II. De Officio semiduplici. 1. Officium fit Semiduplex diebus Dominicis (excepta Dominica in Albis, in qua fit Duplex): et diebus infra Octavas: item in Festis, quibus in Kalendario ponitur haec vox, Semiduplex, et in Festis propriis quorumdam locum, seu Congregationum, que solemnius apud illas, quam Simplicia, consueverunt celebrari. 2. De Festo semiduplici fit eo die quo cadit, aut de illo ponitur Commemoratio, ut dicetur in Rubrica de Translatione Festorum. 3. Habet totum Officium integram, sicut Duplex, sed non duplicantur Antiphone. 4. Ad Matutinum dicuntur tres Nocturni, preterquam infra Octavas Paschae et Pentecostes, in quibus dicitur unum Nocturnum cum tribus Psalmis et totidem Lectionibus. Et regulariter quando dicuntur tres Nocturni, dicimur novem Psalmi et totidem Lectiones; [exceptis iis Dominicis, in quibus fit Officium ut in Psalterio, que habent xviii Psalmos, ut ibi.] 5. Quomodo sit ordinandum Officium Semiduplex tam in Festis, quam in Dominicis et infra Octavas, item et de Antiphonis, Versibus, Responsoriis et hujusmodi aliis, et quando in semiduplici dicantur Preces ad Primam et Completorium, et Suffragia de Sanctis ad Vesperas et Laudes, habentur inferius de singulis proprie Rubricae.