VI. De Vigiliis. De Vigilia fit Officium in omnibus Vigiliis per annum que jejunantur, ubi in Kalendario adnotatur haec vox Vigilia. nisi in die Vigilie occurrat Festum novem Lectionum, vel Octava; tunc enim in Officio novem Lectionum legitur nona Lectio de Homilia Vigilia;, et fit commemoratio de ea ad Laudes tantum, cum Antiphona ad Benedictus, et f. Ferie occurrentis de Psalterio, et Oratione Vigilie preterquam in illis Festis majoribus, que inferius excipiuntur. 2. Si Vigilia occurrat in Dominica, de ea fit Officium in Sabbato, quod non sit impeditum Officio novem Lectionum: quia tunc de Vigilia fit tantum commemoratio, ut dictum est. Excipitur ab hac regula Vigilia Nativitatis et Epiphania; Domini; qua; si venerint in Dominica , fit de illis, ut in propriis Rubricis dicitur. Si autem in Vigilia occurrat Festum solemne alicujus loci, vel ex solemnioribus infra annum, que inferius in Rubrica de Commemorationibus numerantur (veluti si in Vigilia sancti Joannis Baptistae venerit Festum Corporis Christi), nihil tunc prorsus, nec commemoratio fit de Vigilia, excepta Vigilia Epiphaniae. Idem servetur quando aliqua, Vigilia venerit in Adventu, Quadragesima et Quatuor Temporibus, nulla enim in his Feriis de Vigilia fit commemoratio. 3. Officium Vigilie incipit ad Matutinum, sicut dictum est in superiori Rubrica de Feriis; terminatur autem ad Nonam, quia Vespere sunt de sequ. Festo, 4. Officium Vigilias totum fit de Feria occurrenti, ut in Psalterio : et tres Lectiones leguntur de Homilia in Evangelium Vigilia; ut in propriis locis assignatur, cum tribus Responsoriis de Feria occurrenti, ordine in Rubrica de Responsoriis descripto. Dicuntur Preces feriales, et commemorationes communes, aliaque omnia sicut in Feriis Adventus, Quadragesima et Quatuor Temporum, de quibus et de aliis circa ordinandum ejus Officium habentur inferius proprie Rubricae, 5. Excipitur ab hoc ordinario Vigiliarum, quae jejunantur, Vigilia Pentecostes, que cum tribus Nocturnis sub Officio semiduplici celebratur, ut ibi; et Vigilia Nativitatis Domini, quae, Nocturno Ferie excepto, in Laudibus et Horis habet reliquum Officium Duplex, In Vigiliis vero Epiphania; et Ascensionis, qua; non jejunantur, fit Officium, ut in propriis locis notatur.