XXX. De Oratione 1. Oratio in Vesperis et Laudibus dicitur post Antiphonas ad Magnificat et Benedictus immediate, I nisi quando dicende sunt Preces, que dicuntur post Antiphonam, et in fine illarum Oratio. Ad Primam et alias Horas Oratio dicitur post Responsorium breve, nisi dicende sint Preces: tunc enim Oratio dicitur post Preces. Ad Completorium Oratio dicitur post Ant. Salva nos, nisi dicend¾ sint Preces: et tunc dicitur post illas. 2. Ad Primam et Completorium numquam mutantur Orationes, que habentur in Psalterio, preterquam in triduo ante Pascha, in quo triduo ad omnes Horas usque ad Nonam Sabbati sancti inclusive post Psalmum Misericordi¾, dicitur Oratio diei, ut suo loco ponitur. In aliis Horis regulariter dicitur Oratio que dicta est in primis Vesperis. In Quadragesima autem, Quatuor Temporibus, Vigiliis, et Feria secunda Rogationum, Oratio que dicta est in Laudibus, dicitur tantum ad Tertiam, Sextam et Nonam. In Vesperis autem sequentibus, si fit de Feria, dicitur vel alia propria, ut in Quadragesima, vel Dominice pr¾cedentis, ut in aliis Feriis. Que Oratio pr¾cedentis Dominice semper dicitur in feriali Officio per Hebdomadam, quando propria non assignatur. Infra Octavas dicitur Oratio ut in die Festi: similiter et in die Octava, nisi alia propria assignetur. 3. Ante Orationem, etiam quando aliquis solus recitat Officium, semper dicitur Versus Dominus vobiscum et respondetur Et cum spiritu tuo. Qui Versus non dicitur ab eo qui non est saltem in ordine Diaconatus, nec a Diacono, pr¾sente Sacerdote, nisi de illius licentia. Si quis autem ad Diaconatus ordinem non pervenerit, ejus loco dicat Domine, exaudi orationem meam, et respondetur Et clamor meus ad te veniat, Deinde dicitur Oremus, postea Oratio: quse si unica tantum dicatur, Versus Dominus vobiscum. vel Domine exaudi. repetitur finita Oratione, postquam fuerit responsum Amen Sin autem plures Orationes dicende sint, ante quamlibet Orationem dicitur Antiphona et Versus, deinde Oremus; et post ultimam Orationem repetitur Dominus vobiscum; postea dicitur Benedicamus Domino, respondetur Deo gratias. Deinde dicitur Versus Fidelium anime; qui Versus non dicitur post Benedicamus Domino ad Primam ante Pretiosa etc, neque ad Completorium ante Versum Benedicat etc, nec quando post aliquam Horam immediate sequitur Officium parvum beate Mari¾, vel Officium Defunctorum, aut Septem Psalmi Penitentiales, vel sole Litanias. 4. Si Oratio dirigatur ad Patrem, concluditur Per Dominum; si ad Filium, Qui vivis et regnas. Si in principio Orationis fiat mentio Filii, dicatur Per eumdem; si in fine Orationis, dicatur Qui tecum vivit et regnat. Si fiat mentio Spiritus sancti, dicatur In unitate ejusdem Spiritus sancti, etc 5. Quando plures Orationes dicuntur, prima tantum dicitur sub sua conclusione Per Dominum. vel aliter, ut supra: ali¾ non concluduntur, nisi in ultima Oratione; sed unicuique Orationi semper pr¾ponitur Oremus, preterquam in Officio Defunctorum, in quo, alio modo quam ut supra, Orationes dicuntur: item in Litaniis, Orationes omnes dicuntur conjunctim sub uno Oremus, ut suis locis habetur.