XXXII. De Oratione Dominica et Salutatione Angelic¾ 1.Oratio Dominica Pater noster et Salutatio Angelica Maria semper dicitur secreto ante omnes Horas, preterquam ad Completorium, in cujus principio post Lectionem brevem Fratres sobrii dicto Versu Adjutorium nostrum dicitur tantum Pater noster secreto; et In fine Completorii, statim post Orationem beate Marie, dicitur Pater noster. Ave Maria, et Gloria totum similiter secreto. Finitis Horis, et dicto Versu Fidelium anime dicitur similiter secreto Pater noster tantum, nisi sequatur Officium beate Marie quia tunc post illud dicitur Pater noster ut supra, et nisi alia Hora subsequatur: tunc enim dicitur semel tantum Pater noster cum Ave Maria pro principio sequentis Horae; qua finita, dicitur Pater noster ita ut semper dicatur in fine ultime Horae. Si autem post Vesperas immediate sequatur Completorium, dicto Fidelium anime incipitur Versus .Jube domne benedicere. 2. Quando in fine Orationis Dominice proferendum est clara voce Et ne nos inducas semper in principio eadem voce proferuntur h¾c duo verba Pater noster ut in Precibus, et similibus: alias numquam proferuntur, sed dicitur totum secreto. Ad Laudes vero et Vesperas, quando in feriali Officio dicuntur Preces, totum dicitur clara voce ab Hebdomadario. 3. Salutatio Angelica semper dicitur ante Officium beate Marie, quando non conjungitur cum Officio Domini; quia tunc sufficit dixisse eam in principio cum Oratione Dominica.