XXXIV. De Precibus 1. Preces sunt aliquot Versus qui aliquando dicuntur ante Orationem, incipientes a Kyrie eleison, vel a Pater noster. 2. Preces Dominicales ad Primam et Completorium, ut in Psalterio, non dicuntur in Duplicibus, nec infra Octavas, nec in Vigilia Epiphaniae, et Feria sexta et Sabbato post Octavam Ascensionis, etiamsi infra Octavam fiat Officium de Dominica, vel alio Festo Semiduplici, quia tunc ratione Octave non dicuntur; alias autem semper dicuntur. 3. Preces feriales ad Laudes et per Horas distincte, ut in Psalterio, dicuntur tantum in Feriis Adventus, Quadragesime, Quattuor Temporum, et Vigiliarum qua; jejunantur (exceptis Vigilia Nativitatis Domini, ac Vigilia et Quattuor Temporibus Pentecostes) , et tunc dicuntur flexis genibus. In aliis Feriis per annum numquam dicuntur nisi Dominicales, et in illis non flectuntur genua. 4. In Feriis Adventus, Quadragesimae, et Quattuor Temporum, dicuntur Preces feriales etiam ad Vesperas, si non sequatur Festum: ad Completorium dicuntur consuete de Dominica, sed flexis genibus. Dicuntur autem Preces flexis genibus ab Hebdomadario usque ad Versura Dominus vobiscum ante primam Orationem: a circumstantibus autem, usque ad Versum Benedicamus Domino post ultimam Orationem. 5. In Vigiliis Preces feriales dicuntur tantum ad Matutinum, et per Horas; ad Vesperas vero sequentes non dicuntur, quia inde fit de Festo. Quod si post Vigiliam S. Matthie sequatur prius dies Quadragesimae, in Vesperis dicuntur Preces feriales, quamvis dicenda sit Oratio Dominicae praecedentis, et non Vigiliae. Quod etiam servatur quando in Feria sexta et Sabbato Quatuor Temporum Septembris fit Officium de Feria, cum in eis non occurrat Festum novem Lectionum: tunc enim in Vesperis Ferie sexte dicuntur Preces, quamvis dicenda sit Oratio Dominicas praecedentis, non autem Ferie Quatuor Temporum. 6. Psalmus Miserere dicitur cum Precibus ad Vesperas tantum, et Psalmus De profundis ad Laudes. In Officio Defunctorum dicuntur Psalmi, qui in eo Officio designantur.