Rubricarum Instructum (Latin)
IOANNES PAPA XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
NOVUM RUBRICARUM BREVARII ET MISSALIS ROMANI
CORPUS APPROBATUR
Rubricarum instructum, quo publicus Ecclesiae cultus ordimatur ac regitur, Apostolica Sedes, inde praesertim a Concilio Tridentino, continenter studuit et pressius definire et perfectius ordinare. Pluribus itaque emendationibus, variationibus et additamentis decursu temporis introducis, totum rubricarum systema abunde succrevit, non semper vero systematico ordine servato, et non sine primitivae perspicuitatis ac simplicitatis detrimento.
Nil proinde mirum quod Decessor Noster, Pius Papa XII, fel. rec., plurimum Episcoporum precibus annuens, rubricas Brevarii ac Missalis romani in quibusdam ad simpliciorem formam esse redigendas censuerit, quod generali Decreto S Rituum Congregationis diei 23 Martini anni 1955 fuit peractum.
Anno vero sequenti1956, cum interim studia praeparatoria pro generalis liturgica instauratione maturescerent, idem Decessor Noster Episcoporum mentem explorandam decrevit, circa Brevarii romani liturgicam emendationem. Episcoporum autem responsionibus mature perpensis, quaestionem de generali ac systematica rubricarum Brevarii ac Missalis emendatione aggrendiendam esse censuit, eamque peculiari illi commisit virorum pentorum Commissioni, cui generalis instaurationis liturgicae studia demandata fuerant.
Nos autem, postquam, adspirante Deo, Concilium (Ecumenicum coadunandum esse decrevimus, quid circa hujusmodi Praedecessori Nostri inceptum agendum foret, haud semel recogitavimus. Re itaque diu ac mature examinata, in sententiam devenimus, altiora principia, generalem liturgicam instaurationem respicientia, in proximo Concilio (Ecumenico Patribus esse proponenda; memoratum vero rubricarum Brevarii ac Missalis emendationem diutius non esse protrahendam.
Harum itaque rubricatum Breviarii ac Missalis romani corpus, a peritis viris S. Rituum Congregationis praeparatum et a praefata Pontifica Commissione pro generali liturgica instauratione diligenter revisum, Nos ipsi, motu proprio et certa scientia, Apostolica Nostra Auctoritate, probandum censuimus, sequentia decernentes:
1. Novum rubricarum Brevarii ac Missalis romani codicem, per tres partes digestum, scilicet: Rubricae generales, Rubricae generales Brevarii romani, et Rubricae generales Missalis romani a Sacra Nostra Rituum Congregatione mox evulgandum, inde a die 1 Januarii proximi anni 1961, ab omnibus qui ritum romanum sequuntur, servandum esse praecipimus. Qui vero alium ritum latinum observant, quamprimum sive novo rubricarum codici, sive calendario se conformate tenetur, in iis ominibus, quae illi ritui stricte propria non sunt.
2. Eodem die 1 Januarii anni 1961 vigere cessant Rubricae generales Brevarii et Missalis romani, necnon Additiones et Variationes in rubricis Brevarii et Missalis romani, ad normam Bullae Praedecessoris Nostri S. Pii X Divino afflatu, quae hucusque his libris praepostias habentur. Pariter vigere cessat Decretum generale S. R. C. diei 23 Martii anni 1955 De rubricis ad simpliciorem formam redigendis, in hac nova rubricarum redactione assumptum. Abrogantur denique eiusdem S. Congregationis decreta et ad dubia reponsiones, quae cum nova hac rubricarum forma non conveniunt.
3. Item statuta, privilegia, indulta et consuetudines cujuscumque generis, etiam saecularia et immemorabilia, immo specialissima atque individua mentione digna, quae his rubricis obstant, revocantur.
4. Librorum Liturgicorum editores, rite a S. Sede approbati et admissi, novas parare possunt editiones Brevarii et Missalis romani, juxta novum rubricarum codicem dispositas; ad necessarium vero novarum editionum uniformitatem praecavendam, S. Rituum Congregatio peculiares tradat instructiones.
5. In novis Brevarii vel Missalis romani editionibus, omissis rubricarum textibus de quibus n. 2, novarum rubricarum textus praeponantur, Brevario quidem Rubricae generales et Rubricae generales Brevarii romani; Missali autem item Rubricae generales et Rubricae generales Missalis romani.
6. Omnes denique ad quos spectat quamprimurn Calendaria et Propria, sive dioecesana sive religiosa, ad normam et mentem novae redactionis rubricarum et calendarii conformari curent, a S. Rituum Congregatione approbanda.
His itaque firmiter statutis, muneri Nostro Apostolico consentaneum ducimus, nonnulla addere hortamenta.
Nova sane hac rubricarum dispositione, dum ex una parte universus rubricarum Brevarii et Missalis romani instructus in meliorem formam est redactus, clariore ordine digestus et in unicum textum contractus, ex altera parte aliquae quoque introductae sunt peculiares modificationes, quibus Officium divinum paulisper contrahitur. Hoc siquidem quamplurimum Episcoporum erat in votis, intuitu praesertim multorum sacerdotum, qui in dies magis magisque pastoralibus sollicitudinibus onerantur. Hos autem et omnes qui Officio divino persolvendo tenentur, paterno hortamur animo, ut si quid in eodem divino Officio breviatur, hoc maiore diligentia ac devotione compensetur. Cum porro lectio quoque sanctorum Patrum aliquantisper quandoque minuatur, omnes enixe clericos hortamur, ut volumina Patrum, tanta sapientia ac pietate referta, assidue praemanibus legenda ac meditando teneant.
Quae autem per Nostras has Litteras, motu proprio datas, decrevimus ac statuimus, rata atque firma sunto, contrariis quibuslibet minime obstantibus, peculiarissima quoque et individua mentione dignis.
Datum Romae, apud S. Petrum, die 25 mensis Julii, anno 1960, Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PP. XXIII

From: http://sanctaliturgia.blogspot.com/ (permit:http://creativecommons.org/licenses/by-sa/2.5/)