November 11, 2019, 12:43:11 PM

News:

At the end of our life, we shall all be judged by charity. --St. John of the Cross


felix festum Omnium Sanctorum!

Started by Geremia, November 01, 2019, 12:40:54 PM

previous topic - next topic

0 Members and 1 Guest are viewing this topic.

Go Down

Geremia

Which saints are you particularly devoted to?

Thom

B. Gratia de Catharo in oppido Mula prope Catharum in Dalmatia primam lucem aspexit die 27 Novembris anno 1438. Usque ad aetatis suae annum trigesimum nauticae arti operam dedit ad longinquas, remotasque regiones navigando. Cum autem quadam die nostratis celeberrimi concionatoris B. Simonis de Camerino sermonem audisset apud Augustinensem Montis Ortoni Congregationem tum recens ab eodem B. Simone fundatam ceu frater laicus eremitanum babitum induit. Statim ita se obedientiae studiosum exhibuit ut superiorum praecepta praeveniret, atque adeo pietatis officia adamare coepit ut quam posset pluribus Missis libenter inserviret, quo in munere angeli potius quam hominis speciem sua singulari modestia atque mirabili fervore praeferebat. Interea autem rusticanos labores intra coenobii septa non refugiebat, atque viliora quaeque domus ministeria cum humilitatis studio tum caeterorum fratrum amore sibi libenter reservabat. Suum parcum, atque frugale prandium quotidie medium dividebat ut portionem alteram pauperibus esurientibus erogare valeret. Religiosae autem paupertatis ita erat sedulus custos ut in cella nullam haberet aliam supellectilem praeter aliquot sacras imagines, unam coronam precatoriam, duo flagella, unamque catenulam, atque duas tabulas quae una cum saxo lectum ejus conficiebant, super quem non aliud operimentum quam pannosa quaedam, ac commissuris referta vestis conspiciebatur. Erga Deiparam mira pietate ferebatur, atque ad illius honorem quotidie rosarium recitabat, et in singulis ejus festivitatum vigiliis non aliter quam modico pane et aqua vescebatur, atque magis quam alias se flagellis verberabat. Silentii autem ita erat rigidus custos ut nonnisi caritatis, vel necessitatis causa illud unquam frangeret. Conscientiae vero erat adeo timoratae ut nedum quascumque voluntarias veniales noxas devitare, verum etiam ab omnibus involuntariis defectibus praecavere peculiari vigilantia conaretur. Inter haec pluribus, variisque daemonis tentationibus saepenumero impetebatur; verum assidua nostratis B. Gratiae membrorum suororum afflictatio cum jugi oratione conjuncta illum semper superiorem atque victorem reddidit. Praeter caetera ab Ecclesia atque Ordinis constitutionibus praescripta jejunia tribus hebdomadae diebus jejunabat pane duntaxat, et aqua parce se sustentans. Caeteris autem diebus comedebat tantummodo quoddam pulmentum ex herbis confectum, et nedum vino penitus abstinebat, verum etiam in ipso simplicis aquae potu parsimoniam servabat. Quinimo in ipsis quoque suis aegrotationibus neque ut carnibus vel lacticiniis extenuatas vires reficeret, neque ut modici vini haustu stomachum corroboraret induci potuit. Supra nudam carnem cilicium ex equorum crinibus contextum gestabat, ferreaque catena lumbos sibi praecingebat. In summo etiam frigore discalceatus, nudatoque capite incedebat, neque ut se calefaceret unquam ad prunas accessit. Quotidie vel nodosis funiculis, vel acuminatis ferreis flagellis corpus suum excruciabat. Cellam autem angustiorem sibi elegerat tectum proxime sitam, in qua homo pedibus rectus ambulare nequibat adeo ut non quidem quietis, sed potius poenae locus esse videretur. Tanta vero humilitate excellebat ut inferioribus etiam sodalibus summa alacritate deserviret, seipsum semper contemnens, atque ab aliis contemni sincero corde exoptans. Cellae vestiariae rudiores semper atque magis pannosas vestes sibi secernebat, atque viliora magisque abjecta domus officia sibi vindicabat. Magis quam pestem otium refugiebat, majoremque noctis partem diurnis licet laboribus fessus orando transigebat. Quotiescumque ad sacram Sinaxim recipiendam accedebat, vultus ejus tamquam facies Angeli refulgebat, adeo ut adstantes omnes in sui admirationem excitaret. In omnibus hujus vitae sive prosperis, sive adversis eventibus aequanimem semper se exhibuit, atque ipsis quoque infortuniis imperturbatum jugiter se ostendit. Tantae virtutis invidus humani generis hostis cum aliquando noster B. Gratia in suae Congregationis S. Marci hospitio Patavii pro illorum civium concordia Deum exoraret, ita eum dire percussit ut semimortuus remanserit, ac deinceps toto vitae tempore claudicarit. Coelestibus autem favoribus a Deo dignatum fuisse memoriae proditum est. Nam cum in S. Christophori coenobio inter Venetias, et Muranum sito degeret, quadam nocte ignei splendores super illius cellam apparuerunt. Quidam piscatores insuetum coruscamen cernentes putabant S. Christophori coenobium flammis incendi; ast e contra fulgores illi non erant nisi orationes B. Gratiae quae ex illius ferventi pectore ad coelum ascendebant. In coenobio S. Mariae de Monte Ortono cum quadam die non posset Missae interesse eo quia ex obedientia in horto conventus rei campestri vacare debebat, audiens sacrae hostiae elevationis signum in ipso viridario Christum Dominum adoraturus in genua se provolvit, cujus tantam fidem ac pietatem Dominus respiciens illud effecit ut noster Gratia per apertos ecclesiae muros ipsummet Christi corpus sublato specierum velamine palam in hostia consecrata conspiceret. Prophetiae item dono enituit, atque miracula patrandi virtute praeditus fuit. Cum aestivo tempore in coenobio S. Christophori puteus aquae potabilis exsiccatus remansisset, B. Gratia illum aqua maris implevit, eamque illico fusa prece in dulcem convertit, quae deinde etiam ab aegrotantibus ad sanitatem recuperandam magna cum fiducia expetebatur. Cum extremo morbo laboraret nonnisi superioris jussu ad carnes vescendas consensit; sed cum illi ut eas comederet oblatae essent, extemplo putrescere atque male olere coeperunt. Hujusmodi dexterae Excelsi mutationem noster Gratia animadvertens adstantibus fratribus dixit: Afferte mihi potius carnem immarcesibilem, Corpus scilicet Domini Nostri Jesu Christi. Itaque viva fide roboratus e lectulo repente surgens, sacro cingulo sibi ad collum appenso SS. Viatico obviam ivit, et in genua provolutus illud ferventi religione recepit. Extrema tandem unctione munitus ad meritorum suorum retributionem a Domino recipiendam transivit die 9 Novembris an. 1508, aetatis suae 70. Dum illius corpus ad sepulcrum efferretur visus est ab omnibus adstantibus insolitus splendor super illud e coelo descendens; et paullo post P. Priori S. Christophori aliisque apparens, illos monuit ut ipsius corpus decentiori in loco reponerent. Quamobrem non ita multo post illius obitum, uno scilicet tantum anno, in urna marmorea inclusum, et super altare collocatum fuit titulo Beati insculpto. Innumeri statim infirmi ad ejus invocationem sanitatem recuperarunt, et etiam nunc qui ad B. Gratiae patrocinium confugiunt, saepe illius intercessionis efficaciam experiuntur. Ejus effigies ab immemorabili tempore in parochiali Mulae ecclesia super altare veneratur, et ab immemorabili item tempore illius festum ex praecepto celebratur die octava Omnium Sanctorum, qua illius sacra reliquia fidelium venerationi exponitur, sicut etiam exponitur portio quaedam ejus cilicii in ecclesia S. Matthaei de Dobrotta, ubi dicitur orta fuisse Bona nostratis B. Gratiae mater. Praeterea cum approbatione scripta DD. Zanoletti Dominicani Catharensis Episcopi asservatur Cathari argenteum reliquiarium uno saeculo antiquius continens sacram reliquiam B. Gratiae, quuae exponitur diebus 2 et 3 Februarii; quod simul servatur in aliis ejusdem urbis ecclesiis, in quibus aliqua ejus reliquia habetur. Has notitias collegit, suaque auctoritate firmas, ratasque fecit DD. Moro vicarius generalis Concordiae. B. Gratiae corpus jacuit Venetiis in ecclesia S. Christophori usque ad annum 1810, quo Mulam ad parochiale templum fuit translatum. Coenobium autem S. Christophori publico Venetiarum coemeterio locum cessit. Miracula non pauca per intercessionem B. Gratiae a Deo patrata narrantur a Flaminio Corner de Ecclesiis Venetis tom. I, pag. 250, ubi agitur de praefato S. Christophori coenobio, et a DD. Marco Antonio Gregorina Cathari Episcopo in vita ejusdem Beati typis edita Venetiis an. 1802.

Go Up