An. et vol. XCV 4 Augusti 2003 N. 8 ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM OFFICIALE Directio: Palazzo Apostolico – Città del Vaticano – Administratio: Libreria Editrice Vaticana ACTA IOANNIS PAULI PP. II LITTERAE DECRETALES quibus Pio a Pietrelcina Sanctorum honores decernuntur IOANNES PAULUS EPISCOPUS servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam. « Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum » (Io 12, 32). Magister Divinus, qui per sanguinis effusionem Redemptionis operam praestitit (cfr Eph 1, 7), ex cruce sui sacrificii efficacitatem germanumque suae regis condicionis sensum demonstravit. Beato quoque Pio de Pietrelcina, discipulo nempe Christique amico, crucis semita fuit pariter vitae ac lucis via itemque eius sacerdotii fecunditatis fons. Sic Pauli Apostoli exemplum est secutus qui effatus est: « Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia » (Col 1, 24). Humilis hic frater Pietrelcinae Beneventanae archidioecesis mensis Maii die xxv anno mdccclxxxvii Gratio Forgione ac Maria Iosepha Di Nunzio parentibus iisdemque tenuibus agricolis ortus est, qui apud Baptismatis fontem ei indiderunt nomen Franciscum. Primam exegit quietus aetatem, parentes iuvans in camporum operibus. XII annos natus primum sacram communionem ac Confirmationis Sacramentum recepit. Cum vitam consecratam affectaret, xvi 498 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale annorum adulescens Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum novitiatum in oppido Morcone est ingressus, cui, vestimento sumpto Franciscali, nomen fratri Pio impositum est. Vota exinde temporalia exindeque perpetua anno mcmvii nuncupavit. Die x mensis Augusti anno mcmx presbyteralem ordinationem suscepit. Longo temporis intervallo domi propter haud firmam valetudinem transacto, eum destinaverunt superiores ad Sancti Ioannis Rotundi coenobium archidioecesis Sipontinae-Vestanae. Omne suum studium in precatione collocavit, ut divinam voluntatem magis ac magis amplecteretur. Per Sanctae Missae celebrationem, quae princeps fuit pars omnium dierum, conspicuum obtinuit coniunctionis cum Domino gradum. Mox est caelitus mystica dona adeptus atque mensis Septembris die xx anno mcmxviii protinus suo in corpore Iesu Christi Passionis signacula insiderunt. Eo quod sanctitate relucebat insignibusque charismatibus eminebat, frequentes hominum turmae ad eum concurrebant, ut eius Missae celebrationi interessent ac simul peccatorum per Reconciliationis Sacramentum veniam impetrarent. Assiduus namque ipse et alacer huius Sacramenti apostolus lviii annos id ministravit, quasi viris mulieribusque divina peccatorum remissione indigentibus panem se exhibens fractum. Alteri saevienti bello mundano precationem opposuit et corporis spiritusque misericordiae opera. Ad aerumnas miseriasque tot familiarum levandas, « Domum allevamenti doloris » excitandam curavit, ut esset « precationis scientiaeque templum ». Spiritales asseclae multitudinem ut efficerent orantium, « Precationis coetus » condidit, quos ipse « fidei seminaria amorisque foculos » definivit. Tota sua in vita fidem exercuit, spe confirmante, caritate inflammante. Arta cum Christi cruci affixi ac resuscitati coniunctione, in Virginem Mariam devotione, quam usque per rosarii precem invocare consuevit, eucharistica adoratione suam spiritalem vitam aluit. Divinae Providentiae continenter fidens iterare solebat: « Plane in divinum cor Iesu veluti infantulum in matris bracchia vos demittite ». Amore in Dominum flagrans, ipse se Ei totum mancipavit ut hominum salutem communicaret. Erga indigentes peccatoresque Dei dilectionem est testatus, qui corpore animoque destitutis se dicavit. Hominum multitudinem suscepit, qui quotidie consilii, firmamenti, auxilii, solacii petendi causa ad eum accedebant. Christi lucem sua pastorali opera tot cordibus attulit, angoribus desperationibusque vexatis. Peritus fuit ac prudens spiritalis moderator. Ecclesiae leges Franciscalemque Regulam servavit atque, Francisci Assisiensis tenens vestigia, paupertatem, humi- Acta Ioannis Pauli Pp. II 499 litatem, gravitatem castitatemque exercuit itemque paenitentia voluptates repressit. Dolorem elegit veluti instrumentum peculiare ad Christum patientem participandum adque hominum peccata luenda. Etiam cum Superiorum mandata onerosa exstabant, firmiter oboedire solebat, erga Deum, Ecclesiam suumque Ordinem absolutam ostendens fidelitatem. Mensis Septembris die xxiii anno mcmlxviii iter ipse confecit se immolando Christoque cruci affixo conformando, cum corollam precatoriam prae manibus habens enuntiansque Iesu Mariaeque nomina de hoc mundo demigravit. Sanctitatis miraculorumque propter famam, quae latissime apud diversorum ordinum homines differebatur, Archiepiscopus Sipontinus-Vestanus Causam Processumque canonicum incohavit, qui anno mcmlxxxiii incepit et anno mcmxc ad finem adductus est. His rebus a iure praescriptis rite peractis, die ii mensis Maii anno mcmxcix Nos Dei Servum in Beatorum numerum rettulimus. Die autem xx mensis Decembris anno mmi Nobis coram Decretum de miraculo prodiit. Comprobantibus Patribus Cardinalibus Episcopisque in Consistorio die xxvi praeteriti mensis Februarii congregatis, statuimus ut canonizationis ritus Romae die xvi mensis Iunii anno mmii ageretur. Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: « Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatum Pium a Pietrelcina Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Praestabilis hic Iesu Christi famulus propalam dedit insignium virtutum testificationes, qui tot homines convenit eosque in Ecclesiae gremium per reconciliationis sacramentum rettulit. Innumeri sunt quoque ii qui eius monitiones sectantes precationi laudabiliter dant operam. Eius effigies nostris quoque temporibus vulgo clarescit, utpote cum homines qui nunc sunt transitura posthabere cohortetur et superna continenter affectare. Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet. 500 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Iunii, anno Domini bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo. EGO IOANNES PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Loco e Plumbi In Secret. Status tab., n. 517.758 LITTERAE APOSTOLICAE I Ecclesia sanctis Victori et Coronae martyribus dicata in dioecesi BellunensiFeltrensi, ad gradum Basilicae minoris evehitur. IOANNES PAULUS PP. II Ad perpetuam rei memoriam. — Qui passionis certamine in fide probati, victores intrepidi exierunt, quoniam erant fideles usque ad mortem et data est eis corona vitae (cfr Apc 2,10-11), sancti martyres eximium nobis praebent exemplum spiritaleque auxilium. Quapropter libentes accepimus postulationem Venerabilis Fratris Vincentii Savio, Episcopi Bellunensis-Feltrensis, ut ecclesia in urbe Feltrensi, sanctis Victori et Coronae martyribus dicata, qui a sacerdotibus praedicantur et a christifidelibus piissime illic coluntur, dignitate Basilicae Minoris exornaretur. Nunc igitur concedimus eiusmodi petitioni, confisi sane fore ut, intercedentibus his sanctis, hoc privilegium haud Acta Ioannis Pauli Pp. II 501 parum conferat ad bonum populi Dei illius dioecesis divinamque misericordiam abundantius super eum fundendam. De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut memorata ecclesia in urbe Feltrensi, sanctis Victori et Coronae martyribus dicata, titulo et dignitate Basilicae Minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum « De titulo Basilicae Minoris » die ix mensis Novembris, anno mcmlxxxix datum, servanda sunt. Haec vero nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxiii mensis Iulii, anno mmii, Pontificatus Nostri vicesimo quarto. De mandato Summi Pontificis e Angelus card. Sodano Loco e Sigilli In Secret. Status tab., n. 534.935 II Templum paroeciale Deo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis sub titulo « Santa Maria de Urı́barri de Durango » in dioecesi Flaviobrigensi ad gradum Basilicae minoris evehitur. IOANNES PAULUS PP. II Ad perpetuam rei memoriam. — Spiritale omnium fidelium bonum augere volentes, magnopere laetamur quotiescumque opportunitas Nobis datur divinum cultum diffundendi atque sacras in toto orbe aedes aptis titulis exornandi. Ideoque cum Venerabilis Frater Richardus Blázquez Pérez, Episcopus Flaviobrigensis, cleri populique vota interpretatus, rogaverit ut templum paroeciale Deo dicatum in honorem beatae Mariae Virginis sub titulo « Santa Maria de Urı́barri de Durango » in ista dioecesi situm ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, petitioni illi libenti animo obsecundamus. Itaque, de Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consulto, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, statuimus ut sacra illa aedes ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et 502 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt, secundum Decretum « De titulo Basilicae Minoris », die ix mensis Novembris anno mcmlxxxix datum. Contrariis quibusvis non obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die v mensis Decembris, anno mmi, Pontificatus Nostri vicesimo quarto. De mandato Summi Pontificis e Angelus card. Sodano Secretarius Status Loco e Sigilli In Secret. Status tab., n. 534.934 NUNTII I L expleto anno a « Mission du Saint-Siège auprès de l’Unesco » constituta. À Monseigneur l’Observateur permanent du Saint-Siège auprès de l’UNESCO 1. Le cinquantième anniversaire de la Mission permanente du Saint-Siège auprès de l’Unesco revêt une importance particulière et je suis heureux de m’y associer par la pensée, saluant cordialement tous les participants au Colloque qui marque cet événement. J’ai plaisir à évoquer à cette occasion le souvenir lumineux de votre prédécesseur, Mgr Angelo Roncalli, le bienheureux Pape Jean, qui fut le premier Observateur permanent de cette Mission du Saint-Siège. 2. Créée immédiatement après le second conflit mondial du XXe siècle, l’Organisation des Nations unies pour l’Éducation, la Science et la Culture est née du désir des Nations de vivre en paix, dans la justice et la liberté, et de se donner les moyens de promouvoir activement cette paix, par une coopération internationale nouvelle, marquée par un esprit d’assistance mutuelle et fondée sur la solidarité intellectuelle et morale de l’humanité. Il était naturel que l’Église catholique s’associât à ce grand projet, en raison de la souveraineté spécifique du Saint-Siège, mais surtout, comme je le déclarais devant cette assemblée en 1980, en raison du « lien organique et constitutif qui existe entre Acta Ioannis Pauli Pp. II 503 la religion en général et le christianisme en particulier, d’une part, et la culture, d’autre part ».1 3. Les intuitions qui ont présidé à la fondation de l’Unesco, il y a plus de cinquante ans, prenaient acte de l’importance de l’éducation à la paix et à la solidarité des hommes, rappelant que, « les guerres prenant naissance dans l’esprit des hommes, c’est dans l’esprit des hommes que doivent être élevées les défenses de la paix ».2 De telles intuitions se trouvent aujourd’hui largement confirmées: le phénomène de la mondialisation est devenu une réalité qui caractérise la sphère de l’économie et de la politique, mais aussi de la culture, avec des aspects positifs et d’autres négatifs; ce sont autant de domaines qui sollicitent notre responsabilité en vue d’organiser une vraie solidarité mondiale, seule capable de donner à notre terre un avenir de sécurité et de paix durable. Au nom de la mission qu’elle tient de son fondateur d’être le sacrement universel du salut, l’Église ne cesse de parler et d’agir en faveur de la justice et de la paix, invitant les Nations au dialogue et à l’échange, sans négliger aucun facteur. Elle rend ainsi témoignage à la vérité qu’elle a reçue concernant l’homme, son origine, sa nature et sa destinée. Elle sait que cette recherche de la vérité est la quête la plus profonde de toute personne, qui ne se définit pas d’abord par ce qu’elle possède mais par ce qu’elle est, par sa capacité de se dépasser elle-même et de grandir en humanité. L’Église sait également qu’en invitant nos contemporains à chercher avec exigence et passion la vérité sur eux-mêmes, elle sert leur authentique liberté, alors que d’autres voix, les entraı̂nant sur les chemins de la facilité, contribuent plutôt à les asservir à la fascination et au pouvoir toujours renaissants des idoles. 4. L’Église catholique, envoyée à tous les peuples de la terre, n’est liée elle-même à aucune race ou nation, ni à aucune manière de vivre particulière. Au cours de son histoire, elle a toujours utilisé les ressources des différentes cultures pour faire connaı̂tre aux hommes la Bonne Nouvelle du Christ, sachant bien que la foi dont elle est porteuse ne se réduit jamais à un élément de la culture, mais qu’elle est la source d’un salut qui concerne toute la personne humaine et toute son activité. Mais c’est à travers la diversité et la multiplicité des langues et des cultures, ainsi que des traditions et des mentalités, que l’Église exprime sa catholicité et son unité, en même temps que sa foi. Elle s’efforce donc de respecter chaque culture humaine parce qu’elle s’at1 2 Discours à l’UNESCO, n. 9. Acte constitutif de l’UNESCO, 16 novembre 1945. Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 504 tache, dans son activité missionnaire et pastorale, à ce que « tout ce qui se trouve comme semence de bien dans le cœur et dans l’esprit des hommes ou dans les rites et les cultures propres des peuples, non seulement ne se perde pas, mais soit guéri, élevé, achevé pour la gloire de Dieu, la confusion du démon et le bonheur de l’homme ».3 Pour ces raisons, l’Église catholique a une grande estime de la Nation, qui est le creuset où se forge le sens du bien commun, où s’apprend l’appartenance à une culture, à travers la langue, la transmission des valeurs familiales et l’adhésion à la mémoire commune. Mais, en même temps, l’expérience multiforme des cultures des hommes qui est la sienne, parce qu’elle est « catholique », c’est-à-dire universelle à la fois dans l’espace et dans le temps, lui fait souhaiter aussi le nécessaire dépassement de tout particularisme et de tout nationalisme étroit et exclusif. Nous devons garder conscience que « chaque culture, comme produit typiquement humain et conditionné historiquement, renferme nécessairement des limites ».4 Dès lors, « pour que le sens de l’appartenance culturelle ne se transforme pas en fermeture, il y a un antidote efficace: la connaissance sereine, non conditionnée par des préjugés négatifs, des autres cultures ».5 C’est précisément la noble mission de l’Unesco que de solliciter cette connaissance mutuelle des cultures et de promouvoir leur dialogue institutionnel, par toutes sortes d’initiatives au niveau international, de rencontres, d’échanges, de programmes de formation. Construire des ponts entre les hommes, parfois même les reconstruire quand la folie de la guerre s’est employée à les détruire, constitue un travail de longue haleine, toujours à reprendre, qui engage la formation des consciences et donc l’éducation des jeunes et l’évolution des mentalités. C’est l’un des enjeux importants de la mondialisation, qui ne doit pas conduire à un nivellement des valeurs ni à une soumission aux seules lois du marché unique, mais plutôt à la possibilité de mettre en commun les richesses légitimes de chaque Nation au service du bien de tous. 5. Pour sa part, l’Église catholique se réjouit du travail déjà accompli, même si elle en connaı̂t les limites, et elle souhaite continuer à encourager avec détermination la rencontre pacifique entre les hommes, à travers leurs cultures et la prise en compte de la dimension religieuse et spirituelle des individus, qui fait partie de leur histoire. C’est bien le sens qu’il faut donner 3 4 5 Lumen gentium, n. 17. Message pour la Journée mondiale de la Paix 2001, n. 7. Ibid., n. 7. Acta Ioannis Pauli Pp. II 505 à la présence d’un Observateur permanent du Saint-Siège auprès de l’Organisation des Nations unies pour l’Éducation, la Science et la Culture, témoin attentif depuis cinquante ans de la spécificité catholique de l’Église et de son engagement résolu au service de la communauté des hommes. Puisse la célébration de cet anniversaire affermir l’engagement de tous à travailler inlassablement au service d’un vrai dialogue entre les peuples, à travers leurs cultures, afin que la conscience d’appartenir à une même famille humaine se fasse toujours plus vive et que la paix du monde en soit toujours mieux assurée! À vous-même et à tous les participants au Colloque, j’accorde de grand cœur une particulière Bénédiction apostolique. Du Vatican, le 25 novembre 2002. IOANNES PAULUS PP. II II Coniugibus catholicis Manilae congregatis missus.* 1. My thoughts and prayers are with you, dear families of the Philippines and from throughout the world, as you gather in Manila for your Fourth World Meeting. With great affection I greet all of you in the name of the Lord! On this occasion I also offer a prayerful greeting to all the families of the world which you represent: “Grace, mercy, and peace from God the Father and Christ Jesus our Lord”.1 I thank the Papal Legate, Cardinal Alfonso López Trujillo, for the kind words which he addressed to me on your behalf. To him and to the staff of the Pontifical Council for the Family I express my gratitude for the time and effort spent in preparing this Meeting. I am likewise grateful to Cardinal Jaime Sin, the Archbishop of Manila, who is generously hosting you during these days. 2. In the theological-pastoral session just concluded you discussed the theme: “The Christian Family: Good News for the Third Millennium”. I chose * Die 25 Ianuarii 2003. 1 1 Tm 1:2. Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 506 these words with your World Meeting in mind, in order to highlight the sublime mission of the family. By embracing the Gospel and walking in its light, families are given the demanding responsibility of bearing witness to its message. Dear Christian families, proclaim joyfully to the whole world the wonderful treasure which you, as domestic churches, possess! Christian couples, in your communion of life and love, in your mutual self-giving and in your generous openness to children, become, in Christ, the light of the world. The Lord asks you daily to be like a lamp which does not remain hidden, but is put “on a stand, and ... gives light to all in the house”.2 3. Above all, be “good news” for the third millennium by remaining faithful to your vocation. Whether you were married recently or many years ago, the Sacrament of Matrimony continues to be your own special way of being disciples of Jesus, contributing to the spread of the Kingdom of God and growing in the holiness to which all Christians are called. As the Second Vatican Council noted, Christian couples, in the fulfilment of their marital and family responsibilities, “increasingly advance their own perfection and their mutual sanctification”.3 Accept fully and without reserve the love which, in the Sacrament of Matrimony, God first gave to you, and through which he enables you to love others in turn.4 Stand firm in the one conviction which can give meaning, strength and joy to your life: Christ’s love will never abandon you, his covenant of peace with you will never fail.5 God’s gifts and call are irrevocable.6 He has written your name on the palm of his hand.7 4. The grace which you received in marriage remains with you through the years. Its source is in the pierced heart of the Redeemer, who sacrificed himself on the altar of the Cross for the sake of the Church, his Spouse, accepting death for the salvation of the world. This grace remains ever close to that source: it is the grace of a selfsacrificing love, a love which both gives and forgives. It is the grace of a selfless love which forgets the hurt it has suffered, a love faithful unto death, a love bursting with new life. It is the grace of a generous love, which believes 2 3 4 5 6 7 Mt 5:15. Gaudium et spes, 48. Cf. 1 Jn 4:19. Cf. Is 54:10. Cf. Rom 11:29. Cf. Is 49:16. Acta Ioannis Pauli Pp. II 507 all things, bears all things, hopes all things, endures all things, a love which has no end, a love which is greater than all else.8 Such a love is not always easy. Daily life is full of pitfalls, tensions, suffering and even fatigue. But on this journey you are not alone. Jesus is always present at your side, just as he was for the newly-weds at Cana in Galilee during a moment of difficulty. The Second Vatican Council reminds us that the Saviour remains close to Christian couples and offers them help, so that, just as he loved the Church and gave himself up for her, they too might always love each other faithfully and with constant mutual concern.9 5. Christian couples, be “good news for the third millennium” by bearing convincing and consistent witness to the truth about the family. The family founded on marriage is a patrimony of humanity, a great good of priceless value, necessary for the life, development and the future of peoples. According to the plan of creation established in the beginning,10 the family is the setting in which the human person, made in the image and likeness of God,11 is conceived and born, grows and matures. The family, as the primary school in which the human person is formed,12 is indispensable for a true “human ecology”.13 I am grateful for the testimonies which you have given this evening, and which I have carefully followed. They bring to mind my own experiences as a priest, as Archbishop of Krakow and in the nearly twenty-five years of my papacy. As I have often said, the future of humanity passes by way of the family.14 I urge you, dear Christian families, to show by your daily lives that despite numerous difficulties and obstacles marriage is able to be fully lived out as a meaningful experience and as “good news” for the men and women of today. Be leaders in the Church and in the world: this is a responsibility flowing from your celebration of the Sacrament of Matrimony, from your being a domestic church, and from the marital mission which is yours as the primary cells of society.15 8 9 10 11 12 13 14 15 Cf. 1 Cor 13:7-8. Cf. Gaudium et spes, 48. Cf. Mt 19:4.8. Cf. Gn 1:26. Cf. Familiaris consortio, 19-27. Centesimus annus, 39. Cf. Familiaris consortio, 86. Cf. Apostolicam actuositatem, 11. Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 508 6. Finally, dear Christian couples, if you wish to be “good news for the third millennium”, do not forget that family prayer is a sure way to remain united in a way of life in harmony with God’s will. When I proclaimed the Year of the Rosary several months ago, I recommended this Marian devotion as a prayer of the family and for the family. By reciting the Rosary, families “place Jesus at the centre, they share his joys and sorrows, they place their needs and their plans in his hands, they draw from him the hope and the strength to go on”.16 I entrust all of you to Mary, Queen of the Family; may she accompany and sustain your life as families. I am also pleased to announce that the Fifth World Meeting of Families will be held in Valencia, Spain, in 2006. As I now impart to all of you my Apostolic Blessing, I leave you with a final charge: with God’s help, make the Gospel the guiding principle of your families, and make your families a page of the Gospel written for our time! IOANNES PAULUS PP. II 16 Rosarium Virginis Mariae, 42. Congregatio de Causis Sanctorum 509 ACTA CONGREGATIONUM CONGREGATIO DE CAUSIS SANCTORUM CALCUTTENSIS Beatificationis et Canonizationis Servae Dei Teresiae a Calcutta (in saec.: Agnetis Gonxha Bojaxhiu), fundatricis Congregationum Missionariarum et Missionariorum a Caritate (1910-1997) DECRETUM SUPER VIRTUTIBUS « Sitio » (Io 19, 28) ita Iesus exspirans in cruce exclamavit. « Christus cruci affixus... saeculorum decursu clamare pergit suam “sitim” ardentem animas servandi. Et ad restinguendam sitim Dei-Amoris et quoque nostram, alia non est ratio nisi ut diligas et sinas te diligi » (Ioannes Paulus II, Nuntius datus intuitu diei Missionibus dicati, die 18 mensis Maii anno 1997, Insegnamenti, XX, 1 [1997], p. 1213). Vehemens amoris et animarum studium, quod ex imo Corde Iesu oritur, cor Servae Dei Teresiae a Calcutta penitus permeavit. Desiderio est inflammata sitim Iesu sedandi, quoniam dilexit Illum et pauperes, in quibus Iesus Passionem suam vivere pergit. Verbis Magistri firmiter nisa « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25, 40), infirmos quaesivit, morituros, mendicos, pueros derelictos atque omnes in tuguriis, in viis et in egentioribus suburbiis degentes. Ut amorem suum erga Magistrum ad rem perduceret humiliter inserviendo pauperrimis omnium pauperum, peculiarem instituit catenam amoris. Mater Teresia hominum cogitationes intendere fecit non tantum in pauperes, verum etiam in aliam ingentissimam prae ceteris paupertatem, quae est privatio benevolentiae, amoris, sollicitudinis. Eius eloquens immensi amoris exemplum excussit omnium conscientias: medicinam protulit ad sanandum dolorem incuriae, responsum ferens ad quaestionem: « Quis est meus proximus? ». Alacri animo confirmavit dicens « opera amoris opera pacis esse »: Famula Dei manet uti testimonium spei et fons inspirationis sive pro credentibus sive pro non-credentibus. 510 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Agnes Gonxha Bojaxhiu, quae postea vocabitur Teresia a Calcutta, in urbe v. Skopje, die 26 mensis Augusti anno 1910, postrema ex quinque liberis, nata est a parentibus Nicolao Gonxha et Drana Bojaxhiu. Sequenti die Baptisma percepit; et chrismate Confirmationis insignita est die 10 mensis Novembris anno 1916. Mense Septembri anno 1928, duodeviginti annos nata, missionaria esse cupiens inter gentes Bengalenses in India, Hiberniam se contulit ut ingrederetur Institutum Beatae Virginis Mariae, quod appellatur « Sororum a Laureto ». Indiam petiit die 1 mensis Decembris anno 1928, in Calcuttam perveniens die 6 sequentis mensis Ianuarii. Prima nuncupavit vota in loco v. Darjeeling die 25 mensis Maii anno 1931, et perpetua die 24 mensis Maii anno 1937. Serva Dei plurimis exornabatur donis: ingenio, perspicientia, communi sensu, praeclara iudicii et regiminis facultate necnon acuto leporis sensu. Septemdecim annos Calcuttae transegit munere fungens magistrae et rectricis scholae « a Laureto ». Assidua eminuit oratione, fidelitate, fervore, largitate et peculiari de pauperum necessitatibus cura. Votum privatum, quod fecerat anno 1942, scilicet « nullo umquam tempore aliquid Deo negandi et hoc quidem sub peccati mortalis vinculo », eximiam exhibet animam. Vitae tamen flexu affecta est die 10 mensis Septembris anno 1946, quo ex impulsu gratiae ad instituendas « Sorores Missionarias a Caritate » inducta fuit. Praehabito diuturno accuratae scrutationis periodo, ab Archiepiscopo Calcuttensi ecclesiasticam obtinuit approbationem ut primos susciperet gradus ad novam Congregationem condendam. Die 11 mensis Augusti anno 1948, relinquens Sorores « a Laureto » varios menses Patnae morata est, ubi scholas habuit de primis auxiliis ferendis, priusquam novum iniret apostolatum die 21 mensis Decembris anno 1948 in Calcuttae suburbiis. Primae vocationes festinanter pervenerunt novamque agmen erectum est uti Congregatio iuris dioecesani die 1 mensis Octobris anno 1950, quae sibi proposuit immensam amoris Iesu sitim pro animabus restinguere, vires insumens pro salute et sanctificatione « pauperrimorum inter omnes pauperes ». Congregatio ad gradum iuris pontificii evecta est die 1 mensis Februarii anno 1965. Praeter contemplativum Sororum Missionariarum a Caritate ramum, qui inchoatus est anno 1976, Serva Dei fundamenta quoque iecit trium Congregationum virorum, qui sunt: Fratres Missionarii a Caritate anno 1963, Missionarii a Caritate Fratres Contemplativi anno 1979, et Sacerdotes Missionarii a Caritate anno 1984. Illius charisma laicos cuiuscumque religionis et coetus sociatos allexit. Ut occasionem offerret iisdem ad hanc missionem amoris accedendi, condidit Associationem Internationalem Collaboratorum quae ascribit etiam infirmos et dolentes. Temporis nostri necessitates acute Congregatio de Causis Sanctorum 511 intuens, missionem suam diffudit per quinque orbis Continentes novasque domus aperuit ut Ecclesiam in mundo hodierno « per humilia amoris opera » plene praesentem redderet. Amoris Dei nuntia, mundum universum perlustravit ulla sine intermissione; non tantum dolores lenivit, verum etiam ipsius doloris sensum eiusque supernaturale pondus illustravit. Providus Pater mercedem illi retribuit pro plena fiducia necnon pro assidua eius opera ita ut, tempore quo Dei Serva animam exhalavit, expleretur summa 4.337 sororum et 669 domuum in 127 nationibus exsistentium. Omnium gentium sibi aestimationem conciliavit, simplicitate eminens et testimonium reddens de evangelico nuntio quem ipsa vitam sibi fecit. Innumeris praemiis honestata est ob actuositatem apud pauperes praestitam; « sancta vivens » a plurimis appellabatur. Usque desiderium suscitavit bonitatis et semitam descripsit sanctitatis quae omnibus in promptu esset, ordinaria extraordinario amore et minima maximo amore peragens. Saepe asserebat « sanctitatem non esse paucorum privilegium, sed tuam meamque obligationem ». Animum ad hodierna attendens fideque inspirata, obtinuit ut Dei consilium in singulis rerum adiunctis detegeret. Tum incommoda tum dolores dona ab ipsa putabantur et opportunitas ad redemptivum Christi sacrificium participandum. Communionem cum Deo coluit per orationem, per sacramenta, per meditationem Verbi Dei, per cultum Sacro Cordi tributum. Verba Matris Teresiae « quemadmodum sanguis in corpus, ita oratio in animam confert beneficia » in luce collocant persuasionem eius de summo orationis pondere. Eucharistia et pauperes veluti cardo exstiterunt illius spiritualitatis. Ex contemplatione Vultus Christi sub Panis specie latentis, quaerebat Vultum ipsum « deformatum in pauperrimis omnium pauperum ». Tamquam authentica anima contemplativa inter omnes gentes, singulis diei horis sponsalem cum Christo nutribat necessitudinem, quoniam — ut dicere consueverat — « Iesus in Eucharistia, Iesus in consororibus et Iesus in pauperibus unum sunt, est enim idem Iesus ». Fidem erga Ecclesiam ostendit sive per amorem et fidelitatem erga Summum Pontificem et Episcopos, sive per integrum assensum Magisterio, quamvis discrepantias, censuras, ludibria pati debuerit. Profunda allecta fiducia, inde a tenera aetate Virginem Mariam singulari prosequebatur dilectione. Studuit se eandem cum Illa fieri, cuius praecipua sedes constituebatur sub cruce. « Illic — ut Mater Teresia repetebat — Missionariae a Caritate natae sunt “sub supplici Mariae intercessione” ». Conscia simul erat se tantum cum Corde Immaculato Mariae coniunctam Dei vocationi plene respondere posse. Decursu diuturnae et aerumnosae caliginis interioris quae per quinquaginta annorum spatium est producta, vitam gessit Deo fidens Eique omnino dedita, 512 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale iugiter gaudium diffundens. Adhortatio haec: « Cavete ne dolor et aegritudo ita vos obruat ut gaudium Christi Resurrecti obliviscamini », quam expressit haec incommoda acerba perferens, praecellentem demonstrat eius spei gradum. Vehemens eius optatum « Deum diligendi magis quam umquam alias » manifestum reddebatur ob constantem adhaesionem Ipsi exhibitam, « Illi quod petit iucunde tradendo et quod Ille largitur sumendo ». Praesertim compatientiam adhibens, misericordiam et curam erga pauperes et consorores, suiipsius oblita notum in res universas amorem suum reddidit. Veram se praebuit matrem, quae seipsam omnimode tradebat singulis personis, quas « usque ad dolorem » diligebat. Testificationem prudentiae vere supernaturalis dedit in condenda, in diffundenda et in regenda sua Congregatione. Ne unum quidem meritum sibi tribuit de peractis operibus, immo res singulas agnoscebat uti « Dei opera », quapropter omnem gloriam et laudem soli Deo referebat. Singulari ditata fortitudine arduam provexit actionem apostolicam et onerosa suscepit itinera. Incommoda et cruciatus vitae alacriter, firmiter, sereno animo constantique pertulit laetitia. Firmam voluntatem, quae fortissimum eius revelabat ingenium, cum mira aequanimitate conciliavit summaque patientia et urbanitate. Modus se gerendi aptabatur ad modum pauperum quibus inserviebat, et ita saepissime nancisci potuit occasionem vitam austeritatis et immolationis agendi, exclusa tamen qualibet nimietatis forma. Uti « calamum in Dei manibus » se existimabat, prorsus confisa per suam « pusillitatem » magnitudinem Dei ostendi. Apostolatum suum asserebat esse « tantummodo guttulam in oceano » et saepe alios hortabatur dicens: « Orate ne opera Dei perire faciamus ». Ipsamet sedulo formationem curavit consororum, quoniam unamquamque vocationem reputabat pretiosum Dei donum. Exemplo et verbis instanter illustrabat momentum profundam orationis et communitatis vitam ducendi, summo cum studio apostolatum sustinens. Evangelica consilia fideliter observavit, se cum Iesu coniungens indiviso amore in castitate, per libertatem paupertatis et per absolutam oboedientiae vinculo deditionem; necnon quartum votum pauperrimis omnium pauperum gratuito et ex totocorde inserviendi, quod proprium est charisma eius Congregationis. Evidens et diffusa fama sanctitatis, qua vivens fruebatur, increbuit et est post mortem confirmata, quae Calcuttae evenit die 5 mensis Septembris anno 1997. Eius sanctimonia innumeros homines ad Christum attraxit: pauperes et divites, simplices homines et ductores populorum, credentes et non-credentes; haec vita sancta adhuc eos urget ad implorandum eius apud Deum patrocinium. Hanc propter probatissimam sanctitatis famam mentem quoque Summorum Pontificum ad se convertit, et attentis Congregatio de Causis Sanctorum 513 innumeris sive auctoritatum ecclesiasticarum sive christifidelium petitionibus, Causa beatificationis et canonizationis, de Apostolicae Sedis consensu, perquam celeriter inchoata est apud Curiam Archidioecesanam Calcuttensem. Inquisitio dioecesana peracta est annis 1999-2001, cuius iuridicam auctoritatem approbavit haec Congregatio de Causis Sanctorum per decretum die 22 mensis Septembris anno 2001 editum. Positione apparata, disceptatum est num Serva Dei in virtutibus exercendis heroicum attigisset gradum. Die 28 mensis Iunii anno 2002 actus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum, qui unanimiter vota affirmativa tulerunt. Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria die 24 mensis Septembris anno 2002 congregati, post auditam relationem Ponentis Causae, Em.mi D.ni Simonis Cardinalis Lourdusamy, edixerunt Sororem Teresiam a Calcutta virtutes theologales, cardinales eisque adnexas heroica coluisse strenuitate. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut super heroicis Servae Dei virtutibus decretum conscriberetur. Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Cardinali Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine, eisque adnexis, in gradu heroico, Servae Dei Teresiae a Calcutta (in saec.: Agnetis Gonxha Bojaxhiu), Fundatricis Congregationum Missionariarum et Missionariorum a Caritate, in casu et ad effectum de quo agitur. Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum Summus Pontifex referri mandavit. Datum Romae, die 20 mensis Decembris A. D. 2002. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis 514 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale HISPALENSIS Canonizationis Beatae Angelae a Cruce (in saec.: Mariae ab Angelis Guerrero Gonzáles), fundatricis Societatis Sororum a Cruce (1846-1932) DECRETUM SUPER MIRACULO Beata Angela a Cruce (in saec.: Maria ab Angelis Guerrero González) ex humili familia Hispali orta est die 30 mensis Ianuarii anno 1846. Adhuc puella in officina calcearia operata est, ubi navitate ac pietate enituit. Infirma salus prohibuit ei ut Conventum ingrederetur, non vero ut amori Iesu Christi et animarum totam se traderet. A Spiritu Sancto perducta, anno 1875 Societatem Sororum a Cruce pro pauperibus, aegrotis et pueris egenis sustinendis condidit. Ardenti caritate, humilitate et abnegationis spiritu eminens, sanctitatis fama circumfusa, die 2 mensis Martii anno 1932 in Domino obdormivit. Summus Pontifex Ioannes Paulus II die 5 mensis Novembris anno 1982 eam in numerum rettulit Beatorum. Canonizationis respectu, Causae Postulatio iudicio huius Congregationis de Causis Sanctorum assertam subiecit miram sanationem Theodori Molina Navarro, pueri tredecim annorum, qui die 25 mensis Novembris anno 1986 signa repente exhibuit asperae cephaleae cum imminutione visus oculi dexteri. Variis post clinicis scrutationibus inventa est ischemia retinae ob vehementem et extentum vasospasmum sectionis temporalis inferioris arteriae retinicae oculis dexteri. Irreversibili aestimato damno visus, infirmus nulli vero subiectus est curae. Cum eadem et immutata valetudo Theodori maneret, avia eius per litteras usum profecta est Sororum a Cruce Hispaliensium, quae ei miserunt reliquiam Matris Fundatricis et textum supplicationum novendialium. Die 15 mensis Februarii anno 1987 infirmus ipse reliquiam sibi apposuit et divinum auxilium per intercessionem Beatae Angelae a Cruce apud Deum impetrare coepit, ut sanationem adipisceretur. Mane diei 17 eiusdem mensis Theodorus improviso perfectam ac stabilem restitutionem visus oculi dexteri expertus est. Clinicae investigationes extemplo peractae sanationem confirmaverunt. De hoc miro aestimato casu anno 1989 apud Curiam Civitatis Regalensis Inquisitio dioecesana celebrata est, cuius auctoritas et vis iuridica a Congregatione de Causis Sanctorum decreto diei 22 mensis Septembris eodem anno probatae sunt. Dicasterii Collegium Medicorum in sessione diei 14 mensis Februarii anno 2002 sanationem omnium facultatum Congregatio de Causis Sanctorum 515 ad visum pertinentium oculi dexteri instantaneam, completam, duraturam et inexplicabilem secundum scientiam fuisse una voce affirmavit. Die 13 mensis Septembris eodem anno Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum factus est et die 5 mensis Novembris subsequenti Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Ponente Causae Exc.mo D.no Hieronymo Grillo, Episcopo Centumcellarum-Tarquiniensi. Et in utroque Coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affirmativum prolatum est. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut decretum de praedicta mira sanatione conscriberetur. Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Beatae Angelae a Cruce (in saec.: Mariae ab Angelis Guerrero González), Fundatricis Societatis Sororum a Cruce, videlicet de instantanea, completa ac duratura sanatione Theodori Molina Navarro a « spasmo prolungato e intenso del ramo temporale inferiore dell’arteria retinica dell’occhio destro, con conseguente ischemia e perdita della visione ». Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referretur. Datum Romae, die 20 mensis Decembris A. D. 2002. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis 516 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale IANUENSIS Canonizationis Beatae Virginiae Centurione vid. Bracelli, fundatricis Instituti Sororum Dominae Nostrae a Refugio in Monte Calvariae (1587-1651) DECRETUM SUPER MIRACULO Beata Virginia Centurione vidua Bracelli ex nobili et opulenta familia Ianuae nata est die 2 mensis Aprilis anno 1587. Marito anno 1607 vita functo, Verginia votum perpetuae castitatis emisit et educationi incubuit duarum filiarum nec non amplis et plurimis caritatis operibus ad iuvamen ferendum pueris et puellis derelictis, aegrotis, pauperibus atque indigentibus ex variis ordinibus Ianuae. Quo melius proximum deleniret, suas distribuit divitias, labores ingentes et incommoda oppetivit, obiectus et contumelias pertulit. Condidit Congregationem Sororum Dominae Nostrae a Refugio in Monte Calvariae. Exemplo et operibus suis contulit ad condicionem moralem et religiosam urbis digniorem reddendam. Sanctitatis fama circumdata meritisque onusta in conspectu Dei, Ecclesiae et societatis, die 15 mensis Decembris anno 1651 piissime ad Dominum migravit. A Summo Pontifice Ioanne Paulo II inter Beatos caelites est adnumerata die 22 mensis Septembris anno 1985. Quod ad canonizationem spectat, Postulatio Causae ab hac Congregatione de Causis Sanctorum petivit ut iudicium ferret de praesumpta mira sanatione, in oppido v. Uberaba in Brasilia patrata et intercessioni Beatae Virginiae adscripta. Casus respicit dominam Almerentinam Elias Borges, novem filiorum matrem, sex et septuaginta annos natam, quae ineunte mense Martio anno 1988 productam sustinuit haemorrhagiam vaginalem cum acutis doloribus in regione pelvica. Clinica inspectione peracta, compertum est infirmam mulierem ad collum uteri carcinomate magnae molis parumque distincto affectam esse. Progressione neoplasiae recognita, edita est prognosis infausta quoad vitam. Sectione chirurgica omissa, cobaltotherapica et brachytherapica medicatio est illi praescripta. Interea infirma ipsa et aliquot ex propinquis implorare inceperant intercessionem Beatae Virginiae ut a Deo impetraretur sanatio. Nondum expleta erat curatio cobaltotherapica, cum die 24 mensis Aprilis eiusdem anni detectum est tumorem omnino evanuisse, quamvis ab inita therapia parum temporis elapsum es- Congregatio de Causis Sanctorum 517 set. De sanatione, quae a primo temporis momento mira praesumebatur, apud Curiam dioecesis Fertiliensis anno 2000 instructa est Inquisitio dioecesana cuius postea haec Congregatio iuridicam agnovit auctoritatem per decretum diei 2 mensis Februarii anno 2001. Collegium Medicorum, die 17 mensis Ianuarii anno 2002 congregatum, edixit sanationem fuisse rapidam, perfectam, permanentem et scientiae leges excedentem. Die 13 mensis Septembris eiusdem anni habitus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum et die 15 sequentis mensis Octobris acta est Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Ponente Causae Exc.mo D.no Ioanne Coppa, Archiepiscopo titulo Sertensi. Et in utroque Coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affirmativum prolatum est. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut decretum de praedicta mira sanatione conscriberetur. Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Beatae Virginiae Centurione vid. Bracelli, Fundatricis Instituti Sororum Dominae Nostrae a Refugio in Monte Calvariae, videlicet de rapida, perfecta et permanenti sanatione dominae Almerentinae Elias Borges, a « cervicocarcinoma epidermoide scarsamente differenziato, ulcerato, con infiltrazione del parametrio destro, allo stadio II-B ». Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referretur. Datum Romae, die 20 mensis Decembris A. D. 2002. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis 518 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale LEODIENSIS Beatificationis et Canonizationis Ven. Servi Dei Valentini Paquay, sacerdotis professi O.F.M. (1828-1905) DECRETUM SUPER MIRACULO Venerabilis Servus Dei Valentinus Paquay Tungris in Belgio vitam ingressus est die 17 mensis Novembris anno 1828. Ordinem Fratrum Minorum ingressus, religiosam emisit professionem anno 1850 et sacro presbyteratus ordine anno 1854 est insignitus. Sacerdotalem gessit vitam in conventu loci Hasselt, ubi vicarii et guardiani munia obivit. Officium quoque aliquod per tempus definitoris provincialis implevit. Summa ductus caritate et humilitate arduum explicavit apostolatum in Dei Verbo praedicando et in reconciliationis sacramento administrando. Cultum ad Eucharistiam promovit nec non frequentem eucharisticam communionem. Quemadmodum vixerat, ita piissime obiit die 1 mensis Ianuarii anno 1905. Summus Pontifex Paulus VI die 4 mensis Maii anno 1970 Servum Dei declaravit heroicum theologalium, cardinalium eisque adnexarum virtutum gradum attigisse. Haec Congregatio de Causis Sanctorum praesumptam nuper inspexit miram sanationem quam Postulatio Causae porrexerat illi ad beatificationem promovendam. Eventus respicit dominam ex Belgio oriundam, cuius nomen Martha Claes, quae anno 1948, sexaginta duos fere annos nata, tumefactionem pati coepit in inferiore oris labio, ex quo purulentus humor et sanguis emanabant, cui addebantur dolores primo maxillam, dein ipsum vultum pervadentes. Agebatur de carcinomate ex quo infirma mulier non congruenter refecta fuerat. Cum morbus ingravesceret doloresque augerent, aegrota medio mense Iulio anno 1950 novendiales supplicationes ad Deum effundere incepit per intercessionem Servi Dei Valentini Paquay, quem singulari devotione iam pridem prosequebatur. Mane diei 2 sequentis mensis Augusti, e lecto surgens domina Martha persensit dolores evanuisse, ac labium tangens advertit, in locum ulceris carcinomatosi, tenuem esse membranam. Medici sanationem statim comprobarunt perfectam fuisse et constantem. De hoc eventu, qui mirus est habitus, apud Curiam Leodiensem inter annos 19521953 instructus est Processus Ordinarius, cuius iuridicam auctoritatem haec Congregatio agnovit per decretum editum die 20 mensis Octobris anno 2000. Congregatio de Causis Sanctorum 519 Consilium Medicorum, in Sessione habita die 18 mensis Aprilis anno 2002, sanationem celerem fuisse, perfectam, perseverantem et ex scientia inexplicabilem edixit. Die 12 mensis Novembris eodem anno Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum celebratus est et die 10 insequentis mensis Decembris Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Causae Ponente Exc.mo D.no Aemilio Eid, Episcopo tit. Sarepteno Maronitarum, habita est. Et in utroque Coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affirmativum prolatum est. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut decretum de praedicta mira sanatione conscriberetur. Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Ven. Servi Dei Valentini Paquay, Sacerdotis professi Ordinis Fratrum Minorum, videlicet de celeri, perfecta ac perseveranti sanatione Marthae Claes ab « ulcera carcinomatosa da epitelioma spino-cellulare ». Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referretur. Datum Romae, die 20 mensis Decembris A. D. 2002. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis 520 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale MEDIOLANENSIS Beatificationis et Canonizationis Servi Dei Caroli Gnocchi, sacerdotis archidioecesis Mediolanensis, fundatoris Operis « Pro Iuventute » (nunc « Fondazione Don Carlo Gnocchi ») (1902-1956) DECRETUM SUPER VIRTUTIBUS « Vocatio ad sacerdotium est mysterium. Est mysterium arcanae permutationis — “admirabile commercium” — inter Deum et hominem. Hic Christo suam donat humanitatem qua Ipse utatur quasi instrumento salutis, quasi hunc hominem efficiat “alterum ego”. Nisi mysterium huius “commercii“ percipiatur, intellegi nequit quomodo fieri possit ut adulescens, vocem audiens “Sequere me”, omnibus propter Christum renuntiet, pro certo habens, per hanc viam humanam suam personalitatem plene effı̀ci » (Ioannes Paulus II, Dono e Mistero, Libreria Ed. Vaticana, 1996, p. 84). His ipsis verbis Ioannes Paulus II, Summus Pontifex, susceptam ante 50 annos ordinationem presbyteralem in memoriam revocavit. Quibus verbis videtur nobis in breve cogi personalitas spiritualis Caroli Gnocchi, qui vitam suam Deo devovit ad diffundendam spem in animis puerorum et adulescentium. Natus est in vico S. Columbani ad Lambrum, qui Mediolano est proximus, die 25 mensis Octobris anno 1902, ex Henrico humili marmorario et Clementina Pasta, quae dum curam gereret filiorum, ut vestifica plurimum egit ut angustos reditus ex opere mariti captos, augeret. Famulus Dei lustrali aqua est tinctus, brevi tempore post partum, in ecclesia paroeciali Sancti Columbani; anno 1910 sacramentum Confirmationis suscepit in paroeciali tempio S. Euphemiae Mediolani, ubi, post mortem patris qua anno 1907 suis est ereptus, familia eius se collocaverat. Cum tertium decimum annum aetatis ageret, mater ei permisit ut in Seminarium S. Petri in loco Seveso se conferret, ubi tertiam classem gymnasii frequentaret. Anno 1918 transiit in Seminarium cum adiuncto lycio, in urbe Mondicia (Monza) situm. Anno 1921 nomen dedit curriculo theologico apud Seminarium Maius tum temporis in urbe Mediolano positum, non longe a cathedrali ecclesia. Cum ad studia in Seminario incumberet, amplissima de eo facta sunt iudicia: educatores eum habebant mitem, bonum, docilem, urbanum, pium, studiis deditum, ingenio hominibus patente praeditum ac diligentem. Amabat musicas artesque, fuit alacer iucundusque cum sociis, concitans circum se globum mentium coniunctionis et benevolentiae. Statim post ordinationem sacerdotalem, die 6 mensis Iunii anno 1925 Congregatio de Causis Sanctorum 521 sibi collatam, ut vicarius paroecialis missus est in paroeciam B.M.V. in caelum Assumptae, quae est in loco Cernusco sul Naviglio (Mediolani), ut vulgo appellatur. Subsequente anno translatus est in paroeciam S. Petri in Sala, quae tum temporis fuit una ex amplissimis et populo frequentissimis paroeciis Mediolanensibus. In utroque loco ei commissa est cura formationis puerorum, adulescentulorum et adulescentium, oratoria paroecialia, quae dicuntur, obeuntium. Ibidem sacerdos recens ab ordinatione melius ostendit facultates, quibus praeditus erat, institutorias, quos quidem iuvenes alacri animo ferventes, in globum sui sectatorum convocavit, quibusque rationem eximie spiritualem proposuit. Eodem tempore impensum zelum missionarium coluit, ad eos iuvenes, qui fidem vel vitam christianam deserere videbantur. Anno 1928 factus est cappellanus Operis Nationalis « Balillani » (Balilla), quo fascales, tum Italiae dominantes, sibi proponebant omnem actionem institutoriam iuventutis inspicere atque dirigere. Anno 1933 factus est cappellanus Secundae Legionis Militiae (fascalis) Studiorum Universitatis. In bis muneribus obeundis, sine dubio nonnihil pericula afferentibus, ille semper concorditer egit cum Archiepiscopis suis, prius cum Eugenio Cardinali Tosi (1922-1929) deinde cum beato Alfredo Ildefonso Cardinali Schuster (1929-1954). Anno 1936 translatus, ut moderator spiritus, ad Institutum « Gonzaga » Mediolanense, curis creditum Fratrum Scholarum Christianarum quibuscum plane concorditer egit. Quae de ratione educandi sentiret, ea exposita sunt in nonnullis libris, quos felici cum eventu conscripsit. In bisce operibus suis constanter monuit sanctitati primas partes esse tribuendas, quod efficeretur vehementi amore in Deum et animo ardenter parato hominibus servire, potissimum pauperes et in extremas societatis partes detrusos. Pastorali caritate inflammatus, sequebatur iuvenes ad arma vocatos bello pancosmio altero saeviente et iis assistere voluit, cum essent dolori ac perturbationi obnoxii. Cum funestum in modum exercitus Italicus e Russia sese reciperet, sensit in animo Deum se vocare ad curas agendas afflictorum. In illo terribili temporis articulo (die 17 mensis Septembris anno 1942) fassus est: « Percupio post bellum confectum me in omne tempus alicui operi caritatis addicere, quod Deus mihi indicaverit. Hoc unum peto a Deo: per totius vitae cursum pauperibus eius ministrare. En meus cursus honorum ». Cum in Italiam rediisset, eam regionem peragravit ut mnemosyna a militibus « alpinis » moribundis sibi relicta eorum necessariis traderet. Iuvavit Hebraeos et rei politicae causa vexatos ut in Helvetiam confugerent; quam ob rem decem dies in carcerem est inclusus. Die 8 mensis Decembris anno 1945 iuvenis matercula ad desperationem adducta, filiolum ei commendavit, 522 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale armis bellicis, quae remanserant, sauciatum. Tantum dolorum cumulum aspiciens, Opus « Pro Infantia Mutilata » condidit, quod nomen deinceps mutatum est in Opus « Pro Iuventute », nunc vero Fondazione Don Carlo Gnocchi vocatur. Famulus Dei vires suas consumpsit ut omnes parvulos bellicis eventibus sauciatos, colligeret, adiuvaret, educaret. In eiusmodi incepto innumerabiles homines liberales eum adiuvarunt, initio sumpto a Pio XII, Pontifice Maximo, cui addantur oportet beatus Alfredus Ildefonsus Cardinalis Schuster, Ioannes Baptista Cardinalis Montini, postmodum electus Pontifex Maximus, qui ultimam voluntatem Servi Dei excepit. Hic enim tumore in stomacho perculsus sancte obiit Mediolani vespere diei 28 mensis Februarii anno 1956. Eius funus prosecuta est ingens multitudo hominum, qui sanctitatem vitae eius sacerdotalis admirabantur, prorsus impensae in Dei gloriam bonumque iuventutis dolori obnoxiae. Profecto Famulus Dei summa cum fidelitate missionem suam sacerdotalem implevit atque virtutes christianas diligenter, generose, perseveranter exercuit, lucem et caritatem Christi circum se effundens. Fides eius fuit prorsus singularis, in qua spes eius inconcussa nitebatur, et qua ferebatur in Deum, in divinam Providentiam, in vitam aeternam et in futuram hominum sortem saepius haec verba iteravit: « Christus est verus Deus et verus homo, est exemplar et forma perfecta, quod sperare et quo contendere debet omnis homo, qui habere velit personalitatem vere humanam ». Ipse Pontifex Maximus Ioannes Paulus II eum definivit « spei seminatorem ». Famulus enim Dei sibi persuasum habuit ultimum ac definitivum consilium semper e bono efficiendo esse desumendum, qua ratione certus effectus, patienter fortiterque operam dedit aedificando Regno Dei. Amor in Deum, cuius vestigia in vultu fratris doloribus affecti detexit, eius caritatem aluit et sustinuit, eius se devovendi studium eiusque labores, quae pro iuvenibus, pro parvulis saucis et pro universis sive in corpore sive in animo laborantibus sustinuit. Extremum signum eius caritatis fuit donum quod facere destinavit cornearum suarum, ut duo infantuli iterum possent videre, quod omnium animos permovit et paucis diebus transactis, ab ipso Pio XII est collaudatum. In turbine negotiorum suorum vigili cum fidelitate coluit unionem cum Deo, piam celebrationem mysteriorum divinorum, orationem et contemplationem. Animo piissimo ferebatur in Virginem Mariam, cui ut « Matri suavissimae, gratiarum mediatrici », Opus commendavit, cui vitam suam devovit. Exempli in modum virtutes coluit prudentiae, iustitiae, fortitudinis ac temperantiae. Servivit Deo, Ecclesiae et egentibus laetitia simplici ac discreta, sed etiam modo quam maxime alliciente. Datum est ei ut alios confirmaret, consolaretur, alios auscultaret iisque consuleret cum Congregatio de Causis Sanctorum 523 urbanitate. Coluit puritatem evangelicam et castitatem sacerdotalem tam eximie ut admirationem omnium colligeret, qui cum eo vivebant. Ut omnia in breve cogamus, Famulus Dei re vera testis fuit illius Evangelii, cuius fuit infatigabilis magister atque vulgator. Quoniam fama sanctitatis, qua vivens fruebatur, etiam post mortem ei tribuebatur, Archiepiscopus Mediolanensis Carolus Maria Cardinalis Martini initium fecit Causae beatificationis eius et canonizationis atque, annis 1987-1991, Inquisitionem dioecesanam instituit, cuius vis iuridica agnita est a Congregatione de Causis Sanctorum, decreto lato die 29 mensis Octobris anno 1993. Positione comparata, disceptatum est, secundum normas, utrum Famulus Dei virtutes modo heroico exercuisset. Felici cum exitu, die 22 mensis Octobris anno 2002 habitus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum, die vero 3 mensis Decembris, qui est subsecutus, congregata est Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Causae Ponente Exc.mo Domino Lino Fumagalli, Episcopo Sabinensi-Mandelensi. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua, vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit, ut super heroicis Servi Dei virtutibus decretum conscriberetur. Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine eisque adnexis, in gradu heroico, Servi Dei Caroli Gnocchi, Sacerdotis Archidioecesis Mediolanensis, Fundatoris Operis « Pro Iuventute » (nunc « Fondazione Don Carlo Gnocchi »), in casu et ad effectum de quo agitur. Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum Summus Pontifex referri mandavit. Datum Romae, die 20 mensis Decembris A. D. 2002. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis 524 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale NEAPOLITANA Beatificationis et Canonizationis Ven. Servae Dei Iuliae Salzano, fundatricis Congregationis Sororum Doctrinae Christianae Institutricum a SS. Corde Iesu (1846-1929) DECRETUM SUPER MIRACULO Venerabilis Famula Dei Iulia Salzano nata est in urbe S. Maria Capua Vetere, intra fines archidioecesis Capuanae sita, die 13 mensis Octobris anno 1846. Tempore, quo ludi magistram Casoriae, intra archidioecesim Neapolitanam, agebat, impense se dedidit apostolatui catechesis pueris tradendae. Condidit Congregationem Sororum Doctrinae Christianae Institutricum a Sacratissimo Corde Iesu, quas caritate, prudentia, humilitate usa, est moderata. In difficultatibus et humiliationibus patientem se praebens, fidelem se praestare pergebat vocationi suae et oboedientem Ecclesiae. Formationem spiritualem Sororum suarum sollicite accuravit, quas viam sanctitatis inire docebat, praesertim ipsius vitae suae exemplo, quam totam gloriae Dei augendae et animarum saluti procurandae impendit. Dominus eam ex hac mortali vita ad se vocavit die 17 mensis Maii anno 1929. Ioannes Paulus II, Summus Pontifex, die 23 mensis Aprilis anno 2002 declaravit Famulam Dei virtutes theologales, cardinales iisque adnexas modo heroico exercuisse. E gratiis et muneribus caelestibus, deprecationi Matris Iuliae tribulatio, Postulatio Causae sanationem prodigialem, ut ferebatur, selegit, quam iudicio huius Congregationis de Causis Sanctorum subiecit. Res ad puellulam Stephaniam Milo pertinet, quae, vespere diei 6 mensis Novembris anno 1993, cum esset decem annos nata, festinanter in nosocomium Neapolitanum est perlata, utpote quae maculas violaceas in cruribus, defectionem animi, colorem lividum, mentis turbationem ostenderet. Facto morbi iudicio, secundum quod illa meningite liquore turbido insigni laboraret, eadem nocte in partem redanimationis alterius nosocomii urbani est translata. Secundum naturae morbi iudicium agebatur de vehementissima tabe indolis, ut videtur, « meningo-coccica », gravi mentis commotione, conturbatione ob coagulum sanguinis. Prognosis fuit quam maxime circumspecta quoad vitam. Vespere diei 7 mensis Novembris puellulae consanguinei atque Spes, a Matre Iulia Salzano institutae, coeperunt cum fiducia implorare intercessionem eiusdem Famulae Dei eo consilio ut a Deo sanationem Stephaniae consequerentur; quae nocturno tempore citissime se melius habuit. Re quidem vera postero mane, die 8 Congregatio de Causis Sanctorum 525 mensis Novembris, illa e parte redanimationis exire potuit et in locum ubi aegroti communiter solent decumbere, deduci. Die 25 eiusdem mensis illa prorsus sanata e valetudinario est dimissa. De hac re, quae statim prodigialis est habita, apud Curiam Neapolitanam annis 1994-1995 Inquisitio dioecesana est celebrata, cuius vim iuridicam haec Congregatio die 11 mensis Decembris anno 1995 agnovit. Consilium Medicorum, in sessione die 14 mensis Martii anno 2002 habita, declaravit sanationem fuisse rapidam, plenam, mansuram, sine effectibus medio, ut dicitur, aut longo termine circumscriptam inexplicabilem quoad modum. Die 6 mensis Septembris eodem anno Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum est celebratus, die demum 5 mensis Novembris subsequente Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum habita, Causae Ponente Exc.mo D.no Laurentio Chiarinelli, Viterbiensi Episcopo. Et in utroque Coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo constaret divinitus patrato, responsum affirmativum prolatum est. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut decretum de praedicta mira sanatione conscriberetur. Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Ven. Servae Dei Iuliae Salzano, Fundatricis Congregationis Sororum Doctrinae Christianae Institutricum a SS. Corde Iesu, videlicet de rapida, plena et mansura sanatione puellulae Stephaniae Milo a « grave sepsi batterica con meningite purulenta, complicata da coagulazione intravasale disseminata (CID) e da sindrome di Waterhouse-Friederichsen ». Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referretur. Datum Romae, die 20 mensis Decembris A. D. 2002. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis 526 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale PORTUENSIS-SANCTAE RUFINAE Beatificationis et Canonizationis Servae Dei Mariae Crucifixae (in saec.: Rosae Curcio), fundatricis Congregationis Sororum Carmelitarum Missionariarum a S. Teresia a Iesu Infante (1877-1957) DECRETUM SUPER VIRTUTIBUS « Ingentem persentiebam missionem quam mihi tenero animo Mater Carmeli praeparaverat, scilicet cum aliis mulieribus conveniendi ut Carmelum mea in civitate et in plurimis aliis reflorescere niteremur ». Verba haec, quibus Dei Serva Maria Crucifixa (in saec.: Rosa Curcio) in rerum suarum commentariolo exordia narrat suae vocationis et missionis in Ecclesia, compendium constituunt charismatis ei a Spiritu Sancto concrediti, quod, praesertim animarum studio significabatur et desiderio « pauperem humanitatem restaurandi », intima iugiter habita cum Christo coniunctione in eius redemptivo opere. Serva Dei in oppido vulgo Ispica, ex austro-orientali Siciliae regione, dioecesis Netensis, die 30 mensis Ianuarii anno 1877 nata est a parentibus Salvatore Curcio et Concepta Franzò. Septima ex decem liberis, infantiam transegit apud familiam culturali socialique ratione eminentem, ubi impigrum ingenium, laetum animum et inconcussam voluntatem propere ostendit, prima adulescentiae periodo perspicuam excolens propensionem ad pietatem necnon ad sollicitudinem de tenuioribus et a societate exclusis. Domi iuxta severa morum principia instituta est et sola mater auxilium tulit illi ut foveret eius desiderium vitae spiritualis et sacramentorum frequentiam; dum pater, e « laica » potius condicione, non tantum impedivit eam quominus ad ferventem fidei vitam optaret, sed, pro illius temporis consuetudine, ne permisit quidem ut filia ultra sextum gradum ludi elementarii studia perageret. Hanc enim studiorum privationem illa magnopere pertulit, attamen rerum cognitionis appetens, animi solamen assecuta est bibliothecae domesticae libros legendo, quos inter biographiam repperit Sanctae Teresiae a Iesu; qua de re, animo commota, spiritum Carmeli cognoscere et diligere potuit, suam adaperiens mentem « ad caelestium rerum studia ». Dies primi convivii eucharistici, anno 1885, « ineffabilis exstitit iucunditatis », quo prima oblata est illi opportunitas « Deo profitendi deinceps non amplius peccata committere ». Anno 1890, cum tredecim aetatis annos ageret, Congregatio de Causis Sanctorum 527 haud sine difficultate obtinuerat Tertio Ordini Carmelitano inscribi, qui nuper in oppido Ispica erat restitutus. Anno 1893 sacro confirmationis chrismate uncta est. Sanctuarium Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo assidue invisendo, ferventem devotionem colendo erga ipsam caelestem Matrem quae « cor Servae Dei a tenera aetate rapuerat » dum munus pariter illi demandabat ut « Carmelum reflorescere conaretur », et inspiciendo charisma Carmelitanum, novit quid de seipsa Deus statueret. Communicare cupiens spiritum Carmeli Missionarii, cuius est contemplativam vitam cum apostolica iungere dimensione, in quadam paternae domus habitatione a fratribus concessa communem vitam degere coepit cum aliis Tertii Ordinis mulieribus. Aliquot post annos Mutycam se contulit, ubi moderamen assumpsit Instituti « Carmela Polara » appellati ad orphanas vel saltem inopes puellas excipiendas et fovendas, ut illis « aestimationem mulieris restitueret utilesque tam sibimet ipsis quam societati redderet ». Plures post annos, in incommodis et tribulationibus versans et opus suum frustra videre cupiens quodammodo suffultum et ab ecclesiastica loci auctoritate ex iure approbatum, tandem invenit P. Laurentium van den Eerenbeemt, Carmelitani Ordinis sodalem, qui adiumentum praebuit illi eiusque missionarium spiritum participa Romam adveniens die 17 mensis Maii anno 1925 canonizationi Teresiae a Iesu Infante interfuit ac sequenti die, una cum P. Laurentio, locum vulgo Santa Marinella in Latiali litore ad Romae septentrionem invisit. Inibi loci amoenitate, ac simul extrema omnium fere incolarum egestate, intellexit se hoc in loco litoris appulsum tandem attigisse. Ab Episcopo dioecesis Portuensis-Sanctae Rufinae, Cardinali Antonio Vico, licentiam viva voce datam obtinuit « ad experimentum » et die 3 mensis Iulii anno 1925 stabilem sedem ibidem posuit. Die 16 eiusdem mensis decretum recepit quo haec parva communitas in Ordinem Carmelitanum adscribebatur et ita eius consortio cum Maria apud eundem Ordinem in perpetuum confirmabatur. Anno 1930, doloribus et aerumnis superatis, hoc pusillum agmen approbationem Ecclesiae adeptum est, et, usurpato nomine Congregationis Carmelitarum Missionariarum a S. Teresia a Iesu Infante, ab Ordinario dioecesis Portuensis-Sanctae Rufinae, Cardinali Thoma Pio Boggiani, uti instituti iuris dioecesani agnitum est. « Animas Deo lucrari » propositum exstitit quod multiplices vias educationis et tutelae opera tam in Italia quam in exteris nationibus aperuit. Hac de re hortabatur suas filias « ad verbum vitae christianae familiis ferendum ». Ardor eius apostolicus protendebatur ad totius orbis evangelizationem. « Cogitatum de missionibus, hoc sanctum desiderium, quod semper charisma exstitit huius incipientis institu- 528 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale ti, oh!, quid volo nisi ut videam illud ad rem quam primum perductum priusquam hora transitus mei de hac ad alteram vitam adveniat! ». Hoc optatum implere potuit anno 1947, cum, adhuc inter cineres alterius belli totius orbis, quattuor primas missionarias in Brasiliam misit eo solo mandato « pauperes non obliviscendi »; et omni vitae momento cogitare non destitit ampliores regiones quo navis sui Carmeli Missionarii appellere posset. Per totam vitam adversa correpta valetudine necnon diabeti morbo, quem, fortitudine roborata voluntatique Dei serene dedita, oppetere studuit, extremos vitae suae annos in infirmitate transegit, semper tamen orare pergens et se suis tradere sororibus, quibus in dies magis illustrium et micantium virtutum exemplum praebebat. Totius vitae decursu munifico, prudenti, prompto laetoque animo fidem, spem, caritatem ceterasque virtutes excoluit. Peculiari firmitudine et constantia egit in condendo et in regendo instituto; caritate tantum sivit se duci in optionibus et in inceptis apostolicis, splendens tamen exemplum humilitatis omnibus suis sororibus exhibens. Immensam iugiter nutrivit fiduciam in Divinam Providentiam, iustitiam exercuit erga Deum et proximum, ad effectum perduxit temperantiam et privationem in terrenarum rerum usu, fortitudinem in innumeris incommodis, patientiam in infirmitate, perseverantiam in sequela Christi, spem caelestium munerum. Oratio intimum eius constansque exstitit cum Iesu, Patre et omnibus beatis colloquium, quod filiali fiducia, sponsali dilectione, sensibus grati animi, laude, adoratione et reparatione nitebatur. Hunc orationis spiritum exemplo praesertim vitae suis spiritualibus filiabus et omnibus se adeuntibus transmittendum curavit, dum « desiderio filias habendi sanctas, filias eucharisticas, filias quae orare sciunt » firmabatur. Ferventer coluit communionem amoris cum Christo Eucharistico, quem « Captivum amore » appellare consueverat, maximopere explere studens desiderium reparandi « pro innumeris animabus quae ignorant et non diligunt Deum »; et expiationis victimam se offerre simul cum « maximo Martyre amoris ». Agitur de reparatione qua potuit dolores et angustias hominum participare; singulis necessitatibus caritate et iustitia prospicere; loquendi occasionem offerre iure loquendi privatis; vultum Crucifixi in deturpato singulorum dolentium vultu detegere. Quapropter indefatigato animo sorores hortabatur « ut sancte thesauros diligerent quos Divina Bonitas illis credidit, scilicet animas iuvenum, quae futuri temporis spem constituunt », et viribus non parcerent in iuvanda iuventute magis oppressa et derelicta « ut eam eriperent sicut aurum ex luto », ad dignitatem et imaginem filii Dei in singulis creaturis instaurandas. Apud scholam Mariae Virginis Congregatio de Causis Sanctorum 529 didicit communionem cum Deo instituere, atque spiritualem auxit experientiam ita ut ab ipsa Sancta Virgine « communioni Sanctorum coram Beata Familia, Trinitate » adscriberetur. A Matre Iesu maternam pietatem praesertim erga inopes accepit. Vestigia sequens S. Teresiae a Iesu Infante, spirituale invenit gaudium « in propriis officiis assidue ac fideliter adimplendis », minima quoque amore et deditione peragendo, quodlibet humanum vinculum humiliter et simpliciter, laeto indulgentique animo vivendo. Illam vitae et fidei communionem cotidie exsecuta est, « tam actuositatem Marthae quam mysticam contemplationem Mariae simul ad effectum perducens ». Die 4 mensis Iulii anno 1957 in loco Santa Marinella ad Christum suum Sponsum placide migravit, in animis vivam relinquens amoris suarumque praestantium virtutum memoriam. Sanctitatis fama, qua Dei Serva vivens gaudebat, post mortem in annorum decursu confirmari perrexit, quamobrem Episcopus Portuensis-Sanctae Rufinae die 12 mensis Februarii anno 1989 instruxit eius Causam beatificationis et canonizationis, cuius iuridicam validitatem approbavit Congregatio de Causis Sanctorum per decretum editum die 20 mensis Decembris anno 1991. Apparata Positione, disceptatum est num Serva Dei virtutes heroico in gradu exercuisset. Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum, favorabili quidem cum exitu, actus est die 27 mensis Septembris anno 2002. Patres Cardinales et Episcopi congregati in Sessione Ordinaria die 19 mensis Novembris eodem anno, audita relatione Ponentis Causae, Exc.mi D.ni Salvatoris Boccaccio, Episcopi Frusinatensis-Verulani-Ferentini, agnoverunt Mariam Crucifixam virtutes theologales, cardinales eisque adnexas in gradu heroico excoluisse. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifice Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut super heroicis Servae Dei virtutibus decretum conscriberetur. Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine, eisque adnexis, in gradu heroico, Servae Dei Mariae Crucifixae (in saec.: Rosae Curcio), Fundatricis Congregationis Sororum Carmelitarum Missionariarum a S. Teresia a Iesu Infante, in casu et ad effectum de quo agitur. Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 530 Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum Summus Pontifex referri mandavit. Datum Romae, die 20 mensis Decembris A. D. 2002. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis ROMANA Beatificationis et Canonizationis ven. Servi Dei Iacobi Alberione, sacerdotis fundatoris Familiae Paulinae (1884-1971) DECRETUM SUPER MIRACULO Venerabilis Dei Servus Iacobus Alberione ex agricolarum familia natus est die 4 mensis Aprilis anno 1884 in oppido Sancti Laurentii a Fossano, provinciae Cuneensis. Presbyteratus ordine insignitus anno 1907, summo incubuit studio in pastorale ministerium nec non in institutionem sacrorum alumnorum Seminarii dioecesis Albae Pompeiensis, deinde, ad apostolatum quod attinet, Evangelio se dedit ubique terrarum per instrumenta communicationis socialis nuntiando. Ad apparandum adventum Christi, qui est « Via, Veritas et Vita », apud animas et in societate assiduam explicavit actionem sacerdotalem pariterque condidit anno 1914 Piam Societatem Sancti Pauli, anno 1915 Congregationem Filiarum Sancti Pauli et postea alias congregationes religiosas, instituta saecularia, pias uniones, associationes. Haec omnia opera, quae sub communi nominatione « Familiae Paulinae » comprehenduntur, ille sapienti duxit sollicitudine, firmitate et caritate. Meritis onustus, Romae, ubi morabatur, anno 1971 die 26 mensis Novembris actuosam explevit terrestrem exsistentiam. Summus Pontifex Ioannes Paulus II die 25 mensis Iunii anno 1996 declaravit Servum Dei heroico in gradu virtutes theologales, cardinales eisque adnexas esse exsecutum. Congregatio de Causis Sanctorum 531 Intuitu beatificationis Postulatio Causae iudicio huius Congregationis de Causis Sanctorum submisit praesumptam miram sanationem dominae Mariae Liberatae González Rodrı́guez, natae anno 1931, quae ineunte mense Aprili anno 1989 prolapsa est, unde traumate affecta est in pede dextero, qua de causa immobilis mansit. Die 29 eiusdem mensis, insufficientia respirationis affecta ob emboliam pulmonarem, recepta est in valetudinarium urbis Guadalaiarae in Mexico. Inde dimissa, duos post dies iterum in valetudinarium translata est ob fibrillationem atrialem cum dyspnoea coniunctam, embolia cerebri die 19 mensis Maii implicatam, quae causa exstitit aphasiae et hemiplegiae dexterae. Sequenti die, rursus in crisim incidit respirationis adhuc graviorem et protractam per dimidiam fere horam, addito umeri dolore, idcirco infirma, morti proximam se sentiens, per intercessionem sacerdotis Iacobi Alberione divinum auxilium imploravit. Statim resumpsit facultatem ad normam respirandi, quin oxygenio indigeret. Die 25 eiusdem mensis soluta est ab illa valentiore therapia. Sanatio, quae ilico mira est habita, anno 1994 submissa est Inquisitioni dioecesanae apud Curiam Guadalaiarensem, cuius iuridicam validitatem approbavit hoc Dicasterium per decretum die 10 mensis Novembris anno 1995 promulgatum. Consilium Medicorum, die 14 mensis Februarii anno 2002 congregatum, agnovit sanationem fuisse satis celerem, perfectam, constantem et ex hodierna scientia medica inexplicabilem. Die 6 mensis Septembris eiusdem anni habitus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum et die 15 sequentis mensis Octobris peracta est Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Ponente Causae Exc.mo D.no Andrea Maria Erba, Episcopo Veliterno-Signino. Et in utroque Coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affirmativum prolatum est. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut decretum de praedicta mira sanatione conscriberetur. Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Ven. Servi Dei Iacobi Alberione, Sacerdotis, Fundatoris Familiae Paulinae, videlicet de satis celeri, perfecta et constanti sanatione dominae Mariae Liberatae González Rodrı́guez a « tromboembolia polmonare massiva ». Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 532 Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referretur. Datum Romae, die 20 mensis Decembris A. D. 2002. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis ROMANA Beatificationis et Canonizationis ven. Servae Dei Mariae a Iesu Crucifixo (in saec.: Mariae Petković), fundatricis Congregationis Filiarum a Misericordia T.O.R. (1892-1966) DECRETUM SUPER MIRACULO Venerabilis Serva Dei Maria a Iesu Crucifixo (in saec.: Maria Petković) in vico Blato super insulam Corcyram Nigram, in dioecesi Ragusina, nata est die 10 mensis Decembris anno 1892. Iuventutem peregit orationi et operibus misericordiae summopere intenta ac pro puellis instituendis et parvulis pauperibus aegrotisque assidendo Congregationem Filiarum a Misericordia T.O.R. fundavit, quam ipsa voluit Ordini Fratrum Minorum aggregari. Pie ut vixit, perinde in Domino requievit die 9 mensis Iulii anno 1966. Summus Pontifex Ioannes Paulus II, die 5 mensis Iulii anno 2002, eam virtutes theologales, cardinales et his adnexas heroico gradu coluisse decrevit. Beatificationis Venerabilis Servae Dei respectu, Causae Postulatio iudicio huius Congregationis de Causis Sanctorum assertum subiecit mirum die 26 mensis Augusti anno 1988 occursum. Sub vesperum enim illius diei, navis submergibilis Rei Nauticae Peruviensis, vulgo « Pacocha » nuncupata, cum in portum Callao civitatis Limanensis remearet superficiem aequoris currens, forte percussa est rostro navis piscatoriae Iaponicae, quae magnum hiatum in eius puppi genuit. Dum praeceps navis demergebatur, aperta vero mansit valvula principalis aeris inductionis, e qua cameras inundare aqua incepit. Pars nauticorum in aquam se proiciens incolumis evasit, pars autem capta superfuit in Congregatio de Causis Sanctorum 533 navi. Conspecta gravitate rerum, vascelli tenens Rogerius Cotrina Alvarado, postquam Servam Dei invocaverat, in altissimis tenebris adeptus est aditum superiorem, e quo acqua penetrabat, et, cum navis iam ad altitudinem maris 12 vel 20 metrorum advenerat, ostiolum aditus extollere et occludere potuit, licet pressio aquae par esset 4 vel 6 milia chilorum ponderi et abnormis esset positio repagulorum nomine « canum » nuncupatorum. Exitus secundus huius actionis prohibuit quominus camerae inferiores, ubi viginti et duo nautici manserant, inundarentur, quorum viginti postridie incolumes in tutum pervenerunt. De casu miro habito, anno 1998 apud Curiam Ordinariatus Militaris Peruviensis Inquisitio dioecesana celebrata est, cuius auctoritas et vis iuridica a Congregatione de Causis Sanctorum decreto diei 27 mensis Martii eodem anno probatae sunt. Dicasterii Consilium Peritorum in sessione diei 13 mensis Maii anno 2002, una voce affirmavit rem inexplicabilem quoad modum secundum rationem et scientiam fuisse, cum in adiunctis navis submergibilis quisquis solus, scilicet in casu Rogerius Cotrina Alvarado, minime potuisset extollere ostiolum, gubernaculum eius torquere ut repagula ad loca sua remearent et demum ipsum aditum occludere. Die 13 mensis Septembris eodem anno 2002 Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum factus est ad casum perspiciendum et insequenti die 15 mensis Novembris Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Ponente Causae Exc.mo D. Aemilio Eid, Episcopo tit. Sarepteni Maronitarum. Et in utroque coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo constaret divinitus patrato, responsum prolatum est affirmativum. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut decretum de praedicto miro eventu conscriberetur. Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Ven. Servae Dei Mariae a Iesu Crucifixo (in saec.: Mariae Petković), Fundatricis Congregationis Filiarum a Misericordia T.O.R., videlicet de « inspiegabile riuscita della manovra di chiusura definitiva del portello superiore della garritta di salvataggio del sommergibile “Pacocha” della Marina da Guerra Peruviana, eseguita dal Tenente di Vascello Roger Cotrina Alvarado in fase di affondamento a seguito di collisione con un peschereccio d’altura giapponese ». Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 534 Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referretur. Datum Romae, die 20 mensis Decembris A. D. 2002. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis RUREMUNDENSIS Beatificationis et Canonizationis ven. Servae Dei Mariae Teresiae a Sancto Ioseph (in saec.: Annae Mariae Tauscher van den Bosch), fundatricis Sororum Carmelitarum a Divino Corde Iesu (1855-1938) DECRETUM SUPER VIRTUTIBUS « Deus laudandus et semper glorificandus! ». Adhortatio haec, quam Serva Dei Maria Teresia a Sancto Ioseph, morti proxima, habuit ad suas Sorores, compendium haberi potest doctrinae, vitae et missionis eius in Ecclesia et in mundo. Etenim, Cor Iesu amanter contemplans, per sanctitatis viam ambulavit Deum laudando et pro gloria eiusque Regno operam incessanter navando. Serva Dei a fervidis parentibus lutheranis die 19 mensis Iunii anno 1855, in pago Sandow, prope Francofurtum in Germania orta est. Hermannus, pater eius, illius rusticani pagi Pastor erat. Mater, Maria Paulina van den Bosch, Beatissimam Virginem Mariam singulari prosequebatur cultu, qua de causa voluit ut filia apud Baptismatis fontem Anna Maria appellaretur. Puella aequo animo crescebat, Dei vias percurrendo. Anno 1862 simul cum parentibus in urbem Arnwalde ac tres post annos Berolinum se contulit. Annis 1870-1872 alumna exstitit Fratrum Moravorum, ubi dubitare coepit de lutherana fide. Anno 1874 matre est orbata, quapropter, primogenita ex octo liberis, officiis domesticis consulere debuit. Cum pater anno 1879 novas iniit nuptias, Dei Serva operibus caritatis incumbere potuit ac praesertim pueris derelictis iuvandis. Christiana ducta caritate, Coloniae domus insanis curandis regimen assumpsit. Interea, dissen- Congregatio de Causis Sanctorum 535 sionem patris devincens, magis in dies accedebat ad Catholicam Ecclesiam, in quam admissa est die 30 mensis Octobris anno 1888; die 8 sequentis mensis Decembris Eucharistico Pane sese nutrivit ac subsequenti anno Confirmationis chrismate est uncta. Hisce de causis labore privata mansit auxilioque patris, qui filiae optionibus minime consentiebat. Quae cum ita essent, excepta est apud Sorores Augustinianas uti operaria; deinde Berolinum transiit uti cuiusdam mulieris comitis socia. In oratione perfecit consilium sese Deo vovendi, prout iam dudum cupierat. Ex quadam biographia Sanctae Teresiae a Iesu lectione ad spiritualem Carmelitarum doctrinam se convertit. Quandoquidem suis in votis erat novum condere religiosum mulierum Institutum ad caritatem exercendam, die 2 mensis Augusti anno 1891 Berolini parvam aperuit domum Sancto Ioseph dicatam ad auxilium indigentibus pueris praebendum. Brevi tempore alias aperuit domus novaque opera iniit in beneficium sacerdotum, familiarum nec non civium Italorum Berolini degentium. Ut saepe Dei amicis contingit, etiam Maria Teresia a Sancto Ioseph plures pati debuit tribulationes atque difficultates oppetere immo discrimina ex parte ipsorum virorum ecclesiasticorum qui antea consilio iuverant eamque sustinuerant. Dei tamen fide firmata, munus a Providentia creditum non reliquit et anno 1897 Romam petiit ad operam suam firmioribus fundamentis roborandam, quae aggregata est Ordini Fratrum Discalceatorum B. Mariae V. de Monte Carmelo. Persistentibus difficultatibus, Serva Dei sedem sui Instituti transtulit primum in locum vulgo dicto Sittard in Hollandia, deinde in oppidum Malon in Anglia. Die 3 mensis Ianuarii anno 1905 Cardinalis Franciscus Satolli, Episcopus Tusculanus, decretum subsignavit quo approbabatur Congregatio Sororum Carmelitarum a Divino Corde Iesu, facultatem simul tribuens erigendi tum domum generalem tum noviciatum in oppido Arce Papali v. d. Rocca di Papa. Sequenti anno die 3 mensis Ianuarii quinquaginta iuvenes postulantes induerunt habitum religiosum, dum Serva Dei eo ipso die primam emittebat religiosam professionem, nomen assumens Mariae Teresiae a Sancto Ioseph. Die 3 mensis Ianuarii anno 1909 perpetua vota nuncupavit, quae fideliter et perquam studiose servavit. Anno 1924 novam inauguravit domum generalem in oppido Sittard, ubi usque ad mortem est commorata, promovens gravitatem et diffusionem Congregationis per diversas Europae et Americae civitates, accurateque formationi prospiciens suarum Sororum, quibus assidua sanctitatis specimina in humilitate obtulit. Etenim Serva Dei fidelitate eminuit erga suam consecrationem et perfectionem christianarum virtutum, quas summis viribus, constanti animo spiritualique gaudio exercuit. Vera Christi discipula Evangelio et Ecclesiae magiste- 536 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale rio plenam fidem tribuit. Fides, quam oratione et Sacra Scriptura nutrivit, eam comitata est in veritate quaerenda, in Deo sese vovenda, in nova condenda Congregatione, in operibus apostolatus navandis, immo in cotidiana vita degenda. Quoniam Christum dilexit, semet ipsam abnegavit propriam crucem patienter baiulavit (cfr. Mt 16, 24); Dei voluntati obtemperavit et auctoritatibus Ecclesiae; consilia servavit evangelica et regulam sui Instituti; operosam se praebuit atque summa caritate pro animarum salute plurimum pati debuit. Materna sollicitudine, auxilio ac solamine cumulavit pauperes, infirmos, senes, consorores eosque omnes ab ea consilium et adiumentum quaerentes. Ipsamet et per suum Institutum opera patravit misericordiae corporalis et spiritualis; inimicis veniam dedit; apud filias spirituales fovit regularem observantiam, fervorem apostolicum et concordiam fraternam; prout res postulabant, severam se ostendebat et benignam, obnixam et mansuetam, aequam et indulgentem, prudentem et alacrem. Authentica ducta caritate, contendit ut in semet ipsa et in sororibus suis Christi imago insculperetur. Ad ea exsequenda quae Spiritus inspirabat, artam cum Deo coluit communionem, pietatem in Eucharistiam, in Sacrum Cor Iesu, in Matrem Redemptoris, in sanctum Ioseph, in sanctam Teresiam a Iesu quae fuit eius mater et magistra. Cum Christo suo Sponso intime coniuncta, cor suum solutum servavit a mundi illecebris et a terrestrium rerum affectu; quinimmo, omnem spem suam in auxilio Divinae Providentiae reposuit et ad caelestia munera contendit. Cum Institutum eius in nummario discrimine difficulter versaretur, fiduciam Domini minime amisit, filiasque suas solabatur dicens omnia solvenda esse post eius obitum, qui evenit die 20 mensis Septembris anno 1938. Sanctitatis fama, qua vivens fruebatur, post mortem firmata est et ulterius diffusa. Quamobrem Episcopus Ruremundensis Causam inchoavit beatificationis et canonizationis, instruens Processum Ordinarium Informativum, qui peractus est inter annos 1953-1957. Iuridicam huius Processus auctoritatem rite approbavit Congregatio de Causis Sanctorum per decretum datum die 15 mensis Maii anno 1987. Apparata Positione, disceptatum est num Serva Dei virtutes gradu heroico observavisset. Die 25 mensis Iunii anno 2002, favente sententia, celebratus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum. Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria congregati die 1 mensis Octobris eiusdem anni, Ponente Causae Exc.mo D.no Lino Fumagalli, Episcopo Sabinensi-Mandelensi, edixerunt Servam Dei theologales, cardinales eisque adnexas virtutes in gradu heroico exercuisse. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Con- Congregatio de Causis Sanctorum 537 gregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut super heroicis Servae Dei virtutibus decretum conscriberetur. Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine eisque adnexis, in gradu heroico Servae Dei Mariae Teresiae a Sancto Ioseph (in saec.: Annae Mariae Tauscher van den Bosch), Fundatricis Sororum Carmelitarum a Divino Corde Iesu, in casu et ad effectum de quo agitur. Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum Summus Pontifex referri mandavit. Datum Romae, die 20 mensis Decembris A. D. 2002. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis RUREMUNDENSIS Canonizationis beati Arnoldi Janssen, sacerdotis fundatoris Societatis Verbi Divini necnon Congregationum Missionariarum Servarum Spiritus Sancti et Servarum Spiritus Sancti ab Adoratione Perpetua (1837-1909) DECRETUM SUPER MIRACULO Beatus Arnoldus Janssen natus est die 5 mensis Novembris, anno 1837, in vico Goch, intra fines dioecesis Monasteriensis, in Germania. Ordinatione sacerdotali suscepta, muneri docendi se dedidit atque propagationi devotionis erga Sacratissimum Cor Iesu nec non spiritus missionalis inter gentes Germanicas. Zelo Regni Dei dilatandi inflammatus, omnes vires suas contulit ad formandos sacerdotes, sorores religiosas et laicos qui mitti possent ad evangelizandos praesertim populos christianae veritatis expertes. Huius rei causa in loco Steyl, intra fines Hollandiae, condidit Societatem Verbi Divini nec non 538 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Congregationes Missionariarum Servarum Spiritus Sancti et Servarum Spiritus Sancti ab Adoratione Perpetua. Eiusmodi Instituta, sapienter recta et formata a conditore suo, velociter aucta sunt incrementis atque frugiferum apostolatum in variis nationibus peregerunt. Beatus, plenus meritorum et solida amplaque sanctitatis fama insignis, obdormivit in Domino die 15 mensis Ianuarii anno 1909. Paulus VI, Summus Pontifex, die 19 mensis Octobris, anno sancto 1975 vertente, eum Beatis Caelitibus accensuit, una cum Iosepho Freinademetz, sacerdote vota professo Societatis Verbi Divini, qui ad opus missionale in Sinis incubuit. Causae Postulator, desiderio multorum fidelium concedens, qui canonizationem beati Arnoldi exoptant, iudicio huius Congregationis de Causis Sanctorum miraculum, ut ferebatur, subiecit, quod in loco Baguio City, intra fines Insularum Philippinarum evenisset. Casus pertinet ad puellam quattuordecim annorum, Pamelam Avellanosa, quae circiter horam 14 diei 2 mensis Ianuarii anno 1995 de birota cecidit, grave sibi inferens vulnus « cranico-encephalicum ». In ea, in valetudinarium recepta, post paucas horas, utpote quae sui compos non esset, perspectus est gravis torpor, seu, uti dicunt « coma », dilatatio pupillae immota et intermissio respirationis post temporis spatium, quo gravi difficultate respirandi laboravit. In parte « redanimationi » destinata tubulus in eam immissus, eaque respirare iussa aliorum ministerio usa. Medici initio attenta gravitate comatis rerumque difficultate sectionem chirurgicam inutilem esse iudicaverunt, postmodum vero, hora 19.30 eiusdem diei appetente, necessariis recognitionibus ope instrumentorum peragendis neglectis, craniotomiam, quae dicitur, in latere dextro perfecerunt, quo amplum haematoma comparuit, « durae matri » superpositum, quod est vacuefactum. Medici de vita puellae solliciti erant et, si vitae esset superstes, praeviderunt gravissimas condiciones postumas, ac vel ipsum statum, quo arbores vivere solent. Interea Pamelae avia et Servae Spiritus Sancti ab Adoratione Perpetua ab hora 18 coeperant intercessionem beati Arnoldi deprecari ut a Deo sanatio puellae tribueretur, quae celerrime in meliorem statum coepit pervenire ductaque est ad plenam sanitatem. Anno 1999 Vicarius Apostolicus Baghiopolitanus de miraculo quod ferebatur, Inquisitionem dioecesanam instituit, quam vim iuridicam habere ab hoc Dicasterio est agnitum, decreto die 7 mensis Aprilis anno 2000. Consilium Medicorum in sessione die 18 mensis Aprilis anno 2002 habita, agnovit sanationem fuisse celerem, plenam, mansuram et ad altioris doctrinae rationem inexplicabilem. Die 18 sequentis mensis Octobris celebratus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum et die 19 mensis Novembris eodem anno habita est Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Causae Ponente Congregatio de Causis Sanctorum 539 Exc.mo D. Ioanne Coppa, Archiepiscopo tit. Sertensi. Et in utroque Coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affirmativum prolatum est. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut decretum de praedicta mira sanatione conscriberetur. Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Beati Arnoldi Janssen, Sacerdotis professi ac Fundatoris Societatis Verbi Divini necnon Congregationum Missionariarum Servarum Spiritus Sancti et Servarum Spiritus Sancti ab Adoratione Perpetua, videlicet de celeri, plena et mansura sanatione puellae Pamelae Avellanosa a « grave trauma cranio-encefalico con formazione di ematoma epidurale destro, coma profondo, apnea, ipertensione endocranica e frattura parietale ». Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referretur. Datum Romae, die 20 mensis Decembris A. D. 2002. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis VERONENSIS Canonizationis Beati Danielis Comboni, Episcopi tit. Claudiopolitani, Vicarii Apostolici Africae Centralis, fundatoris Missionariorum Combonianorum Cordis Iesu et Sororum Missionariarum Piarum Matrum Nigritiae (1831-1881) DECRETUM SUPER MIRACULO Beatus Daniel Comboni die 15 mensis Martii anno 1831 natus est in pago vulgo Limone, prope Lacum Benacum, dioecesis Veronensis. Paucis elapsis 540 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale annis ab inito sacerdotio, sequi potuit missionariam vocationem, et usque ad extremos vitae dies pastorali caritate et sacrificii spiritu pro populorum Africae evangelizatione vires insumpsit. Summo pro Regno Dei inflammatus studio, « regenerationem Africae per ipsam Africam » excogitavit, spiritum missionarium fovit apud diversas Europae nationes, fundamenta iecit Congregationum Missionariorum Combonianorum Cordis Iesu nec non Missionariarum Piarum Matrum Nigritiae. Renuntiatus est Vicarius Apostolicus Africae Centralis ac pariter Episcopus titulo Claudiopolitanus. Laboribus egestateque consumptus, die 10 mensis Octobris anno 1881, piissime in Domino obdormivit. Summus Pontifex Ioannes Paulus II die 17 mensis Martii anno 1996 inter Beatos caelites adnumeravit eum. Ad canonizationem quod attinet, Postulatio Causae iudicio huius Congregationis de Causis Sanctorum subiecit praesumptam miram sanationem dominae Lubnae Abdel Aziz, quae, quattuor praehabitis partubus sectione caesarea, quintam graviditatem conclusit mane diei 11 mensis Novembris anno 1997 per caesaream quoque sectionem quae habita est apud domum clinicam Khartumensem, Sororibus Missionariis Piis Matribus Nigritiae concreditam. Placenta acereta avelli ex toto non potuit, quoniam uterinae parieti nimis adhaerebat. Hora duodecima ipsius diei variae ortae sunt haemorrhagiae, quas gravis secuta est condicio hypotensionis arteriosae. Hora decima quarta extemplo facta est hysterectomia, quae causa exstitit commotionis hypovolaemicae et coagulationis intravasalis diffusae. Valetudine tamen in peius ruente, mane sequentis diei aegrota laparotomiae est subiecta, unde accidit ut haemiperitoneum vacuefieret, collapsus cardiocirculatorius et oedema pulmonaris sequerentur. Itaque die 12 mensis Novembris condicio valetudinis mulierem ad desperationem adduxit, quapropter prognosis funesta quoad vitam est edita. Interea, inde a die 11 Missionariae Piae Matres Nigritiae domus clinicae intercessionem Beati Danielis Comboni implorare coeperunt ut a Deo sanatio Lubnae obtineretur, quae die 13 mensis Novembris celeriter convaluit et quinque post dies ex domu clinica omnino ac perfecte sanata dimitti potuit. De casu, qui mirus iudicatus est, anno 2001 apud Curiam Khartumensem dioecesana instructa est Inquisitio, cuius iuridica auctoritas ab hac Congregatione agnita est per decretum diei 11 mensis Ianuarii anno 2002. Die 11 mensis Aprilis eiusdem anni Consilium Medicorum huius Dicasterii edixit sanationem repentinam, perfectam, perseverantem, ullis absque implicationibus et ex scientiae legibus inexplicabilem fuisse. Die 6 sequentis mensis Septembris peractus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum et die 15 mensis Octobris Congregatio de Causis Sanctorum 541 habita est Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Ponente Causae Em.mo D. Francisco Cardinali Arinze. Et in utroque Coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affirmativum prolatum est. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut decretum de praedicta mira sanatione conscriberetur. Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Cardinali Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Beati Danielis Comboni, Episcopi tit. Claudiopolitani, Vicarii Apostolici Africae Centralis, Fundatoris Missionariorum Combonianorum Cordis Iesu et Sororum Missionariarum Piarum Matrum Nigritiae, videlicet de repentina, perfecta ac perseveranti sanatione dominae Lubnae Abdel Aziz a « 5º parto cesareo in paziente già sottoposta a quattro precedenti tagli cesarei; placenta previa “acereta” con gravissime emorragie del secondamento. Secondo intervento di isterectomia effettuato tardivamente, con conseguente shock ipovolemico e coagulazione intravasale disseminata (CID). Terzo intervento laparatomico con svuotamento dell’emoperitoneo e allacciatura dell’arteria uterina sinistra sanguinante, seguito da edema polmonare ». Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referretur. Datum Romae, die 20 Decembris A. D. 2002. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis 542 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale YENCHOWFUENSIS seu BAUZANENSIS-BRIXINENSIS Canonizationis beati Iosephi Freinademetz, sacerdotis professi Societatis Verbi Divini (1852-1908) DECRETUM SUPER MIRACULO Beatus Iosephus Freinademetz natus est die 15 mensis Aprilis anno 1852 in vico Oies in Valle Abbatiae (Val Badia) intra fines provinciae Bauzanensis. Sacerdotio auctus, dioecesis Brixinensis sodalis, ad ministerium pastorale duos annos incubuit in pago S. Martini Vallis Abbatiae, postmodum ab Episcopo suo veniam est adeptus vocationem missionalem sequendi. Anno 1878 nomen dedit Societati Verbi Divini, quam paulo ante beatus Arnoldus Janssen condiderat. Ab anno 1879 usque ad mortem multus fuit in exercendo apostolatu intra fines Sinarum, populis illius regionis vehementi amore, se devovendi studio et christiano vigore in difficultatibus atque periculis deserviendo. Fama non modica sanctitatis illustris, de vita terrestri exiit in loco Taikiachwang die 28 mensis Ianuarii anno 1908. Paulus VI, Pontifex Maximus, die 19 mensis Octobris anno sancto 1975 eum in Beatorum numerum rettulit. Canonizationem prospiciens, Causae Postulatio iudicio huius Congregationis de Causis Sanctorum nuper proposuit sanationem, ut ferebatur, prodigialem iuvenis Iaponiensis Jun Yamada, qui die 16 mensis Februarii anno 1987, cum natus esset 24 annos aetatis, ob varii generis incommoda in valetudinarium urbis Nagoya (in Iaponiae finibus) est receptus, ubi, facto morbi iudicio, vehemens leuchaemia, dorsi spinae tumore affecta, ex genere M 2, est edicta. Ei adhibita est « polychemio-therapia », ad morbum depellendum; sed post primum, ut dicitur, cyclum, nullus est perceptus profectus. Quapropter alia curatio est inducta eo pertinens ut leuchaemiae « lymphoblasticae » vehementi adhiberetur curatio. Die 9 mensis Martii eodem anno ex inquisitionibus in officina effectis innotuit amissio globulorum alborum ceterarumque sanguinis cellularum, quam consecuta est deminutio immunitatis, quamvis sanguinis transfusiones sint peractae. Tunc vero aegrotus gravi peripneumonia est implicatus, dum sanguis e pulmone fundebatur, spiritus deficiebat, deminutio oxygenii eo est pregressa ut timendum esset ne cor consisteret. Quapropter tubulus in eius corpus est immissus atque ventilationi ille expositus, iuvanti- Congregatio de Causis Sanctorum 543 bus ministris in nosocomii parte curationi intentiori destinata; aegrotus vero rerum fuit inconscius. Die 13 mensis Martii, cum status iuvenis ad desperationem esset adductus et mentes iam de funeris exsequiis agitarentur, sacerdos quidam e Societate Verbi Divini, qui olim aegroti fuerat magister, novendialem supplicationem Beato Iosepho Freinademetz admovit ea mente ut, deprecante eodem Caelite, a Deo impetraretur sanatio huius olim alumni ipsius. Alius sacerdos eiusdem Instituti religiosi pluries sacris litavit eiusdem rei causa, intercessionem implorans beati Iosephi. Die 17 mensis Martii iuvenis coepit se melius habere, die 19 plene compos sui est factus ac die 10 mensis Aprilis ex inquisitionibus in officina factis innotuit leuchaemiam prorsus esse dilapsam. Subsecuta est autem infectio « mycotica » (exiguis fungis parasitis effecta) atque phthisica propter deminutam vim defensioni aptam corporis. Inde a mense Iulio anno 1987 aegrotus gradatim vires recuperavit ac die 30 mensis Septembris eodem anno dimissus est utpote ad sanitatem reversus. De hac re, quae miraculum est habita, apud Curiam Nagoyaensem instituta est Inquisitio dioecesana, cuius vis iuridica agnita est a Congregatione de Causis Sanctorum vi decreti die 14 mensis Aprilis anno 2000 lati. Consilium Medicorum die 10 mensis Decembris anno praeterito agnovit sanationem fuisse celerem, plenam, mansuram, inexplicabilem ad altioris doctrinae rationem. Die 18 mensis Octobris anno 2002 celebratus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum et die 3 sequentis mensis Decembris habita est Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Causae Ponente Exc.mo D. Iosepho Zlatňanský, Episcopo tit. Faliscodunensi. Et in utroque Coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affirmativum est prolatum. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut decretum de praedicta mira sanatione conscriberetur. Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Beati Iosephi Freinademetz, Sacerdotis professi Societatis Verbi Divini, videlicet de celeri, plena et mansura sanatione iuvenis Jun Yamada a « leucemia acuta ibrida, accertata fenotipicamente, con gravi complicanze polmo- Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 544 nari, ipossia da insufficienza respiratoria e arresto cardiaco, con infezione micotica e tubercolare per depressione immunitaria ». Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referretur. Datum Romae, die 20 Decembris A. D. 2002. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis ZAGREBIENSIS Beatificationis et Canonizationis ven. Servi Dei Ioannis Merz christifidelis laici (1896-1928) DECRETUM SUPER MIRACULO Venerabilis Servus Dei Ioannes Merz die 16 mensis Decembris anno 1896 in urbe Bania Lucensi intra Bosniae fines in lucem est editus. Ad studia cum laude incubuit ita ut in Universitate Zagrebiensi sit laurea ornatus. Tum est ei id muneris creditum ut discipulos in gymnasio archiepiscopali linguam francogallicam doceret. Inde ab adolescentia sibi constans magnoque animo praeditus vixit, promissa baptismalia servans ac missionem Ecclesiae impigre atque ardenter participans. Omni ope annisus est ut Actionem Catholicam et formationem christianam iuvenum proveheret, item vitam liturgicam, pietatem eucharisticam, fidem Romano Pontifici debitam, cultum humanum christianorum. Fama sanctitatis insignis, Zagabriae mortuus est die 10 mensis Maii anno 1928. Ioannes Paulus II, Pontifex Maximus, die 5 mensis Iulii anno 2002, declaravit Servum Dei virtutes theologales, cardinales iisque adnexas modo heroico exercuisse. Causae Postulator, beatificationem prospiciens, iudicio Congregationis de Causis Sanctorum proposuit sanationem, ut ferebatur, prodigialem Annae Ercegović, in archidioecesi Zagrebiensi degentis, quae anno 1924, cum esset 19 annos nata, in phthisim cavernulas effi- Congregatio de Causis Sanctorum 545 cientem incidit, cui addebatur polyarthritis rheumatica et infirmitas cordis. Temporibus illis non fuerunt curationes peculiares quae ad sanandam phthisim adhiberentur, quo factum est ut status iuvenculae gradatim in peius verteretur. Anno 1925 eius valetudo tam erat infirma ut in nosocomium clinicum Zagrebiense reciperetur, unde autem exiit pessimo habitu valetudinis generali et pulmoneo affecta. Medicinae nullum attulerunt salutis profectum, licet ea plena requie et caeli mutatione frui posset. Anno 1930 mater est e vivis erepta, qua de causa Anna corpore et animo est fracta. Mense Iulio eodem anno exercitationibus spiritualibus per statos dies operam dedit Zagabriae, quarum in exitu, antequam domum reverteretur, ad sepulcrum Servi Dei Ioannis Merz se contulit, ubi, novendialem supplicationem ad finem adducens, preces funderet ea mente ut eius deprecatione apud Deum ex morbo recrearetur, quo iam sex annos laboravit. Statim se sensit ad sanitatem esse reductam ac re quidem vera opus solito more resumpsit atque iterum, generatim, prospera valetudine est usa. Profecto sanatio eius plena et mansura evasit. Archiepiscopus Zagrebiensis anno 2000 ad hoc ipsum Commissionem instituit, quae omnia testimonia ad praedictam sanationem pertinentia colligeret. Haec Congregatio die 1 mensis Martii eodem anno edixit ea testimonia et probationes vim iuridicam habere ut ad ulteriora posset procedi. Consilium Medicorum in sessione die 8 mensis Maii eodem anno habita edixit sanationem fuisse rapidam, plenam, mansuram et inexplicabilem ad altioris doctrinae rationem. Die 13 mensis Septembris subsequentis Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum est celebratus, die autem 5 mensis Novembris eodem anno Sessio Ordinaria congregata Patrum Cardinalium et Episcoporum, Causae Ponente Exc.mo D.no Salvatore Fisichella, Episcopo titulo Vicohabentino. Et in utroque Coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affirmativum prolatum est. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut decretum de praedicta mira sanatione conscriberetur. Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Ven. Servi Dei Ioannis Merz, Christifidelis laici, videlicet de Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 546 rapida, plena et mansura sanatione Annae Ercegović a « tubercolosi polmonare con familiarità, sindrome reumatica, miocardite ». Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referretur. Datum Romae, die 20 mensis Decembris A. D. 2002. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis ZAMORENSIS Beatificationis et Canonizationis ven. Servae Dei Bonifatiae Rodrı́guez Castro, fundatricis Congregationis Servarum a S. Ioseph (1837-1905) DECRETUM SUPER MIRACULO Venerabilis Serva Dei Bonifatia Rodrı́guez Castro Salmanticae nata est die 6 mensis Iunii anno 1837. Domi semitas Dei didicit et usum laboris ad necessaria vitae lucranda. In opificio suo artis limbulariae et funariae uberem expediit apostolatum inter puellas, quae ipsius pietatem ac proposita participabant. Una cum Patre Francisco Butiña i Hospital, S.I., Congregationem Servarum a Sancto Ioseph fundavit pro christiano et sociali mulierum operariarum profectu per orationem, laborem et Sacratissimae Familiae Nazareth imitationem. Extemplo ab Instituti sui superiorissae munere destituta, humilitate, patientia et caritate multas passa est aerumnas. In domo Zamorae ab ipsa suscitata anno 1883, fama circumfusa sanctitatis, die 8 mensis Augusti anno 1905 pie occubuit. Summus Pontifex Ioannes Paulus II, die 1 mensis Iulii anno 2000, eam virtutes theologales, cardinales et his adnexas heroico gradu coluisse decrevit. Beatificationis Venerabilis Servae Dei respectu, Causae Postulatio iudicio huius Congregationis de Causis Sanctorum assertam subiecit miram sanationem Stephani Vega Pardo, Barcinone occursam, qui mense Iunio anno 1994 signa virium depressionis, cibi fasti- Congregatio de Causis Sanctorum 547 dium et ponderis amissionem una cum ingenti febris incremento animadvertere cepit. Omnibus curis sedulo expletis, valetudo tamen aegroti in gravius vertit et, recognito in iecore fonte incommodorum, variis post clinicis scrutationibus, inter quas patrata sunt examina iecoris ultrasonorum ope et magnetica vi instructa et tomographia computatoria iecoris, plane inventa est congeries hepatica 8 circiter centimetrorum diametri, quam medici, licet non ob gravissimam valetudinem generalem aegroti biopsim peragere non valuissent, utpote tumorem malignum tamen existimaverunt, prognosim ita dicentes infaustam quoad vitam, ut nulla apponeretur specialis cura pharmacorum vel chirurgica. Impotentia scientiae perpensa, mulier aegroti et ipsa communitas Servarum a Sancto Ioseph, accolarum eorum, medio fere mense Iulio anno 1994 supplicationibus novendialibus ad divinum confugerunt auxilium per intercessionem matris Bonifatiae Rodrı́guez Castro pro sanatione Stephani apud Deum impetranda, cuius valetudo vero nocte inter dies 20 et 21 eiusdem mensis adeo convalescere coepit, ut rediret in eum vivendi voluntas. Novum examen ultrasonorum ope patratum ostendit imminutionem magnitudinis damni hepatici, quod alium paulo post, scilicet die 2 mensis Augusti, peractum plane exoletum exhibuit, sicut et ab insequenti tomographia computatoria obtestatum. Ommino sanatus, die 11 mensis Augusti Stephanus a nosocomio Barcinonesi, ubi receptus erat, dimissus est. De hoc miro aestimato casu annis 1995-1999 apud Curiam Barcinonensem Inquisitio dioecesana celebrata est, cuius auctoritas et vis iuridica a Congregatione de Causis Sanctorum decreto diei 13 mensis Octobris anno 2000 probatae sunt. Dicasterii Collegium Medicorum in sessione diei 19 mensis Iunii anno 2002 sanationem « clinice rapidam quoad subiectum et relative rapidam sub specie radiologica; completam, duraturam et inexplicabilem quoad modum secundum scientiam » fuisse una voce affirmavit. Die 12 mensis Novembris eodem anno Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum factus est et die 10 insequentis mensis Decembris Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Ponente Causae Exc.mo D. Xaverio Echevarrı́a Rodrı́guez, Episcopo tit. Cilibiensi, habita est. Et in utroque Coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affirmativum prolatum est. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut decretum de praedicta mira sanatione conscriberetur. Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 548 Quod cum rite esset factum, accitis ad Se hodierno die infrascripto Cardinali Praefecto necnon Causae Ponente meque Antistite a Secretis Congregationis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Pater sollemniter declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Ven. Servae Dei Bonifatiae Rodrı́guez Castro, Fundatricis Congregationis Servarum a S. Ioseph, videlicet de sanatione clinice rapida quoad subiectum, relative rapida sub specie radiologica, completa ac duratura Stephani Vega Pardo a « massa epatica ascessualizzata nel lobo destro del fegato, di 8 cm. di diametro ». Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referretur. Datum Romae, die 20 mensis Decembris A. D. 2002. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis MATRITENSIS Canonizationis beati Petri Poveda Castroverde, sacerdotis fundatoris Institutionis Teresianae, martiris (1874-1936) DECRETUM SUPER MIRACULO Beatus Petrus Poveda Castroverde natus est in oppido Linares intra fines provinciae Giennensis, in Hispania, die 3 mensis Decembris anno 1874. Post ordinationem sacerdotalem, qua auctus est in Civitate Accitana anno 1897, omni ope et animo in ministerium pastorale incubuit, humano ac civili et christiano pauperum providens provectui atque iuvenum institutioni, praesertim discipulorum studii deditorum ac magistrorum maxime qui rei publicae navarent operam. Plura in re paedagogica et culturali sollicite promovit et concitavit consilia, semper magno studio petens ut fidem cum scientia conciliaret. Institutionem fundavit Teresianam, cuius prima fuit moderatrix Serva Dei Maria Iosepha Segovia Morón (1891-1957). Vitam totam pro Deo Congregatio de Causis Sanctorum 549 et Regnum Christi impensam die 28 mensis Iulii anno 1936 martyrio perfecit. Summus Pontifex Ioannes Paulus II eum in numerum Beatorum rettulit die 10 mensis Octobris anno 1993. Canonizationis respectu, Causae Postulatio iudicio Congregationis de Causis Sanctorum assertam subiecit miram sanationem Antonii Llabrés Cerdá, ex partu distocico in valetudinario Barcinonensi die 26 mensis Maii anno 1994 modo nati, cuius mater assidua per totum gestationis tempus fuerat fumatrix. Octo horis post partum, Antonius febrim ostendit, una cum cyanosi et pectoris singultibus. Contagionem pulmonum et cerebri suspicantes, medici in Loculamentum Therapiae Intensivae Neonatalis eum transtulerunt, ubi parvulus perflationi cannularum ope auxiliatae subiectus est. Multiplices clinicae recognitiones praesentiam exhibuerunt meningitis ob sepsim ex streptococco beta-haemolytico ortae cum conturbatione spiritus, quapropter diagnosis dicta est valde infausta quoad valetudinem et vitam. Cum res ita adversae se haberent, auxilium divinum per intercessionem beati Petri Poveda Castroverde invocatum est. Vesperi die 29 mensis Maii pueri valetudo quoad rem neurologicam inopinato in melius vertere coepit usque ad completam et persistentem sanationem. De hoc casu anno 2000 apud Curiam Barcinonensem Inquisitio dioecesana celebrata est, cuius auctoritas et vis iuridica a Congregatione de Causis Sanctorum decreto die 15 mensis Iunii anno 2001 probatae sunt. Dicasterii Consilium Medicorum in sessione die 21 mensis Novembris anno 2002, affirmavit sanationem rapidam, completam, duraturam et inexplicabilem quoad modum secundum scientiam fuisse. Die 7 mensis Ianuarii huius anni 2003 Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum factus est et insequenti die 21 eiusdem mensis Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, Ponente Causae Exc.mo D.no Salvatore Boccaccio, Episcopo Frusinatensi-Verulano-Ferentino. Et in utroque Coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio an de miraculo constaret divinitus patrato, responsum prolatum est affirmativum. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, mandavit ut decretum de praedicta mira sanatione conscriberetur. Quod cum rite esset factum, hodierno die Beatissimus Pater declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Beati Petri Poveda Castroverde, Sacerdotis dioecesani, Fundatoris Institutionis Teresianae, Martyris, videlicet de rapida, completa ac duratura sanatione modo nati Antonii Llabrés Cerdá a « meningite neonatale dovuta a sepsi da streptococco, beta-emolitico con Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 550 distress respiratorio, in neonato con parto strumentale dopo gravidanza oltre termine con insufficienza placentare per madre forte fumatrice ». Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc decretum publici iuris fieret et in acta Congregationis de Causis Sanctorum referretur. Datum Romae, die 22 mensis Ianuarii A. D. 2003. Iosephus card. Saraiva Martins Praefectus L. e S. e Eduardus Nowak archiep. tit. Lunensis, a Secretis CONGREGATIO PRO EPISCOPIS BRASILIAE de abbatiae territorialis B.M. Virginis de Monteserrato Fluminis Ianuarii exstinctione necnon de finium archidioecesis Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii mutatione DECRETUM Iuxta normas a Decreto Concilii Oecumenici Vaticani II « Christus Dominus » et a Motu Proprio « Catholica Ecclesia » exaratas, uti de aliis abbatiis territorialibus nuper actum est, Congregatio pro Episcopis a Summo Pontifice postulavit ut abbatia territorialis B.M. Virginis de Monteserrato Fluminis Ianuarii extingueretur atque territorium eiusdem archidioecesi Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii adiungeretur. Gratias maximas agens Monachis Ordinis S. Benedicti pro ministerio in salutem animarum laudabiliter expleto, attentis Huius temporis adiunctis, Summus Pontifex Ioannes Paulus, divina Providentia PP. II, praehabito favorabili voto in Brasilia Apostolici Nuntii, necnon Congregationis pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae, preces ad Se admotas animarum saluti valde pro futuras censuit benigneque excipiendas decrevit. Congregatio pro Episcopis 551 Quapropter, suppleto quatenus opus sit eorum interesse habentium vel habere praesumentium consensu, praesenti Congregationis pro Episcopis Decreto, perinde valituro ac si Apostolicae sub plumbo Litterae datae forent, quae sequuntur decrevit: 1. abbatia B.M. Virginis de Monteserrato Fluminis Ianuarii suum praesentem statum iuridicum ut abbatiam territorialem amittit; 2. integrum territorium exstinctae abbatiae territorialis B.M. Virginis de Monteserrato Fluminis Ianuarii archidioecesi Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii adnectitur cuius Ordinario pastoralis cura fidelium ibi degentium committitur. Ad haec perficienda, Congregatio pro Episcopis deputat Exc.mum Laurentium Baldisseri, in Brasilia Apostolicum Nuntium, necessarias et opportunas eidem tribuens facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad eandem Congregationem authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Contrariis quibusvis minime ostantibus. Datum Romae, ex Aedibus Congregationis pro Episcopis, die 6 mensis Maii, anno 2003. e Ioannes Baptista card. Re Praefectus e Franciscus Monterisi a Secretis L. e S. In Congr. pro Episcopis tab., n. 621/02 PROVISIO ECCLESIARUM Latis decretis a Congregatione pro Episcopis, Sanctissimus Dominus Ioannes Paulus Pp. II, per Apostolicas sub plumbo Litteras, iis quae sequuntur Ecclesiis sacros praefecit praesules: die 28 Iunii 2003. — Cathedrali Ecclesiae Cubaoënsi, noviter erectae, Exc.mum P.D. Honestum F. Ongtioco, hactenus Episcopum Balangensem. 552 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale die 28 Iunii 2003. — Cathedrali Ecclesiae Kalookanae, noviter erectae, Exc.mum P.D. Deogratias S. Iñiguez, Jr., hactenus Episcopum Ibanum. — Cathedrali Ecclesiae Pasiginae, noviter erectae, Exc.mum P.D. Franciscum C. San Diego, hactenus Episcopum Sancti Pauli in Insulis Philippinis. — Praelaturae territoriali Infantensi, Exc.mum P.D. Rolandum J. Tria Tirona, O.C.D., hactenus Episcopum Malolosinum. die 1 Iulii. — Metropolitanae Ecclesiae Bostoniensi, Exc.mum P.D. Ioannem Patricium O’Malley, O.F.M. Cap., hactenus Episcopum Litoris Palmensis. — Cathedrali Ecclesiae Litoris Palmensis, Exc.mum P.D. Geraldum Michaëlem Barbarito, hactenus Episcopum Ogdensburgensem. — Episcopum Coadiutorem dioecesis Orlandensis Exc.mum P.D. Thomam Gerardum Wenski, hactenus Episcopum titularem Kearniensem et Auxiliarem archidioecesis Miamiensis. die 3 Iulii. — Cathedrali Ecclesiae Placentinae R.D. Amadeum Rodrı́guez Magro, hactenus in archidioecesi Emeritensi Augustana-Pacensi Vicarium generalem. — Metropolitanae Ecclesiae Paderbornensi Exc.mum P.D. Ioannem Iosephum Becker, hactenus Episcopum titularem Vinensem et praefatae archidioecesis Paderbornensis Auxiliarem. die 5 Iulii. — Cathedrali Ecclesiae Tiburtinae, R. D. Ioannem Paulum Benotto, e clero archidioecesis Pisanae, hactenus Vicarium generalem eiusdem archidioecesis. die 7 Iulii. — Titulari episcopali Ecclesiae Chunaviensi, R.D. Valtherum Allison Hurley, e clero archidioecesis Detroitensis, ibique curionem paroeciae Beatae Mariae Virginis Perdolentis in oppido vulgo Farmington, quem deputavit Auxiliarem eiusdem archidioecesis. — Titulari episcopali Ecclesiae Ressianensi, R.D. Ioannem Michaëlem Quinn, e clero archidioecesis Detroitensis, ibique moderatorem Officii pro Institutione Catholica, quem deputavit Auxiliarem eiusdem archidioecesis. — Titulari episcopali Ecclesiae Remesianensi, R.D. Franciscum Ronaldum Reiss, e clero archidioecesis Detroitensis, ibique curionem paroeciae Congregatio pro Episcopis 553 Sanctae Franciscae Cabrini in oppido vulgo Alien Parsk, quem deputavit Auxiliarem eiusdem archidioecesis. die 8 Iulii 2003. — Auxiliarem dioecesis Lurinensis, Exc.mum P.D. Salvatorem Piñeiro Garcı́a-Calderón, Ordinarium Militarem Peruvianae Reipublicae, quem specialibus facultatibus instruxit. — Cathedrali Ecclesiae Netzahualcoyotlensi, Exc.mum P.D. Carolum Garfias Merlos, hactenus Episcopum Civitatis Altamirensis. — Cathedrali Ecclesiae Vallis Chalcensis, noviter erectae, R.D. Aloisium Artemium Flores Calzada, e clero dioecesis Texcocensis. die 9 Iulii. — Cathedrali Ecclesiae Cachoeirensi de Itapemirim, Exc.mum P.D. Celium de Oliveira Goulart, O.F.M., hactenus Episcopum Leopoldinensem. — Cathedrali Ecclesiae Portus Gratiae R.D. Michaëlem Guyard, e clero archidioecesis Parisiensis, ibique Vicarium generalem. die 10 Iulii. — Episcopum Coadiutorem dioecesis Rancaguensis, Exc.mum P.D. Alexandrum Goić Karmelić, hactenus Episcopum Osornensem. die 12 Iulii. — Cathedrali Ecclesiae Sanctissimae Conceptionis in Paraguay Exc.mum P.D. Zachariam Ortiz Rolón, hactenus Episcopum titularem Minorensem Vicariumque Apostolicum Ciachensem in Paraquaria Natione. die 15 Iulii. — Metropolitanae Ecclesiae Philadelphiensi Latinorum, Exc.mum P.D. Iustinum Franciscum Rigali, hactenus Archiepiscopum Sancti Ludovici. die 16 Iulii. — Titulari episcopali Ecclesiae Urusitanae, R.D. Iulianum Carolum Porteous, e clero archidioecesis Sydneyensis, ibique rectorem Seminarii maioris Boni Pastoris, quem deputavit Auxiliarem eiusdem archidioecesis. — Titulari episcopali Ecclesiae Burunitanae, R.P. Antonium Colin Fisher, O.P. hactenus moderatorem Instituti Ioannis Pauli II pro Matrimonio et Familia in civitate Melburnensi, quem deputavit Auxiliarem archidioecesis Sydneyensis. — Metropolitanae Ecclesiae Sancti Iacobi Equitum, Exc.mum P. D. Raimundum Benedictum De La Rosa y Carpio, hactenus Episcopum A Domina Nostra vulgo de la Altagracia in Higüey, seu Higueyensem. 554 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale die 16 Iulii 2003. — Ordinariatui Militari in Australiae, R.D. Max Davis, olim eiusdem Ordinariatus Vicarium generalem. — Cathedrali Ecclesiae de Ponta Grossa, Exc.mum P. D. Sergium Arturum Braschi, hactenus Episcopum titularem Tipasensem in Numidia et Auxiliarem Curitibensem. die 18 Iulii. — Titulari episcopali Ecclesiae Satafensi R.D. Claudium Maniago, Vicarium generalem archidioecesis Florentinae, quem deputavit Auxiliarem eiusdem archidioecesis. die 23 Iulii. — Cathedrali Eclesiae Pesqueirensi R.D. Franciscum Biasin, e clero dioecesis Patavinae, hactenus moderatorem Officii pro missionibus eiusdem dioecesis. die 25 Iulii. — Cathedrali Ecclesiae Scrantonensi, Exc.mum P.D. Iosephum Franciscum Martino, hactenus Episcopum titularem Cellensem in Mauretania et Auxiliarem archidioecesis Philadelphiensis Latinorum. die 26 Iulii. — Cathedrali Ecclesiae Celayensi, Exc.mum P.D. Lazarum Pérez Jiménez, hactenus Episcopum Rivoriensem. die 28 Iulii. — Cathedrali Ecclesiae Cordubensi Exc.mum P.D. Ioannem Iosephum Asenjo Pelegrina, hactenus Episcopum titularem Izirianensem et Auxiliarem Toletanum. die 31 Iulii. — Cathedrali Ecclesiae Sancti Isidori, R.D. Villelmum Lorı́a Garita, e clero archidioecesis Sancti Iosephi in Costa Rica, ibique parochum. Diarium Romanae Curiae 555 DIARIUM ROMANAE CURIAE Il Santo Padre Giovanni Paolo II ha ricevuto in Udienza Ufficiale per la presentazione delle Lettere Credenziali: Martedı̀, 1 Luglio 2003, S.E. il Signor Abdulhafed Gaddur, Capo Missione della Gran Giamahiria Libica Popolare Socialista presso la Santa Sede. Venerdı̀, 4 Luglio 2003, S.E. il Signor Seong Youm, Ambasciatore di Corea presso la Santa Sede. Sabato, 5 Luglio 2003, S.E. il Sig. Georgios F. Poulides, Ambasciatore di Cipro presso la Santa Sede. Ha, altresı̀, ricevuto in Udienza: Giovedı̀, 3 Luglio 2003, l’On. Christian Poncelet, Presidente del Senato della Repubblica Francese. Lunedı̀, 7 Luglio 2003, S.E. il Signor Pascal Couchepin, Presidente della Confederazione Elvetica. Lunedı̀ 7 luglio 2003 si è riunita alla presenza del Santo Padre la Congregazione delle Cause dei Santi. SEGRETERIA DI STATO NOMINE Con Brevi Apostolici il Santo Padre Giovanni Paolo II ha nominato: 3 luglio 2003 S.E. mons. George Panikulam, Arcivescovo tit. di Arpaia, Nunzio Apostolico in Mozambico. » » » S.E. mons. Antonio Sozzo, Arcivescovo tit. di Concordia, Nunzio Apostolico in Marocco. » » » S.E. Mons. Eliseo Antonio Ariotti, Arcivescovo tit. el. di Vibiana, Nunzio Apostolico in Cameroun. Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 556 Con Biglietti della Segreteria di Stato il Santo Padre Giovanni Paolo II ha nominato: 16 giugno 2003 I padri Hieronym Fokcinski, S.I., e Daniel Ols, O.P., Relatori della Congregazione delle Cause dei Santi « in aliud quinquennium »; Mons. Walter Brandmüller, Mons. Giovanni Maceroni e P. Giuseppe Morandini, S.C.I., Consultori della Congregazione delle Cause dei Santi « in aliud quinquennium ». 30 giugno 2003 Don Raffaele Farina, S.D.B., Prefetto della Biblioteca Apostolica Vaticana « in aliud quinquennium ». » » » P. Sergio Pagano, B., Prefetto dell’Archivio Segreto Vaticano « in aliud quinquennium ». » » » L’Em.mo Signor Cardinale James Francis Stafford, Presidente del Pontificio Consiglio per i Laici « usque ad 75um annum ae. s. ». » » » Mons. Antonio Silvestrelli, Sotto-Segretario della Congregazione per il Clero « usque ad 70um annum ae. s. ». » » » Mons. Karel Kasteel, Segretario del Pontificio Consiglio « Cor Unum » « in aliud quinquennium ». » » » Mons. Walter Brandmüller, Presidente del Pontificio Comitato di Scienze Storiche « in aliud quinquennium ». 1 luglio » S.E. Mons. James Michael Harvey, Prefetto della Casa Pontificia « in aliud quinquennium ». » » » Mons. Anthony Chirayath, Capo Ufficio nel Pontificio Consiglio della Pastorale per i Migranti e gli Itineranti. Protonotari Apostolici soprannumerari 12 14 » 20 25 maggio » » » » 2003 » » » » Mons. Mons. Mons. Mons. Mons. Oliviero Bernasconi (Lugano) Clarence J. Hettinger (Peoria) Charles B. Motsett (Peoria) Antonio Viñayo González (León) Peter McGuire (Leeds) Prelati d’onore di Sua Santità 6 12 20 » maggio » » » 2003 » » » Mons. Mons. Mons. Mons. Janusz Kaleta (Atyrau) Valerio Crivelli (Lugano) Antonio dos Santos (Porto) José Antonio Godinho de Lima Ribeiro Bastos (Porto) Diarium Romanae Curiae 20 » » » 21 27 » » 28 » maggio » » » » » » » » » 2003 » » » » » » » » » Mons. Mons. Mons. Mons. Mons. Mons. Mons. Mons. Mons. Mons. 557 Pier Carlo Medinelli (La Spezia-Sarzana-Brugnato) Theodor Paul (Osnabrück) Leslie Tomlinson (Melbourne) Karl Wöste (Osnabrück) Piergiorgio Pruzzi (Tortona) Joseph Bisztyo (Saskatoon) George Sarauskas (Chicago) Michael Seybold (Regensburg) Mieczysław Mokrzycki (Lviv dei Latini) Paweł Ptasznik (Kraków) Cappellani di Sua Santità 14 » » maggio » » 2003 » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » Il sac. Philbert Joseph Aikambe (Moshi) Il sac. Ambrose Cunningham (Peoria) Il sac. Gerardo Di Girolami (San Benedetto del Tronto-Ripatransone-Montalto) Il sac. Donnelly Fitzpatrick (Peoria) Il sac. Douglas Hennessy (Peoria) Il sac. Thomas Mack (Peoria) Il sac. Faustin Matata Mushi (Moshi) Il sac. Dominique Ngirabanyiginya (Nyundo) Il sac. Robert W. O’Connor (Peoria) Il sac. Richard Pricco (Peoria) Il sac. Brian Rejsek (Peoria) Il sac. George Remm (Peoria) Il sac. Paul D. Uria (Moshi) Il sac. Petrus Godefridus Johannes Maria van Velthoven (Breda) Il sac. William Watson (Peoria) Il sac. Ângelo Alves (Porto) Il sac. Giovanni Battista Bettoni (Bergamo) Il sac. Dietmar Blank (Osnabrück) Il sac. Lucien Bouffandeau (Poitiers) Il sac. Otto Brauer (Paderborn) Il sac. Herbert Brockschmidt (Osnabrück) Il sac. Gabriel da Costa Maia (Porto) Il sac. Manuel da Costa Mota (Porto) Il sac. Armando De Paiva (Natal) Il sac. Luis Ignacio Beda Duran Sánchez (Ciudad Rodrigo) Il sac. Karl Hengst (Paderborn) Il sac. Sebastião Martins Luis Brás (Porto) Il sac. Ansgar Lüttel (Osnabrück) Il sac. Reinhard Molitor (Osnabrück) Il sac. Jacques Mondón (Poitiers) Il sac. João Penha Filho (Natal) Il sac. Hermann Rickers (Osnabrück) Il sac. Alfons Strodt (Osnabrück) Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 558 14 » » » » » » » maggio » » » » » » » 2003 » » » » » » » Il Il Il Il Il Il Il Il sac. sac. sac. sac. sac. sac. sac. sac. Manuel Clemente Teixeira (Porto) Antón van’t Walderveen (Fulda) Axel Werner (Köln) Hermann Wieh (Osnabrück) Johann Neumüller (Regensburg) Bernhard Piendl (Regensburg) Josef Thalhammer (Regensburg) Winfried Haunerland (Essen) ONORIFICENZE Con Biglietti della Segreteria di Stato il Santo Padre Giovanni Paolo II ha conferito: La Gran Croce dell’Ordine di San Gregorio Magno 12 28 » » maggio » » » 2003 » » » Al Al Al Al sig. sig. sig. sig. Francesco Mengozzi (Roma) Mario Agnes (Avellino) Camillo Cibin (Roma) Joaquı́n Navarro-Valls (Cartagena en España) La Commenda con Placca dell’Ordine di San Gregorio Magno 6 12 28 maggio » » 2003 » » Al sig. Elmar Theodor Mäder (Città del Vaticano) Al sig. Marco Zanichelli (Roma) Al sig. Angelo Gugel (Roma) La Commenda dell’Ordine di San Gregorio Magno 20 maggio 2003 Al sig. Edward J. Phelan (Saint John’s, Newfoundland) Il Cavalierato dell’Ordine di San Gregorio Magno 6 » » » » » 27 » » maggio » » » » » » » » 2003 » » » » » » » » Al Al Al Al Al Al Al Al Al sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. Gerhard Andenmatten (Città del Vaticano) Filippo Caponi (Roma) Massimo Ceccarelli (Roma) Franco Coccioli (Lanciano-Ortona) Giuseppe De Marinis (Roma) Maurizio Grossoni (Roma) Antonius Hendricus Kassing (Haarlem) Bill Ludlow (Plymouth) Anthony George Dudley Vassallo (Clifton) Diarium Romanae Curiae 559 La Croce di Dama dell’Ordine di San Gregorio Magno 27 maggio 2003 » » » Alla sig.ra Catharina Maria Anna C. Andriessen-ten Holter (’s-Hertogenbosch) Alla sig.ra Gillian Vassallo (Clifton) La Commenda con Placca dell’Ordine di San Silvestro 28 maggio 2003 Al sig. Arturo Mari (Roma) La Commenda dell’Ordine di San Silvestro 20 » » » » » maggio » » » » » 2003 » » » » » Al Al Al Al Al Al sig. sig. sig. sig. sig. sig. Giancarlo Aimo (Roma) Giuseppe Crea (Roma) Antonino Guzzetta (Roma) Gino Lioniello (Roma) Giancarlo Ceccarelli (Roma) Leonardus A. M. de Bekker (’s-Hertogenbosch) Il Cavalierato dell’Ordine di San Silvestro 14 » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » maggio » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » 2003 » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » » Al Al Al Al Al Al Al Al Al Al Al Al Al Al Al Al Al Al Al Al Al Al Al sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. sig. Winfried Lipscher (Warszawa) Pasquale Pedone (Pitigliano-Sovana-Orbetello) Friedrich Perschler (Graz-Seckau) Marcello Peschiutta (Udine) Aldino Tosolini (Udine) Winfried Weick (Köln) Michael J. K. Chen (Taipei) John Chiang (Taipei) Carlo De Giovanni (Roma) Paolo Dibartolo (Roma) Massimo Donnini (Roma) Flavio Farinelli (Roma) Stefano Picola (Roma) James H. S. Liao (Taipei) Shan Tai Lin (Taipei) Luke Ying Fan Liu (Taipei) Guido Orsi (Roma) Francesco Sebastio (Latina-Terracina-Sezze-Priverno) Giorgio Vitozzi (Roma) Lucas Yeh In-fu (Taipei) Robert In Fu Yeh (Taipei) Thadeus Te Yao Ying (Taipei) Giancarlo Zordan (Roma) Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 560 14 » maggio » 2003 » Al sig. Gioacchino Toscano (Roma) Al sig. Hermanus Johannes Maria van Ossevoort (’s-Hertogenbosch) La Croce di Dama di Commenda dell’Ordine di San Silvestro 20 maggio 2003 Alla sig.ra Mary Eleanor Flanagan (Arlington) La Croce di Dama dell’Ordine di San Silvestro 14 » » » maggio » » » 2003 » » » Alla Alla Alla Alla sig.ra sig.ra sig.ra sig.ra Noemi Galloni (Pitigliano-Sovana-Orbetello) Myriam Hsiang Wen Chang (Taipei) Jennifer Liang Chuan Chen (Taipei) Nancy Wang (Taipei) NECROLOGIO 20 2 giugno luglio 2003 » » » » 3 6 » » » » » 7 » » » » » 11 » » » » » 14 » » » » Mons. Simeon Valerio, Vescovo tit. di Mimiana. Mons. Raymond Roy, Vescovo em. di Saint Paul in Alberta (Canada). Mons. Johannes L. Brenninkiaeijer, Vescovo di Kroonstad (Sud Africa) Mons. Gaetano Alibrandi, Arcivescovo tit. di Binda. Card. Ignacio A. Velasco Garcia, del tit. di S. Maria D. Mazzarello, Arcivescovo di Caracas (Venezuela). Mons. Ćiril Kos, Vescovo em. di Djakovo (Croazia). Mons. Raphaël Bidawid, Patriarca cattolico di Babilonia dei Caldei (Iraq). Mons. Roman Andrzejewski, Vescovo tit. di Tullia Mons. John R. Roach, Arcivescovo em. di Saint Paul and Minneapolis (Stati Uniti d’America). Mons. Antonio Fortich, Vescovo em. di Bacolod (Filippine) Mons. Dino Trabalzini, Arcivescovo em. di Cosenza-Bisignano (Italia).