An. et vol. CVII 4 Septembris 2015 N. 9 ACTA APOSTOLICAE SEDIS C  O  M  M  E  N  T  A  R  I  U  M O  F  F  I  C  I  A  L  E Directio: Palazzo Apostolico – Città del Vaticano – Administratio: Libreria Editrice Vaticana ACTA FRANCISCI PP. FRANCISCI SUMMI PONTIFICIS LITTERAE ENCYCLICAE LAUDATO SI’ DE COMMUNI DOMO COLENDA 1. « Laudato si’, mi’ Signore », sanctus Franciscus Assisiensis cantabat. Venusto hoc in cantico nos ille monebat nostram communem domum esse quoque sororem, quacum exsistentiam communicamus, atque veluti pulchram matrem in complexum nos recipere. « Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram matrem terram quae nos sustentat et gubernat, et producit diversos fructus cum coloratis floribus et herba ».1 2. Haec soror obiurgat nos sibi damnum facientes propter insanum usum bonorumque sibi a Deo datorum abusum. Adolevimus cogitantes eius nos esse possessores ac dominos, facultatem eam vastandi habentes. Violentia quae in hominis corde, peccato sauciato, insidet, in morbi etiam indiciis manifestatur, quem inesse in solo, aqua, aëre, animantibus percipimus. Quapropter inter desertiores vexatioresque pauperes nostra annumeratur oppressa vastataque terra, quae « congemiscit et comparturit » (Rom 8, 22). Obliviscimur nos de limo terrae ipsos esse (cfr Gn 2, 7). Ipsum nostrum corpus orbis terrarum ex elementis constat, eodem ex aëre spiritum trahimus atque eius aqua nos vivificat ac reficit. 1 Canticum fratris solis, 9. 848 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Huius mundi nihil nobis indifferens 3. Amplius quinquaginta abhinc annis, cum nucleare ob discrimen terrarum orbis vacillaret, Sanctus Ioannes XXIII Litteras encyclicas edidit, quibus non modo bellum reppulit, verum etiam pacis propositum praebere voluit. Suum nuntium, cuius titulus Pacem in terris, toti « catholico orbi » transmisit, sed se vertit etiam « omnibus hominibus bonae voluntatis ». Nunc coram universali vastatione orbis terrarum, singulis personis terram incolentibus dirigere Nos volumus. Nostra in Adhortatione apostolica Evangelii gaudium Ecclesiae participibus scripsimus, ut processus concitetur missionalis adhuc complendae reformationis. Litteras per has encyclicas potissimum cum omnibus de nostra communi domo dialogum instituere cupimus. 4. Octo post annos quam Pacem in terris Litterae encyclicae sunt evulgatae, anno MCMLXXI, beatus Paulus VI de oecologica quaestione egit, cum idem exhiberet discrimen, quod ex immoderata humana industria « funeste manat »: « Per inconsideratum immodicumque rerum naturae usum, periculum adit ne eam deleat atque vicissim se ipsum in hanc ruinam immittat ».2 Apud sedem consociationis compendiatis litteris FAO appellatae etiam est effatus, « ex effectibus industriae cultus […] verum damnum oriri posse oecologicum », quandoquidem palam significabat « hominum agendi modum necessario instanterque mutari funditus debere », cum « perquam mirae scientiae progressiones, mirifica technicae inventa, extraordinaria oeconomica incrementa, nisi cum vero sociali moralique progressu coniungeretur, verterent tandem adversus hominem ».3 5. Sanctus Ioannes Paulus II hoc argumentum studiosius usque tractavit. Suis in primis Litteris encyclicis animadvertit: « Huius ambitus naturalis saepe videtur homo non alias significationes percipere quam eas quae proximo usui et rerum consumptioni inserviunt ».4 Deinceps ad conversionem quandam oecologicam universalem vocavit. 5 Eadem opera notavit parum poni curae de « oecologiae humanae condicionibus moralibus tutandis ».6 Quod humanus ambitus deletur, id pergrave est, quandoquidem Deus mundum homini non modo commisit, verum ipsius vita est donum a multiplicibus detrimenti formis arcendum. Cum curare ac meliorem reddere mundum 2 3 4 5 6 Litt. ap. Octogesima adveniens (14 Maii 1971), 21: AAS 63 (1971), 416-417. Sermo ad FAO XXV interveniente anniversario (16 Novembris 1970), 4: AAS 62 (1970), 833. Litt. enc. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 15: ASS 71 (1979), 287. Cfr Catechesis (17 Ianuarii 2001), 4: Insegnamenti 24/1 (2001), 179. Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 38: ASS 83 (1991), 841. Acta Francisci Pp. 849 studeatur, penitus mutari debent « vivendi mores rationesque efficiendi et consumendi res necnon ipsae regiminis compages iam obfirmatae quibus hodie regitur societas ».7 Verus humanus progressus morali indole praestat atque secum fert integram personae humanae observantiam, sed etiam naturali mundo vacare debet et « oportet contra aestimetur uniuscuiusque entis natura et mutua conexio in ordine composito ».8 Itaque realitatis commutandae hominis facultas progredi debet supra fundamentum primigeniae rerum donationis, a Deo tributae.9 6. Decessor Noster Benedictus XVI rursus est cohortatus « ut constitutivae causae oeconomiae mundialis infirmitatis deleantur et progressus exemplaria emendentur, quae inania ad ambitus observantiam praestandam videntur ».10 Commemorat nempe mundum vestigari non possse solummodo singillatim consideratis adspectibus, quandoquidem « naturae liber unus est et indivisibilis », et ambitum, vitam, sexualitatem, familiam, sociales necessitudines, et cetera complectitur. Quapropter « naturae corruptio cum cultura arte coniungitur quae humanum convictum fingit ».11 Nobis illud Benedictus XVI inculcavit ut agnosceremus naturae ambitum vulneribus repleri, quae noster arbitrarius agendi modus intulit. Socialis etiam ambitus sua habet vulnera. Sed omnia eodem malo sunt illata, id est cum cogitatur certas veritates haud exstare, nostram vitam dirigentes, humanam ideo libertatem limitibus carere. Illud memoria non tenetur: « Non modo homo est quaedam libertas quam ipse per se efficit. Homo haud se ipsum creat. Spiritus ipse est et voluntas, sed etiam natura ».12 Paterna quidem sollicitudine nos invitavit ut agnosceremus creationem in discrimine versari « ubi nos ipsi novissima simus proposita, ubi universitas mera sit nostra proprietas quam nobis tantum consumamus ipsis. Creationis profusio inde oritur, ubi supra nos nulla agnoscimus proposita, sed solummodo nos ipsi conspicimus ».13 Eadem sollicitudine coniuncti 7. Haec scripta Summorum Pontificum considerationes colligunt complurium scientiae cultorum, philosophorum, theologorum et socialium institutionum, his de argumentis Ecclesiae opinationes locupletantium. Ignorare Ibid., 58: 863. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis (30 Decembris 1987), 34: AAS 80 (1988), 559. 9 Cfr Id., Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 37: AAS 83 (1991), 840. 10 Sermo ad Legatos apud Sanctam Sedem (8 Ianuarii 2007): AAS 90 (2007), 73. 11 Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 51: AAS 101 (2009), 687. 12 Sermo apud Deutscher Bundestag, Berolini (22 Septembris 2011): AAS 103 (2011), 664. 13 Sermo ad dioecesis Bauzanensis–Brixinensis presbyteros (6 Augusti 2008): AAS 100 (2008), 634. 7 8 850 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale tamen non possumus etiam extra Catholicam Ecclesiam, alias Ecclesias et christianas Communitates – aeque ac alias religiones – magnam sollicitudinem manifestasse et magni momenti de his argumentis cogitationem, de quibus omnes sollicitamur. Ut unum praestansque exemplum supponamus, summatim cogitationes perstringere volumus dilecti Patriarchae Oecumenici Bartholomaei, quocum plenae ecclesialis communionis spem participamus. 8. Patriarcha Bartholomaeus peculiarem in modum necesse esse dixit, ut unusquisque veniam exoret propria de ratione terrarum orbis vastandi, quia « unusquisque nostrum perinde ac exiguis inferendis naturae damnis dat operam », ad agnoscendum vocamur « nostrum parvum aut magnum opus, quod ad damnum vastationemque ambitus confert ».14 Hac de re ipse firmiter solliciteque iterum iterumque est effatus, concitans nos ut adversus creationem peccata agnosceremus: « Homines biologicam diversitatem in Dei creatione delere; homines terrae integritatem in discrimen adducere et climatis mutationi operam dare, compilantes naturales silvas terrae vel uda loca vastantes; homines aquas, solum, aërem corrumpere: haec omnia esse peccata ».15 Quandoquidem « crimen contra naturam est crimen contra nosmet ipsos ac contra Deum peccatum ».16 9. Eodem tempore Bartholomaeus in lucem evocavit radices ethicas spiritalesque ambitalium quaestionum, quae nos concitant ad eas expediendas non modo per technicam artem, verum etiam per hominis mutationem, quoniam alioquin solummodo indicia aggrediemur. Nobis proposuit ut a consumptione ad continentiam transiremus, ab avaritia ad liberalitatem, a profusione ad communicandi facultatem, in ascesi quadam, quae « significat discere dare, e non tantum recusare. Modus quidam est amandi, gradatim transeundi ab eo quod cupio ad id quo Dei mundus indiget. A metu, ab avaritia, a servitute est liberatio ».17 Nos christiani insuper vocamur « ad mundum uti communionis sacramentum suscipiendum, modum quidem participandi cum Deo proximoque in universali contextu. Humiliter conscii sumus divinum humanumque in particulas convenire vestis inconsutilis Dei creationis, in postremum utique orbis nostri pulveris granulum ».18 Nuntius de Die precationis pro creato servando (1 Septembris 2012). Sermo Barbaropoli habitus, Californiae (8 Novembris 1997); cfr J. Chryssavgis, On Earth as in Heaven; Ecological Vision and Initiatives of Ecumenical Pariarch Bartholomew, Bronx, Novi Eboraci, 2012. 16 Ibid. 17 Conferentia apud Monasterium Utstein, in Norvegia (23 Iunii 2013). 18 Sermo « Global Responsibility and Ecological Sustainability: Closing Remarks », I Congressio Halki, Constantinopoli (20 Iunii 2012). 14 15 Acta Francisci Pp. 851 Sanctus Franciscus Assisiensis 10. Hasce Litteras encyclicas proferre nolumus, nisi pulchrum movensque exemplum exhibeamus. Eius nomen veluti ducem auctoremque Nobis indidimus, cum Romae Episcopus eligeremur. Franciscum putamus perinsigne praebere exemplum de rebus debilibus servandis deque integra oecologia, quae laetanter vereque tenetur. Sanctus est patronus illorum omnium qui oecologiae student et in ea operantur, a compluribus etiam non christianis amatus. Peculiarem quidem in modum de Dei creatione atque de pauperrimis desertissimisque sollicitus fuit. Amabat et amabatur suam propter laetitiam, suam liberalem deditionem, suum universale cor. Mysticus fuit et peregrinus qui simplicitate vivebat et mira consensione cum Deo, cum aliis, cum rerum natura ac cum se ipso. In eo animadvertitur quatenus sint indissolubiles de natura, iustitia erga pauperes, sociali studio ac pace interiore sollicitudines. 11. Eius testimonio apertum est etiam integram oecologiam sibi vindicare patefactionem in quasdam rationes, quae scientiarum exactarum vel biologiae sermonem transgrediuntur nosque hominis essentiae coniungunt. Sic quemadmodum usu venit cum amore alicuius personae capimur, quotiescumque Franciscus solem, lunam, minima animalia intuebatur, ad cantum inducebatur, sua in laude omnes alias creaturas complectens. Omnibus creaturis miscebatur, atque vel floribus praedicabat, « et ad laudem eos dominicam invitabat ac si ratione vigerent ».19 Eius agendi modus multo plus valuit quam intellectuale quiddam oeconomicumve, quandoquidem, quod ad eum attinebat, omnis creatura ipsi soror erat, ei affectus vinculo coniuncta. Qua de causa ad omnia quae sunt tuenda se vocari sentiebat. Eius discipulus sanctus Bonaventura narravit: « Consideratione quoque primae originis omnium abundantiore pietate repletus, creaturas quantumlibet parvas fratris vel sororis appellabat nominibus ».20 Opinatio haec non est despicienda tamquam romanticismus carens ratione, quia ea afficit quae nostros mores moderantur. Si naturam ambitumque adimus stupore dempto et admiratione, si fraternitatis pulchritudinisque verba in nostra cum mundo necessitudine amplius non proferimus, nostri mores erunt illius qui dominatur, consumit vel solum naturalibus opibus abutitur, ac sua commoda proxima continere non valet. Contra autem si cum omnibus exsis19 20 Thomas a Celano, Vita prima sancti Francisci, XXIX, 81, 3. Legenda Maior, VIII, 6, 1. 852 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale tentibus nos arte coniungi animadvertimus, sobrietas et cura sua sponte manabunt. Paupertas et austeritas sancti Francisci non fuerunt ascetismus prorsus extrarius, sed radicitus insitus: scilicet noluit ut realitas tantummodo ad usum et dominatum redigeretur. 12. Ceterum sanctus Franciscus, Scripturae fidelis, nobis suadet ut naturam agnoscamus pulchrum librum, in quo Deus nos alloquitur atque suae gratiae bonitatisque aliquid nobis praebet: « A magnitudine enim et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest creator horum videri » (Sap 13, 5) et « invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur » (Rom 1, 20). Quapropter postulabat ille ut in claustro quaedam hortorum pars inculta maneret, unde silvestres herbae succrescerent, ita ut omnes qui eas contemplarentur mentem ad Deum elevare possent, tantae pulchritudinis effectorem.21 Mundus est maius quiddam quam quaestio solvenda, laetabile est mysterium, quod in gaudio laudeque contemplamur. Nostra adhortatio 13. Urgens custodiendi communem domum nostram provocatio sollicitudinem amplectitur de tota familia humana congreganda ad tolerabilem et integram progressionem inquirendam, quia scimus res mutari posse. Creator nos non relinquit, numquam decedit suo de amoris proposito, non paenitet eum nos creavisse. Humanum genus usque consociata opera nostram domum communem exstruere valet. Desideramus gratos sensus patefacere, animum addere et gratias agere omnibus qui, variis in provinciis humanae actuositatis, operam dant domui protegendae quam participamus. Speciales merentur grates illi qui cum vigore certant ut gravia solvantur consectaria degradationis ambitus apud pauperrimos mundi. Iuvenes a nobis mutationem postulant. Illi percontantur quomodo fieri possit ut futurum tempus melius constituatur, si ambitus discrimen aeque ac dolores negliguntur illorum qui e societate segregati sunt. 14. Invitamus vehementer ad novum suscipiendum dialogum quomodo futurum tempus aedificemus terrarum orbis. Egemus collocutione quae nos omnes in unum congreget, quia provocatio ambitalis quam vivimus eiusque humanae radices ad nos spectant nosque omnes contingunt. Motus oecologicus mundialis iam perfecit longum frugiferumque iter atque complures 21 Cfr Thomas a Celano, Vita secunda sancti Francisci, CXXIV, 165,13. Acta Francisci Pp. 853 generavit civium consociationes quae vocem iuverunt conscientiae. Pro dolor, multi conatus ad quaerendas aptas solutiones ambitalis discriminis ad nihilum saepe recidunt non solum ob potentium recusationem, sed etiam ceterorum ob neglegentiam. Consuetudines quae vias solutionis impediunt, etiam inter credentes, a negatione quaestionis transeunt ad indifferentiam, ad tolerantiam commodam vel ad caecam fiduciam in solutiones technicas. Nova universali egemus solidarietate. Sicut Episcopi Africae Australis dixerunt, « talenta et implicatio omnium necessaria sunt ad damnum reparandum abusu humano creationi Dei allatum ».22 Omnes cooperari possumus veluti instrumenta Dei ad curandam creationem, unusquisque propria cultura et peritia, propriis inceptis et facultatibus. 15. Speramus fore ut hae Litterae encyclicae, quae Magisterio sociali Ecclesiae adduntur, nos ad magnitudinem iuvent recognoscendam, agendi necessitatem et pulchritudinem provocationis quae nobis instat. Primum, brevem explanationem de variis aspectibus discriminis oecologici nostrae aetatis praebebimus ut optimos fructus capiamus ex inquisitione scientifica, quae hodie praesto est; nos ipsos penitus tangi sinamus atque solidum ponamus fundamentum explanationi ethicae et spiritali quae sequitur. Initium sumentes ab hac descriptione, quaedam iterum argumenta tractabimus quae e traditione Iudaea Christiana manant, ut congruentius nostrum de ambitu officium reddamus. Deinde ad radices pervenire conabimur hodiernae condicionis, ut non solum signa colligamus sed etiam gravissimas causas. Hoc modo proponere oecologiam valebimus quae, suis in variis rationibus, locum amplectatur peculiarem quem homo hoc in mundo occupat eiusque necessitudines cum realitate quae circa eum est. Eiusmodi considerationis sub lumine pervenire velimus ad quasdam amplas sententias dialogi actionisque quae tum unumquemque nostrum involvunt tum politicam internationalem. Denique, cum persuasum habeamus unamquamque mutationem rationibus egere nec non itinere educationis, quaedam lineamenta maturationis humanae ostendemus, ex thesauro spiritalitatis christianae deprompta. 16. Unumquodque caput, licet propria habeat argumenta propriamque methodum, recipit vicissim magni momenti quaestiones in capitibus praecedentibus tractatas. Hoc potissimum spectat ad quaedam lineamenta praecipua quae totas decurrunt Litteras encyclicas. Exempli gratia: intima inter pauperes et orbis fragilitatem necessitudo; persuasio de intima Conferentia Episcoporum Catholicorum Africae Australis, Pastoral Statement on the Environmental Crisis (5 Septembris 1999). 22 854 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale omnium in mundo rerum conexione; critica ratio erga novum paradigma novasque potestatis formas quae a technologia manant; invitatio ad alios quaerendos modos intellegendae oeconomiae et progressionis; uniuscuiusque creaturae bonum proprium; humanus oecologiae sensus; necessitas sincerarum et honestarum disputationum; gravis politicae internationalis et localis responsalitas; cultura detractionis atque propositum novae vitae rationis. Haec argumenta numquam clauduntur vel relinquuntur, immo constanter suscipiuntur et locupletantur. Caput primum DE HODIERNO DOMUS NOSTRAE STATU 17. Considerationes theologicae vel philosophicae de condicione humani generis et mundi haberi possunt sicut nuntium repetitum et vacuum, si non iterantur, initio sumpto a comparatione cum circumstantiis aetatis nostrae, in hoc quod nondum pro historia humani generis editum est. Quam ob rem, antequam agnoscamus quomodo fides novas rationes et postulata coram mundo afferat cuius nos sumus participes, constituimus breviter id considerare quod communi domui nostrae evenit. 18. Continuata mutationum humani generis orbisque celeritas hodie coniungitur cum augmento modulationum vitae et laboris, in illa quam in Hispanico sermone quidam « rapidación » appellant. Quamvis mutatio pars sit progressionis rationum multiplicium, velocitas quam actiones humanae ei hodie imponunt, naturali obsistit evolutionis biologicae lenitati. Cui additur quod proposita huius celeris et constantis mutationis non necessario ad commune bonum diriguntur adque humanam progressionem, tolerabilem integramque. Mutatio quiddam est optabile, sed inquietat cum peiorem reddit mundum et vitae qualitatem maioris partis humani generis. 19. Post tempus irrationalis fiduciae in progressionem humanasque capacitates, quaedam societatis pars in aetatem ingreditur maioris conscientiae. Crescens animadvertitur ambitus naturaeque curandae sensus, et sincera adulescit dolensque sollicitudo rerum quae nostro in orbe accidunt. Iter faciamus quod procul dubio imperfectum erit, per illas quaestiones quae hodie nos inquietant quasque iam non possumus sub tapete, ut aiunt, abscondere. Haud proponitur ut notitiae colligantur vel nostra satietur curiositas, sed ut dolens conscientia habeatur, in dolorem personalem transformetur id quod in mundo accidit, et ita agnoscatur quale sit opus quod unusquisque conferre possit. Acta Francisci Pp. I. Contaminatio 855 et climatis mutatio Contaminatio, eiectamenta et detractionis cultus 20. Species exstant contaminationum quae cotidie in personas invadunt. Ad aëris contaminationes expositio multum multisque modis, peculiarem in modum valetudinem pauperrimorum afficit, atque innumerorum hominum immaturum comportat interitum. Aegrotant, exempli gratia, propter nimii fumi aspirationem, qui ex rebus combustis editur, quae coquendi vel calefaciendi causa adhibentur. Ad hoc additur contaminatio quae omnes afficit, quam afferunt vehicula, industriae fumi, res abiectae, quae solum et aquam acido corrumpunt, materiae fertilitati augendae, venena insectis, fungis interneciva, medicamenta herbarum deletilia atque in universum venenata insecticidia. Technologia, rei nummariae coniuncta, quae sibi vindicare vult se unam quaestiones solvere posse, reapse saepe multiplicium consortionum mysterium, cum rebus constitutarum, conspicere non valet, et hac de causa nonnumquam difficultatem expedit, dum quasdam alias gignit. 21. Contaminatio est quoque consideranda quae eiectamentis efficitur, illis additis periculosis, diversis in locis positis. Sescentae tonnae eiectamentorum singulis annis efferuntur, quorum multa biodegradabilia non sunt: eiectamenta domestica et mercatoria, reliquiae destructionis, eiectamenta clinica, electronica vel industriae, eiectamenta prorsus venenifera et radiante vi praedita. Terra, domus nostra, in immensum sordium depositum magis magisque demutari videtur. Multis orbis terrarum locis, senes praeteriti temporis prospectus desiderio recordantur, qui nunc sordibus mergi conspiciuntur. Cum industriae eiectamenta, tum chimicae res, quae in urbibus agrisque adhibentur, efficere possunt ut in corpora illorum in vicinia incolentium biologicus cumulus inferatur, quod usu venit etiam cum veneniferum elementum, quod quodam in loco adest, exiguum est. Consilia compluries capiuntur solummodo cum quaedam de valetudine personarum evenerunt insanabilia. 22. Quaestiones hae cum detractionis cultu arte coniunguntur, quae cum homines seiunctos tum res quae celeriter in sordes immutantur contingunt. Animadvertamus, exempli gratia, chartam confectam maiore ex parte proici et haud denuo adhiberi. Vix agnoscimus oecosystemata naturalia mirum in modum suo munere fungi: plantae nutrimenta efficiunt quae herbilia animalia alunt; quae vicissim carne vescentes bestias alunt, quae magnam 856 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale organicorum eiectamentorum copiam praebent, unde nova virentia generentur. E contrario industriae ordo, confectionis consumptionisque processu absoluto, eiectamenta et scorias exhauriendi iterumque adhibendi facultatem non reperit. Modus fabricationis orbiculatus, ut aiunt, adhuc non est adhibitus, qui omnibus subsequentibusque generationibus opes praestet, atque postulet ut quam minimum opes non renovabiles adhibeantur, consumptio temperetur, quam maximum efficaciterque opes exhauriantur, iterum adhibeantur et in circulum referantur. Si haec quaestio agitaretur, modus exstaret detractionis cultum arcendi, qui totum terrarum orbem opprimit, sed hac in parte progressus perexiguos esse conspicimus. Clima veluti commune bonum 23. Clima commune est bonum, omnium et pro omnibus. Illud, universali ratione, implicatum est systema quod cum multis essentialibus vitae humanae condicionibus sociatur. Peramplus exstat consensus scientificus qui indicat quandam inesse calefactionem systematis climatici quae sollicitudinem concitat. Postremis decenniis eiusmodi calefactio constanti ducta est augmento gradus maris, quod praeterea facile coniungitur cum augmento eventuum meteorologicorum extremorum, quamvis causa ex scientia determinabilis unicuique eventui non sit singillatim adscribenda. Humanitas citatur ut conscia fiat de necessitate mutationum rationum vitae, productionis et consumptionis ad superandam hanc calefactionem vel, saltem, ad humanas causas depellendas quae eam inducunt vel eam augent. Verum est alia etiam adstare elementa (vulcanorum reiectiones, variationes orbitae et axis terrestris, cursum solis), sed multae inquisitiones scientificae demonstrant maiorem partem calefactionis universalis postremis decennis gasiorum ex cumulatione oriri quae loci clausi gignunt (dioxydum carbonicum, methanum, oxyda nitrogeni et alia) quae emittuntur potissimum ob humanam industriam. Eorum in aëre cumulatio impedit quominus calor radiorum solis a terra repercussorum in spatium evanescat. Hoc maiorem etiam vim obtinet a methodo progressionis quae in crebro usui innititur combustibilis materiae fossilis, quae quidem systematis energetici mundialis praecipuum occupat locum. Ad hanc rem etiam augmentum praxis mutationis usus soli contulit, praesertim vastatio silvarum ob agrorum cultum. 24. Calefactio deinde cyclum afficit carbonii. Circulum creat vitiosum qui graviorem etiam reddit condicionem sicque facultatem afficiet essentialibus opibus utendi veluti aqua potabili, energia et agrorum fetu regionum Acta Francisci Pp. 857 calidiorum atque ex parte biodiversitatem orbis terrarum pessumdabit. Glacierum liquatio tam in polis quam in regionibus eximiae altitudinis gravissimum periculum denuntiat ne gasium methanum exeat atque dissolutio materiae organicae congelatae magis ac magis emissionem dioxydi carbonici amplificare possit. Deperditae deinde silvae tropicae peiores reddunt res, cum illae mitigationem iuvent mutationis climatis. Contaminatio quam dioxydum carbonicum facit oceanorum aciditatem auget atque seriem laedit alimentariam marinam. Si hodiernus cursus producitur, hoc saeculum inauditas mutationes climatis experiri potest atque destructionem quae antea numquam fuit oecosystematum, gravibus additis consecutionibus in omnes recidentibus. Augmentum gradus maris, exempli gratia, condiciones potest creare extremae gravitatis si pensitatur quartam partem gentium orbis prope mare vivere vel in vicinia maris atque maiorem megalopolium partem in regionibus locari litoralibus. 25. Mutationum climaticarum quaestio ad universam humanitatem attinet, quae secum fert graves implicationes ambitales, sociales, oeconomicas, distributivas et politicas atque praecipuis item provocationibus nostrae aetatis de humano genere annumeratur. Graviores impactiones probabiliter proximis decenniis Nationes ad prosperitatem progredientes contingent. Multi pauperes in locis vivunt peculiariter eventibus tactis qui cum calefactione iunguntur atque eorum alimenta acriter e copiis pendent naturae atque sic dictis elementis oecosystematis veluti agricultura, piscium captura atque abundantia silvarum. Desunt eis alia oeconomica subsidia atque alia bona quae sinant ut climaticis impactionibus sese accommodent vel eventus calamitosos sustineant, atque perexigua sunt iis societatis subsidia tutelaque. Exempli gratia, mutationes climatis animalium satorumque inducunt migrationes quae non semper se aptare possunt et hoc vicissim facultates afficit productionis pauperrimorum qui se sentiunt etiam obligatos ad migrandum, nescientes futurum vitae suae suorumque filiorum. Perniciosum est augmentum migrantium qui miseriam fugiunt graviorem degradatione ambitali redditam, qui non agnoscuntur tamquam profugi in conventionibus internationalibus et pondus ferunt propriae desertae vitae quam sine ulla legum tutela degunt. Pro dolor hae tantae calamitates negligenter conspiciuntur, quae hodie in compluribus orbis terrarum partibus accidunt. Eo quod coram eiusmodi nostrorum fratrum et sororum pessimis condicionibus nihil agitur, id indicium est deperditi responsalitatis sensus erga nostros proximos, quo omnis civilis societas nititur. 858 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 26. Multi eorum quibus plus opum est et potestas oeconomica vel politica attente in primis quaestiones contegere videntur vel signa occulere, quasdam negativas impactiones climatis mutationum tantum minuentes. Sed multa signa demonstrant hos effectus peiores usque fieri posse si uti hodiernis modis productionis et consumptionis pergimus. Quocirca instat idque impellit ut politicae actiones augeantur, ut proximis annis emissio dioxydi carbonici aliorumque gasiorum perlate inquinantium efficaciter diminuatur, exempli gratia, substituendo usum igniferorum fossilium et fontes augendo energiae renovabilis. In orbe adest gradus exiguus accessus ad energias expolitas et renovabiles. Provehendae sunt usque technologiae cumulationis. Tamen quibusdam in Nationibus progressiones factae sunt alicuius ponderis, licet longe absint ab assequendo magni momenti gradu. Quaedam etiam pecuniae sunt destinatae ad genera productionis et vectionis quae minorem insumunt energiam et minorem postulant quantitatem materiae primae, sicut etiam ad rationes constructionis vel restitutionis aedificiorum, aptiore efficacitate energetica praeditorum. Sed hae bonae consuetudines longe absunt ut generales fiant. II. De aqua 27. Alia hodiernae condicionis indicia ad deficientes naturales opes attinent. Probe novimus praesentis consumptionis gradum Nationum maiore incremento pollentium nec non partium ditiorum societatis sustineri non posse, ubi res profundendi et abiciendi mos quaedam inaudita attigit. Quidam iam limites sunt superati consumptionis terrarum orbis, paupertatis haud soluto negotio. 28. Potabilis puraque aqua summi ponderis est quaestio, cum ad vitam humanam sit necessaria et ad terrestria et aquatica oecosystemata sustinenda. Aquae dulcis fontes ordinibus sanitatis, agrorum rerumque pastoriciarum atque industriae inserviunt. Aquae copia plus minusve longo temporis tractu eadem fuit, sed nunc multis in locis quod petitur praetergreditur quod offertur et sustineri potest, et id in breve longumque tempus gravia consectaria contrahet. Amplae urbes, quae magna copia aquarum fruuntur, imminutam aquae copiam nonnumquam patiuntur, quae, discrimine exstante, congruo usu aequoque iure non semper ministratur. Publicae aquae penuria potissimum in Africa habetur, ubi magnae populorum partes potabilibus tutisque aquis frui non possunt, vel siccitates patiuntur, propter quas difficulter Acta Francisci Pp. 859 alimenta comparantur. Quibusdam in Nationibus sunt regiones ubi aqua abundat, dum aliae gravem penuriam patiuntur. 29. Quaestio pergravis est, quae ad aquae qualitatem attinet, pauperibus tribuendae, quae cotidie multorum interitum comparat. Inter pauperes crebri sunt morbi, qui cum aqua coniunguntur, illis additis qui microorganismis et chimicis rebus inducuntur. Dysenteria et cholera, quae hygienicis apparatibus aquarumque copia incongruis importantur, multum afferunt doloris mortisque infantium. Subterraneas aquas multis in locis contaminatio minatur, quam quaedam extractionis, agrorum, industriae opera efficiunt, in Nationibus potissimum ubi regulae inspectionesque sufficientes deficiunt. Ne cogitemus solummodo de fabricarum eiectamentis. Detergentia et chimicae res confectae, a gentibus adhibita, multis in mundi locis in flumina, lacus et maria inferri pergunt. 30. Dum aquae, quae praesto est, qualitas usque in deterius labitur, quibusdam in locis invalescit mos exiguas has opes ad privatam possessionem redigendi, eaque in mercem immutatur, mercatus legibus temperatam. Reapse potabilis tutaeque aquae facultas adhibendae essentiale, praecipuum universaleque est hominum ius, quia efficit ut personae vivant, atque hanc ob rem aliis humanis iuribus fruantur. Mundus hic grave debitum sociale in pauperes habet, qui ad potabilem aquam accedere non possunt, quia hoc ius detrahitur vitae, quod eorum inalienabili dignitati haeret. Hoc debitum ex parte maioribus oeconomicis subsidiis persolvitur, ut aqua munda et purificationis apparatus pauperioribus gentibus praebeantur. Attamen aqua dissipata habetur non modo in longius progressis Nationibus, verum etiam in illis quae progredi nituntur quaeque magnam eiusdem copiam habent. Hoc planum facit aquae quaestionem ex parte ad institutionem culturamque pertinere, quandoquidem gravitatis talium morum deest conscientia in magnae inaequalitatis contextu. 31. Maior aquae inopia efficiet ut alimentorum sumptus augeatur aeque ac varii proventus, qui eius ex usu pendent. Quaedam inquisitiones monent periculum esse ne aquarum inopia intra pauca decennia laboremus, nisi huic rei sollicite consulatur. Impactiones ambitales innumeras personas attingere poterunt, ceterumque provideri potest aquae occupationem, quam magnae mundi societates habent, in praecipuam hoc vertente saeculo transituram pugnam.23 23 Cfr Salutationes ministris FAO (20 Novembris 2014): AAS 106 (2014), 985. 860 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale III. Biodiversitas amissa 32. Terrae quoque opes sunt expilatae propter rationes intellegendi rem oeconomicam atque commercium productionemque, quae nimis proximo fini coniunguntur. Silvae ac luci deperditi secum important species amissas, quae futuro tempore maximi ponderis esse poterunt opes, non modo quod ad alimoniam attinet, verum etiam ad morbos curandos et ad multiplicia ministeria gerenda. Variae species gena habent, quae opes cardines futuro tempore esse possunt ad quasdam humanas necessitates vel aliquas ambitales quaestiones solvendas. 33. Sed non sufficit ut de diversis speciebus cogitetur, ut « opibus », quae adhiberi possint, dum obliviscimur eas in se ipsas valere. Singulis annis sescentae species plantarum et animalium amittuntur, quas iam cognoscere non poterimus, quas nostri filii conspicere non poterunt, in perpetuum amissas. Permagna pars ob causas exstinguitur, quae ad quandam hominum operam spectant. Nostra causa sescentae species sua exsistentia Deum non clarificabunt neque suum nuntium nobiscum communicare poterunt. Nullum huius rei habemus ius. 34. Probabiliter angimur scientes mammiferum vel avem quandam esse exstinctam quia adspectabiliora sunt. Sed ut oecosystema praeclare suo fungatur munere, necessarii sunt etiam fungi, algae, vermes, parva insecta, reptilia et magna microorganismorum varietas. Nonnullae species rarae, quae plerumque non notantur, praecipuas decretoriasque agunt partes, ut loci temperamentum firmetur. Verum est homini esse agendum cum geosystema in discrimine versatur, sed hodie intervenientis hominis gradus in sic implicata realitate naturae talis est, ut continuata damna ab homine illata novum opus postulent, ita ut humana actio ubique sit, una cum omnibus incumbentibus periculis, quae id secum fert. Vitiatus circuitus efficitur in quo, interveniente homine cuiusdam difficultatis solvendae causa, compluries gravior fit condicio. Exempli gratia, multae aves et insecta, quae propter insecticidia venenata, technologia facta, exstinguuntur, ipsam agri culturam iuvant, atque iis sublatis, alia technologica actio sit oportet, quae probabiliter denuo noxios effectus feret. Laudabile admirabileque opus est quod rerum naturae inquisitores ac technici studiose faciunt ut difficultates vincant, quas homo ipse attulit. At mundum spectantes, animadvertimus gradum hunc intervenientis hominis, qui saepenumero rebus nummariis ac Acta Francisci Pp. 861 immodicae consumptioni deservit, reapse efficere ut terrarum orbis in quo vivimus, minus locuples fiat et minus venustus, magis magisque coartatus pallensque, dum eodem tempore technologiae progressus et consumptiones oblatae sine finibus progrediuntur. Hac ratione decipi videmur substituentes non iterabilem et non recuperabilem pulchritudinem pro alia quadam a nobis confecta. 35. Cum ambitalis impactio alicuius oeconomici incepti perpenditur, in solum, aquam et aërem considerari effectus solent, sed non semper explorata additur inquisitio de affecta biodiversitate, perinde ac si nonnullae species vel coetus deperditi sive animalium sive plantarum aliquid parvi sint momenti. Viae, novae culturae, saepimenta, aquae receptacula atque aliae exstructiones, naturales sedes sunt occupatura atque nonnumquam easdem in fragmenta sic redigunt, ut animalium turmae neque migrare neque se libere movere possint, ita ut periculum sit nonnullae species ne pereant. Aliae sunt optiones quae harum industriarum affectionem saltem imminuant, ut biologica curricula facienda, sed in paucis Nationibus huic curae ac diligentiae prospicitur. Cum aliquae species mercatoria ratione adhibentur, non semper earum modus incrementum capiendi affectatur, ut ipsarum nimia imminutio vitetur, quae exinde oecosystematis aequilibrium conturbet. 36. Oecosystemata curanda postulant ut ultra proxima progrediatur intuitus, quia, cum oeconomicum emolumentum citatum facileque tantum requiritur, nullius interest ea vere servare. At damnorum sumptus, quae adportat illiberalis incuria, oeconomico beneficio, quod obtineri potest, multo est maior. Si de amissione vel aliquarum specierum damno agitur, de bonis loquimur, omnem computationem excedentibus. Quam ob rem testes possumus esse silentes gravissimarum inaequalitatum, cum quis magna beneficia obtinere vult, a reliqua hominum generatione, praesenti ac futura, maximam pro ambitus detrimento exigens impensam. 37. Nonnullae Nationes in quibusdam locis plagisque servandis – cum in terra tum in oceanis – multum sunt progressae ubi omne hominis opus inhibetur quominus eorum faciem immutet aut eorum primigeniam constitutionem deformet. In biodiversitate curanda, periti de necessitate attendunt peculiarem in modum loca colendi, specierum varietatibus praedita, illius loci specierum, quae sunt rarae vel efficaci tutela minus pollent. Sunt quidem loca quae propter singulare suum pondus, quod ad mundi oecosys- 862 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale tema attinet, peculiarem curam sibi vindicent, vel amplum habeant aquae receptaculum ac sic alias vitae formas inducant. 38. Memoramus, exempli gratia, illum terrarum orbis pulmones, biodiversitate repletos, qui sunt Amazonia, nec non fluvialem Congi locum, vel magna aquarum glacierumque receptacula. Omnibus perlate patet horum locorum momentum, quod spectat ad totum orbem et futurum humanitatis tempus. Oecosystemata tropicarum silvarum biodiversitatem habent magna multiplicitate fruentem, quae plane cognosci fere non potest, sed cum silvae hae uruntur aut ad nihilum reducuntur, ut sata easdem occupent, paucis annis innumerae species amittuntur, aut eae plagae in aridas solitudines convertuntur. Attamen aequa ponderatio requiritur, cum his de locis agitur, quoniam ne ignorari quidem possunt praegrandia oeconomica emolumenta internationalia quae, sub ea curandi obtentu, in discrimen nationalem potestatem adducere possunt. Re quidem vera sunt « internationalia Amazoniae proposita, quae oeconomicis emolumentis societatum transnationalium tantum inserviunt ».24 Laudabile est studium internationalium institutionum civiliumque societatis institutorum, quae populos concitant atque scienter cooperantur, etiam coërcitionis legitimis adhibitis instrumentis, ut omne regimen proprium et non transmittendum officium gerat loca servandi aeque ac naturales opes propriae Nationis, illicitis locorum exterarumque Nationum repulsis emolumentis. 39. Ne herbae quidem silvestres in silvarum locum per arbores suppositae, cum plerumque de monocultura agatur, congruenter sunt inquisitae. Revera biodiversitati graviter ipsa nocere potest, quae novis insertis speciebus non est recepta. Uda quoque loca, quae in sativa praedia immutantur, magnam biodiversitatem, quam habebant, amittunt. Quibusdam litoralibus locis magnae sollicitudini est quod oecosystemata, mangroviis constituta, defecerunt. 40. Oceani non modo in terrarum orbe maiorem aquae partem obtinent, sed amplae varietatis viventium maiorem partem, quorum multa sunt nobis incognita ac multiplices ob causas in discrimine versantur. Ceterum in fluminibus, lacubus oceanisque vita, quae plerosque mundi populos alit, piscatus sine legibus captis copiis afficitur, qua de re aliquot species prorsus imminuentur. Adhuc seligendi piscatum mores augentur et continuantur, V Conferentia Generalis Episcoporum Latinorum Americanorum Apparitiopolitanum (29 Iunii 2007), 86. 24 et Caraiborum, Documentum Acta Francisci Pp. 863 quam ob rem magna ex parte species captae pessum eunt. Peculiarem in modum viventia maris quae praetermittimus in discrimen adducuntur, veluti quaedam formae quae plancton vocantur, quaeque in alimentorum maris serie magni momenti partem sustinent, ex quibus tandem pendent species quas victus causa adhibet homo. 41. Si quidem tropica subtropicaque maria consideramus, corallica saepta reperimus, quae aequantur magnis terrarum silvis, quoniam propemodum decies centena milia specierum in se recipiunt, scilicet pisces, cancros, conchylia, spongias, algas. Multa orbis corallica saepta hodie sunt sterilia seu continenter imminuuntur: « Quis mira haec maris loca in coemeteria subaquanea commutavit, vita coloreque destituta? ».25 Quod magna ex parte inquinatio efficit, quae ad mare pervenit veluti effectus silvarum exactarum, agri monoculturarum, industriae eiectamentorum atque rationum damnose piscandi, earum potissimum quae cyanido atque dynamitide utuntur. Id gravius evenit eo quod oceanorum calor est auctus. Haec omnia nos iuvant ut intellegamus quidquid de natura agatur quaedam importare consectaria posse, quae aspectu primo non animadvertimus, atque aliquae abusus opum formae per quaedam detrimenta obtinentur quae ima oceanorum attingunt. 42. Necesse quidem est plus opum in inquisitione impendere, quo melius intellegatur quomodo agant oecosystemata utque congruenter diversae varietates ponderentur quae afficiant et quomodocumque commutent graviter ambitum. Quoniam creaturae cognatione quadam inter se continentur, unaquaeque affectu admirationeque est ponderanda, et nos omnes, quippe qui creati simus, alii aliis indigemus. Singula loca officio tenentur hanc familiam custodiendi, idcirco diligentem indicem oportet faciant specierum quas habent, ut proposita et rationes tuitionis apparentur, dum cura in interituris speciebus potissimum adhibetur. IV. Humanae vitae qualitatis pravitas et sociale detrimentum 43. Si consideramus hominem quoque huius mundi creaturam esse, quae ius habet vivendi felicitateque fruendi, et praeterea peculiari dignitate pollere, facere non possumus quin effectus ambitalis detrimenti, hodierni modi progressionis atque detractionis cultus in personarum vita respiciamus. Conferentia Episcoporum Philippinarum, Epistula pastoralis Wath is Happening to our Beautiful Land ? (29 Ianuarii 1988). 25 864 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 44. Conspicimus hodie, exempli gratia, immoderate inordinateque crevisse multas urbes, ubi salubriter homines vivere non possunt, non modo propter contaminationem, emissionibus venenatis effectam, verum etiam ob urbanas perturbationes, commeatus difficultates atque visus auditusque inquinationem. Multae urbes magnae sunt structurae quae suo non funguntur munere, quaeque immoderate aquam vimque insumunt. Sunt suburbia quae, licet sint nuper aedificata, sunt referta et inordinata, sufficientibus locis viridibus carentia. Non est incolarum huius terrarum orbis vivere, lithocolla, bitumine, vitro et metallis opprimentibus, sine coniunctione physica cum natura. 45. Quibusdam in agrestibus urbanisque locis, quaedam spatia ad privatam administrationem translata effecerunt ut cives difficulter ad regiones singularis pulchritudinis accedere possent; alibi regiones urbis habitabiles creatae sunt « oecologicae », paucis solummodo addictae, ubi cavetur ne alii intrent facticiam quietem perturbaturi. Saepe venusta urbs reperitur, viriditate praeter modum vestita quibusdam in locis « securis », at non aequabiliter aliis in locis minus conspicuis, ubi incolunt ex societate depulsi. 46. Inter socialia elementa mundi commutationis annumerantur effectus artis agendae nonnullorum technologicorum inventorum, socialis interdictio, iniqua copia ususque virium aliarumque commoditatum, socialis concisio, aucta violentia et novae formae socialis aggressionis, narcoticus mercatus atque creber usus inter iuniores medicamentorum stupefactivorum, identitatis amissio. Signa sunt inter cetera quae ostendunt incrementum in superioribus duobus saeculis verum integrumque progressum melioremque vitae qualitatem omnibus ex partibus minime induxisse. Quaedam ex his signis eodem tempore veri socialis detrimenti, silentis fracturae vinculorum compositionis socialisque communionis sunt indicia. 47. Huic adduntur communicationis socialis instrumentorum digitalis provinciae vires, quae cum ubique adsunt, progressioni non favent facultatis prudenter vivendi, alte cogitandi, studiose amandi. Insignes pristini sapientes, hac in re, in periculum venirent ne dissipanti ex strepitu notitiarum eorum sapientia exstingueretur. Hoc a nobis conatum postulat ut talia instrumenta in novam culturae humanitatis progressionem et non in detrimentum eius altiorum divitiarum demutentur. Germana sapientia, cogitationis, dialogi liberalisque personarum conventionis fructus, per meram elementorum acervationem non obtinetur, unde saturatio eveniat et confusio, in quadam mentis contaminatione. Eadem opera realium cum Acta Francisci Pp. 865 aliis necessitudinum in locum, una cum cunctis additis provocationibus, aliud communicationis genus, per interrete factum, subditur. Hoc sinit ut nostro arbitratu seligantur aut deleantur necessitudines, atque sic animi commotionum facticiarum novum genus saepenumero gignitur, quae magis ad apparatus electronicos quam ad personas naturamque attinent. Hodierna instrumenta permittunt ut cognitiones affectusque nos in vicem communicemus ac participemus. Attamen interdum etiam impediunt quominus angorem, tremorem, laetitiam alterius, una cum ipsius complicata personae experientia, directo attingamus. Quapropter minime mirum debet videri, una cum proventibus petulanter praebitis, augeri in necessitudinibus inter personas altam maestamque displicentiam, aut noxiam solitudinem. V. Mundana inaequalitas 48. Humanus naturalisque ambitus una simul detrimentum patiuntur atque de ambitus detrimento congruenter agere nequimus nisi causas consideraverimus, quae ad humanum socialeque detrimentum spectant. Re quidem vera ambitus societatisque detrimentum peculiariter debiliores orbis terrarum afficit: « Cum communis ordinariae vitae experientia, tum scientifica inquisitio planum faciunt graviores effectus omnium ambitus aggressionum pauperiores gentes afficere ».26 Exempli gratia, consumpta piscium copia potissimum eos afficit qui propria navicula victum quaeritant, qui alio modo obtineri non potest; aquae pollutio praesertim pauperiores contingit, qui aquam in lagoenis servatam emere non possunt; atque maris aucta aqua peculiarem in modum gentes maritimas afficit pauperes factas, quibus facultas non est alio eundi. Hodiernarum inaequalitatum affectio manifestatur in immaturo quoque interitu multorum pauperum, in contentionibus quae deficientibus opibus excitantur nec non in compluribus aliis difficultatibus quae non satis in mundi rebus agendis reperiuntur.27 49. Considerare volumus saepe perspicuam abesse conscientiam quaestionum quae distractos praecipue occupant. Maiorem partem ipsi designant terrarum orbis, innumerae quidem personae. De quibus hodie in politicis oeconomicisque internationalibus disputationibus agitur, sed plerumque eorum difficultates quaedam esse appendix videntur, quaestio quidem, quae fere ex Conferentia Episcoporum Bolivianorum, Epistula pastoralis de ambitu et humana in Bolivia progressione El universo, don de Dios para la vida (2012), 17. 27 Cfr Conferentia Episcoporum Germaniae. Commissio pro Rebus Socialibus, Der Klimawandel: Brennpunkt globaler, intergenerationeller und ökologischer Gerechtigkeit (Septembris 2006), 28-30. 26 866 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale officio aut leviter tractatur, nisi si merum « damnum finitimum » ipsae considerantur. Enimvero cum re fieri debent, saepenumero novissimum locum obtinent. Hoc accidit quod artem exercentes, publicae opinionis relatores, communicationis instrumenta et dicionum sedes procul ab eis reperiuntur, in segregatis urbium locis, eorum quaestionibus haud proxime perspectis. Vivunt et ratiocinantur a commoditate sumentes initium cuiusdam progressionis vitaeque qualitatis, quae maiori mundi parti populorum praesto non sunt. Eo quod physica contagio et conventio desunt, quibus interdum nostrarum urbium dissolutio favet, id conscientiam inurere ac realitatis partem per fragmentarias inquisitiones neglegere iuvat. Id nonnumquam cum « viridi » sermone nectitur. Attamen hodie facere non possumus quin agnoscamus verum oecologicum propositum semper fieri sociale propositum, quod in disputationibus de ambitu iustitiam complecti debet, ut tam terrae clamor quam clamor pauperum audiatur. 50. Potius quam pauperum negotia agant et de mundo diverso cogitent, nonnulli tantummodo de imminuendo natorum numero sollicitantur. Nec desunt internationales conatus in Nationes ad prosperitatem progredientes, qui oeconomica subsidia quibusdam politicis actionibus « procreationis salutis » subdunt. Attamen « si quidem verum est populos opesque quae praesto sunt inaequabiliter distributa progressioni tolerabilique ambitus usui obstare, agnoscendum est populorum incrementum cum integro solidalique progressu plane coniungi posse ».28 Si populorum incrementum et non rerum consumendarum extrema selectaque nonnullorum immoderatio arguitur, id agitur ut quaestio non dissolvatur. Sic volunt hodiernam distribuendi rationem ratam habere, qua minor pars sibi ius vindicat quadam ex mensura consumendi, quae ad omnes transferri non potest, cum terrarum orbis talis consumptionis ne eiectamenta quidem continere possit. Praeterea novimus tertiam fere alimentorum confectorum partem pessumdari, atque « egestus cibus veluti pauperum ex mensa detractus consideratur ».29 Quidquid est, certum est in populis secundum regiones distribuendis inaequalitatem esse considerandam, sive pro nationibus sive pro toto mundo, quandoquidem aucta consumptio implicatas regionum condiciones fert, propter quaestionum coniunctionem, quae cum ambitali contaminatione, vecturis, eiectamentis elaborandis, opibus amissis, vitae qualitate nectuntur. 28 29 Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 483. Catechesis (5 Iunii 2013): Insegnamenti 1/1 (2013), 280. Acta Francisci Pp. 867 51. Inaequalitas non modo singulos homines afficit, verum etiam integras Nationes, atque impellit ad ethicam internationalium relationum cogitandam. Adest enim verum « oecologicum debitum », potissimum inter septentrionalem et meridianam orbis partem, quod cum perturbationibus mercatus oecologicum ambitum deformantibus, nec non cum inaequli naturalium usu opum sociatur, quibus nonnullae Nationes historice fruuntur. Quaedam evectae naturales materiae primariae, quae dicuntur, ut mercatibus septentrionalium Nationum, industriis pollentium, satisfieret, locis damna adportarunt, sicut contaminationem hydrargyrio auri in fodinis vel in aerariis fodinis dioxido sulphuris. Peculiarem in modum ambitalis spatii usus est ponderandus in toto orbe terrarum, ad eiectamenta gasiosa deponenda, quae superioribus duobus saeculis sunt acervata atque condiciones quasdam induxerunt, quae nunc omnes mundi Nationes afficiunt. Calefactio, quam immanis nonnullarum divitum Nationum consumptio concepit, pauperiora terrae loca afficit, in Africa potissimum, ubi calor auctus una cum siccitate valde pernicioseque culturae proventibus nocet. Huic damna adduntur quae dant solida fluxaque venenata eiectamenta in Nationes ad prosperitatem progredientes allata nec non polluens industria societatum, quae in Nationibus minus progredientibus operantur, quod facere non possunt in Nationibus quae opes capitales praebent: « Animadvertimus societates sic operantes saepe esse multinationales, quae hic faciunt quod in Nationibus progressis vel in primo mundo, qui dicitur, agere non sinuntur. Plerumque cum ab opere cessant et de loco decedunt, gravia hominum ambitusque damna relinquunt, ut laboris vacuitatem, vicos sine vita, nonnullas naturales copias exhaustas, silvas excisas, agriculturam locique pastionem ad inopiam redactas, crateres, colles absumptos, flumina polluta et nonnullas sociales operas, quae sustineri iam non possunt ».30 52. Debitum exterum pauperum Nationum instrumentum factum est inspectionis, sed idem de oecologico debito non fit. Multifarie populi ad prosperitatem progredientes, ubi ampliores biosphaerae reperiuntur copiae, iuvare pergunt ditiorum Nationum progressionem, sui praesentis futurique temporis impendio. Terra pauperum meridianae partis dives est et parum contaminata, sed proprietatis bonorum copiarumque occupatio, ut eorum vitae necessitatibus subveniatur, propter systema perverse confectum vinculorum commercialium et proprietatis prohibetur. Nationes progressae 30 Episcopi Regionis Patagonia-Comahue (in Argentina), Mensaje de Navidad (Decembris 2009), 2. 868 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale oportet partes agant, ut hoc debitum solvatur, magna ex parte vim non renovabilem insumptam minuentes et subsidia in indigentiores Nationes conferentes, ad politicas actiones progressionisque tolerabilis incepta sustinenda. Regiones pauperioresque Nationes in novis rationibus de impactione ambitali minuenda suscipiendis minus possunt, quandoquidem institutione carent ad necessarios processus augendos et sumptus suggerere non valent. Quocirca probe conscii esse debemus in demutato climatis statu variatas responsalitates dari atque, quemadmodum Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis Episcopi edixerunt, oportere « potissimum de pauperum, debilium, iniuriae obnoxiorum necessitatibus agere, disputatione inducta, in qua potentiora negotia dominantur ».31 Conscientiam roborare debemus nos unam esse hominum familiam. Fines non sunt neque politica socialiave saepimenta quae patiuntur nos segregari, ideoque ne locus quidem est neglegentiae globalizationis. VI. Responsionum debilitas 53. Terrae sororis gemitum hae exprimunt condiciones, qui cum mundi desertorum gemitibus iungitur, per lamentationem quandam quae a nobis ut iter mutemus postulat. Numquam ut superioribus duobus saeculis nostram communem domum vexavimus laesimusque. Instrumentorum autem Dei Patris ad tuendas partes vocamur, ut noster terrarum orbis is sit quem Ipse creando optavit sitque pacis, pulchritudinis plenitudinisque Eius proposito congruus. Hoc nimirum illud est quod nos necessaria cultura caremus ut huic discrimini occurramus atque oportet principatus instituere, qui vias demonstrent, necessitatibus subvenientes hodiernarum generationum, omnibus adscriptis, nullo futuris generationibus importato detrimento. Necessarium prorsus est legum ordinem instituere qui insuperabiles fines complectatur atque oecosystemata tueatur, antequam novae dominatus formae, quas exemplar technicum oeconomicumque constituat, non modo rem politicam, verum etiam libertatem iustitiamque ad nihilum redigant. 54. Digna quae notetur est debilitas politicae actionis internationalis. Quod res politica in servitutem redigitur technologiae reique nummariae, id dissolutae mundanae de ambitu Congressiones ostendunt. Immodica sunt peculiaria lucra atque oeconomicum lucrum communi bono facillime anteConferentia Episcoporum Catholicorum Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis, Global Climate Change: A Plea for Dialogue and the Common Good (15 Iunii 2001). 31 Acta Francisci Pp. 869 cedit atque nuntios corrumpit, ne sua proposita peti conspiciat. Hoc rerum in contextu Documentum Apparitiopolitanum requirit « ut ne in naturalibus opibus tractandis praevaleant coetuum oeconomicorum emolumenta, quae irrationabiliter vitae delent fontes ».32 Inter oeconomiam et technologiam foedus omnia exterminat quae ad eorum proxima lucra non pertinent. Sic quaedam tantum leves declarationes prospectantur, philanthropici singulares actus, et etiam conatus ad affectionem erga ambitum demonstrandam, dum reapse quodcumque socialium institutionum de rebus mutandis inceptum molestum conspicietur a lepidis somniatoribus susceptum vel impedimentum putatur tollendum. 55. Nonnullae Nationes paulatim magni ponderis prae se ferre possunt progressiones, auctas inspectiones efficaciores atque adversus corruptionem apertiorem dimicationem. Apud populos oecologicus sensus maior est, etiamsi non sufficit, ut perniciosi mores immodice consumendi mutentur, qui auferri non videntur, sed potius amplificari augerique. Quod accidit, ut unum tantum supponamus exemplum, per crebrum augescentemque usum atque vim instrumentorum aëri temperando: mercatus, quippe qui subitaneum beneficium persequantur, plus plusque quaesita concitant. Si quis extrarius mundi societatem inspiceret, prae tali agendi ratione obstupesceret, quae nonnumquam sui videtur interemptrix. 56. Interea oeconomicae potestates praesentem mundi ordinem comprobare pergunt, in quo praevalent quaestus studium nec non quaesitum lucrum nummarium, quae omnia constituta et in humana dignitate ambituque effectus ignorant. Sic manifestatur ambitale detrimentum et humanum moraleque detrimentum artum communeque habere vinculum. Multi dicent eos conscios non esse se immoralia patrare, quia perpetua mentis aberratio animum adimit angusti finitique mundi realitatem considerandi. Hac de causa hodie « quidquid est imbecillum, ut ambitus, immunitum manet, commodis consideratis consecrati mercatus, quae in absolutam regulam sunt conversa ».33 57. Id provideri potest, coram nonnullis interituris opibus, scaenam quandam comparari, nova bella prospectantem, quae nobilibus expostulationibus teguntur. Bellum semper gravia damna ad ambitum culturalesque 32 V Conferentia Generalis Episcoporum Latinorum Americanorum et Caraiborum, Documentum Apparitiopolitanum (29 Iunii 2007), 471. 33 Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 56: AAS 105 (2013), 1043. 870 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale populorum divitias affert, atque pericula permagna fiunt, cum de atomicis biologicisque armis agitur. Etenim « quamvis internationalia foedera chemicum, bacteriologicum ac biologicum bellum prohibeant, apertum est in laboratoriis inquisitionem produci ad nova arma, laedendo apta, reperienda, quae facultate polleant naturales mutandi aequabilitates ».34 Illud requiritur ut politica actio sudiosius in arcendas solvendasque causas convertatur, quae novas contentiones parere possunt. Sed potestas, quae cum re nummaria sociatur, magis huic conatui renititur, atque politica proposita carent saepenumero consiliorum amplitudine. Cur hodie potestas servatur, quae memoria tenebitur propter eius agendi inhabilitatem, instante illud faciendi properatione necessitateque? 58. Quibusdam in Nationibus probanda exstant exempla, quae ad progressus in ambitu restituendo spectant, quae sunt nonnulla flumina mundata, tot per decennia corrupta, silvae autochthonae recuperatae, vel prospectus ambitalis restitutionis operibus exculti, vel aedificiorum incepta magnae pulchritudinis, progressus in munda energia comparanda, publicus commeatus melior factus. Haec quae aguntur universales quaestiones non solvunt, sed confirmant hominem suam posse probabiliter praestare operam. Ut amet cum creatus sit, intra eius limites necessario liberalitatis, solidarietatis curaeque florent actus. 59. Eodem tempore levis vanave quaedam adolescit oecologia, quae torporem quendam et temerariam responsalitatem roborat. Ut crebro temporibus magno distinctis discrimine accidit, quae audacia requirunt consilia, arbitramur accidentia certa non esse. Si leviter respicimus, praeter quaedam conspicua contaminationis detrimentique indicia, res haud tam graves esse videntur terrarumque orbis perdiu in hodiernis condicionibus manere posse. Dubius hic mos nobis commodo est, ut vivendi, faciendi consumendique consuetudines servemus. Ratio quidem haec est qua homo sese accommodat ad omnia vitia sui ipsius eversionis pascenda, eadem dissimulans, non agnoscens, gravia consilia procrastinans eaque pro nihilo reputans. VII. Opinionum diversitas 60. Agnoscimus tandem varias opiniones et cogitationis genera de condicione deque inceptis suscipiendis exstitisse. Hinc progressus fabellam nonnulli quacumque ratione tuentur atque autumant oecologicas quaestiones 34 Ioannes Paulus II, Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 12: AAS 82 (1990), 154. Acta Francisci Pp. 871 per nova technica tantum expediri instrumenta, sublatis ethicis considerationibus necessariisque omnino mutationibus. Illinc quidam arbitrantur hominem, quovis suo opere, unum minari et oecosystema mundanum in periculum adducere posse, convenit ideo ut eius in terrarum orbe praesentia minuatur eiusdemque opus cuiuscumque generis impediatur. Intra utrumque finem futuri prospectus, qui fieri possunt, sunt considerandi, quia non una tantum datur solutionis ratio. Hoc ipsum complura adiumenta praeberet, quae cum integris inceptis coniungi possent. 61. Multis de finitis quaestionibus Ecclesia nihil habet definiti quod suadeat atque intellegit meditatam disputationem esse auscultandam promovendamque inter scientiae cultores, variis opinationibus observatis. Sufficit autem sincere realitatem conspicere ut cernamus magnum nostrae domus communis detrimentum. Spes nobis suadet ut agnoscamus semper aliquod esse effugium, cursum semper nos mutare posse, ad negotia expedienda aliquid nos efficere posse. Procul dubio extremi discriminis conspici videntur indicia, propter magnam mutationum detrimentique celeritatem, quae tum in naturae ruinis apud quasdam regiones, tum in socialibus vel etiam nummariis discriminibus manifestantur, cum mundi quaestiones neque ponderari neque explicari seiunctim possint. Sunt regiones quae singulariter in discrimine versentur, et praeter magnam quamlibet provisam perniciem, certum est praesentem mundi ordinem multis ex partibus sustineri non posse, quia de finibus humanorum actuum cogitare desiimus: « Si intuitus regiones decurrit nostri orbis, statim animadvertitur humanum genus decepisse divinas exspectationes ».35 Caput secundum CREATIONIS EVANGELIUM 62. Quid quod huic documento, bonae voluntatis hominibus converso, capitulum de fidei persuasionibus additur? Conscii sumus in rei politicae opinionumque provincia quosdam Creatoris cogitationem prorsus respuere, aut eam nullius momenti putare, ita ut ad irrationalia divitias referant, quas religiones praebere possint integrae oecologiae plenoque profectui humani generis. Alias ipsae ad secundae notae culturam pertinere putantur, quae tantum tolerari debet. Attamen scientia ac religio, quae varia ratione realitatem attingunt, crebrum et utrique frugiferum dialogum instituere possunt. 35 Id., Catechesis (17 Ianuarii 2001), 3: Insegnamenti 24/1 (2001), 178. 872 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale I. Lux fide oblata 63. Si oecologici discriminis eiusque multiplicium causarum implicationem perpendimus, agnoscere debemus una ratione interpretandi realitatemque transformandi eam solvi non posse. Oportet praeterea variae culturales populorum divitiae, artes ac poësis, interior vita ac spiritalitas adhibeantur. Si utique oecologiam vere aedificare volumus, quae omnia deleta restituere sinat, tum nullum scientiarum genus nullaque prudentiae forma est neglegenda, ne religiosa quidem per propriam indolem. Catholica praeterea Ecclesia philosophicae provinciae dialogo patet, atque id sinit ut inter fidem et rationem varia compendia comparentur. Quod ad sociales quaestiones attinet, id in progredienti doctrina sociali Ecclesiae reperiri potest, quae novis concertationibus magis magisque ad se locupletandam vocatur. 64. Ceterum, etiamsi hae Litterae encyclicae cum omnibus dialogum instituunt, ut liberationis viae una simul inveniantur, inde a principio ostendere volumus quomodo fidei certitudines gravia argumenta christianis praebeant, et partim etiam aliarum religionum sectatoribus, ut natura debilioresque fratres sororesque curentur. Si, quod homines tantummodo sumus, personae ad ambitum colendum inducuntur, cuius sunt participes, « christiani peculiarem in modum sentiunt sua intra creatum munera, sua officia pro natura et Creatore fidei esse partem ».36 Itaque pro hominibus mundoque bonum est nos credentes melius oecologica munera agnoscere, quae nostris de mentibus manant. II. Biblicarum narrationum sapientia 65. Integra creationis posthabita theologia, quaerimus quid magnae biblicae narrationes de hominis cun mundo necessitudine dicant. In prima operae creatricis narratione, apud Genesis librum, Dei consilium hominis creationem complectitur. Post hominem creatum dicitur: « Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona » (Gn 1, 31). Biblia docent quemque hominem amore creari, ad Dei imaginem et similitudinem factum (cfr Gn 1, 26). Quod dictum est permagnam cuiusque humanae personae ostendit dignitatem, quae « non est solum res aliqua, sed aliquis. Capax est se cognoscendi, se possidendi et se libere donandi atque in communionem 36 Ioannes Paulus II, Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 15: AAS 82 (1990), 156. Acta Francisci Pp. 873 ingrediendi cum aliis personis ».37 Sanctus Ioannes Paulus II commemoravit quomodo amor prorsus peculiaris, quo Creator unumquemque hominem complectitur, « infinitam dignitatem ei tribuat ».38 Ii qui dignitati personarum defendendae operam dant ex fide christiana altiora argumenta pro hoc officio haurire possunt. Quae mira est certitudo scire cuiusque personae vitam in desperata quadam perturbatione non dissipari, in mundo quodam quem merus casus aut rerum vicissitudines sine sensu iteratae moderantur! Unicuique nostrum Creator dicere potest: « Priusquam te formarem in utero, novi te » (Ier 1, 5). In Dei corde concepti sumus ideoque « unusquisque nostrum fructus est Dei cogitationis. Unumquemque nostrum optavit Deus, unumquemquem amavit; unusquisque est necessarius ».39 66. In Genesis libro creationis narrationes, suum per figurae ac narrationis sermonem, altam de humana exsistentia et historica realitate doctrinam complectuntur. Narrationes hae secum ferunt humanam exsistentiam tribus praecipuis vinculis niti, quae inter se arte coniunguntur, nempe cum Deo, cum proximo et cum terra. Iuxta Biblia, tres hae vitales necessitudines pessumdatae sunt, non modo extra, verum etiam intra nos. Haec fractio peccatum est. Convenientia inter Creatorem, humanitatem omnemque creationem est deleta, cum Dei locum nos sumere voluissemus, haud agnoscentes nos finitas esse creaturas. Quod etiam naturam decepit mandati « subiciendi » terram (cfr Gn 1, 28) et « operandi et custodiendi » eam (cfr Gn 2, 15). Sic effectum est ut bene composita inter hominem et naturam necessitudo in contentionem conversa est (cfr Gn 3, 17-19). Quapropter praestat ut congruentia, quam sanctus Franciscus Assisiensis una cum omnibus creaturis coluit, huius fracturae sanatio quaedam habita sit. Sanctus Bonaventura ait: Franciscus quodammodo « per universalem conciliationem ad singula refigurabat ad innocentiae statum ».40 Longe aliter hodie res se habet: in bellis, in diversis violentiae iniuriarumque speciebus, in debilioribus relictis, in adversus naturam incursibus peccatum omni sua delendi vi manifestatur. 67. Deus non sumus nos. Terra nos praecedit nobisque data est. Id nobis dat copiam insimulationi respondendi, in doctrinam Hebraicam et Catechismus Catholicae Ecclesiae, 357. Angelus Osnabrugae cum inhabilibus personis recitatus, 16 Novembris 1980: Insegnamenti III, 2 (1980), 1232. 39 Benedictus XVI, Homilia de sollemni ministerio Petrino incohando (24 Aprilis 2005): AAS 97 (2005), 711. 40 Legenda Maior, VIII, 1, 2. 37 38 874 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale christianam illatae: dictum est, a Genesis narratione sumpto initio, ubi ad « subiciendam » terram invitatur (cfr Gn 1, 28), immoderato naturae usui sine lege obsecundari, cum ostendatur hominis dominatoris eversorisque effigies. Haec non est Bibliorum recta interpretatio ad Ecclesiae mentem. Quamvis sit verum nonnumquam christianos Scripturas haud recte esse interpretatos, hodie strenue abicere debemus, eo quod ad imaginem Dei creati simus et nobis munus sit commissum terram subiciendi, concludi posse nobis absolutum aliarum creaturarum dominatum tributum esse. Magni refert biblica scripta eorum in contextu legere, recta interpretatione, et recordari hominem ipsa invitare ut operetur et custodiat (cfr Gn 2, 15) mundi paradisum. Cum « operari » significet terram confodere, arare vel agros colere, « custodire » autem significat protegere, tueri, praeservare, servare, vigilare. Id inter hominem et naturam mutua requirit responsalia officia. Quaeque communitas ex terrae bonitate omnia depromit ad victum necessaria, sed tueri etiam debet et studere ut eius fertilitas in futuras generationes producatur. Utique « Domini est terra » (Ps 24, 1), ad Eum pertinent « terra et omnia, quae in ea sunt » (Dt 10, 14). Idcirco Deus prohibet quominus absoluta proprietas vindicetur: « Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis » (Lv 25, 23). 68. Coram terra, quae Dei est, responsalitas postulat ut homo, intellectu praeditus, observet naturae leges nec non subtiles inter huius mundi res aequabilitates, « quia ipse mandavit, et creata sunt; statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit » (Ps 148, 5b6). Inde fit ut biblicae leges varias normas homini ferant, non modo quod ad alios homines spectat, verum etiam ad alia viventia: « Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non subtrahes te […]. Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis » (Dt 22, 4.6). In hoc ordine, septimi diei requies non modo hominibus praebetur, verum etiam datur « ut requiescat bos et asinus » (Ex 23, 12). Sic intellegimus non ansam habere Biblia imperiosi anthropocentrismi, quippe qui ceteras creaturas neglegat. 69. Dum recte rebus uti possumus, ad agnoscendum vocamur cetera viventia coram Deo sua ex natura valere atque « ea, sua mera exsistentia, Illi benedicunt Illumque glorificant »,41 cum « laetetur Dominus in operibus suis » (Ps 104, 31). Suam propter unicam dignitatem atque quippe qui intellectu 41 Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2416. Acta Francisci Pp. 875 polleat homo ad creatum una cum aeternis eius legibus tuendum vocatur, quia « Dominus sapientia fundavit terram » (Prv 3, 19). Hodie leviter non asserit Ecclesia reliquas creaturas hominis bono prorsus subici proinde ac si in se ipsae non valeant ac nos eas nostro arbitratu adhibere possimus. Sic Germaniae Episcopi declaraverunt aliis de creaturis « dici posse eas prius esse quam esse utiles ».42 Catechismus directe prorsus instanterque de aberranti anthropocentrismo disputat: « Unaquaeque natura suam bonitatem et suam perfectionem possidet proprias […]. Diversae creaturae, in suo esse proprio volitae, radium reverberant, unaquaeque suo modo, infinitae sapientiae et infinitae bonitatis Dei. Hac de causa, homo bonitatem propriam uniuscuiusque creaturae revereri debet, ut usus rerum vitetur inordinatus ».43 70. In Cain et Abel narratione animadvertimus aemulationem ad summam iniuriam patrandam adversus fratrem Cain compulisse. Quod vero necessitudinem violavit quae Deo erat cum Cain et Cain cum terra, ex qua eiectus est. Hic eventus per turbidum inter Deum et Cain colloquium summatim est narratus. Deus ait: « Ubi est Abel frater tuus? ». Cain dicit se id nescire et Deus rursus: « Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro. Nunc igitur maledictus eris procul ab agro » (Gn 4, 9-11). Si colendi studium atque aequam necessitudinem servandi cum proximo neglegitur, quem curare et custodire debeo, interior consortio mecum, cum aliis, cum Deo et terra deletur. Cum omnes hae necessitudines negleguntur, cum iustitia iam terram non habitat, Biblia dicunt vitam in discrimine versari. Hoc nos docet Noe narratio, cum minatus est Deus homines delere propter continuatam eorum inhabilitatem ad vivendum secundum iustitiam ac pacem: « Finis universae carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum » (Gn 6, 13). In his tam vetustis narrationibus, praeclaro symbolismo refertis, praesens mens iam continebatur: omnia implicari, atque certam curam nostrae sane vitae nostraeque necessitudinis cum natura, a fraternitate, iustitia et erga alios probitate separari non posse. 71. Tametsi « multa malitia hominum esset in terra » (Gn 6, 5) et « paenituit Dominum quod hominem fecisset » (Gn 6, 6), tamen per Noe, qui integer iustusque manebat, decrevit Deus salutis viam facere. Tali modo hominibus facultatem dedit novum sumendi initium. Unus probus sufficit 42 Conferentia Episcoporum Germaniae, Zukunft der Schöpfung – Zukunft der Menschheit. Erklärung der Deutschen Bischofskonferenz zu Fragen der Umwelt und der Energieversorgung, II, 2, Bonn, 1980. 43 Catechismus Catholicae Ecclesiae, 339. 876 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale homo ut spes adsit! Biblica traditio palam statuit hanc restitutionem secum ferre ordines iterum detectos ac servatos, qui Creatoris manu in natura sunt insculpti. Id, exempli gratia, in Shabbath lege conspicitur. Deus « requievit die septimo ab universo opere » (Gn 2, 2). Israel praecepit Deus ut octavo quoque die, Shabbath, requietis dies haberetur (cfr Gn 2, 2-3; Ex 16, 23; 20, 10). Ceterum sabbaticus etiam annus Israel eiusque terrae est statutus, octavo quoque anno (cfr Lv 25, 1-4), quo tempore terra prorsus quiescebat, neque serebatur et colligebantur solummodo ad victum et hospites alendos necessaria (cfr Lv 25, 4-6). Tandem septem hebdomadis annorum, id est undequinquaginta annis, exactis, Iubilaeum celebrabatur, annus universalem ad veniam et « remissionem in terra cunctis habitatoribus eius » (Lv 25, 10). Hae progredientes leges aequabilitatem et aequitatem in necessitudinibus praestabant quae erant homini cum ceteris hominibus et terra, ubi vivebat et operabatur. Sed eodem tempore agnoscebatur terrae donum una cum fructibus ad omnem populum pertinere. Qui terram colebant ac tuebantur, eius fructus communicare debebant, peculiarem in modum cum pauperibus, viduis, pupillis et advenis: « Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas colliges. Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes » (Lv 19, 9-10). 72. Psalmi hominem subinde concitant ad Deum creatorem laudandum: « Qui expandit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia eius » (Ps 136, 6). Sed alias quoque creaturas ad laudem invitant: « Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae lucentes. Laudate eum, caeli caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt » (Ps 148, 3-5). Non modo per Dei potentiam sumus, verum etiam coram Eo et cum Eo. Idcirco nos Eum adoramus. 73. Prophetarum scripta in difficilioribus condicionibus ad vim inveniendam invitant per omnipotentis Dei contemplationem, qui universum creavit. Infinita Dei potentia non efficit ut eius paterna lenitas devitetur, quia in Eo affectio et vis iunguntur. Re quidem vera omnis sana spiritalitas vult eadem opera divinum amorem recipere et fiducialiter Dominum adorare infinitam eius ob potentiam. Apud Biblia in liberando et salvando idem Deus est qui in universo creando, atque hae duae divine agendi rationes arte et indissolubili modo nectuntur: « Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum […]. Et eduxisti populum tuum Israel de Acta Francisci Pp. 877 terra Aegypti in signis et in portentis » (Ier 32, 17.21). « Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius, qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat » (Is 40, 28b-29). 74. Experta Babiloniae servitus spiritale discrimen attulit quod effecit ut altior fides in Deo fieret, cum suam creatricem omnipotentiam liquidius manifestaret, populum hortaturus ut spem in sua infelici condicione denuo inveniret. Saeculis post, aliis exstantibus probationibus persecutionibusque, cum Romanum Imperium suum absolutum dominatum intulisset, solacium spemque reppererunt fideles, suam fiduciam in Deo omnipotenti augentes, atque canebant: « Magna et mirabilia opera tua; iustae et verae viae tuae! » (Apc 15, 3). Si Deus ex nihilo creare universum potuit, in hoc mundo agere quoque potest atque omnes mali species vincere. Quocirca iniustitia invicta non est. 75. Spiritalitatem tueri non possumus quae omnipotentem Deum creatoremque obliviscitur. Hoc modo alias mundi potestates adoraremus aut Domini locum occuparemus, vel studentes realitatem ab Eo creatam proculcare, haud fines agnoscentes. Rectior ratio hominem in proprio loco collocandi et finem imponendi eius postulationi, ad quam absolute terram vult dominari, tum datur, cum Patris creatoris unicique mundi domini effigies rursus ob oculos habetur, quia aliter, realitati proprias leges propriaque commoda imponere usque homo contendet. III. Universi mysterium 76. Ad Iudaicam christianam traditionem « creatio » plus est quam naturam dicere, quandoquidem Dei amoris consilium complectitur, ubi singulae creaturae valent et significantur. Natura saepenumero complexio habetur quaedam, quae pensatur, comprehenditur agiturque, at creatio ut donum tantum intellegi potest, quod de patenti omnium Patris manu manat, sicut illuminata amore realitas quae ad universalem communionem nos congregat. 77. « Verbo Domini caeli facti sunt » (Ps 33, 6). Sic nobis ostenditur mundum a quadam deliberatione proficisci, haud chao casuve, et id magis eum elevat. Libera est electio in creatrice voce significata. Universum non ortum est per quandam omnipotentiam ad arbitrium agentem, per vim demonstratam vel per sui affirmandi studium. Creatio ad amoris genus spectat. Dei amor praecipua est totius creati ratio: « Diligis enim omnia, 878 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses » (Sap 11, 24). Sic Patris affectio in unamquamque creaturam recidit, cui in mundo tribuit locum. Quin immo caduca vita illius qui inanior est amatur, atque paucis illis exsistentiae momentis eum suo affectu Ipse complectitur. Sanctus Basilius Magnus ait esse Creatorem etiam « sine invidia bonitatem »,44 et Dantes Aligherii de amore « qui solem ceteras et stellas movet »45 est locutus. Quapropter a creatis operibus ascenditur « ad eius amabilem misericordiam ».46 78. Eodem tempore mythicam rationem de natura detraxit Iudaica christiana schola. Licet suum ob splendorem suamque immensitatem haud desita sit admiratione affici, nota divina ei iam non tributa est. Hac ratione nostrum officium pro ea ultra confirmatur. Ad naturam regressus incommodo hominis libertatis ac responsalitatis accidere non potest, qui pars est mundi quique proprias facultates colere debet ad eum tuendum eiusque vires explicandas. Si praestantiam et naturae debilitatem, et eadem opera facultates agnoscimus, quas tribuit nobis Creator, id hodie nobis dat copiam finem recenti opinationi imponendi de infinito rerum progressu. Debilis mundus, perinde ac homo, cui curam eius commisit Deus, nostrum intellectum percontatur, ut agnoscamus quomodo dirigere, colere et continere nostram potestatem debeamus. 79. Hoc in universo, qui patentibus systematibus, inter se commu- nicantibus, componitur, innumera necessitudinis participationisque genera reperire possumus. Quod efficit ut cogitemus universitatem ad Dei transcendentiam patere, intra quam evolvitur. Fides sinit ut sensum arcanamque pulchritudinem illius accidentis rei interpretemur. Hominis libertas aliquid ad certam progressionem prudenter conferre potest, attamen nova quoque damna, novas aegritudinis causas et verae regressionis momenta addere potest. Id commoventem gravemque humanam historiam efficit, quae parere valet aut florentem liberationem, incrementum, salutem amoremque aut procedentem occasum et mutuam dissolutionem. Itaque Ecclesia cum operam dat ut in memoria teneatur curandae naturae officium, tum simul « ante omnia hominem servare debet contra ipsius exstinctionem ».47 44 45 46 47 Hom. in Hexaemeron, 1, 2: PG 29,9. Divina Comoedia, Paradisus, cantus XXXIII, 145. Benedictus XVI, Catechesis (9 Novembris 2005), 3: Insegnamenti 1 (2005), 768. Id. Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 51: AAS 101 (2009), 687. Acta Francisci Pp. 80. 879 Nihilominus, Deus, qui nobiscum agere nostraque opera uti cupit, aliquid boni ex malis a nobis patratis depromere potest, quoniam « Spiritus Sanctus infinitam excogitandi habet vim, divinae mentis propriam, quae humanas vicissitudines vel complexiores et impenetrabiliores expedire valet ».48 Quodammodo se Ipse finire voluit, cum mundum progressione indigentem crearet, ubi complura, quae nos mala, pericula vel doloris originem putamus, ad parturientis reapse dolores attinent, qui nos cum Creatore ad cooperandum incitant.49 Ipse in intimis omnium rerum praesens est, haud suae creaturae auferens autonomiam, et etiam istud terrestribus realitatibus legitimam autonomiam praestat.50 Dei haec praesentia, quae efficit ut quidquid est maneat et augeatur, est continuatio « actionis qua dat esse ».51 Dei Spiritus universum virtutibus replevit, quae sinunt ut ex ipso rerum gremio semper aliquid novi germinare possit: « Unde patet quod natura nihil est aliud quam ratio cuiusdam artis, scilicet divinae, indita rebus, qua ipsae res moventur ad finem determinatum: sicut si artifex factor navis posset lignis tribuere, quod ex se ipsis moverentur ad navis formam inducendam ».52 81. Homo, quamvis progressionis processus secum ferat, novitate quadam fruitur, quae aliorum systematum patentium evolutione plane explicari non potest. Unusquisque nostrum in se personali identitate pollet, ut dialogum instituere cum ceteris et cum Deo ipso valeat. Cogitandi facultas, ratiocinatio, vis creatrix, interpretatio, artis opus et ceterae primigeniae facultates quandam demonstrant singularitatem, quae physicam biologicamque provinciam praetergreditur. Qualitatis novitas quae cuiusdam rei personalis ortum intra materialem universum complectitur, directam Dei actionem, vocationem peculiarem ad vitam nec non ad necessitudinem cuiusdam « Tu » cum altero « tu » requirit. A biblicis scriptis sumpto initio, hominem consideramus velut subiectum, qui ad obiecti genus haudquaquam redigi potest. 82. Error tamen quoque esset si arbitraremur cetera viventia mera obiecta esse consideranda, quae suo nutu arbitratuque homo moderaretur. Ioannes Paulus II, Catechesis (24 Aprilis 1991), 6: Insegnamenti 14/1 (1991), 856. Catechismus docet Deum progredientem mundum creare voluisse usque ad eius postremam perfectionem atque id imperfectionis malique physici praesentiam implicare: cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 310. 50 Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 36. 51 Thomas Aquinas, Summa Theologiae I, q. 104, art 1, ad 4. 52 Id., In octo libros Physicorum Aristotelis expositio, Lib. II, lectio 14, n. 8. 48 49 880 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Cum natura proponitur et consideratur solummodo lucri emolumentique obiectum, inde oriuntur gravia societati consectaria. Cogitatio, quae fortioris arbitrium roborat, infinitas inaequalitates, iniustitias et violentiam apud maiorem hominum partem iuvit, cum opes qui primus advenerit arripiat aut is qui plus polleat: omnia capit victor. Concordiae, iustitiae, fraternitatis pacisque effigies quam Iesus proponit ab hoc exemplari prorsus abhorret, quod ipse sic significabat, illius temporis consideratis potestatibus: « Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos. Non ita inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister » (Mt 20, 25-26). 83. Universi itineris meta in plenitudine est Dei, quam iam attigit Christus resuscitatus, universalis maturitatis cardo.53 Hoc modo aliud addimus argumentum ad tyrannicum arbitrariumque dominatum hominis in alias creaturas repellendum. Novissimus finis aliarum creaturarum nos non sumus. At omnes una nobiscum procedunt ac per nos, ad communem metam, quae est Deus, in transcendenti plenitudine, ubi Christus resuscitatus cuncta complectitur et collustrat. Homini namque, intellectu et amore fruenti atque Christi plenitudine pellecto, munus imponitur omnes creaturas ad Creatorem perducendi. IV. Omnium creaturarum nuntius in totius creati congruentia 84. Cum instamus dicentes imaginem Dei esse hominem, hoc non patitur ut obliviscamur unamquamque creaturam suas agere partes ac nullam supervacaneam esse. Omnis materialis universus de Dei amore deque Eius immensa erga nos affectione loquitur. Solum, aqua, montes, omnia sunt Dei blanditia. Propriae amicitiae cum Deo historia in quodam geographico loco usque succrescit, qui perquam personale fit signum, atque in unoquoque nostrum memoria residet locorum, permultum iuvantium. Qui in montibus adolevit, vel puer prope rivum sedebat potaturus, vel in sui suburbii platea ludebat, cum ad ea loca redit, animadvertit ad propriam reciperandam identitatem se vocari. Hoc in prospectu scripta P. Teilhard de Chardin locantur; cfr Paulus VI, Sermo in officina chemica-medicamentaria (24 Februarii 1966): Insegnamenti 4 (1966), 992-993; Ioannes Paulus II, Epistula reverendo P. Georgio V. Coyne missa (1 Iunii 1988): Insegnamenti 11/2 (1988), 1715; Benedictus XVI, Homilia in Vesperis Augustae Praetoriae celebratis (24 Iulii 2009): Insegnamenti 5/2 (2009), 60. 53 Acta Francisci Pp. 85. 881 Pulcherrimum librum scripsit Deus, « cuius litteras exarat multi- tudo creaturarum in universo praesentium ».54 Episcopi Canadienses probe edixerunt nullam creaturam extra hanc Dei manifestationem esse: « Ex amplissimis prospectibus ad minimam vitae formam, natura mirationem reverentiamque indesinenter concitat. Ipsa est proinde continuata rerum divinarum revelatio ».55 Iaponienses Episcopi sua pro parte, quaedam permoventia pronuntiaverunt: « Omnem creaturam percipere, suae exsistentiae canentem hymnum, laetanter est vivere in Dei amore ac spe ».56 Haec creati contemplatio efficit ut omnium rerum ope quandam doctrinam detegamus, quam nobiscum communicare Deus vult, quia « credenti creatum contemplari est etiam nuntium auscultare, vocem inopinatam silentemque audire ».57 Dicere possumus « iuxta ipsam revelationem, quam Sacra Scriptura continet, datur utique divina manifestatio in fulgenti sole nec non vesperascente caelo ».58 Huic manifestationi animum intendens, homo se ipsum agnoscere discit, ad ceteras creaturas relatum: « Ego me ostendo mundum ostendens: meam vestigo sacram indolem, cum eandem mundanam scrutor ».59 86. Universum totum, suis multiplicibus vinculis, clarius inexhaustas Dei divitias exhibet. Sanctus Thomas Aquinas sapienter significavit « ex intentione primi agentis » multiplicitatem varietatemque manare, Qui voluit « ut quod deest uni ad repraesentandam divinam bonitatem, suppleatur ex alia »,60 quia eius bonitas « per unam creaturam sufficienter repraesentari non potest ».61 Quapropter rerum varietatem ipsarum in multiplicibus implicationibus percipere debemus.62 Itaque liquidius intelleguntur pondus ac sensus cuiusque creaturae, si intra totum Dei consilium ea consideratur. Id docet Catechismus: « Creaturarum interdependentia a Deo est volita. Sol et luna, cedrus et flosculus, aquila et passer: spectaculum earum diversitatum et inaequalitatum innumerarum significat, nullam e creaturis sibi ipsi suffiIoannes Paulus II, Catechesis (30 Ianuarii 2002): Insegnamenti 25/1 (2002), 140. Conferentia Episcoporum Catholicorum Canadiae, Commissio de rebus socialibus, Epistula pastoralis You Love All That Exists…All Things Are Yours, God, Lover of Life (4 Octobris 2003), 1. 56 Conferentia Episcoporum Catholicorum Iaponiensium, Reverence for Life. A Message for the Twenty-First Century (1 Ianuarii 2001), 89. 57 Ioannes Paulus II, Catechesis (26 Ianuarii 2000), 5: Insegnamenti 23/1 (2000), 123. 58 Id. Catechesis (2 Augusti 2000), 3: Insegnamenti 23/2 (2000), 112. 59 Paul Ricoeur, Philosophie de la volonté. 2. Finitude et Culpabilité, Paris 2009, 216. 60 Summa Theologiae I, q. 47, art. 1. 61 Ibid. 62 Cfr Ibid., art. 2, ad. 1; art. 3. 54 55 882 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale cere. Illae non exsistunt nisi in dependentia aliarum ab aliis, ut se mutuo compleant in servitio aliarum ad alias ».63 87. Cum illud cognitum est Deum ex omnibus quae sunt referri, desiderium experitur cor per omnes creaturas et una cum iis Dominum adorandi, ut in pulcherrimo sancti Francisci Assisiensis hymno manifestatur: « Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura tua, principaliter cum domino fratre sole, qui est dies, et illuminas nos per ipsum. Et ipse est pulcher et irradians magno splendore; de te, Altissime, profert significationem. Laudatus sis, mi Domine, propter sororem lunam et stellas, quas in caelo creasti claras et pretiosas et pulchras. Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ventum et propter aërem et nubes et serenitatem et omne tempus, per quod das tuis creaturis alimentum. Laudatus sis, mi Domine, propter sororem aquam, quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta. Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ignem, per quem noctem illuminas, et ipse est pulcher et iucundus et robustus et fortis ».64 88. Brasilienses Episcopi planius exposuerunt omnem naturam, praeter quam quod Deum manifestat, locum esse Eius praesentiae. In cunctis creaturis Eius vivificans Spiritus habitat, qui ad necessitudinem cum Eo instaurandam nos vocat.65 Praesentia haec reperta in nos « virtutum oecologicarum »66 progressionem concitat. Sed cum haec asserimus, non est obliviscendum infinitam esse longinquitatem, huius mundi res Dei plenitudinem non habere. E contrario neque creaturis prodessemus, cum earum proprium 63 64 65 66 Catechismus Catholicae Ecclesiae, 340. Canticum fratris solis, 3-8. Cfr Conferentia Nationalis Episcoporum Brasiliae, A Igreja e a questão ecológica, 1992, 53-54. Ibid., 61. Acta Francisci Pp. 883 verumque locum non agnosceremus, ac iniuria ex iis id quaereremus, quod earum tenuitas praestare non posset. V. Universalis communio 89. Huius mundi creaturae bonum sine domino considerari non possunt: « Tua sunt, Domine, qui amas animas » (Sap 11, 26). Hoc posito, nobis persuaderi debet, cum ab eodem Patre creati simus, nos omnes universi partes invisibilibus vinculis vinciri et quandam efficere universalem familiam, praestabilem quandam communionem, quae ad sacram observantiam, amabilem humilemque nos compellit. Memorare cupimus « tam arte Deum circumiacienti mundo nos sociare, ut solum, in solitudinem conversum, morbus unicuique habeatur, atque quampiam amissam speciem veluti quandam amputationem conqueri possimus ».67 90. Hoc non sibi vult omnia viventia inter se aequari et homini peculiare illud bonum demere, quod eadem opera formidandam responsalitatem complectitur. Ne consecrationem quidem terrae sibi vult, quae nos officio cooperationis cum ea et tutelae item ipsius debilitatis exuit. Haec cogitata novas inaequalitates efficient ad realitatem vitandam, quae nos interrogat.68 Animadvertitur nonnumquam ardor personae humanae quodvis privilegium negandi, atque pro aliis speciebus decertatur, quod non efficimus tuendae inter homines paris dignitatis gratia. Verum quidem est dandam esse operam ne alia viventia inconsulto tractentur. At potissimum permovere nos debent permagnae iniquitates quae inter nos sunt, quandoquidem toleramus nonnullos digniores considerari quam alios. Non iam animadvertimus quosdam in ignobilem miseriam delabi, nulla reali data progrediendi facultate, dum alii nesciunt quidem suis de bonis quid faciant; sua coniecta de praestantia gloriantur atque talis est eorum bonorum profusio, quae sine orbis eversione dilatari non possit. Admittere re pergimus nonnullos se ceteris putare humaniores, proinde quasi ortu maioribus iuribus fruantur. 91. Sensus intimae coniunctionis cum reliquis naturae rebus germanus esse non potest, si eodem tempore in corde desunt lenitas, miseratio atque in homines sollicitudo. Patet incongruentia illius qui adversus animalium periturorum commercium pugnat, sed pro personarum commercio indifferens est, pauperes neglegit, vel est promptus ad alium hominem, sibi ingratum, 67 68 Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 215: AAS 105 (2013), 1109. Cfr Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 14: AAS 101 (2009), 650. 884 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale delendum. Quod sensum pro ambitu decertandi in discrimen adducit. Haud casu in hymno quo per creaturas Deum laudat, sanctus Franciscus hanc sententiam addit: « Laudatus sis, mi Domine, propter illos, qui dimittunt propter tuum amorem ». Omnia coniunguntur. Idcirco de ambitu sollicitudo requiritur, quae cum sincero in homines amore nectitur atque cum continuato studio erga societatis quaestiones. 92. Ceterum, cum ad universalem communionem patet cor, nihil ac nemo a tali fraternitate distrahitur. Quocirca verum quoque est neglegentiam vel immanitatem adversus alias huius mundi creaturas quodammodo in homines tractandos semper recidere. Cor unum est atque eadem miseria, quae ad animal vexandum inducit, mox in aliis convenientibus personis manifestabitur. Quodvis cuiuslibet creaturae tormentum « humanae dignitati est contrarium ».69 Personae putari non possumus quae vere amant, si ex nostris studiis realitatis partem detrahimus: « Pax, iustitia et creati tutela tres sunt res inter se prorsus cohaerentes, quae separari non possunt, ita ut seiunctim considerentur, nisi ad extenuatam rationem cogitandi denuo perveniatur ».70 Omnia inter se conexa et apta sunt, atque nos omnes homines ut fratres sororesque in mira quadam peregrinatione coniungimur, amore devincti, quem in unamquemque creaturam Deus infundit, et qui nos in vicem coniungit, blando affectu, fratri soli, sorori lunae, fratri flumini ac matri terrae. VI. Bona cunctis communicantur 93. Hodie inter credentes ac non credentes convenit terram potissimum commune esse patrimonium, cuius fructus omnium commoditati destinari debent. Credentibus est id fidelitatis aliquid erga Creatorem, quoniam pro omnibus creavit mundum Deus. Quapropter cuncta oecologica tractatio propositum sociale complecti debet, quod praecipua debiliorum servet iura. Quod privata proprietas postferatur bonis cunctis destinatis, ideoque ius universale habetur eis fruendi, exstat « aurea regula » socialis actionis atque « primum principium rei ethicae socialis ».71 Christiana traditio numquam absolutum inviolabileque agnovit ius privatae proprietatis, atque sociale munus extulit cuiusvis privatae proprietatis generis. Sanctus Ioannes Paulus II hanc Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2418. Conferentia Episcoporum Dominicianorum, Epistula pastoralis Sobre la relación del hombre con la naturaleza (21 Ianuarii 1987). 71 Ioannes Paulus II, Litt. enc. Laborem exercens (14 Septembris 1981), 19: AAS 73 (1981), 626. 69 70 Acta Francisci Pp. 885 doctrinam graviter in memoriam revocavit: « Deus terram dedit universo humano generi ut ea omnia huius membra sustentaret, nullo excluso nullo anteposito ».72 Densa graviaque sunt verba. Idem liquidius adfirmavit: « Nec vere dignum homine esset genus progressionis, quod hominis iura, personam, societatem, oeconomiam et artem rei publicae administrandae, simulque Nationum et populorum iura non coleret nec proveheret ».73 Perlucide explanavit « Ecclesiam utique legitimum privatae proprietatis ius tueri, at nec minore perspicuitate docere in omni privata proprietate inesse sociale officium, quoniam bona generali proposito inserviunt, quam eis dedit Deus ».74 Idcirco ait « non ad Dei consilium pertinere hoc donum ministrare ita ut eius beneficia tantummodo in utilitatem paucorum recidant ».75 Hoc iniquas consuetudines alicuius humanitatis partis in grave discrimen adducit.76 94. Dives ac pauper eadem dignitate fruuntur, quia « utriusque operator est Dominus » (Prv 22, 2), « pusillum et magnum ipse fecit » (Sap 6, 7), et « solem suum oriri facit super malos et bonos » (Mt 5, 45). Ex quo id re similiter consequitur quod Paraguaiani Episcopi edixerunt: « Quisque agricola naturali fruitur iure congruam agri partem possidendi, ubi suam domum exstruere, se operando suamque familiam sustentare atque suam aetatem tuto agere possit. Tale ius praestari oportet ut eius usus non sit vanus sed realis. Quod, praeter proprietatis titulum, secum fert agricolam instrumentis frui debere technicae educationis, pecuniarum commoditatibus, cautionibus et mercandi facultate ».77 95. Ambitus bonum est commune, totius humanitatis patrimonium, cuius omnes sunt responsales. Qui illius habet partem administrator est tantum in cunctorum beneficium. Si id non facimus, conscientiam pondere oneramus aliorum exsistentiam negandi. Idcirco Novae Zelandiae Episcopi quaesiverunt quid significaret mandatum « non occides », cum « vicenae centesimae orbis populorum ita absumerent opes, ut pauperibus Nationibus futurisque generationibus victui necessaria abriperent ».78 Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 31: AAS 83 (1991), 831. Litt. enc. Sollicitudo rei socialis (30 Decembris 1987), 33: AAS 80 (1988), 557. 74 Sermo ad indigenas agricolasque Mexicanos, Cuilapán (29 Ianuarii 1979), 6: AAS 71 (1979), 209. 75 Homilia in Missa celebrata pro agricolis Recifensibus, in Brasilia (7 Iulii 1980), 4: AAS 72 (1980), 926. 76 Cfr Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 8: AAS 82 (1990), 152. 77 Conferentia Episcoporum Paraguaianorum, Epistula pastoralis El campesino paraguayo y la tierra (12 Iunii 1983), 2, 4, d. 78 Conferentia Episcoporum Novae Zelandiae, Statement on Environmental Issues, Wellington (1 Septembris 2006). 72 73 886 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale VII. Iesu contuitus 96. Biblicam fidem in Deum creatorem sibi sumit Iesus et praecipuum quiddam extollit: Deus est Pater (cfr Mt 11, 25). Cum suis colloquens discipulis, eosdem ad paternam necessitudinem agnoscendam invitabat, quam Deus omnibus cum suis creaturis habet, atque ipsis moventi blandimento memorabat quomodo suos ob oculos unaquaeque earum magnum habeat pondus: « Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo » (Lc 12, 6). « Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa » (Mt 6, 26). 97. Alios invitare ad pulchritudinem, in mundo praesentem, spectandam poterat Dominus, quandoquidem ipse subinde naturae proximus erat, quam magno affectu obstupefactus respiciebat. Cum quaeque terrae suae loca lustraret, pulchritudinem a Patre suo satam contemplabatur, et discipulos invitabat in rebus ad divinum nuntium agnoscendum: « Levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt ad messem » (Io 4, 35). « Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor » (Mt 13, 31-32). 98. Iesus plena cum creaturis concordia vivebat, et alii mirabantur: « Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei? » (Mt 8, 27). Non conspiciebatur asceta a mundo seiunctus aut gratarum terrae rerum inimicus. De se ipse aiebat: « Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: “Ecce homo vorax et potator vini” » (Mt 11, 19). Alienus erat a doctrinis philosophicis quae corpus, materiam et huius mundi res spernebant. Attamen insani hi dualismi apud nonnullos christianos doctos annorum decursu magnum habuerunt pondus atque Evangelium depravarunt. Iesus suis manibus operabatur, cotidie materiam a Deo creatam tangens, ut eam gnarus artifex informaret. Nota est dignum maiorem eius vitae partem hoc munere esse peractam, in modica quadam exsistentia, nulla admiratione affecta: « Nonne iste est faber, filius Mariae? » (Mc 6, 3). Opus sic sanctificavit eique ad nostrum provectum peculiare tribuit bonum. Sanctus Ioannes Paulus II docuit: « Homo igitur, laboris fatigationem una cum Christo pro nobis cruci affixo perferens, operatur quodam modo simul cum Dei Filio ad generis humani redemptionem ».79 79 Litt. enc. Laborem exercens (14 Septembris 1981), 27: AAS 73 (1981), 645. Acta Francisci Pp. 887 99. Ad christiano more realitatem intellegendam, totius creationis sors ex Christi mysterio pendet, qui inde ab omnium rerum ortu adstat: « Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt » (Col 1, 16).80 Evangelii Ioannis prologus (1, 1-18) creatricem Christi operositatem ostendit, quippe qui sit divinum Verbum (Logos). At prologus hic admirationem movet eo quod asserit: « Verbum caro factum est » (Io 1, 14). Trinitatis Persona in universum creatum se immisit, suam sortem participans usque ad crucem. Inde a mundi origine, at peculiari modo ab incarnatione, Christi mysterium intra naturae realitatem tecte operatur, servans tamen eius autonomiam. 100. Novum Testamentum non modo de terrestri Iesu eiusque prorsus certa amabilique cum rebus necessitudine loquitur. Ipsum etiam resuscitatum gloriosumque ostendit, in toto creato Eius per universalem dominatum praesentem: « In ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt » (Col 1, 19-20). Quod ad novissima tempora nos proicit, cum Filius omnia Patri tradet, « ut sit Deus omnia in omnibus » (1 Cor 15, 28). Tali modo, huius mundi creaturae non iam ostenduntur sicut mera naturae realitas, quia Resuscitatus arcane eas involvit easque ad plenitudinis statum dirigit. Ipsi campi flores et aves quae stupens suos per oculos est contemplatus, nunc Eius lucida praesentia replentur. Caput tertium HUMANA OECOLOGICI DISCRIMINIS RADIX 101. Nihil nos iuvabit indicia describere, si oecologici discriminis humanam radicem haud agnoverimus. Adest modus hominis vitam actionemque intellegendi qui aberravit atque rebus contradicit usque ad eas corrumpendas. Cur non possumus sistere ut de hoc cogitemus? Hac in consideratione proponimus ut praecipuum paradigma technocraticum inspiciamus atque locum quem in eo habet homo eiusque actio in mundo. I. Technologia: creatrix vis et potestas 102. Genus humanum novum aevum ingressum est ubi technologiae dominium nobis binam optionem praebet. Heredes sumus duorum saeculorum in quibus ingentes series habentur mutationum in re technica: machinaHanc ob causam sanctus Iustinus loqui potuit de « Verbi seminibus » in mundo: cfr II Apologia 8, 1-2; 13, 3-6: PG 6, 457-458; 467. 80 888 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale mentum motorium vapore actum, ferrivia, telegraphum, electrica vis, autocinetum, aëroplanum, industriae chimicae, medicina hodierna, disciplina informatica ac recentiore tempore digitalis rerum commutatio, ars robotica, biotechnologiae et nanotechnologiae. Iustum est gaudere his progressibus et in animo excitari propter amplas facultates quas nobis important hae constantes novitates, quia « scientia et technologia sunt fructus mirabilis humanae operae creatricis a Deo datae ».81 Naturam transformare utilitatis causa proprium est humani generis eius ab ortu, et hoc modo technica ars « hominis animum, qui ad quasdam materiales condiciones gradatim superandas tendit, patefacit ».82 Technologia finem imposuit plurimis malis qui hominem affligebant et coërcebant. Magni aestimare debemus gratiasque agere pro technica progressione, praesertim in medicina, disciplina machinali et in nuntiis vulgandis. Quidni agnoscamus conatus multorum scientiae ac technicae cultorum qui reppererunt optiones pro tolerabili progressione? 103. Bene ordinata technoscientia non solum res magni pretii revera efficere potest ut melior reddatur humanae vitae qualitas, incipiendo a domesticis rebus usque ad magna vehicula, pontes, aedificia, publica loca. Pulchrum etiam gignere valet atque hominem materiali mundo involutum ad pulchritudinis ambitum proicere. Num negari potest aëroplani aut quorundam caeliscalpiorum species? Sunt quaedam picturae et musicae pretiosa opera per usum novorum technicorum instrumentorum effecta. Hoc modo a pulchritudinis artificis desiderio nec non ab illo qui eam contemplatur pulchritudinem ad quandam vere humanam plenitudinem pervenitur. 104. Attamen ignorare non possumus atomicam vim, biotechnologiam, disciplinam informaticam, ipsius nostri DNA, compendiariis litteris sic appellati, cognitionem aliasque facultates quas acquisivimus, nobis formidandum imperium praebere. Quin immo, iis qui cognitionem detinent ac praesertim ea utendi dominatum oeconomicum, eae permagnum dominationem praebent super totum humanum genus superque mundum universum. Homines numquam tale imperium super se ipsi habuerunt, atque nulla cautio datur eos bene illud adhibituros, in primis si consideratur quomodo illo utantur. Satis est recordari pyrobolos atomicos vicesimo ipso saeculo deiectos tamquam magnam technologiae ostentationem a Nazistis ceterisque tyrannicis 81 Ioannes Paulus II, Allocutio ad mathematicarum et naturalium scientiarum cultores habita, Hirosimae (25 Februarii 1981), 3: AAS 73 (1981), 422. 82 Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 69: AAS 101 (2009), 702. Acta Francisci Pp. 889 regiminibus effectam ad innumeros homines necandos, nec obliviscendum est hodie ad bellum praesto esse instrumenta magis magisque mortifera. Cuius est cuiusque in manus potest incidere tantum imperium? Perniciosum est periculum ne illud ad parvam humani generis partem pertinere possit. 105. Facile creditur « quodlibet potestatis incrementum utique progressum constituere, securitatis augmentum, utilitatis, beneficii, vitalis vigoris, bonorum plenitudinis »,83 proinde ac si realitas, bonum et veritas sponte emanent ipsa ex technologiae et oeconomiae potentia. Attamen « homo hodiernus haud est paratus ad potentiam prudenter utendam »,84 quoniam immensum technologiae incrementum non comitabatur humanae personae progressio, quod ad responsalitatem, bona et conscientiam attinet. Quaeque aetas excolere studet quandam exiguam sui conscientiam suos agnoscendi limites. Hanc ob rationem fieri potest ut hodie genus humanum provocationum quae adsunt gravitatem haud percipiat, atque « facultas hominis imperium male adhibendi constanter augescit », cum « libertatis normae desunt, sed solum opinatae utilitatis securitatisque sunt necessitates ».85 Homo non est plane liber. Libertas eius infirmatur cum ad caecas vires rationis expertes, proximas necessitates, immodicum sui amorem, feritatem se tradit. Hoc sensu nudus est et expositus coram sua ipsa potestate quae usque crescit, nulla habens elementa ad eam continendam. Ei praesto esse possunt quaedam leves machinationes, tamen asserere possumus eum non habere prorsus solidam ethicam, culturam ac spiritalitatem quae revera ei praebeant limitem eumque intra clarum sui ipsius dominatum contineant. II. Globalizatio technocratici paradigmatis 106. Primaria quaestio alia est, adhuc altior: nempe modus quo re genus humanum technologiam suscepit eiusque progressionem una cum quodam paradigmate unius formae dimensionisque. Quo in paradigmate effertur conceptio subiecti quod progressive, in processu logico et rationali, comprehendit et sic possidet obiectum extrarium. Huiusmodi subiectum explicatur per methodum scientificam, cum conexa experimentatione, quae iam manifesta est quaedam possidendi, dominandi et transformandi technica. Est aeque ac si subiectum sit coram rebus informibus quod omnino praesto est ut eius commodis aptentur. Semper homo naturam tractavit, sed longo tempore 83 84 85 Romano Guardini, Das Ende der Neuzeit, Würzburg 1965, 87. Ibid., 81. Ibid., 87-88. 890 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale facultatibus ipsis rebus oblatis subvenit seseque accommodavit. De iis accipiendis agebatur quae natura ipsa offerebat veluti manum porrigendo. E contra, nunc interest ut e rebus, quantum fieri potest, omnia extrahantur per hominis manus impositionem, qui ignorare aut oblivisci videtur res ipsas quas ante oculos habet. Quapropter homo et res cessaverunt sibi in amicitia auxiliari, et coeperunt vicissim inter se pugnare. Ab hoc facile transitur ad notionem incrementi sine finibus aut limitibus, quae tam excitavit peritos doctrinae oeconomicae, rei nummariae et technologiae. Hoc autem mendacium supponit bona terrae sine finibus praesto esse, quod ducit ad « eam exhauriendam » usque ad finem et ultra. Agitur de falsa coniectura, « exstare quantitatem sine limitibus energiae rerumque adhibendarum, earum continuam regenerationem fieri posse atque perniciosos effectus pravi naturae usus facile superari posse ».86 107. Affirmare igitur possumus plurimas hodierni mundi difficultates oriri praesertim ex propensione, cuius haud semper conscii sumus, ad quam methodologia et technoscientiae incepta disponuntur secundum comprehensionis paradigma quod personarum vitam ac societatis agendi rationem afficit. Huius exemplaris adhibiti effectus, ad omnem realitatem, humanam socialemque pertinentes, in ambitus degradatione reperiuntur, quae tamen signum est tantum reductionis motus qui humanam vitam societatemque afficit omnibus earum in rationibus. Agnoscere oportet res a technica factas indifferentes non esse, quoniam rete efficiunt quod demum vitae formas inducit et sociales possibilitates in commoda dirigunt certorum dominatus coetuum. Quaedam selectiones, quae mere instrumentales videntur, revera sunt selectiones quae ad socialis vitae genus attinent, quae ex voluntate explicatur. 108. Cogitari nequit ut aliud paradigma culturale teneatur atque technica ars adhibeatur uti tamquam merum instrumentum, quia hodie paradigma technocraticum sic dominatur, ut perdifficile sit eius opes neglegere, et adhuc multo difficilius eius opibus uti, quin eius ratio nos non dominetur. Contra culturam agit qui vitae formam seligit, sibi statuens quaedam incepta suscipere, quae saltem ex parte esse possint seiuncta a technica, ab eius impensis eiusque imperio quod omnia complectitur et ad gregem redigit. Re quidem vera technica sibi proponere solet ut ne aliquid extra eius strictissimam logicam maneat, et « homo qui eius primas sustinet partes 86 Pontificium Consilium de iustitia et pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 462. Acta Francisci Pp. 891 scit eam ad extremum minime dirigi ad utilitatem nec beneficium, sed ad dominationem; dominationem quidem strictissimo verbi adhibito sensu ».87 Quapropter ille « conatur tam naturae quam humanae vitae elementa complecti ».88 Extenuantur sic facultas decernendi, verior libertas et optivae hominum creatricis operae locus. 109. Paradigma technocraticum tendit ad suum imperium etiam super oeconomiam et rem politicam exercendum. Oeconomia omnem technologicam progressionem recipit ut lucrum consequatur, nulla habita attentione ad negativa consectaria hominibus quae evenire possunt. Res nummaria realem oeconomiam demergit. Nihil a discrimine pecuniario mundiali homines didicerunt ac perquam lente ab ambitali detrimento. In quibusdam coetibus asseritur hodiernam oeconomiam atque technologiam soluturas esse omnes ambitus quaestiones, eodem modo ac asseritur, per sermonem haud academicum, famis inopiaeque in mundo quaestiones solutum iri utique per mercati augmentum. Non agitur de quadam re theoriarum oeconomicarum, quas fortasse hodie nemo defendere audet, sed de earum collocatione in activa oeconomiae progressione. Qui illud verbis non affirmant, sustinent hoc factis, cum haud solliciti videntur de aequa productionis extensione, divitiarum meliore distributione, responsali ambitus cura vel futurarum generationum iuribus tuendis. Suis quidem moribus confirmant sibi maxima lucra consequenda sufficere. Solus tamen mercatus integram humanam progressionem socialemque inclusionem non praestat.89 Interea homines « fruuntur quadam specie sumptuosi et immoderati superprogressus qui improbanda ratione adversatur permanenti infrahumanae egestatis condicioni »,90 dum non satis celeriter apparantur institutiones oeconomicae et normae sociales quae pauperioribus subinde ad fundamentales opes accedere sinant. Denique non satis intellegitur quae sint altiores hodiernarum inaequalitatum radices, quae cum directione coniunguntur, finibus, sensu socialique contextu technologici et oeconomici incrementi. 110. Singulare technologiae studium secum fert magnam difficultatem cernendi totam rem. Scientiarum fragmentatio tum suum explet munus cum certas consequitur applicationes, sed saepius sensum universalitatis amittit, vinculorum quae inter res intercedunt, ampli campi, qui inanis fit. 87 88 89 90 Romano Guardini, Das Ende der Neuzeit, Würzburg 1965, 63-64. Ibid., 64. Cfr Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 35: AAS 101 (2009), 671. Ibid., 22: AAS 101 (2009), 657. 892 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Hoc ipsum obstat quominus inveniantur congruae viae ad magis implicatas nostri temporis mundi quaestiones expediendas, potissimum ad ambitum ac pauperes pertinentes, quae geri nequeunt ab uno tantum conspiciendi loco vel commodo. Scientia quae praesumit magnas quaestiones solvere, necesse est comprehendat omnia quae generavit cognitio aliis in scientiae partibus, inclusa philosophia et ethica sociali. Attamen hodie hic mentis habitus difficulter explicari potest. Qua de causa ne agnosci quidem possunt veri ethici fines ad quos referri necesse est. Vita fit se tradere circumstantiis pendentibus a technica, quae consideratur veluti primum subsidium ad exsistentiam interpretandam. In realitate certa quae nos provocat varia signa exstant errorem monstrantia, sicut ambitus detrimentum, anxietas, vitae et consortii sensus amissio. Sic iterum demonstratur « realitatem superiorem esse notione ».91 111. Oecologica cultura redigi nequit ad seriem urgentium partialiumque responsionum ad quaestiones quae oriuntur de ambitus degradatione, naturalium opum absumptione atque contaminatione. Diversa fieri debet visio, mens quaedam, ratio politica, inceptum educativum, vitae habitus et spiritalitas quae impedimento sint progredienti paradigmati technocratico. Aliter etiam meliora oecologica incepta demum concludi possunt eadem logica globalizata. Quaerere solummodo remedium technicum omni ambitus negotio quod apparet significat res in realitate coniunctas segregare et veras altioresque systematis mundialis quaestiones occultare. 112. Procul dubio fieri potest ut conspectus rursus amplificetur, et humana libertas technicam artem continere valeat, eam dirigere atque disponere ut inserviat alterius generis progressioni, saniori, magis humanae, sociali integraeque. Liberatio a dominanti technocratico paradigmate re accidit quibusdam in occasionibus. Exempli gratia, cum parvorum fabricatorum societates systemata productionis minus inquinantia suscipiunt, sustinentes vitae, gaudii necnon vitae communis genus, a nimia consumptione aversum. Vel cum technica ars dirigitur ante omnia ad aliorum realia negotia solvenda, addito proposito adiuvandi alios ut maiore cum dignitate et minore aegritudine vivant. Vel etiam cum intentio creatrix pulchritudinis eiusque contemplatio re superare valent potestatem hominem in obiectum redigentem in quandam salutis speciem quae efficitur in pulchritudine et in persona illud contemplante. Humanitas authentica, quae ad novam syn91 Adhort. Ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 231: AAS 105 (2013), 1114. Acta Francisci Pp. 893 thesim invitat, videtur in medio cultu humano technologico clam sistere, tamquam nebula quae per clausam ianuam transit. Eritne permanens promissio, quae nihilominus oritur tamquam obstinata resistentia illius quod est authenticum? 113. Ceterum, homines haud credere amplius videntur in felix futurum tempus, non confidunt caece crastinum diem futurum meliorem, initium sumendo ab hodiernis mundi condicionibus praesentibusque technicae facultatibus. Conscii sunt scientiae artisque technicae progressum idem non esse ac humani generis historiaeque progressum, et perspiciunt alias esse vias fundamentales ad futurum felix aevum. Attamen homines minime putant se abicere velle quae technologia offert. Genus humanum penitus mutatum est et novarum rerum cumulus fugacitatem consecrat quae superficiali modo in unam directionem nos trahit. Sistere difficile fit ut vitae altitudo recuperetur. Si architectura animum cuiusdam aetatis reddit, ingentes structurae et domus ordinatim dispositae spiritum artis technicae globalizatae exprimunt, in qua permanens rerum confectarum novitas cum gravi taedio coniungitur. Ne feramus hoc aequo animo neve recusemus quaestiones nobis ponere de cuiusque rei finibus et sensu. Aliter tantummodo vigentem condicionem comprobaremus et rerum succedanearum plus ad vacuum ferendum opus esset. 114. Quae eveniunt nos in urgenti necessitate ponunt ut in animosam culturalem commutationem procedamus. Scientia et technologia non sunt indifferentes, sed implicare possunt, ab initio usque ad finem processus, varias intentiones ac possibilitates, et diversimode se conformare possunt. Nemo requirit ut ad aetatem cavernarum revertamus, tamen omnino necessarium est iter morari ut realitatem alio modo conspiciamus, certos et probabiles progressus colligamus simulque bona magnosque fines qui ob effrenationem gloriae insane cupidam ad nihilum redacti sunt recuperemus. III. Discrimen et consectaria moderni anthropocentrismi 115. Anthropocentrismus modernus, praeter opinationem, technicam rationem collocavit denique supra realitatem, quoniam hic homo « naturam iam non percipit tamquam validam normam, nec tamquam vivens refugium. Respicit eam haud hypothesin obiective, veluti spatium et materiam ubi opera perficiatur in quam se immittat, iis neglectis quae sint eventura ».92 92 Romano Guardini, Das Ende der Neuzeit, Würzburg 1965, 63. 894 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Hoc modo orbis intrinsecum infirmatur bonum. Si tamen homo suum verum locum non detegit, congruenti modo se ipsum non intellegit ac denique ipsi suae naturae adversatur. « Non solum terra a Deo homini data est, qui ea uti debet primigenium propositum observans pro quo ei tamquam bonum est data; sed etiam homo sibi ipsi a Deo datus est eique est ideo observanda structura naturalis et moralis qua est donatus ».93 116. Aetate moderna praestabilis anthropocentrica accessio facta est, quae alio sub nomine hodie minari pergit omnem communem relatum omnemque conatum socialia vincula roborandi. Quapropter tempus advenit ut denuo attendamus realitati una cum limitibus quos ipsa imponit, qui vicissim iuvare possunt progressum humanum et socialem salubriorem quidem fecundioremque. Christianae anthropologiae incongruens expositio effecit ut de hominis cum mundo consuetudine errata conceptio sustineretur. Pluries somnium Prometheicum super mundum dominatus translatum est propter quod naturae curatio ad homines debiliores pertinere videbatur. E contrario hominis, universi quidem domini, conceptio recte retenta, ea est quae ipsum officii conscium vult administratorem.94 117. Quod sollicitudo deest ut damna naturae illata et impactio ambitalis consiliorum existimentur, tantum visibile signum est nullius voluntatis nuntium agnoscendi quem natura in ipsis suis structuris inscriptum fert. Cum in realitate ipsa non agnoscitur quod pondus habeant pauper, humanus embryo, persona inhabilis – ut quaedam tantum exempla supponamus – difficulter clamores ipsius naturae audientur. Omnia conectuntur. Si homo declarat se autonomum esse a realitate et se absolutum dominatorem constituit, ipsum fundamentum eius exsistentiae atteritur, quoniam « potius quam suo fungatur munere cooperatoris Dei in mundo creando, homo in Dei locum succedit sicque naturae concitat seditionem ».95 118. Haec condicio ducit nos ad constantem schizophreniam, quae tum exaltationem technocraticam, in aliis creaturis eorum bonum haud agnoscentem, complectitur, tum utique reactionem hominis omne peculiare bonum negantem. Attamen humana natura praeteriri nequit. Nova necessitudo cum natura non habebitur sine novo homine. Non datur oecologia sine congrua anthropologia. Cum humana persona tantum additum quiddam in alia conIoannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 38: AAS 83 (1991), 841. Cfr Declaratio, Love for Creation. An Asian Response to the Ecological Crise, Colloquium a Foederatis Conferentiis Asiae Episcoporum statutum (Tagaytay, 31 Ianuarii-5 Februarii 1993), 3.3.2. 95 Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 37: AAS 83 (1991), 840. 93 94 Acta Francisci Pp. 895 sideratur, quae casu oritur vel ex quodam physico determinismo, « periculum est ne in personis responsalitatis conscientia extenuetur ».96 Anthropocentrismus deviatus non debet necessario in quendam « biocentrismum » recidere, cum hoc importet novam inferendam aequilibrii deturbationem, quae non solum difficultates haud expediet, sed eis alias addet. Ab homine exigi non potest studium in mundum, nisi eodem tempore eius cognitionis, voluntatis, libertatis et responsalitatis peculiares facultates agnoscuntur et extolluntur. 119. Deviati anthropocentrismi reprobatio necessitudinum inter personas momentum ne postponere quidem debet. Si oecologicum discrimen est patefactio vel extraria manifestatio ethici, culturalis et spiritalis aetatis modernae discriminis, nostram relationem cum natura et ambitu sanare nequimus, nisi cunctae necessitudines fundamentales hominis sanantur. Cum christiana mens vindicat in hominem peculiare bonum supra ceteras creaturas, locum praebet aestimationi cuiusque personae humanae et hoc modo efficit ut alius agnoscatur. Ex eo quod ad « tu » patet, cum cognoscere, amare et colloqui possit, id maximam praestat personae humanae nobilitatem. Hac de causa ad congruam necessitudinem cum creato non est infirmanda socialis ratio hominis nec eius ratio transcendens, eius aperitio ad « Tu » divinum. Nam vinculum ambitus segregatum a necessitudinibus cum aliis personis et cum Deo proponi nequit. Hoc quidam individualismus romanticus esset, oecologica specie indutus, et artissima in immanentia interclusio. 120. Quoniam omnia vinculis obstringuntur, ne coniungi quidem potest naturae defensio cum abortus iustificatione. Acceptabile non videtur iter educativum ad personas infirmas accipiendas quae inter nos sunt, quaeque nonnumquam molestae vel importunae sunt, cum embryo humanus non custoditur, etiamsi eius adventus causa sit incommodorum et difficultatum: « Si amittitur personalis et socialis sensus novam vitam admittendi, aliae etiam formae admissionis ad vitam socialem idoneae exarescunt ».97 121. Adhuc novae synthesis progressio exspectatur quae superiorum saeculorum falsas dialecticas superet. Christiana ipsa religio, suae identitati ac veritatis thesauro a Iesu Christo suscepto fidelis, usque noviter se considerat seque exprimit in dialogo cum novis historicis rerum adiunctis, sic efficiens, ut sua floreat aeterna novitas.98 Benedictus XVI, Nuntius Diei Mundialis Pacis 2010, 2: AAS 102 (2010), 41. Id., Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 28: AAS 101 (2009), 663. 98 Cfr Vincentius Lirinensis, Commonitorium primum, cap. 23: PL 50, 668: « Ut annis scilicet consolidetur, dilatetur tempore, sublimetur aetate ». 96 97 896 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Relativismus practicus 122. Anthropocentrismus depravatus dat locum vitae generi depravato. In Adhortatione apostolica Evangelii gaudium de relativismo practico locuti sumus, qui nostram designat aetatem quique est « multo periculosior relativismo doctrinali ».99 Cum homo in praecipuo loco se ipse collocet, absolutam praecedentiam nimirum dat suis proximis commoditatibus, omniaque reliqua relativa fiunt. Quapropter mirandum non est, cum ubique adsit paradigma technocraticum et humanum imperium sine limitibus adoretur, simul progredi in personis hunc relativismum in quo omnia sint nullius momenti nisi proximis inserviunt propriis utilitatibus. In hoc quaedam ratio invenitur quae sinit intellegere quomodo aliae alias alant variae consuetudines eodem tempore facientes ambitus et societatis detrimentum. 123. Relativismi cultura eadem est pathologia quae alterum compellit ut altero utatur eumque uti merum obiectum tractet, eundem ad opera coacta obstringendo aut ob debitum ei servitutem imponendo. Eadem est logica quae sexu ad parvulos abutendos inducit, vel ad seniores derelinquendos quippe qui utilitatibus propriis inutiles sint. Logica est etiam interior eorum qui affirmant: « Sinamus ut invisibiles mercatus vires oeconomiam regant, quia eorum impulsus in societatem et naturam sunt damna quae vitari nequeunt ». Si obiectivae veritates non dantur neque solida principia, praeter voluntatem propriis optatibus ac proximis necessitatibus satisfaciendi, quosnam limites habere possunt homines venumdati, criminum factio, narcoticorum mercatus, commercium adamantium cruentatorum vel pellium periturorum animalium? Nonne eadem logica est relativismi quae iustificat organorum pauperum acquisitionem ut venumdentur aut experimenti causa adhibeantur, vel parvulos reiectos quoniam desideriis suorum parentum haud respondent? Eadem est sane logica illius « adhibe et proice », quae generat tot eiectamenta ob unum desiderium inordinatum consumendi plus quam re quispiam indiget. Ideo non possumus opinari politica incepta vel legis vim sufficere ut habitus vitentur qui ambitum contingunt, quia cum cultura corrumpitur nec amplius ulla agnoscitur obiectiva veritas vel principia universaliter valida, leges tantum intellegentur tamquam arbitrariae impositiones et obstacula vitanda. 99 N. 80: AAS 105 (2013), 1053. Acta Francisci Pp. 897 Necessitas tuendi laboris 124. In qualibet perscrutatione de oecologia integra quae hominem non excludat, oportet pondus laboris addatur, tam sapienter a sancto Ioanne Paulo II eius in Litteris encyclicis Laborem exercens explanatum. Recordamur, secundum narrationem biblicam de creatione, Deum hominem in paradisum collocavisse modo creatum (cfr Gn 2, 15) non solum ut ea quae exsisterent curaret (custodiret), sed ut ibi operaretur (coleret) ad fructus gignendos. Hoc modo operarii et artifices « creaturam laboris confirmabunt » (Eccli 38, 39). Re vera, humanum opus quod prudentem adiuvat progressionem creati, formam aptissimam constituit ad curam adhibendam de eo ipso, quia se ponit Dei instrumentum, ut virtutes manifestentur quas Ipse in res inseruit: « Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa » (Eccli 38, 4). 125. Si cogitamus quae aptae sint necessitudines hominis cum mundo qui eum circumdat, necessitas congruae notionis laboris exstat, quia, si loquimur de necessitudine inter hominem et res, interrogatio proponitur de significatione et proposito actionis humanae super realitate. Non loquimur solum de manuum opere vel de agro colendo, sed de qualibet industria quae aliquam comportet transformationem rerum, ab elaboratione inquisitionis socialis usque ad inceptum cuiusdam progressionis technologicae. Quaelibet forma operis notionem praesumit de necessitudine quam homo potest aut debet cum alio constituere. Spiritalitas christiana, simul cum admiratione contemplativa creaturarum quam apud sanctum Franciscum Assisiensem invenimus, copiosam etiam et sanam operis conceptionem explanavit, quam, exempli gratia, in vita beati Caroli de Foucauld eiusque discipulorum agnoscere possumus. 126. Colligamus etiam quaedam ex diuturna traditione monastica, quae initio fugam a mundo quodammodo affectavit, se subducens ab urbana corruptela. Hanc ob rem monachi solitudinem quaerebant, sibi conscii aptum inibi se inventuros locum ad praesentiam Dei agnoscendam. Postea, sanctus Benedictus de Nursia voluit ut sui monachi in communitate viverent, orationem et studium coniungentes cum manuum opere (ora et labora). Eiusmodi introductio manuum operis, spiritali sensu imbuti, nova omnino apparuit. Maturitas et sanctificatio quaerebantur in consociata opera inter meditationem et laborem. Eiusmodi laboris tractatio nos attentiores et observantiores reddit in ambitum et nostrum nexum cum mundo sana implet sobrietate. 898 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 127. Hoc confirmamus: « Homo enim totius vitae oeconomicae-socialis auctor, centrum et finis est ».100 Nihilominus, cum in homine capacitas contemplationis et obsequii amittitur, condiciones inducuntur ut operis notio deformetur.101 Semper memorandum est hominem eodem tempore valere « in rerum temporalium regione, condicionem suam mutare in melius, profectum moralem suum persequi, spirituales dotes explicare ».102 Oportet opus locus sit huius multiplicis progressionis personalis, in qua multae vitae rationes agitantur: creandi ingenium, futuri prospectus, explicatio facultatum, bonorum exercitatio, cum aliis communicatio, adorationis consuetudo. Hanc ob rem, hodierni mundi realitas socialis, praeter definitas utilitates societatum bonis gignendis atque controversae rationis oeconomicae, postulat ut « pro omnibus promoveatur in primis propositum accedendi ad laborem eumque servandi ».103 128. Iam inde a nostra creatione ad opus vocamur. Non est nitendum ut progressio technologica plus plusque humanum substituat opus: si id ageret, genus humanum se ipsum laederet. Opus necessitas est, pars sensus vitae hac in terra, iter maturitatis, progressionis hominis atque personalis perfectionis. Hoc posito, pauperes pecunia iuvare semper debet solutio esse temporaria ad impellentibus necessitatibus subveniendum. Illud vero propositum semper est persequendum ut illi operantes dignam vitam exigant. Attamen oeconomiae directio progressionem technologicam conciliavit, quae pretium productionis minuat, operariorum numero imminuto, quorum locum occupant machinamenta. Postremus hic modus demonstrat qua ratione navitas humana contra hominem ipsum se vertere possit. Locorum imminutio operandi « negativum infert incursum in ordinem oeconomicum, per gradualem erosionem “patrimonii socialis”, hoc est illius summae necessitudinum fiduciae, credibilitatis et observantiae legum, quae necessaria habentur ad quamlibet civilem consortionem ».104 Denique « Humani sumptus sunt iugiter sumptus oeconomici, et oeconomicae disfunctiones semper prae se ferunt insumptus quoque humanos ».105 Desinere studere personis ad maiorem directum proventum accipiendum, pessimum est pro societate negotium. 100 101 102 103 104 105 Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, 63. Cfr Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 37: AAS 83 (1991), 840. Paulus VI, Litt. enc. Populorum progressio (26 Martii 1967), 34: AAS 59 (1967), 274. Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 32: AAS 101 (2009), 666. Ibid. Ibid. Acta Francisci Pp. 899 129. Ut offerri usque possit opus, oportet oeconomia promoveatur quae foveat productionis diversitatem atque negotiorum creationis fecunditatem. Exempli gratia, magna exstat varietas rationis alimentariae agricolarum et parvi gradus quae maiorem partem populorum mundi nutrire pergit, parvam adhibendo partem territorii et aquae atque afferendo minora residua, sive in parvis agris, hortis, sive in venatione et fructuum silvarum collectione, sive in modicae piscationis artificio. Oeconomiae scalarum, quae dicuntur, potissimum in provincia agriculturae, parvos student cogere agricolas ad eorum terras vendendas vel eorum translaticias culturas relinquendas. Aliquorum ex iis conatus alias productionis formas creandi, maiore varietate definitas, in vanum irritumque recidunt propter difficultates ad mercatus regionales et globales accedendi vel ob substructionem venditionis et rei vectoriae magnis societatibus inservientem. Auctoritatibus ius est atque responsalitas modos adhibendi manifesti et firmi adiumenti erga parvos productores atque varietatem productionis. Ut oeconomica sit libertas a qua omnes realiter beneficium accipiant, nonnumquam necessarium est fines illis ponere quibus maximae sunt copiae et pecuniae potestas. Oeconomica libertas tantummodo declamata, in qua tamen verae condiciones multis impediunt realem accessum, atque in qua deterior ad laborem accessus redditur, sermo fit contradictorius qui politicam contaminat. Operositas societatis quae nobilem constituit vocationem ad productionem directam copiarum adque meliorem mundum pro omnibus reddendum, modus potest fieri valde fecundus ad regionem illam promovendam in qua operositates societatis collocantur, potissimum si intellegitur auctos operandi locorum numeros necessariam esse partem ad communi bono inserviendum. Innovatio biologica ab ipsa inquisitione incohanda 130. In cogitatione philosophica et theologica creationis, quam demonstrare studuimus, clare animadvertitur personam humanam, sua cum peculiari ratione suaque scientia, non esse elementum externum qui ex toto excludi debeat. Attamen etiamsi homo in plantarum animaliumque provincia agere eaque, cum necessarium sit, ad suam vitam, adhibere potest, Catechismus docet experimenta in animalia exercita esse tantum legitima « si intra rationabiles permaneant limites et ad vitas humanas curandas conferant vel salvandas ».106 Firmiter enuntiat: humana potestas limitibus 106 Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2417. 900 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale coërcetur atque « humanae dignitati est contrarium animalibus inutiliter dolores inferre et eorum dilapidare vitas ».107 Quivis usus et experimentum « integritatis creationis religiosam postulat observantiam ».108 131. Recolere hic volumus aequam sententiam sancti Ioannis Pauli II qui in lucem evocavit beneficia progressionum scientiae et technologiae, quae « manifestant quam sit nobilis vocatio hominis ad responsaliter participandam actionem creatricem Dei », sed eodem tempore idem memoravit « omnem actionem intra oecosystemata neglegere non posse consecutionum considerationes in aliis provinciis ».109 Affirmavit Ecclesiam magnopere subsidia aestimare « inquisitionis et usuum biologiae molecularis, aliis disciplinis veluti genetica eiusque technologicis usibus in agricultura et industria completae ».110 Quamquam etiam dixit hanc rem non esse causam compellentem ad « indiscriminatum usum geneticum »111 qui negativos ignoret effectus harum actionum. Creatricis hominum actionis fecunditas reprimi non potest. Si artis cultor prohiberi non potest quominus vim suam effingendi exprimat, ne ii quidem impediri possunt quibus peculiares sunt facultates scientias promovendi et technologias, quorum facultates a Deo datae sunt aliorum iuvandorum gratia. Eodem tempore fieri non potest quin denuo considerentur incepta, effectus, circumstantiae et limites ethici huius humanae operae, quae formam constituit potestatis, cui gravia pericula adduntur. 132. Hoc in rerum contextu oportet quaevis consideratio collocetur actionis hominis in plantarum animaliumque provincia, quae hodie mutationes geneticas implicat, biotechnologia effectas, ut possibilitates adhibeantur rebus materialibus insitae. Fidei erga rationem observantia postulat ut ad illud intendatur animus, quod ipsa scientia biologica, quae est evoluta seiuncta ab oeconomicis lucris, de structuris biologicis edocere potest deque earum facultatibus et mutationibus. Utcumque res se habet, legitima est actio quae ad naturam spectat « ut ea adiuvetur secundum suam essentiam ad sese explicandam, quam est creationis, quam Deus voluit ».112 133. Difficulter generale datur iudicium de progressionibus animantium transgeneticorum (quae OGM compendiariis litteris appellantur), plantarum Ibid., 2418. Ibid., 2415. 109 Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 6: AAS 82 (1990) 150. 110 Sermo ad Pontificiam Academiam Scientiarum (3 Octobris 1981), 3: Insegnamenti 4/2 (1981), 333. 111 Nuntius Diei Mundialis Pacis 1990, 7: AAS 82 (1990) 151. 112 Ioannes Paulus II, Sermo ad quintam et tricesimam Congressionem Generalem Consociationis Medicae Mundialis (29 Octobris 1983), 6: AAS 76 (1984), 394. 107 108 Acta Francisci Pp. 901 animaliumve ad proposita medica vel agriculturam attinentium, quia inter se variae omnino esse possunt atque singulares postulare considerationes. Ceterum, pericula non semper ad ipsam technicam sunt referenda, sed ad eius incongruentem aut immoderatam applicationem. Re quidem vera, geneticae mutationes saepe ab ipsa natura effectae sunt et efficiuntur. Ne illae quidem ab homine inductae novum constituunt eventum. Animalia condocefacta, alienorum generum coniugium nec non alii pristini usus atque universaliter probati his in considerationibus includi possunt. Opportunum est memorare progressiones scientificas in cerealibus transgeneticis ab observatione sumpsisse initium bacteriorum quae naturaliter et sponte mutationem in genomate fecerunt alicuius plantae. Attamen apud naturam horum processuum modus est lentus, qui cum celeritate conferri non potest, imposita hodiernis technologicis progressionibus, etiam cum eiusmodi progressus scientifica provectione nituntur saeculorum. 134. Quamvis nobis haud praesto sint certa argumenta damnum comprobantia quod cerealia transgenetica hominibus dare possint, atque quibusdam in regionibus eorum usus oeconomicam iuverit progressionem, quasdam quaestiones expedituram, graves animadvertuntur difficultates quae non sunt extenuandae. Multis in regionibus, ob has illatas culturas, cumulatio notatur terrarum cultus in paucorum manibus, quae secum fert « progredientem deminutionem parvorum operatorum, qui ob amissas terras cultas coacti sunt ut a productione directa decederent ».113 Debiliores operarii fiunt incerti et multi mercenarii rurales in misera urbium loca se conferunt. Hae amplificatae culturae delent rationem multiplicem oecosystematum, diversitatem diminuunt in productione atque praesens futurumve tempus oeconomiarum regionalium afficiunt. Variae Nationes in augendum paucorum dominium inclinantur super productione seminum aliorumque proventuum qui necessarii sunt ad culturam, et subiectio gravior fit si productio consideratur granorum sterilium quae agricolas cogat, ut ea a societatibus productionis emant. 135. Sine dubio assidua oportet sit attentio quae sinat omnes ethicos inhaerentes considerare aspectus. Ad eiusmodi propositum assequendum opus est disputatione scientifica socialique quae responsalis sit et ampla, quaeque consideret omnes notitias quae praesto sint et res earum nomine Commissio Episcopalis 2005), 19. 113 pro re Pastorali Sociali Argentinae, Una tierra para todos (mense Iunio 902 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale appellare valeat. Cognitio completa quandoque non consideratur, sed ea eligitur secundum propriam utilitatem, politicam, oeconomicam vel ideologicam. Hoc difficile reddit opus adimplendi iudicii aequi et prudentis de diversis quaestionibus, respiciendo omnia variabilia cum iis coniuncta. Necessariae sunt sedes disputationis in quibus omnes illi qui quodammodo directe vel indirecte se sentiunt implicatos (agricultores, consumptores, auctoritates, docti viri mulieresque, vivaria, gentes infectis agris proximae et alii) suas exponere possint quaestiones vel ad latam cognitionem et fide dignam accedere ut deliberationes adhibeantur ad commune bonum assequendum praesens futurumque. Quaestio quae OGM respicit est prorsus implicata, quae postulat ut ipsa omnibus ex partibus pensitetur. Quod saltem maiorem poscit conatum, ut pecunia in varias autonomas interdisciplinaresque inquisitiones dispertiatur quae novam lucem afferre possint. 136. Ceterum sollicitudinis profecto est causa quod quidam motus oecologici integritatem ambitus defendunt et merito iureque definitos limites postulant scientificae inquisitionis, dum nonnumquam eadem principia vitae humanae non adhibent. Saepe aequum videtur omnes limites superari, cum experimenta vivorum embryonum humanorum aguntur. Memoria non tenetur bonum hominis, quod abalienari non potest, valde praetergredi suam progressionem. Aequabiliter, cum technica non agnoscit magna principia ethica, quamvis legitimam considerat actionem. Sicut hoc in capite animadvertimus, technica ab ethica separata propriam sui ipsius continere potestatem difficulter poterit. Caput quartum INTEGRA OECOLOGIA 137. Eo quod omnia inter se arte coniunguntur nec non quaestiones nostrae aetatis visionem postulant quae omnes aspectus mundani discriminis consideret, quasdam nunc proponimus de diversis aspectibus oecologiae integrae sententias quae liquido rationes humanas socialesque amplectatur. I. Oecologia ambitalis, oeconomica et socialis 138. Oecologia vincula inter animantia perscrutatur et ambitum in quo crescunt. Ipsa cogitationem quoque postulat disputationemque de condicionibus vitae et de societate an sit futura, addita honestate vocandi in dubium exemplaria progressionis, productionis et consumptionis. Non est Acta Francisci Pp. 903 supervacaneum rursus affirmare omnia inter se complicari. Tempus et spatium non sunt inter se separata, neque atomi vel particulae subatomicae separate considerari possunt. Sicut diversa orbis elementa – physica, chimica et biologica – alia aliis sociantur, ita species viventes rete quoddam formant quod numquam penitus agnoscimus et intellegimus. Magna nostrae geneticae condicionis pars cum multis animantibus communicatur. Ob eiusmodi rationem, cognitiones fragmentariae singularesque in quandam ignorantiam recidere possunt si integrationi obsistunt in ampliore quadam realitatis visione. 139. Dum de « ambitu » loquimur, peculiari modo necessitudinem quandam significamus: necessitudinem nempe quae inter naturam intercedit et societatem quae in ea incolit. Hoc impedit quominus consideremus naturam veluti seiunctum a nobis quiddam aut veluti merum nostrae vitae marginem. Includimur in ea, participamus eam atque ea imbuimur. Rationes ob quas locus quidam inquinatur analysim postulant agendae societatis, eius oeconomiae, eius agendi rationis, eius modorum quibus realitatem intellegit. Propter mutationum amplitudinem, non iam possumus propriam liberamque invenire responsionem ad unamquamque quaestionis partem. Magni momenti est integras quaerere solutiones, quae mutuas considerent actiones naturalium systematum inter se et cum systematibus socialibus. Non dantur duo seiuncta discrimina, alterum videlicet ambitale et alterum sociale, sed unum solum et multiplex discrimen sociale ambitale. Lineamenta solutionis postulant ut coniunctim paupertati bellum inferatur, dignitas desertorum restituatur et eodem tempore natura curetur. 140. Ob quantitatem varietatemque elementorum considerandorum, cum ambitalis impactio definitur alicuius certi negotii, necessarium fit ut inquisitoribus praecipua missio tribuatur eorumque mutua actio facilior reddatur, ampla praestita libertate academica. Haec constans inquisitio sinere debet agnoscere etiam quomodo diversae creaturae inter se nexus habeant, illas unitates maiores formantes quae hodie « oecosystemata » appellantur. Non consideramus ea solummodo ut determinemus qualis sit eorum usus rationalis, sed quod intrinsecum bonum habent ab eiusmodi usu seiunctum. Quemadmodum quivis animans est bonus et in se ipso admirabilis quia creatura est Dei, idem evenit toti animantium congruenti universitati in loco quodam definito, quod ut systema operatur. Etiamsi haud conscii huius rei sumus, ex hac congrua structura pendemus ipsa pro nostra exsistentia. Memorandum est oecosystemata operari in dioxydo carbonico captando, 904 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale aqua purificanda, morbis infectionibusque arcendis, solo componendo, eiectamentis dissolvendis compluribusque aliis servitiis quae obliviscimur vel ignoramus. Quod cum multi rem istam animadvertunt, iterum conscii fiunt nos vivere agereque a realitate initium sumentes, quae in antecessum nobis data est quaeque nostras capacitates et exsistentiam praecedit. Dum igitur loquimur de « usu tolerabili », oportet semper introducatur consideratio quaedam de capacitate regenerationis uniuscuiusque systematis in diversis eius sectionibus et aspectibus. 141. Ceterum, oeconomica progressio efficit ut automatismi et homogeneae rationes inducantur, ut processus simpliciores fiant atque sumptus minuantur. Hanc ob rem necessaria est oecologia oeconomica, apta ad realitatem ampliore modo considerandam. Revera « tuendus ambitus constituere debebit partem necessariam processus progressionis et considerari non poterit segregato modo ».114 Eodem tamen tempore hodierna fit impellens necessitas humanismi qui varias vocat scientias, etiam illas oeconomicas, ad visionem magis integram magisque completivam. Hodie inquisitio quaestionum ambitalium separari non potest a perscrutatione circumstantiarum humanarum, familiarium, operis, urbanarum nec non a relatione uniuscuiusque personae secum, quae definitum generat modum relationum cum aliis et cum ambitu. Adest mutua actio inter oecosystemata et inter diversos mundos rationis socialis, et hoc modo iterum demonstratur « totum praetergredi partem ».115 142. Si omnia societatis vinculo continentur, etiam status salutis institutionum alicuius societatis secum importat pro ambitu et qualitate vitae humanae consecutiones: « Omnis laesio solidarietatis et amicitiae civium damna in naturam inferunt ».116 Ad hanc significationem, oecologia socialis est necessario institutionalis atque gradatim diversas assequitur mensuras quae a coetu sociali primario, familia, progrediuntur usque ad vitam internationalem, per communitatem localem transeuntes et Nationem. Intra unumquemque coetum socialem et inter eos, institutiones conformantur quae regulas dant vinculis humanis. Omnia quae eas depravant, effectus secum ferunt nocivos, sicut libertatis amissionem, iniustitiam et violentiam. Diversae Nationes ordine quodam institutionali incerto reguntur, impendio 114 115 116 Declaratio Flumenianuariensis de ambitu deque progressione (14 Iunii 1992), Principium 4. Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 237: AAS 105 (2013), 1116. Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 51: AAS 101 (2009), 687. Acta Francisci Pp. 905 dolorum populi atque in beneficium illorum qui ex his rebus lucrantur. Tum intra administrationem Status, tum in diversis formis societatis civilis, vel in vinculis incolarum inter se, nimia cum frequentia modus agendi conspiciuntur a legibus aversi. Leges recte ferri possunt, sed saepe nullam habent vim. Possumusne id sperare fore ut leges et normae de ambitu realiter efficaces sint? Novimus, exempli gratia, Nationes haud dubiis fruentes legibus silvas tuentibus, testes esse mutos frequentis harum legum violationis. Praeterea quod evenit in quadam regione, directe vel indirecte, in alias recidit regiones. Ita, exempli gratia, consumptio stupefactivorum medicamentorum in divitibus societatibus constantem inducit et crescentem necessitatem proventuum qui e regionibus pauperibus depromuntur, in quibus mores corrumpuntur, vitae delentur atque tandem ambitus pervertitur. II. Oecologia culturalis 143. Simul cum patrimonio naturali, historicum adest patrimonium, artisticum et culturale, aequaliter versans in discrimine. Pars est identitatis communis alicuius loci atque fundamentum ad aedificandam urbem habitabilem. Non agitur de delendis deque creandis novis urbibus coniectura magis oecologicis, in quibus non semper vivere desideratur. Oportet simul accipiantur historia, cultura et architectura certi loci, servata eius germana identitate. Oecologia igitur sollicitudinem etiam postulat culturalium divitiarum humanitatis latiore sensu. Instantius postulat ut animus in locales culturas intendatur tempore quo de quaestionibus disputatur super ambitu, dialogo videlicet instituto inter sermonem technicum scientificum et sermonem popularem. Agitur de cultura intellecta non solum veluti monumentis praeteriti temporis, sed peculiariter eius in viva, dynamica et activa notione, quae excludi non potest tempore quo iterum cogitatur de necessitudine inter hominem et ambitum. 144. Imago hominis consumptionis plena, quam machinamenta fovent actualis oeconomiae globalis, ad assimilandas culturas tendit et minuendam immensam varietatem culturalem, quae thesaurus est humanitatis. Quam ob rem cum expedire student omnes difficultates normis aequalibus vel technicis usibus, id ad neglegendas ducit complexas quaestiones locales quae activam postulant incolarum participationem. Novi orientes processus non semper concludi possunt schematibus extrinsecus constitutis, at cultura locali exstantibus. Sic quemadmodum vita et mundus dynamice moventur, 906 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale cura de mundo oportet sit flexibilis et dynamica. Solutiones mere technicae periculum adeunt ne indicia considerent quae altioribus quaestionibus non respondeant. Necessarium est iura respicere populorum et culturarum, atque hoc modo intellegere progressionem alicuius coetus socialis historicum secum ferre processum intra contextum culturalem et postulare constantem principatum localium actorum socialium, initio sumpto ab eorum propria cultura. Neque notio qualitatis vitae imponi potest, sed est intellegenda intra mundum signorum et consuetudinum propriorum uniuscuiusque coetus humani. 145. Multae formae, crebrae compilationis degradationisque ambitus, exhaurire possunt non solum subsidia subsistentiae loci, sed etiam sociales opes quae modum vivendi praestiterunt, qui perdiu sustinuit culturalem identitatem atque sensum exsistentiae convictusque. Alicuius culturae amissio gravis potest esse vel gravior quam ipsa amissio cuiusdam animalis vel plantae. Onus impositum rationis hegemonicae vitae, quod cum productionis consuetudine nectitur, tam nocivum esse potest quantum oecosystema mutatum. 146. Hoc rerum in contextu, oportet potissimum intendatur animus in communitates aboriginum, in earumque traditiones culturales. Quae inter alia minorem tantum partem non costituunt, sed potius opus est ut colloquii fiant principales participes, praesertim tempore quo grandia incepta suscipiuntur, ad eorum loca spectantia. Iis revera terra non est bonum oeconomicum, sed donum Dei et avorum qui in ea requiescunt, locum sacrum quocum oportet una simul agere ut eorum identitas ac bona alantur. Cum propriis in territoriis manent, ii sunt qui melius ea curent. Tamen, diversis in partibus mundi, coguntur ut sua deserant territoria eaque libera relinquant pro operibus extractionis, agriculturae vel pastionis, nulla cura data naturae et culturae periturae. III. Oecologia cotidianae vitae 147. Ut loqui de germana progressione possimus, necessarium est explorare an melior condicio integralis efficiatur in qualitate vitae humanae, et hoc analysim implicat loci in quo personae vivunt. Ambitus in quibus vivimus, magnum habent pondus apud nostram vivendi, sentiendi et agendi considerandam rationem. Eodem tempore, nostro in cubiculo, nostra in domo, nostro in loco operis nostraque in urbis parte ambitu utimur ad Acta Francisci Pp. 907 nostram identitatem significandam. Nos ambitui accommodare studemus, et cum ille est inordinatus, confusus vel inquinamento visuali et acustico saturatus, excessus stimulorum nos provocat ad quaerendam conformandamque identitatem integratam et felicem. 148. Mirabilis est inventio et magnanimitas personarum et coetuum qui evertere limites ambitus valent, condicionum effectus mutantes malos atque discentes vitam suam moderari inter res confusas mutabilesque. Exempli gratia, quibusdam in locis, in quibus frontes aedificiorum multo sunt in deterius mutatae, sunt personae quae percuriose partes internas suarum habitationum colant, vel optime se sentiant ob benignitatem amicitiamque gentis. Vita socialis positiva et benefica incolarum lucem effundit in ambitum adspectu primo incommodum. Laudabilis est interdum oecologia humana quam promovere, quamvis complures sint limites, pauperes possunt. Sensus suffocationis, quae glomeratis domibus ac locis plurimorum inhabitantium gignitur, vincitur si vincula humana proximitatis et caloris evolvuntur, si communitates creantur, si limites ambitales intra unamquamque personam compensantur, quae se ipsam sentit in complexum communionis et proprietatis insertam. Hoc modo quivis locus iam non est infernus et in contextum convertitur vitae dignae. 149. Comprobatum praeterea est extremam penuriam, quam homines vivunt quibusdam in ambitibus sine harmonia, amplitudine et integrationis facultate, concitare posse perversos mores et usum personarum per criminales consociationes. Quod ad incolas attinet suburbanos, opibus laborantes, cotidianus transitus ab hominum frequentia ad anonymam societatem in qua homines in magnis urbibus vivunt, afferre potest sensum eradicationis quae adversus societatem consuetudines fovet et violentiam. Tamen confirmare volumus amorem fortiorem esse. Complures personae, his in circumstantiis, proximitatis et convictus vincula nectere valent, quae turbam mutant in experientiam communem in qua parietes illius « ego » franguntur et nimii sui amoris saepimenta superantur. Haec ipsa experientia salutis communis studiosos impetus elicit ad melius reddendum aedificium vel partem urbis.117 150. Cum commune sit vinculum inter urbis spatium et consuetudinem humanam, illi qui aedificia, partes urbium, spatia publica et urbes designant, Quidam auctores bona demonstraverunt hominum quae saepe habentur, exempli gratia, apud « villas », chabolas vel favelas Americae Latinae: cfr Juan Carlos Scannone, S.J., « La irrupción del pobre y la lógica de la gratuidad », in: Juan Carlos Scannone y Marcelo Perine (edd.), Irrupción del pobre y quehacer filosófico. Hacia una nueva racionalidad, Buenos Aires 1993, 225-230. 117 908 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale auxilio egent variarum disciplinarum quae intellegere processus sinant, symbolismum et personarum consuetudines. Non sufficit in delineanda forma pulchritudinis inquisitio, quia plus valet alii servire pulchritudinis generi: qualitati vitae personarum, earum cum ambitu harmoniae, occursui et mutuo auxilio. Etiam hanc ob rem maximi est momenti ut incolarum loci opinio urbibus describendis instruendisque semper illigetur. 151. Necesse est ut publica curentur spatia, prospectus et signa urbis propria quae nostram augent notionem nos ad illam pertinere, nos ibi radices agere, nos « domi esse » in urbe quae nos continet nosque coniungit. Prorsus praestat ut diversae alicuius urbis partes bene inter se coëant utque incolae universalem possint habere prospectum potius quam se ipsos in quadam urbis parte claudant, vitae renuntiando totius urbis, spatii videlicet proprii cum aliis communicati. Quidquid mutamenti de prospectu urbano ruralive considerare debet quomodo diversa loci elementa totum constituant quod ab incolis intellegitur veluti imago quaedam cum ubertate congruens significationum. Tali quidem modo alii cessant se extraneos sentire illique percipi possunt veluti pars « nostrum » quippe qui unum constituamus. Hanc ob rationem, cum in urbano tum in rurali ambitu, opportunum est quaedam loca servare in quibus humani evitentur interventus qui ea continenter mutent. 152. Penuria habitationum gravis est multis in partibus mundi, sive in regionibus ruralibus sive in magnis urbibus, etiam quia rationes expensarum status ex more solummodo parvae respondent petitionis parti. Non solum pauperes, sed magna societatis pars graves perpetitur difficultates ut propriam habeat domum. Proprietas domus magnum habet pondus pro personarum dignitate et familiarum progressione. Agitur de praecipua oecologiae humanae quaestione. Si in quodam certo loco iam labantes domus nullo ordine coacervatae sunt, oportet in primis ut his in partibus forma detur urbis, neve evellantur et expellantur ex iis incolae. Cum pauperes in suburbiis vivunt inquinatis vel in periculosis urbium frequentibusque aedificiis, « si forte transferri debeant, ne dolor dolori addatur, necesse est ut in antecessum apta notitia detur, aliae dignae praebeantur habitationes et ipsi incolae directo implicentur ».118 Eodem tempore, ingenium adducere debet ad miseras urbium partes in urbem libenter accipientem inserendas. « Quam pulchrae sunt urbes quae insanam superant diffidentiam et diversos integrant et in eiusmodi integrationem novum conferunt progressionis 118 Pontificium consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 482. Acta Francisci Pp. 909 elementum! Quam pulchrae sunt urbes quae, etiam in sua architectonica forma, plenae sunt spatiorum quae coniungunt, vincula efficiunt, alterius hominis agnitionem fovent! ».119 153. Qualitas vitae in urbibus magna ex parte cum vehiculis coniungitur quae saepe incolis magnam incommoditatem afferunt. In urbibus multa transeunt vehicula quibus una vel duae personae utuntur, quam ob rem commeatus urbanus increscit, contaminatio augetur, magna energiae non renovabilis vis insumitur et necessaria fit constructio aliarum viarum et autoraedarum stationum, quae urbanae structurae damnum inferunt. Multi periti homines de necessitate consentiunt tribuendi primas partes vehiculis publicis. Quaedam tamen necessaria remedia difficulter pacifico modo a societate accipientur, absque meliore praecipuaque condicione eiusmodi retis vehiculorum, quod multis in urbibus secum indignam importat personarum tractationem ob civium multitudinem, incommoditatem vel raram vehiculorum frequentiam et deficientem tutelam. 154. Agnitio peculiaris dignitatis hominis pluries cum turbida vita conflictatur quam debent personae nostris in urbibus agere. Hoc tamen non debet in oblivionem adducere solitudinis neglegentiaeque condicionem quas etiam quidam incolae regionum ruralium patiuntur ubi servitia essentialia non perveniunt et operarii adstant in servitutem redacti ac destituti iuribus et exspectationibus vitae dignioris. 155. Oecologia humana etiam altius quiddam implicat nempe necessarium vinculum vitae hominis cum lege morali in eius propria natura inscripta, necessarium quippe ad efficiendum ambitum digniorem. Ait Benedictus XVI adstare « oecologiam hominis » quia « etiam homini natura est quam observare debet quamque non potest libidinose adhibere ».120 Hoc in rerum contextu, oportet ut agnoscatur nostrum corpus directo sociari cum ambitu aliisque creaturis viventibus. Proprii corporis acceptio veluti Dei doni necessaria est ad accipiendum et admittendum totum mundum veluti donum Patris et domum communem; at contra, logica proprii corporis temperandi in logicam nonnumquam transformatur subtilem creati dominandi. Discere proprium corpus accipere, id curare atque eius praecipuas notiones observare res est essentialis pro vera oecologia humana. Etiam proprium corpus aestimare eius in feminino aut masculino genere necessarium est ad 119 120 Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 237: AAS 105 (2013), 1107. Sermo ad Deutscher Bundestag, Berolini (22 Septembris 2011): AAS 103 (2011), 668. 910 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale recognoscendos nos ipsos in occursu cum alio, a nobis diverso. Hoc modo fieri potest ut gaudenter accipiamus peculiare donum viri vel feminae, operae Dei Creatoris, et mutuo divites nos efficiamus. Quam ob rem, illa non est sana consuetudo quae velit « differentiam sexualem delere quia iam nescit cum ea se conferre ».121 IV. Principium boni communis 156. Humana oecologia a notione boni communis separari non potest; agitur de principio quod essentiale et unificans munus exercet in ethica sociali. Est « summa eorum vitae socialis condicionum quae tum coetibus, tum singulis membris permittunt ut propriam perfectionem plenius atque expeditius consequantur ».122 157. Bonum commune praesumit personam humanam ut talem observandam, cum iuribus fundamentalibus et quae abalienari non possunt, ordinatis ad eius integralem progressionem. Dispositiones etiam postulat boni et securitatis socialis nec non progressionem diversorum coetuum mediorum, principium adhibendo subsidiarietatis. In his potissimum excellet familia veluti primaria societatis cellula. Postremo, bonum commune socialem postulat pacem, stabilitatem videlicet et securitatem certi ordinis qui non efficitur sine peculiari cura iustitiae distributivae, quae violata semper violentiam generat. Tota societas – et in ea potissimum Status – commune bonum defendere ac promovere debet. 158. In condicionibus hodiernis mundanae societatis, in qua plures conspiciuntur inaequalitates et frequentiores usque sunt personae quae excluduntur ac fraudantur fundamentalibus iuribus humanis, principium communis boni continuo transformatur, veluti logica et necessaria consecutio, in appellationem ad solidarietatem et in optionem quandam praeferentem pauperes. Haec optio postulat ut consecutiones trahantur e communi destinatione bonorum terrae, sed, sicut demonstrare contendimus in Adhortatione apostolica Evangelii gaudium,123 ante omnia immensae dignitatis pauperis contemplationem exposcit sub lumine firmissimarum sententiarum fidei. Satis est rerum veritatem observare ut intellegatur hodie hanc optionem exigentiam constituere ethicam fundamentalem ad bonum commune re efficiendum. 121 122 123 Catechesis (15 Aprilis 2015): L’Osservatore Romano, 16 Aprilis 2015, p. 8. Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, 26. Cfr nn. 186-201: AAS 105 (2013), 1098-1105. Acta Francisci Pp. V. Iustitia 911 inter generationes 159. Notio boni communis complectitur etiam futuras generationes. Difficultates oeconomicae internationales acriter demonstraverunt nocivos effectus quos secum fert ignoratio finis communis, a quo excludi nequeunt illi qui post nos sunt venturi. Iam non possumus de tolerabili loqui progressione sine solidarietate inter generationes. Cum de condicione cogitamus ad quam terrarum orbis relinquitur venturis generationibus, aliam in logicam ingredimur, illam nempe doni gratuiti quod accipimus quodque communicamus. Si quidem terra nobis datur, nobis non licet iam cogitare tantummodo de quadam regula ad utilitatem attinente productionemque pro lucro singulorum. Non loquimur de proposito optionali, sed de quaestione essentiali iustitiae, quandoquidem terra quam accepimus etiam ad illos pertinet qui sunt venturi. Episcopi Lusitaniae ad sumendum hoc iustitiae onus sunt adhortati: « Ambitus in logica accipiendi collocatur. Mutuum est quod quaelibet generatio recipit et sequenti generationi transmittere debet ».124 Oecologia integra amplum habet eiusmodi prospectum. 160. Quod mundi genus transmittere volumus illis qui post nos venturi sunt, parvulis nempe qui crescunt? Haec interrogatio non spectat dumtaxat ad ambitum ab aliis rebus seiunctum, quia quaestio agitari aliqua tantum ex parte non potest. Cum nos ipsos interrogamus quem mundum velimus relinquere, potissimum de eius directione generali cogitamus, de eius sensu deque eius bonis. Nisi praecipua haec interrogatio agitatur, non credimus nostras oecologicas sollicitudines magni momenti effectus habere posse. Sed si haec quaestio audacter ponitur, ad alias interrogationes omnino directas nos necessario ducit: Cur sumus hoc in mundo? Quod ob propositum in hanc venimus vitam? Cur operamur et certamus? Cur haec terra indiget nobis? Quam ob rem non sufficit ut dicamus nos curam adhibere de futuris generationibus debere. Intellegere debemus hic de ipsa nostra agi dignitate. Nostra potissimum interest transmittere habitabilem orbem humanitati post nos venturae. Fatalis est nobis ipsis casus quia significationem implicat nostri per hanc terram transitus. 161. Calamitosae praesensiones contemptione ac disimulatione non sunt iam iudicandae. Venturis generationibus nimium multas relinquere Conferentia Episcoporum Lusitaniae, Epistula pastoralis Responsabilidade solidária pelo bem comum (15 Septembris 2003), 20. 124 912 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale possumus ruinas, solitudines et sordes. Frequentia consumptionis, profusionis atque corrupti ambitus tolerantiam superavit orbis, ita ut ratio vitae hodiernae, cum sit intolerabilis, possit solum in calamitates recidere, sicut iam re ex intervallis diversis in regionibus evenit. Attenuatio effectuum praesentis perturbati aequilibrii ab eo pendet quod nunc facimus, potissimum si de responsalitate cogitamus quam nobis tribuent illi qui peiores consecutiones sustinere debebunt. 162. Difficultas, ut serio animo haec accipiatur provocatio, cum deterio- re coniungitur condicione ethica et culturali quae detrimentum oecologicum comitatur. Vir et femina mundi postmoderni permanens adeunt periculum ne sui commodi effrenati sint fautores, et multae difficultates sociales nostrae aetatis referendae sunt ad ea quae ob propriam proximam utilitatem quaeruntur, discrimine interveniente vinculorum familiarium socialiumque, difficultatibus exstantibus alium agnoscendi. Saepe animadvertitur consumptio immoderata improvidaque parentum quae filiis nocet, qui magis ac magis difficultates perpetiuntur ad propriam emendam domum atque familiam condendam. Praeterea, haec incapacitas serio animo cogitandi de futuris generationibus cum nostra coniungitur incapacitate amplificandi prospectum nostrarum sollicitudinum et cogitandi de illis qui a progressione excluduntur. Relinquamus cogitationem de futuris pauperibus; sufficit nostri temporis pauperes memorare, quibus pauci sunt anni vitae hac in terra et non possunt amplius exspectare. Quocirca « praeter sinceram solidarietatem inter generationes, oportet urgens iteretur necessitas moralis renovatae solidarietatis intra generationes ».125 Caput quintum QUAEDAM DISPONENDA ET AGENDA 163. Ponderare studuimus hodiernam humanitatis condicionem, tum in rimis orbis, quem incolimus, tum in causis potissimum humanis ambitalis detrimenti. Licet haec rerum contemplatio in se ipsa nobis iam demonstret cursum nobis esse immutandum atque nobis quaedam esse suscipienda patefaciat, magna dialogi curricula describere nunc contendimus, quae nos adiuvent ad nostri interitus, in quem vergimus, complicationem deserendam. 125 Benedictus XVI, Nuntius Diei Mundialis Pacis 2010, 8: AAS 102 (2010), 45. Acta Francisci Pp. I. De 913 ambitu dialogus apud internationalem rem politicam 164. Inde a medio saeculo praeterito, multis difficultatibus victis, orbis ut patria et humanum genus ut populus, communem domum incolens, haberi paulatim coepta sunt. Apud mundum reciproce obnoxium non modo intellegi debet perniciosa consectaria formae vivendi, efficiendi, consumendi modorum omnes contingere, verum etiam, praecipue, est nitendum ut remedia ex toto prospectu, non modo commodis nonnullarum Nationum defendendis sint suscipienda. Mutua subiectio ad unum mundum, unum commune propositum cogitandum nos obstringit. At idem ingenium, ad praestantem technologicum progressum obtinendum usurpatum, efficaces rationes operandi reperire non valet inter Nationes, ut graves difficultates ambitus societatisque amoveantur. Praecipuae ut solvantur quaestiones, quas singulae agentes Nationes solvere non possunt, mundiali consensu opus est, qui efficiat, exempli gratia, ut tolerabilis variataque agricultura inducatur, iterabilia et parum inquinantia energiae genera augeantur, maior energiae efficientia sustineatur, silvarum mariumque copiae congruentius adhibeantur, aqua potabili fruendi omnibus potestas tribuatur. 165. Scimus technologiam, quae combustibilibus fossiciis nititur, quae multum polluunt – praesertim carbo, sed etiam petroleum et minus gasium –, paulatim et absque cunctatione esse substituendam. Dum latus iterabilium energiarum progressus prospectatur, cuius initium praesumi iam deberet, legitimum est id quod minus noxium est persequi aut remedia temporaria adhibere. Attamen in internationalibus communitatibus congruae pactiones de illorum responsalitate non obtinentur, qui maiores energeticae transitionis sumptus tolerare debent. Novissimis decenniis ambitalibus de quaestionibus ampla instituta est publica disputatio, quae effecit ut in civili societate eximium studium liberalisque actuositas augeretur. Res politica et industria machinalis segniter se gerunt et procul omnino a mundanis provocationibus solvendis absunt. Hoc sensu dici potest, cum humanitas, annis industriam vigentem subsequentibus, uti omnium neglegentissima in historia memoretur, esse optandum ut humanitas saeculo XXI incohato memorari possit, quod liberaliter gravis sui officii habuit conscientiam. 166. Oecologicus motus mundialis longum iam fecit iter, auctum multarum societatis civilis institutionum operositate. Eae hic integre memorari non possunt, neque earum collata subsidia recenseri. Sed tanto studio 914 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale ambitales quaestiones magis ac magis inter publicas agendas locum invenerunt et stabile factae sunt invitamentum ad longioris temporis spatium meditandum. Nihilominus, summae orbis de ambitu potestates postremis temporibus optatibus non steterunt, quia, nulla habita politica deliberatione, de toto ambitu graviter efficaciterque non consenserunt. 167. Est memoranda de Terra Congressio anno MCMXCII apud urbem Flumenianuariensem celebrata. Ibi est declaratum « homines praecipuas sollicitudines de tolerabili progressu sibi vindicare ».126 Quaedam consilia Declarationis Holmiensis (anno MCMLXXII) commemorans, inter alia statuit internationalem cooperationem ad oecosystema totius terrae colendum, obligationem contaminantium id oeconomice sustinendi, officium impactionem ambitalem in unoquoque opere vel proposito ponderandi. Illud statuit ut quantitas gasii saepti in aëre sisteretur, ut cursus globalis calefactionis mutaretur. Quaedam quoque agenda singulaque facienda paravit, de biologica diversitate pactionem nec non principia de silvis enuntiavit. Licet illa congressio quaedam nova ac prophetica, ut illa aetate, adduxisset, pactiones minus attente sunt ad effectum adductae, quia inspectionis, periodicae recognitionis ac promissi non impleti sanctionis rationes non sunt institutae. Principia praescripta efficaces celeresque modos ad rem gerendam adhuc requirunt. 168. Inter efficaces experientias, exempli gratia, memorari potest Basileensis Conventio de periculosis eiectamentis, denuntiationum, certae quantitatis inspectionisque ordine statuto; aeque ac obstringens Conventio de internationali mercatu generum animalium ac silvestrium plantarum interiturarum, quae probationis effectae rei missiones complectitur. De tuenda ozonii parte eiusque effectu per Montis Regalis disciplinam et ipsius emendationes,Vindobonensis Conventionis ope, huius partis extenuatae quaestio finem habitura videtur. 169. De cura diversitatis biologicae ac soli in solitudinem conversi progressus multo minus luculenti fuerunt. Quod ad caeli mutationes attinet, proposita sunt pro dolor exigua. Gasiorum saeptorum deminutio honestatem, animum ac responsalitatem requirit, potissimum apud potentiores et magis polluentes Nationes. Nationum Unitarum Consilium de tolerabili progressu, Rio+20 nuncupatum (in urbe Flumenianuariensi anno MMXII), tam amplam quam inefficacem finalem Declarationem edidit. Internationales pactiones 126 Declaratio Flumenianuariensis de ambitu deque progressione (14 Iunii 1992), Principium 1. Acta Francisci Pp. 915 multum progredi non possunt propter Nationum voluntates quae universo omnium bono propria commoda nationalia anteferunt. Ii qui consectaria patientur quae Nos dissimulare studemus, hanc amissam conscientiam responsalitatemque recordabuntur. Cum Litterae hae encyclicae conscribebantur, disputatio vehementior est facta. Nos credentes facere non possumus quin pro felici exitu hodiernarum disputationum Deum deprecemur, ne advenientes generationes ob imprudentes cunctationes quaedam detrimenta patiantur. 170. Quaedam agendi rationes de exigua gasiorum contaminantium effusione ambitales sumptus internationales reddere student, periculo Nationibus minoribus opibus pollentibus gravia de emissionibus minuendis munera imponendi, similia Nationibus quaestuosa industria provectis. Haec imposita mandata indigentioribus progressu Nationibus damnum inferunt. Hoc modo nova additur iniustitia sub ambitus curandi specie. Ut semper fit, filum tenuiore a parte rumpitur. Quandoquidem climatis mutationis instantes effectus perdiu percipientur, quamvis nunc quaedam severa consilia suscipiantur, nonnullae Nationes, inopia laborantes, adiumento indigent ut ad instantes effectus se accommodent, qui rem earum oeconomicam attingunt. Certum est communes esse responsalitates, sed distinctas, eo quod, ut Episcopi Boliviani aiunt, « Nationes quae ex altioris gradus inducta industria utilitatem perceperunt, per magnam gasii saepti emissi quantitatem, maiorem habent responsalitatem ad quaestiones ex parte solvendas, quas induxerunt ».127 171. Emendi vendendique mos « titulos emissionis » nova quaestus studii genera afferre potest atque nihil confert ad gasiorum inquinantium emissionem ex toto minuendam. Haec ratio solutio videtur celer facilisque, sub specie alicuius in ambitum officii, quod tamen immutationem minime secum fert, quae condicionibus requiritur. Immo praetextus fieri potest qui facultatem nonnullis Nationibus ac partibus det quam maxime consumendi. 172. Primum pauperes Nationes ab indigentia sunt radicitus expediendae atque earum incolarum socialis progressus persequendus; eodem tempore indignus gradus consumendi aliquarum populi partium prosperarum est ponderandus atque efficacius corruptelae obsistendum. Procul dubio energia instrumentis minus polluentibus est elicienda, quapropter adiumento Conferentia Episcopalis Boliviana, Epistula pastoralis de ambitu humanaque progressione in Bolivia, El Universo, don de Dios para la Vida (2012), 86. 127 916 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale opus est Nationum quae impendio hodiernae contaminationis orbis multum adoleverunt. Rectus usus copiosae solis energiae requirit ut rationes et subsidia statuantur ita ut Nationes ad progressionem nitentes translatam technologiam, technicum iuvamen et rei nummariae copias adhibere possint, at semper certis consideratis condicionibus, quoniam « congruenter usque non ponderatur convenientia instrumentorum cum contextu ad quem referuntur ».128 Tenues essent sumptus, si discrimini compararentur climatis immutationis. Quidquid est, ante omnia ethica est deliberatio, quae omnium populorum solidarietate nititur. 173. Oportet ut internationales pactiones protinus ferantur, exigua considerata vi localium potestatum efficaciter agendi. Inter Status necessitudines uniuscuiusque dominium servare debent, at etiam procedendi communiter statuere rationes, ut locorum ruinae, omnibus damnum facturae, vitentur. Rationes rectae omnia complectentes opus sunt quae officia tribuant atque improbandos actus impediant, sicut usu venit ut impotentes Nationes in alias Nationes eiectamenta industriasque praeter modum contaminantia inferant. 174. Oceanos moderandi etiam memoramus ordinem. Etenim, licet complura inter Nationes et regiones sint inita foedera, comminuta tamen officiorum divisio, ordinationis, inspectionis sanctionisque deficientibus severis rationibus, efficit ut omnes conatus hebetentur. Eo quod quaestio increbruit eiectamentorum marium atque illorum locorum tuendorum ultra nationales fines, provocatio producitur specialis. Itaque pactione opus est de rationibus moderandis, quae omnem seriem complectantur bonorum communium globalium nuncupatorum. 175. Eadem ratio, quae efficit ut firmae deliberationes ad cursum globalis calefactionis invertendum difficulter suscipiantur, radicitus paupertatem evellere non sinit. Oportet contra universaliter et officii constantia agatur, ut contaminationi minuendae ac simul Nationibus progredientibus pauperibusque regionibus subveniatur. Saeculum XXI, dum moderationem servat propriam praeteritarum aetatum, conspicit nationales Status potestatem amittere, praesertim quod oeconomica nummaria ratio, quae transnationalem habet indolem, rei politicae dominari student. Hoc posito, fortiorum et efficaciter compositarum institutionum internationalium progressus necessarius fit, auctoritatibus pari iure designatis per pactiones inter nationalia Pontificium Consilium (2013), 56. 128 de Iustitia et Pace, Energia, Giustizia e Pace, IV, 1 Città del Vaticano Acta Francisci Pp. 917 regimina ac sanciendi potestate fruentibus. Ait Benedictus XVI, eandem calcans viam quam doctrina socialis Ecclesiae: « Ut mundana oeconomia temperetur; ut crisi affectis oeconomiis subveniatur, ad ipsius deteriores condiciones vitandas itemque maiores inaequalitates prohibendas; ut tota armamentorum ademptio, ciborum pacisque securitas efficiantur; ut rerum natura servetur atque migrantium turmae ordinentur, oportet vera Auctoritas politica mundialis adsit, quae a Decessore Nostro beato Ioanne XXIII est iam adumbrata ».129 Hoc in rerum prospectu legatorum actio insolitum obtinet pondus ad internationales processus promovendos, ut graviora vitentur, omnes comprehensura. II. De novis politicis rebus nationalibus localibusque dialogus 176. Non modo inter Nationes victores sunt et victi, verum etiam intra pauperes Nationes, in quibus variae responsalitates conspici debent. Quam ob rem de ambitu ac progressu oeconomico quaestiones iam poni non possunt tantum a Nationum dissimilitudine sumpto initio, sed requirunt ut politicae res nationales localesque considerentur. 177. Cum fieri possit ut humanae facultates absque officii conscientia adhibeantur, quisque Status sine cunctatione munus intra propriam regionem gerere debet describendi, coordinandi, vigilandi ac sanciendi. Quomodo disponit custoditque societas proprium futurum aevum intra usque innovatam technologiam? Id quod ut temperamentum re agit est ius, quod normas statuit ad mores adhibendos sub boni communis lumine. Fines quos statuere debet sana, firmata ac nemini obnoxia societas, spectant ad provisiones, cautiones, congruas normas, vigilantiam normarum adhibitarum, corruptelae repudiationem, efficacem inspectionem effectuum ex productione exstantium, qui non expetuntur, nec non aptam actionem in incerta adventiciaque propulsanda pericula. Exstat augescens iuris scientia quae contaminationis effectus ergolabicorum operum minuere vult. At politica et institutionalis structura non modo datur ut malae actiones vitentur, verum etiam ut bonae actiones iuventur, ingenium concitetur ad novas vias reperiendas, ad personalia communiaque incepta suscipienda. 178. Rei politicae calamitas, proximis effectibus nitentis, populis immodice consumentibus fultae, secum fert ut pusillum temporis oporteat 129 Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 67: AAS 101 (2009), 700. 918 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale incrementum afferatur. Suffragiorum propter causas, regimina haud facile pericula adeunt populum turbandi per incepta quae consumptionis gradum afficiunt aut exterae pecuniae collocationem in periculum afferunt. Haud prudens potestatis aedificatio efficit ut de ambitu sapienter agenda difficulter in publica regiminum agenda inserantur. E memoria illud elabitur « tempus superius esse spatio »,130 fecundiores nos esse cum de processibus gignendis potius quam de moderandis tractibus dominandi sollicitemur. Politica magnitudo ostenditur cum, difficilioribus temporibus, praestantibus principiis agitur atque de bono communi, longo temporis spatio, congitatur. Politica potestas in quodam Nationis proposito hoc officium laboriose suscipit. 179. Quibusdam in locis ad renovabiles energias adhibendas cooperativae societates augescunt, quae propriis loci necessitatibus satisfacere sinant, quin immo supervacaneam productionem vendere. Hoc merum exemplum demonstrat, dum mundanae exstantes auctoritates responsalitates sibi sumere non valent, loci dicionem aliter agere posse. Inibi enim oriri possunt maior responsalitas, altus communitatis sensus, peculiaris curandi facultas ac liberalius ingenium, flagrans in proprium solum amor et cogitatio item quid filiis nepotibusque relinquatur. Admodum altas radices apud aboriginum gentes haec bona habent. Quoniam ius, interdum, propter corruptelam suo non fungitur munere, instante populo, politica deliberatio requiritur. Societas, per institutiones ad regimen non spectantes, et medii ordinis consociationes, regimina cogere debet, ut normas, rationes et inspectiones firmiores augeant. Si cives politicae potestati – nationali, regionali et municipali – non invigilant, ne fieri quidem potest ut ambitali detrimento obsistatur. Ceterum municipii leges efficaciores esse possunt si inter proximas gentes pactio initur, ut eaedem ambitus politicae actiones sustineantur. 180. Paria praecepta cogitari non possunt, quandoquidem quaestiones et fines peculiares sunt singularum Nationum regionumque. Verum quoque est politicum realismum incepta ac technologias ad tempus requirere, quae autem cum proposito acceptioneque officiorum, gradatim ac necessario gerendorum, prorsus iugantur. Eodem autem tempore, intra Nationum et locorum fines multa usque sunt facienda, exempli gratia, energeticae parsimoniae genera promovenda. Id secum fert modis favere industriae fruc130 Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 222: AAS 105 (2013), 1111. Acta Francisci Pp. 919 tus gignendi summam per energeticam efficientiam ac minorem primarum materiarum usum, manufactis a mercatu amotis, quae sunt parum efficacia, quod ad energiam attinet, et plus contaminant. Memorare etiam possumus rem vectoriam bene gestam vel rationes aedificandi et aedes restituendi, ut energiae consumptio et contaminationis gradus minuantur. Ceterum politica locorum actio dirigi potest ad consumptiones demutandas, provehendam eiectamentorum rerumque iterum adhibitarum oeconomiam, certa genera tuenda et variam culturam satorum vicibus disponendam. Fieri potest ut agriculturae faveatur pauperum regionum per pecuniae collocationem in ruris substructionibus, in locorum nationisve mercatu componendo, in rigationis instrumentis, in tolerabilis agriculturae technicis artibus promovendis. Cooperationis vel communis agendi rationis genera iuvari possunt, quae parvorum operatorum commoda tueantur atque a compilatione locorum oecosystemata servent. Multum est quod fieri potest! 181. Necessaria est continuatio, quoniam politicae climatis variationum actiones et ambitus tutelae demutari non possunt quotiescumque regimen mutat. Effectus multum temporis sibi vindicant et repentinos sumptus requirunt et consecutiones tempore cuiusdam regiminis exhiberi non possunt. Quam ob rem, non impellentibus populo et institutionibus, obsistetur usque actioni, immo magis cum premunt agendi necessitates. Has sumens responsalitates, additis congruis sumptibus, politicus homo ad rationem maximae actuositatis et « proximitatis » oeconomiae ac politicae hodiernae non se accommodat, sed si id faciet, iterum dignitatem agnoscere poterit, quam ei ut personae tribuit Deus atque, suum in hac historia post transitum, testimonium relinquet liberalis responsalitatis. Maior probae politicae locus est dandus, quae institutiones reformare easque bonis agendi modis instruere valet, quae sinunt ut vitiosae pressurae segnitiaeque superentur. Attamen est addendum meliores animadversiones decidere, cum desint praestantia proposita, bona, humanitatis et sensus plenus intellectus, quae cunctis societatibus nobilem liberalemque cursum comparare valeant. III. In deliberationis processibus dialogus ac sinceritas 182. Provisa impactio ambitalis consiliorum ergolabicorum et incep- torum sinceros politicos et per dialogum excussos processus requirit, dum 920 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale corruptela, quae veram ambitalem impactionem incepti per gratiarum commutationem tegit, saepe ad dubias pactiones faciendas ducit, quae ab officio renuntiationis nec non a diligenti dialogo abducunt. 183. Impactionis ambitalis inquisitio consilio productionis inito vel cuilibet politicae proposito vel rerum agendarum indici non est posthabenda. Ab initio est ponenda atque per rationem interdisciplinarem, sinceram et item ab omni oeconomico politicove impetu seiunctam est facienda. Cum operandi condicionum inquisitione coniungi debet, fortuitis quoque effectibus consideratis in valetudinem corporis mentisque personarum, in localem oeconomiam, securitatem. Oeconomici sic effectus provideri certius possunt, iis spectatis quae fieri possunt et forte necessitate praecepta plus pecuniae collocandi, ad effectus haud optatos expediendos, qui emendari possunt. Oportet semper ut consensus inter societatis partes habeatur, quae varios prospectus, solutiones et optiones afferre possunt. At in disputando peculiarem condicionem obtinere debent locorum incolae, qui sententiam rogantur de iis quae sibi suisque filiis volunt, et proposita considerare possunt, quae proximam oeconomicam utilitatem transgrediuntur. Cogitatio deserenda est « interventuum » ambitus, ut res politicae ponderatae et ab omnibus participibus excussae habeantur. Participatio vult ut omnes de variis adspectibus variisque periculis et occasionibus congruenter doceantur, et deliberatione, initio facta, alicuius propositi ipsa non continetur, sed requirit ut inspectio vel instrumentis adhibitis monitoriis exploratio continenter agantur. Sinceritate veritateque in scientificis politicisque dissertationibus opus est, absque finitione considerandi quid ex lege liceat aut quid non liceat. 184. Cum fortuita pericula exstant ambitus, quae ad praesens futurumque bonum commune attinent, haec condicio requirit ut « deliberationes ex comparatione decernantur periculorum et beneficiorum, quae ex omnibus optionibus elegi possunt ».131 Id potissimum vim habet si inceptum quoddam incrementum afferre potest in utendis naturae opibus, emissionibus et retrimentis, eiectamentis effectis, vel manifesta prospectus mutatione, naturali generum custoditorum domicilio vel publico loco. Quaedam incepta, quae meditata inquisitione non sustinentur, vitae cuiusdam loci qualitatem radicitus afficere possunt per actus inter se diversissimos, ut exempli gratia per auditoriam contaminationem improvisam, latitudinem visus deminutam, 131 Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 469. Acta Francisci Pp. 921 culturae bona deperdita, usurpatae atomicae energiae effectus. Consumptionis cultura, quae brevi momento ac privato commodo primas tribuit partes, nimis celeribus tractationibus favere aut notitiis celandis concedere potest. 185. In unaquaque disputatione quae ad ergolabicam operam attinet quaedam interrogationes sunt struendae, ut discernatur utrum verum integrumque progressum feratur: Quorsum? Qua ratione? Ubi? Quando? Quomodo? Ad quem spectat? Quae sunt pericula? Quo sumptu? Quisnam solvet pretium et quomodo id faciet? Hoc in examine quaedam quaestiones sunt praecipiendae. Exempli gratia, scimus exiguam esse aquam et necessariam, praeterea praecipuum est ius quod aliorum hominum iurium usum afficit. De hoc non est dubitandum et impactionis ambitalis cuiusdam regionis omnem vestigationem transgreditur. 186. In Declaratione anni MCMXCII, acta apud urbem Flumenianuariensem edicitur: « Ubi damnorum gravium irreparabiliumque minationes dantur, si desunt manifestae scientiae certitudines, non erit id argumentum efficaces cautiones sumendas neglegendi »,132 ut ambitalis degradatio arceatur. Principium hoc cautionis patitur ut infirmioribus consulatur, qui pauca instrumenta habent ad se defendendos et ad comprobationes reperiendas quae refelli non possunt. Si per obiectivam notitiam grave et insanabile damnum providetur, etsi demonstratio certa non est, quodvis tamen propositum impediendum est aut immutandum. Hac ratione probandi onus invertitur, propterea quod his in casibus obiectiva decretoriaque probatio reperiatur oportet, statutum opus ambitui aut incolis gravia damna haud illaturum. 187. Hoc posito non omnis technologica innovatio reicitur, quae efficiat ut alicuius populi vitae qualitas augeatur. Sed, quidquid est, illud firmum est tenendum rerum ubertatem non posse unum esse iudicium observandum atque, cum nova iudicandi elementa exstent ex notitiis auctis, novum habendum est iudicium, omnibus participantium implicatis partibus. Ex disceptatione deliberatio exstare poterit propositum non persequendi, sed etiam idem mutandi aut alias optiones eligendi. 188. Disputationes oriuntur de ambitus quaestionibus, de quibus difficile est ut consentio obtineatur. Etiam atque etiam confirmamus quaestiones scientificas nolle definire Ecclesiam, neque politicae rei locum occupare, sed ad probum liquidumque dialogum invitamus, ut singulares necessitates vel ideologiae bonum commune ne laedant. 132 Declaratio Flumenianuariensis de ambitu deque progressione (14 Iunii 1992), Principium 15. 922 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale IV. Politica et oeconomia pro humana plenitudine in dialogo 189. Res politica oeconomiae non est subdenda, quae technocratiae imperanti et specimina efficientiae demonstranti se tradere non debet. Hodie, de bono communi cogitantes, procul dubio necesse habemus ut res politica et oeconomia colloquentes vitae sine cunctatione inserviant, praesertim vitae humanae. Quod argentariae quacumque ratione servantur, quodque pretium populis est solvendum, absque firma deliberatione recognoscendi atque totum propositum reformandi, absolutus rei nummariae dominatus confimatur, quae nihil in posterum consequetur quaeque, post diuturnam, sumptuosam vanamque curationem, novas tantum difficultates afferre potest. Rei nummariae discrimen annis MMVII-MMVIII occasionem praebuit ut nova oeconomia susciperetur, quae studiosior esset moralium principiorum, atque mercatorium rei nummariae opus nec non virtuales divitiae denuo componerentur. Sed nihil contra factum est, ut rationes obsoletae, mundum adhuc moderantes, iterum ponderarentur. Quae efficiuntur non semper sunt rationalia, quae saepe oeconomicis variationibus sociantur, quibus fructus aliter aestimantur atque re valent. Ex eo evenit ut saepenumero quaedam merces plus aequo gignantur, ambitali impactione haud necessaria addita, quae eadem opera multis regionum oeconomiis detrimentum affert.133 Subitaneus rei nummariae auctus plerumque est quoque subitaneus proventus auctus. Itaque quod firma voluntate non agitur est oeconomiae realis argumentum, quae efficit ut varientur atque bona effecta meliora reddantur, societates bonis gignendis congruenter operentur, parvae mediaeque societates augeantur atque opus praebeant. 190. Hac in re oportet memoria semper teneatur « ambitalem tutelam per rationem tantum nummariam impendiorum ac beneficiorum praestari non posse. Ambitus ad bona illa pertinet quae mercatus rationes tueri aut congruenter promovere non valent ».134 Iterum vitetur oportet magica mercatus opinio, quae putat quaestiones per auctum societatum aut singulorum lucrum expediri. Num re cogitari potest illum, qui flagranter maximis lucris studeat, ambitalibus effectibus detineri, quos ad proximas generationes 133 Cfr Conferentia Episcopalis Mexicana. Commissio Episcopalis de Cura Pastorali sociali, Jesucristo vida y esperanza de los indígenas y campesinos (14 Ianuarii 2008). 134 Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 470. Acta Francisci Pp. 923 transferat? Intra quaestus ordinem nullus datur locus naturae ordinibus, temporibus ipsius degradationis ac regenerationis, implicatis oecosystematibus, quae graviter hominibus operantibus vitiari possunt. Praeterea cum de biodiversitate fit mentio, summum respicitur uti copia oeconomicarum opum, quae adhiberi potest, at serio animo verum rerum pondus, earum momentum apud personas et culturas, commoditates necessitatesque pauperum non considerantur. 191. Cum tales quaestiones agitantur, nonnulli ceteros insimulare perinde nituntur, quasi irrationaliter progressum et humanum provectum cohibere studeant. At nobis est persuadendum: cum praestitutus productionis consumptionisque ordo tardatur, alius progrediendi ac provehendi modus praeberi potest. Conatus ad tolerabilem naturalium opum usum non sunt inutile impendium, sed bonorum collocatio, quae alia oeconomica beneficia brevi offerre potest. Si haud anguste conspicimus detegere possumus magis innovatae productionis variationem, minore impactione ambitali cum efficiatur, emolumenti multum afferre posse. Aditus ad varias opportunitates non est intercludendus, quae non postulant ut humanum ingenium cohibeatur eiusque progressus studium, sed potius ut talis vis nova ratione dirigatur. 192. Exempli gratia, productionis progressus cursus magis ingeniosus meliusque ordinatus disparitatem emendare potest inter immodicam rerum consumendarum technologicam tractationem atque modicum ad prementes quaestiones hominum expediendas usum; quaedam genera res sapienter quaestuoseque iterum adhibendi, recuperationis functionalis atque multiplicati usus gignere potest; efficacem virium usum in urbibus amplificare potest. Productionis diversitas ad creandum ac novandum complures humano intellectui praebet facultates, dum ambitum tuetur atque operandi plus dat opportunitatis. Fecunda esset ista operositas hominis nobilitatem rursus concitatura, quia dignius est intellectu uti, simul cum audacia ac responsalitate, ut provectus tolerabilis aequique genera reperiantur, ampliore habita notione vitae qualitatis. At contra minus est dignum et ingeniosum leviusque instare ut vastationis naturae inveniantur formae, oblaturae tantum consumendi ac subitaneum profectum habendi facultates. 193. Quidquid est, si hinc tolerabilis progressus novas crescendi rationes secum feret, illinc, coram avido inconsideratoque incremento, quod multa per decennia est productum, est cogitandum de remorando gradu, quibusdam rationabilibus finibus ponendis, vel retrocedendo, antequam nimis sero sit. Scimus intolerandum esse morem illorum qui consumunt ac magis 924 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale magisque vastitatem faciunt, dum alii adhuc propriae humanae dignitati vitam accommodare non valent. Quam ob rem tempus est decrementum quoddam in aliquibus orbis partibus opibus susceptis tolerare, ut aliis in partibus sanum incrementum obtineatur. Ait Benedictus XVI: « Necesse est ut societates technologice cultae consuetudinibus temperatis favere velint, propriam energiae consumptionem imminuentes eiusque usus meliores facientes condiciones ».135 194. Ut novae progressus rationes exstent, necesse habemus ut « ex toto progressus ratio immutetur »,136 quod secum fert officii conscientia cogitare « de re oeconomica eiusque finibus, ad ipsius infirmitates ac depravationes emendandas ».137 Per mediam viam naturae curam nummariis copiis, vel ambitum servandum progressui conciliare non sufficit. Hoc de argumento mediae viae parum tantum ruinam remorantur. Agitur modo de progressu iterum finiendo. Technologicus oeconomicusque progressus qui meliorem mundum et vitae qualitatem integre superiorem non relinquit, progressus haberi non potest. Ceterum personarum realis vitae qualitas pluries extenuatur – propter ambitum in deterius mutantem, humilem alimentorum qualitatem vel exhaustas quasdam opes – intra rei oeconomicae augmentum. Hac in provincia tolerabilis incrementi sermo saepenumero mentem avertit datque excusationem, qui bona exhaurit sermonis oecologici intra rei nummariae ac technocratiae fines, atque inceptorum socialis ambitalisque responsalitas in quandam seriem rationis mercatoriae et simulacrorum plerumque contrahitur. 195. Principium maximi obtinendi profectus, quod a qualibet alia consideratione abduci vult, quaedam est depravata rei oeconomicae opinio: si productio augetur, parum interest an detrimento futurarum opum vel ambitus salutis id accidat; si silva quadam excisa productio augetur, nemo hac in computatione damnum metitur, quod territorium in solitudinem redigit, biodiversitatem vastat aut contaminationem auget. Hoc nimirum vult societates profectus obtinere computantes ac solventes minimam expensarum partem. Unus ethicus putari mos potest, cum fit « ut impendia oeconomica et socialia, ex communium opum naturae usu exorta, translucida agnoscantur ratione ac plene sustineantur ab omnibus qui iisdem perfruuntur, non autem 135 136 137 Nuntius de Die mundiali Pacis 2010, 9: AAS 102 (2010), 46. Ibid. Ibid., 5: p. 43. Acta Francisci Pp. 925 ab aliis populis vel a venturis generationibus ».138 Instrumentalis rationalitas, quae immotam solummodo secum fert realitatis analysim, illius momenti considerata necessitate, adest tum cum ipse mercatus opes impertitur, tum cum id efficit ordinans Status. 196. Qui rei politicae est locus? Memoria subsidiarietatis principium repetimus, quod libertatem tribuit ad praesentes facultates omnibus in ordinibus explicandas, sed eodem tempore a potentioribus erga bonum commune responsalitatis plus postulat. Verum est hodie nonnullos oeconomicos ordines plus pollere quam ipsos Status. At res oeconomica sine re politica probari non potest, quae aliam logicam conciliare non valeat, varias species moderaturam hodierni discriminis. Logica, in qua nullus est locus sincerae ambitus sollicitudinis, eadem est in qua nulla est sollicitudo de debilioribus involvendis, quia « in vigenti specimine “felicis exitus” ac “privatae rationis” pecuniam collocare insanum videtur, ut ii qui tardantur, debiles vel minus habentes vitae decursu prosperare possint ».139 197. Re politica opus est nobis quae lato prospectu cogitet, atque omnibus ex partibus rem aggrediatur, per dialogum variarum disciplinarum diversas complectens discriminis facies. Ipsa res politica pluries suae infamiae responsalis est, propter corruptelam atque defectum bonarum politicarum actionum publicarum. Si Status suum officium quadam in regione non exsequitur, quidam oeconomici coetus benefactores videri possunt ac re habere potestatem, cum sibi dari a quibusdam legibus vacationem sentiant, ut perveniant ad varias scelerum instructorum species, personarum commercium, stupefactivorum medicamentorum commercium et violentiam, quae difficulter eraduntur. Si res politica perversam logicam frangere non valet, ac praeterea vanis sermonibus implicatur, magnas hominum quaestiones neglegere pergemus. Realis immutationis ordo requirit ut omnes processus denuo considerentur, quoniam non sufficit oecologicas leves considerationes inserere, dum logica non excutitur, hodiernae culturae subdita. Sana res politica sibi hoc certamen instituere debet. 198. Res politica et oeconomica alia in aliam refert culpam, quod ad paupertatem et ambitalem degradationem attinet. Sed illud postulat ut proprios errores agnoscant nec non mutuae actionis reperiant genera ad bonum commune obtinendum. Cum alteri oeconomicae utilitati solum 138 139 Bendictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 50: AAS 101 (2009), 686. Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 209: AAS 105 (2013), 1107. 926 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale studeant, alteri dominatui servando augendoque flagranter operam dent, supersunt contentiones vel dubiae pactiones, ubi minus interest utriusque partis ambitum servare ac debiliores curare. Etiam hic principium valet « unitatem concertationem superare ».140 V. Religiones cum scientiis loquuntur 199. Censeri non potest empiricas scientias vitam, intimam essentiam omnium creaturarum ac totam realitatem omnibus ex partibus explanare. Si ita esset, angusti eorum fines methodologici haud iure superarentur. Si hoc exiguo prospectu cogitatur, aestheticus sensus, poësis vel et rationis facultas significationem finemque rerum complectendi dissolvuntur.141 Memorare cupimus « religiosa scripta potiora quandam significationem omnibus aetatibus praebere posse, suadentem habent vim ad novum usque prospectum patefaciendum […]. Estne rationis intellectusque ea in obscuritatem detrudere eo quod in quodam religiosae opinionis contextu tantum sunt orta? ».142 Leve est reapse cogitare ethica principia meris verbis demonstrari posse, ab omni contextu seposita, atque quod per religiosum sermonem manifestantur, in publicis disputationibus vi ac pondere non exuuntur. Ethica principia quae ratio percipere potest per diversas species semper redire et per varios sermones, religiosos quoque, exprimi possunt. 200. Ceterum quaecumque technica expeditio, quam scientiae afferre volunt, graves mundi quaestiones explicare non valet, si homines sua de via declinant, si magna argumenta amittuntur, quae efficiunt ut convictus, labor, bonitas habeantur. Quidquid est, credentes sunt concitandi ut propriae fidei se accommodent, cum eaque agendo non discordent; est instandum ut denuo Dei gratiae pateant atque ex alto a propriis de amore, de iustitia, de pace firmatis opinionibus depromant. Si quidem perperam intellecta principia nonnumquam effecerunt ut comprobaremus naturae abusum vel Ibid., 228: AAS 105 (2013), 1113. Cfr Litt. enc. Lumen fidei (29 Iunii 2013), 34: AAS 105 (2013), 577: « Ceterum lumen fidei, quatenus cum veritate amoris coniungitur, minime a mundo materiali alienum est, quia amor in corpore animaque semper agitur; lux fidei est lux incarnata quae a fulgida vita Iesu procedit. Materiam etiam illuminat, suo ordine confidit, novit in ipsa iter concordiae et comprehensioni latius in dies aperiri. Prospectus scientiae hoc modo a fide beneficium accipit: haec enim personas scientiis deditas hortatur ut apertae perstent realitati in eius integra inexhausta ubertate. Fides sensum criticum excitat quatenus impedit quominus inquisitio suis satietur formulis et praestat ut intellegat naturam usque maiorem esse. Fides, ad stuporem invitans prae rerum creatarum arcano, ampliores reddit rationis prospectus ad mundum melius illuminandum qui ad scientiarum studia panditur ». 142 Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 256: AAS 105 (2013), 1123. 140 141 Acta Francisci Pp. 927 arbitrarium hominis in creatum dominatum, vel bella, iniustitiam et violentiam, sicut credentes agnoscere debemus tali modo sapientiae thesauro nobis custodiendo nos infideles fuisse. Compluries diversarum aetatum culturae limites hanc conscientiam proprii ethici spiritalisque patrimonii finxerunt, sed utique ad cuiusque fontes reditus sinit ut religiones hodiernis necessitatibus melius respondeant. 201. Plerique orbis incolae credentes se esse fatentur, quod religiones impellere debet ut dialogus inter eas instituatur ad naturam curandam, ad pauperes tuendos, ad observantiae fraternitatisque structuras instruendas. Necessarius ipsas inter scientias etiam est dialogus, cum unaquaeque proprii sermonis finibus concludi soleat, atque peculiaris peritia se ab aliis seiungere atque propriam scientiam absolutam putare studeat. Id obstat quominus ambitus quaestiones congruenter agitentur. Dialogus manifestus officiosusque inter diversos oecologicos motus, quibus non desunt ideologicae concertationes, pariter est necessarius. Discriminis oecologici gravitas postulat ut omnes de bono communi cogitemus et dialogi cursum usque teneamus, qui requirit patientiam, ascesim ac liberalitatem, recordantes continenter « realitatem ideae praestare ».143 Caput sextum EDUCATIO ET SPIRITALITAS OECOLOGICA 202. Plurimae res oportet suum denuo convertant cursum, sed cumprimis genus humanum mutare debet. Est necessaria communis originis conscientia, mutuae necessitudinis atque futuri participati cunctis cum hominibus. Haec fundamentalis conscientia sineret ut novae explicerentur persuasiones, habilitates vitaeque formae. Apparet sic magna provocatio culturalis, spiritalis et educativa quae latos regenerationis processus implicabit. I. Aliam vitae formam instituere 203. Quoniam mercatus tendit ad rerum consumendarum immodicam machinam efficiendam, proventuum collocandorum causa, personae obruuntur gurgite acquisitionum et superfluarum expensarum. Immoderata rerum consumptio ex paradigmate technico oeconomico subiective eruitur. Illud evenit quod iam Romanus Guardini significabat: nempe homo « accipit res 143 Ibid., 231: p. 1114. 928 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale ordinarias consuetasve vitae formas sicut ei imponuntur a praestituta bonorum dispensatione et a fructibus seriatim confectis, ac demum sic facit persuasus hoc esse rationabile et iustum ».144 Huiusmodi paradigma efficit ut omnes putent se liberos esse usque dum praesumptam conservent libertatem consumendi, cum revera libertatem possident ii qui ad minorem partem pertinent oeconomicam et pecuniariam potestatem detinentem. Hac in confusione homo postmodernus haud invenit novam sui ipsius perceptionem quae possit eum dirigere, et hanc deficientem identitatem cum angustia vivit. Nimia habemus instrumenta pro exiguis angustisque finibus. 204. Hodierna mundi condicio « generat sensum instabilitatis et incertitudinis, qui sua ex parte alit formas egoismi communis ».145 Cum personae sui ipsius testimoniales fiunt seque sua conscientia saepiuntur, augent suam voracitatem. Quoniam quo inanius est cor hominis, eo magis indiget rebus emendis, possidendis et consumendis. Hoc in rerum contextu haud possibile videtur ut quis arbitretur realitatem sibi limites imponere. Hoc in prospectu ne verum quidem bonum commune exsistit. Si est huiusmodi subiecti genus, quod in societate vult praevalere, normae tantum observabuntur cum eius necessitatibus non contradixerint. Quapropter non cogitemus solum de terribilibus phaenomenis climatis vel magnis naturalibus calamitatibus quae evenire possunt, sed etiam de calamitatibus quae ex discriminibus socialibus manant, quoniam flagrans studium cuiusdam vitae generis res immodice consumendas affectantis, praesertim cum tantum pauci possunt illud sustinere, poterit solum violentiam ac mutuam vastationem parere. 205. At non omnia deperdita sunt, quia homines, qui usque ad extremum se depravare possunt, valent etiam se ipsi superare, ad bonum eligendum redire et regenerari, praeter omnes coërcitiones mentis societatisque quae eis imponuntur. Possunt se ipsos honeste conspicere, proprium taedium ostendere novaque incipere itinera ad veram libertatem. Non exsistunt systemata quae omnino dissolvant patefactionem ad bonum, veritatem et pulchritudinem, nec resistendi capacitatem quam Deus constanter alit imo ex hominum corde. Quamque personam huius mundi rogamus ne obliviscatur hanc suam dignitatem quam nemini fas est ei tollere. 206. Mutatae vitae rationes eos cogere possunt qui detinent potestatem politicam, oeconomicam et socialem. Hoc sane accidit cum consumptorum motus efficiunt ut quosdam proventus emere desinant, ac sic efficaces fiunt 144 145 Das Ende der Neuzeit, Würzburg 1965, 66-67. Ioannes Paulus II, Nuntius de Die mundiali Pacis 1990, 1: AAS 82 (1990), 147. Acta Francisci Pp. 929 ad commutandam societatum bonis gignendis consuetudinem, easdem cogentes ut ambitalem impactionem considerent et exemplaria confectionis. Est quod, cum habitus sociales contingunt reditus societatum, eae impellantur ad alio modo res faciendas. Hoc in memoriam revocat socialem consumptorum responsalitatem, « emptionem, praeter oeconomicam, esse usque moralem actionem ».146 Propterea hodie « argumentum ambitalis degradationis omnium nostrum mores attingit ».147 207. Charta Terrae nos invitabat omnes ut retro aetatem moveremus propriae eversionis et denuo inciperemus; attamen nondum explicavimus universalem conscientiam quae hoc efficeret. Hac de causa audemus iterum hanc pretiosam provocationem proponere: « Sicut numquam ante in historia, commune fatum obstringit nos ad novum initium quaerendum […]. Utinam aetas nostra memoretur ob novam vitae reverentiam excitatam, ob firmitatem tolerationis assequendam, ob certationem usque velociorem pro iustitia et pace, obque hilarem vitae celebrationem ».148 208. Semper fieri potest ut capacitas explicetur a se ipsis ad alios veniendi. Sine illa aliae creaturae haud agnoscuntur in suo proprio pondere, nullius interest aliquid curare pro aliis, deest capacitas sibi limites ponendi ut vitetur dolor vel degradatio quae circa nos sunt rerum. Praecipua consuetudo se ipsum transcendendi, frangendo conscientiam segregatam et animum sui ipsius testimonialem, radicem constituit quae efficit ut alii ambitusque curentur atque moralis reactio moveatur quae consideret quem effectum quaeque actio et quodque personale consilium extra se gignant. Cum valemus individualismum superare, revera diversus vivendi modus explicari potest atque magni momenti mutatio in societate fieri potest. II. Educatio ad foedus inter homines et ambitum 209. Conscientia quam grave culturae et oecologiae sit discrimen convertatur oportet in novos mores. Multi noverunt hodiernum progressum et meram acervationem rerum vel voluptatum non sufficere ut sensus et gaudium praebeantur humano cordi, sed nequeunt recusare quod iis offert mercatus. Apud Nationes quae debent maiores mutationes afferre consumptionis morum, iuvenes novam oecologicam sensibilitatem habent spiritum146 147 148 Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 66: AAS 101 (2009), 699. Id., Nuntius de Die mundiali Pacis 2011, 11: AAS 102 (2010), 48. Carta della Terra, L’Aja (29 Iunii 2000). 930 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale que magnanimum, atque quidam eorum admirabili modo certant de ambitu defendendo, sed ipsi creverunt in condicionibus maximae consumptionis rerumque materialium abundantiae quae difficilem reddit aliorum morum explicationem. Quapropter nova prostat institutionis provocatio. 210. Educatio ambitalis magis magisque fines suos amplificavit. Si quidem initio admodum in scientifica doctrina versabatur nec non in cognitione et praeventione ambitalium periculorum, nunc tendit ad includendum iudicium de « mythis » modernae aetatis qui nituntur ratione instrumentali (individualismo, progressu indefinito, mercatoria contentione, rerum consumendarum immoderatione, mercatu sine regulis) et etiam ad recuperandum varios gradus oecologici aequilibrii: interioris cum seipso, solidalis cum aliis, naturalis cum cunctis creaturis viventibus ac spiritalis cum Deo. Educatio ambitalis oportet nos disponat ad Mysterium petendum, ex quo ethica oecologica suum altiorem sensum acquirit. Ceterum sunt educatores qui valeant ethicae oecologicae itinera paedagogica iterum constituere, ita ut revera iuvent adolescere in solidalitate, responsalitate et cura super compassionem fundata. 211. Attamen haec educatio, quae vocatur ad creandam « civitatem oecologicam », aliquando continetur notitiis referendis, nequit autem mores explicare. Leges et normae exsistentes non sufficiunt ad diutius compescendos malos mores, etiam cum habetur valida inspectio. Ut norma iuridica afferat quaedam gravia mansuraque, necesse est maiorem partem societatis sodalium eam recepisse incipiendo a congruis rationibus, et iuxta personalem transformationem se gerat. Tantummodo cum primum firmae virtutes coluntur, fieri potest donatio sui in oecologico studio. Si quaedam persona, licet eius condicio oeconomica sinat ei plus consumere et impendere, ex more aliquantulum se tegit potius quam calefactionem accendat, opinari licet eam acquisivisse persuasiones et sensum erga ambitum curandum. Pernobile est tueri officium creati curandi per parvas cotidianas actiones, ac mirabile quod educatio valet eis rationem praebere usque ad conformandam certam vitae formam. Educatio ad responsalitatem pro ambitu potest excitare varias consuetudines quae directe graviterque recidunt in ambitus curam, quae vult vitare ne adhibeatur materia plastica vel chartea, minuere aquae consumptionem, differentia eiectamenta segregare, coquere solummodo quantum rationabiliter edi potest, attente tractare alias creaturas viventes, publicis vehiculis uti vel idem vehiculum inter varias personas communicare, arbores plantare, luminaria inutilia exstinguere. Haec omnia Acta Francisci Pp. 931 pertinent ad magnanimam et dignam creativitatem, quae meliorem partem patefacit hominis. Aliquid iterum adhibere et non cito illud proicere, altas ob rationes, potest esse actus amoris, qui nostram exprimit dignitatem. 212. Non est arbitrandum hos conatus mundum mutaturos non esse. Huiusmodi actiones bonum in societate diffundunt quod semper fructus affert ultra illud quod probari potest, quia in gremio huius terrae bonum pariunt, in alios perventurum, nonnumquam invisibiliter. Insuper hae consuetudines cum exerceantur, nobis sensus redditur propriae dignitatis, ad maiorem vitalem altitudinem elevamur et experiri possumus bonum esse per hunc mundum transire. 213. Ambitus institutionis varii sunt: schola, familia, instrumenta communicationis, catechesis, et cetera. Bona scholae institutio in pueritia et adolescentia iacit semina quae effectus afferre possunt in totius vitae cursu. Sed extollere cupimus maximum momentum familiae, quoniam « locus est ubi vita Dei donum apte potest accipi et defendi contra multiplices incursiones quibus obicitur, et crescere valet prout verus humanus postulat auctus. Adversus culturam mortis, quae dicitur, familia culturae ipsius vitae est sedes ».149 In familia coluntur primi amoris consuetudines et cura de vita, sicut exempli gratia rectus rerum usus, ordo et munditia, localis oecosystematis observantia et omnium creaturarum tutela. Familia est locus integrae institutionis, ubi diversi aspectus explicantur, arte inter se coniuncti, personae maturationis. In familia ediscitur petere licentiam absque vi, gratias agere quae sint manifestatio sensus aestimationis rerum acceptarum, aggressionem vel cupiditatem dominari necnon veniam petere cum aliquid mali facimus. Hi parvi gestus sincerae urbanitatis iuvant aedificare culturam communicatae vitae et reverentiae illorum quae circa nos sunt. 214. Rei politicae variisque consociationibus est enitendum ut conscientiae efformentur. Pertinet etiam ad Ecclesiam. Universae christianae communitates in hac complenda educatione praecipuum obtinent locum. Speramus quoque nostris in seminariis et domibus religiosis institutioni destinatis fore ut responsalis austeritas inculcetur, ad gratam mundi contemplationem, ad pauperum fragilitatem curandam et ambitum tuendum educetur. Quoniam magna argumenta agitantur, sicut necessariae sunt institutiones quae potestate polleant ad ambitus damna punienda, aequabiliter oportet ut alius alium inspiciat instituatque. 149 Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus (1 Maii 1991), 39: AAS 83 (1991), 842. 932 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 215. Hoc in rerum contextu « non est neglegenda necessitudo exstans inter congruam educationem aestheticam et ambitus conservationem ».150 Attendere ad pulchritudinem eamque amare adiuvat nos exire ex pragmatismo ad utilitarismum pertinente. Cum quis non discit sistere ad pulchrum percipiendum et aestimandum, non est mirum omnia converti in res quibus uti et abuti minime metuit. Eodem tempore si altiores mutationes consequi cupimus, oportet prae oculis habeatur cogitationis exemplaria revera in mores vim habere. Educatio haud sufficit eiusque conatus erunt steriles nisi etiam procuret novum exemplar diffundendum, quod attinet ad hominem, vitam, societatem et necessitudinem cum natura. Alioquin producetur exemplar rerum immodice consumendarum, quod per communicationis instrumenta et mercatus efficacia mechanemata transmittitur. III. Conversio oecologica 216. Magnae divitiae christianae spiritalitatis, generatae ex viginti saeculorum personarum et communitatum experientiis, plurimum conferunt ad humanum genus renovandum. Cupimus christifidelibus quaedam lineamenta proponere oecologicae spiritalitatis quae ex nostrae fidei persuasionibus oriuntur, quia illud quod Evangelium nos docet afficit nostrum modum cogitandi, sentiendi ac vivendi. Non est tantum de opinionibus dicendum, quantum potissimum de rationibus quae oriuntur a spiritalitate, affectionis in mundum curandum alendae causa. Nam haud possibile erit magnis rebus operam dare tantum quasdam per doctrinas, absque mystica quae nos animet, absque « interioribus motibus qui impellunt, dant rationem, animum addunt et sensum praebent personali et communi actioni ».151 Agnoscere debemus haud semper nos christianos accepisse et explanavisse divitias quas Deus Ecclesiae dedit, ubi spiritalitas non disiungitur a proprio corpore, nec a natura vel a huius mundi rebus, sed potius homo vivit cum ipsis et in ipsis, in communione cum rebus omnibus quae circa sunt. 217. Si « exteriores solitudines in mundo multiplicantur, quoniam interiores solitudines tam amplae factae sunt »,152 discrimen oecologicum impellit ad altam interiorem conversionem. Attamen agnoscendum est quoque nonId., Nuntius de Die mundiali Pacis 1990, 14: AAS 82 (1990), 155. Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 261: AAS 105 (2013), 1124. 152 Benedictus XVI, Homilia in sollemni initio ministerii Summi Ecclesiae Pastoris (24 Aprilis 2005): AAS 97 (2005), 710. 150 151 Acta Francisci Pp. 933 nullos christianos sedulos et orantes, realismi et pragmatismi sub obtentu, sollicitudinibus de ambitu subinde illudere. Alii sunt inertes nec statuunt suos mores mutare et fiunt incongruentes. Deest eis ergo conversio oecologica, quae secum fert ut manifestentur cuncta consectaria conventus cum Iesu Christo in necessitudinibus cum mundo qui circa est. Vocationem vivere ut custodes simus operae Dei est pars essentialis probae vitae, non est aliquid optivi neque aspectus secundarius christianae experientiae. 218. Sancti Francisci Assisiensis exemplar recordamur, ad proponendam sanam necessitudinem cum creato quae est pars integrae conversionis personae. Hoc secum fert ut quis etiam agnoscat suos errores, peccata, vitia vel neglegentias, toto corde eum paeniteat, intrinsecus mutet. Australiae Episcopi noverunt expromere conversionem in verbis reconciliationis cum creato: « Ut hanc reconciliationem ad effectum adducamus, vitas nostras inspiciamus oportet et agnoscamus quo modo offendamus Dei creationem nostris actionibus nostraque ineptitudine agendi. Conversionem experiri debemus, cordis mutationem ».153 219. Non sufficit tamen ut unusquisque melior sit ad solvendam condicionem tam compositam sicut illa est cui occurrit mundus hodiernus. Singuli homines possunt amittere suam aptitudinem libertatemque ad logicam rationis instrumentalis superandam ac denique succumbunt rerum consumendarum immoderationi sine ethica et sine sensu sociali et ambitali. Ad sociales quaestiones in commune respondendum est, non mera summa bonorum individualium: « Exigentiae huius operis tam immensae erunt ut vis individuorum inceptorum atque cooperatio singulorum, modo individuali formatorum, non valeant eis satisfacere. Necessaria erit virtutum coniunctio et unitas contributionum ».154 Conversio oecologica quae postulatur ad instituendum assiduum motum duraturae mutationis est etiam conversio communis. 220. Huiusmodi conversio secum fert varias consuetudines quae coniunguntur ad magnanimam et lenitate plenam curam exercendam. Primum gratitudinem et liberalitatem implicat, id est ut mundus uti donum agnoscatur e Patris amore acceptum, cui inde sequuntur gratuitae dispositiones renuntiationis magnanimique gestus, etiamsi nemo eos videat et agnoscat: 153 Conferentia Episcoporum Catholicorum Australiae, A New Earth. The Environmental Challenge (2002). 154 Romanus Guardini, Das Ende der Neuzeit, Würzburg 1965, 72. 934 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale « Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, [...] et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi » (Mt 6, 3-4). Implicat quoque amantem conscientiam nos ab aliis creaturis non esse segregatos, sed cum ceteris rebus universi magnificam universalem communionem conformare. Credenti mundus non extrinsecus sed intrinsecus est contemplandus, nexus agnoscendo quibus Pater nos cum omnibus creaturis coniunxit. Insuper, dum auget peculiares facultates quas Deus dedit ei, conversio oecologica inducit credentem ad explicandam eius fingendi capacitatem eiusque animi ardorem, ut perniciosas mundi vices absolvat, exhibens se « hostiam viventem, sanctam, Deo placentem » (Rom 12, 1). Propriam praestantiam non comprehendit tamquam rationem gloriae personalis vel irresponsalis dominationis, sed uti diversam facultatem quae demum ipsi imponit gravem responsalitatem orientem ex eius fide. 221. Variae nostrae fidei persuasiones, initio harum Litterarum encyclicarum explanatae, adiuvant huiusmodi conversionis ad ditandum sensum, demonstrantes conscientiam omnem creaturam aliquid Dei monstrare et nuntium habere nobis communicandum, vel certitudinem Christum in se sumpsisse hunc mundum materialem et nunc, resuscitatum, in penetralibus cuiusque creaturae morari, eam complectentem suo affectu penetrantemque suo lumine. Similiter fit cum agnoscimus Deum creavisse mundum in ipso inscribentem ordinem et assiduum motum quem homini nefas est ignorare. Cum in Evangelio legimus Iesum loqui de passeribus dicentem: « unus ex illis non est in oblivione coram Deo » (Lc 12, 6), num potest aliquis eos vexare eisque damnum afferre? Omnes christianos invitamus ut hanc suae conversionis notionem patefaciant, sinentes ut vis et lumen susceptae gratiae se extendant etiam ad necessitudinem aliis cum creaturis et cum mundo qui circa est, et sublimem hanc fraternitatem suscitent cum universo creato quam sanctus Franciscus Assisiensis tam fulgido modo vixit. IV. Gaudium et pax 222. Christiana spiritalitas alium modum exhibet intellegendi vitae qualitatem, et cohortatur ad vitae genus propheticum et contemplativum, quod valeat intime gaudere nec consumptione angi. Est magni momenti antiquum effatum recipere, quod invenitur in variis traditionibus religiosis, et etiam in Sacris Scripturis. Agitur de hac persuasione: « minus est plus ». Nam constans accumulatio facultatum consumendi cor abducit et impedit Acta Francisci Pp. 935 quominus magni aestimetur quaeque res et quodque momentum. E contra, cum quis se ponit sereno animo coram omni realitate, quantulacumque est, multo plures praebentur facultates intellegendi et complendi se ipsum. Spiritalitas christiana proponit incrementum cum sobrietate et aptitudinem parvo laetandi. Est reditus ad simplicitatem quae sinit nos ut sistamus ad parva probanda, ut gratias agamus pro rebus iis quas vita offert, haud nos alligantes iis quae habemus nec maerentes ea quae non possidemus. Hoc postulat ut vitetur studium dominationis et merae voluptatum acervationis. 223. Sobrietas, quae libere et conscienter vivitur, liberat. Non est vita minor, nec intensitas inferior, sed omnino contrarium. Revera, qui plus gustant et melius vivunt omne momentum ii sunt qui desistunt hinc et illinc captare, iugiter quaerentes quod non habent, atque experiuntur quid significet quamque personam et rem aestimare, discunt familiaritate coniungi cum simplicioribus iisque delectari queunt. Itaque valent imminuere necessitates non expletas et extenuant fatigationem et aegritudinem. Homo potest paucis indigere et impense vivere, praesertim cum valet explere alia delectamenta et satisfactionem invenit in fraternis congressibus, in famulatu, in charismatibus explicandis, in musica et arte, in necessitudine cum rerum natura, in precibus fundendis. Felicitas expostulat ut sciamus finire quasdam necessitates quae nos attonant, sic parati ad multiplices facultates amplectendas quas vita nobis praebet. 224. Sobrietas et humilitas superiore saeculo vana usae sunt aestimatione. Attamen cum exercitatio cuiusdam virtutis in personali socialique vita generali modo debilitatur, utique hoc multiplicia inaequilibria parit, etiam ambitalia. Quapropter iam non sufficit loqui tantum de integritate oecosystematum. Oportet ut addatur animus ad loquendum de integritate vitae humanae, de necessitate promovendi et coniungendi omnia magna bona. Humilitas deperdita, apud hominem magnopere ardescentem ob facultatem dominandi omnia sine ulla delimitatione, demum potest tantum nocere societati et ambitui. Haud facile est explicare hanc sanam humilitatem felicemque sobrietatem si autonomiam obtinemus, si de vita nostra excludimus Deum eiusque locum nostrum illud « ego » occupat, si credimus nostrum subiectivum arbitrium determinare quod bonum est aut malum. 225. Ceterum, nemo adolescere potest in felici sobrietate nisi in pace cum seipso sit. Pars congruae spiritalitatis intellectionis consistit in nostra pacis intellectione amplificanda, quae multo plus est quam belli absentia. Pax interior personarum arte coniuncta est cum oecologiae cura 936 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale et bono communi, quia cum authentice vivitur, ostenditur in aequo vitae genere, copulato cum capacitate admirandi quae ducit ad altiorem vitam. Natura plena est verbis amoris, sed quomodo valebimus ea audire, continenter perstante rumore, in diuturna et anxia distractione vel in cultu apparentiae? Multae personae experiuntur altam inaequalitatem quae eas permovet ad res agendas maxima cum celeritate ut se operari sentiant, in constanti festinatione quae deinde eas ducit ad perturbanda omnia circumstantia. Quod incidit in modum tractandi ambitum. Integra oecologia requirit ut aliquid temporis tribuatur ad serenam harmoniam cum creato recuperandam, ad considerandum nostrum vitae genus ac nostra optata sublimia, ad Creatorem contemplandum, qui inter nos vivit et in iis quae circa nos sunt cuiusque praesentia « non debet esse exstructa, sed detecta et revelata ».155 226. De cordis more loquimur, quod omnia cum serena attentione vivit, quod valet plene adesse coram quopiam, haud cogitans de iis quae post sequentur, quod se tradit cuique momento tamquam dono divino plene vivendo. Iesus nos hunc habitum docuit cum nos invitaret ad conspiciendum lilia campi et aves caeli, vel cum, coram inquieto homine, « intuitus eum dilexit eum » (Mc 10, 21). Ipse utique adstabat coram omni persona humana et coram omni creatura, et itaque nobis ostendit viam ad superandam aegram anxietatem quae nos leves reddit, pugnaces et rebus consumendis immoderate deditos. 227. Huiusmodi moris manifestatio est sistere ad gratias agendas Deo ante sumendum cibum et post cibum sumptum. Proponimus credentibus ut redintegrent hanc pretiosam consuetudinem eamque penitus vivant. Huiusmodi momentum benedictionis, quamvis valde breve, recordatur nos a Deo pendere in vita, animum nostrum gratum roborat pro creationis donis, gratum se revelat erga eos qui suo opere praebent haec bona atque in indigentiores confirmat solidalitatem. V. Amor civilis et politicus 228. Cura de natura pars est vitae generis quod facultatem complectitur cum aliis vivendi et communionis. Iesus nobis commemorat nos habere Deum tamquam nostrum Patrem communem et hoc nos fratres consti155 Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 71: AAS 105 (2013), 1050. Acta Francisci Pp. 937 tuere. Amor fraternus solummodo potest esse gratuitus, numquam potest esse compensatio illius rei quam alter perficit nec pignus illius rei quam eum facturum speramus. Quapropter fieri potest ut inimici amentur. Eadem gratuitas nos ducit ad amandum accipiendumque ventum, solem vel nubes, quamvis haud se submittant nostrae moderationi. Quare loqui possumus de quadam universali fraternitate. 229. Oportet denuo percipiamus nos alios aliis indigere, nos responsalitatem habere de aliis ac de mundo, pretiumque esse operae nos bonos et honestos esse. Iam longum per tempus in morum degradatione versati sumus, irridentes ethicam, bonitatem, fidem, honestatem, venitque hora ut agnoscamus hanc laetam levitatem nobis parum profuisse. Huiusmodi deletio totius fundamenti vitae socialis efficit ut alii contra alios surgant ad sua commoda defendenda, novae violentiae feritatisque formae concitentur et impediatur progressio verae culturae ad ambitus curam spectantis. 230. Exemplum sanctae Teresiae Lexoviensis invitat nos ad parvam viam amoris calcandam, ne opportunitatem amittamus alicuius verbi amabilis, subrisionis, cuiuslibet parvi gestus quo pax et amicitia colatur. Oecologia integra etiam simplicibus gestibus cotidianis constituitur, in quibus frangimus logicam violentiae, lucri, egoismi. E contra, mundus immodicae consumptionis idem est atque mundus vexationis vitae in omnibus eius formis. 231. Amor, parvis gestibus mutuae curae plenus, est etiam civilis et politicus, et manifestatur omnibus in actionibus quae student mundum meliorem exstruere. Amor societatis et sollicitudo de bono communi sunt excellens forma caritatis, quae pertinet non solum ad necessitudines inter personas, verum etiam principium est « grandium necessitudinum, scilicet socialium necessitudinum, oeconomicarum, politicarum ».156 Quare Ecclesia mundo praebuit formam perfectam « cultus amoris ».157 Amor socialis est indicium authentici progressus: « Ut humanior societas reddatur, quoad personam dignior, oportet amorem iterum aestimare in vita sociali – in ambitu politico, oeconomico et culturali – illo in constanti summaque norma agendi posito ».158 Hoc in rerum contextu, una cum parvorum cotidianorum gestuum praestantia, amor socialis movet nos ad cogitandum de magnis inceptis quae efficaciter contineant degradationem ambitalem et alant rerum curandarum 156 157 158 Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 2: AAS 101 (2009), 642. Paulus VI, Nuntius de Die Mundiali Pacis 1977: AAS 68 (1976), 709. Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 582. 938 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale culturam quae cunctam imbuat societatem. Cum quis Dei vocationem agnoscit ut una cum aliis hos sociales processus moderetur, recordari debet hoc partem esse suae spiritalitatis, exercitationem esse caritatis atque hoc modo ad maturitatem pervenire et sanctificari. 232. Non omnes vocantur directo ad rei politicae dandam operam, sed in societatis gremio germinat immensa varietas consociationum quae bono communi favent, ambitum naturalem tuentes et urbanum. Exempli gratia curam habent de quodam loco publico (aedibus, fonte, monumento derelicto, prospectu, platea), ad custodiendum, restituendum, melius vel pulchrius faciendum aliquid quod ad omnes pertinet. Circum eos progrediuntur vel recuperantur vincula et oritur novus ordo socialis localis. Sic communitas ab indiligentia liberatur rerum consumendarum. Hoc sibi vult etiam communem identitatem colere, historiam quae servatur traditurque. Hoc modo curatur mundus vitaeque pauperiorum qualitas, cum sensu solidalitatis qui eodem tempore est conscientia commorandi in communi domo quam Deus nobis concredidit. Hae communes actiones, cum amorem exprimunt qui se donat, converti possunt in celsas experientias spiritales. VI. Signa sacramentorum celebrationisque requies 233. Universum in Deo evolvitur, qui illud totum replet. Ideo mysterium contemplandum residet in folio, in semita, in rore, in vultu pauperis.159 Perfectum non est solum ab exteriore parte ad interiorem transire ut Dei actionem in anima detegamus, sed etiam Eum convenire in omnibus rebus, sicut docuit sanctus Bonaventura: « Contemplatio tanto est eminentior quanto effectum divinae gratiae magis sentit in se homo vel quanto etiam melius scit considerare Deum in exterioribus creaturis ».160 234. Sanctus Ioannes a Cruce ostendit quemadmodum omnia bona quae in rebus et experientiis mundi explicantur « sint in Deo eminenter, infinito quodam modo, seu potius quod unumquodque ex his mirabilibus, quae de illo dicuntur, sit ipse Deus ».161 Non quod res finitae mundi revera 159 Quidam spiritalis magister, Ali Al-Khawwas, sua ex experientia extollebat necessitatem non nimis segregandi mundi creaturas a Dei experientia in animo. Aiebat: « Non licet in antecessum iudicare exstasim quaerentes in musica vel poësi. Est subtile secretum in quoque motu et sono huius mundi. Initiati valent captare quod dicunt ventus sufflans, arbores flectentes, aqua fluens, muscae bombilantes, portae gementes, avium cantus, sonus chordarum vel tibiarum, suspiratio aegrotantium, gemitus afflictorum… » (Eva De Vitray-Meyerovitch [ed.], Anthologie du soufisme, Paris 1978, 200). 160 In II Sent., 23, 2, 3. 161 Canticum Spirituale, XIV, 5. Acta Francisci Pp. 939 sint divinae, sed quia homo mysticus experitur intimam conexionem exsistentem inter Deum et omnes creaturas, et sic « sentit res omnes esse Deum ».162 Si montis cuiusdam altitudinem admiratur, nequit segregare hoc a Deo, et percipit hanc admirationem interiorem quam vivit in Domino ponendam esse: « Habent montes altitudines, sunt uberes, spatiosi, decori, iucundi, floridi ac odoriferi: talis est mihi dilectus meus, sicut isti montes. Valles solitariae sunt tranquillae, amoenae, subfrigidae, umbrosae, fontibus, aquarum dulcium plenae: arborumque varietate ac suavi volucrum concentu mirum in modum sensum demulcent, atque delectant; denique solitudine sua, atque silentio refrigerium conferunt, ac requiem; talis est mihi dilectus meus, sicut valles istae ».163 235. Sacramenta sunt peculiaris modus quo natura assumitur a Deo et convertitur in supranaturalis vitae mediationem. Per sacrum cultum invitamur ad mundum diversa ratione amplectendum. Aqua, oleum, ignis et colores assumuntur cum tota eorum vi symbolica et laudi incorporantur. Manus quae benedicit est instrumentum Dei amoris et manifestatio Iesu Christi propinquitatis qui venit ad nos comitandos in vitae itinere. Aqua quae versatur super corpus hominis qui baptizatur signum est vitae novae. Non fugimus mundum nec naturam negamus, cum Deum convenire cupimus. Hoc praecipue percipi potest in spiritalitate christiana orientali: « Venustas ea, quae in Oriente una habetur carissimarum vocum ut divina consonantia exprimatur atque exemplum etiam transformati hominum generis, ubique conspicitur: in aedium structuris, in sonis et coloribus, in luce et fragrantiis ».164 Ad christianam experientiam quod attinet, omnes creaturae materialis universi suum verum sensum reperiunt in Verbo incarnato, quoniam Dei Filius suae personae incorporavit partem materialis universi, in quam germen definitivae transformationis introduxit: « Materiam haud repudiat fides christiana nec corporis veritatem, cui immo intra liturgicum actum momentum tribuitur, ubi naturam intimam suam corpus humanum commonstrat veluti templi Spiritus eoque pervenit ut cum Domino Iesu coniungatur qui et ipse factus est in mundi salutem corpus ».165 236. In Eucharistia creatum invenit maiorem suam elevationem. Gratia, quae tendit ad se manifestandam sensibiliter, attingit mirabilem perspicui162 163 164 165 Ibid. Ibid., XIV, 6-7. Ioannes Paulus II, Ep. ap. Orientale lumen (2 Maii 1995), 11: AAS 87 (1995), 757. Ibid. 940 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale tatem cum Deus ipse, homo factus, usque eo pervenit ut comedatur a sua creatura. Dominus, in fastigio Incarnationis mysterii, nostram voluit attingere intimitatem per materiae fragmentum. Non ex alto, sed intrinsecus, ut in ipso nostro mundo Eum convenire possemus. In Eucharistia iam plenitudo est completa, ipsaque praecipuum obtinet locum vitalemque universi, fons exuberans amoris vitaeque inexhauribilis. Incarnato coniunctum Filio, qui adest in Eucharistia, totum universum Deo gratias agit. Revera Eucharistia est in se actus cosmicae dilectionis: « ita est, cosmicam! Quoniam quotiens etiam parvo in altari sacelli rustici celebratur, Eucharistia quodam sensu semper celebratur in ara orbis. Caelum enim coniungit et terram. Continet et penetrat omnia creata ».166 Mundus, qui de manibus Dei exivit, ad Eum revertitur in iucunda plenaque adoratione. In Pane eucharistico « creatio protenditur ad deificationem, ad sanctas nuptias, ad unitatem obtinendam cum ipso Creatore ».167 Ideo Eucharistia est quoque fons lucis rationisque pro nostris sollicitudinibus de ambitu, et nos dirigit ut custodes simus totius creati. 237. Die dominica, participatio Eucharistiae singulare habet momentum. Haec dies, sicut sabbatum Hebraicum, offertur tamquam dies sanationis consuetudinum hominis cum Deo, cum se ipso, cum ceteris et cum mundo. Dominica est dies Resurrectionis, « prima dies » novae creationis, cuius primitiae sunt humana Domini natura resuscitata, pignus novissimae transfigurationis totius creationis. Insuper haec dies « aeternam annuntiat requiem hominis in Deo ».168 Hoc modo spiritalitas christiana cumulat bonum requiei et diei festi. Homo redigere intendit requiem contemplativam in sterilitatem inutilitatemque, obliviscens ita ab opera quae perficitur maximum detrahi pondus, scilicet eius significationem. Vocamur ad nostro operi faciendo rationem addendam receptivam et gratuitam, quae distinguitur a mero non faciendo. Agitur de alio modo agendi qui pertinet ad nostram essentiam. Hoc modo actio humana non tantum a vacua praeservatur nimia operositate, sed etiam ab immoderata voracitate et a segregata conscientia quae fert ad solum personale beneficium persequendum. Lex hebdomadalis requiei praecipiebat ne opus fieret die septima, « ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena » (Ex 23, Id., Litt. enc. Ecclesia de Eucharistia (17 Aprilis 2003), 8: AAS 95 (2003), 438. Benedictus XVI, Homilia in sollemnitate Corporis et Sanguinis Christi (15 Iunii 2006): AAS 98 (2006), 513. 168 Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2175. 166 167 Acta Francisci Pp. 941 12). Requies est amplificatio contuitus qui permittit ut iura aliorum denuo agnoscantur. Itaque dies requiei, cuius culmen est Eucharistia, lucem suam diffundit in totam hebdomadam et rationem nobis dat ad curam habendam de natura deque pauperibus. VII. Trinitas et necessitudo inter creaturas 238. Pater est supremus fons omnium, amans et communicativum fundamentum rerum exsistentium. Filius, qui eum manifestat et per quem omnia creata sunt, huic terrae se coniunxit cum efformatus est in gremio Mariae. Spiritus, vinculum infinitum amoris, intime adest in corde universi animans et suscitans nova itinera. Mundus creatus est a tribus Personis tamquam uno principio divino, sed quaeque earum perficit hanc operam communem secundum suam ipsius personalem proprietatem. Hac de causa « cum contemplamur admiratione universum in eius magnitudine et pulchritudine, debemus laudare totam Trinitatem ».169 239. Apud christianos fides in unum Deum, qui est communio Trinitaria, ad cogitandum ducit omnes res in se vestigium proprie Trinitarium continere. Sanctus Bonaventura affirmavit hominem, ante peccatum, detegere illud potuisse quod omnis creatura « testificatur Deum esse trinum ». Vestigium Trinitatis agnosci poterat in natura « quando nec liber iste obscurus erat, nec oculus hominis caligaverat ».170 Sanctus Franciscus nobis tradidit omnem creaturam secum ferre structuram proprie Trinitariam, tam veram ut quis eam posset sponte contemplari nisi hominis contuitus finitus, obscurus et fragilis esset. Ita indicat nobis provocationem ad realitatem sub Trinitatis lumine interpretandam. 240. Divinae Personae sunt relationes subsistentes, atque mundus, secundum divinum exemplar creatus, est relationum contextus. Creaturae ad Deum tendunt, ac deinde cuiusque viventis est tendere ad alterum, ita ut in sinu universi invenire possimus immensas constantes necessitudines quae secrete conectuntur.171 Quod quidem nos non modo concitat ad mirandos plurimos conexus exstantes inter creaturas, sed ducit nos quoque ad detegendam rationem nostrae ipsorum perfectionis. Nam persona humana eo magis crescit, maturat et sanctificatur quo plus necessitudinis conflat, cum 169 170 171 Ioannes Paulus II, Catechesis (2 Augusti 2000), 4: Insegnamenti 23/2 (2000), 112. Quaest. disp. de Myst. Trinitatis, 1, 2, concl. Cfr Thomas Aquinas, Summa Theologiae I, q. 11, art. 3; q. 21, art. 1, ad 3; q. 47, art. 3. 942 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale exit de seipsa ut vivat in communione cum Deo, cum ceteris cunctisque creaturis. Itaque in propriam exsistentiam assumit illum assiduum motum Trinitarium quem Deus in ea impressit inde ab eius creatione. Omnia coniunguntur, et hoc nos hortatur ut augeamus spiritalitatem solidalitatis globalis quae manat ex Trinitatis mysterio. VIII. Regina totius creati 241. Maria, mater cui cura Iesu est commissa, nunc curat materno affectu ac dolore hunc mundum sauciatum. Sicut cum corde transfixo ploravit mortem Iesu, nunc doloris miseretur pauperum crucifixorum et creaturarum huius mundi exstinctarum ab humano imperio. Ipsa vivit cum Iesu plane transfigurata, et cunctae creaturae magnificant eius pulchritudinem. Mulier est « amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim » (Apc 12, 1). Elevata in caelum, est Mater et Regina totius creati. In eius corpore glorificato, una cum Christo resuscitato, pars creationis consecuta est totam plenitudinem suae pulchritudinis. Ipsa non solum servat suo in corde cunctam Iesu vitam, quam sollicite « conservabat » (cfr Lc 2, 19.51), sed nunc etiam intellegit sensum omnium rerum. Ideo possumus eam rogare ut nos adiuvet ad hunc mundum sapientioribus oculis contuendum. 242. Una cum ea, in sancta familia Nazarethana, eminet figura sancti Ioseph. Is curavit et defendit Mariam et Iesum suo opere suaque magnanima praesentia, eosque eripuit ab iniustorum violentia ducens eos in Aegyptum. In Evangelio apparet tamquam vir iustus, operosus, fortis. Sed in eius figura enitet etiam magna suavitas, quae non est debilium, sed vere fortium, cum se attentos praebeant ad res ut ament serviantque humiliter. Quare declaratus est custos Ecclesiae universalis. Ipse quoque potest nos docere curam habere, potest rationem afferre ad operam navandam magnanime et suaviter ad custodiendum hunc mundum quem Deus nobis concredidit. IX. Ultra solem 243. Denique nos conveniemus facie ad faciem infinitam Dei pulchritudinem (cfr 1 Cor 13, 12) et valebimus legere cum iucunda admiratione mysterium universi, quod una nobiscum habebit plenitudinem sine fine. Utique, iter facimus ad aeternitatis sabbatum, novam Ierusalem, com- Acta Francisci Pp. 943 munem caeli domum. Iesus dicit nobis: « Ecce nova facio omnia » (Apc 21, 5). Vita aeterna erit res mirabilis communicata, ubi omnis creatura, fulgide transformata, locum suum occupabit et habebit aliquid offerendum pauperibus definitive liberatis. 244. Praestolantes hoc, nos coniungimus ad curam gerendam huius domus quae nobis concredita est, scientes quidquid boni sit in ea, assumptum iri in festo caelesti. Una cum omnibus creaturis iter facimus in hac terra quaerentes Deum, quoniam « si mundus et principium habet, et factus est, inquire quis sit qui ei dedit principium, et quis illius sit conditor ».172 Ambulemus cantantes! Ne contentiones nostrae nostraque sollicitudo de hoc orbe auferant de nobis spei gaudium. 245. Deus qui nos vocat ad magnanimam deditionem et ad omnia devovenda, offert nobis virtutes ac lumen quibus egemus ad progrediendum. In corde huius mundi semper adest vitae Dominus qui nos valde diligit. Ipse nos numquam deserit, nec solos nos relinquit, quoniam definitive se coniunxit cum nostra terra, eiusque amor iugiter nos ducit ad novas reperiendas vias. Laudatus sit! *** 246. Post hanc longam considerationem, iucundam simul et terrificam, duas proponimus orationes: alteram communicandam cum omnibus nobis credentibus in Deum creatorem omnipotentem, et alteram ut nos, christiani, queamus in creationem gerere officia quae Iesu Evangelium nobis proponit. Oratio pro nostro terrarum orbe Omnipotens Deus, qui ades in toto universo inque minima tuarum creaturarum, Tu qui tua suavitate circumdas omnia quae exsistunt, infunde in nos vim tui amoris ut vitam et pulchritudinem curemus. Inunda nos pace, ut vivamus sicut fratres et sorores nemini nocentes. 172 S. Basilius Magnus, Hom. in Hexaemeron, 1, 2, 6: PG 29, 8. 944 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Deus pauperum, adiuva nos in redimendis derelictis et neglectis huius terrae qui multum prae oculis tuis valent. Sana vitas nostras, ut custodiamus mundum neve depraedemur illum, ut seramus pulchritudinem, non vero inquinamentum et destructionem. Tange corda eorum qui tantum lucra quaerunt cum damno pauperum ac terrae. Doce nos detegere cuiusque rei bonum, cum admiratione contemplari, agnoscere nos penitus coniunctos esse omnibus cum creaturis in nostro itinere ad tuam lucem infinitam. Gratias agimus quia nobiscum manes cunctis diebus. Sustine nos, quaesumus, in nostro certamine pro iustitia, amore et pace. Oratio christiana cum creato Te laudamus, Pater, cum omnibus tuis creaturis, quae de tua potenti manu ortae sunt. Tuae sunt, ac plenae sunt tuae praesentiae tuaeque suavitatis. Laudatus sis! Iesu, Fili Dei, per te omnia creata sunt. Efformatus es in materno utero Mariae, pars huius terrae effectus es, et humanis oculis conspexisti hunc mundum. Hodie vivus es in omni creatura cum tua gloria resuscitati. Laudatus sis! Spiritus Sancte, qui tua luce Acta Francisci Pp. 945 dirigis hunc mundum ad Patris amorem ac comitaris gemitum creationis, tu quoque vivis in cordibus nostris ut nos ad bonum compellas. Laudatus sis! Domine Deus, Unus et Trinus, communitas mirabilis infiniti amoris, doce nos te contemplari in universi pulchritudine, ubi omnia nobis de te loquuntur. Excita laudem nostram animumque gratum pro omnibus quae tu creasti. Dona nobis gratiam ut nos cum omnibus exsistentibus intime coniunctos sentiamus. Deus amoris, ostende nobis nostrum locum in hoc mundo tamquam instrumenta tui affectus pro cunctis creaturis quae in hac terra sunt, quoniam ne una quidem earum apud te oblivione obruitur. Illumina dominos potestatis et pecuniae ut a peccato sibi caveant indifferentiae, diligant bonum commune, promoveant infirmos et curent hunc mundum quem incolimus. Pauperes et terra clamant: Domine, suscipe nos tua potestate tuaque luce, ut protegatur omnis vita, ut praeparetur melius futurum aevum, ut adveniat Regnum tuum iustitiae, pacis, amoris et pulchritudinis. Laudatus sis! Amen. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Maii, in sollemnitate Pentecostes, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio. FRANCISCUS PP. 946 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE I Quibus canones Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium de Causis ad Matrimonii nullitatem declarandam reformantur FRANCISCUS PP. Mitis et misericors Iesus, Pastor et Iudex animarum nostrarum, Petro Apostolo eiusque Successoribus potestatem clavium concredidit ad opus iustitiae et veritatis in Ecclesia absolvendum. Quae suprema et universalis potestas, ligandi nempe ac solvendi his in terris, illam Ecclesiarum particularium Pastorum asserit, roborat et vindicat, cuius vi iidem sacrum ius et coram Domino officium habent in suos subditos iudicium faciendi.1 Veneratus Decessor Noster, sanctus Pontifex Ioannes Paulus II, cum Codicem Canonum Ecclesiarum Orientalium promulgavit, adnotatum voluit: «Ipsa inde ab exordiis codificationis canonicae orientalium Ecclesiarum constans Romanorum Pontificum voluntas duos Codices, alterum pro latina Ecclesia alterum pro Ecclesiis orientalibus catholicis, promulgando admodum manifesto ostendit velle eosdem servare id quod in Ecclesia, Deo providente, evenit, ut ipsa unico Spiritu congregata quasi duobus pulmonibus Orientis et Occidentis respiret atque uno corde quasi duos ventriculos habente in caritate Christi ardeat».2 Eundem ipsi persequentes sulcum, ratione vero habita peculiaris Ecclesiarum orientalium ecclesialis et disciplinaris ordinationis, statuimus distinctis Litteris motu proprio datis normas ferre ad innovandam in Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium processuum matrimonialium disciplinam. Labentibus saeculis Ecclesia in re matrimoniali, nitidiorem adepta Christi verborum conscientiam, doctrinam sacri connubii vinculi indissolubilitatis profundius intellexit exposuitque, nullitatum matrimonialis consensus systema concinnavit atque processum iudicialem ad rem aptius ordinavit, ita Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Const. dogm. Lumen Gentium, n. 27. Ioannes Paulus II, Const. ap. Sacri canones, diei 18 octobris 1990, Prooemium, in AAS 82 [1990], p. 1037. 1 2 Acta Francisci Pp. 947 ut ecclesiastica disciplina cum veritate fidei penitus comprehensa magis magisque cohaereret. Quae omnia facta semper sunt duce salutis animarum suprema lege. In hoc prospectu, gravissimum est ministerium Episcopi, qui, iuxta Patrum orientalium doctrinam, iudex et medicus exstat, quoniam homo, peccato originali suisque culpis propriis sauciatus et prolapsus (peptokós), infirmus factus, paenitentiae pharmacis a Deo sanationem veniamque impetrat et cum Ecclesia reconciliatur. Episcopus etenim – a Sancto Spiritu in exemplar locumque Christi (eis typon kai topon Christou) constitutus – praeprimis divinae misericordiae minister est; idcirco potestatis iudicialis exercitium locus est praecipuus in quo, leges oeconomiae vel acribiae adhibens, ipse christifidelibus egentibus sanatricem misericordiam Domini impertitur. Quidquid autem his Litteris statuimus, id fecimus vestigia utique prementes Decessorum Nostrorum, volentium causas nullitatis matrimonii via iudiciali pertractari, haud vero administrativa, non eo quod rei natura id imponat, sed potius postulatio urgeat veritatis sacri vinculi quammaxime tuendae: quod sane praestant ordinis iudiciarii cautiones. Quaedam enitent fundamentalia criteria quae opus reformationis rexerunt. Visum est, imprimis, non amplius requiri duplicem decisionem conformem pro matrimonii nullitate ut partes ad novas canonicas nuptias admittantur, sed sufficere certitudinem moralem a primo iudice ad normam iuris adeptam. Constitutio iudicis unici, clerici utique, in primo gradu Episcopi responsabilitati committitur, qui in pastorali exercitio suae iudicialis potestatis caveat ne cuilibet laxismo indulgeatur. Ut sane Concilii Vaticani II in quodam magni ponderis ambitu documentum ad effectum tandem ducatur, decretum est palam proferri ipsum Episcopum in sua Ecclesia, cuius pastor et caput constituitur, eo ipso esse inter christifideles sibi commissos iudicem. Exoptatur ergo ut in magnis sicut in parvis eparchiis ipse Episcopus signum offerat conversionis ecclesiasticarum structurarum,3 neque munus iudiciarium in re matrimoniali curiae officiis prorsus delegatum relinquat. Idque speciatim valeat in processu breviori, qui ad dirimendos casus manifestioris nullitatis stabilitur. 3 Cf. Franciscus, Adhort. apost. Evangelii gaudium, n. 27, in AAS 105 (2013), p. 1031. 948 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Ordinario enim processu matrimoniali expeditiore reddito, efficta est quaedam processus brevioris species – praeter documentalem prout in praesentiarum vigentem –, in iis applicanda casibus in quibus accusata matrimonii nullitas pro se habet argumentorum peculiariter evidentium fulcimen. Nos tamen non latuit, in quantum discrimen ex breviato iudicio principium indissolubilitatis matrimonialis adduci possit; eum nimirum in finem voluimus ipsum Episcopum in tali processu iudicem constitui, qui in fide et disciplina unitati catholicae cum Petro ob suum pastoris munus quam maxime cavet. Appellatio ad Sedem Metropolitanam, utpote ad munus provinciae ecclesiasticae capitale, per saecula stabile, insigne est primigeniae synodalitatis in Ecclesiis orientalibus speciei, ideoque sustinenda fovendaque est. Orientalium Ecclesiarum Synodi, quas potissimum urgere debet apostolicus zelus in fidelibus pertingendis dispersis, officium praefatae conversionis participandae persentiant, et sartum tectumque servent Episcoporum ius potestatem iudicialem in sua particulari Ecclesia ordinandi. Proximitatis inter iudicem et christifideles restauratio exitum non sortietur enim, nisi ex Synodis singulis Episcopis stimulus una simul cum auxilio veniat ad reformationem matrimonialis processus adimplendam. Una cum iudicis proximitate curent pro posse Synodi, salva iusta et honesta mercede tribunalium operatorum, ut processuum gratuitati caveatur et Ecclesia, generosam matrem se ostendens fidelibus, in re tam arcte animarum saluti cohaerente manifestet Christi gratuitum amorem quo salvi omnes facti sumus. Appellationem ad Apostolicae Sedis Tribunal ordinarium, seu Rotam Romanam, utique servari oportet, antiquissimo spectato iure, ita ut vinculum inter Petri Sedem et Ecclesias particulares confirmetur, cauto tamen in eiusdem appellationis disciplina ut quilibet cohibeatur iuris abusus, neque quid salus animarum detrimenti capiat. Rotae Romanae, autem, lex propria quam primum regulis reformati processus, quatenus opus sit, adaequabitur. Quibus omnibus mature consideratis, decernimus ac statuimus Tituli XXVI Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium, Caput I, Art. I De causis ad matrimonii nullitatem declarandam (cann. 1357-1377), inde a die VIII mensis Decembris anni MMXV, integre substitui prout sequitur: 1. De foro competenti et de tribunalibus Can. 1357 § 1. Quaelibet causa matrimonialis baptizati iure proprio ad Ecclesiam spectat. Acta Francisci Pp. 949 § 2. Firmis, ubi vigent, Statutis personalibus causae de effectibus mere civilibus matrimonii, si principaliter aguntur, pertinent ad iudicem civilem, sed, si incidenter et accessorie, possunt etiam a iudice ecclesiastico ex propria auctoritate cognosci ac definiri. Can. 1358. In causis de matrimonii nullitate, quae non sunt Sedi Apostolicae reservatae, competentia sunt: 1o tribunal loci in quo matrimonium celebratum est; 2° tribunal loci ubi alterutra vel utraque pars domicilium vel quasi-domicilium habet; 3° tribunal loci ubi de facto colligendae sunt pleraeque probationes. Can. 1359 § 1. In unaquaque eparchia iudex primi gradus pro causis nullitatis matrimonii iure expresse non exceptis est Episcopus eparchialis, qui iudicialem potestatem exercere potest per se ipse vel per alios, ad normam iuris. § 2. Episcopus pro sua eparchia tribunal eparchiale constituat pro causis nullitatis matrimonii, salva facultate ipsius Episcopi accedendi ad aliud eparchiale vel pro pluribus eparchiis vicinius tribunal. § 3. Causae de matrimonii nullitate collegio trium iudicum reservantur. Eidem praeesse debet iudex clericus, reliqui iudices etiam alii christifideles esse possunt. § 4. Episcopus Moderator, si tribunal collegiale constitui nequeat in eparchia vel in viciniore tribunali ad normam § 2 electo, causas unico iudici clerico committat qui, ubi fieri possit, duos assessores probatae vitae, peritos in scientiis iuridicis vel humanis, ab Episcopo ad hoc munus approbatos, sibi asciscat; eidem iudici unico, nisi aliud constet, ea competunt quae collegio, praesidi vel ponenti tribuuntur. § 5. Tribunal secundae instantiae ad validitatem semper collegiale esse debet, iuxta praescriptum praecedentis § 3. § 6. A tribunali primi gradus appellatur ad tribunal metropolitanum secundi gradus, salvis praescriptis cann. 1064 et 1067, § 5. 2. De iure impugnandi matrimonium Can. 1360 § 1. Habiles sunt ad matrimonium impugnandum: 1o coniuges; 2° promotor iustitiae, si nullitas iam divulgata est et matrimonium convalidari non potest aut non expedit. § 2. Matrimonium, quod utroque coniuge vivente non est accusatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis accusari non potest, nisi 950 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale quaestio de validitate est praeiudicialis ad aliam controversiam sive in foro ecclesiastico sive in foro civili solvendam. § 3. Si vero coniux moritur pendente causa, servetur can. 1199. 3. De causae introductione et instructione Can. 1361. Iudex, antequam causam acceptet, certior fieri debet matrimonium irreparabiliter pessum ivisse, ita ut coniugalis convictus restitui nequeat. Can. 1362 § 1. Recepto libello, Vicarius iudicialis si aestimet eum aliquo fundamento niti, eum admittat et, decreto ad calcem ipsius libelli apposito, praecipiat ut exemplar notificetur defensori vinculi et, nisi libellus ab utraque parte subscriptus fuerit, parti conventae, eidem dato termino quindecim dierum ad suam mentem de petitione aperiendam. § 2. Praefato termino transacto, altera parte, si et quatenus, iterum monita ad suam mentem ostendendam, audito vinculi defensore, Vicarius iudicialis suo decreto dubii formulam determinet et decernat utrum causa processu ordinario an processu breviore ad mentem cann. 1369-1373 pertractanda sit. Quod decretum partibus et vinculi defensori statim notificetur. § 3. Si causa ordinario processu tractanda est, Vicarius iudicialis, eodem decreto, constitutionem iudicum collegii vel iudicis unici cum duobus assessoribus iuxta can. 1359, § 4 disponat. § 4. Si autem processus brevior statutus est, Vicarius iudicialis agat ad normam can. 1371. § 5. Formula dubii non tantum quaerat, num constet de nullitate matrimonii in casu, sed definire debet, quo capite vel quibus capitibus validitas matrimonii impugnetur. Can. 1363 § 1. Defensori vinculi, partium patronis et, si in iudicio est, etiam promotori iustitiae ius est: 1o interrogationi partium, testium et peritorum adesse salvo can. 1240; 2o acta iudicialia, etsi nondum publicata, invisere et documenta a partibus producta recognoscere. § 2. Interrogationi, de qua in § 1, n. 1, partes assistere non possunt. Can. 1364 § 1. In causis de matrimonii nullitate, confessio iudicialis et partium declarationes, testibus de ipsarum partium credibilitate sustentae, vim plenae probationis habere possunt, a iudice aestimandam perpensis omnibus indiciis et adminiculis, nisi alia accedant elementa quae eas infirment. § 2. In iisdem causis, depositio unius testis plenam fidem facere potest, si agatur de teste qualificato qui deponat de rebus ex officio gestis, aut rerum et personarum adiuncta id suadeant. Acta Francisci Pp. 951 § 3. In causis de impotentia vel de defectu consensus propter mentis morbum vel anomaliam naturae psychicae iudex unius periti vel plurium opera utatur, nisi ex adiunctis inutilis evidenter apparet; in ceteris causis servetur can. 1255. § 4. Si in instructione causae dubium valde probabile emerserit de non secuta matrimonii consummatione, tribunal potest, auditis partibus, causam de nullitate matrimonii suspendere et instructionem complere ad obtinendam solutionem matrimonii sacramentalis non consummati; deinde acta ad Sedem Apostolicam mittat una cum petitione huius solutionis ab alterutro vel utroque coniuge facta et cum voto tribunalis et Episcopi eparchialis. 4. De sententia, de eiusdem impugnationibus et exsecutione Can. 1365. Sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaravit, elapsis terminis a cann. 1311-1314 ordinatis, fit exsecutiva. Can. 1366 § 1. Integrum manet parti, quae se gravatam putet, itemque promotori iustitiae et defensori vinculi querelam nullitatis sententiae vel appellationem contra eandem sententiam interponere ad mentem cann. 1302-1321. § 2. Terminis iure statutis ad appellationem eiusque prosecutionem elapsis atque actis iudicialibus a tribunali superioris gradus receptis, constituatur collegium iudicum, designetur vinculi defensor et partes moneantur ut animadversiones, intra terminum praestitutum, proponant; quo termino transacto, si appellatio mere dilatoria evidenter appareat, tribunal collegiale, suo decreto, sententiam prioris gradus confirmet. § 3. Si appellatio admissa est, eodem modo quo in primo gradu, congrua congruis referendo, procedendum est. § 4. Si in gradu appellationis novum nullitatis matrimonii caput affertur, tribunal potest illud tamquam in primo gradu iudicii admittere et de illo iudicare. Can. 1367. Si sententia exsecutiva prolata sit, potest quovis tempore ad tribunal tertii gradus pro nova causae propositione ad normam can. 1325, novis iisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione allatis. Can. 1368 § 1. Postquam sententia, quae matrimonii nullitatem declaraverit, facta est exsecutiva, partes quarum matrimonium declaratum est nullum, possunt novum matrimonium celebrare, nisi vetito ipsi sententiae apposito vel ab Hierarca loci statuto id prohibeatur. 952 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale § 2. Statim ac sententia facta est exsecutiva, Vicarius iudicialis debet eandem notificare Hierarchae loci, ubi matrimonium celebratum est; hic Hierarcha vero curare debet, ut quam primum de declarata nullitate matrimonii et de vetitis forte statutis in libris matrimoniorum et baptizatorum mentio fíat. 5. De processu matrimoniali breviore coram Episcopo Can. 1369. Ipsi Episcopo eparchiali competit iudicare causas de matrimonii nullitate processu breviore quoties: 1o petitio ab utroque coniuge vel ab alterutro, altero consentiente, proponatur; 2o recurrant rerum personarumque adiuncta, testimoniis vel instrumentis suffulta, quae accuratiorem disquisitionem aut investigationem non exigant, et nullitatem manifestam reddant. Can. 1370. Libellus quo processus brevior introducitur, praeter ea quae in can. 1187 recensentur, debet: 1o facta quibus petitio innititur, breviter, integre et perspicue exponere; 2o probationes, quae statim a iudice colligi possint, indicare; 3o documenta quibus petitio innititur in adnexo exhibere. Can. 1371. Vicarius iudicialis, eodem decreto quo dubii formulam determinat instructore et assessore nominatis, ad sessionem non ultra triginta dies iuxta can. 1372 celebrandam omnes citet qui in ea interesse debent. Can. 1372. Instructor una sessione, quatenus fieri possit, probationes colligat et terminum quindecim dierum statuat ad animadversiones pro vinculo et defensiones pro partibus, si quae habeantur, exhibendas. Can. 1373 § 1. Actis receptis, Episcopus eparchialis, collatis consiliis cum instructore et assessore, perpensisque animadversionibus defensoris vinculi et, si quae habeantur, defensionibus partium, si moralem certitudinem de matrimonii nullitate adipiscitur, sententiam ferat. Secus causam ad ordinarium tramitem remittat. § 2. Integer sententiae textus, motivis expressis, quam citius, partibus notificetur. § 3. Adversus sententiam Episcopi appellatio datur ad Metropolitani vel ad Rotam Romanam; si autem sententia ab ipso Metropolita aliove Episcopo eparchiali qui auctoritatem superiorem infra Romanum Pontificem non habet lata sit, appellatio datur ad Episcopum ab eodem stabiliter selectum, consulto Patriarcha vel Hierarcha de quo in can. 175. Acta Francisci Pp. 953 § 4. Si appellatio mere dilatoria evidenter appareat, Metropolita vel Episcopus de quo in § 3, vel Decanus Rotae Romanae, eam a limine decreto suo reiciat; si autem admissa fuerit, causa ad ordinarium tramitem in altero gradu remittatur. 6. De processu documentali Can. 1374. Recepta petitione ad normam can. 1362 proposita, Episcopus eparchialis vel Vicarius iudicialis vel Iudex designatus potest, praetermissis sollemnitatibus ordinarii processus sed citatis partibus et cum interventu defensoris vinculi, matrimonii nullitatem sententia declarare, si ex documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni sit obnoxium, certo constet de exsistentia impedimenti dirimentis vel de defectu legitimae formae, dummodo pari certitudine pateat dispensationem datam non esse, aut de defectu validi mandati procuratoris. Can. 1375 § 1. A sententia, de qua in can. 1374, defensor vinculi, si prudenter existimat, vel vitia vel dispensationis defectum non esse certa, appellare debet ad iudicem tribunalis secundi gradus, ad quem acta sunt mittenda quique scripto certior faciendus est agi de processu documentali. § 2. Integrum manet parti, quae se gravatam putet, ius appellandi. Can. 1376. Iudex tribunalis secundi gradus cum interventu defensoris vinculi et auditis partibus decernat, utrum sententia sit confirmanda an potius procedendum in causa sit ad ordinariam normam iuris; quo in casu eam remittit ad tribunal primi gradus. 7. Normae generales Can. 1377 § 1. In sententia partes moneantur de obligationibus moralibus vel etiam civilibus, quibus forte tenentur, altera erga alteram et erga filios ad debitam sustentationem et educationem praestandas. § 2. Causae ad matrimonii nullitatem declarandam non possunt iudicio contentioso summario, de quo in cann. 1343-1356, tractari. § 3. In ceteris, quae ad rationem procedendi attinent, applicandi sunt, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario servatis normis specialibus de causis, quae ad bonum publicum spectant. * * * 954 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Dispositio can. 1365 applicabitur sententiis matrimonii nullitatem declarantibus publicatis inde a die quo hae Litterae vim obligandi sortientur. Praesentibus adnectitur ratio procedendi, quam duximus ad rectam accuratamque renovatae legis applicationem necessariam, studiose ad fovendum bonum fidelium servanda. Quae igitur a Nobis his Litteris decreta sunt, ea omnia rata ac firma esse iubemus, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus. Gloriosae et benedictae semper Virginis Mariae, quae «Theotokos» verissime vocatur et universalis Ecclesiae eminet Mater misericordiae praecelsa, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli intercessioni actuosam exsecutionem novi matrimonialis processus fidenter committimus. Datum Romae, apud S. Petrum, die XV mensis Augusti, in Assumptione Beatae Mariae Virginis, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio. FRANCISCUS PP. Ratio procedendi in causis ad matrimonii nullitatem declarandam III Coetus Generalis Extraordinarius Synodi Episcoporum mense octobri anni 2014 habitus difficultatem fidelium adeundi Ecclesiae tribunalia perspexit. Quoniam vero Episcopus, sicut bonus Pastor, subditos suos speciali cura pastorali egentes obire tenetur, una cum definitis normis ad processus matrimonialis applicationem, visum est, pro comperta habita Petri Successoris Episcoporumque conspiratione in legis notitia propaganda, instrumenta quaedam praebere ut tribunalium opus respondere valeat fidelibus veritatem declarari postulantibus de exsistentia annon vinculi sui collapsi matrimonii. Art. 1. Episcopus eparchialis vi can. 192 § 1 animo apostolico prosequi tenetur coniuges separatos vel divortio digressos, qui propter suam vitae condicionem forte a praxi religionis defecerint. Ipse igitur cum parochis (cfr. can. 289 § 3) sollicitudinem pastoralem comparticipatur erga hos christifideles in angustiis constitutos. Art. 2. Investigatio praeiudicialis seu pastoralis, quae in structuris paroecialibus vel eparchialibus recipit christifideles separatos vel divortio digressos de validitate sui matrimonii dubitantes vel de nullitate eiusdem persuasos, in eum finem vergit ut eorum condicio cognoscatur et colligantur elementa utilia ad processum iudicialem, ordinarium an breviorem, forte celebrandum. Quae investigatio intra pastorale opus eparchiale de matrimonio unitarium evolvetur. Acta Francisci Pp. 955 Art. 3. Eadem investigatio personis concredetur ab Hierarcha loci idoneis habitis, competentiis licet non exclusive iuridico-canonicis pollentibus. Inter eas habentur in primis parochus proprius vel is qui coniuges ad nuptiarum celebrationem praeparavit. Munus hoc consulendi committi potest etiam aliis clericis, consecratis vel laicis ab Hierarcha loci probatis. Eparchia, vel plures Eparchiae simul, iuxta praesentes adunationes, stabilem structuram constituere possunt per quam servitium hoc praebeatur et componere, si casus ferat, quoddam Vademecum elementa essentialia ad aptiorem indaginis evolutionem referens. Art. 4. Investigatio pastoralis elementa utilia colligit ad causae introductionem coram tribunali competenti a coniugibus vel eorum patrono forte faciendam. Requiratur an partes consentiant ad nullitatem petendam. Art. 5. Omnibus elementis collectis, investigatio perficitur libello, si casus ferat, tribunali competenti exhibendo. Art. 6. Cum Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium undique applicandus sit, salvis specialibus normis, etiam in matrimonialibus processibus, ad mentem can. 1377 § 3, praesens ratio non intendit summam totius processus minute exponere, sed praecipuas legis innovationes potissimum illustrare et ubi oporteat complere. 1. De foro competenti et de tribunalibus Art. 7 § 1. Tituli competentiae de quibus in can. 1358 aequipollentes sunt, servato pro posse principio proximitatis inter iudicem et partes. § 2. Per cooperationem autem inter tribunalia ad mentem can. 1071 caveatur ut quivis, pars vel testis, processui interesse possit minimo cum impendio. Art. 8 § 1. In eparchiis quae proprio tribunali carent, curet Episcopus ut quam primum, etiam per cursus institutionis permanentis et continuae, ab eparchiis earumdemve coetibus et a Sede Apostolica in propositorum communione promotos, personae formentur quae in constituendo tribunali pro causis matrimonialibus operam navare valeant. § 2. Episcopus a tribunali pro pluribus eparchiis ad normam can. 1067, § 1 constituto recedere valet. 2. De iure impugnandi matrimonium Art. 9. Si coniux moriatur durante processu, causa nondum conclusa, instantia suspenditur donec alter coniux vel alius, cuius intersit, instet pro prosecutione; quo in casu legitimum interesse probandum est. 956 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 3. De causae introductione et instructione Art. 10. Iudex petitionem oralem admittere potest, quoties pars libellum exhibere impediatur: tamen, ipse notarium iubeat scriptis actum redigere qui parti legendus est et ab ea probandus, quique locum tenet libelli a parte scripti ad omnes iuris effectus. Art. 11 § 1. Libellus tribunali eparchiali vel pro pluribus eparchiis ad normam can. 1359, § 2 electo exhibeatur. § 2. Petitioni non refragari censetur pars conventa quae sese iustitiae tribunalis remittit vel, iterum rite citata, nullam praebet responsionem. 4. De sententia, de eiusdem impugnationibus et exsecutione Art. 12. Ad certitudinem moralem iure necessariam, non sufficit praevalens probationum indiciorumque momentum, sed requiritur ut quodlibet quidem prudens dubium positivum errandi, in iure et in facto, excludatur, etsi mera contrarii possibilitas non tollatur. Art. 13. Si pars expresse declaraverit se quaslibet notitias circa causam recusare, censetur se facultati obtinendi exemplar sententiae renuntiasse. Quo in casu, eidem notificari potest dispositiva sententiae pars. 5. De processu matrimoniali breviore coram Episcopo Art. 14 § 1. Inter rerum et personarum adiuncta quae sinunt causam nullitatis matrimonii ad tramitem processus brevioris iuxta cann. 1369-1373 pertractari, recensentur exempli gratia: is fidei defectus qui gignere potest simulationem consensus vel errorem voluntatem determinantem, brevitas convictus coniugalis, abortus procuratus ad vitandam procreationem, permanentia pervicax in relatione extraconiugali tempore nuptiarum vel immediate subsequenti, celatio dolosa sterilitatis vel gravis infirmitatis contagiosae vel filiorum ex relatione praecedenti vel detrusionis in carcerem, causa contrahendi vitae coniugali omnino extranea vel haud praevisa praegnantia mulieris, violentia physica ad extorquendum consensum illata, defectus usus rationis documentis medicis comprobatus, etc. § 2. Inter instrumenta quae petitionem suffulciunt habentur omnia documenta medica quae evidenter inutilem reddere possunt peritiam ex officio exquirendam. Art. 15. Si libellus ad processum ordinarium introducendum exhibitus sit, at Vicarius iudicialis censuerit causam processu breviore pertractari Acta Francisci Pp. 957 posse, in notificando libello ad normam can. 1362 § 1, idem partem conventam quae eum non subscripserit invitet, ut tribunali notum faciat num ad petitionem exhibitam accedere et processui interesse intendat. Idem, quoties oporteat, partem vel partes quae libellum subscripserint invitet ad libellum quam primum complendum ad normam can. 1370. Art. 16. Vicarius iudicialis semetipsum tamquam instructorem designare potest; quatenus autem fieri potest, nominet instructorem ex eparchia originis causae. Art. 17. In citatione ad mentem can. 1371 expedienda, partes certiores fiant se posse, tribus saltem ante sessionem instructoriam diebus, articulos argumentorum, nisi libello adnexi sint, exhibere, super quibus interrogatio partium vel testium petitur. Art. 18. § 1. Partes eiusque advocati assistere possunt excussioni ceterarum partium et testium, nisi instructor, propter rerum et personarum adiuncta, censuerit aliter esse procedendum. § 2. Responsiones partium et testium redigendae sunt scripto a notario, sed summatim et in iis tantummodo quae pertinent ad matrimonii controversi substantiam. Art. 19. Si causa instruitur penes tribunal pro pluribus eparchiis, Episcopus qui sententiam pronuntiare debet est ille loci, iuxta quem competentia ad mentem can. 1358 stabilitur. Si vero plures sint, servetur pro posse principium proximitatis inter partes et iudicem. Art. 20 § 1. Episcopus eparchialis pro sua prudentia statuat modum pronuntiationis sententiae. § 2. Sententia, ab Episcopo utique una cum notario subscripta, breviter et concinne motiva decisionis exponat et ordinarie intra terminum unius mensis a die decisionis partibus notificetur. 6. De processu documentali Art. 21. Episcopus eparchialis et Vicarius iudicialis competentes determinantur ad normam can. 1358. FRANCISCUS PP. 958 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale II Quibus canones Codicis Iuris Canonici de Causis ad Matrimonii nullitatem declarandam reformantur FRANCISCUS PP. Mitis Iudex Dominus Iesus, Pastor animarum nostrarum, Petro Apostolo eiusque Successoribus potestatem clavium concredidit ad opus iustitiae et veritatis in Ecclesia absolvendum; quae suprema et universalis potestas, ligandi nempe ac solvendi his in terris, illam Ecclesiarum particularium Pastorum asserit, roborat et vindicat, cuius vi iidem sacrum ius et coram Domino officium habent in suos subditos iudicium faciendi.1 Labentibus saeculis Ecclesia in re matrimoniali, nitidiorem adepta Christi verborum conscientiam, doctrinam sacri connubii vinculi indissolubilitatis profundius intellexit exposuitque, nullitatum matrimonialis consensus systema concinnavit atque processum iudicialem ad rem aptius ordinavit, ita ut ecclesiastica disciplina magis magisque cum veritate fidei, quam profitebatur, cohaereret. Quae omnia facta semper sunt duce salutis animarum suprema lege,2 quoniam Ecclesia, ut sapienter docuit Beatus Paulus PP. VI, divinum Trinitatis consilium est, ideoque omnes eius institutiones, utique semper perfectibiles, eo tendere debent ut divinam gratiam transmittant, atque christifidelium bono, utpote ipsius Ecclesiae fini essentiali, pro cuiusque munere ac missione, continenter faveant.3 Cuius rei conscii decrevimus reformationem processuum de matrimonii nullitate suscipere, huncque in finem Coetum congregavimus Virorum, iuris doctrina, pastorali prudentia et forensi usu insignium, qui, sub moderamine Exc.mi Rotae Romanae Decani, rationem reformationis delinearent, in tuto utique posito principio vinculi matrimonialis indissolubilitatis. Alacriter operans, brevi tempore Coetus huiusmodi novae legis processualis adumbrationem concepit, quae ponderatae consiCf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Const. dogm. Lumen Gentium, n. 27. Cf. CIC, can. 1752. 3 Cf. Paulus VI, Allocutio iis qui II Conventui Internationali Iuris Canonici interfuerunt, diei 17 septembris 1973. 1 2 Acta Francisci Pp. 959 derationi subiecta, vel cum aliorum peritorum auxilio, nunc in praesentibus Litteris transfunditur. Salutis ergo animarum studium, quae – hodie sicut heri – institutionum, legum, iuris supremus finis manet, Romanum impellit Antistitem ad Episcopis hasce reformationis tabulas praebendas, quippe qui secum sint muneris Ecclesiae participes, unitatis nempe tutandae in fide ac disciplina de matrimonio, familiae christianae cardine et scaturigine. Alit reformationis studium ingens christifidelium numerus, qui conscientiae suae consulere cupientes ab Ecclesiae structuris iuridicis ob physicam vel moralem longinquitatem saepius arcentur; postulant igitur caritas et misericordia ut ipsa Ecclesia tamquam mater proximam se faciat filiis qui semet segregatos sentiunt. Hunc in sensum evaserunt optata quoque maioris partis Fratrum Nostrorum in Episcopatu, in recenti extraordinaria Synodo adunatorum, iudicia agiliora ac faciliora accessu flagitantis. 4 Quibus optatis omnino consonantes, statuimus hisce Litteris dispositiones edere quibus non matrimoniorum nullitati, sed processuum celeritati faveatur non minus quam iustae simplicitati, ne, propter elongatam iudicii definitionem, fidelium sui status declarationem exspectantium dubii tenebrae diutine opprimant praecordia. Quod fecimus vestigia utique prementes Decessorum Nostrorum, volentium causas nullitatis matrimonii via iudiciali pertractari, haud vero administrativa, non eo quod rei natura id imponat, sed potius postulatio urgeat veritatis sacri vinculi quammaxime tuendae: quod sane praestant ordinis iudiciarii cautiones. Quaedam enitent fundamentalia criteria quae opus reformationis rexerunt. I. Una sententia pro nullitate exsecutiva. – Visum est, imprimís, non amplius requiri duplicem decisionem conformem pro matrimonii nullitate ut partes ad novas canonicas nuptias admittantur, sed sufficere certitudinem moralem a primo iudice ad normam iuris adeptam. II. Iudex unicus sub Episcopi responsabilitate. – Constitutio iudicis unici, clerici utique, in prima instantia Episcopi responsabilitati committitur, qui in pastorali exercitio suae iudicialis potestatis caveat ne cuilibet laxismo indulgeatur. III. Ipse Episcopus iudex. – Ut sane Concilii Vaticani II in quodam magni ponderis ambitu documentum ad effectum tandem ducatur, decretum est 4 Cf. Relatio Synodi, n. 48. 960 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale palam proferri ipsum Episcopum in sua Ecclesia, cuius pastor et caput constituitur, eo ipso esse inter christifideles sibi commissos iudicem. Exoptatur ergo ut in magnis sicut in parvis dioecesibus ipse Episcopus signum offerat conversionis ecclesiasticarum structurarum, 5 neque munus iudiciarium in re matrimoniali curiae officiis prorsus delegatum relinquat. Idque speciatim valeat in processu breviori, qui ad dirimendos casus manifestioris nullitatis stabilitur. IV. Processus brevior. – Namque, ordinario processu matrimoniali expeditiore reddito, efficta est quaedam processus brevioris species – praeter documentalem prout in praesentiarum vigentem –, in iis applicanda casibus in quibus accusata matrimonii nullitas pro se habet argumentorum peculiariter evidentium fulcimen. Nos tamen non latuit, in quantum discrimen ex breviato iudicio principium indissolubilitatis matrimonialis adduci possit; eum nimirum in finem voluimus ipsum Episcopum in tali processu iudicem constitui, qui in fide et disciplina unitati catholicae cum Petro ob suum pastoris munus quam qui maxime cavet. V. Appellatio ad Sedem Metropolitanam. – Appellatio ad Sedem Metropolitae restituatur oportet, quippe quod munus per saecula stabile, tamquam provinciae ecclesiasticae capitis, insigne perstat synodalitatis in Ecclesia. VI. Episcoporum Conferentiarum offìcium proprium. – Episcoporum Conferentiae, quas potissimum urgere debet apostolicus zelus in fidelibus pertingendis dispersis, officium praefatae conversionis participandae persentiant, et sartum tectumque servent Episcoporum ius potestatem iudicialem in sua particulari Ecclesia ordinandi. Proximitatis inter iudicem et christifideles restauratio secundum enim exitum non sortietur, nisi ex Conferentiis singulis Episcopis stimulus una simul cum auxilio veniat ad reformationem matrimonialis processus adimplendam. Una cum iudicis proximitate curent pro posse Episcoporum Conferentiae, salva iusta et honesta tribunalium operatorum mercede, ut processuum gratuitati caveatur et Ecclesia, generosam matrem se ostendens fidelibus, in re tam arcte animarum saluti cohaerente manifestet Christi gratuitum amorem quo salvi omnes facti sumus. VII. Appellatio ad Sedem Apostolicam – Appellationem ad Apostolicae Sedis Tribunal ordinarium, seu Rotam Romanam, utique servari oportet, antiquissimo spectato iure, ita ut vinculum inter Petri Sedem et Ecclesias 5 Cf. Franciscus, Adhort. apost. Evangelii gaudium, n. 27, in 105 (2013), p. 1031. Acta Francisci Pp. 961 particulares confirmetur, cauto tamen in eiusdem appellationis disciplina ut quilibet cohibeatur iuris abusus, neque quid salus animarum detrimenti capiat. Rotae Romanae, autem, lex propria quam primum regulis reformati processus, quatenus opus sit, adaequabitur. VIII. Provisiones pro Ecclesiis Orientalibus. – Rationem demum habentes peculiaris Ecclesiarum Orientalium ecclesialis et disciplinaris ordinationis, statuimus accommodatas normas separatim hoc ipso die edere ad disciplinam matrimonialium processuum in Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium innovandam. Quibus omnibus mature consideratis, decernimus ac statuimus Libri VII Codicis Iuris Canonici, Partis III, Tituli I, Caput I De causis ad matrimonii nullitatem declarandam (cann. 1671-1691), inde a die VIII mensis Decembris anni MMXV, integre substitui prout sequitur: Art. 1 De foro competenti et de tribunalibus Can. 1671 § 1. Causae matrimoniales baptizatorum iure proprio ad iudicem ecclesiasticum spectant. § 2. Causae de effectibus matrimonii mere civilibus pertinent ad civilem magistratum, nisi ius particulare statuat easdem causas, si incidenter et accessorie agantur, posse a iudice ecclesiastico cognosci ac definiri. Can. 1672. In causis de matrimonii nullitate, quae non sint Sedi Apostolicae reservatae, competentia sunt: 1o tribunal loci in quo matrimonium celebratum est; 2° tribunal loci in quo alterutra vel utraque pars domicilium vel quasi-domicilium habet; 3° tribunal loci in quo de facto colligendae sunt pleraeque probationes. Can. 1673 § 1. In unaquaque dioecesi iudex primae instantiae pro causis nullitatis matrimonii iure expresse non exceptis est Episcopus dioecesanus, qui iudicialem potestatem exercere potest per se ipse vel per alios, ad normam iuris. § 2. Episcopus pro sua dioecesi tribunal dioecesanum constituat pro causis nullitatis matrimonii, salva facultate ipsius Episcopi accedendi ad aliud dioecesanum vel interdioecesanum vicinius tribunal. § 3. Causae de matrimonii nullitate collegio trium iudicum reservantur. Eidem praeesse debet iudex clericus, reliqui iudices etiam laici esse possunt. 962 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale § 4. Episcopus Moderator, si tribunal collegiale constitui nequeat in dioecesi vel in viciniore tribunali ad normam § 2 electo, causas unico iudici clerico committat qui, ubi fieri possit, duos assessores probatae vitae, peritos in scientiis iuridicis vel humanis, ab Episcopo ad hoc munus approbatos, sibi asciscat; eidem iudici unico, nisi aliud constet, ea competunt quae collegio, praesidi vel ponenti tribuuntur. § 5. Tribunal secundae instantiae ad validitatem semper collegiale esse debet, iuxta praescriptum praecedentis § 3. § 6. A tribunali primae instantiae appellatur ad tribunal metropolitanum secundae instantiae, salvis praescriptis cann. 1438-1439 et 1444. Art. 2 De iure impugnandi matrimonium Can. 1674 § 1. Habiles sunt ad matrimonium impugnandum: 1o coniuges; 2° promotor iustitiae, cum nullitas iam divulgata est, si matrimonium convalidari nequeat aut non expediat. § 2. Matrimonium quod, utroque coniuge vivente, non fuit accusatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis accusari non potest, nisi quaestio de validitate sit praeiudicialis ad aliam solvendam controversiam sive in foro canonico sive in foro civili. § 3. Si autem coniux moriatur pendente causa, servetur can. 1518. Art. 3 De causae introductione et instructione Can. 1675. Iudex, antequam causam acceptet, certior fieri debet matrimonium irreparabiliter pessum ivisse, ita ut coniugalis convictus restitui nequeat. Can. 1676 § 1. Recepto libello, Vicarius iudicialis si aestimet eum aliquo fundamento niti, eum admittat et, decreto ad calcem ipsius libelli apposito, praecipiat ut exemplar notificetur defensori vinculi et, nisi libellus ab utraque parte subscriptus fuerit, parti conventae, eidem dato termino quindecim dierum ad suam mentem de petitione aperiendam. § 2. Praefato termino transacto, altera parte, si et quatenus, iterum monita ad suam mentem ostendendam, audito vinculi defensore, Vicarius Acta Francisci Pp. 963 iudicialis suo decreto dubii formulam determinet et decernat utrum causa processu ordinario an processu breviore ad mentem cann. 1683-1687 pertractanda sit. Quod decretum partibus et vinculi defensori statim notificetur. § 3. Si causa ordinario processu tractanda est, Vicarius iudicialis, eodem decreto, constitutionem iudicum collegii vel iudicis unici cum duobus assessoribus iuxta can. 1673, § 4 disponat. § 4. Si autem processus brevior statutus est, Vicarius iudicialis agat ad normam can. 1685. § 5. Formula dubii determinare debet quo capite vel quibus capitibus nuptiarum validitas impugnetur. Can. 1677 § 1. Defensori vinculi, partium patronis et, si in iudicio sit, etiam promotori iustitiae ius est: 1 o examini partium, testium et peritorum adesse, salvo praescripto can. 1559; 2o acta iudicialia, etsi nondum publicata, invisere et documenta a partibus producta recognoscere. § 2. Examini, de quo in § 1, n. 1, partes assistere nequeunt. Can. 1678 § 1. In causis de matrimonii nullitate, confessio iudicialis et partium declarationes, testibus forte de ipsarum partium credibilitate sustentae, vim plenae probationis habere possunt, a iudice aestimandam perpensis omnibus indiciis et adminiculis, nisi alia accedant elementa quae eas infirment. § 2. In iisdem causis, depositio unius testis plenam fidem facere potest, si agatur de teste qualificato qui deponat de rebus ex officio gestis, aut rerum et personarum adiuncta id suadeant. § 3. In causis de impotentia vel de consensus defectu propter mentis morbum vel anomaliam naturae psychicae iudex unius periti vel plurium opera utatur, nisi ex adiunctis inutilis evidenter appareat; in ceteris causis servetur praescriptum can. 1574. § 4. Quoties in instructione causae dubium valde probabile emerserit de non secuta matrimonii consummatione, tribunal potest, auditis partibus, causam nullitatis suspendere, instructionem complere pro dispensatione super rato, ac tandem acta transmitiere ad Sedem Apostolicam una cum petitione dispensationis ab alterutro vel utroque coniuge et cum voto tribunalis et Episcopi. 964 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Art. 4 De sententia, de eiusdem impugnationibus et exsecutione Can. 1679. Sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaravit, elapsis terminis a cann. 1630-1633 ordinatis, fit exsecutiva. Can. 1680 § 1. Integrum manet parti, quae se gravatam putet, itemque promotori iustitiae et defensori vinculi querelam nullitatis sententiae vel appellationem contra eandem sententiam interponere ad mentem cann. 1619-1640. § 2. Terminis iure statutis ad appellationem eiusque prosecutionem elapsis atque actis iudicialibus a tribunali superioris instantiae receptis, constituatur collegium iudicum, designetur vinculi defensor et partes moneantur ut animadversiones, intra terminum praestitutum, proponant; quo termino transacto, si appellatio mere dilatoria evidenter appareat, tribunal collegiale, suo decreto, sententiam prioris instantiae confirmet. § 3. Si appellatio admissa est, eodem modo quo in prima instantia, congrua congruis referendo, procedendum est. § 4. Si in gradu appellationis novum nullitatis matrimonii caput afferatur, tribunal potest, tamquam in prima instantia, illud admittere et de eo iudicare. Can. 1681. Si sententia exsecutiva prolata sit, potest quovis tempore ad tribunal tertii gradus pro nova causae propositione ad normam can. 1644, novis iisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione allatis. Can. 1682 § 1. Postquam sententia, quae matrimonii nullitatem declaraverit, facta est exsecutiva, partes quarum matrimonium declaratum est nullum, possunt novas nuptias contrahere, nisi vetito ipsi sententiae apposito vel ab Ordinario loci statuto id prohibeatur. § 2. Statim ac sententia facta est exsecutiva, Vicarius iudicialis debet eandem notificare Ordinario loci in quo matrimonium celebratum est. Is autem curare debet ut quam primum de decreta nullitate matrimonii et de vetitis forte statutis in matrimoniorum et baptizatorum libris mentio fiat. Art. 5 De processu matrimoniali breviore coram Episcopo Can. 1683. Ipsi Episcopo dioecesano competit iudicare causas de matrimonii nullitate processu breviore quoties: Acta Francisci Pp. 965 1o petitio ab utroque coniuge vel ab alterutro, altero consentiente, proponatur; 2° recurrant rerum personarumque adiuncta, testimoniis vel instrumentis suffulta, quae accuratiorem disquisitionem aut investigationem non exigant, et nullitatem manifestam reddant. Can. 1684. Libellus quo processus brevior introducitur, praeter ea quae in can. 1504 recensentur, debet: 1° facta quibus petitio innititur breviter, integre et perspicue exponere; 2° probationes, quae statim a iudice colligi possint, indicare; 3° documenta quibus petitio innititur in adnexo exhibere. Can. 1685. Vicarius iudicialis, eodem decreto quo dubii formulam determinat, instructore et assessore nominatis, ad sessionem non ultra triginta dies iuxta can. 1686 celebrandam omnes citet qui in ea interesse debent. Can. 1686. Instructor una sessione, quatenus fieri possit, probationes colligat et terminum quindecim dierum statuat ad animadversiones pro vinculo et defensiones pro partibus, si quae habeantur, exhibendas. Can. 1687 § 1. Actis receptis, Episcopus dioecesanus, collatis consiliis cum instructore et assessore, perpensisque animadversionibus defensoris vinculi et, si quae habeantur, defensionibus partium, si moralem certitudinem de matrimonii nullitate adipiscitur, sententiam ferat. Secus causam ad ordinarium tramitem remittat. § 2. Integer sententiae textus, motivis expressis, quam citius partibus notificetur. § 3. Adversus sententiam Episcopi appellatio datur ad Metropolitam vel ad Rotam Romanam; si autem sententia ab ipso Metropolita lata sit, appellatio datur ad antiquiorem suffraganeum; et adversus sententiam alius Episcopi qui auctoritatem superiorem infra Romanum Pontificem non habet, appellatio datur ad Episcopum ab eodem stabiliter selectum. § 4. Si appellatio mere dilatoria evidenter appareat, Metropolita vel Episcopus de quo in § 3, vel Decanus Rotae Romanae, eam a limine decreto suo reiciat; si autem admissa fuerit, causa ad ordinarium tramitem in altero gradu remittatur. Art. 6 De processu documentali Can. 1688. Recepta petitione ad normam can. 1676 proposita, Episcopus dioecesanus vel Vicarius iudicialis vel Iudex designatus potest, praetermissis 966 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale sollemnitatibus ordinarii processus sed citatis partibus et cum interventu defensoris vinculi, matrimonii nullitatem sententia declarare, si ex documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni sit obnoxium, certo constet de exsistentia impedimenti dirimentis vel de defectu legitimae formae, dummodo pari certitudine pateat dispensationem datam non esse, aut de defectu validi mandati procuratoris. Can. 1689 § 1. Adversus hanc declarationem defensor vinculi, si prudenter existimaverit vel vitia de quibus in can. 1688 vel dispensationis defectum non esse certa, appellare debet ad iudicem secundae instantiae, ad quem acta sunt transmittenda quique scripto monendus est agi de processu documentali. § 2. Integrum manet parti, quae se gravatam putet, ius appellandi. Can. 1690. Iudex alterius instantiae, cum interventu defensoris vinculi et auditis partibus, decernet eodem modo, de quo in can. 1688, utrum sententia sit confirmanda, an potius procedendum in causa sit iuxta ordinarium tramitem iuris; quo in casu eam remittit ad tribunal primae instantiae. Art. 7 Normae generales Can. 1691 § 1. In sententia partes moneantur de obligationibus moralibus vel etiam civilibus, quibus forte teneantur, altera erga alteram et erga prolem, ad sustentationem et educationem praestandam. § 2. Causae ad matrimonii nullitatem declarandam, processu contentioso orali, de quo in cann. 1656-1670, tractari nequeunt. § 3. In ceteris quae ad rationem procedendi attinent, applicandi sunt, nisi rei natura obstet, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario, servatis specialibus normis circa causas de statu personarum et causas ad bonum publicum spectantes. * * * Dispositio can. 1679 applicabitur sententiis matrimonii nullitatem declarantibus publicatis inde a die quo hae Litterae vim obligandi sortientur. Praesentibus adnectitur ratio procedendi, quam duximus ad rectam accuratamque renovatae legis applicationem necessariam, studiose ad fovendum bonum fidelium servanda. Acta Francisci Pp. 967 Quae igitur a Nobis his Litteris decreta sunt, ea omnia rata ac firma esse iubemus, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus. Gloriosae et benedictae semper Virginis Mariae, Matris misericordiae, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli intercessioni actuosam exsecutionem novi matrimonialis processus fidenter committimus. Datum Romae, apud S. Petrum, die XV mensis Augusti, in Assumptione Beatae Mariae Virginis, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio. FRANCESCO PP. Ratio procedendi in causis ad matrimonii nullitatem declarandam III Coetus Generalis Extraordinarius Synodi Episcoporum mense octobri anni 2014 habitus difficultatem fidelium adeundi Ecclesiae tribunalia perspexit. Quoniam vero Episcopus, sicut bonus Pastor, subditos suos speciali cura pastorali egentes obire tenetur, una cum definitis normis ad processus matrimonialis applicationem, visum est, pro comperta habita Petri Successoris Episcoporumque conspiratione in legis notitia propaganda, instrumenta quaedam praebere ut tribunalium opus respondere valeat fidelibus veritatem declarari postulantibus de exsistentia annon vinculi sui collapsi matrimonii. Art. 1. Episcopus vi can. 383 § 1 animo apostolico prosequi tenetur coniuges separatos vel divortio digressos, qui propter suam vitae condicionem forte a praxi religionis defecerint. Ipse igitur cum parochis (cfr. can. 529 § 1) sollicitudinem pastoralem comparticipatur erga hos christifideles in angustiis constitutos. Art. 2. Investigatio praeiudicialis seu pastoralis, quae in structuris paroecialibus vel dioecesanis recipit christifideles separatos vel divortio digressos de validitate sui matrimonii dubitantes vel de nullitate eiusdem persuasos, in eum finem vergit ut eorum condicio cognoscatur et colligantur elementa utilia ad processum iudicialem, ordinarium an breviorem, forte celebrandum. Quae investigatio intra pastorale opus dioecesanum de matrimonio unitarium evolvetur. Art. 3. Eadem investigatio personis concredetur ab Ordinario loci idoneis habitis, competentiis licet non exclusive iuridico-canonicis pollentibus. Inter eas habentur in primis parochus proprius vel is qui coniuges ad nuptiarum celebrationem praeparavit. 968 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Munus hoc consulendi committi potest etiam aliis clericis, consecratis vel laicis ab Ordinario loci probatis. Dioecesis, vel plures dioeceses simul, iuxta praesentes adunationes, stabilem structuram constituere possunt per quam servitium hoc praebeatur et componere, si casus ferat, quoddam Vademecum elementa essentialia ad aptiorem indaginis evolutionem referens. Art. 4. Investigatio pastoralis elementa utilia colligit ad causae introductionem coram tribunali competenti a coniugibus vel eorum patrono forte faciendam. Requiratur an partes consentiant ad nullitatem petendam. Art. 5. Omnibus elementis collectis, investigatio perficitur libello, si casus ferat, tribunali competenti exhibendo. Art. 6. Cum Codex iuris canonici undique applicandus sit, salvis specialibus normis, etiam in matrimonialibus processibus, ad mentem can. 1691 § 3, praesens ratio non intendit summam totius processus minute exponere, sed praecipuas legis innovationes potissimum illustrare et ubi oporteat complere. Titulus I – De foro competenti et de tribunalibus Art. 7 § 1. Tituli competentiae de quibus in can. 1672 aequipollentes sunt, servato pro posse principio proximitatis inter iudicem et partes. § 2. Per cooperationem autem inter tribunalia ad mentem can. 1418 caveatur ut quivis, pars vel testis, processui interesse possit minimo cum impendio. Art. 8 § 1. In dioecesibus quae proprio tribunali carent, curet Episcopus ut quam primum, etiam per cursus institutionis permanentis et continuae, a dioecesibus earumdemve coetibus et a Sede Apostolica in propositorum communione promotos, personae formentur quae in constituendo tribunali pro causis matrimonialibus operam navare valeant. § 2. Episcopus a tribunali interdioecesano ad normam can. 1423 constituto recedere valet. Titulus II – De iure impugnandi matrimonium Art. 9. Si coniux moriatur durante processu, causa nondum conclusa, instantia suspenditur donec alter coniux vel alius, cuius intersit, instet pro prosecutione; quo in casu legitimum interesse probandum est. Titulus III – De causae introductione et instructione Art. 10. Iudex petitionem oralem admittere potest, quoties pars libellum exhibere impediatur: ipse tamen notarium iubeat scriptis actum redigere qui Acta Francisci Pp. 969 parti legendus est et ab ea probandus, quique locum tenet libelli a parte scripti ad omnes iuris effectus. Art. 11 § 1. Libellus tribunali dioecesano vel interdioecesano ad normam can. 1673, § 2 electo exhibeatur. § 2. Petitioni non refragari censetur pars conventa quae sese iustitiae tribunalis remittit vel, iterum rite citata, nullam praebet responsionem. Titulus IV – De sententia, de eiusdem impugnationibus et exsecutione Art. 12. Ad certitudinem moralem iure necessariam, non sufficit praevalens probationum indiciorumque momentum, sed requiritur ut quodlibet quidem prudens dubium positivum errandi, in iure et in facto, excludatur, etsi mera contrarii possibilitas non tollatur. Art. 13. Si pars expresse declaraverit se quaslibet notitias circa causam recusare, censetur se facultati obtinendi exemplar sententiae renuntiasse. Quo in casu, eidem notificari potest dispositiva sententiae pars. Titulus V – De processu matrimoniali breviore coram Episcopo Art. 14 § 1. Inter rerum et personarum adiuncta quae sinunt causam nullitatis matrimonii ad tramitem processus brevioris iuxta cann. 1683-1687 pertractari, recensentur exempli gratia: is fidei defectus qui gignere potest simulationem consensus vel errorem voluntatem determinantem, brevitas convictus coniugalis, abortus procuratus ad vitandam procreationem, permanentia pervicax in relatione extraconiugali tempore nuptiarum vel immediate subsequenti, celatio dolosa sterilitatis vel gravis infirmitatis contagiosae vel filiorum ex relatione praecedenti vel detrusionis in carcerem, causa contrahendi vitae coniugali omnino extranea vel haud praevisa praegnantia mulieris, violentia physica ad extorquendum consensum illata, defectus usus rationis documentis medicis comprobatus, etc. § 2. Inter instrumenta quae petitionem suffulciunt habentur omnia documenta medica quae evidenter inutilem reddere possunt peritiam ex officio exquirendam. Art. 15. Si libellus ad processum ordinarium introducendum exhibitus sit, at Vicarius iudicialis censuerit causam processu breviore pertractari posse, in notificando libello ad normam can. 1676 § 1, idem partem conventam quae eum non subscripserit invitet, ut tribunali notum faciat num ad petitionem exhibitam accedere et processui interesse intendat. Idem, quoties oporteat, partem vel partes quae libellum subscripserint invitet ad libellum quam primum complendum ad normam can. 1684. 970 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Art. 16. Vicarius iudicialis semetipsum tamquam instructorem designare potest; quatenus autem fieri potest, nominet instructorem ex dioecesi originis causae. Art. 17. In citatione ad mentem can. 1685 expedienda, partes certiores fiant se posse, tribus saltem ante sessionem instructoriam diebus, articulos argumentorum, nisi libello adnexi sint, exhibere, super quibus interrogatio partium vel testium petitur. Art. 18. § 1. Partes eiusque advocati assistere possunt excussioni ceterarum partium et testium, nisi instructor, propter rerum et personarum adiuncta, censuerit aliter esse procedendum. § 2. Responsiones partium et testium redigendae sunt scripto a notario, sed summatim et in iis tantummodo quae pertinent ad matrimonii controversi substantiam. Art. 19. Si causa instruitur penes tribunal interdioecesanum, Episcopus qui sententiam pronuntiare debet est ille loci, iuxta quem competentia ad mentem can. 1672 stabilitur. Si vero plures sint, servetur pro posse principium proximitatis inter partes et iudicem. Art. 20 § 1. Episcopus dioecesanus pro sua prudentia statuat modum pronuntiationis sententiae. § 2. Sententia, ab Episcopo utique una cum notario subscripta, breviter et concinne motiva decisionis exponat et ordinarie intra terminum unius mensis a die decisionis partibus notificetur. Titulus VI – De processu documentali Art. 21. Episcopus dioecesanus et Vicarius iudicialis competentes determinantur ad normam can. 1672. FRANCISCUS PP. 971 Acta Francisci Pp. CONSTITUTIO APOSTOLICA In Canada nova conditur Exarchia Apostolica Syro-Malabarensis FRANCISCUS EPISCOPUS Servus Servorum Dei ad perpetuam rei memoriam Spiritualem ubertatem Ecclesiarum Orientalium tueri et promovere volentes, nunc singillatim de fidelibus Ecclesiae Syro-Malabarensis in Canada versantium sollicitam curam habemus. Sententiam proinde accipientes Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, consiliis praehabitis Venerabilis Fratris Nostri Georgii S.R.E. Cardinalis Alencherry, Archiepiscopi Maioris Ernakulamensis-Angamaliensis, Synodi Episcoporum Syro-Malabarensium, nec non Praesidis Conferentiae Episcopali Canadensis, opportunum iudicavimus ibidem novam circumscriptionem ecclesiasticam condere. Quapropter Apostolica Nostra de auctoritate Exarchiam Apostolicam Syro-Malabarensem pro Christifidelibus eiusdem Ecclesiae in Canada commorantibus constituimus, cunctis factis propriis iuribus et obligationibus. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe Mississauguensi ponimus. Ad haec ceteraque eandem respicientia Exarchiam perficienda, consuetudines iuraque congrua serventur et quae in Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium praecipiuntur. De eodem praeterea absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad memoratam Congregationem mittantur. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus. Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Augusti, in Transfiguratione Domini, anno Domini bismillesimo decimo quinto, Pontificatus Nostri tertio. De mandato Summi Pontificis P etrus card. P arolin Secretarius Status Franciscus Di Felice, Proton. Apost. Marcellus Rossetti, Proton. Apost. Loco G Plumbi In Secret. Status tab., n. 69.653 972 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale LITTERAE APOSTOLICAE I Ad Venerabiles Fratres Nostros Petrum Kodwo Appiah Cardinalem Turkson, Praesidem Pontificii Consilii de Iustitia et Pace ac Conradum Cardinalem Koch, Praesidem Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum Fovendam. Condividendo con l’amato fratello il Patriarca Ecumenico Bartolomeo le preoccupazioni per il futuro del creato (cfr Lett. Enc. Laudato si’, 7-9), ed accogliendo il suggerimento del suo rappresentante, il Metropolita Ioannis di Pergamo, intervenuto alla presentazione dell’Enciclica Laudato si’ sulla cura della casa comune, desidero comunicarvi che ho deciso di istituire anche nella Chiesa Cattolica la « Giornata Mondiale di Preghiera per la Cura del Creato », che, a partire dall’anno corrente, sarà celebrata il 1 o settembre, così come già da tempo avviene nella Chiesa Ortodossa. Come cristiani vogliamo offrire il nostro contributo al superamento della crisi ecologica che l’umanità sta vivendo. Per questo dobbiamo prima di tutto attingere dal nostro ricco patrimonio spirituale le motivazioni che alimentano la passione per la cura del creato, ricordando sempre che per i credenti in Gesù Cristo, Verbo di Dio fattosi uomo per noi, « la spiritualità non è disgiunta dal proprio corpo, né dalla natura o dalle realtà di questo mondo, ma piuttosto vive con esse e in esse, in comunione con tutto ciò che li circonda » (ibid., 216). La crisi ecologica ci chiama dunque ad una profonda conversione spirituale: i cristiani sono chiamati ad una « conversione ecologica che comporta il lasciare emergere tutte le conseguenze dell’incontro con Gesù nelle relazioni con il mondo che li circonda » (ibid., 217). Infatti, « vivere la vocazione di essere custodi dell’opera di Dio è parte essenziale di un’esistenza virtuosa, non costituisce qualcosa di opzionale e nemmeno un aspetto secondario dell’esperienza cristiana » (ibid). L’annuale Giornata Mondiale di Preghiera per la Cura del Creato offrirà ai singoli credenti ed alle comunità la preziosa opportunità di rinnovare la personale adesione alla propria vocazione di custodi del creato, elevando a Dio il ringraziamento per l’opera meravigliosa che Egli ha affidato alla nostra cura, invocando il suo aiuto per la protezione del creato e la sua misericordia per i peccati commessi contro il mondo in cui viviamo. La celebrazione della Giornata, nella stessa data, con la Chiesa Ortodossa sarà Acta Francisci Pp. 973 un’occasione proficua per testimoniare la nostra crescente comunione con i fratelli ortodossi. Viviamo in un tempo in cui tutti i cristiani affrontano identiche ed importanti sfide, alle quali, per risultare più credibili ed efficaci, dobbiamo dare risposte comuni. Per questo, è mio auspicio che tale Giornata possa coinvolgere, in qualche modo, anche altre Chiese e Comunità ecclesiali ed essere celebrata in sintonia con le iniziative che il Consiglio Ecumenico delle Chiese promuove su questo tema. A Lei, Cardinale Turkson, Presidente del Pontificio Consiglio della Giustizia e della Pace, chiedo di portare a conoscenza delle Commissioni Giustizia e Pace delle Conferenze episcopali, nonché degli Organismi nazionali e internazionali impegnati in ambito ecologico, l’istituzione della Giornata Mondiale di Preghiera per la Cura del Creato, affinché, in armonia con le esigenze e le situazioni locali, la celebrazione sia debitamente curata con la partecipazione dell’intero Popolo di Dio: sacerdoti, religiosi, religiose e fedeli laici. A tale scopo, sarà premura di codesto Dicastero, in collaborazione con le Conferenze Episcopali, attuare opportune iniziative di promozione e di animazione, affinché questa celebrazione annuale sia un momento forte di preghiera, riflessione, conversione e assunzione di stili di vita coerenti. A Lei, Cardinale Koch, Presidente del Pontificio Consiglio per la Promozione dell’Unità dei Cristiani, chiedo di prendere i necessari contatti con il Patriarcato Ecumenico e con le altre realtà ecumeniche, affinché tale Giornata Mondiale possa diventare segno di un cammino percorso insieme da tutti i credenti in Cristo. Sarà premura inoltre di codesto Dicastero curare il coordinamento con iniziative simili intraprese dal Consiglio Ecumenico delle Chiese. Mentre auspico la più ampia collaborazione per il migliore avvio e sviluppo della Giornata Mondiale di Preghiera per la Cura del Creato, invoco l’intercessione della Madre di Dio Maria Santissima e di san Francesco d’Assisi, il cui Cantico delle Creature ispira tanti uomini e donne di buona volontà a vivere nella lode del Creatore e nel rispetto del creato. Avvalora questi voti la Benedizione Apostolica, che di cuore imparto a voi, Signori Cardinali, e a quanti collaborano nel vostro ministero. Dal Vaticano, 6 agosto 2015. Festa della Trasfigurazione del Signore. FRANCISCUS PP. 974 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale II Iubilaeo Extraordinario Misericordiae Adveniente, ad Venerabilem Fratrem Salvatorem Fisichella, Praesidem Pontificii Consilii de Nova Evangelizatione Promovenda. La vicinanza del Giubileo Straordinario della Misericordia mi permette di focalizzare alcuni punti sui quali ritengo importante intervenire per consentire che la celebrazione dell’Anno Santo sia per tutti i credenti un vero momento di incontro con la misericordia di Dio. È mio desiderio, infatti, che il Giubileo sia esperienza viva della vicinanza del Padre, quasi a voler toccare con mano la sua tenerezza, perché la fede di ogni credente si rinvigorisca e così la testimonianza diventi sempre più efficace. Il mio pensiero va, in primo luogo, a tutti i fedeli che nelle singole Diocesi, o come pellegrini a Roma, vivranno la grazia del Giubileo. Desidero che l’indulgenza giubilare giunga per ognuno come genuina esperienza della misericordia di Dio, la quale a tutti va incontro con il volto del Padre che accoglie e perdona, dimenticando completamente il peccato commesso. Per vivere e ottenere l’indulgenza i fedeli sono chiamati a compiere un breve pellegrinaggio verso la Porta Santa, aperta in ogni Cattedrale o nelle chiese stabilite dal Vescovo diocesano, e nelle quattro Basiliche Papali a Roma, come segno del desiderio profondo di vera conversione. Ugualmente dispongo che nei Santuari dove si è aperta la Porta della Misericordia e nelle chiese che tradizionalmente sono identificate come Giubilari si possa ottenere l’indulgenza. È importante che questo momento sia unito, anzitutto, al Sacramento della Riconciliazione e alla celebrazione della santa Eucaristia con una riflessione sulla misericordia. Sarà necessario accompagnare queste celebrazioni con la professione di fede e con la preghiera per me e per le intenzioni che porto nel cuore per il bene della Chiesa e del mondo intero. Penso, inoltre, a quanti per diversi motivi saranno impossibilitati a recarsi alla Porta Santa, in primo luogo gli ammalati e le persone anziane e sole, spesso in condizione di non poter uscire di casa. Per loro sarà di grande aiuto vivere la malattia e la sofferenza come esperienza di vicinanza al Signore che nel mistero della sua passione, morte e risurrezione indica la via maestra per dare senso al dolore e alla solitudine. Vivere con fede e Acta Francisci Pp. 975 gioiosa speranza questo momento di prova, ricevendo la comunione o partecipando alla santa Messa e alla preghiera comunitaria, anche attraverso i vari mezzi di comunicazione, sarà per loro il modo di ottenere l’indulgenza giubilare. Il mio pensiero va anche ai carcerati, che sperimentano la limitazione della loro libertà. Il Giubileo ha sempre costituito l’opportunità di una grande amnistia, destinata a coinvolgere tante persone che, pur meritevoli di pena, hanno tuttavia preso coscienza dell’ingiustizia compiuta e desiderano sinceramente inserirsi di nuovo nella società portando il loro contributo onesto. A tutti costoro giunga concretamente la misericordia del Padre che vuole stare vicino a chi ha più bisogno del suo perdono. Nelle cappelle delle carceri potranno ottenere l’indulgenza, e ogni volta che passeranno per la porta della loro cella, rivolgendo il pensiero e la preghiera al Padre, possa questo gesto significare per loro il passaggio della Porta Santa, perché la misericordia di Dio, capace di trasformare i cuori, è anche in grado di trasformare le sbarre in esperienza di libertà. Ho chiesto che la Chiesa riscopra in questo tempo giubilare la ricchezza contenuta nelle opere di misericordia corporale e spirituale. L’esperienza della misericordia, infatti, diventa visibile nella testimonianza di segni concreti come Gesù stesso ci ha insegnato. Ogni volta che un fedele vivrà una o più di queste opere in prima persona otterrà certamente l’indulgenza giubilare. Di qui l’impegno a vivere della misericordia per ottenere la grazia del perdono completo ed esaustivo per la forza dell’amore del Padre che nessuno esclude. Si tratterà pertanto di un’indulgenza giubilare piena, frutto dell’evento stesso che viene celebrato e vissuto con fede, speranza e carità. L’indulgenza giubilare, infine, può essere ottenuta anche per quanti sono defunti. A loro siamo legati per la testimonianza di fede e carità che ci hanno lasciato. Come li ricordiamo nella celebrazione eucaristica, così possiamo, nel grande mistero della comunione dei Santi, pregare per loro, perché il volto misericordioso del Padre li liberi da ogni residuo di colpa e possa stringerli a sé nella beatitudine che non ha fine. Uno dei gravi problemi del nostro tempo è certamente il modificato rapporto con la vita. Una mentalità molto diffusa ha ormai fatto perdere la dovuta sensibilità personale e sociale verso l’accoglienza di una nuova vita. Il dramma dell’aborto è vissuto da alcuni con una consapevolezza superficiale, quasi non rendendosi conto del gravissimo male che un simile atto comporta. Molti altri, invece, pur vivendo questo momento come una sconfitta, ritengono di 976 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale non avere altra strada da percorrere. Penso, in modo particolare, a tutte le donne che hanno fatto ricorso all’aborto. Conosco bene i condizionamenti che le hanno portate a questa decisione. So che è un dramma esistenziale e morale. Ho incontrato tante donne che portavano nel loro cuore la cicatrice per questa scelta sofferta e dolorosa. Ciò che è avvenuto è profondamente ingiusto; eppure, solo il comprenderlo nella sua verità può consentire di non perdere la speranza. Il perdono di Dio a chiunque è pentito non può essere negato, soprattutto quando con cuore sincero si accosta al Sacramento della Confessione per ottenere la riconciliazione con il Padre. Anche per questo motivo ho deciso, nonostante qualsiasi cosa in contrario, di concedere a tutti i sacerdoti per l’Anno Giubilare la facoltà di assolvere dal peccato di aborto quanti lo hanno procurato e pentiti di cuore ne chiedono il perdono. I sacerdoti si preparino a questo grande compito sapendo coniugare parole di genuina accoglienza con una riflessione che aiuti a comprendere il peccato commesso, e indicare un percorso di conversione autentica per giungere a cogliere il vero e generoso perdono del Padre che tutto rinnova con la sua presenza. Un’ultima considerazione è rivolta a quei fedeli che per diversi motivi si sentono di frequentare le chiese officiate dai sacerdoti della Fraternità San Pio X. Questo Anno giubilare della Misericordia non esclude nessuno. Da diverse parti, alcuni confratelli Vescovi mi hanno riferito della loro buona fede e pratica sacramentale, unita però al disagio di vivere una condizione pastoralmente difficile. Confido che nel prossimo futuro si possano trovare le soluzioni per recuperare la piena comunione con i sacerdoti e i superiori della Fraternità. Nel frattempo, mosso dall’esigenza di corrispondere al bene di questi fedeli, per mia propria disposizione stabilisco che quanti durante l’Anno Santo della Misericordia si accosteranno per celebrare il Sacramento della Riconciliazione presso i sacerdoti della Fraternità San Pio X, riceveranno validamente e lecitamente l’assoluzione dei loro peccati. Confidando nell’intercessione della Madre della Misericordia, affido alla sua protezione la preparazione di questo Giubileo Straordinario. Dal Vaticano, 1o settembre 2015. FRANCISCUS PP. Acta Francisci Pp. 977 NUNTIUS TELEVISIFICUS Ad Participes Conventus Theologici Internationalis apud Pontificiam Universitatem Catholicam Argentinae. Me alegra poder comunicarme con ustedes en este acontecimiento tan importante para nuestra Iglesia en Argentina. Gracias por darme esta oportunidad de unirme en esta acción de gracias al celebrar los 100 años de la Facultad de Teología de la UCA vinculándolos con los 50 años del Concilio Vaticano II. Ustedes estuvieron reunidos tres días haciendo de esta fiesta una oportunidad para hacer memoria, para recuperar la memoria del paso de Dios por nuestra vida eclesial y hacer de este paso un motivo de agradecimiento. La memoria nos permite recordar de dónde venimos y, de esta manera, nos unimos a tantos que fueron tejiendo esta historia, esta vida eclesial en sus múltiples avatares, y vaya que no han sido pocos. Memoria que nos mueve a descubrir, en medio del caminar, que el Pueblo fiel de Dios no ha estado solo. Este pueblo en camino, ha contado siempre con el Espíritu que lo guiaba, sostenía, impulsaba desde dentro de sí mismo y desde fuera. Esta memoria agradecida que hoy se vuelve reflexión, anima nuestro corazón. Vuelve a encender nuestra esperanza para provocar hoy la pregunta, que nuestros padres se hicieron ayer: ¿Iglesia que dices de ti misma? No celebramos y reflexionamos dos acontecimientos menores, sino, estamos frente a dos momentos de fuerte conciencia eclesial. Los años de la Facultad de Teología es celebrar el proceso de maduración de una Iglesia particular. Es celebrar la vida, la historia, la fe del Pueblo de Dios que camina en esa tierra y que ha buscado « entenderse » y « decirse » desde las propias coordenadas. Es celebrar los 100 años de una fe que intenta reflexionar de cara a las peculiaridades del Pueblo de Dios que vive, cree, espera y ama en suelo argentino. Una fe que busca enraizarse, encarnarse, representarse, interpretarse de cara a la vida de su pueblo y no al margen. Me parece de gran importancia y lúcida acentuación unir este acontecimiento con los 50 años de la Clausura del Vaticano II. No existe una Iglesia particular aislada, que pueda decirse sola, como pretendiendo ser dueña y única interprete de la realidad y de la acción del Espíritu. No existe una comunidad que tenga el monopolio de la interpretación o de la inculturación. Como por el contrario, no existe una Iglesia Universal que dé la espalda, ignore, se desentienda de la realidad local. La catolicidad exige, pide esa 978 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale polaridad tensional entre lo particular y lo universal, entre lo uno y lo múltiple, entre lo simple y lo complejo. Aniquilar esta tensión va contra la vida del Espíritu. Todo intento, toda búsqueda de reducir la comunicación, de romper la relación entre la Tradición recibida y la realidad concreta, pone en riesgo la fe del Pueblo de Dios. Considerar insignificante una de las dos instancias es meternos en un laberinto que no será portador de vida para nuestra gente. Romper esta comunicación nos llevará fácilmente a hacer de nuestra mirada, de nuestra teología una ideología. Por lo que me alegra que celebrar los 100 años de la Facultad de Teología vaya de la mano de la celebración de los 50 años del Concilio. Lo local y lo universal se encuentran para nutrirse, para estimularse en el carácter profético de la cual es portadora toda Facultad de Teología. Recordemos las palabras del Papa Juan a un mes de comenzar el Concilio: Por primera vez en la historia los padres del Concilio pertenecerán realmente a todos los pueblos y naciones, y cada uno de ellos aportará la contribución de su inteligencia y de su experiencia para curar y sanar las cicatrices de los dos grandes conflictos que han cambiado profundamente la faz de todas las naciones Y luego, subraya que uno de los principales aportes de los países en vías de desarrollo en este contexto universal seria la visión de Iglesia que ellos traen; y continúa así: « la Iglesia se presenta como es y cómo quiere ser, como Iglesia de todos, en particular como la Iglesia de los pobres ».1 Hay una imagen propuesta por Benedicto XVI que me gusta mucho. Refiriéndose a la Tradición de la Iglesia afirma que « no es una transmisión de cosas o de las palabras, una colección de cosas muertas (sino) es el río vivo que se remonta a los orígenes, el río en el que los orígenes están siempre presentes ».2 Este río va regando diversas tierras, va alimentando diversas geografías, haciendo germinar lo mejor de esa tierra, lo mejor de esa cultura. De esta manera, el Evangelio se sigue encarnando en todos los rincones del mundo de manera siempre nueva.3 Y esto nos lleva a reflexionar que no se es cristiano de la misma manera en la Argentina de hoy que en la Argentina de hace 100 años. No se es cristiano de la misma manera en la India, en Canadá, que en Roma. Por lo que una de las principales tareas del teólogo es discernir, reflexionar: 1 2 3 Juan xxiii, Discorsi-Messaggi-Colloqui del Santo Padre Giovanni XXIII, AAS 54 (1962) 520-528. Benedetto XVI, Audiencia General 26.04.2006. Cfr. EG 115. Acta Francisci Pp. 979 ¿qué significa ser cristiano hoy? « en el aquí y ahora »; ¿Cómo ese río de los orígenes logra regar hoy estas tierras y hacerse visible y vivible? ¿Cómo hacer viva la prieta expresión de San Vicente de Lerins, « ut annis consolidetur, dilatetur tempore, sublimetur aetate? ».4 En esta Argentina, de cara a los múltiples desafíos y situaciones que nos presenta la multidiversidad existente, la interculturalidad y los efectos de una globalización uniformante que relativiza la dignidad de las personas volviéndola un bien de cambio. En esta Argentina, se nos pide repensar cómo el cristianismo se hace carne; cómo el río vivo del Evangelio continúa haciéndose presente para saciar la sed de nuestro pueblo. Y para encarar este desafío, hemos de superar dos posibles tentaciones: condenarlo todo. Acuñando la ya conocida frase « todo pasado fue mejor » refugiándonos en conservadurismos o fundamentalismos; o por el contrario, consagrarlo todo, desautorizando todo lo que no tenga « sabor a novedad », relativizando toda la sabiduría acuñada por el rico patrimonio eclesial. Para superar estas tentaciones, el camino es la reflexión, el discernimiento, tomar muy en serio la Tradición Eclesial y muy en serio la realidad, poniéndolas a dialogar. En este contexto pienso que el estudio de la teología adquiere un valor de suma importancia. Un servicio insustituible en la vida eclesial. No son pocas las veces que se genera una oposición entre teología y pastoral, como si fuesen dos realidades opuestas, separadas, que nada tuvieran que ver una con la otra. No son pocas las veces que identificamos lo doctrinal con conservador, retrogrado; y por el contrario, pensamos la pastoral desde la adaptación, reducción, acomodación. Como si nada tuviesen que ver entre sí. Se genera de este modo una falsa oposición entre los así llamados « pastoralistas » y « academicistas », los que están al lado del pueblo y los que están al lado de la doctrina. Se genera una falsa oposición entre la teología y la pastoral; entre la reflexión creyente y la vida creyente; la vida, entonces, no tiene espacio para la reflexión y la reflexión no encuentra espacio en la vida. Los grandes padres de la Iglesia: Ireneo, Agustín, Basilio, Ambrosio, por nombrar algunos, fueron grandes teólogos porque fueron grandes pastores. Buscar superar este divorcio entre teología y pastoral, entre fe y vida, ha sido precisamente uno de los principales aportes del Concilio Vaticano II. 4 San Vicente de Lerins, Commonitório primo, cap. XXIII. 980 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale Me animo a decir que ha revolucionado en cierta medida el estatuto de la teología, la manera de hacer y del pensar creyente. No puedo olvidar la palabras de Juan XXIII en el discurso de apertura del Concilio cuando decía: Una cosa es la substancia de la antigua doctrina, del « depositum fidei », y otra la manera de formular su expresión. Debemos tomarnos el trabajo, el arduo trabajo de distinguir, el mensaje de Vida de su forma de transmisión, de sus elementos culturales en los que en un tiempo fue codificado. Una teología, responde a los interrogantes de un tiempo y nunca lo hace de otra manera que en los mismos términos, ya que son los que viven y hablan los hombres de una sociedad.5 No hacer este ejercicio de discernimiento lleva sí o sí a traicionar el contenido del mensaje. Hace que la Buena Nueva deje de ser nueva y especialmente buena, volviéndose una palabra estéril, vacía de toda su fuerza creadora, sanadora, resucitadora, poniendo así en peligro la fe de las personas de nuestro tiempo. La falta de este ejercicio teológico eclesial es una mutilación de la misión que estamos invitados a realizar. La doctrina, no es un sistema cerrado, privada de dinámicas capaces de generar interrogantes, dudas, cuestionamientos. Por el contrario, la doctrina cristiana tiene rostro, tiene cuerpo, tiene carne, se llama Jesucristo y es su Vida la que es ofrecida de generación en generación a todos los hombres y en todos los rincones. Custodiar la doctrina exige fidelidad a lo recibido y – a la vez – tener en cuenta al interlocutor, su destinatario, conocerlo y amarlo. Este encuentro entre doctrina y pastoral no es opcional, es constitutivo de una teología que pretenda ser eclesial. Las preguntas de nuestro pueblo, sus angustiar, sus peleas, sus sueños, sus luchas, sus preocupaciones poseen valor hermenéutico que no podemos ignorar si queremos tomar en serio el principio de encarnación. Sus preguntas nos ayudan a preguntarnos, sus cuestionamientos nos cuestionan. Todo esto nos ayuda a profundizar en el misterio de la Palabra de Dios, Palabra que exige y pide dialogar, entrar en comunicación. De ahí que no podemos ignorar a nuestra gente a la hora de realizar teología. Nuestro Dios ha elegido este camino. El se ha encarnado en este mundo, atravesado por conflictos, injusticias, violencias; atravesado por esperanzas y sueños. Por lo que, no nos queda otro lugar para buscarlo que este mundo concreto, esta Argentina concreta, en sus calles, en sus barrios, en su gente. Ahí Él ya está salvando. 5 M. de Certeau, La debilidad del creer, 51. Acta Francisci Pp. 981 Nuestras formulaciones de fe, han nacido en el diálogo, en el encuentro, en la confrontación, en el contacto con las diversas culturas, comunidades, naciones, situaciones que pedían una mayor reflexión de frente a lo no explicitado antes. De ahí que los acontecimientos pastorales tienen un valor relevante. Y nuestras formulaciones de fe son expresión de una vida vivida y reflexionada eclesialmente. En cristiano algo se vuelve sospechoso cuando deja de admitir la necesidad de ser criticado por otros interlocutores. Las personas y sus distintas conflictividades, las periferias, no son opcionales, sino necesarias para una mayor comprensión de la fe. Por eso es importante preguntar, ¿para quién estamos pensando cuando hacemos teología? ¿A qué personas tenemos delante? Sin ese encuentro, con la familia, con el Pueblo de Dios, es cuando la teología corre el gran riesgo de volverse ideología. No nos olvidemos, el Espíritu Santo en el pueblo orante es el sujeto de la teología. Una teología que no nazca en su seno, tiene ese tufillo de una propuesta que puede ser bella, pero no real. Esto nos revela lo desafiante de la vocación del teólogo. Lo estimulante que es el estudio de la teología y la gran responsabilidad que se tiene al hacerlo. Al respecto me permito explicitar tres rasgos de la identidad del teólogo: 1. El teólogo es en primera instancia un hijo de su pueblo. No puede y no quiere desentenderse de los suyos. Conoce su gente, su lengua, sus raíces, sus historias, su tradición. Es el hombre que aprende a valorar lo recibido, como signo de la presencia de Dios ya que sabe que la fe no le pertenece. La recibió gratuitamente de la Tradición de la Iglesia, gracias al testimonio, la catequesis y la generosidad de tantos. Esto lo lleva a reconocer que el Pueblo creyente en el que ha nacido, tiene un sentido teológico que no puede ignorar. Se sabe « injerto » en una conciencia eclesial y bucea en esas aguas. 2. El teólogo es un creyente. El teólogo es alguien que ha hecho experiencia de Jesucristo, y descubrió que sin El ya no puede vivir. Sabe que Dios se hace presente, como palabra, como silencio, como herida, como sanación, como muerte y como resurrección. El teólogo es aquel que sabe que su vida está marcada por esa huella, esa marca, que ha dejado abierta su sed, su ansiedad, su curiosidad, su vivir. El teólogo es aquel que sabe que no puede vivir sin el objeto/sujeto de su amor y consagra su vida para poder compartirlo con sus hermanos. No es teólogo quien no pueda decir: « no puedo vivir sin Cristo » y por lo tanto, quien no quiera, intente desarrollar en sí mismo los mismos sentimientos del Hijo. 982 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale 3. El teólogo es un profeta. Uno de los grandes desafíos planteados en el mundo contemporáneo no es solo la facilidad con que se puede prescindir de Dios. Sino que socialmente se ha dado un paso más. La crisis actual se centra en la incapacidad que tienen las personas de creer en cualquier cosa más allá de sí mismas. La conciencia individual se ha vuelto la medida de todas las cosas. Esto genera una fisura en las identidades personales y sociales. Esta nueva realidad provoca todo un proceso de alienación debido a la carencia de pasado y por lo tanto de futuro. Por eso el teólogo es el profeta, porque mantiene viva la conciencia de pasado y la invitación que viene del futuro. Es el hombre capaz de denunciar toda forma alienante porque intuye, reflexiona en el rio de la Tradición que ha recibido de la Iglesia, la esperanza a la que estamos llamados. Y desde esa mirada invita a despertar la conciencia adormecida. No es el hombre que se conforma, que se acostumbra. Por el contrario, es el hombre atento a todo aquello que puede dañar y destruir a los suyos. Por eso, hay una sola forma de hacer teología: de rodillas. No es solamente un acto piadoso de oración para luego pensar la teología. Se trata de una realidad dinámica entre pensamiento y oración. Una teología de rodillas es animarse a pensar rezando y rezar pensando. Entraña un juego, entre el pasado y el presente, entre el presente y el futuro. Entre el ya y el todavía no. Es una reciprocidad entre la Pascua y tantas vidas no realizadas que se preguntan: ¿dónde está Dios? Es santidad de pensamiento y lucidez orante. Es por, sobre todo, humildad que nos permite poner nuestro corazón, nuestra mente en sintonía con el « Deus semper maior ». No tengamos miedo de ponernos de rodillas en el altar de la reflexión y hacerlo con « los gozos y las alegrías, las tristezas y las angustias de los hombres de nuestro tiempo, sobre todo de los pobres y de todos los afligidos »6 ante la mirada de Aquel que hace nueva todas las cosas.7 Entonces nos insertaremos cada vez más en ese pueblo creyente que profetiza, pueblo creyente que anuncia la belleza del evangelio, pueblo creyente que « no maldice sino que es acogedor y sabe realizar la vida bendiciéndola. Así busca una correspondencia creadora con los problemas de nuestra época ».8 6 7 8 GS 1. Ap. 21, 5. O. Clement, Un ensayo de lectura ortodoxa de la Constitución, 651. Acta Congregationum 983 ACTA CONGREGATIONUM CONGREGATIO DE CAUSIS SANCTORUM VOLATERRANA Beatificationis et Canonizationis Servi Dei Faustini Ghilardi Sacerdotis Professi Ordinis Fratrum Minorum (1858-1937) DECRETUM SUPER VIRTUTIBUS « Magnum lumen, quaeso, Pater mi ac Sponse, mihi concede, ut celsitudinem cognoscam tuam, summam parvitatem ac miseriam meam ». Veluti Seraphicus Sanctus Franciscus Assisiensis, qui in monte Alvernia perpetuo repetebat: « Doce me, quid sis tu et quid sim ego », ita Servus Dei Faustinus Ghilardi, sacerdos professus Ordinis Fratrum Minorum, orationem effecit adorantis locum cum Domino familiaritatis. In eo verum fratris minoris, regulae observantis, paupertate laeti, castitate clari, exemplum ad effectum est perductum. In hoc authentico Sancti Francisci filio spiritali, effigies harmonica et ascetica cum corporea, verecunda et comi effigie congruebat. Servus Dei viva humilitatis, simplicitatis, alacritatis, amabilitatis, patientiae, reverentiae et oboedientiae sane fuit synthesis. Ille in oppido Plebe ad Nebulam, dioecesis Pisciensis ac provinciae Pistoriensis, die 6 mensis Maii anno 1858 est natus eidemque, ad baptismalem fontem ducto, nomen Villelmus Iacobus est inditum. Parentes, coniuges bonae famae, humanitatis rudimentis ac fidei christianae illum imbuerunt. Anno 1867 Servus Dei Confirmationis sacramentum recepit atque, in festo SS. Corporis Christi anno 1870 celebrato, ad Primam Communionem est admissus. Ecclesiam paroecialem, ubi parvus ministrans liturgicum ad altare servitium praestabat, assidue frequentabat. Ex audita sodalis cuiusdam Societatis Iesu concione sacrae vocationis germen in illo est ortum. Autumno anno 1870 Villelmus Collegium seraphicum Iaccherini est ingressus. Ardentes spiritus missionales diligentiam in orationem, studia ac dominium sui ab eo adhibitam sane auxerunt. Anno 1875 Servus Dei vestem seraphicam induit 984 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale atque nomen Faustinum sumpsit. Ad professionem sollemnem et sacerdotium se paravit, in fidentem amorem, progrediens erga Iesum eucharisticis in velis delitescentem necnon in teneram Mariae Sanctissimae devotionem. Die 18 mensis Septembris anno 1880 presbyteralem ordinationem recepit. Deus disposuit fidelis servi sui vocationem non missione ad gentes esse perfecturam, sed cotidiano sui dono ipsius per ordinariae vitae conventualis observantiam ac iucundo muneribus commissis assensu. Primum Servus Dei, ut spiritualitate doctrinaque iuvenes scholasticos Franciscanos et novicios institueret, vitam suam consumpsit. Non solum litterarum ac theologiae, sed in primis vitae sanctae magisterio praecepta impertivit. Regulamento proprio, in Propositis postea perfecto, omnimodo fidelis, exemplarem evasit imitandum ob assiduam orationem, humilem sedulitatem, apostolicum zelum, plenam caritate erga parvulos et pauperes sollicitudinem. In compluribus libris pietatis, nonnullis scriptis hagiographicis et duobus maxime tractatibus, quorum alteri titulus Il vero Frate Minore, alteri vero Veni mecum del vero Frate Minore, scientiam suam spiritalem nimirum transmisit. Sic Christifideles educavit, ad veram devotionem corda inflammavit, ad seraphicam vocationem adimplendam fratribus Franciscanis tutam expertamque ascesim indicavit. Cum missio in Terra Sancta vel in Albania fieri semel non potuit, Frater Faustinus utpote verum apostolum domi se gessit. Magno cum zelo pastoralem operam multifariis, videlicet parochos adiuvando, iuvenes catechizando, sermones ad populum habendo, sodalibus religiosis exercitia spiritualia tradendo, catholicas consociationes fovendo, sane navavit. Tertium Ordinem Franciscalem promovit nencnon Opus, quod Sancti Antonii Patavini panis nuncu­patur, pro pauperibus. Opportuna scripta typis edita, quibus proelium contra blasphemias strenue commisit, in vulgus propagavit. In conventibus Sancti Romani, Sancti Cerbonii, Iaccherini, Fucechii, Montis Calvarii ac, praesertim, Sancti Vivaldi circumfudit actuositatis odorem maximeque suarum virtutum, poenitentiarum, continuatae Sanctissimi Sacramenti adorationis. Illud Evangelii: « Oportet semper orare » in vita sua ita adimplevit, ut ipse totus oratio fieret (Cf. Th. A Celano, Vita secunda Sancti Francisci, LXI, 95). Dicebat: « Qui multo orat, celeriter et bene sanctificatur » atque adhuc: « Simul ac divinus amor anima potitur, eandem purificat, transformat, elevat, ad tantam heroicitatem aptam efficit ut altissima humanae sapientiae consilia confundat ». 985 Congregatio de Causis Sanctorum In extremis vitae temporibus cruciatus est plurimis morbis, qui tamen eum quominus tum consilia ac benedictiones largiri tum confessiones audire pergeret non impedierunt. Die 25 mensis Octobris anno 1937 in Domino pie obdormivit et sepultus est in cappella de Monte Sion nuncupata, ubi conventuale Sancti Vivaldi coemeterium exstat. Ob eximiam Servi Dei sanctitatis famam, a die 16 mensis Iulii anno 1963 usque ad diem 21 mensis Octobris anno 1967 apud Curiam Episcopalem Volaterranam celebratus est Processus Informativus, cuius auctoritas et vis iuridica Decreto die 24 mensis Ianuarii anno 1992 a Congregatione de Causis Sanctorum agnitae sunt. Positione confecta, disceptatum est, iuxta consuetudinem, an Servus Dei more heroum virtutes christianas exercuisset. Die 26 mensis Octobris 2012 habitus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum prospero cum exitu. Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria diei 4 mensis Februarii anno 2014, cui egomet ipse Angelus Cardinalis Amato praefui, professi sunt Servum Dei virtutes theologales, cardinales iisque adnexas in modum heroum exercuisse. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Francisco per infrascriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, hodierno die declaravit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine iisque adnexis in gradu heroico Servi Dei Faustini Ghilardi, sacerdotis professi Ordinis Fratrum Minorum, in casu et ad effectum de quo agitur. Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum Summus Pontifex referri mandavit. Datum Romae, die 7 mensis Februarii a.D. 2014. Angelus card. Amato, S.D.B. Praefectus L. G S. G Marcellus Bartolucci Archiep. tit. Mevaniensis, a Secretis 986 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale ZAMORENSIS Beatificationis et Canonizationis Servae Dei Mariae Rocío a Iesu Crucifixo (in saeculo: Mariae Iosephae Rodríguez Xuárez de la Guardia) Sororis professae Congregationis Sororum Amoris Dei (1923-1956) DECRETUM SUPER VIRTUTIBUS « Caritas Christi urget nos » (2 Cor 5, 14). Sententia haec universam Servae Dei Mariae Rocío a Iesu Crucifixo (in saeculo: Mariae Iosephae Rodríguez Xuárez de la Guardia) vere inflammavit operam et conversationem. Serva Dei die 16 mensis Maii anno 1923 in vico Colmenar prope Malacam in Hispania orta est. Ad fontem regenerationis insequenti die 23 eiusdem mensis Maii ducta, septem annos nata Primam Communionem recepit, quae vitam eius adeo promptius persignavit, ut « Iesus Eucharistia paulatim meam reformabat vitam » dictitaret ipsa. Studiorum annis, cum apostolicam quasi haberet vocationem, navam exercuit actuositatem: nam, multum impendit pro sodalibus scholae et amicis bonum laborem, quarum sedula, verbo et opere iisdem omnimodis subveniens ac litteras idcirco scribens, exaudiebat necessitates. Missio ei princeps Iesum et Beatissimam Virginem curare cognoscendos. Adhuc adulescens Consociationem cui nomen « Societas Foedus in Iesu per Mariam » cognovit, cuius facta membrum castitatis virtuti tuendae atque amori erga Beatam Mariam Virginem omnino sese consecravit. Eodem vitae tempore eoque magis in religione, austeram atque sobriam degit vitam. Virtutem enim castitatis uti responsum ad divinam praelationem et purissimam eiusdem dilectionem vixit, sicuti obtestabatur: « Nata sum ei eiusque sempiterne ero ». Iam inde a pueritia, praesertim autem a iuventute et ab inita vita religiosa, benignissima eiusdem oblatio pro bono egenorum facile inspici potest. Soror Rocío Evangelium pauperibus nuntiabat, quibus corpore et animo subveniebat. Ubicumque degit – Rondae scilicet, Bullis, Salmanticae atque Romae –, non modo dispertitis eleemosynis, sed consolatione iucunditateque ac sollicitudine omnibus dilargitis, speciales cum singulis inferiorum praesertim societatis ordinum iunxit nexus, quod pro amore Christi et propter cor eiusdem amantissimum peragebat. Congregatio de Causis Sanctorum 987 Mense Novembris anno 1944, Domum institutionis Congregationis Sororum Amoris Dei Zamorensem ingressa est ac, die 2 mensis Iulii anno 1945, habitum religiosum recepit, Mariae Iosephae in Mariam Rocío a Iesu Crucifixo commutato nomine. Hanc post primam professionem, die 19 mensis Iulii anno 1947, Bullas prope Murtiam missa est, ubi officium magistrae persolvit, quod tamquam iugem amoris Dei erga fratres imaginem suscepit. Universa quasi ex eodem et uno fonte, amore videlicet Dei, manaverunt. Iustitiae enim acutum coluit sensum ac fidelitatem erga divinam voluntatem omni studio perseveravit votaque religiosa utique servavit et tempora orationis summopere auxit, neque ullam erga proximum quemque iniustitiam sivit perpetrari. Soror Rocío, si haud modicae quas obiit difficultates conspiciuntur, semper viam suam cum prophetiae spiritu animoque ad bonam spem coram mundo instanter proclivi pregressa est. Virtus eam praesertim per orationem et Eucharistiam sustentavit fortitudinis, qua adiuvante omnes, quae instarent, angustias hilari et aequo vultu excipere valuit. Praeceptrix fuit et per tempestates spiritualis moderatrix optima. Praecipiendo et pro pueris, praesertim egentissimis, adlaborando dilectabatur, prouti saepius asseverabat: « O divina missio, in cordibus parvularum Christi imaginem infigere! ». Quod in neutram partem conspiceretur constanter gavisa est atque, nullum operibus tribuens momentum, evangelico pusillitatis mandato illo admodum servato, gloriam omnem vitavit et iactantiam. Anno 1950, cursum studiorum apud Facultatem Philosophiae et Litterarum in Universitate Studiorum Salmanticensi inivit eademque in civitate, die 19 mensis Iulii anno 1952, Domino in perpetuum sese consecravit. Sicuti in libello suo scripsit: « Felix fui et gratissimam illius diei retineo memoriam, cum omnia dedi Iesu et omnibus postulatis eius adnui, quod usque ad extremum et hilari vultu agere flagro ». Mense Novembris eiusdem anni 1952, Romam destinata est, ut missionem Sororum Amoris Dei in Alma Urbe compararet. Romae superiora studia una cum enixae vita orationis atque amoris erga Eucharistiam et Deiparam Virginem prosecuta est: cum feria quinta in Cena Domini anno 1956 medicus ei diagnosim membranae bronchiorum atque utriusque pulmonis inflammationis una et laterum doloris dixit infaustam, Maria Rocío, divinos ad Virginem attollens hymnos, totum diem in oratione degit. Sorores, quae eam comitabantur, semper monuit, ut sanctas se facerent, et virtus spei eius praesertim in probationis et difficultatis eluxit adiunctis, 988 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale quae aequo oppetebat animo; quam spem ea tamen mente vixit, ut munus eandem in omnes proximos propagandi funditus perciperet, quos Deo confidere ac divinam voluntatem accipere suadebat. Iucunditas enim signum fuit, quo magis iuxta testium declarationes eminuit totaque eius vita etiam temporibus infirmitatis et transitus ab hac vita ad Patrem praefulsit. Mane feriae sextae in Passione Domini, sicut ipsa cupierat, in caelum migravit, ut iugi cum Iesu et Beatissima Virgine intimitate frueretur, quam omni ope, plena mente et sincero corde dilexit. Peregrinationem suam in hoc mundo die 30 mensis Martii anno 1956 consummavit. « Finis – inquit – mihi, religiosae Amoris Dei, diligere Iesum et studere, ut ametur ». Revera Soror Rocío sensum hunc amoris erga Deum in plenam suipsius oblationem Domino commutare valuit, repetens: « Tota Iesu sum, tantum Iesu, semper Iesu ». Nihil in eius vita enitet miri, nisi perardens Christi et proximi amor. Hanc ob eius sanctitatis famam, quae in annos increscere per­severavit Causa Beatificationis et Canonizationis apud Curiam Episcopalem Zamorensem ab anno 1968 ad diem 25 mensis Iunii anno 1988 inita est per celebrationem Inquisitionis dioecesanae, cuius auctoritas et vis iuridica ab hac Congregatione de Causis Sanctorum die 17 mensis Novembris anno 2000 probatae sunt. Positione confecta, die 23 mensis Novembris anno 2012, in Congressu Peculiari Consultorum Theologorum prospero cum exitu disceptatum est, iuxta consuetudinem, an Serva Dei more heroum virtutes christianas exercuisset. Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria diei 4 mensis Februarii anno 2014, cui egomet ipse Angelus Card. Amato praefui, professi sunt Servam Dei virtutes theologales, cardinales iisque adnexas in modum heroum exercuisse. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Francisco per infrascriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, hodierno die declaravit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine iisque adnexis in gradu heroico Servae Dei Mariae Rocío a Iesu Crucifixo (in saec.: Mariae Iosephae Rodríguez Xuárez de la Guardia), Sororis Professae Congregationis Sororum Amoris Dei, in casu et ad effectum de quo agitur. 989 Congregatio de Causis Sanctorum Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum Summus Pontifex referri mandavit. Datum Romae, die 7 mensis Februarii a.D. 2014. Angelus card. Amato, S.D.B. Praefectus L. G S. G Marcellus Bartolucci Archiep. tit. Mevaniensis, a Secretis OXOMENSIS-SORIANA Beatificationis et Canonizationis Servae Dei Clarae a Conceptione (in saeculo: Ioannae a Conceptione Sánchez García) Monialis Professae Ordinis S. Clarae (1902-1973) DECRETUM SUPER VIRTUTIBUS « Iesu mi in Sacramento! Da mihi summam humilitatem, certissimam fidem, firmam spem, ardentem caritatem, plenam mei ipsius oblivionem atque omnino fidentem Tibi, sanctae ac sempiternae paci, voluntatem. Semper Tecum, pro Patre et animabus, maximum sim divini nutus delectamentum ». Sicut Clara Assisiensis in Iesu schola Eucharistici, quem sponsali amore adoravit, Serva Dei Clara a Conceptione cotidianam Regulae observantiam ad plenam et magnanimam sui consecrationem viam effecit. Quinquaginta per annos oratione, silentio ac paupertate vitam Soriae in Sororum Claralium monasterio egit. Ex Eucharistia consilium hausit et vim ad spiritualem communitatis suae renovationem. Pro illa voti paupertatis iuxta primigenium sanctae Assisinatis charisma plane profitendi privilegium obtinuit. Serva Dei die 14 mensis Februarii anno 1902 in Hispanico oppidulo vulgo Torre de Cameros prope urbem Lucronium, intra dioecesis Calaguritanae-Calceatensis fines, est nata. Biduo post eidem, Baptismatis aqua ablutae, nomen Ioanna a Conceptione est impositum. A parentibus penitus christianis humanitatis ac spirititualitatis rudimentis est instituta. Cum anno 1904 in vicum vulgo Rebollar, provinciae Sorianae, familia comite demigravisset, illa, duodeviginti annos nata, Soriae ad magisterii studia se contulit. Ibi, die 25 mensis Octobris anno 1920, sacramentum Confirmationis recepit atque locale sanctimonialium Claralium 990 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale coenobium frequentare coepit. Die 15 mensis Augusti anno 1922, familiaribus victis recusationibus, illuc est ingressa. Nova illius vita, rebus corporeis aversa ac Deo plene dicata, sic iniit. Die 18 mensis Februarii anno 1923 religiosam vestem induit et nomen Claram a Conceptione sumpsit. Die 24 mensis Februarii sequenti anno vota temporanea nuncupavit. Die 24 mensis Februarii anno 1927 sollemnem emisit professionem. Paenitentiae animo ac sacrificii, dum peculiarem Franciscanam laetitiam retinet, ad se in Christum funditus abeundam est aggressa. Serva Dei, spiritum orationis et devotionis non exstinguens, humilia, modesta ac solitudini silentioque consentanea opera maxime diligebat. Die 31 mensis Iulii anno 1941 abbatissa est electa atque amorem matris, stabilitatem doctrinae, acumen ingenii protenus praebuit. Benevolentia, patientia, indulgentia, simplicitas ac magna bene excipiendi facultas illius rationem erga sorores, inter quas senes, aegras et infimas potissimum habebat caras, denotarunt. Serva Dei cum scientia prudentiaque monasterium spiritualiter rexit atque orationi deserviit necnon curae vocationum, quae illis annis valde creverunt. Candidus, humilis, sincerus Matris Clarae animus ad Franciscale charisma perspiciendum valuit eandemque cum Sponso suo Crucifixo se aequare impulit. Ea monachas vivida fide hortabatur, unicuique dicens: « Christus tibi, tu Christo, tota Illi, sola Illi ». Noviciis saepe repetebat: « Regulam et Evangelium bene vivite». Cor et centrum Servae Dei spiritualitatis fuit « Triumphus Iesu Sacramentati in ostensorio expositi ». Illa, ut Iesus in media sororum et hominum vita esset, nimirum cupiebat. Quam ob rem Adorationis perpetuae privilegium, aliis monasteriis dein impertitum, enixe rogavit et, anno 1942, obtinuit. Paupertatis amans, Serva Dei fautrix quoque exstitit ad pristinae Sanctae Clarae regulae observantiam recursus, qui anno 1953, saeculari septimo a divae Assisiensis transitu, est ipsi concessum. Hunc eventum Serva Dei tamquam « inter communitatem ac Divinam Providentiam, quae umquam deficit, nunptias » salutavit. Nova austerae vitae forma suscepta servile monacharum opus, actum veluti communicationis cum Iesu operario e Nazareth et orbis pauperibus gratiam, ordinandi necessitatem effecit. Magnam propter dilectionem erga Virginem Mariam, prout consecrationis exemplum sumptam, Serva Dei, inde a iuventute, « Servitutis Marialis » votum, posterius renovatum et nomine « perpetua in Immaculato Mariae Corde clausura » designatum, susceperat. Qua de re anno 1945 illa, Virginis Immaculatae, Ordinis Franciscalis Patronae, amore flagrans, SS. Deiparam 991 Congregatio de Causis Sanctorum « Antistitam communitatis perpe­tuam », ulteriore religiosae monasterii Soriani vitae renovationis causa, sane elegit. Post septemdecim annos Serva Dei munere Abbatissae sese abdicavit ac vicariae, magistrae novitiarum et oeconomae officia suscepit. Die 22 mensis Ianuarii anno 1973 soror mors in monasterii claustrum Matri Clarae, septuaginta annos natae, paulo postquam eadem Communionem Eucharisticam receperat, obviam suaviter, sine morbo, ivit. Obitus fuit scienter exspectatus, immo cupitum. In libello suo privato Serva Dei recenter scripserat: « Veni, soror mors, veni: te cum ardore exspecto ». Magna sanctitatis fama, qua Serva Dei in vita et post mortem floruit, effecit ut a die 31 mensis Maii anno 1992 ad diem 23 mensis Septembris anno 1993 apud Curiam Episcopalem Sorianam instrueretur Inquisitio dioecesana super vita et virtutibus, cuius validitas iuridica Decreto die 24 mensis Iunii anno 1994 a Congregatione de Causis Sanctorum agnosceretur. Positione confecta, disceptatum est, iuxta consuetudinem, an Serva Dei more heroum virtutes christianas exercuisset. Die 20 mensis Aprilis 2012 habitus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum prospero cum exitu. Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria diei 18 mensis Februarii anno 2014, cui egomet ipse Angelus Cardinalis Amato praefui, professi sunt Servam Dei virtutes theologales, cardinales iisque adnexas in modum heroum exercuisse. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Francisco per infrascriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, hodierno die declaravit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine iisque adnexis in gradu heroico Servae Dei Clarae a Conceptione (in saec.: Ioannae a Conceptione Sánchez García), monialis professae Ordinis S. Clarae, in casu et ad effectum de quo agitur. Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum Summus Pontifex referri mandavit. Datum Romae, die 3 mensis Aprilis a.D. 2014. Angelus card. Amato, S.D.B. L. G S. Praefectus G Marcellus Bartolucci Archiep. tit. Mevaniensis, a Secretis 992 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale ROMANA Beatificationis et Canonizationis Ven. Servi Dei Pauli VI (Ioannis Baptistae Montini) Summi Pontificis (1897-1978) DECRETUM SUPER MIRACULO Venerabilis Servus Dei Paulus Sextus (in saeculo: Ioannes Baptista Montini) die 26 mensis Septembris anno 1897 in vico Concesio prope Brixiam in Italia natus est. Die 29 mensis Maii anno 1920, presbyteratu auctus est. Anno 1937, Substitutus Secretariae Status Suae Sanctitatis nominatus est et, tempore secundi totius mundi belli, de profugis et Iudaeis persecutis suscipiendis summopere molitus est atque Offìcium in Civitate Vaticana pro militibus et civilibus calamitatum causa captis vel dispersis quaerendis instituit. Anno 1952, Pro-Secretarius Status pro Ordinariis Ecclesiae Negotiis factus est et, die 1 mensis Novembris anno 1954, Archiepiscopus Mediolanensis electus. Die 15 mensis Decembris anno 1958, Venerabilis Servus Dei ad dignitatem Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a Sancto Ioanne Vigesimo Tertio evectus est, post cuius mortem, die 21 mensis Iunii anno 1963, Summus Pontifex, Pauli Sexti sumpto nomine, electus est. In opere a praecessore inita alacriter perseverans, Concilium Vaticanum Secundum perfecit atque incepta innumera inchoavit, quae vividae eius sollicitudinis erga Ecclesiam et mundum eius aetatis fuerunt signum, sicuti scilicet apostolica itinera permulta, perquisitio sermonis assidua, magisterium pacis summum, promulgatio atque effectio documentorum quae post Concilium publici iuris facta sunt, instauratio liturgica, indulgentia prudens in nova humani et socialis cultus adiuncta, populorum incrementi sollicitudo atque fidei inculturatio. Vir spiritualitatis eximiae, humilis et urbanus, parcissimus exstitit in cotidianis. Oratio eius Verbo Dei et liturgiae et cotidianae Sanctis­ simi Sacramenti adorationi funditus innitebatur. In Arce Gandulphi, die 6 mensis Augusti anno 1978, Deo spiritum reddidit, dum sinceris visceribus fidei Orationem dominicam pronuntiabat. Summus Pontifex Benedictus XVI die 20 mensis Decembris anno 2012 decrevit eum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas in modum heroum coluisse. Congregatio de Causis Sanctorum 993 Beatificationis respectu, Causae Postulatio iudicio huius Congregationis de Causis Sanctorum assertam subiecit miram Vene­rabilis intercessioni tributam sanationem pueri, quae in eodem sinu matris in finibus Californiae e Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis occurrit. Mater, enim, ventrem iterum ferebat decursuque sat diu omnino regulari perfrui videbatur. Sub vicesima quarta praegnationis hebdomade, seduliora autem examima ultrasonorum ope vi instructa summam secundarum humoris ostenderunt imminutionem una et alterationes quasdam ac pravitates sive ad condiciones generales mulieris fetae sive ad puerulum quem portabat pertinentes. Consecutae dein gynecologicae pervestigationes utriusque valetudinem gradatim prolapsam sanxerunt et, secundarum humore prope iam deperdito, in promptu etiam posuerunt eiusdem intra alvum peritonaealem profluvium, abdominis hydropem ureticum atque infantuli in utero maxime adauctam vesicam, quapropter condiciones infaustae quoad vitam pariter et pueruli sive ante sive post partum ob immanitatem damnorum renum pulmonumque et matris omnibus perspicue patebant, cuius vita enim propter discrimen putrefactionis, quae, si forte fetus periret, utique exceperit, admodum perclitabatur. Aliquis medicus immo de abigendo partu mulieri suaserat, quod autem ea promptius pernegavit. Tantis in difficillimis adiunctis, Soror quaedam, cui vero Servus Dei prorsus erat compertus, puerpera familiaque eius et aliis Sororibus in oratione coniunctis, ad divinum confugere cepit auxilium per eiusdem Venerabilis intercessionem, ut parvuli valetudinis sanationem tutelamque mulieris a Domino impetrarent. Sub tricesima quarta hebdomade praegnationis, nova ultrasonorum ope examina instructa adeo clarum utriusque infirmi condicionum ostenderunt profectum, ut medicus ipse plane exclamaret: « Credere non possum eundem esse puerum! ». Die 30 mensis Iulii partus per caesaream sectionem factus est et omnes insequentes recognitiones confirmaverunt facultates neurologici et physiologici apparatuum, nullo perseverante damno, in integrum restitutas esse. Secundus exitus casus admirationem familiae necnon omnium, qui in valetudinario infirmorum curae erant addicti, suscitavit summam. Continuatio temporis clarissime patuit, sicut et nexus inter invocationem Venerabilis Servi Dei et pueri sanationem, qui exinde optima gavisus est valetudine normalesque vitae consuetudines gerit. 994 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale De hac mira habita sanatione apud Curiam ecclesiasticam Arausicanae in California a die 7 mensis Iulii anno 2003 ad diem 12 mensis Iulii anno 2014 Inquisitio dioecesana celebrata est, cuius auctoritas et vis iuridica a Congregatione de Causis Sanctorum Decreto diei 10 mensis Novembris anno 2006 probatae sunt. Acta dein collecta examini et iudicio Dicasterii Medicorum Collegium subiecta sunt, quod in Sessione diei 12 mensis Decembris anno 2013 sanationem rapidam, completam et duraturam, necnon inexplicabilem secundum hodiernam scientiam medicam fuisse affirmavit. Die 18 mensis Februarii anno 2014, Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum prospero cum exitu factus est ac, die 6 mensis Maii anno 2014, Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, cui egomet ipse Angelus Cardinalis Amato praefui, et in utroque coetu sive Consultorum sive Cardinalium et Episco­porum, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affirmativum prolatum est. Facta demum de hisce omnibus rebus Summo Pontifici Francisco per subscriptum Cardinalem Praefectum accurata relatione, Sanctitas Sua vota Congregationis de Causis Sanctorum excipiens rataque habens, hodierno die declaravit: Constare de miraculo a Deo patrato per intercessionem Venerabilis Servi Dei Pauli VI (Ioannis Baptistae Montini), Summi Pontificis, videlicet de celeri, perfecta ac constanti sanatione cuiusdam fetus a « grave stenosi valvolare uretrale complicata da megavescica (microlesioni, sospetta rottura), idronefrosi bilaterale, oligoanidramnios, ascite urinosa, probabile ipoplasia polmonare ». Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum Summus Pontifex referri mandavit. Datum Romae, die 9 mensis Maii a.D. 2014. Angelus card. Amato, S.D.B. Praefectus L. G S. G Marcellus Bartolucci Archiep. tit. Mevaniensis, a Secretis Congregatio pro Episcopis 995 CONGREGATIO PRO EPISCOPIS PROVISIO ECCLESIARUM Latis decretis a Congregatione pro Episcopis, Sanctissimus Dominus Franciscus Pp., per Apostolicas sub plumbo Litteras, iis quae sequuntur Ecclesiis sacros praefecit Praesules: die 10 Augusti 2015. — Cathedrali Ecclesiae Acariguaraurensi, R.D. Ioannem Carolum Bravo Salazar, e clero dioecesis Civitatis Guayanensis, ibique Parochum. die 24 Augusti. — Cathedrali Ecclesiae Setubalensi, Exc.mum D. Iosephum Ornelas Carvalho, hactenus Superiorem Generalem Congregationis Sacerdotum a Sacro Corde Iesu. 996 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale DIARIUM ROMANAE CURIAE Sua Santità il Papa Francesco ha ricevuto in Udienza: Giovedì, 3 settembre, S.E. il Signor Reuven Rivlin, Presidente dello Stato di Israele; S.E. il Signor Ephraim Mirvis, Gran Rabbino di Gran Bretagna e del Commonwealth. Diarium Romanae Curiae 997 SEGRETERIA DI STATO NOMINE Con Biglietti della Segreteria di Stato il Santo Padre Francesco ha nominato o confermato: 16 luglio 2015 Gli Em.mi Sig. Cardinali: Daniel Fernando Sturla Berhouet, Arcivescovo di Montevideo (Uruguay); José Luis Lacunza Maestrojuán, Vescovo di David (Panamá); e l’Ecc.mo Mons. Andrés Stanovnik, Arcivescovo di Corrientes (Argentina), Membri della Pontificia Commissione per l’America Latina. » » » ha confermato gli Em.mi Sig. Cardinali Antonio Cañizares Llovera e Leonardo Sandri, e l’Ecc.mo Mons. José Horacio Gómez, Consiglieri della medesima Pontificia Commissione per l’America Latina. » » » ha confermato gli Em.mi Sig. Cardinali Norberto Rivera Carrera, Francisco Robles Ortega, Odilo Pedro Scherer e Stanisław Ryłko, Membri della stessa Pontificia Commissione. 6 agosto » ha confermato gli Ill.mi Signori: Prof. Agostino Paravicini Bagliani e Prof.ssa Emilia Hrabovec, Membri del Pontificio Comitato di Scienze Storiche, « in aliud quinquennium ». Il 1 settembre 2015 il Rev.do Don Abraham Kavalakatt, S.D.B., è stato nominato Direttore Commerciale della Tipografia Vaticana – Editrice « L’Osservatore Romano ». 998 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale NECROLOGIO 14 agosto 2015 Mons. Rogelio Livieres Plano, Vescovo em. di Ciudad del Este (Paraguay). 17 » » Card. László Paskai, OFM, del tit. di S. Teresa al Corso d’Italia Arcivescovo em. di Esztergom-Budapest (Ungheria). 18 » » Mons. Vladimir Filo, Vescovo em. di Rožňava (Slovacchia). 19 » » Mons. Paul Lokiru Kalanda, Vescovo em. di Fort Portal (Uganda). 26 » » Mons. Georges Abi-Saber, Vescovo em. di Saint-Maron de Montréal (Canada). » » » Mons. Francisco San Diego, Vescovo em. di Pasig (Filippine). 29 » » Mons. Carlos María Ariz Bolea, Vescovo em. di Colón-Kuna Yala (Panamá). 30 » » Mons. George H. Pearce, S.M., Arcivescovo em. di Suva (Fiji).