s. 43, 1:
508/1 de uerbis beati Petri apostoli
508/2 (F1){1} 2Pt 1, 18 «audiuimus uocem delatam de caelo »
508/3 (F1){1} 2Pt 1, 17 «hic est filius meus dilectus »
508/4 (F1){1} 2Pt 1, 19 «et habemus certiorem propheticum sermonem »
508/5 initium bonae uitae, cui uita etiam aeterna debetur, recta
508/6 fides est. est autem fides credere quod nondum uides, cuius
508/7 fidei merces est uidere quod credis. tempore igitur fidei tamquam
508/8 tempore sementis non deficiamus, et usque in finem non
508/9 deficiamus, sed perseueremus, donec quod seminauimus metamus.
508/10 cum enim auersum esset genus humanum a deo et
508/11 iaceret in delictis suis, sicut creatore opus habebamus ut
508/12 essemus, sic saluatore ut reuiuisceremus. iustus deus damnauit
508/13 hominem, misericors deus liberat hominem. (F1){1} Ps 67, 36 «deus Israel ipse
508/14 dabit uirtutem et fortitudinem plebi suae. benedictus deus ». sed
508/15 accipiunt credentes, non accipiunt contemnentes.
s. 43, 2:
508/16 nec de ipsa fide tamen ita gloriandum est, quasi aliquid
508/17 nos possimus. non enim fides nihil est, sed magnum aliquid;
508/18 quam si habes, profecto accepisti. (F1){1} 1Cor 4, 7 «quid enim habes, quod non
508/19 accepisti? » uidete, karissimi, unde domino deo gratias agatis,
508/20 ne in aliquo dono eius ingrati remaneatis, et propter hoc quod
508/21 ingrati estis, quod accepistis perdatis. laus fidei explicari a me
508/22 nullo modo potest, sed a fidelibus cogitari potest. porro si ex
508/23 aliqua parte ut dignum est cogitetur, quis digne cogitet quam
508/24 multis donis dei ipsius praeferatur? et si minora dona dei in
508/25 nobis debemus agnoscere, quanto magis illud quod ea superat
508/26 debemus agnoscere?
s. 43, 3:
508/27 a deo debemus esse quod sumus. quia non nihil sumus,
508/28 a quo nisi a deo habemus? sed sunt et ligna, sunt et lapides,
508/29 a quo nisi a deo? nos ergo quid plus? non uiuunt ligna et
508/30 lapides; nos autem uiuimus. sed adhuc nobis idipsum uiuere
508/31 cum arboribus frutectisque commune est. dicuntur enim et
508/32 uites uiuere. nam si non uiuerent, non scriptum esset: (F1){1} Ps 77, 47 «occidit
508/33 in grandine uineas eorum ». uiuit, cum uiret; arescit, cum
508/34 moritur. sed uita ista non habet sensum. quid nos amplius?
508/35 sentimus. quinquepertitus corporis notus est sensus. uidemus,
508/36 audimus, olfacimus, gustamus, tactu etiam per totum corpus
508/37 nostrum mollia diiudicamus et dura, aspera et lenia, calida et
509/38 frigida. est ergo in nobis sensus quinquepertitus. sed hunc
509/39 habent et bestiae. habemus ergo aliquid amplius nos. et
509/40 ista tamen quae enumerauimus, fratres mei, si consideremus
509/41 in nobis, quantam de his gratiarum actionem, quantam creatori
509/42 laudem debemus? sed tamen amplius quid habemus?
509/43 mentem, rationem, consilium, quod non habent bestiae, non
509/44 habent uolucres, non habent pisces. in eo facti sumus ad imaginem
509/45 dei. denique ubi scriptura narrat quod facti sumus,
509/46 ibi subiungit ut nos pecoribus non solum anteponat, sed et
509/47 praeponat, id est, ut ea nobis subiecta sint: (F1){1} Gn 1, 26 «faciamus », inquit,
509/48 (F1){1} Gn 1, 26 «hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem
509/49 piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum
509/50 et serpentium quae repunt super terram ». unde habeat potestatem?
509/51 propter imaginem dei. unde quibusdam dicitur increpando:
509/52 (F1){1} Ps 31, 9 «nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus ».
509/53 sed aliud est intellectus, aliud ratio. nam rationem habemus
509/54 et antequam intellegamus, sed intellegere non ualemus,
509/55 nisi rationem habeamus. est ergo animal rationis capax,
509/56 uerum ut melius et citius dicam animal rationale, cui natura
509/57 inest ratio, et antequam intellegat iam rationem habet. nam
509/58 ideo uult intellegere, quia ratione praecedit.
s. 43, 4:
509/59 hoc ergo unde bestias antecedimus maxime in nobis
509/60 excolere debemus et resculpere quodam modo et reformare.
509/61 sed quis poterit, nisi sit artifex qui formauit? imaginem in
509/62 nobis dei deformare potuimus, reformare non possumus. habemus
509/63 ergo, ut cuncta breuiter retexamus, ipsum esse cum
509/64 lignis et lapidibus, uiuere cum arboribus, sentire cum bestiis,
509/65 intellegere cum angelis. diiudicamus ergo oculis colores, auribus
509/66 sonores, naribus odores, gustatu sapores, tactu calores,
509/67 intellectu mores. intellegi omnis homo uult; intellegere nemo
509/68 est qui nolit; credere non omnes uolunt. dicit mihi homo:
509/69 intellegam ut credam. respondeo: crede ut intellegas. cum
509/70 ergo nata inter nos sit controuersia talis quodam modo, ut ille
509/71 mihi dicat: intellegam ut credam, ergo ei respondeam:
509/72 immo crede ut intellegas, cum hac controuersia ueniamus ad
509/73 iudicem, neuter nostrum praesumat pro sua parte sententiam.
509/74 quem iudicem inuenturi sumus? discussis omnibus hominibus,
509/75 nescio utrum meliorem iudicem inuenire possimus, quam
510/76 hominem per quem loquitur deus. non eamus ergo in hac re et
510/77 in hac controuersia ad litteras saeculares, non inter nos iudicet
510/78 poeta, sed propheta.
s. 43, 5:
510/79 beatus apostolus Petrus cum duobus aliis Christi domini
510/80 discipulis Iacobo et Iohanne in monte cum ipso domino constitutus
510/81 audiuit uocem delatam de caelo: (F1){1} Mt 17, 5; 2Pt 1, 17 «hic est filius meus
510/82 dilectus, in quo bene complacui. ipsum audite ». quod commendans
510/83 memoratus apostolus in epistola sua dixit: (F1){1} 2Pt 1, 18 «hanc uocem
510/84 nos audiuimus de caelo delatam cum essemus cum illo in
510/85 sancto monte ». et cum dixisset: (F1){1} 2Pt 1, 18 «hanc uocem nos audiuimus de
510/86 caelo delatam », subiunxit atque ait: (F1){1} 2Pt 1, 19 «et habemus certiorem propheticum
510/87 sermonem ». sonuit uox illa de caelo, et certior est
510/88 propheticus sermo. attendite, karissimi, adiuuet dominus et
510/89 uoluntatem meam et expectationem uestram, ut dicam quod
510/90 uolo, quomodo uolo. quis enim nostrum non miretur delata
510/91 uoce de caelo certiorem propheticum sermonem ab apostolo
510/92 dictum esse? certiorem sane dixit, certiorem, non meliorem,
510/93 non ueriorem. tam enim uerus ille sermo de caelo, quam sermo
510/94 propheticus, tam bonus, tam utilis. quid est ergo, certiorem,
510/95 nisi in quo magis confirmetur auditor? quare hoc? quoniam
510/96 sunt homines infideles, qui sic detrahunt Christo, ut dicant eum
510/97 magicis artibus fecisse quae fecit. possint ergo infideles etiam
510/98 illam uocem delatam de caelo, per coniecturas humanas et illicitas
510/99 curiositates ad magicas artes referre. sed prophetae antea
510/100 fuerunt, non dico ante istam uocem, sed ante Christi carnem.
510/101 nondum erat homo Christus, quando misit prophetas. quisquis
510/102 eum dicit magum fuisse, si ergo magicis artibus fecit
510/103 ut coleretur et mortuus, numquid magus erat antequam
510/104 natus? ecce quare ait apostolus Petrus: (F1){1} 2Pt 1, 19 «habemus certiorem
510/105 propheticum sermonem ». uox de caelo, qua fideles admoneantur;
510/106 propheticus sermo, quo infideles conuincantur. intelleximus,
510/107 quantum mihi uidetur, karissimi, quare dixerit apostolus
510/108 Petrus: (F1){1} 2Pt 1, 19 «habemus certiorem propheticum sermonem », post uocem
510/109 de caelo delatam.
s. 43, 6:
510/110 et ipsa quanta Christi dignatio? Petrus iste qui sic loqitur
510/111 piscator fuit, et modo magnam laudem habet orator,
510/112 si potuerit ab illo intellegi piscator. propterea primis christianis
511/113 loquens apostolus Paulus ait: (F1){1} 1Cor 1, 26 - 28 «uidete uocationem uestram,
511/114 fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi
511/115 potentes, non multi nobiles. sed infirma mundi elegit deus ut
511/116 confundat fortia, et stulta mundi elegit deus ut confundat sapientes,
511/117 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit deus et ea quae non
511/118 sunt tamquam sint ut ea quae sunt euacuarentur ». si enim eligeret
511/119 Christus primitus oratorem, diceret orator: eloquentiae
511/120 meae merito electus sum. si eligeret senatorem, diceret senator:
511/121 dignitatis meae merito electus sum. postremo, si prius
511/122 eligeret imperatorem, diceret imperator: potestatis meae
511/123 merito electus sum. quiescant et differantur isti paululum,
511/124 quiescant, non omittantur, non contemnantur, sed aliquantulum
511/125 differantur, quo possunt gloriari de semetipsis in semetipsis.
511/126 da mihi inquit illum piscatorem, da mihi idiotam,
511/127 da mihi imperitum, da mihi eum, cum quo non dignatur loqui
511/128 senator, nec quando emit piscem. ipsum inquit da. hunc si
511/129 impleuero, manifestum erit quod ego facio. quamquam et
511/130 senatorem et oratorem et imperatorem ego sum facturus:
511/131 quandocumque facturus ego et senatorem, sed certius ego
511/132 piscatorem. potest senator gloriari de semetipso, potest orator,
511/133 potest imperator. non potest nisi de Christo piscator. ueniat
511/134 propter docendam salubrem humilitatem. prius ueniat piscator.
511/135 per ipsum melius adducitur imperator.
s. 43, 7:
511/136 mementote ergo piscatorem sanctum, iustum, bonum,
511/137 Christo plenum, ad cuius missa per mundum retia capiendus
511/138 cum ceteris etiam populus iste pertinuit. ergo mementote eum
511/139 dixisse: (F1){1} 2Pt 1, 19 «habemus certiorem propheticum sermonem ». da mihi
511/140 ergo ad illam controuersiam iudicem prophetam. quid inter
511/141 nos agebatur? tu dicebas: intellegam ut credam. ego dicebam:
511/142 ut intellegas crede. nata est controuersia, ueniamus
511/143 ad iudicem, iudicet propheta, immo uero deus iudicet per prophetam.
511/144 ambo taceamus. quid ambo dixerimus, auditum est.
511/145 intellegam inquis ut credam. crede inquam ut intellegas.
511/146 respondeat propheta: (F1){1} Is 7, 9 «nisi credideritis, non intellegetis ».
s. 43, 8:
511/147 putatis autem, karissimi, nihil dicere etiam illum qui
511/148 dicit: intellegam ut credam? quid enim nunc agimus, nisi
511/149 ut credant, non qui non credunt, sed qui adhuc parum credunt?
511/150 nam si nullo modo credidissent, hic non essent. fides
511/151 eos adduxit, ut audiant. fides eos fecit praesentes uerbo
511/152 dei, sed ipsa fides quae germinauit irriganda est, nutrienda est,
512/153 roboranda est. hoc est quod agimus. (F1){1} 1Cor 3, 6 sq «ego », inquit, (F1){1} 1Cor 3, 6 sq «plantaui,
512/154 Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. itaque neque qui
512/155 plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat
512/156 deus ». loquendo, hortando, docendo, suadendo plantare possumus
512/157 et rigare, non autem incrementum dare. nouerat autem
512/158 ille cum quo loquebatur, qui fidei suae germinanti et adhuc
512/159 tenerae et adhuc infirmae et ex magna parte titubanti,
512/160 non tamen nullae fidei, sed alicui fidei adiutorem orabat, cui
512/161 dicebat: (F1){1} Mc 9, 23 «credo domine ».
s. 43, 9:
512/162 modo cum euangelium legeretur, audistis: (F1){1} Mc 9, 22 «si potes
512/163 credere », ait dominus Iesus patri pueri, (F1){1} Mc 9, 22 «si potes credere, omnia
512/164 possibilia sunt credenti ». et ille intuens semetipsum, et positus
512/165 ante semetipsum, non habens temerariam confidentiam, sed
512/166 prius discutiens conscientiam, uidit in se esse aliquam fidem,
512/167 uidit et titubationem. utrumque uidit. unum se habere confessus
512/168 est, et altero adiutorium postulauit. (F1){1} Mc 9, 23 «credo », inquit,
512/169 (F1){1} Mc 9, 23 «domine ». quid sequebatur, nisi: adiuua fidem meam? non
512/170 hoc dixit. (F1){1} Mc 9, 23 «credo domine ». uideo hic aliquid unde non mentior.
512/171 credo, uerum dico. sed uideo hic etiam nescio quid, quod
512/172 mihi displiceat. stare uolo, sed adhuc nuto. stans loquor, non
512/173 cecidi, quia credo. sed tamen adhuc nuto: (F1){1} Mc 9, 23 «adiuua incredulitatem
512/174 meam ». ergo, karissimi, et ille quem contra me constitui,
512/175 et propter cuius controuersiam inter nos natam prophetam
512/176 iudicem postulaui, non nihil dicit etiam ipse, cum dicit:
512/177 intellegam ut credam. nam utique modo quod loquor, ad
512/178 hoc loquor ut credant qui nondum credunt. et tamen nisi
512/179 quod loquor intellegant, credere non possunt. ergo ex aliqua
512/180 parte uerum est quod ille dicit: intellegam ut credam, et
512/181 ego qui dico, sicut dicit propheta: immo crede ut intellegas,
512/182 uerum dicimus, concordemus. ergo intellege ut credas, crede
512/183 ut intellegas. breuiter dico quomodo utrumque sine controuersia
512/184 accipiamus. intellege, ut credas, uerbum meum; crede,
|