Io. eu. tr. 27, 7:
273/1 (F1) «sed sunt quidam », inquit, (F1) «in uobis qui non credunt ».
273/2 non dixit: sunt quidam in uobis qui non intellegunt,
273/3 sed causam dixit, quare non intellegant. (F1) «sunt, enim quidam
273/4 in uobis qui non credunt »; et ideo non intellegunt,
273/5 quia non credunt. propheta enim dixit: (F1) «nisi credideritis,
273/6 non intellegetis ». per fidem copulamur, per intellectum uiuificamur.
273/7 prius haereamus per fidem, ut sit quod uiuificetur per
273/8 intellectum. nam qui non haeret, resistit; qui resistit, non
273/9 credit. nam qui resistit, quomodo uiuificatur? aduersarius
273/10 est radio lucis, quo penetrandus est; non auertit aciem, sed
273/11 claudit mentem. (F1) «sunt » ergo (F1) «quidam qui non credunt ».
273/12 credant et aperiant, aperiant et illuminabuntur. (F1) «sciebat
273/13 enim ab initio Iesus qui essent credentes, et quis
273/14 traditurus esset eum ». ibi enim erat et Iudas. nam quidam
273/15 scandalizati sunt; ille autem mansit ad insidiandum, non
273/16 ad intellegendum. et quia ideo manserat, non de illo tacuit
273/17 dominus. non illum expressit, sed nec siluit, ut omnes timerent,
273/18 quamuis unus periret. sed posteaquam dixit et distinxit
273/19 credentes a non credentibus, expressit causam quare non credant:
273/20 (F1) «propterea dixi uobis », inquit, (F1) «quia nemo potest
273/21 uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo ».
273/22 ergo et credere datur nobis; non enim nihil est credere. si
273/23 autem magnum aliquid est, gaude quia credidisti, sed noli
273/24 extolli: quid enim habes quod non accepisti?