|
CODEX IURIS CANONICI
CAN. 87. Baptismate homo constituitur in Ecelesia Christi persona cum omnibus christianorum iuribus et officiis, nisi, ad iura quod attinet, obstet obex, ecclesiasticae communionis vinculum impediens, vel lata ab Ecclesia censura.CAN. 88. § 1. Persona quae vicesimum primum aetatis annum explevit, maior est; infra hanc aetatem, minor.
§ 2. Minor, si masculus, censetur pubes a decimoquarto, si femina, a duodecimo anno completo.
§ 3. Impubes, ante plenum septennium, dicitur infans seu puer vel parvulus et censetur non sui compos; expleto autem septennio, usum rationis habere praesumitur. Infanti assimilantur quotquot usu rationis sunt habitu destituti.CAN. 89. Persona maior plenum habet suorum iurium exercitium; minor in exercitio suorum iurium potestati parentum vel tutorum obnoxia manet, iis exceptis in quibus ius minores a patria potestate exemptos habet.CAN. 90. § 1. Locus originis filii, etiam neophyti, est ille in quo, cum filius natus est, domicilium, aut, in defectu domicilii, quasi-domicilium habebat pater vel, si filius sit illegitimus aut postumus, mater.
§ 2. Si agatur de filio vagorum, locus originis est ipsemet nativitatis locus; si de exposito, est locus in quo inventus fuit.CAN. 91. Persona dicitur: incola, in loco ubi domicilium, advena, in loco ubi quasi-domicilium habet peregrinus, si versetur extra domicilium et quasi-domicilium quod adhuc retinet; vagus, si nullibi domicilium habeat vel quasi-domicilium.CAN. 92. § 1. Domicilium acquiritur commoratione in aliqua paroecia aut quasi-paroecia, aut saltem in dioecesi, vicariatu apostolico, praefectura apostolica; quae commoratio vel coniuncta sit cum animo ibi perpetuo manendi, si nihil inde avocet, vel sit protracta ad decennium completum.
§ 2. Quasi-domicilium acquiritur commoratione uti supra, quae vel coniuncta sit cum animo ibi manendi saltem ad maiorem anni partem, si nihil inde avocet, vel sit reapse protracta ad maiorem anni partem.
§ 3. Domicilium vel quasi-domicilium in paroecia vel quasi-paroecia dicitur paroeciale; in dioecesi, vicariatu, praefectura, non autem in paroecia vel quasi-paroecia, dioecesanum.CAN. 93. § 1. Uxor, a viro legitime non separata, necessario retinet domicilium viri sui; amens, domicilium curatoris; minor, domicilium illius cuius potestati subiicitur.
§ 2. Minor infantia egressus potest quasi-domicilium proprium obtinere; item uxor a viro legitime non separata, legitime autem separata etiam domicilium.CAN. 94. § 1. Sive per domicilium sive per quasidomicilium suum quisque parochum et Ordinarium sortitur.
§ 2. Proprius vagi parochus vel Ordinarius est parochus vel Ordinarius loci in quo vagus actu commoratur.
§ 3. Illorum quoque qui non habent nisi dioecesanum domicilium vel quasi-domicilium parochus proprius est parochus loci in quo actu commorantur.CAN. 95. Domicilium et quasi-domicilium amittitur discessione a loco cum animo non revertendi, salvo praescripto can. 93.CAN. 96. § 1. Consanguinitas computatur per lineas et gradus.
§ 2. In linea recta, tot sunt gradus quot generationes, seu quot personae, stipite dempto.
§ 3. In linea obliqua, si tractus uterque sit aequalis, tot sunt gradus quot generationes in uno tractu lineae: si duo tractus sint inaequales, tot gradus quot generationes in tractu longiore.CAN. 97. § 1. Affinitas oritur ex matrimonio valido sive rato tantum sive rato et consummato.
§ 2. Viget inter virum dumtaxat et consanguineos mulieris, itemque mulierem inter et viri consanguineos.
§ 3. Ita computatur ut qui sunt consanguinei viri, iidem in eadem linea et gradu sint affines mulieris, et vice versa.CAN. 98. § 1. Inter varios catholicos ritus ad illum quis pertinet, cuius caeremoniis baptizatus fuit, nisi forte baptismus a ritus alieni ministro vel fraude collatus fuit, vel ob gravem necessitatem, cum sacerdos proprii ritus praesto esse non potuit, vel ex dispensatione apostolica, cum facultas data fuit ut quis certo quodam ritu baptizaretur, quin tamen eidem adscriptus maneret.
§ 2. Clerici nullo modo inducere praesumant sive latinos ad orientalem, sive orientales ad latinum ritum assumendum.
§ 3. Nemini licet sine venia Apostolicae Sedis ad alium ritum transire, aut, post legitimum transitum, ad pristinum reverti.
§ 4. Integrum est mulieri diversi ritus ad ritum viri, in matrimonio ineundo vel eo durante, transire; matrimonio autem soluto, resumendi proprii ritus libera est potestas, nisi iure particulari aliud cautum sit.
§ 5. Mos, quamvis diuturnus, sacrae Synaxis ritu alieno suscipiendae non secumfert ritus mutationem.CAN. 99. In Ecelesia, praeter personas physicas sunt etiam personae morales, publica auctoritate constitutae, quae distinguuntur in personas morales collegiales et non collegiales, ut ecclesiae, Seminaria beneficia, etc.CAN. 100. § 1. Catholica Ecclesia et Apostolica Sedes moralis personae rationem habent ex ipsa ordinatione divina; ceterae inferiores personae morales in Ecclesia eam sortiuntur sive ex ipso iuris praeseripto sive ex speciali competentis Superioris ecclesiastici concessione data per formale decretum ad finem religiosum vel caritativum.
§ 2. Persona moralis collegialis constitui non potest, nisi ex tribus saltem personis physicis.
§ 3. Personae morales sive collegiales sive non collegiales minoribus aequiparantur.CAN. 101. § 1. Circa actus personarum moralium collegialium:
1.° Nisi aliud expresse iure communi aut particulari statutum fuerit, id vim iuris habet, quod, demptis suffragis nullis, placuerit parti absolute maiori eorum qui suffragium ferunt, aut, post duo inefficacia scrutinia, parti relative maiori in tertio scrutinio; quod si suffragia aequalia fuerint, post tertium scrutinium praeses suo voto paritatem dirimat aut, si agatur de electionibus et praeses suo voto paritatem dirimere nolit, electus habeatur senior ordine vel prima professione vel aetate;
2.° Quod autem omnes, uti singulos, tangit, ab omnibus probari debet.
§ 2. Si de actibus personarum moralium non collegialium agatur, serventur particularia statuta ac normae iuris communis, quae easdem personas respiciunt.CAN. 102. § 1. Persona moralis, natura sua, perpetua est; exstinguitur tamen si a legitima auctoritate supprimatur, vel si per centum annorum spatium esse desierit.
§ 2. Si vel unum ex personae moralis collegialis membris supersit, ius omnium in illud recidit.CAN. 103. § 1. Actus, quos persona sive physica sive moralis ponit ex vi extrinseca, cui resisti non possit, pro infectis habentur.
§ 2. Actus positi ex metu gravi et iniuste incusso vel ex dolo, valent, nisi aliud iure caveatur; sed possunt ad normam can. 1684-1689 per iudicis sententiam rescindi, sive ad petitionem partis laesae sive ex officio.CAN. 104. Error actum irritum reddit, si versetur circa id quod constituit substantiam actus vel recidat in conditionem sine qua non; secus actus valet, nisi aliud iure caveatur; sed in contractibus error locum dare potest actioni rescissoriae ad normam iuris.CAN. 105. Cum ius statuit Superiorem ad agendum indigere consensu vel consilio aliquarum personarum:
1.° Si consensus exigatur, Superior contra earundem votum invalide agit; si consilium tantum, per verba, ex. gr.: de consilio consultorum, vel audito Capitulo, parocho, etc., satis est ad valide agendum ut Superior illas personas audiat; quamvis autem nulla obligatione teneatur ad eorum votum, etsi concors, accedendi, multum tamen, si plures audiendae sint personae, concordibus earundem suffragiis deferat, nec ab eisdem, sine praevalenti ratione, suo iudicio aestimanda, discedat;
2.° Si requiratur consensus vel consilium non unius tantum vel alterius personae, sed plurium simul eae personae legitime convocentur, salvo praescripto can. 162, § 4, et mentem suam manifestent ; Superior autem pro sua prudentia ac negotiorum gravitate potest eas adigere ad iusiurandum de secreto servando praestandum;
3.° Omnes de consensu vel consilio requisiti debent ea qua par est reverentia, fide ae sinceritate sententiam suam aperire.CAN. 106. Circa praecedentiam inter varias personas seu physicas seu morales, serventur normae quae sequuntur, salvis normis specialibus quae suis in locis traduntur:
1.° Qui alius personam gerit, ex eadem obtinet praecedentiam ; sed qui in Conciliis aliisque similibus conventibus procuratorio nomine intersunt, sedent post illos eiusdem gradus qui intersunt nonmine proprio;
2.° Cui est auctoritas in personas sive physicas sive morales, eidem ius est praecedentiae supra illas;
3.° Inter diversas personas ecclesiasticas quarum nulla habeat in alias auctoritatem: qui ad gradum potiorem pertinent, praecedunt eis qui sunt inferioris gradus; inter eiusdem gradus personas sed non eiusdem ordinis, qui altiorem ordinem tenet, praecedit iis qui in inferiore sunt positi; si denique ad eundem gradum pertineant eundemque ordinem habeant, praecedit qui prius est promotus ad gradum; si eodem tempore promoti sint, senior ordinatione, nisi iunior ordinatus fuerit a Romano Pontifice; et si eodem tempore ordinem receperint, senior aetate;
4.° In praecedentia diversitas ritus non attenditnur;
5.° Inter varias personas morales eiusdem speciei et gradus, illa praecedit quae est in pacifica quasipossessione praecedentiae et, si de hoc non constet,quae prius in loco, ubi quaestio oritur, instituta est; inter sodales vero alicuius collegii, ius praecedentiae a determinetur ex propriis legitimis constitutionibus;secus ex legitima consuetudine; qua deficiente, ex praescripto iuris communis;
6.° Loci Ordinarii est in sua dioecesi statuere praecedentias inter suos subditos, ratione habita principiorum iuris communis, legitimarum dioecesis consuetudinum et munerum ipsis commissorum; et omnes de praecedentia controversias, etiam inter exemptos, quatenus ii collegialiter cum aliis procedant, componere in casibus urgentioribus, remota omni appellatione in suspensivo, sed sine praeiudicio iuris uniuscuiusque;
7.° Circa personas quae ad Domum pontificalem pertinent, praecedentia moderanda est secundum peculiaria privilegia, regulas et traditiones eiusdem pontificiae Domus.CAN. 107. Ex divina institutione sunt in Ecclesia clerici a laicis distincti, licet non omnes clerici sint divinae institutionis; utrique autem possunt esse religiosi.
PARS PRIMA.
DE CLERICIS.
SECTIO I.
De clericis in genere.CAN. 108. § 1. Qui divinis ministeriis per primam saltem tonsuram mancipati sunt, clerici dicuntur.
§ 2. Non sunt omnes in eodem gradu, sed inter eos sacra hierarchia est in qua alii aliis subordinantur.
§ 3. Ex divina institutione sacra hierarchia ratione ordinis constat Episcopis, presbyteris et ministris; ratione iurisdictionis, pontificatu supremo et episcopatu subordinato; ex Ecclesiae autem irnstitutione alii quoque gradus accessere.CAN. 109. Qui in ecclesiasticam hierarehiam cooptantur, non ex populi vel potestatis saecularis consensu aut vocatione adleguntur; sed in gradibus potestatis ordinis constituuntur sacra ordinatione; in supremo pontificatu, ipsomet iure divino, adimpleta conditione legitimae electionis eiusdemque acceptationis; in reliquis gradibus iurisdictionis, canonica missione.CAN. 110. Quamvis Praelati titulo, honoris causa, a Sede Apostolica etiam nonnulli clerici donentur sine ulla iurisdictione, proprio tamen nomine Praelati in iure dicuntur clerici sive saeculares sive religiosi qui iurisdictionem ordinariam in foro externo obtinent.
TITULUS I.
De clericorum adscriptione alicui dioecesi.CAN. 111. § 1. Quemlibet clericum oportet esse vel alicui dioecesi vel alicui religioni adscriptum, ita ut clerici vagi nullatenus admittantur.
§ 2. Per receptionem primae tonsurae clericus adscribitur seu, ut aiunt, incardinatur dioecesi pro cuius servitio promotus fuit.CAN. 112. Praeter casus de quibus in can. 114, 641, § 2, ut clericus alienae dioecesi valide incardinetur, a suo Ordinario obtinere debet litteras ab eodem subscriptas excardinationis perpetuae et absolutae; et ab Ordinario alienae dioecesis litteras ab eodem subscriptas incardinationis pariter perpetuae et absolutae.CAN. 113. Excardinationem et incardinationem concedere nequit Vicarius Generalis sine mandato speciali, nec Vicarius Capitularis, nisi post annum a vacatione sedis episcopalis et cum consensu Capituli.CAN. 114. Habetur excardinatio et incardinatio, si ab Ordinario alienae dioecesis clericus beneficium residentiale obtinuerit cum consensu sui Ordinarii in scriptis dato, vel cum licentia ab eodem in scriptis concessa e dioecesi discedendi in perpetuum.CAN. 115. Etiam per professionem religiosam quis a propria dioecesi excardinatur, ad normam can. 585.CAN. 116. Excardinatio fieri nequit sine iustis causis, et effectum non sortitur, nisi incardinatione secuta in alia dioecesi, cuius Ordinarius de eadem priorem Ordinarium quantocius certiorem reddat.CAN. 117. Ad incardinationem alieni clerici Ordinarius ne deveniat, nisi:
1.° Necessitas aut utilitas dioecesis id exigat, et salvis iuris praescriptis circa canonicum ordinationis titulum;
2.° Ex legitimo documento sibi constiterit de obtenta legitima excardinatione, et habuerit praeterea a Curia dimittente, sub secreto, si opus sit, de clerici natalibus, vita, moribus ac studiis opportuna testimonia, maxime si agatur de incardinandis clericis diversae linguae et nationis; Ordinarius autem dimittens, graviter onerata eius conscientia, advigilare debet ut testimonia sint veritati conformia;
3.° Clericus iureiurando coram eodem Ordinario eiusve delegato declaraverit se in perpetuum novae dioecesis servitio velle addici ad normam sacrorum canonum.
TITULUS II.
De iuribus et privilegiis clericorum.CAN. 118. Soli clerici possunt potestatem sive ordinis sive iurisdictionis ecclesiasticae et beneficia ac pensiones ecclesiasticas obtinere.CAN. 119. Omnes fideles debent clericis, pro diversis eorum gradibus et muneribus, reverentiam seque sacrilegii delicto commaculant, si quando clericis realem iniuriam intulerint.CAN. 120. § 1. Clerici in omnibus causis sive contentiosis sive criminalibus apud iudicem ecclesiasticum conveniri debent, nisi aliter pro locis particularibus legitime provisum fuerit.
§ 2. Patres Cardinales, Legati Sedis Apostolicae, Episcopi etiam titulares, Abbates vel Praelati nullius supremi religionum iuris pontificii Superiores, Officiales maiores Romanae Curiae, ob negotia ad ipsorum munus pertinentia, apud iudicem laicum conveniri nequeunt sine venia Sedis Apostolicae; ceteri privilegio fori gaudentes, sine venia Ordinarii loci in quo causa peragitur; quam tamen licentiam Ordinarius, praesertim cum actor est laicus, ne deneget sine iusta et gravi causa, tum maxime cum controversiae inter partes componendae frustra operam dederit.
§ 3. Si nihilominus ab eo qui nullam praehabuerit veniam, conveniantur, possunt, ratione necessitatis, ad vitanda maiora mala comparere, certiore tamen facto Superiore a quo venia obtenta non fuit.CAN. 121. Clerici omnes a servitio militari, a muneribus et publicis civilibus officiis a statu clericali alienis immunes sunt.CAN. 122. Clericis qui creditoribus satisfacere coguntur, salva sint quae ad honestam sui sustentationem, prudenti ecclesiastici iudicis arbitrio, sunt necessaria, firma tamen eorundem obligatione creditoribus quamprimum satisfaciendi.CAN. 123. Memoratis privilegiis clericus renuntiare nequit; sed eadem amittit, si ad statum laicalem reducatur aut privatione perpetua iuris deferendi habitum ecclesiasticum plectatur, ad normam can. 213, § 1, 2304; recuperat vero, si haec poena remittatur aut ipse rursus inter clericos admittatur.
TITULUS III.
De obligationibus clericorum.CAN. 124. Clerici debent sanctiorem prae laicis vitam interiorem et exteriorem ducere eisque virtute et recte factis in exemplum excellere.CAN. 125. Curent locorum Ordinarii:
1.° Ut clerici omnes poenitentiae sacramento frequenter conscientiae maculas eluant;
2.° Ut iidem quotidie orationi mentali per aliquod tempus incumbant, sanctissimum Sacramentum visitent, Deiparam Virginem mariano rosario colant, conscientiam suam discutiant.CAN. 126. Omnes sacerdotes saeculares debent tertio saltem quoque anno spiritualibus exercitiis, per tempus a proprio Ordinario determinandum, in pia aliqua religiosave domo ab eodem designata vacare; neque ab eis quisquam eximatur, nisi in casu particulari, iusta de causa ac de expressa eiusdem Ordinarii licentia.CAN. 127. Omnes clerici, praesertim vero presbyteri, speciali obligatione tenentur suo quisque Ordinario reverentiam et obedientiam exhibendi.CAN. 128. Quoties et quandiu id, iudicio proprii Ordinarii, exigat Ecelesiae necessitas, ac nisi legitimum impedimentum excuset, suscipiendum est clericis ac fideliter implendum munus quod ipsis fuerit ab Episcopo commissum.CAN. 129. Clerici studia, praesertim sacra, recepto sacerdotio, ne intermittant; et in sacris disciplinis solidam illam doctrinam a maioribus traditam et communiter ab Ecclesia receptam sectentur, devitantes profanas vocum novitates et falsi nominis scientiam.CAN. 130. § 1. Expleto studiorum curriculo, sacerdotes omnes, etsi beneficium paroeciale aut canonicale consecuti, nisi ab Ordinario loci ob iustam causam fuerint exempti, examen singulis annis saltem per integrum triennium in diversis sacrarum scientiarum disciplinis, antea opportune designatis, subeant secundum modum ab eodem Ordinario determinandum.
§ 2. In collatione officiorum et beneficiorum ecclesiasticorum ratio habeatur eorum, qui, ceteris paribus, in memoratis periculis magis praestiterunt.CAN. 131. § 1. In civitate episcopali et in singulis vicariatibus foraneis saepius in anno, diebus arbitrio Ordinarii loci praestituendis, conventus habeantur quos collationes seu conferentias vocant, de re morali et liturgica; quibus addi possunt aliae exercitationes quas Ordinarius opportunas iudicaverit ad scientiam et pietatem clericorum promovendam.
§ 2. Si conventus haberi difficile sit, resolutae quaestiones scriptae mittantur, secundum normas ab Ordinario statuendas.
§ 3. Conventui interesse, aut, deficiente conventu scriptam casuum solutionem mittere debent, nisi a loci Ordinario exemptionem antea expresse obtinuerint tum omnes sacerdotes saeculares, tum religiosi licet exempti curam animarum habentes et etiam, si collatio in eorum domibus non habeatur, alii religiosi qui facultatem audiendi confessiones ab Ordinario obtinuerunt.
CAN. 132. § 1. Clerici in maioribus ordinibus constituti a nuptiis arcentur et servandae castitatis obligatione ita tenentur, ut contra eandem peccantes sacrilegii quoque rei sint, salvo praescripto can. 214, § 1.
§ 2. Clerici minores possunt quidem nuptias inire sed, nisi matrimonium fuerit nullum vi aut metu eisdem incusso, ipso iure e statu clericali decidunt.
§ 3. Coniugatus qui sine dispensatione apostolica ordines maiores, licet bona fide, suscepit, ab eorundem ordinum exercitio prohibetur.CAN. 133. § 1. Caveant clerici ne mulieres, de quibus suspicio esse possit, apud se retineant aut quoquo modo frequentent.
§ 2. Eisdem licet cum illis tantum mulieribus cohabitare in quibus naturale foedus nihil mali permittit suspicari, quales sunt mater, soror, amita et huiusmodi, aut a quibus spectata morum honestas, cum provectiore aetate coniuncta, omnem suspicionem amoveat.
§ 3. Iudicium an retinere vel frequentare mulieres, etiam illas in quas communiter suspicio non cadit, in peculiari aliquo casu scandalo esse possit aut incontinentiae aferre periculum, ad Ordinarium loci pertinet, cuius est clericos ab hac retentione vel frequentatione prohibere.
§ 4. Contumaces praesumuntur concubinarii.CAN. 134. Consuetudo vitae communis inter clericos laudanda ac suadenda est, eaque, ubi viget, quantum fieri potest, servanda.CAN. 135. Clerici, in maioribus ordinibus constituti, exceptis iis de quibus in can. 213, 214, tenentur obligatione quotidie horas canonicas integre recitandi secundum proprios et probatos liturgicos libros.CAN. 136. § 1. Omnes clerici decentem habitum ecclesiasticum, secundum legitimas locorum consuetudines et Ordinarii loci praescripta, deferant, tonsuram seu coronam clericalem, nisi recepti populorum mores aliter ferant, gestent, et capillorum simplicem cultum adhibeant.
§ 2. Annulo ne utantur, nisi id ipsis a iure aut apostolico privilegio sit concessum.
§ 3. Clerici minores qui propria auctoritate sine legitima causa habitum ecclesiasticum et tonsuram dimiserint, nec, ab Ordinario moniti, sese intra mensem emendaverint, ipso iure e statu clericali decidunt.CAN. 137. A fideiubendo, etiam de bonis propriis, clericus prohibetur, inconsulto loci Ordinario.CAN. 138. Clerici ab iis omnibus quae statum suum dedecent, prorsus abstineant: indecoras artes ne exerceant; aleatoriis ludis, pecunia exposita, ne vacent; arma ne gestent, nisi quando iusta timendi causa subsit; venationi ne indulgeant, clamorosant antem nunquam exerceant; tabernas aliaque similia loca sine necessitate aut alia iusta causa ab Ordinario loci probata ne ingrediantur.CAN. 139. § 1. Ea etiam quae, licet non indecora a clericali tamen statu aliena sunt, vitent.
§ 2. Sine apostolico indulto medicinam vel chirurgiam ne exerceant; tabelliones seu publicos notarios nisi in Curia ecclesiastica, ne agant; officia publica, quae exercitium laicalis iurisdictionis vel administrationis secumferunt, ne assumant.
§ 3. Sine licentia sui Ordinarii ne ineant gestiones bonorum ad laicos pertinentium aut officia saecularia quae secumferant onus reddendarum rationum; procuratoris aut advocati munus ne exerceant, nisi in tribunali ecclesiastico, aut in civili quando agitur de causa propria aut suae ecclesiae; in laicali iudicio criminali, gravem personalem poenam prosequente, nullam partem habeant, ne testimonium quidem sine necessitate ferentes.
§ 4. Senatorum aut oratorum legibus ferendis quos deputatos vocant munus ne sollicitent neve acceptent sine licentia Sanctae Sedis in locis ubi pontificia prohibitio intercesserit; idem ne attentent aliis in locis sine licentia tum sui Ordinarii, tum Ordinarii loci in quo electio facienda est.CAN. 140. Spectaculis, choreis et pompis quae eos dedecent, vel quibus clericos interesse scandalo sit, praesertim in publicis theatris, ne intersint.CAN. 141. § 1. Saecularem militiam ne capessant voluntarii, nisi cum sui Ordinarii licentia, ut citius liberi evadant, id fecerint; neve intestinis bellis et ordinis publici perturbationibus opem quoquo moda ferant.
§ 2. Clericus minor qui contra praescriptum § 1 sponte sua militiae nomen dederit, ipso iure e statu clericali decidit.CAN. 142. Prohibentur clerici per se vel per alios negotiationem aut mercaturam exercere sive in propriam sive in aliorum utilitatem.CAN. 143. Clerici, licet beneficium aut officium residentiale non habeant, a sua tamen dioecesi per notabile tempus sine licentia saltem praesumpta Ordinarii proprii ne discedant.CAN. 144. Qui cum licentia sui Ordinarii in aliam dioecesim transierit, suae dioecesi manens incardinatus, revocari potest, iusta de causa et naturali aequitate servata; et etiam Ordinarius alienae dioecesis potest ex iusta causa eidem denegare licentiam ulterioris commorationis in proprio territorio, nisi beneficium eidem contulerit.
TITULUS IV.
De officiis ecclesiasticis.CAN. 145. § 1. Officium ecclesiasticum lato sensu est quodlibet munus quod in spiritualem finem legitime exercetur; stricto autem sensu est munus ordinatione sive divina sive ecclesiastica stabiliter constitutum, ad normam sacrorum canonum conferendum, aliquam saltem secumferens participationem ecclesiasticae potestatis sive ordinis sive iurisdictionis.
§ 2. In iure officium ecclesiasticum accipitur stricto sensu, nisi aliud ex contextu sermonis appareat.CAN. 146. De beneficialibus officiis in specie, praeter canones qui sequuntur, custodiantur insuper praescripta can. 1409 seqq.
CAPUT I.
De provisione officiorum ecclesiasticorum.CAN. 147. § 1. Officium ecclesiasticum nequit sine provisione canonica valide obtineri.
§ 2. Nomine canonicae provisionis venit concessio officii ecclesiastici a competenti auctoritate ecclesiastica ad normam sacroruam canonum facta.CAN. 148. § 1. Provisio officii ecclesiastici fit vel per liberam collationem a legitimo Superiore, vel per eius institutionem, si praecesserit praesentatio a patrono aut nominatio, vel per eius confirmationem aut admissionem, si praecesserit electio aut postulatio, vel tandem per simplicem electionem et electi acceptationem, si electio non egeat confirmatione.
§ 2. De officiorum provisione per institutionem serventur praescripta can. 1448-1471.CAN. 149. Electi, postulati, praesentati vel nominati a quibusvis personis ad ecclesiastica officia ne confirmentur, admittantur, instituantur a Superiore infra Romanum Pontificem, nisi antea fuerint a proprio Ordinario idonei reperti, etiam per examen, si id ius vel officii ratio postulet aut Ordinarius opportunum iudicaverit.CAN. 150. § 1. Provisio officii de iure non vacantis ad normam can. 183, § 1, est ipso facto irrita, nec subsequente vacatione convalescit.
§ 2. Nec promissio eiusdem officii, quicunque illud promiserit, ullum parit iuridicum effectum.CAN. 151. Officium de iure vacans quod forte adhuc ab aliquo illegitime possidetur, conferri potest, dummodo rite secundum sacros canones declaratum fuerit eam possessionem non esse legitimam, et de hac declaratione mentio fiat in litteris collationis.
ART. I. - De libera collatione.CAN. 152. Loci Ordinarius ius habet providendi officiis ecclesiasticis in proprio territorio, nisi aliud probetur; hac tamen potestate caret Vicarius Generalis sine mandato speciali.CAN. 153. § 1. Ad vacans officium promovendus debet esse clericus, iis qualitatibus praeditus, quae a iure communi vel, particulari aut a lege fundationis ad idem officium requiruntur.
§ 2. Assumatur, omnibus perpensis, magis idoneus sine ulla personarum acceptione.
§ 3. Cum provisus caret qualitatibus requisitis, provisio est nulla, si ita cautum sit iure communi vel particulari aut lege fundationis; secus est valida, sed per sententiam a legitimo Superiore irritari potest.CAN. 154. Officia quae curam animarum sive in foro externo sive in interno secumferunt, clericis nondum sacerdotio initiatis conferri valide nequeunt.CAN. 155. Officiorum provisio cui nullus terminus fuit speciali lege praescriptus, nunquam differatur ultra sex menses utiles ab habita notitia vacationis firmo praescripto can. 458.CAN. 156. § 1. Nemini conferantur duo officia incompatibilia.
§ 2. Sunt incompatibilia officia quae una simul ab eodem adimpleri nequeunt.
§ 3. Firmo praescripto can. 188, n. 3, concessio alterius officii a Sede Apostolica facta non valet, nisi in supplici libello mentio prioris incompatibilis habeatur, aut clausula derogatoria adiiciatur.CAN. 157. Officium vacans per renuntiationem vel per sententiam privationis nequit ab Ordinario, qui renuntiationem acceptavit aut sententiam tulit valide conferri suis aut resignantis familiaribus, consanguineis vel affinibus usque ad secundum gradum inclusive.CAN. 158. Qui, alius negligentiam vel impotentiam supplens, officium confert, nullam inde potestatem acquirit in nominatum; sed huius iuridicus status perinde constituitur, ac si provisio ad ordinariam iuris normam peracta fuisset.CAN. 159. Cuiuslibet officii provisio scripto consignetur.
ART. II. - De electione.CAN. 160. Romani Pontificis electio unice regitur const. Pii X Vacante Sede Apostolica, 25 Dec. 1904; in aliis electionibus ecclesiasticis serventur praescripta canonum qui sequuntur, et peculiaria, si qua sint, pro singulis officiis legitime statuta.CAN. 161. Si cui collegio sit ius eligendi ad vacans officium, electio, nisi aliud iure cautum fuerit, nunquam differatur ultra trimestre utile computandum ab habita notitia vacationis officii; quo termino inutiliter elapso, Superior ecclesiasticus, cui ius confirmandae electionis vel ius providendi successive competit, officio vacanti libere provideat.CAN. 162. § 1. Salvis peculiaribus constitutionibus vel consuetudinibus, collegii praeses, statuto modo, loco ac tempore electoribus convenienti, convocet omnes de collegio; et convocatio, quando personalis esse debet, valet, si fiat vel in loco domicilii aut quasi-domicilii vel in loco commorationis.
§ 2. Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens fuerit, electio valet, sed ad eius instantiam debet, probata praeteritione et absentia, a competenti Superiore irritari, etiam secuta confirmatione, dummodo iuridice constet recursum saltem intra triduum ab habita notitia electionis fuisse transmissum.
§ 3. Quod si plures quam tertia pars electorum neglecti fuerint, electio est ipso iure nulla.
§ 4. Defectus convocationis non obstat, si praetermissi nihilominus interfuerint.
§ 5. Si agatur de electione ad officium quod electus ad vitam retinet, convocatio electorum ante officii vacationem nullum habet iuridicum effectum.CAN. 163. Convocatione legitime secuta, ius eligendi pertinet ad eos qui praesentes sunt die in convocatione statuto, exclusa facultate ferendi suffragia non solum per epistolam, sed etiam per procuratorem, nisi lege peculiari aliud caveatur.CAN. 164. Etsi quis plures ob titulos ius habeat ferendi nomine proprio suffragii, non potest nisi unicum ferre.CAN. 165. Nullus collegio extraneus admitti potest ad suffragium, salvis privilegiis legitime quaesitis; secus, electio est ipso facto nulla.CAN. 166. Si laici contra canonicam libertatem electioni ecclesiasticae quoquo modo sese immiscuerint, electio ipso iure invalida est.CAN. 167. § 1. Nequeunt suffragium ferre:
1.° Incapaces actus humani;
2.° Impuberes;
3.° Censura vel infamia iuris affecti, post sententiam tamen declaratoriam vel condemnatoriam;
4.° Qui sectae haereticae vel schismaticae nomen dederunt vel publice adhaeserunt;
5.° Carentes voce activa sive ob legitimam iudicis sententiam sive ex iure communi aut particulari.
§ 2. Si quis ex praedictis admittatur, eius suffragium est nullum, sed electio valet, nisi constet, eo dempto, electum non retulisse requisitum suffragiorum numerum, aut nisi scienter admissus fuerit excommunicatus per sententiam declaratoriam vel condemnatoriam.CAN. 168. Si quis ex electoribus praesens in domo sit in qua fit electio, sed eleetioni ob infirmam valetudinem interesse nequeat, suffragium eius seriptum a scrutatoribus exquiratur, nisi aliter particularibus legibus vel legitimis consuetudinibus fuerit constitutum.CAN. 169. § 1. Suffragium est nullum, nisi fuerit:
1.° Liberum et ideo invalidum est suffragium, si elector metu gravi aut dolo, directe vel indirecte, adactus fuerit ad eligendam certam personam aut plures disiunctive;
2.° Secretum, certum, absolutum, determinatum.
§ 2. Conditiones ante electionem suffragio appositae tanquam non adiectae censentur.CAN. 170. Sufiragium sibimetipsi nemo valide dare potest.CAN. 171. § 1. Ante electionem per secreta suffragia deputentur, nisi iam propriis statutis deputati sint, e gremio collegii duo saltem scrutatores, qui una cum praeside, si et ipse e gremio collegii sit, iusiurandum interponant de munere fideliter implendo ac de secreto servando circa acta in comitiis, etiam expleta electione.
§ 2. Scrutatores curent ut suffragia secreto, diligenter, singillatim et servato praecedentiae ordine ab unoquoque electore ferantur; collectisque ad ultimum suffragiis, coram praeside electionis, secundum formam propriis constitutionibus vel legitimis consuetudinibus statutam, inspiciant an suffragiorum numerus respondeat numero electorum, suffragia ipsa scrutentur palamque faciant quot quisque retulerit.
§ 3. Si numerus suffragiorum superet numerum eligentium, nihil est actum.
§ 4. Suffragia statim, peracto unoquoque scrutinio, vel post sessionem, si in eadem sessione habeantur plura scrutinia, comburantur.
§ 5. Omnia electionis acta ab eo, qui actuarii munere fungitur, accurate describantur, et saltem ab eodem actuario, praeside ac scrutatoribus subscripta, in collegii tabulario diligenter asserventur.CAN. 172. § 1. Electio, nisi aliud iure caveatur, fieri etiam potest per compromissum, si nempe electores, unanimi et scripto consensu, in unum vel plures idoneos sive de gremio sive extraneos ius eligendi pro ea vice transferant, qui nomine omnium ex recepta facultate eligant.
§ 2. Si agatur de clericali collegio, compromissarii debent esse sacerdotes, secus electio est invalida.
§ 3. Compromissarii debent pro validitate electionis conditiones compromisso appositas, quae non sint contra ius commune, observare; si nullae conditiones additae fuerint, servandum ipsis est ius commune circa electiones; conditiones autem contra ius pro non appositis habeantur.
§ 4. Si ab electoribus in unam tantum compromissum fuerit personam, haec nequit seipsam eligere; si plures designati fuerint compromissarii, nemo ex iis proprio consensu potest accedere reliquis ipsum eligentibus ut electionem sui compleat.CAN. 173. Cessat compromissum et ius eligendi redit ad compromittentes:
1.° Revocatione a collegio facta, re integra;
2.° Non secuta aut non servata aliqua conditione compromisso apposita;
3.° Electione absoluta, si fuerit nulla.CAN. 174. Is electus habeatur et a collegii praeside proclametur, qui requisitum suffragiorum numerum retulerit, ad normam can. 101, § 1, n.1.CAN. 175. Electio illico intimanda est electo, qui debet saltem intra octiduum utile a recepta intimatione manifestare utrum electioni consentiat, an eidem renuntiet; secus omne ius ex electione quaesitum amittit.CAN. 176. § 1. Si electus renuntiaverit, omne ius ex electione quaesitum amittit, etsi renuntiationis eum postea poeniteat; sed rursus eligi potest; collegium autem intra mensem a cognita renuntiatione ad novam electionem procedere debet.
§ 2. Acceptatione electionis electus, si confirmatione non egeat, plenum ius statim obtinet; secus non acquirit nisi ius ad rem.
§ 3. Ante acceptam confirmationem ipsi praetextu electionis non licet. sese immiscere admignistrationi officii sive in spiritualibus sive in temporalibus, et actus ab eo forte positi nulli sunt.CAN. 177. § 1. Electus, si electio confirmatione indigeat, saltem intra octiduum a die acceptatae electionis confirmationem a competenti Superiore petere per se vel per alium debet; secus omni iure privatur nisi probaverit se a petenda confirmatione iusto impedimento fuisse detentum.
§ 2. Superior, si electum repererit idoneum, et electio ad normam iuris fuerit peracta, nequit confirmationem denegare.
§ 3. Confirmatio in scriptis dari debet.
§ 4. Recepta confirmatione, electus obtinet plenum ius in officio, nisi aliud in iure caveatur.CAN. 178. Si electio intra praescriptum tempus peracta non fuerit, aut collegium iure eligendi privetur in poenam, libera officii provisio ad eum Superiorem devolvitur, a quo confirmanda esset electio vel cui ius providendi successive competit.
ART. III. - De postulatione.CAN. 179. § 1. Si electioni illius quem electores aptiorem putent ac praeferant, impedimentum obest, super quo dispensari possit ac soleat, suis ipsi suffragiis eum possunt, nisi aliud iure caveatur, a competenti Superiore postulare, etsi agatur de officio, pro quo electus confirmatione non egeat.
§ 2. Compromissarii postulare nequeunt, nisi id in mandato aut compromisso fuerit expressum.CAN. 180. § 1. Ut postulatio vim habeat, pro ea stet oportet maior suffragiorum pars, imo, si cum electione concurrat, saltem duae tertiae partes requiruntur.
§ 2. Suffragium pro postulatione exprimi debet per verbum: postulo, aut aequivalens; formula: eligo vel postulo, aut aequipallens, valet pro electione, si impedimentum non exsistat, secus pro postulatione.CAN. 181. § 1. Postulatio saltem intra octiduum mitti debet ad Superiorem ad quem pertinet electionem confirmare, si facultatem habeat ab impedimento dispensandi; secus ad Romanum Pontificem aut ad alium habemtem facultatem.
§ 2. Si intra praescriptum tempus postulatio missa non fuerit, ipso facto nulla evadit et electores pro ea vice privantur iure eligendi aut postulandi, nisi probent se a mittenda postulatione iusto detentos fuisse impedimento.
§ 3. Per postulationem nullum ius postulato acquiritur, et Superiori licet eandem repellere.
§ 4. Praesentatam Superiori postulationem electores revocare non possunt, nisi Superiore consentiente.CAN. 182. § 1. Reiecta a Superiore postulatione, ius eligendi ad collegium redit, nisi electores scienter illum postulaverint qui tali detinetur impedimento in quo nequeat aut non soleat dispensari; tunc enim provisio ad Superiorem pertinet.
§ 2. Quod si postulat admissa fuerit, id significetur postulato qui respondere debet ad normam can.175.
§ 3. Si eam acceptet, plenum ius in officio eidem statim acquiritur.
CAPUT II.
De amissione officiorum ecclesiasticorum.CAN. 183. § 1. Amittitur officium ecclesiasticum renuntiatione, privatione, amotione, translatione lapsu temporis praefiniti.
§ 2. Resoluto quovis modo iure Superioris a quo fuerat concessum, officium ecclesiasticum non amittitur, nisi lex aliud caveat aut nisi in concessione habeatur clausula: ad beneplacitum nostrum, vel alia aequipollens.CAN. 184. Quisque sui compos potest officio ecclesiastico iusta de causa renuntiare, nisi speciali prohibitione renuntiatio sit ipsi interdicta.CAN. 185. Renuntiatio ex metu gravi, iniuste incusso,dolo aut errore substantiali vel simoniace facta irrita est ipso iure.CAN. 186. Renuntiatio, ut valida sit, fieri debet a renuntiante aut scripto aut oretenus coram duobus testibus aut etiam per procuratorem speciali mandato munitum; et scriptum renuntiationis documentum in Curia deponatur.CAN. 187. § 1. Renuntiatio generatim, ut valeat, ei fieri debet a quo est acceptanda, vel, si acceptatione non egeat, a quo clericus officium accepit vel qui eiusdem locum tenet.
§ 2. Quare si officium per confirmationem, admissionem vel institutionem collatum fuerit, renuntiatio fieri debet Superiori ad quem de iure ordinario confirmatio, admissio vel institutio spectat.CAN. 188. Ob tacitam renuntiationem ab ipso iure admissam quaelibet officia vacant ipso facto et sine ulla declaratione, si clericus:
1.° Professionem religiosam emiserit, salvo, circa beneficia, praescripto can. 584;
2.° Intra tempus utile iure statutum vel, deficiente iure, ab Ordinario determinatum, de officio provisus illud adire neglexerit;
3.° Aliud officium ecclesiasticum cum priore incompatibile acceptaverit et eiusdem pacificam possessionem obtinuerit;
4.° A fide catholica publice defecerit;
5.° Matrimonium, etiam civile tantum, ut aiunt, contraxerit;
6.° Contra praescriptum can.141, § 1 militiae saeculari nomen sponte dederit;
7.° Habitum ecclesiasticum propria auctoritate sine iusta causa deposuerit, nec illum, ab Ordinario monitus, intra mensem a monitione recepta resumpserit;
8.° Residentiam, qua tenetur, illegitime deseruerit et receptae Ordinarii monitioni, legitimo impedimento non detentus, intra congruum tempus ab Ordinario praefinitum, nec paruerit nec responderit.CAN. 189. § 1. Superiores sine iusta et proportionata causa renuntiationes ne acceptent.
§ 2. Renuntiationem Ordinarius loci intra mensem vel admittat vel reiiciat.CAN. 190. § 1. Officium, renuntiatione legitime facta et acceptata, vacat postquam renuntianti significata est acceptatio.
§ 2. Renuntians in officio permaneat donec de Superioris acceptatione certum nuntium acceperit.CAN. 191. § 1. Semel legitime facta renuntiatione, non datur amplius poenitentiae locus, licet renuntians possit offcium ex alio titulo consequi.
§ 2. Acceptata renuntiatio tempestive nota fiat iis qui aliquod ius in officii provisionem habent.CAN. 192. § 1. Privatio officii incurritur sive ipso iure, sive ex facto legitimi Superioris.
§ 2. Si agatur de officio inamovibili, Ordinarius nequit clericum eodem privare, nisi mediante processu ad normam iuris.
§ 3. Si de amovibili, privatio decerni ab Ordinario potest ex qualibet iusta causa, prudenti eius arbitrio, etiam citra delictum, naturali aequitate servata, sed certum procedendi modum sequi minime tenetur salvo canonum praescripto circa paroecias amovibiles; privatio tamen effectum non habet, nisi postquam fuerit a Superiore intimata; et ab Ordinarii decreto datur recursus ad Sedem Apostolicam, sed in devolutivo tantum.CAN. 193. § 1. Translatio ab uno ad aliud officium ecclesiasticum ab eo tantum perfici potest, qui ius habet tum acceptandi renuntiationem, tum removendi a primo officio et promovendi ad alterum.
§ 2. Ad translationem, si de consensu clerici fiat quaelibet iusta causa sufficit; si invito clerico, eadem fere causa requiritur idemque procedendi modus ac pro privatione, firmo praescripto can. 2162-2167, quod ad translationem attinet parochorum.CAN. 194. § 1. In translatione prius officium vacat cum clericus alterius possessionem canonice capit, nisi aliud a iure cautum sit vel a legitimo Superiore praescriptum.
§ 2. Reditus prioris officii translatus percipit, donec aliud occupaverit.CAN. 195. Qui clericum ad officium elegerunt vel postulaverunt aut praesentaverunt, nequeunt eundem officio privare aut ab eo revocare seu amovere aut ad aliud transferre.
TITULUS V.
De potestate ordinaria et delegata.CAN. 196. Potestas iurisdictionis seu regiminis quae ex divina institutione est in Ecclesia, alia est fori externi, alia fori interni, seu conscientiae, sive sacramentalis sive extra-sacramentalis.CAN. 197. § 1. Potestas iurisdictionis ordinaria ea est quae ipso iure adnexa est officio; delegata, quae commissa est personae.
§ 2. Potestas ordinaria potest esse sive propria sive vicaria.CAN. 198. § 1. In iure nomine Ordinarii intelliguntur, nisi quis expresse excipiatur, praeter Romanum Pontificem, pro suo quisque territorio Episcopus residentialis, Abbas vel Praelatus nullius eorumque Vicarius Generalis, Administrator, Vicarius et Praefectus Apostolicus, itemque ii qui praedictis deficientibus interim ex iuris praescripto aut ex probatis constitutionibus succedunt in regimine, pro suis vero subditis Superiores maiores in religionibus clericalibus exemptis.
§ 2. Nomine autem Ordinarii loci seu locorum veniunt omnes recensiti, exceptis Superioribus religiosis.CAN. 199. § 1. Qui iurisdictionis potestatem habet ordinariam, potest eam alteri ex toto vel ex parte delegare, nisi aliud expresse iure caveatur.
§ 2. Etiam potestas iurisdictionis ab Apostolica Sede delegata subdelegari potest sive ad actum, sive etiam habitualiter, nisi electa fuerit industria personae aut subdelegatio prohibita.
§ 3. Potestas delegata ad universitatem negotiorum ab eo qui infra Romanum Pontificem habet ordinariam potestatem, potest in singulis casibus subdelegari.
§ 4. ln aliis casibus potestas iurisdictionis delegata subdelegari potest tantummodo ex concessione expresse facta, sed articulum aliquem non iurisdictionalem etiam sine expressa commissione iudices delegati possunt subdelegare.
§ 5. Nulla subdelegata potestas potest iterum subdelegari, nisi id expresse concessum fuerit.CAN. 200. § 1. Potestas iurisdictionis ordinaria et ad universitatem negotiorum delegata, late interpretanda est; alia quaelibet stricte; cui tamen delegata potestas est, ea quoque intelliguntur concessa, sine quibus eadem exerceri non posset.
§ 2. Ei, qui delegatum se asserit, incumbit onus grobandae delegationis.CAN. 201. § 1. Potestas iurisdictionis potest in solos subditos directe exerceri.
§ 2. Iudicialis potestas tam ordinaria quam delegata exerceri nequit in proprium commodum aut extra territorium, salvis praescriptis can. 401, § 1, 881, § 2 et 1637.
§ 3. Nisi aliud ex rerum natura aut ex iure constet, potestatem iurisdictionis voluntariam seu non-iudicialem quis exercere potest etiam in proprium commodum, aut extra territorium exsistens, aut in subditum e territorio absentem.CAN. 202. § 1. Actus potestatis iurisdictionis sive ordinariae sive delegatae collatae pro foro externo, valet quoque pro interno, non autem e converso.
§ 2. Potestas collata pro foro interno exerceri potest etiam in foro interno extra-sacramentali, nisi sacramentale exigatur.
§ 3. Si forum, pro quo potestas data est, expressum non fuerit, potestas intelligitur concessa pro utroque foro, nisi ex ipsa rei natura aliud constet.CAN. 203. § 1. Delegatus qui sive circa res sive circa personas mandati sui fines excedit, nihil agit.
§ 2. Hos tamen excessisse non intelligitur delegatus, qui alio modo ac deleganti placuerit, ea ad quae delegatus est, peragit, nisi modus ipse fuerit a delegante praeseriptus tanquam conditio.CAN. 204. § 1. Quod quis Superiorem adit, inferiore praetermisso, non idcirco voluntaria suspenditur inferioris potestas, sive haec ordinaria fuerit sive delegata.
§ 2. Attamen rei ad Superiorem delatae ne se immisceat inferior, nisi ex gravi urgentique causa; et hoc in casu statim Superiorem de re moneat.CAN. 205. § 1. Si plures iurisdictionem delegatam obtinuerint pro eodem negotio, et dubitetur utrum delegatio facta fuerit in solidum an collegialiter, praesumitur facta in solidum in re voluntaria, collegialiter in re iudiciali.
§ 2. Pluribus in solidum delegatis, qui antea negotium occupavit, alios ab eodem excludit, nisi aut posthac impediatur aut nolit ulterius in negotio procedere.
§ 3. Pluribus collegialiter delegatis, omnes simul pro actorum validitate in negotio expediendo procedere debent, nisi in mandato aliud cautum sit.CAN. 206. Pluribus successive delegatis, ille negotium expedire debet cuius mandatum anterius est nec posteriore rescripto expresse abrogatum fuit.CAN. 207. § 1. Potestas delegata exstinguitur, expleto mandato; elapso tempore aut exhausto numero casuum pro quo concessa fuit; cessante causa finali delegationis; revocatione delegantis delegato directe intimata aut renuntiatione delegati deleganti directe intimata et ab eodem acceptata; non autem resoluto iure delegantis, nisi in duobus casibus de quibus in can. 61.
§ 2. Sed potestate pro foro interno concessa, actus per inadvertentiam positus, elapso tempore vel exhausto casuum numero, validus est.
§ 3. Pluribus collegialiter delegatis, si unus deficiat, aliorum quoque delegatio exspirat, nisi aliud ex tenore delegationis constet.CAN. 208. Ad normam can. 183, § 2, potestas ordinaria non exstinguitur resoluto iure concedentis officium cui adnexa est; sed cessat, amisso officio; silet, legitima appellatione interposita, nisi forte appellatio sit tantum in devolutivo, firmo praescripto can. 2264, 2284.CAN. 209. In errore communi aut in dubio positivo et probabili sive iuris sive facti, iurisdictionem supplet Ecclesia pro foro tum externo tum interno.CAN. 210. Potestas ordinis, a legitimo Superiore ecclesiastico sive adnexa officio sive commissa personae, nequit aliis demandari, nisi id expresse fuerit iure vel indulto concessum.
TITULUS VI.
De reductione clericorum ad statum laicalem.CAN. 211. § 1. Etsi sacra ordinatio, semel valide recepta, nunquam irrita fiat, clericus tamen maior ad statum laicalem redigitur rescripto Sanctae Sedis, decreto vel sententia ad normam can. 214, demum poena degradationis.
§ 2. Clericus minor ad statum laicalem regreditur, non solum ipso facto ob causas in iure descriptas, sed etiam sua ipsius voluntate, praemonito loci Ordinario, aut eiusdem Ordinarii decreto iusta de causa lato, si nempe Ordinarius, omnibus perpensis, prudenter iudicaverit clericum non posse cum decore status clericalis ad ordines sacros promoveri.CAN. 212. § 1. Qui in minoribus ordinibus constitutus ad statum laicalem quavis de causa regressus est, ut inter clericos denuo admittatur, requiritur licentia Ordinarii dioecesis cui incardinatus fuit per ordinationem, non concedenda, nisi post diligens examen super vita et moribus, et congruum, iudicio ipsius Ordinarii, experimentum.
§ 2. Clericus vero maior qui ad statum laicalem rediit, ut inter clericos denuo admittatur, indiget Sanctae Sedis licentia.CAN. 213. § 1. Omnes qui e clericali statu ad laicalem legitime redacti aut regressi sunt, eo ipso amittunt officia, beneficia, iura ac privilegia clericalia et vetantur in habitu ecclesiastico incedere ac tonsuram deferre.
§ 2. Clericus tamen maior obligatione caelibatus tenetur, salvo praescripto can. 214.CAN. 214. § 1. Clericus qui metu gravi coactus ordinem sacrum recepit nec postea, remoto metu, eandem ordinationem ratam habuit saltem tacite per orainis exercitium, volens tamen per talem actum obligationibus clericalibus se subiicere ad statum laicalem, legitime probata coactione et ratihabitionis defectu, sententia iudicis redigatur sine ullis caelibatus ac horarum canonicarum obligationibus.
§ 2. Coactio autem et defectus ratihabitionis probari debent ad normam can. 1993-1998.
SECTIO II.
DE CLERICIS IN SPECIE.CAN. 215. § 1. Unius supremae ecclesiasticae potestatis est provincias ecclesiasticas dioeceses, abbatias vel praelaturas nullius, vicariatus apostolicos, praefecturas apostolicas erigere, aliter circumscribere dividere, unire, supprimere.
§ 2. In iure nomine dioecesis venit quoque abbatia vel praelatura nullius; et nomine Episcopi, Abbas vel Praelatus nullius, nisi ex natura rei vel sermonis contextu aliud constet.CAN. 216. § 1. Territorium cuiuslibet dioecesis dividatur in distinctas partes territoriales; unicuique autem parti sua peculiaris ecclesia cum populo determinato est assignanda, suusque peculiaris rector, tanquam proprius eiusdem pastor, est praeficiendus pro necessaria animarum cura.
§ 2. Pari modo vicariatus apostolicus et praefectura apostolica, ubi commode fieri possit, dividantur.
§ 3. Partes dioecesis de quibus in § 1, sunt paroeciae; partes vicariatus apostolici ac praefecturae apostolicae, si peculiaris rector eisdem fuerit assignatus, appellantur quasi-paroeciae.
§ 4. Non possunt sine speciali apostolico indulto constitui paroeciae pro diversitate sermonis seu nationis fidelium in eadem civitate vel territorio degentium,nec paroeciae mere familiares aut personales; ad constitutas autem quod attinet, nihil innovandum, inconsulta Apostolica Sede.CAN. 217. § 1. Episcopus territorium suum in regiones seu districtus, pluribus paroeciis constantes, distribuat, qui veniunt nomine vicariatus foranei, decanatus, archipresbyteratus, etc.
§ 2. Si haec distributio, ratione circumstantiarum, videatur impossibilis aut inopportuna, Episcopus consulat Sanctam Sedem, nisi ab eadem iam fuerit provisum.
TITULUS VII.
De suprema potestate deque iis qui eiusdem sunt ecclesiastico iure participes.CAPUT I.
De Romano Pontifice.CAN. 218. § 1. Romanus Pontifex, Beati Petri in primatu Successor, habet non solum primatum honoris, sed supremam et plenam potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam tum in rebus quae ad fidem et mores, tum in iis quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent.
§ 2. Haec potestas est vere episcopalis, ordinaria et immediata tum in omnes et singulas ecclesias, tum in omnes et singulos pastores et fideles, a quavis humana auctoritate independens.CAN. 219. Romanus Pontifex, legitime electus, statim ab acceptata electione, obtinet, iure divino, plenam supremae iurisdictionis potestatem.CAN. 220. Gravioris momenti negotia quae uni Romano Pontifici reservantur sive natura sua, sive positiva lege, causae maiores appellantur.CAN. 221. Si contingat ut Romanus Pontifex renuntiet, ad eiusdem renuntiationis validitatem non est necessaria Cardinalium aliorumve acceptatio.
CAPUT II.
De Concilio Oecumenico.CAN. 222. § 1. Dari nequit Oecumenicum Concilium quod a Romano Pontifice non fuerit convocatum.
§ 2. Eiusdem Romani Pontificis est Oecumenico Concilio per se vel per alios praeesse, res in eo tractandas ordinemque servandum constituere ac designare, Concilium ipsum transferre, suspendere, dissolvere, eiusque decreta confirmare.CAN. 223. § 1. Vocantur ad Concilium in eoque ius habent suffragii deliberativi:
1.° S.R.E. Cardinales, etsi non Episcopi;
2.° Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi residentiales, etiam nondum consecrati;
3.° Abbates vel Praelati nullius;
4.° Abbas Primas, Abbates Superiores Congregationum monasticarum, ac supremi Moderatores religionum clericalium exemptarum, non autem aliarum religionum, nisi aliud convocationis decretum ferat.
§ 2. Etiam Episcopi titulares, vocati ad Concilium, suffragium obtinent deliberativum, nisi aliud in convocatione expresse caveatur.
§ 3. Theologi ac sacrorum canonum periti, ad Concilium forte invitati, suffragium non habent, nisi consultivum.CAN. 224. § 1. Si quis ex vocatis ad Concilium ad normam can. 223, § 1, eidem, iusto impedimento detentus, interesse non possit, mittat procuratorem et impedimentum probet.
§ 2. Procurator, si fuerit unus e Concilii Patribus, duplici suffragio non gaudet; si non fuerit, publicis tantum sessionibus interesse potest, sed sine suffragio; expleto autem Concilio, huius acta subscribendi ius habet.CAN. 225. Nemini eorum qui Concilio interesse debent, licet ante discedere, quam Concilium sit rite absolutum, nisi a Concilii praeside cognita ac probata discessionis causa et impempetrata abeundi licentia.CAN. 226. Propositis a Romano Pontifice quaestionibus Patres possunt alias addere, a Concilii tamen praeside antea probatas.CAN. 227. Concilii decreta vim definitivam obligandi non habent, nisi a Romano Pontifice fuerint confirmata et eius iussu promulgata.CAN. 228. § 1. Concilium Oecumenicum suprema pollet in universam Ecclesiam potestate.
§ 2. A sententia Romani Pontificis non datur ad Concilium Oecumenicum appellatio.CAN. 229. Si contingat Romanum Pontificem, durante Concilii celebratione, e vita decedere, ipso iure hoc intermittitur, donec novus Pontifex illud resumi et continuari iusserit.
CAPUT III.
De Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus.CAN. 230. S.R.E. Cardinales Senatum Romani Pontificis constituunt eidemque in regenda Ecclesia praecipui consiliarii et adiutores assistunt.CAN. 231. § 1. Sacrum Collegium in tres ordines distribuitur: episcopalem, ad quem soli pertinent sex Cardinales dioecesibus suburbicariis praepositi; presbyteralem, qui constat Cardinalibus quinquaginta; diaconalem, qui quatuordecim.
§ 2. Cardinalibus ordinis presbyteralis ac diaconalis suus cuique titulus aut diaconia in Urbe assignatur a Romano Pontifice.CAN. 232. § 1. Cardinales libere a Romano Pontifice ex toto terrarum orbe eliguntur, viri, saltem in ordine presbyteratus constituti, doctrina, pietate ac rerum agendarum prudentia egregie praestantes.
§ 2. A cardinalatus dignitate arcentur:
1.° Illegitimi, etiamsi per subsequens matrimonium fuerint legitimati; itemque alii irregulares vel a sacris ordinibus impediti secundum canonicas sanctiones, etsi cum ipsis auctoritate apostolica fuerit ad ordines et dignitates etiam episcopalem dispensatum;
2.° Qui prolem etiam ex legitimo matrimonio susceptam, vel nepotem ex ea habent;
3.° Qui primo aut secundo gradu consanguinitatis alicui Cardinali viventi coniuncti sunt.CAN. 233. § 1. Cardinales creantur et publicantur a Romano Pontifice in Consistorio sicque creati et publicati obtinent ius ad electionem Romani Pontificis et privilegia de quibus in can. 239.
§ 2. Si tamen Romanus Pontifex creationem alicuius in Consistorio annuntiaverit, eius nomine sibi in pectore reservato, sic promotus nullis interim gaudet Cardinalium iuribus aut privilegiis, sed, postquam a Romano Pontifice eius nomen publicatum fuerit, iisdem fruitur a publicatione, iure vero praecedentiae a reservatione in pectore.CAN. 234. Promotus absens a Curia debet in recipiendo bireto rubro iurare se intra annum, nisi legitimo detineatur impedimento, Summum Pontificem aditurum.CAN. 235. Nisi aliter in casibus particularibus fuerit a Sancta Sede provisum, per promotionem ad sacram purpuram non solum ipso facto vacant dignitates omnes, ecclesiae, beneficia quae promotus possideat, sed etiam pensiones ecclesiasticae amittuntur.CAN. 236. § 1. Per optionem in Consistorio factam et a Summo Pontifice approbatam, possunt, servata prioritate ordinis et promotionis, Cardinales ex ordine presbyterali transire ad alium titulum et Cardinales ex ordine diaconali ad aliam diaconiam et, si per integrum decennium in ordine diaconali permanserint, etiam ad ordinem presbyteralem.
§ 2. Cardinalis ex ordine diaconali, transiens per optionem ad ordinem presbyteralem, locum obtinet ante omnes illos Cardinales presbyteros, qui post ipsum ad sacrae purpurae honorem assumpti sunt.
§ 3. Suburbicaria si vacet sedes, Cardinales ex ordine presbyterali, qui momento vacationis praesentes fuerint in Curia vel ab ea absentes ad tempus ob sibi commissum negotium aliquod a Romano Pontifice, optare eam possunt in Consistorio, servata prioritate promotionis.
§ 4. Cardinales quibus una ex ecclesiis suburbicariis est assignata, aliam optare nequeunt; cum vero Cardinalis gradum Decani attigerit, dioecesim suam Ostiensi cumulat, quae proinde cum alia atque alia dioecesi suburbicaria in persona Cardinalis Decani semper coniungitur.CAN. 237. § 1. Sacro Cardinalium Collegio praeest Decanus, idest antiquior promotione ad aliquam sedem suburbicariam, cui tamen nulla est in ceteros Cardinales iurisdictio, sed ipse primus habetur inter aequales.
§ 2. Vacante decanatu, ipso iure succedit Subdecanus, sive is tempore vacationis sit praesens in Curia, sive in sua suburbicaria dioecesi commoretur, sive absit ad tempus ob sibi commissum munus a Romano Pontifice.CAN. 238. § 1. Cardinales tenentur obligatione residendi in Curia, nec fas est ipsis ab eadem discedere sine licentia Romani Pontificis, salvo praescripto § § 2, 3 huius canonis.
§ 2. Haec obligatio urget quoque Cardina1es Episcopos suburbicarios; sed ipsi non indigent licentia ut sese conferant ad dioeceses sibi commissas, quoties opportunum iudicaverint.
§ 3. Cardinales qui sunt Episcopi alicuius dioecesis non suburbicariae, lege residendi in Curia eximuntur; sed cum ad Urbem venerint, Summum Pontificem adeant, nec ab Urbe discedant antequam ab eodem abeundi licentiam impetraverint.CAN. 239. § 1. Praeter alia privilegia quae in hoc Codice suis in titulis enumerantur, Cardinales omnes a sua promotione in Consistorio facultate gaudent:
1.° Audiendi ubique terrarum confessiones etiam religiosorum utriusque sexus et absolvendi ab omnibus peccatis et censuris etiam reservatis, exceptis tantum censuris Sedi Apostolicae specialissimo modo reservatis et illis quae adnexae sunt revelationi secreti S. Officii;
2.° Sibi suisque familiaribus eligendi sacerdotem confessionibus excipiendis, qui, si iurisdictione careat, eam ipso iure obtinet, etiam quod spectat ad peccata et censuras, reservatas quoque, illis tantum censuris exceptis, de quibus in n. 1;
3.° Verbum Dei ubique praedicandi;
4.° Celebrandi vel alii permittendi ut coram se celebret unam Missam in feria V maioris hebdomadae ac tres Missas in nocte Nativitatis Domini;
5.° Benedicendi ubique, solo crucis signo, cum omnibus indulgentiis a Sancta Sede concedi solitis, rosaria, aliasque coronas precatorias, cruces, numismata, statuas, scapularia a Sede Apostolica probata eaque imponendi sine onere inscriptionis;
6.° Sub unica benedictione erigendi, in ecclesiis et oratoriis etiam privatis aliisque piis locis, stationes Viae Crucis cum omnibus indulgentiis, quae huiusmodi pium exercitium peragentibus impertitae sunt; nec non benedicendi pro fidelibus, qui causa infirmitatis vel alius legitimi impedimenti sacras stationes Viae Crucis visitare nequeant, Crucifixi icones cum applicatione omnium indulgentiarum devoto exercitio eiusdem Viae Crucis a Romanis Pontificibus adnexarum;
7.° Celebrandi super aram portatilem non solum in domo propriae habitationis, sed ubicunque degunt; et permittendi ut alia Missa, ipsis adstantibus, celebretur;
8.° Celebrandi in mari, debitis cautelis adhibitis;
9.° In omnibus ecclesiis et oratoriis Missam celebrandi proprio calendario conformem;
10.° Fruendi altari privilegiato personali quotidiano;
11.° Lucrandi in propriis sacellis indulgentias, ad quas acquirendas praescripta sit visitatio templi alicuius vel publicae aediculae civitatis seu loci, in quo Cardinales actu commorentur, quo privilegio etiam eorum familiares frui possunt;
12.° Benedicendi ubique populo more Episcoporum; sed in Urbe in ecclesiis tantum, piis locis et fidelium consessibus;
13.° More Episcoporum gestandi crucem ante pectus etiam supra mozetam atque utendi mitra et baculo pastorali;
14.° Sacrum celebrandi in quolibet privato sacello sine praeiudicio illius qui indulto gaudet;
15.° Pontificalia cum throno et baldachino peragendi in omnibus ecclesiis extra Urbem, Ordinario praemonito, si ecclesia sit cathedralis;
16.° Honoribus locorum Ordinariis tribui solitis fruendi quocunque se conferant;
17.° Fidem faciendi in foro externo, de oraculo pontificio testantes;
18.° Fruendi sacello ab Ordinarii visitatione exempto;
19.° De reditibus beneficiariis libere disponendi etiam per testamentum, salvo praescripto can. 1298;
20.° Consecrationes et benedictiones ecclesiarum altarium, sacrae supellectilis, Abbatum aliasve similes, excepta oleorum sacrorum consecratione, si Cardinalis charactere episcopali careat, ubique locorum, servatis servandis, peragendi, firmo praescripto can. 1157;
21.° Praecedendi omnibus Praelatis etiam Patriarchis, imo ipsis Legatis Pontificiis, nisi Legatus sit Cardinalis in proprio territorio residens; Cardinalis autem Legatus a latere praecedit extra Urbem omnibus aliis;
22.° Conferendi primam tonsuram et ordines minores, dummodo promovendus habeat dimissorias proprii Ordinarii litteras;
23.° Ministrandi sacramentum confirmationis, firmo onere inscriptionis nominis confirmati ad normam iuris;
24.° Concedendi indulgentias ducentorum dierum etiam toties quoties lucrandas, in locis vel institutis ac pro personis suae iurisdictionis vel protectionis; item in aliis locis, sed a praesentibus solummodo, singulis vicibus, lucrandas.
§ 2. Cardinalis Decanus gaudet privilegio ordinandi et consecrandi electum Pontificem, si hic ordinatione vel episcopali consecratione indigeat, et tunc pallio utitur; quod privilegium, absente Cardinali Decano, competit Subdecano, eoque etiam absente, antiquiori Cardinali Episcopo suburbicario.
§ 3. Demum Cardinalis Proto-diaconus pallia Archiepiscopis et Episcopis privilegio fruentibus eorumve procuratoribus, vice Romani Pontificis, imponit; et nomen novi electi Pontificis populo annuntiat.CAN. 240. § 1. Cardinalis ad sedem suburbicariam promotus et in eiusdem possessionem canonice immissus est verus Episcopus suae dioecesis, eaque potestate in eam pollet, quam Episcopi residentiales in propria dioecesi obtinent.
§ 2. Ceteri Cardinales in suis titulis vel diaconiis, postquam eorundem canonicam possessionem ceperint, omnia possunt quae locorum Ordinarii in suis ecclesiis, exceptis ordine iudiciorum et qualibet iurisdictione in fideles, sed salva potestate in iis quae ad disciplinam, morum correctionem, servitium ecclesiae pertinent.
§ 3. Cum throno et baldachino Cardinalis ordinis presbyteralis potest in suo titulo pontificalia peragere et Cardinalis ordinis diaconalis in sua diaconia pontificaliter assistere, et nemo alius ibidem id potest sine Cardinalis assensu; in aliis vero Urbis ecclesiis Cardinales throno et baldachino uti nequeunt sine licentia Romani Pontificis.CAN. 241. Sede Apostolica vacante, Sacrum Cardinalium Collegium et Romana Curia non aliam habent potestatem, quam quae definitur in const. Pii X Vacante Sede Apostolica, 25 Dec. 1904.
CAPUT IV.
De Curia Romana.CAN. 242. Curia Romana constat Sacris Congregationibus, Tribunalibus et Officiis, prout inferius enumerantur et describuntur.CAN. 243. § 1. In singulis Congregationibus, Tribunalibus, Officiis servanda est disciplina et tractanda sunt negotia secundum normas tum generales tum particulares, quas ipsis Romanus Pontifex praestituerit.
§ 2. Omnes qui ad Congregationes, Tribunalia, Officia Romanae Curiae pertinent, ad secretum servandum tenentur intra fines et secundum modum ex disciplina unicuique propria determinatum.CAN. 244. § 1. Nihil grave aut extraordinarium in iisdem Congregationibus, Tribunalibus, Officiis agatur, nisi a Moderatoribus eorundem Romano Pontifici fuerit antea significatum.
§ 2. Gratiae quaevis ac resolutiones indigent pontificia approbatione, exceptis iis pro quibus eorundem Officiorum, Tribunalium, Congregationum Moderatoribus speciales facultates tributae sint, exceptisque sententiis Tribunalis Sacrae Romanae Rotae et Signaturae Apostolicae.CAN. 245. Controversiam, si qua exoriatur, de competentia inter Sacras Congregationes, Tribunalia vel Officia Romanae Curiae, dirimit coetus S.R.E. Cardinalium, quos Romanus Pontifex singulis vicibus designaverit.
ART. I. - De Sacris Congregationibus.CAN. 246. Singulis Congregationibus praeest Cardinalis Praefectus vel, si eisdem praesit ipsemet Romanus Pontifex, eas dirigit Cardinalis Secretarius; quibus adiunguntur Cardinales quos Pontifex eis adscribendos censuerit, cum aliis necessariis administris.CAN. 247. § 1. Congregatio S. Officii, cui ipse Summus Pontifex praeest, tutatur doctrinam fidei et morum.
§ 2. Iudicat de iis delictis quae sibimet secundum propriam eiusdem legem reservantur, cum potestate has criminales causas videndi non solum in gradu appellationis a tribunali Ordinarii loci, sed etiam in prima instantia, si directe ad ipsam delatae fuerint.
§ 3. Ipsa sola cognoscit ea quae, sive directe sive indirecte, in iure aut in facto, circa privilegium, uti aiunt, Paulinum et matrimonii impedimenta disparitatis cultus et mixtae religionis versantur; itemque ad eam spectat facultas dispensandi in hisce impedimentis. Quare quaelibet huiusmodi quaestio ad hanc Congregationem est deferenda, quae tamen potest, si ita censeat et casus ferat, quaestionem remittere ad aliam Congregationem vel ad Tribunal Sacrae Romanae Rotae.
§ 4. Ad eandem pertinet non solum delatos sibi libros diligenter excutere, eos, si oportuerit, prohibere, et dispensationes concedere; sed etiam ex officio inquirere, qua opportuniore licebit via, quae in vulgus edantur scripta cuiuslibet generis damnanda, et in memoriam Ordinariorum reducere, quam religiose teneantur in perniciosa scripta animadvertere eaque Sanctae Sedi denuntiare, ad normam can. 1397.
§ 5. Ipsa una competens est circa ea omnia quae ieiunium eucharisticum pro sacerdotibus Missam celebrantibus respiciunt.CAN. 248. § 1. Congregationis Consistorialis Praefectus est ipse Romanus Pontifex. Praeter alios ad eandem pertinent ex officio Cardinales Secretarius S. Officii, Praefectus Congregationis de Seminariis et Universitatibus studiorum et Secretarius Status. Inter Consultores eiusdem semper sunt Assessor S. Officii, Secretarius Congregationis pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis et Secretarius Congregationis de Seminariis et Universitatibus studiorum.
§ 2. Ad hanc Congregationem spectat non modo parare agenda in Consistoriis, sed praeterea, in locis Congregationi de Prop. Fide non obnoxiis, novas dioeceses ac provincias et capitula tum cathedralia tum collegialia constituere; dioeceses iam constitutas dividere; Episcopos, Administratores Apostolicos, Coadiutores et Auxiliares Episcoporum constituendos proponere, canonicas inquisitiones seu processus super promovendis indicere actosque diligenter expendere, ipsorum periclitari doctrinam, salvo praescripto can. 255.
§ 3. Ab hac Congregatione dependent ea omnia quae pertinent ad constitutionem, conservationem et statum dioecesium. Quare ipsa vigilat super impletis vel minus obligationibus, quibus Ordinarii tenentur; cognoscit ea quae ab Episcopis scripto relata sint de statu suarum dioecesium; indicit visitationes apostolicas examinatque eas quae fuerint absolutae, transmissis in utroque casu ad singulas Congregationes iis ad deliberandum negotiis quae ad eas peculiariter pertinent.CAN. 249. § 1. Congregationi de disciplina Sacramentorum proposita est universa legislatio circa disciplinam septem Sacramentorum, incolumi iure Congregationis S. Officii circa ea quae in can. 247 statuta sunt, et Sacrorum Rituum Congregationis circa ritus et caeremonias quae in Sacramentis conficiendis, ministrandis et recipiendis servari debent.
§ 2. Ad illam itaque spectant ea omnia, quae decerni concedique solent tum in disciplina matrimonii, tum in disciplina aliorum Sacramentorum nec non in celebratione Sacrificii Eucharistici, iis tantum exceptis quae aliis Congregationibus reservata sunt.
§ 3. Ipsa cognoscit quoque et exclusive de facto inconsummationis matrimonii et de exsistentia causarum ad dispensationem concedendam, nec non de iis omnibus, quae cum his sunt connexa. Potest tamen cognitionem horum omnium, si id expedire iudicaverit, ad Sacram Romanam Rotam remittere. Pariter ad eam deferri possunt quaestiones de validitate matrimonii, quas tamen, si accuratiorem disquisitionem aut investigationem exigant, ad tribunal competens remittat. Eodem modo ad ipsam pertinet videre de obligationibus ordinibus maioribus adnexis, atque examinare quaestiones de ipsa validitate sacrae ordinationis, aut eas ad tribunal competens remittere. Et ita porro de aliis Sacramentis.
CAN. 250. § 1. Congregationi Coneilii ea pars negotiorum est commissa, quae ad universam disciplinam cleri saecularis populique christiani refertur.
§ 2. Quamobrem ipsius est curare ut christianae vitae praecepta serventur, cum facultate opportune ab eisdem fideles dispensandi; moderari quae parochos et canonicos spectant; aut quae pias sodalitates, pias uniones (etiamsi dependeant a religiosis vel erectae sint in eorum ecclesiis seu domibus), pia legata, pia opera, Missarum stipes, beneficia aut officia, bona ecclesiastica, mobilia et immobilia, tributa dioecesana, taxas Curiarum episcopalium aliaque huiusmodi attingunt. Eidem reservata est facultas eximendi a conditionibus requisitis ad assecutionem beneficiorum, quoties ad Ordinarios eorum collatio spectat; admittendi ad compositionem eos qui occuparunt bona ecclesiastica, etiam pertinentia ad religiosos; permittendi ut fideles acquirant bona ecclesiastica, a potestate civili usurpata.
§ 3. Videt quoque de iis omnibus, quae ad immunitatem ecclesiasticam pertinent, itemque de controversiis circa praecedentiam, salvo iure Congregationis de sodalibus religiosis et Congregationis Caeremonialis.
§ 4. Ad eandem pertinent ea omnia quae ad Conciliorum celebrationem et recognitionem atque ad Episcoporum coetus seu conferentias referuntur, extra loca quae subsunt Congregationi de Prop. Fide.
§ 5. Est autem haec Congregatio competens in omnibus controversiis negotia eidem commissa spectantibus, quas in linea disciplinari pertractandas censuerit; cetera ad tribunal competens sunt deferenda.CAN. 251. § 1. Congregatio negotiis religiosorum sodalium praeposita ea sibi exclusive vindicat quae respiciunt regimen, disciplinam, studia, bona et privilegia religiosorum sodalium utriusque sexus tum sollemnibus tum simplicibus votis adstrictorum, eorumque qui, quamvis sine votis, in communi tamen vitam agunt more religiosorum, itemque tertiorum Ordinum saecularium, incolumi iure Congregationis de Prop. Fide.
§ 2. Quapropter, quaestionibus ordine iudiciario tractandis ad tribunal competens remissis et incolumi semper iure Congregationis S. Offieii et Congregationis Concilii circa negotia ad ipsas spectantia, haec Congregatio quaestiones omnes suae competentiae in linea disciplinari dirimit; sed si quaestio vertatur inter religiosum sodalem et personam non religiosam, ipsa, praesertim ad instantiam partis, potest quoque, si aequum iudicaverit, eandem quaestionem ad aliam Congregationem aut tribunal remittere.
§ 3. Huic denique Congregationi reservatur concessio dispensationum a iure communi pro sodalibus religiosis, firmo praescripto can. 247, § 5.CAN. 252. § 1. Congregatio de Propaganda Fide missionibus ad praedicandum Evangelium et catholicam doctrinam praeest, ministros necessarios constituit et mutat, facultatemque habet tractandi, agendi et exsequendi omnia hac in re necessaria et opportuna.
§ 2. Curat ea omnia quae ad Conciliorum celebrationem in locis sibi subiectis pertinent.
§ 3. Eius iurisdictio iis est circumscripta regionibus, ubi, sacra hierarchia nondum constituta, status missionis perseverat. Huic Congregationi sunt etiam subiectae regiones, quae, etsi hierarchia inibi constituta sit, adhuc inchoatum aliquid praeseferunt. Eidem pariter subsunt societates ecclesiasticorum ac Seminaria quae exclusive fundata sunt eo fine, ut in eis instituantur missionarii pro exteris missionibus, praesertim quod attinet ad eorum regulas, administrationem atque opportunas concessiones ad sacram ordinationem alumnorum requisitas.
§ 4. Haec autem Congregatio tenetur ad competentes Congregationes deferre negotia quae aut fidem attingunt, aut causas matrimoniales, aut generales normas circa sacrorum rituum disciplinam tradendas vel interpretandas.
§ 5. Quod vero spectat ad sodales religiosos, eadem Congregatio sibi vindicat quidquid religiosos qua missionarios, sive uti singulos sive simul sumptos, tangit. Quidquid vero religiosos qua tales, sive uti singulos sive simul sumptos attingit, ad Congregationem religiosorum negotiis praepositam remittat aut relinquat.CAN. 253. § 1. Congregatio Sacrorum Rituum ius habet videndi et statuendi ea omnia quae sacros ritus et caeremonias Ecclesiae Latinae proxime spectant, non autem quae latius ad sacros ritus referuntur, cuiusmodi sunt praecedentiae iura aliaque id genus, de quibus sive servato ordine iudiciario sive in linea disciplinari disceptetur.
§ 2. Eius proinde est praesertim advigilare, ut sacri ritus ac caeremoniae diligenter serventur in Sacro celebrando, in Sacramentis administrandis, in divinis officiis persolvendis, in iis denique omnibus quae Ecclesiae Latinae cultum respiciunt; dispensationes concedere opportunas; insignia et honoris privilegia tam personalia et ad tempus, quam localia et perpetua, quae ad sacros ritus vel caeremonias pertineant, elargiri, et cavere ne in haec abusus irrepant.
§ 3. Denique ea omnia agit quae ad beatificationem et canonizationem Servorum Dei vel ad sacras reliquias quoquo modo referuntur.CAN. 254. Ad Congregationem Caeremonialem pertinet moderatio caeremoniarum in Sacello Aulaque Pontificali servandarum et sacrarum functionum quas Patres Cardinales extra pontificale sacellum peragunt; itemque eadem Congregatio cognoscit quaestiones de praecedentia tum Patrum Cardinalium tum Legatorum quos variae Nationes ad Sanctam Sedem mittunt.CAN. 255. Ad Congregationem pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis spectat dioeceses constituere vel dividere et ad vacantes dioeceses idoneos viros promovere, quoties hisce de rebus cum civilibus Guberniis agendum est; insuper Congregatio in ea negotia incumbit, quae eius examini subiiciuntur a Summo Pontifice per Cardinalem Secretarium Status, praesertim ex illis quae cum legibus civilibus coniunctum aliquid habent et ad pacta conventa cum variis Nationibus referuntur.CAN. 256. § 1. Congregatio de Seminariis et Univorsitatibus studiorum vigilat super omnibus quae ad regimen, disciplinam, temporalem administrationem et studia Seminariorum pertinent, incolumi iure Congregationis de Prop. Fide. Eidem pariter commissa est moderatio regiminis ac studiorum, in quibus versari debent athenaea seu quas vocant Universitates vel Facultates quae ab Ecclesiae auctoritate dependent, comprehensis iis quae a religiosae alicuius familiae sodalibus diriguntur. Novas institutiones perpendit approbatque; facultatem concedit academicos gradus conferendi normasque tradit quibus ii conferri debeant, et, ubi agitur de viro singulari doctrina commendato, potest eos ipsa conferre.
§ 2. In hac Sacra Congregatione connumerantur inter alios Cardinales Secretarius Congregationis Consistorialis et inter Consultores Assessor eiusdem Congregationis.CAN. 257. § 1. Congregationi pro Ecclesia Orientali praeest ipse Romanus Pontifex. Huic Congregationi reservantur omnia cuiusque generis negotia quae sive ad personas, sive ad disciplinam, sive ad ritus Ecclesiarum orientalium reteruntur, etiamsi sint mixta, quae scilicet sive rei sive personarum ratione latinos quoque attingant.
§ 2. Quare pro Ecclesiis ritus orientalis haec Congregatio omnibus facultatibus potitur, quas aliae Congregationes pro Ecclesiis ritus latini obtinent, incolumi tamen iure Congregationis S. Officii ad normam can. 247.
§ 3. Haec Congregatio controversias dirimit via disciplinari; quas vero ordine iudiciario dirimendas iudicaverit, ad tribunal remittet quod ipsa Congregatio designaverit.
ART. II. - De Tribunalibus Curiae Romanae.CAN. 258. § 1. Sacrae Poenitentiariae praeficitur Cardinalis Poenitentiarius Maior. Huius tribunalis iurisdictio coarctatur ad ea quae forum internum, etiam non sacramentale, respiciunt; quare hoc tribunal pro solo foro interno gratias largitur, absolutiones, dispensationes, commutationes, sanationes, condonationes; excutit praeterea quaestiones conscientiae easque dirimit.
§ 2. Eiusdem insuper est de iis omnibus iudicare quae spectant ad usum et concessionem indulgentiarum, salvo iure S. Officii videndi ea quae doctrinam dogmaticam circa easdem indulgentias vel circa novas orationes et devotiones respiciunt.CAN. 259. Causae ordinem iudiciarium requirentes aguntur apud Sacram Romanam Rotam et apud Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae intra fines et secundum normas traditas in can.1598-1605, salvo iure Congregationis S. Officii et Congregationis Sacrorum Rituum in causas sibi proprias.
ART. III. - De Officiis Curiae Romanae.CAN. 260. § 1. Cancellariae Apostolicae, cui praeest Cardinalis Cancellarius Sanctae Romanae Ecclesiae, hoc est proprium munus, apostolicas expedire litteras seu bullas pro beneficiorum et officiorum consistorialium provisione, novarum provinciarum et dioecesium ac capitulorum institutione et pro aliis maioribus Ecclesiae negotiis conficiendis.
§ 2. Quae litterae seu bullae ne expediantur nisi de mandato Congregationis Consistorialis circa negatia ad eius competentiam spectantia, aut de mandato Summi Pontificis circa alia negotia, servatis in singulis casibus ipsius mandati terminis.CAN. 261. Datariae Apostolicae, quam moderatur Cardinalis Datarius Sanctae Romanae Ecclesiae, commissum est cognoscere de idoneitate promovendorum ad beneficia non consistorialia Apostolicae Sedi reservata; conficere et expedire apostolicas litteras pro eorum collatione; eximere in conferendo beneficio a conditionibus requisitis, quoties eius collatio ad Ordinarium non pertinet; curare pensiones et onera quae Summus Pontifex in memoratis conferendis beneficiis imposuerit.CAN. 262. Camerae Apostolicae, cui praesidet Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Camerarius, cura est atque administratio bonorum ac iurium temporalium Sanctae Sedis, quo tempore praesertim haec vacua habeatur; et tunc adamussim serventur normae statutae in const. Pii X Vacante Sede Apostolica, 25 Dec. 1904.CAN. 263. Officium Secretariae Status, cuius moderator est Cardinalis Secretarius Status, constat triplici parte hoc ordine:
1.° Prima pars, cui praesidet Secretarius Congregationis pro negotiis ecclesiasticis extraodinariis, versatur in negotiis quae eidem,Congregationi examinanda subiici debent ad normam can. 255, ceteris pro diversa eorum natura ad peculiares Congregationes remissis;
2.° Altera pars, cui praeest Substitutus, incumbit in ordinaria negotia;
3.° Tertiam partem dirigit Cancellarius Brevium Apostolicorum, qui vacat expeditioni Brevium.CAN. 264. Ad Secretarias Brevium ad Principes et Epistolarum latinarum spectat munus latine scribendi acta Summi Pontificis, ab eodem illis commissa.
CAPUT V.
De Legatis Romani Pontificis.CAN. 265. Romano Pontifici ius est, a civili patestate independens, in quamlibet mundi partem Legatos cum vel sine ecclesiastica iurisdictione mittendi.CAN. 266. Dicitur Legatus a latere Cardinalis qui a Summo Pontifice tanquam alter ego cum hoc titulo mittitur, et tantum potest, quantum ei a Summo Pontifice demandatum est.CAN. 267. § 1. Legati qui mittuntur cum titulo Nuntii aut Internuntii:
1.° Fovent, secundum normas a Sancta Sede receptas, relationes inter Sedem Apostolicam et civilia Gubernia apud quae legatione stabili funguntur;
2.° In territorio sibi assignato advigilare debent in Ecclesiarum statum et Romanum Pontificem de eodem certiorem reddere;
3.° Praeter has duas ordinarias potestates, alias plerumque facultates obtinent quae tamen sunt omnes delegatae.
§ 2. Qui vero mittuntur cum titulo Delegati Apostolici unam habent ordinariam potestatem de qua in § 1, n. 2, praeter alixs facultates delegatas ipsis a Sancta Sede commissas.CAN. 268. § 1. Legatorum munus cum omnibus facultatibus eisdem commissis non exspirat vacante Sede Apostolica, nisi aliud in litteris pontificiis fuerit statutum.
§ 2. Cessat auteni, expleto mandato, revocatione eisdem intimata, renuntiatione a Romano Pontifice acceptata.CAN. 269. § 1. Legati Ordinariis locorum liberum suae iurisdictionis exercitium relinquant.
§ 2. Licet forte charactere episcopali careant, praecedunt tamen omnibus Ordinariis qui non sint cardinalitia dignitate insigniti.
§ 3. Si charactere episcopali sint aucti, possunt sine Ordinariorum licentia in omnibus eorum ecclesiis, excepta cathedrali, populo benedicere et officia divina etiam in pontificalibus, adhibito qumque throno et baldachino, peragere.CAN. 270. Episcopis qui, ratione sedis, titulo Legati Apostolici decorantur, nullum exinde competit speciale ius.
CAPUT VI.
De Patriarchis, Primatibus, Metropolitis.CAN. 271. Patriarchae aut Primatis titulus, praeter praerogativam honoris et ius praecedentiae ad normam can. 280, nullam secumfert specialem iurisdictionem, nisi iure particulari de aliquibus aliud constet.CAN. 272. Provinciae ecclesiasticae praeest Metropolita seu Arehiepiscopus; quae dignitas coniuncta est cum sede episcopali a Romano Pontifice determinata vel probata.CAN. 273. Salvo praescripto can. 275-280, Metropolita in propria dioecesi easdem obligationes eademque iura habet quae Episcopus in sua.CAN. 274. In dioecesibus vero suffraganeis Metropolita potest tantum:
1.° A patronis ad beneficia praesentatos instituere, si Suffraganeus intra tempus iure statutum, iusto impedimento non detentus, id facere omiserit;
2.° Indulgentias centum dierum, sicuti in propria dioecesi, concedere;
3.° Deputare Vicarium Capitularem ad normam can. 432, § 2;
4.° Vigilare ut fides ac disciplina ecclesiastica accurate serventur, ac de abusibus Romanum Pontificem certiorem facere;
5.° Canonicam visitationem peragere, causa prius ab Apostolica Sede probata, si eam Suffraganeus neglexerit; tempore autem visitationis, potest praedicare, confessiones audire etiam absolvendo a casibus Episcopo reservatis, de vita et honestate clericorum inquirere, clericos infamia notatos Ordinariis ipsorum, ut eos puniant, denuntiare, notoria crimina, manifestas et notorias offensas tum sibi tum suis forte illatas, iustis poenis, censuris non exclusis, punire;
6.° In omnibus ecclesiis, etiam exemptis, Ordinario loci praemonito, si ecclesia sit cathedralis, peragere pontificalia, uti Episcopus in proprio territorio, populo benedicere, cruce ante se delata incedere, non autem alia exercere quae iurisdictionem importent;
7.° Appellationem recipere a sententiis definitivis aut interlocutoriis definitivarum vim habentibus, prolatis in Curiis suffraganeis, ad normam can.1594, § 1;
8.° Controversias, de quibus in can. 1572, § 2, in prima instantia dirimere.CAN. 275. Metropolita obligatione tenetur, intra tres menses a consecratione vel, si iam consecratus fuerit, a provisione canonica in Consistorio, per se vel per procuratorem a Romano Pontifice pallium petendi, quod significat potestatem archiepiscopalem.CAN. 276. Quare ante pallii impositionem, exeluso speciali indulto apostolico, ipse illicite poneret actus sive iurisdictionis metropolitanae, sive ordinis episcopalis in quibus, ad normam legum liturgicarum, usus pallii requiritur.CAN. 277. Metropolita uti potest pallio intra quamlibet ecclesiam etiam exemptam suae provinciae in Missarum sollemnibus, diebus in Pontificali Romano designatis aliisque forte sibi concessis; nullatenus vero extra provinciam, etsi Ordinarii loci consensus accedat.CAN. 278. Si Metropolita pallium amittat vel ad aliam sedem archiepiscopalem transferatur, novo indiget pallio.CAN. 279. Pallium neque commodari potest neque donari nec in morte alicui relinqui, sed omnia pallia quae Metropolita obtinuit, cum eodem sunt sepelienda.CAN. 280. Patriarcha praecedit Primati, Primas Archiepiscopo, hic Episcopis; salvo praescripto can. 347.
CAPUT VII.
De Conciliis plenariis et provincialibus.CAN. 281. Ordinarii plurium provinciarum ecclesiasticarum in Concilium plenarium convenire possunt, petita tamen venia a Romano Pontifice, qui suum Legatum designat ad Concilium convocandum eique praesidendum.CAN. 282. § 1. Concilio plenario assistere debent cum suffragio deliberativo, praeter Legatum Apostolicum, Metropolitae, Episcopi residentiales, qui, sui loco, mittere possunt Coadiutorem vel Auxiliarem Apostolici dioecesium Administratores, Abbates vel Praelati nullius, Vicarii Apostolici, Praefecti Apostolici, Vicarii Capitulares.
§ 2. Etiam Episcopi titulares, in territorio degentes, si a Legato Pontificio, secundum receptas instructiones, ad Concilium vocentur, adesse debent habentque suffragium deliberativum, nisi in convocatione aliud expresse caveatur.
§ 3. Alii ex utroque clero viri, forte ad Concilium invitati, suffragia non gaudent nisi consultivo.CAN. 283. In singulis provinciis ecclesiasticis celebretur provinciale Concilium vicesimo saltem quoque anno.CAN. 284. Metropolita, eoque legitime impedito vel sede archiepiscopali vacante, Suffraganeus antiquior promotione ad ecclesiam suffraganeam:
1.° Locum ad celebrandum Concilium intra provinciae territorium, auditis omnibus qui assistere debent eum suffragio deliberativo, eligit; cessantibustamen iustis impedimentis, metropolitana ecclesia ne negligatur;
2.° Concilium convocat eique praeest.CAN. 285. Episcopi qui nulli Metropolitae subiiciuntur, Abbates vel Praelati nullius, et Archiepiscopi Suffraganeis carentes, aliquem viciniorem Metropolitam, nisi forte iam elegerint, semel pro semper, praevia Sedis Apostolicae approbatione, eligant, cuius Concilio provinciali cum aliis intersint, et quae ibi ordinata fuerint, observent et observanda curent.CAN. 286. § 1. Praeter Episcopos, Abbates vel Praelatos nullius et Archiepiscopos de quibus in can. 285, ad Concilium provinciale vocandi sunt et convenire debent cum voto deliberativo Suffraganei omnes aliique de quibus in can. 282, § 1.
§ 2. Episcopi titulares qui in provincia degunt, possunt a praeside, cum consensu maioris partis illorum qui cum voto deliberativo intersunt, convocari, et si convocentur, votum habent deliberativum, nisi aliud in convocatione caveatur.
§ 3. Capitula cathedralia aut consultores dioecesani cuiusvis dioecesis cuius Ordinarius ad normam § 1 vocari debet, invitentur ad Concilium et invitati mittant duos ex capitularibus aut consultoribus collegialiter designatos, qui tamen obtinent votum tantum consultivum.
§ 4. Maiores quoque religionum clericalium exemptarum ac Congregationum monasticarum Superiores, qui in provincia resideant, invitandi sunt, debentque invitati adesse aut impedimentum, quo detinentur, Concilio notum facere; sed his, quemadmodum aliis ex utroque clero viris ad Concilium forte vocatis, votum est dumtaxat consultivum.CAN. 287. § 1. Qui Concilio plenario aut provinciali interesse debent cum voto deliberativo, si iusto impedimento detineantur, mittant procuratorem et impedimentum probent.
§ 2. Procurator, si fuerit unus ex Patribus quibus est votum deliberativum, duplici voto non gaudet; si non fuerit, habet votum dumtaxat consultivum.CAN. 288. In Concilio sive plenario sive provinciali praeses, habito, si de provinciali agatur, Patrum consensu, determinat ordinem servandum in quaestionibus examinandis et ipsum Concilium aperit, transfert, prorogat, absolvit.CAN. 289. Concilio plenario vel provinciali inchoato, nemini eorum qui interesse debent, licet discedere, nisi iustam ob causam a Legato Pontificio vel a Concilii provincialis Patribus probatam.CAN. 290. Patres in Concilio plenario vel provinciali congregati studiose inquirant ac decernant quae ad fidei incrementum, ad moderandos mores, ad corrigendos abusus, ad controversias componendas, ad unam eandemque disciplinam servandam vel inducendam, opportuna fore pro suo cuiusque territorio videantur.CAN. 291. § 1. Absoluto Concilio plenario aut provinciali, praeses acta et decreta omnia ad Sanctam Sedem transmittat, nec eadem antea promulgentur, quam a Sacra Congregatione Concilii expensa et recognita fuerint; ipsimet autem Concilii Patres designent et modum promulgationis decretorum et tempus quo decreta promulgata obligare incipiant.
§ 2. Decreta Concilii plenarii et provincialis promulgata obligant in suo cuiusque territorio universo, nec Ordinarii locorum ab iisdem dispensare possunt, nisi in casibus particularibus et iusta de causa.CAN. 292. § 1. Nisi aliter pro peculiaribus locis a Sede Apostolica provisum fuerit, Metropolita, eoque deficiente, antiquior e Suffraganeis ad normam can. 284, curet ut Ordinarii locorum, saltem quinto quoque anno, stato tempore apud Metropolitam aliumve Episcopum comprovincialem conveniant, ut, collatis consiliis, videant quaenam in dioecesibus agenda sint ut bonum religionis promoveatur, eaque praeparent de quibus in futuro Concilio provinciali erit agendum.
§ 2. Etiam Episcopi aliique de quibus in can. 285, una cum aliis Ordinariis convocari et convenire debent.
§ 3. Iidem Ordinarii congregati sedem proximi conventus designent.
CAPUT VIII.
De Vicariis et Praefectis Apostolicis.CAN. 293. § 1. Territoria quae erecta non sunt in dioeceses reguntur per Vicarios aut Praefectos Apostolicos; qui omnes ab una Apostolica Sede nominantur.
§ 2. Vicarius et Praefectus Apostolicus, possessionem sui territorii capiunt, ille litteras apostolicas, hic decretum seu patentes litteras Sacrae Congregationis de Prop. Fide per se vel per procuratorem ostendentes ei qui territorium regit ad normam can. 309.CAN. 294. § 1. Vicarii et Praefecti Apostolici iisdem iuribus et facultatibus in suo territorio gaudent, quae in propriis dioecesibus competunt Episcopis residentialibus, nisi quid Apostolica Sedes reservaverit.
§ 2. Etiam ii qui charactere episcopali carent, possunt, intra sui territorii fines ac perdurante munere, omnes benedictiones Episcopis reservatas, una pontificali excepta, impertiri, calices, patenas et altaria portatilia cum sacris oleis ab Episcopo benedictis consecrare, indulgentias quinquaginta dierum concedere,confirmationem, primam tonsuram et ordines minores conferre ad normam can. 782, § 3, 957, § 2.CAN. 295. § 1. Vicarii et Praefecti Apostolici ab omnibus missionariis, etiam religiosis, possunt ac debent exigere ut suas patentes seu alias quasvis eorum missionis, destinationis, constitutionis ac deputationis litteras exhibeant, easque exhibere recusantibus exercitium cuiusvis ministerii ecclesiastici prohibere.
§ 2. Omnes missionarii, etiam regulares, licentiam sacri ministerii exercendi petant a Vicariis et Praefectis Apostolicis, qui tamen eam ne denegent, nisi singulis et gravem ob causam.CAN. 296. § 1. Etiam missionarii regulares subiiciuntur Vicarii et Praefecti Apostolici iurisdictioni, visitationi et correctioni in iis quae pertinent ad missionum regimen, curam animarum, Sacramentorum administrationem, scholarum directionem, oblationes intuita missionis factas, implementum piarum voluntatum in favorem eiusdem missionis.
§ 2. Quamvis Vicariis et Praefectis Apostolicis nullo modo liceat, praeter casus in iure praevisos, se in disciplinam religiosam ingerere quae a Superiore religioso dependet, si tamen circa ea, de quibus in superiore paragrapho, conflictus oriatur inter mandatum Vicarii aut Praefecti Apostolici et mandatum Superioris, prius praevalere debet, salvo iure recursus in devolutivo ad Sanctam Sedem et salvis peculiaribus statutis a Sede Apostolica probatis.CAN. 297. Deficientibus e clero saeculari sacerdotibus, Vicarii et Praefecti Apostolici possunt, audito eorum Superiore, cogere religiosos, etiam exemptos, vicariatui vel praefecturae addictos, ad animarum curam exercendam, salvis pariter peculiaribus statutis a Sede Apostolica probatis.CAN. 298. Si qua dissidia in iis quae ad curam animarum pertinent, sive inter singulos missionarios, sive inter diversas religiones, sive inter missionarios et alios quoslibet oriri contigerit, ea quamprimum componere curent Vicarii ac Praefecti Apostolici, qui huiusmodi quaestiones, ubi opus fuerit, dirimant, integro tamen iure recursus ad Apostolicam Sedem, qui decreti effectum non suspendit.CAN. 299. Vicarii Apostolici obligatione tenentur Sacra Limina Beatorum Apostolorum Petri et Pauli visitandi eadem prorsus lege, qua Episcopi residentiales ad normam can. 341; cui tamen muneri, si quid graviter obstet ne per se ipsi illud expleant, satisfacere possunt per procuratorem etiam in Urhe degentem.CAN. 300. § 1. Ad normam can. 340, Vicarii ac Praefecti Apostolici tenentur obligatione Sedi Apostolicae exhibendi plenam accuratamque relationem de suo quisque pastorali orficio, deque omnibus quaecunque ad statum vicariatus vel praefecturae, ad missionarios, ad religiosos, ad populi disciplinam, ad scholarum frequentiam, ad fidelium denique ipsorum curae commissorum salutem quavis ratione pertineant; quae relatio scripta esse debet et subscripta tum ab ipso Vicario aut Praefecto tum ab uno saltem ex consiliariis de quibus in can. 302.
§ 2. Imo etiam sub cuiusque anni exitum ad Sanctam Sedem mittant elenchum seu numerum conversorum, baptizatorum annuaeque Sacramentorum administrationis una cum aliis notatu dignioribus.CAN. 301. § 1. In regione sibi commissa commorentur, a qua sine gravi et urgenti causa per notabile tempus iis abesse ne liceat, inconsulta Sede Apostolica.
§ 2. Regionem sibi concreditam, quandocunque sit opus, debent ipsi per se vel, si legitime impediti fuerint, per,alium visitare eaque omnia in visitatione expendere, quae ad fidem, bonos mores, Sacramentorum administrationem, praedicationem verbi Dei, festorum observantiam, cultum divinum, iuventutis institutionem, disciplinam ecclesiasticam referuntur.CAN. 302. Constituant Consilium ex tribus saltem antiquioribus et prudentioribus missionariis, quorum sententiam, saltem per epistolam, audiant in gravioribus et difficilioribus negotiis.CAN. 303. Prout siverit opportunitas, missionarios saltem praecipuos tum religiosos tum saeculares proprii territorii congregent semel saltem in anno, ut possint ex singulorum experientia et consilio deducere quae sint ordinanda perfectius.CAN. 304. § 1. Legibus quae de archivo constituendo Episcopis praescribuntur, etiam Vicarii ac Praefecti Apostolici, habita locorum personarumque ratione, aeque tenentur.
§ 2. Pariter quae de Conciliis plenariis et provincialibus can. 281-291 praescribuntur, applicari debent, congrua congruis referendo, Conciliis plenariis vel regionalibus et provincialibus in regionibus Sacrae Congregationi de Prop. Fide subiectis; quae de Synodo dioecesana can. 356 - 362, Synodo vicariatus apostolici; sed nullum est praefinitum tempus pro Concilii provincialis et Synodi celebratione, et canones Conciliorum, antequam promulgentur, recognosci debent a Sacra Congregatione de Prop. Fide.CAN. 305. Studiosissime curent, onerata graviter eorum conscientia, ut ex christianis indigenis seu incolis suae regionis probati clerici rite instituantur ac sacerdotio initientur.CAN. 306. Missae sacrificium pro populis sibi commissis applicare debent saltem in sollemnitatibus Nativitatis Domini, Epiphaniae, Paschatis, Ascensionis, Pentecostes, sanctissimi Corporis Christi, Immaculatae Conceptionis et Assumptionis Beatae Mariae Virginis, Sancti Ioseph eius sponsi, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Omnium Sanctorum, servato praescripto can. 339, § § 2 seqq.CAN. 307. § 1. Ipsis non licet, inconsulta Sede Apostolica, concedere missionariis ab ea missis veniam in perpetuum deserendi vicariatum aut praefecturam, vel alio transeundi, nec eos quoquo modo expellere.
§ 2. In casu autem publici scandali possunt ipsi, audito suo Consilio, et si agatur de religiosis, praemonito, quantum fieri potest, Superiore, missionarium statim removere, facta tamen illico certiore Apostolica Sede.CAN. 308. Vicariis et Praefectis, charactere episcopali auctis, privilegia honorifica competunt, quae ius concedit Episcopis titularibus; si autem charactere episcopali careant, habent tantum, durante munere et in proprio territorio, insignia et privilegia Protonotariorum apostolicorum de numero participantium.CAN. 309. § 1. Vicarii et Praefecti, ubi primum in territorium suum advenerint, deputent ex uno vel altero clero Pro-vicarium vel Pro-praefectum idoneum, nisi Coadiutor cum futura successione a Sancta Sede datus fuerit.
§ 2. Pro-vicarius aut Pro-praefectus nullam habet, vivente Vicario aut Praefecto, potestatem, nisi quae fuerit ab eodem sibi commissa; sed deficiente Vicario aut Praefecto, vel eorum iurisdictione impedita ad normam can.429, § 1, totum debet regimen assumere et in hoc munere permanere, donec a Sancta Sede aliter fuerit provisum.
§ 3. Pari modo Pro-vicarius aut Pro-praefectus, qui titulari successerit, statim deputet ecclesiasticum virum, qui sibi, ut supra, in munere succedat.
§ 4. Si forte contingat ut nemo sive a titulari sive a pro-titulari uti administrator fuerit designatus, tunc senior in vicariatu vel praefectura, is, nempe, qui sit praesens in territorio et suas destinationis litteras in eodem prius exhibuerit, censetur delegatus a Sancta Sede ut regimen assumat, et inter plures aeque seniores antiquior sacerdotio.CAN. 310. § 1. Ad quos vicariatus aut praefecturae cura devenerit ad normam can. 309, ii debent quamprimum certiorem facere Apostolicam Sedem.
§ 2. Interim uti possunt omnibus facultatibus sive ordinariis ad normam can. 294, sive delegatis, quibus Vicarius vel Praefectus pollebat, nisi commissae fuerint ob industriam personae.CAN. 311. Qui vicariatui vel praefecturae apostolicae ad certum tempus praepositus est, debet in regimine cum omnibus facultatibus sibi concessis permanere, licet definitum tempus fuerit praeterlapsum, donec successor canonicam sui muneris possessionem ceperit.
CAPUT IX.
De Administratoribus Apostolicis.CAN. 312. Dioecesis canonice erectae regimen, sive plena, sive vacante sede, aliquando Summus Pontifex ob graves et speciales causas Administratori Apostolico vel in perpetuum vel ad tempus committit.CAN. 313. § 1. Quilibet Administrator Apostolicus, si datus fuerit dioecesi, sede plena, canonicam administrationis possessionem init, ostendens litteras suae nominationis tum Episcopo, si sit mentis consiliique compos et in dioecesi versetur, tum etiam Capitulo, ad normam can. 334, § 3.
§ 2. Si sedes fuerit vacans, vel si Episcopus non sit mentis consiliique compos, aut in dioecesi non moretur, Administrator Apostolicus possesionem sumit ad instar Episcopi secundum cit. can. 334, § 3.CAN. 314. Iura, officia ac privilegia Administratoris Apostolici desumantur ex litteris suae deputationis, vel, nisi in eisdem aliud caveatur expresse, ex praescripto canonam qui sequuntur.CAN. 315. § 1. Administrator Apostolicus permanenter constitutus iisdem iuribus et honoribus fruitur, iisdemque obligationibus tenetur, ac Episcopus residentialis.
§ 2. Si ad tempus datus sit:
1.° Eadem iura ac officia habet, ac Vicarius Capitularis; sed, sede plena, potest dioecesim visitare ad tramitem iuris; nec tenetur obligatione applicandae Missae pro populo, quae Episcopum gravat;
2.° Ad honorifica privilegia quod attinet, valeat praescriptum can. 308; sed Episcopo qui, ad aliam sedem translatus, prioris retinet administrationem, in hac quoque omnia Episcoporum residentialium honorifica privilegia competunt.CAN. 316. § 1. Si Administrator Apostolicus dioecesi, sede plena, praeficiatur, iurisdictio Episcopi eiusque Vicarii Generalis suspenditur.
§ 2. Quanquam autem Administrator Apostoticus Episcopi auctoritati non subest, non debet tamen se immiscere causis Episcopum ipsum spectantibus, neque in Vicarium eius Generalem iudicium seu processum instruere aut animadvertere ob acta praeteritae administrationis.CAN. 317. Si impedita fuerit iurisdictio Administratoris Apostolici aut si idem Administrator defecerit, Sedes Apostolica statim moneatur; et interim, si dioecesis vacet aut Episcopus non sit sui compos, valent praescripta can. 429 seqq.; secus Episcopus dioecesim regit, nisi Sedes Apostolica aliud praestituerit.CAN. 318. § 1. Administratoris Apostolici iurisdictio Romani Pontificis aut Episcopi obitu non cessat.
§ 2. Cessat vero cum Episcopus dioecesis vacantis possessionem legitime ceperit ad normam can. 334, § 3.
CAPUT X.
De Praelatis inferioribus.CAN. 319. § 1. Praelati qui praesunt territorio proprio, separato ab omni dioecesi, cum clero et populo, dicuntur Abbates vel Praelati nullius, nempe dioecesis, prout eorum ecclesia dignitate abbatiali vel simpliciter praelatitia gaudet.
§ 2. Abbatia vel praelatura nullius, tribus saltem paroeciis non constans, singulari iure regitur, nec eidem applicantur quae canones statuunt de abbatiis vel praelaturis nullius.CAN. 320. § 1. Abbates vel Praelati nullius nominantur et instituuntur a Romano Pontifice, salvo iure electionis aut praesentationis, si cui legitime competat; quo in casu ab eodem Romano Pontifice confirmari aut institui debent.
§ 2. Assumendi ad abbatiam vel praelaturam nullius iisdem qualitatibus ornati esse debent, quas ius in Episcopis requirit.CAN. 321. Si cui collegio est ius eligendi Abbatem vel Praelatum nullius, ad validam electionem requiritur numerus suffragiorum absolute maior, demptis suffragiis nullis, firmo peculiari iure quod maiorem suffragiorum numerum exigat.CAN. 322. § 1. Abbas vel Praelatus nullius nequit quovis titulo sive per se sive per alios in regimen abbatiae vel praelaturae se ingerere, antequam eiusdem possessionem ceperit, ad normam can. 334, § 3.
§ 2. Abbates vel Praelati nullius qui ex praescripto apostolico vel ex propriae religionis constitutionibus benedici debent, intra tres menses a receptis litteris apostolicis, cessante legitimo impedimento, benedictionem ab Episcopo, quem maluerint, accipiant.CAN. 323. § 1. Abbas vel Praelatus nullius easdem potestates ordinarias easdemque obligationes cum iisdem sanctionibus habet, quae competunt Episcopis residentialibus in propria dioecesi.
§ 2. Si charactere episcopali non sit ornatus et benedictionem, si eam recipere debet, receperit, praeter alia munera quae in can. 294, § 2 describuntur, potest quoque ecclesias et altaria immobilia consecrare.
§ 3. Quod attinet ad Vicarii Generalis constitutionem, serventur praescripta can, 366-37l.CAN. 324. Capitulum religiosum abbatiae vel praelaturae nullius regitur propriis legibus ac constitutionibus; Capitulum saeculare, iure communi.CAN. 325. Abbas vel Praelatus nullius, licet charactere episcopali careat, utitur tamen in proprio territorio insignibus pontificalibus cum throno ac baldachino et iure ibidem officia divina pontificali ritu celebrandi; crucem autem pectoralem, annulum cum gemma, ac pileolum violaceum potest etiam extra territorium deferre.CAN. 326. Si praelatura saecularis Capitulo careat, eligantur consultores ad normam can. 423-428.CAN. 327. § 1. Abbatia vel praelatura nullius vacante, si agatur de abbatia vel praelatura religiosa, succedit Capitulum religiosorum, nisi constitutiones aliud ferant; si de saeculari, Capitulum canonicorum; utrumque autem Capitulum intra octiduum debet Vicarium Capitularem deputare ad normam can. 432 seqq., qui abbatiam vel praelaturam regat usque ad novi Abbatis vel Praelati electionem.
§ 2. Abbatia vel praelatura impedita, servetur praescriptum can. 429.CAN. 328. Circa Romani Pontificis Familiares, sive praelati titulo gaudeant, sive non, standum privilegiis, regulis et traditionibus pontificiae Domus.
TITULUS VIII.
De potestate episcopali deque iis qui de eadem participant.CAPUT I.
De Episcopis.CAN. 329. § 1. Episcopi sunt Apostolorum successores atque ex divina institutione peculiaribus ecclesiis praeficiuntur quas cum potestate ordinaria regunt sub auctoritate Romani Pontificis.
§ 2. Eos libere nominat Romanus Pontifex.
§ 3. Si cui collegio concessum sit ius eligendi Episcopum, servetur praescriptum can. 321.CAN. 330. Antequam quis in Episcopum assumatur, constare debet, secundum modum a Sede Apostolica determinatum, eum esse idoneum.CAN. 331. § 1. Ut quis idoneus habeatur, debet esse:
1.° Natus ex legitimo matrimonio, non autem legitimatus etiam per subsequens matrimonium;
2.° Annos natus saltem triginta;
3.° A quinquennio saltem in sacro presbyteratus ordine constitutus;
4.° Bonis moribus, pietate, animarum zelo, prudentia, ceterisque dotibus, praeditus, quae ipsum aptum efficiant ad gubernandam dioecesim de qua agitur;
5.° Laurea doctoris vel saltem licentia in sacra theologia aut iure canonico potitus in athenaeo aliquo vel in Instituto studiorum a Sancta Sede probatis, vel saltem earundem disciplinarum vere peritus; quod si ad religionem aliquam pertineat, a suis Superioribus maioribus vel similem titulum vel saltem verae peritiae testimonium habeat.
§ 2. Etiam electus, praesentatus vel quoquo modo ab illis designatus, qui privilegio a Sancta Sede concesso praesentandi seu designandi gaudent, debet memoratis qualitatibus pollere.
§ 3. Iudicare num quis idoneus sit, ad Apostolicam Sedem unice pertinet.CAN. 332. § 1. Cuilibet ad episcopatum promovendo, etiam electo, praesentato vel designato a civili quoque Gubernio, necessaria est canonica provisio seu institutio, qua Episcopus vacantis dioecesis constituitur, quaeque ab uno Romano Pontifice datur.
§ 2. Ante canonicam institutionem seu provisionem candidatus, praeter fidei professionem de qua in can.1406-1408, iusiurandum fidelitatis erga Sanctam Sedem edat secundum formulam ab Apostolica Sede probatam.CAN. 333. Nisi legitimo impedimento prohibeatur, promotus ad episcopatum, etiamsi S.R.E. sit Cardinalis, debet, intra tres menses a receptis apostolicis litteris, consecrationem suscipere, et intra quatuor ad suam dioecesim pergere, salvo praescripto can. 238, § 2.CAN. 334. § 1. Episcopi residentiales sunt ordinarii et immediati pastores in dioecesibus sibi commissis.
§ 2. In regimen tamen dioecesis neque per se neque per alios, nec ullo sub titulo sese ingerere possunt, nisi prius eiusdem dioecesis possessionem canonice ceperint; sed si ante suam ad episcopatum designationem vicarii capitulares, officiales, oeconomi fuerint renuntiati, haec officia etiam post desigantionem retinere et exercere possunt.
§ 3. Canonicam dioecesis possessionem capiunt Episcopi residentiales simul ac in ipsa dioecesi vel per se vel per procuratorem apostolicas litteras Capitulo ecclesiae cathedralis ostenderint, praesente secretario Capituli vel cancellario Curiae, qui rem in aeta referat.CAN. 335. § 1. Ius ipsis et officium est gubernandi dioecesim tum in spiritualibus tum in temporalibus cum potestate legislativa, iudiciaria, coactiva ad normam sacrorum canonum exercenda.
§ 2. Leges episcopales statim a promulgatione obligare incipiunt, nisi aliud in ipsis caveatur; modus autem promulgationis ab ipsomet Episcopo determinatur.CAN. 336. § 1. Observantiam legum ecelesiasticarum Episcopi urgeant; nec in iure communi dispensare possunt, nisi ad normam can. 81.
§ 2. Advigilent ne abusus in ecelesiasticam disciplinam irrepant, praesertim circa administrationem Sacramentorum et Sacramentalium, cultum Dei et Sanctorum, praedicationem verbi Dei, sacras indulgentias, implementum piarum voluntatum; curentque ut puritas fidei ac morum in clero et populo conservetur, ut fidelibus, praecipue pueris ac rudibus, pabulum doctrinae christianae praebeatur, ut in scholis puerorum ac iuvenum institutio secundum catholicae religionis principia tradatur.
§ 3. Circa praedicationis munus, servetur praescriptum can.1327.CAN. 337. § 1. Episcopus in tota dioecesi, ne exceptis quidem locis exemptis, potest pontificalia exercere; non vero extra dioecesim sine expresso vel saltem rationabiliter praesumpto consensu Ordinarii loci, et, si agatur de ecclesia exempta, de consensu Superioris religiosi.
§ 2. Exercere pontificalia in iure est sacras functiones peragere quae ex legibus liturgicis requirunt insignia pontificalia, idest baculum et mitram.
§ 3. Episcopus, licentiam concedens pontificalia exercendi in suo territorio, potest quoque permittere usum throni cum baldachino.CAN. 338. § 1. Etiamsi Episcopi Coadiutorem habeant, tenentur lege personalis in dioecesi residentiae.
§ 2. Praeterquam causa visitationis Sacrorum Liminum, Conciliorum, quibus interesse debent, vel civilis officii suis ecclesiis legitime adiuncti, abesse possunt aequa de causa non ultra duos vel ad summum tres menses intra annum, sive continuos sive intermissos, dummodo cautum sit ne ex ipsorum absentia dioecesis quidquam detrimenti capiat: quod tamen tempus coniungi nequit sive cum tempore sibi concesso occasione suae promotionis, vel visitationis Sacrorum Liminum, vel assistentiae Concilio, sive cum tempore vacationum anni subsequentis.
§ 3. Ab ecclesia cathedrali ne absint tempore Adventus et Quadragesimae, diebus Nativitatis, Resurrectionis Domini, Pentecostes et Corporis Christi, nisi ex gravi et urgenti causa.
§ 4. Si ultra sex menses e dioecesi illegitime abfuerint, Episcopum Metropolita, ad normam can. 274, n. 4, Metropolitam antiquior Suffraganeus residens Sedi Apostolicae denuntiet.CAN. 339. § 1. Debent quoque, post captam sedis possessionem, omni exiguitatis redituum excusatione aut alia quavis exceptione remota, omnibus dominicis aliisque festis diebus de praecepto, etiam suppressis, Missam pro populo sibi commisso applicare.
§ 2. In festo Nativitatis Domini, et si quod festum de praecepto in diem dominicam incidat, satis est ut Missam unam pro populo applicent.
§ 3. Si festum ita transferatur ut in die ad quem non solum fiat officium cum Missa festi translati, sed serventur quoque obligationes audiendi Missam et abstinendi a servilibus, Missa pro populo applicanda est in die ad quem; secus in die a quo.
§ 4. Episcopus Missam pro populo diebus supra indicatis per se ipse applicare debet; si ab eius celebratione legitime impediatur, statis diebus applicet per alium; si neque id praestare possit, quamprimum vel per se ipse vel per alium applicet alia die.
§ 5. Licet Episcopus duas vel plures dioeceses aeque principaliter unitas regat aut, praeter propriam dioecesim, aliam vel alias in administrationem habeat, obligationi tamen satisfacit per celebrationem et applicationem unius Missae pro universo populo sibi commisso.
§ 6. Episcopus, qui obligationi de qua in superioribus paragraphis, non satisfecerit, quam citius pro populo tot applicet Missas, quot omisit.CAN. 340. § 1. Omnes Episcopi tenentur singulis quinquenniis relationem Summo Pontifici facere super statu dioecesis sibi commissae secundum formulam ab Apostolica Sede datam.
§ 2. Quinquennia sunt fixa et communia, atque computantur a die 1 Ianuarii 1911; in primo quinquennii anno relationem exhibere debent Episcopi Italiae, insularum Corsicae, Sardiniae, Siciliae, Melitae, et aliarum minorum adiacentium; in altero, Episcopi Hispaniae, Portugalliae, Galliae, Belgii, Hollandiae, Angliae, Sentiae et Hiherniae, cum insulis adiacentibus; in tertio, ceteri Europae Episcopi, cum insulis adiacentibus; in quarto, Episcopi totius Americae et insularum adiacentium; in quinto, Episcopi Africae, Asiae, Australiae et insularum his orbis partibus adiacentium.
§ 3. Si annus pro exhibenda relatione assignatus inciderit ex toto vel ex parte in primum biennium ab inito dioecesis regimine, Episcopus pro ea vice a conficienda et exhibenda relatione abstinere potest.CAN. 341. § 1. Omnes et singuli Episcopi eo anno quo relationem exhibere tenentur, ad Urbem; Beatorum Apostolorum Petri et Pauli sepulcra veneraturi, accedant et Romano Pontifici se sistant.
§ 2. Sed Episcopis qui extra Europam sunt, permittitur ut alternis quinquenniis, idest singulis decenniis, Urbem petant.CAN. 342. Episcopus debet praedictae obligationi satisfacere per se vel per Coadiutorem, si quem habeat aut, ex iustis causis a Sancta Sede probandis, per idoneum sacerdotem qui in eiusdem Episcopi dioecesi resideat.CAN. 343. § 1. Ad sanam et orthodoxam doctrinam conservandam, bonos mores tuendos, pravos corrigendos, pacem, innocentiam, pietatem et disciplinam in populo et clero promovendam ceteraque pro ratione adiunctorum ad bonum religionis constituenda tenentur Episcopi obligatione visitandae quotannis dioecesis vel ex toto vel ex parte, ita ut saltem singulis quinquenniis universam vel ipsi per se vel, si fuerint legitime impediti, per Vicarium Generalem aliumve lustrent.
§ 2. Fas est Episcopo clericos duos etiam e Capitulo sive cathedrali sive collegiali sibi adsciscere visitationis comites atque adiutores; eosque, quos maluerit, eiigere, reprobato quocunque contrario privilegio vel consuetudine.
§ 3. Si obligationi de qua in § 1, Episcopus graviter defuerit, servetur praescriptum can. 274, nn. 4, 5.CAN. 344. § 1. Ordinariae episcopali visitationi obnoxiae sunt personae, res ac loca pia, quamvis exempta, quae intra dioecesis ambitum continentur, nisi probari possit specialem a visitatione exemptionem fetisse ipsis ab Apostolica Sede concessam.
§ 2. Religiosos autem exemptos Episcopus visitare potest in casibus tantum in iure expressis.CAN. 345. Visitator, in iis quae obiectum et finem visitationis respiciunt, debet paterna forma procedere, et ab eius praeceptis ac decretis datur recursus in devolutivo tantum; in aliis vero causis; etiam tempore visitationis, Episcopus ad normam iuris procedat necesse est.CAN. 346. Studeant Episcopi debita cum diligentia, sine inutilibus tamen moris, pastoralem visitationem absolvere: caveant, ne superfluis sumptibus cuiquam graves onerosive sint, neve ratione visitationis ipsi aut quisquam suorum pro a suisve dona quodvis genus petant aut accipiant, reprobata quavis contraria consuetudine; circa vero victualia sibi suinque ministranda vel procurationes et expensas itineris, servetur legitima locorum consuetudo.CAN. 347. In suo territorio Episcopus praecedit omnibus Archiepiscopis et Episcopis, exceptis Cardinalibus, Legatis Pontificiis et proprio Mctropolita; extra territorium serventur normae traditae in can. 1Q6.CAN. 348. § 1. Episcopi titulares nullam possunt exercere potestatem in sua dioecesi, cuius nec possessionem capiunt.
§ 2. Decet ex caritate, citra tamen obligationem, ut aliquando Missae sacrificium pro sua dioecesi applicent.CAN. 349. § 1. Ab accepta authentica notitia peractae canonicae provisionis, Episcopi sive residentiales sive titulares:
1.° Praeter alia privilegia quae suis in titulis recensentur, fruuntur privilegiis de quibus in can. 239, § 1, nn. 7-12; nec non n. 2, etiam quod spectat ad casus Ordinario loci reservatos; n. 3, cum consensu saltem praesumpto Ordinarii loci; n. 4, dummodo non teneantur celebrare in cathedrali; nn. 5, 6, ritibus tamen ab Ecclesia praescriptis;
2.° Ius habent deferendi insignia episcopalia ad normam legum liturgicarum.
§ 2. A capta vero possessione Episcopi residentiales habent praeterea ius:
1.° Percipiendi reditus mensae episcopalis;
2.° Concedendi indulgentias quinquaginta dierum in suae iurisdictionis locis;
3.° Elevandi in omnibus ecclesiis suae dioecesis thronum cum baldachino.
CAPUT II.
De Coadiutoribus et Auxiliaribus Episcoporum.CAN. 350. § 1. Unius Romani Pontificis est Episcopo Coadiutorem constituere.
§ 2. Coadiutor dari solet personae Episcopi cum iure successionis; sed nonnunquam datur quoque sedi.
§ 3. Coadiutor, datus personae Episcopi sine iure successionis, speciali nomine dicitur Auxiliaris.CAN. 351. § 1. Iura Coadiutoris dati personae Episcopi desumantur ex litteris apostolicis, quibus constituitur.
§ 2. Nisi aliud in his litteris caveatur, Coadiutor qui datur Episcopo prorsus inhabili, habet omnia iura ac officia episcopalia; ceteri tantum possunt quantum Episcopus eisdem commiserit.
§ 3. Quae Coadiutor potest et vult exercere, Episcopus habitualiter alii ne deleget.
§ 4. Coadiutor, iusto impedimento non detentus, debet, quoties fuerit a Coadiuto requisitus, pontificalia et alias functiones obire, ad quas Episcopus ipse teneretur.CAN. 352. Coadiutor sedi datus potest in territorio ea quae sunt ordinis episcopalis exercere, excepta sacra ordinatione; aliis in rebus tantum potest, quantum eidem a Sancta Sede vel ab Episcopo fuerit commissum.CAN. 353. § 1. Quilibet Coadiutor, ut canonicam sui officii possessionem capiat, necesse est litteras apostolicas ostendat Episcopo.
§ 2. Coadiutor cum futura successione et Coadiutor sedi datus debent praeterea easdem ostendere Capitulo ad normam can. 334, § 3.
§ 3. Si Episeopus eum in statum inciderit ut eliciendi actus humani sit impos, praetermisso praescripto § 1, solum praescriptum § 2 ab omnibus Coadiutoribus servetur.CAN. 354. Coadiutor quilibet obligatione tenetur, sicut Episcopus, residendi in dioecesi, e qua, extra tempus vacationum, ad normam can. 338, ipsi non licet, nisi ad breve tempus, Coadiuto permittente, discedere.CAN. 355. § 1. Coadiutor cum iure successionis, vacante sede episcopali, statim evadit Ordinarius dioecesis, pro qua fuerat constitutus, dummodo possessionem legitime ceperit, ad normam can. 353.
§ 2. Cum Episcopi munere exspirat Auxiliaris officium, nisi aliud in litteris apostolicis caveatur.
§ 3. Si Coadiutor datus fuerit sedi, eius officium etiam sede vacante perdurat.
CAPUT III.
De Synodo dioecesana.CAN. 356. § 1. In singulis dioecesibus celebranda _est decimo saltem quoque anno dioecesana Synodus, in qua de iis tantum agendum quae ad particulares cleri populique dioecesis necessitates vel utilitates referuntur.
§ 2. Si Episcopus plures dioeceses aeque principaliter unitas regat, aut unam habeat in titulum, alteram aliasve in perpetuam administrationem, potest unam tantum dioecesanam Synodum ex omnibus dioecesibus convocare.CAN. 357. § 1. Synodum dioecesanam convocat eique praeest Episcopus, non autem Vicarius Generalis sine mandato speciali nec Vicarius Capitularis.
§ 2. Celebranda est in ecclesia cathedrali nisi aliud rationabilis causa suadeat.CAN. 358. § 1. Ad Synodum vocandi sunt ad eamque venire debent:
1.° Vicarius Generalis;
2.° Canonici ecclesiae cathedralis aut consultores dioecesani;
3.° Rector Seminarii dioecesani saltem maioris;
4.° Vicarii foranei;
5.° Deputatus uniuscuiusque collegialis ecclesiae a Capitulo eiusdem ecclesiae e gremio eligendus;
6.° Parochi civitatis in qua Synodus celebratur;
7.° Unus saltem parochus ex unoquoque vicariatu foraneo eligendus ab omnibus qui curam animarum actu inibi habeant; parochus autem electus debet pro tempore absentiae vicarium substitutum sibi sufficere ad normam can. 465, § 4;
8.° Abbates de regimine et unus e Superioribus cuiusque religionis clericalis qui in dioecesi commorentur, designatus a Superiore provinciali, nisi domus provincialis sit in dioecesi et Superior provincialis interesse ipse maluerit.
§ 2. Episcopus, si opportunum iudicaverit, potest ad Synodum vocare alios quoque et etiam omnes canonicos, parochos, Superiores religiosos, imo et singulos suae dioecesis saeculares sacerdotes, iis tamen exceptis qui necessarii sunt ne in paroeciis animarum cura desit; invitati autem ius suffragii in omnibus habent, perinde ac ceteri, nisi Episcopus in invitatione aliud expresse caverit.CAN. 359. § 1. Iis qui ad Synodum venire debent, si legitimo impedimento detineantur, non licet mittere procuratorem qui eorum nomine Synodo intersit; sed Episcopum de impedimento certiorem faciant.
§ 2. Negligentes Episcopus potest iustis poenis compellere et punire, nisi de religiosis exemptis agatur qui parochi non sunt.CAN. 360. § 1. Episcopus, si id ipsi expedire videatur, opportuno ante Synodum tempore, unam vel plures e clero civitatis et dioecesis commissiones nominet, seu coetus virorum qui res in Synodo tractandas parent.
§ 2. Ante Synodi sessiones Episcopus omnibus qui convocati sunt et convenerunt, decretorum schema tradendum curet.CAN. 361. Propositae quaestiones omnes, praesidente vel per se vel per alium Episcopo, liberae adstantium disceptationi in sessionibus praeparatoriis subiiciantur.CAN. 362. Unicus est in Synodo legislator Episcopus, ceteris votum tantum consultivum habentibus; unus ipse subscribit synodalibus constitutionibus; qune, si in Synodo promulgentur, eo ipso obligare incipiunt, nisi aliud expresse caveatur.
CAPUT IV.
De Curia dioecesana.CAN. 363. § 1. Curia dioecesana constat illis personis quae Episcopo aliive qui, loco Episcopi, dioecesim regit, opem praestant in regimine totius dioecesis.
§ 2. Quare ad eam pertinent Vicarius Generalis, officialis, cancellarius, promotor iustitiae, defensor vinculi, synodales iudices et examinatores, parochi consultores, auditores, notarii, cursores et apparitores.CAN. 364. § 1. Nominatio eorum qui praedicta officia vel munera exercent, scripto consignetur, ad normam can. 159.
§ 2. Nominati vero debent:
1.° In manibus Episcopi iusiurandum praestare de munere fideliter exercendo, quavis personarum acceptione posthabita;
2.° Negotia ad se spectantia sub auctoritate Episcopi tractare ad normam iuris;
3.° Secretum servare intra fines et secundum modum a iure vel ab Episcopo determinatum.CAN. 365. De officiali, promotore iustitiae, defensore vinculi, iudicibus synodalibus, auditoribus, cursoribus et apparitoribus, serventur praescripta can. 1573-1593; de Vicario Generali, cancellario aliisque notariis, examinatoribus synodalibus et parochis consultoribus, praescripta canonum qui sequuntur.
ART. I. - De Vicario Generali.CAN. 366. § 1. Quoties rectum dioecesis regimen id exigat, constituendus est ab Episcopo Vicarius Generalis, qui ipsum potestate ordinaria in toto territorio adiuvet.
§ 2. Vicarius Generalis libere ab Episcopo designatur, qui eum potest ad nutum removere.
§ 3. Unus tantum constituatur, nisi vel rituum diversitas vel amplitudo dioecesis aliud exigat; sed, Vicario Generali absente vel impedito, Episcopus alium constituere potest qui eius vices suppleat.CAN. 367. § 1. Vicarius Generalis sit sacerdos e clero saeculari, annos natus non minus triginta, in theologia et iure canonico doctor aut licentiatus, vel saltem earum disciplinarum vere peritus, sana doctrina, probitate, prudentia ac rerum gerendarum experientia commendatus.
§ 2. Si dioecesis alieui religioni commissa fuerit, Vicarius Generalis potest esse eiusdem religionis alumnus.
§ 3. Vicarii Generalis munus ne committatur canonico poenitentiario, aut Episcopi consanguineis praesertim in primo gradu vel in secundo mixto cum primo, aut, exclusa necessitate, parocho ceterisque curam animarum habentibus; sed non prohibetur Episcopus Vicarium ex ipsa dioecesi assumere.CAN. 368. § 1. Vicario Generali, vi officii, ea competit in universa dioecesi iurisdictio in spiritualibus ac temporalibus, quae ad Episcopum iure ordinario pertinet, exceptis iis quae Episcopus sibi reservaverit, vel quae ex iure requirant speciale Episcopi mandatum.
§ 2. Nisi aliud expresse cautum fuerit, Vicarius Generalis exsequi potest rescripta apostolica quae Episcopo vel praecedenti rectori dioecesis remissa sint, ac generatim ad ipsum quoque pertinent facultates habituales Ordinario loci a Sancta Sede concessae; ad normam can. 66.CAN. 369. § 1. Vicarius Generalis praecipua acta Curiae ad Episcopum referat, ipsumque certiorem faciat de iis quae gesta aut gerenda sint ad tuendam in clero et populo disciplinam.
§ 2. Caveat ne suis potestatibus utatur contra mentem et voluntatem sui Episcopi, firmo praescripto can. 44, § 2.CAN. 370. § 1. Praesente etiam Episcopo, Vicarias Generalis publice privatimque praecedentiae ius habet super omnibus dioecesis clericis, non exclusis dignitatibus et canonicis ecclesiae cathedralis, etiam in choro et actibus capitularibus, nisi clericus charactere episcopali praefulgeat, et Vicarius Generalis eodem careat.
§ 2. Si Vicarius Generalis sit Episcopus, omnia honorifica privilegia Episcoporum titularium obtinet; secus durante munere habet tantum privilegia et insignia Protonotarii apstolici titularis.CAN. 371. Exspirat Vicarii Generalis iurisdictio per ipsius renuntiationem ad normam can. 183=-191, aut revocationem ei ab Episcopo intimatam, aut sedis episcopalis vacationem; suspenditur vero suspensa episcopali iurisdictione.
ART. II. - De cancellaroi aliisque notariis et archivo episcopali.CAN. 372. § 1. In qualibet Curia constituatur ab Episcopo cancellarius qui sit sacerdos, cuius praecipuum munus sit acta Curiae in archivo custodire, ordine chronologico disponere et de eisdem indicis tabulam conficere.
§ 2. Poscente necessitate, adiutor ei dari potest, cui nomen sit vice-cancellarii seu vice-tabularii.
§ 3. Cancellarius est eo ipso notarius.CAN. 373. § 1. Episcopus praeter cancellarium potest alios quoque notarios constituere, quorum scriptura aut subscriptio publicam fidem facit.
§ 2. Iidem constitui possunt aut ad quaelibet acta, aut ad acta iudicialia dumtaxat, aut ad acta tantummodo certae causae vel negotii conficienda.
§ 3. Si clerici desint, possunt e laicis assumi; sed notarius in criminalibus clericorum causis debet esse sacerdos.
§ 4. Cancellarius aliique notarii debent esse integrae famae et omni suspicione maiores.
§ 5. Omnes possunt removeri aut suspendi ab eo qui illos constituit aut ab eius successore aut Superiore, non autem a Vicario Capitulari, nisi de consensu Capituli.CAN. 374. § 1. Officium notariorum est:
1.° Conscribere acta seu instrumenta circa dispositiones, obligationes, citationes et intimationes iudiciales, decreta, sententias aliave circa quae eorum opera requiritur;
2.° In scriptis fideliter redigere quae geruntur eaque cum significatione loci, diei, mensis et anni subsignare;
3.° Acta vel instrumenta legitime petenti ex regesto, servatis servandis, exhibere et eorum exemplaria cum autographo conformia declarare.
§ 2. Conscribere acta nequit notarius nisi in territorio illius Episcopi a quo est electus aut pro negotio ad quod est legitime constitutus.CAN. 375. § 1. Episcopi in loco tuto ac commodo archivum seu tabularium dioecesanum erigant, in quo instrumenta et scripturae, quae negotia dioecesana tum spiritualia tum temporalia spectant, apte dispositae et diligenter clausae custodiantur.
§ 2. Omni diligentia ac sollicitudine conficiatur inventarium seu catalogus documentorum quae in archivo continentur cum brevi singularum scripturarum synopsi.CAN. 376. § 1. Quotannis, primo bimestri, inventario seu catalogo illae scripturae adiungantur, quae anno praecedenti confectae vel alias neglectae fuerunt.
§ 2. Ordinarii sedulo inquirant chartas et scripturas forte alio distractas atque dispersas; et quaelibet necessaria remedia adhibeant ut eaedem seripturae archivo restituantur.CAN. 377. § 1. Archivum clausum sit oportet et nemini illud ingredi liceat sine Episcopi aut Vicarii Generalis et cancellarii licentia.
§ 2. Unus cancellarius illius clavem habeat.CAN. 378. § 1. Ex archivo non licet efferre scripturas sine Episcopi vel Vicarii Generalis consensu eaedemque post triduum in suum locum referantur. Ordinario autem reservatur facultas prorogandi hoc tempus, quae tamen prorogatio nonnisi moderate concedatur.
§ 2. Qui aliquam scripturam ex archivo effert, syngrapham sua manu signatam, hoc ipsum significantem, cancellario relinquat.CAN. 379. § 1. Habeant praeterea Episcopi aliud archivum secretum vel saltem in communi archivo armarium seu scrinium omnino clausum et obseratum, quod de loco amoveri nequeat. In eo scripturae secreto servandae cautissime custodiantur; sed singulis annis quamprimum comburantur documenta causarum criminalium in materia morum, quarum rei vita cesserint vel quae a decennio sententia condemnatoria absolutae sunt, retento facti brevi summario cum textu sententiae definitivae.
§ 2. Etiam huius secreti archivi vel armarii inventarium seu catalogus conficiatur ad normam can. 375, § 2.
§ 3. Hoc archivum vel armarium duabus clavibus inter se diversis aperiatur, quarum altera apud Episcopum vel Administratorem Apostolicum, altera apud Vicarium Generalem vel, eo deficiente, Curiae cancellarium asservetur.
§ 4. Episcopus vel Administrator Apostolicus, repetita altera clave, ipse solus, nemine adstante, archivum vel armarium secretum, ubi opus fuerit, aperire et inspicere potest, quod deinde utraque claveiterum claudatur.CAN. 380. Statim a capta possessione, Episcopus sacerdotem designet, qui, sede vacante aut impedita, clavem secreti tabularii seu armarii quae apud Episcopum erat, assumat.CAN. 381. § 1. Nisi Administrator Apostolicus dioecesi datus fuerit:
1.° Sede impedita ad normam can. 429, § 1, sacerdos ab Episcopo designatus, si quidem regimen dioecesis sit penes virum ecclesiasticum ab Episcopo delegatum, clavem eidem remittat; si penes Vicarium Generalem, eam ipse retineat;
2.° Sede vero vacante aut impedita ad normam cit. can. 429, § 3, idem sacerdos clavem remittat Vicario Capitulari statim post eius designationem; Vicarius vero Generalis vel cancellarius aliam clavem a se retentam remittere eodem tempore debet primae Capituli dignitati vel consultori dioecesano munere antiquiori.
§ 2. Antequam claves iis, quibus tradi debent ad normam § 1, remissae fuerint, Vicarius Generalis vel cancellarius et sacerdos, ut supra, ab Episcopo designatus, tabularium vel armarium sigillis Curiae ob-signent.CAN. 382. § 1. Tabularium vel armarium nunquam aperiatur nec sigilla ab eo removeantur, nisi urgente necessitate et ab ipso Vicario Capitulari coram duobus canonicis vel dioecesanis consultoribus, qui evigilent ne qua scriptura e tabulario auferatur; solus autem Vicarius Capitularis documenta in tabulario asservata potest, iisdem canonicis vel consultoribus adstantibus, inspicere, nunquam tamen auferre. Archivum autem, post inspectionem, iterum sigillis obsignetur.
§ 2. Advenienti novo Episcopo, si sigilla remota fuerint et tabularium aut armarium apertum, Vicarius Capitularis rationem reddat urgentis necessitatis, qua ad hoc motus fuerit.CAN. 383. § 1. Curent Episcopi ut archivorum quoque ecclesiarum cathedralium, collegiatarum, paroecialium, nec non confraternitatum et piorum locorum inventaria seu catalogi conficiantur duobus exemplaribus, quorum alterum in proprio archivo, alterum in archivo episcopali servetur, firmo praescripto can. 470, § 3, 1522, nn. 2, 3, 1523, n. 6.
§ 2. Documenta originalia ex praedictis archivis ne efferantur, nisi ad normam can. 378.CAN. 384. § 1. Documenta quae in paroeciarum et Curiarum archivis sub secreto servanda non sunt, fit cuilibet cuius intersit inspiciendi potestas; itemque postulandi ut sua impensa sibi legitimum eorum exemplar exscribatur et tradatur.
§ 2. Cancellarii autem Curiarum, parochi, aliique archivorum custodes in communicandis documentis et eorum exemplaribus describendis tradendisque regulas servent a legitima auctoritate ecclesiastica datas, et in casibus dubiis loci Ordinarium consulant.
ART. III. - De examinatoribus synodalibus, et parochis consultoribus.CAN. 385. § 1. In quavis dioecesi habeantur examinatores synodales et parochi consultores qui omnes in Synodo constituantur, propositi ab Episcopo, a Synodo approbati.
§ 2. Tot eligantur quot Episcopus prudenti suo iudicio necessarios iudicaverit, non tamen infra quatuor, nec ultra duodecim.CAN. 386. § 1. Examinatoribus et parochis consultoribus medio tempore inter unam et aliam Synodum demortuis vel alia ratione a munere cessantibus, alios pro-synodales Episcopus substituat de consilio Capituli cathedralis.
§ 2. Quae regula servetur quoque in examinatoribus et parochis consultoribus constituendis quoties Synodus non habeatur.CAN. 387. § 1. Examinatores et parochi consultores, sive in Synodo sive extra Synodum constituti, post decennium ab incepto munere vel etiam prius, adveniente nova Synodo, officio cadunt; possunt tamen negotium iam coeptum ad exitum perducere et, servatis de iure servandis, denuo constitui.
§ 2. Qui loco examinatorum ac parochorum consultorum deficientium constituantur, in officio persistunt dumtaxat quousque perstitissent ii quibus substituti fuerunt.CAN. 388. Removeri ab Episcopo nequeunt, nisi ex gravi causa et de consilio Capituli cathedralis.CAN. 389. § 1. Examinatores synodales operam suam diligenter navent praesertim experimentis habendis ad provisionem paroeciarum nec non processibus de quibus in can. 2147 seqq.
§ 2. Pro experimentis vero habendis ad clericorum ordinationem et approbationem sacerdotum qui petunt facultatem excipiendi sacramentales confessiones aut sacras conciones habendi, et pro examinibus de quibus in can. 130, integrum est Episcopo vel examinatorum synodalium vel aliorum opera uti.CAN. 390. Idem potest esse examinator et parochus consultor, non autem in eadem causa.
CAPUT V.
De Capitulis canonicorum.CAN. 391. § 1. Capitulum canonicorum sive cathedrale sive collegiale seu collegiatum est clericorum collegium ideo institutum ut sollemniorem cultum Deo in ecclesia exhibeat et, si agatur de Capitulo cathedrali, ut Episcopum, ad normam sacrorum canonum, tanquam eiusdem senatus et consilium, adiuvet, ac, sede vacante, eius vices suppleat in dioecesis regimine.
§ 2. Capitulum collegiale appellatur insigne aut perinsigne, si hoc titulo ex apostolico privilegio vel ab immemorabili gaudeat.CAN. 392. Capitulorum tum cathedralium tum collegialium institutio seu erectio, innovatio ac suppressio Sedi Apostolicae reservatur.CAN. 393. § 1. In qualibet ecclesia capitulari sint dignitates et canonici inter quos varia officia distribuantur; possunt esse etiam alia minora beneficia in uno vel pluribus gradibus.
§ 2. Capitulum constat dignitatibus et canonicis, nisi, ad dignitates quod attinet, aliud ex capitularibus constitutionibus eruatur; non autem inferioribus beneficiariis seu mansionariis, qui canonicis auxilium praestant.
§ 3. Canonicatus sine adnexis emolumentis ne instituantur sine speciali Apostolicae Sedis concessione.CAN. 394. § 1. In Capitulis numeratis tot sint praebendati, quot praebendae; in non numeratis, quot ex proventibus decenter sustentari posse, Episcopus, audito Capitulo, iudicaverit.
§ 2. Erectio dignitatum Sedi Apostolicae reservatur; sed est in Episcopi potestate, consentiente Capitulo, exstinctas forte dignitates restituere et praebendis in Capitulo iam exstantibus alias sive canonicales sive beneficiales addere.
§ 3. In ecclesiis cathedralibus et collegialibus insignibus ubi adeo tenues praebendae sunt una cum distributionibus quotidianis, ut sustinendo canonicorum decori plane sint impares, Episcopi, audito Capitulo et impetrata Sanctae Sedis licentia, vel beneficia aliquot simplicia praebendis uniant, vel, si hac ratione provideri non possit, aliquibus praebendis suppressis, cum patronorum consensu, si de iure patronatus laicorum sint, quarum fructus et proventus reliquarum praebendarum distributionibus quotidianis applicentur, eas ad minorem numerum reducant, ita tamen ut tot supersint, quot divino cultui celebrando ac dignitati ecclesiae commode respondeant.CAN. 395. § 1. In ecclesiis tam cathedralibus quam collegialibus in quibus nullae sunt quotidianae distributiones vel ita tenues ut verisimiliter negligantur, Episcopi tertiam partem separent fructuum, proventuum, obventionum quae ex dignitatibus, canonicatibus, officiis aliisque illius ecclesiae beneficiis percipiuntur et in distributiones quotidianas convertant.
§ 2. Si distributiones quavis de causa introduci nequeant, Episcopus in dignitates, canonicos ac beneficiarios negligentes pecuniarias constituat mulctas, quae distributionibus respondeant earumque locum teneant.
§ 3. Distributiones cedunt diligentibus, quavis collusione aut remissione exclusa; si vero dignitates habeant proventus a massa seu bonis canonicorum diversos et separatos, distributiones ab eis amissae cedunt aliis dignitatibus praesentibus, si adsint, secus fabricae ecelesiae, quatenus indigeat, aut alii pio loco Episcopi arbitrio.
§ 4. Ab unoquoque Capitulo secundum sua cuiusque statuta, unus vel plures censores, seu punctatores nominentur, qui absentes a divinis officiis quotidie notent, praestito prius coram Capitulo vel eius praeside iureiurando de suo munere fideliter obeundo; quibus Episcopus alium addere potest punetatorem; quod si abfuerint punetatores, senior e canonicis qui adsunt, illorum vices suppleat.CAN. 396. § 1. Collatio dignitatum tum in Capitulis cathedralibus tum in collegialibus Sedi Apostolicae reservatur.
§ 2. Prohibetur optio, reprobata contraria consuetudine, sed salva fundationis lege.
§ 3. Prima saltem dignitas in Capitulo cathedrali quantum fieri potest et ceteris paribus, laurea doctorali in sacra theologia vel iure canonico polleat.CAN. 397. Nisi aliud in statutis capitularibus caveatur, digriitatibus et canonicis secundum ordinem praecedentiae ius et officium est:
1.° Episcopi vicem supplere in peragendis funetionibus sacris in sollemnioribus anni festivitatibus;
2.° Episcopo celebranti in pontificalibus, aspersorium in ingressu ecclesiae porrigere et presbyteri assistentis fungi officio;
3.° Eidem decumbenti ministrare Sacramenta; defuncto iusta funebria persolvere;
4.° Convocare Capitulum eique praeesse ac praescribere et ordinare quae ad chori directionem referantur, dummodo dignitas sit de gremio Capituli.CAN. 398. § 1. In nulla ecclesia cathedrali desit officium canonici theologi et, ubi id fieri poterit, canonici poenitentiarii.
§ 2. Etiam in collegialibus, praesertim insignibus, officium canonici theologi et poenitentiarii constitui potest.CAN. 399. § 1. Canonicus theologus et poenitentiarius eligantur qui aptiores pro loci qualitate ad propria munera adimplenda reperiantur; sed, ceteris paribus, praeferantur doctores in sacra theologia, si agatur de canonico theologo, in sacra theologia vel iure canonico, si de poenitentiario; expedit praeterea ut canonicus poenitentiarius aetatis annum tricesimum expleverit.
§ 2. Praebenda theologalis et poenitentiaria ne conferantur, nisi prius de vita, moribus, doctrina candidatorum plane constiterit, salva lege concursus, ubi sit constituta.
§ 3. Canonicus poenitentiarius prohibetur aliud simul officium in dioecesi suscipere aut exercere, cui adnexa sit iurisdictio in foro externo.CAN. 400. § 1. Canonici theologi est, diebus et horis ab Episcopo cum Capituli consilio designatis, publice in ecelesia explanare sacram Scripturam; sed Episcopus, si id utilius iudicet, potest eidem alia doctrinae catholicae argumenta in ecclesia explicanda committere.
§ 2. Canonicus theologus munus expleat suum ipse per se, vel, si ultra sex menses fuerit impeditus, propriis expensis per alium sacerdotem ab Episcopo deputandum.
§ 3. Episcopus gravi de causa potest canonico theologo committere ut, loco lectionum in ecclesia, sacras disciplinas in Seminario doceat.CAN. 401. § 1. Poenitentiarius canonicus tum ecclesiae cathedralis tum ecelesiae collegialis obtinet a iure potestatem ordinariam, quam tamen aliis delegare non potest, absolvendi etiam a peccatis et a censuris Episcopo reservatis, in dioecesi extraneos quoque, et dioecesanos extra territorium quoque dioecesis.
§ 2. Debet in sede excipiendis confessionibus sibi in capitulari ecclesia destinata residere tempore ad fidelium commoditatem, iudicio Episcopi, opportuniore et praesto esse iis qui ad confitenda sua peccata accedunt ipso quoque divinorum officiorum tempore.CAN. 402. Si Capitulo adnexa sit cura animarum, haec exerceatur a vicario paroeciali ad normam can. 471.CAN. 403. Exceptis dignitatibus, ad Episcopum pertinet, audito Capitulo, conferre omnia et singula beneficia ac canonicatus in ecclesiis tum cathedralibus tum collegialibus, reprobata quavis contraria consuetudine et revocato quolibet contrario privilegio, sed firma contraria fundationis lege et praescripto can. 1435.CAN. 404. § 1. Canonicatus Episcopus conferat sacerdotibus doctrina vitaeque integritate praestantibus.
§ 2. In canonicatuum collatione, ceteris paribus, ratio habeatur illorum qui doctores in sacra theologia vel iure canonico renuntiati fuerint in aliquo athenaeo, vel laudabiliter ministerium ecclesiasticum aut magisterium exercuerint, firmo praescripto can. 130, § 2.CAN. 405. § 1. Dignitates, canonici et beneficiarii, capta legitime beneficii sui possessione ad normam can. 1443-1445, statim pro gradu suo acquirunt, praeter insignia ac privilegia propria, scamnum in choro, ius percipiendi fructus ac distributiones, ac vocem in capitulo ad normam can. 411, § 3.
§ 2. De fidei professione ab ipsis ante captam possessionem emittenda servetur praescriptum can. 1406 -1408.CAN. 406. § 1. Episcopo, non autem Vicario Generali, nec Vicario Capitulari, ius est canonicos ad honorem nominandi sive dioecesanos sive extradioecesanos cum consilio Capituli cui canonicus est adscribendus, sed Episcopus raro et caute hoc iure utatur.
§ 2. Sacerdotem alienae dioecesis canonicum ad honorem nominaturus, Episcopus, praeter Capituli sui consilium, Ordinarii, cui subiectus est nominandus, assensum impetret, sub poena nominationis irritae, eundemque Ordinarium insignia edoceat ac privilegia quorum usum nominandus exinde habiturus sit.
§ 3. Canonici ad honorem extra dioecesim in qua nominati sunt degentes, numero sint tertia parte minores canonicis titularibus.CAN. 407. § 1. Canonici ad honorem alicuius basilicae vel ecclesiae collegialis almae Urbis, privilegiis et insignibus uti possunt tantum intra eiusdem basilicae vel collegiatae ecclesiae eiusque filialium ambitum; canonici vero ad honorem aliarum ecclesiarum extra Urbem, privilegiis et insignibus utantur in dioecesi tantum ubi nominati sunt, non autem extra dioecesim, nisi ad normam can. 409, § 2.
§ 2. Canonici ad honorem, praeter insignia et privilegia seu iura honorifica, obtinent etiam scamnum in choro.CAN. 408. § 1. Capitulum cathedrale praecedit collegiali, etiam insigni, in ipsa quoque collegiali ecclesia; Capitulum insigne praecedit non insigni; in eodem Capitulo, salvis peculiaribus statutis, vel legitimis consuetudinibus, dignitates, servato inter se praecedentiae ordine, praecedunt canonicis; canonici antiquiores, qui nempe prius possessionem ceperunt, posterioribus; canonici titulares, honorariis; honorarii, beneficiariis; dignitates vero aut capitulares charactere episcopali ornati omnibus dignitatibus ac canonicis in presbyterali tantum ordine constitutis praecedunt.
§ 2. In Capitulis in quibus habentur distinetae praebendae presbyterales, diaconales, subdiaconales, servetur praecedentia ordinis; et in eodem ordine praecedentia receptionis in ordinem, non autem in Capitulum.CAN. 409. § 1. In unaquaque ecclesia tum cathedrali tum collegiali, qui in dignitate episcopali sunt constituti, deferant in choro vestem episcopalem; ceteri omnes, dignitates, canonici et beneficiarii, vestem sibi in bulla erectionis assignatam vel apostolico indulto concessam; secus censeantur tanquam absentes.
§ 2. Vestem choralem aut specialia insignia capitularia adhibere possunt in tota dioecesi in qua est Capitulum, sed, reprobata contraria consuetudine, non extra dioecesim, nisi vel Episcopum comitentur vel Episcopum aut Capitulum repraesentent in Conciliis aliisve sollemnitatibus.CAN. 410. § 1. Sua cuique Capitulo statuta ne desint, ab omnibus dignitatibus, canonicis, beneficiariis religiose servanda.
§ 2. Statuta capitularia, per legitimum actum capitularem condita, approbanda subiiciantur Episcopo, sine cuius auctoritate postea nec abrogari possunt nec mutari.
§ 3. Si, Episcopo edicente ut statuta conficiantur, Capitulum id praestare neglexerit, exacto sexto ab intimatione mense, Episcopus eadem conficiat imponatque Capitulo.CAN. 411. § 1. Stato tempore ac loco conveniat canonicorum coetus de suae ecclesiae et Capituli negotiis acturus; alii praeterea conventus haberi poterunt, quoties id aut Episcopo aut Capituli praesidi aut maiori canonicorum parti expedire videatur.
§ 2. Ad habendum coetum ordinarium non est necessaria specialis convocatio; quae tamen ad extraordinarium requiritur, et facienda est secundum statuta capitularia.
§ 3. In capitulis vocem habent canonici, exelusis honorariis, et dignitates, si una cum canonicis Capitulum constituant ad normam can. 393, § 2.CAN. 412. § 1. Canonici sive eeclesiae cathedralis sive collegialis Episcopo sollemniter Missam celebranti aut alia pontificalia exercenti, etiam in aliis ecclesiis civitatis aut suburbii, ab eodem invitati, assistere et inservire debent, dummodo iudicio Episcopi sufficiens canonicorum et ministrorum in ecclesia numerus maneat: et eundem accedentem ad ecclesiam cathedralem et redeuntem comitari ad normam Caeremonialis Episcoporum.
§ 2. Episcopus potest duos e Capitulo sive cathedrali sive collegiali assumere ac retinere ut sibi in ecclesiastico ministerio ac dioecesis servitio assistant.CAN. 413. § 1. Quodlibet Capitulum obligatione tenetur quotidie divina officia in choro rite persolvendi, salvis fundationis legibus.
§ 2. Divinum officium comprehendit psalmodiam horarum canonicarum et celebrationem cum cantu Missae conventualis, praeter alias Missas vel secundum rubricas Missalis vel ex piis fundationibus celebrandas.
§ 3. Missam conventualem sine cantu celebrare licet hebdomadario, cum in ecclesia, pontificali ritu, Episcopus vel alius loco Episcopi celebrat.CAN. 414. Omnes et singuli qui chorale beneficium obtinent, tenentur in ipso choro divina officia persolvere singulis diebus, nisi servitium per turnum a Sede Apostolica aut fundationis legibus fuerit indultum.CAN. 415. § 1. Si ecclesia cathedralis aut collegialis simul sit paroecialis, relationes iuridicae inter Capitulum et parochum reguntur normis quae sequuntur, nisi aliud ferat aut Sedis Apostolicae indultum aut particularis conventio in erectione paroeciae inita et a loci Ordinario legitime probata.
§ 2. Ad parochum spectat:
1.° Applicare Missam pro populo et, debito tempore, praedicare ac christianam doctrinam fideles edocere;
2.° Custodire libros paroeciales et ex iis attestationes extrahere;
3.° Functiones paroeciales peragere de quibus in can. 462. Iusta funebria, in ecclesia ad normam iuris peragenda, non exclusa Missa exsequiali, persolvere ad Capitulum pertinet tantum in casu quo de funere agatur alicuius dignitatis, vel canonici, etiam honorarii tantum, vel beneficiarii;
4.° Alias functiones non stricte paroeciales peragere quae in paroeciis fieri solent, modo non impediatur chorale servitium, nec Capitulum easdem functiones peragat;
5.° Eleemosynas in bonum paroecianorum colligere, easdem directe vel indirecte oblatas recipere, administrare et secundum offerentium voluntatem distribuere.
§ 3. Ad Capitulum spectat:
1.° Custodire sanctissimum Eucharistiae Sacramentum; sed altera sacri ciborii clavis apud parochum servari debet;
2.° Invigilare ut in functionibus a parocho in capitulari ecclesia peragendis leges liturgicae observentur;
3.° Ecclesiae curam habere eiusque bona administrare cum piis legatis.
§ 4. Nec parochus capitulares nec Capitulum paroeciales functiones et munera impediat; exorto autem conflictu, quaestionem dirimat loci Ordinarius, qui in primis curare debet ut catechetica instructio et Evangelii explicatio hora fidelibus commodiore semper habeatur.
§ 5. Non solum Capitulum impedire nequit parochum in exercenda paroeciali cura, sed insuper sciant capitulares se ex caritate teneri, maxime si designati coadiutores desint, eidem adiutricem operam navare, secundum modum ab Ordinario loci determinandum.CAN. 416. In statutis capitularibus iusta designetur norma, ad quam canonici et beneficiarii in servitio altaris fungantur per turnum tum officio celebrantis tum etiam ministerio diaconi ac subdiaconi, exclusis tamen ab hoc ministerio dignitatibus, canonico theologo, poenitentiario et, si praebendae distinctae habeantur, canonieis ordinis presbyteralis.CAN. 417. § 1. Missa conventualis applicanda est pro benefactoribus in genere.
§ 2. Capitularis infirmitate detentus non tenetur eleemosynam praebere sacerdoti capitulari, qui ipsius vicem supplet in Missae conventualis celebratione et applicatione, nisi statuta capitularia vel particularis consuetudo aliud ferant.
§ 3. Servari potest consuetudo praebendi stipem celebranti vel ex cumulo distributionum vel ex reditibus omnium praebendarum per contributum.CAN. 418. § 1. Reprobata contraria consuetudine, canonici ac beneficiarii quotidiano choro adstricti, possunt singuli abesse tres tantum menses in anno, sive continuos sive intermissos, dummodo propriae ecclesiae statuta aut legitima consuetudo servitium diuturnius non requirant.
§ 2. Sine causa legitima et speciali Episcopi licentia nec feriari licet Quadragesimae et Adventus tempore, aut in praecipuis anni sollemnitatibus de quibus in can. 338, § 3; nec permittitur uno eodemque tempore capitulares ultra tertiam partem abesse.
§ 3. Tempore vacationum omne genus distributiones amittuntur, non obstante remissione ab aliis capitularibus facta; sed percipiuntur praebendae proventus aut duae tertiae distributionum partes, si omnes praebendae proventus in distributionibus consistant.CAN. 419. § 1. In ecclesiis in quibus non omnes simul choro intersunt, qui ad eum adstringuntur nequeunt per alium huic obligationi satisfacere, nisi in casibus particularibus, iusta ac rationabili de causa, et modo substitutus eodem tempore servitio chori non sit adstrictus, et sit in eadem ecclesia canonicus, si agatur de supplenda vice canonici, beneficiarius, si de beneficiarii; qui vero ad chorum non adstringuntur, obligatione residendi in loco beneficii non tenentur per dies quibus a choro absunt.
§ 2. Si quis eodem die urgeatur onere utriusque Missae et pro populo et conventuali, hanc ipse celebret applicetque per se, illam per alium vel per se die sequenti.CAN. 420. § 1. Ita excusantur a choro ut percipiant fructus praebendae ac distributiones quotidianas:
1.° Capitulares iubilati ad normam can. 422, § 2;
2.° Canonicus theologus singulis diebus quibus suo munere fungitur;
3.° Canonicus poenitentiarius dum tempore chori vacat confessionibus audiendis;
4.° Vicarius paroecialis aliusve e Capitulo sive parochus sive coadiutor ab Episcopo deputatus, dum paroecialibus vacat officiis;
5.° Qui infirmitate aliove physico impedimento choro prohibentur assistere;
6.° Qui pontificia legatione alibi funguntur aut personae Romani Pontificis actu inserviunt;
7.° Qui piis exercitiis vacant ad normam can. 126; quo tamen indulto semel tantum in anno chori servitio liberantur;
8.° Accedentes una cum Episcopo aut eiusdem vice ad visitanda Limina Apostolorum;
9.° Qui ab Episcopo vel Capitulo mittuntur ad Concilium Oecumenicum, plenarium, provinciale aut ad Synodum dioecesanam;
10.° Qui de Capituli consensu, non contradicente Episcopo, absunt a choro ob Capituli seu propriae ecclesiae utilitatem;
11.° Qui Episcopo sacra peragenti assistunt ad normam can. 412, § 1;
12.° Qui Episcopum comitantur in visitatione dioecesis vel visitationem ipsam eius nomine et mandato peragunt;
13.° Qui operam navant conficiendis processibus in causis de quibus in can. 1999 seqq., vel uti testes in his causis vocati sunt, pro diebus et horis quibus hoc officium praestant;
14.° Parochi consultores, examinatores et iudices synodales, dum proprio munere funguntur.
§ 2. Distributiones vero quae inter praesentes dicuntur, ii tantum percipiunt, qui in § 1, nn. 7,11,13, enumerantur, nisi obstet fundatorum expressa volunias.CAN. 421. § 1. Excusantur a choro, sed percipiunt praebendae fructus dumtaxat, non autem distributiones:
1.° Qui de licentia Ordinarii loci publice docent in scholis ab Ecclesia recognitis sacram theologiam nut ius canonicum;
2.° Dantes operam studio sacrae theologiae aut iuris canonici in publicis scholis ab Ecclesia probatis, de Ordinarii licentia;
3.° Vicarius Capitularis, Vicarius Generalis, officialis ac cancellarius, si de gremio sint, dum suis muneribus vacant;
4.° Canonici qui Episcopo inserviunt ad normam can. 412, § 2.
§ 2. Quod si omnes praebendae fructus consistant in distributionibus, vel adeo sint tenues ut tertiam distributionum partem non attingant, tunc memorati omnes duas tantum tertias partes distributionum lucrantur, cumulatas ex fructibus praebendae ac distributionibus.CAN. 422. § 1. Praebenda fruentes ab Apostolica tantum Sede impetrare possunt indultum emeriti seu, ut aiunt, iubilationis post continuum et laudabile quadraginta annorum in eadem vel distinctis ecclesiis eiusdem civitatis vel saltem dioecesis chori servitium.
§ 2. lubilatus, etiamsi in loco beneficii non resideat percipit tum fructus praebendae tum distributiones etiam inter praesentes, nisi obstent expressa fundatorum vel oblatorum voluntas, ecclesiae statuta aut consuetudo.
§ 3. Ius optandi, si ex lege fundationis competat, non est capitulari iubilato.
CAPUT VI.
De consultoribus dioecesanis.CAN. 423. In quibus dioecesibus nondum constitui potuit restituive cathedrale canonicorum Capitulum, instituantur ab Episcopo, salvis peculiaribus Apostolicae Sedis praescriptis, consultores dioecesani, hoc est sacerdotes pietate, moribus, doctrina ac prudentia commendati.CAN. 424. Consultores nominat Episcopus, firmo praescripto can. 426.CAN. 425. § 1. Consultores dioecesani numero sint saltem sex; in dioecesibus ubi pauci sint sacerdotes, saltem quatuor; iidemque omnes in civitate episcopali vel in locis vicinioribus commorentur.
§ 2. Antequam munus huiusmodi suscipiant, iusiurandum interponant de officio fideliter exsequendo sine ulla acceptione personarum.CAN. 426. § 1. Officium consultorum est ad triennium.
§ 2. Exacto triennio, Episcopus vel alios in eorum locum substituat, vel eosdem ad aliud triennium confirmet, quod idem servetur singulis trienniis.
§ 3. Deficiente, quavis de causa, aliquo consultore intra triennium, Episcopus alium de consilio ceterorum consultorum substituat, isque in officio maneat usque ad expletum idem triennium.
§ 4. Cum vero triennium excidisse contigerit vacante sede episcopali, consultores in officio maneant usque ad accessum novi Episcopi, qui intra sex menses ab inita possessione providere debet ad normam huius canonis.
§ 5. Si, sede vacante, aliquis consultor moriatur vel renuntiet, Vicarius Capitularis, de consensu aliorum consultorum, alium nominet, qui tamen, ut munere, sede plena, fungatur, indiget novi Episcopi confirmatione.CAN. 427. Coetus consultorum dioecesanorum vices Capituli cathedralis, qua Episcopi senatus, supplet; quare quae canones ad gubernationem dioecesis, sive sede plena sive ea impedita aut vacante, Capitulo cathedrali tribuunt, ea de coetu quoque consultorum dioecesanorum intelligenda sunt.CAN. 428. Durante munere, consultores ne removeantur, nisi ob iustam causam ac de consilio ceterorum consultorum.
CAPUT VII.
De sede impedita aut vacante ac do Vicario Capitulari.CAN. 429. § 1. Sede per Episcopi captivitatem, relegationem, exsilium, aut inhabilitatem ita impedita, ut ne per litteras quidem cum dioecesanis communicare ipse possit, dioecesis regimen, nisi Sancta Sedes aliter providerit, penes Episcopi Vicarium Generalem vel alium virum ecclesiasticum ab Episcopo delegatum esto.
§ 2. Potest in casu Episcopus, gravi de causa, plures delegare, qui sibi invicem in munere succedant.
§ 3. His deficientibus, vel, uti supra dictum est, impeditis, Capitulum ecclesiae cathedralis suum Vicarium constituat, qui regimen assumat cum potestate Vicarii Capitularis.
§ 4. Qui dioecesim regendam, ut supra, suscepit, quamprimum Sanctam Sedem moneat de sede impedita ac de assumpto munere.
§ 5. Si Episcopus in excommunicationem, interdictum vel suspensionem inciderit, Metropolita, eoque deficiente, vel, si de eodem agatur, antiquior inter Suffraganeos ad Sedem Apostolicam illico recurrat, ut ipsa provideat; quod si de dioecesi agatur vel praelatura de quibus in can. 285, Metropolita qui fuit legitime electus, obligatione recurrendi tenetur.CAN. 430. § 1. Sedes episcopalis vacat Episcopi morte, renuntiatione a Romano Pontifice acceptata, translatione ac privatione Episcopo intimata.
§ 2. Nihilominus, excepta collatione beneficiorum aut officiorum ecclesiasticorum, omnia vim habent quae gesta sunt a Vicario Generali, usque dum hic certam de obitu Episcopi notitiam acceperit, vel ab Episcopo aut Vicario Generali, usque dum certa de memoratis actibus pontificiis notitia ad eosdem pervenerit.
§ 3. A certa translationis notitia Episcopus intra quatuor menses debet dioecesim ad quam petere eiusdemque canonicam possessionem assumere ad normam can. 333, 334 et a die captae possessionis dioecesis a qua plene vacat; interim vero in eadem Episcopus:
1.° Vicarii Capitularis potestatem obtinet eisdemque obligationibus tenetur, cessante qualibet Vicarii Generalis potestate;
2.° Honorifica Episcoporum residentialium privilegia conservat;
3.° Integros percipit fructus mensae episcopatis ad normam can. 194, § 2.CAN. 431. § 1. Sede vacante, nisi adfuerit Administrator Apostolicus vel aliter a Sancta Sede provisum fuerit, ad Capitulum ecclesiae cathedralis regimen dioecesis devolvitur.
§ 2. Sicubi ex speciali Sanctae Sedis dispositione Archiepiscopus aliusve Episcopus Administratorem dioecesis vacantis designet, hic omnes et solas facultates habet quae Vicario Capitulari competunt, eisdem obligationibus ac poenis obnoxius.CAN. 432. § 1. Capitulum ecclesiae cathedralis, sede vacante, intra octo dies ab accepta notitia vacationis, debet Vicarium Capitularem qui loco sui dioecesim regat et, si fructuum percipiendorum ei munus incumbat, oeconomum unum vel plures fideles ac diligentes constituere.
§ 2. Si Capitulum intra pxaescriptum tempus Vicarium aut oeconomum, quavis de causa, nullum deputaverit, deputatio ad Metropolitam devolvitur; si autem ecclesia ipsa metropolitana fuerit vacans vel metropolitana simul et suffraganea, ad antiquiorem ex Episcopis suffraganeis.
§ 3. Etiam vacante dioecesi aut abbatia vel praelatura de quibus in can. 285, si Capitulum intra octiduum Vicarium vel oeconomum non nominaverit, hunc Metropolita qui fuit legitime electus ad normam citati canonis, constituat, nisi in abbatia vel praelatura nullius religiosa aliter ad normam constitutionum provideatur.
§ 4. Capitulum quantocius de morte Episcopi et deinde electus in Vicarium Capitularem de sua electione Sedem Apostolicam certiorem Faciant.CAN. 433. § 1. Unus deputetur Vicarius Capitularis, reprobata contraria consuetudine; secus electio irrita est.
§ 2. Vicarii Capitularis et oeconomi constitutio fieri debet per actum capitularem ad normam can. 160 - 182 salvis peculiaribus huius Capitis normis, et ad eius validitatem requiritur numerus suffragiorum absolute maior demptis suffragiis nullis.
§ 3. Idem potest in Vicariunt Capitularem et oeconomum deputari.CAN. 434. § 1. Ad Vicarii Capitularis munus deputari valide nequit clericus qui ad sacrum presbyteratus ordinem nondum fuerit promotus, aut tricesimum aetatis annum non expleverit, aut ad eandem vacantem sedem fuerit electus, nominatus vel praesentatus.
§ 2. Vicarius Capitularis sit praeterea in theologia aut iure canonico doctor vel licentiatus aut saltem earundem disciplinarum vere peritus, in eoque morum integritas, pietas, sana doctrina cum prudentiae laude conspirent.
§ 3. Si praescriptae § 1 conditiones posthabitae fuerint, Metropolita, aut si ecclesia metropolitana vacans fuerit, vel de ipso Capitulo metropolitano agatur, antiquior provinciae Episcopus, agnita rei veritate, Vicarium pro ea vice deputet; actus autem illius qui a Capitulo electus fuerat, ipso iure sunt nulli.CAN. 435. § 1. Sicut ad Capitulum ante deputationem Vicarii Capitularis, ita deinde ad Vicarium Capitularem transit ordinaria Episcopi iurisdictio in spiritualibus et temporalibus, exceptis iis quae in iure expresse sunt eidem prohibita.
§ 2. Quare Capitulum et postea Vicarius Capitularis omnia possunt quae enumerata sunt can. 368, § 2; item facultate pollent exercitium pontificalium in dioecesi cuilibet Episcopo permittendi, imo, si Vicarius Capitularis sit Episcopus, potest ipse eadem exercere, excluso tamen usu throni cum baldachino.
§ 3. Vicario Capitulari et Capitulo non licet agere quidpiam quod vel dioecesi vel episcopalibus iuribus praeiudicium aliquod afferre possit; nominatim vero Vicarius Capitularis aliique sive de Capitulo sive extranei, clerici aut laici, per se vel per alium prohibentur Curiae episcopalis documenta quaelibet subtrahere vel destruere vel celare vel immutare.CAN. 436. Sede vacante nihil innovetur.CAN. 437. In Vicario constituendo nullam sibi iurisdictionis partem Capitulum retinere potest, nec gerendo muneri tempus praefinire aliasve restrictiones praestituere.CAN. 438. Vicarius Capitularis, edita fidei professione de qua in can. 1406-1408, statim iurisdictionem obtinet, quin necessaria sit ullius confirmatio.CAN. 439. Quae in can. 370 de Vicario Generali praescripta sunt, eadem de Vicario quoque Capitulari dicta intelligantur.CAN. 440. Vicarius Capitularis obligatione tenetur residendi in dioecesi et applicandae Missae pro populo ad normam can. 338, 339.CAN. 441. Nisi aliter fuerit legitime provisum:
1.° Vicarius Capitularis et oeconomus ius habent ad congruam retributionem, in Concilio provinciali designatam vel recepta consuetudine concedi solitam desumendam ex reditibus mensae episcopalis aut ex aliis emolumentis;
2.° Cetera emolumenta, quo tempore sedes episcopalis vacaverit, futuro Episcopo pro dioecesis necessitatibus reserventur, si ad Episcopum, ecclesia non vacante, pertinuissent.CAN. 442. Oeconomus rerum ecclesiasticarum et proventuum curam et administrationem gerat, sub auctoritate tamen Vicarii Capitularis.CAN. 443. § 1. Vicarii Capitularis et oeconomi remotio Sanctae Sedi reservatur; renuntiatio authentica forma est exhibenda Capitulo, a quo tamen eam acceptari necesse non est, ut valeat; novi autem Vicarii vel oeconomi constitutio post prioris renuntiationem, obitum vel remotionem ad ipsum Capitulum pertinet, facienda ad normam can. 432.
§ 2. Cessat praeterea eorum munus per initam a novo Episcopo possessionem ad normam can. 334 § 3.CAN. 444. § 1. Novus Episcopus a Capitulo, a Vicario Capitulari, ab oeconomo et ab aliis officialibus, qui, sede vacante, fuerunt constituti, rationem exigere debet officiorum, iurisdictionis, administrationis munerisve ipsorum cuiuslibet, et in eos animadvertere qui in suo officio seu administratione deliquerint, etiamsi, redditis rationibus, a Capitulo vel a Capituli deputatis absolutionem aut liberationem impetraverint.
§ 2. Iidem rationem reddant novo Episcopo scripturarum ad Ecclesiam pertinentium, si quae ad ipsos pervenerint.
CAPUT VIII.
De vicariis foraneis.CAN. 445. Vicarius foraneus est sacerdos qui vicariatui foraneo, de quo in can. 217, ab Episcopo praeficitur.CAN. 446. § 1. Ad munus vicarii foranei Episcopus eligat sacerdotem quem dignum iudicaverit, praesertim inter rectores ecclesiarum paroecialium.
§ 2. Vicarius foraneus ad nutum Episcopi amoveri potest.CAN. 447. § 1. Vicario foraneo, praeter facultates quas ei tribuit Synodus provincialis vel dioecesana et secundum normas in eadem Synodo legitime statutas vel ab Episcopo statuendas, ius et officium est invigilandi potissimum:
1.° Num ecclesiastici viri sui ambitus seu districtus vitam ducant ad normam sacrorum canonum suisque officiis diligenter satisfaciant, praesertim circa residentiae legem, divini verbi praedicationem, impertiendam pueris atque adultis catechesim et obligationem infirmis assistendi;
2.° Num decreta lata ab Episcopo in sacra visitatione exsecutioni mandentur;
3.° Num debitae cautelae circa materiam Sacrificii Eucharistici adhibeantur ;
4.° Num decor et nitor ecclesiarum et sacrae supellectilis, maxime in custodia sanctissimi Sacramenti et in Missae celebratione, accurate servetur; an sacrae functiones secundum sacrae liturgiae praescripta celebrentur; bona ecclesiastica diligenter administrentur, adnexaque illis onera, in primis Missarum, rite impleantur; rectene conscribantur et asserventur libri paroeciales.
§ 2. De iis omnibus ut reddatur certior, vicarius foraneus debet, statutis ab Episcopo temporibus, sui districtus paroecias visitare.
§ 3. Pertinet etiam ad vicarium foraneum, statim atque audierit aliquem sui districtus parochum graviter aegrotare, operam dare ne spiritualibus ac materialibus auxiliis honestoque funere, cum decesserit, careat; et curare ne, eo aegrotante vel decedente, libri, documenta, sacra supellex aliaque quae ad ecclesiam pertinent, depereant aut asportentur.CAN. 448. § 1. Vicarius foraneus debet, diebus ab Episcopo designatis, convocare presbyteros proprii districtus ad conventus seu collationes de quibus in can. 131 eisdemque praeesse; ubi vero plures habeantur huiusmodi coetus in variis districtus locis, invigilare ut rite celebrentur.
§ 2. Si non sit parochus, debet residere in territorio vicariatus vel alio in loco non valde distanti secundum normas ab Episcopo definiendas.CAN. 449. Saltem semel in anno vicarius foraneus proprii vicariatus rationem reddere debet Ordinario loci, exponens non solum quae intra annum bene gesta sint, sed etiam quae mala obrepserint, quae scandala exorta sint, quae remedia ad ea reparanda adhibita et quidquid agendum existimet ad ea radicitus exstirpanda.CAN. 450. § 1. Vicarius foraneus sigillum habeat vicariatus proprium.
§ 2. Praecedit omnibus parochis aliisque sacerdotibus sui districtus.
CAPUT IX.
De parochis.CAN. 451. § 1. Parochus est sacerdos vel persona moralis cui paroecia collata est in titulum cum cura animarum sub Ordinarii loci auctoritate exercenda.
§ 2. Parochis aequiparantur cum omnibus iuribus et obligationibus paroecialibus et parochorum nomine in iure veniunt:
1.° Quasi-parochi, qui quasi-paroecias regunt, de quibus in can. 216, § 3;
2.° Vicarii paroeciales, si plena potestate paroeciali sint praediti.
§ 3. Circa militum cappellanos sive maiores sive minores, standum peculiaribus Sanctae Sedis praescriptis.
CAN. 452. § 1. Sine Apostolicae Sedis indulto paroecia nequit personae morali pleno iure uniri, ita nempe ut ipsamet persona moralis sit parochus, ad normam can.1423, § 2.
§ 2. Persona moralis, cui paroecia sit pleno iure unita, habitualem tantum curam animarum retinere potest, servato, quod ad actualem spectat, praescripto can. 471.CAN. 453. § 1. Ut quis in parochum valide assumatur, debet esse in sacro presbyteratus ordine constitutus.
§ 2. Sit insuper bonis moribus, doctrina, animarum zelo, prudentia, ceterisque virtutibus ac qualitatibus praeditus, quae ad vacantem paroeciam cum laude gubernandam iure tum communi tum particulari requiruntur.CAN. 454. § 1. Qui paroeciae administrandae praeficiuntur qua proprii eiusdem rectores, stabiles in ea esse debent; quod tamen non impedit quominus omnes ab ea removeri queant ad normam iuris.
§ 2. At non omnes parochi eandem obtinent stabilitatem; qui maiore gaudent, inamovibiles; qui minore, amovibiles appellari solent.
§ 3. Paroeciae inamovibites nequeunt amovibiles reddi sine beneplacito apostolico; amovibiles possunt ab Episcopo, non autem a Vicario Capitulari, de Capituli cathedralis consilio, inamovibiles declarari; novae quae erigantur, sint inamovibiles, nisi Episcopus, prudenti suo arbitrio, attentis peculiaribus locorum ac personarum adiunctis, audito Capitulo, amovibilitatem magis expedire decreverit.
§ 4. Quasi-paroeciae sunt omnes amovibiles.
§ 5. Parochi autem, ad religiosam familiam pertinentes, sunt semper, ratione personae, amovibiles ad nutum tam loci Ordinarii, monito Superiore, quam Superioris, monito Ordinario, aequo iure, non requisito alterius consensu: nec alter alteri causam iudicii sui aperire multoque minus probare tenetur, salvo recursu in devolutivo ad Apostolicam Sedem.CAN. 455. § 1. Ius nominandi et instituendi parochos competit Ordinario loci, exceptis paroeciis Sanctae Sedi reservatis, reprobata contraria consuetudine; sed salvo privilegio electionis aut praesentationis, si cui legitime competat.
§ 2. Sede vacante aut impedita ad normam can. 429, ad Vicarium Capitularem aliumve qui dioecesim regat, pertinet:
1.° Vicarios paroeciales constituere ad normam can. 472-476;
2.° Confirmare electionem aut acceptare praesentationem ad paroeciam vacantem, et institutionem electo aut praesentato concedere;
3.° Paroecias liberae collationis conferre, si sedes ab anno saltem vacaverit.
§ 3. Horum nihil Vicario Generali competit sine mandato speciali, salvo praescripto cit. can. 429, § 1.CAN. 456. Ad paroecias religiosis concreditas Superior, cui ex constitutionibus id competit, sacerdotem suae religionis praesentat Ordinario loci; qui eidem, servato praescripto can. 459, § 2, institutionem concedit.CAN. 457. Quasi-parochos e clero saeculari proprius loci Ordinarius nominat, audito Consilio de quo in can. 302.CAN. 458. Vacanti paroeciae curet loci Ordinarius providere ad normam can. 155, nisi peculiaria locorum ac personarum adiuncta, prudenti Ordinarii iudicio, collationem tituli paroecialis differendam suadeant.CAN. 459. § 1. Loci Ordinarius, graviter onerata eius conscientia, obligatione tenetur vacantem paroeciam illi conferendi, quem magis idoneum ad eam regendam habuerit, sine ulla personarum acceptione.
§ 2. In hoc iudicio ratio haberi debet non solum doctrinae, sed etiam earum omnium qualitatum, quae ad paroeciam vacantem rite regendam requiruntur.
§ 3. Quare loci Ordinarius:
1.° Ne omittat documenta, si qua sint, ex Curiae tabulario desumere quae clericum nominandum respiciunt et notitias, secretas quoque, si opportunum iudicaverit, prudenter exquirere etiam ex locis extra dioecesim;
2.° Prae oculis habeat praescriptum can. 130, § 2;
3.° Clericum examini super doctrina coram se et examinatoribus synodalibus subiiciat; a quo, de consensu eorundem examinatorum, potest dispensare, si agatur de sacerdote doctrinae theologicae laude commendato.
§ 4. In regionibus in quibus paroeciarum provisio fit per concursum sive specialem ad normam const. Benedicti XIV Cum illud, 14 Dec. 1742, sive generalem, haec forma retineatur, donec Sedes Apostolica aliud decreverit.CAN. 460. § 1. Parochus ad normam can. 156 unam tantum titulo paroeciam habeat, nisi de paroeciis agatur aeque principaliter unitis.
§ 2. In eadem paroecia unus tantum debet esse parochus qui actualem animarum curam gerat, reprobata contraria consuetudine et revocato quolibet contrario privilegio.CAN. 461. Curam animarum parochus obtinet a momento captae possessionis ad normam can. 1443-1445; et ante possessionem aut in ipso possessionis capiendae actu fidei professionem edere debet, de qua in can. 1406, § 1, n. 7.CAN. 462. Functiones parocho reservatae sunt, nisi aliud iure caveatur:
1.° Baptismum conferre sollemniter;
2.° Sanctissimam Eucharistiam publice ad infirmos in propria paroecia deferre;
3.° Sanctissimam Eucharistiam publice aut privatim tanquam Viaticum ad infirmos deferre atque in periculo mortis constitutos extrema unctione roborare, salvo praescripto can. 397, n. 3, 514, 848, § 2, 938, § 2;
4.° Sacras ordinationes et ineundas nuptias denuntiare; matrimoniis assistere; nuptialem benedictionem impertiri;
5.° Iusta funebria persolvere ad normam can. 1216;
6.° Domibus ad normam librorum liturgicorum benedicere Sabbato Sancto vel alia die pro locorum consuetudine;
7.° Fontem baptismalem in Sabbato Sancto benedicere, publicam processionem extra ecclesiam ducere, benedictiones extra ecclesiam cum pompa ac sollemnitate impertiri, nisi agatur de ecclesia capitulari et Capitulum has functiones peragat.CAN. 463. § 1. Ius est parocho ad praestationes quas ei tribuit vel probata consuetudo vel legitima taxatio ad normam can. 1507, § 1.
§ 2. Potiores exigens, ad restitutionem tenetur.
§ 3. Licet paroeciale aliquod officium ab alio fuerit expletum, praestationes tamen parocho cedunt, nisi de contraria offerentium voluntate certo constet circa summam quae taxam excedit.
§ 4. Gratuitum ministerium ne deneget parochus iis qui solvendo pares non sunt.CAN. 464. § 1. Parochus ex officio tenetur curam animarum exercere in omnes suos paroecianos, qui non sint legitime exempti.
§ 2. Potest Episcopus iusta et gravi de causa religiosas familias et pias domos, quae in paroeciae territorio sint et a iure non exemptae, a parochi cura subducere.CAN. 465. § 1. Parochus obligatione tenetur residendi in domo paroeciali prope suam ecclesiam; loci tamen Ordinarius potest iusta de causa permittere ut alibi commoretur, dummodo domus ab ecclesia paroeciali non ita distet ut paroecialium perfunctio munerum aliquid inde detrimenti capiat.
§ 2. Eidem abesse permittitur per duos ad summum intra annum menses sive continuos sive intermissos, nisi gravis causa, iudicio ipsius Ordinarii, vel diuturniorem absentiam requirat vel breviorem tantum permittat.
§ 3. Dies quibus parochus piis exercitiis vacat ad normam can. 126, non computantur, semel in anno, in duobus vacationum mensibus, de quibus in § 2.
§ 4. Sive continuum sive intermissum sit vacationum tempus, cum absentia ultra hebdomadam est duratura, parochus, praeter legitimam causam, habere debet Ordinarii scriptam licentiam et vicarium substitutum sui loco relinquere ab eodem Ordinario probandum; quod si parochus sit religiosus, indiget praeterea consensu Superioris et substitutus tum ab Ordinario tum a Superiore probari debet.
§ 5. Si parochus repentina et gravi de causa discedere atque ultra hebdomadam cogatur abesse, quamprimum per litteras Ordinarium commonefaciat, ei indicans causam discessus et sacerdotem supplentem, eiusque stet mandatis.
§ 6. Etiam pro tempore brevioris absentiae parochus debet fidelium necessitatibus providere, maxime si id peculiaria rerum adiuncta postulent.CAN. 466. § 1. Applicandae Missae pro populo obligatione tenetur parochus ad normam can. 339, quasi-parochus ad normam can. 306.
§ 2. Parochus qui plures forte paroecias aeque principaliter unitas regat aut, praeter propriam paroeciam, aliam vel alias in administrationem habeat, unam tantum debet Missam pro populis sibi commissis diebus praescriptis applicare.
§ 3. Ordinarius loci iusta de causa permittere potest ut parochus Missam pro populo alia die applicet ab ea qua iure adstringitur.
§ 4. Parochus Missam pro populo applicandam celebret in ecclesia paroeciali, nisi rerum adiuncta Missam alibi celebrandam exigant aut suadeant.
§ 5. Legitime absens parochus potest Missam pro populo applicare vel ipse per se in loco in quo degit, vel per sacerdotem qui eius vices gerat in paroecia.CAN. 467. § 1. Debet parochus officia divina celebrare, administrare Sacramenta fidelibus, quoties legitime petant, suas oves cognoscere et errantes prudenter corrigere, pauperes ac miseros paterna caritate complecti, maximam curam adhibere in catholica puerorum institutione.
§ 2. Monendi sunt fideles ut frequenter, ubi commode id fieri possit, ad suas paroeciales ecclesias accedant ibique divinis officiis intersint et verbum Dei audiant.CAN. 468. § 1. Sedula cura et effusa caritate debet parochus aegrotos in sua paroecia, maxime vero morti proximos, adiuvare, eos sollicite Sacramentis reficiendo eorumque animas Deo commendando.
§ 2. Paroeho aliive sacerdoti qui infirmis assistat, facultas est eis concedendi benedictionem apostolicam cum indulgentia plenaria in articulo mortis, secundum formam a probatis liturgicis libris traditam, quam benedictionem impertiri ne omittat.CAN. 469. Parochus diligenter advigilet ne quid contra fidem ac mores in sua paroecia, praesertim in scholis publicis et privatis, tradatur, et opera caritatis, fidei ac pietatis foveat aut instituat.CAN. 470. § 1. Habeat parochus libros paroeciales, idest librum baptizatorum, confirmatorum, matrimoniorum, defunctorum; etiam librum de statu animarum accurate conficere pro viribus curet; et omnes hos libros, secundum usum ab Ecelesia probatum vel a proprio Ordinario praescriptum, conscribat ac diligenter asservet.
§ 2. In libro baptizatorum adnotetur quoque si baptizatus confirmationem receperit, matrimonium contraxerit, salvo praescripto can. 1107, aut sacrum subdiaconatus ordinem susceperit, vel professionem sollemnem emiserit, eaeque adnotationes in documenta accepti baptismatis semper referantur.
§ 3. In fine cuiuslibet anni parochus authenticum exemplar librorum paroecialium ad Curiam episcopalem transmittat, excepto libro de statu animarum.
§ 4. Paroeciali utatur sigillo habeatque tabularium, seu archivum, in quo memorati libri custodiantur una cum Episcoporum epistolis, aliisque documentis, necessitatis vel utilitatis causa servandis; quae omnia, ab Ordinario vel eius delegato visitationis vel alio opportuno tempore inspicienda, religiose caveat ne ad extraneorum manus perveniant.
CAPUT X.
De vicariis paroecialibus.CAN. 471. § 1. Si paroecia pleno iure fuerit unita domui religiosae, ecclesiae capitulari vel alii personae morali, debet constitui vicarius, qui actualem curam gerat animarum, assignata eidem congrua fructuum portione, arbitrio Episcopi.
§ 2. Excepto casu tum legitimi privilegii aut consuetudinis, tum dotationis vicariae ab Episcopo factae, reservata sibi libera nominatione, vicarium praesentat Superior religiosus, Capitulum aliave persona moralis; loci autem Ordinarius eundem, si idoneum, servato praescripto can. 459, repererit, instituat.
§ 3. Vicarius si sit religiosus, est amovibilis sicut parochus religiosus de quo in can. 454, § 5; ceteri omnes vicarii ex parte praesentantis sunt perpetui, sed ab Ordinario possunt, ad instar parochorum, removeri, monito eo qui praesentavit.
§ 4. Ad vicarium exclusive pertinet tota animarum cura cum omnibus parochorum iuribus et obligationibus ad normam iuris communis et secundum probata statuta dioecesana vel laudabiles consuetudines.CAN. 472. Vacante paroecia:
1.° Ordinarius loci in ea quamprimum constituat idoneum vicarium oeconomum, de consensu Superioris, si de religioso agatur, qui eam tempore vacationis regat, assignata eidem parte fructuum pro congrua sustentatione;
2.° Ante oeconomi constitutionem, paroeciae regimen, nisi aliter provisum fuerit, assumat interim vicarius cooperator; si plures vicarii sint, primus; si omnes aequales, munere antiquior; si vicarii desint, parochus vicinior; si tandem agatur de paroecia religiosis concredita, domus Superior; loci autem Ordinarius in Synodo vel extra Synodum tempestive determinet quaenam paroecia cuique paroeciae vicinior habenda sit;
3.° Qui paroeciae regimen ad normam n. 2 assumpsit, debet loci Ordinarium de paroeciae vacatione statim certiorem facere.CAN. 473. § 1. Vicarius oeconomus iisdem iuribus gaudet iisdemque officiis adstringitur, ac parochus, in iis quae animarum curam spectant; nihil tamen ipsi agere in paroecia licet, quod praeiudicium afferre possit iuribus parochi aut beneficii paroecialis.
§ 2. Oeconomus novo parocho vel oeconomo successori coram vicario foraneo vel alio sacerdote ab Ordinario designato tradat clavem archivi et inventarium librorum ac documentorum aliarumque rerum quae ad paroeciam pertinent, et rationem reddat accepti et expensi tempore administrationis.CAN. 474. Vicarius substitutus qui constituitur ad normam can. 465, §§ 4, 5 et can. 1923, § 2, locum parochi tenet in omnibus quae ad curam animarum spectant, nisi Ordinarius loci vel parochus aliquid exceperint.CAN. 475. § 1. Si parochus ob senectutem, mentis vitium, imperitiam, caecitatem aliamve permanentem causam suis muniis rite obeundis impar evaserit, Ordinarius loci det vicarium adiutorem, praesentatum a Superiore, si de paroecia agatur religiosis concredita, qui suppleat eius vicem, assignata eidem congrua fructuum portione, nisi aliter provisum sit.
§ 2. Adiutori, si in omnibus suppleat parochi vicem, iura omnia et officia competunt parochorum propria, excepta Missae applicatione pro populo quae parochum gravat; si vero suppleat ex parte dumtaxat, eius iura et obligationes desumantur ex litteris deputationis.
§ 3. Si parochus sit sui compos, adiutor operam suam praestare debet sub eiusdem auctoritate secundum Ordinarii litteras.
§ 4. Quod si per vicarium adiutorem bono animarum provideri nequeat, locus est parochi amotioni ad normam can. 2147-2161.CAN. 476. § 1. Si parochus propter populi multitudinem aliasve causas nequeat, iudicio Ordinarii, solus convenientem curam gerere paroeciae, eidem detur unus vel plures vicarii cooperatores, quibus congrua remuneratio assignetur.
§ 2. Vicarii cooperatores constitui possunt sive pro universa paroecia, sive pro determinata paroeciae parte.
§ 3. Non ad parochum, sed ad loci Ordinarium audito parocho, competit ius nominandi vicarios cooperatores e clero saeculari.
§ 4. Vicarios cooperatores religiosos Superior cui id ex constitutionibus competit, audito parocho, praesentat Ordinario, cuius est eosdem approbare.
§ 5. Vicarius cooperator obligatione tenetur in paroecia residendi secundum statuta dioecesana vel laudabiles consuetudines aut Episcopi praescriptum; imo prudenter curet Ordinarius, ad normam can. 134, ut in eadem paroeciali domo commoretur.
§ 6. Eius iura et obligationes ex statutis dioecesanis, ex litteris Ordinarii et ex ipsius parochi commissione desumantur; sed, nisi aliud expresse caveatur, ipse debet ratione officii parochi vicem supplere eumque adiuvare in universo paroeciali ministerio, excepta applicatione Missae pro populo.
§ 7. Subest parocho, qui eum paterne instruat ac dirigat in cura animarum, ei invigilet et saltem quotannis ad Ordinarium de eodem referat.
§ 8. Si nec per vicarios cooperatores spirituali fidelium bono consuli rite queat, Episcopus provideat ad normam can. 1427.CAN. 477. § 1. Vicarii paroeciales de quibus in can. 472-476, si religiosi sint, amoveri possunt ad normam can. 454, § 5; secus ad nutum Episcopi vel Vicarii Capitularis, non autem Vicarii Generalis sine mandato speciali.
§ 2. Quod si vicaria sit beneficialis, vicarius cooperator removeri potest processu ad normam iuris, non solum ob causas propter quas alii parochi removeri possunt, sed etiam si graviter subiectioni defecerit parocho debitae in exercitio suarum functionum.CAN. 478. § 1. Sicut parochus ecclesiae cathedralis, ita vicarius paroecialis Capituli cathedralis praecedit omnibus aliis dioecesis parochis aut vicariis; oeconomi vero ius praecedentiae regitur normis in can. 106 statutis.
§ 2. Vicarii substituti et adiutores praecedunt, dum in munere manent, vicariis cooperatoribus; hi aliis sacerdotibus ecclesiae paroeciali addictis.
CAPUT XI.
De ecclesiarum rectoribus.CAN. 479. § 1. Nomine rectorum ecclesiarum hic veniunt sacerdotes, quibus cura demandatur alicuius ecclesiae, quae nec paroecialis sit nec capitularis, nec adnexa domui communitatis religiosae, quae in eadem officia celebret.
§ 2. De cappellano religiosarum, sodalium virorum religionis laicalis, confraternitatis vel alius legitimae associationis, serventur particularium canonum praescripta.CAN. 480. § 1. Ecclesiarum rectores libere nominantur ab Ordinario loci, salvo Iure eligendi aut praesentandi, si cui legitime competat; quo in casu Ordinarii est rectorem approbare.
§ 2. Licet ecclesia pertineat ad aliquam religionem exemptam, rector tamen a Superiore nominatus debet ab Ordinario loci approbari.
§ 3. Si ecelesia coniuncta sit cum Seminario aliove collegio quod a clericis regitur, Superior Seminarii vel collegii est simul ecclesiae rector, nisi aliter loci Ordinarius constituerit.CAN. 481. In ecclesia sibi commissa rector functiones paroeciales peragere nequit.CAN. 482. Ecclesiae rector potest divina officia etiam sollemnia ibidem celebrare, salvis legitimis fundationis legibus et dummodo non noceant ministerio paroeciali; in dubio autem utrum huiusmodi detrimentum contingat, necne, Ordinarii loci est rem dirimere et opportunas normas praescribere ad illud evitandum.CAN. 483. Si ecclesia, Ordinarii loci iudicio, ita a paroeciali distet ut paroeciani non sine gravi incommodo possint paroecialem ecclesiam adire ibique divinis officiis interesse:
1.° Loci Ordinarius, gravibus quoque statutis poenis, potest rectori praecipere ut horis populo commodioribus officia celebret, fidelibus dies festos ac ieiunia denuntiet et catecheticam instructionem et Evangelii explicationem tradat;
2.° Parochus potest ex eadem sanctissimum Sacramentum, inibi ad normam can. 1265 forte asservatum, pro infirmis desumere.CAN. 484. § 1. Sine rectoris vel alius legitimi Superioris licentia saltem praesumpta, nemini licet in ecclesia Missam celebrare, Sacramenta ministrare aliasve funetiones sacras peragere; haec vero licentia dari vel negari debet ad normam iuris.
§ 2. Quod attinet ad conciones in ecclesia habendas, serventur praescripta can. 1337-1342.CAN. 485. Rector ecclesiae, sub auctoritate Ordinarii loci servatisque legitimis statutis ac quaesitis iuribus, debet curare seu advigilare ut divina officia ad sacrorum canonum praescripta ordinate in ecclesia celebrentur, onera fideliter adimpleantur, bona rite administrentur, sacrae supellectilis atque aedium sacrarum conservationi et decori prospiciatur, et ne quidpiam fiat quod sanctitati loci ac reverentiae domui Dei debitae quoquo modo repugnet.CAN. 486. Rectorem ecclesiae, etsi ab aliis electum aut praesentatum, Ordinarius loci removere ad nutum potest ex qualibet iusta causa; quod si rector fuerit religiosus, servetur, circa eius remotionem, praescriptum can. 454, § 5.
PARS SECUNDA.
DE RELIGIOSIS.
CAN. 487. Status religiosus seu stabilis in communi vivendi modus, quo fideles, praeter communia praecepta, evangelica quoque consilia servanda per vota obedientiae, castitatis et paupertatis suscipiunt, ab omnibus in honore habendus est.CAN. 488. In canonibus qui sequuntur, veniunt notnine:
1.° Religionis, societas, a legitima ecclesiastica auctoritate approbata, in qua sodales, secundum proprias ipsius societatis leges, vota publica, perpetua vel temporaria, elapso tamen tempore renovanda, nuncupant, atque ita ad evangelicam perfectionem tendunt;
2.° Ordinis, religio in qua vota sollemnia nuncupantur; Congregntionis monasticae, plurium monasteriorum sui iuris inter se coniunctio sub eodem Superiore; religionis exemptae, religio sive votorum sollemnium sive simplicium, a iurisdictione Ordinarii loci subducta; Congregationis religiosae vel Congregationis simpliciter, religio in qua vota dumtaxat simplicia sive perpetua sive temporaria emittuntur;
3.° Religionis iuris pontificii, religio quae vel approbationem vel saltem laudis decretum ab Apostolica Sede est consecuta; iuris dioecesani, religio quae ab Ordinariis erecta, hoc laudis decretum nondum obtinuit;
4.° Religionis clericalis, religio cuius plerique sodales sacerdotio augentur; secus est laicalis;
5.° Domus religiosae, domus alicuius religionis in genere; domus regutaris, domus Ordinis; domus formatae, domus religiosa in qua sex saltem religiosi professi degunt, quorum, si agatur de religione clericali, quatuor saltem sint sacerdotes;
6.° Provinciae, plurium religiosarum domorum inter se coniunctio sub eodem Superiore, partem eiusdem religionis constituens;
7.° Religiosorum, qui vota nuncuparunt in aliqua religione; religiosorum votorum simplicium, qui in Congregatione religiosa; regularium, qui in Ordine; sororum, religiosae votorum simplicium; monialium, religiosae votorum sollemnium aut, nisi ex rei natura vel ex contextu sermonis aliud constet, religiosae quarum vota ex instituto sunt sollemnia, sed pro aliquibus locis ex Apostolicae Sedis praescripto sunt simplicia;
8.° Superiorum maiorum, Abbas Primas, Abbas Superior Congregationis monasticae, Abbas monasterii sui iuris, licet ad monasticam Congregationem pertinentis, supremus religionis Moderator, Superior provincialis, eorundem vicarii aliique ad instar provincialium potestatem habentes.CAN. 489. Regulae et particulares constitutiones singularum religionum, canonibus huius Codicis non contrariae, vim suam servant; quae vero eisdem opponuntur, abrogatae sunt.CAN. 490. Quae de religiosis statuuntur, etsi masculino vocabulo expressa, valent etiam pari iure de mulieribus, nisi ex contextu sermonis vel ex rei natura aliud constet.CAN. 491. § 1. Religiosi praecedunt laicis; religiones clericales, laicalibus; canonici regulares, monachis; monachi, ceteris regularibus; regulares, Congregationibus religiosis; Congregationes iuris pontificii, Congregationibus iuris dioecesani; in eadem specie servetur praescriptum can. 106, n. 5.
§ 2. At clerus saecularis praecedit tum laicis tum religiosis extra eorum ecclesias atque etiam in eorum ecclesiis, si agatur de religione laicali; Capitulum vero cathedrale vel collegiale eisdem praecedit ubique locorum.
TITULUS IX.
De erectione et suppressione religionis, provinciae, domus.CAN. 492. § 1. Episcopi, non autem Vicarius Capitularis vel Vicarius Generalis, condere possunt Congregationes religiosas; sed eas ne condant neve condi sinant, inconsulta Sede Apostolica; quod si agatur de tertiariis in communi viventibus, requiritur praeterea ut a supremo Moderatore primi Ordinis suae religioni aggregentur.
§ 2. Congregatio iuris dioecesani, quamvis decursu temporis in plures dioeceses diffusa, usque tamen dum pontificiae approbationis aut laudis testimonio caruerit, remanet dioecesana, Ordinariorum iurisdictioni ad normam iuris plane subiecta.
§ 3. Nec nomen nec habitus religionis iam constitutae assumi potest ab iis qui ad illam legitime non pertinent aut a nova religione.CAN. 493. Quaelibet religio etiam iuris dioecesani tantum, semel legitime condita, etiamsi unica domo constet, supprimi nequit nisi a Sancta Sede, cui etiam reservatur de bonis in casu statuere, semper tamen salva offerentium voluntate.CAN. 494. § 1. Religionem pontificii iuris in provincias dividere, constitutas iam provincias coniungere vel aliter circumscribere, novas condere conditasve supprimere, monasteria sui iuris a monastica Congregatione separare et alii unire, ad unam pertinet Sedem Apostolicam.
§ 2. Exstincta provincia, de eius bonis statuere, salvis iustitiae legibus et fundatorum voluntate, spectat, nisi constitutiones aliud caveant, ad Capitulum generale vel, extra tempus Capituli, ad Moderatorem generalem cum suo Consilio.CAN. 495. § 1. Congregatio religiosa iuris dioecesani in alia dioecesi domos constituere non potest, nisi consentiente utroque Ordinario, tum loci ubi est domus princeps, tum loci quo velit commigrare; Ordinarius autem loci unde excedit, consensum sine gravi causa ne deneget.
§ 2. Si ad dioeceses alias eam propagari accidat, nihil de ipsius legibus mutari liceat, nisi de consensu singulorum Ordinariorum quorum in dioecesibus aedes habeat, salvis iis quae, ad normam can. 492, § 1, Sedi Apostolicae fuere subiecta.CAN. 496. Nulla religiosa domus erigatur, nisi iudicari prudenter possit vel ex reditibus propriis vel ex consuetis eleemosynis vel alio modo congrue sodalium habitationi et sustentationi provisum iri.CAN. 497. § 1. Ad erigendam domum religiosam exemptam, sive formatam sive non formatam, aut monasterium monialium, aut in locis Sacrae Congregationi de Prop. Fide subiectis quamlibet religiosam domum, requiritur beneplacitum Sedis Apostolicae et Ordinarii loci consensus in scriptis datus; secus, satis est Ordinarii venia.
§ 2. Constituendae novae domus permissio facultatem secumfert pro religionibus clericalibus habendi ecclesiam vel publicum oratorium domui adnexum, salvo praescripto can. 1162, § 4, et sacra ministeria peragendi, servatis de iure servandis; pro omnibus religionibus, pia opera exercendi religionis propria, salvis conditionibus in ipsa permissione appositis.
§ 3. Ut aedificentur et aperiantur schola, hospitium vel similis rationis aedes separata a domo etiam exempta, necessaria est et sufficit specialis Ordinarii scripta licentia.
§ 4. Ut constituta domus in alios usus convertatur, eaedem sollemnitates requiruntur de quibus in § 1, nisi agatur de conversione quae, salvis fundationis legibus, ad internum regimen et disciplinam religiosam dumtaxat referatur.CAN. 498. Domus religiosa sive formata sive non formata, si ad religionem exemptam pertineat, supprimi nequit sine beneplacito apostolico; si ad Congregationem iuris pontificii non exemptam, supprimi potest a supremo Moderatore, consentiente Ordinario loci; si ad Congregationem iuris dioecesani, sola Ordinarii loci auctoritate, audito Congregationis Moderatore, salvo praescripto can. 493, si de unica domo agatur, salvoque iure recursus in suspensivo ad Sedem Apostolicam.
TITULUS X.
De religionum regimine.CAPUT I.
De Superioribus et de Capitulis.CAN. 499. § 1. Religiosi omnes, tanquam supremo Superiori, subduntur Romano Pontifici cui obedire tenentur etiam vi voti obedientiae.
§ 2. Cardinalis Protector cuiuslibet religionis, nisi aliud expresse cautum fuerit in peculiaribus casibus, iurisdictione in religionem aut in singulos sodales non pollet, nec potest se interiori disciplinae et bonorum administrationi immiscere, sed eius est tantummodo bonum religionis consilio et patrocinio promovere.CAN. 500. § 1. Subduntur quoque religiosi Ordinario loci, iis exceptis qui a Sede Apostolica exemptionis privilegium consecuti sunt, salva semper potestate quam ius etiam in eos locorum Ordinariis concedit.
§ 2. Moniales quae sub iurisdictione Superiorum regularium ex praescripto constitutionum sunt, Ordinario loci subduntur tantum in casibus iure expressis.
§ 3. Nulla virorum religio sine speciali apostolico indulto potest sibi subditas habere religiosas Congregationes mulierum aut earum religiosarum curam et directionem retinere sibi specialiter commendatam.CAN. 501. § 1. Superiores et Capitula, ad normam constitutionum et iuris communis, potestatem habent dominativam in subditos; in religione autem clericali exempta, habent iurisdictionem ecclesiasticam tam pro foro interno, quam pro externo.
§ 2. Superioribus quibuslibet districte prohibetur quominus in causis ad S. Officium spectantibus se intromittant.
§ 3. Abbas Primas et Superior Congregationis monasticae non habent omnem potestatem et iurisdictionem quam ius commune tribuit Superioribus maioribus, sed eorum potestas et iurisdictio desumenda est ex propriis constitutionibus et ex peculiaribus Sanctae Sedis decretis, firmo praescripto can. 655, 1594, § 4.CAN. 502. Supremus religionis Moderator potestatem obtinet in omnes provincias, domos, sodales religionis, exercendam secundum constitutiones; alii Superiores ea gaudent intra fines sui muneris.CAN. 503. Superiores maiores in religionibus clericalibus exemptis possunt notarios constituere, sed tantum pro negotiis ecclesiasticis suae religionis.CAN. 504. Firmis propriis cuiusvis religionis constitutionibus quae provectiorem aetatem aliaque potiora requisita exigant, ad munus Superioris maioris inhabiles sunt qui eandem religionem professi non sunt a decem saltem annis a prima professione computandis, non sunt ex legitimo matrimonio nati et annos quadraginta non expleverunt, si agatur de supremo religionis Moderatore aut de Antistita in monialium monasterio; annos triginta, si de aliis Superioribus maioribus.CAN. 505. Superiores maiores sint temporarii, nisi aliter ferant constitutiones; Superiores autem minores locales ne constituantur ad tempus ultra triennium; quo exacto, possunt ad idem munus iterum assumi, si constitutiones ita ferant, sed non tertio immediate in eadem religiosa domo.CAN. 506. § 1. Antequam ad Superiorum maiorum electionem deveniatur in religionibus virorum, omnes et singuli e Capitulo iureiurando promittant se electuros quos secundum Deum eligendos esse existimaverint.
§ 2. In monasteriis monialium, comitiis eligendae Antistitae praesit, quin tamen clausuram ingrediatur, Ordinarius loci aut eius delegatus cum duobus sacerdotibus scrutatoribus, si moniales eidem subiectae sint; secus, Superior regularis; sed etiam hoc in casu Ordinarius tempestive moneri debet de die et hora electionis, cui potest una cum Superiore regulari per se ipse vel per alium assistere et, si assistat, praeesse.
§ 3. In scrutatores ne assumantur ipsarum monialium confessarii ordinarii.
§ 4. In mulierum Congregationibus electioni Antistitae generalis praesideat per se vel per alium Ordinarius loci, in quo electio peragitur; cui, si agatur de Congregationibus iuris dioecesani, peractam electionem confirmare vel rescindere integrum est pro conscientiae officio.CAN. 507. § 1. In electionibus quae a Capitulis fiunt, servetur ius commune de quo in can. 160-182, praeter cuiusque religionis constitutiones eidem non contrarias.
§ 2. Caveant omnes a directa vel indirecta suffragiorum procuratione tam pro seipsis quam pro aliis.
§ 3. Postulatio admitti potest solum in casu extraordinario et dummodo in constitutionibus non prohibeatur.CAN. 508. In sua quisque domo Superiores commorentur nec ab eadem discedant, nisi ad normam constitutionum.CAN. 509. § 1. Omnis Superior debet notitiam et exsecutionem decretorum Sanctae Sedis, quae religiosos respiciunt, suos inter subditos promovere.
§ 2. Curent Superiores locales:
1.° Ut saltem semel in anno, statis diebus, publice legantur propriae constitutiones, itemque decreta quae publice legenda Sancta Sedes praescribet;
2.° Ut saltem bis in mense, firmo praescripto can. 565, § 2, christianae catechesis habeatur instructio pro conversis et familiaribus, audientium conditioni accommodata, et, praesertim in religionibus laicalibus, pia ad omnes de familia exhortatio.CAN. 510. Abbas Primas, Superior Congregationis monasticae et cuiusvis religionis iuris pontificii Moderator supremus debet quinto quoque anno vel saepius, si ita ferant constitutiones, relationem de statu religionis ad Sanctam Sedem per documentum mittere, subsignatum a se cum suo Consilio et, si agatur de Congregatione mulierum, etiam ab Ordinario loci in quo suprema Antistita cum suo Consilio residet.CAN. 511. Maiores religionum Superiores quos ad hoc munus constitutiones designant, temporibus in eisdem definitis, omnes domos sibi subiectas visitent per se, vel per alios, si fuerint legitime impediti.CAN. 512. § 1. Ordinarius loci per se vel per alium quinto quoque anno visitare debet:
1.° Singula monialium monasteria quae sibi vel Sedi Apostolicae immediate subiecta sunt;
2.° Singulas domos sive virorum sive mulierum Congregationis iuris dioecesani.
§ 2. Visitare quoque eodem tempore debet:
1.° Monasteria monialium, quae regularibus subduntur, circa ea quae clausurae legem spectant; imo etiam circa alia omnia, si Superior regularis ea a quinque annis non visitaverit;
2.° Singulas domos Congregationis clericalis iuris pontificii etiam exemptae, in iis quae pertinent ad ecclesiam, sacrarium, oratorium publicum, sedem ad sacramentum poenitentiae;
3.° Singulas domos Congregationis laicalis iuris pontificii non solum in iis, de quibus in superiore numero, sed etiam in aliis, quae internam disciplinam spectant, ad normam tamen can. 618, § 2, n. 2.
§ 3. Quod ad bonorum administrationem attinet, serventur praescripta can. 532-535.CAN. 513. § 1. Visitator ius et officium habet interrogandi religiosos quos oportere iudicaverit et cognoscendi de iis quae ad visitationem spectant; omnes autem religiosi obligatione tenentur respondendi secundum veritatem, nec Superioribus fas est quoquo modo eos ab hac obligatione avertere aut visitationis scopum aliter impedire.
§ 2. A decretis Visitatoris recursus datur in devolutivo tantum, nisi Visitator ordine iudiciario processerit.CAN. 514. § 1. In omni religione clericali ius et officium Superioribus est per se vel per alium aegrotis professis, novitiis, aliisve in religiosa domo diu noctuque degentibus causa famulatus aut educationis aut hospitii aut infirmae valetudinis, Eucharisticum Viaticum et extremam unctionem ministrandi.
§ 2. In monialium domo idem ius et officium habet ordinarius confessarius vel qui eius vices gerit.
§ 3. In alia religione laicali hoc ius et officium spectat ad parochum loci vel ad cappellanum quem Ordinarius parocho suffecerit ad normam can. 464, § 2.
§ 4. In funeribus servetur praescriptum can. 1221. 1230, § 5.CAN. 515. Prohibentur tituli dignitatum vel officiorum mere honorifici; soli, si id permittant constitutiones, tolerantur tituli officiorum maiorum, quibus religiosi in propria religione reapse funeti sint.CAN. 516. § 1. Supremus religionis aut monasticae Congregationis Moderator, Superior provincialis et localis saltem formatae domus habeant suos consiliarios, quorum consensum aut consilium exquirant ad normam constitutionum et sacrorum canonum.
§ 2. Sint etiam pro administratione bonorum temporalium oeconomi: generalis qui religionis universae bona administret, provincialis qui provinciae, localis qui singularum domorum; qui omnes officio suo fungantur sub directione Superioris.
§ 3. Oeconomi generalis et provincialis munus gerere Superior ipse non potest; munus vero oeconomi localis, quamvis melius a munere Superioris distinguatur, componi tamen cum eo potest, si necessitas id exigat.
§ 4. Si de modo oeconomos eligendi constitutiones sileant, a Superiore maiore cum consensu sui Consilii eligantur.CAN. 517. § 1. Quaevis virorum religio iuris pontificii procuratorem generalem habeat, qui, secundum constitutiones designatus, negotia propriae religionis apud Sanctam Sedem pertractet.
§ 2. Antequam praescriptum in constitutionibus tempus exspiret, ne amoveatur, inconsulta Sede Apostolica.
CAPUT II.
De confessariis et cappellanis.CAN. 518. § 1. In singulis religionis clericalis domibus deputentur plures pro sodalium numero confessarii legitime approbati, cum potestate, si agatur de religione exempta, absolvendi etiam a casibus in religione reservatis.
§ 2. Superiores religiosi, potestatem audiendi confessiones habentes, possunt, servatis de iure servandis, confessiones audire subditorum, qui ab illis sponte sua ac motu proprio id petant, at sine gravi causa id per modum habitus ne agant.
§ 3. Caveant Superiores ne quem subditum aut ipsi per se aut per alium vi, metu, importunis suasionibus aliave ratione inducant ut peccata apud se confiteatur.CAN. 519. Firmis constitutionibus quae confessionem statis temporibus praecipiunt vel suadent apud determinatos confessarios peragendam, si religiosus, etiam exemptus, ad suae conscientiae quietem, confessarium adeat ab Ordinario loci approbatum, etsi inter designatos non recensitum, confessio, revocato quolibet contrario privilegio, valida et licita est et confessarius potest religiosum absolvere etiam a peccatis et censuris in religione reservatis.CAN. 520. § 1. Singulis religiosarum domibus unus dumtaxat detur confessarius ordinarius, qui sacramentales confessiones universae communitatis excipiat, nisi propter magnum ipsarum numerum vel aliam iustam causam sit opus altero vel pluribus.
§ 2. Si qua religiosa, ad animi sui quietem, et ad maiorem in via Dei progressum, aliquem specialem confessarium vel moderatorem spiritualem postulet, eum facile Ordinarius concedat; qui tamen invigilet ne ex hac concessione abusus irrepant; quod si irrepserint, eos caute et prudenter eliminet, salva conscientiae libertate.
CAN. 521. § 1. Unicuique retigiosarum communitati detur confessarius extraordinarius qui quater saltem in anno ad domum religiosam accedat et cui omnes religiosae se sistere debent, saltem benedictionem recepturae.
§ 2. Ordinarii locorum, in quibus religiosarum communitates exsistunt, aliquot sacerdotes pro singulis domibus designent, ad quos pro sacramento poenitentiae in casibus particularibus recurrere eae facile possint, quin necessarium sit ipsum Ordinarium toties quoties adire.
§ 3. Si qua religiosa aliquem ex iis confessariis expetat, nulli Antistitae liceat nec per se nec per alios, neque directe neque indirecte, petitionis rationem inquirere, petitioni verbis aut factis refragari, aut quavis ratione ostendere se id aegre ferre.CAN. 522. Si, non obstante praescripto can. 520, 521, aliqua religiosa, ad suae conscientiae tranquillitatem, confessarium adeat ab Ordinario loci pro mulieribus approbatum, confessio in qualibet ecclesia vel oratorio etiam semi-publico peracta, valida et licita est, revocato quolibet contrario privilegio; neque Antistita id prohibere potest aut de ea re inquirere, ne indirecte quidem; et religiosae nihil Antistitae referre tenentur.CAN. 523. Religiosae omnes, cum graviter aegrotant, licet mortis periculum absit, quemlibet sacerdotem ad mulierum confessiones excipiendas approbatum, etsi non destinatum religiosis, arcessere possunt eique, perdurante gravi infirmitate, quoties voluerint, confiteri, nec Antistita potest eas sive directe sive indirecte prohibere.CAN. 524. § 1. In munus confessarii religiosarum et ordinarii et extraordinarii deputentur sacerdotes, sive e clero saeculari, sive religiosi de Superiorum licentia, morum integritate ac prudentia praestantes; sint insuper annos nati quadraginta, nisi iusta causa, iudicio Ordinarii, aliud exigat, nullam potestatem in easdem religiosas in foro externo habentes.
§ 2. Confessarius ordinarius non potest renuntiari extraordinarius nec, praeter casus in can. 526 recensitos, rursus deputari ordinarius in eadem communitate, nisi post annum ab expleto munere; extraordinarius vero immediate ut ordinarius renuntiari potest.
§ 3. Confessarii religiosarum tum ordinarii tum extraordinarii interno vel externo communitatis regimini nullo modo sese immisceant.CAN. 525. Si religiosarum domus Sedi Apostolicae immediate subiecta sit vel Ordinario loci, hic eligit sacerdotes a confessionibus tum ordinarios tum extraordinarios; si Superiori regulari, hic confessarios Ordinario praesentat, cuius est eosdem pro audiendis illarum monialium confessionibus approbare et Superioris negligentiam, si opus sit, supplere.CAN. 526. Religiosarum confessarius ordinarius suum munus ne exerceat ultra triennium; Ordinarius tamen eum ad secundum, imo etiam ad tertium triennium confirmare potest, si vel ob sacerdotum ad hoc officium idoneorum penuriam aliter providere nequeat, vel maior religiosarum pars, earum quoque quae in aliis negotiis ius non habent ferendi suffragium, in eiusdem confessarii confirmationem, per secreta suffragia, convenerit; dissentientibus tamen, si velint, aliter providendum est.CAN. 527. Loci Ordinarius, ad normam can. 880, potest, gravem ob causam, religiosarum confessarium tam ordinarium quam extraordinarium amovere, etiamsi monasterium regularibus subdatur et ipse sacerdos a confessionibus sit regularis, nec tenetur causam amotionis cuiquam significare, excepta Apostolica Sede, si ab ea requiratur; de amotione autem debet Superiorem regularem monere, si moniales regularibus subdantur.CAN. 528. Etiam in laicalibus virorum religionibus deputetur, ad normam can. 874, § 1, 875, § 2, confessarius ordinarius et extraordinarius; et si religiosus aliquem specialem confessarium expostulet, illum Superior concedat, nullo modo petitionis rationem inquirens neque id aegre se ferre demonstrans.CAN. 529. Si agatur de religionibus laicalibus non exemptis, Ordinarii loci est sacerdotem a sacris designare et a concionibus probare; si de exemptis, Superior regularis eosdem sacerdotes designat eiusque negligentiam supplet Ordinarius.CAN. 530. § 1. Omnes religiosi Superiores districte vetantur personas sibi subditas quoquo modo inducere ad conscientiae manifestationem sibi peragendam.
§ 2. Non tamen prohibentur subditi quominus libere ac ultro aperire animum suum Superioribus valeant; imo expedit ut ipsi filiali cum fiducia Superiores adeant, eis, si sint sacerdotes, dubia quoque et anxietates suae conscientiae exponentes.
CAPUT III.
De bonis temporalibus eorumque administratione.CAN. 531. Non modo religio, sed etiam provincia et domus sunt capaces acquirendi et possidendi bona temporalia cum reditibus stabilibus seu fundatis, nisi earum capacitas in regulis et constitutionibus excludatur aut coarctetur.CAN. 532. § 1. Bona tum religionis, tum provinciae domusque, administrentur ad normam constitutionum.
§ 2. Expensas et actus iuridicos ordinariae administrationis valide, praeter Superiores, faciunt, intra fines sui muneris, officiales quoque, qui in constitutionibus ad hoc designantur.CAN. 533. § 1. Pro pecuniae quoque collocatione servetur praescriptum can. 532, § 1; sed praevium consensum Ordinarii loci obtinere tenentur:
1.° Antistita monialium et religionis iuris dioecesani pro cuiusvis pecuniae collocatione; imo, si monialium monasterium sit Superiori regulari subiectum, ipsius quoque consensus est necessarius;
2.° Antistita in Congregatione religiosa iuris pontificii, si pecunia dotem professarum constituat, ad normam can. 549;
3.° Superior vel Antistita domus Congregationis religiosae, si qui fundi domui tributi legative sint ad Dei cultum beneficentiamve eo ipso loco impendendam;
4.° Religiosus quilibet, etsi Ordinis regularis alumnus, si pecunia data sit paroeciae vel missioni aut religiosis intuitu paroeciae vel missionis.
§ 2. Haec item servanda sunt pro qualibet collocationis mutatione.CAN. 534. § 1. Firmo praescripto can. 1531, si agatur de alienandis rebus pretiosis aliisve bonis quorum valor superet summam triginta millium francorum seu libellarum, vel de contrahendis debitis et obligationibus ultra indicatam summam, contractus vi caret, nisi beneptacitum apostolicum antecesserit; secus, requiritur et sufficit licentia, in scriptis data, Superioris ad normam constitutionum cum consensu sui Capituli seu Consilii per secreta suffragia manifestato; sed si agatur de monialibus aut sororibus iuris dioecesani, accedat necesse est consensus, in scriptis praestitus, Ordinarii loci, nec non Superioris regularis, si monialium monasterium eidem subiectum sit.
§ 2. In precibus pro obtinendo consensu ad contrahenda debita vel obligationes, exprimi debent alia debita vel obligationes, quibus ipsa persona moralis, religio vel provincia vel domus, ad eum diem gravatur; secus obtenta venia invalida est.CAN. 535. § 1. In quolibet monialium monasterio etiam exempto: 1.° Administrationis ratio, gratis exigenda, reddatur semel in anno, aut etiam saepius si id in constitutionibus praescribatur, ab Antistita Ordinario loci itemque Superiori regulari, si monasterium sit eidem subiectum;
2.° Si ratio administrationis Ordinario non probetur, ipse potest opportuna remedia adhibere, etiam removendo, si res postulet, oeconomam aliosque administratores; quod si monasterium sit Superiori regulari subiectum, eum Ordinarius, uti prospiciat, moneat; quod si ille neglexerit, ipse per se consulat.
§ 2. In aliis mulierum religionibus, ratio administrationis bonorum quae dotes constituunt, Ordinario loci reddatur occasione visitationis et etiam saepius, si Ordinarius id necessarium duxerit.
§ 3. Loci Ordinario ius insuper esto cognoscendi:
1.° De rationibus oeconomicis domus religiosae iuris dioecesani;
2.° De administratione fundorum legatorumque de quibus in can. 533, § 1, nn. 3, 4.CAN. 536. § 1. Si persona moralis (sive religio, sive provincia, sive domus) debita et obligationes contraxerit etiam cum Superiorum licentia, ipsa tenetur de eisdem respondere.
§ 2. Si contraxerit regularis cum licentia Superiorum, respondere debet persona moralis, cuius Superior licentiam dedit; si religiosus votorum simplicium, ipse respondere debet, nisi de Superioris licentia negotium religionis gesserit.
§ 3. Si contraxerit religiosus sine ulla Superiorum licentia, ipsemet respondere debet, non autem religio vel provincia vel domus.
§ 4. Firmum tamen semper esto, contra eum, in cuius rem aliquid ex inito contractu versum est, semper posse actionem institui.
§ 5. Caveant Superiores religiosi ne debita contrahenda permittant, nisi certo constet ex consuetis reditibus posse debiti foenus solvi et intra tempus non nimis longum per legitimam amortizationem reddi summam capitalem.CAN. 537. Largitiones ex bonis domus, provinciae, religionis non permittuntur, nisi ratione eleemosynae vel alia iusta de causa, de venia Superioris et ad normam constitutionum.
TITULUS XI.
De admissione in religionem.CAN. 538. In religionem admitti potest quilibet catholicus qui nullo legitimo detineatur impedimento rectaque intentione moveatur, et ad religionis onera ferenda sit idoneus.
CAPUT I.
De postulatu.CAN. 539. § 1. In religionibus a votis perpetuis mulieres omnes et, si agatur de religione virorum, conversi, antequam ad novitiatum admittantur, postulatum ad sex saltem integros menses peragant; in religionibus vero a votis temporariis, ad necessitatem et tempus postulatus quod attinet, standum constitutionibus.
§ 2. Superior maior praescriptum postulatus tempus potest prorogare, non tamen ultra aliud semestre.CAN. 540. § 1. Postulatus peragi debet vel in domo novitiatus vel in alia religionis domo in qua disciplina secundum constitutiones accurate servetur sub speciali cura probati religiosi.
§ 2. Postulantes vestem induant modestam ac diversam a veste novitiorum.
§ 3. In monasteriis monialium adspirantes, dum postulatum peragunt, lege clausurae tenentur.CAN. 541. Postulantes, antequam novitiatum incipiant, exercitiis spiritualibus vacent per octo saltem integros dies; et, iuxta prudens confessarii iudicium, praemittant generalem anteactae vitae confessionem.
CAPUT II.
De novitiatu.ART. I. - De requisitis ut quis in novitiatum admittatur.
CAN. 542. Firmo praescripto can. 539-541, aliisque in propriis cuiusque religionis constitutionibus.
1.° Invalide ad novitiatum admittuntur:
Qui sectae acatholicae adhaeserunt;
Qui aetatem ad novitiatum requisitam non habent;
Qui religionem ingrediuntur vi, metu gravi aut dolo inducti, vel quos Superior eodem modo inductus recipit;
Coniux, durante matrimonio;
Qui obstringuntur vel obstricti fuerunt vinculo professionis religiosae;
Hi quibus imminet poena ob grave delictum commissum de quo accusati sunt vel accusari possunt;
Episcopus sive residentialis sive titularis, licet a Romano Pontifice sit tantum designatus;
Clerici qui ex instituto Sanctae Sedis iureiurando tenentur operam suam navare in bonum suae dioecesis vel missionum, pro eo tempore quo iurisiurandi obligatio perdurat.
2.° Illicite, sed valide admittuntur:
Clerici in sacris constituti, inconsulto loci Ordinario aut eodem contradicente ex eo quod eorum discessus in grave animarum detrimentum cedat, quod aliter vitari minime possit;
Aere alieno gravati qui solvendo pares non sint; Reddendae rationi obnoxii aut aliis saecularibus negotiis implicati, ex quibus lites et molestias religio timere possit;
Filii qui parentibus, idest patri vel matri, avo vel aviae, in gravi necessitate constitutis, opitulari debent, et parentes quorum opera sit ad liberos alendos vel educandos necessaria;
Ad sacerdotium in religione destinati, a quo tamen removeantur irregularitate aliove canonico impedimento;
Orientales in latinis religionibus sine venia scripto data Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali.CAN. 543. Ius admittendi ad novitiatum et subsequentem professionem religiosam tam temporariam quam perpetuam pertinet ad Superiores maiores cum suffragio Consilii seu Capituli, secundum peculiares cuiusque religionis constitutiones.CAN. 544. § 1. In quavis religione omnes adspirantes, antequam admittantur, exhibere debent testimonium recepti baptismatis et confirmationis.
§ 2. Adspirantes viri debent praeterea testimoniales litteras exhibere Ordinarii originis ac cuiusque loci in quo, post expletum decimum quartum aetatis annum, morati sint ultra annum moraliter continuum, sublato quolibet contrario privilegio.
§ 3. Si agatur de admittendis illis qui in Seminario, collegio vel alius religionis postulatu aut novitiatu fuerunt, requiruntur praeterea litterae testimoniales, datae pro diversis casibus a rectore Seminarii vel collegii, audito Ordinario loci, aut a maiore religionis Superiore.
§ 4. Pro clericis admittendis, praeter testimonium ordinationis, sufficiunt litterae testimoniales Ordinariorum in quorum dioecesibus post ordinationem ultra annum moraliter continuum sint commorati, salvo praescripto § 3.
§ 5. Religioso professo, ad aliam religionem ex apostolico indulto transeunti, satis est testimonium Superioris maioris prioris religionis.
§ 6. Praeter haec testimonia a iure requisita, possunt Superiores, quibus ius est adspirantes in religionem cooptandi, alia quoque exigere, quae ipsis ad hunc finem necessaria aut opportuna videantur.
§ 7. Mulieres denique ne recipiantur, nisi praemissis accuratis investigationibus circa earum indolem et mores, firmo praescripto § 3.CAN. 545. § 1. Qui litteras testimoniales ex praescripto iuris dare debent, eas non ipsis adspirantibus,sed Superioribus religiosis dent gratuito intra trimestre spatium ab earum requisitione, sigillo clausas et, si agatur de illis qui in Seminario, collegio vel alius religionis postulatu aut novitiatu fuerint, a Superiore iuramento firmatas.
§ 2. Si ob graves rationes iudicaverint se eis respondere non posse, causas Apostolicae Sedi intra idem tempus exponant.
§ 3. Si reposuerint adspirantem satis non esse sibi cognitum, per aliam accuratam investigationem ac fide dignam relationem Superior religiosus suppleat; si vero nil reposuerint, Superior requirens de non recepta responsione Sanctam Sedem certiorem reddat.
§ 4. In suis litteris testimonialibus, postquam diligentem investigationem, etiam per secretas notitias, instituerint, referre debent, graviter eorum conscientia onerata super veritate expositorum, de adspirantis natalibus, moribus, ingenio, vita, fama, conditione, scientia; sitne inquisitus, aliqua censura, irregularitate aut alio canonico impedimento irretitus, num propria familia eius auxilio indigeat, et tandem, si agatur de illis qui in Seminario, collegio, aut alius religionis postulatu aut novitiatu fuerint, quanam de causa dimissi sint vel sponte discesserint.CAN. 546. Omnes qui praedictas informationes receperint, stricta obligatione tenentur secreti servandi circa notitias habitas et personas quae illas tradiderunt.CAN. 547. § 1. In monasteriis monialium postulans afferat dotem in constitutionibus statutam aut legitima consuetudine determinatam.
§ 2. Haec dos ante susceptionem habitus monasterio tradatur aut saltem eius traditio tuta reddatur forma iure civili valida.
§ 3. In religionibus votorum simplicium, quod ad religiosarum dotem pertinet, standum constitutionibus.
§ 4. Dos praescripta condonari ex toto vel ex parte nequit sine indulto Sanctae Sedis, si agatur de religione iuris pontificii; sine venia Ordinarii loci, si de religione iuris dioecesani.CAN. 548. Dos monasterio seu religioni irrevocabiliter acquiritur per obitum religiosae, licet haec nonnisi vota temporaria nuncupaverit.CAN. 549. Post primam religiosae professionem dos in tutis, licitis ac fructiferis nominibus collocetur ab Antistita cum suo Consilio, de consensu Ordinarii loci et Superioris regularis, si domus ab hoc dependeat; omnino autem prohibetur eam quoquo modo ante religiosae obitum impendi, ne ad aedificandam quidem domum aut ad aes alienum exstinguendum.CAN. 550. § 1. Dotes caute et integre administrentur apud monasterium vel domum habitualis residentiae supremae Moderatricis aut Antistitae provincialis.
§ 2. Ordinarii locorum conservandis religiosarum dotibus sedulo invigilent; et praesertim in sacra visitatione de eisdem rationem exigant.CAN. 551. § 1. Dos religiosae professae sive votorum sollemnium sive votorum simplicium quavis de causa discedenti integra restituenda est sine fructibus iam maturis.
§ 2. Si vero religiosa professa ad aliam religionem ex apostolico indulto transeat, durante novitiatu, fructus, salvo praescripto can. 570, § 1, emissa vero nova professione, dos ipsa huic religioni debentur; si ad aliud eiusdem Ordinis monasterium, huic debetur ipsa dos a die transitus.CAN. 552. § 1. Religiosarum etiam exemptarum Antistita debet Ordinarium loci, duobus saltem mensibus ante, certiorem facere de proxima admissione ad novitiatum et ad professionem tum temporariam tum perpetuam sive sollemnem sive simplicem.
§ 2. Ordinarius loci vel, eo absente aut impedito, sacerdos ab eodem deputatus, adspirantis voluntatem, saltem triginta diebus ante novitiatum et ante professionem, ut supra, diligenter et gratuito exploret, non tamen clausuram ingrediens, num ea coacta seductave sit, an sciat quid agat; et, si de pia eius ac libera voluntate plane constiterit, tunc adspirans poterit ad novitiatum vel novitia ad professionem admitti.
ART. II. - De novitiorum institutione.CAN. 553. Novitiatus incipit susceptione habitus, vel alio modo in constitutionibus praescripto.CAN. 554. § 1. Erigatur domus novitiatus ad normam constitutionum; si vero agatur de religione iuris pontificii, ad eam erigendam necessaria est licentia Sedis Apostolicae.
§ 2. Plures in eadem provincia novitiatus domus, si religio in provincias divisa sit, designari nequeunt, nisi gravi de causa et cum speciali apostolico indulto.
§ 3. Superiores in novitiatus ac studiorum domo ne collocent, nisi religiosos qui sint ad exemplum regularis observantiae studio.CAN. 555. § 1. Praeter alia quae in can. 543 ad novitiatus validitatem enumerantur, novitiatus ut valeat, peragi debet:
1.° Post completum decimum quintum saltem aetatis annum;
2.° Per annum integrum et continuum;
3.° In domo novitiatus.
§ 2. Si longius tempus in constitutionibus pro novitiatu praescribatur, illud ad validitatem professionis non requiritur, nisi in eisdem constitutionibus aliud expresse dicatur.CAN. 556. § 1. Novitiatus interrumpitur, ita ut denuo incipiendus ac perficiendus sit, si novitius, a Superiore dimissus, e domo exierit, aut domum sine illius licentia non reversurus deseruerit, aut extra domum, etsi reversurus, ultra triginta dies sive continuos sive non continuos permanserit quacunque ex causa, etiam de Superiorum licentia.
§ 2. Si novitius ultra quindecim, sed non ultra triginta dies etiam non continuos, de Superiorum licentia vel vi coactus extra domus septa permanserit sub Superioris obedientia, ad validitatem novitiatus necesse et satis est dies hoc modo transactos supplere; si non ultra quindecim dies, supplementum potest a Superioribus praescribi, sed non est ad validitatem necessarium.
§ 3. Superiores licentiam manendi extra septa novitiatus, nisi iusta et gravi de causa, ne impertiant.
§ 4. Si novitius a Superioribus in aliam novitiatus domum eiusdem religionis transferatur, novitiatus non interrumpitur.CAN. 557. Integer novitiatus peragatur in habitu quem constitutiones pro novitiis praescribunt, nisi speciales locorum circumstantiae aliud exigant.CAN. 558. In religionibus in quibus duae sunt sodatium classes, novitiatus pro altera classe peractus, pro altera non valet.CAN. 559. § 1. Novitiorum institutioni praeficiendus est Magister, qui sit annos natus quinque saltem ac triginta, decem saltem ab annis a prima professione professus, prudentia, caritate, pietate, religionis observantia conspicuus et, si de clericali religione agatur, in sacerdotio constitutus.
§ 2. Si ob novitiorum numerum vel aliam iustam causam expedire visum fuerit, Magistro novitiorum adiungatur socius, eidem immediate subiectus in iis quae ad novitiatus regimen spectant, annos natus saltem triginta, quinque saltem ab annis a prima professione professus, cum ceteris dotibus necessariis et opportunis.
§ 3. Uterque ab omnibus officiis oneribusque vacare debet, quae novitiorum curam et regimen impedire valeant.CAN. 560. Magister novitiorum eiusque socius eligantur ad normam constitutionum, et si quod in his tempus ad durationem muneris praescriptum sit, eo durante, ne removeantur sine iusta gravique causa; sed iidem rursus eligi possunt.CAN. 561. § 1. Uni Magistro ius est et officium consulendi novitiorum institutioni, ad ipsumque unum novitiatus regimen spectat, ita ut nemini liceat hisce se, quovis colore, immiscere, exceptis Superioribus quibus id a constitutionibus permittitur ac Visitatoribus; ad disciplinam vero universae domus quod attinet, Magister, perinde ac novitii, Superiori est obnoxius.
§ 2. Novitius potestati Magistri ac Superiorum religionis subest eisque obedire tenetur.CAN. 562. Gravi obligatione tenetur Magister novitiorum omnem adhibendi diligentiam ut sui alumni in religiosa disciplina, secundum constitutiones, sedulo exerceantur, ad normam can. 565.CAN. 563. Intra annum novitiatus Magister, ad normam constitutionum, de agendi ratione singulorum alumnorum relationem Capitulo vel Superiori maiori exhibeat.CAN. 564. § 1. Novitiatus ab ea parte domus, in qua degunt professi, sit, quantum fieri potest, segregatus ita ut, sine speciali causa ac Superioris vel Magistri licentia, novitii nullam habeant communicationem cum professis, neque hi cum novitiis.
§ 2. Conversis autem novitiis locus separatus assignetur.CAN. 565. § 1. Annus novitiatus debet sub disciplina Magistri hoc habere propositum, ut informetur alumni animus studio regulae et constitutionum, piis meditationibus assiduaque prece, iis perdiscendis quae ad vota et ad virtutes pertinent, exercitationibus opportunis ad vitiorum semina radicitus exstirpanda, ad compescendos animi motus, ad virtutes acquirendas.
§ 2. Conversi praeterea diligenter in christiana doctrina instituantur, speciali collatione ad eos habita semel saltem in hebdomada.
§ 3. Anno novitiatus ne destinentur novitii concionibus habendis aut audiendis confessionibus aut exterioribus religionis muniis, neve dedita opera studiis vacent litterarum, scientiarum aut artium; conversi autem in ipsa religiosa domo eatenus tantum fungi possunt officiis fratrum conversorum (non tamen uti primarii officiales), quatenus ab exercitiis novitiatus pro ipsis constitutis non praepediantur.CAN. 566. § 1. Circa sacerdotem a confessionibus in mulierum novitiatibus serventur praescripta can. 520 -527.
§ 2. In religionibus virorum, salvo praescripto can. 519 :
1.° Pro novitiorum numero unus vel plures habeantur ordinarii confessarii, salvo praescripto can. 891;
2.° Confessarii ordinarii, si agatur de religione clericali, in ipsa novitiatus domo commorentur; si de laicali, saltem frequenter ad domum novitiatus accedant, novitiorum confessiones audituri;
3.° Praeter confessarios ordinarios, designentur aliqui confessarii, quos novitii in casibus particularibus adire libere possint, nec Magister aegre id se ferre demonstret;
4.° Quater saltem in anno detur novitiis confessarius extraordinarius, ad quem omnes accedant saltem benedictionem recepturi.CAN. 567. § 1. Novitii privilegiis omnibus ac spiritualibus gratiis religioni concessis gaudent; et si morte praeveniantur, ad eadem suffragia ius habent, quae pro professis praescripta sunt.
§ 2. Ad ordines, durante novitiatu, ne promoveantur.CAN. 568. In novitiatus decursu, si suis beneficiis vel bonis quovis modo novitius renuntiaverit eademve obligaverit, renuntiatio vel obligatio non solum illicita, sed ipso iure irrita est.CAN. 569. § 1. Ante professionem votorum simplicium sive temporariorum sive perpetuorum novitius debet, ad totum tempus quo simplicibus votis adstringetur, bonorum suorum administrationem cedere cui maluerit et, nisi constitutiones aliud ferant, de eorundem usu, et usufructu libere disponere.
§ 2. Ea cessio ac dispositio, si praetermissa fuerit ob defectum bonorum et haec postea supervenerint, aut si facta fuerit et postea alia bona quovis titulo obvenerint, fiat aut iteretur secundum normas § 1 statutas, non obstante simplici professione emissa.
§ 3. Novitius in Congregatione religiosa ante professionem votorum temporariorum testamentum de bonis praesentibus vel forte obventuris libere condat.CAN. 570. § 1. Nisi pro alimentis et habitu religioso in constitutionibus vel expressa conventione aliquid in postulatu vel novitiatu ineundo solvendum caveatur, nihil pro impensis postulatus vel novitiatus exigi potest.
§ 2. Quae adspirans attulerit et usu consumpta non fuerint, si e religione, non emissa professione, egrediatur, ei restituantur.CAN. 571. § 1. Novitius potest religionem libere deserere, aut a Superioribus vel a Capitulo, secundum constitutiones, quavis iusta de causa dimitti, quin Superior vel Capitulum teneantur dimissionis causam dimisso patefacere.
§ 2. Exacto novitiatu, si iudicetur idoneus, novitius ad professionem admittatur, secus dimittatur; si dubium supersit sitne idoneus, potest a Superioribus maioribus probationis tempus, non tamen ultra sex menses, prorogari.
§ 3. Votis nuncupandis spiritualia exercitia novitius praemittat per octo saltem solidos dies.
CAPUT III.
De professione religiosa.CAN. 572. § 1. Ad validitatem cuiusvis religiosae professionis requiritur ut:
1.° Qui eam emissurus est, legitimam aetatem habeat ad normam can. 573;
2.° Eum ad professionem admittat legitimus Superior secundum constitutiones;
3.° Novitiatus validus ad normam can. 555 praecesserit;
4.° Professio sine vi aut metu gravi aut dolo emittatur;
5.° Sit expressa;
6.° A legitimo Superiore secundum constitutiones per se vel per alium recipiatur.
§ 2. Ad validitatem vero professionis perpetuae sive sollemnis sive simplicis, requiritur insuper ut praecesserit professio simplex temporaria ad normam can. 574.CAN. 573. Quilibet professionem religiosam emissurus oportet ut decimum sextum aetatis annum expleverit, si de temporaria professione agatur; vicesimum primum, si de perpetua sive sollemni, sive simplici.CAN. 574. § 1. In quolibet Ordine tam virorum quam mulierum et in qualibet Congregatione quae vota perpetua habeat, novitius post expletum novitiatum, in ipsa novitiatus domo debet votis perpetuis, sive sollemnibus sive simplicibus, praemittere, salvo praescripto can. 634, votorum simplicium professionem ad triennium valituram, vel ad longius tempus, si aetas ad perpetuam professionem requisita longius distet, nisi constitutiones exigant annuales professiones.
§ 2. Hoc tempus legitimus Superior potest, renovata a religioso temporaria professione, prorogare, non tamen ultra aliud triennium.CAN. 575. § 1. Exacto professionis temporariae tempore, religiosus, ad normam can. 637, vel emittat perpetuam professionem, sollemnem vel simplicem secundum constitutiones, vel ad saeculum redeat; sed etiam, durante tempore professionis temporariae; potest, si dignus non habeatur qui vota perpetua nuncepunt, dimitti a legitimo Superiore ad normam can. 647.
§ 2. Suffragium Concilii seu Capitulli pro prima professione temporari est deliberativum; pro subsequente professione perpetua, sollemni vel simplici, est consultivum tantum.CAN. 576. § 1. In emittenda professione religiosa servetur praescriptus in constitutionibus ritus.
§ 2. Documentum emissae professionis, ab ipso professo et saltem ab eo coram quo professio emissa est, subscriptum, servetur in tabulario religionis; et insuper, si agatur de professione sollemni, Superior eam excipiens debet profitentis parochum baptismi de eadem certiorem reddere, ad normam can. 470, § 2.CAN. 577. § 1 Elapso tempore ad quod vota sunt nuncupata, renovationi votorum nulla est interponenda mora.
§ 2. Superioribus tamen facultas est ex iusta causa permittendi ut renovatop votorum temporariorum per aliquod tempus, non tamen ultra mensem, anticipetur.CAN. 578. Professi a votis temporariis, de quibus in can. 574:
1.° Fruuntur iisdem indulgentiis, privilegiis et spiritualibus gratiis, quibus gaudent professi a votis sollemnibus aut professi a votis simplicibus perpetuis; et si morte praeveniantur, ad eadem suffragia ius habent;
2.° Eadem obligatione tenetur observandi regulas et constitutiones, sed, ubi viget chiri obligatio, divini officii privatim recitandi lege non obstriguntur, nisi sint in sacris constituti aut aliud constitutiones expresse praescribant;
3.° Voce activa et passiva carent, nisi aliud in constitutionibus expresse caveatur; tempus autem praescriptum ad fruendum voce activa et passiva, silentibus constitutionibus, computetur a prima professione.CAN. 579. Simplex professio, temporaria sit vel perpetua, actus votis contrarios reddit illicitos, sed non invalidos, nisi aliud expresse cautum fuerit; prfessio autem sollemnis, si sint irritabiles, etiam invalidos.CAN. 580. § 1. Quilibet professus a votis simplicibus, sive perpetuis sive temmporariis, nisi aliud in constitutionibus cautum sit, conservat proprietatem bonorum suorum et capacitatem alia bona acquirendi, salvis quae in can. 569 praescripta sunt.
§ 2. Quidquid autem industria sua vel intuitu religionis acquirit, religioni acquirit.
§ 3. Cessionem vel dispositionem de qua in can. 569, § 2, professus mutare potest non quidem proprio arbitrio, nisi constitutiones id sinant, sed de supremi Moderatoris licentia, aut, si de monialibus agatur, de licentia Ordinarii loci et, si monasterium regularibus obnoxium sit, Superioris regularis, dummodo mutatio, saltem de notabili bonorum parte, non fiat in favorem religionis; per discessum autem a religione eiusmodi cessio ac dispositio habere desinit.CAN. 581. § 1. Professus a votis simplicibus antea nequit valide, sed intra sexaginta dies ante professionem sollemnem, salvis pecularibus indultis a Sancta Sede concessis, debet omnibus bonis quae actu habet, cui maluerit, sub conditione secuturae professionis, renuntiare.
§ 2. Secuta professione, ea omnia statim fiant, quae necessaria sunt ut renuntiatio etiam iure civili effectum consequatur.CAN. 582. Post sollemnem professionem, salvis pariter peculiaribus Apostolicae Sedis indultis, omnia bona quae quovis modo obveniunt regulari:
1.° In Ordine capaci possidendi, cedunt Ordini vel proviniae vel domui secundum constitutiones;
2.° In Ordine incapaci, acquiruntur Sanctae Sedi in proprietatem.CAN. 583. Professis a votis simplicibus in Congregationibus religiosis non licet:
1.° Per actum inter vivos dominium bonorum suorum titulo gratioso abdicare;
2.° Testamentum conditum ad normam can. 569, § 3, mutare sine licentia Sanctae Sedis, vel, si res urgeat nec tempus suppetat ad eam recurrendi, sine licentia Superioris maioris aut, si nec ille adiri possit, localis.CAN. 584. Post annum ab emissa qualibet professione religiosa, vacant beneficia paroecialia; post triennium cetera.CAN. 585. Professus a votis perpetuis sive sollemnibus sive simplicibus amittit ipso iure propriam quam in saeculo habebat dioecesim.CAN. 586. § 1. Professio religiosa irrita ob impedimentum externum non convalescit per subsequentes actus, sed opus est ut a Sede Apostolica sanetur, vel denuo, cognita nullitate et impedimento sublato, legitime emittatur.
§ 2. Si autem irrita fuerit ob consensus defectum mere internum, hoc praestito, convalescit, dummodo ex parte religionis consensus non fuerit revocatus.
§ 3. Si contra validitatem professionis religiosae gravia sint argumenta et religiosus renuat ad cautelam sive professionem renovare sive eiusdem sanationem petere, res ad Sedem Apostolicam deferatur.
TITULUS XII.
De ratione studiorum in religionibus clericalibus.CAN. 587. § 1. Quaelibet clericalis religio habeat studiorum sedes a Capitulo generali vel a Superioribus approbatas, firmo praescripto can. 554, § 3.
§ 2. In studiorum domo vigeat perfecta vita communis; secus studentes ad ordines promoveri nequeunt.
§ 3. Si religio aut provincia studiorum domos rite instructas habere nequeat, aut si quas habet, adire, Superiorum iudicio, difficile sit, religiosi alumni mittantur vel ad recte ordinatam studiorum sedem alius provinciae aut religionis, vel ad scholas Seminarii episcopalis, vel ad publicum catholicum athenaeum.
§ 4. Religiosis, qui studiorum causa longe a propria domo mittuntur, non licet in privatis domibus habitare, sed opus est ut in aliquam suae religionis domum se recipiant, vel, si id fieri non possit, apud religiosum aliquod institutum virorum, vel Seminarium aliamve piam domum, cui sacri ordinis viri praesint, quaeque ab ecclesiastica auctoritate approbata sit.CAN. 588. § 1. Toto studiorum curriculo religiosi committantur speciali curae Praefecti seu Magistri spiritus qui eorum animos ad vitam religiosam informet opportunis monitis, instructionibus atque exhortationibus.
§ 2. Praefectus vel Magister spiritus iis qualitatibus praeditus sit oportet, quae in Magistro novitiorum requiruntur ad normam can. 559, §sect; 2, 3.
§ 3. Superiores vero sedulo invigilent ut ea quae can. 595 pro omnibus religiosis praescribuntur, in studiorum domo perfectissime observentur.CAN. 589. § 1. Religiosi in inferioribus disciplinis rite instructi, in philosophiae studia saltem per biennium et sacrae theologiae saltem per quadriennium, doctrinae D. Thomae inhaerentes ad normam can. 1366, § 2, diligenter incumbant, secundum instructiones Apostolicae Sedis.
§ 2. Studiorum tempore magistris et alumnis officia ne imponantur quae a studio eos avocent vel scholam quoquo modo impediant; supremus autem Moderator et in casibus particularibus alii quoque Superiores possunt pro sua prudentia eos a nonnullis communitatis actibus, etiam a choro, praesertim nocturnis horis, eximere, quoties id studiis excolendis necessarium videatur.CAN. 590. Religiosi sacerdotes, iis tantum exceptis qui a Superioribus maioribus gravem ob causam fuerint exempti, aut qui vel sacram theologiam, vel ius canonicum, vel philosophiam scholasticam doceant, post absolutum studiorum curriculum, quotannis, saltem per quinquennium, a doctis gravibusque patribus examinentur in variis doctrinae sacrae disciplinis antea opportune designatis.CAN. 591. In qualibet saltem formata domo, minimum semel in mense, habeatur solutio casus moralis et liturgici, cui, si Superior opportunum existimaverit, addi potest sermo de re dogmatica coniunctisve doctrinis; et omnes clerici professi qui studio sacrae theologiae operam navant aut illud expleverunt et in domo degunt, assistere tenentur, nisi aliud in constitutionibus caveatur.
TITULUS XIII.
De obligationibus et privilegiis religiosorum.CAPUT I.
De obligationibus.CAN. 592. Obligationibus communibus clericorum de quibus in can. 124-142, etiam religiosi omnes tenentur, nisi ex contextu sermonis vel ex rei natura aliud constet.CAN. 593. Omnes et singuli religiosi, Superiores aeque ac subditi, debent, non solum quae nuncuparunt vota fideliter integreque servare, sed etiam secundum regulas et constitutiones propriae religionis vitam componere atque ita ad perfectionem sui status contendere.CAN. 594. § 1. In quavis religione vita communis accurate ab omnibus servetur etiam in iis quae ad victum, ad vestitum et ad supellectilem pertinent.
§ 2. Quidquid a religiosis, etiam a Superioribus, acquiritur ad normam can. 580, § 2, et can. 582, n. l, bonis domus, provinciae vel religionis admisceatur, et pecunia quaelibet omnesque tituli in capsa communi deponantur.
§ 3. Religiosorum supellex paupertati conveniat quam professi sunt.CAN. 595. § 1. Curent Superiores ut omnes religiosi:
1.° Quotannis spiritualibus exercitiis vacent;
2.° Legitime non impediti quotidie Sacro intersint, orationi mentali vacent, et in alia pietatis officia, quae a regulis et constitutionibus praescripta sint, sedulo incumbant;
3.° Ad poenitentiae sacramentum semel saltem in hebdomada accedant.
§ 2. Superiores suos inter subditos promoveant frequentem, etiam quotidianam, sanctissimi Corporis Christi receptionem; frequens autem, imo etiam quotidianus accessus ad sanctissimam Eucharistiam religiosis rite dispositis libere pateat.
§ 3. Si autem post ultimam sacramentalem confessionem religiosus communitati gravi scandalo fuerit aut gravem et externam culpam patraverit, donec ad poenitentiae sacramentum denuo accesserit, Superior potest eum, ne ad sacram communionem accedat, prohibere.
§ 4. Si quae sint religiones votorum sive sollemnium sive simplicium, quarum in regulis aut constitutionibus vel etiam calendariis communiones aliquibus diebus affixae aut iussae reperiantur, hae normae vim dumtaxat directivam habent.CAN. 596. Religiosi omnes proprium suae religionis habitum deferant tum intra tum extra domum, nisi gravis causa excuset, iudicio Superioris maioris aut, urgente necessitate, etiam localis.CAN. 597. § 1. In domibus regularium sive virorum sive mulierum canonice constitutis, etiam non formatis, servetur clausura papalis.
§ 2. Lege clausurae papalis afficitur tota domus quam communitas regularis inhabitat, cum hortis et viridariis accessui religiosorum reservatis; excluso, praeter publicum templum eum continente sacrario, etiam hospitio pro advenis, si adsit, et collocutorio, quod, quantum fieri potest, prope ianuam domus constitui debet.
§ 3. Partes clausurae legi obnoxiae patenter indicentur; Superioris vero maioris vel Capituli generalis secundum constitutiones, aut, si agatur de monasterio monialium, Episcopi erit clausurae fines accurate praescribere aut legitimis de causis mutare.CAN. 598. § 1. Intra regularium virorum clausuram ne admittantur mulieres cuiusvis aetatis, generis aut conditionis sub quovis praetextu.
§ 2. Eximuntur ab bac lege uxores eorum qui supremum actu tenent populorum principatum, cum comitatu.CAN. 599. § 1. Si domus regularium virorum adnexum habeat convictum pro alumnis internis vel alia opera religionis propria, separata saltem aedis pars, si fieri possit, religiosorum habitationi reservetur, clausurae legi subiecta.
§ 2. Etiam in loca extra clausuram alumnis externis aut internis vel operibus religionis propriis reservata, personae alterius sexus, nisi aequa de causa et de Superioris licentia, ne admittantur.CAN. 600. Intra monialium clausuram nemo, cuiusvis generis, conditionis, sexus, aetatis admittatur sine Sanctae Sedis licentia, exceptis personis quae sequuntur:
1.° Ordinario loci aut Superiori regulari, monasterium visitantibus vel aliis Visitatoribus ab ipsis delegatis licet clausuram ingredi dumtaxat inspectionis causa, cautoque ut unus saltem clericus vel religiosus vir maturae aetatis eos comitetur;
2.° Confessarius vel qui eius vices gerit potest, cum debitis cautelis, ingredi clausuram ad ministranda Sacramenta infirmis aut ad assistendum morientibus;
3.° Possunt clausuram ingredi qui supremum actu tenent populorum principatum eorumque uxores cum comitatu; itemque S. R. E. Cardinales;
4.° Antistitae est, adhibitis debitis cautelis, ingressum permittere medicis, chirurgis, aliisque quorum opera sit necessaria, impetrata prius saltem habituali approbatione ab Ordinario loci; si vero necessitas urgeat nec tempus suppetat approbationem petendi, haec iure praesumitur.CAN. 601. § 1. Nemini monialium liceat post professionem exire e monasterio, etiam ad breve tempus, quovis praetextu, sine speciali Sanctae Sedis indulto, excepto casu imminentis periculi mortis vel alius gravissimi mali.
§ 2. Hoc periculum, si tempus suppetat, scripto recognoscendum est a loci Ordinario.CAN. 602. Clausura monasterii monialium ita circumsepta esse debet ut, quoad fieri potest, nullus sit in eam vel ab ea prospectus externarum personarum.CAN. 603. § 1. Clausura monialium, etsi regularibus subiectarum, sub vigilantia est Ordinarii loci, qui potest delinquentes, regularibus viris non exceptis, poenis quoque ac censuris corrigere et coercere.
§ 2. Etiam Superiori regulari custodia clausurae monialium sibi subiectarum commissa est, qui moniales aut alios suos subditos, si quid hac in re deliquerint, poenis quoque punire potest.CAN. 604. § 1. In domibus etiam Congregationum religiosarum sive pontificii sive dioecesani iuris clausura servetur, in quam nemo alterius sexus admittatur, nisi ii de quibus in can. 598, § 2 et can. 600, aliique quos ex iustis ac rationabilibus causis Superiores admitti posse censuerint.
§ 2. Praescriptum can. 599 etiam domibus Congregationum religiosarum sive virorum sive mulierum applicetur.
§ 3. Episcopus in adiunctis peculiaribus, gravibusque intercedentibus causis, potest hanc clausuram, nisi agatur de religione clericali exempta, censuris munire; semper autem curet ut eadem rite servetur et quidquid in eam irrepat vitii corrigatur.CAN. 605. Omnes quibus est clausurae custodia, sedulo advigilent ne, alienis invisentibus, inutili collocutione disciplina perturbetur et spiritus religiosus detrimentum patiatur.CAN. 606. § 1. Curent Superiores religiosi ut accurate observentur quae sive circa egressum subditorum e claustris, sive circa excipiendos vel adeundos extraneos, in propriis constitutionibus praescripta sunt.
§ 2. Superioribus fas non est, salvis praescriptis in can. 621-624, permittere ut subditi extra domum propriae religionis degant, nisi gravi et iusta de causa atque ad tempus quo fieri potest brevius secundum constitutiones; pro absentia vero quae sex menses excedat, nisi causa studiorum intercedat, semper Apostolicae Sedis venia requiritur.CAN. 607. Antistitae et Ordinarii locorum serio advigilent ne religiosae, citra casum necessitatis, singulae extra domum pergant.CAN. 608. § 1. Curent Superiores ut religiosi subditi, a se designati, praesertim in dioecesi in qua degunt, cum a locorum Ordinariis vel parochis eorum ministerium requiritur ad consulendum populi necessitati, tum intra tum extra proprias ecclesias aut oratoria publica, illud, salva religiosa disciplina, libenter praestent.
§ 2. Vicissim locorum Ordinarii ac parochi libenter utantur opera religiosorum, praesertim in dioecesi degentium, in sacro ministerio et maxime in administrando sacramento poenitentiae.CAN. 609. § 1. Si ecclesia, apud quam residet communitas religiosa, sit simul paroecialis, servetur, congrua congruis referendo, praescriptum can. 415.
§ 2. In ecclesia religiosarum a votis sive sollemnibus sive simplicibus paroecia erigi nequit.
§ 3. Advigilent Superiores ne divinorum officiorum in propriis ecclesiis celebratio catecheticae instructioni aut Evangelii explanationi in ecclesia paroeciali tradendae nocumentum afferat; iudicium autem utrum nocumentum afferat, necne, ad loci Ordinarium pertinet.CAN. 610. § 1. In religionibus sive virorum sive mulierum, quibus est chori obligatio, in singulis domibus ubi quatuor saltem sint religiosi choro obligati et actu legitime non impediti, et etiam pauciores, si ita ferant constitutiones, debet ad normam constitutionum quotidie divinum officium communiter persolvi.
§ 2. Missa quoque officio diei respondens secundum rubricas quotidie celebrari debet in religionibus virorum et etiam, quoad fieri possit, in religionibus mulierum.
§ 3. In eisdem religionibus sive virorum sive mulierum, sollemniter professi qui a choro abfuerunt, debent, exceptis conversis, horas canonicas privatim recitare.CAN. 611. Omnes religiosi sive viri sive mulieres, libere possunt mittere litteras, nulli obnoxias inspectioni, ad Sanctam Sedem eiusque in natione Legatum, ad Cardinalem Protectorem, ad proprios Superiores maiores, ad Superiorem domus forte absentem, ad Ordinarium loci cui subiecti sint et, si agatur de monialibus quae sub regularium iurisdictione sunt, etiam ad Superiores maiores Ordinis; et ab istis omnibus praedicti religiosi, viri aut mulieres, litteras item nemini inspiciendas recipere.CAN. 612. Praeter praescriptum can. 1345, si loci Ordinarius ob causam publicam sonitum campanarum, preces aliquas vel sacra sollemnia indicat, religiosi omnes, etiam exempti, obedire debent, salvis constitutionibus et privilegiis suae cuiusque religionis.
CAPUT II.
De privilegiis.CAN. 613. § 1. Quaelibet religio iis tantum privilegiis gaudet, quae vel hoc in Codice continentur, vel a Sede Apostolica directe eidem concessa fuerint, exelusa in posterum qualibet communicatione.
§ 2. Privilegia quibus gaudet Ordo regularis, competunt quoque monialibus eiusdem Ordinis, quatenus eorum sint capaces.CAN. 614. Religiosi, etiam laici ac novitii, fruuntur clericorum privilegiis de quibus in can. 119-123.CAN. 615. Regulares, novitiis non exclusis, sive viri sive mulieres, cum eorum domibus et ecclesiis, exceptis iis monialibus quae Superioribus regularibus non subsunt, ab Ordinarii loci iurisdictione exempti sunt, praeterquam in casibus a iure expressis.CAN. 616. § 1. Regulares extra domum illegitime degentes, etiam sub praetextu accedendi ad Superiores, exemptionis privilegio non gaudent.
§ 2. Si extra domum delictum commiserint nec a proprio Superiore praemonito puniantur, a loci Ordinario puniri possunt, etsi e domo legitime exierint et domum reversi fuerint.CAN. 617. § 1. Si in regularium aliorumve religiosorum exemptorum domibus eorumve ecclesiis abusus irrepserint, et Superior monitus prospicere neglexerit, Ordinarius loci obligatione tenetur rem ad Sedem Apostolicam statim deferendi.
§ 2. Domus autem non formata manet sub peculiari vigilantia Ordinarii loci, qui, si abusus irrepserint et fidelibus scandalo fuerint, ipse per se potest interim providere.CAN. 618. § 1. Religiones votorum simplicium exemptionis privilegio non gaudent, nisi specialiter eisdem fuerit concessum.
§ 2. In religionibus tamen iuris pontificii Ordinario loci non licet:
1.° Constitutiones ullatenus immutare aut de re oeconomica cognoscere, salvo praescripto can. 533-535;
2.° Sese ingerere in regimen internum ac disciplinam, exceptis casibus in iure expressis; nihilominus in religionibus laicalibus ipse potest ac debet inquirere num disciplina ad constitutionum normam vigeat,num quid sana doctrina morumve probitas detrimenti ceperit, num contra clausuram peccatum sit, num Sacramenta aequa stataque frequentia suscipiantur; et, si Superiores de gravibus forte abusibus admoniti opportune non providerint, ipse per se consulat; si qua tamen maioris momenti occurrant, quae moram non patiantur, decernat statim; decretum vero ad Sanctam Sedem deferat.CAN. 619. In omnibus in quibus religiosi subsunt Ordinario loci, possunt ab eodem etiam poenis coerceri.CAN. 620. Per indultum ab Ordinario loci legitime concessum, obligatio legis communis cessat quoque pro religiosis omnibus in dioecesi commorantibus, salvis votis et constitutionibus propriis cuiusvis religionis.CAN. 621. § 1. Regulares, qui ex instituto mendicantes vocantur et sunt, eleemosynas in dioecesi, ubi eorum religiosa domus est constituta, quaerere valent de sola Superiorum suorum licentia; extra dioecesim vero indigent praeterea licentia scripto data ab Ordinario loci in quo eleemosynas colligere cupiunt.
§ 2. Hanc licentiam Ordinarii locorum, praecipue dioecesium finitimarum, nisi gravibus et urgentibus de causis, ne denegent neve revocent, si religiosa domus ex mendicatione in sola dioecesi, in qua est constituta, vivere nullo modo possit.CAN. 622. § 1. Alii omnes religiosi Congregationum iuris pontificii, sine peculiari Sanctae Sedis privilegio, stipem petere prohibentur; quibus, si hoc privilegium impetraverint, opus erit praeterea licentia scripto data ab Ordinario loci, nisi aliter in ipso privilegio cautum fuerit.
§ 2. Religiosi Congregationum iuris dioecesani stipem quaeritare nequaquam possunt sine licentia scripto data tum ab Ordinario loci in quo sita est eorum domus, tum ab Ordinario loci in quo stipem quaerere cupiunt.
§ 3. Religiosis, de Quibus in §§1 et 2 huius canonis, Ordinarii locorum licentiam quaeritandae stipis ne concedant, praesertim ubi sunt conventus regularium nomine et re mendicantium, nisi sibi constet de vera domus vel pii operis necessitate, cui alio modo occurri nequeat; quod si necessitati provideri possit stipe quaerenda intra locum seu districtum vel dioecesim in qua iidem commorantur, ampliorem licentiam ne largiantur.
§ 4. Sine authentico et recenti rescripto Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, Ordinarii latini nec sinant orientalem ullum cuiusvis ordinis et dignitatis in proprio territorio pecuniam colligere, nec suum subditum in orientales dioeceses ad eundem finem mittant.CAN. 623. Non licet Superioribus stipem colligendam committere, nisi professis aetate animoque maturis, maxime si de mulieribus agatur, nunquam autem iis qui in studia adhuc incumbunt.CAN. 624. Quod vero attinet ad modum in quaeritanda stipe servandum et ad disciplinam a quaestuantibus custodiendam, religiosi utriusque sexus stare debent instructionibus a Sede Apostolica hac de re datis.CAN. 625. Abbates regulares de regimine, legitime electi, debent intra tres menses ab electione benedictionem accipere ab Episcopo dioecesis in qua monasterium situm est; postquam vero benedictionem receperint, praeterquam potestate conferendi ordines ad normam can. 964, n. 1, fruuntur privilegiis de quibus in can. 325, excepto pileolo violaceo.
CAPUT III.
De obligationibus et privilegiia religiosi ad ecclesiasticam dignitatem promoti vel paroeciam regentis.CAN. 626. § 1. Religiosus nequit, sine Sedis Apostolicae auctoritate, ad dignitates, officia aut beneficia promoveri, quae cum statu religioso componi non possint.
§ 2. Legitime ab aliquo collegio electus, nequit electioni assentiri sine licentia Superioris.
§ 3. Si voto teneatur non acceptandi dignitates, specialis Romani Pontificis dispensatio est necessaria.CAN. 627. § 1. Religiosus, renuntiatus Cardinalis aut Episcopus sive residentialis sive titularis, manet religiosus, particeps privilegiorum suae religionis, votis ceterisque suae professionis obligationibus adstrictus, exceptis iis quas cum sua dignitate ipse prudenter iudicet componi non posse, salvo praescripto can. 628.
§ 2. Eximitur tamen a potestate Superiorum et, vi voti obedientiae, uni Romano Pontifici manet obnoxius.CAN. 628. Religiosus ad dignitatem episcopalem vel aliam extra propriam religionem evectus:
1.° Si per professionem dominium bonorum amiserit, bonorum quae ipsi obveniunt, habet usum, usumfructum et administrationem; proprietatem vero Episcopus residentialis, Vicarius Apostolicus, Praefectus Apostolicus, acquirit dioecesi, vicariatui, praefecturae; ceteri, Ordini vel Sanctae Sedi, ad normam can. 582, salvo praescripto can. 239, § 1, n. 19;
2.° Si per professionem dominium bonorum non amiserit, bonorum quae habebat, recuperat usum, usumfructum et administrationem; quae postea ipsi obveniant, sibi plene acquirit;
3.° In utroque autem casu de bonis, quae ipsi obveniunt non intuitu personae, debet disponere secundum offerentium voluntatem.CAN. 629. § 1. Dimisso cardinalatu vel episcopatu vel expleto munere extra religionem sibi a Sede Apostolica commisso, religiosus ad religionem redire tenetur.
§ 2. Potest tamen Cardinalis et Episcopus religiosus quamlibet suae religionis domum eligere in qua degat; sed caret voce activa et passiva.CAN. 630. § 1. Religiosus, qui paroeciam regit sive titulo parochi sive titulo vicarii, manet adstrictus ad observationem votorum et constitutionum, quatenus haec observatio potest cum muneris sui officiis consistere.
§ 2. Quare, in iis quae ad religiosam disciplinam attinent, subest Superiori, cuius proinde est, et quidem privative respectu Ordinarii loci, in eius agendi rationem circa haec omnia inquirere eumque, si casus ferat, corrigere.
§ 3. Bona quae ipsi obveniunt intuitu paroeciae cui praeficitur, ipsi paroeciae acquirit; cetera acquirit ad instar aliorum religiosorum.
§ 4. Non obstante voto paupertatis, eidem licet eleemosynas in bonum paroecianorum, vel pro scholis catholicis aut locis piis paroeciae coniunctis, quovis modo oblatas accipere aut colligere, et acceptas sive collectas administrare, itemque, servata offerentium voluntate, pro prudenti suo arbitrio, erogare, salva semper vigilantia sui Superioris; sed eleemosynas pro ecclesia paroeciali aedificanda, conservanda, instauranda, exornanda accipere, apud se retinere, colligere aut administrare pertinet ad Superiores, si ecclesia sit communitatis religiosae; secus ad loci Ordinarium.CAN. 631. § 1. Idem parochus vel vicarius religiosus, licet ministerium exerceat in domo seu loco ubi maiores Superiores religiosi ordinariam sedem habent, subest immediate omnimodae iurisdictioni visitationi et correctioni Ordinarii loci, non secus ac parochi saeculares, regulari observantia unice excepta.
§ 2. Ordinarius loci, ubi eum suo muneri defecisse compererit, opportuna decreta condere ac meritas in eum poenas statuere potest; in quo nihilominus Ordinarii facultates minime privativae sunt, sed Superior ius cumulativum cum ipso habet ita tamen ut, si aliter a Superiore, aliter ab Ordinario decerni contingat, decretum Ordinarii praevalere debeat.
§ 3. Quod attinet ad parochi vel vicarii religiosi remotionem e paroecia, servetur praescriptum can. 454, § 5; et quod ad bona temporalia, praescriptum can. 533, § 1, n 4 et can. 535, § 3, n. 2.
TITULUS XIV.
Ds transitu ad aliam religionem.CAN. 632. Religiosus nequit ad aliam religionem, etiam strictiorem, vel e monasterio sui iuris ad aliud transire sine auctoritate Apostolicae Sedis.CAN. 633. § 1. Transiens ad aliam religionem novitiatum peragere debet; quo durante, manentibus votis, iura et obligationes particulares, quas in religione derelicta habuit, suspensa manent, et ipse obligatione tenetur Superioribus novae religionis et ipsi novitiorum Magistro parendi etiam ratione voti obedientiae.
§ 2. Si in religione ad quam transiit, professionem non edat, ad pristinam religionem redire debet nisi interim votorum tempus exspiraverit.
§ 3. Transiens ad aliud monasterium eiusdem Ordinis nec novitiatum peragit nec novam emittit professionem.CAN. 634. Sollemniter professus aut professus a votis simplicibus perpetuis, si transierit ad aliam religionem cum votis sollemnibus ve1 simplicibus perpetuis, post novitiatum, praetermissa professione temporaria, de qua in can. 574, vel admittatur ad professionem sollemnem aut simplicem perpetuam, vel ad pristinam redeat religionem; ius tamen est Superiori eum probandi diutius, sed non ultra annum ab expleto novitiatu.CAN. 635. Transeuntes ad aliud monasterium eiusdem religionis a die transitus, ad aliam vero religionem ab edita nova professione:
1.° Amittunt omnia iura et obligationes prioris religionis vel monasterii et alterius iura et officia suscipiunt;
2.° Religio vel monasterium a quo bona servat, quae ipsius religiosi ratione iam ei quaesita fuerunt; quod spectat ad dotem eiusve fructus et alia bona personalia, si qua habeat religiosus, servandum praescriptum can. 551, § 2; demum nova religio ius habet pro novitiatus tempore ad iustam retributionem, si eidem locus sit ad normam can. 570, § 1.CAN. 636. Sollemnitas votorum in eo qui legitime secundum superiores canones vota simplicia in Congregatione religiosa nuncupat, eo ipso exstinguitur, nisi aliud in apostolico indulto expresse caveatur.
TITULUS XV.
De egressu e religione.CAN. 637. Professus a votis temporariis, expleto votorum tempore, libere potest religionem deserere; pariter religio ob iustas ac rationabiles causas eundem potest a renovandis votis temporariis vel ab emittenda professione perpetua excludere, non tamen ratione infirmitatis, nisi certo probetur eam ante professionem fuisse dolose reticitam aut dissimulatam.CAN. 638. Indultum manendi extra claustra, sive temporarium, idest indultum exclaustrationis, sive perpetuum, idest indultum saecularizationis, sola Sedes Apostolica in religionibus iuris pontificii dare potest; in religionibus iuris dioecesani etiam loci Ordinarius.CAN. 639. Qui indultum exelaustrationis ab Apostolica Sede impetravit, votis ceterisque suae professionis obligationibus, quae cum suo statu componi possunt, manet obstrictus; exteriorem tamen debet habitus religiosi formam deponere; perdurante tempore indulti caret voce activa et passiva, sed gaudet privilegiis mere spiritualibus suae religionis, et Ordinario territorii ubi commoratur, loco Superiorum propriae religionis, subditur etiam ratione voti obedientiae.CAN. 640. § 1. Qui, impetrato saecularizationis indulto, religionem relinquit:
1.° A sua religione separatur, habitus eiusdem exteriorem formam debet deponere, et in Missa et horis canonicis, in usu et dispensatione Sacramentorum saecularibus assimilatur;
2.° A votis liberatus manet firmis oneribus ordini maiori adnexis, si in sacris fuerit; non tenetur obligatione horas canonicas vi professionis recitandi nec aliis regulis et constitutionibus adstringitur.
§ 2. Si ex apostolico indulto in religionem rursus recipiatur, novitiatum ac professionem instaurat et locum inter professos obtinet a die novae professionis.CAN. 641. § 1. Si religiosus in sacris constitutus propriam dioecesim ad normam can. 585 non amiserit, debet, non renovatis votis, vel obtento saecularizationis indulto, ad propriam redire dioecesim et a proprio Ordinario recipi; si amiserit, nequit extra religionem sacros ordines exercere, donen Episcopum benevolum receptorem invenerit, aut Sedes Apostolica aliter providerit.
§ 2. Episcopus religiosum recipere potest sive pure et simpliciter, sive pro experimento ad triennium: in priore casu religiosus eo ipso est dioecesi incardinatus; in altero, Episcopus potest probationis tempus prorogare, non ultra tamen aliud triennium; quo etiam transacto, religiosus, nisi antea dimissus fuerit, ipso facto dioecesi incardinatus manet.CAN. 642. § 1. Quilibet professus, ad saeculum regressus, licet valeat, ad normam can. 641, sacros ordines exercere, prohibetur tamen sine novo et speciali Sanctae Sedis indulto:
1.° Quolibet beneficio in basilicis maioribus vel minoribus, et in ecclesiis cathedralibus;
2.° Quolibet magisterio et officio in Seminariis maioribus et minoribus seu collegiis, in quibus clerici educantur, itemque in Universitatibus et Institutis quae privilegio apostolico gaudent conferendi gradus academicos;
3.° Quocunque officio vel munere in Curiis episcopalibus et in religiosis domibus sive virorum sive mulierum, etiamsi agatur de Congregationibus dioecesanis.
§ 2. Haec valent quoque de iis qui vota temporaria, vel iuramentum perseverantiae, vel peculiares quasdam promissiones ad normam suarum constitutionum ediderunt et ab eisdem dispensati fuerunt, si per sex integros annos eisdem ligati fuerint.CAN. 643. § 1. Qui e religione, expleto votorum temporariorum tempore aut obtento saecularizationis indulto, egrediantur vel ex eadem fuerint dimissi, nihil possunt repetere ob quamlibet operam religioni praestitam.
§ 2. Si tamen religiosa sine dote recepta fuerit nec ex propriis bonis sibimet providere valeat, religio ex caritate eidem dare debet ea quae requiruntur ut modo tuto ac convenienti domum redeat, ac providere ut, naturali aequitate servata, per aliquod tempus, mutuo consensu vel in casu dissensus ab Ordinario loci determinandum, honeste vivere possit.CAN. 644. § 1. Apostata a religione dicitur professus a votis perpetuis sive sollemnibus sive simplicibus qui e domo religiosa illegitime egreditur cum animo non redeundi, vel qui, etsi legitime egressus, non redit eo animo ut religiosae obedientiae sese subtrahat.
§ 2. Malitiosus animus, de quo in § 1, iure praesumitur, si religiosus intra mensem nec reversus fuerit nec Superiori animum redeundi manifestaverit.
§ 3. Fugitivus est qui, sine Superiorum licentia, domum religiosam deserit cum animo ad religionem redeundi.CAN. 645. § 1. Apostata et fugitivus ab obligatione regulae et votorum minime solvuntur et debent sine mora ad religionem redire.
§ 2. Superiores debent eos sollicite requirere, et ipsos, si vera poenitentia acti redeant, suscipere; reditum vero monialis apostatae vel fugitivae caute curet loci Ordinarius, et, si agatur de monasterio exempto, etiam Superior regularis.
TITULUS XVI.
De dimissione religiosorum.CAN. 646. § 1. Ipso facto habendi sunt tanquam legitime dimissi religiosi:
1.° Publici apostatae a fide catholica;
2.° Religiosus, qui fugam arripuerit cum muliere; aut religiosa quae cum viro;
3.° Attentantes aut contrahentes matrimonium aut etiam vinculum, ut aiunt, civile.
§ 2. In his casibus sufficit ut Superior maior cum suo Capitulo vel Consilio ad normam constitutionum emittat declarationem facti; curet autem probationes facti collectas in domus regestis asservare.
CAPUT I.
De dimissione religiosorum qui vota temporaria nuncuparunt.CAN. 647. § 1. Professum a votis temporariis sive in Ordinibus sive in Congregationibus iuris pontificii dimittere potest supremus religionis Moderator vel Abbas monasterii sui iuris cum consensu sui cuiusque Consilii per secreta suffragia manifestato, vel, si agatur de monialibus, Ordinarius loci et, si monasterium sit regularibus obnoxium, Superior regularis, postquam monasterii Antistita cum suo Consilio fidem de causis scripto fecerit; in Congregationibus vero iuris dioecesani, Ordinarius loci in quo religiosa domus sita est, qui tamen iure suo ne utatur Moderatoribus insciis vel iuste dissentientibus.
§ 2. Ii omnes, graviter eorum onerata conscientia, religiosum dimittere nequeunt, nisi servatis quae sequuntur:
1.° Causae dimissionis debent esse graves;
2.° Possunt se habere sive ex parte religionis sive ex parte religiosi. Defectus spiritus religiosi qui aliis scandalo sit, est sufficiens dimissionis causa, si repetita monitio una cum salutari poenitentia incassum cesserit, non vero infirma valetudo, nisi certo constet eam ante professionem fuisse dolose reticitam aut dissimulatam;
3.° Licet Superiori dimittenti certo innotescere debeant, non est tamen necesse ut formali iudicio comprobentur. At religioso semper manifestari debent, data eidem plena respondendi licentia; eiusque responsiones Superiori dimittenti fldeliter subiiciantur;
4.° Contra dimissionis decretum est religioso facultas recurrendi ad Sedem Apostolicam; et pendente recursu, dimissio nullum habet iuridicum effectum;
5.° Si de mulieribus agatur, servari debet praescriptum can. 643, § 2.CAN. 648. Religiosus dimissus ad normam can. 647 ipso facto solvitur ab omnibus votis religiosis, salvis oneribus ordini maiori adnexis, si sit in sacris, et firmo praescripto can. 641, § 1, 642; clericus autem in minoribus ordinibus constitutus eo ipso redactus est in statum laicalem.
CAPUT II.
De dimissione religiosorum qui vota perpetua nuncuparunt in religione clericali non exempta vel in religione laicali.CAN. 649. In virorum religionibus clericalibus non exemptis et laicalibus, ut professus a votis perpetuis dimitti possit, praecedant necesse est tria delicta cum duplici monitione ac defectu emendationis ad normam can. 656-662.CAN. 650. § 1. Haec si constiterint, supremus religionis Moderator cum suo Consilio, perpensis omnibus facti adiunctis, deliberet num locus sit dimissioni.
§ 2. Si maior suffragiorum numerus pro dimissione steterit:
1.° In religione iuris dioecesani res tota deferatur ad Ordinarium loci in quo religiosa professi domus sita est, cuius est dimissionem pro suo prudenti arbitrio decernere ad normam can. 647;
2.° In religione iuris pontificii ipse supremus religionis Moderator dimissionis decretum ferat; quod tamen ut suum sortiatur effectum, debet a Sede Apostolica confirmari.
§ 3. Religioso ius est suas rationes libere exponendi; eiusque responsiones in actis fideliter referendae sunt.CAN. 651. § 1. Etiam ad dimittendas religiosas professas a votis perpetuis sive sollemnibus sive simplicibus exiguntur graves causae exteriores una cum incorrigibilitate, experimento prius habito ita ut spes resipiscentiae evanuerit, iudicio Antistitae.
§ 2. Praescriptum can. 650, § 3 etiam in religiosarum dimissione servandum est.CAN. 652. § 1. Si agatur de religiosis iuris dioecesani, Ordinarii loci in quo sita est sororis professae domus, est causas dimissionis expendere et decretum dimissionis ferre.
§ 2. Si de monialibus, Ordinarius loci omnia acta et documenta transmittat ad Sacram Congregationem cum suo et Superioris regularis voto, si monasterium regularibus sit subiectum.
§ 3. Si de aliis religiosis iuris pontificii, suprema religionis Moderatrix rem totam ad Sacram Congregationem pariter deferat cum omnibus actis et documentis; Sacra autem Congregatio tum in hoc tum in praecedenti casu quod magis expedire censuerit, decernet, firmo praescripto can. 643, § 2.CAN. 653. In casu gravis scandali exterioris vel gravissimi nocumenti communitati imminentis, religiosus statim potest a Superiore maiore cum consensu sui Consilii vel etiam, si periculum sit in mora et tempus non adsit adeundi Superiorem maiorem, a Superiore locali cum consensu sui Consilii et Ordinarii loci, ad saeculum remitti, habitu religioso illico deposito, ita tamen ut res per ipsum Ordinarium aut per Superiorem maiorem, si adsit, Sanctae Sedis iudicio sine mora subiiciatur.
CAPUT III.
De processu iudiciali in dimissione religiosorum qui vota perpetua sive
sollemnia sive simplicia nuncuparunt in religione clericali exempta.CAN. 654. Vir professus a votis sollemnibus aut a votis simplicibus perpetuis in religione clericali exempta ne dimittatur, nisi processu instituto, salvo praescripto can. 646, 668 et revocato quolibet contrario privilegio.CAN. 655. § 1. Ad sententiam dimissionis ferendam competens est supremus religionis vel monasticae Congregationis Moderator cum suo Consilio seu Capitulo, quod quatuor saltem religiosis constet; si qui deficiant, eorum loco totidem religiosos eligat praeses de consensu aliorum qui cum ipso tribunal collegiale constituunt.
§ 2. Praeses de aliorum consensu promotorem iustitiae nominet ad normam can. 1589, § 2.CAN. 656. Ad processum instrumendum deveniri nequit nisi praecesserint:
1.° Gravia delicta externa sive contra ius commune sive contra speciale religiosorum ius;
2.° Monitiones;
3.° Defectus emendationis.CAN. 657. Delicta debent esse saltem tria eiusdem speciei, vel, si diversae, talia ut simul sumpta manifestent perversam voluntatem in malo pervicacem, aut unum tantum permanens, quod ex repetitis monitionibus virtualiter triplex fiat.CAN. 658. § 1. Ad monitionem faciendam necesse est ut aut delictum sit notorium aut de eodem constet ex rei confessione extraiudiciali vel ex aliis sufficientibus probationibus quas praevia inquisitio suppeditaverit.
§ 2. In inquisitione peragenda serventur, congrua congruis referendo, praescripta can. 1939 seqq.CAN. 659. Monitio fieri debet ab immediato Superiore maiore per se vel per alium de eius mandato; sed Superior mandatum ne det, nisi praevia informatione facti ad normam can. 658, § 1; datum vero mandatum pro prima monitione valeat etiam pro altera.CAN. 660. Duae debent esse monitiones, scilicet singulae pro singulis duobus primis delictis; in delictis autem continuatis seu permanentibus intercedat necesse est inter primam et alteram monitionem saltem trium dierum integrum spatium.CAN. 661. § 1. Monitionibus Superior addat opportunas exhortationes et correctiones, praescriptis insuper poenitentiis aliisque remediis poenalibus, quae apta censeantur ad emendationem rei et scandali reparationem.
§ 2. Praeterea tenetur Superior reum ab occasionibus relabendi removere etiam per translationem, si opus fuerit, ad aliam domum, ubi facilior sit vigilantia et remotior delinquendi occasio.
§ 3. Singulis monitionibus adiiciatur dimissionis comminatio.CAN. 662. Religiosus censetur se non emendasse, si post secundam monitionem novum delictum commiserit vel in eodem permanenter perstiterit; post ultimam monitionem sex saltem dies erit exspectandum, antequam ad ulteriora progressus fiat.CAN. 663. Immediatus Superior maior, postquam monitiones et correctiones incassum cesserint, omnia acta et documenta diligenter colligat et ad supremum Moderatorem transmittat; hic autem ea tradere debet promotori iustitiae, qui ea examinet et suas conclusiones proponat.CAN. 664. § 1. Si promotor iustitiae, cui fas est etiam ulteriores inquisitiones quas opportunas iudicaverit peragere, accusationem proponat, instruatur processus, servatis praescriptis canonum in Parte Prima Libri Quarti, congrua congruis referendo.
§ 2. Ex processu constare debet de delictis patratis, de praemissa duplici monitione et de defectu emendationis.CAN. 665. Tribunal, diligenter perpensis allegationibus tum promotoris iustitiae tum rei, si quidem iudicaverit satis probata esse ea de quibus in can. 664, § 2, sententiam dimissionis pronuntiet.CAN. 666. Sententia exsecutioni mandari nequit, nisi fuerit a Sacra Congregatione confirmata; ad quam tribunalis praeses et sententiam et omnia acta processus quamprimum transmittere curabit.CAN. 667. Pro dissitis regionibus etiam in casibus ordinariis supremi Moderatores cum consensu sui Consilii seu Capituli possunt dimittendi facultatem demandare probis ac prudentibus religiosis, qui saltem tres esse debent, firmo praescripto can. 663-666.CAN. 668. In casu, de quo in can. 653, religiosus statim potest a Superiore maiore, vel si periculum sit in mora et tempus non adsit recurrendi ad Superiorem maiorem, a Superiore quoque locali, cum consensu sui Consilii, ad saeculum remitti, habitu religioso illico deposito; religioso autem dimisso, statim processus, si nondum fuerit institutus, instituatur ad normam canonum qui praecedunt.
CAPUT IV.
De religiosis dimissis qui vota parpetua nuncupnrunt.CAN. 669. § 1. Professus qui vota perpetua emisit, a religione dimissus, votis religiosis manet adstrictus, salvis constitutionibus aut Sedis Apostolicae indultis quae aliud ferant.
§ 2. Si clericus est in minoribus ordinibus constitutus, eo ipso reducitur ad statum laicalem.CAN. 670. Clericus in sacris qui aliquid delictum commisit de quo in can. 646, aut dimissus est ob delictum quod iure communi punitur infamia iuris vel depositione vel degradatione, perpetuo prohibetur deferre habitum ecclesiasticum.CAN. 671. Si vero dimittatur ob delicta minora iis de quibus in can. 670:
1.° Ipso facto suspensus manet, donec a Sancta Sede absolutionem obtinuerit;
2.° Sacra Congregatio, si id expedire iudicaverit, dimisso praecipiat ut, habitu cleri saecularis indutus, commoretur in certa dioecesi, indicatis Ordinario causis ob quas dimissus fuit;
3.° Si dimissus praecepto de quo n. 2 non paruerit, religio ad nihil tenetur, et dimissus eo ipso privatus est iure deferendi habitum ecclesiasticum;
4.° Ordinarius dioecesis pro eius commoratione designatae, religiosum in domum poenitentiae mittat, vel eum committat curae et vigilantiae pii ac prudentis sacerdotis; et si religiosus non paruerit, servetur praescriptum n. 3;
5.° Religio, per manus Ordinarii loci commorationis, caritativum subsidium dimisso suppeditet pro necessariis ad vitae sustentationem, nisi ipse aliunde sibimet providere valeat;
6.° Si dimissus vitae rationem ecclesiastico viro dignam non agat, transacto anno aut etiam prius, iudicio Ordinarii, privetur caritativo subsidio, eiiciatur e domo poenitentiae eique auferatur ius deferendi habitum ecclesiasticum ab ipso Ordinario, qui statim mittere curet opportunam relationem tum ad Sedem Apostolicam tum ad religionem;
7.° Si vero dimissus praedicto tempore tam laudabiliter se gesserit ut merito haberi possit vere emendatus, Ordinarius eius preces apud Sanctam Sedem commendabit pro absolutione a censura suspensionis, et, ea obtenta, eidem in sua dioecesi permittat, adhibitis opportunis cautelis et limitationibus, Missae celebrationem et etiam, pro suo arbitrio et prudentia, aliud sacrum ministerium, unde honeste vivere queat; quo in casu religio caritativum subsidium intermittere potest. Quod si agatur de diacono aut subdiacono, res ad Sanctam Sedem deferatur.CAN. 672. § 1. Dimissus, votis in religione emissis non solutus, tenetur ad claustra redire; et si argumenta plenae emendationis per triennium dederit, religio tenetur eum recipere; quod si graves obstent rationes sive ex parte religionis sive ex parte religiosi, res iudicio Sedis Apostolicae subiiciatur.
§ 2. Quoties vero vota in religione emissa cessaverint, si dimissus Episcopum benevolum receptorem invenerit, sub eius iurisdictione et speciali vigilantia maneat, servato praescripto can. 642; secus res ad Sanctam Sedem deferatur.
TITULUS XVII.
De societatibus sive virorum sive mulierum
in communi viventium sine votis.CAN. 673. § 1. Societas sive virorum sive mulierum, in qua sodales vivendi rationem religiosorum imitantur in communi degentes sub regimine Superiorum secundum probatas constitutiones, sed tribus consuetis votis publicis non obstringuntur, non est proprie religio, nec eius sodales nomine religiosorum proprie designantur.
§ 2. Huiusmodi societas est clericalis vel laicalis, iuris pontificii vel dioecesani ad normam can. 488, nn. 3, 4.CAN. 674. Circa erectionem et suppressionem societatis eiusque provinciarum vel domorum, eadem valent quae de Congregationibus religiosis constituta sunt.CAN. 675. Regimen determinatur in uniuscuiusque societatis constitutionibus; sed in omnibus serventur, congrua congruis referendo, can. 499-530.CAN. 676. § 1. Societas eiusque provinciae et domus capaces sunt acquirendi et possidendi bona temporalia.
§ 2. Administratio bonorum regitur praescripto can. 532-537.
§ 3. Quidquid sodalibus obvenit intuitu societatis, eidem acquiritur; cetera bona sodales secundum constitutiones retinent, acquirunt et administrant.CAN. 677. In admittendis candidatis serventur constitutiones, salvo praescripto can. 542.CAN. 678. In iis quae ad studiorum rationem et ad suscipiendos ordines pertinent, sodales iisdem legibus tenentur ac saeculares clerici, salvis peculiaribus praescriptionibus a Sancta Sede datis.CAN. 679. § 1. Sodales societatis, praeter obligationes quibus, uti sodales, obnoxii sunt secundum constitutiones, tenentur communibus clericorum obligationibus, nisi ex natura rei vel ex sermonis contextu aliud constet, pariterque stare debent praescriptis can. 595-612, nisi constitutiones aliud ferant.
§ 2. Clausuram servent ad normam constitutionum sub Ordinarii loci vigilantia.CAN. 680. Iidem, etiam laici, gaudent clericorum privilegiis, de quibus in can. 119-123, aliisque societati directe concessis, non autem privilegiis religiosorum sine speciali indulto.CAN. 681. Praeter proprias cuiusque societatis constitutiones, circa transitum ad aliam societatem vel ad aliquam religionem aut circa sodalium exitum a societate etiam iuris pontificii, serventur, congrua congruis referendo, praescripta can. 632-635, 645; circa eorum dimissionem, praescripta can. 646 - 672.
PARS TERTIA.
DE LAICIS.
CAN. 682. Laici ius habent recipiendi a clero, ad normam ecclesiasticae disciplinae, spiritualia bona et potissimum adiumenta ad salutem necessaria.CAN. 683. Non licet laicis habitum clericalem deferre, nisi agatur vel de Seminariorum alumnis aliisque adspirantibus ad ordines de quibus in can. 972, § 2, vel de laicis, servitio ecclesiae legitime addictis, dum intra eandem ecclesiam sunt aut extra ipsam in aliquo ministerio ecclesiastico partem habent.
TITULUS XVIII.
De fidelium associationibus in genere.CAN. 684. Fideles laude digni sunt, si sua dent nomina associationibus ab Ecclesia erectis vel saltem commendatis; caveant autem ab associationibus secretis, damnatis, seditiosis, suspectis aut quae studeant sese a legitima Ecclesiae vigilantia subducere.CAN. 685. Associationes distinctae a religionibus vel societatibus de quibus in can. 487-681, ab Ecclesia constitui possunt vel ad perfectiorem vitam christianam inter socios promovendam, vel ad aliqua pietatis aut caritatis opera exercenda, vel denique ad incrementum publici cultus.CAN. 686. § 1. Nulla in Ecclesia recognoscitur associatio quae a legitima auctoritate ecclesiastica erecta vel saltem approbata non fuerit.
§ 2. Associationes erigere vel approbare pertinet, praeter Romanum Pontificem, ad loci Ordinarium, exceptis illis quarum instituendarum ius, apostolico ex privilegio, aliis reservatum est.
§ 3. Licet privilegium concessum probetur, semper tamen, nisi aliud in ipso privilegio cautum sit, requiritur ad validitatem erectionis consensus Ordinarii loci scripto datus; consensus tamen ab Ordinario praestitus pro erectione domus religiosae valet etiam pro erigenda in eadem domo vel ecclesia ei adnexa associatione, quae non sit constituta ad modum organici corporis et illius religionis sit propria.
§ 4. Vicarius Generalis ex solo mandato generali, et Vicarius Capitularis nequeunt associationes erigere aut consensum praebere pro earum erectione aut aggregatione.
§ 5. Erectionis litterae ab iis qui ex privilegio apostolico associationem erigunt, gratis concedantur sola excepta taxa pro expensis necessariis.CAN. 687. Ad normam can. 100, tunc tantum fidelium associationes iuridicam in Ecelesia personam acquirunt, cum a legitimo Superiore ecclesiastico formale obtinuerunt erectionis decretum.CAN. 688. Associatio titulum seu nomen ne assumat quod levitatem aut absonam novitatem sapiat, vel speciem devotionis a Sede Apostolica non probatam exprimat.CAN. 689. § 1. Quaelibet associatio sua statuta habeat, a Sede Apostolica vel ab Ordinario loci examinata et approbata.
§ 2. Statuta quae non sint confirmata a Sede Apostolica, moderationi et correctioni Ordinarii loci semper subiecta manent.CAN. 690. § 1. Omnes associationes, etiam ab Apostolica Sede erectae, nisi speciale obstet privilegium, iurisdictioni subsunt et vigilantiae Ordinarii loci, qui ad normas sacrorum canonum eas invisendi ius habet et munus.
§ 2. Associationes tamen, quae vi privilegii apostolici a religiosis exemptis in suis ecclesiis institutae sunt, Ordinariis locorum fas non est visitare quod attinet ad ea quae internam disciplinam seu spiritualem associationis directionem spectant.CAN. 691. § 1. Associatio legitime erecta, nisi aliud expresse cautum sit, bona temporalia possidere et administrare potest sub auctoritate Ordinarii loci, cui rationem administrationis saltem quotannis reddere debet, ad normam can.1525, minime vero parochi, licet in eius territorio erecta sit, nisi aliud Ordinarius ipse statuerit.
§ 2. Potest, ad normam statutorum, oblationes recipere, et receptas erogare ad pios ipsius associationis usus, salva semper offerentium voluntate.
§ 3. Nulli associationi eleemosynas colligere licet, nisi id aut statuta permittant, aut necessitas postulet, et loci Ordinarii consensus accedat ac servetur forma ab eodem praescripta.
§ 4. Ad eleemosynas extra territorium colligendas uniuscuiusque Ordinarii venia, scripto data, requiritur.
§ 5. Oblationum quoque ac eleemosynarum fidelis erogationis rationem associatio reddat Ordinario loci.CAN. 692. Ad fruendum associationis iuribus, privilegiis, indulgentiis, aliisque gratiis spiritualibus, necesse est et sufficit ut quis in eam valide receptus sit, secundum propria associationis statuta et ab ea legitime non expulsus.CAN. 693. § 1. Acatholici et damnatae sectae adscripti aut censura notorie irretiti et in genere publici peccatores valide recipi nequeunt.
§ 2. Eadem persona potest adscribi pluribus associationibus, salvo praescripto can. 705.
§ 3. Absentes ne adscribantur associationibus ad modum organici corporis constitutis; praesentes autem, nonnisi scientes ac volentes adscribi possunt.
§ 4. Salvo praescripto can. 704, religiosi possunt piis associationibus nomen dare, exceptis iis quarum leges, Superiorum iudicio, cum observantia regulae et constitutionum conciliari nequeant.CAN. 694. § 1. Receptio fiat ad normam iuris ac statutorum uniuscuiusque associationis.
§ 2. Ut autem de receptione constet, inscriptio in albo associationis fieri omnino debet; imo haec inscriptio, si associatio in personam moralem erecta fuerit, est ad validitatem necessaria.CAN. 695. Occasione receptionis in associationem nihil directe vel indirecte exigatur, praeter id quod in statutis legitime approbatis designatum sit, aut ab Ordinario loci, ratione specialium circumstantiarum expresse permissum in associationis favorem.CAN. 696. § 1. Nemo, legitime adscriptus, ab associatione dimittatur, nisi iusta de causa ad normam statutorum.
§ 2. Qui in casum inciderint, de quo in can. 693, § l, expungantur, praemissa monitione, servatis propriis statutis et salvo iure recursus ad Ordinarium.
§ 3. Etiamsi in statutis nihil expresse caveatur etiam loci Ordinarius quod ad omnes associationes, et Superior religiosus quod ad associationes ex apostolico indulto a religiosis erectas attinet, possunt socios dimittere.CAN. 697. § 1. Associationes legitime erectae ius habent, ad normam statutorum et sacrorum canonum, celebrandi comitia, edendi peculiares normas quae ipsum sodalitium respiciant, eligendi administratores bonorum, officiales et ministros, firmo praescripto can. 715.
§ 2. In iis quae convocationem ad comitia et electiones respiciunt, serventur ius commune, quod prostat in can. 161-182 et statuta iuri communi non contraria.CAN. 698. § 1. Nisi privilegium apostolicum aliud expresse caveat, nominatio moderatoris et cappellani pertinet ad loci Ordinarium in associationibus ab ipso vel ab Apostolica Sede erectis aut approbatis, et in associationibus a religiosis vi apostolici privilegii erectis extra proprias ecclesias; in associationibus vero erectis a religiosis in propriis ecclesiis requiritur tantum Ordinarii loci consensus, si a Superiore moderator et cappellanus e clero saeculari eligantur.
§ 2. Moderator et cappellanus possunt, durante munere, benedicere associationis habitum seu insignia, scapularia, etc., eaque adscribendis imponere; quod vero ad conciones attinet, serventur praescripta can. 1337 -1342.
§ 3. Moderatorem et cappellanum revocare ex iusta causa possunt qui illos nominaverunt eorumque successores vel Superiores.
§ 4. Idem potest esse moderator et cappellanus.CAN. 699. § 1. Ob graves causas et salvo iure recursus ad Apostolicam Sedem, potest loci Ordinarius supprimere non solum associationem a se vel a decessoribus suis erectam, sed etiam associationem ex apostolico indulto a religiosis erectam de consensu Ordinarii loci.
§ 2. Associationes vero ab ipsa Apostolica Sede erectae nonnisi ab eadem supprimi possunt.
TITULUS XIX.
De fidelium associationibus in specie.CAN. 700. Triplex distinguitur in Ecclesia associationum species: tertii Ordines saeculares, confraternitates, piae uniones.CAN. 701. § 1. Inter pias laicorum associationes, ordo praecedentiae est qui sequitur, firmo praescripto can. 106, nn. 5, 6:
1.° Tertii Ordines;
2.° Archiconfraternitates;
3.° Confraternitates;
4.° Piae uniones primariae;
5.° Aliae piae uniones.
§ 2. Confraternitas sanctissimi Sacramenti, si agatur de processione in qua defertur sanctissimum Sacramentum, praecedit ipsis archiconfraternitatibus.
§ 3. Omnes autem tunc solummodo ius praecedentiae habent, cum collegialiter incedunt sub propria cruce vel vexillo et cum habitu seu insignibus associationis.
CAPUT I.
De tertiis Ordinibus saecularibus.CAN. 702. § 1. Tertiarii saeculares sunt qui in saeculo, sub moderatione alicuius Ordinis, secundum eiusdem spiritum, ad christianam perfectionem contendere nituntur, modo saeculari vitae consentaneo, secundum regulas ab Apostolica Sede pro ipsis approbatas.
§ 2. Si tertius saecularis Ordo in plures associationes dividatur, harum quaelibet legitime constituta dicitur sodalitas tertiariorum.CAN. 703. § 1. Firmo privilegio nonnullis Ordinibus concesso, nulla religio potest tertium Ordinem sibi adiungere.
§ 2. Dato etiam apostolico privilegio, Superiores religiosi possunt quidem personas particulares tertio Ordini adscribere, sed nequeunt sodalitatem tertiariorum valide erigere sine consensu Ordinarii loci ad normam can. 686, § 3.
§ 3. Nec sodalitatibus a se erectis possunt concedere usum particularium vestium, in publicis sacris functionibus deferendarum, sine speciali eiusdem Ordinarii licentia.CAN. 704. § 1. Qui vota nuncupavit vel in perpetuum vel ad tempus in aliqua religione, nequit simul ad ullum tertium Ordinem pertinere, etsi eidem antea fuerit adscriptus.
§ 2. Si solutus a votis ad saeculum redierit, antiqua adscriptio reviviscit.CAN. 705. Nulla tertiariorum sodalitas, sine apostolico indulto, adscribere potest sodales alius tertii Ordinis in eodem remanentes; singulis tamen sodalibus licet iusta de causa transire sive ab alio ad alium tertium Ordinem, sive ab alia ad aliam sodalitatem eiusdem tertii Ordinis.CAN. 706. Publicis processionibus, funeribus aliisque ecclesiasticis functionibus tertiarii possunt, sed non tenentur collegialiter interesse; at si intersint, cum suis insignibus sub cruce propria incedant necesse est.
CAPUT II.
De confraternitatibus et piis unionibus.CAN. 707. § 1. Associationes fidelium quae ad exercitium alicuius operis pietatis aut caritatis erectae sunt, nomine veniunt piarum unionum; quae, si ad modum organici corporis sint constitutae,sodalitia audiunt.
§ 2. Sodalitia vero in incrementum quoque publici cultus erecta, speciali nomine confraternitates appellantur.CAN. 708. Confraternitates nonnisi per formale erectionis decretum constitui possunt; pro piis autem unionibus sufficit Ordinarii approbatio, qua obtenta, ipsae, licet morales personae non sint, capaces tamen sunt obtinendi gratias spirituales ac praesertim indulgentias.CAN. 709. § 1. Confratres nequeunt sacris functionibus operam praestare, nisi confraternitatis habitum seu insignia deferant.
§ 2. Mulieres confraternitatibus adscribi tantum possunt ad lucrandas indulgentias et gratias spirituales confratribus concessas.CAN. 710. Titulus seu nomen confraternitatis vel piae unionis desumatur vel a Dei attributis, vel a christianae religionis mysteriis, vel a festis Domini et Beatae Virginis Mariae, vel a Sanctis, vel a pio opere ipsius sodalitii.CAN. 711. § 1. Plures confraternitates vel piae uniones eiusdem tituli ac instituti, nisi id eis specialiter concessum sit aut iure cautum, ne erigantur neve approbentur in eodem loco; si vero agatur de magnis civitatibus, id licet, dummodo inter ipsas intercedat conveniens, iudicio Ordinarii loci, distantia.
§ 2. Curent locorum Ordinarii ut in qualibet paroecia instituantur confraternitates sanctissimi Sacramenti, ac doctrinae christianae; quae, legitime erectae, ipso iure aggregatae sunt eisdem Archiconfraternitatibus in Urbe a Cardinali Urbis Vicario erectis.CAN. 712. § 1. Confraternitates vel piae uniones ne erigantur, nisi in ecclesia aut oratorio publico vel saltem semi-publico.
§ 2. Ne instituantur, sine Capituli consensu, in ecclesia cathedrali aut collegiali.
§ 3. In ecclesiis vel oratoriis religiosarum Ordinarius loci permittere potest erectionem associationis mulierum tantum, aut piae unionis quae nonnisi precationibus incumbat et gratiarum dumtaxat spiritualium communicatione gaudeat.CAN. 713. § 1. Religiosi cum confraternitatibus piisve unionibus a se erectis possunt et debent communicare omnes et solas gratias spirituales, quae in facultatibus a Sede Apostolica receptis specifice et nominatim communicabiles declarentur, eaeque in actu erectionis manifestandae sunt singulis, servato praescripto can. 919.
§ 2. Confraternitatibus, ab iisdem erectis, non licet vestem propriam seu insignia, quae in publicis processionibus aliisque sacris functionibus deferenda sunt, assumere sine speciali Ordinarii loci licentia.CAN. 714. Confraternitas proprium habitum vel insignia, sine licentia Ordinarii loci, ne dimittat neve immutet.CAN. 715. § 1. Comitiis confraternitatum, etsi in regularium ecclesiis et oratoriis celebrandis, per se vel per delegatum praeesse sine iure tamen suffragii, dignos et idoneos officiales et ministros electos confirmare, indignos vel non idoneos respuere aut removere, statuta aliasve ordinationes, nisi a Sede Apostolica approbatae fuerint, corrigere et approbare, pertinet ad loci Ordinarium.
§ 2. De comitiorum extraordinariorum celebratione confraternitas Ordinarium loci eiusve delegatum tempestive praemoneat; secus Ordinario ius est comitia impediendi vel eorum decreta penitus infirmandi.CAN. 716. § 1. Confraternitates et piae uniones, in propriis ecclesiis erectae, functiones non paroeciales, servatis servandis, independenter a parocho exercere possunt, dummodo ministerio paroeciali in paroeciali ecclesia non noceant.
§ 2. Idem servetur etiam in casu quo paroecia erecta sit in ipsa confraternitatis ecclesia.
§ 3. In dubio utrum funetiones confraternitatis vel piae unionis noceant, necne, ministerio paroeciali, ad Ordinarium loci spectat ius decidendi, itemque statuendi practicas normas servandas.CAN. 717. § 1. Si in ecclesiis non suis erectae sint, proprias functiones ecclesiasticas in sacello tantum vel altari, in quo sunt erectae, peragere possunt ad normam can. 716 et peculiarium statutorum.
§ 2. Patrimonium confraternitatis et piae unionis, quae erecta sit in ecclesia non sua, aut cuius ecclesia sit simul ecclesia paroecialis, debet esse separatum a bonis fabricae vel communitatis.CAN. 718. Confraternitates processionibus consuetis et aliis, quas Ordinarius loci indixerit, tenentur collegialiter cum propriis insignibus et sub proprio vexillo interesse, nisi Ordinarius aliud praescripserit.CAN. 719. § 1. De Ordinarii loci consensu confraternitas vel pia unio de alia ad aliam sedem transferri potest, nisi iure aut statutis a Sede Apostolica probatis translatio prohibeatur.
§ 2. Quoties agatur de transferenda confraternitate vel pia unione alicui religioni reservata, Superioris consensus est requirendus.
CAPUT III.
De archiconfraternitatibus et primariis unionibus.CAN. 720. Sodalitia quae iure pollent alias eiusdem speciei associationes sibi aggregandi, archisodalitia, vel archiconfraternitates, vel piae uniones, congregationes, societates primariae appellantur.CAN. 721. § 1. Nulla associatio potest sine apostolico indulto alias sibi valide aggregare.
§ 2. Archiconfraternitas vel primaria unio eas tantum potest confraternitates vel pias uniones sibi aggregare, quae sint eiusdem tituli ac finis, nisi indultum apostolicum aliud ferat.CAN. 722. § 1. Per aggregationem communicantur omnes indulgentiae, privilegia et aliae gratiae spirituales communicabiles quae associationi aggreganti directe et nominatim a Sede Apostolica concessae fuerint vel in posterum concedantur, nisi aliud in indulto apostolico caveatur.
§ 2. Ex hac communicatione nullum ius associatio aggregans acquirit supra aggregatam.CAN. 723. Ad aggregationis validitatem requiritur ut:
1.° Associatio iam fuerit canonice erecta nec alii archiconfraternitati vel primariae unioni aggregata;
2.° Fiat de consensu Ordinarii loci scriptis dato una cum eius litteris testimonialibus;
3.° Indulgentiae, privilegia et aliae gratiae spirituales quae per aggregationem communicantur, enumerentur in elencho, ab Ordinario loci in quo archiconfraternitas sita est, recognito et societati aggregatae tradendo;
4.° Aggregatio fiat formula in statutis praescripta et in perpetuum;
5.° Litterae aggregationis expediantur gratis omnino et nulla prorsus mercede etiam sponte oblata, exceptis necessariis expensis.CAN. 724. Archiconfraternitas vel primaria unio de alia ad aliam sedem nonnisi ab Apostolica Sede transferri potest.CAN. 725. Titulus archisodalitii vel archiconfraternitatis vel unionis primariae, etiam honoris tantum causa, potest associationi ab una Sede Apostolica concedi.