textcolorredA- mo- re Chris- ti no- bi- lis textcolorred* et fi- li- us To- ni- tru- i, ar- ca- na Io- an- nes De- i, fa- tu re- ve- la- vit sa- cro. - Captis solebat piscibus patris senectam pascere, turbante, dum natat salo, immobilis fide stetit. Hamum profundo merserat, piscatus est Verbum Dei : iactavit undis retia, vitam levavit hominum. Piscis bonus pia est Fides mundi supernatans salum, subnixa Christi pectore, Sancto locuta Spiritu : << In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt. >> Sed ipse laude resonet et laureatus Spiritu scriptis coronetur suis. Commune multis passio, cruorque delictum lavans; hoc morte praestat martyrm, quod fecit esse martyres. Vinctus tamen ab impiis, calente olivo dicitur tersisse mundo pulverem, stetisse victor aemuli. Gloria tibi, Domine, gloria Unigenito, una cum Sancto Spiritu in sempiterna saecula. Amen.