textcolorredChris- te, cunc- to- rum textcolorred* do- mi- na- tor al- me, - plebs ti- bi sup- plex re- so- net in au- la, - an- nu- o cu- ius red- e- unt co- len- da - tem- po- re fes- ta.- - Cerne, quod puro, Deus, in honore plebs tua supplex resonet in aula, annuo cuius redeunt colenda tempore festa. Haec domus rite tibi dedicata noscitur, in qua populus sacratum corpus assumit, bibit et beatum sanguinis haustum. Hic sacrosancti latices veternas diluunt culpas perimuntque noxas chrismate vero, genus ut creetur christicolarum. Hic salus aegris, medicina fessis, lumen orbatis, veniaque nostris fertur offensis, timor atque meror pellitur omnis. Daemonis saevi perit hic rapina, pervicax monstrum pavet et retenta corpora linquens fugit in remotas otius umbras. Hic locus nempe vocitatur aula regis immensi nitidique caeli porta, quae vitae patriam petentes accipit omnes. Turbo quam nullus quatit aut vagantes diruunt venti pentrantque nimbi, non tetris laedit piceus tenebris tartarus horrens. Quaesumus ergo, Deus, ut sereno adnuas vultu famulos gubernans, qui tui summo celebrant amore gaudia templi. Nulla nos vitae crucient molesta, sint dies laeti placidaeque noctes, nullus ex nobis pereunte mundo sentiat ignes. Haec dies in qua conspicis aram, gaudium nobis tibi consecratam tribuat perenne vigeatque longo temporis usu. Gloria summum resonet parentem, gloria natum pariterque sanctum spiritum, dulci moduletur hymno omne per aevum. Amen.