textcolorredBel- la- tor ar- mis in- cly- tus, textcolorred* Mar- ti- nus, ac- tu no- bi- lis - quae ges- se- rit mi- ra- cu- lis, hym- nis ca- na- mus de- bi- tis. Qui frigoris sub tempore dum clamyde nudum tegit, mox Christo ipsam concidit, se veste tectum prodidit. Tres arte sancta pallidos resuscitavit mortuos, de febre cathecuminum, et alterum suspendio. Orationis ambitu latro sepultus proditur; qua non cadebat impetu pinus reflexa ducitur. Profana dum succenderet, in aera flammam repulit, quo extincta sunt incendia, imbris fuit praesentia. Humore de paralysi curat puellam debilem, morbique rasit fomitem sancti liquoris unguine. Pacem leproso dans viro sordes fugavit ulcerum et, quod lavaret morbidos Iordanis, est in osculo. His et per orbem cognitis ingentibus miraculis, possessor alti spiritus iam regnat in caelestibus Gloria tibi, Domine, gloria Unigenito una cum Sancto Spiritu in sempiterna saecula. Amen.