CODICIS IURIS CANONICI FONTES Emi PETRI CURA Card. GASPARRI EDITI VOLUMEN 1 CONCILIA GENERALIA - ROMANI PONTIFICES USQUE AD ANNUM 1745 NI. 1-364 ROMAE TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS MCMXXXXVII Eihus Petrus Card. Gasparrl sibi reservat lus proprietatis ia hanc Collectaneam sicut in Codicis Praefationem, Fontium Annotationes et indices Analytico-Alphabeticos. PROOEMIUM Codex luris Canonici Pii X iussu digestus, Benedicti XV auctoritate promulgatus, antiquam Ecclesiae disciplinam ple­ rumque retinuit, opportunas licet immutationes attulerit. lam vero in can. 6 Codicis edicitur: « 2° Canones qui ius vetus ex integro referunt, ex veteris iuris auctoritate, atque ideo ex receptis apud probatos auctores interpretationibus, sunt aestimandi; « 3° Canones qui ex parte tantum cum veteri iure con­ gruunt, qua congruunt, ex iure antiquo aestimandi sunt; qua discrepant, sunt ex sua ipsorum sententia diiudicandi; « 4° In dubio num aliquod canonum praescriptum cum veteri iure discrepet, a veteri iure non est recedendum ; »..... Ex his apparet quam necessarium sit ad rectam canonum intelligentiam prae manibus fontes habere ex quibus canones hausti sunt: atque huic ipsi necessitati haec collectio occurrit. Complures leges in notis commemoratae et in hac Colle­ ctione exscriptae a canonibus Codicis prorsus discrepant: eas autem hic ponere placuit ad exhibendam iuris historiam, atque etiam, quando agitur de poenis, ut possint Superiori vel ludici Ecclesiastico praesto esse in iisdem poenis irrogandis. In hac collectione ex industria praetermissi sunt fontes deprompti e veteri Corpore luris Canonici, ex Concilio Tridentino et ex quatuor libris liturgicis (Pontificali Romano, Missali Romano, Caeremoniali Episcoporum, Rituali Romano) quippe quos unumquemque iuris studiosum habere decet. Reliqui autem fontes, prout cum Codice ex toto vel ex parte congruunt, ex integro vel ex parte afferuntur. In exhibendis vero Sacrarum Congregationum Romanarum decisionibus non opportunum visum est causas cum votis Con­ vi Prooemium sultorum integras referre, sed breviter, descripta specie facti, decisiones tantum proponere. Quod si nonnullis in causis nimis multae decisiones col­ ligi possent, illae tantum in hac collectione adsunt quae canonem melius illustrant et ad rem magis facere videntur. Item si eadem causa pluries in Curia Romana agitata fuit, priores quidem decisiones indicantur, at ultima uberius exponitur. Dispositio vero fontium haec est: 1. Temporis ordine referuntur leges Conciliorum Genera­ lium, quae in veteri Corpore luris Canonici, in actis Romano­ rum Pontificum, vel in S. Tridentina Synodo non inveniuntur. 2. Eodem ordine exhibentur acta Romanorum Pontificum, quae in antiquo Corpore luris Canonici desiderantur, ita tamen ut fontes, qui ab ipso legislatore in paragraphes divisi non sunt, in hac editione utilitatis gratia numeris distinguantur. Pari modo, quotiescumque lex allata ad alias forte provocat leges, nec eas accuratius determinat, istae quoque leges in stu­ diosorum commodum ad calcem paginarum plerumque indi cantur. 3. Curiae Romanae acta ita referuntur, ut inter SS. Con­ gregationes, Tribunalia et Officia auctoritatis ordo servetur; eiusdem vero generis acta temporis ordine disposita sint. Quo­ niam vero his actis duo dies saepe ascribuntur, confectionis scilicet actorum et approbationis Pontificiae, in hac Collectione uterque dies indicatur, dum in Codice unus approbationis dies appositus est, quia istiusmodi acta tum demum vigere incipiunt, cum Pontificia approbatione muniuntur. 4. Singuli autem fontes distinguuntur singulis successive numeris, qui per omnia Collectionis volumina currunt, quo fon­ tium citatio etiam hac ratione facilior ac simplicior evadat. 5. Demum huius Collectionis voluminibus, praesertim postremo, varii indices seu elenchi additi sunt, ut ii, qui iuris canonici studio incumbunt, fontes investigare easque cum Codice comparare facilius et expeditius valeant. ELENCHUS OPERUM AD QUAE PRO REPERIENDIS FONTIBUS IN HOC VOLUMINE RELAT.S VIRI STUDIOSI REMITTUNTUR. Acta et Decreta Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani, Romae (1872). Impen­ sis Paulini Lazzarini, Typographi Concilii Vaticani. Caesaris S. R. E. Card. Baronii, Annales Ecclesiastici, Friburgi Helv. (1887). Ex Typis Operis Sancti Pauli. Bullarum, Privilegiorum ac Diplomatum Romanorum Pontificum Amplissima Collectio, opera et studio CAROLI Cocquelines, Romae (1739-1744). Sumptibus Hieronymi Mainardi. Benedicti Papae XIV, Bullarium, Romae (1746-1757). Typis S. C. de Propa­ ganda Fide. Bullarium Ordinis FF. Praedicatorum, Romae (1729-1740). Ex Typographia Hieronymi Mainardi. A. Bizzarri, Collectanea in usum Secretoriae S. C. Episcoporum et Regula­ rium, Romae (1885). Typographia Polyglotta S. C. de Prop. Fide. Collectanea S. Congregationis de Propaganda Fide, Romae (1907). Typographia Polyglotta S. C. de Prop. Fide. Ioannes Dominicus Mansi, Sacrorum Conciliorum nova lectio, Florentiae (1759, sq.). Expensis Antonii Zatta Veneti. et amplissima Col­ Concilium Romanum in Sacrosancta Basilica Lateranensi celebratum a. 1725, Romae (1764). Barbiellini. Decreta Authentica Sacrae Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis prae­ positae, edita iuseu et auctoritate SS. D. N. Leonis PP. XIII, Ratisbonae, etc. (1883)· Pustet. Vincentius Ludovicus Card. Οοττι, Veritas Religionis Christianae, Romae (1735, sq.). Typographia Barnabô. Ius Pontificium de Propaganda Fide, Romae (1888-1897). Typographia Poly­ glotta. De Lambertinis Prosper, De Servorum Dei Bcatificatione et Beatorum Canonizatione, Bononiae (1734, sq.). Longhi. Mione (1841, sq.). J.-P., Patrologiae Cursus completus. Series prima Latina, Parisiis INDEX FONTIUM QUI IN HOC VOLUMINE REFERUNTUR N. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. I. - CONCILIA GENERALIA. PAO. Concilium Nicaenum I (a. 325)...................................................................................... 1 Symbolum Concilium Concilium Concilium Concilium Concilium Concilium Concilium Concilium Nicaeno-Constantinopolitanum(a. 381).................................................. * Ephesinum (a. 431)..................................................................................... ' Constantinopolitanum II (a.553).................................................................... ? Nicaenum II (a. 787)....................................................................................... 2 Constantinopolitanum IV (a. 869).................................................................. 3 Lateranense I (a. 1123)...................................................................................... 4 Lateranense II (a. 1139)................................................................................. 5 Basiieense (a. 1431)...........................................................................................5 Vaticanum (a. 1870).......................................................................................... $ II. - ROMANI PONTIFICES. 11. S. Clemens I, ep. Propter subitas, a. 90-99 (?)................................................ 12. S. Cornelius I, ep. Quantam sollicitudinem, a. 252, Professio fidei schisma ticorum...................................................................................................................... 15 16 13. S. Stephanus 1, ep. ad Cyprianum Episcop. Carthaginien., a. 254-257 (frag mentum)................................................................................................................. 16 14. S. Damasus I (in Synodo Romana IV), a. 380 ................................................ 15. S. Siricius, ep. Directa ad decessorem, 10 febr. 385 ...................................... 17 17 17 16. S. Innocentius I, ep. Etsi tibi, 15 febr. 404 ...................................................... 17. 18. 19. 20. 21. 22. 23. 24. 25. 26. 27. 28. 29. 30. 31. 32. 33. 34. ep. Consulenti tibi, 20 febr. 403............................................ ep. Magna me gratulatio, 13 dec. 414................................. ep. S/ instituta ecclesiastica, 19 mart. 416...................... ep. In requirendis Dei rebus, 27 ian. 417...................... Quamvis Patrum traditio, 21 mart. 418........................... ep. Retro maioribus tuis, 11 mart. 422 ................................ Pelagius II, ep. Dilectionis vestrae, c. a. 585..................................................... Hadrianus I, ep. Institutio universalis, a. 785 ................................................ Nicolaus I, ep. Proposueramus quidem, a. 865 ................................................ S. Leo IX, ep. Quia Auctore Deo, a. 1051 ... ................................. » ep. In terra pax hominibus, 2 sept. 1053...................................... » ep. Cum ex venerabilium, 17 dec. 1053 ...................................... Innocentins II, ep. Testante Apostolo, 16 iul. 1141........................................... Innocentius III, ep. Eius exemplo, 18 dec. 1208................................................ Honorius III, const. Has leges, a. 1220................................................................ » ep. Sedis Apostolicae, 23 apr. 1221........................................... Gregorius IX, ep. Cum sicut ex, 8 iul. 1241...................................................... Innocentius IV, ep. Sub catholicae, 6 mart. 1254 ........................................... » » » » S. Zosimus, ep. S. Bonifacius I, 18 19 19 20 20 21 22 23 23 24 25 26 27 28 29 29 30 30 X N· Index Fontium PAO. 35. Professio fidei (in Cone. Lugdunen. II) a Michaele Palaeologo Gregorio X oblata a. 1274 .................................................................................................... 32 36. loannes XXII, litt. encycl. Oloriosant Ecclesiam, 23 ian. 1318............................ 34 37. > const. Super illius, a. 1326 ................................................................. 35 38. » const. Licet, 23 oct 1327, ari. errorum Marsilii Patavini et ioannis de Janduno, damn................................................................................... 36 39. Benedictus XII, const. Benedictus Deus, 29 ian. 1336 ............................................ 37 40. » a. 1341, prop. Armcnorum, damn................................................. 39 41. Clemens VI, const. Etsi solertem, 21 iul. 1346 ........................................................... 41 42. » ep. Super quibusdam, 29 sept. 1351...................................................... 44 43. Martinus V (in Cone. Constantien.), const. Inter cunctas, 22 febr. 1418 . 46 44. » (in Cone. Constantien.), const. In eminentis, 22 febr. 1418 . . 57 45. > (in Cone. Constantien.), const. Ad evitanda, a. 1418 . . . . 58 46. > const. Ad reprimendas, 1 febr. 1428 ................................................. 58 47. > const Ineffabile, 26 maii 1429 .......................................................... 61 48. Eugenius IV, const. Excellentissimum, 26 maii 1433.......................................... 62 49. > const. Cum detestabile, 18 maii 1434 .......................................... 63 50. · ep. Non mediocri, a. 1439 ......................................................................64 51. » (in Cone. Florentin.), const. Laetentur caeli, 6 iul. 1439 . . 69 52. · (in Cone. Florentin.), const. Exaltate Deo, 22 nov. 1439. . 71 53. · ep. Fide digna, 8 iul. 1440............................................................... 77 54. » (in Cone. Florentin.), const Cantate Domino, 4 febr. 1441 . 7S 55. Pius II, const. Exsecrabilis, 18 ian. 1459 .............................................................. 82 56. » const. Cum servare, 12 iun. 1459 ............................................................ 83 57. » const. Cum ex sacrorum, 17 nov. 1461................................................ 84 58. Sixtus IV, const. Licet ea, 9 aug. 1478 .............................................................. 85 59. Innocentius VIII, const Summis, 5 dec. 1484 ................................................... 87 60. » const. Officii nostri, 25 ian. 1491.......................................... 89 61. Alexander VI, const. In eminenti, 13 apr. 1502 .............................................. 92 62. luliusII, const. Romani Pontificis^ 28 iul. 1505 ..................................... 94 63. » const Regis pacifici, 24 febr. 1509 .................................................... 97 64. » const. Suscepti regiminis, 1 iul. 1509................................................... 98 65. Leo X(in Cone. Latcranen. V), const. Supernae dispositionis, 5 maii 1514 . 101 66. » (in Cone. Latcranen. V), const Regimini universalis, 4 maii 1515 . 111 67. » (in Cone. Lateranen. V), const. Inter multiplices, 4 maii 1515 . . 113 68. » (in Cone. Lateranen. V), const. Inter sollicitudines, 4 maii 1515 . 115 69. » const. Inter graves, 25 maii 1515...................................................... 117 70. » (in Cone. Lateranen. V), const. Pastor aeternus, 19 dec. 1516 . . 120 71. · in Cone. Lateranen. V). const. Supernae Maiestatis, 19 dcc. 1516 . 122 72. » (in Cone. Lateranen. V), const. Dum intra, 19 dec. 1516 .... 125 73. · litt. ap. Intelleximus, 13 nov. 1517......................................................... 127 74. » litt ap. Licet alias, 6 dec. 1517.............................................................. 127 75. > const. Quam Deo, 23 iul. 1519................................................................... 128 76. » const. Exsurge Domine, 15 iun. 1520, errores Martini Luther, damn................................................................................................... 129 77. » ep. encycl. Honestis, 15 febr. 1521............................................................ 134 78. Hadrianus VI, ep. Dudum, 20 iul. 1522 ....................................................... 135 79. Clemens VII, ep. Cum sicut, 15 ian. 1530 ....................................................... 13g 80 Paulus 111, const. Sanctissimus, 22 dec. 1534 ............................................. 139 Index Fontium N. 81. 82. 83. 84. 85. 86. 87. 88. 89. 90. 91. 92. 93. 94. 95. 96. 97. 98. 99. 100. 101. 102. 103. 104. 105. 106. 107. 103. PAO. Paulus 111. const. Altitudo, 1 iun. 1537 ................................................................ » const. Sanctissimus, 11 dec. 1541.................................... > · · » const. Sanctissimus, 18 maii 1543 ................................................ lulius 111, motu propr. Cum sicut nobis, 26 iun. 1550 ................................ » const. Licet a diversis, 18 mart. 1551.......................................... » const. Sanctissimus, 13 febr. 1553 ..................................................... » decr. Sanctissimus, 26 ian. 1554 ..................................................... Paulus IV, const. Iniunctum nobis, 14 iul. 1555 ..................................... » const. Cum venerabiles, 22 aug. 1555 .......................................... · motu propr. Cum saepius, 9 ian. 1556 ..................................... » const. Incumbentia, (25 oct.) 1 nov. 1557 ................................ » motu propr. Inter caeteras, 27 nov. 1557 ..................................... » const. Postquam, 20 iul. 1558 .......................................................... » const. Cum ex apostolatus, 15 febr. 1559 ................................ » const. In sacra, 19 iul. 1559 .......................................................... Pins IV, const. Sedis Apostolicae, 3 apr. 1560 .......................................... » const. Pastoralis officii, 3 apr. 1560 .......................................... » const. De salute gregis, 4 sept. 1560 .......................................... » motu propr. Cupientes, 11 oct. 1560 .......................................... * const. Sanctissimus, 26 oct. 1560................................................. » const. Ea quae a praedecessoribus, 13 nov. 1560. . . » ep. Cum sicut nuper, 16 apr. 1561..................................................... » breve 11 aug. 1562 ............................................................................... * const. Sedis Apostolicae, 13 febr; 1564 ................................ » const. Dominici gregis, 24 mart. 1564 ..................... » const. Romanum Pontificem, 17 oct. 1564..................................... » const. !n sacrosancta, 13 nov. 1564 ..................................................... > const. Iniunctum nobis, 13 nov. 1564, Professio Fidei Trident. . 109. » const. In suprema, 25 nov. 1564 ........................................................... 110. S. Pius V, const. Sanctissimus in Christo, 29 mart. 1566 ..................... 111. » const. Cum primum, 1 apr. 1566 ..................................................... 112. » const. Circa pastoralis, 29 maii 1566 . .......................... 113. » const. Providentia, 20 aug. 1566 ..................................................... 114. > const. Sanctissimus, 20 aug. 1566 .......................................... 115. » const. Regularium, 24 oct. 156t> . .......................................... 116. » const. Cum illius, 28 nov. 1566 ..................................................... 117. · const. Cum ex Apostolatus, 27 ian. 1567 . 118. · const. Etsi Dominici, 8 febr. 1567 ... ... 119. · const. In conferendis, 18 mart. 1567 . ... 120. · const. Admonet nos, 29 mart. 1567 . . ..................... 121. » const. Etsi mendicantium. 16 maii 1567 ... 122. » const. Ex supernae, 16 aug. 1567 ..................................................... 123. » const. Romani Pontificis, 30 aug. 1567 ...................................... 124. » const. Ex omnibus afflictionibus, 1 oct. 1567, errores Michaelis 125. 126. 127. 128. XJ » · » > const. const. const. const. 140 142 115 147 149 151 152 152 154 155 156 158 159 163 167 163 171 173 175 177 173 181 181 1S2 186 188 191 193 195 196 197 201 204 205 206 207 20S 209 212 214 217 220 222 225 Bail, damn..................................................................................... 225 Quanta Ecclesiae, 1 apr. 1563 . ..................... Quamvis, 1 iun. 1563............................................................... 227 Cupientes, 8 iul. 1568 .......................................................... 223 Elorrendiint, 30 aug. 1568 ..................................................... 229 index Fontium xn Index Fontium N. PAO. jq 129. S. Pius V, const Romanus Pontifex, 14 oct. 1568 130. 131. 132. 133. 134. 135. XIII const Intolerabilis, 1 iun. 1569. 229 231 · . const. Hodie, 14 nov. 1569 ... const, Quam plenum, 2 ian. 1570 . . . const, Decori, 1 febr. 1570 .... const Durum nimis, 1 iun. 1570 . . const, Quo primum, 14 iul. 1570 . . 136. const Decet, 16 iul. 1570.................... const Cum ex Ordinum, 23 dec. 1570 137. 138. const Romani Pontificis, 2 aug. 1571 139. const, Romani Pontificis, 6 aug. 1571 140. const, Ex proximo, 20 sept. 1571 . . 141. const. Ex debito, 6 oct. 1571 ... 142. Gregorius XIII, const. Inter caetera, 26 maii 1572 143. const Deo sacris, 30 dec. 1572.............................................. 144. const Cum interdum, 11 mart 1573 .................................... 145. const Officii nostri, b aug. 1574 ......................................... 146. const Sanctissimus, a. 1575, Professio fidei Graecis pracscr................................................................................ 147. const, Ubi gratiae, 13 iun. 1575.............................................. 148. const Dubiis, 23 dec. 1581................................................... 149. const, Ad tollendum, 5 dec. 1582 ......................................... 150. const, Quanto fructuosius, 1 febr. 1583 ............................... 151. const, Exposcit, 15 iul. 1583 ................................................... 152. const, Humano vix iudicio, 5 ian. 1584 ............................... 153. const Ascendente Domino, 25 maii 1584 .......................... 154. const Inter Apostolicas, 5 sept. 1584.............................. 155. const. Populis, 25 ian. 1585 . . 156. Sixtus V, const. Romanus Pontifex, 20 dec. 1585 157. const. Coeli et terrae, 5 ian. 1586 . . 158. const. Quanta Aposlolicae, 18 mart. 1586 159. const. Postquam, 3 dec. 1586 . . . 160. const. Religiosa, 13 apr. 1587. . . . 161. ep. Cum frequenter, 27 iun. 1587 .... 162. const. Cum de omnibus, 26 nov. 1587. 163. const. Sanctissimus, 16 mart. 1588 .... 164. const. Ad Romanum, 21 oct. 1588 165. const Effraenatam, 29 oct 1588 166. const. Sanctum et salutare, 5 ian. 1589 167. const Cum sacrosanctam, 9 ian. 1589 168. regonus XIV, const. Romanus Pontifex, 19 dec. ’1590 169. const. Sanctissimus, a. 1591 170. const. Circumspecta, 15 mart mart. 1591 171. const. Onus Apostolicae, 15 maii 1591 172. const. Cum alias, 24 maii 1591 . ’ ’ 173. const. Sedes Apostolica, 31 maii’ 159/ 174. Innocentius vi i X 4 η<’ν·IM1 λ’ 175. ’ const Ad Romani, 14 febr. 1592 176. const, fllius viceSf 17 aug 1592 ‘ ♦ • · · . 9 -- — 9 a e 235 236 237 239 241 243 244 246 246 247 248 249 250 254 256 257 259 260 261 262 264 265 269 275 277 277 281 285 286 293 298 299 303 304 308 311 314 317 317 319 321 327 330 331 332 334 Clemens VIII, decr. Sanctissimus, 26 mai 1593 ...................... , const. Religiosae congregationes, 19 iun. 1594 178. , instr. Sanctissimus, 31 aug. 1595 .... 179. > const. Ex quo, 10 febr. 1596 ...................... 180. . » const. Suscepti muneris, 23 febr. 1596 181. , const. Romanum Pontificem, 28 febr. 1596 182. > const Regularis disciplinae, 12 mart 1596 183. * decr.Sanctissimus, 18 aug. 1597 . . 184. . const. Cum obnonnullas, 10 apr. 1598 185. » decr. Sanctissimus,20 iun. 1599 . . 186. . decr. Nullusomnino, 25 iul. 1599 . . 187. > const Etsi alias, 1 dec. 1601 .... 188. » const Cum ad regularem, 19 mart. 1603 189. » const. Quoniam, 23 iul. 1603 .... 190. > const Cum Sanctissimum, 7 iul. 1604 191. . . » const. Quaecumque, 7 dec. 1604 192. 193. Paulus V, const. Inter caetera, 30 dec. 1605 .... • const. Romanus Pontifex, 1 sept. 1606 . . 194. » const. Sanctissimus, 22, oct 1609 . . . 195. » const. Quae salubriter, 3 nov. 1610 . . . 196. » const. Monialium, 10 iul. 1612...................... 197. » const. Aposlolicae Sedi, 17 iun. 1614 . . 198. . . 199. Gregorius XV, const. Inscrutabili, 5 febr. 1622 200. . . » const. Inscrutabili, 22 iun. 1622 201. . . . » const. Universi, 30 aug. 1622 202. » const. Omnipotentis Dei, 20 mart. 1623 203. Urbanus VIII, const. Sacrosancti, 30 sept. 1623 . . 204. » const. Romanus Pontifex, 28 aug. 1624 205. » const. Secretis, 11 dec. 1624 . . . . 206. ► motu propr. Licet nullus, 10 sept. 1626 .......................... 207. » const. Apostolatus officium, 23 mart. 1628 . . . . . 208. » const. Cumsicut, 12 sept. 1628 .......................................... 209. • const. Decet Romanum Pontificem, 2 ian. 1631 . . . . 210. • const. Inscrutabilis, 31 mart. (1 apr.) 1631..................... 211. • lift. ap. Ex debito, 22 febr. 1633 ........................................... 212. » const. Nuper pro parte, 25 iun. 1633 ................................ 213. » const. Coelestis Hierusalem, 5 iul. 1634 ........................... 214. » const. Si quid est, 2 sept. 1634 ........................................... 215. » const. Sancta Synodus, 12 dec. 1634 ................................ 216. » const. Cum sicut accepimus, 21 maii 1635 ...................... 217. ’ const. Magnum in Christo, 20 iun. 1637 ........................... 218. • const. Cum sicut dilectus, 2 mart. 1638 ........................... 219. • const. Nuper, 17 nov. 1638 . . . . ,........................... 220. • const. Nuper, 16 oct. 1640 ..................................................... 221. " const. In eminenti, 6 mart. 1641........................................... 222. ’ const. Cum Ecclesiae, 30 ian. 1642 ....................................... 233. • const. Sacrosancta Tridentina Synodus, 15 mart. 1642. . 224. • const. Quamvis, 15 iul. 1642 ................................................ ’ const. Aequum est, 19 iul. 1642 ........................................... 177. FAO. 338 339 343 346 348 350 351 351 352 353 354 357 358 363 363 366 370 371 373 374 377 378 379 381 384 386 386 388 390 392 393 394 395 396 399 401 402 406 408 413 414 415 416 416 418 422 423 424 426 XIV N. Index Fontium PAO. 226. Urbanus VIII, const. Universa, 13 sept. 1642.................................................... 427 227. » const. Honorum, 24 febr. 1643...................................................... 429 228. » const. Quamvis, 17 inn. 1644 ..................................................... 431 229. Innoccntiu: X, const In supremo, 15 nov. 1644 ............................................... 432 230. » const Ex iniuncto, 22 febr. 1645 (1640)................................. 434 231. » const Cum iuxta, 19 febr. 1646 ....................... ·........................... 440 232. » const Cum sicut, 14 mail 1648 (1653)...................................... 441 233. > const. Instaurandae, 15 oct 1652 ........................................... 445 234. · const In supremo, 8 (18) apr. 1653 ....................................... 448 235. Alexander VII, const Sacrosancti, 18 Ian. 1658 ............................................... 450 236. » litt. ap. Alias, 27 febr. 1660 ...................................................... 453 237. » const Cum circa, 20 hit 1660 ................................................. 454 238. > const Quia Ecclesia, 26 iul. 1662 ............................................ 457 239. » const. Apostolica solicitudo, Ί aug. 1662................................... 459 ». » const. Felici, 20 oct. 1664 ........................................................... 460 241. » const Cum noviter, 8 apr. 1666................................................. 462 242. Clemens IX, motu propr. Cum a prima, 28 febr. 1668 ................................ 464 243. · const Sollcitudo, 17 iun. 1669 ......................................................... 465 244. · const. In excelsa, 13 sept. 1669 .................................................... 468 245. » const. Speculatores, 13 sept. 1669..................................................... 469 246. Clemens X, const Superna, 21 iun. 1670 ......................................................... 472 247. » const Nuper pro parte, 18 ian 1672 ........................................... 476 248. » const. Alias pro parte, 18 ian. 1672................................................ 477 249. Innocentius XI, const. Exponi nobis, 2 dec. 1676 .......................................... 478 250. · const. Ad Nostri Apostolat us, 12 mart. 1677 ....................... 479 251. » breve 11 apr. 1682, articuli Cleri Gallicani, reîecti. . . 480 252. » const Caelestis Pastor, 20 nov. 1687, propositiones Mi­ chaelis de Molinos, damn.................................................... 481 253. Alexander VIII, const. Inter multiplices, 4 aug. 1690 .................................... 484 254. · const. Alias emanavit, 21 oct. 1090 ...................................... 486 255. » const. Cum alias, 22 dec. 1690................................................ 4S8 256. Innocentius XII, const. Ut indicium, 15 oct. 1693 ......................................... 489 257. > const. Christifidclium, 16 febr. 1694..................................... 493 253. » const. Speculatores, 4 nov. 1694 .......................................... 501 259. » const Ecclesiae Catholicae, 22 sept. 1695 ...... 595 260. » const Nuper, 23 dec. 1697 .................................................... 509 261. » const. Emanavit, 6 sept 1698 ................................................ 518 262. const Nuper a Congregatione, 24 apr. 1699 ..................... 519 263. · const Cum sicut, 19 apr. 1700................................................ 520 264. Clemens XI, deer. Nonnulli, 15 dec. 1703 ....................................................... 522 265. » const Commissi Nobis, 6 dec.1708 ........................................... 523 266. » const. In supremo, 24 aug. 1709................................................... 523 267. » const Alias, 5 oct 1709 ............................................................. 527 268. » const. Alias cum, 5 oct. 1709........................................................ 531 269. » const. Ad Apostolatus, 18 iun. 1712......................... · . . 535 270. » const Unigenitus, 8 sept 1713, propositiones Pascbasii Qucsncl, damn.................................... 539 271. > const. Ad plurimas, 23 dec. 1713.................................................. 542 272. » const Ad Apostotatus, 7 sept 1714..............................................551 Index l'on fiunt xv PAO. N. 273. 274. 275. 276. 277. 278. 279. 280. 281. 282. 283. 284. 285 286. 287. 285. 289. 290. 291. 292. 293. 294. 295. 296. 297. 298. 299. 30J. 301. 302 303. 304. 305. 306. 307. 308. 300. 310. 311. 312. 313. 314. 315. 316. 317. 318. 319 320. 321. Clemens XI, const. Nova semper, 29 nov. 1714..................................................... 557 » const. Accepimus, 11 ian. 1715.......................................................... 561 » const. Ex ilia, 19 mart. 1715........................................................... 566 . const. Pastoralis officii, 28 aug. 1718.......................................... 571 » const. Ad Apostolatus, 18 aug. 1719............................................... 576 , const. Non sine ingenti, 5 ian. 1720 ........................................... 579 Innocentius XIII, const. Cum ad injrascnptam, 13 sept. 1721 .... 581 » const. Apostolici ministerii, 23 maii 1723 ...................... 5S2 Benedicius XIII, const. Omnium saluti, 20 aug. 1724 ............................ 592 > const. Romani Pontificis, 7 sept. 1724 593 » const. In supremo, 23 sept. 1724 598 » const. Romanus Pontifex, 23 apr. 1725 ... . 609 » const. Pius et misericors, 28 apr. 1725 .... . 612 . const. Apostolicae Ecclesiae, 2 maii 1725 614 » const. Commissi Nobis, 6 maii 1725 .................................. 616 » const. Creditae Nobis, 9 mail 1725 ....................................... 618 » const. Pastoralis officii, 19 maii 1725 622 » const. Ex quo, 8 iun. 1725 ....................................................... 624 » const. Custodes, Ί mart. 1726 .................................................. 628 » const. Pastoralis officii, 27 mart. 1726 ............................ 633 » const. Maxima vigilantia, 14 iun. 1727 ............................ 636 » const. Militantis Ecclesiae, 21 iun. 1727 ............................ 640 Clemens XII, const. Pastorale officiam, 10 ian. 1731 641 litt. ap. Compertum, 24 aug. 1734 » ......................................... 645 ► const. Admonet Nos, 11 aug. 1735 ......................................... 652 » const. Dudum, 26 mart. 1736 ....................................................... 654 » litt. ap. In eminenti, 28 apr. 173S................................................ 656 • litt. ap. Concredita Nobis, 13 maii1739....................................... 658 * const. De salute, 23 nov. 1739..................................................... 661 Benedictus XIV, const. Ad Apostolicae. 17 oct 1740. ·.................................662 » » * » * » * ’ ' * * ’ ’ * » * const. Quod Sancta, 23 nov. 1740 ........................................ 665 ep. cncycl. Ubi primuni, 3 dec. 1740 ................................. 670 const. Cum ad, 9 ian. 1741....................................................... 674 const. Apostolicae servitutis, 25 febr. 1741 ....................... 675 ep. cncycl. Matrimonii, 11 apr. 1741 . . ...» 677 ep. cncycl. Non ambigimus, 30 maii 1741 ....................... 678 const. Sacramentum Poenitentiae. 1 iun.1741 .... 680 ep. cncycl. Cum Saerarum, 1 iun. 1741 ............................ 680 ep. cncycl. Quanta cura. 30 iun. 1741 ........................... 682 ep. Pro eximia, 30 iun. 1741................................................ 68J ep. cncycl. Grave. 15 aug. 1741................................................ 6S5 cp. cncycl. In suprema, 22 aug. 1741................................. 687 cp. cncycl. Quamvis Paternae. 26 aug.1741 ... . 689 const. Universalis, 29 aug. 1741............................... 601 const /// sublimi, 29 aug. 1741 ............................... 693 const. Dei miseratione, 3 nov. 1741......................................... 695 cp. cncycl. Satis Vobis, 17 nov. 1741 701 const Ad Sepulcra, 23 nov. 1741 ...................................... 705 ep. cncycl. Immensa, 20 dec. 1741 ..................................... 708 XVI Index Fontium N. 322. Benedictus XIV, const. Regularis disciplinae, 3 ian. 1742 . 324. 326. 327. 329. 330. 331. 132. 333. 334. 335. 336. 337. 338. 339. 340. 341. 342. 343. 344. 345. 346. 347. 348. 349. 350. 351. 352. 353. 354. 355. 356. 357. 353. 359. 360. 361. 362. 363. 364. . const Salutare, 3 ian. 1742 .......................... ep. encycl. Etsi minime, 7 febr. 1742 . . . . const Ad Apostolicae, 25 febr. 1742. . . const. Ad militantis, 30 mart 1742 . . . . ep. Cognovimus, 12 maii 1742 .................... . const Etsi pastoralis, 26 maii 1742 . . . . const Ex quo, 11 iul. 1742 ......................... ep. encycl. Nihil profecto, 12 aug. 1742 . . ep. encycl. Certiores effecti, 13 nov. 1742. . motu propr. Essendo, 23 nov. 1742 . . . . ep. encycl. Cum Illud, 14 dec. 1742. . . const. Apostolicae servitutis, 14 mart. 1743 . ep. Nuper ad Nos, 16 mari. 1743, Professio I dei Ma· ronitis praescr.................................. . ep. encycl. Quemadmodum, 23 mart. 1743 . ep. encycl. Nimiam licentiam, 18 maii 17 3 . ep. encycl. Demandatam, 24 dec. 1743. . ep. encycl. Inter omnigenas, 2 febr. 1744 . const. Ab augustissimo, 5 mart 1744 . . const Sacerdos in aeternum, 20 apr. 174. ep. Si fraternitas, 8 iul. 1744 . . . . . decr. Cum ex relatione, 17 iul. 1744. . . const. Apostolica indulta, 5 aug. 1744 . . ep. encycl. Cum semper oblatas, 19 aug. 174 const. Paternae charitatis, 24 aug. 1744 . . const Inter conspicuos, 29 aug. 1744 . const Omnium sollicitudinum, 12 sept 1744 . const. Firmandis, 6 nov. 1744 . . ep. Redditae Nobis, 5 dec. 1744 . ep. Redditae Nobis fuerunt, 19 dec. 1744 ep. Dilectus Filius, 15 ian. 1745 . . . ep. In suprema, 16 ian. 1745 . . const In regimine, 3 febr. 1745 . const. Apostolici muneris, 8 febr. 1745 . const Pastoralis sollicitudinis, 16 febr 1745 . instr. Eo quamvis'tempore, 4 maii 1745 ep. encycl. Libentissime, 10 iun. 1745 const Altissimo, 26 iun. 1745 ep. encycl. Suprema, 7 iul. 1745 const Quod inscrutabili, 9 iul. 1745 '. ep. Sollicitudini, 1 oct 1745 ep. encycl. Vix pervenit, 1 nov. 1745 . ep. encycl. Ab eo tempore, 5 nov. 1745 . . . . . . . PAO711 713 715 721 734 734 756 769 771 773 774 774 782 788 790 795 S03 810 813 S16 818 819 824 832 834 838 855 S62 876 878 830 882 884 S86 890 903 911 912 914 926 939 943 I.-CONCILIA GENERALIA.' 1. Concilium Nicaenum I (a. 325). (sec. Dionysium Exiguum). Can. 13. - De his qui ad exitum veniunt, etiam nunc lex antiqua regularisque servabitur; ita ut si quis egreditur e corpore, ultimo et maxime necessario viatico minime privetur. Quod si desperatus, et consecutus com­ munionem, oblationisque particeps factus, iterum convaluerit; sit inter eos qui communionem orationis tantummodo consequuntur. Generaliter autem cuilibet in exitu posito, et poscenti sibi communionis gratiam tribui, epi­ scopus probabiliter ex oblatione dare debebit. [Mansi, torn. 2, col. 681. - Cf. ibidem Can. 13 in col. 674, 900; itemque Can. 12 in col. 690 cum C. 9, c. XXVI, q. 6], 2. « Symbolum Nicacno-Constantinopolitanum (a. 381). (Missale Romanum. - Cf. Professio Catholicae Fidei initio Codicis luris Canonici. - Secundum Dionysium Exiguum vero Mansi, torn. 3, col. 567. Cf. ibidem col. 566, 574]. Concilium Ephcsinuin (a. 43»). Anathematlsmi Cyrilll. Can. 8. - Si quis audet dicere adsumptum hominem coadorari cum Deo verbo oportere, et communem pari Deum, tanquam alterum cum altero, adiectio enim unius syllabae hoc cogit intelligi, et non magis una reverentia veneratur Emmanuel, unamque ei glorificationem dependit, iuxta quod ver­ bum caro factum est; anathema sit. [Mansi, torn. 4, col. 1092. - Cf. ibidem coi. 1083], 1 Fontes Codicis luris Canonici ex Conciliis Oecumenicis desumpti, qui hic non referuntur, ope Tabellarum in ultimo huius Collectionis volumine positarum reperiri poterunt in antiquo Corpore luris Canonici necnon ct in constitutionibus Romanorum Pontificum infra descriptis. 1 I 2 Concilia Generalia 4. Concilia Generalia 3 sacris vasis, aut venerabilibus monasteriis: si quidem episcopi aut clerici fuerint, deponi praecipimus; monachos autem vel laicos a communione segregari. Concilium Constantînopolitanum II (a. 553). Actio VIII, de imaginibus, humanitate Christi, traditione. Can. 9. - Si quis in duabus naturis adorari dicit Christum, ex quo duas adorationes introducunt, separatim Deo verbo, et separatim homini : vel si quis ad interemptionem vel ad confusionem deitatis et humanitatis, unam naturam sive substantiam eorum quae convenerunt introducens, sic Christum adorat, sed non una adoratione Deum verbum incarnatum cum propria ipsius carne adorat, sicut ab initio Dei ecclesiae traditum est, talis ana­ thema sit [Mansi, torn. 9, col. 382]. 5. Concilium Nicaenum II (a. 787). Actio VII, definitio de sacris imaginibus. His ita se habentibus, regiae quasi continuati semitae, sequentesque divinitus inspiratum sanctorum patrum nostrorum magisterium, et catholicae traditionem ecclesiae (nam Spiritus Sancti hanc esse novimus, qui nimirum in ipsa inhabitat) definimus in omni certitudine ac diligentia, sicut figuram pretiosae ac vivificae crucis, ita venerabiles ac sanctas imagines proponen­ das, tam quae de coloribus et tessellis, quam quae ex alia materia con­ gruenter in sanctis Dei ecclesiis, et sacris vasis, et vestibus, et in parietibus ac tabulis, domibus et viis: tam videlicet imaginem Domini Dei et Salva­ toris nostri lesu Christi, quam intemeratae dominae nostrae sanctae Dei genitricis, honorabiliumque angelorum, et omnium sanctorum simul et almo­ rum virorum. Quanto enim frequentius per imaginalem formationem viden­ tur, tanto qui has contemplantur, alacrius eriguntur ad primitivorum earum memoriam et desiderium, ad osculum, et ad honorariam his adorationem tribuendam. Non tamen ad veram latriam, quae secundum fidem est, quae­ que solam divinam naturam decet, impartiendam: ita ut istis, sicuti figurae pretiosae ac vivificae crucis, et sanctis evangeliis, et reliquis sacris monu­ mentis, incensorum et luminum oblatio ad harum honorem efficiendum exhibeatur, quemadmodum et antiquis piae consuetudinis erat. Imaginis enim honor ad primitivum transit: et qui adorat imaginem, adorat in ea depicti C’bsistentiam... Eos ergo qui audent aliter sapere aut docere, aut secundum scelestos haereticos ecclesiasticas traditiones spernere, et novitatem quamlibet excogi­ tare, vel proiicere aliquid ex his quae sunt ecclesiae deputata, sive evangelium, sive figuram crucis, sive imaginalem picturam, sive sanctas reliquias martyris; aut excogitare prave, aut astute ad subvertendum quidquam ex legitimis traditionibus ecclesiae catholicae; vel etiam quasi communibus uti Haec est fides apostolorum, haec fides patrum, haec fides orthodoxo­ rum: haec fides orbem terrarum constabilivit. Credentes in unum Deum in Trinitate collaudatum, honorabiles eius imagines salutamus. Qui sic non habent, anathema sint. Qui non ita sentiunt, eiiciantur ab ecclesia. Nos anti­ quum catholicae ecclesiae institutum sequimur. Nos addentes vel dementes quidquam de catholica ecclesia, anathematizamus. Nos adventitiam novitatem Christianos accusantium anathematizamus. Nos venerandas imagines recipi­ mus. Nos qui non ita sentiunt, anathemati subiicimus. His qui accipiunt sacrae scripturae dicta adversus idola in venerandas imagines, anathema. Ei qui non salutat sanctas imagines, anathema. His qui sacras imagines idola vocant, anathema. His qui dicunt Christianos accedere ad imagines tanquam ad deos, anathema. His qui dicunt per alium nos, quam per Christum Deum nostrum liberatos ab idolis, anathema. His qui dicere audent catholicam ecclesiam idola unquam recepisse, anathema. Omnibus haereticis anathema. Concilio, quod in venerandas infremuit imagines, anathema... Si quis evangelicas historias imaginibus expressas non admittit, ana­ thema. Si quis ipsas non salutat, cum sint in nomine Domini et sanctorum eius, anathema. Si quis omnem ecclesiasticam traditionem sive scriptam, sive non seritpam reiicit, anathema. [Mansi, torn. 13, col. 378, 379, 414, 415. - Cf. ibidem col. 730, 739]. 6. Concilium Constantînopolitanum IV (a. 869). Actio X. Can. 3. - Sacram imaginem domini nostri lesu Christi et omnium libe­ ratoris et salvatoris aequo honore cum libro sanctorum evangeliorum ado­ rari decernimus. Sicut enim per syllabarum eloquia, quae in libro feruntur, salutem conscquemur omnes; ita per colorum imaginariam operationem, et sapientes et idiotae cuncti, ex eo quod in promptu est, perfruuntur utilitate; quae enim in syllabis sermo, haec et scriptura, quae in coloribus est, prae­ dicat, et commendat; et dignum est, ut secundum congruentiam rationis, et antiquissimam traditionem propter honorem, quia ad principalia ipsa refe­ runtur, etiam derivative iconae honorentur, et adorentur aeque ut sanctorum sacer evangeliorum liber, atque typus pretiosae Crucis. Si quis ergo non adorat iconam salvatoris Christi, non videat formam eius, quando veniet in gloria paterna glorificari et glorificare sanctos suos: sed alienus sit a com- 4 Concilia (jeneralia munione ipsius et claritate: similiter autem et imaginem intemeratae matris eius et Dei genitricis Mariae; insuper et iconas sanctorum angelorum depin­ gimus, quemadmodum eos figurat verbis divina scriptura; sed et laudabilis­ simorum apostolorum, prophetarum, martyrum, et sanctorum virorum, simul et omnium sanctorum, et honoramus et adoramus. Et qui sic se non habent, anathema sint a Patre, et Filio, et Spiritu sancto. Can. 12. - Apostolicis et synodicis canonibus, promotiones et conse­ crationes episcoporum et potentia et praeceptione principum factas penitus interdicentibus, concordantes definimus, et sententiam nos quoque proferi­ mus, ut si quis episcopus per versutiam vel tyrannidem principum huiusmodi dignitatis consecrationem susceperit, deponatur omnimodis, utpote qui non ex voluntate Dei, et ritu ac decreto ecclesiastico, sed ex voluntate car­ nalis sensus ex hominibus et per homines Dei domum possidere voluit, vel consensit. Can. 21. - Dominicum sermonem, quem Christus sanctis apostolis et discipulis suis dixit, quia: Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit, ad omnes etiam qui post eos secundum ipsos facti sunt summi pontifices et pastorum principes in ecclesia catholica dictum esse credentes, definimus, neminem prorsus mundi potentium, quemquam eorum qui patriarchalibus sedibus praesunt inhonorare, aut movere a proprio throno tentare, sed omni reverentia et honore dignos iudicare; praecipue quidem sanctissi­ mum papam senioris Romae, deinceps autem Constantinopoleos patriarcham, deinde vero Alexandriae, ac Antiochiae, atque Hierosolymorum ; sed nec alium quemcumque conscriptiones contra sanctissimum papam senioris Ro­ mae, ac verba complicare, et componere sub occasione quasi diffamatorum quorumdam criminum; quod et nuper Photius fecit, et multo ante Dioscorus. Quisquis autem tanta iactantia et audacia usus fuerit, ut secundum Photium, vel Dioscorum, in scriptis, vel sine scriptis iniurias quasdam contra sedem Petri apostolorum principis moveat, aequalem et eamdem quam illi condem­ nationem recipiat. Si vero quis aliqua saeculi potestate fruens vel potens pellere lentaverit praefatum apostolicae cathedrae papam, aut aliorum patriar­ charum quemquam, anathema sit. Porro si synodus universalis fuerit congre­ gata, et facta fuerit etiam de sancta Romanorum ecclesia quaevis ambiguitas et controversia, oportet venerabiliter, et cum convenienti reverentia de pro­ posita quaestione sciscitari, et solutionem accipere, aut proficere, aut pro­ fectum facere, non tamen audacter sententiam dicere contra summos senioris Romae pontifices. [Mansi, torn. 16, col. 161, 167, 174. - Cf. ibidem col. 399). 7. Concilium Lateranense I (a. 1123s. Can. 3. - Presbyteris, diaconibus, vel subdiaconibus, concubinarum et uxorum contubernia penitus interdicimus, ct aliarum mulierum cohabitationem, praeter quas synodus Nicaena per solas necessitudinum causas habi- Concilia Generalia 5 tare permisit, videlicet matrem, sororem, amitam, vel materteram, aut alias huiusmodi, de quibus nulla valeat iuste suspicio oriri. Can. 4. - Praeterea iuxta beatissimi Stephani papae sanctionem statui­ mus, ut laici quamvis religiosi sint, nullam tamen de ecclesiasticis rebus aliquid disponendi habeant facultatem : sed secundum apostolorum canones, omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat, et ea velut Deo contemplante dispenset. Si quis ergo principum aut laicorum aliorum, dispensationem vel donationem rerum sive possessionum ecclesiasticarum sibi vendicaverit, ut sacrilegus iudicetur. [Mansi, torn. 21, col. 282]. 8. Concilium Lateranense II (a. 1139). Can. 13. - Porro detestabilem et probrosam Divinis et humanis legibus perscripturam in veteri et in novo testamento abdicatam: illam, inquam, insatiabilem foeneratorum rapacitatem damnamus, et ab omni ecclesiastica consolatione sequestramus: praecipientes, ut nullus archiepiscopus, nullus episcopus, vel cuiuslibet ordinis abbas, seu quivis in ordine et clero, nisi cum summa cautela, usurarios recipere praesumat, sed in tota vita infames habeantur: et, nisi resipuerint, Christiana sepultura priventur. (Mansi, torn. 21, col. 529, 530]. 9. Concilium Basilcense (a. 1431). Sessio XXI. Cap. 8. - Abusum aliquarum Ecclesiarum, in quibus Credo in anum Deum, quod est symbolum et confessio Fidei nostrae, non complete usque ad finem cantatur, aut praefatio seu oratio Dominica omittitur, vel in Ec­ clesiis cantilenae saeculares voce admiscentur, seu missa etiam privata sine ministro aut per secretas orationes ita submissa voce dicitur, quod a cir­ cumstantibus audiri non potest, abolentes, statuimus ut qui in his trans­ gressor inventus fuerit a suo superiore debite castigetur. [Mansi, torn. 29, col. 107]. 10. Concilium Vaticanum (a. 1870). Sessio III. Caput II. - De revelatione. — Eadem Sancta Mater Ecclesia tenet et docet, Deum, rerum omnium principium et finem, naturali humanae ratio­ nis lumine e rebus creatis certo cognosci posse; invisibilia enim ipsius, a Concilia Generalia 6 creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur:1 attamen placuisse cius sapientiae et bonitati, alia, eaque supernatural: via, se ipsum ac aeterna voluntatis suae decreta humano generi revelare, dicente Apostolo: Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis: novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio. 2 Huic divinae revelationi tribuendum quidem est, ut ea, quae in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis humani conditione ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint. Non hac tamen de causa revelatio absolute necessaria dicenda est, sed quia Deus ex infinita bonitate sua ordinavit hominem ad finem supernaturalem, ad participanda scilicet bona divina, quae humanae mentis intclligentiam omnino superant; siquidem oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum.3 Haec porro supernaturalis revelatio, secundum universalis Ecclesiae fidem a sancta Tridentina Synodo declaratam, continetur in libris scriptis et sine scripto traditionibus, quae ipsius Christi ore ab Apostolis acceptae, aut ab ipsis Apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae, ad nos usque pervenerunt.4 Qui quidem veteris et novi Testamenti libri integri cum omnibus suis partibus, prout in eiusdem Concilii decreto recensentur, et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis suscipiendi sunt. Eos vero Ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo quod sola humana industria concinnati, sua deinde auctoritate sint approbati ; nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant; sed propterca quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt. Quoniam vero, quae sancta Tridentina Synodus de interpretatione divinae Scripturae ad coercenda petulantia ingenia salubriter decrevit, a quibusdam hominibus prave exponuntur, Nos, idem decretum renovantes, hanc illius mentem esse declaramus, ut in rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium, is pro vero sensu sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet sancta mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum ; atque ideo nemini licere contra hunc sensum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpretari. Caput 111. - De fide. — Quum homo a Deo tanquam Creatore et Do­ mino suo totus dependeat, et ratio creata increatae Veritati penitus subiccta sit, plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur. Hanc vero fidem, quae humanae salutis initium est, Ecclesia catho­ lica profitetur, virtutem esse supernaturalem, qua, Dei aspirante et adiuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius 1 * * * Rom., 1, 20. Hebr., I, 1-2. 1. Cor., Π, 9. Cone. Trid, sess. IV. Deer. de can. Script. Concilia Generalia 7 Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest. Est enim fides, testante Apo­ stolo, sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.1 Ut nihilominus fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias, quae cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter common­ strent, divinae revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata. Quare tum Moyses et Prophetae, tum ipse maxime Christus Dominus multa et manifestissima miracula et prophetias ediderunt; et de Apostolis legimus: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino coopé­ rante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.2 Et rursum scriptum est: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. 3 Licet autem fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus: nemo tamen evangelicae praedicationi consentire potest, sicut oportet ad salutem consequendam, absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati.4 Quare fides ipsa in se, etiamsi per charitatem non operetur, donum Dei est, et actus eius est opus ad salutem pertinens, quo homo liberam praestat ipsi Deo obedientiam, gratiae eius, cui resistere posset, consentiendo et cooperando. Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia sive solemni iudicio sive ordina­ rio et universali magisterio tamquam divinitus revelata credenda proponuntur. Quoniam vero sine fide impossibile est placere Deo, et ad filiorum eius consortium pervenire; ideo nemini unquam sine illa contigit iustificatio, nec ullus, nisi in ea perseveraverit usque in finem, vitam aeternam assequetur. Ut autem officio veram fidem amplectendi, in eaque constanter perseve­ randi satisfacere possemus, Deus per Filium suum unigenitum Ecclesiam instituit, suaeque institutionis manifestis notis instruxit, ut ea tamquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci. Ad solani enim catho­ licam Ecclesiam ea pertinent omnia, quae ad evidentem fidei Christianae credibilitatem tam multa et tam mira divinitus sunt disposita. Quin etiam Ecclesia per se ipsa, ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis foecunditatem, ob catholicam unitatem, invictamque stabilitatem, magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile. Quo fit, ut ipsa veluti signum levatum in nationes,5 et ad se invitet, qui nondum crediderunt, et filios suos certiores faciat, firmissimo niti fun­ damento fidem, quam profitentur. Cui quidem testimonio efficax subsidium accedit ex superna virtute. Etenim benignissimus Dominus et errantes gratia ' Hebr., XI, 1. ’ Marc., XVI, 20. 1 2. Petr., 1, 19. 4 Synod. Araus., II, can. 7. ‘ Is.. XI. 12. Concilia Generalia - 8 _____ sua excitat atque adiuvat, ut ad agnitionem veritatis venire possint; et eos, quos de tenebris transtulit in admirabile lumen suum, in hoc eodem lumine ut perseverent, gratia sua confirmat, non deserens, nisi deseratur. Quocirca minime par est conditio eorum, qui per caeleste fidei donum catholicae veri­ tati adhaeserunt, atque eorum, qui ducti opinionibus humanis, falsam reli­ gionem sectantur; illi enim, qui fidem sub Ecclesiae magisterio susceperunt, nullam unquam habere possunt iustam causam mutandi, aut in dubium fidem eandem revocandi. Quae cum ita sint, gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, tantam ne negligamus salutem, sed aspicientes in auctorem fidei et consummatorem lesum, teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem. Caput IV. - De fide et ratione. — Hoc quoque perpetuus Ecclesiae catholicae consensus tenuit et tenet, duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed obiecto etiam distinctum : principio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus; obiecto autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae, nisi revelata divinitus, inno­ tescere non possunt. Quocirca Apostolus, qui a gentibus Deum per ea, quae facta sunt, cognitum esse testatur, disserens tamen de gratia et veritate, quae per lesum Christum facta est,1 pronuntiat: Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognovit. Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.2 Et ipse Unigenitus confitetur Patri, quia abscondit haec a sapientibus, et prudentibus, et revelavit ea parvulis. 3 Ac ratio quidem, fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie quaerit, ali­ quam, Deo dante, mysteriorum intelligentiam eamque fructuosissimam asse­ quitur, turn ex eorum, quae naturaliter cognoscit, analogia, tum e mysterio­ rum ipsorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo; nunquam tamen idonea redditur ad ea perspicienda instar veritatum, quae proprium ipsius obicctum constituunt. Divina enim mysteria suapte natura intellectum crea­ tum sic excedunt, ut etiam revelatione tradita et fide suscepta, ipsius tamen fidei velamine contecta et quadam quasi caligine obvoluta maneant, quamdiu in hac mortali vita peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem.4 Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen unquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit; Deus autem ne­ gare seipsum non possit, nec verum vero unquam contradicere. Inanis autem huius contradictionis species inde potissimum oritur, quod vel fidei dogmata ad mentem Ecclesiae intellecta et exposita non fuerint, vel opinionum com* ’ » * loan., I, 17. 1. Cor., Π, 7-10. Maith., XI, 25. 2, Cor., V, 7. I Concilia Qcncralia 9 menta pro rationis effatis habeantur. Omnem igitur assertionem veritati illu­ minatae fidei contrariam omnino falsam esse definimus.1 Porro Ecclesia, quae una cum apostolico munere docendi, mandatum accepit, fidei depo­ situm custodiendi, ius etiam et officium divinitus habet falsi nominis scien­ tiam proscribendi, ne quis decipiatur per philosophiam, et inanem falla­ ciam.1 2 Quapropter omnes Christiani fideles huiusmodi opiniones, quae fidei doctrinae contrariae esse cognoscuntur, maxime si ab Ecclesia reprobatae fuerint, non solum prohibentur tanquam legitimas scientiae conclusiones defendere, sed pro erroribus potius, qui fallacem veritatis speciem praeseferant, habere tenentur omnino. Neque solum fides et ratio inter se dissidere nunquam possunt, sed opem quoque sibi mutuam ferunt, cum recta ratio fidei fundamenta demon­ stret, eiusque lumine illustrata rerum divinarum scientiam excolat; fides vero rationem ab erroribus liberet ac tueatur, eamque multiplici cognitione in­ struat. Quapropter tantum abest, ut Ecclesia humanarum artium et discipli­ narum culturae obsistat, ut hanc multis modis iuvet atque promoveat. Non enim commoda ab iis ad hominum vitam dimanantia aut ignorat aut despi­ cit; fatetur imo, eas, quemadmodum a Deo, scientiarum Domino, profectae sunt, ita si rite pertractentur, ad Deum, iuvante eius gratia, perducere. Nec sane ipsa vetat, ne huiusmodi disciplinae in suo quaeque ambitu propriis utantur principiis et propria methodo; sed iustam hanc libertatem agno­ scens, id sedulo cavet, ne divinae doctrinae repugnando errores in se susci­ piant, aut fines proprios transgressae, ea, quae sunt fidei, occupent et per­ turbent. Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, vehit philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda, sed tanquam divinum depositum Christi Sponsae tradita, fideliter custodienda et infallibiliter decla­ randa. Hinc sacrorum quoque dogmatum is sensus perpetuo est retinendus, quem semel declaravit sancta mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu, altioris intelligentiae specie et nomine, recedendum. Crescat igitur et multum vehementerque proficiat, tam singulorum, quam omnium, tam unius homi­ nis, quam totius Ecclesiae, aetatum ac saeculorum gradibus, intelligentia, scientia, sapientia: sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia.3 Canones. II. - De revelatione. — 4. Si quis sacrae Scripturae libros integros cum omnibus suis partibus, prout illos sancta Tridentina Synodus recensuit, pro sacris et canonicis non susceperit, aut eos divinitus inspiratos esse negave­ rit; anathema sit. III. - De fide. — 6. Si quis dixerit, parem esse conditionem fidelium atque eorum, qui ad fidem unice veram nondum pervenerunt, ita ut catho­ 1 Cone. Lat. V, Bulla Apostolici regiminis. 2 Coloss., 11, 8. ’ Vine. Lir. Common., n. 28. 10 Concilia Generalia lici iustam causam habere possint, fidem, quam sub Ecclesiae magisterio iam susceperunt, assensu suspenso in dubium vocandi, donec demonstra­ tionem scientificam credibilitatis et veritatis fidei suae absolverint; ana­ thema sit IV. - De fide et ratione. — 2. Si quis dixerit, disciplinas humanas ea cum libertate tractandas esse, ut earum assertiones, etsi doctrinae revelatae adversentur, tanquam verae retineri, neque ab Ecclesia proscribi possint; anathema sit. 3. Si quis dixerit, fieri posse, ut dogmatibus ab Ecclesia propositis, ali­ quando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo, quem intellexit et intelligit Ecclesia; anathema sit. Itaque supremi pastoralis Nostri officii debitum exequentes, omnes Christi fideles, maxime vero eos, qui praesunt vel docendi munere fungun­ tur, per viscera lesu Christi obtestamur, nec non eiusdem Dei et Salvatoris nostri auctoritate iubemus, ut ad hos errores a sancta Ecclesia arcendos et eliminandos, atque purissimae fidei lucem pandendam studium et operam conferant. Quoniam vero satis non est, haereticam pravitatem devitare, nisi ii quo­ que errores diligenter fugiantur, qui ad illam plus minusve accedunt; omnes officii monemus, servandi etiam Constitutiones et Decreta, quibus pravae eiusmodi opiniones, quae isthic diserte non enumerantur, ab hac Sancta Sede proscriptae et prohibitate sunt. Sessio IV. Pastor aeternus et episcopus animarum nostrarum, ut salutiferum redem­ ptionis opus perenne redderet, sanctam aedificare Ecclesiam decrevit, in qua veluti in domo Dei viventis fideles omnes unius fidei et charitatis vinculo continerentur. Quapropter, priusquam clarificaretur, rogavit Patrem non pro Apostolis tantum, sed et pro eis, qui credituri erant per verbum eorum in ipsum, ut omnes unum essent, sicut ipse Filius et Pater unum sunt. Quem­ admodum igitur Apostolos, quos sibi de mundo elegerat, misit, sicut ipse missus erat a Patre: ita in Ecclesia sua Pastores et Doctores usque ad con­ summationem saeculi esse voluit. Ut vero episcopatus ipse unus et indivisus esset, et per cohaerentes sibi invicem sacerdotes credentium multitudo uni­ versa in fidei et communionis unitate conservaretur, beatum Petrum caeteris Apostolis praeponens in ipso instituit perpetuum utriusque unitatis princi­ pium ac visibile fundamentum, super cuius fortitudinem aeternum extrueretur templum, et Ecclesiae caelo inferenda sublimitas in huius fidei firmitate consurgeret. ’ Et quoniam portae inferi ad evertendam, si fieri posset, Eccle­ siam contra eius fundamentum divinitus positum maiori in dies odio undi­ que insurgunt; Nos ad catholici gregis custodiam, incolumitatem, augmen­ tum, necessarium esse iudicamus, sacro approbante Concilio, doctrinam de institutione, perpetuitate, ac natura sacri Apostolici primatus, in quo totius * S. Leo M., semi. IV (al. III), cap. 2, in diem Natalis sui. Concilia Generalia Ecclesiae vis ac soliditas consistit, cunctis fidelibus credendam et tenendam, secundum antiquam atque constantem universalis Ecclesiae fidem propo­ nere, atque contrarios, dominico gregi adeo perniciosos, errores proscribere et condemnare. Caput 1. - De Apostolici primatus in Beato Petro institutione. — Doce­ mus itaque et declaramus, iuxta Evangelii testimonia primatum jurisdictionis in universam Dei Ecclesiam immediate et directe beato Petro Apostolo pro­ missum atque collatum a Christo Domino fuisse. Unum enim Simonem, cui iam pridem dixerat: Tu vocaberis Cephas,1 postquam ille suam edidit con­ fessionem inquiens: Tu es Christus, Filius Dei vivi, solemnibus his verbis allocutus est Dominus: Beatus es Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quod­ cumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. 2 Atque uni Simoni Petro contulit lesus post suam resurrectionem summi pastoris et rectoris iurisdictionem in totum suum ovile, dicens: Pasce agnos meos: pasce oves meas.3 Huic tam manifestae sacrarum Scripturarum doctrinae, ut ab Ecclesia catholica semper intellecta est, aperte opponuntur pravae eorum sententiae, qui constitutam a Christo Domino in sua Ecclesia regiminis formam pervertentes negant, solum Petrum prae caeteris Apostolis, sive seorsum singulis sive omni­ bus simul, vero proprioque jurisdictionis primatu fuisse a Christo instructum; aut qui affirmant, eundem primatum non immediate, directeque ipsi beato Pe­ tro, sed Ecclesiae, et per hanc illi ut ipsius Ecclesiae ministro delatum fuisse. Si quis igitur dixerit, beatum Petrum Apostolum non esse a Christo Domino constitutum Apostolorum omnium principem et totius Ecclesiae militantis visibile caput; vel eundem honoris tantum non autem verae propriaeque jurisdictionis primatum ab eodem Domino nostro lesu Christo dire­ cte et immediate accepisse; anathema sit. Caput 11. - De perpetuitate primatus Beati Petri in Romanis Pontifici­ bus. — Quod autem in beato Apostolo Petro princeps pastorum et pastor magnus ovium Dominus Christus lesus in perpetuam salutem ac perenne bonum Ecclesiae instituit, id, eodem auctore, in Ecclesia, quae fundata super petram ad finem saeculorum usque firma stabit, iugiter durare necesse est. Nulli sane dubium, imo sacculis omnibus notum est, quod sanctus beatissimusque Petrus, Apostolorum princeps et caput, fideique columna et Eccle­ siae catholicae fundamentum, a Domino nostro lesu Christo, Salvatore humani generis ac Redemptore, claves regni accepit: qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus, episcopis sanctae Romanae Sedis ab ipso fun­ datae, eiusque consecratae sanguine, vivit et praesidet et indicium exercet.4 t loan., I, 42. Matth., XVI, 16-19. loan., XXI, 15-17. Cf. Ephesini Concilii Act. III. βι 12 Concilia Generalia Unde quicumque in hac Cathedra Petro succedit, is secundum Christi ipsius institutionem primatum Petri in universam Ecclesiam obtinet. Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perse­ verans suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit.1 Hac de causa ad Romanam Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse semper fuit omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos, qui sunt undique fideles, ut in ea Sede, e qua venerandae communionis iura in omnes dimanant, tamquam membra in capite consociata, in unam corporis compagem coale­ scerent.2 Si quis ergo dixerit, non esse ex ipsius Christi Domini institutione seu iure divino, et beatus Petrus in primatu super universam Ecclesiam habeat perpetuos successores; aut Romanum Pontificem non esse beati Petri in eodem primatu successorem; anathema sit. Caput III. - De vi et ratione primatus Romani Pontificis. — Quapropter apertis innixi sacrarum litterarum testimoniis, et inhaerentes tum Praedeces­ sorum Nostrorum Romanorum Pontificum, tum Conciliorum generalium disertis, perspicuisque decretis, innovamus oecumenici Concilii Florentini definitionem, qua credendum ab omnibus Christi fidelibus est, sanctam Apostolicam Sedem, et Romanum Pontificem in universum orbem tenere prima­ tum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput, et omnium Christianorum patrem ac doctorem existere; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro lesu Christo plenam potestatem traditam esse; quemadmodum etiam in gestis oecumenicorum Conciliorum et in sacris canonibus continetur. Docemus proinde et declaramus, Ecclesiam Romanam, disponente Domino, super omnes alias ordinariae potestatis obtinere principatum, et hanc Romani Pontificis iurisdictionis potestatem, quae vere episcopalis est, immediatam esse: erga quam cuiuscumque ritus et dignitatis pastores atque fideles, tam seorsum singuli quam simul omnes, officio hierarchicae subordinationis, veraeque obedientiae obstringuntur, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; ita ut custodita cum Romano Pontifice tam communionis, quam eiusdem fidei professionis unitate, Ecclesia Christi sit unus grex sub uno summo pastore. Haec est catholicae veritatis doctrina, a qua deviare, salva fide atque salute, nemo potest. Tantum autem abest, ut haec Suinmi Pontificis potestas officiat ordina­ riae ac immediatae illi episcopalis iurisdictionis potestati, qua Episcopi, qui positi a Spiritu Sancto in Apostolorum locum successerunt, tamquam veri pastores assignatos sibi greges, singuli singulos, pascunt et regunt, ut eadem a supremo et universali Pastore asseratur, roboretur ac vindicetur, secundum illud sancti Oregorii Magni: Meus honor est honor universalis Ecclesiae. 1 S. Leo M., Scrm. Ill, (al. II), cap. 3. ’ S. Iren., Adv. haer.,1. III, c. 3, ct Cone. Aquilcien. a. 381, inter epp. S Ambros ep. XI. Concilia Generalia 13 Meus honor est fratrum meorum solidus vigor. Tum ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur.1 Porro ex suprema illa Romani Pontificis potestate gubernandi universam Ecclesiam ius eidem esse consequitur, in huius sui muneris exercitio libere communicandi cum pastoribus et gregibus totius Ecclesiae, ut iidem ab ipso in via salutis doceri ac regi possint. Quare damnamus ac reprobamus illorum sententias, qui hanc supremi capitis cum pastoribus et gregibus communi­ cationem licite impediri posse dicunt, aut eandem reddunt saeculari potestati obnoxiam, ita ut contendant, quae ab Apostolica Sede vel eius auctoritate ad regimen Ecclesiae constituuntur, vim ac valorem non habere, nisi pote­ statis saecularis placito confirmentur. Et quoniam divino Apostolici primatus iure Romanus Pontifex universae Ecclesiae praeest, docemus etiam et declaramus, eum esse iudicem supremum fidelium,2 et in omnibus causis ad examen ecclesiasticum spectantibus ad ipsius posse indicium recurri;3 Sedis vero Apostolicae, cuius auctoritate maior non est, iudicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de eius licere indicare indicio.·· Quare a recto veritatis tramite aberrant, qui affir­ mant, licere ab iudiciis Romanorum Pontificum ad oecumenicum Concilium tamquam ad auctoritatem Romano Pontifice superiorem appellare. Si quis itaque dixerit, Romanum Pontificem habere tantummodo offi­ cium inspectionis vel directionis, non autem plenam et supremam potesta­ tem iurisdictionis in universam Ecclesiam, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; aut eum habere tantum potiores partes, non vero totam plenitudinem huius supremae potestatis; aut hanc eius potestatem non esse ordinariam et immediatam sive in omnes ac singulas ecclesias, sive in omnes et singulos pastores et fideles; anathema sit. Caput IV. - De Romani Pontificis infallibili magisterio. — Ipso autem Apostolico primatu, quem Romanus Pontifex tamquam Petri principis Apo­ stolorum successor in universam Ecclesiam obtinet, supremam quoque magi­ sterii potestatem comprehendi, haec Sancta Sedes semper tenuit, perpetuus Ecclesiae usus comprobat, ipsaque oecumenica Concilia, ea imprimis, in qui­ bus Oriens cum Occidente in fidei charitatisque unionem conveniebat, decla­ raverunt. Patres enim Concilii Constantinopolitani quarti, maiorum vestigiis inhaerentes, hanc solemnem ediderunt professionem: Prima salus est, rectae fidei regulam custodire. Et quia non potest Domini nostri lesu Christi prae­ termitti sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica immaculata est semper catholica reservata religio, et sancta celebrata doctrina. Ab huius ergo fide et doctrina separari minime cupientes, speramus ut in una communione, quam Sedes Apostolica praedicat, esse Ep. ad Eulog. Alexandrin., I. VIII, ep. XXX. Pii PP. VI, Breve Super soliditate, d. 28 nov. 1786. Concil. Oecurn. Lugdun., IL Ep. S. Nicolai I, ad Michaelcm Imperatorem. 14 Concilia Generalia ---------------------------------------------------------------------------------- ------------------------------ I mereamur, in qua est integra et vera Christianae raligionis soliditas.1 Appro­ bante vero Lugdunensi Concilio secundo, Graeci professi sunt: Sanctam Romanam Ecclesiam summum et plenum primatum et principatum super universam Ecclesiam catholicam obtinere, quem se ab ipso Domino in beato Petro Apostolorum principe sive vertice, cuius Romanus Pontifex est suc­ cessor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recogno­ scit; et sicut prae caeteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et, si quae de fide subortae fuerint quaestiones, suo debent iudicio definiri. Florentinum denique Concilium definivit: Pontificem Romanum, verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput et omnium Christianorum patrem et doctorem exi· stere; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro lesu Christo plenam potestatem traditam esse. Huic pastorali muneri ut satisfacerent, Praedecessores Nostri indefessam semper operam dederunt, ut salutaris Christi doctrina apud omnes terrae populos propagaretur, parique cura vigilarunt, ut, ubi recepta esset, sincera et pura conservaretur. Quocirca totius orbis Antistites nunc singuli, nunc in Synodis congregati, longam ecclesiarum consuetudinem et antiquae regulae formam sequentes, ea praesertim pericula, quae in negotiis fidei emergebant, ad hanc Sedem Apostolicam retulerunt, ut ibi potissimum resarcirentur damna fidei, ubi fides non potest sentire defectum.2 Romani autem Pontifices, prout temporum et rerum conditio suadebat, nunc convocatis oecumenicis Conci­ liis aut explorata Ecclesiae per orbem dispersae sententia, nunc per Synodos particulares, nunc aliis, quae divina suppeditabat providentia, adhibitis auxi­ liis, ea tenenda definiverunt, quae sacris Scripturis et apostolicis Traditioni­ bus consentanea, Deo adiutore, cognoverant. Neque enim Petri successoribus Spiritus Sanctus promissus est, ut eo revelante novam doctrinam pateface­ rent, sed ut eo assistente traditam per Apostolos revelationem seu fidei depo­ situm sancte custodirent et fideliter exponerent. Quorum quidem apostolicam j doctrinam omnes venerabiles Patres amplexi et sancti Doctores orthodoxi venerati atque secuti sunt; plenissime scientes, hanc sancti Petri Sedem ab omni semper errore illibatam permanere, secundum Domini Salvatoris nostri divinam pollicitationem discipulorum suorum principi factam: fgo rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fra­ tres tuos. I Hoc igitur veritatis et fidei numquam deficientis charisma Petro eiusque in hac Cathedra successoribus divinitus collatum est, ut excelso suo munere in omnium salutem fungerentur, ut universus Christi grex per eos ab erroris venenosa esca aversus, caelestis doctrinae pabulo nutriretur, ut sublata schiI smatis occasione Ecclesia tota una conservaretur, atque suo fundamento innixa, firma adversus inferi portas consisteret. At vero cum hac ipsa aetate, qua salutifera Apostolici muneris efficacia vel maxime requiritur, non pauci inveniantur, qui illius auctoritati obtreI 1 Ex formula S. Hormisdae Papae, prout ab Hadriano II. Patribus Concilii Oecumenici VIII, Constantinopolitani IV. proposita ct ab iisdem subscripta est > Cf. S. Bern., Epist CXC. [ Romani Pontifices 15 étant; necessarium omnino esse censemus, praerogativam, quam unigenitus Dei Filius cum summo pastorali officio coniungere dignatus est, solemniter asserere. Itaque Nos traditioni a fidei Christianae exordio perceptae fideliter inhae­ rendo ad Dei Salvatoris nostri gloriam, religionis Catholicae exaltationem et Christianorum populorum salutem, sacro approbante Concilio, docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus: Romanum Pontificem, cum ex Cathedra loquitur, id est, cum omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redem­ ptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque eiusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae irreformabiles esse. Si quis autem huic Nostrae definitioni contradicere, quod Deus avertat, praesumpserit; anathema sit. [Acta et Decreta Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani, p. 129-140, 164-172]. II.-ROMANI PONTIFICES S. Clemens I, ep. Propter subitas, a. 90-99 (?) C. 40. - Cum ergo haec nobis manifesta sint, etiam in divinae cogni­ tionis profunda introspicientes, cuncta ordine debemus facere, quae nos Do­ minus iussit peragere. Statutis temporibus oblationes et officia perfici, neque temere vel inordinate fieri praecepit, sed praefinitis temporibns et horis, ubi etiam et a quibus celebrari vult, ipse excelsissima sua voluntale definivit: ut religiose omnia secundum beneplacitum facta, accepta essent voluntati eius. Qui ergo assignatis temporibus oblationes suas faciunt, accepti et beati sunt: nam qui legitima Dei sequuntur, non peccant. Summo quippe sacerdoti sua munia tributa sunt: et sacerdotibus locus proprius praestitutus est: Levitis quoque sua ministeria incumbunt: homo laicus praeceptis laicis constrin­ gitur. [Mansi, tom. 1, col. 199, 202.-Jaffé, π. 9 (1)]. ’ Fontes Codicis luris Canonici ex Romanis Pontificibus desumpti, qui hic non referuntur, ope Tabellarum in ultimo huius Collectionis volumine positarum reperiri poterunt, in antiquo Corpore luris Canonici. * 16 Romani Pontifices 12. S. Cornelius I, ep. Quantam sollicitudinem, a. 252, Professio fidei schismaticorum. ... His ita gestis, in presbyterium venerunt Maximus, Urbanus, Sidonius, et Macarius, et plerique fratres, qui se eis adiunxerant, summis precibus desi­ derantes, ut ea quae ante fuerant gesta, in oblivionem cederent, nullaque eorum mentio haberetur, proinde atque si nihil esset vel commissum vel dictum, invicem omnibus remissis, cor mundum et purum iam Deo exhibe­ rent, sequentes evangelicam vocem, dicentem beatos esse puros corde, quo­ niam ipsi Deum videbunt. Quod erat consequens, omnis hic actus populo fuerat insinuandus, ut et ipsos viderent in ecclesia constitutos, quos errantes et palabundos iamdiu viderant, et dolebant. Quorum voluntate cognita, ma­ gnus fraternitatis concursus factus est. Una vox erat omnium, gratias Deo agentium, gaudium pectoris lacrymis exprimentium, complectentium eos, quasi hodie poena carceris fuissent liberati. Et ut ipsorum propria verba designem: Nos, inquiunt, Cornelium episcopum sanctissimae catholicae eccle­ siae, electum a Deo omnipotente, et Christo domino nostro, scimus. Nos erro­ rem nostrum confitemur. Nos imposturam passi sumus, circumventi sumus perfidia et loquacitate captiosa. Nam etsi videbamur quasi quamdam commu­ nicationem cum schismatico et haeretico homine habuisse, sincera tamen mens nostra semper in ecclesia fuit. Nec enim ignoramus unum Deum esse, et unum Christum esse dominum, quem confessi sumus, unum Spiritum sancturn, unum episcopum in catholica ecclesia esse debere. Ista eorum professione non move­ remur: ut quod apud potestatem saeculi erant confessi, in ecclesia consti­ tuti comprobarent? Quapropter Maximum presbyterum locum suum agno­ scere iussimus: caeteros cum ingenti populi suffragio recepimus. Omnia autem remisimus Deo omnipotenti, in cuius potestate sunt omnia reservata. [Mansi, tom. 1, col. 831. - Jaffé, n. Ill (13)]. 13. S. Stephanus I, ep. ad Cyprianum Episcop. Carthagïnien., a. 254-257 (fragmentum). ... Si quis ergo a quacumque haeresi venerit ad nos, nihil innovetur nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur in poenitentiam: cum ipsi hae­ retici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum. Ex epistola Cypriani ad Pompeium. - Mansi, tom. 1, coi. 928. - Jaffé, n. 125 (22)]. Romani Pontifices 14. S. Da mas us I (in Synodo Romana IV), a. 380. Anathematismus 22. - Si quis non dixerit, Spiritum sanctum adoran­ dum ab omni creatura, sicut et Filium et Patrem, anathema sit. [Mansi, torn. 3, col. 487. - Cf. ibidem, col. 483. - Jaffé, η. 235 (57)]. 15. S. Siricius, ep. Directa ad decessorem, 10 febr. 385.’ Directa ad decessorem nostrum sanctae recordationis Damasum frater­ nitatis tuae relatio, me iam in sede ipsius constitutum (quia sic dominus ordinavit) invenit: quam cum in conventu fratrum solicitus legeremus, tanta invenimus, quae reprehensione et correctione sunt digna, quanta optaremus laudanda cognoscere. Et quia necesse erat, nos in eius laboribus curisque succedere, cui per Dei gratiam successimus in honore, facto, ut oportebat, primitus meae provectionis indicio, ad singula (prout dominus aspirare dignatus est) consultationis tuae responsum competens non negamus: quia pro officii nostri consideratione non est nobis dissimulare, non est tacere libertas, quibus maior cunctis Christianae religionis zelus incumbit Porta­ mus onera omnium qui gravantur: quinimo haec portat in nobis beatus apo­ stolus Petrus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae pro­ tegit et tuetur haeredes. C. 1. - Prima itaque paginae tuae fronte signasti, baptizatos ab impiis Arianis, plurimos ad fidem catholicam festinare, et quosdam de fratribus nostris, eosdem denuo baptizare velle, quod non licet: cum hoc fieri et apostolus vetet, et canones contradicant, et post cassatum Ariminense con­ cilium, missa ad provincias a venerandae memoriae praedecessore meo Liberio generalia decreta prohibeant, quos nos cum Novatianis, aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem solam septiformis spiritus, episcopalis manus impositione, catholicorum conventui sociamus. Quod etiam totus oriens occidensque custodit: a quo tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali separari sententia. [Mansi, torn. 3, col. 655, 656. - Jaffé, η. 255 (65)]. 16. S. Innocentius I, ep. Etsi tibi, 15 febr. 404. 2 ... Haec sunt quae deinceps intuitu divini iudicii omnem catholicum episcopum expedit custodire... * Himerio Tarraconensi episcopo. 1 Victricio episcopo Rothomagensi. 2 IS Romani Pontifices C. 8. - Ut venientes a Novatianis vel Montensibus, per manus tan­ tum impositionem suscipiantur: quia quamvis ab haereticis, tamen in Christi nomine sunt baptizati; praeter eos, si qui forte a nobis ad illos transeuntes rebaptizati sunt. Hi si resipiscentes et ruinam suam cogitantes redire volue­ rint, sub longa poenitentiae satisfactione admittendi sunt. (Mansi, torn. 3, col. 1033, 1034. - Jaffé, η. 286 (85)]. 17. S. Innocentius I, ep. Consulenti tibi, 20 febr. 405. * Consulenti tibi, frater carissime, quid de proposita specie unaquaque sentirem, pro captu intelligentiae meae, quae sunt visa respondi, quid sequen­ dum vel docilis ratio persuaderet, vel auctoritas lectione ostenderet, vel custo­ dita series temporum demonstraret... Proponam igitur singula, subiiciamque responsum... C. 2. - Et hoc quaesitum est, quid de his observari oporteat, qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti, in extremo fine vitae suae poenitentiam simul et reconciliationem communionis exposcunt. De his observatio prior durior, posterior interveniente misericordia inclina­ tior est. Nam consuetudo prior tenuit, ut concederetur eis poenitentia, sed communio negaretur. Nam cum illis temporibus crebrae persecutiones essent, ne communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, negata merito communio est, concessa poenitentia, ne totum penitus negaretur: et duriorem remissionem fecit temporis ratio. Sed posteaquam dominus noster pacem ecclesiis suis reddidit, iam terrore depulso communionem dari abeuntibus placuit, et propter domini misericordiam quasi viaticum profecturis, et ne Novatiani haeretici negantis veniam aspe­ ritatem et duritiam sequi videamur. Tribuitur ergo cum poenitentia extrema communio, ut homines huiusmodi, vel in supremis suis poenitentes, mise­ rante salvatore nostro, a perpetuo exitio vindicentur. C. 7. - Qui vero libri recipiantur in canone sanctarum scripturarum, brevis adnexus ostendit Haec sunt ergo quae desiderata moneri voce voluisti. Moysis libri 5 id est Genesis, Exodi, Levitici, Numeri, Deuteronomii: et lesu Nave unus, ludicum unus. Regnorum libri 4 simul et Ruth. Prophetarum libri 16. Salomonis libri 5. Psalterium. Historiarum, lob liber unus, Tobiae unus, Esther unus, ludith unus, Machabaeorum duo, Esdrae duo, Paralipomenon duo. Item novi Testamenti, Evangeliorum libri 4. Apostoli Pauli epistolae 14. Epistolae loannis 3. Epistolae Petri duae. Epistola ludae, Epistola lacobi, Actus apostolorum, Apocalypsis loannis. Cetera autem, quae, vel sub nomine Matthiae, sive lacobi minoris, vel sub nomine Petri et loannis, quae a quo­ dam Leucio scripta sunt, vel sub nomine Andreae, quae a Xenocharide et Leonida philosophis; vel sub nomine Thomae, et si qua sunt alia, non solum repudianda, verum etiam noveris esse damnanda. (Mansi, torn. 3, col. 1038-1041. - Jaffé, η. 293 (90)]. 1 Exuperio episcopo Tholosano. Romani Pontifices 19 18. S. Innocentius I, cp. Magna me gratulatio, 13 dec. 414.’ C. 5. - At vero qui a catholica fide ad haeresim transierunt, quos non aliter oportet nisi per poenitentiam suscipi, apud vos non solum poeniten­ tiam non agunt, verum etiam honore cumulantur... Sed canones apud Nicaeam constituti, de Novatianis fieri permiserunt. Prius ille canon, a patribus insti­ tutus, ponendus est, ut possimus advertere, vel quid, vel qualiter ab eisdem sensum sit vel praeceptum. De his, inquit, qui nominant seipsos Catharos, id est, mundos et aliquando veniunt ad catholicam ecclesiam, placuit san­ ctae et magnae synodo, ut accepta manus impositione, sic maneant in clero. Possum vero dicere, de solis hoc Novatianis esse praeceptum, nec ad aliarum haeresum clericos pertinere. Nam si utique de omnibus ita definirent, addi­ dissent, a Novatianis, aliisque haereticis revertentes, debere in suum ordinem recipi. Quod ita esse, etiam illud maxime, quod de Paulianistis dictum est, poterit confirmare, a quibus venientes, etiam baptizari praecipiunt. Numquid· nam, cum de Paulianistis iubent, omnes qui ab haereticis revertuntur, erunt hoc exemplo baptizandi? Quod cum nullus audeat facere, de ipsis tantum esse praeceptum, ratio ipsa demonstrat. Denique: baptizatos rite ab evangelista Philippo, Petrus et loannes sola manus impositione consummant Illos vero, quos apostolus Paulus loannis baptismate baptizatos reperit, interrogavitque an Spiritum sanctum accepissent, fatentibus se, ne illud quidem nomen audisse, iussit eos baptizari. Videtis ergo, rite baptizatos, illo dono iterari non posse; et aliter, sola aqua lotos, baptizari in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, necessarium pervideri. Ita et de Novatianis tantum iussum esse, lucida manifestatione perlegitur. Quod idcirco distinctum esse ipsis dua­ bus haeresibus, ratio manifesta declarat: quia Paulianistae, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti minime baptizabant, et Novatiani iisdem tremendis venerandisque nominibus baptizant: nec apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quaestio aliquando mota est; et ideo omnibus segregatis, haec sola electa est, cui istud crederent conce­ dendum, quia nihil in Patris, et Filii, et Spiritus sancti sacramento peccarent. [Mansi, torn. 3, col. 1061. - Jaffé, η. 303 (100)]. 19. S. Innocentius I, cp. Si instituta ecclesiastica, 19 mart. 416.12 C. 8. - Sane quoniam de hoc, sicut de ceteris, consulere voluit dile­ ctio tua, adiecit etiam filius meus Caelestinus diaconus in epistola sua, esse a tua dilectione positum illud, quod in beati apostoli lacobi epistola con1 Ad episcopos Macedoniae. 1 Decentio episcopo Eugubino. 20 Romani Pontifices scriptum est: Si infirmus aliquis in vobis est, vocet presbyteros, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine domini, et oratio fidei salvabit laborantem, et suscitabit illum dominus: et si peccata fecit, remittet ei. Quod non est dubium, de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt: quo ab episcopo confecto, non solum sacerdo­ tibus, sed omnibus uti Christianis licet in sua aut suorum necessitate inun­ gendo. Ceterum illud superfluum videmus adiectum, ut de episcopo ambi­ gatur, quod presbyteris licere non dubium est Nam idcirco de presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus aliis impediti, ad omnes languidos ire non possunt Ceterum, si episcopus aut potest, aut dignum ducit, ali­ quem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate sine cunctatione potest, cuius est ipsum chrisma conficere. Nam poenitentibus istud infundi non potest quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta ne­ gantur, quomodo unum genus putatur posse concedi? [Mansi, torn. 3, col. 1030, 1031. - Jaffé, η. 311 (108)]. 20. S. Innocentius I, ep. In requirendis Dei rebus, 27 ian. 417.1 In requirendis Dei rebus quas omni cum solicitudine decet a sacerdo­ tibus, maxime a vero iustoque et catholico tractari concilio, antiquae tradi­ tionis exempla servantes, et ecclesiasticae memores disciplinae, vestrae reli­ gionis vigorem non minus nunc in consulendo, quam antea cum pronunciaretis, vera ratione firmatis, qui ad nostrum referendum approbatis esse indicium, scientes quid apostolicae sedi (cum omnes, hoc loco positi, ipsum sequi desideremus apostolum) debeatur, a quo ipse episcopatus et tota aucto­ ritas nominis huius emersit. Quem sequentes, tam mala iam damnare novi­ mus, quam probare laudanda: vel id vero, quod patrum instituta sacerdo­ tali officio custodientes, non censetis esse calcanda: quod illi non humana, sed divina decrevere sententia: ut quidquid, quamvis de disiunctis remotis­ que provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad huius sedis notitiam perveniret, ut tota huius auctoritate (iusta quae fuerit) pronunciatio firmaretur: indeque sumerent ceterae ecclesiae (velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent, et per diversas totius mundi regiones puri capitis incorruptae manarent) quid praecipere, quos abluere, quos veluti in coeno inemundabili sordidatos, mundis digna corporibus unda vitaret [Mansi, torn. 3, col. 1071, 1072. - Jaffé, η. 321 (116)]. 21. S. Zosimus, ep. Quamvis Patrum traditio, 21 mart. 418.2 Quamvis Patrum traditio apostolicae sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de eius iudicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regu­ lasque servaverit; et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri ’ Episcopis Africanis in Concilio Carthaginen. Aurelio ac ceteris qui in Concilio Carthaginensi adfuerunt. Romani Pontifices 21 nomine, a quo ipsa quoque descendit, reverentiam quam debet, exsolvat: tantam enim huic apostolo canonica antiquitas per sententias omnium voluit esse potentiam, ex ipsa quoque Christi Dei nostri promissione, ut et ligata solveret, et soluta vinciret; par potestatis data conditio in eos qui sedis haereditatem, ipso annuente, meruissent. Habet enim ipse cum omnium eccle­ siarum, tum huius maxime, ubi sederat, curam; nec patitur aliquid privilegii aliqua titubare aura sententiae, cui ipsa sui nominis firma, et nullis hebetata motibus constituit fundamenta, et quae sine periculo temere nullus incesset. Cum ergo tantae auctoritatis Petrus caput sit, et sequentia omnium maio­ rum studia firmaverit, ut tam humanis quam divinis legibus et disciplinis omnibus firmetur Romana ecclesia, cuius locum nos regere, et potestatem nominis obtinere non latet vos, sed nostis, fratres carissimi, et quemadmo­ dum sacerdotes, scire debetis: tamen cum tantum nobis esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia: nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro literis referremus; dantes haec fraternitati, ut in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus, aut face­ remus aliquid quod contra utilitatem ecclesiae veniens displiceret, sed pariter vobiscum voluimus habere tractatum de illo qui apud vos (sicut ipsi per literas dicitis) fuerat accusatus, et ad nostram, qui se assereret innocentem, non refugiens indicium ex appellatione pristina venerit sedem, accusatores suos ultro deposcens, et quae in se crimina per rumorem falso dicebat illata condemnans: omnem eius petitionem prioribus literis, quas vobis misimus putavimus ac novimus explicatam, satisque illis scriptis, quae ad illa rescri­ pseratis, credimus esse responsum. [Mansi, torn. 4, col. 366, 367. - Jaffé, η. 342 (134)]. 22. S. Bonifacius I, ep. Retro maioribus tuis, ι τ mart. 422. ’ ... Nullum etenim locum vides a nobis otiosum relictum. Ad Thessalos comminationis et correptionis plenas literas misimus. Ad synodum quae dicitur illicite congreganda de causa fratris nostri et coepiscopi Perigensis, cuius scripsimus statum nulla posse penitus ratione turbari, talia scripta dire­ ximus, quibus universi fratres intelligant primo convenire se citra tuam con­ scientiam minime debuisse; deinde, de nostro non esse iudicio retractandum. Nunquam etenim licuit de eo rursus quod semel statutum est ab apostolica sede, tractari. [Mansi, torn. 8, col. 754, 755. - Jaffé, η. 363 (146)]. * Rufo eplsc. Thessaliae. 22 Romani Pontifices 23. Pelagius II, ep. Dilectionis vestrae, c. a. 585.1 „ Quam igitur ante dominum poteritis habere fiduciam, quando nullum scandalum generari vobis de fidei nostrae integritate cernentes, tantis tempo­ ribus per superfluas quaestiones ab ecclesia Dei, quae una est, et a fraterna caritate vos dividi duratis. Ubi namque sit ecclesia constituta, licet ipsius domini voce in sancto evangelio sit apertum, quid tamen beatus Augustinus eiusdem dominicae memor sententiae definierit, audiamus. In his namque, ait, esse Dei ecclesiam constitutam, qui sedibus apostolicis per successionem praesulum praesidere noscuntur. Et quicumque ab earumdem sedium se com­ munione vel auctoritate suspenderit, esse in schismate demonstratur. Et post alia. Positus foris, etiamsi pro Christi nomine mortuus fueris, inter membra Christi non numeraberis. Patere pro Christo, haerens corpori, pugna pro capite. Sed et beatus Cyprianus egregius martyr in libro quem de unitatis nomine titulavit, inter alia sic dicit: Exordium ab unitate proficiscitur: et primatus Petro datur, ut una Christi ecclesia et cathedra monstretur: et pastores sunt omnes, sed grex unus ostenditur, qui ab apostolis unanimi consensione pascatur. Et post pauca: Hanc ecclesiae unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit? Qui cathedram Petri, super quam ecclesia fundata est, deserit, et resistit, in ecclesia se esse confidit? Item post alia: Ad pacis praemium pervenire non possunt, quia pacem domini discordiae furore ruperunt. Item ex eodem libro sic ait: Ad sacrificium cum dissensione venientes revocat ab altari, et iubet prius concordare cum fratre, tunc cum pace redeun­ tes domino munus offerre: quia nec ad Cain munera respexit Deus: neque enim habere dominum pacatum poterat, qui cum fratre pacem per zeli discordiam non habebat. Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum? Quae sacrificia celebrare se credunt aemuli sacerdotum? Secum esse Chri­ stum cum collecti fuerint opinantur, hi qui extra ecclesiam colliguntur? Tales etiam si occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec san­ guine abluitur. Inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purgatur. Esse martyr non potest, qui in ecclesia non est: ad regnum pervenire non poterit, qui eam quae regnatura est dereliquit. Et post alia: Cum Deo ma­ nere non possunt, qui esse in ecclesia Dei unanimiter noluerunt: ardcant licet flammis et ignibus traditi, vel obiectis bestiis animas suas ponant: non erit illa fidei corona, sed poena perfidiae: nec religiosae virtutis exitus glo­ riosus, sed desperationis interitus: occidi talis potest, coronari non potest. Item eiusdem: An esse sibi cum Christo videtur, qui adversus sacer­ dotes Christi facit? qui se a cleri eius et plebis societate secernit? Arma ille contra Deum portat, contra Dei dispositionem repugnat: hostis altaris 1 Eliae vel aliis episcopis Istriae. Romani Pontifices 23 adversus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacri­ legus, inobsequens servus, filius impius, frater inimicus, contemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis, constituere audet aliud altare. Item cuius supra: Peius schismatis crimen est, quam quod hi qui sacrificaverunt: qui tamen in poenitentia criminis constituti dominum plebis satisfactionibus depre. cantur. Hic ecclesia quaeritur et rogatur, illic ecclesiae repugnatur. Hic potest necessitas fuisse, illic voluntas tenetur in scelere. Hic qui lapsus est, sibi tantum nocuit, illic qui haeresim vel schisma facere conatur, multos secum trahendo decepit. Hic animae unius est damnum, illic periculum plurimorum. Certe se peccasse hic intelligit et plangit, ille tumens in peccato suo, et ipsis sibi delictis placens, a matre filios segregat, oves a pastore solicitât, Dei sacramenta disturbat, et cum lapsus semel peccaverit, ille quotidie peccat. Postremo lapsus martyrium postmodum consecutus potest regni promissa percipere: ille si extra ecclesiam fuerit occisus, ad ecclesiae non potest prae­ mia pervenire. [Mansi, torn. 9, col. 897-899. - Jaffé, η. 1055 (687)]. 24. Hadrianus I, ep. Institutio universalis, a. 785.1 ... Porro, dilectissimi, diversa capitula quae ex illis audivimus partibus, id est, quod multi dicentes se catholicos esse, communem vitam gerentes cum ludaeis et non baptizatis paganis, tam in escis quamque in potu et in diversis erroribus nihil pollui se inquiunt: et illud quod inhibitum est, ut nulli liceat iugum ducere cum infidelibus, ipsi enim filias suas cum alio benedicent, et sic populo gentili tradentur, et quod sine examinatione praefati presbyteri ut praesint, ordinantur, et alius quoque immanis invaluit error perniciosus, ut etiam, vivente viro, mulieres sibi in connubio sortiantur ipsi pseudo-sacerdotes, simulque et de libertate arbitrii, et alia multa, sicut de illis audivimus partibus, quae longum est dici. [Migne, P. L., tom.XCVUI, coi. 385. - Cf. etiam Mansi, torn. 12, col. 813. Jaffé, η. 2479 (1880)]. 25. Nicolaus I, ep. Proposueramus quidem, a. 865.2 ...Quoniam cum secundum canones, ubi est maior auctoritas, iudicium inferiorum sit deferendum, ad dissolvendum scilicet, vel ad roborandum: patet profecto sedis apostoiicae, cuius auctoritate maior non est, iudicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de eius liceat indicare indicio. Siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt, ab illa autem nemo sit appellare permissus, luxta quod et Bonifacius, atque 1 Episcopis Hispaniae. ’ Michaeli Imperatori. 24 Romani Pontifices Oelasius sanctissimi praesules, non suis adinventionibus, sed Ecclesiae Ro­ manae consuetudinem non ignorantes dicunt: Bonifacius quidem Rufo, et ceteris episcopis per Thessaliam, et alias provincias constitutis scribens: Nemo, ait, unquam apostolico culmini, de cuius iudicio non licet retractare, manus obvias audacter intulit. Nemo in hoc rebellis extitit, nisi qui de se voluit iudicari. Gelasius autem in commonitorio Fausto magistro fungenti legatione Constantinopolim dato: Nobis, inquit, opponunt canones dum nesciunt quid loquantur; contra quos hoc ipso venire se produnt, quod primae sedi sana, rectaque suadenti parere fugiunt ipsi sunt canones, qui appellationes totius ecclesiae ad huius sedis examen voluere deferri. Ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota ecclesia iudicare, ipsam ad nullius commeare iudicium. Nec de eius unquam praeceperunt iudicio iudicare, sententiamque illius constituerunt non opor­ tere dissolvi, cuius potius sequenda decreta mandarunt. Ergo de iudicio Ro­ mani praesulis non retractando, quia nec mos exigit, quod diximus com­ probato: non negamus eiusdem sedis sententiam posse in melius commutari; cum aut sibi subreptum aliquid fuerit, aut ipsa pro consideratione aetatum vel temporum seu gravium necessitatum dispensatorie quiddam ordinare decre­ verit. Quoniam et egregium apostolum Paulum quaedam fecisse dispensa­ torie legimus, quae postea reprobasse dignoscitur. Quando tamen illa Romana videlicet ecclesia discretissima consideratione fieri delegerit, non quando ipsa quae pene sunt diffinita retractare voluerit. [Mansi, torn. 15, col. 209, 210. - Jaffé, η. 2796 (2111)]. 26. S. Leo IX, ep. Quia Auctore Deo, a. 1051. Quia Auctore Deo sic nobis unius Ecclesiae cura specialiter est commissa, ut per dignitatem Apostolicae Sedis etiam caeterarum Ecclesiarum generalis sit provisio delegata, nostro competere videtur officio, non solum quae hactenus adversus easdem Ecclesias temerariis ausibus sunt usurpata, corri­ gere, sed etiam, ne rursus eadem praesumantur, in posterum providere. § 1. Perversam autem, et prorsus exeerabilem quarundam plebium con­ suetudinem fama vulgante cognovimus, ut videlicet suo defuncto Episcopo, domum Episcopi hostiliter irrumpentes invadant, facultates eius praedonum more diripiant, praediorum domos incendant, vites insuper, et arbusta bestiali immaniores feritate succidant § 2. Quod nimirum, nisi Ecclesiastici vigoris fuerit censura correctum, haud dubium quin regionibus illis repentini furoris immineat gladius. Si enim honorare parentes primum dicitur in repromissione mandatum, si male­ dicens patri vel matri, mulctari morte praecipitur; cuius animadversionis sententia digni sunt, qui non carnales genitores persequi gestiunt, sed ipsam matrem suam Ecclesiam, in qua ex aqua, et Spiritu sancto regenerati sunt, ut viperinum genus dissipare contendunt? Etsi enim Sacerdos quilibet ex debito humanae conditionis obiit, sed Christus, qui animarum nostrarum Romani Pontifices 25 Episcopus est, ex virtute divinitatis in aeternum vivit. Sicut enim Paulus dicit: Plures facti sunt Sacerdotes secundum legem, eo quod morte prohi­ berentur permanere. lesus autem, eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet Sacerdotium. Deum ergo inhonorare convincitur, qui mortali Episcopo vivente, terrena pressus formidine ab Ecclesiae se laesione cohibuit; defuncto autem eo, ad iniuriam Christi qui immortalis Ecclesiae sponsus est, fel odii, et virus malitiae, quod eatenus occultabat, effundit. Et fortasse Episcopus in vita sua aliquem laesit; sed Christus, qui Ecclesiae custos relictus est, quid peccavit? Si ergo illi, qui nocuit, malum pro malo non redditur; cur aeterno Pontifici qui nobis bona pro malis reddidit, reverentia non habetur? Verumtamen si Ecclesiae praedo, Dei filium immortalem procul dubio Pontificem videret, si eum ubique praesentem omnia nosse, ac posse consideraret, coram eius oculis admittere tam impium tam sacrilegum facinus non auderet. Sed vere in illo completur, quod per Psalmistam dicitur: Dixit insipiens in corde suo: non est Deus. Porro si illi qui bona sua Ecclesiae conferunt, proprii reatus absolutionem felici commercio promerentur: subsequenter autem illi, qui Ecclesiasticas facultates barbarica feritate deripiunt, in aeternae damna­ tionis voraginem cadunt: qui nimirum novo, et incomparabili criminis genere sic iudaicam perfidiam superant, ut non modo gentilium errorem, sed et haereticorum pravitatem detestabiliores excedant; a quibus videlicet Christus iterum crucifigitur, et Corpus eius, quod est Ecclesia, crudeliter laceratur. § 3. Imprimatur ergo ausus illicitus, et nefarius diabolicae instigationis cohibeatur excessus, abstineat manus audax ab Ecclesiastico Patrimonio, ne victus pauperum pereat, ne quod ex oblatione fidelium iam Deo factum est Sacrificium, praeda raptorum fiat. § 4. Quisquis autem huius nostri decreti improbus temerator extiterit, ex parte Dei omnipotentis et auctoritate beatorum Apostolorum Petri, et Pauli, anathematizandum esse decernimus, et ut revera putridum membrum excommunicationis ferro a sanctae Ecclesiae corpore detruncamus. Sit igitur, nisi resipiscat, anathema, maranatha, omnesque maledictiones Hebal super caput suum descendisse cognoscat. § 5. Observatoribus autem gloriam et honorem et incorruptionem, quae­ rentibus vitam aeternam. Arnen. [Bull. Rom., tom. 1, p. 378. - Jaffé, η. 4210 (3274)]. 27. S. Leo IX, cp. In terra pax hominibus, 2 sept. 1053.’ C. 11. - Sic iuxta Sapientem, lapis missus non pergit ad coelum, et maledictum frustra prolatum, revertitur in authorem suum: Sic, iuxta vulgi proverbium, qui supra caput suum spuere conatur, quantocius in faciem illius sputum relabitur. Sic nobis maledictum pro maledicto non reddentibus, 1 Michaëli Constantinopolitano et Leoni Acridano, episcopis. 26 Romani Pontifices sed cum Psalmista adversum nos peccatore consistente, custodiam ori nostro iam diu ponentibus, per tumorem vestrum incurristis, quod dolemus: quia praeiudicium faciendo summae sedi, de qua nec indicium licet facere cuiquam hominum, anathema accepistis ab universis patribus omnium venerabilium conciliorum. C. 32, - Nam Romanae ecclesiae fides per Petrum super petram aedi­ ficata, nec hactenus deficit, nec deficiet in saecula, Christo eius domino ro­ gante pro ea, ceu testatur sub ipsa passione sua: Ego rogavi pro te, Petre, at non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Quo dicto demonstravit fidem fratrum vario defectu periclitandam, sed incon­ cussa et indcficiente fide Petri, velut firmae anchorae subsidio figendam, et in fundamento universalis ecclesiae confirmandam. Quod nemo negat, nisi qui evidenter haec ipsa verba veritatis impugnat: quia sicut cardine totum regitur ostium, ita Petro et successoribus eius totius ecclesiae disponitur emolumentum. Et sicut cardo immobilis permanens ducit et reducit ostium, sic Petrus et sui successores liberum de omni ecclesia habent iudicium, cum nemo debeat eorum dimovere statum: quia summa sedes a nemine iudicatur. Unde clerici eius cardinales dicuntur; cardini utique illi, quo cetera moventur, vicinius adhaerentes. [Mansi, torn. 19, col. 641, 653. - Jaffé, η. 4302 (3286)]. 28. S. Leo IX, cp. Cum ex venerabilium, 17 dec. 1053.’ § 1. Cum ex venerabilium Canonum auctoritate recolimus, CCV Epi­ scopos Concilio interfuisse Carthaginensi, et nunc a tua fraternitate audimus quinque vix Episcopos superesse in tota /Urica, utique tertia huius corruptibi­ lis mundi parte; compatimur tantae vestrae imminutioni totis visceribus animi. Cum autem ipsas Christianitatis reliquias ediscimus interna et mutua dissen­ sione discindi et dispergi, et adversus se invicem zelo et contentione Princi­ patus inflari, nil aliud nobis primo dicendum occurrit, quam illud S. Amos Vatis: Parce Domine, parce obsecro; quis suscitabit lacob, quia parvulus est? § 2. Sed quamvis in tali tantoque defectu religionis plurimum doleamus, multum tamen gaudemus, quia sanctae Romanae Ecclesiae Matris vestrae sententiam requiritis, et exspectatis super quaestionibus vestris, et quasi rivulis ab uno fonte erumpentibus, et in suo se cursu per diversa spargentibus, ad ipsius fontis primam scaturiginem reverti debere optimum putatis, ut inde resumatis directionis vestigium, unde sumpsistis totius Christianae Religionis exordium. § 3. Noveris ergo procul dubio, quia post Romanum Pontificem primus Archiepiscopus, et totius Africae maximus Metropolitanus est Carthaginensis Episcopus; nec quicumque sit ille Oummitanus Episcopus, aliquam licentiam consecrandi Episcopos vel deponendi, seu Provinciale Concilium convocandi 1 Thomae Confratri carissimo, et Coepiscopo. Romani Pontifices 27 habet sine consensu Carthaginen. Archiepiscopi, cuiuslibet dignitatis aut potestatis sit: exceptis his, qui ad propriam Parochiam pertinent, caetera autem, sicut et alii Africani Episcopi, consilio Carthaginensis Archiepiscopi aget. Unde carissimi Confratres nostri et Coepiscopi Petrus et loannes recte sentiunt de Carthaginensis Ecclesiae dignitate, nec consentiunt errori Gummitani Ecclesiae. § 4. Hoc autem nolo vos lateat, non debere praeter sententiam Romani Pontificis universale Concilium celebrari, aut Episcopos damnari, vel deponi; etsi quia licet vobis aliquos examinare, definitivam tamen sententiam absque consultu Romani Pontificis, ut dictum est, non licet dare, quod in sanctis Canonibus statutum si quaeritis, potestis invenire. Quamvis enim omnibus generaliter Apostolis dictum sit a Domino: Quaecumque ligaveritis in terra, ligata erunt et in Caelo; et quaecumque solveritis in terra, soluta erunt et in Caelo: tamen non sine causa specialiter et nominatim dictum est Beato Apostolorum Principi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Eccle­ siam meam, et tibi dabo Claves Regni Caelorum. Et in alio loco: Confirma fratres tuos; scilicet quia omnium Ecclesiarum maiores, et difficiliores causae per sanctam et principalem B. Petri Sedem a successoribus eius sunt defi­ niendae. lam vero quia ad interrogata etiam Confratrum nostrorum Petri et loannis Episcoporum decrevimus respondere, optamus, ut sanctam tuam fra­ ternitatem iugiter invigilantem utilitatibus sanctae Catholicae Ecclesiae, atque devote pro nobis orantem, sancta et individua Trinitas semper conservet, carissime Frater. [Bull. Rom., tom. 1, p. 385, 386. - Jaffé, η. 4304 (3267)]. 29. Innocentius II, ep. Testante Apostolo, ιό iul. 1141.’ Capitul. 12, Petri Abaelard. damn. - Quod potestas ligandi, atque sol­ vendi Apostolis tantum data sit, non successoribus. ... Nos itaque qui in cathedra S. Petri, cui a Domino dictum est, Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, licet indigni, residere con­ spicimur, communicato fratrum nostrorum episcoporum cardinalium con­ silio, destinata nobis a vestra discretione capitula, et universa ipsius Petri dogmata, sanctorum canonum auctoritate, cum suo auctore damnavimus, eique tamquam haeretico perpetuum silentium imposuimus. Universos quo­ que erroris sui sectatores et defensores, a fidelium consortio sequestrandos, et excommunicationis vinculo innodandos esse censemus. [Mansi, torn. 21, col. 565, 569. - Jaffé, η. 8148 (5767)]. 1 Henrico Senonensi, Reinaldo Remensi, archicpiscopis, eorurnque suffraganeis et Bernardo Claravallensi abbati. 2S Romani Pontifices 30. Innocentins III, ep. Eius exemplo, i8 dec. 1208. Professio fidei Waldensibus praescr. - ... Corde credimus et ore confite­ mur unam Ecclesiam, non haereticorum, sed sanctam Romanam catholicam et apostolicam, extra quam neminem salvari credimus. Sacramenta quoque quae in ea celebrantur inaestimabili atque invisibili virtute Spiritus sancti coopérante, licet a peccatore sacerdote ministrentur, dum Ecclesia eum recipit, in nullo reprobamus, nec ecclesiasticis officiis vel benedictionibus ab eo celebratis detrahimus, sed benevolo animo tanquam a iustissimo ample­ ctimur; quia non nocet malitia episcopi vel presbyteri neque ad baptismum infantis, neque ad eucharistiam consecrandam, nec ad caetera ecclesiastica officia subditis celebrata. Approbamus ergo baptismum infantium; qui si defuncti fuerint post baptismum antequam peccata committant, fatemur eos salvari et credimus; et in baptismate omnia peccata, tam illud originale pec­ catum contractum, quam illa quae voluntarie commissa sunt, dimitti credi­ mus. Confirmationem ab episcopo factam, id est impositionem manuum, sanctam et venerande accipiendam esse censemus. Sacrificium, id est panem et vinum, post consecrationem esse verum corpus et verum sanguinem Do­ mini nostri lesu Christi firmiter et indubitanter corde puro credimus et sim­ pliciter verbis fidelibus affirmamus; in quo nihil a bono maius, nec a malo minus perfici credimus sacerdote; quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris et in virtute Spiritus sancti. Unde firmiter credimus et confitemur quod quantumcunque quilibet honestus religiosus sanctus et prudens sit, non potest nec debet eucharistiam consecrare nec altaris sacri­ ficium conficere nisi sit presbyter a visibili et tangibili episcopo regulariter ordinatus. Ad quod officium tria sunt, ut credimus, necessaria, scilicet certa persona, idem presbyter ab episcopo, ut praediximus, ad illud proprie offi­ cium constitutus, et illa solemnia verba quae a sanctis Patribus in canone sunt expressa, et fidelis intentio proferentis. Ideoque firmiter credimus et fatemur quod quicunque sine praecedenti ordinatione episcopali, ut prae­ diximus, credit et contendit se posse sacrificium eucharistiae facere, haere­ ticus est et perditionis Chore et suorum complicum est particeps atque con­ sors et ab omni sancta Romana Ecclesia segregandus. Peccatoribus vere poenitentibus veniam concedi a Deo credimus, et eis libentissime commu­ nicamus. Unctionem infirmorum cum oleo consecrato veneramur. Coniugia carnalia esse contrahenda secundum Apostolum non negamus, ordinarie vero contracta disiungere omnino prohibemus. Hominem quoque cum sua coniuge salvari credimus et fatemur; nec etiam secunda et ulteriora matri­ monia condemnamus. Carnium perceptionem minime culpamus. Non con­ demnamus iuramentum, imo credimus puro corde quod cum veritate et iudicio et iustitia licitum sit iurare. De potestate saeculari asserimus quod sine peccato mortali potest iudicium sanguinis exercere, dummodo ad infe­ rendam vindictam, non odio, sed iudicio, non incaute sed consulte procedat. Romani Pontifices 29 Praedicationem necessariam valde et laudabilem esse credimus; tamen ex auctoritate vel licentia summi pontificis vel praelatorum permissione illam credimus exercendam. In omnibus vero locis ubi manifesti haeretici manent, et Deum et fidem sanctae Romanae Ecclesiae abdicant et blasphemant, cre­ dimus quod disputando et exhortando modis omnihus secundum Deum debeamus illos confundere et eis verbo Dominico, veluti Christi et Ecclesiae adversariis, fronte usque ad mortem libera contraire. Ordines vero ecclesia­ sticos et omne quod in sancta Romana Ecclesia sancitum legitur aut canitur humiliter collaudamus et fideliter veneramur. Diabolum, non per conditio­ nem, sed per arbitrium, malum esse factum credimus. Corde credimus et ore confitemur huius carnis quam gestamus et non alterius resurrectionem, ludicium quoque per lesum Christum esse futurum, et singulos pro iis quae in hac carne gesserunt recepturos vel poenas vel praemia firmiter credimus et affirmamus. Eleemosynas, sacrificium, caeteraque beneficia fidelibus posse prodesse defunctis credimus. Remanentes in saeculo et sua possidentes elee­ mosynas et caetera ex rebus suis agentes, praecepta Domini servantes sal­ vari fatemur et credimus. Decimas, primitias et oblationes ex praecepto Do­ mini credimus clericis persolvendas. [Migne, P. L., tom. CCXV, coi. 1511, 1512. - Potthast, n. 3571]. 31. Honorius III, const. Has leges, a. 1220. Has Leges a Friderico Romanorum Imperatore filio nostro charissimo pro utilitate omnium Christianorum editas, laudamus, et approbamus tam­ quam in aeternum valituras. § I. Et si quis ausu temerario, inimico humani generis suadente, quo­ cumque modo has infringere tentaverit, indignationem Dei Omnipotentis, et Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum se noverit incursurum, etc. Sequitur tenor dictarum. Legum Friderici II. Fridericus Dei gratia... § 3. ... Item statuimus ut nullus Ecclesiasticam personam in criminali quaestione vel civili, trahere ad indicium saeculare praesumat, contra con­ stitutiones imperiales, et canonicas sanctiones. Quod si fecerit actor a iure suo cadat, et iudicatum non teneat, et ludex sit ex tunc iudicandi potestate privatus. Statuimus etiam ut si quis Clericis, vel personis Ecclesiasticis iustitiam denegare praesumpserit, tertio requisitus, suam jurisdictionem amittat. [Bull. Rom., tom. 3, I, p. 217, 218]. 32. Honorius III, ep. Sedis Apostolicae, 23 apr. 1221. Scdis Apostolicae circumspectio, quae circa omnes Ecclesias suae pro­ videntiae consuevit adhibere cautelam, illarum indemnitatibus propensiori debet studio praecavere, quae ipsi tamquam membra capiti cohaerentes, spe­ cialis sibi necessitudinis vinculo sunt astrictae. 30 Romani Pontifices Inde est, quod cum Lateranensis Ecclesia speciale membrum, et Romani Pontificis propria Sedes exsistat; statuimus, et sancimus, ut sicuti contra Ro­ manam Ecclesiam, non, nisi centenaria, currit praescriptio, secundum Consti­ tutiones Canonicas, et legitimas sanctiones, ita quoque ipsi Ecclesiae minoris temporis praescriptio non obsistat. Nulli ergo omnino, etc. Si quis autem etc. [Bull. Rom., tom. 3, I, p. 221. - Potthast, n. 6627]. 33. Gregorius IX, ep. Cum, sicut ex, 8 iul. 1241.1 Cum, sicut ex tua relatione didicimus, nonnunquam propter aquae penuriam infantes terrae tuae contingat in cervisia baptizari, tibi tenore praesentium respondemus, quod cum secundum doctrinam Evangelicam oporteat ex aqua et Spiritu sancto renasci, non debent reputari rite baptizati, qui in cervisia baptizantur. [Baronius, Annales Eccles., tom. 21, p. 241, n. 42. - Potthast, n. 11048]. 34. Innocentius IV, ep. Sub catholicae, 6 mart. 1254. 2 Sub catholicae professione Fidei atque cultu, consistere, ac proficere universos, caeleris nostrae mentis desiderabilibus praeferentes, illud tamquam acceptabilius pleniori desiderio cupimus, et ad hoc vehit operativum salutis praecipuum, intimis affectibus anxius aspiramus. Haec inquam unio, sive con­ nexio cordi nostro inaestimabilis gaudii rorem infunderet, si varias gentium nationes, eiusdem observantia fidei in unum acceptabilem Christo populum adunaret. Id utique anxiae nostrae mentis ardorem affluentis laetitiae refri­ geraret irriguo, si omnes, quos olim in unum Catholicum gregem ovile col­ legit Dominus, cum multi ab eo discesserint, in idem individuum Collegium unius Pastoris solidaret magisterium, et custodia communiret. O si Orienta­ libus Oriens ex alto luceret, et sui luminis illustratione, ipsos ad Catholicam reduceret unitatem, ut cum reliquis orthodoxis in unius aulae collecti gre mio, de matris Ecclesiae ubere fluenta doctrinae salutaris haurirent. Tunc ipsi Ecclesiae proveniret magnum, et desiderabile salutare, tunc eius uterus sobole geminata concresceret, tunc Orientalibus oriretur supernae illumina­ tionis Aurora, tunc eis claresceret Lucifer veritatis, tunc per universam Eccle­ siam inundantis gaudii erumperet plenitudo, tunc exsultatione nimia clare­ sceret totus orbis, quia valde bonum, et iucundum existeret, fratres simul in domo Domini habitare: tunc eadem Ecclesia, multiplicata laetitia, novae iucunditatis canticum personaret. Verum quia nonnulli Graecorum iamdudum ad devotionem Sedis Apostolicae redeuntes, ei reverenter obediunt, et intendunt, licet et expedit, ut mores, ac ritus eorum, quantum cum Deo pos­ 1 Archiepiscopo Nidrosiensi. ’ Episcopo Tusculano Apost. Sedis Legato. Romani Pontifices 31 sumus, tolerantes, ipsos in Ecclesiae Romanae obcdientia praeservemus. Quamquam in his, quae animarum periculum parerent, vel honestati Eccle­ siasticae derogarent, nec debeamus illis deferre aliquatenus, nec velimus. § 1. Sane inter Venerabilem Fratrem nostrum Archicpiscopum Nicosicn., et eius Suffraganeos Latinos ex parte una, et Episcopos Graecos Regni Cypri ex altera, de quibusdam certis articulis, discordiam, et turbationem fore subortam, et eorumdem tenorem articulorum, ac responsiones ipsorum Grae­ corum ad illos, nobis, ut melius possemus instrui super eis, plene, ac pro­ vide per tuas literas intimasti, sollicite requirendo, ut providere super hoc Apostolica diligentia curaremus. § 2. Nos autem literis ipsis affectuose receptis, earum seriem, et ipsos articulos, ac responsiones easdem, et caetera, quae continebantur in illis, una cum Fratribus nostris perlegimus, et intelleximus diligenter, prudentiam tuam multipliciter in Domino commendantes, et méditantes, ac deliberantes super his, prout rei qualitas exigebat. § 3. Circa haec itaque sic deliberatio nostra resedit, ut: 1. Graeci eiusdem Regni in unctionibus, quae circa baptisma fiunt, morem Ecclesiae Romanae teneant, et observent. 2. Ritus vero seu consuetudo quam habere dicuntur ungendi per totum, Baptizandorum corpora, si tolli sine scandalo, vel removeri non potest, cum, sive fiat, sive non, quantum ad baptismi efficaciam vel effectum, non multum referat, toleretur. 3. Nec refert etiam utrum in frigida, vel calida aqua baptizent, cum parem vim, et effectum in utraque Baptismum habere, asseverare dicantur. 4. Soli autem Episcopi consignent Chrismate in frontibus Baptizatos, quia huius unctio non debet, nisi per Episcopos exhiberi. Quoniam soli Apo­ stoli, quorum vices gerunt Episcopi, per manus impositionem, quam confirma­ tio, vel frontis Chrismatio repraesentat, Spiritum Sanctum tribuisse leguntur. 5. Singuli quoque Episcopi in suis Ecclesiis, in die Coenae Domini, possunt, secundum formam Ecclesiae, Chrisma conficere, ex balsamo qui­ dem, et oleo olivarum. Nam Spiritus Sancti donum in Chrismatis unctione confertur. Et Columba utique, quae ipsum designat Spiritum, olivae ramum ad arcam legitur retulisse. Sed si suum antiquum Ritum in hoc Graeci potius servare voluerint, videlicet, quod Patriarcha una cum Archiepiscopis, et Epi­ scopis eius suffraganeis, et Archiepiscopi cum suffraganeis suis, simul Chri­ sma conficiant, in tali eorum consuetudine tolerentur. 6. Nullus autem per Sacerdotes, vel Confessores pro satisfactione poe­ nitentiae, unctione aliqua solummodo inungatur. Infirmis vero iuxta verbum lacobi Apostoli, unctio exhibeatur extrema. 9. Sed Eucharistiam in die Coenae Domini consecratam, usque ad annum, praetextu infirmorum, ut de illa videlicet ipsos communicent, non reservent. Liceat tamen eis, pro infirmis ipsis, Corpus Christi conficere, ac per quin­ decim dies, et non longiori temporis spatio, conservare; ne per diutinam ipsius reservationem, alteratis forsitan speciebus, reddatur minus habile ad sumendum: licet veritas, et efficacia semper eadem omnino remaneat, nec ulla umquam diuturnitate, seu volubilitate temporis evanescat. 32 Romani Pontifices 13. Caeterum unusquisque Sacerdos in aureo, vel argenteo solum, aut saltem stanneo calice sacrificet, habens corporale de lino candidum, et niti­ dum, et altare mundis vestimentis opertum, vel decentibus paramentis. 14. Mulieres autem servire ad altare non audeant, sed ab illius ministerio repellantur omnino. 20. Quia vero secundum Apostolum, mulier mortuo viro ab ipsius est lege soluta, ut nubendi cui vult in Domino liberam habeat facultatem, secun­ das, et tertias, ac ulteriores etiam nuptias Graeci non reprehendant aliqua­ tenus, nec condemnent, sed potius illas approbent inter personas, quae alias licite ad invicem matrimonio iungi possunt. 21. Secundo tamen nubentes, Presbyteri nullatenus benedicant. § 4. Fraternitatem itaque tuam hortamur attente, per Apostolica tibi scripta mandantes, quatenus praemissa omnia Episcopis Graecis praefati Regni, seriatim, et diligenter exponi facias, districte ipsis iniungens, ut ea sollicite attendere, studiose tenere, ac efficaciter observare procurent, et a suis faciant subditis observari. Memoratis autem Archiepiscopo Nicosien., et eius suffraganeis Latinis, firmiter auctoritate nostra praecipias, ut eosdem Graecos super praemissis contra huiusmodi provisionem, et deliberationem nostram, non inquietent aliquatenus, nec molestent. Contradictores, eadem auctoritate, appellatione postposita, compescendo. § 5. Non obstantibus si praedictis Archiepiscopo, et suffraganeis, vel quibuscumque a Sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas, plenam et expressam, ac de verbo ad verbum non facientes de induito huiusmodi mentionem. [Bull. Rom., tom. 3, 1, p. 340-342. - Potthast, η. 15265]. 35. Professio fidei (in Cone. Lugdunen. II) a Michaële Palaeologo Gregorio X oblata a. 1274. Sanctissimo, et Beatissimo, Primo et Summo Pontifici Apostolicae Sedis venerabili Papae, et communi Patri omnium Christianorum, et Venerabili Patri Imperii nostri, Domino Gregorio, Michaël in Christo Deo fideliter Imperator, et Moderator Romaeorum, Ducas, Angelus, Comnenus, Palaeologus, et spiritualis filius Magnae Sanctitatis Vestrae, convenientem honorem et reverentiam cum sincera, et pura affectione, et orationum postulatione. Quoniam missi sunt a Magnitudine vestra ad Imperium meum Nuncii Deo placentes, Ordinis fratrum Minorum, Frater Hieronymus de Asculo Frater Raymundus Berengarii, Frater Bonagratia de S. loanne in Persiceto, et Frater Bonaventura de Mugello; et obtulerunt literas Magnae Sanctitatis Vestrae Imperio meo; in quibus inter alia de confessione fidei, quam docet, et praedicat, et confitetur Sancta Romana Ecclesia, continebatur, et oportebat, in his magis responsionem convenientem nos facere, ecce hoc facit Impe­ rium meum. Habet autem professio fidei in dictionibus taliter. Credimus Sanctam Trinitatem, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem ... ‘ > I Romani Pontifices Credimus sanctam Catholicam, et Apostolicarn unam esse veram Eccle­ siam, in qua unum datur sanctum baptisma, et vera omnium remissio pec­ catorum. Credimus etiam veram resurrectionem huius carnis, quam nunc gestamus, et vitam aeternam. Credimus etiam novi, et veteris testamenti, legis, ac Prophetarum, et Apostolorum unum esse auctorem Deum ac Do­ minum. Haec est vera fides Catholica, et hanc supradictis articulis tenet, et praedicat Sacrosancta Romana Ecclesia: sed propter diversos errores, a qui­ busdam ex ignorantia, et ab aliis ex malitia introductos, dicit, et praedicat eos, qui post Baptismum in peccata labuntur, non rebaptizandos, sed per veram poenitentiam suorum consequi veniam peccatorum. Quod si vere poenitentes in caritate decesserint, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis satisfecerint, et omissis eorum animas poenis purgatoriis, hoc est catarteriis, sicut nobis Frater loannes explanavit, post mortem purgari, et ad poenas huiusmodi relevandas prodesse eis fidelium vivorum suffragia, Mis­ sarum scilicet sacrificia, orationes, et eleemosynas, et alia pietatis officia, quae a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt, secundum Ecclesiae instituta. Illorum autem animas, qui post sacrum baptisma susceptum, nullam omnino peccati maculam incurrerunt; illas etiam, quae post contractam peccati macu­ lam, vel in suis manentes corporibus, vel eisdem exutae, prout superius dictum est, sunt purgatae, mox in Coelum recipi. Illorum autem animas, qui in mortali peccato, vel cum solo originali decedunt, mox in Infernum descen­ dere, poenis tamen disparibus puniendas. Eadem Sacrosancta Ecclesia Ro. mana firmiter credit, et firmiter asseverat, quod nihilominus in die ludicii, omnes homines ante tribunal Christi cum suis corporibus comparebunt, red­ dituri de propriis factis rationem. Tenet etiam, et docet eadem Sancta Ro­ mana Ecclesia, septem esse Ecclesiastica Sacramenta, unum scilicet Baptisma, de quo dictum est supra; aliud est Sacramentum Confirmationis, quod per manuum impositionem Episcopi conferunt, chrismando renatos; aliud est Poenitentiae; aliud Eucharistiae; aliud sacramentum Ordinis; aliud est Matri­ monium; aliud Extrema unctio, quae secundum doctrinam B. lacobi infir­ mantibus adhibetur. Sacramentum Eucharistiae ex azymo conficit eadem Romana Ecclesia, tenens et docens, quod in ipso Sacramento panis vere transsubstantiatur in Corpus, et vinum in Sanguinem Domini nostri lesu Christi. De Matrimonio vero tenet, quod nec unus vir plures uxores simul, nec una mulier permittitur habere plures viros. Soluto vero legitimo matrimonio, per mortem coniugum alterius, secundas, et tertias deinde nuptias successive licitas esse dicit, si impedimentum canonicum aliud ex causa alia non obsi­ stat. Ipsa quoque Sancta Romana Ecclesia summum, et plenum Primatum, et Principatum super universam Ecclesiam Catholicam obtinet, quem se ab ipso Domino in B. Petro Apostolorum Principe, sive vertice, cuius Romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humi­ liter cognoscit. Et sicut prae caetcris tenetur fidei veritatem defendere, sic et si quae de fide subortae fuerint quaestiones, suo debent iudicio definiri. Ad quam potest gravatus quilibet super negotiis ad Ecclesiasticum forum pertinentibus appellare; et in omnibus causis ad examen Ecclesiasticum spe­ ctantibus ad ipsius potest iudicium recurri, et eidem omnes Ecclesiae sunt 34 Romani Pontifices subicctae. Ipsarum Praelati obedientiam, et reverentiam sibi dant. Ad hanc ’ autem sic potestatis plenitudo consistit, quod Ecclesias caeteras ad solicitudinis partem admittit, quarum multas, et Patriarchales praecipue, diversis privilegiis eadem Romana Ecclesia honoravit, sua tamen observata praeroga­ tiva, tum in generalibus Conciliis, tum in aliquibus aliis semper salva. Suprascripta fidei veritate (prout plene lecta est, et fideliter exposita) veram, sanctam, catholicam, et orthodoxam fidem cognoscimus, et acceptamus, et ore ac corde confitemur, quod vere tenet, et fideliter docet, et praedicat Sancta Romana Ecclesia: inviolabiliter observare eamdem professionem, et in ea omni tempore perseverare, nec ullo umquam tempore ab ea discedere quoquo modo, aut deviare, vel discordare promittimus. Primatum quoque eiusdem Sanctae Romanae Ecclesiae, sicut in praemissa serie continetur, ad ipsius Sanctae Ecclesiae obedientiam venientes, confitemur, et recognoscimus, acceptamus, et sponte suscipimus. Confitentes vero haec, et approbantes, et acceptantes, et promittentes observare, ut superius dictum est, rogamus Magnitudinem vestram, ut Ecclesia nostra dicat sanctum Symbolum, prout dicebat hoc ante schisma, usque in hodiernum diem, et quod permaneamus in ritibus nostris, quibus utebamur ante schisma; qui scilicet ritus non sunt contra supradictam fidem, nec contra divina praecepta, nec contra vetus, et novum testamentum, nec contra doctrinam sanctorum generalium Conciliorum, et sanctorum receptorum per sancta Concilia quae celebrata sunt a spirituali dominatione Ecclesiae Ro­ manae. Hoc igitur non grave est Vestrae Sanctitati, nec inusitatum, et nobis tunc difficile propter infinitam multitudinem populi. Commisimus autem super his praesentibus Nunciis Imperii nostri, ut dicta per praesentes literas nostras confiteantur, et affirment vice Imperii nostri coram magna Sanctitate vestra. Praesens igitur scriptum de nostra recognitione, susceptione, acceptatione, et professione, propria manu nostra Dei gratia Imperiali subscriptione signavimus, et sigillum nostrae potentiae inferius appendi fecimus, etc. (Bull. Rom., tom. 3, 11, p. 12, 13]. 36. loannes XXII, litt. cncycl. Gloriosam Ecclesiam, 23 ian. 1318. ’ § 18. Tertius istorum2 error in Valdensium errore coniurat, quoniam et ii, et illi in nullum eventum asserunt fore iurandum, dogmatizantes mor­ talis criminis contagione pollui et poena teneri, quos contigerit iuramenti religione constringi. ' Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Archiepiscopis, et Episcopis, ac dilectis Filiis electis, ad quos literae istae pervenerint. ’ Bizochorum, Beguinorum, Fraticellorum, Pseudofratrum S. Francisci de Assisio. Romani Pontifices 35 § 19. Quorum blasphemias pietas Christiana condemnans non levitate mota, sed utilitate, aut necessitate coacta, veritatem praeteritorum, atque praesentium, et certitudinem futurorum, iurisiurandi religione confirmat, cer­ tissime tenens, quia nullatenus de suo genere potest esse peccatum, quod Christus exercuit, qui peccatum non fecit, sed peccatum omne sua passione damnavit, iuravit etenim Dominus, iuravit et Apostolus Paulus: suae ope­ rationis exemplo monstrantes ad hoc tantum juramentum esse prohibitum, ne iurandi facultas frequentiam, frequentia consuetudinem, consuetudo per­ jurium introducat. Bonum est ergo iuramentum, per quod veritas rerum divino testimonio confirmatur, sed malum est illi, qui eo male utitur, et a malo infirmitatis humanae est, ut aliquis verum proferens iurare cogatur. § 24. Multa sunt alia, quae isti praesumptuosi homines contra coniugii venerabile Sacramentum garrire dicuntur. Multaque de cursu temporum, et fine saeculi somniant. Multaque de Antichristi adventu, quem iamiam instare asserunt, flebili vanitate divulgant. Quae omnia, quia partim haeretica, partim insana, partim fabulosa cognoscimus, damnanda potius cum suis aucto­ ribus, quam stilo prosequenda, aut refellenda censemus. Ipsa enim mendosa commenta seipsa destruunt, quia nec ratione vigent, nec auctoritate con­ stant, nec aliqua verisimilitudine fulciuntur. In huiusmodi doctrinis variis et peregrinis saepe nominati homines studia sua conterunt. Ad haec simplicium corda blandis, fictisque sermonibus, et simulatae humilitatis praetextu, attrahere moliuntur. [Bull. Rom., tom. 3, II, p. 160-165]. Joannes XXII, const. Super illius, a. 1326. Super illius specula, quamvis immeriti, eius favente clementia, qui pri­ mum hominem humani quidem generis protoplasti, terrenis praelatum, divinis virtutibus adornatum, conformem et t'consimilem imagini suae fecit, revo­ cavit profugum, legem dando ; ac demum liberavit captivum, reinvenit per­ ditum, et redemit venditum, merito suae Passionis, ut contemplaremur ex illa super filios hominum, qui Christianae religionis cultu Deum intelligunt ct requirunt: dolenter advertimus, quod etiam cum nostrorum turbatione viscerum cogitamus, quamplures esse solo nomine Christianos, qui relicto primo veritatis lumine, tanta erroris caligine obnubilantur, quod cum morte foedus ineunt, et pactum faciunt cum inferno: daemonibus namque immo­ lant, hos adorant, fabricant ac fabricari procurant imagines, annulum vel speculum, vel phialam, vel rem quamcumque aliam magice ad daemones inibi alligandos, ab his petunt responsa, ab his recipiunt, et pro implendis pravis suis desideriis auxilia postulant, pro re faetidissima faetidam exhibent servitutem: Proh dolor! huiusmodi morbus pestifer, nunc per mundum solito amplius convalescens, successive gravius inficit Christi gregem. § 1. Cum igitur ex debito suscepti pastoralis officii, oves oberrantes per devia, teneamur ad caulas Christi reducere, et excludere a grege Domi- 36 Romani Pontifices nico morbidas, ne alias corrumpant: hoc edicto in perpetuum valituro, de consilio Fratrum nostrorum, monemus omnes et singulos renatos fonte bapti­ smatis, in virtute sanctae obedientiae, et sub interminatione anathematis, prae­ cipientes eisdem, quod nullus ipsorum, aliquid de perversis dictis dogma­ tibus docere ac addiscere audeat: vel, quod execrabilius est, quomodolibet alio modo, in aliquo illis uti. § 2. Et quia dignum est, quod hi, qui per sua opera perversa spernunt Altissimum, poenis suis pro culpis debitis percellantur: Nos in omnes et singulos, qui contra nostra saluberrima monita et mandata facere de prae­ dictis quicquam praesumpserint, excommunicationis sententiam promulgamus, quam ipsos incurrere volumus ipso facto. Statuentes firmiter, quod praeter poenas praedictas, contra tales, qui admoniti de praedictis seu praedictorum aliquo infra octo dies a monitione computandos praefata, a praefatis non se correxerint, ad infligendas poenas omnes et singulas, praeter bonorum con­ fiscationem dumtaxat, quas de iure merentur haeretici; per suos competentes iudices procedatur. § 3. Verum cum sit expediens, quod ad haec tam nefanda omnis via, omnisque occasio praecludantur, de dictorum nostrorum Fratrum consilio, universis praecipimus et mandamus, quod nullus eorum libellos, scripturas quascumque ex praefatis damnatis erroribus quicquam continentes, habere aut tenere, vel in ipsis studere praesumat; quin potius volumus, et in vir­ tute sanctae obedientiae cunctis praecipimus, quod quicumque de scripturis praefatis, vel libellis quicquam habuerint, infra octo dierum spatium ab huiusmodi edicti nostri notitia computandum, totum, et in toto, et in qualibet sui parte abolere, et comburere teneantur: alioquin volumus, quod incurrant sententiam excommunicationis ipso facto, processuri contra contemptores huiusmodi (cum constiterit) ad poenas alias graviores. [Bull. Rom., tom. 3, II, p. 194, 195]. 38. loannes XXII, const. Licet, 23 oct. 1327, art. errorum Marsilii Patavini et loannis de Janduno damn. Secundus istorum fuit error, quod B. Petrus Apostolus non plus aucto­ ritatis habuit, quam caeteri Apostoli, nec aliorum Apostolorum fuit Caput. Item quod Christus ascendens in Coelum nullum Caput reliquit Ecclesiae, nec aliquem Vicarium suum fecit. Tertius error dicebat, quod ad Imperatorem spectat Papam instituere, et destituere, ac punire. Quarto dicebant, quod omnes Sacerdotes, sive sit Papa, sive Archiepiscopus, sive simplex Sacerdos, sunt ex institutione Christi auctoritatis et iurisdictionis omnino aequalis. (Hinc evanescit) Quintus ipsorum error, quo docebant, Ecclesiam simul iunctam neminem punire posse punitione coactiva, nisi hoc concedat Impe­ rator. Romani Pontifices 37 Joannes XXII.... ait: Praedictos Marsiliurn et Joannem haereticos, imo haeresiarchas fore manifestos et notorios sententialiter declaramus. Articulos­ que ac Librum praedictos, nccnon et qaamcumque aliam scripturam continen­ tem eosdem; praedictum quoque Marsiliurn et loannem ut haereticos mani­ festos et notorios, imo ut haeresiarchas potius reprobamus, et sententialiter condemnamus. Si quis enim doctrinam praedictam defendere vel approbare praesumpserit, cuiuscumque dignitatis, Ordinis, conditionis aut status, tanquam haereticus confutetur. [Gotti, Veritas Religionis, tom. VII, pars IV, p. 245-249], 39. Benedictus XII, const. Benedictus Deus, 29 ian. 1336. Benedictus Deus in donis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, qui Sacrosanctam Romanam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam, quam ut vineam plantavit dextera sua, quamque ut praecipuam in Ecclesiarum omnium caput erexit ut victricem,1 dicente Domino ad Petrum: Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, sua miseratione non deserit, sed per Beatos Apostolos suos, praecipue Petrum et Paulum singulares eiusdem Ecclesiae defensores, pia benignitate et continua pietate custodit: quatenus eisdem rectoribus gubernata, in se stabilis maneat, fundata supra firmam petram; omnesque Christianae fidei cultores illi obediant, illi pareant, illi intendant, sub illius magisterio degant, sub eius disciplina et correctione consistant. Non in illa dogmatizetur improvidum, inseratur incautum, in fide temerarium ingeratur: Sicque declinent homines a malo, et faciant bonum, ambulent per vias rectas, et ad meliora per sancta desideria proficiscantur, ut sperent iustorum propinquas aeternae vitae retributiones, timeant malo­ rum inferni calamitates non remotas. Nam scriptum est: Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique iuxta opera sua. Quod si secus a quoquam fuerit attentatum, id protinus sua auctoritate, poenis etiam adiectis, prout expedire viderit, prorsus evellat. Pro qua, ut in seipsa subsistens alios informaret, passionis suae tempore Salvator noster lesus Christus Patrem exorasse perhibetur dicens: Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum: ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. § 1. Sane dudum tempore fel. rec. loannis XXII praedecessoris nostri, inter nonnullos etiam Theologicae facultatis Magistros, super visione ani­ marum iustorum hominum post mortem suam, in quibus nihil erat purga­ bile, cum de hoc saeculo decesserunt, vel si fuerat, iam purgatum fuerat ex toto, an divinam essentiam videant ante corporum suorum resumptionem, et iudicium generale. Et super nonnullis aliis orta materia quaestionis, ipso­ rum aliqui negativam, aliqui affirmativam, alii vero secundum suas imagi1 Alias: veritatem. Romani Pontifices 33 nationes, de visione divinae essentiae ab animabus huiusmodi, diversa et diversimode ostendere nitebantur, prout ex dictis et scriptis ipsorum noscitur apparere; super retectis vero suis concertationibus, quas hic causa brevitatis omittimus, quia ita ex nostris determinationibus inter se etiam decidebant.1 Cumque idem praedecessor noster, ad quem praedictorum determinatio per­ tinebat, ad decisionem concertationum huiusmodi se pararet in suo consi­ storio publico, tam fratribus suis S. R. E. Cardinalibus, de quorum numero tunc eramus, quam Praelatis et Magistris in Theologia, qui multi aderant praesentes, iniungendo districtius et mandando, ut super materia de visione praedicta, quando requirerentur ab eo, deliberate unusquisque diceret, quod sentiret. Tamen morte praeventus, sicut Domino placuit, perficere illud nequivit. § 2. Defuncto itaque praedecessore praefato, nos divina dignatione ad apicem summi Apostolatus assumpti, diligentius attendentes, quanta ex prae­ missis eorum concertationibus non solutis animarum imminent pericula, quanta exinde possunt scandala suboriri, ut ipsorum varietas pereat, et veri­ tatis soliditas innotescat, habita prius super praedictis sollicita examinatione, et diligenti deliberatione cum Fratribus nostris dictae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, de ipsorum Fratrum consilio, hac in perpetuum valitura con­ stitutione, auctoritate Apostolica definimus. § 3. Quod secundum communem Dei ordinationem animae Sanctorum omnium, qui de hoc Mundo ante Domini nostri lesu Christi passionem decesserunt, necnon Sanctorum Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Vir­ ginum, et aliorum fidelium defunctorum, post sacrum ab eis Christi baptisma susceptum, in quibus nihil purgabile fuit, quando decesserunt, nec erit, quando decedent etiam in futurum; vel si tunc fuerit aut erit aliquid pur­ gabile in eisdem, cum post mortem suam fuerint purgatae; ac quod animae puerorum eodem Christi baptismate renatorum, et baptizandorum cum fue­ rint baptizati, ante usum liberi arbitrii decedentium, post mortem suam, et purgationem praefatam in illis, qui purgatione huiusmodi indigebant, etiam ante resumptionem suorum corporum, et iudicium generale, post Ascensio­ nem Salvatoris Domini nostri lesu Christi in coelum, fuerunt, sunt, et erunt in coelo, coelorum Regno, et Paradiso coelesti cum Christo, Sanctorum An­ gelorum consortio aggregatae, ac post Domini lesu Christi passionem et mortem viderunt et vident Divinam essentiam visione intuitiva, et etiam faciali, nulla mediante creatura, in ratione obiecti visi se habente; sed Divina essentia immediate se nude clare et aperte eis ostendente. Quodque sic videntes eadem divina essentia perfruuntur. Necnon quod ex tali visione et fmitione, eorum animae, qui iam decesserunt, sunt vere beatae, et habent vita n et requiem aeternam, et erunt illorum, qui postea decedent cum eamdem divi­ nam videbunt Essentiam, ipsaque perfruentur ante iudicium generale. Ac quod visio huiusmodi divinae Essentiae, eiusque fruitio, actus fidei et spei in eis evacuant, prout Fides et Spes propriae Theologicae sunt virtutes. Quodque postquam inchoata fuerit, vel erit talis intuitiva ac facialis visio et 1 Alias: dissidebant. Romani Pontifices 39 fruitio in eisdem, eadem visio et fruitio sine aliqua intercessione seu eva­ cuatione praedictae visionis et fruitionis continuata extitit, et continuabitur usque ad finale iudicium, et ex tunc usque in sempiternum. § 4. Definimus insuper, quod secundum Dei ordinationem communem animae decedentium in actuali peccato mortali, mox post mortem suam ad inferna descendunt, ubi poenis infernalibus cruciantur, ex quod nihilominus in die iudicii omnes homines ante tribunal Christi cum suis corporibus comparebunt, reddituri de factis propriis rationem, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. § 5. Decernentes praedictas nostras definitiones, seu determinationes et ipsarum singulas, ab omnibus fidelibus esse tenendas. Quicumque autem deinceps praedictarum nostrarum definitionum seu determinationum, ac sin­ gularum ipsarum contrarium scienter et pertinaciter tenere, asserere, praedi­ care, docere, aut defendere, verbo vel scripto praesumpserit, contra eum sicut contra haereticum modo debito procedatur. § 6. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis, etc. [Bull. Rom., tom. 3, Π, p. 213, 214]. 40. Benedictus XII, a. 1341, prop. Armenornm damn. 42. Item, Armeni dicunt et tenent, quod sola Dei passio sine omni alio dono Dei, etiam gratificantis, sufficit ad peccatorum remissionem, nec dicunt, quod ad peccatorum remissionem faciendam requiratur gratia Dei gratificans vel justificans, nec quod in sacramentis novae legis detur gratia gratificans. 48. Item, Armeni dicunt et tenent, quod si Armeni committunt semel quodeumque crimen, quibusdam exceptis, ecclesia eorum potest absolvere cos tantum ad culpam et poenam de dictis criminibus: sed si aliquis com­ miserit dicta crimina iterum, absolvi non possunt per eorum ecclesiam. 49. Item, dicunt, quod si aliquis eorum post baptismum acceptat pri­ mam et secundam uxorem, absolvi potest per eos; quod si accipiat tertiam et quartam et deinceps, non potest absolvi per eorum ecclesiam, quia dicunt, quod tale matrimonium fornicatio est, et talem habent pro pagano: ita quod nec erit in fine communicandus, neque ducunt de domo sua ad sepelien­ dum per portam domus; sed frangunt parietes domus, et per foramen parietis educunt corpus eius; nec missam celebrant, nec sepultura ecclesiae eum sepeliunt, sed faciunt de eo, sicut de pagano. 51. Item, quod Armeni dicunt et tenent, quod ista peccata sunt irremis­ sibilia, nec eorum ecclesia potest haec peccata remittere, quia Christus non dedit ecclesiae potestatem, quod talia peccata remittat, scilicet si aliquis pec­ catum luxuriae committat in ore hominis vel mulieris. 52. Et si quis commisit dicta peccata vel etiam alia pluries, non potest absolvi per ecclesiam, nisi prima vice; et si postquam semel confessus fuerit et absolutus de aliquo peccato, de praedictis iterato committat dictum pec­ catum, prima absolutio non valet. 40 Romani Pontifices 58. Item, quod Armeni dicunt et tenent, quod ad hoc quod sit baptizatus verus, ista tria requiruntur, scilicet aqua, chrisma, (quod) modo prae­ dicto factum est, eucharistia: ita quod si aliquis baptizaret in aqua ali­ quem dicendo: Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen, et postea non ungeretur dicto chrismate, non esset baptizatus. Si etiam non daretur ei Eucharistia, sacramentum baptismi ratum non esset. 64. Item, catholicon minoris Armeniae dicit, quod sacramentum confir­ mationis nihil valet, et si valet aliquid, ipse dedit licentiam presbyteris suis, ut idem sacramentum conferatur. 67. Item, Armeni non dicunt, quod post dicta verba consecrationis panis et vini in verum Corpus et Sanguinem, quod natum fuit de Virgine Maria, et passum et resurrexit. Sed tenent, quod illud sacramentum sit exemplar, aut similitudo, aut figura veri Corporis et Sanguinis Domini... propter quod sacramentum altaris non vocant Corpus, et Sanguinem Domini, sed hostiam vel sacrificium, vel communionem. 82. Item, quod quando aliqui communicari debent per sacerdotem, fit confessio generalis, dicendo genera peccatorum, non descendendo ad aliquod peccatum singulare, et postea populus reiterat dictam confessionem in secreto, tamen raro vel numquam aliquis Armenus confitetur sacerdoti sua peccata. Et si confitetur, non dicit, quod hoc vel illud singulare peccatum commi­ serit, sed dicit, quod diabolus dictum peccatum fecit, vel quod ad sugge­ stionem alterius hominis dictum peccatum fecit. 84. Item, Armeni dicunt et tenent, quod catholicon, episcopi et presby­ teri Armenorum eamdem et aequalem potestatem habent ligandi vel solvendi, quantam et qualem habuit B. Petrus apostolus. 85. Item, Armeni dicunt et tenent, quod usque ad concilium Nicaenum Romanus pontifex non habuit maiorem potestatem, quam alii patriarchae; sed tunc de voluntate dicti concilii fuit ordinatum, quod dictus Romanus pontifex haberet potestatem super alios patriarchas. 90. Item, quod Armeni dicunt et tenent, quod potestas illa, quam Chri­ stus dedit B. Petro dicendo ei: Quodcumque ligaveris super terram, etc., fuit solum data personae Petri, et pro ipso solo: ita quod haec potestas non transivit ad aliquem eius successorem. 100. Item, quod apud Armenos nulla est certa forma verborum expri­ mens consensum matrimonii inter virum et uxorem; immo multi per parentes et amicos coguntur venire ad ecclesiam, ut matrimonium fiat inter eos; et quamvis unus vel ambo dicant, quod nolunt inter se matrimonialitcr copu­ lari, tamen matrimonium fit inter eos in facie ecclesiae. 102. Item, quod apud Armenos, si post matrimonium contractum, et carnali copula subsequuta, et prole suscepta, viro non placeat uxor, vel e converso; ille cui non placet alter coniux vel ambo, si sibi mutuo non pla­ cent, vadit vel vadunt ad episcopum seu sacerdotem, et eis data pecunia, secundum quod ad invicem conveniunt, episcopus seu sacerdos separat dictum matrimonium, et dat licentiam alteri nubendi etiam tum altero coniuge invito, et hoc fit multoties apud Armenos. [Mansi, torn. 25, col. 1226-1265]. Romani Pontifices 41 41. Clemens VI, const. Etsi solertem, 21 iul. 1346. 1 Etsi solertem adhibere vigilantiam, ne quarumlibet Ecclesiarum iura depe­ reant, ex debito nostri officii teneamur; in manutenendis tamen, defendendis, recuperandisque occupatis iuribus Ecclesiae Romanae, sponsae nostrae, quae disponente Domino caput omnium et magistra caeteris altiori dignitate prae­ cellens, maioribus est iuvanda praesidiis, et amplioribus honoribus attollenda, esse debemus solliciti, et attenti. § 1. Ad obviandum igitur perversis illorum conatibus, qui sibi commoda, non se commodis Patrimonii B. Petri in Tuscia, quod iuris, et proprietatis eiusdem Ecclesiae fore, ac eidem immediate subesse dignoscitur, applicantes temere civitates, castra, et villas eiusdem Patrimonii ad eamdem Ecclesiam pertinentia, eorumque dominium, superioritatem, advocationem, capitaneatum, et iurisdictionem, in ipsius Ecclesiae grave praejudicium, contra constitutiones et ordinationes olim per fel. rec. Urbanum IV et loannem XXII ac diversos alios Romanos Pontifices praedecessores nostros editas, non verentur diversis exquisitis coloribus occupare, et sibi in eisdem dominium, superioritatem, et praeeminendam vendicare; hac perpetua constitutione sancimus, § 2. Ut nulla civitas vel Communitas, nullaque singularis persona, cuius­ cumque conditionis vel status existât, deinceps in aliquibus civitatibus, castris, seu villis ipsius Patrimonii ad praedictam Romanam Ecclesiam spectantibus, dominium, superioritatem, capitaneatum, advocationem iurisdictionis, seu ali­ quam praesidentiam seu praeeminentiam praetextu cuiuscumque venditionis, submissionis, recommendationis, concessionis, recognitionis, et obligationis, contractus, vel pacti, aut cuiusvis alterius commercii absque auctoritate Sedis Apostolicae speciali recipere audeat, vel sibi dominium, praesidentiam, capi­ taneatum, seu iurisdictionem in praedictis civitatibus, castris, seu villis ex quavis occasione, et causa quomodolibet vendicare: quodque civitates, et singulares personae, submissiones, suppositiones et sublectiones quascumque iam in eas factas, et receptas, seu de facto, cum de iure non teneant, quo­ modolibet attentatas dimittere teneantur, nec civitates, castra, seu loca alia, quae se eis, ut praemittitur, submiserunt vel quomodolibet subiecerunt, virtute submissionis, et suppositionis alicuius, vel cuiusvis contractus titulo, valeant retinere: nullaque Universitas seu Communitas civitatis, castri seu villae Ecclesiae Romanae subiecta, in terris Patrimonii constituta, alicui Universitati, seu Communitati, vel privatae personae, cuiuscumque conditionis aut status existât, se subiicere, submittere, seu supponere valeat, constituendo, recogno­ scendo, seu profitendo, se subesse alicui Universitati, vel privatae personae, seu ad eosdem super eos, et in ipsis ac dictis civitatibus, castris, et villis, aliquam iurisdictionem, dominium, capitaneatum seu quamvis aliam praeemi­ nentiam pertinere. § 3. Et si quae civitates, castra, vel loca, iam de facto ad submissionem, 42 Romani Pontifices ct suppositionem aliquibus civitatibus, vel privatis personis de se factam ven­ ditionis, donationis, vel cuiusvis alterius contractus colore vel titulo proces­ serunt, illa quamvis de iure valeant, quatenus de facto processerunt realiter et effectualiter studeant revocare, nec illis umquam utantur: nec virtute submis­ sionum huiusmodi vel alias, illis quibus quovis titulo vel colore se submi­ serint, ullatenus obediant, pareant, vel intendant: contrarium facientes directe, vel indirecte, per se vel alios, tam illi, et eorum singuli, qui in civitatibus, castris, aut villis eiusdem patrimonii, vel eorum aliquo, huiusmodi dominium, superioritatem, capitaneatum, advocationem, iurisdictionem quamcumque, praeeminentiam, seu praesidentiam sine licentia Sedis Apostolicae speciali recipient in futurum, et qui iam ex quocumque contractu, vel obligatione receperunt, seu quavis usurpatione quomodolibet occupaverunt, nisi sic recepta, et occupata infra duorum mensium spatium, postquam praesens constitutio ad eorum notitiam pervenerit, vel per eos steterit, quominus valeat pervenire, dominium seu praesidentiam, superioritatem, capitaneatum, advocationem, iurisdictionem quamcumque, seu praeeminentiam huiusmodi realiter dimiserint cum effectu, illa nullo umquam tempore absque ipsius Sedis licentia resumpturi; quam illi, qui se submiserint, seu subiecerint, ut praefertur simili modo cuiuscumque dignitatis, status, ordinis, vel conditionis existant, singulares personae sententiam excommunicationis incurrant, ac Terrae ipso­ rum, ubicumque fuerint, Ecclesiastico interdicto subiaceant ipso facto. Civi­ tates autem, castra, et villae, quae in antea se submittent, supponent, seu subiicient, et quae submissionem, suppositionem seu subtectionem huius­ modi recipient, seu quomodolibet occupabunt, civitates quoque, castra, etiam loca quaecumque, quae se iam quovis colore vel titulo ut praemittitur, sub­ miserunt, et subiecerunt, ac civitates, quae submissiones, et subtectiones huiusmodi receperunt, nisi infra praedictum duorum mensium spatium, ab omni effectu dictae submissionis, et subtectionis realiter destiterint ipsis ulterius non usuri, seu contra constitutionem, et inhibitionem nostram venire directe, vel indirecte, per se, vel alium seu alios attentabunt, Ecclesiastico subiacere decernimus interdicto. Et nihilominus omnibus indulgentiis, privi­ legiis, ac gratiis, necnon feudis, bonis, et honoribus, et iuribus quibuscum­ que, quae ab eadem Romana, et aliis Ecclesiis obtinent, privamus, et pri­ vatos, et privata volumus esse ipso facto: Non obstantibus si eis, vel eorum aliquibus, communiter, vel divisim, ab eadem sit Sede indultum, quod excom­ municari, ipsorumque Terrae et loca Ecclesiastico interdicto supponi non possint per literas Apostolicas non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum de huiusmodi, ac eorum personis, locis, ordinibus, et nomi­ nibus propriis mentionem. § 4. Nos insuper omnes submissiones, et subiectiones, suppositiones super praedictis factas, et obligationes, pacta, seu conventiones, sub titulo venditionis, vel cuiusvis alterius contractus quomodolibet initas, et habitas, et quascumque poenas adiectas, et iuramenta praestita super illis, sub qui­ buscumque modis, et forma, vel expressione verborum (praesertim cum in praeiudicium eiusdem Ecclesiae redundent, ac iuramentum vinculum ini­ quitatis esse non debeat) decernimus fore nulla, vacua, irrita, ct inania, et Romani Pontifices 43 nullius existera firmitatis, et quatenus ad illa de facto processum extitit, tol­ limus, et revocamus omnino, et viribus vacuamus. § 5. Caeterum cum praefatus Joannes Papa XXII, Praedecessor noster, dudum universis, et singulis tam Clericis, quam Laicis cuiuscumque status, ordinis, conditionis, praeeminentiae, vel dignitatis existèrent, etiamsi Ponti­ ficali, vel imperiali, seu Regali, vel quavis alia dignitate fulgerent, ac omni bus Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Nobilibus, ac Potestatibus, Capitaneis, et aliis Officialibus quibuscumque, Comitibus, et Populis, Civitatum, Terrarum, Castrorum, et aliorum quorumcumque loco­ rum ubicumque consistentium, et omnibus aliis quibuscumque, auctoritate Apostolica, inhibendum per suas literas vim Constitutionis habentes duxerit, et mandandum, ne per se, vel alios, directe, vel indirecte Patrimonii, Romandiolae, Marchiae Anconitanae, Ducatus Spoletani, Campaniae, Maritimaeque, ac Massae Trebariae Provincias, Venaisini, et Urbinatus, olim comitatus, ac Urbinatensis, et Ravennatensis Civitates, et alias terras, civitates, castra, villas, et loca quaecumque ad eamdem Romanam Ecclesiam pertinentes, vel ipsorum, aut alicuius eorum partem occupare, invadere, aut turbare, seu fidelibus eorumdem iniurias, damna, seu violentias irrogare, aut occupan­ tibus, invadentibus, turbantibus, vel iniurias, damna, seu violentias irrogan­ tibus, publice, vel occulte assistere, aut auxilium, consilium, vel favorem, directe, vel indirecte, publice, vel occulte, per se, vel per alium, seu alios praestare praesumerent quoquo modo, in omnes et singulos, contra inhibi­ tionem, et mandatum huiusmodi venire, aut attentare, per se, vel per alios praesumentes, tam Clericos, quam Laicos, etiamsi, ut praedicitur, Pontificali, aut Imperiali, seu Regali, vel alia quavis dignitate fulgerent, de Fratrum suorum consilio, excommunicationis, quam eo ipso incurrerent sententiam promulgavit, ipsorumque terras necnon quaslibet Universitates, Communi­ tates, et populos ipsorum, civitates, terras, castra, villas, et loca in praemissis, vel aliquo praemissorum culpabiles, Ecclesiastico supposuit interdicto, et eos, ac ipsorum quemlibet omnibus privilegiis, indulgentiis, gratiis, et immunita­ tibus realibus, et personalibus, ab eadem Ecclesia, et Imperio Romano con­ cessis eisdem, omnium etiam fetidorum, bonorum, honorum, officiorum, iurium, et jurisdictionum, quae ab Ecclesia, et Imperio praedictis obtinerent, de ipsorum Fratrum consilio, auctoritate privaverit supradicta, ipsos ad illa, et similia, et quaelibet alia, eorumque filios, et nepotes ad quaelibet bene­ ficia Ecclesiastica, dignitates, personatus, et officia, cum cura, vel sine cura, quovis nomine censeantur, auctoritate qualibet obtinenda usque ad tertiani generationem exclusive reddendo inhabiles, et indignos. § 6. Nos per praemissa, vel quaccumque alia, inhibitioni, mandato, poenis, et sententiis per ipsum praedecessorem factis et promulgatis, ut superius est expressum, aliisque contentis in literis supradictis, non intendi­ mus in aliquo derogare, sed inhibitionem, mandatum, poenas et sententias, et alia supradicta per praesentem constitutionem nostram roboramus, et in sui vigoris efficacia volumus et decernimus permanere. § 7. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae priva­ tionis, admonitionis, revocationis, roborationis, voluntatum, et constitutionum 44 Romani Pontifices infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare prae­ sumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apo­ stolorum eius se noverit incursurum. [Bull. Rom., tom. 3, 11, p. 302, 303J. 42. Clemens VI, ep. Super quibusdam, 29 sept. 1351.’ ...In primo igitur capitulo responsionis tuae... quaerimus: Primo, si creditis tu et Ecclesia Armenorum, quae tibi obedit, omnes illos, qui in Bap­ tismo eamdem fidem Catholicam receperunt, et postmodum a communione fidei eiusdem Ecclesiae Romanae, quae una sola Catholica est, recesserunt vel recedent in futurum, esse schismaticos et haereticos, si pertinaciter divisi a fide ipsius Romanae Ecclesiae perseverent. - Secundo petimus, si creditis tu et Armeni tibi obedientes, quod nullus homo viatorum extra fidem ipsius Ecclesiae, et obedientiam Pontificum Romanorum, poterit finaliter salvus esse. In secundo vero capitulo... quaerimus: Primo, si credidisti, credis vel credere es paratus cum Ecclesia Armenorum quae tibi obedit, quod beatus Petrus plenissimam potestatem jurisdictionis acceperit super omnes fideles Christianos a Domino lesu Christo: et quod omnis potestas iurisdictionis, quam in certis terris et provinciis, et diversis partibus orbis specialiter et particulariter habuerunt ludas Thaddaeus et caeteri Apostoli, subiecta fuerit plenissime auctoritati et potestati, quam super quoscumque in Christum credentes in omnibus partibus orbis beatus Petrus ab ipso Domino lesu Christo accepit; et quod nullus Apostolus, vel quicumque alius super omnes Christianos, nisi solus Petrus plenissimam potestatem accepit. - Secundo, si credidisti, tenuisti, vel credere ac tenere paratus es cum Armenis tibi subte­ ctis, quod omnes Romani Pontifices, qui beato Petro succedentes canonice intraverunt et canonice intrabunt, ipsi beato Petro Romano Pontifici succes­ serint et succedent in eadem plenitudine, iurisdictione potestatis, quam ipse beatus Petrus accepit a Domino lesu Christo super totum et universum corpus Ecclesiae militantis. - Tertio, si credidistis et creditis tu et Armeni tibi subiecti, Romanos Pontifices, qui fuerunt, et nos qui sumus Pontifex Romanus, ac illos qui in posterum successive erunt, tanquam legitimos et potestate plenissimos Christi vicarios, omnem potestativam iurisdictionem, quam Christus ut caput conforme in humana vita habuit, immediate ab ipso Christo super totum ac universum corpus militantis Ecclesiae accepisse. Quarto, si credidisti et credis, quod omnes Romani Pontifices qui fuerunt, nos qui sumus, et alii qui erunt in posterum, ex plenitudine potestatis et auctoritatis praemissae potuerunt, possumus et poterunt immediate per nos et eos de omnibus tanquam de iurisdictioni nostrae ac eorum subditis indi­ care, et ad iudicandum quoscumque voluerimus Ecclesiasticos iudices con* Consolatori, dicto catholicon Armenorum. Romani Pontifices I i I ! i I i , j 45 stituere et delegare. - Quinto, si credidisti et credis, quod in tantum fuerit, si et erit suprema et praeeminens auctoritas et iuridica potestas Romano­ rum Pontificum qui luerunt, nostri qui sumus, et illorum qui in posterum erunt, ut a nemine iudicari potuerint, potuerimus, neque in posterum pote­ runt; sed soli Deo indicandi servati fuerint, servemur, et servabuntur: et quod a sententiis et indiciis nostris non potuerit, neque possit, nec poterit ad aliquem iudicem alium appellari. - Sexto, si credidisti et adhuc credis, plenitudinem potestatis Romani Pontificis se extendere in tantum, quod patriarchas, catholicon, archiepiscopos, episcopos, abbates et quoscumque praelatos alios de dignitatibus, in quibus fuerint constituti, possit ad alias dignitates maioris vel minoris jurisdictionis transferre, vel exigentibus eorum criminibus, ipsos degradare et deponere, excommunicare et Sathanae tradere. - Septimo, si credidisti et adhuc credis, Pontificialem auctoritatem non posse nec debere subiici cuicumque imperiali et regali, aut alteri saeculari pote­ stati, quantum ad institutionem iudicialem, correctionem vel destitutionem. Decimo, si credidisti et adhuc credis, Romanum Pontificem circa administrationem sacramentorum Ecclesiae, salvis semper illis, quae sunt de inte­ gritate et necessitate sacramentorum posse diversos ritus Ecclesiarum Christi tolerare, et etiam concedere, ut serventur. - Tertiodecimo, si credidisti et adhuc credis, solum Romanum Pontificem, dubiis emergentibus circa fidem Catholicam, posse per determinationem authenticam, cui sit inviolabiliter adhaerendum, finem imponere et esse verum et Catholicum quidquid ipse auctoritate clavium sibi traditarum a Christo determinat esse verum: et quod determinat esse falsum et haereticum, sic censendum. - Quartodecimo, si credidisti et credis novum et vetus Testamentum in omnibus libris, quos Romanae Ecclesiae nobis tradidit auctoritas, veritatem indubiam per omnia continere. ...Rursus... responsiones dedisti, quae nos inducunt, ut a te sequentia requiramus: Primo de consecratione chrismatis, si credis, quod per nullum sacerdotem, qui non est episcopus, chrisma potest rite et debite consecrari. - Secundo, si credis, quod sacramentum Confirmationis per alium quam per episcopum, non potest ex officio ordinarie ministrari. - Tertio, si credis, quod solum per Romanum Pontificem, plenitudinem potestatis haben­ tem, possit dispensatio sacramenti Confirmationis presbyteris, qui non sunt episcopi, committi. - Quarto, si credis, quod chrismati per quoscumque sacerdotes, qui non sunt episcopi, neque a Romano Pontifice super hoc commissionem seu concessionem aliquam receperunt, iterum per episcopum vel episcopos sint chrismandi. ... Post praedicta omnia, mirari cogimur vehementer, quod in quadam Epistola, quae incipit: Honorabilibus in Christo Patribus, substrahis de LIII primis capitulis capitula XVI. - Tertium, quod parvuli ex primis parentibus contrahunt originale peccatum. - Duodecimum, quod Baptismus deleat ori· ginale et actuale peccatum. - Trigesimum nonum, quod in Ecclesia Catholica baptizati, si efficiantur infideles et postmodum convertantur, non sunt iterum baptizandi. - Quadragesimum, quod parvuli ante octavum diem possunt baptizari, et quod baptismus non potest esse in liquore alio, quam in 46 Romani Pontifices vera aqua. - Quadragesimum secundum, quod Corpus Christi post verba consecrationis sit idem numero, quod corpus natum de Virgine et immola­ tum in cruce. - Quadragesimum quintum, quod nullus, etiam sanctus, Corpus Christi potest conficere, nisi sit sacerdos. - Quadragesimum sextum, quod est de necessitate salutis, confiteri proprio sacerdoti vel de licentia eius, omnia peccata mortalia perfecte et distincte. ... Item in scriptis rogasti archiepiscopum et episcopum antefatos, ut esset inter eos et te verborum finis: et quod amplius non laboraretis in verbis instructionis, ad quem laborem iidem archiepiscopus et episcopus per Romanam Sedem fuerant ad te missi... Adhuc cum canonizationes sanctorum, et promotiones illegitimorum ad sacros ordines sint casus, qui inter alios tantummodo Romano Pontifici reservantur, et ad nullum alium praelatum Ecclesiae pertinentes, nisi ipse Romanus Pontifex specialiter aliquibus duxerit committendos; miramur, quod te dicis praedictos duos casus auctoritate pro­ pria velle penes te retinere: quod nullum signum est obedientiae et reve­ rentiae, quas ad Romanum Pontificem in praemissis capitulis te praetendis habere. (Baronius, Annales Eccles., tom. 25, p. 502, 503, 506-508, n. 3, 12, 15, 16 . 43. Martinus V (in Cone. Constantien.), const. Inter cunctas, 22 febr. 1418. Inter cunctas pastoralis curae sollicitudines, quibus premimur incessanter, illa potissime fortius nos angit, ut haereticis de finibus Christicolarum expul­ sis, suisque falsis doctrinis et erroribus perversis penitus, quantum nobis ex alto conceditur, extirpatis, orthodoxa et catholica fides integra et illibata permaneat, ac populus Christianus in eiusdem fidei sinceritate, quolibet obscurationis semoto velamine, immobilis et inviolatus persistat. § 1. Sane dudum plusquam omnibus retroactis temporibus in nonnullis regionibus et dominiis, praesertim in regno Bohemiae et Marchionatu Moraviae, ac locis et districtibus illis vicinis, adversus fidei catholicae dogmata insurrexerunt quondam haeresiarchae, circuncelliones, schismatici et seditiosi luciferina superbia et rabie lupina evecti, daemoniorum fraudibus illusi, de vanitate in idipsum (licet forent de diversis mundi partibus oriundi) conve­ nientes, et caudas colligatas habentes, damnatae videlicet mem. loannes Wicleff de Anglia, loannes Husz de Bohemia, et Hieronymus de Praga, qui utinam alios secum ad infidelitatis interitum non traxissent. Nam ubi huiusmodi pestilentes personae perversa dogmata pertinaciter seminabant, in suae doctrinae pestiferae primordio praelati, et alii judiciariae potestatis regimina exercentes, tamquam canes muti non valentes latrare, nec ulciscentes cum Apostolo in promptu omnem inobedientiam, haeresiarchas ipsos pestiferos et dolosos, eorum lupinam rabiem truculentam statim, ut adstricti fuerant canonice coercere, eosque de domo Domini corporaliter eiicere non curarunt, Romani Pontifices 47 sed sacrilegam, falsam, et perniciosam ipsorum doctrinam, per longas moras negligenter convalere permiserunt: populorum multitudo illorum opinionibus falsis decepta pro veris accepit, quae diu mendaciter et perniciose, ac damna­ biliter seminaverant, eisque credendo a recta fide cecidit turba multa, et er­ rore devio involvitur, proh dolor, paganorum, adeo quod per diversa illarum, eisdemque convicinarum partium climata, oves Christi catholicas haeresiar chae ipsi successive infecerunt, et in stercore mendaciorum fecerunt putrescere. § 2. Quapropter generalis Constantiensis Synodus tantam fidelium, et fidei orthodoxae plagam, et ruinam videns, exclamare compulsa est cum Augustino: Quid faciet Ecclesiae medicina, salutem omnium materna caritate conquirens, tamquam inter phreneticos, et lethargicos aestuans? Numquid contemnere, numquid desistere, vel debet, vel potest? Certe non, secundum eumdem, imo utrisque sit necesse est molesta, quae neutris est inimica. Nam et molestus est medicus furenti phrenetico, et pater indisciplinato filio, ille ligando, iste caedendo, sed ambo diligendo. Si autem negligant, et eos perire permittant, inquit Augustinus, ista mansuetudo potius falsa crudelitas est. Proinde Synodus praefata ad omnipotentis Dei gloriam, ipsiusque catholicae fidei, ac Christianae Religionis conservationem, augmentum, et animarum salutem, et praeservationem, eosdem loannem Wicleff, et loannem Husz, et Hieronymum, qui inter cetera de sacro Eucharistiae sacramento, et aliis sacramentis Ecclesiae, et articulis fidei, aliter quam sancta Romana Ecclesia credit, et tenet, et praedicat, et docet, quam plurima temere, et damnabiliter credere, ac tenere, praedicare, atque docere pertinaciter attentabant, velut haereticos et pertinaces ac obstinatos iam a communione fidelium separatos, de domo Dei corporaliter eiecit, et spiritualiter eiectos declaravit, et alia non­ nulla circa praemissa utilia, et salubria statuit, et decrevit, per quae alii, qui causantibus haeresiarchis eorumque falsis doctrinis huiusmodi spiritualiter de domo Dei exierant, per vias canonicas reducerentur ad semitas veritatis. § 3. Et quia sicut dolenter accepimus, non solum in regno Bohemiae, et Marchionatus dominiis, et locis supradictis, verum etiam in quibusdam partibus, et provinciis contiguis, seu vicinis eisdem, etiam nonnulli ex secta­ toribus et sequacibus haeresum, ac errorum haeresiarcharum praedictorum, timore divino, et pudore humano prorsus abiectis, nec de ipsorum, et prae­ sertim loannis Husz, et Hieronymi interitu miserabili sumentes conversionis, et poenitentiae fructum, sed tamquam in profundum pressi peccatorum, dominum Deum blasphemare non cessant, ducentes in irritum nomen eius, quorum mentes pater mendacii sic damnabiliter excaecavit, ut praedictos libros, codices, et opuscula, haereses, et errores continentes seu continentia, dudum etiam per Synodum praefatam damnatos, et damnata, ac ignibus concremanda deputata, et concremata, legunt, student, ac ex eis in sui et multorum simplicium periculum, nedum contra statuta, decreta et ordinata in Synodo supradicta, sed etiam contra canonicas sanctiones dogmatizare praesumunt in animarum periculum, ac puritatis fidei denigrationem, et scan­ dalum plurimorum. § 4. Nos igitur attendentes, quod error, cui non resistitur, approbari videtur, ac malis, et perniciosis erroribus huiusmodi resistere, ac eos de 48 Romani Pontifices medio Christi fidelium, et praesertim de supradictis Bohemiae, et Moraviae dominiis, et districtibus ac confinibus, et viciniis eorum, ne amplius, et latius se extendant, funditus evellere cupientes, discretioni vestrae, sacro appro­ bante Concilio Constantiensi, per Apostolica scripta committimus, et man­ damus, quatenus vos Archiepiscopi, et Episcopi, ac electi, et quilibet vestrum, per se, seu alium, vel alios, quos graves, et idoneas personas spiritualem Jurisdictionem habentes esse volumus, omnes et singulos cuiuscumque digni­ tatis, officii, praeeminendae, status, vel conditionis existant, et quibuscumque nominibus censeantur, qui de praeexcelso, salutifero, et supermirabili sacra­ mento Corporis et Sanguinis D. N. lesu Christi, vel de Baptismate, seu pec­ catorum confessione, poenitentiae pro peccatis iniunctione, vel reliquis Ecclesia­ sticis Sacramentis, seu fidei articulis, aliter sentire aut docere, quam Sacrosancta Romana Ecclesia, et universalis docet, praedicat et observat, aut articulos, seu fibros, et doctrinas praefatorum haeresiarcharum loannis Wicleff, et loannis Husz, et Hieronymi, per eamdem Constantiensem Synodum cum suis aucto­ ribus, ut praedicitur, damnatos, et damnatas, tenere, credere, et dogmatizare, ac vitae finem ipsorum haeresiarcharum publice vel occulte pertinaciter quomodolibet laudare, vel approbare praesumpserint, eorumque receptatores, defensores, et fautores quoslibet etiam contemplatione praedictorum erro­ rum, necnon credentes, et adhaerentes eisdem, tamquam haereticos saeculari Curiae relinquatis. § 5. Receptatores quoque, fautores, et defensores huiusmodi pestiferarum personarum, quae erroribus ipsis crediderint, nec favore, aut contemplatione errorum ipsorum, sed forte carnalis amoris causa, vel occasione alia huius­ modi personas pestiferas receptaverint, praeter poenas ab utroque iure talibus inflictas, per iudices competentes tanta severitate poenarum in tam enormi scelere ultionem accipiant, quod cedat ceteris crassantibus in exemplum, ut quos Dei timor a malo non revocat, saltem coerceat severitas disciplinae. § 6. Cum reliquis vero, huiusmodi secta damnabili quomodolibet infe­ ctis, qui post competentem monitionem, ac frequentem exhortationem, qua pie erga eos, spe correctionis, et emendationis, ac ad melioris vitae frugem conversionis, usum est, a praedictis erroribus, et secta noluerint resipiscere, et ad gremium unitatemque sanctae matris Ecclesiae, ac fidem catholicam, quae sola salvare potest, sine qua nulli verae salutis subsidium contingit, plene recognoscere, et confiteri, iustitiae severitas, prout facti poposcerit qua­ litas dulcore misericordiae temperetur. § 7. Et nihilominus omnes Christianae, et Catholicae fidei professores, Imperatorem, reges, duces, principes, marchiones, comites, barones, milites, potestates, rectores, consules, proconsules, scabinos, communitates, et uni­ versitates regnorum, provinciarum, civitatum, oppidorum, castrorum, villa­ rum, terrarum, aliorumque locorum huiusmodi, necnon ceteros jurisdictio­ nem temporalem exercentes, iuxta iuris formam, et exigentiam auctoritate Apostolica exhortando moneatis, et requiratis, ut de regnis, provinciis, civi­ tatibus, oppidis, castris, villis, terris, et omnibus aliis locis, ac dominiis supradictis, omnes, et singulos haereticos huiusmodi secundum tenorem Lateranensis Concilii, quod incipit, Sicut ait, ad instar etiam irretitorum cri­ 49 Romani Pontifices mine usurarum, quos publice, vel manifeste per facti evidentiam cognove­ rint esse tales, tamquam oves morbidas gregem Domini inficientes expellant donec, et quousque a nobis seu vobis, vel aliis ludicibus Ecclesiasticis vel Inquisitoribus, fidem et communionem Romanae Ecclesiae tenentibus, aliud recipiant in mandatis, nec eosdem in suis districtibus praedicare, domicilia tenere, larem fovere, contractus inire, negotiationes, et mercandas quaslibet exercere, aut humanitatis solatia, cum Christi fidelibus habere permittant § 8. Et si tales haeretici publici ac manifesti, licet nondum per Eccle­ siam declarati, in hoc tam gravi crimine decesserint, Ecclesiastica careant sepultura, nec oblationes fiant, aut recipiantur pro eisdem, bona tamen ipso­ rum a tempore commissi criminis secundum canonicas sanctiones, confiscata, non occupentur per illos, ad quos alias pertinerent, donec per huiusmodi ludices Ecclesiasticos super hoc potestatem habentes, sententia declaratoria super ipso haeresis crimine fuerit promulgata. § 9. Qui autem de haeresi per iudicem competentem ecclesiasticum inventi fuerint sola suspicione notati seu suspecti, nisi iuxta considerationem, et exigentiam suspicionis qualitatemque personae, ad arbitrium iudicis huius­ modi propriam innocentiam congrua devotione monstraverint, in purgatione eis canonice indicta deficientes, et se canonice purgare non valentes, aut pro huiusmodi purgatione facienda, obstinatione damnabili iurare renuentes, tam­ quam haeretici condemnentur. Qui vero dictam innocentiam monstrare ex quadam negligentia seu desidia, et purgationem huiusmodi facere omiserint, anathematis gladio feriantur, et usque ad satisfactionem condignam ab omni­ bus evitentur; ita quod si per annum in excommunicatione huiusmodi per­ stiterint, ex tunc velut haeretici condemnentur. Si quis vero super aliquo saepcdictae pestiferae doctrinae haeresiarcharum praedictorum, vel aliquibus articulis dumtaxat scandalosis, temerariis, seditiosis, vel piarum aurium offensivis, culpabilis repertus fuerit, canonice puniatur. Si vero propter solam infamiam, aut suspicionem dictorum articulorum, vel alicuius ipsorum, quis repertus fuerit suspectus, et in purgatione canonica propter hoc sibi indicta deficeret, pro convicto habeatur, et tamquam canonice convictus puniatur. § 10. Et insuper dispositionem fel. rec. Bonifacii Papae Octavi praede­ cessoris nostri, quae incipit, Ut inquisitionis negotium renovantes, et etiam exequentes, universas potestates, et dominos temporales, et indices antedictos quibuscumque dignitatibus vel officiis seu nominibus censeantur, exhor­ tando requirimus, et mandamus eisdem, ut sicut reputari cupiunt et haberi fideles, ac filii Ecclesiae nuncupari, et in Christi nomine gloriari, ita pro defensione fidei vobis Archiepiscopis, Episcopis, et electis, ac inquisitoribus haereticae pravitatis, et aliis indicibus seu personis ecclesiasticis, per vos ad hoc, ut praemittitur, deputandis, fidem, et communionem sanctae matris Ecclesiae tenentibus, pareant, et intendant, praebeantque auxilium, et favo­ rem in haereticorum, necnon credentium, fautorum, receptatorum, et defenso­ rum ipsorum investigatione, captione, custodia diligenti, cum ab eisdem fuerint requisiti, ut praefatas personas pestiferas, alios secum perdere molien­ tes, in potestatem seu carcerem per vos Archiepiscopos, Episcopos, electos, et Inquisitores praedictos, aut deputandos a vobis, vel ad locum de quo vos, 4 50 Romani Pontifices vel ipsi mandabitis, infra eorumdem dominorum potestatem, rectorum, seu iudicum districtum ducant, vel duci faciant sine mora, ubi per viros catho­ licos a vobis Archiepiscopis, vel Episcopis, electis, seu Inquisitoribus, seu deputandis personis huiusmodi, vel vestrum aliquo deputato, sub arcta, et diligenti custodia, ne fugiant, ponendo eos, etiam compedibus et manicis ferreis teneant, donec eorum negotium per Ecclesiae iudicium terminetur, et quod de haeresi a iudice Ecclesiastico competenti, qui fidem, et commu­ nionem dictae Sanctae Romanae Ecclesiae teneat, condemnentur, praefati domini temporales, seu rectores, iudices, vel eorum officiales seu nuncii, sibi relictos recipiant indilate animadversiones debita puniendos. § 11. Verum ne praeiudicium, et scandalum praefatae fidei orthodoxae religionis Christianae, praetextu ignorantiae quemquam in hoc circumveniri, aut versutos homines sub frivolae excusationis velamine in hac materia pal­ liare contingat, et ut de convincendis seu cognoscendis haereticis, recepta­ toribus, defensoribus, fautoribus, credentibus, et adhaerentibus, necnon de haeresi suspectis, et aliis huiusmodi perversa doctrina quomodolibet macu­ latis, plenior habeatur in futurum instructio, tam ad regnum Bohemiae, et convicinas illi, quam alias quaslibet partes, in quibus haec superstitiosa doctrina quomodolibet pullulaverit, articulos infra scriptos sectam dictorum haeresiarcharum concernentes, pro directione dictae fidei decernimus trans­ mittendos, et etiam destinandos, super quibus vobis, et aliis omnibus Archie­ piscopis, Episcopis, et electis, ac commissariis, et inquisitoribus in virtute sanctae obedientiae praecipimus, et mandamus, ut quilibet eorum infra limites, et loca suae iurisdictionis, necnon regno, et marchionatu, et locis eis vicinis praedictis, etiam si loca ipsa extra iurisdictionem eamdem ultra duas dietas consistant, circa extirpationem, et correctionem errorum et haeresum, ac huiusmodi sectae pestiferae, in favorem ipsius fidei orthodoxae, diligen­ ter invigilent, et omnes infamatos seu suspectos de tam pestifera labe sub confessati criminis, excommunicationis, suspensionis, interdicti aut alia for­ midabili poena canonica, vel legali, prout, quando, et quemadmodum eis videatur expedire, et facti requireret qualitas, ad singulos huiusmodi arti­ culos per iuramentum corporaliter praestitum, tactis sacrosanctis Evangeliis seu sanctorum reliquiis, imagine Crucifixi, secundum quorumdam locorum observantiam, iuxta infrascripta interrogatoria, ad quemlibet articulum con. venientia, respondere compellant. Nos enim contra omnes, et singulos Archiepiscopos, Episcopos, et electos, et Inquisitores, qui super extirpando haere­ ticae pravitatis fermento, et expurgando suum territorium, districtum seu locum de talibus malis, et sceleratis hominibus, négligentes fuerint seu remisse egerint, usque ad privationem seu depositionem Pontificalis digni­ tatis procedere intendimus, et procedemus, ac procedi faciemus, aliosque loco Illorum substituemus, qui pravitatem haereticam possint, et valeant confundere, et ad alias poenas contra tales a iure inflictas, et alias graviores, sl expediat, infligendas, procedemus, procedique faciemus, iuxta iuris, et facti exigentiam ac huiusmodi culpae, et criminis foeditatem. Tenores vero eorumdem articulorum, seu capitulorum, de quibus supra fit mentio, sequuntur per ordinem in haec verba. Romani Pontifices 51 Tenor Articulorum loannis Wicleff. 1. Substantia panis materialis, et similiter substantia vini materialis, rema­ nent in Sacramento altaris. 2. Accidentia panis non manent sine subiecto in eodem Sacramento. 3. Christus non est in eodem Sacramento identice et realiter in propria praesentia corporali. 7. Si homo fuerit debite contritus, omnis confessio exterior est sibi superflua et inutilis. 8. Si Papa sit praescitus, et malus, et per consequens membrum dia­ boli, non habet potestatem super fideles sibi ab aliquo datam, nisi forte a Caesare. 10. Contra scripturam sacram est, quod viri Ecclesiastici habeant pos­ sessiones. 12. Praelatus excommunicans clericum, qui appellavit ad Regem, vel ad Concilium regni, eo ipso traditor est Regis, et Regni. 14. Licet alicui diacono, vel presbytero praedicare verbum Dei, absque auctoritate Sedis Apostolicae, sive Episcopi Catholici. 16. Domini temporales possunt ad arbitrium suum auferre bona tem­ poralia ab Ecclesia, possessionatis habitualiter delinquentibus, id est, ex habitu, non solum actu, delinquentibus. 18. Decimae sunt purae eleemosynae, et possunt parochiani, propter pec­ cata suorum Praelatorum, ad libitum suum eas auferre. 25. Omnes sunt Simoniaci, qui se obligant orare pro aliis, eis in tem­ poralibus subvenientibus. 28. Confirmatio iuvenum, clericorum ordinatio, locorum consecratio, reservantur Papae, et Episcopis propter cupiditatem lucri temporalis, et honoris. 31. Peccant fundantes claustra; et ingfedientes sunt viri diabolici. 32. Ditare Clerum, est contra regulam Christi. 33. Silvester Papa, et Constantinus Imperator erraverunt Ecclesiam dotando (ditando). 34. Omnes de Ordine Mendicantium sunt haeretici: et dantes eis elee­ mosynam sunt excommunicati. 36. Papa cum omnibus Clericis suis possessionem habentibus, sunt hae­ retici, eo quod possessiones habent; et consentientes eis, omnes videlicet domini saeculares, et caeteri laici. 39. Imperator, et domini saeculares, sunt seducti a diabolo, ut Eccle­ siam dotarent (ditarent) bonis temporalibus. 42. Fatuum est credere indulgentiis Papae, et Episcoporum. 43. Juramenta illicita sunt, quae fiunt ad corroborandum humanos con­ tractus, et commercia civilia. 44. Augustinus, Benedictus, et Bernardus damnati sunt, nisi poenituerint de hoc, quod habuerunt possessiones, et instituerunt, et intraverunt religio­ nes: et sic a Papa usque ad ultimum religiosum, omnes sunt haeretici. Romani Pontij ices Romani Pontifices Tenor Articulorum loannis Husz. 7. Petrus non est, nec fuit caput Ecclesiae Sanctae Catholicae. 9. Papalis dignitas a Caesare inolevit: Papae praefectio, et institutio, Caesaris potentia emanavit. 10. Nullus sine revelatione assereret rationabiliter de se vel alio, quod esset caput Ecclesiae particularis, nec Romanus Pontifex est caput Romanae Ecclesiae particularis. 11. Non oportet credere, quod iste quicumque est Romanus Pontifex, sit caput cuiuscumque particularis Ecclesiae sanctae, nisi Deus eum praede­ stinaverit. 13. Papa non est verus, et manifestus successor Apostolorum Principis Petri, si vivit moribus contrariis Petro: et si quaerit avaritiam, tunc est vica­ rius ludae Scarioth. Et pari evidentia Cardinales non sunt veri, et manifesti successores Collegii aliorum Apostolorum Christi, nisi vixerint more Aposto­ lorum, servantes mandata, et consilia Domini nostri lesu Christi. 14. Doctores ponentes, quod aliquis per censuram Ecclesiasticam emen­ dandus, si corrigi noluerit, saeculari iudicio est tradendus, pro certo sequun­ tur in hoc Pontifices, Scribas, et Pharisaeos, qui Christum non volentem eis obedire in omnibus, dicentes: Nobis non licet interficere quemquam, ipsum saeculari iudicio tradiderunt, et quod tales sint homicidae graviores, quam Pilatus. 17. Sacerdotes Christi viventes secundum legem eius, et habentes scri­ pturae notitiam, et effectum ad aedificandum populum, debent praedicare, non obstante praetensa excommunicatione, et infra: Quod si Papa vel aliquis Praelatus mandat sacerdoti sic disposito, non praedicare, non debet subditus obedire. 18. Quilibet praedicantis officium de mandato accipit, qui ad sacerdo­ tium accedit; et illud mandatum debet exequi, praetensa excommunicatione non obstante. 27. Non est scintilla apparentiae, quod oporteat esse unum caput in spiritualibus regens Ecclesiam, quod semper cum ipsa Ecclesia militante conversetur, et conservetur. Tenor interrogatoriorum iuxta quae Haeretici, aut de haeresi suspecti interrogari debent. Super praemissis autem articulis, quilibet de eis suspectus, seu in eorum assertione deprehensus, iuxta modum interrogetur infrascriptum: 5. Item, utrum credat, teneat et asserat, quod quodlibct Concilium gene­ rale et etiam Constantiense, universalem Ecclesiam repraesentet 6. Item, utrum credat, quod illud quod sacrum Concilium Constantiense, universalem Ecclesiam repraesentans, approbavit, et approbat in favorem fidei et ad salutem animarum, quod hoc est ab universis Christifidelibus approbandum, et tenendum, pro condemnato credendum et asserendum. I 53 9. Item, utrum habeat in sua potestate aliquos tractatus, opuscula, epi­ stolas, vel quaecumque alia scripta in quocumque idiomate per loannem Wicleff, loannem Husz, et Hieronymum haereticos, seu ,eorum pseudodiscipulos, et sequaces editos, vel translatos, edita vel translata, quod illos vel illa Ordinario loci, vel eius Commissario seu Inquisitori sub iuramento prae­ sentet. Quod si apud se scripta huiusmodi se habere non cognoverit, sed alibi, quod iuret illa circa suum Ordinarium vel alios supradictos infra cer­ tum terminum sibi praefigendum deponere. 11. Item specialiter literatus interrogetur, utrum credat sententiam sacri Constantiensis Concilii super quadraginta quinque loannis Wicleff, et loannis Husz triginta articulis superius descriptis, latam, fore veram, et Catholicam, scilicet, quod supradicti quadraginta quinque articuli loannis Wicleff, et loannis Husz triginta, non sunt Catholici, sed quidam ex eis sunt notorie haeretici, quidam erronei, alii temerarii, et seditiosi, alii piarum aurium offensivi. 12. Item, utrum credat et asserat, quod in nullo casu sit licitum iurare. 13. Item, utrum credat, quod ad mandatum iudicis iuramentum de veri­ tate dicenda, vel quodlibet aliud ad causam opportunum, etiam pro purifi­ catione infamiae faciendum, sit licitum. 14. Item, utrum credat, quod periurium scienter commissum, ex qua­ cumque causa vel occasione, pro conservatione vitae corporalis propriae vel alterius, etiam in favorem fidei, sit peccatum mortale. 15. Item, utrum credat, quod deliberato animo contemnens ritum Eccle­ siae, caeremonias Exorcismi, et Catechismi, Aquae baptismatis consecratae, peccet mortaliter. 16. Item, utrum credat, quod post consecrationem sacerdotis in sacra­ mento Altaris sub velamento panis et vini non sit panis materialis, et vinum materiale, sed idem per omnia Christus, qui fuit in cruce passus, et sedet ad dexteram Patris. 17. Item, utrum credat et asserat, quod facta consecratione per sacer­ dotem, sub sola specie panis tantum, et praeter speciem vini, sit vera caro Christi, et sanguis, et anima, et deitas, et totus Christus, ac idem corpus abso­ lute, et sub una qualibet illarum specierum singulariter. 18. Hem, utrum credat, quod consuetudo communicandi personas laicales sub specie panis tantum, ab Ecclesia universali observata, et per sacrum Concilium Constantiae approbata, sit servanda, sic quod non liceat eam reprobare, aut sine Ecclesiae auctoritate pro libito immutare. Et quod dicen­ tes pertinaciter oppositum praemissorum, tamquam haeretici vel sapientes hacresim, sint arcendi, et puniendi. 19. Item, utrum credat, quod Christianus contemnens susceptionem sacramentorum Confirmationis, vel extremae Unctionis, aut solemnizationis Matrimonii peccet mortaliter. 20. Item, utrum credat, quod Christianus ultra contritionem cordis, habita copia sacerdotis idonei, soli sacerdoti de necessitate salutis confiteri teneatur, et non laico seu laicis quantumcumque bonis, et devotis. 21. Item, utrum credat, quod sacerdos in casibus sibi permissis, possit 54 Romani Pontifices peccatorem confessum, et contritum a peccatis absolvere, et sibi poeniten­ tiam iniungere. 24. Item, utrum credat, quod Papa canonice electus, qui pro tempore fuerit eius nomine proprio expresso, sit successor B. Petri habens supremam auctoritatem in Ecclesia Dei. 25. Item, utrum credat auctoritatem iurisdictionis Papae, Archiepiscopi et Episcopi in solvendo, et ligando, esse maiorem auctoritate simplicis sacer­ dotis, etiamsi curam animarum habeat. 26. Item, utrum credat, quod Papa omnibus Christianis vere contritis, et confessis, ex causa pia, et iusta possit concedere indulgentias in remissio­ nem peccatorum, maxime pia loca visitantibus, et ipsis manus suas porrigen­ tibus adiutrices. 28. Item, utrum credat, quod singuli Episcopi suis subditis secundum limitationem sacrorum Canonum huiusmodi indulgentias concedere possint 29. Item, utrum credat, et asserat, licitum esse Sanctorum reliquias et imagines a Christi fidelibus venerari. 30. Item, utrum credat, religiones ab Ecclesia approbatas, a sanctis Pa­ tribus rite et rationabiliter introductas. 31. Item, utrum credat, quod Papa vel alius Praelatus propriis nominibus Papae pro tempore expressis, vel ipsorum Vicarii, possint suum subditum ecclesiasticum sive saecularem, propter inobedientiam sive contumaciam excommunicare, ita quod talis pro excommunicato sit habendus. 32. Item, utrum credat, quod inobedientia sive contumacia excommunicatorum crescente, Praelati vel eorum Vicarii in spiritualibus, habeant pote­ statem aggravandi, et reaggravandi, interdictum ponendi, et brachium sae­ culare invocandi, et quod illis censuris per inferiores sit obediendum. 33. Item, utrum credat, quod Papa vel alii Praelati et eorum Vicarii in spiritualibus habeant potestatem sacerdotes, et laicos inobedientes, et con­ tumaces excommunicandi, ab officio, beneficio, ingressu Ecclesiae, et administratione ecclesiasticorum sacramentorum suspendendi. 34. Item, utrum credat, quod liceat personis Ecclesiasticis absque pec­ cato, huius mundi habere possessiones, et bona temporalia. 35. Item, utrum credat, quod laicis ipsa ab eis auferre potestate propria non liceat, immo quod sic auferentes, tollentes et invadentes bona ipsa Ecclesiastica, sint tamquam sacrilegi puniendi, etiamsi male viverent personae Ecclesiasticae bona huiusmodi possidentes. 36. Item, utrum credat, quod huiusmodi ablatio, et invasio cuicumque sacerdoti, etiam maleviventi, temere vel violenter facta, vel illata, inducant sacrilegium. 37. Item, utrum credat, quod liceat laicis utriusque sexus, viris scilicet et mulieribus, libere praedicare verbum Dei. 38. Item, utrum credat, quod singulis sacerdotibus libere liceat praedi­ care verbum Dei, ubicumque et quandocumque placuerit, etiamsi non sint missi. § 12. Volumus insuper ac statuimus et decernimus, quod si quis per secretam informationem per vos recipiendam, vel alias repertus fuerit infa­ Romani Pontifices 55 matus, seu suspectus de quacumque specie haeresis, pestiferae sectae, vel doctrinae pestilentium loannis Wicleff, loannis Husz, et Hieronymi de Praga, haeresiarcharum praedictorum aut de fovendo, receptando, defendendo prae­ fatos damnatos homines, dum viverent in humanis, vel ipsorum perfidos sequaces et pseudodiscipulos, aut ipsorum erroribus credendo, pro ipsis defunctis vel aliquo ipsorum post obitum orando, vel inter Catholicos nomi­ nando et defendendo, vel ipsos ut sanctos colendo, praedicando, vel ado­ rando, vel alias circa eos suspecte agendo, citetur per vos seu alterum vestrum, personaliter coram vobis seu altero vestrum compariturus, semotis procura­ tore, et advocato, responsurus medio iuramento per ipsum sic (ut praedi­ ctum est) corporaliter praestito de plena et mera veritate dicenda super praedictis articulis seu eorum singulis vel aliis opportunis, secundum exi­ gentiam casus et occurrentium circumstantiam ad arbitrium vestrum, et prout vobis seu alteri vestrum videbitur expedire, vel alias contra eosdem ipsorum singulos prout praesentibus exprimitur vel alias canonice procedatis. § 13. Necnon praesentes litteras, exclusis articulis et interrogatoriis supe­ rius positis, atque omissis, in civitatibus, dioecesibus, terris et locis aliis, ubi tute fieri poterit, auctoritate nostra solemniter publicetis et publicari faciatis, omnes et singulos haereticos huiusmodi, necnon sectatores ipsarum haeresum et errorum utriusque sexus, tuentes, et etiam defendentes eosdem, aut haereticis ipsis quomodolibet publice, vel occulte in divinis vel alias parti­ cipantes, etiamsi Patriarchal!, Archiépiscopal!, Episcopali, regali, reginali, ducali, aut alia quavis Ecclesiastica, vel mundana praefulgeant dignitate; necnon advocatos et procuratores quoslibet, qui haereticos huiusmodi aut eorum credentes, sequaces, fautores, defensores, et receptatores super cri­ mine haeresis aut credulitatis, sequelae, fautoriae, defensionis et receptationis huiusmodi defenderint, excommunicatos singulis diebus Dominicis et festivis in praesentia populi nuncietis, et per alios nunciari faciatis. § 14. Et nihilominus contra eosdem omnes, et singulos utriusque sexus, huiusmodi errores tenentes, approbantes, defendentes, dogmatizantes, ac fau­ tores, et receptatores, et defensores eorumdem exemptos, et non exemptos, et quemlibet ipsorum, cuiuscumque dignitatis, status, praeeminentiae, gradus, ordinis vel conditionis (ut praefertur) existant, auctoritate nostra diligenter inquirere studeatis, et eos, quos per inquisitionem huiusmodi diffamatos, vel per confessionem eorum, seu per facti evidentiam, vel alias huiusmodi hae­ resis et erroris labe respersos reperietis, auctoritate praedicta etiam per excommunicationis, suspensionis et interdicti, necnon privationis dignitatum, personatuum et officiorum, aliorumque Beneficiorum Ecclesiasticorum ac feudorum, quae a quibuscumque Ecclesiis, Monasteriis, ac aliis locis Eccle­ siasticis obtinent, ac etiam bonorum et dignitatum saecularium, ac graduum scientiarum quarumcumque facultatum, et per alias poenas, sententias, et censuras Ecclesiasticas, ac vias et modos, quos ad hoc expedire seu oppor­ tunos esse videritis, etiam per captiones, et incarcerationes personarum, et alias poenas corporales, quibus haeretici puniuntur seu puniri iubentur, aut solent iuxta canonicas sanctiones. Similiter et clericos ipsos et ecclesiasticas personas, usque ad degradationem inclusive, si eorum culpa ac pertinacia 56 Romani Pontifices vel rebellio id exigat aut requirat, corrigatis, et puniatis, ac diligenter cor­ rigi, et puniri faciatis. Necnon contra eosdem et ipsorum, laicorumque bona secundum canonicas sanctiones, et legales contra haereticos, et eorum sequaces editas, quibus eosdem sectatores sive sequaces subiacere decerni­ mus, animose consurgatis iuxta modum et formam supradictos. Et qui de praemissis haeresibus vel articulis, vel aliquo praemissorum infamati fuerint, ad arbitrium vestrum se purgare teneantur. Alii vero, qui per testes seu pro­ priam confessionem vel alias legitimas probationes convicti fuerint de prae­ missis haeresibus vel articulis vel aliquo praemissorum, eosdem articulos, et errores solemniter, et publice revocare, abiurare, poenitentiam condignam, etiam ad immurationem (si delictum exegerit) subire cogantur. Necnon quod errores, et haereses huiusmodi cuiuscumque generis vel speciei censeantur, de caetero verbo, nutu vel facto non fovebunt, seu alios ad credendum illis verbo vel facto, publice, vel occulte, directe, vel indirecte, aut alio quovis modo inducent, sufficientem et idoneam cautionem praestare teneantur. Quod si forsan eosdem articulos solemniter et publice revocare et abiurare, et poenitentiam condignam, etiam ad immurationem perpetuam vel tempora­ lem iuxta vestrae discretionis arbitrium sine dilatione subire, ac sufficientem cautionem, quod errores, et haereses ipsas de caetero non tenebunt, nec fovebunt, nec alios ad credendum vel verbo, vel facto publice, vel occulte, directe, vel indirecte, vel quovis quaesito colore inducent, praestare, seu ali­ quod praemissorum facere noluerint, ex tunc contra ipsos iuxta qualitatem errorum ac delictorum suorum, etiam (si expediat) tamquam contra haere­ ticos, aut haeretica labe respersos, auctoritate nostra iuxta canonicas, et legales sanctiones summarie, et simpliciter ac de plano sine strepitu, et figura iudicii, et etiam ex officio, appellatione, seu appellationibus quibus­ cumque cessantibus, procedatis, ac ipsos iuxta easdem canonicas traditiones puniatis, etiam si opus fuerit curiae saeculari relinquendo: Contradictores per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo, invo­ cato ad hoc (si opus fuerit) auxilio eiusdem brachii saecularis. § 15. Non obstantibus tam felic. record. Bonifacii Papae Octavi prae­ decessoris nostri, qua cavetur, ne quis extra civitatem, et dioecesim suam, nisi in certis exceptis casibus, et in illis ultra unam dietam, a fine suae dioecesis ad iudicium evocetur, seu ne iudices a Sede Apostolica deputati, extra civitatem, et dioecesim in quibus deputati fuerint, contra quoscumque procedere, sive alii vel aliis vices suas committere, aut aliquos ultra unam dietam a fine dioecesum eorumdem trahere praesumant, et de duabus dietis in Concilio generali, quam aliis quibuscumque constitutionibus Romanorum Pontificum, tam a iudicibus delegatis, quam personis ultra certum numerum ad iudicium non vocandis, aut aliis editis, quae possint in hac parte vestrae iurisdictioni aut potestati, eiusque libero exercitio quomodolibet obviare, seu si aliquibus communiter, vel divisim ab eadem sit Sede indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari, seu ultra, vel extra loca ad iudicium evocari non possint per literas Apostolicas non facientes plenam et expres­ sam, ac de verbo ad verbum de induito huiusmodi, et eorum personis, locis, et ordinibus, et nominibus propriis mentionem, et qualibet alia dictae Sedis Romani Pontifices 5Ί indulgentia generali, vel speciali, cuiuscumque tenoris existât, per quam prae­ sentibus non expressam, vel totaliter non insertam, vestrae iurisdictionis explicatio in hac parte valeat quomodolibet impediri et de qua, cuiusque toto tenore de verbo ad verbum in nostris literis habenda sit mentio specialis. [Bull. Rom., tom. 3, II, p. 419-426. - Mansi, tom. 27, col. 1204-1215. Cf. ibidem col. 632-635, 754, 755]. 44. Martinus V (in Cone. Constantien.), const. In eminentis, 22 febr. 1418. ..... Cum in nonnullis Mundi partibus quidam temerarie asserere prae­ sumant, populum Christianum debere sacrum Eucharistiae sacramentum sub utraque panis et vini specie suscipere : et non solum sub specie panis, sed etiam sub specie vini populum laicutn passim communicent, etiam post coenatn, vel alias non ieiunum, et communicandum esse pertinaciter asserant, contra laudabilem ecclesiae consuetudinem rationabiliter approbatam, quam tanquam sacrilegam damnabiliter reprobare conantur: hinc est, quod hoc praesens Concilium sacrum generale Constantiense, in Spiritu Sancto legi­ time congregatum, adversus hunc errorem saluti fidelium providere sata­ gens, matura plurium doctorum tam divini, quam humani iuris deliberatione praehabita, declarat, decernit et diffinit: Quod licet Christus post coenam instituerit, et suis discipulis administraverit sub utraque specie panis et vini hoc venerabile sacramentum, tamen hoc non obstante, sacrorum Canonum auctoritas laudabilis, et approbata consuetudo ecclesiae servavit et servat, quod huiusmodi sacramentum non debet confici post coenam, neque a fide­ libus recipi non iciunis, nisi in infirmitatis, aut alterius necessitatis, a iure vel ecclesia concesso, vel admisso. Et similiter, quod licet in primitiva ec­ clesia huiusmodi sacramentum reciperetur a fidelibus sub utraque specie, tamen haec consuetudo ad evitandum aliqua pericula et scandala est ratio­ nabiliter introducta, quod a conficientibus sub utraque specie, et a laicis tantummodo sub specie panis suscipiatur; cum firmissime credendum sit, et nullatenus dubitandum, integrum Christi Corpus et Sanguinem tam sub specie panis, quam sub specie vini veraciter contineri. Unde cum huiusmodi consuetudo ab ecclesia et sanctis patribus rationabiliter introducta, et diu­ tissime observata sit, habenda est pro lege, quam non licet reprobare, aut sine ecclesiae auctoritate pro libito mutare. Quapropter dicere, quod hanc consuetudinem aut legem observare, sit sacrilegum aut illicitum, censeri debet erroneum: et pertinaciter asserentes oppositum praemissorum, tan­ quam haeretici arcendi sunt et graviter puniendi per dioecesanos locorum, seu officiales eorum, aut inquisitores haereticae pravitatis, in regnis seu pro­ vinciis, in quibus contra hoc decretum aliquid fuerit forsan attentatum aut praesumptum, iuxta canonicas et legitimas sanctiones, in favorem catholicae fidei, contra haereticos et eorum fautores, salubriter adinventas. 58 Romani Pontifices «... Nos igitur declarationes, decreta, diffinitiones, reprobationes, man­ data, inhibitiones, statuta, necnon condemnationes et sententias suprascripta rata habentes et grata, iliaque auctoritate Apostolica, ex certa scientia, tenore praesentium confirmantes, et praesentis scripti patrocinio communientes, supplentes quoque omnes defectus, si qui forsan propter solemnitates iuris in procedendo non servatas intervenerint in eisdem. Volumus etiam et eadem auctoritate decernimus, quod declarationes, diffinitiones, reprobationes, man­ data, inhibitiones, statuta, necnon condemnationes et sententiae praeinsertae, plenam vim, plenumque robur, et vigorem per omnia habeant, et ad ea ut ubilibet probanda hae nostrae litterae plene sufficiant, quandocumque et ubicumque eas sive in iudicio vel alibi exhiberi contigerit, vel ostendi. Nulli ergo etc. [Mansi, tom. 27, coi. 1215-1220. - Cf. ibidem coi. 727, 728]. 45. Martinos V (in Cone. Constantien.), const. Ad evitanda, a. 1418. Ad evitanda scandala et multa pericula, subveniendumque conscientiis timoratis, omnibus Christi fidelibus tenore praesentium misericorditer indulgemus, quod nemo deinceps a communione alicuius in sacramentorum administratione, vel receptione, aut aliis quibuscumque divinis, vel extra; praetextu cuiuscumque sententiae aut censurae ecclesiasticae,1 a iure vel ab homine generaliter promulgatae, teneatur abstinere, vel aliquem vitare, ac interdictum ecclesiasticum observare. Nisi sententia vel censura huiusmodi fuerit in vel contra personam, collegium, universitatem, ecclesiam, communitatem, aut locum certum, vel certa, a iudice publicata vel denunciata specialiter et expresse: Constitutionibus Apostolicis et aliis in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque: salvo, si quem pro sacrilegio et manuum iniectione in clerum, sententiam latam a canone adeo notorie constiterit incidisse, quod factum non possit aliqua tergiversationi celari, nec aliquo iuris suf­ fragio excusari. Nam a communione illius, licet denunciatus non fuerit, volu­ mus abstineri, iuxta canonicas sanctiones. [Mansi, tom. 27, coi. 1192, 1193]. 46. Martinus V, const. Ad reprimendas, i febr. 1428. Ad reprimendas insolentias transgressorum, eorumque praesumptionem refraenandam, si nervus ecclesiasticae disciplinae lentescat, eorum voluntas proclivior fit ad peccandum, et exemplum impunitatis periculosius in alios * Aliter: seu suspensionis aut prohibitionis. Romani Pontifices 59 derivatur. Propter quod ad praesidentis officium pertinet, sic debitam exeeutionem adhibere iustitiae, quod commissa iam puniat, et committendorum in posterum audaciam interdicat. § 1. Sane, sicut displicenter accepimus, nonnulli diversorum regnorum, et terrarum iudices, aliique officiales laici, et laicales personae, iurisdictionem in temporalibus exercentes, exercerique facientes, non attendentes, quod laicis in Clericos, et Ecclesiasticas personas, et illorum bona, nulla sit attri­ buta potestas, praetextu huiusmodi (quod asserant in suis dominiis ad se pertinere coercere via facti, quae vere, et ficte attentata asseruntur, etiam in quocumque loco sacro, vel religioso quantumcumque Deo dicato, ex qua­ cumque causa, etiamsi ratione delationis Corporis Christi, collationis Sacra­ mentorum, et Beneficiorum Ecclesiasticorum, venditionis factarum, aut alia­ rum rerum, et bonorum ad Ecclesias, et Ecclesiasticas personas pertinentium quomodocumque, etiam si sola negatione, vel affirmatione turbatio facti interveniat, et ad eos recurratur, cognitionem ad se spectare, pro eo quod factum, et novitas quae praetenduntur, etiam sine alia violentia, quamvis in loco spirituali, et in loco sacro sive religioso, eo quod immediate, ut prae­ tenduntur, spiritualia non existant) propterea ministros Ecclesiae, et personas Ecclesiasticas, quantumcumque res, causa, vel occasio unde dependeat, et derivetur, pia, sacra, vel Ecclesiastica sit, aut spiritualis, ad forum suum, et ipsarum cognitionem trahunt, et respondere cogunt. § 2. Necnon procuratores fiscales in Curiis temporalibus multoties agere procurant, ad quos (quod deterius est) nonnulli Praelati, et personae Eccle­ siasticae in superbiam, et elationem dati, ad superandum, et sibi subiiciendum per tales inventiones, et cautelas, alias personas Ecclesiasticas, et religiosas, habent plerumque recursum, et propterea in eisdem regnis, et terris, civita­ tibus, castris, et locis, auctoritas, et iurisdictio Ecclesiastica penitus absor­ bentur, et nihilominus ipsi laici iudices, alios laicos respondentes in foro Ecclesiastico super rebus quantumcumque Ecclesiasticis, vel spiritualibus, et concernentibus immediate Ecclesiasticas personas, ne respondeant, et indi­ cibus Ecclesiasticis, ne cognoscant, inhibitiones fieri sub gravibus poenis temporalibus faciunt, et procurant, et si secus fecerint, emendam pecuniariam excessivam exigere, ac vastatores in domibus, et piis aliis locis Ecclesiasticis, et religiosis inducere, ac loca ipsa, personasque Ecclesiasticas, iocalibus et paramentis Ecclesiasticis, et bonis mobilibus, ac aliis spoliare, iliaque vendere, et alienare, fructus quoque et proventus ad temporalitatem ad manus suas ponere, necnon diversas iniurias, et molestias reales, et personales eisdem personis Ecclesiasticis inferre non verentur, in Dei offensam, animarum sua­ rum periculum, Ecclesiasticae libertatis vilipendium; et plurimorum grava­ men, praeiudicium, et iacturam. § 3. Nos igitur adversus talia praesumentium temeritatem remedia appo­ nere, et super his salubriter providere cupientes, ac Concilii Milevitani, ac fel. record. Innocentii Papae III praedecessoris nostri constitutionibus super hoc editis, auctoritate Apostolica, ex certa scientia, hac nostra irrefragabili constitutione perpetuo duratura, tenore praesentium statuimus, decernimus, ac etiam ordinamus, quod omnes, et singulae personae Ecclesiasticae saecu- Rjomani Pontifices 60 lares, et regulares Ordinum quorumlibet, quacumque exceptione suffultae, etiam Patriarchal!, Archiépiscopal!, Episcopali, Abbatiali, vel alia quavis prae­ fulgeant dignitate, quae aliam personam Ecclesiasticam, Collegium, vel Con­ ventum, in actione reali, mixta, vel personali, civili, vel criminali, etiam occa­ sione cuiuscumque submissionis, etiam iuramento vallatae, vel alias ad forum, sive iudicium laicale, directe, vel indirecte (de qua in foro Ecclesiastico ordinari consueverit, possit, vel debeat, de iure, vel de consuetudine, aut alias cognosci) trahere praesumpserit, causam ipsam, et omne ius ei, sive eis, in possessorio, vel petitorio in re, vel ad rem, causa, vel occasione huiusmodi quomodolibet competentes, eo ipso perdant penitus, et amittant, et singulares personae, excommunicationis, Capitula vero, et conventus, suspensionis, et interdicti sententias incurrant ipso facto, et si personae ipsae, et eis in praemissis adhae­ rentes, et servientes, in aliquo rebelles fuerint, et incontinenti non obedierint, omnes illas per privationem suorum beneficiorum Ecclesiasticorum quorum­ cumque, quae obtinebant, et in quibus, et ad quae ius quomodolibet competit, et inhabilitationem ad alia in posterum obtinenda, coerceri et compelli volu­ mus antedictas. § 4. Et nihilominus omnes, et singulos ludices, et Executores, Commu­ nitates, dominia, laicos, et laicales personas, postquam exceptum fuerit de non jurisdictione eorum, aut evidenter appareat huiusmodi cognitionem ad eos de iure non spectare, talia praesumentes, et ea fieri mandantes, seu eorum nomine, et mandato facta, rata habentes, vel eis faciendis dantes auxilium, con­ silium, vel favorem, cuiuscumque praeeminendae, dignitatis, gradus, ordinis, vel conditionis existant, saeculares personas : eorum videlicet singulos officia­ les, quocumque nomine censeantur, et consiliarios, et privatas personas, quae praemissorum principales perpetratores existèrent, excommunicationis sen­ tentiam incurrere volumus ipso facto; nullusque ab eisdem sententiis, per alium quam per Romanum Pontificem praeterquam in mortis articulo consti­ tutus absolvi valeat, sive possit, et praemissa omnia, non tantum ad futura sed etiam ad praesentia, et pendentia extendimus auctoritate memorata. § 5. Quodque etiam Procurator Fiscalis causarum Curiae Camerae Apostolicae contra culpabiles in praemissis desuper summaria informatione praehabita, per se, vel alium, seu alios, agere, et procedere possit et valeat, nihi­ lominus concedentes. § 6. Non obstante si aliquibus communiter vel divisim a Sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint, per literas Apostolicas non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad ver­ bum, de eorum propriis nominibus ac induito huiusmodi mentionem, et qui­ buslibet constitutionibus, privilegiis, induitis, et literis Apostolicis, de quibus etiam plena, et expressa, ac de verbo ad verbum, in nostris literis habenda est mentio specialis, caeterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo, etc. (Bull. Rom., tom. 3, 11, p. 459, 460]. ■■■■ à Pomarii Pontifices 61 Martinus V, const. Ineffabile, 26 mail 1429. Ineffabile Sacramentum, quod sacerdos in aeternum Christus Dominus instante, quam pro peccatoribus subire voluit, suae mortis tempore, nobis ut digne eo refecti divinitatis ipsius participes simus in memoriale reliquit glo­ riosi Corporis, et Sanguinis eius mysterium, praecipuis a fidelium quolibet attollendum fore recensentes honoribus, ac devotissimis laudum studiis ample­ ctendum, mystica dispensatione thesauri fideles eosdem, quod tam pretio­ sissimi venerationi sacramenti sinceris affectibus, et dignis obsequiis ferventer intendant, excitare satagimus, ut huiusmodi in eis fructum mors afferat, et illis caelesti pabulo vegetatis ipsius institutio sacramenti prosit iugiter ad salutem. § 1. Sane dudum fel. rec. Urbanus Papa Quartus praedecessor noster ad orthodoxae corroborationem, et exaltationem fidei digne, ac rationabi­ liter statuens, ut de tanto Sacramento, praeter illam, quae dietim in Ecclesia fit, annuatim memoria solemnior, et specialior haberetur, et ad celebrandum eius tam excelsum tamque gloriosum festum quintam post octavas Pente­ costes feriam designans, ipsosque fideles ad colendum illud donis spiritua­ libus animarum volens, omnibus vere poenitentibus, et confessis, qui in matutinali officio festi eiusdem in Ecclesia, in qua illud celebraretur inté­ ressent, centum: qui vero missae totidem, et qui in primis ipsius festi Ves­ peris Jmiliter centum, qui autem in secundis totidem. Illis vero, qui Primae, Tertiae, Sextae, et Nonae, ac Completorii horarum Officiis pro qualibet ipsarum quadraginta, lis autem, qui per octavas ipsius festi matutinalibus, vespertinis, missae ac praedictarum horarum officiis intéressent singulis octa­ varum ipsarum diebus, etiam centum dies de iniunctis sibi poenitentiis mise­ ricorditer relaxavit. § 2. Nos vero, qui huius verricula mundi, superstitiosis haeresum fomentis, guerrarum turbinibus, necnon pestis, et aliarum, quae dietim ex divinae Maiestatis,ut formidamus, offensa circumstrepunt calamitatum dispendiis fines (proh dolor) adducere cernimus passim deteriores, amplioribus spiritualis recom­ pensationis impendiis fideles eosdem ad impertienda pro veneratione sacra­ menti huiusmodi, et ut illud, quo pascantur, et serventur ipsorum corda, perlustrent, potiora reverentiae, et devotionis exercitia firmare summopere cupientes, singulis ex eis vere poenitentibus, et confessis, qui et quoties in ipsius Sacramenti profesto ieiunium, vel loco illius aliud pium iuxta suorum consilia confessorum opus fecerint, centum, et qui praemissa in Ecclesiis, quibus illa celebrari contigerit officiis interfuerint, necnon Episcopis, et aliis Praelatis superioribus, qui dictis officiis libenter intéressent, sed quominus eis in ipsis Ecclesiis intéressé possint pro conservandis suarum dignitatum iuribus, et alias legitime tunc impeditis, pro matutinali ducentos, et pro Missae officiis totidem, ac pro qualibet Vesperarum etiam ducentos, reliqua­ rum vero videlicet, Primae, Tertiae, Sextae, et Nonae, ac Completorii festi, i 62 Romani Pontifices octuaginta. Rursus autem in quibuslibet octavarum diebus pro singulis matufinalium, Missarum, et Vesperarum similiter centum, necnon reliquarum hora­ rum officiorum huiusmodi quadraginta. Illi praeterea, qui processiones, in quibus ipsum vivificum Sacramentum dicto festo iuxta praefatarum ritus Ecclesiarum deferetur, continuo secuti fuerint, a quibuslibet in festo, et octa­ varum diebus huiusmodi pro pace, et tranquillitate Ecclesiae missas devote celebrantibus pro singulis ipsarum, necnon aliis in eodem festo Eucharistiae Sacramentum devote sumentibus etiam centum, singulis annis. Profecto vice qualibet eis, qui dum Corpus Dominicum communicandis defertur infirmis, illud cum incenso luminari praecedendo, vel sequendo venerantur, similiter centum, et qui tunc illud alias devote secuti fuerint, etiam quinquaginta dies de Omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Apostolorum eius Petri, et Pauli auctoritate confisi, de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus. § 3. Quodque in festo, et diebus octavarum huiusmodi etiam in terris, et locis Ecclesiastico quavis auctoritate suppositis interdicto, pulsatis Cam­ panis, ianuis apertis, et alta voce, excommunicatis prorsus exclusis, sed inter­ dictis, ut citius reconciliari studeant, admissis, et illis qui causam, vel occasio­ nem huiusmodi interdicti dederint altari tunc nullatenus appropinquantibus, Missae, et Officia praemissa licite celebrari possint, auctoritate Apostolica con­ cedimus per praesentes, aliis quae circa observationem interdictorum a nostris sunt instituta praedecessoribus, in suo robore duraturis. § 4. Et insuper universos Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos et alios Ecclesiarum Praelatos monemus, et hortamur in Domino, ac eisdem per Apostolica scripta in virtute sanctae obedientiae districte praecipiendo man­ damus, et in remissione peccaminum iniungimus, ut per se, vel alios eorum subditis per singulas suarum civitatum, et Dioecesum Ecclesias in Dominica feriam, et festum praedicta proxime praecedente, salutaribus ad venerationem potissime Sacramenti huiusmodi monitis, et exhortationibus, praesentium literarum continentiam, et effectum publicare, et insinuare procurent, ut eodem suffragante mysterio subditi, et fideles ipsi, gratiarum uberiori fulciantur augmento, et ab illo qui se pro ipsis immolavit hostiam, post huius vitae cursum ad gloriam perducantur aeternam. § 5. Verum quia difficile foret praesentes literas singulis exhiberi, volumus, et eadem auctoritate decernimus, quod ipsarum transumpto manu publica, et sigillo alicuius Episcopalis, vel superioris Ecclesiasticae Curiae munito, tamquam praefatis si originales exhiberentur literis, plena fides adhibeatur, et perinde stetur, ac si praedictae originales literae forent exhibitae, vel ostensae. [Bull. Rom., tom. 3, 11, p. 461, 462]. Romani Pontifices 63 sacratissimam iugi mentis exultatione contemplantes, ad hoc inter singulos huiusmodi mercatos sanguine spiritualia dispensare munera votis exposcimus, ut illi condignis assurgentes laudibus, sua frequentius ad ipsius venerationem Sacramenti corda dirigant, et eo quo corporalis habetur praesentia Salva­ toris viatico fructus vitae complectentes aeternae caelestia conscendant, ipsum, qui se nobis in edulium tribuit, perpetuo conspecturi. § 1. Sane dudum piae mem. Urbanus Papa Quartus praedecessor nos­ ter, etc. Et subsequenter Martinus PP. V. Omittitur narrativa harum constitutionum, quia eam habes supra, in N. 47. § 2. Nos vero quos interim ad summi Apostolatus apicem divina cle­ mentia perduxit, etiam pro frequentiori huiusmodi veneratione Sacramenti summis gestientes affectibus nostri partes ministerii salubriter impertiri, nec­ non relaxationes, et concessiones praedictas Apostolici robore muniminis ipsorum notioni fidelium committentes praemissis per eumdem Martinum praedecessorem, ut praefertur relaxatis diebus alios totidem dies pariformiter ab ipsis fidelibus consequendis adiicimus per praesentes. § 3. Et insuper universos Patriarchas, Archiepiscopos, et alios Ecclesiarum Praelatos monemus ac hortamur in Domino, ac eis per Apostolica scripta in virtute sanctae obedientiae districte praecipiendo mandamus, et in remis­ sione peccaminum iniungimus, ut per se vel alios eorum subditos per sin­ gulas suarum Civitatum et Dioecesum Ecclesias in dominica feriam et festum praedicta proxime praecedente, salutaribus ad venerationem potissime Sacra­ menti huiusmodi monitis et exhortationibus praesentium, quarum etiam tenor inter matutinales festorum, necnon dierum octavarum huiusmodi lectiones recitetur, literarum continentiam et effectum publicare et insinuare procurent, ut eiusdem Sacramenti suffragante mysterio subditi et fideles ipsi spiritualium gratiarum uberiori fulciantur augmento, et ab illo, qui se per ipsum immo­ lavit hostiam post hunc vitae cursum ad gloriam perducantur aeternam. § 4. Verum quia difficile foret huiusmodi literas singulis exhiberi, volu­ mus, et eadem auctoritate decernimus, quod ipsarum transumpto manu publica, et sigillo alicuius Episcopalis vel superioris Ecclesiasticae Curiae munito, tamquam praefatis si originales exhiberentur literis plena fides adhi­ beatur, ct perinde ac si originales literae forent exhibitae vel ostensae. [Bull. Rom., tom. 3, HI, p. 9, 10]. 49. Eugenius IV, const. Cum detestabile, i8 niaii 1434. 48. Eugenius IV, const. Eccellentissimum, 26 niaii 1433. Excellentissimum Corporis et Sanguinis Domini Nostri lesu Christi Sacra­ mentum, quod appropinquante passionis cius hora Dominus ipse signo prae­ cipui, quo nos dilexit, amoris salubriter instituit, eiusque commemorationem Cum detestabile scelus simoniacae pravitatis tam divinarum scripturarum, quam sacrorum Canonum auctoritas abhorreat et damnet, nos considerantes, quod plures poenarum gravitas, quam Dei timor avertere solet a voluntate peccandi, ac summis desideriis affectantes, ut hoc pestiferum vitium non ex usu solum, sed etiam ex mentibus hominum saltem propter poenarum metum penitus evellatur: 04 Romani Pontifices § 1. Praedecessorum Romanorum Pontificum vestigiis inhaerendo, ac etiam omnes et singulas excommunicationis, suspensionis, privationis, et inter­ dicti sententias, censuras, atque poenas dudum a Pontificibus praedictis, et pro talibus reputatis contra simoniacos quomodolibet latas, et quas illos cuius­ cumque status, gradus, ordinis, conditionis, vel praeeminentiae fuerint, etiamsi Cardinalatus, Patriarchal!, Episcopali, Regali, Reginali, vel alia quavis eccle­ siastica, seu mundana dignitate praefulgeant, et eorum quemlibet tam mani­ festum, quam occultum ipso facto incurrere volumus, confirmantes et inno­ vantes, auctoritate Apostolica declaramus, quod omnes illi, qui simoniace ordinati fuerint, a suis sint ordinibus suspensi, per electiones vero, postu­ lationes, confirmationes, provisiones seu quasvis alias dispositiones, quas simoniae labe fieri contigerit, et quae viribus omnino careant, in Ecclesiis, Monasteriis, dignitatibus, personatibus, officiis Ecclesiasticis, quibusvis bene­ ficiis, aut aliquo eorum cuicumque ius nullatenus acquiratur, nec inde faciat aliquis fructus suos, sed ad omnium illorum, quae perceperit, restitutionem, sub animae suae periculo sit adstricius. Statuentes praeterea, quod universi, et singuli etiam praemissa dignitate praediti, qui quomodolibet dando vel recipiendo simoniam commiserint, aut quod illa fiat, mediatores extiterint, seu procuraverint, sententiam excommunicationis incurrant, a qua nisi a Romano Pontifice pro tempore existente non possint absolvi, praeterquam in mortis articulo constituti. § 2. Et ut huiusmodi labis contagium frequentius reprimatur, omnibus et singulis Ecclesiasticis, saecularibusque personis, cuiuscumque dignitatis, status, gradus, ordinis, seu conditionis fuerint, in virtute sanctae obedientiae districte iniungimus, ut eos omnes, quos simoniam huiusmodi commisisse, vel procurasse, aut in ea mediatores esse sciverint, Pontifici praedicto, vel eius Camerario, aut cui idem Pontifex auxerit committendum, per se, vel per alios revelare quam citius non omittant; quod si non fecerint, absolvi non debeant, donec praedicta revelent. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. [Bull. Rom., tom. 3, 111, p. 10, 11]. 50. Eugcnius IV, cp. Non mediocri, a. 1439.’ Non mediocri dolore afficimur, cum inter fratres nostros Episcopos, seu alios Ecclesiasticos, dissidii aliquid exortum esse percipimus, tum propter malum, quod inde in populis exemplum provenit, turn quia contemptus et detractationis praebetur occasio. § 1. Proinde non parum audisse displicuit dissensionem illam, quam cum dilecto filio nostro loanne tit S. Balbinae Presbytero Cardinali nuper tua fraternitas habuit, cum nova ct insolita res ipsa sit, quae nunc atten­ tatur. In primis autem admiramur satis cum per 14 annos, et amplius cum 1 Henrico Archiepiscopo Cantuariensi. 65 Romani Pontifices dilecto filio nostro Henrico tit- S. Eusebii Presbytero Cardinali in sedendo, et in ferendis votis sine altercatione vixeris, et nullam secum super hoc prorsus habueris disceptationem, quid causae sit, quod nunc primum in contentionem venias cum ipso loanne Cardinali eadem praedito dignitate. Nec quidem generis regii erga ipsum Henricum ratio praetendi potest, quoniam, et ante­ quam Cardinalatus ipsam foret dignitatem adeptus, dumtaxat existens Vintoniensis Episcopus, et voce, et loco tibi cedebat, postea autem quam in Card, per fel. rec. Martinum praedecessorem nostrum assumptus est, iure tibi, et aliis antepositus fuit, et nunc anteponitur. Quod si sola Cardinalatus dignitas hanc in alio praelationem operata est, cur in isto itidem non efficiet? Cum tamen ipse Archiepiscopus, ille Episcopalem obtineat dignitatem, et illius Ecclesia tuae sit suffraganea, istius vero nullo iure subiecta. § 2. Illud autem de te nobis placuit ac laudamus, quod in tuae prote­ stationis fine sub his verbis addidisti, quod scilicet per praemissa, aut aliquid per te factum, aut dictum, et habitum, seu faciendum, dicendum, vel haben­ dum, non intendis Sacrosanctam Romanam Ecclesiam matrem tuam, seu iuramentum tuum eidem praestitum, aut Venerabilem coetum eiusdem Eccle­ siae Cardinalium, aliquemve eorum in aliquo offendere, aut alicui honori, privilegio, praerogativae, seu dignitati, praeeminentiae, aut alicui alteri iuri eorum, in aliquo derogare, seu iuramento tuo in aliquo contraire, sed quod eamdem Sacrosanctam Romanam Ecclesiam cum honoribus suis omnibus, privilegiis, praerogativis, dignitatibus, praeeminentiis, gratiis, et aliis iuribus suis quibuscumque cum omni reverentia manutenebis, ac defendes, et ab aliis manuteneri, et defendi procurabis. Per hoc plane innuere videris si hoc sit Romanae Ecclesiae Cardinalium ius, ut reliquos antecedant Ecclesiae gradus, quod nobis in lite mota persistere, immo Apostolicae Sedis stare iudicio, cuius inter alia privilegia, quae manutenere, et defendere potest, hoc etiam est ut de quibuscumque ambiguis quaestionibus, quae in Dei Ecclesia accidunt, valeat iudicare, et sua auctoritate finem imponere, quamquam longe fuisset decentius ante motam controversiam, Sedem Apostolicam consulere. § 3. Quantum autem haec Cardinalatus dignitas sit sublimis, et aliis excellentior, et ita hactenus in Ecclesia reputata, si eius officium ac sanctorum Patrum statuta, et consuetudinem tam apud hanc Sedem, quam generalia Concilia semper observatam, sciveris diligenter scrutari, facile tibi innotescet. § 4. Quippe et si huius dignitatis nomen quod modo in usu est, ab initio primitivae Ecclesiae non ita expressum fuit, officium tamen ipsum a B. Petro eiusque successoribus institutum evidenter invenies. Immo, ut inquit Innocentius Tertius ex veteri testamento iussu Dei traxit originem, asserit enim id quod Deuteron. 17 dicitur, ut pro difficultate, et ambiguitate iudicii acce­ datur ad Sacerdotes Levitici generis, et iudicem, qui fuerit illo tempore, et obediatur ipsorum iudicio, qui praesunt loco, quem Dominus elegerit, de Summo Pontifice intclligendum esse, ct fratribus eius, idest S. R. E. Cardi­ nalibus, qui ei iure Levitico in exeeutione Sacerdotalis officii coadiutores existant. Itaque ct ab exordio Ecclesiae sicut et hodie, Summis Pontificibus in regenda gubernandaque universali Ecclesia assistebant. Et ut ex Concilio Stephani Papae colligitur dicentis: Oportebat ut haec Sacrosancta Domina 5 66 Romani Pontifices Romana Ecclesia, iuxta quod a B. Petro, et eius successoribus institutum est, rite ordinaretur, et in Apostolatus culmine unus de Cardinalibus presbyteris, aut Diaconis consecraretur, datur manifeste intelligi, hos fratres nostros qui inter Cardinales locantur, tempore B. Petri extitisse. § 5. In confinio autem Nicaeni Concilii B. Silvester, qui coepit Ecclesiam regere anno Incarnationis Dominicae 330 vel circiter, in Synodo generali congregatis praesidens, hos coadiutores suos nuncupavit Cardinales, et magno admodum privilegio insignivit, quale nullus Patriarcharum, Archiepiscoporum, et Episcoporum in canonibus habere reperitur, ut videlicet sine plu­ rima testium multitudine damnari non debeant. Nec sine mysterio triplex ordo in fratrum nostrorum collegio a Sanctis nostris praedecessoribus insti­ tutus est. Nam cum summus Pontifex vices Dei gerat in terris, decuit quem­ admodum Moysi praeceptum fuit, ut omnia ad exemplum faceret, sicut ei ostensum erat in Monte, quod ad instar illius caelestis Hierarchiae in hac nostra Ecclesia tres constituerentur Ordines assistentium Papae, qui purgan­ tium, illuminantium, et perficientium fungerentur officio, veluti sunt Diaconi, Presbyteri, et Episcopi Cardinales. Decuit etiam cum Summus Pontifex Christi repraesentet personam, ut quemadmodum Christo conversanti in terris assi­ stebant Apostoli, ita etiam Cardinalium coetus Apostolicum repraesentans, coram Papa assisteret; reliqui vero Episcopi, ubique diffusi, Apostolos reprae­ sentant ad praedicandum per orbem missos. § 6. Ipsos praeterea Cardinales pro honoris, ac dignitatis eminentia, partem sui corporis Summi Pontifices appellant. Ex quo sine ulla dubita­ tione ostenditur, post caput Ecclesiae, quod est Papa, contigua sui corporis membra, qui sunt fratres eius Cardinales prae caeteris Ecclesiae membris, ac partibus honorari debere, adeo quidem, ut sacris canonibus sancitum sit, eos qui in Cardinalem manus iniecerint violentas, aut fugarint, aut insequuti fuerint, seu ad hoc dederint consilium, vel favorem, criminis laesae Maiestatis reos, maximis et multiplicibus poenis esse plectendos, ac si ipsi Apostolici throni violaverint maiestatem, quod in ipsos qui Patriarchas, Archiepiscopos, vel Episcopos offenderint, statutum minime reperitur, ut evidenter hinc liqueat, tanto ampliorem censeri dignitatem, quanto plurcs, severioresque illam offen­ dentibus infliguntur poenae. § 7. Sunt etiam, et in signum praeeminentiae ipsis fratribus nostris prae aliis Ecclesiae Praelatis, et similiter cum Legati de nostro Latere destinantur, prae aliis Legatis multa, ac magna per canones attributa privilegia, quae tibi nota esse non dubitamus. Hinc etiam constat cur a latere Apostolico mitti eis solis, et non aliis appropriait!r Legatis. § 8. Sed et ille notissimus Constantinus Imperator, animadvertens ad quam magnum, ac publicum universalis Ecclesiae officium ipsi fratres nostri vocati essent, sic inquit. Volumus etiam deinde sui Ordinis Reverendissimos Clericos S. R. E. servientes, singulos habere illud sanctum culmen potentiae, et excellentiae, cuius sanctissimus noster Senatus videtur gloria adornari, id est Patritios, Consules fieri, quos certe Patritios, Consules secundum leges, ut in summa dignitate constitutos Imperator patres sibi elegit, et loco patrum a se honorari affirmat. Romani Pontifices 67 § 9. Quod vero haec dignitas tanto honore praefulgeat, nec tuae frater­ nitati, nec cuipiam alteri molestum esse debet, quoniam ut sancti attestantur Patres, omnes Patriarchales, Archiépiscopales, Episcopales, Cathédrales, aliasque dignitates Romana fundavit Ecclesia, sicutque licuit, uni Ecclesiae amplam, alii ampliorem, et alii amplissimam prout expedire iudicavit, tradidit potesta­ tem. Omnes enim tamquam unius arboris rami ab una cademque radice, et ut diversi aquarum rivuli ab eodem fonte prodierunt, licet unus alio copio­ sior, atque uberior. Itaque si iustis ex causis, et Spiritus sancti instinctu, quo hanc Sedem regi credendum est, Romana Ecclesia Venerabilium Cardinalium coetum ad caelestis hierarchiae similitudinem conditum, et tamquam sui cor­ poris partem his privilegiis, et honoribus illustrare decrevit, nec tua Ecclesia, cui per Apostolicam Sedem praefectus es, nec quisquam alius Ecclesiae gradus ab eodem similiter Apostolico throno originaliter institutus, quae omnia de ipsorum fratrum nostrorum consilio acta sunt, ullam succensendi, aut con­ querendi causam habet, ne illud adducamus evangelicum verbum. Amice non facio tibi iniuriam, numquid mihi non licet de meo facere quod volo? Et sicut tu vis, ut privilegiis Ecclesiae tuae ab hac Sede concessis, aliae defe­ rant inferiores Ecclesiae, ita eadem ratione par est, ut ab eadem Sede huic coetui instituto, tu similiter deferas, et reverentiam praestes. § 10. Multum etiam movere te debet diuturna per Christianum populum ubique servata consuetudo, quae etiamsi cetera deessent, ex quo tam vetusta est, ut eius initiis memoria non extet in contrarium, pro constituto iure habenda foret, praesertim quando sciente, et approbante Summo Pontifice, non quidem uno, sed tot, quot umquam habuit Ecclesia, id actum esse digno­ scitur. In omnibus enim nationibus, ac Regnis, et ut in Anglia memoravimus hactenus, huiusmodi praeeminentiae Cardinalibus delatus est honor, qui quidem non tam ipsis, quam nobis, cum nostra sint membra, attribui cen­ sendus est. Nec minus his Ecclesiae Romanae consuetudo, quae caput, norma, et magistra est reliquarum Ecclesiarum, idipsum tibi persuadeat, qua semper nullo umquam contradicente in cunctis actibus, quibuscumque Praelatis praehonorati sunt. § 11. Idem in antiquis generalibus Conciliis, praesertim in duobus Lugdu­ nensibus, in uno praesidente Innocentio Quarto, in altero Gregorio Decimo, quorum adhuc extant acta, usitatum fuit. Sic et in his Synodis nostris nostra aetate celebratis, de quibus etiam apud Regnum Angliae non pauci supersunt testes, observatum esse palam est, absentibus etiam Summis Pontificibus, idem et nunc nobis, praesidentibus in hoc sacro Oecumenico servatur Florentino Concilio. § 12. His quoque illud accedat, quod in sententiis, et decretis tam huius sanctae Sedis, quam generalium Conciliorum, cum de dignitatibus nominatim sit mentio, illa clausula adiici solet, non obstantibus, si Cardinalatus, Patriar­ chal!, Archiépiscopal!, Episcopali, seu alia quacumque praefulgeat dignitate, per quod ex ordine nominandi, quae sit maior, luculenter apparet. § 13. Nec causetur quispiam quod Ordo Episcopalis, presbyterio maior sit, quoniam in eiusmodi praelationibus, officium, ac dignitas, sive jurisdictio praeponderat ordini. Quemadmodum iure cautum est. ut Archidiaconus non 68 Romani Pontifices Presbyter, suae jurisdictionis obtentu, Archiepresbytero praeferatur, simili modo Diaconus, vel Subdiaconus, aliusve clericus noster, aut alicuius Metro­ politani Vicarius, seu Locumtenens in Synodo, et alibi, alios quocumque ordine maiores etiam Episcopos antecedit, propter illius jurisdictionem, quam exercet, et personam quam repraesentat Sic et electus ad Ecclesiam Cathedralem, et confirmatus, quamquam nondum consecratus, ratione jurisdictionis cunctis in sua dioecesi praeeminet Quis ergo iam dubitarit eum qui talia iura, et canones condidit, et talem aliis tribuit potestatem, posse eamdem cum vult, et maiorem suis membris tribuere? Si quis forte objecerit prioris digni­ tatis potius esse rationem habendam, quam Cardinalatus de novo collati, cum in regiis tractatibus, ac parlamentis, quilibet ut suae Ecclesiae Praelatus, non ut Cardinalis intersit. Huic obiectioni evidens respondet ratio, nam cum personae sint Ecclesiasticae, sicut statuta, ac privilegia suarum Ecclesiarum in his actibus servant, multo magis Romanae Ecclesiae, cui vinculo obedientiae adstricti sunt, privilegia, et statuta servare tenentur. Quibus nec ipsae personae Ecclesiasticae, nec alii quicumque tamquam inferiores dero­ gare quomodolibet possunt. Cum igitur viri Ecclesiastici ad actus publicos, vel privatos vocantur cum suis qualitatibus, ac praerogativis ab Ecclesia insti­ tutis admitti debent. Nam et contra honestatem publicam, et universalis Ecclesiae politiam, et in opprobrium Ecclesiasticae disciplinae vergeret, si in quovis actu Diaconus Presbyterum, vel Presbyter Episcopum, aut Episcopus Patriarcham praecederet. Praeterea in canonibus scriptum est unumquemque in Collegio, vel Capitulo iuxta suae receptionis tempus honorandum esse, et quod si postea aliquis admittatur Presbyter, ceteris tempore anterioribus praeponatur, qui Presbyteri non sunt. Quod si in ordine maiori sit, hoc etiam multo amplius in dignitate seu iurisdictione quae in his actibus maior est ordine, servandum est, ut supra de Archidiacono, et Archipresbytero dictum est. Quod si in post receptis locum habet, eadem ratione in iis qui prius, si qua de novo eis obveniat dignitas. Hoc enim rationi consen­ taneum est, ut dignius minus dignum ad se trahat, et res a potentiori, et nobiliori denominetur. Quod in ipsis Cardinalibus evidenter servatur, qui licet certarum Ecclesiarum dum ad Cardinalatum assumuntur Episcopi sint, nihilominus eos non Episcopos, sed Presbyteros S. R. E. Cardinales, sedes Apostolica appellat. Quinimo si eis suas priores Ecclesias in tit. dimittat, non amplius sub nomine Ecclesiarum, sed tituli Cardinalatus scribit, quasi ad maiorem dignitatem, et iurisdictionem assumpserit, alioquin non ascen­ disse, sed descendisse, non honorari, seu dehonorari viderentur. § 14. Quis etiam non videat Cardinalatus dignitatem Archiépiscopal! esse maiorem dignitate, quia cum illa privatae unius patriae praesit utilitati, ista publicae totius populi Christiani. Illa unam dumtaxat regit Ecclesiam, ista cum Sede Apostolica universas, et cum a nemine, nisi solo Papa iudicentur Cardinales, ipsi et Patriarchas, et Archiepiscopos, et reliquos Ecclesiae gradus, cum Summo Pontifice iudicant. Quorum officio nomen ipsum consonat optime, nam sicut super cardinem volvitur ostium do­ mus, ita super hoc Sedes Apostolica, totius Ecclesiae ostium, quiescit et «susten ta hir. Romani Pontifices 69 § 15. Nullum denique pro tua intentione proponis Ecclesiae Romanae privilegium, quis enim alius huic iuri positivo, et universalis Ecclesiae obser­ vantiae, atque Apostolicae concessioni, praesertim quae Apostolici throni, membrorumque eius praeeminentiam concernit, contrarium privilegium dandi ullam omnino habet facultatem? neque etiam consuetudine ulla tuam causam tueris. Quamquam si qua praetenderetur, praeter Apostolicae Sedis consen­ sum, et approbationem inefficax prorsus censenda esset, ut proxime de pri­ vilegio dictum est, atque irrationabilis, quia per eam dignitas confunderetur Superiorum Magistratuum, turbationemque pareret in quolibet Reipublicae statu. Nam iuxta Canones universos non posset alia ratione subsistere, nisi eam huiusmodi magnus differentiae ordo servaret Ecclesiasticus, quia con­ funderetur ordo, si cuique sua dignitas non servaretur, quamvis ut prae­ dictum est, ex frequentibus actibus 40 annorum spatio usitatis, contraria potius in Regno Angliae consuetudo firmata sit. § 16. Hortamur itaque te venerabilis frater, et volumus, ut praedictis rationibus, ac nostrorum praedecessorum ordinationi atque Ecclesiae univer­ salis observantiae penitus acquiescas, sicut pro tua prudentia, et devotione quam ad Romanam Ecclesiam, et nos semper habuisti, te facturum speramus. In reliquis vero, sive tuam Ecclesiam, sive personam concernentibus, quae nec rationi, aut honestati derogent, pro magna, qua te omni tempore com­ plexi sumus, ac complectimur caritate, nos semper propitios experieris. (Bull. Rom., tom. 3, III, p. 21-24]. 51. Eugenius IV (in Cone. Florentin.), const. Laetentur caeli, 6 iul. 1439. Laetentur caeli et exultet terra: sublatus est enim de medio paries, qui occidentalem, orientalemque dividebat Ecclesiam, et pax atque concordia rediit, illo angulari lapide Christo, qui fecit utraque unum, vinculo fortissimo caritatis et pacis utrumque iungente parietem, et perpetuae unitatis foedere copulante ac continente, postque longam moeroris nebulam, et dissidii diu­ turni atram nigramque caliginem, serenum omnibus unionis optatae iubar illuxit. Gaudeat et mater Ecclesia, quae filios suos hactenus invicem dissi­ dentes iam videt in unitatem, paccmque rediisse: et quae antea in eorum separatione amarissime flebat, ex ipsorum modo mira concordia cum inef­ fabili gaudio omnipotenti Deo gratias referat. Cuncti gratulcntur fideles ubique per orbem, et qui Christiano censentur nomine, matri Catholicae Ecclesiae collaetentur. Ecce enim occidentales oricntalcsque Patres, post longissimum dissensionis, atque discordiae tempus, se maris ac terrae periculis exponentes, omnibusque superatis laboribus, ad hoc sacrum Oecumenicum Concilium, desiderio sacratissimae unionis, et antiquae caritatis redintegrandae gratia, laeti, alacresque convenerunt, et intentione sua nequaquam frustrati sunt. Post longam enim, laboriosamque indaginem, tandem Spiritus sancti clementia ΊΟ Romani Pontifices ipsam optatissimam et sanctissimam unionem consecuti sunt. Quis igitur dignas omnipotentis Dei beneficiis gratias referre sufficiat? quis tantas divinae miserationis divitias non obstupescat? cuius vel ferreum pectus tantae super­ nae pietatis magnitudo non molliat? Sunt ista prorsus divina opera, non humanae fragilitatis inventa; atque ideo eximia cum veneratione suscipienda, et divinis laudibus prosequenda. Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio, Christe fons misericordiarum, qui tantum boni sponsae tuae catholicae Eccle­ siae contulisti, atque in generatione nostra tuae pietatis miracula demonstrasti, ut enarrent omnes mirabilia tua. Magnum siquidem divinumque munus nobis Deus largitus est, qui oculis vidimus, quod ante nos multi, cum valde cupierint, aspicere nequiverunt. § 1. Convenientes enim Latini et Graeci in hac sacrosancta Oecumenica Synodo, magno studio invicem usi sunt, ut inter alia etiam articulus ille de divina Spiritus sancti processione, summa cum diligentia et assidua inquisi­ tione discuteretur. Prolatis vero testimoniis ex divinis scripturis, plurimisque auctoritatibus sanctorum Doctorum orientalium et occidentalium, aliquibus quidem ex Patre et Filio, quibusdam vero ex Patre, per Filium procedere dicentibus Spiritum Sanctum, eteamdem inteliigentiam aspicientibus omnibus sub diversis vocabulis, Graeci quidem asseruerunt quod id quod dicunt Spi­ ritum sanctum ex Patre procedere, non hac mente proferunt, ut excludant Filium, sed quia eis videbatur, ut aiunt, Latinos asserere Spiritum sanctum ex Patre et Filio procedere tamquam ex duobus principiis, et duabus spira­ tionibus, ideo abstinuerunt a dicendo, quod Spiritus sanctus a Patre pro­ cedat et Filio. Latini vero affirmaverunt non se hac mente dicere Spiritum sanctum ex Patre, Filioque procedere, ut excludant Patrem quin sit fons, atque principium totius Deitatis, Filii scilicet, ac Spiritus sancti, aut quod id quod Spiritus sanctus procedit ex Filio, Filius a Patre non habeat, sive quod duo ponant principia, seu duas spirationes: sed unum tantum asserant esse principium, unicamque spirationem Spiritus sancti, prout hactenus asserue­ runt Et cum ex his omnibus unus et idem eliciatur veritatis sensus, tandem in infrascriptam, et sanctam Deo amabilem eodem sensu eademque mente unionem unanimiter concordarunt et consenserunt. § 2. In nomine igitur sanctae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, hoc sacro universali approbante Florentino Concilio, definimus, ut haec fidei veritas ab omnibus Christianis credatur et suscipiatur, sicque omnes profi­ teantur. § 3. Quod Spiritus sanctus ex Patre, et Filio aeternaliter est, et essentiam suam, suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque aeternaliter, tamquam ab uno principio, et unica spiratione procedit. Decla­ rantes quod id quod sancti Doctores, et Patres dicunt ex Patre per Filium procedere Spiritum sanctum, ad hanc inteliigentiam tendit, ut per hoc signi­ ficetur Filium quoque esse secundum Graecos quidem causam, secundum Latinos vero, principium subsistentiae Spiritus sancti sicut et Patrem. Et quoniam omnia quae Patris sunt, Pater ipse unigenito Filio suo gignendo dedit, praeter esse Patrem, hoc ipsum quod Spiritus sanctus procedit ex Filio, ipse Filius a Patre aeternaliter habet, a quo etiam aeternaliter genitus Romani Pontifices 1 71 est. Definimus insuper explicationem verborum illorum, Filioque, veritatis declarandae gratia, et imminente tunc necessitate, licite, ac rationabiliter Sym­ bolo fuisse appositam. § 4. Item in azymo sive fermentato pane triticeo, corpus Christi veraciter confici: Sacerdotesque in altero ipsorum Domini corpus conficere debere, unumquemque scilicet iuxta suae Ecclesiae sive Occidentalis sive Orientalis consuetudinem. § 5. Item si vere poenitentes in Dei caritate decesserint, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis satisfecerint, et omissis, eorum animas poenis Purgatorii post mortem purgari: et ut a poenis huiusmodi releventur, et prodesse eis fidelium vivorum suffragia, Missarum scilicet sacrificia, ora­ tiones, et eleemosynas, et alia pietatis officia, quae a fidelibus pro aliis fide­ libus fieri consueverunt secundum Ecclesiae instituta. § 6. Illorumque animas qui post baptisma susceptum nullam omnino pec­ cati maculam incurrerunt, illas etiam quae post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exutae corporibus (prout superius dictum est) sunt purgatae, in caelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum trinum, et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate aliam alia perfectius. § 7. Illorum autem animas qui in actuali mortali peccato, vel solo originali decedunt, mox in Infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas. § 8. Item definimus, Sanctam Apostolicam Sedem, et Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum suc­ cessorem esse B. Petri Principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput, et omnium Christianorum patrem, ac doctorem existere, et ipsi in B. Petro, pascendi, regendi, ac gubernandi universalem Ecclesiam a D. N. lesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemad­ modum etiam in gestis oecumenicorum Conciliorum, et in sacris Canonibus continetur. § 9. Renovantes insuper ordinem traditum in Canonibus caeterorum venerabilium Patriarcharum, ut Patriarcha Constantinopolitanus secundus sit post sanctissimum Romanum Pontificem, tertius vero Alexandrinus, quartus autem Antiochenus, et quintus Hierosolymitanus, salvis videlicet omnibus privilegiis, et iuribus eorum. [Bull. Rom., tom. 3, III, p. 25, 2CJ. 52. Eugenius IV (in Cone. Florentin.), const. Exultatc Deo, 22 nov. 1439. Exultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo lacob, omnes qui ubique nomine censemini Christiano. Ecce enim iterum recordatus Dominus mise­ ricordiae suae, alium dissidii lapidem, nongentis et amplius inveteratum annis, de Ecclesia sua auferre dignatus est, et qui facit concordiam in subli­ mibus, et per quem in terra pax est hominibus bonae voluntatis, optatissi- 72 Romani Pontifices mam Armenorum unionem sua ineffabili miseratione concessit. Benedictus Deus, et Pater Domini nostri lesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Intueris namque piissimus Dominus Ecclesiam suam, modo ab his qui foris ευηζ modo ab his qui intra, non parvis agitari turbinibus, ut inter ipsas respirare angustias, et ad resistendum fortior assurgere valeat, multis eam quotidie modis consolari, et roborari dignatur. § 1. Nam et pridem magnam illam Graecorum unionem, multas longe, lateque continentium nationes, et linguas, hodie vero hanc ipsam Armenici populi, qui per Septentrionem, et Orientem in magna copia diffusus est, in eodem fidei, et caritatis vinculo, cum Sede Apostolica stabilivit. Haec profecto tam magna, et mira sunt divinae pietatis beneficia, ut non solum pro utroque, sed ne quidem pro altero satis dignas suae Maiestati referre gratias possit intellectus humanus. Quis non vehementer admiretur, uno eodemque tam brevi tempore duo sic praeclara, et saeculis desiderata opera, in hoc Sacro Concilio fuisse tam feliciter consummata? Vere a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. Quomodo enim hominum prudentia, vel industria, nisi gratia Dei, et coepisset, et perfecisset, has tantas, et tales res explere potuisset? Laudemus iugiter, et toto corde benedicamus Domino, qui fecit mirabilia magna solus, ipsique psallamus spiritu, psallamus et mente, oreque, et opere, quantum sinit humana fragilitas, pro tantisque muneribus gratias agamus, orantes, et obsecrantes, ut quemadmodum ipsi Graeci, atque Armeni, unum cum Ecclesia Romana effecti sunt, ita fiant et ceterae nationes, praesertim Christi charactere insignitae, et totus denique Populus Christianus omnibus odiis bellisque extinctis, mutua invicem pace, et fraterna caritate quiescat, et gaudeat. § 2. Ipsos autem Armenos magis laudum praeconiis dignos esse merito censemus. Ut primum enim a nobis ad Synodum accersiti sunt, tamquam Ecclesiasticae avidi unitatis, spectabiles, devotos, et doctos Oratores suos cum sufficienti mandato, de suscipiendo videlicet quicquid Spiritus Sanctus hanc sanctam Synodum illustraverit, ex remotissimis regionibus per multos labores marisque pericula, ad nos, et hoc sacrum Concilium destinarunt. § 3. Nos vero tota mente, ut nostrum pastorale decebat officium, cupientes tam sanctum perficere opus, saepe cum ipsis Oratoribus de hac sancta unione contulimus, et ne vel parva huic sanctae rei dilatio fieret, deputavimus de omni statu huius Sacri Concilii viros iuris divini, ct humani doctissimos, qui cum omni cura, studioque et diligentia rem istam cum istis pertractarent Oratoribus, ab cis accurate inquirentes eorum fidem, tam circa divinae uni­ tatem essentiae, et divinarum personarum Trinitatem, quam Domini nostri lesu Christi humanitatem, et septem Ecclesiae Sacramenta, ct alia ad fidem orthodoxam, et ritus universalis Ecclesiae pertinentia. § 4. Multis itaque adhibitis disputationibus, collocutionibus, et tracta­ tibus, postque non mediocrem testimoniorum inspectionem, quae ex sanctis Ecclesiae Patribus, et Doctoribus deducta sunt, et earum de quibus agebatur rerum discussionem, tandem expedire iudicavimus, ne ulla in futurum de fidei veritate apud ipsos Armenos haesitatio esse valeat, atque idem per Romani Pontifices 73 omnia sapiant cum Sede Apostolica, unioque ipsa stabilis, et perpetua sine ullo scrupulo perseveret, ut sub quodam brevi compendio orthodoxae fidei veritatem, quam super praemissis Romana profitetur Ecclesia, per hoc decre­ tum, sacro hoc approbante Florentino Concilio, ipsis Oratoribus ad hoc etiam consentientibus traderemus. § 5. in primis ergo damus eis Sanctum Symbolum, etc. § 8. Quarto, quoniam hactenus ipsi Armeni per has tres Nicaenam, Constantinopolitanam, et Ephesinam primam, Synodos, nullas alias univer­ sales postea celebratas, nec ipsum beatissimum huius Sanctae Sedis Antistitem Leonem, cuius auctoritate ipsa Chalcedonensis Synodus extitit congregata susceperunt, asserentes eisdem fuisse suggestum, tam Synodum ipsam Chalccdonensem, quam memoratum Leonem, secundum damnatam Nestorii haeresim definitionem fecisse: instruximus eos et declaravimus, huiusmodi falsam fuisse suggestionem, ipsamque Synodum Chalcedonensem, et beatissimum Leonem, sancte, et recte veritatem de duabus in una persona Christi naturis superius descriptam definivisse, contra impia Nestorii, et Eutychis dogmata, iniunximusque ut ipsum beatissimum Leonem, qui verae fidei columna fuit, et omni sanctitate, et doctrina refertus, tamquam sanctum, et in Cathalogo Sanctorum merito descriptum, de cetero reputent, et venerentur, atque non solum dictas tres Synodos, sed et omnes alias universales, auctoritate Romani Pontificis legitime celebratas, sicut et ceteri fideles, reverenter suscipiant. § 9. Quinto, Ecclesiasticorum sacramentorum veritatem, pro ipsorum Armenorum, tam praesentium, quam futurorum faciliori doctrina, sub hac brevissima redigimus formula. Novae legis septem sunt sacramenta, videlicet, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Extrema Unctio, Ordo, et Matrimonium, qaae multum a sacramentis differunt antiquae legis. Illa enim non causabant gratiam, sed eam solum per passionem Christi dandam esse figurabant: haec vero nostra, et continent gratiam, et ipsam digne suscipien­ tibus conferunt. Horum quinque prima ad spiritualem uniuscuiusque hominis in seipso perfectionem; duo ultima ad totius Ecclesiae regimen, multiplica­ tionemque ordinata sunt. Per Baptismum enim spiritualiter renascimur, per Confirmationem augemur in gratia, et roboramur in fide, renati autem, et roborati, nutrimur divina Eucharistiae alimonia, quod si per peccatum aegri­ tudinem incurrimus animae, per Poenitentiam spiritualem sanamur, spiritua­ liter etiam, et corporaliter (prout animae expedit) per Extremam Unctionem. Per Ordinem vero Ecclesia gubernatur, et multiplicatur spiritualiter. Per Matri­ monium corporaliter augetur. Haec omnia Sacramenta tribus perficiuntur, videlicet rebus tamquam materia, verbis tamquam forma, et persona ministri conferentis sacramentum, cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, quorum si aliquod desit, non perficitur sacramentum. Inter haec sacramenta tria sunt, Baptismus, Confirmatio, et Ordo, quae characterem, idest spirituale quod­ dam signum, a ceteris distinctivum imprimunt in anima indelebile. Unde in eadem persona non reiterantur. Reliqua vero quatuor characterem non imprimunt, et reiterationem admittunt. § 10. Primum omnium Sacramentorum locum tenet sanctum Baptisma, quod vitae spiritualis ianua est, per ipsum enim membra Christi, ac de cor- 74 Romani Pontifices pore efficimur Ecclesiae. Et cum per primum hominem mors introierit in universos, nisi ex aqua et spiritu renascimur, non possumus (inquit Veritas) in regnum coelorum introire. Materia huius sacramenti, est aqua vera et natu­ ralis: nec refert frigida sit an calida. Forma autem est. Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Non tamen negamus quin et per illa verba, Baptizetur talis servus Christi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; vel baptizatur manibus meis talis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, verum perficiatur Baptisma: quoniam cum principalis causa, ex qua baptismus virtutem habet, sit sancta Trinitas, instrumentalis autem sit minister, qui tradit exterius Sacramentum, si exprimetur actus, qui per ipsum exer­ cetur ministrum, cum Sanctae Trinitatis invocatione, perficitur sacramentum. Minister huius sacramenti est sacerdos, cui ex officio competit baptizare. In causa autem necessitatis, non solum sacerdos, vel diaconus, sed etiam laicus, vel mulier, immo etiam paganus, et haereticus, baptizare potest, dummodo for­ mam servet Ecclesiae, et facere intendat quod facit Ecclesia. Huius sacra­ menti effectus, est remissio omnis culpae originalis, et actualis, omnis quoque poenae quae pro ipsa culpa debetur. Propterea baptizatis nulla pro peccatis praeteritis iniungenda est satisfactio, sed monentes, antequam culpam aliquam committant, statim ad regnum Coelorum, et Dei visionem perveniunt § 11. Secundum Sacramentum est Confirmatio cuius materia est Chrisma confectum ex oleo, quod nitorem significat conscientiae, et balsamo, qui odorem significat bonae famae, per Episcopum benedicto. Forma autem est: Signo te signo Crucis, et confirmo te Chrismate salutis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ordinarius minister est Episcopus. Et cum ceteras unctiones simplex sacerdos valeat exhibere, hanc nonnisi Episcopus debet conferre, quia de solis Apostolis legitur, quorum vicem tenent Episcopi, quod per manus impositionem Spiritum sanctum dabant, quemadmodum Actuum Apostolorum lectio manifestat. Cum enim audissent (inquit) Apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum, et loannem, qui cum venissent, oraverunt pro eis ut acciperent Spi­ ritum sanctum, nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini lesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Loco autem illius manus impositionis, datur in Ecclesia Confirmatio. Legitur tamen aliquando per Apostolicae Sedis dispen­ sationem, ex rationabili, et urgente admodum causa, simplicem Sacerdotem Chrismate per Episcopum confecto hoc administrasse Confirmationis Sacra­ mentum. Effectus autem huius Sacramenti est, quia in eo datur Spiritus sanctus ad robur, sicut datus est Apostolis in die Pentecostes, ut videlicet Christianus audacter Christi confiteatur nomen. Ideoque in fronte, ubi vere­ cundiae sedes est, confirmandus inungitur, ne Christi nomen confiteri eru­ bescat, et praecipue crucem eius, quae ludaeis est scandalum, gentibus autem stultitia, secundum Apostolum, propter quod signo Crucis signatur. § 12. Tertium est Eucharistiae Sacramentum, cuius materia est panis triticeus, et vinum de vite, cui ante consecrationem aqua modicissima admi­ sceri debet. Aqua autem ideo admiscetur quoniam iuxta testimonia Sanctorum Patrum, et Doctorum Ecclesiae pridem in disputatione exhibita, creditur Romani Pontifices 75 ipsum Dominum in vino aqua permixto hoc instituisse Sacramentum, deinde quia hoc convenit Dominicae passionis repraesentationi. Inquit enim beatus Alexander Papa quintus a B. Petro: in Sacramentorum oblationibus, quae intra Missarum solemnia Domino offeriintur panis tantum, et vinum aqua permixtum, in sacrificium offerantur. Non enim debet in calicem Domini, aut vinum solum, aut aqua sola offerri, sed utrumqne permixtum, quia utrum­ que, id est sanguis, et aqua ex latere Christi profluxisse legitur. Tum etiam quod convenit ad significandum huius Sacramenti effectum, qui est unio populi Christiani ad Christum. Aqua enim populum significat, secundum illud Apocalypsis: Aquae multae populi multi. Et lulius Papa, secundus post beatum Sylvestrum, ait: Calix Dominicus iuxta canonum praeceptum, vino, et aqua permixtus debet offerri, quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo cum in calice vinum, et aqua miscetur, Christo populus adunatur, et fidelium plebs ei in quem credit, copulatur, et iungitur. Cum ergo tam Sancta Romana Ecclesia, a beatissimis Apostolis Petro et Paulo edocta, quam reliquae omnes Latinorum, Oraecorumque Ecclesiae, in quibus omnis sanctitatis, et doctrinae lumina claruerunt, ab initio nascentis Ecclesiae sic servaverint, et modo servent, inconveniens admodum videtur, ut alia quaevis regio ab hac universali, et rationabili discrepet observantia. Decernimus igitur, ut etiam ipsi Armeni se cum uni­ verso Orbe Christiano conforment, eorumque Sacerdotes in calicis oblatione paululum aquae (prout dictum est) admisceant vino. Forma huius Sacramenti sunt verba Salvatoris, quibus hoc confecit Sacramentum: Sacerdos enim in persona Christi loquens, hoc conficit Sacramentum. Nam ipsorum verbo­ rum virtute, substantia panis in corpus Christi, et substantia vini in san­ guinem convertuntur, ita tamen quod totus Christus continetur sub specie panis et totus sub specie vini, sub qualibet quoque parte hostiae consecratae, et vini consecrati, separatione facta, totus est Christus. Huius Sacramenti effectus, quem in anima operatur digne sumentis, est adunatio hominis ad Christum. Et quia per gratiam homo Christo incorporatur, et membris eius unitur, consequens est, quod per hoc Sacramentum in sumentibus digne gratia augeatur, omnemque effectum, quem materialis cibus, et potus, quoad vitam agunt corporalem, sustentando, augendo, reparando, et dele­ ctando, Sacramentum hoc quoad vitam operatur spiritualem, in quo (ut inquit Urbanus Papa) gratam Salvatoris nostri recensemus memoriam, a malo retrahimur, confortamur in bono, et ad virtutum, et gratiarum proficimus incrementum. § 13. Quartum Sacramentum est Poenitentia, cuius quasi materia sunt actus poenitentis, qui in tres distinguuntur partes. Quarum prima est cordis contritio, ad quam pertinet, ut doleat de peccato commisso cum proposito non peccandi de cetero. Secunda est oris confessio, ad quam pertinet, ut peccator omnia peccata, quorum memoriam habet, suo Sacerdoti confiteatur integraliter. Tertia est satisfactio pro peccatis secundum arbitrium Sacerdotis, quae quidem praecipue fit per orationem, ieiunium, et eleemosynam. Forma huius Sacramenti sunt verba absolutionis, quae Sacerdos profert, cum dicit: Ego te absolvo, etc. Minister huius Sacramenti est Sacerdos, habens aucto­ 76 Romani Pontifices ritatem absolvendi, vel ordinariam, vel ex commissione Superioris, effectus huius Sacramenti est absolutio a peccatis. § 14. Quintum Sacramentum est, extrema Unctio, cuius materia est, oleum olivae per Episcopum benedictum. Hoc Sacramentum nisi infirmo, de cuius morte timetur, dari non debet, qui in his locis ungendus est: in oculis propter visum, in auribus propter auditum, in naribus propter odoratum, in ore propter gustum, vel loquutionem, in manibus propter tactum, in pedibus propter gressum, in renibus propter delectationem ibidem vigentem. Forma huius Sacramenti est haec: Per istam unctionem, et suam piissimam mise­ ricordiam indulgeat tibi Dominus quicquid per visum, etc. Et similiter in aliis membris. Minister huius Sacramenti est Sacerdos. Effectus vero est mentis sanatio, et in quantum autem expedit ipsius etiam corporis. De hoc Sacramento inquit beatus lacobus Apostolus: Infirmatur quis in vobis; inducat Presbyteros Ecclesiae, ut orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittentur ei. § 15. Sextum Sacramentum est, Ordinis, cuius materia est illud, per cuius traditionem confertui Ordo, sicut Presbyteratus traditur per calicis cum vino, et patenae cum pane porrectionem. Diaconus vero per libri Evangeliorum dationem. Subdiaconatus vero per calicis vacui cum patena vacua superposita traditionem: et similiter de aliis per rerum ad ministeria sua pertinentium assignationem. Forma Sacerdotii talis est: Accipe potestatem offerendi sacrificium in Ecclesia pro vivis, et mortuis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et sic de aliorum ordinum formis, prout in Pontificali Romano late continetur. Ordinarius Minister huius Sacramenti, est Episcopus. Effectus augmentum gratiae ut quis sit idoneus Minister. § 16. Septimum est Sacramentum Matrimonii, quod est signum conjun­ ctionis Christi, et Ecclesiae, secundum Apostolum dicentem: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo, et in Ecclesia. Causa effi­ ciens Matrimonii, regulariter est mutuus consensus, per verba de praesenti expressus. Assignatur autem triplex bonum Matrimonii. Primum est proles suscipienda, et educanda ad cultum Dei. Secundum est fides, quam unus coniugum alteri servare debet Tertium indivisibilitas Matrimonii propter hoc quod significat indivisibilem coniunctionem Christi, et Ecclesiae. Quam­ vis autem ex causa fornicationis liceat tori separationem facere, non tamen aliud matrimonium contrahere fas est, cum Matrimonii vinculum legitime contracti perpetuum sit. § 20. His omnibus explicatis, praedicti Armenorum Oratores nomine suo, et sui Patriarchae, et omnium Armenorum, hoc saluberrimum Synodale decretum cum omnibus suis capitulis, declarationibus, definitionibus, tradi­ tionibus, praeceptis, et statutis, omnemque doctrinam in ipso descriptam, necnon quicquid tenet, et docet Sancta Sedes Apostolica et Romana Ecclesia, cum omni devotione, et obedientia acceptant, suscipiunt, et amplectuntur. Illos quoque Doctores, et Sanctos Patres, quos Ecclesia Romana approbat, ipsi reverenter suscipiunt. Quascumque vero personas, et quicquid ipsa Romana Ecclesia damnat, et reprobat, ipsi pro reprobatis, et damnatis habent Romani Pontifices 77 Profitentes tamquam verae obedientiae filii, nomine quo supra ipsius Sedis Apostolicae ordinationibus, et iussionibus fideliter obtemperare. [Bull. Rom., tom. 3, III, p. 28-33], 53. Eugenius IV, cp. Fide digna, 8 ini. 1440. 1 Fide digna relatione percepimus in civitate Licii non parvam per haec tempora excitatam fuisse commotionem, de die debitae perceptionis sacra­ tissimi corporis Domini nostri lesu Christi, et per aliquos religiosos esse affirmatum, quod non communicantes actualiter in die Resurrectionis Domi­ nicae, mortaliter peccarent, etiamsi in die lovis Sancti, et aliis quibuscumque diebus infra annum pluries, et frequentatis vicibus communicassent, quod piis auribus est audire molestum. § 1. Recolimus alias per quoddam nostrum breve scripsisse venerabili fratri nostro Episcopo Liciensi, quod intelligebamus satisfactum esse, si paulo ante, vel paulo post diem Resurrectionis Domini quis communicet, mirati sumus, quod postmodum nova controversia revixerit, sed inimicus homo superseminavit zizania. § 2. Nos igitur cupientes, purgatum triticum in horreum Domini con­ gregare, et inutilibus contentionibus finem dare, attendentes iuxta doctrinam beati Augustini, quod solent circumstantiae scripturarum illuminare substan­ tiam veritatis, et non solum adiacentia, sed etiam praecedentia, et subsequentia verba sunt consideranda prudenter, cum dicat canon Ecclesiae: Omnis utriusque sexus fidelis saltem semel in anno confiteatur, et infra, suscipiens ad minus in Pascha reverenter Eucharistiae sacramentum, et sequitur, nisi de proprii sacerdotis consilio ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum, dicimus expresse non intentionis legis­ latoris fuisse animas illaqueare fidelium, sub culpa mortali ad communi­ candum praecise in die Resurrectionis Dominicae; sed terminum statuisse a Pascha ad Pascham; cum dicit semel in anno, et infra ad minus in Pascha, etc. Mens enim magis, quam verborum sonus est attendenda discrete. Intelligimus itaque optimo iure satisfactum esse Canoni, si in hebdomada Sancta, vel infra octavam Paschae Resurrectionis Dominicae; secundum meliorem dispo­ sitionem conscientiae, et aptiorem mentis devotionem, fideles praeparatione debita sanctum Eucharistiae pignus accipiant, et cum Domino Pascha cele­ brent ad salutem, et huic sententiae omnes volumus acquiescere. § 3. Quare devotioni tuae committimus, ut praedicta, ubi oportere intelligas, populis nota facias. [Bull. Rom., tom. 3, 111, p. 33]. 1 Dilecto Filio lacobo de Primaticis de Bononia Ordinis Minorum de observintia reeulari. I 78 Romani Pontifices 54. Eugenius IV (in Cone. Florentin.), const. Cantate Domino, 4 febr. 1441. Cantate Domino quoniam magnifice fecit, annunciate haec in universa terra, exulta, et lauda habitatio Sion, quoniam magnus in medio tui sanctus Israel: Cantare profecto, et exui tare in Domino decet Ecclesiam Dei pro hac grandi magnificentia, et gloria nominis sui, quam hodierna die clementissimus Deus operari dignatus est. Toto siquidem corde laudare, et benedicere Salvatorem nostrum, nos convenit, qui sanctam Ecclesiam suam novis quo­ tidie accumulat incrementis. Quamquam autem in populum Christianum sua beneficia omni tempore multa, et magna sint, quae luce clarius erga nos suam immensam caritatem ostendunt; si tamen accurate inspicimus, quat et quanta his diebus novissimis divina clementia facere dignata est, indicare certe poterimus hoc nostro tempore plura, ac maiora, quam a multis retro­ actis temporibus suae caritatis munera extitisse. Ecce enim nondum exacto triennio in hac sancta oecumenica Synodo saluberrimam trium magnarum nationum unionem, Dominus noster lesus Christus, pro sua ‘infatigabili pie­ tate ad commune perenneque totius Christianitatis gaudium, tam copiose effecit, unde actum est, ut totus fere Oriens, qui gloriosum Christi nomen adorat, ac non parva Septentrionis portio post longa dissidia cum Sancta Romana Ecclesia, in eodem fidei, et caritatis vinculo iam convenerint Primo etenim Graeci, et ii, qui subsunt quatuor Patriarchalibus Sedibus multas gentes, nationesque, et idiomata continentibus; deinde Armeni multorum populorum gens; hodie vero lacobini magni etiam per Aegyptum populi, Sanctae Sedi Apostolicae uniti sunt. § 2. Et quoniam qui opus Dei diligenter exercet, non modo meritum ac retributionem in coelis expectat, sed et apud homines amplam gloriam laudemque meretur, Venerabilem fratrem nostrum loannem lacobinorum Patriarcham, huius sanctae unionis cupidissimum a nobis, et tota Ecclesia merito laudandum, et extollendum, ac communi omnium Christianorum favore, cum tota sua gente dignum iudicamus. Is enim a nobis per nostrum ora­ torem, ac literas excitatus, ut ad nos, et hanc sanctam Synodum, legationem mitteret, et se ac suam gentem in eadem, cum Ecclesia Romana fide uniret; dilectum filium Andream natione Aegyptium Abbatem Monasterii S. Antonii apud Aegyptum, in quo et habitasse et mortuus esse sanctus ipse Antonius perhibetur, religione, et moribus non mediocriter institutum, ad nos, et ipsam Synodum destinavit, cui devotionis zelo accensus imposuit atque commisit, ut fidei doctrinam, quam sancta Romana Ecclesia tenet, et praedicat, nomine ipsius Patriarchae, et suorum lacobinorum reverenter susciperet, deferendam postea per eum ad ipsum Patriarcham et lacobinos, ut et ipsi eamdem agno­ scerent, ratamque haberent, et in suis regionibus praedicarent. § 3. Nos igitur, quibus voce Domini commissum est, pascere oves Christi, ipsum Andream Abbatem per nonnullos huius tam sacri Concilii insignes Romani Pontifices 79 viros, super articulis fidei, et Sacramentis Ecclesiae, et quibuscumque ad salutem spectantibus diligenter examinari fecimus, et tandem quantum visum est fore necessarium exposita eidem Abbati S. R. E. fide Catholica, et per ipsum humiliter acceptata, hanc quae sequitur veram necessariamque doctri­ nam, hodie in hac solemni sessione, sacro approbante Oecumenico Concilio Florentino, in nomine Domini tradidimus. § 6. Firmissime credit,1 profitetur, et praedicat, unum verum Deum, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum esse omnium visibilium, et invisi­ bilium creatorem, qui quando voluit, bonitate sua universas tam spirituales, quam corporales condidit creaturas, bonas quidem quia a summo bono factae sunt, sed mutabiles, quia de nihilo factae sunt, nullamque mali asserit esse naturam, quia omnis natura, in quantum natura est, bona est. Unum atque eumdetn Deum veteris et novi Testamenti, hoc est legis ct Propheta­ rum atque Evangelii profitetur auctorem, quoniam eodem Spiritu Sancto inspirante, utriusque testamenti Sancti locuti sunt, quorum libros suscipiL et veneratur, qui titulis sequentibus continentur. Quinque Moysis, id est, Genesi, Exodo, Levitico, Numeris, Deuteronomio, losue, ludicum, Ruth; Quatuor Regum; Duobus Paralipomenon; Esdra, Nehemia, Tobia, ludith, Hester, lob, Psalmis David, Parabolis, Ecclesiaste, Canticis Canticorum, Sapientia, Ecclesiastico, Isaia, leremia, Baruch, Ezechiele, Daniele; Duodecim Prophetis minoribus, id est, Osea, loele, Amos, Abdia, Iona, Michea, Nahum, Habacuc, Sophonia, Aggaeo, Zacharia, Malachia; Duobus Machabaeorum, Quatuor Evangeliis, Matthaei, Marci, Lucae, loannis; Quatuordecim Epi­ stolis Pauli: ad Romanos, Duabus ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, Duabus ad Thessalonicenses, ad Colossenses, Duabus ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos; Petri duabus; Tri­ bus loannis; Una lacobi; Una ludae; Actibus Apostolorum, et Apocalypsi loannis. § 13. Omnes...2 circumcisionis, et sabbati, reliquorumque legalium obser­ vatores, alienos a Christi fide denunciat, ct salutis aeternae minime posse esse participes, nisi aliquando ab iis erroribus resipiscant. Omnibus igitur qui Christiano nomine gloriantur, praecipit omnino, quocumque tempore, vel ante, vel post baptismum a circumcisione cessandum, quoniam sive quis in ea spem ponat, sive non, sine interitu salutis aeternae observari omnino non potest. Circa pueros vero propter periculum mortis, quod potest saepe contingere, cum ipsis non possit alio remedio subveniri, nisi per sacramen­ tum baptismi, per quod eripiuntur a Diaboli dominatu, et in Dei Filios adoptantur, admonet, non esse per quadraginta, aut octoginta dies, seu aliud tempus, iuxta quorumdam observantiam, sacrum baptisma differendum, sed quamprimum commode fieri potest, debere conferri, ita tamen quod mortis imminente periculo, mox sine ulla dilatione baptizentur, etiam per laicum, vel mulierem, in forma Ecclesiae, si desit Sacerdos, quemadmodum in decreto Armenorum plenius continetur. ’ (Sacrosancta Romana Ecclesia). ’ (Post promulgatum Evangelium). 80 Komati i Pontifices § 15. Firmiter credit, profitetur, et praedicat, nullos intra Catholicam Ecclesiam non existentes, non solum paganos, sed nec Judaeos, aut haereti­ cos, atque schismaticos aeternae vitae fieri posse participes, sed in ignem aeter­ num ituros, qui paratus est diabolo, et Angelis eius, nisi ante finem vitae, eidem fuerint aggregati. Tantumque valere Ecclesiastici corporis unitatem, ut solum in ea manentibus ad salutem Ecclesiastica sacramenta proficiant, et ieiunia, eleemosynae, ac cetera pietatis officia, et exercitia militiae Chri­ stianae praemia aeterna parturiant. Neminemque quantascumque eleemosynas fecerit, etsi pro Christi nomine sanguinem effuderit, posse salvari, nisi in Catholicae Ecclesiae gremio, et unitate permanserit. § 16. Amplectitur autem, approbat, et suscipit sanctam Nicaenam Synodum trecentorum decem et octo Patrum, temporibus beatissimi Silvestri Praede­ cessoris nostri, et magni Constantini piissimi Principis congregatam, in qua impia haeresis Arriana cum suo auctore damnata est, et definitum est, Filium Dei, Patri esse consubstantialem, et coaeternum. § 17. Amplectitur etiam, approbat, et suscipit, sanctam Constantinopolitanam Synodum centum quinquaginta Patrum, beatissimi Damasi Praede­ cessoris nostri, et Theodosii senioris tempore convocatam, quae ipsum Mace­ donii anathematizavit errorem, qui Spiritum Sanctum, non Deum, sed crea­ turam asserebat, quod damnant, damnat, quod approbant, approbat, et per omnia vult ibidem definita, illaesa, et inviolata sustinere. § 18. Amplectitur etiam, approbat, et suscipit, sanctam primam Ephesinam Synodum ducentorum Patrum, quae tertia est in ordine universalium Syno­ dorum, sub beatissimo Caelestino Praedecessore nostro, et Theodosio minore convocatam, In qua impii Nestorii est damnata blasphemia, definitumque est Domini nostri lesu Christi veri Dei, et veri hominis unam esse personam, et beatam Mariam semper Virginem non solum Christotocon, sed etiam Theo­ tocon, hoc est, non tantum hominis, sed Dei genitricem ab omni Ecclesia praedicandam. § 19. Damnat autem, anathematizat, et respuit impiam secundam Ephe­ sinam Synodum sub beatissimo Leone Praedecessore nostro, et praefato Principe congregatam, in qua Dioscorus Alexandrinus Antistes, Eutychis hae­ resiarchae defensor, et S. Flaviani Constantinopolitani Pontificis impius persequutor, exeerandam illam Synodum ad approbationem Eutychianae impie­ tatis, arte, et minis attraxit. § 20. Amplectitur etiam, approbat, et suscipit sanctam Cbalcedonensem Synodum quartam in ordine universalium Synodorum, sexcentorum et tri­ ginta Patrum, temporibus praefati beatissimi Leonis Praedecessoris nostri, et Marciani Principis celebratam, qua haeresis Eutychiana cum suo auctore Eutyche, et Dioscoro defensore, damnata est, et definitum est, Dominum nostrum lesum Christum esse vere Deum, et verum hominem, et in una eademque persona, divinam humanamque naturas, integras, inviolatas, incorruptas, 1 confusas, distinctasquc mansisse humanitate agente, quae hominis sunt, et Deitate, quae Dei, quos damnat, damnatos habet, quos approbat, approbatos. § 21. Amplectitur etiam, approbat, et suscipit sanctam quintam Syno dum, secundam Constantinopolitanam tempore beatissimi Vigilii Praedeces- 81 Romani Pontifices sons nostri, et lustiniani principis celebratam, in qua sacri Chaicedonensis Concilii definitio, de duabus naturis, et una persona Christi renovata est, multique Origenis errores, suorumque sequacium, praesertim de daemonum aliorumque damnatorum poenitentia, et liberatione, reprobati atque damnati sunt. § 22. Amplectitur etiam, approbat, et suscipit sanctam tertiam Constantinopolitanam Synodum, centum, et quinquaginta Patrum, quae sexta est in ordine universalium Synodorum, temporibus beatissimi Agathonis Praedeces­ soris nostri, et Constantini Quarti huius nominis Principis congregatam, in qua Macharii Antiocheni, et sectatorum haeresis condemnata est, et definitum est, in Domino nostro lesu Christo, duas esse perfectas, integrasque naturas, ct duas operationes, duas etiam voluntates, licet esset una eademque per­ sona, cui utriusque naturae competerent actiones, Deitate agente, quae Dei sunt, et humanitate, quae hominis sunt § 23. Amplectitur etiam, veneratur, et suscipit, omnes alias universales Synodos auctoritate Romani Pontificis legitime congregatas, ac celebratas, et confirmatas, et praesertim hanc sanctam Florentinam, in qua inter alia Grae­ corum, et Armenorum sanctissima unio consummata est, et multae circa utramque unionem saluberrimae definitiones editae sunt, prout in decretis de­ super promulgatis plenius continetur; quorum tenor in hunc modum sequitur. Omittitur insertio bullarum tam unionis Graecorum, quam Armenorum, quia sunt supra, in N. 51, 52. § 24. Verum quia in suprascripto decreto Armenorum non est explicata forma verborum, quibus in consecratione Corporis, et Sanguinis Domini, sacrosancta Romana Ecclesia Apostolorum doctrina, et auctoritate firmata, semper uti consueverat, illam praesentibus duximus inserendam. In conse­ cratione Corporis Domini, hac utitur forma verborum: Hoc est enim Corpus meum. Sanguinis vero: Hic est enim calix Sanguinis mei, novi, et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis, et pro multis effundetur in remis­ sionem peccatorum. § 25. Panis vero triticeus, in quo sacramentum conficitur, an eo die, an antea decoctus sit, nihil omnino refert, dummodo enim panis substantia maneat, nullatenus dubitandum est, quin post praefata verba consecrationis Corporis a sacerdote, cum intentione conficiendi prolata, mox in verum Christi corpus transubstantietur. § 26. Quoniam nonnullos asseritur quartas nuptias tamquam condemnatas respuere, ne peccatum ubi non est esse putetur, cum secundum Apostolum mortuo viro, mulier sit ab eius lege soluta, et nubendi cui vult in Domino habet facultatem, nec distinguat mortuo primo, secundo, vel tertio, declara­ mus non solum secundas, sed tertias, et quartas, atque ulteriores,’si aliquod impedimentum canonicum non obstat, licite contrahi posse. Commendatiores tamen dicimus, si ulterius a coniugio abstinentes, in castitate permanserint, quia sicut virginitatem viduitati, ita nuptiis castam viduitatem laude ac merito praeferendam esse censemus. § 27. His omnibus explicatis, praedictus Andreas Abbas nomine dicti Patriarchae, ac proprio, et omnium Jacobinorum, hoc saluberrimum Synob 82 Romani Pontifices dale decretum cum omnibus suis capitulis, declarationibus, definitionibus, traditionibus, praeceptis, et statutis, omnemque doctrinam in ipso descriptam, necnon quicquid tenet, et docet sancta Sedes Apostolica, et Romana Ecclesia, cum omni devotione, et reverentia suscipit, et acceptat. Illos quoque Doctores, et sanctos Patres, quos Ecclesia Romana approbat, ipse reverenter suscipit: quascumque vero personas, et quicquid ipsa Romana Ecclesia reprobat, et damnat, ipse pro reprobatis,Jet damnatis habet, profitens tamquam verus obe­ dientiae filius, nomine quo supra, Sedis Apostolicae ordinationibus, et jus­ sionibus, fideliter et semper obtemperare. § 28. Lecto solemniter in praesenti Synodo hoc decreto Latino sermone, mox in Arabico, praefatus Andreas Abbas, ipsorum lacobinorum decretum publice ibidem perlegit, atque infrascripta verba in scriptis Arabice subiunxit, quae incontinenti Latine recitata sunt. Beatissime Pater, Domine Eugeni, Sanctae Romanae, et universalis Ecclesiae summe Pontifex, vereque Christi Vicari, ac beati Petri successor, et sanctissima universalis Florentina Synodus, totum hoc sanctum decretum cum insertis, et sanctis decretis unionis Grae­ corum, et Armenorum, quod nunc in vestra praesentia publice lectum est, Ego Andreas humilis Abbas S. Antonii, Orator Reverendi Patris domini loannis Patriarchae lacobinorum, habens ipsius decreti per plures dies plenam notitiam, et instructionem, cognosco, confiteorque omnia in ipso decreto con­ tenta divinae, ac Catholicae veritati consona existere. Nomine igitur praefati domini Patriarchae, omniumque lacobinorum, ac meo, quemadmodum Vestra Sanctitas attestatur, praefatum saluberrimum Synodale decretum, cum dictis insertis decretis, omnibusque suis capitulis, declarationibus, definitionibus, traditionibus, praeceptis, et statutis, omnemque doctrinam in ipso descriptam, necnon quicquid tenet, et docet sancta Sedes Apostolica, et Romana Ecclesia, cum omni devotione, et reverentia suscipio, et accepto. Illos quoque Doctores, et sanctos Patres, quos Ecclesia Romana approbat, reverenter suscipio. Quas­ cumque vero personas, et quicquid ipsa Romana Ecclesia reprobat, et damnat, pro reprobatis, et damnatis habeo, pollicens nomine quo supra, ipsum Pa­ triarcham, lacobinosque, et me ipsum, tamquam verae obedientiae filios, vestris ac Sedis Apostolicae ordinationibus, et iussionibus, fideliter, et semper obtemperaturos. [Bull. Rom., tom. 3, 111, p. 37-41]. 55. Pius II, const. Exsecrabilis, i8 ian. 1459. § 1. Exsecrabilis, et pristinis temporibus inauditus tempestate nostra inolevit abusus, ut a Romano Pontifice, lesu Christi Vicario, cui dictum est (in persona beati Petri) Pasce oves meas, et, quodeumque ligaveris super ter­ ram, erit ligatum et in Caelis; nonnulli spiritu rebellionis imbuti, non sanioris cupiditate iudicii, sed commissi evasione peccati, ad futurum Concilium pro­ vocare praesumant, quod quantum sacris Canonibus adversetur, quantumque Romani Pontifices 83 Reipublicae Christianae noxium sit, quisquis non ignarus iurium, intelligere potest. Namque (ut alia praetereamus, quae huic corruptelae manifestissime refragantur) quis non illud ridiculum iudicaverit, quod ad id appellatur quod nusquam est, neque scitur quando futurum sit? Pauperes a potentioribus multipliciter opprimuntur, remanent impunita scelera, nutritur adversus pri­ mani Sedem rebellio, libertas delinquendi conceditur, et omnis Ecclesiastica disciplina, et hierarchicus ordo confunditur. § 2. Volentes igitur hoc pestiferum virus a Christi Ecclesia procul pel­ lere, et ovium nobis commissarum saluti consulere, omnemque materiam scandali, ab ovili nostri Salvatoris arcere, de venerabilium Fratrum nostro­ rum S. R. E. Cardinalium, cunctorumque Praelatorum, ac divini, et humani iuris Interpretum, curiam sequentium, consilio, et assensu, ac certa nostra scientia, huiusmodi provocationes damnamus, et tamquam erroneas ac dete­ stabiles reprobamus, cassantes, et penitus annullantes, si quae hactenus taliter interpositae reperiantur, casque tamquam inanes, ac pestiferas, nullius momenti esse decernimns, et declaramus. Praecipientes deinceps, ut nemo audeat quovis quaesito colore, ab ordinationibus, sententiis, sive mandatis quibuscumque nostris, ac successorum nostrorum, talem appellationem inter­ ponere, aut interpositae per alium adhaerere, seu eis quomodolibet uti. § 3. Si quis autem contrafecerit, a die publicationis praesentium, in Cancellaria Apostolica, post duos menses, cuiuscumque status, gradus, ordinis, vel conditionis fuerit, etiam si Imperiali, Regali, vel Pontificali praefulgeat dignitate, ipso facto sententiam exsecrationis incurrat, a qua nisi per Roma­ num Pontificem, et in mortis articulo, absolvi non possit. Universitas vero sive Collegium, Ecclesiastico subiaceat interdicto, et nihilominus tam Col­ legia, et Universitates, quam praedictae, et aliae quaecumque personae, eas poenas ac censuras incurrant, quas rei Maiestatis, et haereticae pravitatis fautores, incurrere dignoscuntur. Tabelliones insuper, ac testes, qui huius­ modi actibus interfuerint, et generaliter qui scienter consilium, auxilium dederint, vel favorem talibus appellantibus, pari poena plectantur. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrorum voluntatis, damna­ tionis, reprobationis, cassationis, annullationis, decreti, declarationis, et man­ dati infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum. [Bull. Rom., tom. 3, III, p. 97, 98]. 56. Pius II, const. Cum servare, 12 iun. 1459. Cum servare in rebus ordinem atque modum, ad Romanum Pontificem maxime pertineat, ordo vero, in eo potissimum consideretur, ut secundum suam quique dignitatem, aut praecedant, aut sequantur, habita cum venera­ bilibus Fratribus nostris Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, exacta, 84 Romani Pontifices et diligenti deliberatione, auctoritate Apostolica, tenore praesentium, de eorum· dem Fratrum nostrorum consilio pariter, et assensu statuimus, decernimus, ordinamus, atque mandamus, ut Notariorum nostrorum (quos vulgo Proto notarios, quasi per excellentiam quamdam, non abs re, consuetudo vocitat) nullus deinceps Episcoporum venerando Sanctoque Ordini, tamquam honcrabiliorem sese audeat anteponere. § 1. Sed in Capella quidem nostra, in banco seu scamno secundo, post Episcopos, seorsum sedeant, secundum ordinem institutionis eorum. In Consistoriis vero publicis (ubi de rebus quae geruntur, ut authentica confi­ ciant documenta, rogari consueverunt), quatuor ex eis, qui numerarii dicuntur, aut ipsis absentibus, totidem ex aliis, secundum institutionem eorum seniorei, iuxta gradum Apostolici solii, honorabiliorem teneant locum, Sedique nostrae proximiores assideant. In aliis autem locis, tam in Curia, quam extra ubique gentium atque terrarum Archiepiscopos, et Episcopos omnes, Notarii nostri sequantur, eisque cedant, et quod in Episcopis sancimus, ad Ecclesiarum Cathedralium auctoritate Apostolica electos pariter, et confirmatos extendimus. Nulli ergo, etc. [Bull. Rom., tom. 3, 111, p. 97]. 57. Pius II, const. Cum ex sacrorum, 17 nov. 1461. Cum ex sacrorum ordinum collatione, character invisibilis animae impri­ matur, sacra mysteria dispensentur, et ipsarum cura tribuatur animarum; in eorum susceptione, excessus graves, tanto magis plectendi sunt, quanto ex illis maiora in mentibus fidelium scandala generantur. § 1. Cum itaque (sicut dignorum relatione, nonnisi moleste accepimus) nonnulli Clerici, extra tempora a iure statuta: quidam ante aetatem legiti­ mam; aliqui vero sine dimissoriis literis contra sanctiones Canonicas, se faciunt ad sacros ordines promoveri. § 2. Nos eorumdem temeritatem, tali castigatione reprimentes, ut aliis in posterum committendi similia, aditus praecludatur; auctoritate Apostolica, hac constitutione perpetuo valitura, statuimus, et ordinamus, quod omnes, et singuli, qui absque dispensatione canonica, aut legitima licentia sive extra tempora a iure statuta, sive ante aetatem legitimam, vel absque dimissoriis lite­ ris, etiam citramontanis (praeterquam si in hoc ultimo casu, per cameram Apostolicam, iuxta illius stylum ordinati fuerint) ad aliquem ex sacris ordinibus se fecerint promoveri, a suorum ordinum exsecutione, ipso iure suspensi sint; et si huiusmodi suspensione durante, in eisdem ordinibus ministrare praesumpserint, eo ipso irregularitatem incurrant. Praeterea, ultra alias poenas in tales generaliter a iure inflictas, beneficiis ecclesiasticis possint iure privari. § 3. Volumus autem quod praesens nostra constitutio, in Romana Curia exsistentes, post quindecim dies, absentes vero Italicos post duos menses; alios vero ultramontanos, post sex menses, ab ipsius in audientia Con- Romani Pontijiccs tradictarum, et Cancellaria Apostolica, publicatione, incipiat. Nulli ergo, etc. [Bull. Rom., tom. 3, III, p. 109, 110]. 85 et affixione, ligare 58. Sixtus IV, const. Licet ea, 9 aug. 1478. ' I 1 I I Licet ea quae de nostro mandato rite fiunt, plenam obtineant roboris firmitatem, tamen illis interdum nostri muniminis robur adiicimus, ut eo firmius illibata persistant, quo magis nostro fuerint praesidio communita. § 1. Dudum siquidem ad audientiam nostram deducto, quod a modico tunc decurso tempore citra, in Hispaniarum regnis, et praesertim in univer­ sitate Studii Salamantini, fuerant, et adhuc erant, nonnulli iniquitatis filii, qui quasdam falsas sanctae Catholicae fidei contrarias, erroneas, scandalosas, et male sonantes propositiones, praesertim circa peccatorum confessionem, et Ecclesiastica Sacramenta in studio huiusmodi, et in frequentissimo hominum coetu, veras esse publice affirmare, et pertinacissime sustentare, ac defendere, apertissimas Sacrae Scripturae auctoritates eorum erroribus repugnantes, illa­ rum rectum, et apertum sensum, falsis eorum interpretationibus impudenter violando refellere, huiusmodi quoque eorum falsa dogmata manifeste haereticae pravitatis labem continentia, in aliorum mentes inserere, et simplicium animas illaqueare, et ut illa in plurimorum notitiam pervenirent, et in perpetuum de illis memoria haberetur, libros componere, et in publicum, ut illos legendi omnibus esset facultas, tradere praesumpserant eatenus, et praesumebant § 2. Nos tunc venerabili fratri nostro Alphonso Archiepiscopo Toletano per alias nostras literas commisimus, ut assumptis secum aliquibus in Theo­ logia Magistris, et aliis viris litcratis, vocatis iis qui propositiones ipsas veras esse affirmare nixi erant, et nitebantur in dies, et auditis quae ipsi pro illa­ rum veritate, et alii Christifideles ad dilucidandum earum falsitatem deducere vellent, an quae in propositionibus huiusmodi continebantur, falsa, et fidei praefatae contraria, erronea, et male sonantia exsisterent, auctoritate nostra decideret, et declararet. Et declaratione huiusmodi facta, illos quos in prae­ missis culpabiles esse reperiret, si iuxta Sanctorum Patrum instituta, et cano­ nicas sanctiones, se emendare, et depositis de cordibus eorum totaliter erro­ ribus praedictis, ad Ecclesiae unitatem, haeretica labe huiusmodi abiurata, redire, et iuxta declarationem suam tales propositiones esse scandalosas, falsas et haereticas, ac male sonantes fateri, et desupdr confectum librum huiusmodi retractare, et cum effectu refutare recusarent, et in illis, eorumque erroribus pertinaciter insistere vellent, haereticos, ac censuris et poenis in tales a iure promulgatis irretitos esse decerneret, plena sibi desuper auctori­ tate concessa, prout in nostris inde tunc confectis literis plenius continetur. § 3. Postmodum vero sicut accepimus praefatus Archiepiscopus ad executionem dictarum literarum, earum forma servata, rite procedens, dilectos 80 Romani Pontifices filios Petrum de Praexamo, et Petrum de Ocanno, ac Petrum de Caloca, necnon Didacum de Betonno, Martinum quoque Alphonsi de Ia Torre Magi­ stros, et Petrum Didaci de Costana, et loannem de Quintana Paglia licentiatos in Theologia, necnon Tellium de Buendia Toletanum et Vascuno de Pibeja de Talavera in eadem Ecclesia Archidiaconos, Marchiones, et Tho mam de Evenca, et loannem de Medina decretorum Doctores, ac Oarsiam Fernandi de Alcala in eisdem decretis licentiatum, et alios quamplures Magi­ stros in Theologia, ac Doctores, et licentiates in eisdem decretis, alios quo­ que quamplurimos doctos et licentiates literates viros, ex diversis regnorum praedictorum locis, pariter et dilectum filium Petrum de Osma propositio­ num praedictarum auctorem, eiusque sequaces coram se ad suum Oppidum de Alcala Toletanae dioecesis evocari fecit, et dicto Petro de Osma ac sequa­ cibus minimecomparentibus,debito temporeexpectatis, maturasuperomnibus propositionibus praedictis deliberatione praehabita, de unanimi consilio et assensu Magistrorum et Doctorum praedictorum, declaravit illas proposi­ tiones, per quas Petrus de Osma, et eius sequaces praedicti pertinaciter affir­ mare non verebantur, Confessionem peccatorum in specie, ex universalis Ecclesiae realiter statuto, non divino iure compertam fore. Et peccata mor­ talia quoad culpam et poenam alterius saeculi absque confessione, sola cordis contritione, pravas vero cogitationes sola displicentia deleri; et quod con­ fessio secreta sit, necessario non exigi. Et non peracta poenitentia, confitentes absolvi non debere. Et Romanum Pontificem purgatorii poenam remit­ tere, et super his quae universalis Ecclesia statuit, dispensare non posse. Sacramentum quoque Poenitentiae, quantum ad collationem gratiae, naturae, non autem institutionis novi aut veteris testamenti exsistere, et alias quas propter earum enormitatem (ut illi qui de eis notitiam habent obliviscantur earum, et qui de eis notitiam non habent ex praesentibus non instruantur in eis) silentio praetereundas ducimus, falsas, sanctae Catholicae fidei con­ trarias, erroneas, et scandalosas, ac a fidei veritate alienas, ac Sanctorum Patrum decretis, et Apostolicis constitutionibus contrarias fore, manifestam haeresim continere, dictarum literarum, et per illas sibi concessae facultatis vigore, declaravit, et pro talibus haberi, et reputari debere decrevit, prout in quibusdam authenticis scripturis desuper confectis, plenius continetur. § 4. Et demum praemissis sicut praefertur gestis et propositis in Con­ sistorio coram nobis, Nos dilectis filiis nostris, Stephano tit. Sanctae Mariae Transtiberini, et loanni tit. S. Praxedis Presbyteris Cardinalibus commisimus, ut de praemissis gestis per ipsum Archiepiscopum diligenter se informarent, et quae invenirent, nobis et aliis fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus referrent. Qui tam zelo fidei, quam ut nostris parerent mandatis, onus huius· modi prompta voluntate suscipientes, cuncta diligenter rimarunt, et quae invenerunt, nobis et aliis fratribus nostris memoratis fideliter retulerunt, pro­ positiones praefatas erroneas fore, pluribus auctoritatibus et rationibus, praeter illas quas in Archiepiscopi processibus invenerunt, etiam demonstrantes, zelo fidei memoratae. § 5. Nos igitur ad quem spectat, errores huiusmodi extirpare, habita eommdem S. Mariae Transtiberim, et S. Praxedis Cardinalium relatione Rpmani Pontifices 87 praedicta, ipsius Archiepiscopi solertiam et diligentiam in praemissis, pluri­ mum in Domino commendantes, ex certa nostra scientia, Archiepiscopi decla­ rationem, et decretum huiusmodi, et prout illa concernunt, omnia et singula in scripturis praedictis Archiepiscopi super praemissis confectis contenta, Auctoritate Apostolica tenore praesentium, de eorumdem referentium et alio­ rum fratrum nostrorum unanimi consilio et assensu laudamus, confirmamus et approbamus, ac praesentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnes et singulos defectus, si qui forsan intervenerint in 'eisdem. § 6. Et nihilominus pro potioris cautelae suffragio, omnes et singulas propositiones praedictas, falsas, sanctae Catholicae fidei contrarias, erroneas, et scandalosas, et ab Evangelica veritate penitus alienas, Sanctorum quoque Patrum decretis, et aliis Apostolicis constitutionibus contrarias fore, ac mani­ festam haeresim continere, dicta auctoritate declaramus. § 7. Praefato quoque Archiepiscopo, scientia et auctoritate praedictis, committimus et mandamus, ut contra dicti Petri de Osma sequaces praedi­ ctos, si huiusmodi haeresim, in qua prolapsi sunt abiurare, et eumdem Petrum prout errantem secuti sunt, errores suos abiurantem, et se emen­ dantem sequi recusaverint, aut malitiose distulerint, iuxta praedictarum alia­ rum nostrarum literarum continentiam, tamquam haereticos procedere non omittat § 8. Et ut gesta per eum probe et laudabiliter, zelo fidei de mandato nostro, et per nos merito approbata, ad omnium illarum incolarum partium notitiam facilius perveniant, qua habita, possint se ipsos, ita, ne in praedictos prolabantur errores, liberius custodire, praesentes nostras literas, cum pro­ cessu per eum habito, ac dicti Petri abiuratione, singulis illarum partium Episcopis significare non omittat, qui post significationem eamdem, Clero et populo suarum civitatum et dioecesum ea publicari procurent, et generaliter omnia faciant, quae pro huiusmodi haeresis extirpatione necessaria fuerint, seu quomodolibet opportuna videbuntur. * (Bull. Rom., tom. 3, III, ρ. 171, 172]. 59. Innocentius VIII, const. Summis, 5 dec. 1484. Summis desiderantes affectibus, prout Pastoralis solicitudinis cura requi­ rit, ut fides Catholica nostris potissime temporibus ubique augeatur, et flo­ reat, ac omnis haeretica pravitas de finibus fidelium procul pellatur, ea libenter declaramus, ac etiam de novo concedimus per quae huiusmodi pium desiderium nostrum votivum sortiatur effectum, cunctisque propterea per nostrae operationis ministerium, quasi per providi operatoris sarculum erro­ ribus extirpatis, eiusdem fidei zelus, et observantia in ipsorum corda fide­ lium fortius imprimatur. § 1. Sane nuper ad nostrum non sine ingenti molestia pervenit auditum, quod in nonnullis partibus Alemaniac superioris, necnon in Maguntinen., 88 Romani Pontifices Coionien., Trcveren., Saltzumburgen. et Bremen, provinciis, civitatibus, terns, locis et Dioecesibus, complures utriusque sexus personae, propriae salutis immemores, et a fide Catholica deviantes, cum daemonibus incubis, et suc­ cubis abuti, ac suis incantationibus, carminibus, et coniurationibus, aliisque nefandis superstitiosis, et sortilegis excessibus, criminibus, et delictis, mulie­ rum partus, animalium foetus, terrae fruges, vinearum uvas, et arborum fru­ ctus, necnon homines, mulieres, pecora, pecudes, et alia diversorum jenerum animalia, vineas quoque, pomeria, prata, pascua, blada, frumenta, et alia terrae legumina perire, suffocari, et extingui facere, et procurare, ipsosque homines, mulieres, iumenta, pecora, pecudes, et animalia, diris tam intrinsecis quam extrinsecis doloribus, et tormentis afficere, et excruciare, ac eosdem homines ne gignere, et mulieres ne concipere, virosque ne uxoribus, et mulie­ res ne viris actus coniugales reddere valeant, impedire: fidem praeterea ipsam, quatn in sacri susceptione baptismi susceperunt, ore sacrilego abnegare, alia­ que quamplurima nefanda, excessus, et crimina instigante humani genens inimico committere, et perpetrare non verentur in animarum suarum pericu­ lum, divinae Maiestatis offensam, ac perniciosum exemplum ac scandalum plurimorum. Quodque licet dilecti filii Henrici Institoris, in praedictis parti­ bus Alemaniae superioris in quibus etiam provinciae, civitates, terrae, Dioe­ ceses, et alia loca huiusmodi comprehensa fore censentur, necnon lacobus Sprenger, per certas partes lineae Rheni, Ordinis Praedicatorum, et Theolo­ giae Professores, haereticae pravitatis Inquisitores per literas Apostolicas depu­ tati fuerunt, prout adhuc existunt, tamen nonnulli clerici, et laici illarum partium, quaerentes plura sapere quam oporteat, pro eo quod in literis depu tationis huiusmodi provinciae, civitates, Dioeceses, terrae, et alia loca prae­ dicta, illarumque personae ac excessus huiusmodi nominatim, et specifice expressa non fuerunt, illa sub eisdem partibus minime contineri, et propterea praefatis Inquisitoribus in provinciis, civitatibus, Dioecesibus, terris, et locis praedictis huiusmodi Inquisitionis officium exequi non licere, et ad persona­ rum earumdem super excessibus, et criminibus antedictis, punitionem, incar-« cerationem, et correctionem admitti non debere, pertinaciter asserere non erubescunt. Propter quod in provinciis, civitatibus, Dioecesibus, terris, et locis praedictis, excessus, et crimina huiusmodi non sine animarum earumdem evidenti iactura, et aeternae salutis dispendio remanent impunita. § 2. Nos igitur impedimenta quaelibet, per quae ipsorum Inquisitorum officii exsecutio, quomodolibet retardari posset, de medio submovere, et ne labes haereticae pravitatis, aliorumque excessuum huiusmodi in perniciem aliorum innocentium sua venena diffundat, opportunis remediis prout nostro incumbit officio, providere volentes, fidei zelo ad hoc maxime nos impellente, ne propterea contingat, provincias, civitates, Dioeceses, terras, et loca praedicta sub eisdem partibus Alemaniae superioris debito Inquisitionis officio carere, eisdem Inquisitoribus in illis officium Inquisitionis huiusmodi exequi licere, et ad personarum earumdem super excessibus, et criminibus praedictis cor­ rectionem, incarcerationem, et punitionem admitti debere, perinde in omni­ bus, et per omnia, ac si in literis praedictis Provinciae, Civitates, Dioeceses, terrae, et loca ac personae, et excessus huiusmodi, nominatim, et specifice Romani Pontifices 89 expressa forent, auctoritate Apostolica, tenore praesentium statuimus. Proquc potiori cautela literas, et deputationem praedictas ad Provincias, Civitates, Dioeceses, terras, et loca, necnon personas, et crimina huiusmodi extendentes, praefatis Inquisitoribus, quod ipsi, et alter eorum accersito secum dilecto filio, loanne Gremper Clerico Constant. Dioecesis Magistro in artibus eorum moderno, seu quovis alio Notario publico, et per ipsos, et quemlibet eorum pro tempore deputando in Provinciis, Civitatibus, Dioecesibus, terris, et locis praedictis contra quascumque personas cuiuscumque conditionis, et praee­ minentiae fuerint, huiusmodi Inquisitionis officium exequi, ipsasque personas, quas in praemissis culpabiles repererint, iuxta earum demerita corrigere, incarcerare, punire, et mulctare. § 3. Necnon in singulis Provinciarum huiusmodi Parochialibus Ecclesiis, verbum Dei fideli populo quotiens expedierit, ac eis visum fuerit, proponere, et praedicare, omniaque alia, et singula in praemissis, et circa ea necessaria, et opportuna facere, et similiter exequi libere, et licite valeant, plenam, ac liberam, eadem auctoritate de novo concedimus facultatem. § 4. Et nihilominus Venerabili Fratri nostro Episcopo Argentinensi, per Apostolica scripta mandamus, quatenus ipse per se, vel per alium, seu alios praemissa, ubi, quando, et quotiens expedire cognoverit, fueritque pro parte Inquisitorum huiusmodi seu alterius eorum legitime requisitus, solemniter publicans, non permittat eos per quoscumque super hoc contra praedicta­ rum, et praesentium literarum tenorem, quavis auctoritate molestari seu alias quomodolibet impediri: molestatores, et impedientes, et contradictores quos­ libet, et rebelles cuiuscumque dignitatis, status, gradus, praeeminentiae, nobi­ litatis, et excellentiae, aut conditionis fuerint, et quocumque exemptionis pri­ vilegio sint muniti, per excommunicationis, suspensionis, et interdicti, ac alias etiam formidabiliores (de quibus sibi videbitur), sententias, censuras, et poe­ nas, omni appellatione postposita, compescendo, et etiam legitimis super his per eum servandis processibus, sententias ipsas (quotiens opus fuerit) aggra­ vare, et reaggravare, auctoritate nostra procuret, invocato ad hoc si opus fuerit auxilio brachii saecularis. § 5. Non obstantibus praemissis, ac constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, contrariis quibuscumque, etc. Nulli ergo, etc. Si quis, etc. (Bull. Rom., tom. 3, III, p. 191, 192], i 60. ' I Innocentius VIII, const. Officii nostri, 25 Ian. 1491. Officii nostri debitum, quo sumus universis nostrae curae creditis in lustitia debitores, exigit, et ad hoc potissimum nos inducit, ut huius sanctae Sedis Apostolicae auctoritatem et honorem praeservemus, ac opportunae pro­ visionis remedia etiam adhibeamus, per quae ius suum quisque consequi valeat, et iustitiam exquisitis viis, et a canonibus damnatis modis conculcare 90 Romani Pontifices satagentium malitiis obvietur, transgressoresque debitis afficiantur poenis, ut a similibus abstinere discant; et alii, si non virtutis amore, et iustitiae zelo inducti, saltem formidine poenae perterriti, talia committere non praesumant. § 1. Sane multorum clamoribus, et fide dignorum relatione (non sine maxima mentis nostrae perturbatione) accepimus, quod saepissime contingit, et quodammodo in quamdam consuetudinem, seu potius abusum deductum est, ut cum aliqui ad Romanam Curiam (ad quam, utpote communem omnium patriam, ex omnibus mundi partibus confluere soliti sunt pro iustitiae com­ plemento, in causis potissime ad forum Ecclesiasticum pertinentibus, conse­ quendo) accedunt, et causas in eadem Curia, Palatii Apostolici Causarum Auditoribus, seu aliis ludicibus, contra eorum adversarios committi, et cita­ tiones ad partes, ut moris est, et styli antiquitus in eadem Curia observati, decerni obtinuerunt, hi contra quos huiusmodi citationes executioni mandari debent, ad indicia saecularia, et alias vetita, Principesque et Potentatus sae­ culares recursum habentes, tam personis sic agentibus, quam notariis publicis, et aliis, etiam quibuscumque Cursoribus nostris, huiusmodi citationes exequi volentibus, per principales seu ludices, et officiales saeculares huiusmodi, sub formidabilibus poenis inhiberi et praecipi procurant et faciunt, ne illas exequantur, et ut iam factas executiones revocent, seu saltem etiam juramento adstringi, quod de executionibus huiusmodi relationes non faciant, aliasque ne huiusmodi executiones fiant, diversimode impediunt; et quando­ que clerici, quibus in Beneficiis Ecclesiasticis (ius) competit, beneficia ipsa ad suorum adversariorum instantiam resignare, et iura ius nullum haben­ tibus dimittere compellantur; Notarii vero, seu tabelliones publici, et aliae personae Ecclesiasticae, plus temporalem quam aeternam poenam metuentes, de huiusmodi citationum executionibus, et inhibitionibus seu impedimentis circa illas praestitis, etiam in virtute per eos in ipsorum creatione ad notariatus sive tabellionatus officium praestiti iuramenti, ab his, quorum interest, requisiti, metu poenarum temporalium huiusmodi, instru­ menta publica desuper conficere, et in publicam formam tradere, aut de his se rogatos facere non audent, ex quo iustitia perit, seu saltem retardatur, Beneficiaque Ecclesiastica multotiens absque titulo canonico detinentur occu­ pata; mandata vero Apostolica contemnuntur, et auctoritas Sedis praedictae vilescit, libertasque Ecclesiastica conculcatur. § 2. Nos igitur cupientes, quantum cum Deo possumus, huic morbo ne ulterius invalescat, opportunam medelam adhibere, auctoritate Apostolica, hac nostra perpetua constitutione statuimus, et ordinamus, quod omnes, et singulae personae, tam saeculares, quam regulares, cuiuscumque dignitatis, status, gradus, et praeeminentiae, seu ordinis existant, contra quas in eadem Curia causae, quae in illa tractari consueverunt seu possunt, de iure vel consuetudine commissae sunt, vel in futurum, tam per appellationem, seu dcvolutionem ad illam, aut alias quomodolibet committerentur, et quae cita­ tiones huiusmodi in vim commissionum Apostolicarum, decretas vel decer­ nendas, aut quaevis alia mandata, seu rescripta Apostolica, iustitiam vel gra­ tiam continentia, quo minus iuxta illorum tenorem executioni demandentur, per se vel per alium, seu alios, directe vel indirecte, quovis quaesito colore Romani Pontifices 91 impedire aut impediri facere, seu clericis, ut Beneficia Ecclesiastica renuncient, aut iuri in illis sibi competenti cedant, vel ut a prosecutione causa­ rum, et iurium huiusmodi desistant, mandari facere praesumpserint, aut pro illis impediendis, et renunciandis, ad principes seu officiales saeculares, publice vel occulte, per se, vel alium, quovis quaesito colore, recursum habuerint, causam perdant, et omne ius, tam in petitorio, quam possessorio, in re vel ad rem, de qua agitur, eis competens, eo ipso amittant, et ad Beneficia sic renunciata obtinendum inhabiles existant. § 3. Aliae vero personae Ecclesiasticae, seu etiam saeculares, quas causa huiusmodi non tangit, exeeutionem citationum huiusmodi, aut aliorum quo­ rumcumque mandatorum, seu rescriptorum, et provisionum Apostolicarum, ut praemittitur, impedientes, aut impedientibus huiusmodi, auxilium, consi­ lium vel favorem, publice vel occulte, directe vel indirecte praestantes, cuius­ cumque conditionis vel praeeminentiae existant, sententiam excommunicatio­ nis eo ipso incurrant, a qua (praeterquam in mortis articulo constituti, et satisfactione praevia) ab alio quam a Romano Pontifice pro tempore existente, et canonice intrante, absolutionis beneficium nequeant obtinere. § 4. Notarii vero, sive tabelliones publici praedicti, qui de executionibus citationum, et mandatorum, ac provisionum huiusmodi faciendis, aut quo minus fiant inhibitionibus, requisiti fuerint, instrumenta publica desuper ad instantiam interesse habentium, seu interesse praetendentium (satisfacto tamen de congruo salario) conficere recusaverint, periurii reatum incurrant, ac exe­ eutionem officii tabellionatus amittant, fiantque infames eo ipso, et eorum instrumentis sive scripturis publicis postmodum per eos super rogitibus postea factis, et conficiendis, donec ab huiusmodi reatu periurii absolutio­ nem, et infamiae abstersionem obtinuerint, nulla fides in iudicio, vel extra adhibeatur. § 5. Et ut huiusmodi constitutio, et statutum ad singulorum notitiam deducantur, universis locorum Ordinariis in virtute sanctae obedientiae prae­ cipimus et mandamus, quatenus statutum, et constitutionem nostram huius­ modi, per se vel alium, seu alios, in eorum Ecclesiis, vel civitatibus publi­ cent, seu publicari faciant, ac constitutionis huiusmodi copiam Cathedralium Ecclesiarum valvis, ita quod verisimiliter ad singulorum notitiam pervenire valeat, affigi faciant. § 6. Necnon pro tempore existent! Curiae causarum Camerae Aposto­ licae generali Auditori, ut instante Procuratore Fisci nostri, et Successorum nostrorum Romanorum Pontificum, contra omnes, et singulos etiam quali­ tercumque praerogativatos, quos praedictas sententias et poenas sibi incur­ risse constiterit, eisdem sententiis, et poenis illaqueatos tamdiu publice nunciet, et faciat ab aliis nunciari, ac ut excommunicatos ab omnibus arctius evitari, et nihilominus legitimis per eum desuper habendis servatis proces­ sibus, sententias, et poenas praefatas iteratis vicibus aggravare, auctoritate Apostolica procuret, donec ipsi sic excommunicat), absolutionis beneficium, satisfactione praevia, meruerint obtinere. § 7. Volumus autem constitutionem, et statutum huiusmodi, in Cancel­ laria Apostolica publicari, et in Quintcrno Cancellariae praedictae, inter alias 92 Romani Pontifices inibi descriptas constitutiones adnotari, et die publicationis huiusmodi computandos, in eadem Curia post diem publicationis petentibus dari, et concedi eo modo, quo cedi consueverunt. [Bull. Rom., tom. 3, 111, p. 223, 224J. describi, ac post duos menses a omnes absentes, praesentes vero huiusmodi arctare, ac omnibus aliae constitutiones de curia con­ 61. Alexander VI, const. In eminenti, 13 apr. 1502. In eminenti Sedis Apostolicae specula, divina disponente clementia, licet immeriti, constituti, inter multiplices nostrae solicitudinis curas, quibus assidue premimur, illam pro nostro Pastorali officio in primis suscipere debemus, per quam nostrae provisionis opera ad Romanam Curiam (ad quam veluti fidelium matrem, et magistram, ac iustitiae fontem pro illa consequenda, con­ tinue de diversis Mundi partibus confluit multitudo) pro eorum causis tra­ ctandis confugientes, illasque in eadem prosequentes, sublatis quibusvis impe­ dimentis, iura sua prosequi, et illa prosequendo, in eadem Curia libere, tute, et quiete personaliter valeant permanere, prout personarum, et temporum conditione inspecta, id in Domino conspicimus salubriter expedire. § 1. Sane tam dilectorum filiorum causarum Palatii Apostolici Auditorum eorumque Locatenentium, et aliorum fide dignorum relatione, quam multo­ rum causas suas in dicta Curia prosequentium, gravissimis querelis, non sine maxima mentis nostrae perturbatione, saepenumero accepimus, quod licet nos, tel. record. Innocentio Papa VIII praedecessore nostro, sicut Domino placuit, sublato de medio, ad summi Apostolatus apicem, divina favente cle­ mentia, assumpti, tam eiusdem Innocentii, quam aliorum Romanorum Pon­ tificum, etiam praedecessorum nostrorum, vestigiis inhaerentes, singulis annis, in die Cocnae Domini per literas nostras, inter cetera, omnes illos, qui per se vel alium, seu alios, quascumque personas, Ecclesiasticas, vel Saecu­ lares ad eamdem Curiam, super causis, et negotiis suis recurrentes, iliaque in eadem prosequentes, aut procurantes, negotiorum gestores, Advocatos, vel procuratores ipsarum, aut etiam Auditores, seu ludices super dictis, seu negotiis deputatos, occasione causarum vel negotiorum huiusmodi verbera­ rent, mutilarent, vel occiderent, aut bonis spoliarent, et qui per se, vel alium, seu alios, directe, vel indirecte, praedicta exequi, vel procurare, aut eisdem consilium, vel favorem praestare non verebantur, cuiuscumque praeeminentiac, dignitatis, ordinis, conditionis, ac status forent, etiamsi Pontificali, Regali, Reginali, vel quavis alia praefulgerent dignitate, publice excommu­ nicare, et anathematizare consueverimus, prout alii praedecessores praefati, etiam per eorum literas, singulis annis, dicta die facere consueverant, a quibus quidem sententiis, nullus, per alium quam Romanum Pontificem, nisi dumtaxat in mortis articulo constitutus, nec etiam tunc, nisi sub certis modo et forma expressis, absolvi potest. Romani Pontifices 93 § 2. Tamen dierum crescente malitia, quamplures iniquitatis filii, perdi­ tionis alumni, excommunicationis, et anathematis huiusmodi sententias par­ vipendentes, horrenda inhumanitate, detestandaque saevitia, mortem sitientes aliorum, videntes forsan se in causis per cos, vel contra ipsos in dicta Curia pro tempore motis, iustitiam non fovere, suorum salutis, status, et honoris immemores, humani generis hoste procurante, Deiquc timore postposito, eorum in dictis causis adversarios, aut illas pro eis in eadem Curia prose­ quentes, aut procurantes, Advocatos, vel Procuratores eorum, testesque, et Causarum praedictarum Notarios, multoties diversis excogitatis minis affi­ cere, invadere, verberare, mutilare, occidere, seu per alios, etiam assassinos, talia procurare, et exequi (proh dolor) ausu temerario non erubescunt, adeo ut plerumque ius suum in ipsa Curia prosequentes metu, et quadam despe­ ratione deducti, causas suas deserere, aut non sine magno ipsorum praeiudicio, et detrimento ad concordiam seu alias transactiones inhonestas, pactio­ nesque illicitas, contra consuetam dictae Curiae libertatem devenire, et ab ipsa Curia discedere cogantur, in Divinae maiestatis offensam, jurisdictionis, et auctoritatis Apostolicae laesionem, animarum periculum, perniciosum quo­ que exemplum et scandalum plurimorum. § 3. Nos igitur, qui eamdem Romanam Curiam, veluti supremum iustitiae Tribunal, et saluberrimum oppressorum omnium refugium, liberam, immunem, et securam omnibus conservare debemus, considerantes attentius, quod plures poenarum gravitas, quam Dei timor arcere solet a voluntate peccandi, et propterea tanto periculo volentes occurrere animarum, ac tam nefarios prae­ sumptores, et facinorosos homines, Ecclesiasticae animadversionis mucrone ferire, ut metus poenae, meta huiusmodi praesumptionis existât, huius per­ petuae irrefragabilis constitutionis edicto, de Venerabilium Fratrum nostro­ rum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium consilio, praedictas excommu­ nicationis, et anathematis, omnesque et singulas alias sententias, censuras, et poenas Ecclesiasticas, in talia praesumentes, per canonicas sanctiones, ac alias Apostolicas Constitutiones, quomodolibet latas, et promulgatas, auctontate Apostolica approbantes, et innovantes, ad omnes, et singulos praedi­ ctos, qui forsan sub illis comprehensi non essent, extendentes, et ampliantes, statuimus, et ordinamus. § 4. Quod deinceps perpetuis futuris temporibus, omnes, et singulae Ecclesiasticae, saecularesve personae, cuiuscumque qualitatis, dignitatis, status, gradus, ordinis, et praeeminentiae fuerint, quae earum in causis, tam beneficialibus, quam prophanis, ac criminalibus, sive mixtis, in dicta Curia nunc et pro tempore pendentibus (etiam super his, quibus literae executoriales iam decretae, suum debitum consecutae non fuissent effectum) adversarios, vel illas pro cis prosequentes, et procurantes, sive Advocatos, aut Procura­ tores ipsorum, aut Auditores, et alios Indices quoscumque, testes, et Nota­ rios praefatos, minis afficere, invadere, verberare, mutilare, et occidere, seu per alios talia procurare, et exequi quomodolibet praesumpserint, quamquam mutilatio, vel mors ex hoc forsan non sequatur, aut tales scienter receptave­ rint, defenderint, seu occultaverint, eisque consilium, auxilium, vel favorem, publice vel occulte, directe vel indirecte praestiterint, sive qui praemissa 94 Romani Pontifices etiam pro aliis, quomodolibet commiserint, ultra sententias, censuras, ei poenas praedictas (quas etiam ipsi pari modo incurrisse noscantur) si ex coi· litigantibus causam ipsam, et omne ius, tam in petitorio quam possessorio, ac in re, vel ad rem, causa vel occasione huiusmodi quomodolibet compe­ tens, eo ipso perdant penitus, et amittant. Si vero alii fuerint, ab ipsa Curia, et omnibus eiusdem Romanae Ecclesiae terris, perpetui exilii, omni spe resti­ tutionis adempta, et si mutilatio membri, vel mors (quod Deus avertat) subsequatur, ultra causae, et iuris amissionem, ac exilii poenam huiusmodi, tam ipsi, quam pro eis praemissa exequentes, et omnes alii supradicti, depo­ sitionis a dignitate, honore, ordine, officio, et beneficio, ac laesae Maiestatis criminis sententias incurrant ipso facto. Eorumque officia etiam eiusdem Romanae Curiae, ac beneficia quaecumque ex tunc ipso iure vacare decer­ nimus, et quae, ut praemittitur, vacatura, nostrae, et Sedis praedictae colla­ tioni, et dispositioni, de simili Fratrum eorumdem consilio reservamus, libere aliis per nos, et Sedem praedictam dumtaxat conferentur, inhibentes ne quis, praeter Romanum Pontificem, quacumque sit super hoc auctoritate munitus, de illis disponere, vel circa illa per viam permutationis, vel alias innovare quoquo modo praesumat. Decernentes ex tunc irritum, et inane, si secus super his, a quoquam, quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter, contigerit attentari. Sintque etiam in suis bonis omnibus, a cunctis perpetuo diffidati nihilominus et banniti, ac infames, et inhabiles habeantur. Et postquam pro­ babilibus constiterit argumentis, aliquem scelus tam exeerabile commisisse, nullatenus alia excommunicationis et anathematis, amissionis, depositionis, seu diffidationis, et banni huiusmodi, adversus eum sententia requiratur. Et ut ipsi nefarii praesumptores, et facinorosi homines, a tam execrabili sce­ lere facilius, ct frequentius reprimantur, omnibus, et singulis Ecclesiasticis, saecularibusque personis, etiam cuiuscumque dignitatis, status, gradus, ordi­ nis, et conditionis existant, in virtute sanctae obedientiae, et sub simili excommunicationis, et anathematis latae sententiae poena, a qua nonnisi, ut praefertur absolvi possint, districtius iniungimus, ut omnes, quos praemissa commisisse, procurasse, aut mediatores fuisse, sciverint, Romano Pontifici pro tempore existenti, vel alteri, per quem ad eius notitiam facile possit per­ venire, per se vel alios, quanto citius revelare non omittant, pro revelatione huiusmodi gratiam, et si complices fuerint, veniam consecuturi. § 5. Non obstantibus, etc. (Bull. Rom., tom. 3, III, p. 255-257]. 62. Julius II, const. Romani Pontificis, 28 iul. Tjtoj. Romani Pontificis providentia circumspecta ad ea libenter intendit, per quae animarum periculis, Ecclesiarum, et Monasteriorum dispendiis obvietur, Cameraeque Apostolicae, cui diversa impensarum onera, pro Ecclesiae Roma­ nae statu conservando, quotidie incumbunt, indemnitati debite provideatur. Romani Pontifices I § 1. Dudum siquidem ad audientiam fel. record. Bonifacii Vili et Ale­ xandri V, Romanorum Pontificum, praedecessorum nostrorum deducto, quod nonnulli ad Patriarchales, Metropolitanas, et Cathédrales Ecclesias, Monasteria, et Prioratus, tam regulares quam saeculares promoti, seu quibus per eosdem praedecessores, seu Sedem Apostolicam, de dictis Ecclesiis, monasteriis, sive prioratibus, hactenus quomodolibet provisum fuerat, in expeditione literarum Apostolicarum super provisionibus huiusmodi négli­ gentes existebant; quidam vero ex praedictis, quod deterius erat, absque huiusmodi literis, in suae salutis interitum, ad Ecclesias, monasteria, et prio­ ratus huiusmodi, praeter, et contra stylum, et morem Romanae Curiae, lau­ dabiliter observatos, ac etiam Apostolicas prohibitiones, accedere praesum­ pserant, ac Ecclesiarum, monasteriorum, vel prioratuum huiusmodi, regimini, gubernationi, et administration! se etiam ingerebant, et immiscebant, ac inge­ rere, et immiscere damnabiliter praesumebant, iidem praedecessores cupientes huiusmodi damnis instantibus, et futuris remedium adhibere opportunum, videlicet idem Bonifacius praedecessor noster unam perpetuo valituram con­ stitutionem, quae incipit, Iniunctae,1 per quam inter alia sanxit, ut Epi­ scopi, etc. § 2. Alexander vero praedecessor memoratus, ipsius Bonifacii praede­ cessoris inhaerendo vestigiis, ac de consilio tunc venerabilium fratrum suo­ rum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, auctoritate Apostolica, et ex tius certa scientia, aliam, quae incipit, Ex iniuncto, 2 edidit constitutionem, per quam etiam inter alia statuit et decrevit, quod omnes, et singuli Patriar­ chae, Archiepiscopi, et Episcopi, Electi, Administratores, Commendatarii, Abbates, et Priores huiusmodi, quibus per eum auctoritate Apostolica hacte­ nus de aliqua Patriarchali, Metropolitana, vel Episcopali, Ecclesiis, vel Mona­ steriis, seu de Prioratibus conventualibus, etiam in administrationem, vel commendam, provisum extitisset, et eorum literas usque ad totalem expeditonem, et receptionem earumdem literarum inclusive, expediri non fecissent, sub poena privationis Ecclesiarum, monasteriorum, et prioratuum huiusmodi, domnis iuris ex provisionibus praedictis quomodolibet acquisiti (quam quemlibet negligentem incurrere voluit eo ipso, et quod Ecclesias, et monasteria, K prioratus negligentium praemissa ad effectum perducere, ex ea die, prout α tunc praefata auctoritate vacare, et Apostolicae Sedis dispositioni specia­ liter reservata fore, decrevit, et declaravit) tenerentur, et deberent literas huiusmodi, super provisionibus ipsis per se vel alios, usque ad praefatam earum totalem expeditionem, ac receptionem, ut praemittitur inclusive, expediri tinsse, infra annum a data provisionis factae, continue computandum. Illi vero, quibus provideri contingeret quomodolibet in futurum, de Ecclesiis, mona­ steriis, aut prioratibus huiusmodi, seu aliquo eorumdem, sub poena simili, quam, ut praefertur, incurrerent, etiam infra annum a die provisionis faciendie continuo computandum, similiter tenerentur, et deberent literas ipsas ctum usque ad praedictam totalem expeditionem, et receptionem inclusive, 1 e 1, de electione, I, 3, in Extravag. com. ’ Die 2 apr. 1410. - Bull. Rom., tom. 3, II, p. 412, 413. £ » 11 ■ I Romani Pontifices Romani Pontifices expediri fecisse. Et interim sub eadem poena per se, vel alios, absque literis provisionis in forma, de regimine, gubernatione, seu administratione, vel quasi, Ecclesiarum, Monasteriorum, Prioratuumque praedictorum, vel alicuius eorum, seu bonorum eorumdem, in spiritualibus, vel temporalibus, nullatenus se ingerere, vel aliter se immiscere, aut super his, vel eorum aliquo, seu dependentibus, vel connexis, iurisdictionem aliquam quomodolibet exercere praesumerent, ceterisque poenis contra praedictos, a iure, vel ab homine, etiam ratione negligentiae muneris consecrationis, vel benedictionis non suscepti, statutis, inflictis, et aliis in suo robore permansuris, irritum, et inane, censeri ex ea die, si secus vel aliter, super his, a quoquam quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter, in posterum contingeret attentari quomo­ dolibet. § 5. Nos igitur cupientes ne provisiones, concessiones, et gratiae Apo­ stolicae Sedis, et praecipue quae a nobis emanarunt, et pro tempore emana­ bunt, diu maneant in suspenso, sed perfecte ad actum, iuxta Apostolicas constitutiones deducantur, et ne Ecclesiarum, monasteriorum, et praedictarum dignitatum Ecclesiasticarum Praelati, seu Commendatarii, et Administratores, absque titulo, et literis Apostolicis, in animarum suarum periculum, regimini, et administration! eorumdem se ingerere, aut alias illis immiscere praesu­ mant; ac ne Camerae Apostolicae redditus minuatur, sed damnis eiusdem obvietur, in praemissis omnibus providere, praedictorum praedecessorum nostrorum inhaerendo vestigiis, motu proprio, et ex certa scientia, constitu­ tiones praefatas, earum quamlibet innovantes, praesenti constitutione perpetuo valitura declaramus, decernimus, statuimus, et ordinamus, quod constitutio­ nes Bonifacii, Alexandri... praedecessorum nostrorum huiusmodi, etiam quoad poenas, et censuras, etiam privationis in eis expressas, quoad futura, in omnibus, et per omnia, iuxta illarum tenores, qui omnes inviolabiliter per­ petuis futuris temporibus observentur, quo vero ad praesentia, et praeterita, constitutiones, et ordinationes easdem moderamur sub hac forma, videlicet, quod quoad Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, Electos, Administratores, Commendatarios, Abbates, Priores, et alios quoscumque, quibus auctoritate Apostolica de Patriarchal!, Metropolitana, vel Cathedrali Ecclesiis, aut mona­ steriis, seu prioratibus conventualibus, etiam in administrationem, vel com­ mendatu, hactenus provisum extitit, et super his literas usque ad totalem expeditionem, et receptionem earumdem expediri, infra terminum in consti­ tutione Alexandri praedecessoris huiusmodi praefixum, non fecerunt, vel etiam sine literis confirmationis, provisionis, vel commendae, consecrationis, et bene­ dictionis, Ecclesiarum, Monasteriorum, vel prioratuum administrationem acce­ perunt, et illi incumbunt, vel etiam quod illos, qui pro annatis quorumcum­ que beneficiorum, in dicta Camera Apostolica, se pro seipsis, vel aliis, infra certum tempus, pro solutione obligaverunt, et statutis terminis non solverunt, ac propterea sententias, et poenas in praemissis constitutionibus, et obliga­ tionibus contentas incurrerunt, si citra montes, infra quatuor, si ultra montes, infra octo menses, a die publicationis praesentium in Cancellaria Aposto­ lica, computandos, literas huiusmodi totaliter expedierint, et ad se recepe­ rint, et de his quae debent, Camerae praedictae satisfecerint: ex tunc (dum tamen per provisiones, collationes, seu alias quaslibet dispositiones de Eccle­ siis, Monasteriis, Prioratibus, dignitatibus, et beneficiis praedictis, a prae­ dicta Sede Apostolica, vel alias a quocumque, vel quomodocumque factas, non sit alteri, ante datam huiusmodi constitutionis nostrae, ius quaesitum) eo ipso ab excommunicationis sententia, et aliis poenis, quibus per praedi­ ctas constitutiones, vel obligationes respective obligati essent, absoluti, et ad beneficia quibus propterea privati essent, plenarie restituti, auctoritate nostra censeantur, perinde ac si praemissa omnia, et singula in ipsis constitutionibus contenta observassent, et poenas praefatas non incurrissent (Bull. Rom., tom. 3, III, p. 265-267]. Iulius II, const. Regis pacifici, 24 febr. 1509 Regis pacifici qui regnat in caelis, licet insufficientibus mentis vices gerentes in terris, cunctorum fidelium statui, prout ex susceptae servitutis tenemur officio indefessa solertia intendentes, ac animarum periculis obviare cupientes, ad ea per quae ubique, praesertim in terris Romanae Ecclesiae sponsae nostrae subiectis inter fideles eosdem, caedes, rixae, et contentiones cessent, scandalorum tollantur fomenta, pax, et concordia vigeant, prospe­ risque eorum successibus consulatur, opportunae provisionis operam impen­ dimus, prout in Domino conspicimus salubriter expedire. § 1. Sane non sine maxima animi nostri perturbatione accepimus, quod nonnulli fidelium praedictorum, inimico humani generis instigante, et aliquibus causis occurrentibus, et plerumque minimis, et inhonestis, ac levibus verbis ad contumelias, contentiones, et diffidationes devenientes, ut alter alterius san­ guine satietur, ad temporales Principes, et dominos maxime Civitatum,Terrarum, ct locorum Sedi Apostolicae subtectorum confugiunt, ut eis locum tutum, sive campum ad duellum, seu pugnandum assignent. Et quamvis Principes, et domini praefati, duellum sive pugnam eis dissuadere, et prohibere debe­ rent, tamen plerumque locum, aut campum tutum huiusmodi assignant, malevolumque altercantium propositum ad exeeutionem augent, magisque uni quam alteri favent, ex quo hominum mortes repentinae, et nisi divina gratia praeveniantur, animarum perditiones, mutilationes, et vulnera, inter astantesque pugnantium amicos, odia, et altercationes, et ex uno inconve­ nienti plura oriuntur in ipsorum fidelium animarum, et corporum periculum, generisque humani praefati iacturam, perniciosum exemplum, et scandalum plurimorum. § 2. Nos igitur qui fidelium praedictorum tranquillitatem, et pacem sin­ ceris desideriis exoptamus, saluberrimis Christianae Religionis documentis, et exemplis Deum tentandum non esse praemoniti, Salvatorisque Domini nostri lesu Christi, qui Petro Apostolorum Principi, ut gladium mitteret in vaginam mandavit, praeceptis edocti, attendentes hominem homini, inter quem cognationem quamdam natura constituit, insidiari nefas, et gladiatoria 7 OS Romani Pontifices Romani Pontifices munera, et purgationes huiusmodi vulgares a religionis nostrae pietate damnari, cruentaque spectacula a sacris canonibus, et imperialibus legibus inhibita et improbata, sicque pugnantes infamia notari, et diversis poenis puniri, et cum omni tempore, potissimum tamen in ocio civili, ct domestica quiete publica detestanda esse, motu proprio, non ad alicuius super hoc nobis oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera deliberatione, et ex certa scientia, hac in perpetuum valitura constitutione, duellorum, et gladia­ torum huiusmodi usum damnamus, et improbamus, et in terris Romanae Ecclesiae mediate, vel immediate subiectis, per quoscumque quavis auctori­ tate, et potestate, ac nobilitate fulgentibus, sub excommunicationis latae sen­ tentiae poena e quacumque causa, etiam a legibus permissa, fieri omnino prohibemus: Dictosque pugiles taliter pugnantes, ubique impune capi posse, et puniri, pro homicidio, vel vulnere, iuxta iuris communis dispositionem, nulla eis consuetudine suffragante, statuimus. Corporaque in duello in terris Ecclesiae, mediate, vel immediate subiectis facto monentium in sacro sepe­ liri prohibentes. § 3. Sub simili excommunicationis poena, et interdicti ecclesiastici, omnibus, et singulis utriusque sexus, Ducibus, Comitibus, Marchionibus, Domicellis, Baronibus, et aliis temporalibus Dominis, Vicariis, Communita­ tibus, et Universitatibus Civitatum, Terrarum, et locorum praefatae Romanae Ecclesiae, mediate, vel immediate subiectorum mandantes, ne de cetero per­ petuis futuris temporibus, aliquibus cuiuscumque dignitatis, et nobilitatis fue­ rint, et ex quacumque causa, etiam a legibus non improbata, locum seu campum liberum ad duellum, seu alias ad pugnandum tutum, quomo­ dolibet assignent, concedant, seu tradant, aut assignari, concedi, seu tradi faciant, vel permittant, sub excommunicationis latae sententiae, et quatuor millium ducatorum Camerae Apostolicae applicandorum poena pro qualibet vice incurrenda. Et si huiusmodi constitutionis violatores, ultra dictam pri­ mam vicem fuerint, ultra dictas poenas, feudo, seu vicariatu, quem a dicta Romana Ecclesia obtinuerint, privatos fore Apostolica auctoritate, tenore praesentium praecipimus, mandamus, atque decernimus, non obstantibus quibuscumque statutis, et consuetudinibus, privilegiis, induitis, et concessio­ nibus quavis auctoritate editis, et quibusvis concessis, ceterisque contrariis quibuscumque. [Bull. Rom., tom. 3, 111, p. 309, 310]. 64. Iulius II, const. Suscepti regiminis, I ïul. 1500. Suscepti regiminis nos cura solicitât, ut eorum malitiis et audaciae, quorum sceleris caecitas, et damnandae ambitionis improbitas, animas occu­ pantes (discordiarum fautore, ac schismatum inventore et alumno, humano generis inimico procurante) eos in illam temeritatem impellunt, ut quae sibi a iure interdicta, et a Sanctis Patribus, etiam in Congregatione fidelium. 99 pro huius sanctae Sedis dignitate, et Ecclesiae unitate servandis, ad schi­ smatis occasionem tollendam (quo in Dei Ecclesia perniciosior morbus inve­ niri vix potest) Spiritu Sancto coopérante, non minus provide et salubriter, quam necessario, decreta et statuta esse noverint, damnata audacia, et exqui­ sitis artibus et fraudibus attentare temere conentur, et eis contravenire con­ tendant, nunc novorum editione iurium, nunc antiquorum innovatione et declaratione, nunc vero extensione, et novarum poenarum adiectione, prout salubriter expedire conspicimus, solicitis studiis obviare curemus. § 1. Sane licet olim fel. rec. Pius Papa II praedecessor noster, de fratrum suorum S. R. E. Cardinalium, cuntorumque Praelatorum, ac divini et humani iuris interpretum, Curiam Romanam sequentium, in dieta, seu Congregatione Mantuana existentium approbatione, matura prius et gravi praemissa discussione, et de eorumdem congregatorum unanimi consilio et assensu, ac ex certa scientia provocationes ad futurum Concilium, efficacissimis, et palpabilibus rationibus, tamquam erroneas et detestabiles damna­ verit, ac sub excommunicationis latae sententiae, et interdicti poenis praece­ perit, ne qua persona cuiusvis dignitatis, sive etiam Universitas, aut Colle­ gium, quovis quaesito colore, ab ordinationibus, sententiis, seu mandatis quibuscumque suis ac successorum suorum appellationem huiusmodi inter­ ponere auderet, et contrafacientes, una cum fautoribus suis, et consilium, auxiliumve praestantibus (sive hi tabelliones essent, sive testes, sive advocati, sive alii quicumque) non solum poenis et censuris praedictis, sed etiam iis quae laesae maiestatis, et haereticae pravitatis reis imponuntur, obnoxios esse statuerit.1 § 2. Leonardus tamen Lauredanus Dux, Rogati, ac generale Consilium, et Commune Venetiarum, omnesque, et singuli patritii, et cives Communis eiusdem, una cum Provisoribus, Potestatibus, Commissariis, et reliquis offi­ cialibus suis (quorum auctoritate, industria, consilio, opere aut favore, civi­ tates, oppida, castra, ct arces ad nos et Sanctam Romanam Ecclesiam legi­ time pertinentes, occupatae fuerant aut detinebantur) de fratrum nostrorum consilio, a nobis requisiti et moniti, ut intra certum terminum, sub poenis tunc expressis, nos, et sanctam Apostolicam Sedem plene, ct omni ex parte, in concessa sibi auctoritate et libertate, cum obedientia recognoscerent et reintegrarent, ac Ravennam, Cerviam, Ariminum, Faventiam, Sarsinam Civi­ tates, cum oppidis, castris, terris, et districtu ipsarum, cumque Caesenaten., Forolivien. ac Imolen. territoriis, castris, oppidis, terris, et locis, quae occu­ pabant, integre et expedite, nobis, et dictae Romanae Ecclesiae, cuius iuris esse noscebantur, relaxarent, atque inde recederent, nec impedirent, quo minus illorum cives et habitatores, ad piae matris suae Romanae Ecclesiae obedientiam reverterentur, omnes eorum fautores ab auxilii in talibus prae­ statione deterrendo, ita quod requisitioni, monitioni, et mandato nostro huiusmodi non parentes, maioris excommunicationis sententia, de simili con­ silio, eo ipso innodati censerentur, a qua, praeterquam in mortis articulo constituti, per alium, quam per Romanum Pontificem, etiam praetextu cuius1 Const. Exsecrabilis, 18 ian. 1459. - Vide supra, in N. 55. r» 100 Romani Pontifices cumque facultatis, cuicumque pro tempore concessae, absolvi non possent (quam quidem excommunicationis sententiam in huiusmodi non paritionis eventum, iteratis etiam vicibus aggravavimus) paternis monitis, et salutaribus iussis obsequi, prout debebant, indebite recusantes, ceu qui iuri proprio dif­ fidunt, et superioris mandata contumaciter obaudiunt, ut quae minus iuste usurparunt, indebite, etiam cum animarum suarum detrimento, retineant, ad prohibitum, atque damnatum remedium confugientes, a requisitione, moni­ tione, et mandato, ac sententiis, censuris, et poenis praedictis, nulla consti­ tutionis Pii praedecessoris, hoc expresse vetantis habita ratione, ad futurum Concilium, temere, ut accepimus, provocarunt. § 3. Prout etiam perditionis filii, quondam loannes Bentivolus, et eius nati, cum eos a tyrannica oppressione dilectae civitatis nostrae Bononiae expellere decrevissemus, damnabiliter fecisse dicuntur, videlicet ad futurum Concilium praedictum appellasse, et provocasse. § 4. Nos igitur quam detestanda sit perversitas attendentes, qui propriis innixi commodis, et nefariis cupiditatibus mancipati, salubria decreta Patrum, et superiorum iussa spernentes, inconsutilem Christi tunicam scindere, ac etiam scissionis causam habere contendunt, et Ecclesiae unitatem dividere, praedictae sanctae Sedis Apostolicae principatum tollere, et contra tot San­ ctorum Patrum, et Sacrorum Conciliorum decreta, temere, et damnabiliter, magna audacia venire non erubescunt, et contrafacere non verentur, asse­ rentes inter cetera, consulentes, persuadentes, determinantes, seu determi­ nationi huiusmodi interessentes, sola consilii praestatione seu persuasione, deliberatione, quod aliquibus casibus a Romano Pontifice, seu eius sententia, vel decreto, ad futurum Concilium generale appellari possit, dicta Pii prae­ decessoris constitutione non ligari, nisi in ipsa actuali appellatione, et illius interpositione, vel scripturae compositione se immiscuerint, de cetero tali assertione se excusare, ac tale quid in posterum praesumere impune valeant, opportunam tam immani, et periculoso morbo medelam adhibere volentes. § 5. Hac generali, et in perpetuum valitura constitutione, ex certa nostra scientia, et potestatis plenitudine, de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio promulgata, sancimus, constitutionem Pii Praedecessoris praefatam, tam citra, quam ultra montes, et in ultramontanis partibus, quoad omnes, tam ecclesiasticas quam saeculares personas, etiam Regali dignitate, ac Cardinalatus honore fulgentes, capitula, universitates, communitates, et collegia, congregationes, et synodos, ac parlamenta valuisse, valere, et per­ petuo valituram declaramus, cum suppletione solemnitatis cuiuslibet, etiam publicationis omissae (cuius in illa edenda vel publicanda defectus praetendi posset, quae iuxta illam fieri requirebatur) eamque ex praeterito, nunc et in posterum inviolabiliter observari mandamus, ipsius violatores, cuiuscumque dignitatis existant, poenis, et censuris in eadem expressis, quocumque tem­ pore subiacere statuentes, contraria consuetudine, seu potius corruptela non obstante. § 6. Decernentes et declarantes ultra poenas impositas (quas ipso facto dictos violatores, et contravenientes incurrere volumus) ipsos et eorum quem­ libet, pro veris et indubitatis schismaticis, et inconsutilis tunicae Domini Romani Pontifices 101 nostri lesu Christi violatoribus, et dissipatoribus, ac de Catholica fide male sentientibus, habendos et reputandos, poenisque canonicis, et legalibus contra tales impositis, subiacere, et cum Dathan, et Abiron partem, et damnationem habere, ipsasque etiam poenas et earum quamlibet omnes illos incurrere volumus, cuiuscumque conditionis existant, et gradus praerogativa fulgeant, qui in Senatu, consiliis, parlamentis, congregationibus etiam synodalibus, et provincialibus, vel alias quomodolibet, tacite vel expresse, voce vel scripto, per sc vel alium (cuiuscumque timoris, vel reverentiae velamine, vel praetensa excusatione, et superioris mandato non obstantibus) decreverint, con­ suluerint seu deliberaverint, vel aliorum dicta approbaverint, consilium aut vocem dederint, ut ad futurum universale Concilium a nobis, vel successo­ ribus nostris Romanis Pontificibus, contra praedictam Constitutionem appel­ lare liceat, possit, vel debeat, dictas poenas ad ipsos, et eorum quemlibet contravenientem in praemissis, tenore praesentium extendentes, et locum habere declarantes, omni ambiguitate cessante. § 7. Et nihilominus provocationes, et appellationes, tam per Leonardum Ducem, Rogatos, Consilium, et Commune Venetiarum factas huiusmodi, quam per quoscumque alios praedictos pro tempore faciendas, et inde secuta quaecumque (utpote contra Pii praedictam ac praesentem Constitu­ tionem attentatas) nullas, prout sunt, et invalidas, nulliusque roboris vel momenti fuisse, et pro tempore fore, auctoritate, scientia, et potestate simi­ libus, statuimus, decernimus, et declaramus, ac pro potiori cautela, cassamus, et annullamus. § 8. Et ultra supradictas poenas (quas contra constitutionis huiusmodi violatores in suo robore permanere decernimus) loca quaecumque, ad quae violatores ipsos declinare, et in quibus scienter stare permitti contigerit, eccle­ siastico supponimus interdicto, decernentes illud, quamdiu ipsi violatores inibi scienter steterint, ut praefertur, et per triduum post eorum inde disces­ sum, firmiter observari. Ac praesentes literas in quinterno Cancellariae etiam describi mandamus. § 9. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 3, III, p. 312, 313]. 65. Leo X (in Cone. Lateranen. V), const. Supernae dispositionis, 5 maii 1514. Supernae dispositionis arbitrio, quo coelestia pariter et terrena ineffabili providentia disponuntur, in sublimi beati Petri solio Christi Unigeniti Dei Filii gerentem vices in terris Romanum Pontificem, decet in primis pro cura, et salute dominici gregis sibi divinitus commissi providi exercere Pastoris officium. § I. Quare pro dicti pastoralis officii solicitudine cum Ecclesiasticam disciplinam, ac per omnes fere Christifidelium gradus, bene rectcque vivendi 102 Romani Pontifices regulam temporum difficultate, ac hominum malitia, licentiaque, et impuni­ tate in deterius ita labi, defluere, aberrareque longius a recta via animadver­ timus, ut nisi provida corrigatur emendatione, in varios errores securitate peccandi quotidie magis incidere, moxque obortis publice scandalis prorum­ pere sit verendum. § 2. Cupientes igitur, quatenus nobis ex alto permittitur, ea iam nimium invalescentia mala corrigere, ac pleraque in pristinam sacrorum canonum observantiam reducere, ac in melius iuxta sanctorum Patrum instituta, dante Domino, reformare, eaque omnia sacro approbante Lateranen. Concilio, a fel. rec. lulio Papa II praedecessore nostro inter alia propterea incepto, et per nos continuato salubriter moderari, ut ab his sumamus exordium, quae pro nunc magis expedire videntur, et in Ecclesia Dei maxima scandala pepererunt, a promotionibus scilicet ad Ecclesiasticas dignitates constituimus exordiri. § 3. Cum piae mem. Alexander PP. III praedecessor noster etiam in Lateranen. Concilio decreverit,1 ut aetas, morum gravitas, ac literarum scientia in personis promovendis in Episcopos, et Abbates diligenter inquirantur, nihilque magis Dei Ecclesiae officiat, quam cum immeriti assumuntur Prae­ lati ad regimen Ecclesiarum, propterea in promotionibus Praelatorum, qua­ rum a Rom. Pont, magna ratio haberi debet, eo praesertim quod de pro­ motis per eos ad Ecclesias, seu Monasteria in extremo iudicio rationem Deo reddituri sunt: Statuimus et ordinamus, ut deinceps perpetuis futuris tem­ poribus, Patriarchalibus, Metropolitanis, ac Cathedralibus Ecclesiis, et Mona­ steriis pro tempore vacantibus de personis iuxta praefati Alexandri consti­ tutionem, aetate matura, gravitate morum, literarumque scientia praeditis, non ad alicuius instantiam per commendam, et administrationem, seu con­ servationem aut alio quovis modo provideatur, nisi ratione utilitatis Eccle­ siarum prudentiae, nobilitatis, probitatis, experientiae, atque curialitatis anti­ quae cum competenti literatura, et in Sede Apostolica meritorum, aliter visum fuerit faciendum. Idemque in electis, et postulatis, quorum electiones, et postulationes per Sedem Apostolicam admitti consueverint, volumus obser­ vari. § 5. Quinimmo ut accuratius, diligentiusque idoneae personae promo­ veantur, statuimus ut Cardinalis, cui electionis, postulationis, aut provisionis Ecclesiae, seu Monasterii relatio committetur, antequam in sacro Concistorio, ut moris est, referat commissionem examinis, ac relationis huiusmodi sibi datam, uni cuiuslibet ordinis antiquiori Cardinali in ipso Concistorio per seipsum, vel, si ea die, qua sibi commissionis onus iniunctum fuerit, Concistonum non fuerit, per Secretarium suum, aut alium quemlibet ex suis domesticis familiaribus, notam illam facere debeat, qui tres priores aliis quam primum sui ordinis Card, eam significare teneantur, negotiumque ele­ ctionis, administrationis, postulationisve, aut promotionis, summarie, et de plano per seipsum dictus relator examinet, et si qui contradixerint, his vocatis, idoneos, graves, et fide dignos testes, et si expediens, opusve fuerit ’ C 7, X. de electione et electi potestate, 1, 6. Romani Pontifices 103 alios ex officio assumere, processusque, et iura eiusmodi relationis, una cum dictis testium, die faciendae relationis sccum ad Concistorium deferre debeat, neque ullo modo referat, si praesens in Curia promovendus maiorem Card, partem antea non adiverit, ut quae a referente collega sint Cardinales audi­ turi, oculata fide, quantum ad personam promovendi attinet, cognoscere possint. § 7. Et quoniam Episcopalem dignitatem tueri illaesam, et ne improbo­ rum impugnationibus, aut accusantium calumniis passim pateat, muniri par est: Statuimus, ut nullus Episcopus, aut Abbas, quovis instante ac requirente, nisi sibi copia, et facultas legitimae defensionis permittatur, etiamsi crimina fuerint notoria, diligenterque partibus auditis causa plenarie probata fuerit, privari valeat. § 8. Neque aliquis Praelatus invitus, nisi aliis iustis efficacioribusque rationibus, et causis, transferatur, iuxta formam, ac decretum Concilii Constantien. § 9. Et quoniam ex commendis Monasteriorum, ut magistra rerum expe­ rientia saepius docuit, Monasteria ipsa, tam in spiritualibus, quam in tempo­ ralibus graviter laeduntur, quippe quorum aedificia, partim commendatariorum negligentia, partim avaritia, vel incuria collabuntur, et in dies divinus cultus in his magis diminuitur, passimque obloquendi materia personis prae­ sertim saecularibus praebetur, non absque dignitatis Apostolicae Sedis diminutione, a qua commendae huiusmodi proficiscuntur, ut eorum indemnitati salubrius consulatur; Volumus, ac sancimus, ut cum illa per obitum Abba­ tum, qui illis praeerant, vacaverint, nullo pacto cuiquam possint commen­ dari (nisi pro conservatione auctoritatis Apostolicae Sedis, et ad occurrendum malitiis illam impugnantium, pro temporum qualitate aliter nobis de Fra­ trum nostrorum consilio visum fuerit expedire) sed de persona idonea iuxta praescriptam constitutionem eis ita provideatur, ut illis idonei Abbates, prout decet, praefuturi sint. § 10. Ea vero Monasteria, quae commendata fuerint, cum per eorum cessum vel decessum, quibus erant commendata, commendae huiusmodi cessaverint, Cardinalibus dumtaxat, ac personis qualificatis, et benemeritis commendari possint, ita tamen quod eorum Monasteriorum commcndatarii, quibus ea de cetero commendata fuerint, cuiusvis dignitatis, honoris, et praeeminentiae existant, etiamsi Cardinalatus honore, et dignitate fungantur, si mensam habuerint separatam, ac seorsum a mensa Conventual!, quartam suae mensae partem pro instauratione fabricae, seu pro ornamentis, vestibus, ac paramentis emendis, sarciendisque aut pauperum alimonia, aut sustentatione, ut maior exiget, ac suadebit necessitas. Si vero mensa fuerit communis, tertiam omnium fructuum dicti Monasterii sibi commendati partem pro supradictis oneribus supportandis, et substentatione Monachorum, omnibus aliis deductis one­ ribus, impartir! teneantur. Ac literae, quae super Monasteriorum huiusmodi commendis expedientur, cum clausula hoc ipsum specifice exprimente debeant expediri, alioquin si aliter expediantur, nullius sint roboris, vel momenti. § 11. Et quoniam Ecclesiis huiusmodi absque aliqua fructuum diminutione provideri decet, ut tam dignitati Praesidentium, quam Ecclesiarum, et 104 Romani Pontifices aedificiorum necessitati consulatur: Decernimus pariter, ac statuimus, ut super earumdem Ecclesiarum fructibus pensiones minime reserventur, nisi ex resignationis causa, aut etiam alia quae in secreto nostro Concistorio iusta, probabilis, et honesta habita fuerit. § 13. Ordinamus etiam ne Ecclesiarum, ac quorumcumque Monasterio­ rum, et Militiarum membra a suo capite, quod est absurdum, absque legi­ tima, et rationabili causa disiungantur, aut separentur. § 14. Uniones perpetuae, praeterquam in casibus a iure permissis, vel sine rationabili causa, nequaquam fiant. § 15. Dispensationes autem ad plura incompatibilia ultra duo nisi qualificatis iuxta formam iuris communis non concedantur, nisi ex magna, et urgenti causa. Et personis cuiuscumque dignitatis Parochiales Ecclesias, et earum perpetuas Vicarias, ac dignitates maiores, et principales, etiam per viam unionis, vel commendae ad vitam ultra quatuor obtinentibus, ex nunc terminum duorum annorum praefigimus, ut interim, quatuor tantum ex eis retentis, reliquas dimittere teneantur, et beneficia dimittenda huiusmodi resi­ gnari valeant in manibus Ordinariorum, ad effectum, ut de illis provideatur personis per eos nominandis, quacumque reservatione etiam generali, etiam ex qualitatibus resignantium personarum resultante non obstante, quo elapso termino nisi dimiserint, omnia vacare censeantur, ac possint libere ut vacantia impetrari, talesque praeterea retinentes poenas extravagantis,1 recolendae memoriae loannis Papae XXII etiam praedecessoris nostri incurrant. Item statuimus, ut speciales reservationes quorumcumque beneficiorum ad cuiusvis instantiam minime concedantur. § 16. Et cum S. R. E. Cardinales ceteros omnes in ipsa Ecclesia post Summum Pontificem honore ac dignitate praecedant, conveniens ac debi­ tum est, ut vitae munditia, ac virtutum splendore cunctis praefulgeant. Quapropter non modo hortamur eos ac monemus, verum etiam statui­ mus, et ordinamus, ut de cetero quilibet Cardinalium pro tempore existens, iuxta doctrinam Apostoli ita sobrie, caste, ac pie vivat, ut non solum a malo, sed ab omni etiam specie mali abstinens, coram hominibus luceat. Deumque in primis operibus honorificet. Sint omnes vigiles, ac divinis officiis, Missarumque celebrationibus intenti, habeantque Cappellas suas in loco honesto, prout facere consueverunt. Sitque eorum domus, familia, mensa, suppcllexque non fastu, aut pompa, neque superfluis rebus, neque aliquo modo reprehensibilis, ne peccandi, excedendique modum licentia inde nasca­ tur, sed ut aequum est, modestiae et frugalitatis speculum dici mereantur. Illis itaque sint contenti, quae sacerdotalem praeseferant modestiam. Ac Prae­ latos, et quoscumque alios insignes viros ad Romanam Curiam venientes, benigne, honorificequc, tam publice quam privatim tractent, et apud nos, et successores nostros gratiose, liberaliterque eorum négocia commendata susci­ piant § 17. Praeterea ministerium indecorum Episcoporum, Praelatorumque in domibus non habeant ne ceteris praeesse instituti, et sacro caractère insi‘ C. un., de praebendis et dignitatibus, tit. 111, in Extravag. loan. XXII Romani Pontifices 105 gniti, in vilia descendant ministeria, passimque Pastoralis officii contemptum inducant. Eos itaque quos vel nunc habent, vel in posterum sunt habituri, honorifice, ut fratres, ac iuxta eorum status condecentiam tractent. § 18. Cumque Romano Pontifici communi omnium Christifiderium patri assistant, personarum acceptatores, vel advocatos eos fieri, valde inconve­ niens est, propterea statuimus ne partialitatem suscipiant aliquam, neque Principum, aut Communitatum, vel quorumcumque aliorum contra quemquam, nisi quantum iustitia et aequitas postulat, eorumque dignitas, et conditio requirit, promotores aut defensores fiant, sed a privata omni passione seiuncti, sedandis et componendis inter quoscumque litibus, omni diligentia vacent, incumbantque. Principum, et quorumcumque aliorum ac praesertim pauperum, et Religiosorum iusta négocia pio promoveant affectu, oppressos et iniuste gravatos iuxta vires suas, et officii debitum adiuvent. § 19. Tituli sui loca, si praesentes in Curia fuerint personaliter, si vero absentes, per Vicarium idoneum semel saltem singulis annis visitent, Clericos, et Populos Ecclesiarum titulo suo subiectarum cum diligentia inquirant, vigilentque circa cultum divinum, et bona dictarum Ecclesiarum, moresque in primis, et vitam Clericorum, et Parochianorum solerter explorent, eosque omnes, et singulos ad recte, honesteque vivendum paterno moneant affectu. Pro augmento autem divini cultus, et salute animae suae, quilibet Cardinalis, vel in vita donet, vel in mortis articulo relinquat suo titulo, quantum sit satis ad Presbyterum unum commode ibi sustentandum, vel si Ecclesia indi­ geat reparatione, vel alia subventione, tantum illi relinquat, vel donet, quan­ tum conscientiae suae videbitur. § 24. Habeat itaque eorum quisque Sacerdotes, et Levitas honestis vesti­ mentis indutos, attenteque provideat, ne quis in familia sua quoquo modo beneficiatus, et in sacris ordinibus constitutus, vestes portet versicolores, nec eo habitu utatur, qui ordini Ecclesiastico parum conveniat. Quare in Presby­ teratus ordine constituti, vestes colorum, quae Clericis iure non prohibeantur, deferre debeant, usque ad talos saltem dimissas, et habentes dignitates in Cathedralibus, et Canonici etiam dictarum Cathedrarium, ac primam digni­ tatem in Collegiatis habentes, et Cardinalium Cappellani Missas celebrantes, caputium deferre in publico teneantur, Scutiferis vero paulo supra talos con­ cedantur. Parafrenarii quia in assiduo sunt motu, ministerioque funguntur laboriosiore, brevioribus, ac magis expeditis vestibus uti possint, etiamsi fue­ rint Clerici, dummodo in Presbyteratus ordine non sint constituti. Ita tamen ut ab honestate non discedant, sed ita vivant, ut mores Ecclesiasticis suis ordinibus non discrepent. Reliqui vero Clerici temperate, ac modeste omnia faciant, et tam ipsi Clerici beneficiati, quam in sacris ordinibus constituti, comam aut barbam non nutriant, neque mulas, aut equos cum phaleris, ornamentisque ex velluto, aut serico factis habeant, sed eiusmodi rebus ex panno tantum, aut corio simpliciter utantur. Si quis autem familiarium prae­ dictorum contrafecerit, aut post tres menses legitima monitione praecedente, a praesentium publicatione, huiusmodi vestes prohibitas gestaverit, in excom­ municationem incurrat. Si vero infra tres alios menses non se correxerit, a perceptione fructuum ex beneficiis quae obtinet, suspensus intelligatur. i 06 Romani Pontifices Romani Pontifices Quod si per alios sex menses in huiusmodi pertinacia obstinatus perman­ serit, legitima similiter monitione praecedente, beneficiis omnibus, quaecum­ que habet, privatus sit, et esse censeatur, caque sic vacantia, a Sede Apostolica libere impetrari valeant. § 25. Quae omnia, et singula in nostris, et cuiuscumque Rom. Poni pro tempore existentis Familiaribus, et similiter in omnibus aliis clericis beneficiatis, vel in sacris ordinibus constitutis, ac etiam Curialibus locum habere volumus. Hoc uno tantum excepto, quod dicti nostri, et Rom. Pont. Familiares, rubri coloris vestimenta gestare possint, pro decentia, et consuetu­ dine dignitatis Pontificalis. § 26. Et quoniam ad Cardinales maxime spectat, operum optimorum cura, pro viribus laborabunt scire quae Regiones haeresibus, erroribusque, ac superstitionibus contra veram et orthodoxam fidem infectae sint, et ubi Divinorum mandatorum Ecclesiastica deficiat disciplina, quique Reges, ac Principes seu Populi bellis infestentur, vel infestari timeant. Haec et huius­ modi scire, ac nobis, et Rom. Pont, pro tempore existent! referre operam dabunt, ut opportuna et salutaria talibus malis ac pestibus remedia, vigilanti studio excogitari valeant. § 28. Et cum Card, officium in primis versetur in frequenti Rom. Pont, assistentia, et Sedis Apostolicae negotiis, propterea statuimus, ut omnes Card, in Rom. Curia resideant, et qui sunt absentes, si in Italia, intra sex menses, si extra Italiam, infra annum, a die publicationis praesentis consti­ tutionis revertantur. Alioquin fructus beneficiorum, et omnium officiorum suorum emolumenta amittant, omnibusque privilegiis generaliter et specia­ liter Card, concessis quamdiu, abfuerint, omnino careant; exceptis tamen illis, quos ratione officii ab Apostolica Sede iniuncti, vel de Romani Pontificis mandato, aut licentia, vel iusto metu, aut quavis alia legitima causa impe­ diente, vel aegrotationis, abesse contingat, privilegiis, induitis, et immunitati­ bus eisdem Cardinalibus concessis, et in Bulla nostra sub data coronationis nostrae 1 contentis, et expressis in suo robore nihilominus permanentibus. § 32. Et cum omnis aetas ab adolescentia prona sit ad malum, et a teneris assuefieri ad bonum, magni sit operis, et effectus : Statuimus et ordi­ namus, ut Magistri Scholarum, et Praeceptores, pueros suos, sive adolescen­ tes, ne dum in grammatica, et rhetorica, ac ceteris huiusmodi audire, et instruere debeant, verum etiam docere teneantur ea, quae ad Religionem per­ tinent, ut sunt praecepta divina, articuli fidei, sacri Hymni, et Psalmi, ac Sanctorum vitae, diebusque festivis nihil aliud eos docere possint, quam in rebus ad Religionem, et bonos mores pertinentibus, eosque in illis instruere, hortari, et cogere in quantum possunt teneantur, ut nedum ad Missas, sed etiam ad Vesperas, divinaque officia audienda, ad Ecclesias accedant, et simi­ liter ad praedicationes et sermones audiendos impellant, nihilque contra bonos mores, aut quod ad impietatem inducat, eis legere possint. § 33. Ad abolendam vero exeerabilem blasphemiam, quae in maximum divini nominis, et Sanctorum contemptum supra modum invaluit: Statuimus 1 Dum singularem, 19 mart. 1513. - Bull. Rom., tom. 3, m, p. 350-353 107 et ordinamus, ut quicumque Deo, palam seu publice maledixerit, contumeliosisque atque obscoenis verbis Dominum Nostrum lesum Christum, vel gloriosam Virginem Mariam eius genetricem expresse blasphemaverit, si munus publicum, iurisdictionemve gesserit, perdat emolumenta trium men­ sium pro prima, et secunda vice dicti officii; si tertio deliquerit, illo eo ipso privatus existât: si Clericus, vel Sacerdos fuerit, eo ipso quod de delicto huiusmodi fuerit convictus, etiam beneficiorum quaecumque habuerit, fructibus applicandis ut infra, unius anni mulctetur, et hoc sit pro prima vice, qua blasphemus ita deliquerit. Pro secunda vero si ita deliquerit, et convictus, ut praefertur, fuerit, si unicum habuerit beneficium eo privetur; si autem plura, quod Ordinarius maluerit, id amittere cogatur. Quod si tertio eius sceleris arguatur et convincatur, dignitatibus ac beneficiis omnibus quaecumque habuerit, eo ipso privatus existât, ad eaque ulterius retinenda inhabilis reddatur, eaque libere impetrari, et conferri possint. Laicus vero blasphemans, si nobilis fuerit, poena XXV ducatorum mulctetur, et pro secunda vice, L Fabricae Basilicae Principis Apostolorum de Urbe applican­ dorum, et aliis ut infra deducitur. Pro tertia vero, nobilitatem perdat. Si vero ignobilis ac plebeius fuerit, in carcerem detrudatur, quod si ultra duas vices publice blasphemans deprehensus fuerit, mithra infami per integram diem ante fores Ecclesiae principalis mithratus stare cogatur, si vero pluries in hoc ipsum peccatum lapsus fuerit, ad perpetuos carceres, vel ad triremes damnetur, ad iudicis deputati arbitrium. In foro autem conscientiae, nemo blasphcmiae reus, absque gravissima poenitentia, severi confessoris arbitrio iniuncta, possit absolvi. Qui vero reliquos Sanctos blasphemaverit, arbitrio iudicis, rationem personarum habituri, mitius aliquanto puniri volumus. Sta­ tuimus etiam, ut saeculares iudices, qui contra tales blasphemiae convictos, non animadverterint, eosque iustis poenis minime affecerint, quantum in eis fuerit, quasi eidem sceleri obnoxii, eisdem quoque poenis subiiciantur. Qui vero in illis inquirendis, puniendisque diligentes, et severi fuerint, pro qua­ libet vice decem annorum indulgentiam consequantur, et tertiam partem mulctae pecuniariae habeant. Quicumque vero blasphemantem audierint, eum verbis acriter obiurgare teneantur, si citra periculum suum id fieri posse continget, cumdemque deferre, vel notificare apud Indicem Ecclesiasticum, seu saecularem intra triduum debeant. Quod si plures dictum blaspheman­ tem simul audiverint, singuli eum accusare teneantur, nisi forte omnes con­ venerint, ut unus pro cunctis tali fungatur officio. Quos omnes in virtute sanctae obedientiae hortamur, et monemus in Domino, ut pro divini nominis reverentia et honore, in suis dominiis ac terris praemissa omnia servari, et exactissime exequi mandent, ac faciant, uberrimam ab ipso Deo tam boni ac pii operis mercedem habituri, similernque annorum decem indulgentiam, ab Apostolica Sede consecuturi, cum tertia parte mulctae qua dictus bla­ sphemus plectetur, quotiens tale scelus puniendum curaverint, quam quidem indulgentiam, et reliquam tertiam mulctae partem, accusatori blasphcmi nomen deferenti, similiter concedi, et assignari volumus, aliis poenis contra huius­ modi blasphemos per sacros canones expressis, nihilominus in suo robore manentibus. IN Romani Pontifices § 34. Ut clerici praesertim caste, continenterque, iuxta canonum praecepta vivant, statuimus, ut contrafacientes acriter secundum canones puniantur. § 35. Si quis vero, tam laicus quam Clericus, de crimine propter quod venit ira Dei in filios diffidentiae, convictus fuerit, poenis per sacros canones, aut ius civile respective impositis puniatur. § 36. Concubinarii autem, sive laid sive Clerici fuerint, eorumdem cano­ num poenis mulctentur, neque Superiorum tolerantia, seu prava consuetudo, quae potius corruptela dicenda est, a multitudine peccantium, aliave quae­ libet excusatio, eis aliquo modo suffragetur, sed iuxta iuris censuram severe puniantur. Ad bonum vero, et quietum regimen Civitatum, ac locorum omnium Romanae Ecclesiae subiectorum, constitutiones bonae memoriae Aegidii Episcopi Sabinen. olim editas, innovamus, easque inviolabiliter ser­ vari praecipimus, et mandamus. ■ § 37. Et ut nefariae simoniae labes ac pestis non solum a Romana Curia, sed ex omni etiam Christiana ditione in perpetuum eiiciatur, consti­ tutiones per antecessores nostros, etiam in sacris Conciliis contra huiusmodi simoniacos editas innovamus, easque inviolabiliter servari praecipimus, ac poenas in eis contentas pro expressis et insertis haberi, et delinquentes etiam auctoritate nostra affici volumus. § 38. Statuimus quoque et ordinamus, ut quilibet habens beneficium, cum cura vel sine cura, si post sex menses ab obtento beneficio divinum officium non dixerit legitimo impedimento cessante, beneficiorum suorum fructus suos non faciat pro rata omissionis recitationis officii, et temporis: sed eos tamquam iniuste perceptos in fabricam huiusmodi beneficiorum, vel pauperum eleemosynas erogare teneatur. Si vero ultra dictum tempus in simili negligentia contumaciter permanserit, legitima monitione praecedente, beneficio ipso privetur, cum propter officium detur beneficium. Intelligatur autem officium omittere, quoad hoc ut beneficio privari possit, qui per quin­ decim dies illud bis saltem non dixerit, Deo tamen ultra praemissa de dicta omissione redditurus rationem. Quae poena in habentibus plura beneficia rei­ terabitis toties sit, quoties contrafacere convincantur. § 39. Et cum fructuum Ecclesiarum Cathedralium, et Metropolitan. Monasteriorumque, et aliorum quorumcumque Beneficiorum Ecclesiastico­ rum plenaria dispositio, et administratio, ad nos, et Rom. Pont, pro tem­ pore existen. et illos etiam, qui eiusmodi Ecclesias, Monasteria, et Beneficia iure et canonice obtinent, solum pertineant, saecularesque Principes, omni etiam divino iure id prohibente, dictis Ecclesiis, Monasteriis, ac Beneficiis intromittere se nullatenus debeant: Statuimus et ordinamus, ut fructus, reddi­ tus, et proventus Ecclesiarum, Monasteriorum, ac Beneficiorum per saeculares ullos Principes, etiam si Imperatores, Reges, Reginacvc, seu Respublicae, vel Potentatus fuerint, aut per eorum Officiales, seu ludices etiam Ecclesiasticos vel quascumque alias personas publicas vel privatas.de eorumdem Imperatoris, Regum, Reginarum, ac Principum, Rerumque publicarum, vel Potentatuum mandato sequestrari, occuparive, aut modo aliquo detineri: ipsique huius­ modi Ecclesias, Monasteria, ac Beneficia obtinen. sub praetextu fabricae, instaurationisque, sine Rom. Pontificis pro tempore existentis expressa licen- Romani Pontifices tia, aut eleemosynarum, seu quovis alio colore, aut fuco, impediri non debeant, quominus de illis ut antea libere, ac sine impedimento disponere valeant. Et si sequestrati fuerint, occupative, aut detenti, integre, libereque, ac sine exceptione vel mora, Praelatis ad quos de iure, legitimeque spectant, resti­ tuantur, de quibus, si dissipati nusquam reperiri possint, eorum iusta aesti­ matione facta, dictis Praelatis satisfieri volumus per eos, qui dictas seque­ strationes, applicationes, dissipationesque fecerint, aut fieri mandaverint, sub poena excommunicationis, aut interdicti Ecclesiastici a talium Principum terris, et dominio, eo ipso incurrendis. Et ut eorum, ac eiusdem sublecto­ rum bona ubicumque reperta, si moniti parere noluerint, capi, et retineri possint Ipsi vero contrafacientes, tam supradictis poenis, quam privationis feudorum, et privilegiorum, quae a nobis, et Romana vel aliis Ecclesiis nunc et pro tempore obtinuerint, et aliis contra violatores, et oppressores liber­ tatis Ecclesiasticae, etiam per extravagantes, et alias Constitutiones, etiam incognitas, et forsan in usu non existentes, impositis, quarum omnium teno­ res pro expressis et insertis habentes innovamus, ac perpetuum firmitatis robur habere decernimus, et declaramus, ac secundum eas per quoscumque ludices, etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales sublata, et adempta eis aliter indicandi, declarandique potestate, sententiari, iudicari, et interpretari debere volumus, atque mandamus. § 40. Et cum a iure, tam divino quam humano Laicis potestas nulla in Ecclesiasticas personas attributa sit, innovamus omnes, et singulas Constitu­ tiones fel. rec. Bonifacii Papae VIII etiam Praedecessoris nostri, quae incipit: Felicis,1 et Clementis V quae incipit: Si quis suadente,2 necnon quascumque alias Apostolicas sanctiones in favorem libertatis Ecclesiasticae, et contra eius violatores quomodolibet editas, et poenis etiam contra talia praesumentes in Bulla quae legitur in Coena Domini, contentis, in suo robore permansuris. Et cum in Laterancn. pariter ac Conciliis generalibus, sub excommunica­ tionis poena, prohibitum fuerit, ne Reges, Principes, Duces, Comites, Baro­ nes, Respublicae, et alii Potentatus quicumque, Regnis, Provinciis, Civita­ tibus, ac Terris quoquo modo praesiden. collectas, decimas, et alia huiusmodi onera, Clericis, Praelatis, et aliis quibuscumque personis Ecclesiasticis impo­ nant, exigantque, neve a sponte etiam dantibus, et consentientibus etiam recipiant, atque in praemissis auxilium, favorem, consiliumve palam, vel occulte praestantes, in excommunicationis latae sententiae poenam eo ipso incidant, et ipsae quoque Respublicae, ac Communitates, et Universitates circa hoc quomodolibet delinquentes, Ecclesiastico eo ipso subiiciantur inter­ dicto, Praelati etiam praemissis absque Rom. Pont, expressa licentia ultro consentien. excommunicationis, et depositionis poenam ipso facto incurrant Statuimus, et ordinamus ut de cetero talia praesumentes, etiam si, ut prae­ fertur, qualificati fuerint, ultra supradictas poenas, quas contravenientes eo ipso incurrere volumus, et innovamus, quod ad omnes actus legitimos, inha­ biles, et intestabiles habeantur. * C. 5, de poenis, V, 9, in Vl°. ’ C. 1, de poenis, V, 8, in Clem. 110 Romani Pontifices Romani Pontifices § 41. Et cum secundum leges civiles, et sacrorum Canonum censuras, sortilcgia per invocationem Daemonum, incantationes, ac divinationes, super­ stitionesque prohibitae sint: Statuimus, decernimus, et ordinamus, ut Clerici, qui in praemissis culpabiles inventi fuerint, arbitrio Superiorum infamia notentur; si vero non destiterint, deponantur, atque in Monasterium ad tempus arbitrio Superioris praefiniendum detrudantur; beneficiisque, et officiis Ecclesiasticis priventur. Laici vero utriusque sexus, excommunicationis, et aliis poenis iuris, tam civilis quam Canonici subiaceant. § 42. Et ut omnes ficti Christiani, ac de fide male sentientes, cuiuscum­ que generis, aut nationis fuerint, necnon Haeretici, seu aliqua haeresis labe polluti, vel ludaizantes, a Christifidelium coetu penitus eliminentur, et a quo­ cumque loco, et praesertim a Romana Curia expellantur, ac debita animad­ versione puniantur; Statuimus ut contra eos diligenti inquisitione ubique, et in dicta Curia maxime, procedatur per Indices per nos deputandos, et eius criminis reos, et legitime convictos, debitis poenis puniri; relapsos vero, absque ulla spe veniae, aut remissionis affici volumus. § 43. Et cum Constitutiones, et Ordinationes nostrae huiusmodi quas pro nunc ordinamus, vitam, mores, Ecclesiasticamque disciplinam concernant, tam Officiales nostros, quam alios, tam in Romana Curia, quam extra ubi­ que locorum commorantes, imitari convenit, illis ligari, eosque ad eorum observationem inviolabiliter teneri volumus, atque decernimus. § 44. Et ne Constitutiones ipsae aliis censuris, ac poenis in contrafacien. per antiqua iura, et Constitutiones impositis derogare in aliquo videan­ tur, cum ad augmentum editae, atque excogitatae fuerint, etiam declaramus, per earum dispositiones, ordinationesque nihil prorsus iuri communi, vel decretis aliorum Romanorum Pontificum ullatenus derogatum esse. Quinimmo si qua in eis propter perversam temporum, aut locorum vel hominum cor­ ruptelam, vel abusum, aut quamcumque aliam causam minime probandam, vigorem suum amiserint, ea ex nunc innovamus, confirmamus, et inviolabi­ liter observari mandamus. § 45. Quas nostras consultissimas Constitutiones post duos menses ab earum publicatione, ligare debere, etiam decernimus, et declaramus; distri ctius inhibentes ne quis eas glosare, vel super eis commentaria, interpretationesve facere absque speciali nostra, vel Sedis Apostolicae licentia, prae­ sumat. Si quis autem ausu temerario contravenerit, excommunicationis latae sententiae poenam eo ipso incurrat. Nulli ergo omnino hominum, etc. Si quis, etc. [Bull. Rom., tom. 3, 111, p. 395-401], 111 66. Leo X (in Cone. Lateranen. V), const. Regimini universalis, 4 maii 1515. Regimini universalis Ecclesiae disponente Domino praesidentes, iuxta Pastoralis officii debitum, libenter intendimus utilitatibus subditorum, ad conservandam libertatem Ecclesiasticam, et removenda scandala, ponendam concordiam, et nutriendam quietem inter Ecclesiarum Praelatos, et eorum subditos, eo propensius Apostolicae solicitudinis studium adhibemus, quo dissensionem talium fore dispendiosam experimento comprobatur, necnon indulta pariter, et privilegia eisdem subditis in ipsorum Praelatorum dispen­ dium, tam per Praedecessores nostros, quam Sedem Apostolicam concessa, ita libenter moderamur, ne exinde scandala procedant, neve ex eis ulli detur materia malignandi, et personae Ecclesiasticae a bono obedientiae, necnon a divini perseverantia servitii nullatenus retrahantur. § 1. Sane nuper ad nostrum relatio fide digna perduxit auditum, quod Canonici Patriarchalium, Metropolitanarum, et Cathedralium, et Collegiatarum Ecclesiarum, et alii Clerici saeculares plura praesumunt, quae ipsis infa­ miam non parvam pariunt, et aliis inferunt laesionem, praetextu exemptionis, et libertatis a dicta Sede obtentae, Ordinariorum correctiones et ordinationes subterfugiunt, ac eorum forum, sive iudicium declinant; nonnulli etiam impu­ nitatem suorum excessuum per privilegium exemptionis obtinere sperantes, excessus ipsos committere non verentur, quos nisi per exemptionem, qua gaudent, crederent se defendi, nullatenus fuissent commissuri. Hinc itaque accidit, ut propter eorum audaciam, qui praetextu privilegii exemptionis, impunitatem excessuum obtinere confidentes, nonnulla multoties committant enormia, per quae plurimum diffamatur Ecclesia, et scandala gravia gene­ rantur, potissime autem cum talia per eos, ad quos eorum spectat cor­ rectio, incorrecta remaneant, seu illi ad quos spectat illa punire, negligunt. § 2. Nos volentes ne eo praetextu delicta remaneant impunita, morbo huiusmodi necessariam adhibere medelam, sacro approbante Concilio sta­ tuimus, ut de cetero illi, quibus exemptorum correctio et punitio a dicta Sede demandata est, circa illam vigilanter intendant, et diligenter officii sibi commissi debitum exequantur; et quamprimum eis exemptos ipsos deliquisse legitime constiterit, ita eosdem exemptos delinquentes puniant, quod iidem exempti metu poenae a suis arceantur insolentiis, et alii eorum exemplo per­ territi, prosilire ad similia merito perhorrescant. § 8. Et cum Ecclesiasticus ordo confundatur, si sua unicuique iurisdictio non servetur, Ordinariorum jurisdictioni (quantum cum Deo possumus) favere, ac litibus finem celerius imponi, et litigantium immoderatis sumpti­ bus, et expensis parci satagentes, Statuimus, et ordinamus, quod singulae causae, tam spirituales, quam civiles et mixtae, ac forum Ecclesiasticum quomodolibet concernentes, et bénéficiâtes (dummodo beneficia ipsa gene­ raliter reservata non fuerint, et ipsorum singulorum beneficiorum fructus. 112 Romani Pontifices redditus, et proventus, XXIV ducatorum auri de Camera, secundum com­ munem aestimationem valorem annuum non excedant) in prima instantia extra Romanam Curiam, et in partibus coram Ordinariis locorum dumtaxat cognosci, et terminari ; ita quod nulli ante definitivam sententiam liceat appel­ lare, nec appellatio si fuerit emissa ullatenus admitti, nisi ab interlocutoria, quae vim habeat definitivae, vel a gravamine minime concernente negotium principale, quod per appellationem a definitiva sententia reparari non possit, nisi alter collitigantium adversarii sui potentiam merito perhorrescens, seu alia probabili, et honesta causa aliter quam per proprium iuramentum saltem semiplene probata, coram Ordinario non auderet litigare. Eo enim casu, causae piae, etiam appellationum, in dicta Curia, etiam in prima instantia, committi et cognosci et terminari possint. Alioquin appellationes, et illarum, etiam aliarum causarum huiusmodi commissiones in posterum, et quidquid inde secutum fuerit, nullius sint roboris vel momenti. § 10. Et quia saepius et multiplici relatione percepimus, quampiurimas Ecclesias, et illis praesidentes Episcopos, tam citra quam ultra montes, vexari in eorum jurisdictionibus, iuribus, et dominiis, ac turbari a domicellis, Principibus, et nobilibus eorumdem, qui sub colore iurispatronatus, quod in beneficiis Ecclesiasticis habere confingunt, nullo privilegio Apostolico suffulti, sine Ordinariorum collationibus, et literis, et absque aliquo saltem colorato titulo, beneficia non solum Clericis sed etiam Laicis conferre, Sacer­ dotes et Clericos delinquentes ad eorum libitum punire, decimas omnium rerum, ad quarum solutionem de iure tenentur, ac Cathedralium, et alia quae legis Dioecesanae, et iurisdictionis sunt, et ad ipsos Episcopos dumtaxat pertinent, temere auferre, fraudare, usurpare, seu ut praemissa fiant man­ dare, ac ipsa et fructus quoscumque ne a Civitatibus, Terris, et locis eorum extrahantur prohibere, feuda, possessiones, et praedia occupare, et indebite detinere, seu ad feuda et bona ipsarum Ecclesiarum cis concedendum, ac beneficia Ecclesiastica personis per eos nominatis conferendum, minis, et ter­ roribus, ac aliis viis indirectis inducere, et compellere, et alia quamplurima damna, iacturas, iniurias, Ecclesiis, et earum Praelatis, ac Clericis praefatis inferri, non modo permittere, sed etiam expresse mandare praesumant. § 11. Attendentes igitur quod Laicis in Clericos et personas Ecclesia­ sticas, ac bona Ecclesiastica, non est attributa facultas, atque aequum ct iustum esse, ut in eos iura insurgant, qui illa offendere praesumunt. Nec· non considerantes quantum ex eis tam nostro et Apostolicae Sedis honori, quam personarum Ecclesiaslicarum quieto et prospero statui non sine dam­ nanda pernicie derogetur. Ac cupientes, eos quos ad observantiam iurium, virtutum praemia non inducunt, tam adiectarum exaggeratione poenarum, quam adiiciendarum de novo formidine, a temerariis ausibus refraenare, omnes et singulas constitutiones, quae super Decimarum solutione, et contra violatores, et raptores Ecclesiarum, et incendiarios, agrorum depopulatores, et tam S. R. E. Cardinales, quam venerabiles fratres nostros Episcopos, et alias personas Ecclesiasticas, Saeculares et Regulares, capientes, et detinentes, et eorum jurisdictionem et iura quomodolibet indebite occupantes, aut eos in eorum iurisdictionis exercitio perturbantes, seu molestantes, eos quoque 113 Pomarii Pontifices ad conferendum beneficia Ecclesiastica personis per eos nominatis, aut alias de illis pro eorum libito voluntatis disponendum, et feuda ac bona Eccle­ siastica in emphyteusim concedendum, aut alias vendendum, temere compel­ lentes; necnon statuta contra libertatem Ecclesiasticam facientes, et ad prae­ missa auxilium, consilium, vel favorem praestantes, hactenus emanarunt, innovamus. Et cum ea nedum iuri contraria, sed etiam Ecclesiasticae liber­ tati opprobriosa sint quamplurimum et adversa, ut de officio nobis credito dignam Deo possimus reddere rationem, affectibus et monitis paternis, Impe­ ratorem, Reges, Principes, Duces, Marchiones, Comites, Barones, et quos­ cumque alios alterius cuiuscumque nobilitatis, praeeminentiae, potentiae, seu potestatis, excellentiae, vel dignitatis existentes, attente hortamur in Domino, eisdem in virtute sanctae obedientiae mandantes, ut ipsi constitu­ tiones praedictas observent, et faciant a suis etiam subiectis inviolabiliter observari, quacumque consuetudine contraria non obstante, si divinam offen­ sam, et Sedis Apostolicae debitam vitare voluerint ultionem. Ac collationes de dictis beneficiis sic factas, nullas et irritas nihilominus esse decernimus, ac illis utentes reddantur inhabiles ad alia beneficia Ecclesiastica obtinenda, donec cum eis super hoc per Sedem praedictam fuerit dispensatum. § 12. Mature quoque considerantes, quod post Christi ad Coelos Ascen­ sionem, Apostoli per singulas Urbes et Dioeceses, Episcopos distribuerunt, sicut Sancta Romana Ecclesia per Orbem constituit eosdem Episcopos, in partem sollicitudinis vocando, onera gradatim distribuendo per Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos, ac sacris etiam Canonibus fuerit defi­ nitum, per eos pro morum correctione, et controversiarum decisione, et determinatione, ac mandatorum Domini observatione, fieri debere Concilium Provinciale, ac Synodum Episcopalem, ut depravata corrigerentur, et illa facere négligentes, Canonicis poenis subiacerent. Cum conveniat nos circa ea, quae rempublicam Christianam concernunt, esse intentos, desiderantes canones ipsos firmiter observari, eisdem Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis districte iniungimus, ut de officio eis commisso dignam Deo possint reddere rationem, canones, Concilia et Synodos huiusmodi fieri mandantes, quocumque privilegio non obstante, inviolabiliter observent, prae­ terquam quoad Concilium provinciale, quod de cetero singulis trienniis fieri mandamus, ad iliaque etiam exemptos accedere debere decernimus, pri­ vilegio, ac consuetudine quacumque contraria non obstante. Circa hoc autem négligentes, poenas in eisdem canonibus contentas se noverint incursuros. {Bull. Rom., tom. 3, III, p. 405-408]. 67. Leo X (in Cone. Lateranen. V), const. Inter multiplices, 4 maii 1515. Inter multiplices nostrae solicitudinis curas, illam in primis suscipere pro nostro Pastorali officio debemus, ut quae salubria, et laudabilia, ac Catholicae fidei consona, et bonis moribus conformia, nostro tempore non 8 114 Romani Pontifices solum enucleentur, verum etiam ad posteros propagentur, et quae materiam scandali praebere possent, penitus succidantur, et radicitus extirpentur, nec pullulare usquam sinantur ea in agro Dominico, et vinea Domini Sabaoth dumtaxat conseri permittendo, quibus fidelium mentes pasci spiritualiter pos­ sint, eradicatis zizaniis, et oleastri sterilitate succisa. § I. Sane cum olim inter nonnullos dilectos filios sacrae Theologiae Magistros, ac iuris utriusque Doctores, controversiam quamdam non sine populorum scandalo et murmuratione exortam, et nuper his diebus inno­ vatam esse compererimus, circa pauperum relevationem in mutuis eis publica auctoritate faciendis, qui Montes Pietatis vulgo appellantur, quique in multis Italiae Civitatibus, ad subveniendum per huiusmodi mutuum pauperum ino­ piae, ne usurarum voragine deglutiantur, a Civitatum Magistratibus, ac aliis Christifidelibus sunt instituti, atque a sanctis viris divini verbi praeconibus, et laudati, et persuasi, ac a nonnullis, etiam summis Pontificibus praedeces­ soribus nostris probati, et confirmati sint, ne praefati Montes a Christiano dogmate dissonantes, vel non, utraque parte diversimode sentiente, atque praedicante. Nonnullis enim Magistris, et Doctoribus dicentibus, eos Montes non esse licitos, in quibus aliquid ultra sortem pro libera, decurso certo tempore, per ministros huius Montis, ab ipsius pauperibus quibus mutuum datur, exigitur, et propterea ab usurarum crimine, iniustitiave, seu ab aliqua certi specie mali mundos non evadere: cum Dominus noster, Luca Evange­ lista attestante, aperto nos praecepto obstrinxerit, ne ex dato mutuo quicquam ultra sortem sperare debeamus. Ea enim propria est usurarum inter­ pretatio, quando videlicet ex usu rei, quae non germinat, nullo labore, nullo sumptu, nullove periculo lucrum foenusque conquiri studetur. Addebant etiam iidem Magistri et Doctores, in iis Montibus neque commutativae, neque distributivae iustitiae fieri satis, cum tamen iustitiae terminos con­ tractus huiusmodi excedere non debeant, si debeant approbari. Idque praeterea probare nitebantur, quia impensae pro huiusmodi Montium conservatione, a pluribus, ut aiunt, debitae, a solis pauperibus quibus mutuum datur, extor­ queantur, pluraque interdum ultra necessarias et moderatas impensas, non absque specie mali, ac incentivo delinquendi, quibusdam aliis personis, ut inferre videntur, exhibeantur. § 2. Aliis vero pluribus Magistris et Doctoribus contra asserentibus, et in multis Italiae Gymnasiis, verbo et scripto conclamantibus, pro tanto bono, tamquam Reipublicae pernecessario, modo ratione mutui nihil petatur neque speretur, pro indemnitate tamen eorumdem Montium, impensarum videlicet Ministrorum eorumdem ac rerum omnium ad illorum necessariam conser­ vationem pertinentium, absque Montium huiusmodi lucro, idque moderatum et necessarium ab iis qui ex huiusmodi mutuo commodum suscipiunt, licite ultra sortem exigi, et capi possit, nonnihil licere, cum regula iuris habeat, Quod qui commodum sentit, onus quoque sentire debeat, praesertim si Apo­ stolica accedat auctoritas. § 3. Quam quidem sententiam a fel. record. Paulo Secundo, Sixto Quarto, Innocentio Octavo, Alexandro Sexto, et Iulio Secundo Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris probatam, a Sanctis quoque et Deo devotis et in Romani Pontifices 115 magna, ob sanctitatis opinionem, existimatione habitis, Evangelicae veritatis praedicatoribus praedicatam esse ostendunt. § 4. Nos super hoc (prout nobis est ex alto concessum) opportune pro­ videre volentes, alterius quidem partis iustitiae zelum, ne vorago aperiretur usurarum, alterius pietatis et veritatis amorem, ut pauperibus subveniretur, utriusque vero partis studium commendantes, cum haec ad pacem, et tran­ quillitatem totius Reipublicae Christianae spectare videantur, sacro appro­ bante Concilio, declaramus, et definimus, Montes Pietatis antedictos per Res­ publicas institutos, et auctoritate Sedis Apostolicae hactenus probatos et con­ firmatos, in quibus pro eorum impensis, et indemnitate, aliquid moderatum ad solas Ministrorum impensas, et aliarum rerum ad illorum conservatio­ nem, ut praefertur, pertinentium, pro eorum indemnitate dumtaxat, ultra sortem, absque lucro eorumdem Montium, recipitur, neque speciem mali praeferre, nec peccandi incentivum praestare, neque ullo pacto improbari, quinimmo meritorium esse, ac laudari et probari debere tale mutuum, et minime usurarium putari, licercque illorum pietatem, et misericordiam populis praedicare, etiam cum indulgentiis a Sancta Sede Apostolica eam ob causam concessis. Ac deinceps alios etiam similes Montes cum Apostolicae Sedis approbatione erigi posse. Multo tamen perfectius, multoque sanctius fore, si omnino tales Montes gratuiti constituerentur, hoc est, si illos erigentes, ali­ quos census assignarent, quibus si non omni, saltem vel media ex parte, huiusmodi Montium Ministrorum solvantur impensae, ut ad leviorem aeris solvendi portionem, medio hoc, pauperes gravari contingat, ad quos cum huiusmodi census assignatione, pro impensarum supportatione erigendos, Christifideles maioribus indulgentiis invitandos esse decernimus. § 5. Omnes autem Religiosos, et Ecclesiasticas ac saeculares personas, qui contra praesentis declarationis et sanctionis formam, de cetero praedi­ care, seu disputare, verbo vel scriptis ausi fuerint, excommunicationis latae sententiae poenam, privilegio quocumque non obstante, incurrere volumus. § 6. Non obstantibus, etc. Nulli ergo, etc. [Bull. Rom., tom. 3, III, p. 408, 409). 68. Leo X (in Cone. Lateranen. V) const. Inter sollicitudines, 4 maii 1515. Inter sollicitudines nostris humeris incumbentes, perpeti cura revolvimus, ut errantes in viam veritatis reducere, ipsosque lucrifacere Deo (sua nobis coopérante gratia) valeamus, hoc est quod profecto desiderantes exquirimus, ad id nostrae mentis sedulo destinamus affectum, ac circa illud studiosa diligentia vigilamus. § I. Sane licet literarum peritia per librorum lectionem possit faciliter obtineri, ac ars imprimendi libros, temporibus potissimum nostris, divino 116 Romani Pontifices Romani Pontifices favente numine, inventa, seu aucta et perpolita, plurima mortalibus attulerit commoda, cum parva impensa copia librorum maxima habeatur, quibus ingenia ad literarum studia percommode exerceri, et viri eruditi in omni linguarum genere, praesertim autem Catholici, quibus Sanctam Romanam Ecclesiam abundare affectamus, facile evadere possunt, qui etiam infideles sciant, et valeant sacris institutis instruere, fideliumque collegio, per doctri­ nam Christianae fidei salubriter aggregare. Quia tamen multorum querela nostrum, et Sedis Apostolicae pulsavit auditum, quod nonnulli huius artis imprimendi Magistri, in diversis Mundi partibus libros, tam Graecae, He­ braicae, Arabicae, et Chaldeae linguarum in Latinum translatos, quam alios, Latino, ac vulgari sermone editos, errores etiam in fide, ac perniciosa dogmata etiam Religioni Christianae contraria, ac contra famam personarum, etiam dignitate fulgentium continentes imprimere, ac publice vendere prae­ sumunt, ex quorum lectura non solum legentes non aedificantur, sed in maximos potius, tam in fide quam in vita, et moribus prolabuntur errores, unde varia saepe scandala (prout experientia rerum magistra docuit) exorta fuerunt, et maiora in dies exoriri formidantur. § 2. Nos itaque, ne id, quod ad Dei gloriam, et fidei augmentum, ac bonarum artium propagationem, salubriter est inventum, in contrarium con­ vertatur, ac Christifidelium saluti detrimentum pariat, super librorum impres­ sione curam nostram habendam fore duximus, ne de cetero cum bonis seminibus spinae coalescant, vel medicinis venena intermisceantur. Volentes igitur de opportuno super his remedio providere, hoc sacro approbante Con­ cilio, ut negotium impressionis librorum huiusmodi, eo prosperetur felicius, quo deinceps indago solertior diligentius et cautius adhibetur: Statuimus, et ordinamus, quod de cetero perpetuis futuris temporibus, nullus librum aliquem, seu aliam quamcumque scripturam, tam in Urbe nostra, quam in aliis quibusvis Civitatibus, et Dioecesibus, imprimere, seu imprimi facere praesumat, nisi prius in Urbe per Vicarium nostrum, et Sacri Palatii Magi­ strum, in aliis vero Civitatibus, et Dioecesibus per Episcopum, vel alium habentem peritiam scientiae libri, seu scripturae huiusmodi imprimendae ab eodem Episcopo ad id deputandum, ac Inquisitorem haereticae pravitatis Civitatis, sive Dioecesis, in quibus librorum impressio huiusmodi fieret, diligenter examinentur, et per eorum manus propriae subscriptionem, sub excommunicationis sententia, gratis, et sine dilatione imponendam, appro­ bentur. § 3. Qui autem secus praesumpserit, ultra librorum impressorum amis­ sionem, et illorum publicam combustionem, ac centum ducatorum Fabricae Basilicae Principis Apostolorum de Urbe, sine spe remissionis, solutionem, ac anni continui exercitii impressionis suspensionem, excommunicationis sententia innodatus existât, ac demum ingravescente contumacia, taliter per Episcopum suum, vel Vicarium nostrum respective, per omnia iuris remedia castigetur, quod alii eius exemplo similia minime attentare praesumant. Nulli ergo, etc. Si quis, etc. [Bull. Rom., tom. 3, 111, p. 409, 410], 117 69. I Leo X, const. Inter graves, 25 maii 1515 Inter graves solicitudines, et curas, quibus pro Pastoralis officii, et Apo­ stolicae servitutis debito continue premimur, una est peculiaris, qua semper angimur, ut defensioni, et custodiae Civitatum, et Terrarum, et locorum nobis et S. R. E. subiectorum assidue invigilemus, ac ne perversorum teme­ rariis ausibus, a quibusvis gentium armorum ductoribus, qui sine iustitiae ministerio, sed hostili manu, et propria temeritate procedunt, occupentur, et dissipentur, omnibus remediis, et iuris auxilio opportune prohibere, quod tanto periculosius negligitur, quanto exinde turbatio, et confusio Civitatum, et Terrarum Ecclesiastici Status de facili causaretur, et Pontificalis auctoritas minueretur. § 1. Cum itaque operam efficacem adhibere debeamus, ut omnes Chri· stifideles, praesertim in terris, et locis nobis, et dictae Sedi mediate, vel immediate subiectis existentes, sublatis quibuscumque armorum strepitibus, et impedimentis quiete, et pacifice vivere valeant, omnibus iuris remediis (ubi etiam perversorum audacia exigit, vibrato Apostolicae potestatis mucrone) per censuras Ecclesiasticas providere volentes. Sane cum mente revolvimus quot, et quantos labores fel. rec. lulius Papa II praedecessor noster pro recuperatione Civitatum, Terrarum, et locorum ad Romanam Ecclesiam canonico titulo pertinentium, quae a diversis Ducibus, Principibus, et Poten­ tatibus longo tempore occupata, et detenta fuerant, passus sit, praesertim cum adductus fuerit, consilium capere de adeundis per se ipsum, visitandis, ct reformandis aliquibus Romanae Ecclesiae Civitatibus, et illarum Statu, assumptis etiam aliquibus copiis, ut contumaces compescere posset, iter matura deliberatione cum S. R. E. Cardinalibus, ipsis eum comitantibus, ampere, iliaque felici, et prospero successu, dextera Domini sibi etiam assi­ stente, recuperaverit et dictae Romanae Ecclesiae reintegraverit. § 2. Nos etiam post nostram ad summi Apostolatus apicem, divina favente clementia, assumptionem, Parmam, et Placentiam Civitates, quibus Apostolica Sedes, ea tunc vacante, spoliata fuerat, summa diligentia restitui curavimus. Et omnia quaeque per eumdem lulium praedecessorem recupe­ rata, pro nostro, et dictae Sedis honore, non minori diligentia, ac oppor­ tunis iuris remediis conservare intendimus, quam idem lulius praedecessor, cum in humanis ageret, recuperare studuerit, animo etiam semper gessimus, Reges, et Principes, ac Potentatus, quos tempore assumptionis nostrae huiusmodi inter se bello dissidentes audivimus, non armis, sed concordia, eorum differentias, et lites, Domino concedente terminari, et inter fideles quoslibet, controversias super quacumque etiam maxima importante re, via iuris, et non armis decidi, et terminari, ipsaque arma Regum, et Principum, ac Potenta­ tuum praedictorum unanimi consensu contra immanissimos Christi nominis hostes, ad fidei exaltationem converti, summo studio concupivimus. 118 Romani Pontifices § 3. Et cum a quampluribus praedecessoribus nostris Romanis Pontifi­ cibus, constitutiones, diversas censuras, et poenas in se continentes, contra occupantes Civitates, et Terras, et loca huiusmodi, aut illa hostiliter inva­ dentes emanaverint, et singulis annis censurae huiusmodi contra talia prae­ sumentes in die Coenae Domini innoventur: ea propter ne Terrarum, aut f locorum, ac iurium, seu bonorum S. R. E. curam negligere videamur, necnon ad tollendam super praemissis ignorantiae, aut cuiuslibet alterius generis excusationem, omnes, et singulas constitutiones, et literas Apostolicas, ac processus, qui singulis annis publice promulgantur in die Coenae Domini, ex more Romanorum Pontificum, ac alias quascumque constitutiones, seu canonicas sanctiones quomodolibet editas, excommunicationis, ac alias sententias, censuras, et poenas contra Civitates, et Terras, loca, et iura ad dictam Romanam Ecclesiam pertinentia occupantes, aut illa hostiliter inva­ dentes, vel ad id per se, vel alium, seu alios, auxilium, consilium, vel favo­ rem, directe, vel indirecte, aut alias quovis quaesito colore, praestare prae sumentes, cuiuscumque ordinis, praeeminentiae, et conditionis, et status, etiamsi Cardinalatus, aut Patriarchali, Regali, Reginali, aut alia quavis Eccle­ siastica, vel mundana, praefulgeant dignitate, continentes, approbamus, et innovamus, illasque inviolabiliter observari debere decernimus. § 4. Ac omnes, et singulos Reges, Duces, Principes, Marchiones, Comites, Barones, ac Communitatum, Universitatum, tam in Italia, quam extra Italiam existentium singulas personas, Civitates, Terras, et loca praesertim Parmam, et Placentiam, ad dictam Romanam Ecclesiam mediate, vel immediate perti­ nentia, seu in quarum, vel quorum aut cuiuslibet carum, vel eorum posses­ sione quomodolibet eadem S. R. E., per se, vel alium extiterit, hostiliter invadentes, aut alias cum gentibus armorum, aut stipendiariis equestribus, vel pedestribus, aut sine, etiam advocatione populorum, seu factionum, aut privatarum personarum, aut alias qualitercumque, et quomodocumque, et quovis quaesito colore, aut ingenio, absque nostra speciali licentia occu­ pantes, necnon stipendiarios, equestres aut pedestres, quomodolibet contra praesentes literas nostras, et in eis contenta militantes, aut auxilium, consi­ lium, vel favorem praestantes, ex parte omnipotentis Dei, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, auctoritate beatorum Petri, et Pauli Apostolorum, ac nostra, et de potestatis plenitudine, excommunicamus, anathematizamus, ac male­ dictionis, et damnationis aeternae mucrone percutimus, ac omnium Ecclesia­ sticarum censurarum laqueis ligatos, et irretitos esse, vigore praesentium decernimus, ac reos criminis laesae Maiestatis, et a Sede Apostolica, et a S. R. E., ac omnibus dictae Romanae Ecclesiae devotis, cum eorum bonis perpetuo diffidatos, infâmes, et inhabiles ad omnes, Ecclesiasticas, vel mun­ danas dignitates, omnesque actus legitimos, et Ecclesiastica sepultura indignos esse, auctoritate, et potestate praedictis etiam decernimus. § 5. Et generaliter Civitates, Terras, Oppida, et loca quaecumque ad quae aliquem eorumdem excommunicatorum declinare contigerit, quamdiu ibidem permanserit, etiam triduo post recessum eiusdem, Ecclesiastico inter­ dicto sublicimus, necnon excommunicatos, anathematizatos, et maledictos, titulis, dignitatibus, et honoribus, in quibus constituti existunt, et tam ipsos, Romani Pontifices 119 quam Communitates, Castra, Oppida, et loca praedicta, omnibus privilegiis, induitis, etiam Studii generalis, concessionibus, et gratiis, dignitatibus, hono­ ribus, quibus utuntur, et gaudent, seu muniti sunt, necnon bonis omnibus, quae in feudum, vel in emphyteusim, seu alias a praefata Romana, vel aliis Ecclesiis, Monasteriis, et locis Ecclesiasticis, aut alias quomodolibet, etiam ab Imperatore, Regibus, seu aliis Principibus, ac saecularibus potestatibus obti­ nent, penitus privamus, dictaque bona feudalia, vel emphyteutica, ut prae­ fertur, obtenta, ad dominos suos reverti debere, ita ut de. illis libere dispo­ nere possint, decernimus. § 6. Et si aliqui ex excommunicatis, anathematizatis, et maledictis prae­ dictis, clerici, saeculares, vel Praelati, etiam in Archiepiscopali, Episcopali, vel alia dignitate, etiam Cardinalatus honore, et beneficiati fuerint, illos dignitate, ac titulo Cardinalatus, necnon Praelaturis, administrationibus, regi­ mineque, ac omnibus, et singulis beneficiis, dignitatibus, personatibus, offi­ ciis, canonicatibus, et praebendis, aliisque beneficiis Ecclesiasticis, ac ordi­ nibus, etiam Sacerdotalibus, ad quos promoti forent, sine ulla spe restitutionis, et absque alia citatione, seu declaratione, privamus, et ex nunc privatos esse per praesentes decernimus. § 7. Absolvi autem a praedictis censuris, sententiis, ac poenis nullus ex supradictis per alium quam per Romanum Pontificem, nisi dumtaxt in mortis articulo constitutus possit, nec etiam tunc, nisi quantum fieri potest, satisfactione praevia, et de stando Sanctae Matris Ecclesiae mandatis, et similia ulterius non committenda, legitima cautione praestita, aliter autem absolvere, aut indignos sepultura Ecclesiastica, ut praefertur, sepelire prae­ sumentes, supradictis omnibus, et singulis poenis eo ipso subiicimus. Quod­ que de beneficiis praedictis possit, et debeat per Sedem praedictam dum­ taxat, seu ab illa specialem facultatem habentes, absque alia declaratione incursus poenae huiusmodi, libere illico provideri, auctoritate praedicta, et ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine. § 8. Ac omnibus, et singulis Civitatum, et Terrarum nobis, et Romanae Ecclesiae mediate, vel immediate subiectarum personis, sub eisdem poenis, quas eo ipso si contrafecerint, absque alia declaratione incurrant, et a quibus, ut praefertur, nonnisi a nobis, et successoribus nostris, praeterquam in mortis articulo constituti, et debita satisfactione praemissa, absolvi possint, in virtute sanctae obedientiae, districte praecipiendo mandamus, ne aliquas gentes armi­ geras, praeterquam ad nostra, et dictae S. R. E. stipendia militantes, quovis quaesito colore in Civitatibus, Terris, Castris, Oppidis, et locis nostris subiectis, sine nostra speciali licentia admittere, retinere, illisquc victualia, aut aliquod subsidium quoquo modo praestare praesumant, eosque etiam si Cardinalatus honore, vel Archiepiscopali, Episcopali, aut quavis alia Eccle­ siastica, vel mundana praefulgeant dignitate, si contrafecerint, ipso facto eisdem poenis subiacere, Civitates quoque, Terras, Castra, Oppida, et loca praedicta, ad quae inobedientes huiusmodi declinare, et in quibus moram trahere contigerit, Ecclesiastico supposita interdicto, tamdiu firmiter obser­ vando, donec compuncti corde, huiusmodi interdicti relaxationem, debita satisfactione praemissa, meruerint obtinere, ac ibidem permanserint, et per 120 Romani Pontifices triduum post eorum discessum, auctoritate Apostolica, scientia, et potestau praedictis, decernimus. [Bull. Rom., torn. 3, III, p. 410-412]. 70. Leo X (in Cone. Lateranen. V), const. Pastor aeternus, 19 dec. 1516. Pastor aeternus gregem suum, usque ad consummationem saeculi num quam deserturus, ita Apostolo teste, obedientiam dilexit, ut pro expiando primi parentis inobedientiae peccato seipsum humiliaverit, factus obediens usque ad mortem, migraturus vero ex mundo ad Patrem in soliditate petrae, Petrum eiusque Successores Vicarios suos instituit, quibus ex libri Regum testimonio ita obedire necesse est, ut qui non obedierit morte moriatur, et ut alibi legitur, in Ecclesia esse non potest, qui Romani Pontificis Cathe­ dram deserit, quoniam Augustino, Gregorioque auctoribus, sola obedientia est mater, custosque omnium virtutum, sola fidei meritum possidens, sine qua quisque infidelis convincitur, etiam si fidelis esse videatur. Itaque nos eodem Petro docente solicit! esse debemus, ut quae a Rom. Pont. Praede­ cessoribus nostris, praesertim in sacris Conciliis pro obedientiae huiusmodi auctoritatis, libertatisque Ecclesiasticae, et Sedis Apostolicae defensione mature, et ex legitimis causis inchoata sunt, nostris studio, cura, et dili­ gentia debite absolvantur, et ad optatum finem perducantur, simplicium quoque animae (quarum etiam rationem Deo reddituri sumus) a dolis, et laqueis tenebrarum principis liberentur. § 1. Sane fel. rec. lulius Papa Secundus praedecessor noster post indictum ex legitimis tunc expressis causis de venerabilium fratrum suorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, de quorum numero tunc eramus, consilio, et assensu sacrum Lateranense Concilium, provide considerans cum eodem sacro Lateranen. Concilio Bituricen. Regni Franciae corruptelam, quam illi Pragmaticam Sanctionem vocant, cum maximo animarum periculo, et scan­ dalo, ac dignitatis Sedis Apostolicae detrimento, et vilipendio retroactis tem­ poribus viguisse, ct adhuc vigere, eiusdem Pragmaticae Sanctionis negotium, eodem approbante Concilio discutiendum, certis tunc nominatim deputatis Cardinalibus, et Praelatis certae Congregationis commisit. § 5. Et sicut piae memoriae Leo Papa I, Praedecessor noster, cuius in hoc libenter quoad possumus vestigia imitamur, ea quae in secunda Ephe­ sina Synodo temere contra iustitiam et Catholicam fidem gesta fuerunt, postmodum m Chalcedonen. Concilio mandavit, ac fecit, pro dictae fidei firmitate revocari, ita et nos a tam nefariae sanctionis, et contentorum in ea revoca­ tione, retrahi aut desistere salva conscientia, ac nostro, ct ipsius Ecclesiae honore non posse, aut debere censemus. § 6. Nec illud nos movere debet, quod sanctio ipsa et in ea contenta, in Basileen. Concilio edita et ipso Concilio instante a Bituricen. Congrega­ tione recepta ct acceptata fuerunt, cum ea omnia post translationem eiusdem Romani Pontifices 121 Basileen. Concilii per rec. mem. Eugenium Papam IV, etiam praedecessorem nostrum factam, a Basileen. Conciliabulo, seu potius conventicula, quae praesertim post huiusmodi translationem, Concilium amplius appellari non merebatur, facta extiterint, ac propterea nullum robur habere potuerint, cum etiam solum Rom. Pont, pro tempore existen. tamquam auctoritatem super omnia Concilia habentem, Conciliorum indicendorum, transferendorum, ac dissolvendorum, plenum ius et potestatem habere, ne dum ex sacrae Scriptu­ rae testimonio, dictis Sanctorum Patrum, ac aliorum Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum, sacrorumque canonum decretis, sed propria etiam eorumdem Conciliorum confessione manifeste constet, quorum aliqua referre placuit, reliqua vero utpote notoria silentio praeterire. In Alexandrina enim Synodo Athanasio ibidem existente, Felici Romano Pontif. ab eadem Synodo scriptum fuisse legimus, Nicaenam Synodum statuisse non debere absque Roman. Pont, auctoritate Concilia celebrari. Neque nos latet etiam eumdem Leonem Pont. Ephesinam secundam Synodum ad Chalcedonem statuisse. Martinum etiam Papam V praesidentibus suis in Concilio Senen. potestatem transferendi Concilium nulla consensus ipsius Concilii mentione habita dedisse. Ephesinam quoque primam Synodum Caelestino ac Chalce­ donem eidem Leoni Sextam, Agathoni Septimam, Hadriano Octavam, Nicolao Octavam etiam Constantinopolitan. Synodum Hadriano Roman. Pontif. prae­ decessoribus nostris maximam reverentiam exhibuisse, eorumdemque Pontif. institutionibus, et mandatis in sacris Conciliis per eos editis et factis reve­ renter et humiliter obtemperasse. Unde Damasus Papa, et ceteri Episcopi Romae congregati scribentes de Concilio Ariminen. Episcopis in Illyrico con­ stitutis praeiudicium aliquod per numerum Episcoporum Arimini congrega­ torum fieri non potuisse testantur, quandoquidem constet Roman. Pontif., cuius ante omnia dicebat spectari decretum, talibus non praebuisse consen­ sum, eumdemque Leonem Pontificem universis Siciliae Episcopis scribentem idem voluisse apparet, consueveruntque antiquorum Conciliorum Patres pro eorum, quae in suis Conciliis gesta fuerunt, corroboratione, a Rom. Pont, subscriptionem, approbationemque humiliter petere, et obtinere, prout ex Nicaena, et Ephesina, ac Chalcedonen. huiusmodi, et Sexta Constantinopolitana, et Septima eadem Nicaena, ac Romana sub Symmacho Synodis habitis earumque gestis, necnon in Aimari libro de Synodis manifeste colligitur, quod etiam novissime Constanticn. Patres fecisse constat Quam laudabilem consue­ tudinem si Bituricen. et Basileen. secuti fuissent, huiusmodi molestia proculdubio careremus. §7. Cupientes quoque huiusmodi negotium ad debitum finem perduci, ac tam vigore citationum hactenus a nobis, et praefato lulio Praedecessore ex abundanti emanatarum, quam aliorum praemissorum, quae ita notoria sunt, ut nulla valeant excusatione, aut tergiversatione celari, etiam ex nostro Pastorali officio procedentes, omnesque, et singulos tam iuris, quam facti defectus, si qui forsan in praemissis intervenerint, supplentes, ex certa nostra «cientia, et de Apostolicae potestatis plenitudine (eodem sacro approbante Concilio) tenore praesentium praefatam Pragmaticam Sanctionem, seu cor· ruptelam, eiusque approbationem quomodolibet emanatam, omniaque et sin­ 122 Romani Pontifices gula decreta, capitula, statuta, constitutiones, sive ordinationes in eadem quomodolibet contentas, seu etiam insertas, ac ab aliis prius editas, necnon consuetudines, stylum, usum, sive potius abusum ex ea in hanc usque diem quomodolibet emanatos, seu observatos, nullius roboris, vel momenti fuisse, et esse decernimus, et declaramus. Necnon ad abundantiorem cautelam eam· dem Bituricen. sanctionem, sive corruptelam, eiusque approbationem tacitam, vel expressam, ut praefertur, et in ea contenta omnia, et singula etiam inserta quaecumque revocamus, cassamus, abrogamus, irritamus, annullamus, ac damnamus, et pro infectis, revocatis, cassatis, abrogatis, irritatis, annullatis, et damnatis haberi volumus, decernimus, et declaramus. [Bull. Rom., tom. 3, III, p. 430-433J. 71. Leo X (in Cone. Lateranen. V), const. Supernae Maiestatis, 19 dec. 1516. Supernae Maiestatis praesidio, per cuius ineffabilem providentiam cae­ lestia simul et terrena diriguntur, super gregem Dominicum nobis commis­ sum, speculatoris officium (quantum imbecillitati nostrae conceditur) exer­ centes, totaque mente nobiscum ipsi revolventes inter alia complura et magna ad nos pertinere, ut munus praedicationis, quod in Ecclesia Dei praecipuum, ac pernecessarium, magnique fructus atque utilitatis, dummodo recte et ex sincera caritate erga Deum et proximum praeceptisque, et exemplis sanctorum Patrum, qui haec profitentes cum fidei fundatione, et propagatione plurimum Ecclesiae contulerunt, exerceatur; quippe quod Redemptor noster primus fecit, et docuit, et eius praecepto, et imitatione duodenus ille Apostolorum numerus, quasi totidem coeli, Dei veri gloriam enarrantes per Orbem terra­ rum, universum genus humanum, quod sub peccati iugo vetusta servitute continebatur, sensim ab eorum tenebris educentes, et ad perpetuae salutis lucem excitantes, verbum ipsum in omnem terram, et in fines orbis terrae, tum ipsi prius, tum deinde sui successores longe lateque propagaveruirt, altissimeque fundaverunt, ut qui nunc tantum subeunt onus, meminisse debeant, creberrimeque secum revolvere, praeter auctoris ipsius, ac funda­ toris lesu Christi pientissimi Redemptoris, Petri etiam et Pauli ceterorumque Apostolorum, et Domini Discipulorum se vices, quoad hoc officium, subire, ac sustinere. § 1. Sane fide dignorum relatione percepimus, quod nonnulli Praedia­ tores nostris temporibus (quod dolenter referimus) non attendentes, se eorum, quos diximus, et insuper Sanctorum Ecclesiae Doctorum, aliorumque sacram Theologiam profitentium, qui assistendo iugiter Christianis, ac se falsis pro­ phetis rectam fidem subvertere annitentibus opponentes, Ecclesiam militantem illaesam prius, per se talem eam esse manifestarunt, officium exercere, et non nisi utilia concurrenti eorum sermonibus populo ad vitiorum extirpationem, virtutum laudem, animarum denique salutem fidelium, meditanda, et perfi­ cienda debere assumere, multa tamen, et varia contra institutiones, et exemph, Romani Pontifices 123 quae diximus, quandoque etiam scandalosa populis praedicare, quod mentem certe nostram mirum in modum commovit, dum nobiscum ipsi mente vol­ vimus, quod illi officii immemores sui, in suis sermonibus non ad utilitatem audientium, sed ad suam potius ostentationem laborantes, vanis quorumdam auribus blandiuntur, qui ad hoc iam devenisse apparent, ut verificetur dictum Apostoli ad Timotheum ita scribentis: Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem converten­ tur; quorum falsas, et inanes mentes, praedicantes ipsi praefati non modo in rectam veramque viam reducere minime student, sed illas maioribus etiam erroribus implicant, dum sine ulla canonum attestatione, vel reverentia, immo contra ipsas canonicas sanctiones, sacrae Scripturae sensum multifariam per­ vertentes, temereque ac perperam plerumque interpretantes, contra veritatem praedicare, terroresque ac minas, multaque mala propediem affutura, iamque ingruentia, nulla prorsus legitima ratione muniti, sed suo dumtaxat sensui obsequentes comminantur, repraesentant, adesseque asseverant; plerumque etiam vana quaedam, et inania, et alia huiusmodi populis ingerere, et (quod enormius est) ab aeternitatis lumine, et Sancti Spiritus admonitione, aut infu­ sione, illa se habere asserere audent. Cumque ii sub confictorum miraculorum mendaciis, varios errores fraudesque disseminent, denique populos, quos in Evangelica doctrina sedulo instruere, et in vera fide retinere, et conservare deberent, sermones suos, a sensu, et praeceptis universalis Ecclesiae retra­ hentes, a sacrisque constitutionibus, quas maxime sequi deberent, deviantes, auditores suos amovent, ac longe faciunt a salute. Per haec namque, et aha huiusmodi simpliciores homines, et ad deceptionem procliviores, a via salutis, et obedientia Rom. Ecclesiae deviantes, in errores varios perfacile inducuntur. § 2. Propterea Gregorius huius muneris peritissimus, et fervore caritatis incensus, praedicatores vehementer hortatur et monet, ut dicturi ad populum, prudentes cautique accedant, ne dicendi impetu rapti, verborum erroribus quasi iaculis audientium corda configant, et cum sapientes fortasse videri desiderant, decepti speratae virtutis compagem insipienter discindant. Saepe namque verborum effectus amittitur, cum loquacitate importuna, vel incauta, audientium corda levigantur. Et sane in nullo alio rudem ii plebem maiori damno scandaloque afficiunt, quam cum, vel tacenda praedicant, vel falsa, et inutilia docendo, eam in errorem inducunt. Quae quoniam huic sacrae Religioni divinitus institutae, ut nova, et aliena, omnino contraria esse no­ scuntur, gravi certe accuratoque sunt examine digna, ne scandalum populo Christiano, et suorum auctorum, ac aliorum animabus interitum pariant. § 3. Nos igitur sanctae Dei Ecclesiae (cui disponente Domino praesi­ demus, quae quidem unum est, et Deum unum praedicat, colit, ac unam fidem firmiter, et sincere confitetur, iuxta illud Prophetae vaticinium: Qui habitare facit unius moris) uniformitatem, quantum cum Deo possumus, posthabitam reducere, et retentam conservare, quique populo verbum Dei praedicant, tales esse cupientes, ut eorum praedicatione, Ecclesia nullum scan­ dalum patiatur, et si qui corrigibiles sunt, ab his, quae proximis nostrisque temporibus praesumpserunt, cum nonnullos eorum, praeter illa quae diximus, 124 Romani Pontifices in praedicationibus non viam amplius Domini in virtute docentes, non Evan­ gelium, ut deberent, explanantes, sed conficta miracula, et nova, ac falsa vati­ cinia, aliaque levia, ab anilibus fabulis parum distantia, magnumque scandalum parientia, nulla devotionis, et auctoritatis, ciusque improbantis, ac repellentis haec, habita ratione, vastis clamoribus imprimere, ac suadere ubique conantes, et ne Pontificali quidem dignitate fulgentibus, et aliis Ecclesia Praelatis par­ centes, quibus potius honorem, ac reverentiam exhibere deberent, sed in eorum personas, ac statum audaciter, ac temere invehi consuevisse, et alia huiusmodi commisisse constat, in futurum abstineant, ut tam periculosum contagiosumque malum, ac mortifera pestis radicitus evellatur, et arefactum ita penitus deleatur, ut nec memoria eius remaneat, sacro approbante Concilio statuimus, et ordinamus, ut nullus tam clericus saecularis, quam cuiuscumque etiam Mendicantium Ordinis regularis, aut quivis alius, ad quem facultas praedicandi, tam de iure, quam de consuetudine, vel privilegio, aut alias pertinet, ad huiusmodi officium exercendum admittatur, nisi prius per Supe­ riorem suum respective diligenter examinatus (in qua re conscientiam ipsius Superioris oneramus), ac morum honestate, doctrina, probitate, prudentia, et vitae exemplaritate ad illud aptus, et idoneus reperiatur, et hic, quocumque postea praedicaturus accesserit, de huiusmodi examine, et idoneitate sua per literas authenticas, seu alias sui examinatoris, approbatorisque Episcopis, et aliis locorum Ordinariis fidem legitime faciat. § 4. Mandantes omnibus qui hoc onus substinent, quique in futurum substinebunt, ut Evangelicam veritatem, et sanctam Scripturam iuxta declara­ tionem, interpretationem, et ampliationem Doctorum, quos Ecclesia, vel usus diuturnus approbavit, legendosque hactenus recepit, et in posterum recipiet, praedicent, et explanent; nec quidquam eius proprio sensui contrarium aut dissonum adiiciant, sed illis semper insistant, quae ab ipsius sacrae Scrip­ turae verbis, et praefatorum Doctorum interpretatione, rite et sane intellectis, non discordant. § 5. Tempus quoque praefixum futurorum malorum, vel Antichrist) adventum, aut certum diem indicii praedicare, vel asserere nequaquam prae­ sumant; cum veritas dicat: Non esse vestrum nosse tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate, ipsosque qui hactenus similia asserere ausi sint, mentitos, ac eorum causa reliquorum etiam recte praedicantium auctoritati non modicum detractum fuisse constet; inhibentes omnibus, et singulis Clericis saecularibus, vel regularibus praefatis, ceterisque cuiuscumque status, gradus, et Ordinis existant, qui hoc onus assument, ne de cetero in sermonibus suis publicis, alia quaequae futura cx literis sacris constanter praedicere, nec illa a Spiritu Sancto vel divina revelatione se habuisse affir­ mare, et alienas inanes divinationes asseverando, aut alio quocumque modo tractanda assumant, sed ex divinae vocis praecepto Evangelium omni crea­ turae cum vitiorum detestatione, et virtutum commendatione, et enucleent, ct pacem ac dilectionem mutuam a Redemptore nostro tantopere commen­ datam, ubique foventes, non scindant vestem inconsutilem Christi, sed ab Episcoporum, et Praelatorum, ac aliorum Superiorum, eorumque status scandalosa detractione, quos coram vulgo, et Laicis non modo incaute, sed etiam Romani Pontifices 125 intemperanter reprehendunt, et mordent, et ab eis male gestorum expressis quandoque nominibus aperta, et manifesta redargutione abstineant. § 6. Denique constitutionem felicis record. Clementis Papae V, quae incipit, Religiosi, quam tenore praesentium innovamus, et approbamus, invio­ labiliter ab eis observari debere decernimus, ut hac ratione ad utilitatem populi praedicantes, et cum Domino lucrifacientes, talentum quod ab illo acceperant, superlucrari, et eiusdem gratiam, et gloriam consequi mereantur. § 7. Ceterum, si quibusdam eorum Dominus futura quaedam in Dei Ecclesia inspiratione quapiam revelaverit, ut per Amos Prophetam ipse pro­ mittit, et Paulus Apostolus praedicatorum princeps, Spiritum, inquit, nolite extinguere, prophetias nolite spernere, hos aliorum fabulosorum, et menda­ cium gregi connumerari, vel aliter impediri minime volumus. Extinguitur namque ipsius gratia spiritus, Ambrosio teste, si incipientibus loqui fervor contradictione sopitur, et tunc Spiritui Sancto iniuria certe fieri dicitur. Et quoniam res magni momenti est, eo quod non de facili credendum sit omni spiritui, sed sint probandi spiritus, teste Apostolo, an ex Deo proveniant, volumus, ut lege ordinaria tales assertae inspirationes, antequam publicentur, aut populo praedicentur, ex nunc Apostolicae Sedis examini reservatae intelligantur. Quod si sine morae periculo id fieri non valeret, aut urgens neces­ sitas aliud suaderet, tunc eodem ordine servato, Ordinario loci notificentur, ut ille adhibitis secum tribus, aut quatuor doctis et gravibus viris, huiusmodi negotio cum eis diligenter examinato, quando id expedire videbunt, (super quo eorum conscientias oneramus) licentiam concedere possint. § 8. Si qui autem contra praemissorum aliquod committere quidquam ausi fuerint, ultra poenas contra tales a iure statutas, excommunicationis sententiam, a qua non nisi a Romano Pontifice, praeterquam in mortis arti­ culo constituti, absolvi possint, eos incurrere volumus. Et ut eorum exemplo alii attentare similia minime audeant, eis praedicationis etiam officium inter­ dictum esse perpetuo decernimus. § 9. Non obstantibus, etc. Nulli ergo, etc. (Bull. Rom., tom. 3, ill, p. 444-446]. 72. Leo X (in Cone. Laterancn. V), const. Dtim intra, iQ dec. 1516. Dum intra mentis arcana revolvimus, et diligenti consideratione pensa­ mus operosa sollicitudinis studia, continuosque labores, pro divini nominis gloria, exaltatione Catholicae fidei, Ecclesiae unitate servanda, et institutione ac salute fidelium animarum per Coepiscopos, eorumque Superiores, in diver­ sis partibus ad regimen suarum Ecclesiarum a Sede Apostolica constitutos, necnon per Fratres diversorum Ordinum praesertim Mendicantium indefesse, ct indesinenter impensos, tanta ex eorum in vinea Domini fructuosis ope­ ribus, et opportune ac laudabiliter gestis, cordi nostro provenit satisfactio, 126 Romani Pontifices ut his, quae ad pacem, et quietem inter eos conservandam conducere cogno­ scimus, omni studio intendamus. § 3. Ad conservandam igitur inter Episcopos, et eorum Superiores, ac Praelatos, et Fratres huiusmodi mutuam caritatem, et benevolentiam, divini quoque cultus augmentum, pacemque, et tranquillitatem universalis Ecclesiae status, quod ita demum fieri posse cognoscimus, si unicuique quantum fieri potest, sua jurisdictio conservetur. Sacro approbante Concilio statuimus, et ordinamus, quod Episcopi, et eorum Superiores, et alii Praelati praefati, Parochiales Ecclesias ad eosdem Fratres ratione locorum suorum legitime spectantes, quoad ea, quae ad Parochianorum curam, et Sacramentorum conservationem, administrationemque pertinent (sine tamen visitatorum inso­ lito gravamine, vel impensa) visitare, et illarum curam gerentes, et circa illam delinquentes, si Religiosi fuerint, iuxta ipsius Ordinis regularia instituta, intra septa Regularis loci, Saeculares vero presbyteros, et Fratres huiusmodi beneficia obtinentes, libere tamquam suae iurisdictioni subiectos punire. § 6. Necnon Superiores eorumdem Fratrum, Fratres, quos ad audiendas confessiones subditorum eorumdem Praelatorum tempore elegerint, eisdem Praelatis personaliter exhibere, ac praesentare (si eos sibi exhiberi, et prae­ sentari petierint) alioquin eorum Vicariis (dummodo ad Praelatos ultra duas dietas accedere non cogantur) omnino teneantur. Possintque illi per eosdem Episcopos, et Praelatos super sufficienti literatura, et aliqua saltem huiusmodi Sacramenti peritia dumtaxat examinari. Talibusque praesentatis admissis, vel etiam indebite recusatis confitentes, constitutioni, quae incipit: Omnis utrius­ que sexus, quoad confessionem dumtaxat satisfecisse censeantur. § 7. Ipsique Fratres etiam forensium confessiones audire valeant, laicos tamen, et clericos saeculares a sententiis ab homine latis nullatenus absolvere possint. Eucharistiae vero, et Extremae unctionis, aliaque Ecclesiastica Sacra­ menta, illis quorum etiam infirmorum, ac decedentium confessiones audierint, dicentibus proprium sacerdotem illa sibi dare denegasse, dare nequeant, nisi denegatio sine legitima causa facta, vicinorum testimonio probata, aut requisitio coram Notario publico facta doceretur. Eorumdem vero Fratrum obsequio insistentibus, Sacramenta huiusmodi nullatenus ministrare valeant, nisi illorum durante obsequio. § 9. Parochias autem cum Cruce ad levanda funera eorum, qui apud Eccle­ sias domorum, et locorum eorumdem suam elegerint sepulturam, intrare non possint, nisi prius praemonito, et requisito, ac non recusante Parochiano pre­ sbytero, et tunc sine eius, ac Ordinarii praeiudicio, nisi eisdem Fratribus super hoc antiqua consuetudo, quae sit in viridi observantia, et cum pacifica possessione, suffragetur. § 11. Quodque Fratres ipsi ad ordines promovendi, per Ordinarios de grammatica, et sufficientia examinari, et dummodo competenter respondeant, per eosdem Ordinarios libere admitti, ac nullatenus in eorum Ecclesiis, seu domibus, aut aliis eorum locis, ab alio, quam a Dioecesano Episcopo, vel eius Vicario, super hoc cum debita reverentia requisito, et absque rationabili causa contradicente, vel eo a Dioecesi absente, ad dictos Ordines promoveri debeant. Romani Pontifices 127 § 12. Nec ab alieno Episcopo consecrationem Ecclesiae, vel Altans, aut Coemeterii benedictionem petere, seu in Ecclesiis per eos pro tempore aedi­ ficandis, primum lapidem per alienum Episcopum poni facere possint, nisi ubi Ordinarius bis, aut ter cum debitis reverentia, et instantia requisitus, sine legitima causa id recusaverit. § 13. Et absque Curatorum consensu, sponsum, et sponsam benedicere nequeant § 16. Et ut animarum utriusque sexus Christifidclium saluti uberius consulatur, illos quorum confessiones pro tempore audierint, cuiuscumque status, et conditionis fuerint, ad solvendum decimas, sive aliam bonorum, seu fructuum quotam, in locis, in quibus decimae ipsae, aut similia solvi consueverunt, etiam sub onere conscientiarum suarum monere, et hortari, ipsisque etiam illos solvere recusantibus absolutionem denegare, et super hoc requisiti, id populo etiam publice praedicare, et persuadere teneantur. § 21. Non obstantibus, etc. Nulli ergo, etc. [Bull. Rom., tom. 3, 111, p. 447-449]. 73. Leo X, litt. ap. Intelleximus, 13 nov. 1517.’ Intelleximus quosdam in dubium revocare, et perinde timoratis con­ scientiis scrupulum iniicere, si Christifideles, qui Dominicis, et Festis diebus extra Ecclesias suas Parochiales, Missas audiunt in Ecclesiis Fratrum Ord. Men­ dicantium, Ecclesiae praecepto de Missa audienda satisfaciant. § 1. Nos enim ambiguitatem huiusmodi penitus tollere volentes, ut cum sinceriori conscientia fideles quique Deo creatori suo serviant, auctoritate Apost. tenore praesentium notum facimus, omnes Christifideles utriusque sexus, (qui non contempto proprio sacerdote Parochiali) in Ecclesiis Fratrum Ordinum Mendicantium, Dominicis, et Festis diebus Missas audiunt, satisfa­ cere praecepto Ecclesiae de Missa audienda, nec in aliquam labem mortalis peccati poenamve incurrere. § 2. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. § 3. Et quia difficile foret, etc. [Bull. Rom., tom. 3, 111, p. 462]. 74. Leo X, litt. ap. Licet alias, 6 dec. 1517. 2 Licet alias postquam statueramus, et ordinaveramus, quod de cetero perpetuis temporibus fratres B. Francisci, puritate cius regulae, et sub regulari observantia viventes, ac Reformati, Ministrum, Fratres vero dicti Ordinis Con' Universis, ct singulis praesentes litteras inspecturis. 1 Universis, et sineulis praesentes litteras inspecturis. 128 Romani Pontifices ventuales nuncupati, Magistrum generales habere deberent, ne inter Refor­ matos, et Conventuales fratres huiusmodi super praecedentia, dissensio, et contentio oriri posset, voluerimus, et statuerimus, quod in processionibus, et aliis actibus publicis, fratres Conventuales, fratribus regularis Observantiae Ministrum habentibus, locum digniorem relinquere tenerentur. § 1. Quodque fratres ipsi Conventuales, semper eorum Crucem, et vexil­ lum per eos deferri solitum, deferre libere, et licite valerent. § 2. Quia tamen, ut ex nonnullorum relatione accepimus, fratres ipsi Conventuales j .aetendunt Crucem ipsorum Conventualium deferre in loco digniori. § 3. Nos autem, qui praemissa omnia statuimus, ut omnis dissensio, et contentio inter eosdem fratres de Observantia, et Conventuales tolleretur, mentisque nostrae fuerit, prout etiam id expressimus, quod in omnibus actibus, fratres de Observantia haberent locum magis dignum, quam ipsi Conven­ tuales, et propterea mentis nostrae incommutabilis fuerit, prout existit, quod ipsi fratres de Observantia Crucem suam in loco digniori deferant. Ad huiusmodi tamen ambiguitatis dubium de mentibus omnium tollendum, motu proprio, et certa nostra scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine declaramus, mentis nostrae fuisse, quod tam Conventuales, quam de Obser­ vantia, et Reformati fratres praedicti, in quibuscumque processionibus, et aliis actibus, in quibus Crux deferenda foret, Crucem suam deferre possint; ita tamen quod Crux ipsorum fratrum de Observantia, et Reformatorum loco digniori deferatur. § 6. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 3, III, p. 462, 463]. 75. Leo X, const. Quam Deo, 23 iul. >519· Quam Deo, et hominibus abhominabiles viri pugnantes in Duello exi­ stant, et omnium in ore variatur, et divina humanaque iura detestantur; nec immerito cum non solum corporum, sed etiam animarum eorum, pro quibus Salvator noster lesus Christus Dei Filius mortem subiit temporalem, grave detrimentum afferre noscantur. Ad reprimendum igitur talium nefarios ausus plurimum conferre censentes, eos qui huiusmodi scelus detestabile quidem, et canonica civilique lege prohibitum patrare non expavescunt, graviter fore puniendos, ac ea, quae ad compescendum similes vetitos conatus a Rom. Pont. Praedecessoribus nostris statuta fuerunt, ut eo firmius observentur, quo saepius fuerint auctoritate Apostolica communita, approbamus, et novo munimine roboramus, et si qua ad perterrendum animos audaces meliori sint, iis adiicimus, prout in Domino conspicimus salubriter expedire. § 1. Dudum siquidem a fel. rec. Iulio Papa II Praedecessore nostro ema­ narunt literae tenoris subsequentis videlicet. Omittitur tenor istius constitutionis, quia eam habes supra, in N. 63. Romani Pontifices i 29 § 2. Cum autem, sicut accepimus, in eisdem literis contenta, ab aliquo tempore citra non fuerint observata, et ex eo quamplurimi Barones, domini temporales, et alii, praesertim eidem Romanae Ecclesiae subditi, adeo pro­ cliviores ad pugnandum in Duello redditi sint, ut passim quotidie singularia eiusmodi certamina ubique committi videantur, ac domini temporales prae­ fati armorumque duces eos ad id invitare, quin potius irritare non formi­ dent, et cum in eorum territoriis, et Jurisdictionibus tutum pancratium, sive aream praeparent, et talia cruenta spectacula exhibeant, et illis comitivam praestent. Nos igitur non minus detestabilem in Duello pugnantium, quam Ducum, Comitum, Marchionum, Baronum, Domicellorum, et armorum Capi· taneorum, aliorumque dominorum temporalium eis ad id auxilium, consi­ lium, et favorem praestantium nequitiam, ac improbam eorum conscientiam reprobantes, qui ad ea visenda conveniunt, corporum et animarum saluti Christifidelium opportunis remediis indefesso studio prospicere volentes, literas Iulii Praedecessoris praefati, Motu proprio, et ex certa scientia nostra, ac animi deliberatione, harum serie, auctoritate Apostolica approbamus, con­ firmamus, et innovamus, ac praesentis scripti patrocinio communimus. § 3. Adiicientes, et eadem auctoritate Apostolica statuentes, quod pugnan­ tes ipsi non solum poenis praedictis subiaceant, sed eorum memoria per­ petuo damnata sit, ac bona proscripta sint, et Camerae nostrae Apostolicae confiscata eo ipso. § 4. Duces, Barones, Comites, Marchiones, et domini temporales, Vicarii, Feudatarii, armorum Capitanei, Communitates quoque Civitatum, Terrarum, et locorum eidem Rom. Ecclesiae mediate, vel immediate subiectorum, cam­ pum ad pugnandum praestantes, non solum poenas praedictas incurrant, sed ab omni hire quod in locis, et territoriis suis obtinent, ipso facto cadant, illudque ad Cameram praefatam devolvatur, et devolutum esse censeatur, absque aliqua declaratione desuper facienda. § 5. Qui vero ad talia cruenta spectacula videnda convenerint, si nobi­ les, Quingentorum, si mediocris fortunae, Centum, si vero ignobiles, Vigintiquinque ducatorum, necnon excommunicationis, et perpetuae maledictionis poenam incurrant, ac locus ipse Ecclesiastico subiaccat interdicto. § 6. Et insuper omnia, et singula, tam per lulium Praedecessorem sta­ tuta, et ut praefertur, per nos confirmata, et illis adiecta, perpetuae firmitatis robur obtinere, ac inviolabiliter observari debere decernimus. § 8. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 3, III, p. 467, 468], 76. Leo X, const. Exsurge Domine, 15 iun. .1520, errores Martini Luther, damn. Exsurge Domine, et iudica causam tuam, memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipientibus fiunt tota die: inclina aurem tuam ad preces nostras, quoniam surrexerunt vulpes quaerentes demoliri vincam, cuius 0 130 Romani Pontifices tu torcular calcasti solus, et ascensurus ad Patrem, eius curam, regimen, et administrationem, Petro tamquam capiti, et tuo Vicario, eiusque successoribus instar triumphantis Ecclesiae commisisti. Exterminare nititur eam aper de sylva, et singularis ferus depascitur eam... § 1. Dudum siquidem, quod prae animi angustia, et moerore exprimere vix possumus, fide dignorum relatu, ac fama publica referente, ad nostrum pervenit auditum, immo vero, proh dolor, oculis nostris vidimus, ac legimus, multos, et varios errores, quosdam videlicet iam per Concilia, ac Praedecesso­ rum nostrorum constitutiones damnatos haeresim etiam Graecorum, et Bohemicam expresse continentes: alios vero respective, vel haereticos, vel falsos, vel scandalosos, vel piarum aurium offensivos, vel simplicium mentium seductivos, a falsis fidei cultoribus, qui per superbam curiositatem mundi gloriam cupientes, contra Apostoli doctrinam plus sapere volunt, quam oporteat: quorum garrulitas (ut inquit Hieronymus) sine scripturarum auctoritate non haberet fidem, nisi viderentur perversam doctrinam etiam divinis testimoniis, male tamen interpretatis, roborare. A quorum oculis Dei timor recessit, humani generis hoste suggerente, noviter suscitatos, et nuper apud quosdam leviores in inclyta natione Germanica seminatos. Quod eo magis dolemus ibi evenisse, quod eamdem nationem, et nos, et Praedecessores nostri, in visceribus semper gesserimus caritatis. Nam post translatum ex Graecis a Romana Ecclesia in eosdem Germanos Imperium, iidem Praedecessores nostri, et nos, eiusdem Ecclesiae advocatos, defensoresque ex eis semper accepimus, quos quidem Germanos, catholicae veritatis vere germanos, constat haeresum acerrimos oppugnatores semper fuisse, cuius rei testes sunt laudabiles illae Constitutiones Germanorum Imperatorum pro libertate Ecelesiae, proque expellendis, exterminandisque ex omni Germania haereticis, sub gravissimis poenis etiam amissionis terrarum, et dominiorum, contra receptatores, vel non expellentes olim editae, et a nostris Praedecessoribus confirmatae: quae si hodie servarentur, et nos, et ipsi utique hac molestia careremus. Testis est in Concilio Constantien. Hussitarum, ac Wicleffistarum, necnon Hiero­ nymi Pragen. damnata, ac punita perfidia. Testis est totiens contra Bohemos Germanorum sanguis effusus. Testis denique est praedictorum errorum, seu multorum ex eis per Colonien. et Lovanien. Universitates, utpote agri Domi­ nici piissimas, religiosissimasque cultrices non minus docta, quam vera ac sancta confutatio, reprobatio, et damnatio. Multa quoque alia allegare pos­ semus, quae, ne historiam texere videamur, praetermittenda censuimus. Pro pastoralis igitur officii, divina gratia nobis iniuncti cura, quam gerimus prae­ dictorum errorum virus pestiferum ulterius tolerare seu dissimulare, sine Christianae Religionis nota, atque orthodoxae fidei iniuria nullo modo pos­ sumus: Eorum autem errorum aliquos praesentibus duximus inserendos, quorum tenor sequitur, et est talis: . ■ 1. Haeretica sententia est, sed usitata, Sacramenta novae legis justifican­ tem gratiam illis dare, qui non ponunt obicem. 5. Tres esse partes Poenitentiae, contritionem, confessionem, et satisfa­ ctionem, non est fundatum in sacra scriptura, nec in antiquis sanctis Chri­ stianis Doctoribus. Romani Pontifices 131 8. Nullo modo praesumas confiteri peccata venialia, sed nec omnia mor­ talia, quia impossibile est, ut omnia mortalia cognoscas. Unde in primitiva Ecclesia solum manifesta mortalia confitebantur. 10. Peccata non sunt ulli remissa, nisi remittente sacerdote, credat sibi remitti: immo peccatum maneret, nisi remissum crederet, non enim suf­ ficit remissio peccati, et gratiae donatio, sed oportet etiam credere esse remissum. 11. Nullo modo confidas absolvi propter tuam contritionem, sed propter verbum Christi, Quodcumque solveris, etc. Sic, inquam, confide, si sacer­ dotis obtinueris absolutionem, et crede fortiter te absolutum, et absolutus vere eris, quicquid sit de contritione. 12. Si per impossibile confessus non esset contritus, aut sacerdos non serio, sed ioco absolveret, si tamen credat se absolutum, verissime est abso­ lutus. 13. In Sacramento Poenitentiae, ac remissione culpae, non plus facit Papa, aut Episcopus, quam infimus sacerdos: immo ubi non est sacerdos, aeque tantum quilibet Christianus, etiamsi mulier aut puer esset. 14. Nullus debet sacerdoti respondere, se esse contritum, nec sacerdos requirere. 15. Magnus est error eorum, qui ad Sacramenta Eucharistiae accedunt, huic innixi, quod sint confessi, quod non sint sibi conscii alicuius peccati mortalis, quod praemiserint orationes suas, et praeparatoria, omnes illi ad iudicium sibi manducant, et bibunt: sed si credant, et confidant se gratiam ibi consecuturos, haec sola fides facit eos puros, ct dignos. 16. Consultum videtur, quod Ecclesia in communi concilio statueret laicos sub utraque specie communicandos, nec Bohemi communicantes sub utraque specie sunt haeretici, sed schismatici. 17. Thesauri Ecclesiae unde Papa dat Indulgentias, non sunt merita Christi, et Sanctorum. 18. Indulgentiae sunt piae fraudes fidelium, et remissiones bonorum operum: et sunt de numero eorum quae licent, et non de numero eorum quae expediunt. 19. Indulgentiae his qui veraciter eas consequuntur, non valent ad remis­ sionem poenae pro peccatis actualibus debitae apud divinam justitiam. 20. Seducuntur credentes indulgentias esse salutares, et ad fructum spi­ ritus utiles. 21. Indulgentiae necessariae sunt solum publicis criminibus, et proprie conceduntur duris solummodo, ct impatientibus. 22. Sex generibus hominum indulgentiae nec sunt necessariae, nec utiles: videlicet mortuis seu morituris, infirmis, legitime impeditis, his qui non com­ miserunt crimina, his qui crimina commiserunt, sed non publica, his qui meliora operantur. 23. Excommunicationes sunt tantum externae poenae, nec privant homi­ nem communibus spiritualibus Ecclesiae orationibus. 25. Romanus Pontifex Petri successor, non est Christi Vicarius super omnes totius mundi Ecclesias ab ipso Christo in B. Petro institutus. 132 Romani Pontifices 26. Verbum Christi ad Petrum, Quodcumque solveris super terram, etc. extenditur dumtaxat ad ligata ab ipso Petro. 27. Certum est in manu Ecclesiae, aut Papae prorsus non esse statuere articulos fidei, immo nec leges morum, seu bonorum operum. 28. Si Papa cum magna parte Ecclesiae sic vel sic sentiret, nec etiam erraret, adhuc non est peccatum aut haeresis contrarium sentire, praesertim in re non necessaria ad salutem, donec fuerit per Concilium universale alte­ rum reprobatum, alterum approbatum. 29. Via nobis facta est enervandi auctoritatem Conciliorum, et libere contradicendi eorum gestis, et indicandi eorum decreta, et confidenter con­ fitendi, quicquid verum videtur, sive probatum fuerit, sive reprobatum a quocumque Concilio. 30. Aliqui articuli loannis Husz condemnati in Concilio Constantien. sunt Christianissimi, verissimi, et Evangelici, quos nec universalis Ecclesia posset damnare. § 3. Qui quidem errores, respective quam sint pestiferi, quam perni­ ciosi, quam scandalosi, quam piarum, et simplicium mentium seductivi, quam denique sint contra omnem caritatem, ac S. R. E. matris omnium fidelium, et magistrae fidei, reverentiam atque nervum Ecclesiasticae disciplinae, obedientiam scilicet, quae fons est, et origo omnium virtutum, sine qua facile unusquisque infidelis esse convincitur, nemo sanae mentis ignorat. Nos igitur in praemissis, utpote gravissimis, propensius (ut decet) procedere, riecnon huiusmodi pesti, morboque canceroso, ne in agro Dominico tamquam vepris nociva ulterius serpat, viam praecludere cupientes, habita super praedictis erroribus, et eorum singulis diligenti trutinatione, discussione, ac districto examine, maturaque deliberatione, omnibusque rite pensatis, ac saepius ven­ tilatis cum venerabilibus fratribus nostris, S. R. E. Cardinalibus, ac regula­ rium Ordinum Prioribus seu Ministris generalibus, pluribusque aliis sacrae Theologiae, necnon utriusque luris professoribus sive magistris, et quidem peritissimis: reperimus eosdem errores, respective (ut praefertur) aut articu­ los non esse catholicos, nec tamquam tales esse dogmatizandos, sed contra Ecclesiae Catholicae doctrinam sive traditionem, atque ab ea veram divina­ rum scripturarum receptam interpretationem, cuius auctoritati ita acquiescen­ dum censuit Augustinus, ut dixerit se Evangelio non fuisse crediturum, nisi Ecclesiae Catholicae intervenisset auctoritas. Nam ex eisdem erroribus, vel eorum aliquo, vel aliquibus, palam sequitur, eamdem Ecclesiam, quae Spiritu Sancto regitur, errare, et semper errasse. Quod est utique contra illud, quod Christus discipulis suis in Ascensione sua (ut in sancto Evangelio Matthaei legitur) promisit dicens, Ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Necnon contra sanctorum Patrum determinationes, Conciliorum quo­ que, et Summorum Pontificum expressas ordinationes, seu canones, quibus non obtemperasse, omnium haeresum, et schismatum, teste Cypriano, fomes, et causa semper fuit. § 4. De eorumdem itaque venerabilium fratrum nostrorum consilio, et assensu, ac omnium, et singulorum praedictorum matura deliberatione prae­ dicta, auctoritate Omnipotentis Dei, et beatorum Apostolorum Petri, et Romani Pontijices 133 Pauli, et nostra, praefatos omnes, et singulos articulos seu errores, tam­ quam (ut praemittitur) respective haereticos, aut scandalosos, aut falsos, aut piarum aurium offensives, vel simplicium mentium seductivos, et veritati catholicae obviantes, damnamus, reprobamus, atque omnino reiicimus, ac pro damnatis, reprobatis, et reiectis ab omnibus utriusque sexus Christifidelibus haberi debere, harum serie decernimus, et declaramus. Inhibentes in virtute sanctae obedientiae, ac sub maioris excommunicationis latae sen­ tentiae, necnon quoad Ecclesiasticas, et Regulares personas, Episcopalium omnium, etiam Patriarchalium, Metropolitanarum, et aliarum Cathedralium Ecclesiarum, Monasteriorum quoque, et Prioratuum etiam Conventualium, et quarumcumque dignitatum, aut Beneficiorum Ecclesiasticorum, Saecula­ rium, aut quorumvis Ordinum Regularium, privationis, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda: quo vero ad Conventus, Capitula, seu domos, aut pia loca saecularium, vel regularium, etiam Mendicantium, nec­ non Universitatis etiam studiorum generalium, quorumcumque privilegiorum indultorum, a Sede Apostolica, vel eius Legatis, aut alias quomodolibet habi­ torum, vel obtentorum, cuiuscumque tenoris existant: necnon nominis, et potestatis studium generale tenendi, legendi, ac interpretandi quasvis scien­ tias, et facultates, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda: Prae­ dicationis quoque officii, ac amissionis studii generalis, et omnium privile­ giorum eiusdem: quo vero ad saeculares eiusdem excommunicationis, necnon amissionis cuiuscumque emphyteusis, seu quorumcumque feudorum, tam a Romana Ecclesia, quam alias quomodolibet obtentorum, ac etiam inhabili­ tatis ad illa, et alia in posterum obtinenda: necnon quoad omnes, et singulos superius nominatos, inhibitionis Ecclesiasticae sepulturae, inhabilitatisque ad omnes, et singulos actus legitimos, infamiae, ac diffidationis, et criminis laesae maiestatis, et haereticorum, et fautorum eorumdem in iure expressis poenis, eo ipso, et absque ulteriori declaratione per omnes, et singulos supradictos, si (quod absit) contrafecerint, incurrendis, a quibus vigore cuiuscum­ que facultatis, et clausularum eis in confessionalibus quibusvis personis, sub quibusvis verborum formis contentarum, nisi a Rom. Pont, vel alio ab eo ad id in specie facultatem habente, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant. Omnibus, et singulis, utriusque sexus Christifidelibus, tam Laicis, quam Clericis, Saecularibus, et quorumvis Ordinum Regularibus, et aliis quibuscumque personis, cuiuscumque status, gradus, vel conditionis existant, et quacumque Ecclesiastica, vel mundana praefulgeant dignitate, etiam S. R. E. Cardinalibus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episco­ pis, Patriarchalium, Metropolitanarum, et aliarum Cathedralium, Collegiatanim, ac inferiorum Ecclesiarum Praelatis, Clericis, aliisque personis Ecclesia­ sticis saecularibus, et quorumvis Ordinum etiam Mendicantium regularibus, Abbatibus, Prioribus, vel Ministris generalibus, vel particularibus, Fratribus, seu Religiosis, exemptis, et non exemptis: Studiorum quoque Universitatibus saecularibus, et quorumvis Ordinum etiam Mendicantium regularibus, nec­ non Regibus, Imperatori, Electoribus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Capitaneis, Conductoribus, Domicellis, omnibusque Officialibus, Indicibus, Notariis Ecclesiasticis, et saecularibus. Communitati- Romani Pontifices 134 bus, Universitatibus, Potentatibus, Civitatibus, Castris, Terris, et locis, seu eorum, vel earum civibus, habitatoribus, et incolis, ac quibusvis aliis per­ sonis Ecclesiasticis, vel Regularibus (ut praefertur) per universum orbem, ubicumque, praesertim in Alemania existentibus, vel pro tempore futuris, ne praefatos errores, aut eorum aliquos, perversamque doctrinam huiusmodi asserere, affirmare, defendere, praedicare, aut illi quomodolibet, publice, vel occulte, quovis quaesito ingenio, vel colore, tacite, vel expresse favere prae­ sumant. § 5. Insuper, quia errores praefati, et plures alii continentur in libellis, seu scriptis Martini Luther, dictos libellos, et omnia dicti Martini scripta, seu praedicationes, in Latino, vel quocumque alio idiomate reperiantur, in quibus dicti errores, seu eorum aliquis continentur, similiter damnamus, reprobamus, atque omnino reiicimus, et pro omnino damnatis, reprobatis, ac reiectis (ut praefertur), haberi volumus, mandantes in virtute sanctae obedientiae, et sub poenis praedictis eo ipso incurrendis, omnibus, et singulis utriusque sexus Christifidelibus superius nominatis, ne huiusmodi scripta, libellos, praedicationes, seu schedulas, vel in eis contenta capitula, errores, aut articulos supradictos continentia, legere, asserere, praedicare, laudare, imprimere, publicare, sive defendere, per se, vel alium, seu alios, directe, vel indirecte, tacite, vel expresse, publice, vel occulte, aut in domibus suis, sive aliis publicis, vel privatis locis tenere quoquo modo praesumant: quinimmo illa statim post harum publicationem ubicumque fuerint, per Ordinarios, et alios supradictos diligenter quaesita, publice, et solemniter in praesentia cleri, et populi, sub omnibus, et singulis supradictis poenis, comburant. § 20. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, seu si supradictis omnibus, et singulis, vel eorum alicui, aut quibusvis aliis a Sede Apostolica praedicta, vel ab ea potestatem habentibus, sub quavis forma, etiam confessionali, et cum quibusvis etiam fortissimis clausulis, aut ex quavis causa, seu grandi consideratione, indultum, vel concessum existât, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per literas Apostolicas, non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales id importantes, de induito huiusmodi mentionem, eiusdem indulti tenores, clausulas, et formas, perinde ac si de verbo ad ver­ bum insererentur, Ita ut omnino tollatur, praesentibus pro expressis habentes. § 21. Nulli ergo omnino hominum liceat, etc. (Bull. Rom., tom. 3, III, p. 487-493). 77. Leo X, ep. cncycl. Honestis, 15 febr. 1521. * Honestis petentium votis libenter annuimus, eaque favoribus prosequi­ mur opportunis. Alias ad petitionem dilectorum filiorum nobilium virorum • Universis, et singulis locorum Ordinariis ac haereticae pravitatis Inquisitoribus tn dominio Venetorum consistentibus. 4 ■M· Romani Pontifices 135 Ducis, et Dominii Venetorum, cum in Brixiensi, et Bergomensi Civitatibus, et Dioecesibus, quoddam hominum genus perniciosissimum, ac damnatissimum labe haeretica, per quam suscepto renuntiabatur baptismatis sacramento, Dominum abnegabant, et satanae, cuius consilio seducebantur, corpora, et animas conferebant, et ut ilii rem gratam facerent, in necandis infantibus pas­ sim studebant, et alia maleficia, et sortilegia exercere non verebantur, quod ita factum esse videbatur, ut ad eorum errorem extirpandum opportuna adhiberentur remedia. Volentes etiam eiusdem generis nonnullos indicabili poena obstinate vitam potius perfide amittere, quam errorem suum cogno­ scere maluisse, et propterea de rigoroso nimium (ut dicebatur) ordinariorum contra tales processu dubitantes, Venerabilem fratrem Episcopum Polensem, nostrum, et Apostolicae Sedis apud eosdem Ducem et Dominium Nuncium vobis adiungendum duximus, cum facultate per se, vel alium, seu alios, pro­ cessus per vos habitos, seu factos, examinandi, et revidendi, ct si vos Inqui­ sitores processus praedictos, rite, et recte, ac iuxta formam iuris habitos fecissetis, contra tale hominum damnatorum genus una vobiscum, proce­ dendi, et inquirendi, necnon procuratores, et advocatos, scribas, ceterosque ad Inquisitionis praefatae exercitium necessarios, et opportunos, officiales, et ministros cum competentibus salariis deputandi, et homines praedictos (quod redire ad Ecclesiae unitatem vellent) clementer suscipiendi, eisque poeniten­ tiam salutarem iniungendi, et eos absolvendi, etiam in utroque foro, et incorrigibiles condemnandi, et brachio saeculari tradendi, ceteraque quae vos, de iure, vel consuetudine facere possetis, et deberetis, faciendi, gerendi, exer­ cendi, et exequendi, prout in literis desuper confectis continetur. § 1. Cum igitur commissionis huiusmodi vigore praefatus Nuncius, Venerab. Fratrem Episcopum lustinopolitanum in partibus illis commoran­ tem, ad praemissa una vobiscum pertractanda, et exequenda subdelegaverit, vosque, et ipse subdelegatus in valle Comunica Brixiensis Dioecesis, ubi maxime huiusmodi damnati generis homines vigent, et pullulant, processe­ ritis, ac nonnullos culpabiles repertos, et curiae seculari tradendos, necnon iam condemnatos habueritis, videtur, quod per Venetorum Collegium Prae­ tori Brixiensi mandatum fuerit, ne sententias huiusmodi exequeretur, et vobis, et eidem subdelegato, ne ad exeeutionem illarum procederetis, inhiberet, prout inhibitum fuit: ac expensas, et salaria pro huiusmodi inquisitionis negocio necessaria submoveret, et detraheret, necnon processus contra cul­ pabiles praedictos habitos, ct factos eis trasmitteret, seu transmitti faceret, et quod deterius est, subdelegatum praedictum ad coram eis in Civitate Venetiarum comparendum cogeret, et compelleret, prout coactus, et com­ pulsus fuit § 2. Et quia propter dictas literas, in quibus dictus Nuncius adiunctus fuit, ab aliquibus haesitatur, an propter hoc facultas vestra diminuta existât, ita quod prout ante datas huiusmodi literas potuissetis, procedere non possitis, indecensque, et contra iuris, ct sacrorum canonum dispositionem, ac Ecclesia­ sticam libertatem existât, laicos de personis, et causis Ecclesiasticis se intro­ mittere, nolleque iniunctam a vobis exeeutionem adimplere, nisi processibus, ac sententiis per eos visis, ct examinatis, ac si ipsi in clericos, causasque Romani Pontifices 136 Ecclesiasticas superioritatem, et jurisdictionem haberent, cum tamen in cle­ ricos, causasque huiusmodi laicis nulla facultas attributa sit, quos obsequendi, et exequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi, propter quod inter Christifideles non modicum surgit scandalum. Nos igitur, ne quod ad salu­ tem animarum, et dictarum causarum faciliorem expeditionem introductum est, in damnum, et perniciem convertatur, et propterea ob diuturnitatem temporis infelices animae huiusmodi peccatis magis graventur, et ad omne circa hoc dubium tollendum, vos prout ante datas dictas literas.de iure.et consuetudine, seu privilegio procedere poteratis, necnon etiam contra male­ ficos, et sortilegos, ac a fide apostatantes, prout criminis postulaverit qua­ litas, procedere posse, et debere, auctoritate Apostolica, tenore praesentium, decernimus, et declaramus. § 3. Vobis committentes, et mandantes, ut eosdem Venetos, et illorum Ducem, ac officiales suos, ne ipsi ulterius in huiusmodi causis se intromit­ tant, sed quod iniunctas sibi exeeutiones, et forte iniungendas, postquam requisiti fuerint, sine aliqua processuum, per dictos Ecclesiasticos iudices factorum, visione, vel examinatione prompte exequantur, moneatis, et hor­ temini. Et si hoc facere neglexerint vel recusaverint, vos eos per censuras Ecclesiasticas, et alia iuris opportuna remedia, appellatione postposita com­ pellatis. § 4. Praemissis ac Constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, statu­ tisque, et consuetudinibus, Civitatum, et Dioecesum praedictarum iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, ceterisque con­ trariis non obstantibus quibuscumque. [Bull. Rom., tom. 3, 111, p. 499, 500]. 78. Hadrianus VI, ep. Dudum, 20 iul. 1522 (1523').’ § 1. Dudum, uti nobis exponi fecisti, per fel. ree. lulium Papam II, Prae­ decessorem nostrum, non sine magna tunc animi sui displicentia accepto, quod per quemdam Georgium de Casali, Ordinis Fratrum Praedicatorum Professorem, et in Civitate Cremonensi haereticae pravitatis Inquisitorem deputatum in nonnullis Lombardiae partibus, et praesertim in locis, in quibus dictus Georgius Inquisitor deputatus erat, repertae fuerunt quamplures utriusque sexus personae, propriae salutis immernores, et a fide Catholica deviantes certam sectam facientes; fidem, quam in sacri susceptione baptismi susceperant, abnegantes, sanctam Crucem pedibus conculcantes, et opprobria super eam perpetrantes, Ecclesiasticis, et praesertim Eucharistiae Sacramentis abutentes, diabolum in suum dominum, et patronum assumentes, eique obedientiam, et reverentiam exhibentes, et suis incantationibus, carminibus, sortilegiis, aliisque nefandis superstitionibus iumenta, et fructus terrae multipli* Inquisitori Comensi. Romani Pontijices 137 citer laedentes, aliaque quamplurima nefanda, excessus, et crimina eodem diabolo instigante committentes, et perpetrantes, in animarum suarum peri­ culum, divinae Maiestatis offensam, perniciosumque exemplum, et scandalum plurimorum. § 2. Contra quas cum dictus Georgius tunc, ut asserebat, in dictis locis suae Inquisitioni deputatis, prout ipsius Georgii incumbebat officio, ipse Georgius processisset, nonnulli autem tam clerici, quam laici illarum partium, quaerentes plus sapere quam oportet, praemissa delicta ad eiusdem Georgii Inquisitionis officium non pertinere temere asserentes, praesumentes in populo errores, et scandala seminaverunt, sicque eumdem Georgium in populo odio­ sum reddere, et dicti Georgii officium impedire conati fuerunt, prout etiam tunc impediebant, ita quod propter praemissa, personae praedictae delicta huiusmodi perpetrantes, remanebant impunitae, et aliae earum exemplo ad similia perpetranda quotidie inducebantur, in non modicum fidei opprobrium, animarum periculum, et scandalum plurimorum. § 3. Dictus Praedecessor volens (ne inquisitionis officiis exeeutio quomodolibet retardaretur, et labes haereticae pravitatis longe venena diffunderet) providere, dicto Georgio per quasdam suas in forma brevis literas commisit, et mandavit quatenus in locis eiusdem Georgii Inquisitioni deputatis de excessibus huiusmodi cognoscere, et contra quascumque personas, cuius­ cumque conditionis, et praeeminentiae forent, inquisitionis officium exercere, et exequi, ipsasque personas, quas in praemissis culpabiles reperiret, una cum locorum Ordinariorum Vicariis, quatenus voluissent interesse, iuxta dicta­ rum personarum demerita corrigere, et punire deberet, secundum modum contra alios haereticos a iure ex sacris canonibus statutum, contradictores quoscumque per censuram ecclesiasticam, et alia iuris opportuna remedia compescendo. Eos vero qui in praemissis, consilium, auxilium, vel favorem praestarent, praefatus Praedecessor noster, eisdem indulgentiis uti, et gau­ dere decrevit, quibus Cruce signati contra alios haereticos, ex induito Apostolico eis concesso, tunc gaudebant, et utebantur, prout in dictis literis plenius contineri dicitur. § 4. Et sicut eadem expositio subiungebat, non solum delicta, et crimina huiusmodi contra fidem Catholicam, et Christianam religionem, sub jurisdi­ ctione Inquisitionis Cremonensis committuntur, et perpetrantur, sed omnibus aliis locis, et Dioecesibus sub jurisdictione aliorum Inquisitorum dicti Ordinis Congregationis Lombardiae, in dies perpetrantur, et committuntur. Et cum eadem sint delicta, eadem profecto provisione, et castigatione eis est earumdem literarum tenore providendum. Quare tu, sicut asseris, in Civitate Comensi ubi dictae pravitatis Inquisitor existis, tam tuo, quam omnium alionim dictorum Ordinis, et Congregationis haereticae pravitatis Inquisitorum ubilibet consistentium, et deputatorum, nominibus fecisti nobis humiliter sup­ plicari, ut literas praedictas ad vos extendere, et ampliare, aliasque desuper opportune dignaremur providere. § 5. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati, literas praedictas, cum omnibus in eis contentis clausulis, in omnibus, et per omnia prout in eisdem literis continetur, ad te, et ad alios Ordinis, et Congregationis huius- 138 Romani Pontip—s modi Inquisitores, tam in praesentiarum deputatos, quam in futurum perpetuis futuris temporibus deputandos, ac si tibi, et cuilibet Inquisitorum praedi­ ctorum dirigerentur, et directae fuissent, Apostolica auctoritate, tenore prae­ sentium extendimus. Ipsasque literas tibi et illis, ut praemittitur, eisdem auctoritate, et tenore concedimus. § 6. Non obstantibus illis, quae idem lulius Praedecessor voluit non obstare, ceterisque contrariis quibuscumque. (Bull. Rom., torn. 4, I, p. 16, 17]. 79. Clemens VII, ep. Cum sicut, 15 ian. 1530.’ Cum sicut ex relatione pro parte tua Nobis facta, cum gravi nostrae mentis molestia innotuit, in diversis Italiae partibus adeo pestifera haeresis Lutheri, non tantum apud saeculares personas, sed etiam Ecclesiasticas, et Regulares, tam mendicantes, quam non mendicantes invaluerit, ut aliquando nonnulli ex eis suis sermonibus, et verbis, et (quod deterius est) publicis praedicationibus tali labe plerosque inficiant, et Christifideles sub obedientia S. R. E. viventes, et praecepta eiusdem Ecclesiae servantes non leviter scan­ dalizent, in haeresum augmentum, pusillorum scandalum, atque Catholicae fidei non mediocre detrimentum. § 1. Nos attendentes Arium unam modicam scintillam fuisse in Ale­ xandria, sed quoniam non mox oppressus est, grande per totum Orbem incendium exsuscitasse, ac cupientes huic veneno, haeresique nefariae, et labi pestiferae, quam supremis extingui affectibus anhelamus, omni salubri, quo possumus, remedio occurrere, et ne huiusmodi morbus excrescat ulterius, sed operante Domino passim evellatur, salubriter providere. § 2. Tibi necnon omnibus, et singulis aliis dictae haereticae pravitatis Inquisitoribus ex Ordine Fratrum Praedicatorum, maxime Congregationis utriusque Lombardiae per universam Italiam constitutis, et deputatis, ac con­ stituendis, et deputandis, eorumque Vicariis, in virtute sanctae obedientiae, et in remissionem peccatorum vestrorum districte praecipiendo mandamus, quatenus omnibus, et singulis etiam Carmelitarum, et aliorum Ordinum Mendicantium Religiosis, vel non Mendicantibus de huiusmodi peste diffa­ matis, aut aliter suspectis, praecipueque tales errores in suis sermonibus, verbis, seu praedicationibus disseminantibus, per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, super huiusmodi, ac qualibet alia haeres! silentium imponatis. Et postquam per vos, sive Vicarios vestros, aut vestrum, vel eorumdem Vicariorum aliquos, sive aliquem, Praesidentes Monasteriorum, Convdituum, et aliorum locorum, ubi haereses huiusmodi, vel errores seminati forent, aut inibi propinquiorum praemoniti fuerint, nisi tales infra mensem a die admonitionis computandum debita provisione, remedia cum effectu ' Paulo Butigellae, totius Ordinis Fratrum Praedicatorum Vicario Generali. Romani Pontifices 139 adhibuerint, ac digna poenitentia castigaverint, de quibus admonenti fidem facere teneantur: et si Praesidentes ipsi talia praedicarent, admonitionem Praesidenti vicinioris Conventus, vel loci respective facere sufficiat, contra huiusmodi exemptos usque ad sententiam definitivam, ad quam ferendam (si fuerit condemnatoria) cum consensu Ordinarii procedatis. Contra Carmelitas tamen confestim possitis etiam ad capturam, dum praedicant populo, vel publice disputant erroneas conclusiones; adversus non exemptos vero de tali labe diffamatos, aut suspectos, veluti contra alios haereticos (prout iura disponunt) libere inquiratis, atque procedatis. Decernimus insuper, ut vestros Vicarios, sive Commissaries instituere valeatis, viros vestra sententia providos, aptos, et idoneos, dummodo aetatis trigesimum annum attigerint. Vobis etiam, ac Vicariis praefatis extraiudicialiter Lutheranos occultos, et non inqui­ sitos per Ordinarium, sive alios ludices, ac alios quoscumque haereticos, fau­ tores, credentes, defensores, et receptatores, necnon, et a sancta fide apo­ statas, eosque, qui contra inhibitionem Sedis Apostolicae, tenuerunt, vel legerunt libros Martini Lutheri, vel aliorum, aut eidem, sive eisdem quomodolibet adhaeserunt (si ad cor reversi poenitentes id humiliter petierint) post­ quam haeresim, qua polluti, et infecti erant, abiuraverint, medio iuramento promiserint de cetero ab huiusmodi haeresi penitus abstinere, absolvendi, iliisque pro praemissis poenitentiam iniungendi salutarem, eosque ad gre­ mium Sanctae Matris Ecclesiae restituendi, et reducendi. Et cum clericis sae­ cularibus, ac personis Religiosis cuiusvis ordinis, status, et conditionis, super quavis irregularitate, quam tam ex haeresi, quam ex apostasia a fide, seu etiam ex eo quod censuris, et poenis Ecclesiasticis tam a iure, quam ab homine quavis occasione, vel causa latis, et promulgatis, quomodolibet incurrerint, aut ligati, seu innodati divina celebrando contraxerint, ac etiam super irregularitatibus, quas clerici Crucesignati sententiis, censuris, et poenis a iure, vel ab homine etiam quavis occasione, vel causa latis, ligati seu irre­ titi, ac etiam ex eo quod in locis Ecclesiastico interdicto suppositis Missas, et alia divina officia (non tamen in contemptum clavium) celebraverint, incur­ rerint dispensandi. [Bull. Rom., torn. 4, 1, p. 87, 88]. 80. Paulus III, const. Sanctissimus, 22 dec. 1534. Sanctissimus in Christo Pater, et Dominus noster Dominus Paulus divina providentia Papa III. Provide considerans retroactis temporibus pluries dubi­ tatum fuisse an Referendarii et alii Officiales ex Palatio Apostolico panem habentes, Secretarii Apostolici, literarum Apostolicarum Scriptores, Cubicu­ larii, Milites sancti Petri, ceterique Officiales Sanctitati Suae, seu Romano Pontifici pro tempore existent!, in eodem Palatio deservientes, aut custodiam facientes fuerint, et sint Sanctitatis Suae, et Romanorum pro tempore Ponficum veri et indubitati, et non per privilegium familiares et continui com­ mensales. 140 Romani Pontifices § 1. Eadem Sanctitas Sua huiusmodi ambiguitatem in futurum tollere volens, ex certa scientia declaravit Referendarios, et alios Officiales ex dicto Palatio panem habentes, Protonotarios, Subdiaconos, Auditores Rotae, Aco· litos, Scutiferos, Secretarios, literarum Apostolicarum Scriptores, Cubicula­ rios, ac Milites sancti Petri, reliquosque Officiales eidem Sanctitati Suae, et Romano Pontifici pro tempore existenti in Palatio deservientes, aut custo­ diam facientes, licet in eodem non habitaverint, nec habitent, nec forsan habitabunt, nec in tinello comederint, nec comedant, nec in futurum forsan comedent, in posterum veros, et indubitatos Sanctitatis suae, et Romanorum pro tempore Pontificum, et non per privilegium, nec ficte familiares conti­ nuos commensales censeri, reputari, et esse; ita ut regulis tam editis, quam edendis, de veris familiaribus, et continuis commensalibus Suae Sanctitatis, et Romanorum pro tempore Pontificum loquentibus in posterum potiantur, et gaudeant, ac eis quoque quoad omnia subjiciantur, etiam ad hoc, ut San­ ctitas Sua, et alii Pontifices occurrentibus vacationibus Beneficiorum Eccle­ siasticorum per eos obtentorum et obtinendorum qualitercumque qualificatorum per obitum eorumdem in Romana Curia vel extra, ad collationem, provisionem, praesentationem, seu quamvis aliam dispositionam quorumcum­ que collatorum, et collatricum, communiter vel divisim pertinentium provi­ dere, et de illis disponere libere et licite valeant, in omnibus, et per omnia, ac si Referendarii, Secretarii, Scriptores, et alii Officiales huiusmodi, ac deservientes supradicti in Palatio habitassent, et in tinello vere et realiter comedissent. § 2. Et ita per quoscumque ludices, etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, et Sacri Palatii Apostolici causarum Auditores, de cetero iudicari, et interpretari debere statuit, sublata eis aliter interpretandi et iudicandi pote­ state. Decernens irritum et inane, etc. § 3. Constitutionibus, Ordinationibus, et regulis Apostolicis, privilegiis quoque, et induitis, tam ordinariis collatoribus, quam quibuscumque aliis personis cuiuscumque dignitatis, gradus, ordinis, vel conditionis existentibus concessis, et concedendis, cum quibusvis clausulis derogatoriarum praeservativis, restitutivis, irritativis, annullativis, et aliis decretis, quorum omnium tenores, ac si de verbo ad verbum insererentur, pro expressis haberi voluit, ccterisque in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. [Bull. Rom., tom. 4, I, p. 119, 120]. 81. Paulus III, const. Altitudo, I inn. 1537. Altitudo divini consilii, quod humana nequit ratio comprehendere, ex suae immensae bonitatis essentia, aliquid semper ad salutem humani generis pullulans, tempore congruo et solo suo secreto ministerio, quod ipse Deus novit, opportune producit et manifestat: ut cognoscant mortales, ex suis meritis, tamquam ab ipsis, nihil proficere posse; sed eorum salutem et omne donum gratiae ab ipso Summo Deo, et Patre luminum provenire. Romani Pontifices ! 141 Sans cum sicut, non sine grandi et spirituali mentis nostrae laetitia, accepimus, quamplures incolae occidentalis et meridionalis Indiae, licet divi­ nae sint legis expertes, S. Spiritu tamen coopérante, illustrati, errores, quos hactenus observarunt, penitus ab eorum mentibus, et cordibus abiecerint, ac fidei catholicae veritatem et S. Ecclesiae unitatem amplecti, et secundum ritum eiusdem Romanae Ecclesiae vivere desiderent et proponant: Nos, qui­ bus omnes oves divinitus sunt commissae, cupientes, eas, quae extra verum ovile, quod est Christus, sunt, ad ipsum ovile, ut fiat ex illis unus Pastor et unum ovile, perducere, ac sanctissimorum Apostolorum, qui nobis verbo et exemplo pastoralis officii formam tradentes, nascentis Ecclesiae infantiam lacte, provectam vero eius aetatem solido cibo nutrierunt, vestigiis inhae­ rendo, novellas plantationes ipsius Ecclesiae, quas in dicta occidentali et meridionali India Altissimus plantare dignatus est, sic donec coalescant, ut non omnia, quae per orbem Ecclesia iam firmata custodit, illis custodienda mandemus, sed tamquam parvulis in Christo, aliqua paterno affectu indulgeamus confovere. Ac circa eorum regenerationes, nonnulla, ut etiam acce­ pimus, suborta dubia primitus submovere volentes, matura sub hoc delibe­ ratione praehabita, auctoritate Apostolica nobis ab ipso Domino Nostro lesu Christo, per Beatum Petrum cui, et Successoribus sui apostolatus ministerii dispensationem commisit, tradita, tenore praesentium decernimus et decla­ ramus: illos, qui Indos ad fidem Christi venientes, non adhibitis ceremoniis, et solemnitatibus ab Ecclesia observatis, in nomine tantum SS. Trinitatis baptizaverunt, non peccasse, cum consideratis tunc causis occurrentibus, sic illis bona ex causa putamus visum fuisse expedire. Et ut huiusmodi novellae plantationes, quantae dignitatis sit lavacrum regenerationis, quantumque ab illis lavacris, quibus antea in sua infidelitate utebantur, differat, non igno­ rent; statuimus, ut qui in posterum extra urgentem necessitatem Sacrum Baptisma ministrabunt, ea observent, quae a dicta Ecclesia observantur, one­ ratis super tali necessitate conscientiis eorum, extra quam quidem necessi­ tatem, saltem haec quatuor observentur. Primum, aqua sacris actionibus sanctificetur. Secundum, Catechismus et Exorcismus fiat singulis. Tertium, sal, saliva, capella, et candela ponatur duobus vel tribus pro omnibus utriusque sexus tunc baptizandis. Quartum, Chrisma ponatur singulis in vertice capitis, et oleum Cathecumenorum ponatur super cor viri adulti, puerorum et puellarum; adultis vero mulieribus ponatur in illa parte, quam ratio pudicitiae demonstrabit. Super eorum vero matrimoniis hoc observan­ dum decernimus, ut qui ante conversionem plures iuxta eorum mores habe­ bant uxores, et non recordantur, quam primo acceperint, conversi ad Fidem, unam ex illis accipiant, quam voluerint, ut cum ea Matrimonium contrahant per verba de praesenti, ut moris est; qui vero recordantur, quam primo acceperint, aliis dimissis, eam retineant. Ac eis concedimus, ut coniuncti etiam in tertio gradu tam consanguinitatis, quam affinitatis, non excludantur a Matrimoniis contrahendis donec huic S. Sedi super hoc aliud visum fuerit statuendum. Et circa abstinentiam ab illis suscipiendam etiam statuimus, quod in Vigilia Nativitatis, et Resurrectionis Domini Nostri lesu Christi, et omnibus sextis Feriis Quadragesimae ieiunare teneantur, ceteros vero ieiu- 142 Romani Pontifices Romani Pontifices niorum dies eorum beneplacito propter novam ad Fidem eorum conversio­ nem, et ipsius gentis infirmitatem permittimus. Ita quod ieiunium repugnans sanitati, vel non bene quadrans officio vel exercitio alicuius non censeatur illi ab Ecclesia praeceptum. Eisque etiam concedimus, quod quadragesimalibus et aliis prohibitis anni temporibus lacticiniis, ovis, et carnibus tunc temporis dumtaxat vesci possint, cum ceteris Christianis ob aliquod sanctum opus obeundum similibus cibis vesci posse a Sede Apostolica pro tempore fuerit concessum. Dies autem in quibus eos volumus a servilibus operibus cessare, declaramus esse omnes dies Dominicos, ac Nativitatis, Circumcisio­ nis et Epiphaniae, Resurrectionis et Ascensionis, ac Corporis eiusdem Domini Nostri lesu Christi et Pentecostes; nec non Nativitatis, Annunciationis, Puri­ ficationis, Assumptionis gloriosae Dei Genitricis Virginis Mariae, ac Bea torum Petri et Pauli eius Coapostoli. Ceteros vero dies festos ex causis supradictis illis indulgemus... Non obstantibus constitutionibus ct ordinationibus Apostolicis, ceteris que contrariis quibuscumque. [Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. 1, p. 30, nota (1). - Cf. etiam Codicis Iuris Canonici Docum. VI]. 82. Paulus Ill, const. Sanctissimus, ii dec. 1541. Sanctissimus in Christo Pater, et Dominus noster Dominus Paulus divina providentia Papa Tertius, qui in crastino assumptionis suae ad summi Apostolatus apicem, cupiens eorum fraudibus obviare, qui viventium bene­ ficia, illorum praesertim, quibus aut propter senium, aut propter infirmita­ tem imminebat vitae periculum, impetrabant, ut illis decedentibus, tamquam collitigantes in illorum iuribus facilius subrogarentur, per quamdam eiusconstitut. inter alia voluit, ut deinceps nullus in iure, vel ad ius, in beneficio defuncti, quod illo vivente in casibus praemissis, vel similibus impetravit, aliquo modo subrogetur, ac subrogatio et gratia si neutri, si nulli, seu novae provisionis, aut perinde valere, taliter impetranti nullatenus suffragaretur, quod etiam strictissime observari mandavit in impetrationibus beneficiorum, per privationem, et amotionem, ex quibusvis criminibus et excessibus forsan perpetratis, etiamsi usque ad definitivam sententiam, quae tamen in rem non transivisset iudicatam, processum foret. § 1. Ac per alias Constitutiones suas, seu Cancellariae Apostolicae regu­ las, voluit, statuit, et ordinavit, quod quicumque beneficium Ecclesiasticum, tunc per annum immediate praecedentem pacifice possessum, et quod certo modo vacare praetenderet, ex tunc deinceps impetraret, nomen, gradum, et nobilitatem possessoris eiusdem, et quot annis illud ipse possedisset, ac spe­ cificam et determinatam, cx qua clare constare posset, quod nullum ipsi pos­ sessori in dicto beneficio ius competeret, causam in huiusmodi impetratione exprimere, et infra sex menses ipsum possessorem ad iudicium evocari facere, 143 causamque ex nunc desuper, infra annum, usque ad sententiam definitivam inclusive prosequi deberet, et teneretur, alioquin impetratio praedicta, et quaecumque inde secuta, nullius existèrent firmitatis, et idem impetrans, de damnis et interesse possessorem praedictum propterea contingentibus ei satisfaceret. Et si possessorem ipsum iniuste, frivole, et indebite molestasse repertus existeret, quinquaginta florenos auri persolvere Camerae Apostolicae esset adstrictus, nec aliud quam praemissae vacationis modus, etiam per literas si neutri, aut subrogationis, vel alias, sibi quoad hoc ut beneficium huiusmodi ea vice consequi, vel obtinere valeret, quomodolibet suffragaretur, illudque nullatenus in antea litigiosum propterea censeretur. § 2. Et cui fide dignorum relatione innotuit, quod huiusmodi voluntate, statuto, et ordinatione non obstantibus, multi caeca cupiditate ducti, ad bene­ ficia Ecclesiastica, per alios, etiam quandocumque multo antea tempore cano­ nice eis collata, et possessa, quos valetudinarios, seu senio confectos con­ spiciunt, aut alias certo modo, cito defuncturos, vel eorum beneficia dimissuros sperant, improbe, ac per media illicita aspirantes, huiusmodi beneficia tam­ quam certo modo vacantia, et absque alio titulo, seu minus canonico detenta, a Sede Apost. impetrabant, et illorum possessoribus, litem super dictis bene­ ficiis sic possessis movebant, et causas huiusmodi contra eos committi facie­ bant, et alias illos nunc titulos fingendo, nunc crimina impingendo, in ipsis beneficiis inquietabant, et molestabant, nec causas ipsas (prout etiam iuxta Constitutionem praedictam tenebantur) expediri facere curabant, sed in lon­ gum protrahebant, expectantes obitum dictorum possessorum, ut in iure eisdem possessoribus in dictis beneficiis, vel ad alia competente subroga­ rentur. Sicque per indirectum eisdem impetrantibus votum captandae mortis dictorum possessorum praebebatur, ipsique possessores indebite vexabantur, ac laboribus, et expensis fatigabantur. Et saepenumero vexationem huius­ modi illicitis mediis redimere cogebantur, et quandoque destituti, seu despe­ rati, in anxietatem ducebantur, eorumque beneficia resignare, seu permutare, ac etiam illorum collatores, quominus de beneficiis per obitum dictorum possessorum vacantibus, et propter lites huiusmodi, malitiose, et fraudulenter motas, seu confictas, libere disponere, et sua ordinaria auctoritate in prae­ missis uti possent, impediebantur, in animarum ipsorum impetrantium pericu­ lum, et dictorum possessorum grave praeiudicium, et ordinariae potestatis huiusmodi collatorum laesionem. § 3. Attendens malitiis hominum non esse indulgendum, sed potius obviandum, ac volens ipsorum beneficia obtinentium, quieti et securitati providere, constitutionem praedictam innovando, et ad impetrantes beneficia illorum, qui aliquo evidenti impedimento detinerentur, quamvis senio con­ fecti, aut infirmitate detenti non forent, extendendo, etiam voluit, statuit, et ordinavit, quod de cetero impetrantes beneficia Ecclesiastica cuiuscumque qualitatis, per privationem, et amotionem, vel alias propter commissa, exces­ sus, et crimina, vacantia, vel vacatura in supplicatione desuper porrecta, excessus, et crimina ipsa, ac eorum qualitates, necnon modos, ct causas tales, ex quibus de iure privatio ipsa incursa, aut facienda censeatur, et similiter impetrantes, etiam per modum devohitionis, beneficia tamquam certo modo 144 Romani Pontifices vacantia, et ab aliis etiam non senio confectis, nec infirmitate, aut impedi­ mento detentis, tamquam nullo, seu minus Canonico titulo possessa, modum vacationis illorum in supplicatione desuper porrecta, specifice, et determi­ nate, ac dispositive exprimere teneantur, et antequam decretum citationis a iudice cui causa commissa fuerit, per se, vel procuratorem eorum petant, coram eo iuramentum, quod credunt ea, quae sic expresserunt, vera esse, et posse ea probare, corporaliter praestare, et deinde excessus, et crimina, aut modum vacationis huiusmodi, proponere, et deducere, et intra octo dies observationem termini ad articulandum, per eum, vel procuratorem suum suo ordine, et loco, ita quod si ipse terminus sic non servetur, dicti octo dies, post observationem termini secundo loco servati, quicumque is fuerit, cucurrisse censeantur, factam immediate sequentes probare, necnon ex tunc infra annum, similiter a die impetrationis eorum computandum, causam contra eosdem possessores, usque ad definitivae sententiae prolationem inclu­ sive prosequi debeant, et teneantur. § 4. Quodque impetrationes de beneficiis tamquam per privationem, et amotionem, vel alias propter commissa, excessus, et crimina vacantibus, vel vacaturis, absque causae, seu causarum, privationis, et amotionis, aut exces­ suum, et criminum vacationem huiusmodi causandum, necnon tamquam de certo modo vacantibus, etiam per modum devolutionis, absque modi vaca­ tionis specifica expressione, etiam praetextu quarumcumque clausularum quomodolibet implicitarum, et quantumcumque praegnantium, etiam quod causae, et excessus, ac crimina, necnon modi vacationum huiusmodi in literis pro expressis habeantur, vel etiam dispositive exprimi possint, disponentium in supplicationibus insertarum, eisdem impetrantibus nullatenus suffragentur, et quaecumque subrogationes per ipsos impetrantes de beneficiis, quae etiam cum huiusmodi expressione impetraverint tamquam litigiosis, in iure, vel ad ius eorum, quos huiusmodi excessus et crimina perpetrasse, aut quorum beneficia per devolutionem, aut alias certo modo vacasse narraverint, a Sede Apostolica, vel Legatis eius quomodolibet impetrandae, seu etiam Motu pro­ prio concedendae, nisi quod impetrantes excessus, et crimina, aut modum vacationis huiusmodi intra dictos dies observationem dicti termini ad arti­ culandum per ipsos impetrantes, aut eorum procuratores, ut praefertur, non autem per eos, aut ipsorum procuratores factam, quoad excludendos, post dictos dies ipsos impetrantes a probatione excessuum, seu criminum, aul modi vacationis praedictorum nihil operari volumus contra possessores bene­ ficiorum quae impetraverint, probaverint, etiamsi alia excessus et crimina, privatione, aut privationis declaratione digna, etiam ante lapsum dictorum octo dierum probaverint, nullius sint roboris vel momenti. Quodque subro­ gationes huiusmodi, si ii contra quos huiusmodi impetrationes fient, in iti­ nere propter id suscepto, quod post excommunicationem citationis, etiam per edictum factae, etiam si de dictorum citatorum notitia aliter non appa­ ruerit, propterea attentum praesumatur, defuncti fuerunt, etiam si senes, aut valetudinarii, seu impediti, ut praefertur, non extiterint, aut etiam ii, contra quos huiusmodi impetrationes fient, morte violenta decesserint, licet nullum penitus argumentum, aut nulla coniectura habita fuerit, quod collitigans id Romani Pontifices 145 fecerit, aut de tali morte culpabilis, seu conscius fuerit, locum non habeant. Et si post lapsum dicti anni, vel etiam eo durante, et istis octo diebus post dicti termini ad articulandum, absque probatione praedictorum excessuum, seu criminum, aut modi vacationis per ipsos impetrantes, vel eorum procu­ ratores observationem elapsis, contingat possessores dictorum beneficiorum, seu aliquos ex eis decedere, aut eorum beneficia simpliciter, vel ex causa permutationis, aut alias quomodolibet, in Romana Curia, vel extra eam vacare, non censeantur propterea beneficia ipsa litigiosa, de huiusmodi beneficiis sic vacantibus provideri, et alias libere disponi possit, in omnibus, et per omnia, ac si contra dictos possessores aliqua lis modo praemisso mota non fuisset. § 5. Et nihilominus impetrantes praedicti ad ambita beneficia huius­ modi obtinenda censeantur perpetuo inhabiles, necnon vexatae parti omnia damna, interesse, et expensas persolvere teneantur, ac omnibus, et singulis beneficiis Ecclesiasticis, per eosdem impetrantes obtentis, se triennio suspen­ sos noverint. Quibus, si se in cis propria temeritate iniecerint, ipso iure privati sint, ac calumniose de periurio, iuxta canonicas sanctiones, puniantur. Decernens novas provisiones super impetrationibus praedictis pro tempore, etiam antequam dicti octo dies elapsi fuerint, iis in quorum favorem ema­ naverint, in fraudem huiusmodi constitutionis non suffragari. Et si iis, qui impetrationes modo praedicto fecerint, beneficia sic impetrata resignaverint, quandocumque id fecerint, illis, quibus de beneficiis huiusmodi per resignationem de eis factam, et admissam provisum fuerit, praesenti constitutioni subiacere, et in eodem statu in quo dictus resignans tempore huiusmodi resignationis erat, quoad hoc censeri, et esse. § 6. Sicque in praemissis omnibus indicandum fore, sublata, etc. irritum quoque, etc. [Bull. Rom., tom. 4, 1, p. 191-193]. 83. Paulus 1Π, const. Sanctissimus, i8 mail 1543« Sanctissimus in Christo Pater, et Dominus noster Dominus Paulus divina providentia PP. III, cui dudum postquam unam Constitutionem suam, etc. ut supra, in N. 80. § 1. Innotuit qualiter inter ceteros in eadem constitutione nominatos Referendarii, et Auditores, Referendariatus, et Auditoriatus, ac nonnulli alio­ rum officiorum, quae obtinebant, ratione, ut singuli de ipsorum Collegiis, necnon ex Scriptoribus unus tamquam Referendarius officium actu exercens, et alius tamquam Decanus antiquitatis, et forsan in aliis Collegiis, unus, vel duo, aut forsan plures, et non singuli ipsorum Collegiorum ratione, panem ex Palatio Apostolico habeant, tamen custodiam non faciunt, a nonnullis asserebatur constitutionem praedictam in habentibus panem in Palatio, et custodiam facientibus coniunctim locum habere, et effectum sibi vindicare, et non alias, nec alio modo procedere. It) 140 Romani Pontifices § 2. Ambiguitatis dubium submovere volens, primo vivae vocis oraculo declaravit, et decrevit Constitutionem ipsam, etiam in die publicationis illius intelligi, locumque vendicarc, et procedere posse, et debere, sive dicti Offi­ ciales, vel quicumque alii coniunctim, et divisim, panem ex Palatio haberent, et in eodem custodiam facerent, etiam si iidem Officiales, et alii, per quo­ rum obitum beneficia, ut praefertur, vacaverint, panem non habuissent, nec in ipso Palatio custodiam fecissent, ac beneficia per eosdem Officiales, ct alios, ut praefertur, obtenta, per obitum etiam eorumdem Officialium in dicta Curia, vel extra eam vacarent, et ad collationem, provisionem, praesentatio­ nem, seu quamvis aliam dispositionem, etiam S. R. E. Cardinalium, et quo­ rumcumque aliorum collatorum, et collatricum, communiter, vel divisim spe­ ctarent. § 3. Postea accepit quod pro eo quod de posteriori declaratione huius­ modi alias non apparebat, adhuc aliquibus in dubium revocaretur, quod contingere posset eos, quibus de beneficiis huiusmodi per obitum dictorum officialium, ac aliorum sic, ut praefertur, vacantibus, per Suam Sanctitatem provisum, seu provideri concessum extitit, aut in futurum provideri con­ cessum extitit, vel quod provideretur concedi contigerit, desuper in futurum posse molestari. § 4. Motu proprio, etc. per aliam suam Constitutionem quam et literas desuper expeditas, etiam quod in eadem Cancellaria lecta, et publicata non esset, arctare voluit, sub dat. decimo nono Kalendas Septembris, eiusdem Pontificatus sui anno secundo, inter alia fidem fecit, ac in verbo Romani Pontificis attestatus fuit semper suae incommutabilis mentis fuisse, et tunc esse, quod etiam posterior declaratio huiusmodi, etiam quod aliter in dicta Cancellaria lecta, et publicata non foret, ab illius data valeret, et ligaret, ac omnibus, et singulis, quibus de singulis, aut pluribus beneficiis praedictis, ut praefertur, provisum seu provideri concessum extitit, aut in futurum pro­ videri, seu quod provideatur concessum fuerit, suffragaretur, etiam in omni­ bus et per omnia, ac si dicta die vigesima secunda Martii in dicta Cancel­ laria lecta, et publicata fuissent, cum de sic iudicando, et aliis clausulis etiam irritantibus decretis in literis desuper confectis latius continetur. § 5. Cum Sanctitati Suae etiam novissime innotuerit ab aliquibus etiam plusquam conveniat sapere volentibus, praetendi, constitutionem, et declara­ tionem praedictas forsan ad de numero participantes, et alios non partici­ pantes, praesertim Romanorum Pontificum Praedecessorum suorum, ac etiam Pontificatus sui tempore, etiam per S. R. E. Cardinales, etiam de latere, et alios Legatos, sive Nuncios Apostolicos, etiam facultatem Legatorum de latere habentes, quorum numerus nimis iam excrevisse asseritur, pro tempore creatos Notarios Apostolicos supernumerarios nuncupatos, et omnes alios officiales in dicta Constitutione nominatos, et expressos, qui in eodem Palatio forsan non habitant, nec in posterum habitabunt, aut in tinello nunc non comedunt, neque forsan in posterum comedent, minusque Sanctitati Suae deserviunt, neque Romano Pontifici pro tempore existenti in futurum deser­ vient, aut custodiam non faciunt, aut non facient, non extendi, neque eos­ dem comprehendere, neque in illis procedere, aut locum sibi vendicarc. Romani Pontijiccs 147 § 6. Ad huiusmodi etiam ulterioris ambiguitatis dubium resecandum, Constitutionem, regulamque, necnon declarationem praedictas, etiam cum omnibus, et singulis decretis, et aliis clausulis quibuscumque in illis respe­ ctive contentis, et expressis, pro insertis, et expressis habens, decrevit, et declaravit, fidemque indubiam facit, et attestatur mentis, et intentionis suae semper fuisse, et esse, tam a die editionis, et publicationis singularum Con­ stitutionum, sive Regulae, ac declarationis praedictarum, quam etiam cuius­ libet ipsarum, tam de numero participantium, quam non participantium notariis praedictis, ac etiam omnibus, et singulis aliis Officialibus in dicta Constitutione, sive Regula, et declaratione, ut praefertur, nominatis intelligi, locumque sibi vendicasse, et processisse, ac vendicarc, et procedere debere; etiam quod quicumque participantes, et non participantes notarii, aliique omnes, et singuli officiales praedicti, in dicta Constitutione, sive Regula, et declaratione quomodolibet nominati, et expressi panem ex Palatio non habe­ rent, non habuerint, et non habeant, et custodiam in eo non fecerint, et non faciant, aut aliter Suae Sanctitati, et Romano Pontifici pro tempore existenti in Palatio Apostolico, vel extra, aliquo modo non servierint, neque serviant, vel alias quomodolibet in Palatio Apostolico non habitaverint, et non habitent, et custodiam in eo non fecerint, et non faciant, et nihilominus singulas Constitutiones, et declarationes praedictas, et ipsarum quamlibet, etiam cum omnibus, et singulis clausulis, et decretis in illis contentis illas pro expressis, et insertis habens, ad quoscumque non participantes notarios per eosdem Romanos Pontifices, et per Sanctitatem Suam creatos tantum restrinxit, et reduxit, ac restringit, et reducit; illasque minime ad non parti­ cipantes, et supernumerarios notarios ab eisdem Cardinalibus de latere, et aliis Legatis, et Nunciis Apostolicis, etiam facultatem, et auctoritatem Legati de latere habentibus creatos, in eadem Regula, sive Constitutione, et decla­ ratione nullatenus contineri, nec comprehendi posse, nec valere, aut debere, ac si specialiter, et individue expressa fuissent, perpetuis futuris temporibus valere, et observari debere. § 7. Et ita per quoscumque Indices, etiam Palatii Apostolici causarum Auditores, et alios quoscumque ludices, etiam in quibuscumque causis etiam pendentibus, et in quibuscumque inter omnes, et singulos iudicari, sententiari, et definiri debere statuit, voluit, decrevit, et ordinavit, sublata, etc. § 8. Praesentemque prout moris est in dicta Cancellaria legi, et publi­ cari, et inter alias regulas Cancellariae, ut moris est, describi, et adnotari mandavit. [Bull. Rom., torn. 4, I, p. 120, 121]. 84. lulitis ΠΙ, motu propr. Cum sicut nobis, 26 iun. 1550. Cum sicut nobis nuper innotuit, diversi diversorum Beneficiatorum etiam Episcoporum, Patriarcharum, et aliorum Praelatorum, ac S. R. E. Cardinalium pro tempore decedentium haeredes, non solum bona relicta, spolia nuncupata. 143 Romani Pontifices sic decedentium Beneficiatorum Episcoporum, Archiepiscoporum, Patriarcha­ rum, et aliorum Praelatorum, ac etiam Cardinalium, verum etiam fructus etc. ecclesiasticos, et pecunias, et res alias per ipsos Beneficiatos Episcopos, Archiepiscopos, Patriarchas, et alios Praelatos, ac etiam Cardinales ante eorum obitum non exactos, etiam si eorum solutionis dies ante obitum ipso­ rum non advenerit, sub eo forsan praetextu, quod pro tempore ante obitum huiusmodi decurso debebantur exigere, et quandoque solutionem debitorum per ipsos Beneficiatos, et Cardinales, dum viverent, contractorum, et legato­ rum per eos in sua ultima voluntate, etiam ad pias causas factorum sub­ terfugere, ac haeredes Cardinalium huiusmodi paramenta, et ornamenti Capellae ipsorum Cardinalium, quae iam tanto tempore, quod eius initii hominum memoria non habetur, Capellae Apostolicae, in qua Missae Papales celebrantur, et ex qua pauperibus Praelatis ad Romanam Curiam pro tem­ pore confluentibus, et paramenta Ecclesiastica, cum quibus in processionibus, et aliis solemnitatibus per Romanos Pontifices fieri solitis incedere possint, non habentibus subvenitur, devolvi consueverunt, occupare, ac solutionem quingentorum ducatorum auri de Camera, qui post obitum singulorum Car­ dinalium pro pretio annuli eis in eorum ad Cardinalatum assumptione adhiberi soliti, Camerae Apostolicae persolvuntur, declinare contendant, et satagant. § 1. ...Volentes in praemissis opportune providere, motu simili etc. decla­ ramus nostrae intentionis numquam fuisse, nec esse, quod quivis quorum­ cumque Beneficiatorum etiam, ut praefertur, Episcoporum, Archiepiscopo­ rum, Patriarcharum, et aliorum Praelatorum, etiam Cardinalium ubilibet, etiam in Romana Curia, aut districtu, pro tempore decedentium, sive ex testamento, per ipsos Beneficiatos etiam vigore facultatum quarumcumque eis in specie, vel in genere, etiam praetextu quorumcumque capitulorum, ac statutorum, et ordinationum, etiam nostrorum, sub quibusvis tenoribus, et formis, ac alias quomodolibet concessorum condito, sive ab intestato hae­ redes, fructus etc. ac pecunias, et res alias per ipsos sic defunctos Benefi­ ciatos, etiam Episcopos, Archiepiscopos, Patriarchas, et alios Praelatos, ac Cardinales ante eorum obitum non exactos, etiam si pro tempore ante obitum huiusmodi decurso debeantur, ac eorum solutionis dies Beneficiatis, et Car­ dinalibus viventibus advenerit, et per ipsos Beneficiatos, et Cardinales non steterit, quo minus illos exegerint, quinimmo omnem pro illorum exactione necessariam diligentiam, etiam iudicialiter agendo fecerint, quoquo modo exigere, aut etiam sponte oblatos percipere. § 2. Aut cruces, candelabra, imagines, patenas, calices, et alia cuiusvis sortis, tam aurea, quam argentea vasa, et iocalia, ac quaevis ornamenta, para­ menta, et alia utensilia Capellae singulorum Cardinalium pro tempore dece­ dentium, ceteraque tam ad ipsam Capellam, quam eius ministros circa altaris ministerium, et celebrationem Missae pertinentia, pro se retinere, aut solu­ tionem quingentorum ducatorum huiusmodi evitare possint, sed quod de cetero perpetuis futuris temporibus fructus etc. ac pecuniae, et res, ut prae­ fertur, incxacti huiusmodi ad ipsorum sic defunctorum Beneficiatorum etiam Episcoporum, Archiepiscoporum, Patriarcharum, et aliorum Praelatorum, et Romani Pontifices 149 Cardinalium in Ecclesiis, Monasteriis, et beneficiis praedictis successores, qui ex illis, quorum solutionis dies ante obitum Beneficiatorum huiusmodi adve­ nerit, omnia ipsorum Beneficiatorum, etiam ut praefertur, Episcoporum, Archiepiscoporum, Patriarcharum, et aliorum Praelatorum, etiam Cardina­ lium debita, et ad pias causas facta legata, si aliunde ex aliis ipsorum Bene­ ficiatorum bonis solvi non possint, solvere teneantur, libere devenirent, et in posterum deveniant, ac per eos, et non haeredes praedictos exigi possent, et in posterum possint, necnon cruces, candelabra, imagines, patenas, calices, vasa, iocalia, ornamenta, paramenta, utensilia, et alia ad Capellam singulo­ rum Cardinalium, et eius ministros, ut praefertur, pertinentia, ad eamdem Capellam Apostolicam pertinerent, et spectarent, ac in posterum pertineant, et spectent, ct per agentes pro ea, realiter, et cum effectu capi, et apprehendi possent, et deberent, ac in posterum possint, et debeant. Ac haeredes Car­ dinalium, tam hactenus defunctorum, quam pro tempore decedentium quin­ gentos ducatos huiusmodi eidem Camerae persolvere tenerentur, et in poste­ rum teneantur. Et propterea successores in Ecclesiis, Monasteriis, et beneficiis huiusmodi fructus etc. ac pecunias, et res per eorum praedecessores non exactos, libere, et licite percipere, exigere, et levare, ac solutis, si aliunde unde solvant non erit, ut praefertur, debitis, et legatis praedictis, quod residuum fuerit in suos usus, et utilitatem convertere. Necnon agentes pro Capella Apostolica, cruces, candelabra, imagines, patenas, calices, vasa, iocalia, orna­ menta, paramenta, utensilia, et alia praedicta propria auctoritate libere capere, et apprehendere posse. Ac haeredes Cardinalium, tam hactenus defunctorum, quam aliorum pro tempore decedentium, ad cruces, candelabra, at alia prae­ dicta agen. pro dicta Capella Apostolica, realiter, et cum effectu consignan­ dum. Et eosdem quingentos ducatos agentibus pro eadem Camera, ut prae­ fertur, solvendum teneri, et obligatos esse, ac ad id omnibus iuris, et facti remediis cogi, et compelli posse. § 3. Sicque in praemissis, omnibus, et singulis casibus ad praesens occurren., seu penden. per quoscumque, etc. in quavis causa, et instan., sub­ lata, etc. indicari, et definiri debere, ac irritum, etc. decernimus. § 4. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 4, I, p. 268-270]. 85. Infills III, const. Licet a diversis, i8 mart. 1551. Licet a diversis Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, etiam per speciales Constitutiones in corpore iuris insertas, fuerit rite, ct salubriter ancitum, atque decretum, ut sacculi potestates, et Domini temporales, ac Provinciarum, Civitatum, terrarum, et locorum quorumcumque rectores, qui­ buscumque dignitatibus, vel officiis, aut nominibus censeantur, Dioecesanis Episcopis, ct Inquisitoribus haereticae pravitatis in ipso Inquisitionis ncgocio faveant, et assistant, nemoque ex praedictis potestatibus, dominis, et recto­ 150 Romani Pontifices ribus, eorumque officialibus de crimine haeresis, cum mere sit Ecclesiasti­ cum, quoquo modo cognoscat, vel iudicet, neque Dioecesano Episcopo, vel Inquisitori ipsius Inquisitionis negocio incumbenti se opponere, aut ipsam aliquatenus impedire, vel impedientibus auxilium, aut favorem scienter dare audeat, perpetuae damnationis sententia in eos, qui contra praedicta fece­ rint, promulgata, quam si per annum animo sustinuerint pertinaci, ex tunc velut haeretici condemnentur: usque adeo tamen in omnibus fere, non solum Italiae, verum etiam aliis Provinciis, Civitatibus, terris, et locis, complurium laicorum, ut accepimus, mundanae gloriae processit ambitio, vel sacrorum Canonum inscitia, vel Ecclesiasticae disciplinae contemptus, ut in animarum suarum perniciem atque interitum, Dioecesanos Episcopos, et Inquisitores a Sede Apostolica institutos Inquisitionis officium exercentes, alii sub iustitiae praetextu, ne ulli scilicet fiat iniuria, impedire, alii vero sub pietatis colore, ut sontes scilicet severius puniantur, se ipsis Dioecesanis Episcopis, et Inqui­ sitoribus adiungere, et una cum eis de ipso haeresis crimine cognoscere, processus formare, formatosque suo iudicio submittere non erubescant. § 1. Cui sane morbo iam nimis late progredienti solitam, ac salutarem Ecclesiae medicinam pro nostra pastorali solicitudine afferre cupientes, sae­ culi potestates, dominos temporales, ac Provinciarum, Civitatum, terrarum, et locorum rectores supradictos, necnon quascumque alias saeculares per­ sonas, tam privatas, quam publico quovis munere fungentes, requirimus, et monemus, ac eis lesu Christi Redemptoris nostri (cuius vices, licet immeriti, gerimus in terris) nomine praecipimus, ne Dioecesanos Episcopos, et Inqui­ sitores ipsos in suo Inquisitionis negocio, ullo modo impediant, seu pertur­ bent, neque se in haeresis crimine, cognoscendo, vel indicando, quovis etiam assistentiae, et favoris colore, causa, vel occasione (nisi quatenus ab ipsis Dioecesanis Episcopis, aut Inquisitoribus, spontanea, et libera eorum volun­ tate fuerint requisiti) se ingerant, ordinationes, provisiones, et leges quas­ cumque, de ipsius criminis cognitione latas sacris Canonibus obsistentes, et Ecclesiasticam iurisdictionem impedientes sine mora abrogent, et deleant, prout etiam Nos eas omnes invalidas fuisse, et esse decernimus, et declara­ mus, ac ex nunc pro abrogatis, et deletis haberi volumus, et mandamus. § 2. Qui monitis his nostris non obtemperaverint, quive scienter in prae­ dictis consilium, auxilium, aut favorem dederint, noverint se, non solum per sacras dictorum Praedecessorum nostrorum Constitutiones, verum etiam per hanc nostram sanctionem, sive sententiam, et declarationem perpetuo dura­ turam (quam auctoritate Omnipotentis Dei, ac beatorum Apostolorum Petri, et Pauli, ac nostra in ipsos non obtemperantes, quacumque illi praeful­ geant dignitate, in his scriptis proferimus) communione fidelium, et omnium Ecclesiasticorum Sacramentorum perceptione privatos, ac maledictionis, aut exeerationis aeternae vinculo ligatos, anathematisque, et maioris excommu­ nicationis mucrone percussos, ita ut nemo umquam in praemissis delinquens, nisi a Nobis, et Successoribus nostris canonice intrantibus, etiam praetextu quarumcumque facultatum, concessionum, et gratiarum, etiam confessionalium nuncupatarum, etiam a Nobis, et dicta Sede hactenus emanatarum, vel in posterum emanandarum specificam, ct expressam, ac alias quam per Romani Pontifices 15» verba generalia, de praesentibus nostris literis mentionem non facientium, praeterquam in mortis discrimine, absolvi possit. § 3. Quibus etiam censuris ipsos Dioecesanos Episcopos, et Inquisitores subiacere volumus, si laicos secum quomodocumque de ipso crimine cogno­ scere, aut iudicare permiserint. § 4. Ut autem praemissa omnia, ad eorum, quorum interest, notitiam deducantur, nullusque de eis ignorantiam iuste praetendere possit, volumus, et Apostolica auctoritate decernimus, quod praesentes literae per aliquos Cursores nostros, aut Notarios publicos in Basilicae Principis Apostolorum de Urbe, et Ecclesiae Lateranen., ac Cancellariae Apostolicae valvis, necnon acie Campi Florae, ut moris est, publicentur, earum exemplo in singulis valvis, et acie huiusmodi affixo, et dimisso. Nulli ergo, etc. [Bull. Rom., tom. 4, I, p. 278, 279]. 86. Iulius HI, const. Sanctissimus, 13 febr. 1553. Sanctissimus in Christo Pater, et Dominus noster Dominus lulius, divina providentia Papa III, cui nuper innotuit, quod a nonnullis vertitur in dubium, an Ecclesiarum Praelati panem ex Palatio Apostolico ratione personae suae, et non alterius officii per eos pro tempore obtenti, quotidie habentes sint Sanctitatis Suae veri, et indubitati, et non ficti, aut per privilegium, Praelati domestici, et continui commensales, considerans panem huiusmodi eis non­ nisi ratione familiaritatis continuae commensalitatis exhiberi. § 1. Et propterea volens dubium huiusmodi, suae declarationis oraculo, de medio tollere, declaravit, omnes, et singulos Ecclesiarum Praelatos, qui solum ratione personae suae, et non alicuius officii per eos pro tempore obtenti panem ex Palatio Apostolico quotidie habent, seu habere possunt, et in posterum habebunt, seu habere poterunt, licet in eodem Palatio non habitent, et ultra panem alia victui humano necessaria non habeant, nec in posterum habituri sint, Sanctitatis Suae veros, et indubitatos, et non ficte, aut per privilegium Praelatos domesticos, et continuos commensales esse, ac in posterum fore, et pro talibus, et ut tales censeri, et reputari debere, ita ut sub regulis Cancellariae Apostolicae, et aliis Constitutionibus suis, tam editis, quam edendis, de veris familiaribus continuis commensalibus Sancti­ tatis Suae loquentibus comprehensi, et illis quoad omnia subiecti sint, ipsique illis uti, potiri, et gaudere possint. § 2. Et Sanctitas Sua de beneficiis Ecclesiasticis, per eos pro tempore obtentis qualitercumque qualificatis, et ad collationem, provisionem, praesen­ tationem, electionem, seu quamvis aliam dispositionem quorumcumque col­ latorum, etiam S. R. E. Cardinalium, etiam indultum speciale super confe­ rendis beneficiis ad eorum collationem, provisionem, praesentationem, ele­ ctionem, seu quamvis aliam dispositionem pertinentibus a Sanctitate Sua, aut Sede Apostolica habentium, communiter, vel divisim spectantibus, quae per 152 Romani Pontifices eorum obitum in Romana Curia, vel extra eam in posterum vacabunt, tam­ quam Sanctitati Suae ratione familiaritatis, et continuae commensalitatis huiusmodi generaliter reservatis providere, et de illis disponere libere, et licite possit, in omnibus, et per omnia perinde, ac si ipsi Praelati in dicto Palatio habitarent, et ultra panem alia victui humano necessaria haberent. § 3. Sicque per quoscumque, etc., etiam Cardinales ... in quavis causa, et instantia, sublata, etc., iudicari, et definiri debere, ac irritum, etc. [Bull. Rom., tom. 4, I, p. 30ό). 87. lulius III, deer. Sanctissimus, 26 ian. 1554. Sanctissimus Dominus noster D. lulius, divina providentia Papa 111, pro bono regimine S. R. E. ac pro felici sacri Collegii Cardinalium directione, de ipsorum Cardinalium consilio, et unanimi assensu, praesenti decreto statuit. § 1. Ut nullo umquam tempore assumatur aliquis posthac in eiusdem S. R. E. Cardinalem, qui sit frater germanus alterius Cardinalis viventis. Itaque eodem tempore duo fratres germani in eodem Collegio nullatenus esse possint. Decernens, et declarans fratres Cardinalium viventium ad Car· dinalatus dignitatem penitus incapaces, et inhabiles habendos, et reputandos esse. [Bull. Rom., tom. 4, 1, p. 306]. 88. Paulus IV, const. Iniunctum nobis, 14 iul. <555· § 1. Iniunctum nobis desuper, meritis licet imparibus, Apostolicae ser­ vitutis officium, mentem nostram continua pulsat instantia, ut bona Eccle­ siastica, quae caeca hominum cupiditate occupata detinentur, nostrae ope­ rationis ministerio, ad ius, et proprietatem eorum, quorum antea erant, omnino reducantur. Cum itaque (sicut nobis innotuit) licet alias fel. rec. Sym­ machus Papa Praedecessor noster praedium Ecclesiae pro aliqua necessitate quovis modo alienari, aut iura Ecclesiae in usumfructum dari prohibuerit, et lege huiusmodi omnes Custodes adstringi, ac donatorem, ac censuratorem, et venditorem honorem perdere, et qui praemissis subscriberet, ana­ thema esse, cum eo qui daret, sive reciperet, nisi restituerentur, et quaslibet Ecclesiasticas personas contradicere, et cum fructibus alienata reposcere posse, hocque non solum in Ecclesia Romana conservari, verum etiam in universis per Provincias Ecclesiis convenire voluerit. § 2. Et piae mem. Paulus Papa 11 etiam Praedecessor noster omnium rerum, et bonorum Ecclesiasticorum alienationem, omneque pactum, per Romani Pontifices 153 quod ipsorum dominium transferretur, ac concessionem, hypothecam, loca­ tionem, et conductionem ultra triennium, necnon infeudationem, vel con­ tractum emphyteuticum, praeterquam in casibus a iure permissis, ac de rebus, et bonis in emphyteusim ab antiquo concedi solitis, fieri prohibuerit. Et si quis contra huius posterioris prohibitionis seriem, de bonis, et rebus eisdem quicquam alienare praesumeret, alienatio, hypotheca, concessio, locatio, con­ ductio, infeudatio huiusmodi nullius omnino essent roboris, vel momenti, et tam qui alienaret, quam qui alienatas res, et bona reciperet, sententiam excom­ municationis incurreret, et nihilominus res, et bona alienata huiusmodi, ad Ecclesias, Monasteria, et loca pia, ad quae antea pertinebant, libere reverte­ rentur. § 3. Nihilominus a nonnullis annis citra diversae personae, tam saecu­ lares, quam Ecclesiasticae, complura Castra, Terras, Oppida, Civitates, et loca, tam Romanae praedictae, quam diversarum Cathedralium, etiam Metro­ politan., et aliarum Ecclesiarum, necnon Monasteriorum, domorum, et alio­ rum Regularium locorum, ac Hospitalium, et aliorum piorum locorum, prae­ textu diversarum alienationum, eis de Castris, Terris, Oppidis, Civitatibus, et locis praedictis in evidens damnum Ecclesiarum, Monasteriorum, Domo­ rum, Hospitalium, et aliorum Regularium, et piorum locorum, seu alias non servatis solemnitatibus a iure requisitis factarum occupaverint, et occupata detinuerint, et detineant de praesenti, ac exinde factum sit, ut non solum Ecclesiarum, Monasteriorum, et Domorum Praelati, ac Hospitalium, et alio­ rum Regularium, et piorum locorum huiusmodi Rectores, qui ex fructibus, redditibus, et proventibus Castrorum, Terrarum, Oppidorum, Civitatum, et locorum huiusmodi, Ecclesias, Monasteria, et Domos, Hospitalia, et alia loca praedicta gubernabant, et illustrabant, ac eorum Ministris alimoniam prae­ bebant, notabiliter sint damnificari, verum etiam Romani Pontifices, qui antea egenis, et miserabilibus personis, praesertim nobilibus ad hanc Almam Urbem pro tempore confugientibus alimenta aliunde subministrare consue­ verant, vix se et familiam suam sustentare, nedum aliis alimenta submini­ strare possint, in divinae Maiestatis offensam, et Ordinis Clericalis oppio brium, ac plurimorum Christifidelium scandalum. § 4. Nos praemissa connivcntibus oculis pertransire nequeuntes, quinimo cupientes cis, quantum cum Deo possumus, opportunum remedium adhi­ bere, motu proprio, et ex certa nostra scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, omnes, et singulas alienationes, et in emphyteusim, seu censum perpetuum, aut tertiam, vel aliam generationem, seu hominis vitam, aut aliud tempus ultra triennium locationes, vel concessiones, seu permutationes, hypo­ thecas, et obligationes, de quibus Castris, Terris, Oppidis. Civitatibus, et locis, aut aliis bonis immobilibus, seu rebus, et iuribus, tam spiritualibus, quam temporalibus eiusdem Romanae, et quarumcumque Cathedralium, etiam Metropolitan., et aliarum Ecclesiarum, necnon Monasteriorum, Domorum, et aliorum Regularium locorum, et quorumvis beneficiorum Ecclesiasticorum, cum cura, et sine cura, saecularium, et quorumvis Ordinum Regularium, necnon Hospitalium, et aliorum piorum locorum quorumlibet, per quoscum­ que etiam Romanos Pontifices Praedecessores nostros, seu eorum auctoritate, 154 Romani Pontijices vel mandato, Camerarios suos, et Clericos Camerae Apostolicae Praesiden­ tes, ac quosvis Ecclesiarum, Monasteriorum, et Domorum Praelatos, et Bene ficiatos, necnon Hospitalium, et aliorum Regularium, et piorum locorum Rectores, cuiuscumque dignitatis, status, gradus, ordinis, et conditionis existentes, etiamsi Cardinalatus honore pollerent, in damnum Ecclesiae, seu non servatis solemnitatibus a iure requisitis, aut alias nulliter hactenus factas, et contractus superinde sub quibusvis formis, et verborum expressionibus habitos, et celebratos, etiam si iuramento vallati existant, quantumvis longa temporis praescriptione robur sumpsisse dici possint, ac ipsius Romanae Ecclesiae favorem, aut commodum concernant, eorum omnium tenores, ac si de verbo ad verbum insererentur, praesentibus pro expressis habentes, Apostolica auctoritate, tenore praesentium rescindimus, irritamus, cassamus, et annullamus, ac viribus omnino evacuamus, ac pro rescissis, irritis, cassis, et nullis, ac penitus infectis haberi volumus. § 5. Ipsosque detentores ad Castra, Terras, Oppida, Civitates, et loca occupata, ac bona, res, et iura praedicta Romanae, et Cathedralibus, etiam Metropolitan., ac aliis Ecclesiis, necnon Monasteriis, Domibus, Hospitalibus, et beneficiis, ac Regularibus, et piis locis relaxandum, et de fructibus, tam hactenus perceptis, quam in posterum percipiendis, realiter satisfaciendum teneri, et ad id etiam sententiis, censuris, et poenis Ecclesiasticis, ac etiam pecuniariis, omnibusque aliis opportunis iuris, et facti remediis, cogi, et com­ pelli posse. [Bull. Rom., tom. 4, 1, p. 319-321]. 89. Paulus IV, const. Cum venerabiles, 22 aug. 1555. § 1. Cum venerabiles fratres nostri Sanctae Romanae Ecclesiae Cardi­ nales in partem solicitudinis vocentur, ut pro tempore exsistenti Romano Pontifici assistant, ipseque Romanus Pontifex eorum consilio agenda dispo­ nat, et iidem Cardinales sint pars corporis, et membra ipsius Romani Pon­ tificis, ac diversis Almae Urbis nostrae Parochialibus Ecclesiis, pro eorum Cardinalatus titulo, seu denominatione praeficiantur, et in eis Episcopalem iurisdictionem habeant, et propterea in Romana Curia residere debeant, praesentesque in dicta Curia magis digni, et privilégiât! existant, quam absen­ tes, et in optionibus Titulorum, ac sex Ecclesiarum Cathedralium, quibus Cardinales pro eorum Cardinalatus titulo praefici solent, absentibus etiam ante eos in Cardinales assumptis praeferantur, et si uni ex dictis Ecclesiis Cathedralibus praefecti fuerint, ex post semper alios non Episcopos Cardi­ nales in quibusvis actibus, et sessionibus praecedant. § 2. Nos ex praemissis, et diversis aliis causis animum nostrum moven­ tibus, et inter cetera, ut eosdem Cardinales absentes ad residendum in Curia aliquibus uberioribus favoribus, et praerogativis alliceremus, Decanatus Collegii Cardinalium huiusmodi, quem Nos dum in minoribus con­ Romani Pontifices 155 stituti essemus, obtinebamus, et ad quem propter nostram continuam in eadem Curia residentiam ante alios Cardinales Nobis in Cardinalatu anti­ quiores tunc ab ipsa Curia absentes perveneramus, per nostram ad summi Apostolatus fastigium assumptionem vacante, habita super his cum Fratribus nostris in Consistorio nostro secreto deliberatione matura, de eorum con­ silio, et unanimi assensu venerabilem fratrem nostrum loannem Episcopum Ostien. S. R. E. Cardinalem de Bellayo nuncupatum, et de Nobis, et Sede Apostolica optime meritum, Decanum Collegii huiusmodi declaravimus, eumque ipsius Collegii Decanum vocavimus, et Decanatum ipsum sibi con­ cessimus, prout etiam per praesentes declaramus, vocamus, et concedimus. § 3. Et insuper ne in posterum Decanatus praedictus illius occurrente vacatione, in aliquem Cardinalem ex voluntate sua, et non ex causa publica absentem, et propter absentiam suam huiusmodi quandoque de negotiis dictae Sedis minus informatum, in iniuriam aliorum Cardinalium tunc prae­ sentium, et Romano Pontifici assistentium, ac propterea de negotiis prae­ dictis melius informatorum deveniat, aut super eodem Decanatu aliquae controversiae, seu dissensiones inter ipsos Cardinales oriantur, providere volentes, motu proprio, et ex certa nostra scientia, ac de Apostolicae pote­ statis plenitudine, hac nostra perpetuo valitura Constitutione sancimus, quod Decanatus huiusmodi de cetero perpetuis futuris temporibus, nonnisi ad Episcopum Cardinalem antiquiorem in Curia praesentem, aut ex causa publica absentem, et extra Curiam per Romanum Pontificem destinatum, devenire possit. § 4. Et quod Episcopus Cardinalis antiquior in Curia praesens, aut, ut praefertur, absens, et extra Curiam destinatus, postquam Decanatus huius­ modi ad eum devenerit, omnes alios Cardinales, etiam antiquiores, semper in quibusvis sessionibus, et aliis actibus publicis praecedat, nec per alios Episcopos Cardinales etiam antiquiores tunc absentes, etiamsi postmodum incontinenti ad eamdem Curiam se conferant, et in ea continuo resideant, super ipso Decanatu, aut illius sessionibus, vel aliis actibus, seu negotiis ad eum pertinentibus impediri, aut molestari valeat § 5. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 4, 1, p. 323, 324]. 90. Paulus IV, motu propr. Cum saepius, 0 îan. 1556. Cum saepius etiam dum in minoribus eramus, in mente revolventes, quam indecens, et scandalosum foret inter S. R. E. Cardinales lites judicia­ liter coram alio quam Summo Pontifice experiri, et postmodum ad summi Apostolatus apicem assumpti cum diversis S. R. E. Cardinalibus colloquendo, conceptum, et intentionem nostram praefatam explicantes, huiusmodi nostrum propositum collaudaverint, et ad inveniendum modum, per quem praemissis provideretur Nos exhortati sint. Nosque etiam in publica Signatura mentem 150 Romani Pontifices nostram fore, quod causae huiusmodi per Nos tantum terminarentur, publice declaravimus, licet super hoc aliqua scriptura confecta non fuerit. § 1. Ac volentes omnino declarationem nostram huiusmodi plenum effe­ ctum sortiri debere, tenore praesentium omnes, et singulas lites, et causas inter quoscumque S. R. E. Cardinales super quibusvis rebus, et bonis, tam ecclesiasticis, quam saecularibus, necnon Ecclesiis, Monasteriis, Prioratibus, Hospitalibus, et Piis locis, ac aliis quibuscumque beneficiis Ecclesiasticis, sac­ cularibus, vel quorumvis Ordinum regularibus, seu illorum spolio, vel atten­ tatis, aut innovatis, rebusque aliis, et illorum occasione coram quibusvis ludicibus, etiam eiusdem S. R. E. Cardinalibus, aut Palatii Apostolici causa­ rum Auditoribus in quavis instantia, ac etiam in negotio exequutivo, vel restitutionis in integrum quomodolibet vertentes, et pendentes, etiamsi ad illarum instructionem, et conclusionem sit procedendum, quorum omnium status, etc., pro expressis haberi volumus, ad Nos in eisdem statu, et ter­ minis in quibus reperiuntur, advocamus, cognitionemque, et decisionem illa­ rum Nobis reservamus. § 2. Decisionique, et terminationi per Nos super illis faciendae, appel­ latione quacumque etiam alias de iure admissibili retecta, et postposita, stan­ dum, ac quiescendum, et patienter omnino parendum, et obediendum fore, statuimus, et ordinamus. § 3. Ac similiter in litibus, et causis, quae de cetero inter eosdem S. R. E. Cardinales exoriri contigerit, observari volumus, et mandamus. § 4. Inhibentes omnibus, et singulis ludicibus, tam ordinariis, quam delegatis, ac quacumque auctoritate fungentibus, in virtute sanctae obedien­ tiae, ne in causis inter Cardinales Praelatos pendentibus, ipsisque ordinariis, ne in illis, quae de cetero coram eis introducerentur, ad aliquem actum, absque speciali rescripto manu nostra signato, procedere, aut aliquid atten­ tare audeant, vel praesumant, irritum quoque, et inane quicquid in contra­ rium fieri contigerit, sublata eis alias iudicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, decernimus. § 5. Praesentesque in Cancellaria Apostolica publicari, et ab omnibus inviolabiliter observari mandamus. § 6. Non obstantibus constitutionibus, etc. [Bull. Rom., tom. 4, I, p. 326, 327]. 91. Paulus IV, const. Incumbentia, (25 oct.') i nov. T557. Incumbentia Nobis, et Camerae nostrae Apostolicae in dies graviora onera Nos admonent, et cogunt, ut indemnitati ipsius Camerae, quantum cum Deo possumus, diligenter intendamus. * § 1. Nam licet fel. record. Gregorius XII universis, et singulis cuiuscum­ que gradus, status, ordinis, praeeminentiac, vel conditionis existant, etiamsi Pontificali, aut Regali, vel Reginali, seu quavis alia, Ecclesiastica, vel mun­ Rotnani Pontifices 157 dana dignitate praefulgeant, etiamsi fuerint S. R. E. Cardinales districtius inhibuerit, ne aliquid de bonis mobilibus, et stabilibus, quae ad dictam Cameram quomodolibet pertinuerint, directe, vel indirecte, quovis quaesito colore, invadere, capere, detinere, aut occupare praesumant, alioquin per­ sonae talia praesumentes, nisi infra decem dies a praesumptionis tempore proxime enumerandos, ea restituerint, aut revelaverint agentibus eiusdem Camerae, vel aliis, per quos ad Romanum Pontificem pro tempore existentem perveniant, poenam dupli, et si bona occupata valorem decem florenorum auri transcenderint, sententiam excommunicationis incurrant, a qua non­ nisi, certis tunc expressis modo, et forma absolvi possint, et ultra poenam, et sententiam praefatas, si personae Ecclesiasticae fuerint, omnibus praela­ turis, dignitatibus, et beneficiis Ecclesiasticis, quae obtinent, absque aliquo hominis ministerio sint privati, et inhabiles ad illa, vel alia in posterum obti­ nenda: si vero laici extiterint, omnibus feudis, et bonis, quae in terris ipsius Romanae, aut aliarum Ecclesiarum obtinent, etiam sint privati, et feuda ad dominos devoluta, et bona huiusmodi eidem Camerae confiscata. § 2. Et Alexander V, per unam statuerit, et decreverit, quod illi quibus in futurum, de Patriarchalibus seu Metropolitanis, vel aliis Cathedralibus Ecclesiis, ac Monasteriis, seu Prioratibus Conventualibus, etiam in administrationem, vel commendam, seu alias quomodolibet provideri contingeret, sub poena privationis Ecclesiarum, Monasteriorum, et Prioratuum huiusmodi, ac omnis iuris eis ex provisionibus praefatis quomodolibet acquisitis, quam quemlibet negligentem incurrere voluit eo ipso, ac eius Ecclesias, Monaste­ ria, et Prioratus, ex tunc prout ex ea die vacare, et Sedis Apostolicae dispo­ sitioni specialiter reservata esse decrevit, et declaravit, tenerentur, et deberent infra annum a dic provisionis computandum, literas super eorum provisio­ nibus huiusmodi in totum usque ad earum receptionem inclusive expedire fecisse, et interim sub eadem poena, per se vel alios absque literis ipsis de regimine, et gubernatione seu administratione Ecclesiarum, Monasteriorum, et Prioratuum praefatorum, vel alicuius eorum seu bonorum eorumdem, in spiritualibus vel temporalibus, nullatenus se ingerere, vel aliter se immiscere, aut super his vel eorum aliquo, seu dependentibus vel connexis, jurisdictio­ nem aliquam quomodolibet exercere praesumerent, decernentes ex tunc irri­ tum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. § 5. Necnon lulius etiam 11 Romanus Pontifex praedecessor noster sua Constitutione perpetuo valitura declaraverit, decreverit, statuerit, et ordina­ verit, quod Constitutiones Alexandri, etc., praedecessorum huiusmodi, etiam quoad censuras et poenas, etiam privationis in eis expressas quoad futura, in omnibus, et per omnia iuxta illarum tenores omnino inviolabiliter per­ petuis futuris temporibus observarentur... § 8. Nihilominus occupatores bonorum huiusmodi ea restituere, aut revelare, et hi de quorum personis Patriarchalibus, seu Metropolitanis, vel aliis Cathedralibus Ecclesiis, seu Monasteriis pro tempore provisi literas super eorum provisionibus huiusmodi expediri facere non curant, quinimmo literis ipsis non expeditis, et ad se non receptis, seu non solutis annatae 158 Romani Pontifices iuribus Camerae debitis, de regimine, et gubernatione, seu administratione Ecclesiarum, Monasteriorum, Prioratuum, et aliorum beneficiorum huiusmodi se intromittere, et iurisdictionem eisdem Ecclesiis, Monasteriis, Prioratibus, et beneficiis incumbentem exercere, ac praefati occupatores feuda, census, livellos, Monasteria, et alias res, et iura, a quibus, ut praefertur, cecidisse declarati fuerunt, detinere, ac concessionibus eis factis, necnon contractibus iam, ut praemittitur, finitis, et sopitis, ac immunitatibus, et exemptionibus iam resolutis, et cessantibus, uti praesumunt, sententias, censuras, et poenas prae­ dictas damnabiliter incurrendo, et in eis more aspidis surdae insurdescendo, in animarum suarum periculum, et dictae Camerae dispendium non modicum. § 9. Nos tam animarum saluti, quam eiusdem Camerae indemnitati pro­ videre volentes... motu proprio... et ex certa scientia nostra Constitutiones Gregorii, Alexandri,etc., Praedecessorum huiusmodi..., Apostolica auctoritate, tenore praesentium approbamus, et innovamus, ac perpetuis futuris tempo­ ribus inviolabiliter observari debere decernimus. § 13. Non obstantibus Constitutionibus, etc. [Bull. Rom., tom. 4, I, p. 336-340J. 92. Paulus IV, motu propr. inter caeterns, 27 nov. 1557. Inter caeteras curas, quibus ex Apostolatus officio assidue urgemur et premimur, ea continue animo nostro fixa fuit, ut beneficia Ecclesiastica, prae­ sertim curam animarum habentia personis conferantur idoneis, quae vellent, et possent apud ea personaliter residere, scirentque eis laudabiliter deser­ vire. Et ad hoc dilectos filios nostros Bernardinum Sancti Matthaei Tranen. et Scipionem Sanctae Potentianae de Pisis, ac loannem Sancti loannis ad Portam Latinam titulorum Reumanum, nuncupatos, Presbyteros Cardinales, qui una cum venerabili fratre Francisco Episcopo Gebenen., Datario nostro, distributioni, et provisioni beneficiorum huiusmodi praeessent, iam dudum deputavimus. Verum cum audiamus eosdem Cardinales, et Datarium, licet in his eam, quam possunt, maiorem semper adhibuerint, et in dies adhibeant diligentiam, personas quibus beneficia ipsa conferenda sunt, super literature examinando, de eorum vita, et moribus, ac beneficiis per eos obtentis, aliis­ que ad praemissa facientibus accurate inquirendo, diversimode tamen cir­ cumveniri, et falli, ac diversas eis fraudes in praemissis fieri, aliquibus se alios esse simulantibus, et tamquam tales se in examine supponentibus, aliis beneficia pro personis sibi cognitis, et id ignorantibus, ut postmodum cum eis beneficia etiam per simoniacam pravitatem contractare, et super eis pacisci possint, aliis beneficia, tam pro se quam aliis personis, cum oblatione diver­ sarum pensionum annuarum diversis personis, etiam familiaribus, continuis commensalibus nostris, aut aliis, quos ipsi Nobis gratos, et acceptos esse existimant annuatim persolvendarum, et sic simoniacam haeresim incurrendo, aliis beneficia huiusmodi pro diversis aliis, sub spe pensionem annuam, aut Romani Pontifices 159 aliud commodum temporale ab eis consequendi, aliis beneficia ipsa pro scipsis animo, et intentione, et interdum pacto expresse firmato, de eis post­ modum in favorem aliorum, qui aliquando minus idonei, et non benemeriti existunt, cum simili pensione, aut commodo, aut sine illa vel illo, resignan­ dis, et dimittendis, maxima cum instantia obtinere procurantibus. § 1. Nos praemissis fraudibus, et dolis, ac haeresi simoniacae, quantum cum Deo possumus, efficaciter occurrere volentes, Apostolica auctoritate tenore praesentium statuimus, et ordinamus, atque decernimus, quod de cetero omnes, et singuli, qui post publicationem praesentium in locis infrascriptis faciendam, occasione beneficiorum obtinendorum se alios esse simu­ laverint, et tamquam tales se in examine supposuerint, aut beneficia pro personis id ignorantibus, seu pro se, vel pro aliis, cum oblatione alicuius pensionis annuae, aut pro aliis, cum spe pensionem annuam, aut aliud quantumvis modicum temporale commodum ab eis consequendi, vel pro scipsis principaliter, animo et intentione ea postmodum in favorem aliorum, etiam quantumvis idoneorum, et benemeritorum, cum simili pensione aut commodo, aut etiam sine eo resignandi obtinere procuraverint, cuiuscumque status, gradus, ordinis, et conditionis existant, etiam si Episcopali, aut alia maiori dignitate Ecclesiastica, vel Cardinalatus honore, seu mundana, etiam Regia, Ducali, aut Marchionali praeeminentia praefulgeant, excommunicatio­ nis, et anathematis, ac maledictionis aeternae sententiam, a qua nisi a Nobis, aut Romano Pontifice pro tempore existente, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant, necnon privationis omnium, et singulorum bene­ ficiorum Ecclesiasticorum, cum cura, er sine cura, saecularium, et quorumvis Ordiniim Regularium per eos in titulum vel commendam, aut alias quomodo­ libet obtentorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda poenam eo ipso absque alia desuper facienda declaratione incurrant, ita ut constito solum summarie, et extraiudicialiter, quod ipsi contra tenorem praesentium aliquid fecerint, per curiae causarum Camerae Apostolicae generalem Audi­ torem, seu Viceauditorem, vel eius Locumtenentem pro talibus, et ut tales publicari possint. § 2. Et nihilominus, sic, ut praefertur, obtentae provisiones, et commendae, aliaeque dispositiones nullae sint, irritae, et inanes, nullumque alicui ius in ipsis beneficiis, vel ad illa tribuant, nec aliquis earum vigore fructus suos faciat, sed ad eorum restitutionem teneatur, possintque beneficia, tam sic impetrata, quam per eos antea obtenta, tamquam modo praemisso vacantia, a Nobis, et Romano Pontifice pro tempore exsistente dumtaxat libere impetrari. [Bull. Rom., torn. 4, I, p. 340, 341]. 93. Paulus IV, const. Postquam, 20 iul. 1558. Postquam divina bonitas, Nos, licet immeritos, ad summi Apostolatus fastigium assumere dignata est, numquam cessavimus abusus, qui in Ecclesia Dei. seu nimia Sedis Apostolicae indulgentia, seu hominum malitia irrepsisse Romani Pontifices cernuntur, pro viribus tollere, et Ecclesiam ipsam in pristinum candorem restituere, diversas ad hoc saluberrimas Constitutiones edendo, et inviolabi­ liter observari mandando. Verum cum non omnia uno, et eodem tempore excogitari, nedum perfici potuerint, quinimmo circa ea sit Nobis singulis ferme diebus aliquid enitendum, abusui apostasiae, quae per regulares per­ sonas sub diversis falsis praetextibus quotidie incurritur, ulterius parcendum non esse censuimus. Nam licet diversi Romani Pontifices Praedecessores Nostri, per eorum Constitutiones complura contra apostasiam huiusmodi ediderint statuta, et ordinationes, nondum tamen est plenum contra eam adinventum remedium. § 1. Quinimmo diversi diversorum etiam Mendicantium Ordinum reli­ giosi, propriae salutis immemores, Deique timore postposito, sub praetextu: alii videlicet, quod Religioni, et Ordini in genere ob varias confictas causas adstricti non sint, et superinde sententiam declaratoriam obtinuerint, alii quod beneficium ecclesiasticum curatum assecuti sint, alii quod extra regu­ laria sui Ordinis loca standi, et alicui beneficio Ecclesiastico deserviendi a suis superioribus licentiam habeant, et alii diversis aliis confictis coloribus, alii vero nullo suffulti praetextu, sed temeritate propria contra proprium iuramentum per eos in eorum professione praestitum, et regularia sui Ordinis instituta, extra claustra suorum regularium locorum degunt, et in saeculo aliqui habitu sui Ordinis retento, aliqui illo abiecto in habitu presbyterorum saecularium, et complures in habitu laicali temere vagantur. Et postquam Deo fidem fallere non sunt veriti, cetera omnia quantumvis gravissima, et detestanda, levia, et licita reputantes, alii Parochianos eorum curae commis­ sos falsam doctrinam docere, et pravis opinionibus, ac haeresibus replere, alii uxores ducere, alii sive paupertate eo cogente, sive diabolico instinctu saecularibus, et mechanicis negotiis se dare, alii seditionibus popularibus, conjurationibus contra Principes, et alios, ac quibusvis aliis saevis actibus se implicare, et caetera omnia nequissima facere praesumunt, in gravissimam divinae maiestatis offensam, et religionis opprobrium, ac animarum suarum perniciem, et aliorum Christi fidelium scandalum. § 2. Quamobrem considerantes, apostatas huiusmodi infinitis erroribus in eadem Dei Ecclesiam causam praestare, et propterea volentes contra apo­ stasiam ipsam plenius providere, et eam, quantum Nobis ex alto conceditur, de medio tollere, Motu proprio, et ex certa scientia nostra, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, omnes, et singulos, qui post professionem per eos in aetate legitima constitutos, in aliquo approbato, etiam militari Ordine pure, et libere emissam, vel si ante aetatem legitimam professi fuerint, post illam per eos in ipsa aetate legitima constitutos, pure, et libere, ratam, et gratam habitam, temeritate propria, aut quovis praetextu, vel causa, etiam si se reli­ gioni, et Ordini non adstrictos esse sine causae cognitione, et his quae a iure requiruntur servari, omissis, vel non legitime probatis, declarari obti­ nuerint, aut beneficium ecclesiasticum, etiam curatum non procedente legi­ tima dispensatione possideant, vel alicui beneficio ecclesiastico, etiam curato alterius nomine deserviant, extra claustra suorum regularium locorum degunt, aut in posterum degent, omnibus, et singulis beneficiis ecclesiasticis, cum Romani Pontifices curi, et sine cura, saecularibus, aut sui, vel cuiusvis Ordinis regularibus, per eos quomodolibet obtentis, et de cetero obtinendis cuiuscumque qua­ litatis fuerint, ac fructibus, redditibus, et proventibus Ecclesiasticis, eis quo­ modolibet reservatis, seu assignatis, necnon Baccalariatus, Licentiaturae, Docloratus, et Magisterii, ac quibusvis aliis in iure canonico, vel civili, aut Theologia, seu medicina, vel artibus, aut quavis alia facultate gradibus per cos etiam antequam religionem ingrederentur, obtentis, seu assecutis, necnon quocumque ministerio ecclesiastico, Apostolica auctoritate tenore praesentium penitus, et omnino privamus, ac ad illa, et alia quaecumque, et qualiacumque in posterum obtinenda, seu fructus, redditus, et proventus ecclesiasticos percipiendos, aut gradus assequendos perpetuo inhabilitamus, et ab exeeulone quorumcumque ecclesiasticorum, etiam sacrorum, et praesertim pres­ byteratus ordinum, necnon omni ministerio ecclesiastico praedicto perpetuo suspendimus, privatosque, et inhabiles, ac suspensos esse. Necnon beneficia ipsa de iure, et de facto, etiam ad hoc, ut eorum ordinarii collatores ea aliis l.bere conferre possint, et nisi ea infra tempus a Lateranensi Concilio sta­ tutum contulerint, collatio beneficiorum eorumdem ad immediatum illorum superiorem, et demum ad Nos, ac pro tempore existentem Rom. Pont, devol­ vitur. Patroni quoque eorumdem beneficiorum personas idoneas infra tem­ pus a iure statutum ad ipsa beneficia praesentare possint, et nisi praesenuverint, eorum libera collatio ad ordinarium spectet, et pertineat, vacare, ac reservationes fructuum, reddituum, et proventuum huiusmodi expirare decer­ nimus, ita ut de cetero ipsi apostatae, quamdiu vixerint, aliqua beneficia ecclesiastica obtinere, vel aliquod officium ecclesiasticum exercere, aut fructus, redditus, et proventus ecclesiasticos, seu super illis pensiones annuas, per­ cipere, vel exigere, seu curam animarum, vel aliquod ministerium ecclesia­ sticum exercere, aut sacramenta ecclesiastica ministrare, seu missam cele­ brare, aut praetextu ordinum, in quibus constituti erunt, aliquid facere, vel aequi nequeant, et pensiones, seu commendae, ac reservationes fructuum, reddituum, et proventuum ecclesiasticorum, necnon assignationes pensionum annuarum eis etiam dicta auctoritate, etiam cum praesentium toto earum tenore inserto plenaria derogatione pro tempore factae nullae sint, et irritae, ac viribus omnino careant, nec aliquod eis ius, aut titulum beneficia possi­ dendi, aut fructus, redditus, et proventus, seu pensiones huiusmodi exigendi, vel percipiendi tribuant. Ipsique sic privati inhabiles, et suspensi, fructus suos non faciant, sed ad illorum restitutionem teneantur. Et nihilominus si curam animarum exercere, vel ecclesiastica sacramenta ministrare, seu mis­ sam celebrare, aut praetextu ordinum suorum praedictorum aliquid facere, aut aliquod ministerium ecclesiasticum exequi praesumpserint, tamquam suspensi ab exeeutione ordinum suorum, et in illis contra suspensionem ipsam, et in contemptum clavium ministrantes, condignis poenis omnino puniantur. § 3. Et ut omnis vagandi occasio apostatis huiusmodi tollatur, volumus, et sancimus, quod quaevis tam Ecclesiasticae quam saeculares personae cuiuscumque status, gradus, ordinis, conditionis, et praeeminentiae existant, etiam si Archiépiscopal!, Patriarchal!, aut alia maiori ecclesiastica dignitate, 11 102 Romani Pontifices Romani Pontifices etiam Cardinalatus honore, seu mundana, etiam Marchionali, Ducali, aut alia maiori auctoritate, seu excellentia praefulgeant, aliquem apostatarum conimdem receptare, seu nutrire, vel illis quo minus ad eorum monasterium seu domum, vel alium locum regularem redeant, favorem, aut auxilium, seu con­ silium praestare non praesumant, et si eos receptaverint, vel illis ut prae­ fertur, faverint, aut auxilium, seu consilium praestiterint, et per Ordinarium loci, sub quo moram trahent, commoniti a praemissis non destiterint, sen­ tentiam excommunicationis eo ipso incurrant. § 4. Et si patroni alicuius beneficii ecclesiastici, sive sint laici, sive cle­ rici, aliquem ex eisdem apostatis ad beneficium de eorum iure patronatus existens tunc vacans praesentaverint, praesentationes huiusmodi sint eo ipso nullae, irritae, et inanes, ac viribus careant, et ipsi patroni iure prae­ sentandi alios ad eadem beneficia pro ea vice tantum privati existant. § 5. Quodque superiores Ordinum, quos ipsi professi fuerint, et Ordi­ narii locorum, in quibus ipsi apostatae pro tempore degent, tam coniunctim quam divisim eosdem apostatas, ut ad eorum Monasteria redeant, requirere, et si ad dicta Monasteria redire cessaverint, distulerint, vel recusaverint, eos secundum Ordinis disciplinam monitione praevia per censuras ecclesiasticas, et poenas etiam corporis afflictivas ad redeundum cogere, et compellere pos­ sint, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Quod si regularis Ordo hoc non patiatur, auctoritate nostra providere valeant, ut talibus apud eadem Monasteria in locis competentibus, si absque gravi scan­ dalo fieri poterit, alioquin in aliis religiosis domibus eiusdem Ordinis ad agendam inibi poenitentiam vitae necessaria ministrentur. Si vero apostatae huiusmodi se in his inobedientes praestiterint, sint etiam auctoritate nostra maioris excommunicationis sententia eo ipso innodati, et superiores sui eos excommunicatos esse denuncient, ac ut tales ab omnibus suis subditis nunciari, et publicari faciant. § 12. Mandantes universis, et singulis venerabilibus fratribus nostris Patriarchis, Archiepiscopis, et Episcopis, aliisque Dioecesanis, et locorum Ordinariis, ut ipsi per se, vel alium, seu alios praesentes literas, et in eis contenta quaecumque ubi, et quando ac quoties opus fuerit, solemniter publicantes, faciant dicta auctoritate nostra easdem praesentes literas ple­ nariae, et totali execution! demandari, eos, qui illis contravenerint, iuxta ipsarum literarum continentiam, et tenorem, condignis poenis plectendo, et puniendo, ac contradictores quoslibet, et rebelles, eisque in praemissis non parentes, per sententias, censuras, et poenas ecclesiasticas, aliaque oppor­ tuna iuris remedia appellatione postposita compescendo, necnon legitimis super his habendis, servatis processibus, sententias, censuras, et poenas prae­ dictas, etiam iteratis vicibus, aggravando, invocato ad hoc etiam, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. § 13. Non obstantibus constitutionibus, etc. [Bull. Rom., tom. 4, 1, p. 343-346], 163 94. Paulus IV, const. Cum ex apostolatus, 15 febr. 1559. I Cum ex apostolatus officio Nobis, meritis licet imparibus, divinitus cre­ dito, cura Dominici gregis Nobis immineat generalis, et exinde teneamur pro fideli illius custodia, et salubri directione, more vigilis Pastoris, assidue vigilare, et attentius providere, ut qui hac aetate, peccatis exigentibus, pro­ priae prudentiae innitentes scientius, et perniciosius solito contra orthodoxae fidei disciplinam insurgunt, et superstitiosis, ac fictitiis adinventionibus sacra­ rum Scripturarum intelligentiam pervertentes, Catholicae Ecclesiae unitatem et inconsutilem Domini tunicam scindere moliuntur, ab ovili Christi repel­ lantur, nec magisterium erroris continuent, qui discipuli veritatis esse con­ temnunt. § 1. Nos considerantes rem huiusmodi adeo gravem, et periculosam esse, ut Romanus Pontifex, qui Dei, et Domini Nostri lesu Christi vices gerit in terris, et super gentes, et regna plenitudinem obtinet potestatis, omnesque indicat, a nemine in hoc saeculo indicandus, possit, si deprehendatur a fide devius, redargui, et quod ubi maius intenditur periculum, ibi est plenius, et diligentius consulendum, ne pseudoprophetae, aut alii etiam saecularem jurisdictionem habentes, simplicium animas miserabiliter illaqueent, innumerabilesque populos eorum in spiritualibus, aut temporalibus curae, et regi­ mini commissos, secum in perditionem, et damnationis interitum trahant, nec aliquando contingat Nos abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele Propheta, in loco sancto videre, cupientes, quantum cum Deo pos­ sumus, pro nostro munere Pastorali vulpes vineam Domini demoliri satagen­ tes capere, et lupos ab ovilibus arcere, ne canes muti videamur nequeuntes latrare, et perdamur cum malis agricolis, ac mercenario comparemur. § 2. Habita super his cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Car­ dinalibus deliberatione matura, de eorum consilio, et unanimi assensu omnes, et singulas excommunicationis, suspensionis, et interdicti, ac privationis, et quasvis alias sententias, censuras, et poenas a quibusvis Romanis Pontifici­ bus Praedecessoribus nostris, aut pro talibus habitis, etiam per eorum literas extravagantes, seu sacris Conciliis ab Ecclesia Dei receptis, vel Sanctorum Patnim decretis, et statutis, aut sacris Canonibus, ac Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis contra haereticos, aut schismaticos quomodolibet htas, et promulgatas, Apostolica auctoritate approbamus, et innovamus, ac perpetuo observari, et in viridi observantia, si forsan in ea non sint, reponi, et esse debere, necnon quoscumque, qui hactenus a fide Catholica deviasse, aut in aliquam haeresirn incidisse, seu schisma incurrisse, aut excitasse, seu commisisse comprehensi, aut confessi, vel convicti fuerint, seu (quod Deus pro sua clementia, et in omnes bonitate avertere dignetur) in posterum deviabunt, seu in haeresirn incident, aut schisma incurrent, vel excitabunt, seu committent, et deviasse, seu incidisse, aut incurrisse, vel excitasse, seu 104 Romam Pontifices bibliotheca dignitatem, seu vocem activam, vel passivam, aut auctoritatem, seu Mona­ steria, et beneficia, vel Comitatus, Baronias, Marchionatus, Ducatus, Regna, et Imperium restitui, reponi, reintegrari, aut rehabilitari possint, quinimmo saecularis relinquantur arbitrio potestatis animadversione debita puniendi, nisi apparentibus in eis verae poenitentiae indiciis, et condignae poeniten­ tiae fructibus, ex ipsius Sedis benignitate, et clementia in aliquo Monasterio, lut alio Regulari loco ad peragendum perpetuam in pane doloris, et aquae moestitiae poenitentiam retrudendi fuerint. Quodque pro talibus ab omnibus cuiuscumque status, gradus, ordinis, conditionis, et praeeminentiae existentibus, ac quacumque etiam Episcopali, Archiépiscopal!, Patriarchal!, et Primatiali, aut alia maiori Ecclesiastica dignitate, et etiam Cardinalatus honore, seu mundana, etiam Comitali, Baronali, Marchionali, Ducali, Regia, et Impe­ riali auctoritate, excellentia pollentibus haberi, tractari, ct reputari, et ut tales evitari, omnique humanitatis solatio destitui debeant. § 4. Et qui iuspatronatus, aut nominandi personas idoneas ad Cathédra­ le, etiam Metropolitanas, et Patriarchales, ac Primatiales Ecclesias, seu Mo­ nasteria, vel alia beneficia Ecclesiastica per privationem huiusmodi vacantia habere praetenderint, ne illa diutinae vacationis exponantur incommodis, sed de servitute haereticorum erepta personis concedantur idoneis, quae illarum populos in semitas iustitiae fideliter dirigant, teneantur ad Ecclesias, Mona­ steria, et beneficia huiusmodi alias personas idoneas infra tempus a iure, ve) «eorum concordatis, seu compactatis cum dicta Sede initis statutum, Nobis seu pro tempore existent! Romano Pontifici praesentare, alioquin tempore huiusmodi elapso plena, et libera Ecclesiarum, Monasteriorum, et beneficio­ rum praedictorum dispositio ad Nos, et Romanum Pontificem praedictum to ipso pleno iure devolvatur. § 5. Et insuper qui ipsos sic deprehensos, aut confessos, vel convictos scienter quomodolibet receptare, vel defendere, aut cis favere, vel credere, seu eorum dogmata dogmatizare praesumpserint, sententiam excommunica­ tionis eo ipso incurrant, efficianturque infames, nec voce, persona, scriptis, vel nuncio, aut procuratore aliquo ad publica, seu privata officia, aut con- . «ilia, seu Synodum, vel Concilium generale, vel provinciale, nec conclave Cardinalium, aut aliquam fidelium congregationem, seu electionem alicuius, uit testimonium perhibendum admittantur, nec admitti possint. Sint etiam intestabiles, nec ad haereditatis successionem accedant, nullus praeterea cogatur eis super aliquo negotio respondere. Quod si forsan ludices extiterint, eorum sententiae nullam obtineant firmitatem, nec aliquae causae ad «rum audientiam deducantur, ct si fuerint Advocati, eorum patrocinium nullatenus recipiatur, si vero Tabelliones extiterint, instrumenta confecta per eos nullius sint penitus roboris, vel momenti. Et insuper clerici omnibus, et ngulis Ecclesiis, etiam Cathedralibus, Metropolitan. Patriarchalibus, et Pri'-atialibus, ac dignitatibus, Monasteriis, beneficiis, ct officiis Ecclesiasticis, f am, ut praefertur, qualificatis per eos quomodolibet obtentis, et tam ipsi, cum laid, etiam, ut praemittitur qualificati, et dignitatibus praedictis praei:ti quibuscumque Regnis, Ducatibus, Dominiis, Fendis, et bonis tempora•i» per eos possessis privati existant eo ipso, Regnaque, Ducatus, Dominia, PEiRl 1 165 F R a T E W T A SS A C E î© v ïà L îSSASCii commisisse deprehendentur, aut confitebuntur, seu convincentur, cuiuscumque status, gradus, ordinis, conditionis, et praeniinentiae existant, etiamsi Episcopali, Archiépiscopal!, Patriarchal!, Primatial!, aut alia maiori dignitate Ecclesiastica, seu Cardinalatus honore, et Apostolicae Sedis ubivis locorum, tam perpetuae quam temporalis Legationis munere, vel mundana etiam Comitali, Baronali, Marchionali, Ducali, Regia, et Imperiali auctoritate, seu excel­ lentia praefulgeant, et eorum quemlibet sententias, censuras, poenas prae­ dictas incurrere volumus atque decernimus. § 3. Et nihilominus considerantes dignum esse, ut qui virtutis amore a malis non abstinent, metu poenarum ab illis deterreantur, et quod Episcopi, Archiepiscopi, Patriarchae, Primates, Cardinales, Legati, Comites, Barones, Marchiones, Duces, Reges, et Imperatores, qui alios docere, et illis bono exemplo, ut in fide Catholica contineantur, esse debent, praevaricando gra­ vius ceteris peccant, cum non solum seipsos perdant, verum etiam alios innumerabiles populos eorum curae, et regimini creditos, seu alias eis sub­ ditos, secum in perditionem, et puteum interitus trahant, de similibus con­ silio, et assensu, hac nostra in perpetuum valitura constitutione, in odium tanti criminis, quo nullum in Ecclesia Dei maius, aut perniciosius esse potest, de Apostolicae potestatis plenitudine sancimus, statuimus, decernimus, et definimus, quod sententiis, censuris, et poenis praedictis in suo robore, et efficacia remanentibus, ac effectum suum sortientibus, omnes, et singuli Epi­ scopi, Archiepiscopi, Patriarchae, Primates, Cardinales, Legati, Comites, Baro­ nes, Marchiones, Duces, Reges, et Imperatores, qui hactenus, ut praefertur, deviasse, aut in haeresim incidisse, seu schisma incurrisse, excitasse, vel commisisse deprehensi, aut confessi, vel convicti fuerint, et in posterum deviabunt, aut in haeresim incident, seu schisma incurrent, vel excitabunt, aut committent, et deviasse, seu in haeresim incidisse, vel schisma incurrisse, aut excitasse, seu commisisse deprehendentur, aut confitebuntur, seu con­ vincentur, cum in hoc inexcusabiliores ceteris reddantur, ultra sententias, censuras, et poenas praedictas, sint etiam eo ipso, absque aliquo iuris, aut facti ministerio, suis Ordinibus, et Cathedralibus etiam Metropolitan. Patriarchalibus, et Primatialibus Ecclesiis, ac Cardinalatus honore, et cuiusvis Lega­ tionis munere, necnon voce activa, et passiva, omnique auctoritate, ac Mona­ steriis, beneficiis, et officiis Ecclesiasticis, cum cura, et sine cura, saecularibus, et quorumvis Ordinum regularibus, quae ex quibusvis concessionibus, et dispensationibus Apostolicis in titulum, commendam, et administrationem, aut alias quomodolibet obtinuerint, et in quibus, vel ad quae ius aliquod habuerint, necnon quibusvis fructibus, redditibus, et proventibus annuis super similibus fructibus, redditibus, et proventibus eis reservatis, et assi­ gnatis, Comitatibus quoque, Baroniis, Marchionatibus, Ducatibus, Regnis, et Imperio penitus, et in totum, perpetuo privati, et ad illa de cetero inha­ biles, et incapaces, habeanturque pro relapsis, et subversis in omnibus, et per omnia, perinde ac si prius haeresim huiusmodi in indicio publice abiurassent, nec ullo umquam tempore ad eorum pristinum statum, aut Cathédrales, Metropolitanas, Patriarchales, et Primatiales Ecclesias, seu Car­ dinalatus, vel alium honorem, aut quamvis aliam maiorem, vel minorem Romani Pontifices 166 Romani Pontifices I I Eeuda, et bona huiusmodi publicentur, et publica sint, efficianturque juris, et proprietatis eorum, qui illa primo occupaverint, si in sinceritate fidei, et unitate S. R. E. ac sub nostra, et successorum nostrorum Romanorum Pon­ tificum canonice intrantium obedientia fuerint. § 6. Adiicientes quod si ullo umquam tempore apparuerit aliquem Epi­ scopum, etiam pro Archiepiscopo, seu Patriarcha, vel Primate se gerentem, aut praedictae Romanae Ecclesiae Cardinalem, etiam ut praefertur, Legatum, seu etiam Romanum Pontificem ante eius promotionem, vel in Cardinalem, seu Romanum Pontificem assumptionem a fide Catholica deviasse, aut in aliquam haeresim incidisse, promotio, seu assumptio de eo etiam in con­ cordia, et de unanimi omnium Cardinalium assensu facta, nulla, irrita, et inanis existât, nec per susceptionem muneris, consecrationis, aut subsecutam regiminis, et administrationis possessionem, seu quasi, vel ipsius Romani Pontificis inthronizationem, aut adorationem, seu ei praestitam ab omnibus obedientiam, et cuiusvis temporis in praemissis cursum, convaluisse dici, aut convalescere possit, nec pro legitima in aliqua sui parte habeatur, nullamque talibus in Episcopos, seu Archiepiscopos, vel Patriarchas aut Primates pro­ motis, seu in Cardinales, vel Romanum Pontificem assumptis, in spiritualibus, vel temporalibus administrandi facultatem tribuisse, aut tribuere censeatur, sed omnia, et singula per eos quomodolibet dicta, facta, gesta, et admini­ strata, ac inde secuta quaecumque viribus careant, et nullam prorsus firmi­ tatem, nec ius alicui tribuant, sintque ipsi sic promoti, et assumpti, eo ipso absque aliqua desuper facienda declaratione, omni dignitate, loco, honore, titulo, auctoritate, officio, et potestate privati, liceatque omnibus, et singulis sic promotis, et assumptis, si a fide antea non déviassent, nec haeretici fuis­ sent, neque schisma incurrissent, aut excitassent, vel commisissent. § 7. Subditis personis, tam clericis saecularibus, et regularibus, quam etiam laicis, necnon Cardinalibus, etiam qui electioni ipsius Pontificis antea a fide devii, aut haeretici, seu schismatici interfuerint, seu alias consenserint, et ei obedientiam praestiterint, eumque adoraverint, ac Castellanis, Praefectis, Capitaneis, et Officialibus etiam Almae Urbis nostrae, et totius Status Eccle­ siastici, 'etiam eisdem sic promotis, vel assumptis homagio, seu iuramento, vel cautione obligatis, et obnoxiis, ab ipsorum sic promotorum, vel assum­ ptorum obedientia, et devotione impune quandocumque cedere, eosque ut magos, ethnicos, publicanos, et haeresiarchas evitare, eisdem subditis per­ sonis fidelitati, et obedientiae futurorum Episcoporum, Archiepiscoporum, Patriarcharum, Primatum, Cardinalium, et Romani Pontificis canonice intrantis nihilominus adstrictis remanentibus, et ad maiorem ipsorum sic promoto­ rum, et assumptorum, si eorum regimen, et administrationem continuare voluerint, confusionem, contra eosdem sic promptos, et assumptos, auxilium brachii saecularis implorare, nec propterea ab ipsorum sic promotorum, et assumptorum fidelitate, et obedientia, praemissorum occasione recedentes, tamquam tunicae Domini scissores aliquarum censurarum, seu poenarum ultioni subiaceant. § 8. Non obstantibus, etc. (Bull. Rom., tom. 4, I, p. 354-357]. Romani Pontifices J 167 95. Paulus IV, const. In sacra, 19 iul. 1559. In sacra B. Petri Sede, meritis licet imparibus, divina dispositione col­ locati, ad ea per quae sub religionis iugo, Domino famulantium quieti con­ sulitur, et ambitionis via praecluditur, diligenter intendimus, et in his nostri Pastoralis officii partes favorabiliter impartimur, prout in Domino conspici­ mus salubriter expedire. § 1. Cum itaque sicut Nobis innotuit, nonnulli Episcopi, et Archiepi. Romani Pontifices 199 rum aureorum Capitulis infligenda pro qualibet vice, nisi eos eiici curave­ rint, et Parochis dimidii aurei. Religiosis, etiam claustralibus, sive regularibus praecipimus in virtute sanctae obedientiae, ut in Ecclesiis suis deputent ali­ quem, qui tales eiieiat, et si négligentes fuerint, gravissime ab Ordinario corripiantur, quod si illi parere recusaverint, gravissimas poenas incurrent, et pro qualitate persanarum, etiam corporaliter punientur arbitrio nostro, sive superiorum. § 6. Et ut in Ecclesiis nihil indecens relinquatur, iidem provideant, ut capsae omnes, et deposita, seu alia cadaverum conditoria super terram existentia omnino amoveantur, prout alias statutum fuit, et defunctorum cor­ pora in tumbis profundis infra terram collocentur. § 7. Cum vero dierum festorum observatio ad Dei cultum maxime per­ tineat, et in lege divina praecipiatur, cupientes abusus pravos, qui ex eorum inobservantia invaluerunt, omnino corrigere, et antiquorum Canonum sta­ tuta renovantes, mandamus, ut omnes dies Dominici, et praecipue in hono­ rem Dei, Beatae Mariae Virginis, Sanctorum Apostolorum feriati, cum omni veneratione observentur, omnes in diebus praefatis Ecclesias frequentent, divinis Officiis devote intendant, ab omni illicito, et servili opere abstineant, mercatus non fiant, profanae negotiationes, et iudiciorum strepitus con­ quiescant. Qui vero in diebus praefatis opus aliquod illicitum fecisse deprehen­ sus fuerit, praeter divinam ultionem, et amissionem animalium, quibus ad vecturam utetur, etiam graves poenas incurret arbitrio nostro, seu Vicarii nostri in Urbe, in aliis autem locis arbitrio Ordinariorum, vel aliorum Magi­ stratuum, ita ut praeventioni locus sit. Quibus omnibus districte praecipi­ mus, ut haec diligenter observari procurent, illas etiam festivitates, quae iuxta consuetudinem locorum solemniter celebrari consueverunt, iuxta lau­ dabilem consuetudinem debita cum reverentia observari faciant, sub poenis arbitrio ipsorum imponendis, et moderandis. § 8. Et ut Simoniacae pravitatis labes prorsus aboleatur, constitutiones Antecessorum nostrorum contra Simoniacos editas, et praesertim Pauli II * inviolabiliter, observari mandamus, et delinquentes tam in sacrorum Ordi­ num receptione, quam in beneficiorum assecutione, statutis etiam inferius poenis nostra auctoritate affici volumus. Quicumque igitur detestabile cri­ men Simoniacae pravitatis commisisse convictus fuerit in consequendis ordi­ nibus, eo ipso sit ab illorum exeeutione per decennium sine spe dispensa­ tionis suspensus, et per annum carceribus mancipetur. Qui dignitates Ecclesiasticas Simoniace acquisiverit, illis sit ipso iure privatus, et in futurum inhabilis ad eas, ct quascumque alias obtinendas. Qui beneficium, aut offi­ cium Ecclesiasticum Simoniace adeptus fuerit, illis similiter sit ipso iure pri­ vatus, et ad fructuum omnium, quos perceperit, restitutionem teneatur, et perpetuo sit inhabilis ad ea, et quaecumque alia beneficia Ecclesiastica obti­ nenda. Si quis autem tale crimen pluries commisisse convictus fuerit, praeter supradictas poenas, etiam corporaliter puniatur, et ab ordinibus Ecclesia­ sticis degradatus a fidelium consortio eiiciatur. Qui vero ordines, et bene1 C. 2, de simonia, V, 1, in Exlravag. com. 200 Romani Pontifices fida Simoniace contulerint, poenis a iure statutis puniantur, cuiuscumqut gradus, conditionis, et dignitatis, etiam si Episcopi, Archiepiscopi, vel maio­ res fuerint. § 9. Caveant praeterea quicumque, ne in Sacramentorum exhibitione Simoniacum aliquid faciant, alioquin gravissime puniantur per locorum Ordi­ narios, qui huiusmodi criminis reos cum maxima severitate coercere pro­ curent, iuxta Con. Triden. statuta. § 10. Ad abolendum vero nefarium, et execrabile blasphemiae scelus, quod in antiqua lege Deus morte puniri mandat, et imperialibus quoque legibus receptum est, nunc autem propter nimiam ludicum in puniendo segnitiem, vel potius desuetudinem, supra modum invaluit, Leonis X Prae­ decessoris Nostri in novissimo Lateranen. Concilio statuta’ innovantes,decer­ nimus, ut quicumque laicus Deum, et Dominum nostrum lesum Christum, vel Oloriosam Virginem Mariam eius genitricem expresse blasphemaverit, pro prima vice poenam 25 ducatorum incurrat, pro secunda poena duplica­ bitur, pro tertia autem centum ducatos solvet, et ignominia notatus exilio mulctabitur. Qui vero plebeius fuerit, nec erit solvendo, pro prima vice ma­ nibus post tergum ligatis ante fores Ecclesiae constituetur per diem integrum, pro secunda fustigabitur per Urbem, pro tertia lingua ei perforabitur, et mittetur ad triremes. Quicumque clericus in hoc blasphemiae crimen incur­ rerit, pro prima vice fructibus unius anni omnium et quorumcumque bene­ ficiorum suorum, pro secunda beneficiis ipsis privetur, pro tertia omnibus etiam dignitatibus exutus deponatur, et in exilium mittatur. Quod si clericus nullum obtinuerit beneficium, poena pecuniaria, vel corporali pro prima vice puniatur, pro secunda carceribus mancipetur, pro tertia verbaliter degra­ detur, et ad triremes mittatur. Qui reliquos sanctos blasphemaverit, pro qua­ litate blasphemiae, atque personae, arbitrio ludicis puniatur. § 11. Si quis crimen nefandum contra naturam, propter quod ira Dei venit in filios diffidentiae, perpetraverit, Curiae saeculari puniendus tradatur, et si clericus fuerit, omnibus ordinibus degradatus simili poenae subiiciatur. § 12. Monemus praeterea omnes locorum Ordinarios, et in virtute san­ ctae obedientiae eis praecipimus, ut statuta Tridentini Concilii contra concubinarios, tam clericos, quam laicos edita, districte faciant observari, red­ dituri Deo, ac Nobis, si id omiserint, rationem. § 13. Et ut praemissorum delictorum simoniae, blasphemiae, ac stupri nefandi notitia facilius habeatur, volumus, quod in singulis casibus, non solum per accusationem, et inquisitionem, sed etiam ad simplicem, et secre­ tam denunciationem procedatur per quoscumque ludices, alias tamen de iure competentes, tam ratione delicti quam personarum, ita quod inter eos locus sit praeventioni. § 14. Monemus praeterea omnes, et singulos, ut solum Dei timorem prae oculis habentes, et non alia animi prava affectione ducti, culpabiles tantum deferant, innocentes non vexent. Quod si aliqui ex calumnia aliquos denunciasse comperti fuerint, eos ad poenam talionis teneri volumus, et mandamus. 1 Const. Supernae dispositionis, § 33. - Cf. supra, in N. 65. Romani Pontifices 201 § 15. Mulctae autem pecuniariae applicabuntur pro duabus partibus locis piis arbitrio nostro in Urbe, extra vero, Ordinariorum, pro tertia accu­ satori, qui delinquentes detulerit § 16. Mandamus autem Principibus, Comitibus, et Baronibus omnibus, S. R. E. fctidatariis, sub poena privationis feudorum, quae ab ipsa Ecclesia Romana obtinent. Reliquos vero Principes Christianos, et Terrarum Domi­ nos hortamur in Domino, et in virtute sanctae obedientiae mandamus, ut pro divini nominis reverentia, et honore, praemissa omnia in suis dominiis, ac Terris exactissime servari faciant, uberrimam ab ipso Deo mercedem pro tam bonis operibus recepturi. § 17. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 4, II, p. 284-286]. 112. S. Pius V, const. Circa pastoralis, 29 maîi 1566. Circa pastoralis officii, Nobis, meritis licet imparibus, desuper commissi curam quantum Nobis ex alto permittitur, invigilantes, assidue ad ea, per quae singulis erroribus, et excessibus obviatur, ac personis quibuslibet, praesertim foeminei sexus virginitatem suam Altissimo voventibus, sub reli­ gionis iugo Christo Salvatori in castitatis holocausto famulari affectantibus, semita iustitiae, et honestatis declinantibus, ne quicquam in eis reperiatur incongnium, quod in regularis ponat honestatis gloria maculam, et divinam me­ rito possit offendere maiestatem, opportune succurritur, libenter intendimus, ic in his nostrae vigilantiae partes propensius impartimur, prout id in Domino salubriter expedire conspicimus. § 1. Hac igitur perpetuo valitura Constitutione, inhaerentes etiam Con­ stitutioni fel. rec. Bonifacii Papae VIII Praedecessoris nostri, quae incipit, Piricalosof et decretis Concilii Tridcntini2 super clausura Monialium editis, auctoritate Apostolica tenore praesentium statuimus, atque perpetuo decerni­ mus, universas, et singulas Moniales, praesentes atque futuras, cuiuscumque Religionis, Ordinis, vel militiarum, etiam Hierosolymitan. sint, quae vel iam receptae sint, vel in posterum in quibusvis Monasteriis, sive domibus reci­ pientur, et tacite vel expresse religionem professae, etiam si conversae, aut quocumque alio nomine appellentur, etiam si ex institutis, vel fundationibus earum regulae ad clausuram non teneantur, nec unquam in earum Mona­ steriis, seu domibus, etiam ab immemorabili tempore ea servata non fuerit, «ub perpetua in suis Monasteriis, seu domibus debere de cetero permanere clausura, iuxta formam dictae Constitutionis fel. rec. Bonifacii Papae VIII Praedecessoris nostri, quae incipit Periculoso, in sacro Concilio Tridentino approbatam, et innovatam, quam Nos auctoritate praefata etiam approbamus, 1 C. un., de statu regularium, III, 16, in VI». ’ Scss, XXV, de regularibus, c. 5. 202 Romani Pontifices ct innovamus, in omnibus, et per omnia, ac illam districte observari man­ damus. § 2. Quod si aliquae Moniales forsan reperiantur, quae consuetudine etiam immemorabili, aut instituto, vel fundatione regulae suae fretae, animo obstinato huic clausurae resistant, aut quoquomodo reluctentur, Ordinarii una cum superioribus earum, omnibus iuris, et facti remediis compellant easdem tamquam rebelles, et incorrigibiles ad praecise subeundum dictam clausuram, perpetuo observandam. § 3. Mulieres quoque quae Tertiariae, seu de Poenitentia dicuntur, cuius­ cumque fuerint Ordinis in congregatione viventes, si et ipsae professae fue­ rint, ita ut solemne votum emiserint, ad clausuram praecise, ut praemittitur, et ipsae teneantur; quod si votum solemne non emiserint, Ordinarii una cum superioribus earum hortentur, et persuadere studeant, ut illud emittant, et profiteantur, ac post emissionem, et professionem eidem clausurae se subiiciant, quod si recusaverint, et aliquae ex eis inventae fuerint scandalosc vivere, severissime puniantur. § 4. Ceteris autem omnibus sic absque emissione professionis, et clau­ sura vivere omnino volentibus interdicimus, et perpetuo prohibemus, ne in futurum ullam aliam prorsus in suum Ordinem, Religionem, Congregatio­ nemque recipiant. Quod si contra huiusmodi hanc nostram prohibitionem, et decretum aliquas receperint, eas ad sic vivendum omnino inhabiles reddimus, ac illarum quaslibet professiones, et receptiones irritas facimus, et annuilamus. § 5. Porro ne Moniales, vel Tertiariae praedictae propter hanc clausu­ ram, detrimentum aut incommodum aliquod in earum necessitatibus, maxime in pertinentibus ad illarum victum patiantur, sed ut eis opportune consu­ latur, auctoritate Apostolica praefata statuimus, decernimus, praecipimus, atque mandamus Ordinariis, et Superioribus earum, ut curent colligi fide­ lium eleemosynas per conversas, quae non sint professae, vel si professae fuerint, sint tamen aetatis annorum quadraginta, et in domibus contiguis, extra tamen Monasterium, degant, et non ingrediantur clausuram aliarum Monialium, nisi in casibus ex earum Constitutionibus permissis, et de earum domibus exire non possint pro huiusmodi eleemosynis colligendis, nisi de licentia Ordinarii, vel earum Superiorum. § 6. Et de cetero nullae aliae conversae professae recipi amplius etiam de consensu suorum Superiorum, vel Praelatorum possint; quod si adversus hanc nostram prohibitionem receptae fuerint, illarum receptio nulla, irrita, et inanis sit, prout ex nunc nullam, irritam facimus, et annullamus. § 7. Quod si praedicto modo necessitatibus Monialium, et mulierum Tertiariarum praedictarum succurri sufficienter non poterit, mandamus ipsis Ordinariis, et Superioribus earum, ut ipsi provideant de aliis personis piis, et Deo devotis, quae fidelium eleemosynas colligant, vel alias eo meliori, et commodiori modo, quo fieri poterit, etiam ex opere manuum ipsarum Mo­ nialium, et mulierum praedictarum, arbitrio Ordinariorum, et Superiorum earumdem, ct prout eis congruentius expedire videbitur, provideatur, et suc­ curratur. Et ne propter Monialium numerum excessivum clausurae obscr- Romani Pontifices 203 vatio violetur, inhaerentes etiam similiter dispositioni dictae Constitutionis Bonifacii, et Concilii Tridentini decreto, Monialibus praedictis, et illarum Superioribus, et Ordinariis districte inhibendo praecipimus, et mandamus, ne plures in earum Monasteriis recipiant, et admittant, sive recipi, ct admitti permittant, quam ex propriis redditibus ipsorum Monasteriorum, vel con­ suetis eleemosynis commode sustentari possint. § 8. Mandantes propterea in virtute sanctae obedientiae, sub obtesta­ tione divini iudicii, et interminatione maledictionis aeternae, universis vene­ rabilibus fratribus Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis, qua­ tenus in Civitatibus, et Dioecesibus propriis, praesentes nostras litcras publicari faciant, ac in Monasteriis Monialium sibi ordinario iure subiectis, in iis vero, quae ad Romanam mediate vel immediate spectant Ecclesiam, Sedis Apostolicae auctoritate una cum Superioribus eorumdem Monasterio­ rum clausuram, ut praemittitur, quamprimum potuerint, servari procurent. Contradictores atque rebelles per censuram Ecclesiasticam appellatione post­ posita compescendo; invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecu­ laris. Ac ut hoc tam salutare decretum facilius observetur, omnes Principes saeculares, et alios Dominos, et Magistratus temporales rogamus, requirimus, et obsecramus, per viscera misericordiae Domini nostri lesu Christi, eisdem in remissionem peccatorum iniungentes, quod in praemissis omnibus eisdem Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis, et aliis Monialium Supe­ rioribus assistant, ac suum favorem, et auxilium praestent, ac impedientes poenis etiam temporalibus afficiant § 9. Praemissis Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, statutis, et consuetudinibus, etiam immemorabilibus, etiam per Sedem Apostolicam appro­ batis, et confirmatis; privilegiis quoque, induitis, et literis Apostolicis etiam in fundatione, et institutione eisdem Monasteriis, vel domibus, et Monialibus, sub quibuscumque verborum formis, et clausulis irritantibus, et aliis decretis quibus­ libet concessis, confirmatis, ac etiam iteratis vicibus approbatis, et innovatis. Qui­ bus omnibus etiam si pro sufficienti illorum derogatione, de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, et individua, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum insererentur, pro sufficienter expressis habentes, quoad effectum validitatis nostrae Constitutionis tantum derogamus, contrariis qui­ buscumque. Aut si aliquibus communiter, vel divisim ab eadem sit Sede indultum, quod interdici, aut suspendi non possint per literas Apostolicas non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum de induito huiusmodi mentionem. § 10. Per hoc autem in Monasteriis exemptis, Ordinarii locorum quoad ilia nullam sibi credant jurisdictionem vel potestatem aliquatenus eis attri­ butam. [Bull. Rom., torn. 4, II, p. 292-294], 204 Romani Pontifices 113. S. Pius V, const. Providentia, 20 ang. 1566. Providentia Romani Pontificis plurimum circumspecta, nonnumquam ea, quae certis suadentibus causis per eius Praedecessores gesta sunt, ex aliis non minus rationabilibus causis alterat, et ad pristinum statum reducit, prout aequitas suadet, et in Domino conspicit expedire. § 1. Sane cum ad notitiam nostram pervenerit, quod nonnulli Presby­ teri, tam Oraeci, quam Latini antiquum S. R. E. ritum tam in celebratione Missarum, quam aliorum divinorum Officiorum pervertere satagentes, diver­ sas licentias, et facultates, Missas, et alia divina Officia Graeci Latino more, ac Latini Graeco ritu celebrandi ab Apostolica Sede, vel eius Legatis, ac etiam maiore Poenitentiario pro tempore existente variis praetextibus impe­ trarunt, iliisque iampridem utuntur, hoc ab antiquo Catholicae Ecclesiae instituto, Sanctorumque Patrum decretis deviare considerantes, propterea hunc abusum ab Ecclesia Dei extirpare, et submovere volentes, omnes, et singulas licentias, et facultates huiusmodi hactenus etiam Motu proprio, vel quorumvis etiam Imperatorum, Regum, et aliorum Principum contempla­ tione, et ex quibusvis causis quomodolibet concessas, ac Apostolicas, et alias literas desuper confectas, illarum omnium tenores pro sufficienter expressis habentes, Apostolica auctoritate ex certa scientia hac praesenti nostra per­ petuo valitura Constitutione revocamus, cassamus, annullamus, et irritamus, quibusvis Presbyteris, tam Graecis, quam Latinis in virtute sanctae obedientiae, et sub indignationis nostrae, ac perpetuae suspensionis a divinis poenis districtius inhibentes, ne deinceps Presbyteri Graeci, praecipue uxorati Latino more, et Latini Graeco ritu, huiusmodi licentiarum, et facultatum, aut alio quovis praetextu Missas, et alia divina Officia celebrare, vel celebrari facere praesumant. § 2. Mandantes in virtute sanctae obedientiae omnibus, et singulis vene· rabilibus fratribus nostris Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis quatenus in Civitatibus, et Dioecesibus propriis praesentes nostras literas publicari, et sub praedictis, et aliis sibi benevisis poenis per quoscumque Praelatos, Capitula, Clericos, Fratres, Superiores, et personas quaslibet invio­ labiliter observari faciant. Contradictores quoslibet auctoritate Apostolica compescendo. § 3. Non obstantibus praemissis, ac quibusvis Constitutionibus, et Ordi­ nationibus Apostolicis, necnon Ecclesiarum, Monasteriorum, Conventuum, Domorum, et aliorum locorum quorumcumque etiam iuramento, confirma­ tione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, consuetudinibus, privilegiis quoque, induitis, et literis Apostolicis eisdem Ecclesiis, Monaste­ riis, Domibus, et locis, iliorumque Capitulis, Conventibus, Superioribus, et personis, ac Ordinibus sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum qui­ busvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis Romani Pontifices 205 clausulis, necnon irritantibus, et aliis decretis, etiam ad Imperatorum, Regum, Reginarum, Ducum, et aliorum Principum instantiam, aut eorum contem­ platione, etiam Motu proprio, et ex certa scientia, ac alias quomodolibet concessis, approbatis, et innovatis, quibus omnibus, illorum tenores pro expressis habentes, specialiter, et expresse derogamus, iliaque quoad prae­ missa cassamus penitus, et annullamus, ceterisque contrariis quibuscumque. § 4. Volumus autem, etc. [Bull. Rom., tom. 4, II, p. 309, 310]. 114. S. Pius V, const. Sanctissimus, 20 aug. 1566. 1 j Sanctissimus in Christo Pater, et Dominus noster Dominus Pius divina providentia Papa V. Attendens per quandam Constitutionem dudum per fel. ree. Pium Papam IV Sanctitatis Suae Praedecessorem editam, qua cavetur, quod in dispensationibus Matrimonialibus, pro diversis, consanguinitatis, seu affinitatis ex eodem stipite provenientibus gradibus coniunctis non remo­ tioris solum, prout olim fieri solebat, sed etiam propinquioris graduum «pressa mentio fieri debeat, alioquin dispensationes, ac desuper confectae literae nullius sint roboris, vel momenti, prout in dicta Constitutione plenius continetur, a dispositione iuris communis, et laudabili, ac antiquo Romanae Curiae stylo nimium recedi, ac favorem matrimonii debitum restringi. § 1. Volensque propterea iuri, ac stylo praedictis, necnon piae memoriae Oregorii XI, et Clementis VI Rom. Pont, etiam Sanctitatis Suae Praedeces­ sorum vestigiis inhaerendo, sacramento, et libertati Matrimonii, quantum cum Deo potest favere, statuit, et ordinavit, quod de cetero in quibuscumque dispensationibus, quas pro Matrimoniis contractis, aut contrahendis inter viros, et mulieres, invicem diversis prohibitis consanguinitatis, et affinitatis, lut mixtis, ex communi, seu ab eodem stipite surgentibus, quicumque illi sint, dummodo primum quoquomodo non attingant, cum in eo Sanctitas Sua nunquam dispensare intendat, gradibus coniunctos, ab eadem Sanctitate Sua, et pro tempore existente Romano Pontifice, aut Sede Apostolica impe­ trari, vel alias concedi contigerit, ac literis, commissionibusque desuper etiam locorum Ordinariis faciendis gradus remotior attendatur, trahatque secum propinquiorem, ac ob id sufficiat remotiorem tantum gradum exprimere, obtentis tamen postea super propinquiore literis declaratoriis iuxta Oregorii, ti Clementis Praedecessoris huiusmodi Constitutiones, quas quoad hoc innonvit, et inviolabiliter observari mandavit, dispensationesque, seu dispensandi commissiones, ac desuper confectas literas, et processus habitos per easdem ' .pensatis, seu his cum quibus dispensari mandatur, propter proximioris gradus huiusmodi non expressionem, de subreptionis, vel obreptionis vitio, seu intentionis defectu notari non posse, sed in omnibus, et per omnia suffrjgari, perinde, ac si in literis, seu commissionibus huiusmodi de proxi­ miore, seu utroque gradu, specialis, et expressa mentio facta fuisset 206 Romani Pontifices § 2. Sicque per quoscumque Judices, et Commissarios, etiam S. R. E. Cardinales sublata eis, quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, iudicari, et definiri debere, ac quicquid secus super his a quocumque quavis auctoritate scienter, vel ignoranter attentari contigerit, irritum, et inane decrevit. Constitutione Pii Praedecessoris huiusmodi ceterisque contrariis non obstantibus quibuscumque. [Bull. Rom., tom. 4, II, p. 310], 115. S. Pius V, const. Regularium, 24 oct. 1566. Regularium personarum, quae relicto saeculo Dei se obsequio dedica­ runt, pro commisso Nobis officio, quieti consulere cupientes, ad ea remo­ venda, quae religiosum earum propositum impedire possunt, curam nostram libenter intendimus, ut nulla re, quae eas a divino cultu avocet praepeditae, secundum Ordinum suorum regularia instituta, et decretum Sacri Tridentini Concilii, tranquillis mentibus gratum Altissimo impendere possint famu­ latum. § 1. Quia igitur, et Carthusiensium Ordinis, et aliorum regularem vitam professorum quies non parum solet, sicut accepimus, perturbari, propterea quod mulieres modestiae matronalis oblitae, domos, ac Monasteria eorum, contra ipsorum instituta, praetextu confessionalium, aut aliarum literarum Apostolicarum ingredi audeant, ipsis etiam Abbatibus, Praepositis, Prioribus, et aliis praesidentibus aliquando recusantibus, et renitentibus, non sine magna eorum molestia, nec sine gravi aliquorum etiam offensione, ac scandalo, si quando admitti nimis facile videantur. § 2. Huic rei providere volentes, Motu proprio, et ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, omnes, et singulas facultates, ac licentias ingrediendi Monasteria, ac domos Carthusiensium, et aliorum quorumcum­ que Regularium Ordinum, etiam Mendicantium, mulieribus cuiuscumque status, gradus, ordinis, conditionis, et quacumque dignitate, ac praeeminentia praeditis, etiam Comitissis, Marchionissis, Ducissis, sub quibuscumque ver­ borum tenoribus, et formis, et cum quibuscumque etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque fortioribus, efficacioribus, et insolitis clausulis, necnon irritantibus decretis ab Apostolica Sede quomodocumque concessas, quarum tenores, perinde ac si de verbo ad verbum praesentibus insererentur, haberi volumus pro expressis, tenore praesentium revocamus, et cassas, irritas, et inanes esse decernimus. § 3. Districte prohibentes mulieribus quidem praedictas facultates, et licentias praetendentibus, sub excommunicationis, latae sententiae poena, postquam harum literarum notitiam habuerint, a qua non possint nisi a Nobis, aut Romano Pontifice, qui pro tempore fuerit, absolvi, praeterquam in mortis articulo, ne dictas domos, et monasteria ingredi audeant. Romani Pontifices 207 § 4. Ipsis vero Monasteriorum, et Conventuum Abbatibus, Praepositis, Prioribus, et aliis Praesidentibus quocumque nomine vocentur, et eorum Monachis, Canonicis, et Fratribus, sive mendicantibus, sive non mendicantibus, sub privationis officiorum, quae in praesentia obtinent, et inhabilitatis in posterum ad illa, et alia omnia, et suspensionis a divinis ipso facto, sine ilia declaratione, incurrendis poenis, ne eas introducere, admittereve prae­ sumant. § 5. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 4, II, p. 318]. · 116. S. Pius V, const. Cum illius, 28 nov. 1566. 1 Cum illius vicem, licet minime suffragantibus meritis, geramus in terris, de cuius vultu prodit iudicium, et vident oculi aequitatem, officii nostri debitam prosequimur actionem, si obscuros sacrorum Canonum sensus ita aperire studemus, ut piis Christifidelium mentibus nulla dubitandi occasio relinquatur. § 1. Sane licet ex eo quod in Concilio Tridentino decretum fuerit cogna­ tionem spiritualem inter eos tantum contrahi, qui suscipiunt baptizatum de baptismo, ac baptizatum ipsum, et illius patrem et matrem necnon bapti­ zantem, et baptizatum, baptizatique patrem et matrem, in reliquis personis, quae per antiquos Canones occasione cognationis huiusmodi contrahere prohibebantur, omne impedimentum sublatum esse videatur, adhuc tamen ab aliquibus dubitari accepimus, an saltem impedimentum cognationis spiritualis huiusmodi inter maritum vel uxorem suscipientis, et baptizatum, necnon inter maritum vel uxorem suscipientis, et patrem ac matrem baptizati vigeat, propterea quod prohibitum de uno coniuge, de altero etiam prohibitum esse videatur. § 2. Nos piarum mentium quieti, et matrimoniorum favori (quantum ex illo Nobis permittitur) consulere volentes, a praecisis verbis Concilii minime discedendum in praemissis esse censuimus. Et propterea nullum amplius impedimentum ratione cognationis huiusmodi subesse decernimus, et decla­ ramus, quominus inter dictos maritum vel uxorem suscipientis, et baptizalutn, baptizatique patrem, et matrem, et quascumque alias personas tam ex parte suscipientis, quam baptizantis, et baptizati, in dicto Concilio nomina­ rim non expressas, matrimonium libere et licite contrahi possit, et ita ab omnibus iudicari debere mandamus atque statuimus. § 3. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 4, II, p. 311]. 208 Romani Pontifices 117. S. Pius V, const. Cum ex Apostolatus, 27 ian. 1567. Cum ex Apostolatus officio Nobis (ineritis licet imparibus) credito, cura Dominici gregis Nobis immineat generalis, et exinde teneamur, more vigilis pastoris vigilare, et attentius providere, ut Ecclesiis, Monasteriis, et quibusvis aliis beneficiis Ecclesiasticis nunc, et pro tempore propter crimen haeresis vacantibus, et vacaturis, tales viri eis praeficiantur idonei, qui dete­ standas, ac nefarias haereses diabolo disseminante contra verae, et ortho­ doxae fidei puritatem exortas, de agro Domini extirpare, et populos sibi commissos ad Catholicae Ecclesiae veritatem reducere, doctrina, verbo, et boni operis exemplo valeant. § 1. Praemissorum itaque consideratione inducti, et aliis ad id suaden­ tibus rationabilibus causis, nonnullis, etiam Praedecessorum nostrorum vesti­ giis inhaerendo, Motu proprio, non ad alicuius Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de mera nostra voluntate, et deliberatione, omnia, et singula beneficia Ecclesiastica, cum cura et sine cura, saecularia, et quo­ rumvis Ordinum etiam Sancti loannis Hierosolymitani, et aliarum quarumvis Militiarum regularia quaecumque, et qualiacumque sint, etiam si saecularia, canonicatus, et praebendae, dignitates, personatus, administrationes, vel officia in cathedralibus etiam Metropolitanis, vel collegiatis, et dignitates ipsae in cathedralibus, etiam Metropolitanis post Pontificales maiores, seu collegiatis Ecclesiis huiusmodi principales, Regularia vero beneficia huiusmodi, Mona­ steria, etiam consistorialia, Prioratus, Praepositurae, praepositatus, dignitates, etiam conventuales, personatus, administrationes, vel officia, etiam claustralia, ac Hospitalia, et praeceptoriae, et alia quomodocumque qualificata fuerint, ordinationi, et dispensationi nostrae, et Sedis Apostolicae hac perpetuo vali­ tura Constitutione auctoritate Apostolica tenore praesentium reservamus. § 2. Declarantes omnes, et quascumque impetrationes de beneficiis, ut praefertur, quomodocumque qualificatis certo modo in futurum faciendas, et obtinendas, beneficia huiusmodi propter haeresim vacantia, et in futurum vacatura non comprehendere, nisi specialiter, et dispositive vacationis modus propter crimen haeresis expressus fuerit, et illum nullo modo sub quibusvis clausulis, et decretis comprehendi quantumcumque generalibus in quibusvis gratiis, et concessionibus per Nos, et Romanos Pontifices Successores nostros faciendis, etiam per fiat signatis, et concessis; ac decernentes omnes, et quas­ cumque impetrationes de quibusvis beneficiis, ut praefertur, qualificatis hac­ tenus factas, et obtentas, nisi earum vigore in iudicio per impetrantes crimen huiusmodi deductum fuerit, et super eo sententiam favorabilem obti­ nuerint, vel dictorum beneficiorum possessionem assequuti fuerint, ad vaca­ tionem huiusmodi propter crimen haeresis se non extendere, et illum nemi­ nem comprehendere. § 3. Sicque per quoscumque Indices, etc. [Bull. Rom., tom. 4, 11, p. 348]. Romani Pontifices 209 118. S. Pius V, const. Etsi Dominici, 8 febr. 1567. Etsi Dominici gregis saluti semper intenti, singulis cum humilitate poscentibus ea benigne concedere Nos, ct Praedecessores nostri studuerint, per quae peccatorum mole deposita, salus ipsis succedat, et hostis humani generis servitute ereptas animas lucrifaciant Altissimo, qui eas Nobis sua bonitate commisit; id tamen propensiori studio Nos praecavendum esse censemus, ne cuiusvis Indulgentiae, remissionis, vel facultatis obtentu, Christifideles procliviores ad illicita in posterum committenda reddantur, aut facilitas veniae eis peccandi tribuat incentivum, et exinde clavium aucto­ ritas deducatur in contemptum, et Christifideles quamplurimum scanda­ lizentur. § 1. Sane cum ad auditum nostrum ex diversis mundi partibus quamplurimae querelae perlatae fuerint, quod vigore diversarum Indulgentiarum, et facultatum per Praedecessores nostros, ac etiam Nos, vel auctoritate nostra, tam fabricae nostrae Basilicae Principis Apostolorum, et Ecclesiae S. loannis Lateranensis de Urbe, ipsiusque Ecclesiae, necnon S. loannis, et S. Lazari Hierosolymitani, ac S. Spiritus in Saxia, et S. loannis Lateranen. ac S. lacobi Incurabilium, de eadem Urbe, necnon S. Elmi, et S. Bovis, ac S. Oothardi, et Leuguzioni, necnon S. Nicolai, et S. Bernardi Montis lovii, necnon S. Leo· nardi,ac S. Marthae, necnon Sanctiss. Crucifixi Siracusan., ac S. Mariae de monte Serrato, Hospitalibus, ac etiam S. Sebastiani prope, et extra muros dictae Urbis, necnon Sancti Antonii de S. Antonio Viennen. Dioecesis, et Redemptionis captivorum nuper Neapoli instPuto Monasteriis, iliorumque, ac diversis aliis Ecclesiis, Monasteriis, Hospitalibus, Militiis, Confraternitatibus, Societatibus, et piis locis concessarum, multi quaestores ex eisdem Indul­ gentiis lucrum temporale tantum quaerentes, nominibus fabricae Ecclesia­ rum, Hospitalium, Monasteriorum, Militiarum, Confraternitatum, Societatum, et piorum locorum praedictorum in diversis Civitatibus, ct Dioecesibus quaestas facere, Confratres describere, Capellas, et Oratoria erigere, illisque erectis Indulgentias huiusmodi communicare, et in diversis gradibus a iure prohibitis dispensare, ac plura etiam concedere, quam eis vigore facultatum praedictarum licitum sit, ipsique lucro intenti, pecuniasque potius, quam Christifidelium salutem quaerentes, ac eisdem Indulgentiis sic abutentes, quae- jm ex illis particularem facere conantur, variosque, et diversos Quaestores, jmmissarios, Procuratores, Receptores, Thesaurarios, Factores, Nuncios, et alios ministros constituere, qui non solum supradicta, sed etiam plura alia eis numquam concessa, facere, ct concedere, necnon locorum Ordinarios, illorumque in spiritualibus Vicarios generales, et Officiales, ac Ministros, Ecclesiarumque, et Ordinum Praelatos, Superiores, et personas, quaestas huiusmodi impedientes censuris Ecclesiasticis innodare, et alias in pluribus mviter excedentes in Divinae Maicstatis offensam, ac suarum, et Christifi- u 210 Romani Pontifices delium animarum perniciem, ac Ordinariorum perturbationem, et piarum mentium scandalum, praesumant. § 2. Nos qui Deo propitio gregis Dominici, meritis licet insufficienti­ bus, curam gerimus, et illum spiritualis Thesauri elargitione cupimus ipsi Deo reddere acceptabilem, ex praemissis, et aliis rationabilibus causis ani­ mum nostrum moventibus, fel. record. Callisti Quarti, Clementis VII, Pauli III, lulii similiter III, et diversorum aliorum Romanorum Pontificum Praedeces­ sorum nostrorum vestigiis inhaerentes, Motu proprio non ad alicuius Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de mera nostra voluntate, et deli­ beratione, omnes, et singulas Indulgentias, etiam perpetuas, et peccatorum remissiones fabricae, et Ecclesiae huiusmodi, necnon S. loannis Hierosoly­ mitani, etiam pro constructione, et aedificatione illius novae Civitatis prae­ dictis, in quibusvis aliis Hospitalibus, Monasteriis, Ecclesiis, Domibus, Mili­ tiis, Ordinibus, etiam Mendicantium, Congregationibus, Confraternitatibus, et Universitatibus, et piis locis, illorumque Ordinibus, Capitulis, Conventi­ bus, Magistris, Superioribus, et tam saecularibus, quam quorumvis, etiam Mendicantium Ordinum Regularibus personis, tam singulariter, quam uni­ versaliter per quoscumque Romanos Pontifices Praedecessores nostros, ac etiam Nos, sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum quibusvis clau­ sulis, et decretis, etiam Motu proprio, et ex certa scientia, ac ex quibusvis, etiam urgentissimis causis, etiam causa redemptionis captivorum, et alias quomodolibet concessis: pro quibus consequendis manus sunt porrigendae adiutrices, et quae quaestuandi facultatem quomodolibet continent, illarum omnium tenores, formas, derogationes, et decreta praesentibus pro expressis habentes, auctoritate Apostolica tenore praesentium perpetuo revocamus, cassamus, irritamus, et annullamus, ac viribus vacuamus. § 3. Et insuper perpetuo hac nostra valitura Constitutione decernimus, quod ex nunc de cetero sub indignationis nostrae poena, praetextu Indul­ gentiarum, et facultatum per quoscumque Romanos Pontifices Praedecesso­ res nostros, ac Nos, et Sedem Apostolicam, etiam Motu simili, ac Sedis Apostolicae Legatos, et alias quomodolibet concessarum, et quas a Nobis, et Sede praedicta in posterum verbo, literis, aut quavis alia scriptura, etiam manu nostra signata, etiam cum clausula, quod sola signatura sufficiat, etiam in favorem fidei, aut Cruciatae sanctae, vel cuiuscumque alterius piae causae etiam privilegiatae concedi quomodolibet contigerit, nullus quavis etiam Episcopali, Archiepiscopali, et Patriarchal!, aut maiori dignitate, etiam Cardinalatus honore, seu etiam regali, vel temporali excellentia praefulgeat, audeat, vel praesumat quaestas facere, aut Nuncios, Quaestores, Commissa­ ries, Thesaurarios, Receptores, pro illis recipiendis in dictis Hospitalibus, Ecclesiis, Domibus, Monasteriis, Militiis, et aliis supranominatis, vel pro eis, aut illorum nominibus alibi constituere, et deputare, nisi ex speciali licentia, et ex certa scientia nostris, et Romani Pontificis pro tempore existentis, de qua per literas nostras, et eiusdem Romani Pontificis pro tempore existentis, locorum Ordinariis, vel eorum in spiritualibus Vicariis, seu Officialibus dero­ gationem praesentis nostrae Constitutionis illius tenore, de verbo ad verbum inserto expresse continentes. Romani Pontifices 211 § 4. Nos enim ex nunc irritum decernimus, et inane quicquid secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari, constare debeat § 5. Mandantes in virtute sanctae obedientiae omnibus, et singulis Vene­ rabilibus Fratribus nostris Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episco­ pis, quatenus in Civitatibus, et Dioecesibus suis, praesentes nostras literas publicare, et observare debeant; rogantesque omnes, et singulos Principes saeculares, et alios Dominos, et Magistratus temporales, eisque per viscera misericordiae Domini nostri lesu Christi in remissionem peccatorum suo­ rum iniungentes, quatenus in praemissis eisdem Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis assistant, et suum auxilium, et favorem prae­ stent, cum auxilio brachii saecularis. § 6. Non obstantibus praemissis, ac quibusvis Apostolicis, necnon in Provincialibus, et Synodalibus Conciliis editis, generalibus, vel specialibus Constitutionibus, et Ordinationibus, necnon fabricae Ecclesiae, Hospitalium, Monasteriorum, Militiarum, Confraternitatum, Ordinum, Capitulorum, Con­ ventuum, aliorumque locorum praedictorum, et quorumvis illorum membro­ rum, Ecclesiarum, etiam Cathedralium, et Metropolitanarum, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et con­ suetudinibus, stabilimentis, usibus, et naturis, privilegiis quoque, induitis, et literis Apostolicis, illis, et praesertim S. loannis, et S. Lazari, ac S. Spiritus in Saxia Hospitalibus, necnon S. Antonii de S. Antonio, et Sanctorum Nico­ lai, et Bernardi Montis lovii Monasteriis, ipsorumque Monasteriorum Hospi­ talibus, singulorurnque eorum Conventibus, Superioribus, et personis prae­ fatis, per quoscumque Rom. Pontifices Praedecessores, ac Nos, et Sedem Apostolicam, sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum quibusvis, etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, necnon irritantibus, et aliis decretis, etiam Motu simili, et ex certa scientia, ac quavis etiam Imperiali, vel Regali consideratione, vel instantia, et alias quomodolibet concessis, approbatis, et innovatis, quibus omnibus, etiam si pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, individua, et expressa, non autem per clausulas generales, idem importantes mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata inserti forent prae­ sentibus, pro sufficienter expressis habentes, Motu, scientia, et potestatis plenitudine similibus specialiter, et expresse derogamus, et sufficienter dero­ gatum esse volumus, contrariis quibuscumque. Aut si aliquibus, communi­ ter, vel divisim ab Apostolica sit Sede indultum quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per literas Apostolicas non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum de induito huiusmodi mentionem. [Bull. Rom., torn. 4, 11, p. 348-350J. 212 Romani Pontifices 119. S. Pins V, const. In conferendis, i8 mart. 1567. In conferendis beneficiis Ecclesiasticis, et praesertim Parochialibus Eccle­ siis personis dignis, et habilibus, quae in loco residere, et per se ipsos curam exercere valeant, quantam diligentiam adhiberi oporteat, Alexandri III Late­ ranen.1 et Gregorii X Lugdunen.2 generalibus Conciliis, ac Innocentii simi­ liter III3 et aliorum Romanorum Pont. Praedecessorum nostrorum editae Constitutiones testantur. § 1. Quod ut diligentius, ac rectius perficiatur, statuit etiam Synodus Tridentina,4 ut occurrente vacatione parochialis Ecclesiae, etiam generaliter, vel specialiter, etiam vigore indulti in favorem S. R. E. Cardinalium, aut alias quomodolibet reservatae, vel affectae, debeat Episcopus habita notitia vacationis Ecclesiae, si opus fuerit, idoneum in ea Vicarium cum congrua eius arbitrio fructuum portionis assignatione constituere, qui onera ipsius Ecclesiae sustineat, donec ei de Rectore provideatur. Et deinde Episcopus, et qui iuspatronatus habet, intra decem dies, aut aliud tempus ab Episcopo praescribendum, aliquos clericos ad regendum Ecclesiam idoneos Examina­ toribus iuxta formam eiusdem Synodi deputatis, nominet, et nonnisi ab eisdem Examinatoribus per concursum aliorum Examinatorum etiam tanquam magis idoneo ab Episcopo iudicato, et electo de Ecclesia provideatur, alias provisiones, seu institutiones omnes praeter formam praedictam factae, surreptitiae censeantur. § 2. Sed quoniam res humanae semper in deterius prolabuntur, nisi sit qui eas retineat, ac debitae execution! demandet, et verendum sit ne pro­ pter Constitutionum huiusmodi transgressionem maximi abusus oriantur, Nos, ad quorum notitiam non sine gravi nostra molestia pervenit nonnullos ex venerabilibus fratribus nostris Archiepiscopis, et Episcopis, occurrente vacatione Parochialium Ecclesiarum, eas nullo, aut minus rite servato exa­ mine, praesertim illo quod per concursum fieri debet ex Concilio Tridcntino, vel etiam examine rite servato, personis minus dignis, carnalitatis, aut alium humanae passionis affectum non rationis iudicium sequentes contu­ lisse, et de eis providisse, volentes quantum cum Deo possumus, huiusmodi, ac etiam futuris periculis occurrere. § 3. Eorumdem Praedecessorum nostrorum Constitutiones praefatas etiam innovando, auctoritate Apostolica tenore praesentium omnes, et sin­ gulas collationes, provisiones, institutiones, et quasvis dispositiones Parochia1 C. 7, X, de electione et electi potestate, 1, 6. 1 C. 14, de electione et electi potestate, I, 6, in Vio. * C. 14, X, de officio iudicis ordinarii, 1, 31; c. 29-31, X, de praebendis et dignitatibus, 111, 5. ‘ Sess. XXIV, de ref., c. 18. I Romani Pontifices 213 Hum Ecclesiarum ab eisdem Episcopis, et Archiepiscopis, ac quibusvis aliis collatoribus, tam ordinariis, quam delegatis, etiam S. R. E. Cardinalibus, ac Sedis Apostolicae Legatis, vel Nunciis, praeter, et contra formam ab eodem Concilio Tridentino, praesertim in examine per concursum faciendo, prae­ scriptam factas aut in futurum faciendas, nullas, irritas, ac nullius roboris, vel momenti fore, et esse, nullumque provisis ius, aut titulum, etiam colo­ ratum possidendi praebere, et parochiales Ecclesias huiusmodi, ut prius collationes huiusmodi vacabant, ex nunc vacare statuimus, decernimus, et declaramus, easque omnes pro tempore sic vacantes nostrae, et Sedis Apo­ stolicae, seu eorum quibus ius conferendi eas, praeterquam Episcopis, et Archiepiscopis, qui curam dicti examinis iuxta decretum Concilii habere debent, competet, dispositioni reservamus. § 4. Insuper ne Parochiales Ecclesiae diu in suspenso maneant in maxi­ mum animarum periculum, quarumcumque Parochialium Ecclesiarum, qua­ rum dum pro tempore vacant, ad Episcopos, Archiepiscopos, Primates, et Patriarchas, et quosvis alios Ordinarios collatores, in mensibus ordinariis, collatoribus, etiam per nostras regulas assignatis provisio, et collatio spectat, et pertinet, de quibus iidem Episcopi, et Ordinarii praedicti intra sex men­ sium spatium a die vacationis earumdem, perfecto examine iuxta formam Concilii Tridentini praefati non providerint, ac illarum etiam, quarum col­ lationes Nobis, et dictae Sedi generaliter, vel specialiter, et ex quavis causa reservatae, seu affectae existunt, aut alias ex induito Sedis Apostolicae com­ petunt, ad quas occurrente illarum vacatione Episcopi, et Archiepiscopi prae­ fati personas per examen concursu mutuo habito iuxta dicti Concilii Tri­ dentini formam approbatas, et magis idoneas non elegerint, aut electas Nobis, vel Successoribus nostris, aut iis, ad quos collatio spectabit, pro collatione obtinenda intra quatuor mensium spatium a die illius vacationis non signi­ ficaverint, necnon Parochialium Ecclesiarum similium, quae lurispatronatus Ecclesiastici, vel aliorum, seu clericorum et laicorum simul fuerint, si praesentatus intra tempus eisdem patronis a iure praefixum praevio examine iuxta formam dicti Concilii approbatus, petatur institui, institutioque ipsa per duos menses a die praesentationis dilata fuerit, collationem, provisionem, institutionem, ac omnimodam dispositionem Nobis, et ipsi Sedi, ac personis indulta huiusmodi conferendi, providendi, seu instituendi obtinentibus respe­ ctive reservamus, data tamen in Parochialibus lurispatronatus optione ipsis patronis, ut si institutio ad Ordinarios spectabit, ipsis Ordinariis illam facere negligentibus, et ultra dictos duos menses differentibus, possint pro huiusmodi institutione obtinenda habere recursum ad Metropolitanum, vel vici­ niorem Ordinarium, aut ad Sedem Apostolicam. § 5. Prohibentes etiam eisdem Ordinariis, ne tempus decem dierum eisdem Ordinariis, et patronis ab eodem Concilio Tridentino ad nominan­ dum idoneos clericos coram deputatis Examinatoribus praefixum, ultra alios decem dies prorogare audeant, vel praesumant. § 6. Districtius inhibentes, ne quis praeter Romanos Pontifices, aut alios indulta huiusmodi obtinentes, ut praefertur, quacumque sit super hoc aucto­ ritate munitus, de huiusmodi beneficiis sic reservatis (ut praefertur) dispo­ 214 Romani Pontifices nere, vel circa illa, etiam per viam permutationis, vel alias innovare quoquo modo praesumat. § 7. Ut autem non solum dignis, sed magis idoneis repertis iuxta eius­ dem Concilii decretum Parochiales Ecclesiae conferantur, volumus, et eadem auctoritate decernimus, quod si Episcopus minus habilem posthabitis magis idoneis elegerit, possint ii, qui reiecti fuerint, a mala electione huiusmodi ad Metropolitanum, vel si ipse eligens Metropolitanus, aut exemptus fuerit, ad viciniorem Ordinarium uti nostrum, et Sedis huiusmodi delegatum, aut alias ad ipsam Sedem Apostolicam appellare, ac praeelectum ad novum examen coram ipso appellationis ludice, et eius Examinatoribus provocare, et constito de prioris eligentis irrationabili iudicio, eoque revocato, Parochialis, magis idoneo per eumdem ludicem appellationis auctoritate nostra (quatenus collatio ad Episcopum, a quo appellatum fuit spectaret) conferatur, alias eidem magis idoneo per ludicem appellationis approbato conferenda remittatur ad eum, ad quem collatio, provisio, vel institutio spectabit. § 8. Haec tamen appellatio interposita interim non impediat, aut suspen­ dat quo minus electio per Ordinarium primo loco facta interim debitae demandetur execution!, et provisus ab eadem Ecclesia causa appellationis huiusmodi dependente non amoveatur. § 9. Et si quis a sententia per ludicem appellationis lata duxerit appel, landum, is tunc ad Sedem ipsam Apostolicam appellabit. Si secus in prae­ missis omnibus, et singulis actum, aut attentatum fuerit, irritum decernimus, et inane. (Bull. Rom., tom. 4, II, p. 362, 363]. 120. S. Pius V, const. Admonet nos, 29 mart. 1567. Admonet nos suscepti cura regiminis universalis Ecclesiae, cui auctore Domino praesidemus, ut Civitates, Terrae, Oppida, et loca, Nobis, et Sed Apostolicae in temporalibus mediate, et immediate subiecta perpetuo in iure, dominio, et proprietate, ac possessione dictae Sedis conserventur. § 1. Sane licet nonnulli Romani Pontifices Praedecessores nostri, per eorum Constitutiones, rerum Ecclesiasticarum alienationes prohibuerint, et iam factas revocaverint, et annullaverint; nihilominus cum retroactis tempo­ ribus nonnulli nimium ambitiosi, et dominandi cupidi, sub variis praetexti­ bus, coloribus, ct causis, saepe etiam falsis (quod non sine maximo animi nostri moerore referimus) aliquibus Romanis Pontificibus suggestionibus, ct insinuationibus suis conati sint ostendere, et persuadere magis utile, et expe­ diens S. R. E., ct Sedi praefatae fore, si aliquae Civitates, Terrae, Oppida, Castra, Arces, et loca, ad ius, et proprietatem eiusdem Sedis pertinentia, in feudum, gubernium, vicariatum, ducatum, aut quemvis alium titulum perpe­ tuum, vel ad tertiam generationem, seu ad vitam, aut alias ad longum tempus concederentur, vel etiam ex eo quod alias in feudum data, aut quovis alio Romani Pontifices 215 titulo huiusmodi alienata fuerint, et propterea tamquam ad Sedem praedi­ ctam devoluta, vel devolvenda posse, et debere de iure iterum infeudari, et alienari, atque inde nonnullas alienationes, infeudationes, et concessiones a Sede Apostolica emanasse, ex quibus illa non mediocrem diminutionem non solum patrimonii, sed etiam existimationis recepisse dignoscitur. § 2. Hinc est quod Nos considerantes omnium Civitatum, ct locorum praedictorum singularem fidem, et promptam devotionem eidem Sedi exhi­ bitam omni tempore valde utilem, et salutarem fuisse, et esse, ac volentes non solum alienationes huiusmodi (quas tempore nostro omnino exulare intendimus) de medio tollere, et quod Nobis licere non patimur, nostris Successoribus indicamus, quos non immemores fore speramus ante Domini nostri lesu Christi in examine diei magni adventus tribunal, villicationis nostrae rationem reddituros Nos esse, sed ut omnis alienationum huiusmodi flendarum occasio penitus aboleatur, quautum cum Deo possumus, per amplius providere, Constitutionibus Praedecessorum nostrorum huiusmodi etiam inhaerendo, illasque innovando, Motu proprio, et ex certa nostra scientia, non ad alicuius super hoc Nobis oblatae petitionis instantiam, sed ex mera animi nostri deliberatione, et de Apostolicae potestatis plenitudine, habita etiam super his cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, in Consistorio nostro secreto consultatione matura, de eorum consilio, et unanimi assensu (qui etiam iuraverunt praesenti Constitutioni non contra­ venire, nec Pontificibus alienationes contra tenorem praesentium attentan­ tibus consentire, et absolutiones a iuramento huiusmodi non petere, nec acceptare) hac nostra perpetuo valitura Constitutione decernimus, et decla­ ramus, Civitates, et loca praedicta etiam hactenus in feudum, aut quemvis alienationis titulum dari solita, vel consueta, ad Nos, et Sedem praefatam quomodolibet devoluta, et pro tempore devolvenda, absque alia ulteriori declaratione, et illorum possessionis apprehensione eo ipso Sedi, et Camerae Apostolicae incorporata, ac ad ius, et proprietatem, et dominium pristinum, ac possessionem rediisse censeri, perinde ac si per quadraginta annos et ultra, Civitates, et Loca praefata, a Nobis, et Sede praefata immediate possessa, et numquam in feudum, aut titulum concessa fuissent. § 3. Statuimusque, et decernimus, quod omnes, et singulae, tam Com­ munitates, ct Universitates, quam Cives, et incolae Civitatum, Terrarum, et Locorum praedictorum, aliaeque quaecumque personae, tum Ecclesiasticae, tum saeculares, cuiusvis dignitatis, et Ordinis, etiam Episcopalis, vel maioris evistentes, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, tam publice in con­ siliis Civitatum, ct Locorum praefatorum, quam privatim alibi in quibusvis locis, etiamsi Civitatum, et Terrarum earumdem Gubernatores, aut Sedis Apo•tolicae Legati, vel Prolegati existant, tractantes, consulentes, aut alias verba facientes de infeudationibus, aut alienationibus de Civitatibus, et locis prae­ fatis immediate ad Nos, et Sedem praefatam spectantibus, et pertinentibus, etiam devolutis, etiam in feudum communiter, et pluries dari solitis, etiam ex causa permutationis, vel sub annuo censu, aut canone, aut alias quomo­ dolibet, etiam contemplatione meritorum erga Sedem praefatam, aut sub praetextu necessitatis, vel evidentis utilitatis faciendis, seu de postulandis a 216 Romani Pontifices Nobis, et Sede praefata quibusvis personis cuiusvis dignitatis, status, gradus, etiam Nobis, et Successoribus nostris secundum carnem coniunctis, etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, aut quavis alia temporali, vel Eccle­ siastica dignitate fungentibus, in Duces, Vicarios, Gubernatores, seu quemvis alium titulum, ad vitam, vel in perpetuum, vel longum tempus, aut etiam Sedis Apostolicae beneplacitum, Civitatum, et Locorum praefatorum, ac propterea de eligendis Oratoribus ad Nos, et Successores nostros super prae­ missis, vel illorum occasione mittendis proponentes, tam ipsi quam Oratores munus huiusmodi recipientes, aut alii quicumque alienationes huiusmodi Romano Pontifici pro tempore existent!, per se, vel alium, seu alios insi­ nuantes, vel suadentes, eo ipso sententiam excommunicationis incurrant, a qua nisi ab ipso Pontifice, praeterquam in mortis articulo, absolvi nequeant. Et insuper Sanctae Romanae Ecclesiae, et Sedis Apostolicae praefatae rebelles, etiam in primo capite laesae maiestatis, et proditores Civitatum, et Locorum praefatorum, ac bona eorum Fisco, et Camerae nostrae Apostolicae ipso iure devoluta, et incorporata sint, et esse censeantur, omnibusque Ecclesiis, Mo­ nasteriis, et aliis per eos quomodolibet obtentis beneficiis Ecclesiasticis eo ipso privati existant, neque ad Civitates, et Loca praefata ullo umquam tem­ pore remitti possint. Et si aliquando eos reintegrari contigerit, nihilominus infames remaneant, illisque bonorum, et dignitatum portae perpetuo clau­ dantur. § 4. Et quoniam intelleximus aliquos etiam Cardinales, Civitates, Terras, Oppida, Castra, Arces, et Loca ad vitam, seu tertiam, vel aliam generatio­ nem, aut alias a dicta Sede, etiam ex causa onerosa, obtinere, habere, et possidere, cum facultate faciendi in illis melioramenta, ita quod ab eis amo­ veri non possint, nisi restitutis sibi prius pecuniis in melioramenta huius­ modi expositis, omnes, et singulas facultates faciendi melioramenta praefata quibusvis personis etiam Cardinalibus, per eosdem Praedecessores nostros, aut alios ad id facultatem habentes quomodolibet concessas harum serie revocamus, et annullamus, et nemini deinceps suffragari posse, neque debere, ac cuicumque facultatem faciendi melioramenta huiusmodi habenti, illa, etiam pro munitione, et tuitione, nisi ex causa necessariae conservationis locorum eorumdem facta fuerint, post publicationem praesentium facere omnino inter­ dicimus, ac prohibemus, et si secus a quoquam factum, attentatumve fuerit, melioramenta quaecumque per eos contra tenorem praesentium facta locis ipsis cedere, ct Cameram ad illorum satisfactionem minime teneri, et obli­ gatam esse volumus, et declaramus. § 5. Decernentes praesentes literas sub quibusvis revocationibus, cassationibus, derogationibus, et aliis contrariis dispositionibus, sub quibusvis tenoribus, ct formis, ac cum quibusvis clausulis, et decretis pro tempore quomodolibet factis minime comprehendi, sed semper ab illis exceptas, ct quoties illae emanabunt, toties in pristinum statum restitutas, et de novo concessas esse, et censeri debere. § 6. Irritum quoque, ct inane, etc. (Bull. Rom., tom. 4, 11, p. 364-3671. Romani Pontifices 217 121. S. Pius V, const. Etsi mendicantium, 16 maii 1567. , Etsi mendicantium Ordines, qui sedulum in vinea Domini quotidie exhi­ bere non cessant famulatum, summo semper studio, etiam dum in minoribus essemus, amplexi sumus, ad summi tamen Apostolatus apicem, meritis licet imparibus, divina favente clementia assumpti, dum id mente recolimus, facere non possumus, quin eos propensiori caritate, et paterno affectu ample­ ctamur, ac exinde pro suis sanctis studiis, honestisque laboribus, proque salute animarum, ab Apostolica Sede, cuius continue pacem, et dignitatem Ordines ipsi fortiter tutati sunt, tam spiritualia, quam temporalia subsidia, omamentaque acceperint, et accipiant, quibus et sancta sua Officia, ac vitam -uam regularem facilius, atque expeditius exequi, et transigere possint, et ceterae religiosae personae, Ordinesqne alii, exemplo ipsorum promptiores, alacrioresque ad sua Officia persolvenda reddantur. § 1. Hinc est quod Nos attendentes plerosque ex venerabilibus fratribus nostris Archiepiscopis, et Episcopis, qui eosdem Ordines praecipue tamquam fructiferos in agro Domini palmites, et colere, et adiuvare deberent, non solum id exequi negligere, verum etiam Concilii Tridentini decretis in pra­ vum sensum retortis, eos, et eorum quemlibet variis afficere incommodis, ct perturbationibus, corumque privilegiis non modicum afferre gravamen conantur. 6. Quidam [Episcopi] sub praetextu exquirendi voluntates puellarum, ante professionem earum volunt eas extrahere a Monasteriis, et per longum tempus alibi detinere, ipsasque puellas, seu novitias de plerisque rebus inter­ rogant, neque necessariis, neque in decreto Concilii Tridentini desuper con­ tentis, ex quibus non modica potest oriri occasio scandali. 9. Ac insuper in quibusdam omnem ordinem, et quietem perturbant, dum controversias iamdiu sopitas, et extinctas super praecedentia excitarunt, et ubi nullae erant, pepererunt, dum pro arbitrio, et voluntate eorum hos illis praeferre noluerunt. 10. Quidam etiam Episcopi volunt regulares a cura animarum excludi, et illam solis Presbyteris saecularibus committi. 15. Alii etiam in quibusdam partibus pauperes Mendicantes eleemosynas petere prohibent pro eorum dumtaxat sustentatione, et si invenerint eos panem, vel aliquid aliud simile amore Dei sibi collatum portantes, quando­ que ab eis auferre minantur, afficientes gravi iniuria, et contumelia. Non­ nulli vero Episcopi, vel Capitula Canonicorum pauperes Mendicantes, tam Fratres, quam Moniales suorum Ordinum, tam de redditibus bonorum, si quae habent, quam de possessionibus, vineis, agris, et aliis suis bonis qui­ buscumque, non solum largitione fidelium sibi concessis, sed etiam alias iustis de causis ab eis acquisitis, ac pecuniis emptis, sibi decimas, ac primi­ tias aliis respective solvere cogunt. 218 Romani Pontifices 16. Alii autem ausi sunt inquirere, et processus facere contra aliquos regulares, intra claustra delinquentes, vel de quorum delictis aliqua erat sus­ picio, non expectata suorum Superiorum censura. Alii vero Episcopi Monialium Monasteria ingredi, et illa ingrediendi licentias aliis concedere, et adver­ sus illas processus formare ipsorum Ordinum superioribus irrequisitis prae­ sumunt. Aliqui etiam dominium temporale super Moniales habere praetendunt Nonnulli vero frequentissime regulares citant, el iurisdictioni suae subiicere tentant, ac eorum Conventum occupant, ipsos expellendo, ac in ipsos iuris­ dictionem, vel potestatem exercent. Aliqui vero ipsos carceribus, absque causae cognitione mancipant, ac manibus pedibusque laborant, ut regulares Mendicantes suae ditioni subiiciant, et usque adeo se intromiserunt in guber­ natione Conventuum, ct in correctionibus Fratrum, ut Provincialibus, et Gene­ ralibus nullus amplius videatur relictus locus, aut ulla jurisdictio. 17. Aliqui autem, Conventuum Priores, et Guardianos rationes, et com. puta facere cum Syndicis Conventuum huiusmodi prohibent. 23. Aliqui etiam pro licentia danda aedificandi quamdam domum regu­ larem, triginta, vel quadraginta ducatos exigere non erubuerunt. § 2. Ac propterea volentes praemissis, ac aliis similibus excessibus, ct gravaminibus, ex nostri pastoralis officii debito providere, attendentes etiam illos qui onus diei et aestus, tam in praedicationibus, quam in ceteris spiri­ tualibus muneribus quotidie sustinent, nisi etiam aliquantisper subleventur, facile fore, ut oppressi a suis officiis omnino desistant, ne in posterum eis aliquod inferatur gravamen, Concilii Tridentini huiusmodi decreta, quorum falsa, seu minus vera intelligentia praemissa irrepserunt, quorumque declaratio non nisi ad Nos spectat, modo, et forma infrascriptis declaranda censuimus. 6. Volumus..., quod puellarum Deo dicandarum, an scilicet coactae, vel seductae fuerint, examen faciendum, nonnisi infra quindecim dies, post­ quam iuxta Concilium Tridentinum Episcopi, vel eorum Vicarii requisiti fuerint, fieri possit; quibus elapsis amplius in hoc illis se intromittere non liceat, cuius occasione, nec Episcopus, nec cius Vicarius intra septa Mona­ steriorum ingrediantur, sed stent ante cratem ferream, et interrogationes alias, quam eas, quae praefatum Concilium Tridentinum iubet eis fieri omnino prohibemus, ac similiter volumus, quod puellae, seu novitiae ipsae ad alias interrogationes respondere minime teneantur. 9. Controversias autem omnes de praecedentia, quae ... sessione 25, cap. vero 13, per Episcopum terminari mandantur, non nisi durantes per illum dirimi, finitas autem nullo pacto innovari posse statuimus. 10. Cumque licet cap. 11, sessionis 25, statuat, quod in domibus viro­ rum, seu mulierum, quibus animarum personarum saecularium cura immi. net, nulli etiam ad nutum amovibiles, inibi deputentur, nisi de Ordinarii consensu, ac praevio examine huiusmodi praecedente, ad curam huiusmod admitti posse omnino volumus praefatos regulares. 15. Quod vero de usu quaestorum eleemosynarum auferendo loquitur sess. 21, cap. 9, id ad Mendicantium Ordines nullo modo referri posse, vel debere, etiam decernimus, quin potius cum eleemosynis huiusmodi vivere cogantur, eis id facere liberum omnino esse declaramus. Pomarii Pontificis 219 16. Quoniam vero ex nimia Episcoporum sibi irrogata auctoritate, ipsi personas regulares suae jurisdiction! subiicere omnino student, ac decreto Concilii praefati, sess. 25, cap. 14, edito, quo cavetur, quod si regularis intra claustra existons, et extra ea, ita notorie deliquerit, ut populo scandalosus sit, termino ab Episcopo praefigendo, a suo superiore omnino puniatur, sin minus, ab Ordinario delinquens puniri possit, confisi, variis indebitisque gravaminibus regulares afficiunt, Ordinarios praefatos aliquid contra regu­ lares occasione, vel causa innovare non posse, vel debere in claustris degentes huiusmodi, quovis praetextu, nec aliquos processus contra ipsas personas regulares formare, aut facere posse volumus, nisi propter manifestum scan­ dalum, et suorum Ordinum superioribus prius consultis, et negligentibus, alioquin omnia, et singula contra praemissa facta, et gesta, ac facienda in futurum pro nullis, et infectis habeantur. 17. Neque etiam se intromittant ullo pacto, aut aliqua ratione in guber­ natione conventuum, tam Fratrum, quam Monialium huiusmodi, et illorum correctionibus, sed omnia ista, et alia necessaria ad correctionem, et guber­ nationem Fratrum, aut Monialium huiusmodi, eorum Generalibus, ac Mini­ stris, seu Provincialibus, vel aliis eorum, aut earum respective superioribus, etiam ratione computa faciendi cum Syndicis Conventuum huiusmodi, omnino relinquatur, nec ullo modo in praedictis, per se, vel alios se intromittant. 23. Licentias vero pro construendis domibus regularibus, quae 3 cap., 25 sessionis, nisi de Ordinarii licentia construi prohibentur, gratis omnino dari, et nonnisi legitima subsistente causa, Superioribus explicanda illas recuari posse. §3. Postremo quod cap. 13, sess. 25, cautum fuit, quod omnes, scilicet tam clerici, quam regulares quicumque ad publicas processiones vocati, acce­ dere compellantur, id quoad Fratres praefatos de illis tantum processionibus intelligi volumus, ad quas secundum consuetudinem antiquam locorum soliti sunt accedere, vel quae pro bono pacis Ecclesiae, vel pro victoria contra infideles indicuntur, quod etiam de illis Conventibus, qui Collegia nuncu pantur, minime intelligi volumus, in quibus Fratres sub arctiori clausura degunt, ita ut nec in Choro cantent, nec ad mortuos accedant, sed tantum studiis, et lectionibus vacent. § 4. Praeterea si forte inter Episcopos, vel Collegia, aut Capitula, vel i as quasvis personas, et praefatos Fratres, seu Moniales, aut eorum aliquos, super praemissis vel aliquo eorum, coram quocumque, seu quibuscumque udicibus, etiam causarum Palatii Apostolici Auditoribus, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, tam in Romana Curia, quam extra eam ubilibet lis, seu lites respective pendeant, Nos litem seu lites, et causam vel causas huiusmodi ad Nos advocamus, ac illam, et illas, quarum statum, ac nomina, et cognomina iudicum, ct collitigantium, praesentibus haberi volumus pro suffi­ cienter expressis, cassamus, et extinguimus, ac partibus ipsis perpetuum silentium desuper imponimus. §5. Ac insuper ut facilius praemissa omnia illibata persistant, omnia, et ungula privilegia, immunitates, indulgentias, facultates, libertates, indulta, dispensationes, favores, et gratias, quae decretis Concilii Tridentini alias, 220 Romani Pontifices quam ut superius est dictum, concessum, et declaratum, non contrariantur expresse, eisdem Fratribus, necnon Monialibus quibuscumque, et Sororibus Tertii Ordinis praedictorum Ordinum respective Ordinibus, ac illorum Eccle­ siis, domibus, et personis, etiam vivae vocis oraculo, in genere vel in specie, tam per rec. mem. Eugenium IV, Sixtum IV, Leonem X, Paulum III, ac„. Paulum IV, et Pium etiam IV, quam alios quoscumque Romanos Pontifices etiam Praedecessores nostros, ac Nos, et Sedem eamdem quomodolibet con­ cessa, confirmata, et innovata, necnon nostras, et Praedecessorum nostro­ rum, ac alias quascumque desuper confectas literas, quarum omnium teno­ res, ac eorumdem Praedecessorum nostrorum nomina, et alia de necessitate exprimenda, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, inserti forent, etiam praesentibus pro sufficienter expressis haberi volumus, auctoritate Apostolica tenore praesentium perpetuo approbamus, et confirmamus, illisque perpetuae, et inviolabilis firmitatis robur adiicimus, eaque perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observari debere, ac Fratribus, Superioribus, et personis Ordinum huiusmodi, necnon aliis quibuscumque quos illa concernunt, suffragari debere, seu posse volu­ mus. Necnon privilegia, immunitates, facultates, libertates, indulta, dispen­ sationes, exemptiones, favores, et gratias, tam spirituales quam temporales, modo, et forma quibus concessa sunt, etiam per viam communicationis, et extensionis, active, et passive, inter se, et alios quoscumque Ordines respe­ ctive, de novo concedimus, iliaque omnia, et singula ad domos, et loca quae­ cumque dictorum Mendicantium Ordinum, et Monialium quarumcumque, ac sororum de tertio Ordine nuncupatarum in Congregatione viventium dicto­ rum Ordinum, ut praefertur, hactenus recepta, et in posterum recipienda. Necnon eorum personas, et bona, etiam si privilegiorum, et aliarum gratia­ rum praefatorum authentica originalia, propter temporis antiquitatem, vel varias Urbis ruinas deperdita existant, dummodo de eis alias legitime con­ stet, extendimus, et ampliamus. § 6. Et sic in praemissis omnibus, et singulis, etc. [Bull. Rom., tom. 4, II, p. 373-379). 122. S- Pius V, const. Ex supernae, ιό aug. 1567. Ex supernae dispositionis arbitrio gregi Dominico praesidentes, inter curas multiplices, quas ex ministerio nostri pastoralis officii Nobis incum­ bere censemus, illam per quam personarum quarumlibet, earum praesertim, quas sub suavi Religionis iugo sedulum in dies Altissimo famulatum exhi­ bere conspicimus, statui, et quieti rite consulitur, libenter amplectimur, ac ut personae ipsae idem exoptantes a Nobis, gratias, et favores reportasse laetentur, grato intendimus animo, ac in his nostri pastoralis officii partes favorabiliter impartimur, prout temporum qualitate pensata, id perspicimus in Domino salubriter expedire. Romani Pontifices 221 § 1. Nuper siquidem a Nobis emanarunt literae tenoris subsequcntis: Etsi mendicantium, etc. Omittitur tenor, quia est insertus supra, in N. 121. § 2. Et deinde pro parte dilectorum filiorum Canonicorum Regularium Ordinis S. Augustini Congregationum Lateranensis, et S. Salvatoris, ac S. Crucis Olimbrien., et Monacorum S. Benedicti Congreg., et Ordinum Cassinen., Montis Oliveti, Vallis Umbrosae, necnon etiam Congreg. Cisterciensis et Cartliusiensis necnon S. Hieronymi Hispaniarum, ac Camaldulen. et fratrum Militiae lesu Christi Reformatorum nuncupatorum Regni Portugalliae, Nobis nuper exhibita petitio continebat, quod ipsi etiam iuxta eorum cuiuslibet regularia instituta, tum vita eorum exemplari, tum doctrina, ac verbi Dei praedicatione, aliasque summis eorum laboribus, et studiis anima­ rum salutem ac Sanctae Sedis Apostolicae dignitatis, et auctoritatis augmen­ tum hactenus semper procuraverunt, et in dies circa hoc tam laudabile mini­ sterium magis, ac magis versari non cessantes, sibi favente superni Numinis auxilio, suavissimum cunctisque fidelibus gratissimum suae probitatis, et dili­ gentiae latius diffundunt odorem, pariterque in vinea Domini laborare non desinunt; ac proinde eos aliqua ratione indignos censeri non posse, quin ipsi quoque gratiarum, facultatum, privilegiorum, et aliorum praefatis fratri­ bus Mendicantibus concessorum participes fieri, necnon Monasteria, etiam Monialium, et alia loca quaecumque ad gratias, facultates, privilegia, ac alia in eisdem praeinsertis literis contenta quaecumque extendi, ac illis gaudere debeant. Quare pro eorumdem Canonicorum, Monacorum, et Fratrum parte Nobis fuit humiliter supplicatum, ut eorum statui, et tranquillitati consu­ lentes, eos et eorum singulos, necnon suorum Ordinum, et Congregationum Monasteria, etiam Monialium, ac domos, et loca alia quaecumque, ad decla­ rationes, statuta, exemptiones, voluntates, prohibitiones, approbationes, exten­ siones, et decreta, ac alias gratias, facultates, et privilegia quaeque praedictis Fratribus Mendicantibus concessa praedicta, ita ut illis omnibus, et singulis aeque, et pariformiter absque ulla penitus differentia, frui, et gaudere possint et debeant, extendere, et quatenus opus sit, illa eis de novo concedere, alias­ que sibi desuper opportune providere, de benignitate Apostolica digna­ remur. § 3. Nos igitur qui omni, qua fieri potest ratione commodiori persona­ rum quarumlibet, praesertim Deo dicatarum animi quietem sinceris exopta­ mus affectibus, singulos Canonicos, Monacos, et Fratres praedictos a qui­ busvis censuris, et poenis Ecclesiasticis, quavis occasione latis, si quibus innodati existant, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutos fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, Canonicos, Monacos, et Fratres praedictos, si professionem regulirem iuxta eorum statuta, et laudabiles consuetudines, ac privilegia, et ndulta eis concessa emiserint respective, iliorumque Monasteria, etiam Momalium, necnon domos, et loca alia quaecumque, ad singula declarationes, ‘titula, et immunitates (a contributione Seminariorum pauperum Clericorum ixta ordinationem dicti Concilii Tridentini erigendorum, et instituendorum, necnon subsidiorum Apostolica auctoritate pro tempore impositorum, ac 222 Romani Pontifices quaestuatione eleemosynarum dumtaxat exceptis) exemptiones, voluntates, prohibitiones, approbationes, extensiones, decreta, et alia quaecumque, gra­ tias, facultates, et privilegia eisdem Fratribus Mendicantibus, ut praefertur, concessa, et facta, ac alia in praeinsertis literis contenta, et inde secuta quae­ cumque, dicta auctoritate Apostolica tenore praesentium perpetuo extendi­ mus, et ampliamus, illosque declarationibus, statutis, exemptionibus, volun­ tatibus, prohibitionibus, approbationibus, extensionibus, decretis, et aliis gratiis, facultatibus, et privilegiis huiusmodi pariformiter, et absque ulla penitus differentia, prout dicti Fratres Mendicantes utuntur, potiuntur, et gaudenζ ac uti, potiri, et gaudere poterunt, libere et licite uti, potiri, et gaudere posse, atque debere; iliaque omnia, et singula sibi, eorumque Monasteriis, domibus, et locis huiusmodi, eorumque superioribus, et personis quibuscumque, quas illa concernunt, et pro tempore concernent, suffragari, necnon modo, et forma quibus praedictis Fratribus Mendicantibus concessa, et facta sunt, con­ cessa factaque esse; necnon ad singula Monasteria, domos, et loca quaecumque dictorum Canonicorum, Monacorum, et Fratrum, necnon Monialium, Congregationum, et Ordinum praedictorum in Congregatione viventium, extensa, et ampliata censeri. § 4. Sicque in praemissis omnibus, et singulis, etc. [Bull. Rom., tom. 4, II, p. 379-381]. 123. S. Pius V, const. Romani Pontificis, 30 aug. 1567. Romani Pontificis providentia circumspecta ad ea sollicitudinis suae partes potissimum convertit, per quae singulis Ecclesiis debita obsequia, et opportuna subventionis auxilia minime subtrahantur. Cum itaque, sicut accepimus, non­ nulli Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi, et Abbates, seu Commendatarii, ac alii beneficia Ecclesiastica obtinentes, proprii honoris, et salutis inimemores, etiam praetextu facultatum testandi eis per Sedem Apostolicam con­ cessarum, in eorum ultimis voluntatibus res sacras, ac vasa, ornamenta, et paramenta Ecclesiastica, aliaque cultui divino dicata quandoque ex fructibus Ecclesiasticis per eos acquisita, non Ecclesiis, et Monasteriis, ac beneficiis, quibus praefuerunt, seu a quibus proventus Ecclesiasticos, et stipendia acce­ perunt, prout rationi, et honestati consentaneum foret, sed aliis locis, etiam aliquando non piis, ac interdum eorum consanguineis, et affinibus relin­ quere; ac Camerae Apostolicae Collectores praetextu, quod illa sub appel­ latione spoliorum veniant, tamquam eiusdem Camerae spolia exigere, et per­ cipere non erubescant, in maximum religionis dedecus, ac Ecclesiarum, Mona­ steriorum, et beneficiorum eorumdem detrimentum, ac relinquentium anima­ rum periculum, scandalunique plurimorum. § 1. Nos abusibus, scandalisque huiusmodi providere, ac singularum Ecclesiarum, et Monasteriorum, ac beneficiorum indemnitati, animarumque quorumlibet saluti consulere volentes, Motn proprio, et ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine hac nostra perpetuo valitura Constitu­ Romani Pontifices 223 SÂâCTi BIBLIOTHECA ί ϊ ΐ κ mTEKSJTAS tione statuimus, ordinamus, decernimus, et declaramus, quod de cetero omnia et singula ornamenta, et paramenta, ac vasa, necnon Missalia, et Gradualia, ac Cantus firmi, et Musicae aliquae quomodolibet nuncupati libri, et aliae res sacrae, etiam auri, et argenti, ac quaecumque alia bona per quoscumque Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, seu Commendatarios, et alios quoscumque, quaecumque, ct qualiacumque beneficia Ecclesiastica, cum cura ct sine cura, saecularia, et quorumvis Ordinum regularia, in titulum, vel commendam, aut alias quomodolibet obtinentes, quocumque nomine, vel titulo censeantur, etiam si de illis, et eorum qualitatibus specialis, et expressa mentio habenda foret, ad usum et cultum divinum, etiam in eorum privatis aedibus, et Capellis, vel Oratoriis destinata, tempore eorum obitus ex testa­ mento, vel ab intestato relicta, sub quibusvis facultatibus testandi, et alias disponendi de bonis per eos ex altari, vel alias quomodolibet acquisitis, per quoscumque Romanos Pontifices Praedecessores, et Successores nostros, at Nos sub quibusvis tenoribus et formis, ac cum quibusvis clausulis, et decretis, etiam Motu proprio, et alias quomodolibet concessis, et concedendis, minime comprehendantur, nec sub appellatione spoliorum veniant, sed ad singulas Ecclesias, Monasteria, etiam Conventu carentia, et beneficia huiusmodi, in quibus resederint, aut quibus praefuerint, seu quae alias obtinuerint, omnino spectent, et pertineant, ac spectare, et pertinere. § 2. Iliaque post eorum obitum eisdem Ecclesiis, Monasteriis, et bene­ ficiis, etiam si in Romana Curia, et procul ab illis decesserint, vel ad illa numquam accesserint, etiam si antea Ecclesiarum, et Monasteriorum regimini cesserint, vel beneficia huiusmodi renunciaverint, eo ipso applicata, et incor­ porata sint, et esse censeantur. Ita quod liceat illis defunctis, in eisdem Ecclesiis, Monasteriis, et beneficiis successoribus, ac Ecclesiarum, et Mona­ steriorum huiusmodi Capitulis, et Conventibus respective, illa propria auc­ toritate libere apprehendere, ac eorum Ecclesiis, et Sacristiis applicare, et incorporare. § 3. Ac quaecumque donationes, ac relicta, et legata, testamenta, et codi­ cilli, et aliae ultimae voluntates, seu spolia desuper, contra praesentis Con­ stitutionis nostrae tenorem quomodolibet pro tempore facta, quoad prae­ missa, nulla et invalida, nulliusque roboris, et momenti existant, et personis, etiam Ecclesiasticis, seu locis, etiam piis, aut Ecclesiasticis aliis quibuscumque, in quanim, seu quorum favorem pro tempore facta fuerint, minime suffra­ gentur, nec per ea eisdem personis, seu locis, vel aliis Ecclesiis huiusmodi aliquod ius in rebus praedictis, vel ad illas acquiri posse. §4. Quinimmo res sacras, ac alia bona praedicta quocumque nomine, vel titulo pro tempore detinentes, ad illa Ecclesiis, et Monasteriis, ac beneficiis, per defunctos quomodolibet acquisitis, ut praefertur, iuxta praesentium teno­ rem realiter, et cum effectu restituendum, et consignandum, quibusvis dispo­ sitionibus de illis in contrarium quomodolibet factis minime attentis, omnino teneantur, et ad id per censuras, et poenas, etiam furti, et sacrilegii, ac alia, iuris et facti remedia opportuna cogi, et compelli possint, et debeant. § 5. Insuper ne deinceps contingat insolentia spoliorum Camerae Apo­ stolicae Collectorum, vel subcollectorum aliquas Ecclesias, nec hominum 224 Romani Pontifices quemquam damno, et iniuria affici, nec cuiquam de cetero vertatur in dubium, quae res habendae sint nomine spolii, simili modo statuimus, decernimus, et declaramus, quod quaecumque scamna, cathedrae, arcae, et etiam ligneae, vel lapideae, etiam marmoreae, mensae, et tabulae, ac quaecumque dolia, seu vasa vinaria vacua, et alia similia supellectilia domestica per quosvis presbyteros, seu clericos ab humanis pro tempore decedentes, tempore eorum obitus in Ecclesiis, seu eorum domibus Ecclesiarum earumdem, vel alibi ubivis loco­ rum relicta, etiam si ex fructibus, et proventibus beneficiorum, quae dum viverent, obtinebant, acquisita fuerint, sub spoliorum appellatione minime veniant, nec pro spoliis ullo modo reputari possint. § 6. Praeterea quod nullum spolium Camerae praefatae fieri, nec quic­ quam a quibusvis spoliorum Camerae huiusmodi Collectoribus, vel subcollectoribus exigi possit per obitum illius, qui dum viveret, unum, vel plura beneficia Ecclesiastica obtinuerit, cuius, vel quorum simul fructus, redditus, et proventus, triginta ducatorum auri de Camera secundum communem aesti­ mationem, valorem annuum non excesserint, aut qui pensiones annuas super quibusvis fructibus Ecclesiasticis usque ad dictum valorem annuatim perce­ perit, dummodo tamen is se ab omni illicita negotiatione, et a sacris cano­ nibus prohibita abstinuerit. Ita quod si quis dictorum Collectorum aliquid ex bonis quorumvis defunctorum, qui similia beneficia obtinuerint, seu similes pensiones perceperint, praetextu spoliorum eiusdem Camerae percipere, aut alias contra praesentes nostras literas attentare praesumpserit, ad totalem bonorum per eum perceptorum restitutionem teneatur, ac ad viam iuris, etiam per similes censuras, et poenas, cogi, et compelli possit, et debeat. § 7. Districtius inhibentes quibusvis Camerae praefatae spoliorum col­ lectoribus, nunc et pro tempore existentibus sub indignationis nostrae, et privationis eorum officiorum poena, ne in ornamentis, et paramentis, ac vasis, et libris praefato cultui divino dicatis, ac alias in rebus sacris, necnon supellectilibus praefatis quomodolibet se intromittant, nec in eorum inventa­ riis tamquam spolia redigant, seu describant, sed ornamenta, et paramenta, necnon vasa, et libros, aliaque divino cultui dicata huiusmodi Ecclesiis, et Monasteriis, Capellis, et aliis beneficiis huiusmodi, eorumque Rectoribus, et aliis praefatis libere admittant, et consignent, ac consignari faciant cum effectu, ac suppellectilia praedicta in locis, ubi constiterint, relinquant. § 8. Ac decernentes sic in praemissis omnibus, et singulis per quos­ cumque ludices, et Commissarios, quavis auctoritate fungentes, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter mdicandi, et interpretandi facultate, et aucto­ ritate, indicari, et definiri debere, ac irritum et inane, quicquid secus super iis a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. § 9. Quocirca dilectis filiis Curiae causarum Camerae Apostolicae gene rali Auditori, et singulis locorum Ordinariis, ac maiorem dignitatem post Pontificalem in universis Ecclesiis Cathcdralibus, et Metropolitan, pro tem­ pore obtinentibus per Apostolica scripta Motu simili mandamus, quatenus ipsi, vel duo, aut unus eorum praesentes literas, et in eis contenta quae­ cumque, ubi, et quando opus fuerit, quoties pro parte quorumcumque in praemissis interesse habentium, ut praefertur, fuerint requisiti, solemniter Romani Pontifices 225 publicantes, eisquc in praemissis efficacis defensionis praesidio assistentes, faciant auctoritate nostra praesentes literas, et in eis contenta quaecumque firmiter observari, ac singulos, quos litcrae ipsae concernunt, illis pacifice gaudere, non permittentes eos desuper quomodolibet indebite molestari. Contradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo. § 10. Non obstantibus Apostolicis, ac in Provincialibus, et Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus Constitutionibus, et Ordinatio­ nibus, necnon Ecclesiarum, et Monasteriorum huiusmodi iuramento, confir­ matione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudi­ nibus, facultatibus testandi, aliisque privilegiis, induitis, et literis Apostolicis, quibusvis concessis, approbatis, et innovatis, etiam si de illis, eorumque totis tenoribus, specialis, et expressa mentio facienda esset, illorum tenores pro suf­ ficienter expressis habentes, illis in reliquis in suo robore permanentibus, ceterisque contrariis quibuscumque. § 11. Volumus autem quod si aliquis ex Patriarchis, Episcopis, Abba­ tibus, seu Commendatariis, et aliis beneficiatis praefatis pluribus Ecclesiis, seu Monasteriis, pro tempore simul, vel successive praefuerit, scii plura beneficia obtinuerit, ornamenta, et paramenta, ac res, et bona praedicta ad illa omnia, habita ratione fructuum, et temporis quo eadem beneficia pos­ sedit, omnino pertineant, et proportionaliter inter ea dividantur. [Bull. Rom., tom. 4, II, p. 394-396]. 124. S. Pius V, const. Ex omnibus afflictionibus, I oct. 1567, errores Michaelis Baii, damn. [Cf. infra, in N. 221, Urban. VIII const. In eminenti, 6 mart 1641, § 1-3]. 125. S. Pius V, const. Quanta Ecclesiae, 1 apr. 1568. Quanta Ecclesiae Dei incommoda omni tempore attulerit, et nunc quo­ tidie magis afferat ministrorum in cam ingressio vitiosa, iam late perspidant, et cum moerore expendant Praesules omnes, et Pastores, quando haec pernicies ceterarum omnium maxima, tam multas Orbis Ecclesias impie violant § 1. Quia vero hoc malum cum in ceteris frequens, tum maxime in beneficiorum, et officiorum Ecclesiasticorum dimissione admittitur, nemini molestum esse debet, quod perinde de reprimendis quotidianis fraudibus, quae hac in re frequentiores internoscuntur, certam aliquam rationem tandem inituri, Officii nostri partes in prohibenda omnibus interim resignationuni huiusmodi acceptione paulo severius interposuerimus, omnesque benefi· ■■■ 226 Romani Pontifices ciorum interim resignandorum dispositiones, quae fierent, in irritum revo­ caverimus, ac etiam decreverimus, nullum per eas in illis ius, neque titulum, vel coloratum, tam in petitorio, quam in possessorio ipsis provisis tribuere, quin etiam eos ad illa deinceps obtinenda perpetuo inhabiles fore. Collatores vero alias in illorum dispositione, etiam tamquam devolutionis iure sese inter­ ponere non posse, sed de eis ut vere vacantibus, sive per Romanos Pon­ tifices, sive alios collatorum eorumdem Superiores uti praeventum esset, libere provideri. § 2. Nunc autem intendentes institutum hoc nostrum, quo sanctuarium Domini cupimus illibatum, auctore Domino persequi, ac simul, quantum in Nobis est, cavere, ne resignationes ipsae dehinc pro cuiusque arbitrio, nul­ lisque vel certe levibus causis passim, et temere admittantur, prohibitionem, et alia praedicta, ac cetera omnia nostris super his literis contenta eatenus relaxamus, ut posthac. § 3. Episcopi, et alii facultatem habentes, eorum dumtaxat resignationes recipere, et admittere possint, qui aut senio confecti, aut valetudinarii, aut corpore impediti, vel vitiati, aut crimini obnoxii, censurisque Ecclesiasticis irretiti, aut nequeunt, aut non debent Ecclesiae, vel beneficio inservire; seu qui unum illud, vel plura beneficia obtinuerint, vel quos ad aliud conti­ gerit promoveri ; religionem quoque ingressuri, vel matrimonium contrac­ turi, si statim postea id re ipsa exequantur; denique cum quis ex aliis casi­ bus acciderit, qui Constit. fel. record. Innocentii Papae Tertii1 de dimittendis Cathedralibus Ecclesiis edita continentur. Qui etiam ob capitales inimicitias nequeunt, vel non audent in loco beneficii residere securi. Sed nec horum ullus sacro ordini mancipatus, nisi religionem ingressurus valeat ullo modo beneficium, vel officium Ecclesiasticum resignare, nisi aliunde ei sit, quo in vita possit commode sustentari. Ad haec beneficiorum, et officiorum permu­ tationes admittere, quae Canonicis sanctionibus, et Apostolicis Constitutio­ nibus permittuntur. § 4. Caveant autem Episcopi, et alii praedicti, itemque omnes electores, praesentatores, et patroni, tam Ecclesiastici, quam laici quicumque sint, ne verbo quidem, aut nutu, vel signo, futuri in huiusmodi beneficiis, et offi­ ciis, successores, ab ipsis resignantibus, aut aliis eorum significatione, vel hortatu designentur, aut de his assumendis, promissio inter eos, vel etiam intentio qualiscumque intercedat. § 5. Ceterum praecipimus atque interdicimus, ne ipsi Episcopi, aut alii collatores de beneficiis, et officiis resignandis praedictis, aut suis, aut admit­ tentium consanguineis, affinibus, vel familiaribus, etiam per fallacem circuitum multiplicatarum in extraneos collationum audeant providere; quod si secus, ac etiam quicquid praeter, vel contra formam praedictorum fuerit a quo­ cumque temere attentatum, id totum ex nunc vires, et effectum decernimus non habere. § 6. Qui vero contrafecerint, ut in eo quo deliquerint puniantur, a bene­ ficiorum, et officiorum collatione, necnon electione, praesentatione, confir1 C. 10, X, de renuntiatione I, 9. Romani Pontifices 227 matione, et institutione, prout cuique competierit, tamdiu suspensi rema­ neant, donec remissionem a Romano Potifice meruerint obtinere; et qui talia beneficia, seu officia receperint, eos praedictis poenis volumus subiacere. Et nihilominus in eos, qui sic suspensi conferre, eligere, praesentare, confirmare, vel instituere, ausi fuerint, excommunicationis quo ad personas, quo vero ad Capitula, et Conventus, a divinis suspensionis sententias ipso facto promulgamus: quibus etiam nullus alius quam ipse Romanus Pontifex, sive absolutionis, sive relaxationis gratiam (excepto mortis articulo) valeat impertire. Prohibitione, et literis nostris praedictis nihilominus in ceteris omnibus perpetuo valituris. § 7. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 4, III, p. 10, 11]. 126. S. Pius V, const. Quamvis, i iun. 1568. Quamvis a Sede Apostolica, ad quam negotiorum multitudo undique confluit, curis omnino plena innumeris nonnulla interdum ex iustis causis concedantur, quae successivis temporibus in publicum detrimentum, et alieni luris praeiudicium tendere noscuntur, non debet reprehensibile videri, si Romanus Pontifex, ad cuius providentiam pro debito pastoralis officii spe­ ctat super iis debite providere, illa rationabilibus, et iuridicis supervenien­ tibus causis deinde cognitis, quandoque revocat, et annullat, ac in statum redigit rationis. § 1. Sane cum fide digna plurimorum relatione non sine animi nostri molestia intellexerimus, nonnullos Comites Palatinos, et diversos alios prae­ textu facultatum sibi a Romanis Pontificibus, et Sede Apostolica concessarum quamplurimos, tam laicos quam clericos, tam iure civili quam canonico, et Theologia, nullo, aut non debito examine praevio, indoctos, et inhabiles, Doctores, Licentiates, et Magistros creasse, et promovisse, uti ad dignitates, ceteraque beneficia Ecclesiastica facilius assumerentur, et de eis provide­ rentur, in animarum suarum iacturam, et quamplurimorum scandalum. § 2. Nos huiusmodi scandalis, quantum in Nobis est, obviare, et alias, ne de cetero inhabiles ad huiusmodi gradus admittantur providere volentes. Motu proprio, non ad alicuius super hoc Nobis oblatae petitionis instan­ tiam, sed ex mera deliberatione, et ex certa scientia nostris, ac de Aposto­ licae potestatis plenitudine hac nostra perpetuo valitura Constitutione, omnia, et singula facultates, et indulta eisdem Comitibus, ac etiam quibusvis Offi­ cialium Romanae Curiae Collegiis, singulisque aliis personis cuiuscumque status, gradus, ordinis, et praeeminentiae existentibus, ad Doctoratus, Licentiaturae, et Magisterii gradum promovendi per quoscumque Romanos Pon­ tifices Praedecessores nostros, et Sedem Apostolicam, ac etiam Nos etiam Motu, scientia, et potestatis plenitudine similibus quomodolibct concessa, confirmata, et innovata, illorum tenores praesentibus pro expressis habentes. 228 Romani Pontifices auctoritate Apostolica tenore praesentium perpetuo revocamus, cassamus, ei annullamus. § 3. Ac decretis Concilii Tridentini inhaerentes, decernimus, et decla­ ramus, eos qui a Comitibus, et aliis praefatis promoti fuerunt, quoad digni­ tates, ceteraque beneficia Ecclesiastica, nulla gradus praerogativa (rui, et gau­ dere posse, vel debere. § 5. Et sic in praemissis omnibus, etc. [Bull. Rom., tom. 4, III, p. 15, 16]. 127. S. Pius V, const. Cupientes, 8 iul. 1568. Cupientes pro nostri Pastoralis Officii munere Christifidelium anima­ rum saluti, quantum cum Deo possumus, salubriter consulere, Parochialibus Ecclesiis ab earum Parochis, prout tenentur, in divinis debite, et lau­ dabiliter deserviri, inhaerendo etiam decretis sacri Concilii Tridentini. § 1. Motu proprio, et ex mera deliberatione, certaque scientia nostra, ac de Apostolicae potestatis plenitudine hac nostra perpetuo valitura Constitu­ tione, omnes, et singulos Rectores Parochialium Ecclesiarum cuiuscumque dignitatis, status, gradus, ordinis, conditionis, et praeeminentiae fuerint, in quibuscumque Regnis, Provinciis, Civitatibus, Dioecesibus, ac aliis Christiani Orbis partibus consistentes, qui Parochialem Ecclesiam, ac Canonicatum, aut dignitatem, etiam post Pontificalem maiorem, seu principalem in quibusvis Patriarchalibus, aut Metropolitanis vel Cathedralibus, seu Collegiatis Ecclesiis, seu aliud quodcumque beneficium Ecclesiasticum, etiam quarumcumque di­ spensationum a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, seu etiam a Nobis hactenus quomodolibet impetratarum, ac literarum Apostolicarum desu­ per expeditarum titulo, quas omnes hac praesenti Constitutione abolemus, et revocamus, seu quocumque alio praetextu obtinent, cum prima, et praecipua debeat esse cura animarum, eos ad residendum in Ecclesia Parochiali, et ibi in divinis deserviendum, debitoque eorum officio fungendum omnino teneri, et obligatos esse, ac ad id per Episcopos, et aliorum locorum Ordinarios, etiam tamquam Apostolicae Sedis delegatos, sub sententiis, et censuris Eccle­ siasticis, ac pecuniariis, arbitrio eorum declarandis, ac etiam privationis dicta­ rum Parochialium, et aliorum quorumcumque beneficiorum poenis, qua­ cumque appellatione remota, cogi, et compelli posse, et debere auctoritate Apostolica tenore praesentium statuimus, praecipimus, et ordinamus. Eos tamen sic residentes in Ecclesiis Parochialibus, omnes, et singulos fructus, redditus, et proventus, etiam Canonicatus sui, vel dignitatis, seu alterius cuiuscumque beneficii, exceptis dumtaxat quotidianis distributionibus, et aliis, quae ex iusta causa absentes percipere non solent, lucrari volumus. § 2. Sicque per quoscumque ludices, et Commissaries etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac S. R. E. Cardinales, sublata eis, et connu cuilibet quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, interpretari, iudi- Romani Pontifices 229 cari, et definiri debere, necnon irritum, et inane quicquid secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter attentatum forsan est hactenus, vel in posterum contigerit attentari, decernimus, et declaramus. § 3. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., toni. 4, III, p. 24]. 128. S. Pius V, const. Horrendum, 30 aug. 1568. Horrendum illud scelus, quo pollutae foedataeque Civitates a tremendo Dei iudicio conflagrarunt, acerbissimum Nobis dolorem inurit, graviterque animum nostrum commovet, ut ad illud, quantum potest, comprimendum, studia nostra conferamus. § 1. Sane Lateranensi Concilio dignoscitur constitutum,1 ut quicumque Clerici, illa incontinentia, quae contra naturam est, propter quam ira Dei venit in filios diffidentiae, deprehensi fuerint laborare, a Clero deiiciantur, vel ad agendam in Monasteriis poenitentiam detrudantur. § 2. Verum ne tanti flagitii contagium, impunitatis spe, quae maxima peccandi illecebra est, fidentius invalescat, Clericos huius nefarii criminis reos, gravius ulciscendos deliberavimus, ut qui animae interitum non hor­ rescunt, hos certe deterreat civilium legum vindex gladius saecularis. §3. Itaque quod Nos iam in ipso Pontificatus nostri principio hac de re decrevimus,2 plenius nunc, fortiusque persequi intendentes, omnes, et quoscumque Presbyteros, et alios Clericos saeculares, et regulares, cuius­ cumque gradus, et dignitatis, tam dirum nefas exercentes, omni privilegio clericali, omnique officio, dignitate, et beneficio Ecclesiastico praesentis cano­ nis auctoritate privamus. Ita quod per ludicem Ecclesiasticum degradati, potestati statim saeculari tradantur, qui de eis illud idem capiat supplicium, quod in laicos hoc in exitio devolutos, legitimis reperitur sanctionibus con­ stitutum. Nulli ergo, etc. [Bull. Rom., tom. 4, III, p. 33]. 129. S. Pius V, const. Romanus Pontifex, 14 oct. 1568. Romanus Pontifex sacrorum Conciliorum auctor, et interpres, illa quae in huiusmodi Conciliis a prudentibus patribus in Spiritu Sancto legitime congregatis salubriter sancita sunt, pro sui pastoralis officii debito, cum 1 C. 4, X, de excessibus praelatorum et subditorum, V, 31. ’Const. Cum primum, 1 apr. 1566, § 11. - Cf. supra, in N. 111. 230 Romani Pontifices aequitas, honestas, et decus suadet, sicuti declarare, et moderari, ita etiam ad alios casus extendere consuevit. § 1. Sane cum non deceat divino ministerio adscriptos cum ordinis dedecore mendicare, aut sordidum aliquem quaeshim exercere, a sacro Tri· dentino Concilio inter alia decretum fuit,1 ne quis deinceps Clericus saecu­ laris, quamvis alias moribus, scientia, et aetate esset idoneus, ad sacros Ordines promoveretur, nisi prius legitime constaret eum beneficium Ecclesiasticum, quod sibi ad victum honeste sufficeret, pacifice possidere, vel alias ordi­ nari non posset, nisi iuxta decreti ab ipso Concilio desuper editi formam et tenorem. § 2. Cum autem nulla in huiusmodi decreto Religiosorum Clericorum mentio facta fuerit, ac propterea nonnulli, uti moleste accepimus, certorum Ordinum Religiosi, seu Canonici, vel Clerici, intra claustra Monasteriorum, seu domorum more regularium in communi viventes, qui numquam, seu non nisi ad certum tempus professionem emittunt, et ex claustro exire, vel di­ mitti, et ad saeculum redire libere, et licite possunt, Religionis praetextu titulo sufficientis beneficii, nec iuxta dicti decreti tenorem, ad sacros Ordines se promoveri praetendunt, et a nonnullis Episcopis passim promoveantur, atque inde plerumque illud inconveniens eveniat, ut sic promoti, et e claustro exeuntes, et per saeculum vagantes, vel mendicare, vel sordidum quaestum exercere, non sine ipsorum dedecore, ac Ordinis vilipendio, et quamplurimorum Christifidelium scandalo cogantur. § 3. Nos igitur, qui singulorum Dei ministrorum honorem, et decus, quantum in Nobis est, sinceris exoptamus affectibus, Motu proprio, et ex certa nostra scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, hac perpetuo valitura sanctione, decretum praedictum de Clericis saecularibus loquens, ad omnes, et singulos, etiam cuiuscumque Ordinis Clericos Religiosos, sive saeculares more Religiosorum viventes in communi, non professos, harum serie extendimus, et ampliamus, ac Religiosis, et aliis praedictis non pro­ fessis, ut ad sacros Ordines promoveri, necnon omnibus, et singulis vene­ rabilibus fratribus nostris Patriarchis, Archiepiscopis, et Episcopis, gratiam, et communionem Sedis Apostolicae habentibus, ut Ordines ipsos huiusmodi Religiosis personis impendere, nisi observata forma dicti decreti Nos virtute sanctae obedientiae, et sub indignationis nostrae poena, interdicimus, et prohibemus, ac contrafacientes per annum a praestatione talium Ordinum ipso iure suspendimus. § 4. Statuentes, et decernentes promotiones quarumlibet Religiosarum personarum praedictarum ad Ordines huiusmodi contra ipsius decreti Con­ cilii Tridentini formam, etiam cuiusvis licentiae illis ab Apostolica Sede, vel illarum Superioribus cuiuscumque dignitatis, status, gradus, et praeeminentiae existant, si Pontificali dignitate fungantur, vel Cardinalatus honore prae fulgeant concessae, praetextu factas, exeeutione praedictorum Ordinum omnino carere, nullasque prorsus, et irritas existere, sicque promotas personas in altaris Ministerio ministrare non posse. Quinimmo ministrantes, privilegiis, ’ Scss. XXI, de ref., c. 2. Romani Pontifices 23 i exemptionibus, immunitatibus, et aliis gratiis Clericis concessis omnino pri­ vari, et irregularitatis, aliasque in dicto decreto contentas poenas eo ipso incurrere, a quibus nisi a Romano Pontifice, vel in mortis articulo minime absolvi possint. § 5. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 4, ill, p. 46, 47]. 130. S. Pius V, const. Intolerabilis, I iun. 1569. Intolerabilis multorum perversitas, qui Sacrosanctas Constitutiones novis quotidie fraudibus eludere nituntur, saepe illarum auctores in necessitatem adducit, cautius providendi, quo pertinacium animi ab improbis conatibus graviore sanctione postposita reprimantur. § 1. Bene quidem, et providenter fel. rec. Pius Papa IV Praedecessor noster ad tollendam fiduciariae mancipationis beneficiorum Ecclesiasticorum corruptelam, statuit, et decrevit. Ut supra in const. Romanum Pontificem. Cf. N. 106. § 2. Verumtamen propter improbas multorum cupiditates praedictas, quae ad purgandam hac pernicie Ecclesiam, et animarum salutem ab ipso Praedecessore edita sunt, in multis deprehendimus viam apperuisse gravius delinquendi. Siquidem cum frequentibus plurium querelis pridem concitati, quod ludices in causis huiusmodi confidentiarum expediendis remissiores essent, omnes, et singulas causas ipsas ubicumque, inter quoscumque motas ad Nos advocavissemus, ac omnimodam huiuscemodi causarum, praesentium, et futurarum, rerumque omnium ex ipsis resultantium cognitionem Nobis, et Successoribus nostris reservavissemus, et super quibusdam coram Nobis processum fuisset, variis inde, nec levibus contecturis intelleximus, vitium quidem confidentiae occulte irrepsisse, sed plerisque causis praesumptiones, et contecturas, quae ad illud probandum deducuntur, minime sufficere, eiusque rei causa plurimos, qui ante literarum praedictarum editionem huius­ modi confidentias exercebant, ubi cognoverunt obstructam veritatem propter difficultates probandi in iudiciis confidentias ipsas, contempta Constitutione praedicta, Ecclesias, Monasteria, ct beneficia sic recepta, ut prius retinere, alios fructus, pensiones, et alias res accipere, alios eorum exemplo ad similia, et graviora fidentius commoveri. Multi enim ipsa beneficia iure retinere nequeuntes, alii ne cogantur ad sacros Ordines, ad residentiam, ad inceden­ dum in habitu Clericali, ut ad bellum proficiscantur, ut inimicos occidant, alii ut alieno nomine lites agant, aut defendant, alii propter crimina inca­ paces, quidam ut purgato delicto vel absolutione consecuta, illa repetant, eadem in alios deponunt, et in plerisque fructus ipsorum aut eis ministran­ tur, aut quibus ipsi statuunt, saepe laicis, et inhabilibus. Plerique vel senes, vel infirmi, ut beneficia in domibus suis perpetuent, illa renunciarunt, et renunciant in alios, oui vel profanam familiam cedentium de fructibus 232 Romani Pontifices Ecclesiasticis alant, vel illa etiamnum infantibus, aut nascituris asserver^ facto interdum circuitu retrocessionis, cum reservatione fructuurn, et aliarum rerum, aut accessu, praesertim ab illis, qui praestandorum Iurium Camerae Apostolicae sunt immunes; alii aut incapaces, aut aliis beneficiis Ecclesia­ sticis onusti, aut Ecclesiastico Ordini sese mancipare refugientes, aut mere laid beneficia Ecclesiastica aliis conferenda procurant, ut de illis postmodum ad libitum suum disponatur, fructus etiam percipientes illorum. Ad haec plerique Ordinarii, et Collatores, ac etiam patroni laici curant deponenda beneficia, ut fructus, seu pensiones capiant eorumdem, aliisve faciant mini­ strari. Alia item permulta eiuscemodi admittuntur, quibus immaculata rerum divinarum puritas impie violatur, disciplinae Ecclesiasticae nervus dirumpitur, et imminens patratur exitium animarum. § 3. Quare Nos volentes periculosam talium audaciam novi iuris sub­ sidio cohibere, praesentium auctoritate statuimus. 1. Ut si quis quacumque auctoritate, Ecclesiam, vel Monasterium, aut aliud beneficium Ecclesiasticum qualecumque ex resignatione, vel cessione cuiuscumque personae, simpliciter aut cum circuitu retrocessionis, cum regressu, vel accessu, etiam sola dimittentis intentione receperit, ut illa, vel illud etiam in eventum regressus, vel accessus, eidem dimittantur, vel alteri postea conferatur, aut illius fructus, vel eorum pars alii vel aliis concedantur, vel pensiones solvantur, ex eisdem haec confidentia censeatur. 2. Itidem si Ordinarius, vel alius collator contulerit ante hac, aut con­ ferat in futurum beneficium Ecclesiasticum quovis modo vacans, ea condi­ tione, tacita vel expressa, ut postea in alterum pro arbitrio Collatoris, seu alterius cuiuscumque contra iuris communis ordinationem disponatur; sive ut de eo provisus, fructus illius, vel partem ad utilitatem vel conferentis, vel decedentis, aut alterius relinquat, et remittat, seu pensionem illi vel illis, quem vel quos idem collator, aut cedens, vel alius per se, vel alium, scripto aut verbo iusserit, seu significaverit, persolvat, et pariter si a patrono etiam laico, vel alteri praesentatori, seu electori contigerit, aut contingat id fieri. 3. Ad haec si Clericus praedictae Camerae, aut Cardinalis, aut alius a solutione iurium ipsius Camerae, vel etiam Cancellariae Apostolicae exemptus, post resignationem, vel cessionem alicuius extranei, de Ecclesia, Monasterio, vel alio beneficio Ecclesiastico in se, Apostolica, vel alia auctoritate factam, et admissam, illam, vel illud etiam confectis literis Apostolicis, et posses­ sione apprehensa, in eumdem resignantem, vel cedentem, modico spatio interiecto, veluti duorum, vel trium mensium retrocesserit, aut retrocedat in futurum, et ex illa retrocessione fructus Ecclesiae, seu Monasterii, aut bene­ ficii, vel eorum pars, seu pensio, seu quid aliud super his reservatum, aut regressus, seu accessus, et ingressus ad illam, vel illud, ipsi Clerico, vel Cardinali, aut alii exempto sit, fueritve concessus. 4. Postremo si quis crimine aliquo absolutus, aut cum quo super irre­ gularitate dispensatum est, denuo receperit quacumque auctoritate Ecclesiam, Monasterium, vel aliud beneficium Ecclesiasticum, quod ante, vel post com­ missum delictum, aut contractam irregularitatem dimiserit, in quibus horum casuum confidentiae pravitas sit contracta, casusque huiusmodi literis prae­ Romani Pontifices 233 dictis comprehendantur, ac si illis speciatim expressi fuissent, licet ipsum confidentiae crimen alterius tantum partis conscientia sit admissum. § 4. Ad probandum vero plene confidentiarum abusum, inter alias, etiam hae praesumptiones, et coniecturae habeantur legitimae, videlicet. 1. Si quis post cessam ab se Ecclesiam, vel Monasterium, aut benefi­ cium, et publicatam resignationem, seu cessionem, captamque a Successore possessionem, sese in illa, vel illo, seu rebus illius, per se, vel alium, seu alios, de facto ingesserit, aut fructus perceperit, aut quicumque Successor illi, vel eius propinquis, ipsos, aut partem aliquam remiserit eorumdem. 2. Si recipiens beneficium constituerit dimittentem, vel eius parentes, aut propinquos procuratores ad percipiendum, vel locandum fructus beneficii di­ missi, et illi, vel illis de fructibus perceptis, aut percipiendis donationem fecerit. 3. Si vel sola procuratoris dispositione, vel libris rationalibus mensario­ rum ex parte dimittentis, expeditio, quae personam recipientis concernit, prosecuta sit, simulque expensae pro ea necessariae ab illo factae fuerint. § 5, Denique si quis pro concessione alicui facta, quacumque auctori­ tate de beneficio ecclesiastico, per se, vel alium, seu alios intercesserit, vel alias in negotio concessionis sese immiscuerit quoquo modo, deinde aliquid de fructibus talis beneficii de facto, etiam per manus possessoris, ac etiam simplicis donationis titulo perceperit, seu de illo postmodum ad voluntatem intercessoris fuerit dispositum quandocumque. § 6. Testes autem de quaque re singulares singulas probare valeant praesumptiones, et coniecturas, pluresque huiusmodi praesumptiones, et coniecturae plenam probationem faciant in praedictis. § 7. Ceterum criminosi, et ceteri omnes, qui ad perhibendum in casi­ bus simoniae testimonium recipi possunt, ad praedicta omnia admittantur. § 8. Sed ne quisquam, etiam vana fiducia fretus, non intendendi contra « iudicii, in crimine perseveret, utque hoc malum gravioris censurae stimulo usquequaque prohibeatur, omnes, et singulos qui hucusque Ecclesias, Mona­ steria, beneficia, fructus, pensiones, aliasve res, intercedente hoc confidentiae vitio receperunt, ac retinent, nisi statim ad se reversi, et resipiscentes celeri dimissione sibi prospexerint, et qui quid tale admiserint in futurum, etiam omnibus, et singulis aliis Ecclesiis, Monasteriis, dignitatibus, administrationibus, officiis, et beneficiis obtentis, quae pariter sub dicta reservatione compre­ hendi volumus, necnon fructibus, pensionibus, et aliis rebus Ecclesiasticis, ac etiam Romanae Curiae, ct aliis officiis temporalibus praesentium auctoritate privamus, et ad futura inhabiles decernimus, ct in iuris subsidium excom­ municationis sententia innodamus, a qua nullus, nisi in mortis articulo con­ stitutus, ab alio, quam a Romano Pontifice, absolutionis beneficium valeat obtinere. Nos enim advocatione causarum huiusmodi, et reservatione cogni­ tionis illarum, rerumque omnium inde emergentium, Nobis, et praedictis Successoribus, ut praedictum est facta, causis illis dumtaxat exceptis, quae iam coram Nobis pendere noscuntur, ac etiam iis quas ratione Ecclesiarum, el Monasteriorum, quorum dispositio in Consistorio fieri consuevit, aut debet, itemque contra Ordinarios, Collatores, Episcopos, et alios Superio res Praelatos, etiam Cardinales haberi contigerit, uti iam aliis nostris literis 234 Romani Pontifices statutum est audiendis, decidendis, et terminandis, harum serie prorsus rela­ xata, decernimus, ita deinceps quoscumque ludices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac praedictae Romanae Eccle­ siae Cardinales, sublata eis, et ipsorum cuicumque, quavis aliter indicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, ubique iudicari, interpretari, et defi­ niri debere, necnon irritum, et inane quidquid secus in praedictis per quos­ cumque quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari. § 9. Quocirca omnibus locorum Ordinariis districtius iniungimus, ut in suis quisque Ecclesiis, Civitatibus, Dioecesibus, et locis, etiam exemptis, ad praedicta studiose attendat, et quatenus illis relaxavimus, in delinquentes severe animadvertant, si divinae Maiestatis iudicium, dictaeque Sedis censu­ ram voluerint evitare. In ceteris vero causis, et negotiis (Nobis, et praedictis Successoribus exceptis) eosdem locorum Ordinarios praesentium auctoritate delegamus, ut gratia, et favore postpositis, pro se quisque, cum venerit usus, contra praedictos omnes sub ipsa exceptione comprehensos diligenter inqui­ rant, suasque inquisitiones omnes sigillo obsignatas ad praedictam Sedem quamprimum transferant, ut Nos, et praedicti Successores in causis huius­ modi procedentes, quod iustum fuerit, decernamus. Nos enim singulis Ordi­ nariis ipsis praedictos omnes, et quoscumque alios etiam exemptos, etiam per editum publicum, constito prius summarie, et extraiudicialiter de non tuto ad illos accessu, citandi, et monendi, eisque ac iudicibus ordinariis, et delegatis, aliisque personis quibuscumque, ne praedictorum exeeutionem quoquo modo impediant, vel alias in illis sese interponant, etiam per simile edictum inhibendi, eosdem, ac alios contradictores, et rebelles quoscumque per censuras, et poenas ecclesiasticas, ac omnia alia iuris, et facti remedia opportuna compellendi, auxilium brachii saecularis, quandocumque opus erit, invocandi, ceteraque in praedictis omnibus, et singulis necessaria faciendi, et exequendi, plenam, et liberam tenore praesentium concedimus facultatem. § 10. Non obstantibus fel. rec. Bonifacii Papae Octavi Praedecessoris nostri de una, et in Concilio generali edita de duabus dietis, aliisque Apostolicis Constitutionibus, et Ordinationibus, quodque Episcopis, Collatori­ bus, et Praelatis praedictis, etiam Cardinalibus, vel quibusvis aliis, commu­ niter, vel divisim a praedicta sit Sede indultum, vel in posterum indulged contingat, quod interdici, suspendi, vel excommunicari, aut contra indulta huiusmodi ad iudicium trahi non possint per literas Apostolicas non facien­ tes plenam, et expressam, et ad verbum de induito huiusmodi mentionem, et quibuslibet aliis privilegiis, indulgentiis, et literis Apostolicis, generalibus, vel specialibus, quorumcumque tenorum existant, per quae praesentibus non expressa, aut in totum non inserta, effectum praesentium, aut attributae praedictis Ordinariis iurisdictionis explicatio, seu exercitium, vel exeeutio impediri valeat quomodocumque, vel differri, ct de quibus, quorumque totis tenoribus habenda sit in nostris literis mentio specialis; ceterisque contrariis quibuscumque. § 11. Literis Praedecessoris huiusmodi nihilominus in suo robore dura­ turis. [Bull. Rom., tom. 4, Ill, p. 67-69]. Romani Pontifices 235 131. S. Pins V, const. Hodie, 14 nov. 1569. Hodie in Consistorio nostro secreto, ut moris est, accepto, quod a non­ nullis praetendebatur S. R. E. Cardinales obtentu privilegiorum sub Consti­ tutione nostra de confidentiis beneficialibus,1 saltem quo ad privationem, censuras, et alias poenas in dicta Constitutione contentas, propter non factam in clausula impositionis illarum specialem, et expressam de dictis Cardina­ libus, et privilegiis mentionem, minime comprehendi, licet aliter mentis, et intentionis nostrae fuerit, quemadmodum, et ex literis dictae Constitutionis colligi possit. § 1. Ad tollendum tam omne dubium atque impedimentum, quo minus Constitutio praefata commune bonum, et salutem animarum concernens, plenarium effectum sortiatur, declaravimus, omnes S. R. E. Cardinales, in Constitutione, et literis praefatis, ac singulis earum partibus, etiam quo ad privationes, omnesque, et singulas alias censuras, et poenas, in ipsis literis contentas, comprehendi, ac contrafacientes, privationes, censuras, et poenas ipsas incurrere, prout Nos illos omnes includi, et incurrere volumus eo ipso. § 2. Decernentes sic per quoscumque, etc., etiam Cardinales, in quavis causa, et instantia, sublata, etc., iudicari, etc., debere, necnon irritum, etc., attentari. § 3. Ac privilegia praefata, necnon exemptiones, conservatorias, et indulta omnia, per quoscumque Romanos Pontifices, etc., etiam Motu proprio, et ex certa nostra scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, ac etiam consistorialiter, et ex quibuscumque causis in genere, vel in specie concessa, confinnata, extensa, et moderata, et quantocumque tempore observata, ad effectum praefatorum revocavimus, et annullavimus, viribusque, et effectu quo ad haec prorsus carere decrevimus. Voluinusque, ct statuimus, tenores privilegiorum, etc., qualiacumque sint, praesentibus pro plene, et sufficienter expressis haberi. § 4. Solamque hanc schedulam manu nostra signatam, et in Cancella­ riae Apostolicae libro ad perpetuam rei memoriam registratam, absque alia literarum confectione, sufficere, eamque, et eius exempla ubique locorum in iudicio, et extra illud fidem facere. § 5. Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, ac Cancellariae prae­ fatae regulis editis, et edendis, ceterisque contrariis non obstantibus quibus­ cumque. [Bull. Rom., tom. 4, 111, p. 69]. * Cf. N. 130. Romani Pontifices 236 132. S. Pins V, const. Quam plenum, 2 ian. 1570. Quam plenum sit periculi noxia populis ingerere, nimium his tempo­ ribus afflicta Religio testatur, quod malum cum in ceteris ministris, tum praecipue in Ecclesiarum Praelatis animadvertendum est, quod ab his temere profecta longe maxima Ecclesiae Dei conferant detrimenta. Rem sane indi­ gnam audivimus, quod non solum quondam Oometius Tello Giron tempo­ rarius administrator Ecclesiae Toletanae, sed etiam quidam Hispaniae Eccle­ siarum Praesules Officii paterni praetextu, facultates sibi a sacris canonibus concessas excedentes, literas suas in ipsorum Civitatibus, ac Dioecesibus ausi sunt publicare, quibus inter cetera periculosa deprehenditur, quod cuicumque illas accipienti certa soluta pecunia licitum sit, quem voluerit, sibi sumere Sacerdotem, qui confessione audita ipsum absolvere valeat, non in eis tantum casibus, in quibus simplex sacerdos absolvere potest, sed etiam in iis quae solis Episcopis reservata reperiuntur, aliquo praeterea casu admixto veluti simoniae reatu, qui ad examen huius Sanctae Sedis esset referendus. Non animadvertentes ipsi Praesules, et administratores, quam periculosum sit, ea passim incertis personis committere, quae ad Episcoporum iudicium arbi­ triumque idcirco deferuntur, ut qui melius lepram a lepra discernere norint, causis, et circumstantiis subtili indagine exploratis, salutaria cuique morbo remedia valeant adhibere. Ad haec ipsi in dispensandis coelestis gratiae donis nimium prodigi, iis sic literas praedictas accipientibus indulgentias, et poe­ nitentiarum iniunctarum remissiones, nulla cum re temporali conferendas, profusius, et indiscrete largiuntur, quibus, et aliis licentiis praedictis non pauci fluctuantes, et infirmi, veniae facilitate inducti ad peccandum procli­ viores fiunt, quando tot et tantorum delictorum remissionem certo, et vilis­ simo pretio acquirere posse confidant. Indicem praeterea casuum, et indul­ gentiarum aedibus sacris appendi iusserunt, quo palam significatur solven­ tibus suprascripta concedi, et inter alia absolvendi facultatem ab esu pro­ hibitorum tribui, itemque indulged Missae sacrificium, et sepulturam tem­ pore interdicti, assumptionem duorum, pluriumve compatrum ad sacrum Baptisma praeter eos, qui synodalibus, ut dicunt, Constitutionibus asciscuntur, reparationem Ecclesiarum, erectionem Confraternitatum, et alias pias causas praetexendo. § 1. Cum igitur inter cetera scandala, etiam Simoniae pravitas redoleat, et praedictis Sacri Tridentini Concilii decretis, et aliis sanctionibus Cano­ nicis, nostrae praeterea Constitutioni' de indulgentiis ad quaestum non emit­ tendis, adversetur, clavium auctoritas evilescat, et poenitentialis satisfactio enervetur, Nos his malis celeri remedio occurrendum, eademque opera futuris praecavendum fore censentes, de Apostolicae potestatis plenitudine supra1 Cf. N. 118. Romani Pontifices 237 dicta omnia, quae in ipsa Toletana, et quibuscumque aliis Civitatibus, Dioe­ cesibus, et locis, tam Hispaniae, quam aliarum quarumcumque Provinciarum, et Regionum quocumque praetextu hucusque emanarunt, perpetuo abolemus, ac nulla, et irrita nunciamus; iubemusque literas, et indices, necnon scri­ pturas, et monumenta quaecumque, publica et privata, per ipsos locorum Ordinarios, et alios Ecclesiarum Rectores, ubicumque reperiuntur, dilacerari, penitusque deleri. Et ne talia de cetero a quoquam fiant, publicentur, vel concedantur, districtius prohibemus, § 2. Quicumque secus egerint, seu attentaverint, Antistites, etiam si Cardinalatus honore praefulgeant, ab ingressu, et perceptione fructuum suarum Ecclesiarum tamdiu suspensi iaceant, donec satisfactione praevia illis per Sedem praedictam suspensio relaxetur. Inferiores vero ab Episcopis senten­ tiam excommunicationis incurrant, a qua, nisi in mortis articulo constituti, ab alio, quam Romano Pontifice absolutionis beneficium nequeant obtinere. Decernentes etiam irritum, et inane quicquid secus per quoscumque quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. [Bull. Rom., tom. 4, 111, p. 91]. 133. S. Pius V, const. Decori, i febr. 1570. Decori et honestati omnium Sanctimonialium, quarum lesus Christus Dominus noster sponsus est, ut in puritate, et castitate superaedificantes, in ipso feliciter inhabitare valeant, consulentes, ea quae illarum existima­ tioni detrahere possent, decet Nos consulto submovere. § 1. Sane periculo, et scandalo plena res est, ac regulari observantiae vehementer adversatur, Sanctimoniales aliquando parentes, fratres, sorores, aut alios agnatos, vel cognatos, necnon Monasteria, et alia filiationes nuncu­ pata, etiam eis subiecta visitandi, aut infirmitatis causa, aliove praetextu a Monasteriis exire, et per saecularium personarum domos discurrere, et vagari, quoveluti colore eximium quoque honestatis, et pudicitiae decus in discrimen wmmittunt. § 2. Unde Nos malo huic pro nostro Pastoralis officii debito salubriter occurrere volentes, inhaerentes etiam decreto sacri Concilii Tridentini1 de clausura Monialium disponenti, ac aliis nostris literis super huiusmodi clau­ sura editis adiicicntes, volumus, sancimus, et ordinamus nulli Abbatissaram, Priorissarum, aliarumvc Monialium, etiam Carthusicnsium, Cisterciensium, S. Benedicti, et Mendicantium, et quorumcumque aliorum Ordinum, etiam Militiarum, ac statuum, graduum, et conditionum, dignitatum, ac praeeminentiarum existentium, etiam a Regia, vel illustri prosapia ortarum, de edero etiam infirmitatis, seu aliorum Monasteriorum, etiam eis subiectorum, aut domorum, parentum, aliorutnve consanguineorum visitandorum, aliave 1 Sess. XXV, de regularibus, c. 5. 238 Romani Pontifices occasione, et praetextu, nisi ex causa magni incendii, vel infirmitatis leprae, aut epidemiae, quae tamen infirmitas, praeter alios Ordinum Superiores, quibus cura Monasteriorum incumberet, etiam per Episcopum, seu alium loci Ordi­ narium, etiam si praedicta Monasteria ab Episcoporum, et Ordinariorum jurisdictione exempta esse reperiantur, cognita, et expresse in scriptis appro­ bata sit, a Monasteriis praefatis exire, sed nec in praedictis casibus extra illa, nisi ad necessarium tempus stare licere. Aliter autem quam, ut praefertur, egredientes, seu licentiam exeundi quomodocumque concedentes, necnon comitantes, ac illarum receptatrices personas, sive laicas, aut saeculares, vel Ecclesiasticas, consanguineas, vel non, excommunicationis maioris latae sen­ tentiae vinculo statim eo ipso absque aliqua declaratione subiacere, a quo praeterquam a Romano Pontifice, nisi in mortis articulo absolvi nequeant Et insuper tam egressas, quam praesidentes, et alios Superiores praedictos eis licentiam huiusmodi concedentes, dignitatibus, officiis, et administrationibus, per eas, et eos, tunc obtentis privamus, et illas, et illos ad obtenta, et alia in posterum obtinenda inhabiles. § 3. Necnon licentias, et facultates, seu indulta, et privilegia exeundi a Monasteriis, et extra illa standi, a Nobis, seu alio Romano Pontifice Prae­ decessore nostro, ac Sedis Apostolicae Nunciis, et Legatis, etiam de latere, ac Maiore Poenitentiario, aut Ordinum praedictorum Superioribus, aliisque personis sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum quibusvis restitutivis, praeservativis, mentis attestativis, etiam novam gratiam, et datam con­ cernentibus, aliisque efficacioribus, ac insolitis clausulis, irritantibusque, et aliis decretis, in genere vel in specie, etiam Motu proprio, et ex certa scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, etiam Imperatoris, Regum, Ducum, et alioruin Principum, necnon Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium intuitu, et contemplatione, ac instantia, vel alias quomodolibet concessa (quae prorsus abolemus), ac literas desuper confectas, et in posterum concedendas, et confi­ ciendas, nullas, et invalidas, nulliusque roboris, ac momenti fore, nec illas habentibus, et habituris suffragari posse. § 4. Et ita per quoscumque ludices, et Commissarios, quavis auctori­ tate fungentes, sublata eis, et eorum cuilibet aliter indicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, iudicari, et definiri debere, irritum quoque, et inane, quicquid secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel igno­ ranter contigerit attentari, decernimus. § 5. Mandantes universis, et singulis Venerabilibus fratribus nostris, Pa­ triarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis, et aliis locorum Ordinariis, in virtute sanctae obedientiae, et sub obtestatione divini iudicii, et intermi­ natione maledictionis aeternae, quatenus per se, vel alium, seu alios prae­ sentes literas in Civitatibus, ct Dioecesibus propriis, quolibet anno publi­ cent, omniaque in illis contenta, necnon praefatum decretum ipsius Con­ cilii, quod incipit Bonifacii VIII, diligenter, et inviolabiliter sub censuris Ecclesiasticis, aliisque praefatis poenis, et in eodem decreto contentis, obser­ vent, et observari faciant, et procurent. Contradictores quoslibet, et rebelles, ac praemissis non parentes, etiam aliis poenis auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo; necnon legitimis super his habendis servatis pro- Romani Pontifices 239 cessibus poenas ipsas, etiam iteratis vicibus aggravando, interdictum Eccle­ siasticum apponendo; invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. § 6. Non obstantibus praemissis, ac Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis contrariis quibuscumque. [Bull. Rom., tom. 4, II, p. 294, 295. - Cf. etiam tom. 4, III, p. 96, 97j. 134. S. Pius V, const. Durum nimis, ï inn. 1570. Durum nimis, et incommodum arbitramur, quod Ecclesiarum ministri in iis, quae ad ipsorum sustentationem suppeditant, dispendia patiantur. Quocirca cum hanc ad rem, simulque prohibendam ab Ecclesia Dei avari­ tiae pravitatem, editas ante hac sanctiones minime satis esse intelligimus, novae Constitutionis subsidio cogimur providere. § 1. Cum itaque alias ex plurium Ecclesiarum Cathedralium, et Colle­ giatorum Constitutionibus, aut ex prava consuetudine observari intelligeretur, ut in electione, praesentatione, nominatione, institutione, confirma­ tione, collatione, vel alia provisione, sive admissione ad possessionem ali­ cuius Cathedralis Ecclesiae, vel beneficii, canonicatuum, aut praebendarum, vel partem proventuum, seu ad distributiones quotidianas certae conditio­ nes, seu deductiones ex fructibus, solutiones, promissiones, compensationesve illicitae, aut etiam quae in aliquibus Ecclesiis dicuntur Tumorum lucra, interponerentur, licet Sancta Synodus’ haec detestata mandaverit Episcopis, ut quaecumque huiusmodi, quae in usus pios non converterentur, atque ingressus eos, qui simoniacae labis, aut sordidae avaritiae suspicionem habe­ rent, fieri non permitterent, ipsique diligenter de eorum Constitutionibus, sive consuetudinibus super praedictis cognoscerent, et illis tantum, quas probarent, exceptis, reliquas ut oravas, et scandalosas reiicerent, eos vero, qui adversus praedicta quavis ratione commisissent, poenis contra simoniacos editis teneri decreverit, multorum tamen indomita cupiditate, tam praedicta, quam alia ad beneficium, et commodum ipsorum ministrorum edita, aut omnino contemnuntur, aut in varios sensus traducta, perperam eluduntur. § 2. Quare Nos pro divini cultus exercitio, simulque evocatorum ad illum auxilio plenius evidentiusque consulendum fore rati, revocamus, et abolemus omnia, et quaecumque privilegia, consuetudines, et statuta quarumcumque Ecclesiarum Cathedralium, et Metropolitanarum, ac maiorum, nenon Colle­ giatorum, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, aut alio quovis prae­ sidio munita, ac etiam supra hominum memoriam, et longissimo, ac quantocumque tempore etiam continuo observata, sive pro solvendis Ecclesiarum, vel Praelatorum debitis, sive pro supportandis illorum oneribus, sive aliis 1 Cone. Trident., sess. XXIV. de ref.. c. 14. 240 Romani Pontifices etiam maioribus, maximis, et urgentissimis causis concessa, et approbata,ac etiam multiplicatis vicibus innovata, extensa, et moderata, quod vacantibus ipsarum Ecclesiarum dignitatibus, canonicatibus, praebendis, portionibus, beneficiis, et officiis, fructus ac etiam quotidianae distributiones ex eis primo ab ipsa vacatione anno, aut longiore, vel etiam breviore tempore proventuri, mensae Episcopali, seu Capitulari, aliove loco, integre vel partiin remaneant, seu applicentur, aut in communes usus cedant, seu inter alios Canonicos, et personas Ecclesiae, seu Capituli dividantur. Quodque nullus etiam Apo­ stolica auctoritate provisus in Canonicum recipi, aut ad dignitatem, seu por­ tionem, beneficium, vel officium admitti, vel alias in eius possessionem induci possit, nisi prius de observandis huiusmodi privilegiis, consuetudinibus, et statutis iuramentum praestiterit, et obtentae illorum derogationi, ac fruc­ tuum, et distributionum perceptioni renunciaverit, seu Capitulo, et personis praedictis cesserit, seu (ut appellant) dulciaria, aut quid aliud praestiterit; quorum omnium tenores, causas, et effectus habemus praesentibus pro ex­ pressis, quibuscumque illa concepta sint formulis, necnon irritantibus, et aliis decretis roborata. Volentes ea omnia vires, et effectum de cetero non habere. § 3. Praecipimus igitur, et interdicimus omnibus Episcopis, Capitulis, Collegiis, et personis, ad quos id pertinet, ne posthac fructus, aut distribu­ tiones huiusmodi, nec prorsus ullam eorum partem retineant, neve ipsorum cessionem, vel renunciationem, aut dulciaria, vel alia quomodocumque petant, vel exigant, aut quemquam sive Ordinaria, sive Apostolica auctoritate pro­ visum, ad praestandum huiusmodi iuramentum inducant, aut illi praedicta non facienti possessionem impediant, vel remorentur. Quicumque contrafecerint, si Ecclesiarum Antistites, tamdiu a Pontificalis officii exercitio sint suspensi, donec satisfactione praevia illis per Sedem Apostolicam suspensio relaxetur. Capitula vero, et Collegia quaecumque ecclesiastico subiaceant interdicto, ac singulares personae in excommunicationis sententiam incur­ rant, a qua, nisi in mortis articulo constituti, ab alio quam a Rom. Pont, absolutionis beneficium nequeant obtinere. Decernentes huiusmodi praestita iuramenta non tenere, nec quemquam illis obligari, quinimmo jurantes in huiusmodi censuram incidere, necnon irritum, et inane quicquid secus super his per quoscumque scienter, vel ignoranter contigerit attentari. § 4. Et nihilominus statuimus, ut ubicumque huiusmodi fructus, et distributiones Fabricae, vel Sacristiae, aut alterius pii loci usibus ultra seme> stre tempus reperiuntur concessi, horum dumtaxat dimidia pars ipsi Sacri­ stiae, vel Fabricae, aut pio loco deinceps tribuatur, alteram vero beneficiati praedicti integre percipiant. § 5. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, ccterisque contrariis quibuscumque, aut si aliquibus communiter, vel divisim ab Apostolica sit Sede indultum, quod interdici, suspendi, vel excommuni­ cari non possint per literas Apostolicas non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum de induito huiusmodi mentionem, decreto praedictae Synodi, ac Constitutione tel. rec. loannis Papae XXII quae incipit, Suscepti,} 1 C. 2, de electione et electi potestate, tit. 1, in Extravag. loan. XXII. I Romani Pontifices 241 et aliis iuribus liac de re disponentibus nihilominus alias in suo robore dura­ turis. § 6. Ceterum per praedicta non intendimus illis praeiudicare Capitulis, Collegiis, mensis, aut personis, fructus, et distributiones inter vacationem beneficiorum, et eorum collationem, sive possessionis apprehensionem pro­ venientes ex statuto, consuetudine, vel privilegio huiusmodi percipientibus, vel retinentibus, quo minus ipsi illos interim ut antea exigere valeant, et habere. [Bull. Rom., torn. 4, 111, p. 103, 109]. 135. S. Pius V, const. Quo primum, 14 iul. 1570. Quo primum tempore ad Apostolatus apicem assumpti fuimus, ad ea libenter animum, viresque nostras intendimus, et cogitationes omnes direxi­ mus, quae ad Ecclesiasticum purum retinendum cultum pertinerent, eaque parare, et Deo ipso adiuvante omni adhibito studio efficere contendimus. § I. Cumque inter alia sacri Tridentini Concilii decreta, Nobis statuen­ dum esset de sacris libris, Catechismo, Missali, et Breviario, edendis, atque emendandis, edito iam, Deo ipso annuente, ad populi eruditionem Cate­ chismo, et ad debitas Deo persolvendas laudes Breviario castigato, omnino ut Breviario Missale responderet, uti congruum est, et conveniens (cum unum in Ecclesia Dei psallendi modum, unum Missae celebrandae ritum mixime deceat) necesse iam videbatur, ut quod reliquum in hac parte esset, de ipso nempe Missali edendo quamprimum cogitaremus. § 2. Quare eruditis delectis viris onus hoc mandandum duximus, qui quidem diligenter collatis omnibus cum vetustissimis nostrae Vaticanae Biblio­ thecae, aliisque undique conquisitis, emendatis, atque incorruptis codicibus, necnon veterum consultis ac probatorum auctorum scriptis, qui de sacro eorumdem rituum instituto monumenta nobis reliquerunt, ad pristinam Mis­ sale Sanctorum Patrum normam, ac ritum restituerunt. Quod recognitum iam, et castigatum matura adhibita consideratione, ut ex hoc instituto, coeptoque labore fructus omnes percipiant, Romae quamprimum imprimi, atque mpressum edi mandavimus, nempe ut Sacerdotes intelligent, quibus pre­ cibus uti, quos ritus, quasve caeremonias in Missarum celebratione retinere ■Osthac debeant. Ut autem a Sacrosancta Romana Ecclesia ceterarum Eccle­ siarum matre et magistra, tradita ubique amplectantur omnes, et observent, 1e in posterum perpetuis futuris temporibus, in omnibus Christiani Orbis provinciarum Patriarchalibus, Cathedralibus, Collegiatis, et Parochialibus, saecularibus, et quorumvis Ordinum Monasteriorum, tam virorum, quam mulierum, etiam Militiarum regularibus, ac sine cura, Ecclesiis, vel Capellis, in quibus Missa Conventualis alta voce in Choro, aut demissa celebrari iuxta Romanae Ecclesiae ritum consuevit, vel debet, alias, quam iuxta Missalis a Nobis editi formulam, decantetur, aut recitetur, etiamsi caedem Ecclesiae 16 212 Romani Pontifices quovis modo exemptae Apostolicae Sedis induito, consuetudine, privilegio, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel aliis quibusvis facultatibus munitae sint, nisi ab ipsa prima institutione a Sede Apostolica approbata, vel consuetudine, quae vel ipsa institutio supra ducentos annos Missarum celebrandarum in eisdem Ecclesiis assidue observata sit, a quibus, ut prae­ fatam celebrandi constitutionem, vel consuetudinem, nequaquam auferimus, sic si Missale hoc, quod nunc in lucem edi curavimus, iisdem magis pia ceret, de Episcopi, vel Praelati, Capitulique universi consensu, ut quibusvis non obstantibus, iuxta illud Missas celebrare possint permittimus, ex aliis vero omnibus Ecclesiis praefatis eorumdem Missalium usum tollendo, iliaque penitus et omnino reiiciendo. § 3. Ac huic Missali nostro nuper edito, nihil umquam addendum, detrahendum, aut immutandum esse decernendo, sub indignationis nostrae poena, hac nostra perpetuo valitura Constitutione statuimus, et ordinamus. Mandantes, ac districte, omnibus et singulis Ecclesiarum praedictarum Pa­ triarchis, Administratoribus, aliisque personis quacumque Ecclesiastica digni­ tate fulgentibus, etiam si Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, aut cuiusvis alterius gradus, et praeeminentiae fuerint, illis in virtute sanctae obedientiae praecipientes, ut ceteris omnibus rationibus, et ritibus ex aliis Missalibus quantumvis vetustis hactenus observari consuetis, in posterum penitus omis­ sis, ac plane reiectis, Missam iuxta modum, ac normam, quae per Missale hoc a Nobis nunc traditur, decantent ac legant, neque in Missae celebra­ tione alias caeremonias vel preces, quam quae hoc Missali continentur, addere vel recitare praesumant. Atque ut hoc ipsum Missale in Missa decantanda aut recitanda in quibusvis Ecclesiis absque ullo conscientiae scrupulo, aut aliquarum poenarum, sententiarum, et censurarum incursu posthac omnino sequantur, eoque libere, et licite uti possint, et valeant, auctoritate Apo­ stolica, tenore praesentium, etiam perpetuo concedimus et indulgemus. Neve Praesules, Administratores, Canonici, Capellani, et alii quocumque nomine nuncupati Presbyteri saeculares, aut cuiusvis Ordinis regulares, ad Missam aliter, quam a Nobis statutum est, celebrandam teneantur, neque ad Mis­ sale hoc immutandum a quolibet cogi, et compelli. § 4. Praesentesvc literae ullo umquam tempore revocari, aut moderari possint, sed firmae semper et validae in suo existant robore, similiter sta­ tuimus et declaramus. § 5. Non obstantibus praemissis, ac Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, ac in Provincialibus et Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus Constitutionibus, et Ordinationibus, necnon Ecclesiarum prae­ dictarum in usu longissima, et immemorabili praescriptione, non tamen supra ducentos annos roborata, statutis et consuetudinibus contrariis quibus­ cumque. § 6. Volumus autem, et eadem auctoritate decernimus, ut post huius nostrae Constitutionis, ac Missalis editionem, qui in Romana adsunt Curia Presbyteri post mensem, qui vero intra montes, post tres; et qui ultra mon­ tes incolunt, post sex menses, aut cum primum illis Missale hoc venale pro­ positum fuerit, iuxta illud Missam decantare, vel legere teneantur. Rpmanl Pontifices 243 § 7. Quod ut ubique terrarum incorruptum, ac mendis, et erroribus purgatum praeservetur, omnibus in nostro et S. R. E. dominio, mediate, vel immediate subiecto commorantibus Impressoribus, sub amissionis librorum ac centum ducatorum auri Camerae Apostolicae ipso facto applicandorum, aliis vero in quacumque orbis parte consistentibus, sub excommunicationis latae sententiae, et aliis arbitrii nostri poenis, ne sine nostra, vel specialis ad id Apostolici Commissarii in eisdem partibus a Nobis constituendi, ac nisi per eumdem Commissarium eidem impressori Missalis exemplum, ex quo aliorum imprimendorum ab ipso impressore erit accipienda norma, cum Missali in Urbe secundum magnam impressionem impresso collatum fuisse, et concordare, nec in nullo penitus discrepare, prius plena fides facta fuent, imprimere, vel proponere, vel recipere ullo modo audeant, vel praesumant, auctoritate Apostolica, et tenore praesentium similibus inhi­ bemus. [Bull Rom., tom. 4, III, p. 116,117. - Cf. etiam Missale Romanum, initio]. 136. S. Pius, V, const. Decet, i6 iul. 1570. Decet Romanum Pont, certissimum mentis suae interpretem, si quando quippiam dubietatis in literis ab eo emanatis occurrit, suae declarationis oraculo quamprimum explanare. § I. Cum alias a Nobis emanaverint quaedam literae in simili forma brevis sub die 24 Octobris 1566. Pontif. nostri anno primo. ’ In quibus, mu­ lieribus quibuscumque Monasteriorum Regularium ingressus cum deroga­ toriis clausulis, et irritantibus decretis prohibetur, et alias, prout in illis plenius continetur. § 2. Nos intuitu, et in favorem Congregationis Montis Virginis aliquas dubitationes, quae circa dictarum literarum, et mentis nostrae inteliigentiam oriri possent, elucidare, et submovere volentes, supplicationibus dictae Con­ gregationis, Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, Apostolica aucto­ ritate tenore praesentium dicimus, et declaramus, fuisse, et esse mentem, et intentionem nostram, quod dictae literae non solum comprehenderent, et comprehendant mulieres habere praetendentes facultatem, et indulta ingre­ diendi Monasteria, sed etiam omnes, et quascumque mulieres alias, tam in genere, quam in specie. § 3. Significantes nihilominus, prout significamus, quod propter hoc, et praedictas nostras litcras, non intelleximus, nec intclligimus, quod mulie­ ribus praecluderetur, nec praecludatur aditus ad Monasteria, et loca Regu­ laria dictae Congregationis, ac eorum claustra, quando in eis Missae, et alia divina officia celebrantur, ac dum processiones fiunt, et quando Christi fide­ lium cadavera ibi sepeliuntur, ac etiam pro eis suffragia fiunt, sed libere 1 Cf. N. 115. 244 Rjomani Pontifices perpetuo concedimus eisdem omnibus mulieribus facultatem, ut ad illa loca dictae Congregationis, in quibus dicta pia opera exercentur, cum aliis Catho­ licis personis accedere libere, et licite possint, et valeant. § 4. Et similiter quod quando divinum verbum in Claustris Monaste­ riorum, et Regularium locorum Congregationis huiusmodi proponitur, vel per aliam quamcumque causam tantus concursus populi fuerit, quod com­ mode ingredi non possint, et egredi per portam Ecclesiae, perpetuo conce­ dimus, ut dictae mulieres, una cum aliis saccularibus personis possint ingredi, et egredi per portam Claustri Monasteriorum, et locorum Regula­ rium Congregationis huiusmodi, dummodo recto tramite accedant ad por­ tam, qua exitur e Monasterio, sicque volumus pariter, et indulgemus. § 5. Decernentes praesentes de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis nostrae, vel quovis alio defectu notari, vel impu­ gnari non posse, sicque in praemissis ab omnibus censeri, et ita per quos­ cumque Iudices, et Commissarios quavis auctoritate fungentes, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et aucto­ ritate, indicari, et diffiniri debere; irritum quoque, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. § 6. Non obstantibus, etc. [Bull- Rom., tom. 4, 11, p. 318, 319]. 137. S. Pius V, const. Cum ex Ordinum, 23 dec. 1570. Cum ex Ordinum universitate, qui in Dei Ecclesia reperiuntur, illa castrorum aciei comparetur, illius autem gubernium Rom. Pontif. Beati Petri vero successori sit demandatum, mirum nemini videri debet, si ille curae sibi divinitus commissae invigilans, cuilibet quod suum est, benigne conce­ dendo, et quae clara etiam sui ipsorum natura sunt, ne in recidivae con­ tentionis scrupulum relabantur, opportunae declarationis, ac novae conces­ sionis remedio consolidat, ut quibusvis sublatis obstaculis, quilibet pacis amoenitate frui libere possit, ac scandalorum occasio penitus tollatur. § 1. Cum itaque sicut accepimus, dilecti filii universi Canonici Regula­ res Ordinis S. Augustini Congregationis Lateranensis, qui ab Apostolis ori­ ginem traxerunt, quique ab eodem S. Augustino eorum reformatore, iterum per reformationis viam mundo geniti, merito praetendere possunt, se, omnes alias personas Ecclesiasticas, tam saeculares, quam regulares, in processio­ nibus, et aliis actibus publicis praecedere debere. § 2. Cum tamen non liceat membra a capite separare; sed tamen eis locum debitum assignare, ipsorumque indemnitati, ut sine populi scandalo in publicum prodire, exemploque potius ceteris Christifidelibus esse pos­ sint, consulere volentes, ac omnium, et singularum litium, quae forsan super praemissis exortae sint, aut exoriri quoquomodo possint, status, et merita, nominaque, et cognomina ludicum, et collitigantium, praesentibus pro Romani Pontifices 245 expressis habentes, Motu proprio, non ad dictorum Canonicorum, vel ali­ cuius alterius pro eis super hoc Nobis oblatae petitionis instantiam, sed ex certa scientia nostra, et de Apostolicae potestatis plenitudine, omnes, et sin­ gulos Canonicos praedictos, ubicumque locorum existentcs, quos deinceps processionibus, et aliis actibus publicis vel privatis, intéressé contigerit, statim ipsum Clerum saecularem non exemptum subsequi, dum ipsi subse­ quendo praecedunt, dum vero praecedendo praecedunt, illum immediate sequi debere, auctoritate Apostolica per praesentes declaramus. Ac insuper in omnibus locis, in quibus talis viget consuetudo in processionibus, ut dicti Clerici non exempti, praecipue quando Canonici alicuius Ecclesiae Cathedralis, paramenta Ecclesiastica induunt, ut cultus divinus magis vigeat, ac ut Sanctissimum Corpus Christi, seu aliae reliquiae, quae processionaliter deferuntur, decentius, et honorificentius associentur, aut quando hoc ipsius Ordinarii mandato continget, ipsi Canonici similiter, ac illi, Pluvialia, Pla­ netas, Tunicellas, et alia paramenta super eorum Clericalem habitum deferre, necnon pro cruce associanda quaecumque luminaria deferre, libere, et licite possint, statuimus, et ordinamus. § 3. Districtius inhibentes quibusvis locorum Ordinariis, etiamsi Patriar­ chal!, Provinciali, Archiepiscopali, Episcopali, aut alia dignitate perfulgeant sub excommunicationis maioris, et indignationis nostrae poena, ne eosdem Canonicos, seu aliquem eorum molestare, aut praemissa quovis modo decla­ rare, vel interpretari audeant. § 4. Decernentes praesentes literas nullo umquam tempore de subrep­ tionis, vel obreptionis vitio, aut intentionis nostrae, vel quopiam alio defectu, etiam ex eo quod locorum Ordinarii, aut alii forsan intéresse habentes, vocati non fuerint, aut nullitate notari, imputari, invalidari, ad terminos iuris deduci, in ius, vel controversiam vocari, causamque, vel causas quare prae­ missa a Nobis emanaverint, verificandutn nullatenus teneri, nec ob id viribus carere; minusque sub quibusvis similium, vel dissimilium gratiarum revo­ cationibus, sustentationibus, limitationibus, aut aliis contrariis dispositionibus comprehendi; sed semper ab illis exceptas, et quoties illae emanabunt, toties in pristinum statum restitutas, repositas, ac plenarie reintegratas, etiam sub Data per ipsos Canonicos eligenda esse; sicque ab omnibus censeri. Et ita per quoscumque Iudices, et Commissarios, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, et ipsosmet Ordi­ narios, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter indicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, indicari, et definiri debere, irritum quoque, et inane, si secus super his a quocumque quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari. § 5. Quocirca dilectis filiis dictae Congregationis Protectori, seu eius Viceprotectori, et causarum Curiae Camerae Apostolicae generali Auditori, ac Vicario Venerabilis Fratris nostri Episcopi Laudcn. in spiritualibus gene­ rali, per Apostolica scripta motu simuli mandamus, quatenus ipsi, vel duo, aut unus eorum, per se, vel alium, seu alios, praesentes literas, et in eis contenta quaecumque, ubi et quando opus fuerit, ac quoties pro parte Cano nicorum praedictorum, vel alicuius eorum fuerint requisiti, solemniter publi­ 246 Romani Pontifices cantes, illisque in praemissis efficacis defensionis praesidio assistentes, faciant auctoritate nostra eosdem Canonicos, iliorumque singulos, praemissis omni bus, et singulis vi praesentium continentia, et tenore pacifice frui, et gau­ dere. Non permittentes eos, seu eorum aliquem desuper per quoscumque indebite molestari, perturbari, et inquietari, contradictores quoslibet, et rebelles, ac praemissis non parentes, per censuras, et poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris remedia, appellatione postposita compescendo, nec­ non legitimis super his habendis servatis processibus, illos censuras, et poe­ nas ipsas incurrisse declarando, necnon eas etiam iteratis vicibus aggravando, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. § 6. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 4, 111, p. 141, 142]. 138. S. Pius V, const. Romani Pontificis, 2 aug. 1571. [Cf. Codicis luris Canonici' Docum. Vil. - Cf. etiam Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. 1, p. 493, nota (1)]. 139. S. Pius V, const. Romani Pontificis, 6 aug. 1571. Romani Pontificis providentia circumspecta nonnumquam gesta per eum, rationabilibus, et honestis suadentibus causis, moderatur, et commutat in melius, prout in Domino conspicit salubriter expedire. § 1. Nuper siquidem quasdam declarationes, et moderationes circa non­ nulla Concilii Tridentini decreta regulares personas Ordinum Mendicantium, eorumque instituta concernentia edidimus, et promulgavimus. ’ Et quia, uti accepimus, illarum vigore, sacerdotes regulares praedictorum Ordinum quan­ doque minus idonei, et inhabiles confessionibus saecularium audiendis ab eorum superioribus praepositi, absque aliqua Episcoporum, sed sola Magi­ stri Ordinis Generalis, aut Provincialium ministrorum approbatione admit­ tuntur. § 2. Nos super his pro debito Pastoralis Officii, prout tenemur, salu­ briter providere volentes, tenore praesentium hac nostra Constitutione per­ petua sancimus, decernimus, et declaramus, decretum Concilii Tridentini2 de approbatione Regularium audiendis confessionibus saecularium praeposito­ rum ab Episcopis facienda, observari debere etiam in omnibus Regularibus, quorumvis Ordinum, etiam Mendicantium, etiam sub regulari disciplina viven‘ Cf. N. 121. * Sess. ΧΧΙΠ, de rtf., c. 15. Romani Pontifices I 247 tibus, etiam si sint lectores, aut in Theologia, etiam de superiorum suorum licentia, graduati, vel promoti, vel a suis Magistris Generalibus, vel Provin­ cialibus Ministris, saecularium confessionibus audiendis expositi. Volumus tamen eos, qui semel ab Episcopo in Civitate, et Dioecesibus suis praevio examine approbati fuerint, ab eodem Episcopo iterum non examinari. Ab Episcopo autem successore pro maiori conscientiae suae quiete examinari de novo poterunt. § 3. Inhibentes quibuscumque Regularibus quorumvis Ordinum, etiam Mendicantium, ut praefertur, ne vigore deputationis, et approbationis ab eisdem Magistris, et Ministris provincialibus, etiam quod illarum occasione ab Ordinariis hucusque tolerati fuerint, absque speciali in posterum licentia, et approbatione ab Ordinariis obtinenda, saecularium confessiones audire prae­ sumant. Decernentes irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. § 4. Non obstantibus, etc. (Bulk Rom., tom. 4, Ill, p. 177]. I s S. Pius V, const. Ex proximo, 20 sept. 1571. Ex proximo Lateranen. Concilio 1 ea salubris sanctio emanavit, ut qui­ cumque habens beneficium Ecclesiasticum, cum cura, et sine cura, si post sex menses, quam illud obtinuerit, divinum Officium, legitimo cessante impe­ dimento non dixerit, beneficiorum suorum fructus, pro rata omissionis Officii, et temporis, suos non faciat, sed eos tamquam iniuste perceptos, in fabricas ipsorum Beneficiorum, vel pauperum eleemosynas erogare teneatur. Verumtamen multorum animi suspensione tenentur, cuiusmodi ratae praedictae ratio sit habenda. § 1. Nos huic rei evidentius atque expressius providere volentes sta­ tuimus, ut qui horas omnes Canonicas, uno, vel pluribus diebus intermise­ rint, omnes beneficii, seu beneficiorum suorum fructus, qui illi, vel illis diebus responderent, si quotidie dividerentur, qui vero Matutinum tantum, dimidiam, qui ceteras omnes horas, aliam dimidiam, qui harum singulassextam partem fructuum eiusdem diei amittat; tametsi aliquis choro addi­ ctus non recitans omnibus horis Canonicis cum aliis praesens adsit, fru­ ctusque, et distributiones forte aliter assignatas, sola praesentia iuxta statuta, consuetudinem, fundationem, vel alias sibi lucrifecisse praetendat, etiam praeter fructuum, et distributionum amissionem. Item ille, qui primis sex mensibus Officium non dixerit, nisi legitimum impedimentum ipsum excusaverit, grave peccatum intelligat admisisse. Declarantes praestimonia, pracstimoniales por­ tiones, et qualiacumque alia beneficia, etiam nullum omnino servitium ha­ bentia obtinentes, cum praedictis pariter conveniri. At quicumque pensionem, 1 Leo X, const. Supernae dispositionis, 5 niaii 1514, § 38. - Cf. N. 65. 248 Romani Pontifices fructus, aut alias res Ecclesiasticas, ut Clericus percipit, eum modo prae­ dicto ad dicendum Officium parvum Beatae Mariae Virginis decernimus obli­ gatum, et pensionum, fructuum, rerumque ipsarum amissione obnoxium. § 2. Nulli ergo, etc. [Bull. Rom., tom. 4, III, p. 179, 180]. 141. S. Pius V, const. Ex debito, 6 oct. 1571. Ex debito pastoralis Officii, Nobis, meritis licet imparibus, ex alto com­ missi, ad ea libenter intendimus, per quae divinus cultus, fideliumque devotio ubique suscipiat incrementum, ac ipsos fideles ad id indulgentiis, et remis­ sionibus incitamus, ut Christifideles ipsi per temporalia, quae egerint, con­ sequi valeant praemia felicitatis aeternae. § 1. Nos igitur attendentes, quod infantes, et pueri bonis moribus, et exercitiis educati, quasi semper vitam pudicam, honestam, et exemplarem, ac aliquando sanctam agunt, e converso autem qui parentum carentia, seu paupertate, aut incuria, vel ignavia, non sic educati, persaepe ducuntur in exi­ tium, et quod peius est, secum ducunt plures in interitum, unde si diligenter educati, et in doctrina Christiana instructi fuerint, a vitiis, et multis aliis erro­ ribus retraherentur. Considerantes etiam, prout ex fide dignis relatibus intel­ leximus, quod nonnulli approbatae vitae Christifideles, caritate omnium suprema virtute, circa hoc tam pium, tamque Reipublicae saluberrimum opus acccrsiti, in singulis festivitatibus, et Dominicis diebus in diversis Ecclesiis, et locis, hoc opus sanctissimum amplexi sunt, et ibi eosdem infantes, et pue­ ros, ac alias miserabiles personas Christianae veritatis ignaras congregari faciunt, et eos bonis moribus, et sana doctrina instruunt, ac diligenter in via mandatorum Domini dirigunt, ex quo salutiferi fructus hactenus prove­ nerunt, et in dies magis auxiliante Domino speramus. Et quod si ad hoc opus sanctissimum ubique locorum exercendum, praefatos Christifideles paternis favoribus, et indulgentiarum muneribus invitaremus, proculdubio non solum eorumdem infantium, et puerorum, ac personarum aliarum saluti consuleretur, verum etiam devotio Christifidelium omnium ad praefatum opus amplectendum multo magis augeretur. § 2. Cupientes igitur tam pio, tamque laudabili operi viribus totis favere, et animas lucrifacere Creatori, ex certa nostra scientia universos, et singulos Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, ceterosque Ecclesiarum Praelatos, et locorum quorumcumque ordinarios, ubilibet constitutos praesentes, et futuros rogamus, et hortamur attente, eis, ac eorum in spiritualibus, et temporalibus Vicariis, seu Officialibus generalibus per Apostolica scripta mandantes, qua­ tenus hoc opus sanctissimum toto pectore amplectentes, aliquas Ecclesias in suis Civitatibus, et Dioecesibus respective, seu loca honesta, in quibus prae­ fati infantes, et pueri ad audiendum doctrinam Christianam convenire pos­ sint, deputent, et viros ad id idoneos, vita et moribus approbatos, qui diebus Romani Pontifices 249 saltem Dominicis eosdem infantes, et pueros, ac alias personas divinae legis expertes, in articulis fidei, et praeceptis Santae Matris Ecclesiae instruant, con­ firment, et eligant, atque tot Societates, seu Confraternitates, quot ad hoc tam sanctissimum opus exercendum eis opportunae videbuntur, inibi auctoritate nostra erigant, et instituant. § 3. Nos enim ut promptius, et alacrius ad hanc curam subeundam omnes Christifideles allidantur, et eo libentius curam ipsam suscipiant, quo ex hoc dono coelestis gratiae conspexerint se uberius refectos: De omnipo­ tentis Dei misericordia, ac beatorum Petri, et Pauli Apostolorum eius aucto­ ritate confisi, omnibus, et singulis utriusque sexus Christifidelibus vere poenitentibus, et confessis, seu statutis a iure temporibus firmum confitendi propositum habentibus, qui in aliqua dictarum Societatum, seu Confraternitatum ubilibet constitutarum intraverint, et adscript! fuerint, illis videlicet tam qui alios docuerint, quam qui ab aliis in articulis fidei, et praeceptis Ecclesiae huiusmodi instructi fuerint, quotiescumque in praefato sanctissimo exercitio se occupaverint, quadraginta dies de iniunctis eis poenitentiis aucto­ ritate Apostolica tenore praesentium misericorditer in Domino relaxamus, praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. [Bull. Rom., torn. 4, III, p. 181, 182]. 142. Gregorius XIII, const. Inter caetera, 26 mail 1572. Inter caetera, quae ad Romani Pontificis curam, ac sollicitudinem perti­ nent, illud quoque non mediocri studio providendum est, ut res Ecclesiastica sarta tecta usquequaque conservetur, quod cum de aliis omnibus, tum prae­ cipue de iis, quae specialis jurisdictionis Romanae Ecclesiae sunt, curare debet, ne ulla usquam illorum imminutio fiat. § 1. Cuius rei causa fel. record. Pius Papa V Praedecessor Noster, ut talium distractionibus omnem viam, quantum in ipso erat, in perpetuum praecluderet, literas edidit in liaec verba: Pius Episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Admonet nos suscepti. Omittitur tenor, quia eum habes supra, in b/. 120. § 2. Cum autem eae litcrae ad retinendam Sedis Apostolicae dignitatem valde pertineant, Nobis nihil optabilius fuit cum primum ad Sumini Apostolatus apicem, divina Nos clementia evocavit, quam ut ipsis primo quoque tempore praesentium nostrarum robur adiungeremus. Quocirca praedictas literas, et omnia in eis contenta auctoritate Apostolica tenore praesentium com­ probamus, confirmamus, et innovamus, volumusque eas perpetuo observari. § 3. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae compro­ bationis, confirmationis, innovationis, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignatio­ nem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum. (Bull. Rom.. toni. 4. III. o. 233. 2341. 250 Romani Pontifices 143. Gregorius XIII, const. Deo sacris, 30 dec. 1572. Deo sacris virginibus, quae contemptis illecebris saeculi divinis se obse­ quiis manciparunt, aequissimum est praecipua quadam a Nobis, ac singulari solicitudine provideri, tum ut ab eis omnia, quae sanctum ipsarum propo­ situm impedire possent, removeantur, tum etiam ut eis in cultu Dei caste, ac religiose permanentibus, quae ad victum necessaria sunt, subministrentur. § 1. Et quidem post sacri Concilii Tridentini decretum,1 quo Consti­ tutio fel. recordationis Bonifacii Papae VIII Praedecessoris nostri, quae incipit, Periculoso,2 renovatur, prohibens ne aut ipsis Monialibus ex Monasteriis suis egredi, aut ulli cuiuscumque sexus, aut ordinis personae ad eas ingredi liceat Et praeterea universis Episcopis praecipitur, ut in omnibus Monasteriis sibi subiectis ordinaria, in aliis vero Sedis Apostolicae auctoritate clausuram san­ ctimonialium, ubi violata, diligenter restitui, ubi vero inviolata, conservari maxime procurent, piae mem. Pius Papa V etiam Praedecessor noster,3 victui quoque, et necessitatibus ipsarum prospicere cupiens, cum superiora illa approbasset atque innovasset, eademque omnia etiam in Monialibus quarumcumque militiarum, etiam Hierosolymitanae, omnibusque aliis tacite, vel expresse reli­ gionem professis, quocumque nomine censerentur, locum habere decrevisset; ne illae quicquam detrimenti in necessitatibus suis hac occasione paterentur, etiam praecepit locorum Ordinariis, et superioribus earum, ut fidelium elee­ mosynas per conversas non professas, vel professas quidem, sed aetatis saltem quadraginta annorum, et iampridem conversas, quae in domibus contiguis, extra tamen Monasterium degerent, colligendas curarent; ita tamen ut prae­ dictae conversae neque clausuram aliarum Monialium, nisi in casibus per­ missis ingrederentur, nec ex illis ipsis habitationibus suis ad tales eleemosynas colligendas sine permissu Ordinariorum, aut superiorum suorum exire pos­ sent. Quod si ne hoc quidem sufficere videretur, idem Pius Praedecessor man­ davit ipsis Ordinariis et Superioribus, ut negocium darent aliquibus personis piis tales eleemosynas colligendi, aliaque arbitratu suo prospicerent, quae ad sublevandam Monialium inopiam expedire iudicarent. § 2. Cum autem, sicut accepimus, multae Moniales, etiam quae Tertia­ nae vocantur, sub solemni Religionis voto, perpetuaque clausura degentes, aliaeque talibus literis comprehensae, et in ipsa clausura permanentes, multis praeterea ad se sustentandas necessariis egeant, neque usque ad hoc tempus ullo sufficienti remedio earum necessitatibus subventum sit. Quin etiam aliae Tertiariae citra ullum solemne hucusque votum vivant, quae ad suas, suorumve domos neutiquam rediturae essent, sed sub solemni religionis voto, et clausura praedictis permanerent, si earum congruae sustentationi provide1 Sess. XXV, de regularibus, c. 5. 1 C. un., de statu regularium, 111, 16, in Vio. ’ Cf. N. 112. Romani Pontifices 251 retur, Nos, qui illas necessariis rebus destitui nolumus, certioresque facti sumus in multis Civitatibus, Oppidis, villis, aut locis, tam in Ecclesiis, et Monasteriis, quam Hospitalibus, Collegiis, Confraternitatibus, et aliis locis piis, etiam quae a privatis hominibus, tum Ecclesiasticis, tum laicis multas, ac diversas eleemosynas Christi pauperibus erogari, considerantes in eiusmodi personas, vel in primis exercendam esse charitatem, quae voluntaria paupertate suscepta ab omni hominum commercio segregatae Deo serviunt, et assiduis precibus iram ipsius ob peccata conceptam, Christiano populo deprecantur; illud quoque cogitantes, si eis ad tales eleemosynas petendas ad loca praedicta conferre se liceret, via fore, ut praedicta Monasteria, Eccle­ siae, loca, ac personae eis singulis non tantum saltem tribuerent, quantum singulis aliis pauperibus eodem concurrentibus solent, universo illi Deo devo­ tarum mulierum generi de opportunae, ac sufficientis subventionis auxilio providere cupientes. § 3. De Nobis attributae potestatis plenitudine statuimus, et ordinamus, ut omnes, et quicumque Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi, et ilii Ecclesiarum Praelati, necnon Abbates, Priores, Praepositi, et alii Ecclesias Patriarchales, Primatiales, Metropolitanas, Cathédrales, et alias Ecclesias, nec­ non Monasteria, Prioratus, Praeposituras, Canonicatus, praebendas, dignitates, personatus, administrationes, officia, ceteraque beneficia Ecclesiastica, cum cura et sine cura, saecularia et S. Benedicti, S. Augustini, Cistercien., Cluniacen., Praemonstraten., Cartusien., Camaldulen., S. Basilii, Cassinen., alias S. lustinae, Montis Oliveti, S. Salvatoris, ac Lateranen., et Cruciferorum, seu Fratrum S. Hieronymi, necnon Praedicatorum, Minorum, Minimorum, et Carmelitarum, Eremitarum eiusdem S. Augustini, Servorum B. Mariae, S. Clarae, et quorumcumque aliorum tam virorum, quam mulierum, etiam Mendican­ tium Ordinum, et Congregationum, et Militiarum regularia, etiam de iure patronatus laicorum, etiam Nobilium, Ducum, Regum, et aliorum Principum existentia, in titulum, commendam, administrationem, et alias quomodo­ cumque obtinentes; necnon Rectores, Gubernatores, Contraires, Administra­ tores, ceterique omnes, qui ratione illorum, necnon Capitulorum, Conven­ tuum, mensarum, Hospitalium, etiam laicorum, et per laicos administrari solitorum, Christifidelium confraternitatum, scholarum, collegiorum, ac alio­ rum piorum locorum quocumque nomine nuncupatorum, et in quibusvis mundi partibus consistentium, quae singulis annis, mensibus, hebdomadis, vel diebus ex Ecclesiarum, Monasteriorum, Prioratuum, officiorum, digni­ tatum, et beneficiorum, ac Congregationum, Hospitalium, Confraternitatum, Scholarum, Collegiorum, piorum, et aliorum locorum praedictorum fructi­ bus, redditibus, et proventibus, pauperibus Christi aliquas eleemosynas in pane, frumento, farina, vino, eduliis, pecunia, seu aliis ad victum, vel vestitum pertinentibus, etiam ad supplicationem, et preces, et per cedulas, et bolettina, aut alias distribuere, et elargiri ab immemorabili tempore consueve­ runt, aut alio quocumque iure tenentur ex dictis fructibus, redditibus, et proventibus, et quoad Hospitalia praedicta, ex iis quae servata in illis actuali hospitalitate supersunt, seu supererunt, necnon quaecumque personae parti­ culares, etiam laicac, vel universitates, etiam laicorum, quod testamento, ultima 252 Romani Pontifices voluntate, vel alia dispositione, etiam inter vivos, aliquales tales eleemosyna facere tenentur, dimidiam partem omnium, et quarumcumque eleemosynirum, et largitionum huiusmodi, quocumque nomine nuncupatarum, quo cumque tempore, et modo distribui solitarum, etiam si speciali nota dignae, et secundum pias defunctorum, aut aliorum voluntates, sub certa forma ab eis in testamento, vel alia quacumque dispositione distribuendae sint (dum­ modo non in certas personas, nec ad certos usus pios alios quam victus, et alimenta pauperum distribuantur) quibuslibet praedictarum Monialium, etiam Tertiariarum sub solemni Religionis voto, et perpetua clausura de cetero viventibus, et in terris, et locis, quorum pauperibus, huiusmodi eleemosynae distribuuntur, consistentibus, vere, realiter, et cum effectu, et absque ulla elee­ mosynarum, et largitionum huiusmodi petitione, exactione, et conquisitione, aut alia desuper a Nobis expectata iussione, aut mentis nostrae declaratione, ac quibusvis mora, subterfugio, ac exceptione cessantibus, et eiectis, dare atque distribuere omnino teneantur, et quam dimidiam partem Nos illis applicamus. § 4. Ut autem praemissa omnia, cum caritate, et pietate procedant, et efficaciter suum effectum sortiantur, universis, et singulis Patriarchis, Archie­ piscopis, Episcopis, et aliis locorum Ordinariis per Apostolica scripta man­ damus, ut quisque per se, vel alium, seu alios ad praesentium exeeutionem in suis Civitatibus, et Dioecesibus procedens, ab Ecclesiis, Monasteriis, Hospi­ talibus, Confraternitatibus, Scholis, Collegiis, et locis, Ecclesiasticis, ac laicis personis praedictis, etiam quomodolibet exemptis, dimidium eleemosynarum huiusmodi exigant, ac pro portione, ut Ordinariis ipsis locorum aequum esse videbitur, singulis pauperum Monialium, etiam Tertiariarum Monaste­ riis huiusmodi suarum Civitatum, et Dioecesum, etiam si aliis superioribus subiectae sint, cum effectu distribuant. Nos enim eisdem locorum Ordina­ riis, etiam tamquam Apostolicae Sedis delegatis, ac cuilibet illorum tam per se, quam alium, vel alios, praemissa faciendi, ac etiam contradictores quos­ libet, et rebelles per poenas pecuniarias eorumdem Ordinariorum, et cuius­ libet illorum arbitrio infligendas, et applicandas, ac in subsidium sententias, censuras, et poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris, et facti remedia, quacumque appellatione postposita respective compescendi, auxiliumque bra­ chii saccularis invocandi, aliaque in praemissis, et circa ea necessaria, et opportuna faciendi, gerendi, mandandi, et exequendi: plenam, et liberam facultatem, et auctoritatem concedimus, et impartimur. § 5. Insuper, quia valde rationi consonum est, ut etiam ii, qui ipsis Monialibus, etiam Tertiariis indigentibus praefatis consanguinitate aliqui sunt coniuncti, aliquod in praemissis subsidium conferant, cum ratio san­ guinis, et debitum caritatis, et honestatis id postulet, singulis locorum Ordi­ na· iis committimus, ut omni eos officio, et diligentia monere, eisque persua­ dere studeant, parentes vero, et fratres, ac alios, ad quos illas, si in saeculo permansissent, dotare pertinebat, vel ad quos bona, et successiones devene­ runt, et qui si eas nuptui tradidissent, multo amplius, quam ingredientibus Monasterium dedissent, qui si eas nunc domi retinerent, vel si ad illo­ rum domos redirent, eas alere tenerentur, quibuscumque viis ipsis benevisis Romani Pontifices 253 inducant, ut Monialibus, etiam Tertiariis praedictis iuxta eorum facultates caritative subveniant, scituri id sibi, etiam ad animarum salutem plurimum profuturum. § 6. Ceterum quod attinet ad Conversas professas, quas praedictus Pius Praedecessor per praedictas literas sub certis conditionibus ibi contentis per­ misit posse manere extra Monasteria pro colligendis eleemosynis, eisdem locorum Ordinariis iniungimus, ut quibus Monasteriis praedictarum Monialium quotidianis laboribus computatis, supradicta, vel alia qualibet ratione de sufficienti subventione, et sustentatione provisum esse cognoverint, easdem Conversas sub eadem clausura cum aliis Monialibus reducant, neque a suis Monasteriis amplius exire permittant. Conversas vero non professas, et pro­ fiteri nolentes, dimisso habitu domum remittant, neque alias in futurum, nisi professionem suo tempore emissuras, atque sub perpetua clausura man­ suras in Monesteria huiusmodi recipi permittatur. Quod autem id. Pius Prae­ decessor statuit, de cetero nullas alias Conversas professas recipi amplius, etiam de consensu suorum Superiorum posse, ita esse intelligendum decla­ ramus, praeter illas Conversas, quae extra Monasterium in domibus conti­ guis degerent. Eleemosynarum vero praedictarum contributionem, et appli­ cationem durare, et valere decernimus, ac suos effectus ad plenum sortiri debere, donec numerus Monialium, etiam Tertiariarum huiusmodi (quem per ipsos locorum Ordinarios, etiam in Monasteriis ab eorum cura, et regimine quomodocumque exemptis, cum illarum Superiorum interventu stabiliri, et ordinari, neque supra illum numerum alias recipi posse, etiam de consensu Superiorum suorum, volumus, et mandamus) ita imminutus fuerit, ut reliquae Moniales, et Tertiariae ex propriis redditibus Monasteriorum ipsorum, vel consuetis eleemosynis se commode sustentare queant: super quo eorumdem Ordinariorum conscientiam oneramus, ita tamen, ut decedentibus singulis ex tribus earumdum Monialium partibus, tertiae quoque earumdem eleemo­ synarum partis distributio, et sic successive in totum extinguatur, atque in pristinum statum sub debitis aut solitis oneribus revertantur, et remaneant. Declaramus praeterea nullis Monialibus, etiam Tertiariis licere habere ostium, per quod ex Monasterio introiri possit ipsarum Monialium Ecclesiam exterio­ rem, in quam saecularibus ad Missas, et divina Officia patere solet accessus, sed omnino muro obstruendum, neque itidem licere Monialibus, etiam Ter­ nariis egredi a ianua Monasterii, quae est pro clausura ipsius Monasterii, etiam ad claudendum aliam ulteriorem ianuam, qua patere solet aditus sae­ cularibus venientibus, vel ad rotam, vel ad crates, seu loca colloquiis destinata, quae vulgo pariatoria vocantur, vel ad pulsandum ipsam ianuam clausurae; quae loca, cum saltem pro causis praedictis patere soleant saecularibus, extra clausuram censeri debent, etiam quo tempore clausa sun1. § 7. Insuper quoscumque dominos, et magistratus temporales in Domino hortamur, monemus, et requirimus, ut ad omnem ipsorum Ordinariorum, aut alienius ipsorum petitionem, vel simplicem requisitionem, illis in praemissis -.sistentes, omnem opportunum favorem, et auxilium praestent, et exhibeant. § 8. Ipsis denique Patriarchis, Archiepiscopis, et aliis locorum Ordina­ riis praecipimus, et mandamus, ut has praesentes nostras literas (quarum 254 Romani Pontifices transumptis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis, e, sigillo personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis eamdem ubique fidem, in iudicio, et extra adhiberi debere volumus, quae ipsis originalibus literis adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae) singuli in sua Civitate, et Dioecesi publicent, ac publicari, easque iuxta earum continentiam, et teno­ rem, una cum praedictis, ac aliis praedicti Pii V, et aliorum Praedecessorum nostrorum literis, et Constitutionibus, et iussionibus pro integra clausune instauratione, custodia, et firmitate editis, inviolabiliter observent, et obser­ vari faciant. § 9. Non obstantibus, etc. (Bull. Rom., tom. 4, III, p. 244-247], 144. Gregorius XIII, const. Cum interdum, ii mart, 1573. Cum interdum contingat Romanum Pontificem aliquas concessiones, ei gratias elargiri, quas postmodum experientia rerum magistra docet in alte­ rius praejudicium resultare, mirum nemini videri debet, si tandem praeiudicio cognito gratiae ipsae sic concessae in melius reformentur, prout et populi devotio exposcit, ac rerum, et temporum qualitate pensata conspicitur in Domino salubriter expedire. § 1. Dudum siquidem fel. rec. Pio Papae V Praedecessori nostro pro parte dilecti loannis Oallo Ordinis Praedicatorum, et Theologiae professoris exposito, quod licet in omnibus fere Conventibus provinciae Hispani.it Ordinis praedicti, solemniter fieri consuevisset processio Sanctissimi Sacra­ menti Corporis Christi die Dominica infra octavam illius festivitatis, idque ab immemorabili consuetudine, propterea quod dicti Ordinis religio, utpote a B. Thoma de Aquino docta peculiarem semper gesserat devotionem erga Sanctissimam Eucharistiam, unde cum magno apparatu, et frequentia populi eadem festivitas a Fratribus Ordinis huiusmodi celebrari solebat. Nihilominus ante aliquot annos aliqui alii partium illarum Religiosi, praesertim in Civitate Salamantina contendebant eisdem die, et hora festivitatem, seu processionem huiusmodi celebrare, populum ad se trahentes, et ornamenta, quae ipsis Fra­ tribus Ordinis huiusmodi concedi solebant conquirentes, unde et populi devotio minuebatur, et aliquando viri timorati videntes religiosos pro huius­ modi rebus inter se contendere, offendebantur, eiusdem loannis supplicatio­ nibus inclinatus eidem Ordini Praedicatorum, ut in omnibus, et singulis Civitatibus, terris, Oppidis, et locis, tam dictae Provinciae, quam extra, et alias ubilibet, in quibus ab immemorabili consuetudine Fratres dicti Ordinis processionem huiusmodi dicta die Dominica infra octavam eiusdem Corporis Christi solemniter celebrari soliti fuerunt, eisdem Fratribus Ordinis Praedi­ catorum dumtaxat, eadem die Dominica solemnem processionem eiusdem Corporis Christi celebrare liceret, ita ut nulli super eo, illos impedire, seu eodem tempore, vel die eamdem processionem facere possent, et deberent, Romani Pontifices ! perpetuo concessit, et induisit, ac aliis praedictis desuper districtius inhibuit, aliaque fecit, prout in dictis literis plenius continetur. § 2. Nos tamen attendentes id non sine divini cultus diminutione esse aliquo modo posse, cum omnes ad unam, et eamdem dumtaxat Ecclesiam confluentes, in ea commode recipi, sicque processioni huiusmodi interesse nequeant, praeter id quod inibi saepe contingit, ut propter populi frequen­ tiam sic confluentem, varia scandala, et iurgia oriantur, et populus ipse spirituali venerationis Sacramenti huiusmodi multiplici fructu privetur. Neque propterea diutius discussa honestum esse censentes, literis praedictis modum aliquem praebere, illarum tenorem, ac si de verbo ad verbum, presentibus insertus foret, pro plene, et sufficienter expresso habentes, Motu proprio non ad alicuius Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed ex mera deliberatione, et certa scientia nostris, universis, et singulis, Clero et Cle­ ricis, ac personis Ecclesiasticis, tam saecularibus, quam quorumvis Ordinum, religionum, et Militiarum Regularibus, ut literis Pii Praedecessoris huiusmodi non obstantibus, liceat ipsis, tam die ipsa Dominica infra octavam Corporis Christi, quam aliis totius octavae praedictae diebus processiones suas cele­ brare, nec super eo iam ab Ordinis Praedicatorum huiusmodi, quam aliis quibuscumque personis, etiam praedictarum, aut quarumvis aliarum literarum, privilegiorum, vel concessionum praetextu, seu alias quomodolibet molestari, inquietari, vel perturbari, nec etiam aliquibus censuris, vel poenis, etiam Ecclesiasticis innodari, seu illas incurrere possint, tenore praesentium concedimus, et permittimus. § 3. Et nihilominus pro potiori praemissorum cautela, literas Pii Prae­ decessoris huiusmodi harum serie penitus, et omnino, quo ad effectum prohi­ bitionis celebrandi pjocessiones huiusmodi cassamus, irritamus, et annuilamus, viribusque, et effectu evacuamus, et tamquam tales minime attendi, vel eisdem Fratribus Praedicatoribus suffragari posse volumus. § 4. Districtius inhibentes eisdem Fratribus Ordinis Praedicatorum, et quibusvis aliis personis cuiuscumque dignitatis, status, gradus, ordinis, vel conditionis fuerint, in virtute sanctae obedientiae, ac sub excommunicationis maioris latae sententiae, necnon suspensionis, et interdicti, aliisque arbitrio nostro moderandis, infligendis, et imponendis poenis, ne contra praesentium literanim tenorem venire, aut suprascriptos, vel quoscumque alios, quorum interest, intererit, aut interesse poterit quomodolibet in futurum, quo minus praemissa libere fieri possint, per se, vel alium, seu alios publice vel occulte, directe vel indirecte, tacite vel expresse, quovis quaesito colore vel ingenio, impedire audeant, vel praesumant. § 5. Decernentes quoque praesentes literas nullo umquam tempore de sub-eptionis, aut obreptionis vitio, aut intentionis nostrae, vel quopiam alio defectu, etiam ex eo quod intéressé habentes vocati non fuerint, notari, impugnari, invalidari, ad terminos iuris reduci nullatenus posse, minusque sub quibusvis similium, vel dissimilium gratiarum revocationis compre­ hendi, sed semper ab illis exceptas, et quoties illae emanabunt, toties in pristinum statum restitutas, et de novo concessas esse. [Bull. Rom., tom. 4, 111, p. 252-2541. BIBLIOTHECA I 255 25ό Romani Pontifices 145. Gregorius XIII, const. Officii nostri, 6 aug. 1574. Officii nostri partes sedulo praestare tenemur, ut dubia, quae variis doctorum opinionibus hinc inde diversa sentientibus agitantur, et ad iurisdi * ctionem Sanctissimi Officii Inquisitionis haereticae pravitatis pertinent, nostrae declarationis oraculo (prout ratio ipsa suadere videtur) dilucidentur, ut nulla cuiquam dubitandi occasio in posterum relinquatur. § 1. Ad aures nostras siquidem nuper pervenit multos esse, qui dubi­ tent, an contra cos, qui in sacro Presbyteratus ordine non constituti, Missas celebrare, confessiones, ac absolutionem impartiri, ausi fuerint, per officium Sanctissimae Inquisitionis haereticae pravitatis, in Hispaniarum Regnis insti­ tutum, et illius Inquisitores procedendum, vel etiam animadvertendum sit, ac hi, qui talia patraverint, per Inquisitores praedictos puniri debeant. Nam etsi multorum sententia affirmetur, praedictum delictum ab Inquisitoribus plectendum esse, hisce praesertim temporibus, quibus haeretici temere audent proferre, vel saeculares eorum Sacramentorum ministros esse posse, non desunt tamen hi, qui contrariae adhaerent opinioni, unde plerumque per eorumdem Regnorum Inquisitores diversa feruntur in huiusmodi causis suf­ fragia. § 2. Nos itaque, ut omnis difficultas, dubitatioque tollatur, animadver­ tentes, eos, qui Presbyteratus ordine non sunt insigniti, et se in admini­ strandis dictis Sacramentis ingerunt, facto catholicam veritatem impugnare, quae solos Presbyteros ministros eorumdem Sacramentorum constituendo, illis dumtaxat, quibus eadem munera congruere existimavit, committi voluit, eorum qui in Presbyteratus ordine non constituti Missas celebrant, ac con­ fessiones, ut praefetur, audiunt, cognitionem, et punitionem, etiam ad Inqui­ sitionis officium, et Inquisitores ante dictos pertinere, ita ut huiusmodi delicti ratione adversus eos inquirere, procedere, ac culpabiles repertos punire, offi­ cium, et Inquisitores praedicti valeant, Apostolica auctoritate praesentium tenore perpetuo declaramus, et definimus. § 3. Et ita ab omnibus, et singulis Ordinariis, et delegatis iudicibus, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi, et interpretandi facul­ tate, iudicari, et definiri debere, irritum quoque et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari, decernimus. § 4. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 4, ill, p. 281]. Romani Pontifices 257 146. Gregorius XIII, const. Sanctissimus, a. 1575, Professio fidei Graecis praescr. Sanctissimus Dominus Noster Dominus Gregorius, etc. Ego N. firma fide credo, et profiteor omnia et singula, quae continentur in Symbolo fidei, quo Sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet. § 1. Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem Coeli, et Terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum lesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine: Deum verum de Deo vero. Genitum non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in coelum ; sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos; cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem: qui ex Patre, Filioque procedit. Qui cum Patre ct Filio simul adoratur, et conglorificatur: qui loquutus est per Prophetas. Et Unam, Sanctam, Catholicam, et Aposto­ licam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi. Arnen. § 2. Credo etiam, suscipio, atque profiteor ea omnia, quae sacra oecumenica Synodus Florentina super unione Occidentalis, et Orientalis Eccle­ siae definivit et declaravit, videlicet, quod Spiritus Sanctus a Patre, et Filio aeternaliter est, et essentiam suam, suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque aeternaliter, tamquam ab uno principio, et unica Spiratione procedit. Cum id quod Sancti Doctores, et Patres dicunt, ex Patre per Filium procedere Spiritum Sanctum, ad hanc intelligcntiam tendat, ul per hoc significetur Filium quoque esse, secundum Graecos quidem, causam, secundum Latinos vero, principium subsistentiae Spiritus Sancti, sicut et Patrem. Cumque omnia quae Patris sunt, ipse Pater unigenito Filio suo gignendo dederit, praeter esse Patrem; hoc ipsum quod Spiritus Sanctus procedit ex Filio, ipse Filius a Patre aeternaliter habet, a quo aeternaliter etiam genitus est. Illamque verborum illorum, Filioque explicationem, veri­ tatis declarandae gratia, ct imminente tunc necessitate, licite ac rationabiliter Symbolo fuisse appositam. § 3. Item in azymo, sive fermentato pane triticeo corpus Christi vera citer coniici. Saccrdotesquc in altero ipsum Domini corpus conficere debere, unumquemque scilicet iuxta suae Ecclesiae, sive Occidentalis, sive Orientalis consuetudinem. § 4. Item si vere poenitentes in Dei caritate decesserint, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis satisfecerint, et omissis, eorum animas 258 Romani Pontifices poenis Purgatorii post mortem purgari, et ut a poenis huiusmodi releventur, prodesse eis fidelium vivorum.suffragia, Missarum scilicet sacrificia, oratione , et eleemosynas, et alia pietatis officia, quae a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt secundum Ecclesiae instituta. Iliorumque animas, qui post Baptisma susceptum, nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quae post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exutae corporibus, prout superius dictum est, sunt purgatae, in coelum moi recipi, et intueri clare ipsum Deum trinum et unum sicuti est, meritorum tamen diversitate alium alio perfectius; illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato, vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas. § 5. Item Sanctam Apostolicam S^em, et Romanum Pontificem in uni­ versum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri Principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput, et omnium Christianorum patrem ac doctorem existere, et ipsi in Beato Petro pascendi, regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro lesu Christo plenam potestatem traditam esse, quem­ admodum etiam in actis oecumenicorum Conciliorum, et in sacris Canoni­ bus continetur. § 6. Insuper profiteor, ac recipio alia omnia, quae ex decretis sacrae oecumenicae Generalis Synodi Tridentinae, sacrosancta Romana, et Aposto­ lica Ecclesia, etiam ultra contenta in supradicto fidei Symbolo, profitenda ac recipienda proposuit, atque praescripsit, ut sequitur. § 7. Apostolicas et Ecclesiasticas traditiones, reliquasque eiusdem Eccle­ siae observationes, et Constitutiones firmissime admitto et amplector. § 8. Item Sacram Scripturam iuxta eum sensum, quem tenuit et tenet Sancta Mater Ecclesia, cuius est iudL_re de vero sensu, et interpretatione sacrarum scripturarum, admitto, nec eam umquam nisi iuxta unanimem con­ sensum Patrum accipiam, et interpretabor. § 9. Profiteor quoque septem esse vere et proprie sacramenta novae legis a lesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis necessaria, scilicet Baptismum, Confirma­ tionem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam unctionem, Ordinem, et Matri­ monium: iliaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem, et Ordinem, sine Sacrilegio reiterari non posse. § 10. Receptos quoque et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus, in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione, recipio, et admitto. § 11. Omnia et singula, quae de peccato Originali, et de lustificatione in Sacrosancta Tridentina Synodo definita, et declarata fuerunt, amplector, et recipio. § 12. Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium, et propithtorium Sacrificium pro vivis, et defunctis, atque in sanctissimo Euchari­ stiae Sacramento esse vere, realiter, et substantialiter Corpus, et Sanguinem, una cum anima, et divinitate D. N. lesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in Corpus, et totius substantiae vini in Sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia Transsubstantiationem appellat. Romani Pontifices 259 § 13. Fateor etiam sub altera tantum specie, totum atque integrum Chri­ stum, venimque Sacramentum sumi. § 14. Constanter teneo Purgatorium esse, animasque ibi detentas fide­ lium suffragiis iuvari. Similiter, et Sanctos una cum Christo regnantes, vene­ randos atque invocandos esse, eosque Orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas. § 15. Firmissime assero imagines Christi, ac Deiparae semper Virginis, necnon aliorum Sanctorum habendas, ct retinendas esse, atque eis debitum honorem, ac venerationem impartiendam. § 16. Indulgentiarum etiam potestatem, a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo. § 17. Sanctam Catholicam et Apostolicam Romanam Ecclesiam, omnium Ecclesiarum Matrem, et Magistram agnosco, Romanoque Pontifici, Beati Petri Apost. Principis successori, ac lesu Christi Vicario veram obedientiam spondeo, ac iuro. § IS. Cetera item omnia a sacris Canonibus, et Oecumenicis Conciliis ac praecipue a Sacrosancta Tridentina Synodo tradita, definita, et declarata indubitanter recipio atque profiteor, simulque contraria omnia, et schismata, atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas, et reiectas, et anathema­ tizatas, ego pariter damno, reiicio, anathematizo, et abiuro. § 19. Hanc veram Catholicam Fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor, et veraciter teneo, eamdem inte­ gram, et inviolatam usque ad extremum vitae spiritum constantissime, Deo adiuvante, retinere, et confiteri, atque a meis subditis, vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri et praedicari, quantum in me erit, curaturum, Ego idem N. Spondeo. § 20. Voveo, ac iuro: Sic me Deus adiuvet; et haec Sancta Dei Evangelia. [Bull. Rom., torn. 4, 111, p. 311, 312]. * 147. Gregorius XIII, const. Ubi gratiae, 13 iun. 1575. Ubi gratiae, et indulta ab hac Sede concessa, successu temporis incom­ modum afferre noscuntur, expedit illa salubri praesidentis consilio sub­ moveri. § 1. Proinde Sanctimonialium quieti, et tranquillitati consulere, ac om­ nia quae illas a spiritualium rerum cogitatione, et exercitio avocant, impe­ dimenta tollere, pcriculaque, et scandala ab eis removere cupientes, aucto­ ritate praesentium revocamus, et abolemus omnes, et quascumque licentias, ac facultates ingrediendi Monasteria, Domos, et loca Monialium, ac etiam virorum quorumvis Ordinum, quibusvis, etiam Comitissis, Marchionissis, Ducissis, et aliis cuiuscumque status, et conudionis mulieribus, ac etiam omnes, et quascumque licentias ingrediendi Monasteria, Domos, et loca ipsarum San- 260 Romani Pontifices ctimonialium, quibuscumque viris, etiam eiusdem status, et dignitatis, tam a Praedecessoribus nostris, quam etiam a Nobis, et Sedis Apostolicae Legatis, aut aliis ex quibusvis quantumcumque urgentibus causis sub quibuscumque tenoribus, et etiam derogatoriarum derogatoriis, revocatorum restitutoriis, aliisque efficacioribus clausulis, irritantibusque, et aliis decretis, etiam Motu proprio, et ex certa scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, atque ad imperatoris, Regum, Reginarum, aliorumve Principum contemplationem, vel supplicationem concessas, confirmatas, et etiam iteratis vicibus renovatas. Cassamusque, et annullamus literas desuper confectas, et processus habitos per easdem. § 2. Inhibentes eisdem, qui illas obtinuerunt, sub excommunicationis poena ipso facto incurrenda, super qua a nemine nisi a Romano Pontifice (praeterquam in mortis articulo) absolutionis beneficium possit impetrari, ne ipsarum licentiarum praetextu Monasteria huiusmodi quovis modo ingredi audeant. § 3. Abbatissis vero necnon Abbatibus, Conventibus ac aliis Monaste­ riorum utriusque sexus superioribus, et personis quocumque nomine vocen­ tur, districte praecipimus sub eadem excommunicationis poena, necnon pri­ vationis dignitatum, beneficiorum, et officiorum suorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ne in Monasteria, Domos, et loca sua, quemquam praetextu huiusmodi licentiarum, et facultatum ingredi faciant, vel permittant. § 4. Quin etiam sub eisdem poenis ipso facto incurrendis prohibemus, atque interdicimus omnibus, et quibuscumque personis Ecclesiasticis, et sae­ cularibus, ac etiam Ordinum quorumcumque, etiam Mendicantium Regula­ ribus, ne praetextu licentiarum ab Episcopis, vel Superioribus, quibus illas concedendi in casibus necessariis tantum ex decreto Concilii Tridentini tri­ buitur, ne Monasteria ipsa Monialium pro libito, sed necessitatibus urgen­ tibus dumtaxat ingredi, neve Moniales sub eisdem poenis illos aliter admit­ tere praesumant. § 5. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 4, ill, p. 298, 299]. 148. Gregorius XIII, const. Dubiis, 23 dec. 1581. Dubiis, quae emergunt, declarationis remedium expedit adhibere. Cum igitur super eo quod optima primum ratione Concilium sanxit Tridcntinum,1 deinde in Constitutione tel. rec. Pii Papae V Praedecessoris nostri nonis luiii, Pontificatus sui Anno tertio, atque item nostra Idibus lunii, Pontifi­ catus nostri Anno quarto editis,2 fuit provisum, ne cui in posterum, nisi in * Sess. XXV, de regularibus, c. 5. ’ Ci. N. 147. Romani Pontifices 261 casibus necessariis septa Monasteriorum Monialium ingrediendi concederetur licentia, a nonnullis dubitatum fuisse sciamus circa personas, quae alterius ad id licentia non indigent, sed sui auctoritate officii nituntur, an liceat eis pro libito suae voluntatis huiusmodi septa ingredi, vel potius servare debeant ipsi quoque regulam a Concilio praescriptam. § 1. Nos omnem haesitationis materiam tollere, et viam scandalis prae­ cidere, ac Sanctimonialium quieti consulere volentes, harum tenore aucto­ ritate Apostolica declaramus, Praelatos omnes, tam saeculares, quam regu­ lares, quibus cura et regimen Monasteriorum Monialium quovis modo incum­ bit, facultate sibi ex officio attributa ingrediendi Monasteria praedicta ita demum uti posse, si id faciant in casibus necessariis, et a paucis, iisque senioribus, ac religiosis personis comitati. Quocirca universos et singulos Episcopali, seu maiori, ac etiam Cardinalatus dignitate praeditos, necnon quorumvis Ordinum Abbates, Priores, Ministros, et alios quoscumque Supe­ riores regulares serio monemus, ut facultate huiusmodi, qui eam habent, prae­ terquam in casibus, ut praefertur, necessariis ncutiquam utantur. § 2. Quod si contrafecerint, eadem auctoritate Apostolica statuimus» atque decernimus, qui Pontificalis dignitatis fuerint, eos pro prima vice, qua contrafecerint, ingressu Ecclesiae interdictos, pro secunda a munere Pontifi­ cali, et a divinis suspensos, ac deinceps ipso facto absque alia declaratione «communicatos existere, regulares vero omni officio, ac ministerio privatos «communicationi subiacere. § 3. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 4, III, p. 299, 300]. Λ 149. Gregorius XIII, const. Ad tollendum, 5 dec. 1582. Ad tollendum detestabilem Duellorum usum, Concilium Tridentinum, «communicationem, ct alias gravissimas poenas in concedentes locum ad .Monomachiam, ac pariter in pugnantes, necnon Patrinos, consulentes, sua­ dentes, et spectatores salubriter quidem decrevit : 1 sed crescente hominum malitia facinorosi non desunt, qui quod publice prohibitum est, privatim «equi non dubitent, dum se poenas praedictas hoc modo eludere posse arbitrantur. § 1. Nos ad haec coercenda plenius evidentiusque providendum esse rati, considerantesque, Duellum privatum non minus cruentum, ct animae, et cor­ pori noxium esse, quam quod publice perpetratur, auctoritate Apostolica statuimus, omnes illos, qui cx condicto statuto tempore, et in loco convento Monomachiam commiserint, etiam si nulli Pafrini, sociique ad id vocati fue­ rint, nec loci securitas habita, nullaeve provocatoriae literae, aut denunciationis chartulae praecesserint, censuris, ct poenis omnibus a dicto Concilio ' Sess. XXV, de rcf., c. 19. 262 Romani Pontifices propositis teneri, perinde ac si publico, et consueto abusu singulare certamen inivissent. Volentes etiam locorum Dominos, si certamen ex condicto huius­ modi permiserint, aut quantum in se fuerit, non prohibuerint, omnesquc illud fieri mandantes, instigantes, auxilium, consilium, vel favorem dantes, equos, anna, pecuniam, commeatum, et alia subsidia scienter subministran tes, aut ex composito spectatores, vel socios quovis modo sese praebentes, eisdem censuris, et poenis subiacere, etiam si illi, qui ad locum destinatum pugnaturi accesserunt, impediti pugnam non commiserint, si per se ipsos non steterit, quo minus illa committatur. § 2. Non obstantibus privilegiis, immunitatibus, et exemptionibus, ceterisque contrariis quibuscumque. § 3. Constitutionibus tamen, et aliis sanctionibus Apostolicis hac de rt disponentibus in suo robore duraturis. [Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 19, 20]. 150. Gregorius XIII, const. Quanto fructuosius, i febr. 1583, Quanto fructuosius in colenda Domini Vinea exercet veneranda lesu Societas, dignisque aeterna mercede operariis abundare conatur, tanto pro­ pensius contendimus eam, religiosamque subinde, quam instituit prolem, unde tota Respublica Christiana ubique sublevatur, prosequi, et confovere, simulque omnia removere, quibus et spiritualis ipsorum profectus retardari, et charitatis fervor, qui ab eisdem in regeneratas pretioso Domini nostri lesu Christi Sanguine animas se diffundit, alicubi frigescere, aut in lubricum defluere posset. § 1. Cum enim sicuti iuxta dictae Societatis constitutiones, et laudabile institutum a felicis recordationis Paulo Tertio, et Iulio etiam Tertio confirma­ tum, ac etiam a Paulo Quarto Rom. Pont. Praedecessoribus nostris diligen­ tissime examinatum, et a Concilio Tridentino commendatum Societas ipsa non solum professis, et Novitiis, sicuti et reliqui Regulares Ordines constet, sed varii in eadem Societate religiosarum personarum gradus sint, in quibus singulis iuxta commissi cuique a magno Patre-familias talenti mensuram, et praepositorum suorum directionem altissimo famulantur, sicut enim finis dictae Societatis est, Fidei propagatio, et defensio, animarumque in vita, et Doctrina Christiana progressus, ita etiam gratiae eius vocationis proprium est, diversa loca ex Rom. Pontificis, ac Praepositi Generalis eiusdem Socie­ tatis directione peragrare, vitamque in quavis mundi parte agere, ubi labo­ riosa eorum opera, et industria fructuosa copiosiores salvandarum animarum proventus ad Dei Aeterni gloriam consequi posse sperant, ad quem finem Spiritus Sanctus qui bonae memoriae Ignatium Loyolam ipsius Societatis Institutorem, eiusque socios excitavit, media etiam praeclara, maximeque opoortuna huius Sedis ministerio eis tribuit, atque confirmavit, publicarum scilicet praedicationum Verbi Dei ministerii cuiuscumque spiritualium exer­ Roman i Pontifices 263 citiorum, et charitatis operum, poenitentiae, et Eucharistiae Sacramentorum administrationis, ac frequentis usus, ad quae pro dignitate exequenda, et ad difficultates superandas, subeundaque pericula, quibus dictae Societatis Reli­ giosi in huiusmodi excursionibus, et ministeriis exponuntur, cum haec magnum, tum virtutis, tum devotionis praesidium postulent, statutum est, ut, et Novitii in Societate praedicta per biennii spatium probentur, et qui expleto Novitiatu literis operam dederint, illarum studiis absolutis tertium etiam annum pro­ bationis in humilitatis exercitiis expendant, ut si qua in re, vel huius virtutis amor, vel pietas, ac devotionis fervor, per literarum occupationem distra­ ctus intepuerit, per earumdem virtutum frequentiorem exercitationem, et divinae gratiae ardentiorem invocationem restauretur; qui enim professionem emittere debent, eos vocatio haec viros in vitae puritate, ac literis conspi­ cuos, diuturnisque, et diligentissimis experimentis probatos, eosque Sacer­ dotes, et in Verbi Dei, ac Sacramentorum administratione diu multumque versatos exigit, ut et Constitutionibus dictae Societatis, et a Summis Ponti­ ficibus est decretum. § 2. Sed neque omnes ad eamdem professionem idonei esse possunt, neque qui temporis progressu futuri sunt, tales evadere, aut cognosci sine longa exercitatione atque experimento, quapropter Societatis Corpus in sua membra, ordinem, et gradus idem Ignatius divino instinctu, ita duxit dispo­ nendum, ut biennio Novitiatus absoluto, omnes qui in Societate perseverare voluerint, tria vota substantialia quidem Paupertatis, Castitatis, et Obedien­ tiae, simplicia tamen emittere debeant, ac Novitii esse desinant; quibus votis emissis in Corpus eiusdem Societatis cooptati, et quantum ex parte ipsorum perpetuo obligati remanent. Quod si iniussi discedant, apostasiae notam, et excommunicationis, ac alias, quibus ipsi professi subiacent, poenas incurrant, quamvis rationabili ex causa, iuxta constitutiones easdem ab ipso Praeposito Generali dimitti, et votis huiusmodi liberari possint: quare omnia ipsis primo ingressu per aliquot dies in separata habitatione constitutis, ante quam ad aliorum Novitiorum communem convictum admittantur in ipsius Societatis privilegiis, constitutionibus, et Regulis consideranda traduntur. § 3. Biennio itaque Novitiatus completo, et emissis votis simplicibus una esi omnibus omnino vivendi, et obediendi ratio, debentque omnes in com­ muni vivere, ac in omnibus obedire, non secus ii, qui professionem non emiserunt, quam professi, quod vero paupertatem attinet, quamvis bonorum suorum ius, atque dominium iustas ob causas pro superiorum arbitratu, ad tempus retinere valeant, ut in pios usus, iuxta evangelicum consilium distri­ buant, in illorum tamen usu religiosam paupertatem servent, nec ulla re tamquam propria, et sine superioris facultate uti possunt; peractis igitur huiusmodi probationibus, et experimentis cum dictae Societati fuerit per ea in Domino satisfactum, quos idem Praepositus Generalis idoneos iudicat, eos vel ad professionem per vota solemnia, vel ad gradus coadiutomm for­ matorum spiritualium, si Sacerdotes, vel temporalium, si laici sint, per vota eadem publice emissa quamvis non solemnia iuxta Constitutiones admittit. Quibus emissis eo ipso nihil omnino proprii amplius, vel domi, vel foris habere possunt, fiuntque incapaces cuiusvis haereditariae successionis, nec 204 Romani Pontifices propter emissa huiusmodi vota publica, aut per mortem ab intestato in ille rum, sicuti nec in professorum bonis Domus ulla, aut Ecclesia, vel Colle­ gium dictae Societatis succedere potest. Et licet cos, qui post biennium Novitiatus emensum dicta tria vota simplicia sicuti ab hac Sede probata sunt emittentes, et extra Novitiorum numerum habiti, ac in Corpus ipsius Socie­ tatis cooptati, illiusque meritorum, et privilegiorum non secus, atque ipsi pro­ fessi, ex praedictae Sedis dispositione participes effecti, quique quantum in eis est, et professionem emittere parati, si ipse Praepositus Generalis prae­ dictae Societatis instituto congruere iudicaverit, et in perpetuo Dei servitio consecrati, et sua sorte, prout illorum laudabile institutum exigit, contenti, ac denique excommunicationis, et aliis apostatarum poenis subiecti sunt, vere et proprie religiosos esse. § 4. Compertum sit; nonnullorum tamen animos, qui pii alioqui, et utiles operarii existunt, solicitari, et affligi interdum contingit, quasi non sint reli­ giosi, eo quod non sint professi... § 5. Ad haec dictam Societatem firmo declarationis nostrae praesidio communire volentes, statuimus, ac etiam decernimus, non modo eos, qui in Coadiutorum formatorum, sive temporalium, sive spiritualium gradus, et ministeria admittuntur, sed etiam alios omnes, et quoscumque, qui in ipsi Societate admissi biennio probationis a quoquam peracto tria vota praedicta, tametsi simplicia emiserint, emittentque in futurum, vere, et proprie Reli­ giosos fuisse, et esse, et ubique semper, et ab omnibus censeri, et nominari debere, ac si in professorum praedictorum numerum adscript! fuissent; praecipimusque, et interdicimus, ne quisquam scrupulum de hoc neutiquam iniicere, neque illud in controversiam, dubium, vel suspicionem ponere audeat quoquo modo. [Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 23-25], 151. Gregorius ΧΙΠ, const. Exposcit, 15 iul. 1583. Exposcit Pastoralis officii munus, cui disponente Domino praesidemus, ut ad ea sollicite intendamus, per quae discordiarum, et litium, ac contro­ versiarum quarumlibet, praesertim inter personas Ecclesiasticas materia tol­ latur. § 1. Sane Nobis nuper innotuit, quod in multis Civitatibus, et Dioece­ sibus diversarum Mundi partium nonnullae lites, causae, et controversiae inter Fratres Mendicantes, aliae etiam similes lites, et controversiae inter Confratres Confraternitatum Christifidelium, super praecedentia vel iure praece­ dendi, ortae iam sint, et oriri facile possint. §2. Nos considerantes lites, causas, et controversias huiusmodi in Ecclesia, praesertim inter religiosas personas, quae relictis mundi vanitatibus famu­ latum, et votum suum in humilitatis spiritu Domino, ct Deo nostro, qui se pro nobis usque adeo humiliavit, ut formam servi acciperet, exhibere, et Romani Pontifices 265 persolvere profitentur, non modicam illi praeclarae, Deoque praecipue dile­ ctae virtuti, quae est humilitas, labem infundere, populoque scandalum gene­ rare, ac propterea illas omni ratione submovendas, publicaeque Religionis tranquillitati, ac Ministrorum Ecclesiasticorum reconciliationi, et mutuae dile­ ctioni quamprimum consulendum esse rati, ac supremam huic negocio manum apponere volentes, necnon causas, lites, seu controversias huiusmodi ubilibet, et coram quibusvis ludicibus motas, et in quibusvis instantiis indecisas pen­ dentes ab eisdem ludicibus harum serie ad Nos advocantes, illasque penitus atinguentes, eisdemque Fratribus Mendicantibus, ac Confratribus super prae­ missis perpetuum silentium imponentes. § 3. De Nobis attributae potestatis plenitudine volumus, et Apostolica auctoritate decernimus, quod quicumque ex dictis Fratribus Mendicantibus inter se de praecedentia huiusmodi contendentibus, aut Confratribus Confraternitatum praedictarum, inter quos lites, et causae praemissorum occasione ortae iam sint, seu oriri contigerit in futurum, qui in quasi possessione prae­ cedentiae ac iuris praecedendi sunt, ii, (quibuscumque reclamationibus, pro­ testationibus, appellationibus, et aliis subterfugiis prorsus remotis, et cessan­ tibus, et postpositis) in processionibus tam publicis quam privatis praecedere debeant. Quando vero non probetur, aut non constet de quasi possessione praecedentiae huiusmodi, inter Fratres quidem Mendicantes, ii, qui antiquio­ res in loco controversiae, inter Confratres vero inter se litigantes, ii, qui prius saccis usi sunt, in processionibus tam publicis quam privatis praecedere debeant, ita ut si contigerit nova Monasteria, aut domus alicuius Ordinis Mendicantium in loco, in quo alterius Ordinis ex dictis Mendicantibus Mona­ steria aut domus prius erecta, et instituta sint, ille Ordo, qui prius Mona­ sterium, seu domum in loco habuerit, praecedat. § 4. Praeterea quia inter praedictos Ordines plerumque alia in proces­ sionibus, et alia in Conciliis Generalibus, et aliis actibus publicis sive pri­ vatis, ratio circa modum praecedendi servatur, nolumus per praesentes prae­ rogativis dictorum Ordinum, quoad praecedentias huiusmodi, quae propriis Ordinibus, praeterquam in processionibus praedictis debentur, aut Fratribus Capuccinis nuncupatis, qui in processionibus publicis sub Conventualium Sancti Francisci, aut Minorum de Observantia Fratrum nuncupatorum, Cruce, ut solent, incedere possint, aliquod praciudicium generari. § 5. Sicqne, etc. [Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 38J. 152. Gregorius XIII, const. Humano vix iudicio, 5 ian. 1584. Humano vix iudicio ita bene quicquam, et providenter sanciri potest, quin usus saepe aperiat, doccatque id, quod salubre fore credebatur, minus experiendo prodesse, quod in illis Constitutionibus, quas ad prohibendas simulatas, occultasve beneficiorum Ecclesiasticorum resignationes divers Romani Pontifices 266 Romani Pontifices multifariam ediderunt, et fel. rec. Pius Papa V, Praede­ cessor noster novissime promulgavit,1 cognoscimus accidisse. § 1. Nos hoc malum, prout occasio necessitasque postulat, coercere volentes statuimus, ut posthac omnes, et quaecumque resignationes, etiam causa permutationis, ac commendaram, et etiam literis Apostolicis non con­ fectis, et possessione non habita, necnon litis, et iurium quorumcumque con­ cessiones, et retrocessiones, quae deinceps de quibuscumque beneficiis eccle­ siasticis, in nostris, seu Romani Pontificis pro tempore existentis manibus, ac etiam coram Notario publico, et testibus fient, et a Nobis, vel illo, seu nostro, vel illius mandato admittentur, et super eis provisiones, et quaecum­ que aliae dispositiones, sive temporales, sive perpetuae, aut ad hoc mandata Apostolica, sub quacumque forma, et quibuscumque etiam S. R. E Cardi­ nalibus, ac piis locis quocumque privilegio suffultis facta publicari debeant cum literis Apostolicis desuper confectis, intra sex menses, si beneficium citra montes fuerit, ultra vero intra novem a data concessionis gratiae, non autem a die praestiti super ea consensus numerandos, etiam si postea con­ cessio gratiae huiusmodi ex quavis causa, diversisque subsequentibus datis, ac quotiescumque, et quovis modo reformata, et valida reddita fuerit, pluresque, et quotquot in alium, vel alios cessiones, ac etiam in ipsummet primum resignantem, vel cedentem, retrocessiones termino praedicto nondum elapso intercesserint, ita ut unicus dumtaxat terminus omnibus his succes­ sivis cessionibus, ac retrocessionibus decurrat, ut qui postremus gratiam habuerit, publicationem huiusmodi facere, ceteraque omnia hic praescripta intra eumdem terminum praestare teneatur. § 2. Ipsa autem publicatio in Cathedrali, et in beneficii Ecclesia, vel Ecclesiis, si in pluribus illud sit, fiat ubique, dum frequens populus ad Mis­ sarum solemnia convenerit, palam omnibus literae Apostolicae praedictae, earumve transumptum authenticum exhibeatur claraque, et intelligili voce resignatio, seu cessio huiusmodi, ac beneficii qualitas, invocatio, nominaque, et cognomina resignantis, seu cedentis, ac illius in cuius favorem gratia huius­ modi facta est, pronuncientur, ita ut haec omnia possint ad notitiam omnium ibi existentium verisimiliter pervenire, scriptoque de his omnibus exemplo collate valvis dictarum Ecclesiarum affixum relinquatur. Si vero Ecclesia bene­ ficii ruralis sit, aut populo, conventuque careat, eo casu in Parochiali, intra cuius Parochiae limites beneficium ipsum consistit, et in Cathedrali Ecclesia, vel si locus bello, seu peste, aliisve manifestis periculis subiaceat, tunc in proxima parochiali, ac etiam in Cathedrali Ecclesia, vel si aditus ad illas, aut utramvis minime sit securus, in alia Cathedrali, vel Parochiali viciniori periculorum immuni publicatio huiusmodi peragatur. § 3. Is quoque in quem disponi, vel mandari de beneficio etiam litigioso, vel accedente non possesso, sub quacumque forma contigerit, possessionem beneficii intra dictum tempus vigore literarum Apostolicarum desuper confe­ ctarum, nec alias apprehendere debeat, et si propter litem aut aliud legitimum impedimentum nequiverit, saltem litcras Apostolicas cum earum publicatione. 1 Cf. N. 130, 131. Romani Pontifices 267 si tunc facta erit, ludici, seu executori illarum, vel aliis, ad quos pertinet, per se, vel procuratorem suum legitimum intra idem tempus praesentare, et apud illum, vel illos pro ipsarum literarum executione instare.· et possessio­ nem huiusmodi instanter petere teneatur. § 4. Ceterum modus, et forma hic tradita, semper, et ubique debeat observari, nec alia, vel aequipollens ullo modo admitti in omnibus huiusmodi resignationibus, cessionibus, et retrocessionibus, de quibuscumque Ecclesiis, Monasteriis, Prioratibus, tam virorum quam mulierum, dignitatibus, officiis, et beneficiis ecclesiasticis, saecularibus, et .quorumvis Ordinum, etiam mili­ tiarum regularibus, etiam electivis, et manualibus, ac etiam de iure patro­ natus laicorum illustrium, et alias quomodocumque existentibus, sive pacificis, sive in petitorio, sive in possessorio litigiosis, etiam de quibus in Consistorio nostro disponi consuevit, seu debet, quae posthac ex quacumque causa fient, et per Nos ac praedictos Successores, extra tamen dictum Consistorium admittentur, etiam cum reservationibus nominis, tituli, administrationis, pos­ sessionis, fructuum, etiam omnium, ac rerum, et iurium quorumcumque. Ad praedictorum tamen observationem eum, in quem iuris fit cessio beneficii, quod tempore cessionis huiusmodi, et ante illam vigore literarum Apostolicarum, ut supra, si ad id tenebatur, publicatarum realiter possidebat, nolumus obligari. § 5. Quod si quicquam praedictorum omnium omissum fuerit, dictis terminis, ut cuique praescripti sunt, elapsis, omnes dispositiones, et gratiae resignatorum, et cessorum beneficiorum, aut iurium huiusmodi, cum omnibus inde secutis, sive de pacificis, sive dc litigiosis, sint irritae, et inanes, nullaque alia gratia super huiusmodi beneficio, sive iure cesso, iis quibus concessa fuerit suffragetur, sed ipsi tales inhabiles, et incapaces sint ad huiusmodi beneficia sic resignata, et cessa, quandocumque obtinenda, iliaque sive iura ab ipsa statim prima resignatione seu cessione, etiamsi illae alias nullae, et invalidae essent, vacavisse, et vacare censeantur eo ipso, nec resignantibus, seu cedentibus, si postea in sua possessione remanent, constitutiones de annali, et triennali possessione, nec praesumptae, aut tacitae retrocessiones, etiam propter diuturnam continuatae possessionis huiusmodi tolerantiam, nec omnino aliud ius, vel beneficium ullo tempore suffragetur, sed ipsa beneficia, sive iura sic a principio vacantia, a Sede Apostolica praedicta dumtaxat impe­ trari valeant, ac concedi. Illorum vero impetrationes, vel etiam Motu proprio concessiones, quibuscumque derogationibus suffultae numquam sub clau­ sulis generalibus, aut vacationum modis conditionalibus, vel implicitis com­ prehendantur, sed specialiter, et expresse ob non servatam praesentis Con­ stitutionis formam, ac cum declaratione nominum, et cognominum resignantis, seu cedentis, ct gratiam habentis dispositive, et non conditionaliter fieri omnino debeant, et quicumque sic impetrans, aut gratiam, etiam Motu simili habens praefinitum cuique casui tempus praedictum a data concessionis gratiae sibi ictae huiusmodi, ea omnia quae cadens a iure praedicto debebat, praestare teneatur, et si pluribus gratiam huiusmodi fieri contigerit, is prae omnibus obtineat, qui primus publicationem suae impetrationis fecerit, et possessionem adeptus fuerit, aut petierit, omniaque requisita praedicta adimpleverit, quamvis 208 Romani Pontifices in data sit postremus, et possessio ab alio in publicando negligentiore prius apprehensa fuerit, vel petita. Rcservationibus omnibus nominis, administritionis, fructuum etiam omnium, ac pensionum, et aliarum rerum quarum­ cumque, necnon facultatibus, induitis, et aliis concessionibus, tam ipsis resi­ gnantibus, seu cedentibus, qui tamen possessionem ab initio re ipsa dimiserint, quam aliis, ex huiusmodi resignationibus, seu cessionibus a Sede Apostolica factis nihilominus validis, plenumque effectum sortituris. § 6. Sed ne in beneficiis super possessione, vel proprietate litigiosis litis prosecutio turbari valeat, vel differri, in causis huiusmodi contra cedentem ad ulteriora, etiam ad sententiam definitivam, et rem iudicatam, ac illius exeeutionem quousque ille, qui gratiam ex resignatione, seu cessione, aut ex omissa forma publicationis huiusmodi obtinuit, ad causam, per se, vel pro curatorem legitimum accesserit, litemque huiusmodi susceperit, eodem modo, et ordine procedi possit, quo potuisset legitime, si cessio huiusmodi facta non fuisset, ac quicquid interim sic procedendo decretum, et expeditum fuerit, sive cum cedente, sive contra eum, etiam postquam ipse, vel quivis alius incumbentia sibi secundum praedicta praestiterit, non solum circa fructus, sed etiam circa possessionem, et ipsum ius, quod cessum est, valeat omnino, et vim obtineat, iliumque ipsum, cui gratia facta est, non minus afficiat, quam si ipso legitime citato contra eum decretum, et expeditum fuisset, nec ipse adversus haec, praetextu non acceptatae gratiae, vel etiam illius ignoratae, aut citationis, vel intimationis exeeutioni contra ipsum minime demandatae, aliave ratione valeat excusari. Possit tamen ipse, etiamsi in lite, et causa huiusmodi subrogatus non sit, quandocumque ad illius prosecutionem, et terminationem venire, et a Indice, coram quo causam ipsam, etiam ex dele­ gatione pendere contigerit, in illis ipsis statu, et terminis, in quibus tunc eam esse repererit, etiam absque rescripto speciali admitti. § 7. De beneficiis autem, quae deinceps in manibus ordinariorum col­ latorum, etiam Cardinalium, etiam indulta, et facultates ad hoc ab Apostolica Sede habentium, ac Legatorum, etiam de latere, et delegatorum, etiam spe­ cialium eiusdem Sedis extra Romanam Curiam resignari, etiam ex causa per­ mutationis contigerit, ipsi intra mensem negocium universum admissionis, vel reiectionis resignationis huiusmodi, et si per eos facienda erit, provisionis resignati beneficii, iuxta Apostolicas, et alias canonicas sanctiones omnino absolvant. Et qui sic provisus fuerit, intra tres menses a die sibi factae pro­ visionis illam publicet, et possessionem beneficii capiat modo, et forma supradictis, alioquin illis elapsis nulla sit eius provisio, et beneficium vacare cen seatur eo ipso. § 8. Ordinariique, et alii praedicti, qui haec, uti eis praescribuntur, non perfecerint, eo casu potestate disponendi de ipsis beneficiis sint ea vice pri­ vati, eorumque dispositio eo ipso ad Sedein Apostolicam devoluta existât, aut aliis idoneis ab ipsa Sede dumtaxat, modo, et forma praedictis conce­ dantur. Decernentes sic per quoscumque indicari debere, necnon irritum, et inane, quicquid secus super his per quoscumque scienter, vel ignoranter, contigerit attentari. [Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 41-43], Romani Pontijices 269 153. Gregorius XIII, const. Ascendente Domino, 25 mail 1584. 9 Ascendente Domino, et Salvatore nostro in naviculam, ecce motus magnus factus est in mari, ipse autem a discipulis rogatus ventis imperavit, et facta est tranquillitas, quam Nos in Petri navicula collocati, turbinibus excitatis ab eodem Domino assiduis precibus postulantes, nostram interca operam, et laborem in frangendis procellosis fluctibus impendere non desistimus, cumque tanti laboris socios, et validos remiges divina Nobis providentia praeparaverit, eorum opera in superandis saevientis pelagi tempestatibus Nos maxime sublevat, qui pro communi fluctuantium animarum salute propria commoda nihil pendunt, seque ad omnia discrimina exponunt. § 1. In quo cum aliarum Religionum studia, tum Societatis lesu assi­ duus pro Christo labor, necnon usque ad finem perseverantia promptam se ostendit; cumque prolem catholicae Religioni valde proficuam, et ad omnia pericula pro universali Ecclesia subeunda paratam procreaverit, aliam atque aliam a prima non degenerem praestante gratia Dei quotidie substituit, ut Nobis eorum alumni per multiplices probationum gradus altius provecti, semper praesto sint, quos in rebus arduis suscipiendis fructuosos operarios asciscamus, eos autem ut firmiorem Nobis opem ad praedicta navare pos­ sint, ab omni non modo iniuria, sed etiam calumnia studemus intactos con­ servare. Quod ut a Nobis efficiatur, ipsius instituta tamquam fundamenta eius praesidii, quod Catholicae Religioni impendunt, immota atque incon­ cussa, aliorum etiam Romanorum Pontificum exemplo, debemus Apostolica auctoritate tueri. § 2. Quorum fel. rec. Paulus III et lulius etiam Tertius Constitutiones, et laudabile dictae Societatis institutum confirmarunt. § 3. Paulusque idem eam ipsam ab omni quorumcumque Ordinariorum jurisdictione exemit. § 4. Quo instituto per Paulum Quartum examinato, et a Synodo Tridentina commendato, Pius Quintus item praedecessor noster Societatem ipsam Ordinem esse mendicantem declaravit. § 5. Quae omnia non immerito ab eis sunt concessa ob egregias vir­ tutes, ct dona Societati antedictae divinitus elargita, cuius praecipuus finis catholicae est Religionis defensio, ac propagatio, animarumque in Christiana vita, et doctrina profectus: gratiae quoque eius vocationis est proprium diversa Orbis terrarum loca ex Romani Pontificis, seu Praepositi Generalis eiusdem Societatis directione peragrare, vitamque in quavis mundi parte agere, ubi salvandarum sua opera animarum copiosior proventus ad Dei gloriam speretur. Ad quem finem Spiritus sanctus, bon. mem. Ignatii Loyolae Societatis ipsius Institutoris, eiusque sociorum excitator, media quoque prae­ dicationum, ac cuiuscumque ministerii verbi Dei, doctrinaeque Christianae, et spiritualium exercitiorum, aliorum item caritatis operum, et sacramento- 27U Romani Pontifices rum administrationis, ac praecipue Poenitentiae, et Eucharistiae, horumque frequentioris usus accommodavit. Ad quae sufficienter et pro dignitate prae­ standa, difficultates superandas, periculaque adeunda, quibus dictae Socie­ tatis Religiosi in huiusmodi discursionibus, et ministeriis exponuntur, necesse est, ut ipsi talia obituri, magno virtutis, et devotionis praesidio muniantur, quod illis gratia in primis Omnipotentis Dei, simulque educatio ipsa, longa item in Societate probatio, necnon regularum, et constitutionum observantia praestare noscuntur. § 6. Quibus Constitutionibus, ut tantae ponant rudimenta virtutis, ad quam aluntur, statutum est, ut Novitii in Societate biennio probentur, quo expleto, si ipsi perseverare voluerint, et Societati fuerit ab eis satisfactum (quoniam Societas ipsa non solis Novitiis et professis, ut reliqui regulares Ordines constat), tria substantialia vota simplicia, nisi quis interdum ad pro­ fessionem, vel gradum Coadiutorum formatorum admittendus videretur, Pau­ pertatis, Castitatis, et Obedientiae in eadem Societate ex Apostolico induito, ac iuxta vovendi formulam in eisdem Constitutionibus expressam emittuin, ac secundum illas promittunt se eamdem Societatem ingressuros, hoc est ulteriorem aliquem illius gradum, prout Praeposito videbitur Generali. § 7. Quibus votis emissis Novitii esse desinunt, et in Societatis corpus, qui literis operam dederint, vel daturi sunt, ut Scholares approbati, alii vero ut coadiutores temporales nondum formati cooptantur, ac quantum est ex parte ipsorum perpetuo, ex parte vero Societatis, iuxta Apostolica indulta, et Constitutiones praedictas, tamdiu obligati sunt, quamdiu Praepositus Gene­ ralis eos in Societate retinendos esse censuerit. Quod ad Societatis conser­ vationem maxime est necessarium, idque ab illius exordio praevisum, et post experimento comprobatum est, idque initio ingressus illis explicite manife­ statur, atque ipsi conditionem hanc amplectuntur, quae eis, si quos dimit­ tere oporteat, multo est commodior, ut liberi potius quam votis obligati dimittantur, aliisque iustis, et rationabilibus de causis. § 8. Coadiutores temporales non formati, qui non ad studia literarum, sed ad domestica munia curanda destinantur, post aliquot annos, quibus Generali Praeposito, et Societati satisfecerint, per tria item Paupertatis, Casti­ tatis, et Obedientiae vota licet publica, et in manibus Superioris emissa, non tamen solemnia, sed tum ex Constitutionum praescripto, tum ex voven­ tis, et admittentis intentione simplicia existunt, in Coadiutorum temporalium formatorum gradum admittuntur. § 9. Scholares vero studiis in Societate absolutis, antequam professi, vel Coadiutores spirituales formati fiant, non solum tertium adhuc ulterioris probationis annum, in devotionis, et humilitatis exercitiis impendunt, ut, si qua fortasse in re harum virtutum fervor per literarum occupationem inte­ puerit, per earumdem virtutum frequentiorem exercitationem, ardentioremque divini auxilii invocationem recalescat, sed etiam in verbi Dei, sacrarum, et Scholasticarum lectionum, Poenitentiaeque et Eucharistiae Sacramentorum, Societatis ministeriis tamdiu probantur, quamdiu Praeposito Generali vide­ tur, nec antequam ipsi Praeposito sint plane perspecti, eique in omnibus satisfecerint, ad huiusmodi gradus promoveantur. Romani Pontifices 271 § 10. Qui enim ad professionem quatuor votorum admittendi sunt, eos iuxta Constitutiones easdem, et Apostolica decreta, et indulta, viros omnino humiles ac prudentes in Christo, et in vitae puritate, ac literis conspicuos, diutumisque ac diligentissimis experimentis probatos, atque Sacerdotes, et in ministeriis huiusmodi prius diu multumque versatos vocatio haec requi­ rit, utpote quos ardua maneant ministeria. Quo fit, ut non omnes ad eamdem professionem idonei esse, nec tales sine longa exercitatione atque expe­ rimento fieri, aut etiam cognosci possint. Quapropter Societatis corpus in sua membra, et gradus idem Ignatius divino instinctu ita duxit disponen­ dum, ut praeter eos, quos Praepositus Generalis ad professionem quatuor votonim idoneos esse censuerit, et nonnullos, quos interdum ad professio­ nem trium admittere potest, reliqui etiam Sacerdotes, quorum vita, et doctrina in Societate diu probata esset, ac Praeposito Generali perspecta, et de ipsius licentia in Coadiutorum spiritualium formatorum gradum, per tria illa vota similiter publica, sed simplicia in superioris manibus emissa admitterentur. § 11. Quibus emissis tam hi, qui spirituales, quam qui temporales Coad iutores formati fuerint, certum in Societate gradum habent, suntque omnis haereditariae successionis incapaces, nihilque omnino proprii iuxta Consti­ tutiones easdem habere possunt. Nec propter emissa huiusmodi vota publica, aut per mortem ab intestato in illorum, sicuti nec in professorum bonis domus ulla, aut Ecclesia, vel Collegium dictae Societatis succedere potest § 12. Qui vero quatuor votorum professi futuri sunt, ii tribus illis solemrihus substantialibus votis quartum similiter solemne addunt, specialis Summo Pontifici obedientiae circa missiones praestandae, ob certiorem Spi­ ritus sancti in missionibus ipsis directionem, ac maiorem ipsorum mitten­ dorum Sedi Apostolicae obedientiam, maioremque devotionem, humilitatem, mortificationem, ac voluntatum abnegationem. § 13. Post emissam vero professionem sive quatuor, sive trium votorum, professi ad Paupertatis, quae regularis instituti munis est, et propugnacu­ lum, perfectionem tuendam, omnemque ambitionis occasionem excludendam, nonnulla alia simplicia vota emittunt, quibus promittunt se numquam qua­ cumque ratione acturos, vel consensuros, ut quae in constitutionibus Socie­ tatis circa paupertatem ordinata sunt, immutentur, nisi quando ex iusta rerum exigentium causa paupertas magis restringenda videretur, neque praetensuros ne indirecte quidem, ut in aliquam praelationem, vel dignitatem, intra, vel extra Societatem, eligantur, nec extra Societatem in sui electionem, quantum in eis fuerit, consensuros, nisi coacti obedientia eius, qui id ipsis possit sub poena peccati praecipere. Item Societati, vel eius Praeposito mani­ festaturos, si quem sciant aliquid huiusmodi moliri. § 14. Porro non solum professi, et Coadiutores formati, sed ex aliis, quicumque absoluto probationis biennio praedicta tria substantialia vota, etiam simplicia emiserint, si absque expressa licentia a Societate discedant, etiamsi praetextu melioris frugis, et transitus ad alium quemcumque Ordi­ nem (Carthusicnsium dumtaxat excepto) id faciant, apostasiae, et excommu­ nicationis ex Apostolicae Sedis decreto poenas incurrunt, a quibus nonnisi a Summo Pontifice, vel a Generali Praeposito absolvi possunt. Inique enim 272 Romani Pontifices cum Societate ipsa ageretur, si viris multo labore ad ardua ministeria eru­ ditis, cum religionis Catholicae, et huius Sedis detrimento privaretur, prae­ sertim cum Societatis Constitutiones, ct Privilegia, quae supradicta continent, in separata, antequam ad Novitiorum convictum admittantur, habitatione eis maturius consideranda tradantur. § 15. Biennio Novitiatus completo, et emissis votis simplicibus, una est omnibus omnino vivendi, et obediendi ratio, debent enim omnes in omnibus obedire, et in communi vivere, non secus alii, atque ipsi professi, et Coadiutores formati, idque in domibus quidem probationum, et Collegiis ex redditibus, in domibus vero professorum, quae nullos omnino redditus habere possunt, et eleemosynis tantum. § 16. Et licet, qui ad gradus professorum, et Coadiutorum formatorum nondum pervenerunt, bonorum suorum ius atque dominium, tum alias ob iustas causas, tum etiam ut maiorem Societas habeat libertatem, illos, si opus fuerit, cum minore offensione dimittendi, ad tempus Generalis Praepositi iudicio praescribendum valeant retinere, ut in pauperes tandem, seu alios pios usus pro ipsorum devotione distribuant, iuxta evangelicum consilium, ac promissionem, quam initio Novitiatus faciunt, interim tamen, quantum ad illorum usum religiosam paupertatem servant, nec ulla re tamquam pro­ pria, et sine Superioris facultate uti possunt. § 17. Et quamvis ii omnes, qui post biennium Novitiatus dicta tria vota simplicia, ut praefertur, emiserint, ac in corpus Societatis cooptati, illiusqut meritorum, et privilegiorum, non secus atque ipsi professi participes effecti, quique quantum in eis est, et professionem emittere parati, si ipse Praepo­ situs Generalis id praedictae Societatis instituto congruere indicaverit, et in perpetuum Dei servitio votis simplicibus consecrati, ac sua sorte, prout lau· dabile Societatis institutum exigit, contenti, vere, et proprie religiosi exi­ stant, et si a Societate deficiant, excommunicationis, et aliis apostatarum poenis sint subiecti. § 18. Tamen cum non ita pridem intellexissemus nonnullorum animos, qui pii alioqui, et utiles operarii existebant, sollicitari interdum, et affligi, quasi non essent religiosi, eo quod non essent professi; nec etiam deesse, qui religionis praetextu transfigurante se in angelum lucis Satana, non solum ea occasione inquieti existeront, sed etiam aliorum pacem, et vocationem disturbare, eosque in fraudem, et defectionem deducere conarentur, unde fructuosa haec religio gravissima potuisset accipere detrimenta. Idcirco cum divina providentia pro temporum necessitate, varia, et salutaria Ordinum Instituta in Ecclesia sua produxerit, novisque subinde in ea nascentibus morbis, nova remedia, novisque emergentibus hostium impugnationibus, nova regularium Ordinum auxilia excitarit, et cuique illorum, iuxta cuiusli­ bet peculiaris gratiae vocationem, peculiares quasdam notas, propria insi­ gnia, ac opportuna ad finem, quem intendit, media suggesserit, et nunc maxime (ut felicissimi toto Orbe successus testantur) mirificos in agro Domi­ nico fructus praedicto Societatis lesu instituto proferat, quae Societas (quem­ admodum, et alia nascentium regularium Ordinum exordia) a spiritu contra­ dictionis impugnatur, cumque ipsi Ordines Romanorum Pontificum propterea 273 Romani Pontifices Constitutionibus circummuniri consueverint, cuius rei Sanctorum Dominici, et Francisco praeclarissimi Ordines exempla abunde suppeditarunt, ita Nos, licet alias Institutum praedictum, privilegia, et constitutiones ipsius Societa­ tis confirmaverimus, et declaraverimus, Motu proprio statuentes, eos qui biennio Novitiatus peracto, tria vota, tametsi simplicia emiserunt, esse vere, et proprie Religiosos, cum praecepto, ne quis haec in dubium revocare audeat, ac cum irritante, et aliis decretis, prout in'nostris super hoc confe­ ctis literis1 plenius continetur. Quia tamen non defuit temeraria quorum­ dam audacia, qui post declarationem, decretum, praeceptum, et interdictum nostrum huiusmodi, non solum multa ex praedictis, et fortasse alia ad Socie­ tatis Institutum, ac vivendi, formam spectantia labefactare, sed, et ipsa Apo­ stolica decreta, ac praecepta, publice, et ex cathedra, ausu temerario impu­ gnare, mentemque nostram perverse interpretari non erubescunt, disputantes, et praedicta in dubium revocantes, omniaque ex aliorum Ordinum commu­ nius rationibus, formis, ac statutis metientes Societatis Institutum, peculiares constitutiones, ac vim votorum simplicium illius, a Sede Apostolica in eadem Societatis Religione probata admissorum penitus ignorantes, ac nonnulla iure antiquo, quae post illud successu temporum huius Sedis auctoritate, approbatione, et confirmatione, ac peculiaribus privilegiis sancita, et robo­ rata esse dignoscuntur, perperam interpretantes, convellere nituntur, quin etiam Nos supradicta, Motu simili, et ex certa scientia, de Apostolicae pote­ statis plenitudine decernentes, ac praecipientes privato sensu loquutos fuisse, ac tamquam privatos doctores errare potuisse, immo vere, et de facto ob falsam supradictorum informationem errasse, ideoque praeceptum nostrum nullam ad obligandum vim habere. Neminem praeterea eorum, qui solemnem professionem in dicta Societate non emiserunt, de illius corpore religiosos esse posse, sed eos mere saeculares, ac Ordinariorum iurisdictioni subtectos existere, nec Societatem ipsam, aut illius superiores, immo nec Nos ius in eos ullum ex vi votorum huiusmodi, habere, vel acquirere, aut superioribus ipsis conferre posse, non considerantes voti solemnitatem sola Ecclesiae con­ stitutione inventam esse, triaque huiusmodi Societatis vota tametsi simplicia, ut substantialia Religionis vota ab hac Sede fuisse admissa, iliaque emitten­ tes, in statu Religionis vere constitui, quippe qui per ea ipsa se Societati dedicant, atque actu tradunt, seque divino servitio in ea mancipant. In qui­ bus votis nullus praeter Romanum Pontificem potest manum apponere, aliis­ que atque aliis modis Societatem ipsam impetunt universali Ecclesiae per­ utilem, quae diversis functionibus, et personarum gradibus distributa, a Romanis Pontificibus presbyterorum, a Tri dentina Synodo clericorum Reli­ gio appellata, habitu, nomine, plerisque personarum gradibus, votorumque differentiis ab aliis regularibus Ordinibus distinguitur. Quibus etiam adiuugunt licere iisdem non professis, etiam invitis dictae Societatis Superioribus, ad quosvis alios regulares Ordines se transferre. Transgressoresque horum volonitn, ac inobedientes, aut etiam uxorem ducentes, nullam ipsi Societati iniuriam facere, immo posse Episcopos cum cis dispensare, ut invitis etiam * Cf. N. 150. 13 4 I 274 Romani Pontifices superioribus eisdem uxorem ducant. Quibus, cum glossatores, et obtrecta * tores huiusmodi sua falsa doctrina favere pergunt, horum votorum naturam et poenarum vim, vel non intelligentes, vel eludere conantes, eo sunt pro­ gressi, ut etiam vi facultatum, quae literis indulgentiarum Cruciatae sanctae nuncupatarum continentur, omnes transfugas, et ab ipsa Societate deficien­ tes non professos, quoties ab ea defecerint, ab excommunicationis latae sen­ tentiae poena a quocumque confessario absolvi posse, nullamque ipsi Socie­ tati suis operariis privatae iniuria.a fieri, aut praeiudicium generari existiment, sed et votorum substantialium Religionis praedictae, ac decretorum contra eosdem Apostatas Sedis huius auctoritate editorum vim, quantum in eis est, enervare contendant. Insuper asserunt non posse vota aliqua in saeculo emissa in tria haec substantialia Societatis commutari (cum tamen haec vota sint status, ut praefertur, religiosi alio utilis, et perfecti, ut illa in haec pos­ sint, haec vero in aliorum Ordinum, etiam solemnia vota commutari, sit ab hac Sede iustis de causis interdictum). Nec etiam desunt alia, quae in ani­ marum suarum praeiudicium, Societatis perturbationem, et scandalum plu­ rimorum comminiscantur. § 19. Nos universalis Ecclesiae utilitati, quam ex inviolato, et inconcusso dictae Societatis Instituto, et religiosae sobolis educatione sentimus, et ma orem in dies speramus, prospicientes, et praeterea eiusdem Societatis indem­ nitati, paci, quieti, et incremento consulere volentes, Motu simili, et ex certa scientia nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, laudabile ipsius Societatis Institutum, et quae illud concernunt, praemissa omnia, et singula, praedictaque illius, ac quaecumque alia privilegia, facultates, exemptiones, immunitates, gratias, et indulta a praedictis praedecessoribus nostris, et a Nobis etiam per communicationem concessa, constitutiones quoque, ac sta­ tuta, et decreta qualiacumque, ac si ad verbum praesentibus insererentur, pro expressis habentes, tenore praesentium approbamus, et confirmamus, sup­ plentes omnes iuris, et facti defectus, si qui intervenerint in praedictis Con­ stitutionibus, et statutis. § 20. Ad haec dictam Societatem firmo Sedis huius praesidio commu­ nire volentes, hac nostra perpetua Constitutione, Motu, scientia, et potestatis plenitudine similibus, statuimus, atque decernimus, tria vota huiusmodi etsi simplicia, ex huius Sedis institutione, ac nostra etiam declaratione, et confir­ matione esse vere substantialia Religionis vota, ac in dicta Societate tam­ quam in religione approbata per Sedem eamdem admissa fuisse, et esse, ac per Nos admitti, nec in illis a quoquam praeter Nos, et Sedem huiusmodi dispensari, nec ea ullo alio modo quam per legitimam dimissionem a Socie­ tate cessare posse. § 21. Et non modo eos, qui in Coadiutorum formatorum, sive spiritua­ lium sive temporalium gradus, et ministeria, ut praefertur, admittuntur, sed et Scholares ipsos ac supradictos alios omnes, et quoscumque, qui in ipsam Societatem admissi, biennio probationis a quolibet eorum peracto, tria vota substantialia praedicta, tametsi simplicia emiserint, aut emittent in futurum, vere, et proprie religiosos fuisse, et esse, ac fore, et ubique semper, et ab omnibus censeri, ct nominari debere, non secus atque ipsos tum Societatis, Romani Pontifices 275 tum quorumvis aliorum Regularium Ordinum Professos, suisque Praepositis in omnibus, et per omnia obedire, et huic Sedi immediate subiectos, et a quorumvis Ordinariorum, et delegatorum, seu aliorum iudicum jurisdictione omnino exemptos, prout Nos etiam vigore praesentium eximimus. § 22. Denique ut omnium Societatis privilegiorum iuxta Generalis Prae­ positi dispositionem sunt participes, ita quoque excommunicationis maioris latae sententiae, et aliis Apostatarum poenis, si qui a Societate deficiant, subiacere, ac tamquam veros Apostatas puniri posse, nec a quoquam, nisi per Nos, et Sedem praedictam, aut Generalem Praepositum ab eisdem poe­ nis absolvi, nec ante huiusmodi absolutionem, et a Societate dimissionem Matrimonium contrahere, quinimmo eos omnes ad contrahendum inhabiles, ac contractus huiusmodi nullos, et irritos esse, prout irritos facimus, et annullamus. § 23. Et ut contradicentium audacia coerceatur, praemissas omnes, et quasvis alias illis similes assertiones contra dictae Societatis Institutum, vel quomodolibet in illius praeiudicium pronuntiatas, aut scriptas, falsas omnino, et temerarias esse, et censeri debere. § 24. Praecipimus igitur in virtute Sanctae Obedientiae ac sub poenis excommunicationis latae sententiae, necnon inhabilitatis ad quaevis officia, et beneficia, saecularia, et quorumvis Ordinum regularia, eo ipso absque alia declaratione incurrendis, quarum absolutionem Nobis, et Successoribus nostris reservamus, ne quis cuiuscumque status, gradus, et praeeminendae existât, dictae Societatis Institutum, Constitutiones, vel etiam praesentes, aut quemvis earum vel supradictorum omnium articulum, vel aliud quid supradicta concernens, quovis disputandi, vel etiam veritatis indagandae quaesito colore, directe vel indirecte impugnare, vel eis contradicere audeat, distri­ ctius inhibentes, ne quis, sive extra, sive intra dictam Societatem, nisi de illius Generalis aut inferiorum Praepositorum licentia, notationes, declarationes, glossas, vel scholia ulla super praemissis facere, vel ea, nisi quantum verba ipsa sonant, interpretari, aut de eis disceptare, seu scrupulum cuiquam iniicere, vel in controversiam aut dubium revocare audeat quoquomodo, nec glossas, aut interpretationes, sive impressas, seu scriptas, ad id pertinentes legere, docere, aliisque tradere, vendere, vel apud se retinere praesumat. § 25. Si quid vero dubii de eisdem oriri contigerit, ad Sedem praedi­ ctam, vel ad Generalem Praepositum dictae Societatis, aut ad eos, quibus id ipse commiserit, referatur. § 26. Sicque in praemissis omnibus, et singulis, etc. [Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 55-60]. 154. Gregorius XIII, const, inter Apostolicas, 5 sept. 1584. Inter Apostolicas, et alias Canonicas sanctiones, quae de iurisiurandi Religione variis temporibus prodierunt, fel. rec. Nicolaus Papa III intelligens in nonnullis Ecclesiis de earum consuetudine observari, ut earum Praelati ad 276 Romani Pontifices Ecclesias ipsas primo accedentes, et in negocio receptionis novorum Cano­ nicorum, nec Praelatos admitti, nec Canonicos aliter recipi in dictis Ecclesiis, nisi iurato ab eis, statuta, et consuetudines ipsarum Ecclesiarum, scripta,ct non scripta inviolabiliter observare, inter Laicos etiam multarum Civitatum, Castrorum, et Terrarum eum consuetudinis morbum in assumendis Potesta­ tibus, Rectoribus, vel Officialibus suis irrepsisse, ut ipsi Potestates, Rectores, et Officiales ad huiusmodi Potestarias, Rectorias, et Officia, nullo modo ad­ mittantur, nisi prius se statuta ipsorum locorum clausa iuraverint servaturos. § 1. Et quia in statutis, et consuetudinibus supradictis interdum aliqua reperiebantur illicita, seu impossibilia, vel obviantia Ecclesiasticae libertati, idcirco ne sub tali generalitate iurandi, sic iurantibus peccandi occasio prae­ beretur, cum iuramentum non ideo fuerit institutum, ut vinculum esset ini­ quitatis, praedictus Nicolaus Papa animarum periculis obsistere cupiens, fru­ gifera, et salubri Constitutione 1 praecepit quibuscumque scientibus contineri in praedictis consuetudinibus, et statutis illicita, impossibilia vel libertati Ecclesiasticae obviantia, huiusmodi iuramenta ab eis nullo modo praestari, et iuramenta ea intentione facienda, vel facta ut etiam illicita, vel impossi­ bilia, seu libertati Ecclesiasticae obviantia observentur, cum etiam sub tali intentione praestari non possent absque divinae Maiestatis offensa, decrevit in huiusmodi illicitis, impossibilibus, seu libertati Ecclesiasticae obviantibus non servanda, quin potius pro animarum salute, si sub forma praedicta vel simili aliquos ignorantes praedicta illicita, seu impossibilia, vel libertati Eccle­ siasticae obviantia iurare contingeret, ad observanda dumtaxat licita, possi­ bilia, et libertati Ecclesiasticae non obviantia iuramentorum intentio referri deberet, declarans iuramenta sub huiusmodi generalitate qualitercumque, et sub quacumque verborum forma praestita vel praestanda, ad licita, possibilia, ac Ecclesiasticae libertati non obviantia dumtaxat extendi, ipsosque iurantes ad alia per praestationem iuramenti huiusmodi non teneri. Verumtamen multi infirmi, cupidique census sese in huiusmodi iuramenta cum animarum suarum periculo praecipitant. § 2. Nos quoniam haec sanctorum quoque Patrum institutis, ct salubri rerum Ecclesiasticarum directioni adversantur, et tamquam de radice ambi­ tionis procedentia omne bonum in Ecclesiis, rebusque publicis pervertunt, ea novae provisionis subsidio prohibere volentes, praesentium auctoritate innovamus praedictam Constitutionem Nicolai Papae, itidemque alias omnes Canonicas sanctiones de abusu, et reprobatione huiusmodi iuramentorum promulgatas, volumusque eas ubique ab omnibus etiam quoad praeterita inviolabiliter observari. § 3. Ac etiam praecipimus, et interdicimus Praelatis, Canonicis, et aliis supradictis, necnon Ecclesiarum Capitulis, et Monasteriorum ceterisque Con­ ventibus, Civitatum quoque, Castrorum, et Terrarum Communitatibus, et personis quacumque dignitate praeditis, ne ulla omnino iuramenta illicita, impossibilia, damnosa, vel libertati Ecclesiasticae, aut decretis Concilii Tridentini obviantia, sive ante sive post electiones, confirmationes, provisiones, 1 C. 1, 1e iurtiurando, II, 11, in Vl°. Romani Pontifices 277 receptiones, admissiones, aut alios actus, ubicumque ac quocumque tempore, etiam praetextu cuiusvis consuetudinis quantocumque tempore observatae, quae potius corruptela est censenda, sive in genere, sive in specie praestare, reddere, vel exigere, neve super praestitis, redditis, vel exactis hucusque quemquam, in iudicio vel extra inquietare audeant quoquomodo, vel tur­ bare; illos enim qui iuramenta illicita, impossibilia, damnosa, vel Ecclesia­ sticae libertati, aut decretis dicti Concilii obviantia, exigere contenderint, Episcopos videlicet, et alios quoscumque Pontificali dignitate praeditos suspen­ dimus a divinis, Capitula vero, et Conventus, eorumque Ecclesias, et loca omnia interdicto Ecclesiastico supponimus, ac singulares personas excom­ municationis sententia innodamus, inhabilesque facimus ad obtenta, et alia obtinenda eo ipso, Nobisque, et Romano Pontifici pro tempore existent! relaxationem suspensionis, ct interdicti, necnon absolutionem ab excommu­ nicationis sententia huiusmodi perpetuo reservamus. § 4. Decernentes eos, qui talia iuramenta scienter praestiterint, usu, et commodo rei, et gratiae cuius causa iuraverint, eo ipso privatos esse: alios vero ignorantes ad praestitorum iuramentorum huiusmodi observationem minime teneri. Necnon irritum, et inane quicquid secus per quoscumque, scienter vel ignoranter attentatum est hactenus, et deinceps contigerit attentari. § 5. Non obstantibus praemissis, etc. [Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 75, 76]. 155. Gregorius XIII, const. Populis, 25 ian. 1585. [Cf. Codicis luris Canonici Docuni. VIII. - Cf. etiam Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, p. 256, nota (1)]. 156. Sixtus V, const. Romanus Pontifex, 20 dec. 1585. Romanus Pontifex, Beatissimi Petri Apostolorum Principis Successor, in altissima militantis Ecclesiae specula, divina dispositione collocatus, ex credito sibi Apostolicae servitutis officio omnium Ecclesiarum solicitudincm habere, totiusque Dominici Gregis, qui unius sanctae Catholicae, et Aposto­ licae Ecclesiae per universum Orbem terrarum diffusae, sacro ovili conclu­ ditur,curam gerere tenetur. Huius vero tam gravis, et ingentis oneris, Angelicis plene humeris formidandi magnitudinem, ut facilius ferre posset, venerabiles fratres suos Catholicos Episcopos in partem suae solicitudmis advocavit; qui tamquam seniores in populo Dei, pleni sapientiae spiritu, in sua quis­ que pastorali vigilia excubantes, illius supremi in terris pastoris immensos labores sublevarent, in quo uno, Deo auctore, plenitudo residet potestatis. 278 Romani Pontifices Nimirum, ut Episcoporum opere, et adiumento, ubique locorum gregis sibi commissi vultum agnosceret, et spiritualium ovium morbos intelligeret, curationesque adhiberet; atque ex sui muneris officio, perdita requireret, abiecta reduceret, confracta alligaret, infirma consolidaret, pinguia, et fortia custo­ diret: denique assiduis pastorum vocibus admonitus, de toto Ecclesiarum singularum statu certior redderetur, ne quicquam omnino illum lateret earum rerum, quas ad Dei gloriam augendam, ad Christianam religionem propa­ gandam, ad animarum salutem procurandam necessario eumdem scire, atque intelligere oportet, ut omnibus cognitis, et examinatis, pro ea, quae sibi a Christo Domino tributa est, summa potestate, alia in vinea Domini Sabaoth evellat, alia plantet, alia aedificet, alia destruat, quamadmodum ex rerum,et temporum conditione salubrius in Domino viderit expedire. § 1. Ob quas sane causas iure optimo, et Spiritus Sancti instinctu, a sanctissimis Pontificibus Praedecessoribus nostris iam ab antiquissimis tem­ poribus institutum est, et per multas aetates magno Ecclesiae Dei commodo observatum, ut singuli Episcopi, Archiepiscopi, Primates, et Patriarchae, certis praescriptis temporibus, per se ipsos, vel per certum eorum Nuncium, omni occasione seposita, Beatissimorum Apostolorum Petri et Pauli, qui hanc Almam Urbem suo sanguine consecrarunt, limina, tamquam fidei pe­ tram, et totius sacerdotalis unitatis fontem iureiurando se visitaturos polli­ cerentur, atque ita S. R. E. matris suae complexu recreati, et paterno Summi Pontificis colloquio roborati, ad Ecclesias suas regendas, alacriores, et instru­ ctiores redirent. § 2. Ceterum haec tam salutaris, atque necessaria constitutio, partim hominum negligentia, partim antiqui humani generis hostis astutia, variis etiam insurgentibus temporum calamitatibus, valde refriguit, aliis alia atque alia impedimenta praetexentibus, in grave animarum suarum periculum, et quibus praesunt Ecclesiarum detrimentum. Nec vero dubitandum est, quod sine maximo animi moerore commemorare non possumus, perniciosissimas haereses, quibus multis iam annis, hominum peccatis ita promoventibus, Ecclesia vexatur, et Christi Domini vestis dilaceratur, ex eiusmodi saluber­ rimae visitationis intermissione partim ortas esse, partim latenti progressione magnum incrementum accepisse. Nam si celeriter in ipso nascentis mali initio, ab ipsis Episcopis pro rei gravitate ad Romanum Pontificem relatum esset, sane illius providentia, et auctoritate, statim venenatae stirpes ex agro Domini evulsae essent, et diabolici ignis scintillae subito oppressae, ataue restinctae, in tot flammas, et luctuosa incendia non erupissent. § 3. Haec, atque alia gravissima incommoda, cum primum ad summi Apostolatus apicem, meritis licet imparib. Deo ita volente, vocati sumus, attentius considerantes, non solum ex intimis animi sensibus indoluimus, sed statim de adhibendo remedio, divina gratia adiutrice, cogitare coepimus. Urget enim Nos Dei amor, et acres animo nostro stimulos, dies noctesque subiicit, quemadmodum in tremendo illius iudicio, administrationis nostrae rationem reddamus. Nam si huic tanto malo, quod magis quotidie ingra­ vescit, non occurramus, non possumus Nobis ipsis non valde timere, cum crebro in mentem veniant, et quasi aures nostras personent sacrae illae voces Romani Pontifices 279 comminationis, et terroris plenae: Fili hominis speculatorem dedi te domui Israel, et sanguinem eius de manibus tuis requiram. Et quod Petro a Domino dictum est: Confirma fratres tuos. Et illud Apostoli Pauli, quod tanto magis ad Nos pertinet, quanto maiorem praeter ceteros, pastoralis officii curam sortiti sumus: Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus San­ ctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Quocirca eorumdem Praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, simulque modum, et temporum spatia Ecclesiarum earumdem Praesulibus, pro cuiusque intervallo, et locorum distantia moderantes, hac perpetua Consti­ tutione sancimus, decernimus, et mandamus, ut omnes Patriarchae, Prima­ tes, Archiepiscopi, Episcopi, per universum terrarum Orbem constituti a Nobis deinceps ordinandi, etiamsi Cardinalatus honore praefulgeant, ante­ quam munus consecrationis suscipiant, seu eis consecratis Pallium de Beati Petri corpore sumptum tradatur, aut si ad aliam Ecclesiam transferantur, antequam illius regimini, et administration! se immisceant, si quidem prae­ sentes in Curia fuerint, manibus S. R. E. Diaconi Cardinalis ordine prioris, si vero absentes in manibus Antistitis, qui ad impendendum munus praedictum, aut ad tradendum Pallium huiusmodi a Sede Apostolica delegabitur, iurent iuxta formulam in libro Cancellariae Apostolicae quinterno appellato, nuper descri­ ptam, se Beatissimorum Apostolorum Petri, et Pauli limina, statutis in hac nostra Constitutione temporibus, personaliter, ac per se ipsos visitaturos, ac Nobis, et Successoribus nostris pro tempore existentibus Romanis Pontifi­ cibus rationem reddituros de toto eorum pastorali officio, deque rebus omnibus ad ipsarum, quibus praesunt, Ecclesiarum statum, ad Cleri, et Populi disciplinam, animarum denique, quae illorum fidei creditae sunt, salutem quovis modo pertinentibus, et vicissim mandata Apostolica receptu­ ros, et quam diligentissime exeeuturos. § 4. Quod si legitimo impedimento detenti fuerint, iurent se praedicta omnia adimpleturos per cerium nuncium ad id speciale mandatum haben­ tem, et de gremio suorum capitulorum, aut alium in dignita' ecclesiastica constitutum, seu alias personatum habentem, aut si huiusmodi hominem ecclesiastica dignitate, et personatu praeditum non habeant, per dioecesanum Sacerdotem, et si Clero careant, omnino per aliquem alium presbyterum, saecularem, vel regularem spectatae probitatis, et religionis, de supradictis omnibus plene instructum. De huiusmodi autem impedimento docere debeant per legitimas probationes, ad dictum primum Diaconum Cardinalem, per supradictum Nuncium transmittendas. § 5. Quin etiam Principes temporales,' si quid pro eorum pietate, et erga hanc Apostolicam Sedem observantia, Romano Pontifici voluerint signi­ ficare, eosdem, sive Episcopos, sive alios, qui ab eis mittentur, fidos habe­ bunt nuncios, ac relatores, quorum opera ab eadem Sede pro illorum domi­ niis, ditionibus, et rebus firmandis, ac stabiliendis, et cum Dei, et sanctae religionis causa, sine qua tuto consistere haud possunt, conjungendis, oppor­ tuna sincerae caritatis officia, consilia, atque subsidia cxpectare certo poterunt. § 6. Ad hoc autem debitum visitationis officium commode explendum stipradicti omnes Patriarchae, Primates, Archiepiscopi et Episcopi, Itali vide- 2S0 Romani Pontifices licet, vel ex Italicis Insulis, unde in Italiam commodius traiici potest, velun Siculi, Sardi, Corsi, et alii adiacentium Provinciarum Italiae, ac etiam Dal­ matiae, et Graecarum, quae e regione ipsis Italiae, et Siciliae oris sunt, tertio anno, Germani vero, Galli, Hispani, Belgae, Bohemi, Ungari, Angli, Scoti, Iberni, et ceteri omnes, qui in Europa sunt citra mare Germanicum, et Bilticum, ac omnium Insularum Maris Mediterranei, quarto anno, et qui intra Europae fines sunt, his Provinciis remotiores, ac etiam Africani littoribu> nostris adversi, ac insularum maris Oceani Septentrionalis, et Occidentalis Europae, et Africae citra continentem novi Orbis, tam qui nunc sunt, quam qui ad Catholicam fidem per misericordiam Dei aliquando redierint, quinto anno, Asiatici vero, et qui extra Asiam, et in aliis novis terris Orientalibus, Meridionalibus, Occidentalibus, et Septemtrionalibus, tam in Insulis quam in continentibus, et denique in quibuslibet mundi partibus decimo anno iter suscipiant; et Deo concedente perficiant. Idemque institutum tertio quoque, quarto, quinto, et decimo anno repetant, et observent. Haec autem anno­ rum spatia tempore suscepti muneris consecrationis, vel pallii traditionis, aut translationis, ut praefertur, incipiant. Quae ne longius differatur, volu­ mus quod tempus qualecumque excursum alicui supradictis Praesulibus, qui sive morte praeventus, sive alia quacumque de causa ob non finitum tempus ei praescriptum dicta limina non visitaverit, ita illius successori effluxisse, et excurrisse intelligatur, ut termino ipso iuxta Praedecessoris sui iusiurandum completo debitam tunc visitationem quamprimum conficere teneatur. § 7. Hi vero ex supradicn Antistitibus, qui hactenus ab hac sancta Sede ordinati sunt, aut dictum pallium ab ea susceperunt, aut ad aliam Eccle­ siam translati sunt, prout cuique distantia locorum, et temporum intervalla praescripta sunt, ad supradicta omnia observanda a die publicationis prae­ sentis Constitutionis omnino teneantur. lubemus igitur in virtute sanctae obedientiae supradictis omnibus Antistitibus, praesentibus, et futuris, ut visi­ tationem praedictam, sibi, suisque Ecclesiis adeo utilem, ac necessariam, iuxta praescriptam formulam omnino conficiant. § 8. Si vero, quod absit, non egerint, eos ab ingressu Ecclesiae, ac etiam ab administratione, tam spiritualium quam temporalium, necnon a perce­ ptione fructuum suarum Ecclesiarum, a Capitulis eorum omni exceptione, et mora cessante, interim libere exigendorum, ct in opus fabricae, seu orna­ mentorum Ecclesiae emptionem, prout maior exegerit necessitas, insumen­ dorum, ipso facto tamdiu suspensos esse volumus, donec a contumacia resi­ piscentes relaxationem suspensionis huiusmodi a Sede praeuicta meruerint obtinere. § 9. Non obstantibus privilegiis, absolutionibus, indulgentiis, et aliis concessionibus de non visitandis liminibus ciusmodi quibuscumque Eccle­ siarum Praelatis, et per quoscumque Rom. Pont, ac etiam Nos, et dictam Sedem ex quibusvis causis, perpetuo, vel ad tempus, concessis, extensis, et innovatis, quae omnia contra praemissa cuiquam nolumus suffragari, aliis­ que contrariis quibuscumque. Ceterum Nos saluti, et conscientiae securi­ tati eorum Praesulum, qui ad huiusmodi visitationem obligati, eam contra iusiurandum hucusque distulerunt, consulere volentes, eos singulos a periurii Romani Po/itijïccs 2S1 reatu, et Canonicis, Apostolicisque omnibus sententiis, quas propterea incurrerint, auctoritate praesentium absolvimus, quos tamen pro excessu huiusmodi eleemosynam, quantam, et cui, vel quibus eorum Confessarius statuerit applicandam, volumus erogare. [Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 173-176]. 157. Sixtus V, const. Coeli et terrae, 5 ian. 1586. § 1. Coeli et terrae Creator Deus, quem unum Omnipotentem corde credimus ad iustitiam, et ore confitemur ad salutem, etsi homini, quem ad imaginem, et similitudinem suam creavit, mentem dederit, quae non solum divino fidei lumine illustrata, mysteria illa cognosceret, quae humanam intelligentiam superant, sed etiam naturae suae vi, magno licet cum labore, prae­ clara multa investigaret, atque intelligeret, tamen ut superbum animal homo non altum saperet, sed timeret, et immensam Conditoris sui maiestatem humi stratus veneraretur, sibi soli eorum, quae eventura sunt, scientiam, et futurarum rerum cognitionem reservavit. Solus enim ipse, cuius oculis omnia nuda, et aperta sunt, et ad intimas hominum cogitationes penetrat, et con­ sequenter eorum actiones intuetur, solus ipse, qui vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt, omnia praesentia, et ante oculos posita habet, solus denique omnia, et singula quaecumque totius temporis decursu, et saeculo­ rum aetatibus futura sunt, ab omni aeternitate novit, et admirabili provi­ dentia disposuit, quae non modo humanae mentis imbecillitas ignorat, sed nec daemones ipsi praesentire possunt. Quare idolorum in futuris annunciandis falsitatem, et imbecillitatem, et eorum, qui eis cultum adhibebantvanitatem irridet Spiritus Sanctus apud Isaiam illis verbis: Annunciate quae ventura sunt in futurum, et sciemus, quia Dii estis vos; et in novo testa­ mento Christus Dominus discipulorum suorum de futuris eventibus paulo cupidius inquirentium interrogationem gravi illa responsione retudit, qua etiam omnium fidelium suorum curiositatem coercuit: Non est vestrum scire tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Nec vero ad futu, ros eventus, et fortuitos casus praenoscendos (futuris eventibus ex naturalibus causis necessario, vel frequenter provenientibus, quae ad divinationem non pertinent, dumtaxat exceptis) ullae sunt verae artes, aut disciplinae, sed fal­ laces, et vanae improborum hominum astutia, et daemonum fraudibus intro­ ductae, ex quorum operatione, consilio, vel auxilio omnis divinatio dimanat, sive quod expresse ad futura manifestanda invocentur, sive quod ipsi pra­ vitate sua, et odio in genus humanum, occulte etiam praeter hominis inten­ tionem se ingerant, et intrudant vanis inquisitionibus futurorum, ut mentes hominum perniciosis vanitatibus, et fallaci contingentium praenunciatione implicentur, et omni impietatis genere depraventur. Quae quidem ipsis cognita sunt, non divinitate aliqua, nec vera futurarum rerum scientia, sed naturae subtilioris acumine, et aliis quibusdam modis, quod hominum obtu- 282 Romani Pontifices sîor intelligentia ignorat. Quamobrem dubitandum non est, in huiusmo. futurorum contingentium, et fortuitorum eventuum inquisitione, et praecc gnitione, diaboli operationem se fallaciter immiscere, ut sua fraude, ac doks miseros homines a via salutis avertat, et laqueo damnationis involvat. Qua cum ita sint, nonnulli haec fideliter, et religiose, ut debent, non attendentes, sed curiosa sectantes, graviter Deum offendunt, errantes ipsi, et alios in erro­ rem mittentes; tales in primis sunt Astrologi olim Mathematici, Genethliaci, et Planetarii vocati, qui vanam falsamque syderum, et astrorum scientiam profitentes, divinaeque dispositionis ordinationem suo tempore revelandam prae venire audacissime satagentes, hominum nativitates, seu genituras ex motu syderum, et astrorum cursu metiuntur, ac judicant futura, sive etiam prae­ sentia, et praeterita occulta, atque ex puerorum ortu, et natali die, sive quavis alia temporum, et momentorum, vanissima observatione, et notatione, de uniuscuiusque hominis statu, conditione, vitae cursu, honoribus, divitiis, sobole, salute, morte, itineribus, certaminibus, inimicitiis, carceribus, caedi­ bus, variis discriminibus, aliisque prosperis, et adversis casibus, et eventibus praecognoscere, iudicare, et affirmare temere praesumunt, non sine magm periculo erroris, et infidelitatis; cum S. Augustinus praecipuum Ecclesiat lumen, eum qui haec observat, qui attendit, qui in domum recipit, qui interrogat, Christianam fidem, et baptismum praevaricasse affirmet, ut illos merito Apostolus arguat, atque increpet illis verbis: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos, timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis. Hi igitur levissimi, et temerarii homines in miserandam animarum suarum ruinam, grave fidelium scandalum, et Christianae fidei detrimen­ tum, futuros rerum eventus, et quaecumque prospere, vel adverse obventura sunt, ac actus humanos, ea denique quae ex libera hominum voluntate pro­ ficiscuntur, astris, syderibusque adseribunt, eisque eam facultatem, vim, seu virtutem, et efficaciam tribuunt significandi futura, et ad praecognita ita incli­ nandi, ut sic omnino, nec aliter eventura sint, atque ob eam causam de iis rebus omnibus iudicia facere, prognostica, praedictiones, et praecognitiones sibi assumere, et palam venditare non dubitant; quibus pauci rudes, et imperiti, aliique nimis creduli, et imprudentes tantam fidem praestant, ut ex huiusmodi judiciorum, et praedictionum praescripto, aliquid certo esse cre­ dant, aut sperent; quorum sane et mendacium Magistrorum temeritas, et infelicium discipulorum credulitas magnopere deploranda est, qui vel divinis literis admoniti non intelligunt hominis praestantiam, cui Coeli, et Stellae,et clarissima Coeli sydera, Sol, et Luna, Deo ita disponente, non imperant, sed inserviunt, sic enim Moyses populum Dei, ut hunc errorem caveret, prae­ monebat. Ne forte elevatis oculis ad Coelum, videas Solem, et Lunam, et omnia astra Coeli, et errore deceptus adores ea, colas, quae creavit Domi­ nus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quae sub Coelo sunt. Sed quid sydera mirandum est homini servire? nonne nobilissimae intelligcntiae Angeli ipsi, omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis? nam rationales oves ita diligit Deus, ut non solum Episcopos, quemadmodum a S. Ambrosio scriptum est, ad tuendum gregem ordinaverit, sed etiam Angelos destinaverit. Praeclare etiam | Romani Pontifices 283 S. Hieronymus: Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui Angelum delegatum. Quod si Angeli homines custodiunt, quid adversus Angelorum custodiam, et tutelam astra moliri, aut efficere poterunt, quae cum ipsis Angelis nullo modo sint comparanda? Nec sane hoc loco praetereunda est eximii Ecclesiae Doctoris, et Beatissimi Pon­ tificis Magni Gregorii sententia, qui Priscillianistas haereticos unumquemque hominem sub constitutionibus stellarum nasci putantes, magno rerum, et verborum pondere confutat. Absit, inquit, a fidelium cordibus, ut aliquid esse Fatum dicant, vitam quippe hominum solus hanc conditor, qui creavit administrat, neque enim propter stellas homo, sed stellae propter homines factae sunt, et si stella fatum hominis esse dicitur, ipsis suis ministeriis sub­ isse homo perhibetur. Utinam insani homines haec sapèrent, et intelligerent, ac Dei monitis obtemperarent in Levitico dicentis: Non declinetis ad Magos, nec ab Ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Neque enim quae Christiana, et vera pietas repellit, ac damnat, tanto studio investigarent, iisdemque misere se decipi, atque irretiri paterentur. Sunt etiam inanes qui­ dam homines, et curiosi, vel impii, et irreligiosi, qui futurarum, et occulta­ rum aliarum rerum notitiam adeo anxie habere student, ut ob eadem prae­ noscenda, et investiganda in divinae legis offensionem multipliciter incurrant. Alii enim Geomantiae, Hydromantiae, Aeromantiae, Pyromantiae, Onomantiae, Chiromantiae, Necromantiae, aliisque sortilegiis, et superstitionibus, non sine Daemonum saltem occulta societate, aut tacita pactione operam dare, seu illis, ac sortibus illicitis taxillorum, granorum triticeorum, vel fabarum iactu uti non verentur. Alii vero aliquas pristinae, et antiquatae, ac per Crucis victoriam prostratae idololatriae reliquias retinentes, quibusdam augu­ riis, auspiciis, similibusve signis, et vanis observationibus ad futurorum divi­ nationem intendunt. Alii autem sunt, qui cum Morte foedus ineunt, et pactum faciunt cum Inferno, qui similiter ad occultorum divinationem, ad invenien­ dos thesauros, vel ad alia facinora perpetranda, etiam expressa cum Diabolo pactione facta, in manifestam suarum perniciem animarum, nefariae magicae artis incantationes, instrumenta, et veneficia adhibent, circulos, et diabolicos characteres describunt, Daemones invocant, aut consulunt, ab eis responsa petunt, aut accipiunt, eis preces, et thuris, aut aliarum rerum suffimenta, seu fumigationes, aliave sacrificia offerunt, candelas accendunt, aut rebus sacris, vel Sacramentis, aut Sacramentalibus sacrilege abutuntur, adorationis, genuflexionis, aut quaevis alia impietatis obsequia praestant, cultum venerationemve tribuunt; aut annulum, vel speculum, aut parvas phyalas sibi fabri­ cant, aut fabricari curant ad Daemones in eis alligandos, seu includendos, ut putant, ad responsa ab ipsis inde petenda, aut habenda. Alii praeterea etiam in corporibus obsessis, vel lymphaticis, et phanaticis mulieribus Dae­ mones, de futuris, vel occultis rebus, aut factis exquirunt, ut merito ab his, quos Dominus in Evangelic tacere imperavit, vanas mendacesque referant responsiones. Alii quoque praestigiatores, frequentius vero mulierculae quae­ dam superstitionibus deditae, in phyalis, seu vasculis vitreis aqua plenis, vel in speculo accensis candelis, etiam benedictis sub nomine Angeli Sancti, et Albi, Diabolum omnium malorum satorem supplices adorantes, vel in ungui- 284 Romani Pontifices bus, aut palma manus, quandoque etiam oleo perunctis eumdem omniur fallaciarum Architectum orant, ut similiter futura, vel occulta quaevis ptt spectra, et apparentes imagines, seu phantasticas visiones sibi ostendat, aut ab eodçm patre mendacii Diabolo aliis incantationibus, aut variis supersttiosis observationibus, futurorum, et occultorum huiusmodi veritatem quae­ runt, et hominibus praedicere contendunt. Quorum omnium, quos supra enumeravimus, consimilis impietas parem exitum habet, nimirum, quod Dae­ monis praestigiis, ac dolis, tum qui divinant, tum qui divinationem expetunt, illusi ac delusi miserrime reperiuntur. Itaque cum futuros eventus in seipsis considerare, antequam fiant, sit Dei proprium, illud necessario consequitur, ut Astrologi, et alii praedicti, qui huiusmodi futura praenunciare, aut prae­ noscere quocumque modo, nisi Deo revelante audent, iniuste, atque impru­ denter, quod Dei est, sibi assumant, et usurpent. Sic fit, ut dum ab eis, quod solius est Creatoris, perperam creaturis tribuitur, divina maiestas graviter laedatur, fidei integritas violetur, et animabus pretioso Christi sanguine redemptis, pestis, atque exitium importetur. § 2. Et licet iampridem regulis Indicis librorum prohibitorum ex decreto Sacri Generalis Tridentini Concilii confecto, illud inter cetera constitutum fuerit, ut Episcopi diligenter providerent, ne huiusmodi Astrologiae judicia­ riae libri, tractatus, et indices legerentur, vel haberentur, qui de futuris con­ tingentibus successibus, fortuitisve casibus, aut iis actionibus, quae ab humani voluntate pendent, certo aliquid eventurum affirmare audent, permissis tamen indiciis, et naturalibus observationibus, quae navigationis, agriculturae, sive medicae artis iuvandae gratia conscripta fuissent. Libros vero omnes, et scripta Geomantiae, Hydromantiae, Chiromantiae, Necromantiae, sive in quibus continentur sortilegia, veneficia, auguria, auspicia, incantationes artis magicae, prorsus reiici, et aboleri curarent. Non tamen errorum, corruptela­ rum, delictorum, et abusuum praedictorum extirpation! usque adeo provi­ sum est, quin etiam adhuc in nonnullis locis, et apud plurimos curiosius vigeant, cum valde frequenter, detectis diaboli insidiis, divinationum, sorti­ legiorum, et variarum superstitionum omnia plena esse in dies detegantur. § 3. Nos igitur, qui pro nostro Pastoralis Officii munere fidei integrita­ tem inviolatam conservare debemus, et animarum saluti prospicere, quantum divina gratia adiutrice possumus, ex paternae caritatis visceribus optamus, damnantes, et reprobantes omne genus divinationum, quae diabolo auctore ad fidelium deceptionem e praedictis curiosis, vel perditis hominibus fieri solent. Cupientes praeterea sanctam illam Christianae Religionis simplicita­ tem, praesertim ubi agitur de summa Creatoris Dei potestate, sapientia, et providentia, ah omni erroris labe, integram atque incorruptam, ut par est, retineri. Volentes quoque praedictae falsae credulitati, ac huiusmodi illicita­ rum divinationum, et superstitionum, detestabili studio, et exeerandis flagitiis, atque impuritatibus occurrere, ut de Christiano populo merito dici possit, quod de antiquo Dei populo scriptum est: Non est augurium in lacob, neque divinatio in Israel, hac perpetuo valitura Constitutione, Apostolica auctori­ tate statuimus, et mandamus, ut tam contra Astrologos, Mathematicos, et alios quoscumque dictae iudiciariae Astrologiae artem, praeterquam circa Romani Pontifices t 285 agriculturam, navigationem, et rem medicam in posterum exercentes, aut facientes iudicia, et nativitates hominum, quibus de futuris contingentibus successibus fortuitisque casibus, aut actionibus ex humana voluntate penden­ tibus aliquid eventurum affirmare audent, etiam si id se non certo affirmare asserant, aut protestentur, quam contra alios utriusque sexus, qui supradictas damnatas, vanas, fallaces, et perniciosas divinandi artes, sive scientias exer­ cent, profitentur, et docent, aut discunt, quive huiusmodi illicitas divinatio­ nes, sortilegia, superstitiones, veneficia, incantationes, ac praemissa detestanda scelera, et delicta, ut praefertur, faciunt, aut in eis se quomodolibet intro­ mittunt, cuiuscumque dignitatis, gradus, et conditionis existant, tam Episcopi, et Praelati, Superiores, ac alii Ordinarii locorum, quam Inquisitores haere­ ticae pravitatis ubique gentium deputati, etiamsi in plerisque ex his casibus antea non procedebant, aut procedere non valebant, diligentius inquirant, et procedant, atque in eos severius canonicis poenis, et aliis eorum arbitrio animadvertant § 4. Prohibentes omnes, et singulos libros, opera, et tractatus huiusmodi judiciariae Astrologiae, Geomantiae, Hydromantiae, Pyromantiae, Onomantiae, Chiromantiae, Necromantiae, Artis Magicae, aut in quibus sortilegia, veneficia, auguria, auspicia, exeerabiles incantationes, ac superstitiones con­ tinentur, ac ut supra in memorato Indice interdictos sub censuris et poenis n eo contentis a quibuscumque Christifidelibus legi, aut quomodolibet retineri, sed illos Episcopis, et Ordinariis locorum, vel Inquisitoribus prae­ dictis praesentari, et consignari debere. Et nihilominus eadem auctoritate statuimus, et mandamus, ut contra scienter legentes, aut retinentes libros, et scripta huiusmodi, seu in quibus talia continentur, similiter iidem Inqui­ sitores libere, et licite procedant, ac procedere, et poenis condignis punire, et coercere possint. § 5. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, cetersque contrariis quibuscumque. [Bull. Rom., torn. 4, IV, p. 176-179]. 158. Sixtus V, const. Quanta Apostolicae, i8 mart. 1586. Quanta Apostolicae Sedis dignitati detrimenta, et eius subditis incom­ moda, ex Civitatum, Terrarum, et locorum Status Ecclesiastici distractione obvenerint, assidua mentis nostrae cogitatione revolventes, Pastoralis solicitudinis Nobis divinitus commissae zelo urgemur, illorum conservationi solertioris diligentiae studio incumbere, et quae propterea a Praedecessoribus nostris maturo consilio, ac optima ratione sunt sancita, approbationis nostrae robore communire. Alias siquidem a fel. rec. Pio Papa V, Praedecessore nostro, emanarunt literae tenoris subsequentis, Pius Episcopus, etc. Admo net nos. Omittitur tenor huius Constit., quia habetur supra, in N. 120. Romani Pontifices 28ό § I. Et deinde piae mem. Gregorius Papa XIII, etiam Praedecess noster, literas praedictas, Apostolica auctoritate approbavit, ct confirma·, prout in ipsius Gregorii Praedecessoris literis desuper confectis1 piatucontinetui. § 2. Quocirca ne literae Pii Praedecessoris huiusmodi labentis tempons cursu valeant labefactari, sed eo validius subsistant, quo multiplici firmitatis vinculo saepius fuerint stabilitae, vestigiis ipsorum Praedecessorum inhae­ rendo, easdem literas Pii V Praedecessoris, et in eis contenta quaecumq« ex certa scientia nostra, auctoritate praedicta tenore praesentium approba­ mus, et confirmamus, ac etiam innovamus, easque inviolabilis firmitatis robur obtinere, ac perpetuo observari debere volumus, et mandamus. Nulli ergo, etc. [Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 192], 159. Sixtus V, const. Postquam, 3 dec. 1586. Postquam verus ille atque aeternus Pastor, et Episcopus animarum Chn stus Dominus ad gubernandam universalem Ecclesiam, quam suo pretioso sanguine acquisivit, Apostolorum Principi B. Petro coelestis simul ac terrenae tradidit plenitudinem potestatis, eique suas in terris vices commisit, sicut in cathedra ipsius Petri successor, et verus Christi Vicarius Romanus Pontifex divina praeordinatione, eiusdem supremae Apostolicae dignitatis fastigium, et locum in terris tenet, ita etiam Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Cardinales repraesentantes personas sanctorum Apostolorum, dum Christo Salvaton regnum Dei praedicanti, atque humanae saluti mysterium operanti ministra­ rent, eidem Pontifici in executione Sacerdotalis officii, et in dirigenda ipsa Ecclesia Catholica, cui praeest, consiliarii, et coadiutores assistunt, quasi oculi, et aures, ac nobilissimae sacri capitis partes, et praecipua illius mem­ bra a Spiritu Sancto constituta, qui in hac ipsa Ecclesiastica Hierarchia divina dispositione, instar illius caelestis, cui ex altera parte respondet, ordinata, ad altissimum gradum evecti cum ipso Romano Pontifice communi patre ac pastore, ad quem ex omnibus undique gentibus ac nationibus, in gravis­ simis, maximeque arduis rebus fideles omnium generum, omnium ordinum, summi, infimi quotidie confluunt, tanti ponderis molem atque onus popu­ lorum sustineant, et pro animarum salute, pro fide, pro iustitia, pro unitate assidue invigilent ac laborent, qui circa ipsum universali Ecclesiae serviendo, singularum Ecclesiarum commoditatibus se impendant, quorum consilio idem Pontifex agenda disponat, quorum opera, et necessaria, et plurimum fruc­ tuosa universae Reipublicae Christianae in secundis rebus ornamento, eteonmodo, in dubiis praesidio, et adiumento esse possit. Qui denique pro exal­ tatione Catholicae Religionis, pro pace, et quiete Christiani Populi, pro aug' Cf. N. 142. Romani Pontifices 287 mento, et honore sanctae Sedis Apostolicae sanguinem, si ita res ferat, et spiritum constanter effundant. § 1. Cum itaque ipsi veri cardines sint, et clarissima Ecclesiae lumina, templi Dei bases, firmamenta, et columina Christianae Reipublicae singulari quadam pietate ac doctrina, nec vulgari, aut mediocri, sed insigni atque eximia virtute abundare debent, ut, quam gerunt, personam digne, et honorifice valeant sustinere. Ac quemadmodum praecipuae sunt partes summi Romani Praesulis in iis asciscendis exquisitam adhibere diligentiam, et accurata cir­ cumspectione providere, ut viri optimi, ac lectissimi assumantur, et vel in hoc potissimum necessitati atque utilitati totius Ecclesiae sibi commissae consulatur, ita etiam Praelati ceteraeque personae Ecclesiasticae ad tantae dignitatis sublimitatem promovendi, anteactae vitae laude, atque excellenti quadam, et rara meritorum commendatione prae ceteris fulgeant, necesse est, ut hoc amplissimo honore digni habeantur. Siquidem eorum vita ac mores ceteris exemplo esse debent, verba, et responsa pro oraculis, monita ac prae­ cepta ab universis Christianis regulae, et norma recte vivendi, recteque sen­ tiendi existimantur, ab iis quasi sapientissimis magistris Ecclesiasticae disci­ plinae forma suscipitur, quae ad mores, vitamque cunctorum fidelium com­ ponendos longe latcque diffusa propagetur. Ipsi denique vere sunt sal terrae, ac lucernae positae super candelabrum, ut inter sanguinem, et sanguinem, causam, et causam, lepram, et lepram discernant, ac doctrinae opportunitate, et veritate, infirma confirment, disrupta consolident, depravata convertant, luceant omnibus qui in domo Domini habitant, ac primae huic Sedi assistentes cunctos pastores, dum in gravioribus negotiis eamdem Sedem consulunt, eiusve opem implorant, suo iudicio, consilio, ct auctoritate instruere, dirigere, ac docere non cessent. Ceterum, cum non solum ad eos spectet plurima, et maxima momenti negotia, et causas, quae eis in dies committuntur, praeclara fide, et prudentia cognoscere, ac Legationibus in Provinciis gubernandis, et in gra­ vioribus rebus, saepius ad Reges, et Imperatores perfungi. §2. Sed, quod omnium caput, et summa est, ex eorum corpore, numero, et Collegio, ille ipse, qui cunctis pastoribus est praeficiendus, ac totius Do­ minici gregis curam habiturus, Summus Pontifex deligatur, iidemque illum suis suffragiis creent, qui tunc demum publico bono Christiani populi, optimus sine ulla dubitatione existât, si e numero, et suffragiis bonorum deligetur, in hac sacra electione censendi sunt veri interpretes, atque internuntii volun­ tatis Dei, cuius spiritu sicut universum Ecclesiae corpus sanctificatur, et regitur, ita maxime hoc totum huiusmodi electionis opus eiusdem afflatu, et instinctu absolvi certissimum est, atque omnibus exploratum, ut vel ex hoc ipso perspici possit, quanta in eis requiratur puritas, et sinceritas ab omni carnis affectu, privatorum commodorum cura, et factionum studiis aliena, quorum pectora, et voces, templa, et organa futura sint Spiritus Sancti, et ex quibus quasi seminibus is sit proditurus, in quem totius Apostolicae potestatis plenitudo Deo annuente merito conferatur. § 3. Quapropter, ut tanti muneris amplitudo ea, qua decet, observantia, et admiratione apud cunctos mortales honoretur, et in quos ob celsitudinem gradus, omnium oculi, omnium ora convertuntur, in eis summae dignitati Romani Pontifices par claritas, ct splendor eluceat, atque in eis glorificetur Deus, honorificetur Sacerdotale ministerium, et animae fidelium laetificentur, certe sacris ampb simis huius honoris insignibus ii demum decorandi videntur, qui eximia eru­ ditione, innocentia, ac sanctitate, et omni virtutum genere a vero solidorur bonorum largitore Deo supra ceteros fuerint illustrati. Proinde Nos, post quam placuit divinae bonitati imbecillitatem nostram ad summi Apostolatus apicem vocare, inter ceteras, quas pro bono universalis Ecclesiae his maxime turbulentis temporibus, dies noctesque suscipimus, curas, et cogitatione, hanc ipsam Pontificia nostra solicitudine dignissimam iudicavimus, ut ad communem salutem, et profectum Christiani populi nostrae curae crediti, ac ad ipsius Sanctae Romanae Ecclesiae decus, et ornamentum circa Cardina­ lium electionem, atque assumptionem, tama Praedecessoribus nostris, quam a Nobis hactenus editas sanctiones, et decreta expenderemus; in quibus licet pleraque salubriter, ac prudenter disposita, et ordinata fuerint, quia tamen res humanae facile in deterius prohbuntur, nisi sit qui eas assidue renovet, atque conservet, easdem illas sanctiones, et decreta partim innovando, partira declarando, partim pro rerum, et temporum exigentia supplendo, et in melius reformando, habita super his cum venerabilibus fratribus nostris eiusdem S. R. E. Cardinalibus deliberatione matura, de eorumdem fratrum consilio, et unanimi consensu, hanc nostram perpetuo valituram Constitutionem duxi­ mus promulgandam, qua et nosmetipsos in re tam gravi nostri muneris admonemus, et quam Nobis legem imponimus, eamdem nostris successo­ ribus indicamus, quos, et sui officii non immemores fore confidimus, et se aliquando in districto, ac tremendo Dei iudicio suae villicationis rationem esse reddituros, Apostolo dicente: Omnes stabimus ante tribunal Christi, et unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. § 4. Primum igitur, cum ita exposcente rerum, ac temporum qualitate, ct occasione recessum fuerit a veteri illo more admodum paucos viros in sacrum Collegium adseribendi, iamque plures nostra aetate Cardinales, quam antiquitus in ipsum Collegium cooptari consueverint, tum ut iuxta generalis Concilii Tridentini decretum1 omnium Christianitatis Nationum ratio habea­ tur, turn quia in eodem Collegio multi, quae est humani corporis infirmitas, senectute, vel morbis frequenter gravati, haud commode tanto oneri assidue substinendo sufficere queunt, ut in hoc moderatio congrua adhibeatur, et certi limites praescribantur, ne vel ad veterem illam paucitatem eos rediga­ mus, vel rursus eorum honor nimia, ac superflua numerositate vilescat, quod interdum Nos ipsi dum in minoribus essemus, vidimus, et experti sumus Ac ut veteris Synagogae figura Sanctae, et Apostolicae Ecclesiae veritati respondeat, sequi cupientes mandatum Domini factum ad Moysen, de con­ gregandis septuaginta viris de senibus Israel, quos nosset senes populi esse, et magistros, ut secum onus populi sustentarent, et non ipse solus gravaretur, super quos ad ostium tabernaculi ductos, loquente Domino, Spiritus requie­ vit: de praedictorum fratrum nostrorum consilio, perpetuo statuimus, et ordi­ namus, ut in posterum connumeratis omnibus cuiusque ordinis Episcopis, 1 Scss. XXIV, de ref., c. 1. Romani Pontijiccs 289 Presbyteris, et Diaconis Cardinalibus, qui nunc sunt, quique in futurum crea­ buntur, cuncti simul numerum Septuaginta nullo umquam tempore excedant, ac talis numerus quovis praetextu, occasione, vel causa etiam urgentissima minime augeatur. Quod si unum, vel plures a Nobis, vel pro tempore existente Romano Pontifice in futurum ultra dictum numerum eligi in Cardi­ nalem, aut creari, aut pronunciari contigerit, decernimus huiusmodi electio­ nem, creationem, et pronunciationem nullam, irritam, et inanem fore, et cen­ sendam esse, nullumque ius, seu titulum re aut nomine sic electo, seu electis acquiri, neque eorum quemquam pro Cardinali haberi, aut reputari posse, aut debere, neque dictam electionem, creationem, pronunciationem ab initio invalidam, et ultra numerum factam, si postea ad praescriptum numerum moriente uno, vel pluribus Cardinalibus ipsum Collegium redigatur, propterea ex post facto convalescere, sed uti a principio sic deinceps in perpetuum nullius fore roboris, vel momenti. § 5. Quoniam vero iam inde ab antiquissimis etiam Apostolorum tem­ poribus Diaconorum ordo ad inserviendum, et ministrandum in Ecclesia Dei ex magna providentia dignoscitur institutus, et pro temporum varietate modo maior, modo minor numerus esse consuevit, ita ut aliquando septem, inter­ dum quatuordecim, quandoque vero decem, et octo Diaconi fuerint, et tamen hoc tempore tum propter eorum parvum numerum, tum propter aliquorum absentiam a Romana Curia, adeo pauci reperiuntur, ut eorum officio satisfa­ cere nequeant, immo saepius Presbyteri Cardinales loco Diaconorum, contra Patrum instituta Pontifici assistere, et ministrare cogantur. Idcirco statuimus, ut ex praedicto numero Cardinalium, Diaconi quatuordecim, reliqui omnes praeter sex Episcopos, Presbyteri sint, et esse debeant. § 6. Neque posthac quispiam in Diaconum Cardinalem assumi possit, nisi saltem in vigesimo secundo suae aetatis anno fuerit constitutus, ita ut omnino intra annum ad sacrum Diaconatus ordinem valeat, et debeat pro­ moveri, alioquin si anno elapso ad ipsum Diaconatus ordinem promotus non fuerit, eo ipso tam in consistorialibus, et omnibus aliis actibus, et nego­ tiis Cardinalitiis, quam etiam iuxta Constitutionem fel. rec. Pii Papae Quarti Praedecessoris nostris super reformatione Conclavis editam,1 in electione Romani Pontificis voce activa, et passiva omnino careat, ac privatus existât. § 7. Diaconorum autem numerus sic praefinitus perpetuo retineatur, ac Diaconi in eodem ordine semper remaneant, et si qui eorum ex devotionis fervore ad Presbyteratus ordinem promoti fuerint, semper tamen in eodem Diaconatus ordine, et officio ministrent, et suum locum inter Diaconos Car­ dinales teneant, donec ex Cardinalibus de novo creandis sive eligendis, alii Diaconi praedictum numerum suppleant, et in eorum locum subrogentur, ac substituantur. Quo casu antiquiores Diaconi ad Presbyteratus ordinem promoti, ad Presbyteros Cardinales transire, atque inter eos sedere valeant, et connumerari. § 8. Ut vero Diaconos Cardinales, qui in sua vocatione permanserint, et in ministerio ordinis sui perseveraverint, maioribus honoribus prosequa1 In eligendis, 9 oct. 1562, § 25. - Bull. Rom., tom. 4, 11, p. 145-148. io 290 Romani Pontifices mur, volumus ut cum aliquam ex sex Cathedralibus Ecclesiis, quibus Episco; Cardinales praesunt, primo, secundo, et tertio per obitum, vel translation·:aut alias pro tempore vacare contigerit, antiquior quidem presbyter Qtd nalis praesens, salvo cuique Episcopo Cardinali iure transeundi ad ear. dimissa priore cui praeerat, ut moris est, promoveatur, sed ubi post tre vacationes, tres itidem ex ipsis Presbyteris Cardinalibus in Episcopos pr? tecti fuerint, tunc si quarta alicuius harum Ecclesiarum vacatio contigerit excluso, ea tantum vice, antiquiore Presbytero, Prior Diaconorum Cardini lium, qui praesens fuerit, et in aetate legitima constitutus, vel si ille noluerit aut nequiverit assumi, sequens Diaconus eisdem qualitatibus praeditus, ad eam promoveatur, et ita deinceps in huiusmodi vacationibus sex Ecclesiam- I praedictarum perpetuo observetur, ut post tres Presbyterorum ad dictas Ecritsias promotiones, quarta occurrente vacatione, Prior Diaconorum, aut sequerut praefertur, in Episcopum praeficiatur. § 9. Inter hos Septuaginta Cardinales, praeter egregios utriusque luris, aut Decretorum Doctores, non desint aliquot insignes viri in sacra Theologia Magistri, praesertim ex Regularibus, et Mendicantium Ordinibus assumendi, saltem quatuor, non tamen pauciores. § 10. Antiquum vero Clementis, Anacleti, Evaristi, Alexandri, et aliorum Sanctorum Pontificum Praedecessorum nostrorum morem, per sexcentos,ei amplius annos continuata serie observatum sequi volentes, ac decretum alias per Nos in nostro Consistorio editum innovantes, perpetuo sancimus tempus creandorum Cardinalium, seu promotionis ad Cardinalatus honorem faciendae, mense Decembri dumtaxat in ipsis temporibus, seu diebus ieiuniorum, et non aliis esse debere. § 11. Ut autem ipsi Cardinales in regimine universalis Ecclesiae Nobis, et pro tempore existent! Romano Pontifici utiliter assistere valeant, ac dt omnibus Christianorum Regnorum, Provinciarumque moribus, rebus, et nego­ tiis prompte, et fideliter certa ab eis notitia, pro rerum emergentium oppor­ tunitate habeatur, praedicti Concilii Tridentini decreto inhaerentes, statui­ mus, ut ex omnibus Christianitatis nationibus, quantum commode fieri pote­ rit, idonei assumantur. § 12. Praeterea, qui Cardinales creandi erunt, legitimis, et honestis sint exorti natalibus, neque ulla prorsus labe, aut illegitimorum natalium suspi­ cione quovis modo laborent, sed omni macula, et impuritate careant, alioquin ad tam eminentem dignitatis gradum, penitus inhabiles, ct illius inca­ paces sint, et esse censeantur. Quocirca considerantes, quod licet tanta sit vis, et efficacia Sacramenti Matrimonii, quod Apostolo teste, Magnum est in Christo, et in Ecclesia; ut qui antea geniti erant, ex soluto, et soluta, inter quos rite Matrimonium constare poterat, post illud contractum legitimi habean­ tur, in nonnullis tamen Provinciis, et Dominiis, nobilitatis privilegiis non gaudent, nec ad saecularia officia, honores, et dignitates, neque ad nobilium feudorum, et statuum successiones admittuntur, quodque multo magis inde­ corum videretur, ct ab Apostolicae Sedis dignitate alienum, si huiusmodi ille­ gitimi per sequens Matrimonium, ut praefertur, légitimât!, in Cardinales assu­ merentur, ac Cardinalatus celsitudo, et splendor, qui dignitati Regiae com Romani Pontifices 291 paratur, facile deprimi, commaculari, aut quodammodo inobscurari posset. Ideo ut puriori dignitati puriores natales respondeant, quoscumque illegitime natos, quorumvis, etiam Magnorum Principum, etiam Ducali, aut maiori, etiam Regia, et Imperiali auctoritate fulgentium filios quocumque gradu, dignitate, et praeeminentia praeditps, etiam genitos ex soluto, et soluta, inter quos tunc Matrimonium constare poterat, ac postea per subsequeris Matri­ monium, etiam rite, et solemniter in facie Ecclesiae contractum, vel alias legitimates, et quomodolibet habilitates, ct natalibus restitutos, ac quorumvis bonorum capaces effectos, etiam si cum eis, ut hanc ipsam dignitatem obti­ nere valeant, super defectu natalium fuerit expresse, et in specie auctoritate Apostolica quomodolibet dispensatum, nihilominus praedictae Cardinalatus dignitatis prorsus incapaces, et ad eam obtinendam perpetuo inhabiles decer­ nimus, ac declaramus. § 13. Sed et insuper prohibemus, ne ii, quos propter defectus, vitia, aut impedimenta quaecumque ad sacros ordines secundum canonicas san­ ctiones promoveri fas non est, etiamsi cum ipsis dicta auctoritate Aposto­ lica fuerit dispensatum, neve alicuius criminis, aut infamiae nota respersi, in Cardinales ullo umquam tempore assumantur. § 14. Ceterum, ut non solum honore, sed etiam re ipsa cardines sint, super quibus ostia universalis Ecclesiae tuto nitantur, divinaque, et humana ministeria sibi commissa utilius exequi possint, statuimus, ut lectissimi, et praecellentes viri in ipsum Collegium adseribantur, et quorum vitae probitas, morum candor, praestans doctrina, et eruditio, eximia pietas, et erga salutem animarum ardens studium, et zelus, in dandis consiliis sincera fides, et inte­ gritas, in rebus gerendis singularis prudentia, constantia, et auctoritas, et aliae qualitates a iure requisitae, tam ipsi Pontifici, quam universo Collegio cognitae, et probatae sint. § 15. Ac proinde ne homines sacrarum rerum plane imperiti, et rudes atque Ecclesiasticarum functionum ignari, quasi in Ecclesia Dei hospites, et peregrini statim huiusmodi muneri praeficiantur, iuxta decretum iam pridem a Nobis in praedicto Consistorio nostro sancitum, quod pariter harum serie innovamus, districte interdicimus, ne quis ullatenus ad Cardinalatus hono­ rem assumi queat, nisi qui antea clericali charactere insignitus, et in qua­ tuor minoribus ordinibus constitutus, per annum saltem habitum, et tonsu­ ram gestaverit clericalem. § 16. C;im autem ad honorem adeo sublimem promovendi omni vir­ tutum, et praesertim castimoniae laude supra ceteros plurimum eminere debeant, qui vero filios, etiam legitimos, ex uxore sua alias dignoscitur susce­ pisse, certum nequeat suae testimonium continentiae exibere, et pater erga proprios filios naturali affectu nimia quadam propensione feratur, verendumque sit ne propterea variis propriae domus negotiis, ac multiplici libe­ rorum cura distractus, Ecclesiae negotia sibi credita, aut negligenter tractet, aut minus solicite, et fideliter quam par est, eiusdem Ecclesiae iura tueatur, prohibemus, ne aliquis, qui utriuslibct sexus filium, seu filios, etiam ex legitimo matrimonio susceptos, vel nepotem, seu nepotes ex cis habeat, ulla­ tenus in Cardinalem assumi, aut promoveri possit. 292 Koman i Pontijices § 17. Insuper, ut factionum fomitem, et simultatum ansam, ex s / hoc coctu, quantum cum Domino possumus, amputemus, decretum piae nv Iulii Papae 111 Praedecessoris nostri in sacro olim Consistorio editum’ap;-. bantes, et declarantes, similiter perpetuo interdicimus, ne ullo umquam kr> ' pore assumatur aliquis posthac in eiusdem S. R. E. Cardinalem, qui Info ex utroque, vel alterutro parente germanus existât alterius Cardinalis viventis ita ut eodem tempore duo fratres germani in eodem Collegio nullatenus esse possint. Quinimmo idem decretum extendentes, et ampliantes, proh bemus quoque ne patruele, vel amitino, aut consobrino Cardinale vivente, alter eius patruelis, vel amitinus, aut consobrinus ad Cardinalatum valeat promoveri. § 18. Sed, et pari ratione sancimus, ne patruo, aut avunculo Cardinal· vivente, eius ex fratre, vel sorore nepos, nec rursus nepote ex fratre, \d sorore Cardinali existente, illius patruus, aut avunculus, nec ullus denique alius, qui primo, aut secundo tantum consanguinitatis gradu alicui Canis· nali viventi coniunctus sit, quamdiu is vixerit, in Cardinalem assumi possit Ita ut omnes, et singuli praedicti tam pater filios, aut nepotes habens, quam fratres germani, patrueles, amitini, consobrini, patruus, avunculus, nepos u fratre, vel sorore, ct quivis ut supra primo, aut secundo gradu coniunctus alter altero Cardinali vivente, ad Cardinalatum inhabiles, et illius incapaces sint, et censeantur, neque eorum aliquis Cardinalis creari valeat, neque adversus hanc prohibitionem ex quacumque etiam urgentissima causa cura eis liceat dispensari. Et nihilominus electio, creatio, ac pronunciatio Cardi­ nalium huiusmodi contra praesentem prohibitionem, aut interdictum facta, et attentata, nulla, irrita, et inanis sit eo ipso, ac cum omnibus inde secutis nullius sit roboris, vel momenti. § 19. Postremo attendentes proprium esse eorumdem Cardinalium munus assistere, ut praemittitur, Christi in terris Vicario, eique in regenda Ecclesia Catholica consilium, et operam assidue praestare, atque cum eo Ecclesiae necessitatibus providere, ipsosque tum ad id ex ipsius officii debito, tum ex sanctorum Patrum decretis teneri, ac propterea absurdum esse Cardinales procul ab ipso Pontifice vitam agere, et locum mansionemque suam in Ecclesia Dei adeo praecelsam contra huiusmodi officii debitum, et in suarum perniciem animarum negligere, ac deserere, inhaerentes decreto similiter a Nobis in Consistorio nostro dudum desuper promulgato, de eorumdem Fra­ trum consilio statuimus, et ordinamus, ne quis in posterum a Romana Cu­ ria absens Cardinalis creetur, aut pronuncietur, nisi hac adiecta conditione, ut intra annum in Romanam Curiam venire, et Apostolorum limina visitare teneatur, necnon, antequam Biretuin rubrum, quod a Romano Pontifice de more benedici, ac per certum nuncium mitti solet, ei tradatur, illiusve capiti imponatur, iurct in manibus personae alicuius in dignitate ecclesiastica con­ stitutae, cui id negocii datum fuerit, se intra annum a die praestiti iuramenti numerandum omni mora postposita, et impedimento remoto, ad Urbem, vel alio, ubi Rom. Cur. eo tempore fuerit, personaliter adventurum, ut sistat se 1 Cf. N. 37. Romani Pontifices 293 Nobis, aut pro tempore existent! Rom. Pontifici, et Sanctae Sedi Apost. cuius obsequiis erit ascriptus, et quandiu ipsi Pontifici visum fuerit, muneri suo Incumbat: atque ita de legibus, moribus, consuetudinibus, ac toto statu eiusdem Sedis plene instruatur, atque ad Ecclesiae, seu Provinciae, cui for­ san praeerit, necessitates sublevandas, abusus tollendos, mores reformandos, ecclesiasticam disciplinam, si qua ex parte labefacta fuerit, restituendam opportuna, et salutaria consilia ab ipsius Pontificis paterna caritate, sapien­ tia, et vigilantia recipiat, et pro viribus exequatur. Cuius quidem iuramenti postquam per eum praestitum fuerit, publicum inde instrumentum confi­ ciatur, et in forma authentica ad Nos, vel nostri pro tempore successorem nulla interposita mora transmittatur. Quod si forte id iurare recusaverit, volumus, ut biretum rubrum ei omnino denegetur, ac nequaquam tradatur, sed ipso facto, absque alia declaratione, vel decreto Cardinalatus honore pri­ vatus existât, atque habeatur, in omnibus, et per omnia, ac si numquam in Cardinalem assumptus, vel promotus fuisset. Inhabilis quoque ad eamdem dignitatem postea obtinendam, et illius incapax efficiatur. Sin autem iuret, ac biretum rubrum accipiat, sed tamen postea ad Urbem, et Romanam Cu­ riam, ut praefertur, intra annum a die praestiti iuramenti non comparuerit, tunc pariter absque alia declaratione Cardinalatus dignitate, officio, titulo, denominatione, atque omnibus, et quibuscumque illius insignibus, faculta­ tibus, privilegiis, aut auctoritatibus careat eo ipso, et perpetuo privatus sit, et esse censeatur, perinde, ac si numquam inter Cardinales cooptatus fuisset, nec biretum rubrum accepisset. Quod quidem biretum post id tempus confestim deponere omnino teneatur. § 20. Decernentes sic in praemissis omnibus, et singulis per quoscum­ que Indices, et Commissaries, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, et ipsos S. R. E. Cardinales, in quavis causa, et instantia, sublata eis, et eorum cuique quavis aliter indicandi, et interpretandi facultate, et auctori­ tate, iudicari, ct definiri debere, necnon irritum, et inane quicquid secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari. § 21. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 279-285]. 160. Sixtus V, const. Religiosa, 13 apr. 1587. Religiosa Sanctorum Pontificum Praedecessorum nostrorum providentia institutum olim fuit, iam inde vetustissimis temporibus, et posteris traditum, ut Sanctae Romane Ecclesiae Presbyteris, certae in Urbe Roma Ecclesiae, Tituli appellatae, quasi quaedam cuiusque propriae dioeceses; Diaconis vero, Urbis regiones, ad Christianae Religionis propagationem, et conservationem assignarentur. Quae quidem sancta institutio plurium sacculorum continuata serie, ac pro temporum varietate susceptis incrementis, ad nostram usque acta- 294 Romani Pontifices tem servata, ita viget, ut praeter sex Episcopos Cardinales, qui certis Cu dralibus Ecclesiis Urbi finitimis praesunt, singulis Presbyteris, et Diaccr. Cardinalibus propriae in Urbe Ecclesiae, Tituli videlicet, et Diaconiae tea suis Clero, et Populo, ac quasi Episcopali iurisdictione in spiritualibus, n temporalibus regendae, et administrandae committantur. § 1. Proinde Nos, postquam per nostram nuper editam Constitutiontr creandorum Cardinalium numerum, computatis sex Episcopis praedictis,qui tuordccim Diaconis, reliquis vero Presbyteris Cardinalibus, ad septuaginta praescripsimus, nunc quoque ad Dei honorem, atque ad ipsius Sanctae Ro. manae Ecclesiae decus, et ornamentum, ac Romani Cleri, et Populi bonur regimen, salubremque directionem, eisdem Presbyteris, et Diaconis Cardia­ libus totidem Titulos, et Diaconias, ipsorum amplitudini, et dignitati maxirt congruentes, duximus assignandos. Ac licet pleraeque ex antiquis Ecclesiis Titulos, et Diaconias concedi solitis, aut a Praedecessoribus nostris sucos.· temporum additis, adhuc integrae, et illaesae permaneant, tamen quia nor· nullae, tum diuturnitate, et iniuria temporum, tum diversis, quae olim cor· tigerunt, eiusdem Urbis direptionibus, incendiis, et ruinis collapsae sur. Nos antiquae pietatis, et Religionis Christianae monumenta conservare cupit: tes, sicuti Sacrosanctas Basilicas, et augustiora templa antiquitate ipsa vene­ randa, nedum sarta tecta custodiri, sed et ingenti nostro sumptu refici, insta rari, et ornari in dies magis curamus, ita etiam primo quidem loco vetert., et nobiles Ecclesias, priscis temporibus in Titulos Presbyterorum Cardina- 1 lium, ut praefertur, institutas delegimus, easque omnes, quae adhuc extari voluimus omnino in Titulos pro modernis, et futuris Presbyteris Cardina­ libus retinere. Deinde ex iis, quae recenti memoria in Titulos erectae fue­ runt, praetermissis quibusdam, propter loci incommoditatem, aut alias minus idoneis, ceteras itidem retinere, ac demum, ne Titulorum numerus Presby teris Cardinalibus desit, exemplo nonnullorum nostrorum Praedecessorum alias partim antiquas, nondum tamen huiusmodi honore decoratas, partir vero recentiores, celebres tamen Ecclesias, dignitate Praesulum maiorem in modum illustrare, et in similes Titulos erigere, et instituere, ac pro numen Presbyterorum Cardinalium tot Titulos addere, et supplere, ex Diacon , quoque antiquitus institutis, quatuordecim magis insignes pro totidem Dia­ conis Cardinalibus seligere, et congrua distinctione confusionem perpetuo tollere decrevimus, eosdem nimirum Titulos, et Diaconias proprios cuiusque, ordinis certos, et distinctos assignando, ita ut numquam in posterum, quod hactenus saepe factum est, Presbyteris Diaconiae, neque Diaconis Tite Presbyterales, perturbato ordine, aut promiscue concedantur. Quod quidem rationi consentaneum videtur, ut quemadmodum Summus Pontifex univer­ sali Ecclesiae praesidens, et omnium totius Orbis Ecclesiarum solicitudinem gerens, specialiter tamen Urbis Romae Episcopus existit, et in ea divita dispositione supremam Sacerdotalis potestatis Cathedram tenet, pari quoqi ratione Cardinalibus, quos uti speciales S. R. E. filios, in Apostolici muneris functione, atque in universae Reipublicae Christianae administratione prae­ ' Cf. N. 159. Romani Pontifices 295 cipuos, sibique maxime coniunctos habet consiliarios, et cooperatores in eadem Urbe Roma, quae oiim Beati Petri Sede in ea constituta, ipsius, et Coapostoli eius Pauli doctrina, ct martyrio consecrata, et caput Christiani Orbis, et Religionis effecta est certa Sedes, mansionem, et locum unicuique proprium assignet, cuius quidem loci concessione, iidem Cardinales, et sui officii admoneantur, et residentiae, quam assistendo ipsi Romano Pontifici servare debent, et vel ex hoc magis tamquam in unum corpus compacta membra, sacro capiti connexa esse, ab illo dependere clarius dignoscantur. § 2. Habita igitur cum Venerabilibus fratribus nostris eiusdem S. R. E. Cardinalibus deliberatione matura, de eorum consilio, et assensu, statuimus, et ordinamus in posterum perpetuis futuris temporibus, Presbyteris Cardina­ libus has tantum, quae infra descriptae sunt, Ecclesias, neque alias in Titulos assignari debere, videlicet, ex antiquis S. Crucis in Hierusalem, SS. Marccllini, et Petri, SS. Quatuor Coronatorum, SS. loannis, et Pauli, S. Anastasiae, S. Sabinae, S. Stephani in Coelio Monte, S. Clementis, SS. Nerei, et Achillei, S. Susannae, S. Pudentianae, S. Sixti, S. Petri ad Vincula, S. Martini in Mon­ tibus, S. Eusebii, S. Priscae, Sancti Vitalis, S. Marci, S. Marcelli, S. Lau­ rentii in Lucina, Basilicae duodecim Apostolorum, S. Laurentii in Damaso, quae S. R. E. Vicecancellario pro tempore existenti perpetuo concessa, ct assignata est, S. Balbinae, Sanctae Ceciliae, S. Chrysogoni, S. Praxedis, S. Ma­ riae Transtiberini. Ex posterioribus vero SS. Quirici, et lulitae, S. loannis ante Portam Latinam, S. Agnetis in Agone, S. Laurentii in Palisperna, S. Tho­ mae in Parione, S. Silvestri in Campo Martio, S. Pancratii, S. Bartholomaei in Insula, S. Matthaei in Merulana, S. Mariae de Aracaeli, S. Mariae in Via, S. Mariae supra Minervam, S. Mariae Angelorum in Thermis, S. Hieronymi Illyricorum, necnon quas supradictis antiquis, et posterius institutis addimus, et ex nunc in Titulos Presbyterorum Cardinalium, cum honoribus, insigni­ bus, privilegiis, auctoritatibus, et praeeminendis debitis, et consuetis, instar aliarum Ecclesiarum, quae in similes Titulos per nostros Praedecessores anti­ quitus erectae, et institutae fuerunt, sine alicuius praciudicio, perpetuo eri­ gimus, et instituimus, ac Titulorum nomine, et dignitate insignimus, et deco­ ramus, S. Honuphrii in laniculo, mutato illius statu ex Diaconia, quae hacte­ nus fuit, in Titulum Presbyteralem, S. Augustini, S. Mariae de Populo, S. Alexii in Aventino, S. Blasii de Annulo, S. Mariae de Pace, S. Salvatoris de Lauro, S. Petri in Monte Aureo, Sanctissimae Trinitatis in Monte Pincio, S. Mariae Transpontinae. § 3. Ex Diaconiis vero antiquis statuimus retinendas esse tantummodo quatuordecim infrascriptas, videlicet Sanctae Mariae in Aquiro, S. Mariae in Cosmedin, Sanctorum Cosmae, et Damiani, Sanctae Mariae Novac, S. Hadriani, S. Mariae in Via lata, S. Mariae in Porticu, S. Angeli in foro Piscario, S. Ni­ colai in Carcere Tulliano, S. Mariae in Dominica, S. Eustachii, S. Viti in Marcello, S. Agatae, ac S. Georgii ad Velabrum Ecclesias, quae insigniores existant, et praescriptum a Nobis Diaconorum Cardinalium numerum exae­ quant. § 4. Ita ut computatis Ecclesiis Cathedralibus, videlicet Ostiensi, et Ve­ literna invicem unitis, Portuensi, et S. Rufinae itidem unitis, Albanensi, Sabi- 296 Komani Pontifices nensi, Tusculana, et Praenestina, quibus sex Episcopi Cardinales praestr·. et Titulis Presbyterorum superius designatis, numerum septuaginta Eccle­ siarum constituant. § 5. Et alter praeterea Titulus supra numerum additus sit, ut si quand: contingat Diaconum, vel Episcopum Cardinalem Vicecancellarium esse, et ideo eumdem dictae Ecclesiae Sancti Laurentii in Damaso, quae Vicecanct!· lario pro tempore existent! per literas fel. recor. Clementis Papae VII Pro­ decessoris nostri perpetuo, ut praefertur, concessa, ct assignata fuit,1 praetw, alicui Presbytero Cardinali proprius Titulus non desit. § 6. Omnes vero illas Ecclesias, quae per praesentem nostram Consti­ tutionem Presbyteris Cardinalibus in Titulos assignatae sunt, nunc vero Diaconis Cardinalibus, etiam forsan ex dispensatione Apostolica, pro Dii conia obtinentur; itidem omnes, et quascumque ex quatuordecim superius enu­ meratis Diaconiis, quae Presbyteris Cardinalibus in Titulos forsan, etiam ei simili dispensatione concessae alias fuerunt, et ab iis obtinentur; demum omnes, et quascumque Ecclesias superius non expressas, ipsis Presbyteris, aut Diaconi; Cardinalibus, in Titulos, aut Diaconias commissas, et assignatas, ac per ipsos obtentas volumus, et decernimus per praesentes, ex nunc eo ipso vacare, et quascumque illarum assignationes, concessiones, necnon dispensationes desu­ per, etiam Motu proprio, et consistorialiter, ac de simili fratrum consilio expe­ ditas, quae a Praedecessoribus nostris, quaeque a nobismetipsis emanarunt, literasque Apostolicas desuper confectas, processusque habitos per easdem, et inde secuta quaecumque cassamus, irritamus, et annullamus, irritaque, et nulla, ac nullius roboris, vel momenti esse nunciamus, mox assignaturi eis­ dem Cardinalibus, ex quorum personis Ecclesiae in Titulos, aut Diaconiis per eos hactenus obtentae, vigore huius nostri decreti vacant, et eorum cui­ libet alios Titulos, aut Diaconias ex supradicto numero, proprio cuiusque ordini congruentes. § 7. In aliis vero, praeterquam supranominatis Ecclesiis, etiamsi earum aliquae in Titulos Presbyterorum, aut denominationes Diaconorum Cardi­ nalium concedi solitae sunt, et Cardinales iis praefici consueverunt (quarum singularum situationes, et invocationes praesentibus haberi volumus pro expressis), nomina, insignia, denominationes, et statum huiusmodi Titulorum, aut Diaconiarum perpetuo supprimimus, et extinguimus; ac districte etiam interdicimus, ne de cetero umquam perpetuis futuris temporibus, alia quam ex suprascripta numero Ecclesia, in Titulum, aut denominationem Cardina­ latus, cuipiam Presbytero, aut Diacono Cardinali, concedatur, aut assignetur, neque aliis quam supranominatis Titulis, aut Diaconiis, Presbyteri, vel Dia­ coni Cardinales praeficiantur, neve umquam aliqua ex supradictis Diaconiis, Presbytero, neque contra, ullus ex dictis Titulis Diacono Cardinali quomo­ dolibet concedatur, vel assignetur, neque cum iis, aut eorum aliquo, ex quavis causa, desuper dispensetur. m| § 8. Sed et decreta alias in Consistorio super hoc edita, innovantes, et ampliantes, pari ratione, etiam perpetuo prohibemus, ne in posterum alicui 1 Cf. const Etsi ad singula, 5 iul. 1532. - Bull. Rom., tom. 4, I, p. 99, 100 Romani Pontifices 297 Presbytero, aut Diacono Cardinali, qui alterum Titulum, aut Diaconiam quo­ modolibet assecutus fuerit, quive ex ordine Diaconorum ad ordinem Pres­ byterorum, vel ad Episcopalem dignitatem transierit, aut ex ordine presby­ teratus in Episcopum pariter promotus fuerit, licentia, et facultas retinendi priorem Ecclesiam sui Tituli, vel Diaconiae in administrationem, aut in Titu­ lum, neve Canonicatuum, praebendarum, dignitatum, officiorum, aut bene­ ficiorum dimissi Tituli, vel Diaconiae collatio, neque Palatii, domus, vineae, hortorum, aut fructuum, reddituum, et proventuum, aut iurium quorumcum­ que ad huiusmodi Titulos, seu Diaconias pertinentium, ad tempus, seu ad vitam retentio, aut ulla alia reservatio, quovis praetextu, occasione, vel causa, etiam melioramentorum, et sumptuum in illarum reparationem, neces­ sitatem, sive utilitatem factorum, concedantur; sed volumus ut ipsi Tituli, et Diaconiae, cum illis annexis, iuribusque, et pertinentiis suis universis libere dimittantur. §9. Insuper praecipimus, et perpetuo ordinamus, ut de cetero in qui­ buscumque literis Apostolicis, in quibus Cardinalium subscriptio manu pro­ pria facienda erit, iidem Cardinales, etiam Tituli, seu Diaconiae, vel Episco­ patus sui Cardinalatus nomine expresso se subscribant. § 10. Decernentes per huiusmodi erectionem, et institutionem, decem praedictas per Nos in Titulos erectas Ecclesias tantummodo, novis privile­ giis, et dignitate auctas, decoratas, et insignitas, nihil autem omnino prae­ judicii cuiquam illarum, nihil alieni iuris detractum, aut immutatum censeri posse, aut debere; sicque per quoscumque Indices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, et Cardinales praedictos, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et in quavis causa, et instantia, iudicari, et definiri debere, necnon irritum, et inane, si secus super praemissis, eorumque aliquo a quoquam, quavis aucto­ ritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. § 11. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, ac Ecclesiarum supradictarum, et aliarum quarumcumque, necnon Ordinum iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis sta­ tutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque, induitis, et literis Apostolicis, illis, ac quibusvis personis quomodolibet concessis, approbatis, et innovatis. Quibus omnibus, illorum tenores praesentibus pro expressis habentes, spe­ cialiter, et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. § 12. Sic igitur ipsi Cardinales, quibus huiusmodi Ecclesiarum regimen, cura, et administratio pro tempore commissa erunt, eas in spiritualibus, et temporalibus solicite, fideliter, et prudenter, regant, et gubernent, ac iuxta Constitutionem piae memoriae Leonis Papae Decimi Praedecessoris nostri, in Concilio Lateranensi novissime celebrato, editam,1 frequenter visitent, circa cul­ tum divinum invigilent, mores, ac vitam Cleri, et populi eis subiecti diligenter explorent, eosque ad recte, et honeste vivendum paterno moneant affectu; bonorum,ac temporalium reddituum curam gerant, sic ad Dei gloriam, et fide­ lis populi aedificationem, pia, et magnifica structura, et fabrica, suas quique 1 Supernae dispositionis, 5 maii 1514, § 19. - Cf. N. 65. 298 Romani Pontijices Ecclesias instaurare studeant, et exornare, et tam in vita quam in mortis articule, pro divini cultus augmento, et salute animarum suarum, ac congrue sustentae dum aliquem Presbyterum, qui inibi in divinis deserviat, sive alias erga ip·’ Ecclesias, si reparatione indigeant, vel alia subventione, de bonis sibi a Dv collatis, prout cuique pro modo facultatum conscientia dictaverit, munifice? se exibeant, et liberales, ut earumdem Ecclesiarum decora, et ornamenti, tantorum Praesulum respondeant dignitati, ac ipsae Ecclesiae tam sublimi­ bus personis gaudeant se commissas, et eorum amplitudine illustratas, iidetrque Cardinales exinde ipsius S. R. E., cuius nobilissima membra sunt, matestatem, sua pietate, solicitudine, et prudentia in dies magis extollant, et reverentiam omnium gentium erga illam exemplis bonorum .operum insi- I gniter augeant, ac denique praeter aeternae retributionis praemia, digna quoque laudum praeconia, a Nobis, et Apostolica Sede valeant promereri j § 13. Mandamus vero, ut praesentes literae in quinterno Cancellariae Apostolicae de more describantur. § 14. Nulli ergo omnino hominum, etc. [Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 295-293]. 161. Sixtus V, ep. Cum frequenter, 27 iun. 1587.’ Cum frequenter in istis regionibus Eunuchi quidam, et Spadones, qui utroque teste carent, et ideo certum ac manifestum est, eos verum semen emittere non posse, quia impura carnis tentigine, atque immundis comple­ xibus cum mulieribus se commiscent, et humorem forsan quemdam similem semini, licet ad generationem, et ad matrimonii causam minime aptum effun­ dunt, Matrimonia cum mulieribus, praesertim hunc ipsum eorum defectum scientibus contrahere praesumant, idque sibi licere pertinaciter contendant, et super hoc diversae lites, et controversiae, ad tuum, et Ecclesiaticum forum deducantur, requisivit a Nobis Fraternitas tua, quid de huiusmodi connubiis sit statuendum. § 1. Nos igitur attendentes, quod secundum Canonicas sanctiones, et naturae rationem, qui frigidae naturae sunt, et impotentes, iidem minime apti ad contrahenda matrimonia reputantur, quodque praedicti Eunuchi, aut Spadones, quas tamquam uxores habere non possunt, easdem habere ut sorores nolunt, quia experientia docet, tam ipsos dum se potentes ad coeun­ dum iactitant, quam mulieres, quae eis nubunt, non ut caste vivant, sed ut carnaliter invicem coniugantur prava, et libidinosa intentione, sub prae­ textu, et in figura Matrimonii turpes huiusmodi commixtiones affectare, quae cum peccati, et scandali occasionem praebeant, et in animarum damnatio­ nem tendant, sunt ab Ecclesia Dei prorsus exterminandae. Et insuper con* Venerabili Fratri Episcopo Navarien., nostro, et Sedis Apostolicae in Regnis Hispaniarum Nuncio. Romani Pontifices 299 sidérantes, quod ex Spadonum huiusmodi, et Eunuchorum coniugiis nulla utilitas provenit, sed potius tentationum illecebrae, et incentiva libidinis oriuntur, eidem Fraternitati tuae per praesentes committimus, et mandamus, ut coniugia per dictos, et alios quoscumque Eunuchos, et Spadones, utro­ que teste carentes cum quibusvis mulieribus, defectum praedictum sive igno­ rantibus, sive etiam scientibus, contrahi prohibeas, eosque ad Matrimonia quomodocumque contrahenda inhabiles auctoritate nostra declares, et tam locorum Ordinariis, ne huiusmodi conjunctiones de cetero fieri quoquomodo permittant, interdicas, quam eos etiam, qui sic de facto Matrimonium con­ traxerint, separari cures, et Matrimonia ipsa sic de facto contracta, nulla, irrita, et invalida esse decernas. §2. Eos etiam qui sic iam contraxerunt, si appareat illos non ut caste simul vivant, contraxisse, sed actibus carnalibus, et libidinosis operam dare, si.iulve in uno, et eodem lecto cum praedictis mulieribus dormire convin­ cantur, omnino similiter separari cures. § 3. Nos enim ita in praemissis, et non aliter, per quoscumque ludices, et Commissaries, quacumque auctoritate, et dignitate fungentes, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter indicandi, et interpretandi facultate, in qua­ cumque causa, et instantia iudicari, et definiri debere, et si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter attentatum forsan est hactenus, vel attentari in posterum contigerit, irritum, et inane decer­ nimus. § 4. Non obstantibus, etc. (Bull Rom., tom. 4, IV, p. 319]. 162. Sixtus V, const. Cum de omnibus, 20 nov. 1587. Cum de omnibus Ecclesiasticis Ordinibus, in ea, qua convenit, puritate, et dignitate conservandis, praecipuam geramus sollicitudinem, tum vero illud praeter cetera Nobis cordi est, ut a Regularium personarum Congregatio­ nibus, quas tamquam Deo dicatas, maxime candor, sanctitasque decet, cuius­ cumque criminis, aut turpitudinis labes, et scandali occasio quam longissime arceantur. Siquidem res ipsa Nos admonet, quam indecorum sit, et ab ea, quae divinae Maiestati, eique consecratis personis debetur, reverentia alienum, si eiusmodi homines, qui propter sua scelera, poenas graves sibi in saeculo propositas timent, quive propter immunditiam, et peccata, ex quibus orti sunt, notati perpetua ignominia, ab omni mundano honore, et a paterna hacreditate repelluntur, iidem omnipotenti Deo, tamquam hostiae offerantur, atque ad habitandum in domo, quam decet honor, et sanctitudo, inter mini­ stros Domini, cui servire regnare est, ad sacras functiones, quacumque pro­ phana praeeminentia multo nobiliores sine ullo delectu admittantur. Cum etiam secundum legem Moysi, immundi ab ingressu Sanctuarii excluderentur, ac sacerdos habens maculam, panes Deo suo offerre non posset, nec acce­ 30Ü Romani Pontifices dere ad ministerium eius, et quod in holocaustum Domini, aut victimam pacificorum offerebatur, id immaculatum esse deberet, ut acceptabile foret, nec ulla macula esset in eo, quod si maculam habuisset, neque offerendum, neque acceptabile futurum esset. § 1. Ne igitur contingat illegitime genitos, qui ut plurimum parentum vitia, et incontinentiam imitari solent, nec pietatis studio, sed temporalium commodorum intuitu, (quia haereditates maiorum, aut dignitates aliquas con­ sequi non possunt) ad Religionem confugiunt, vitam quam animo a Religione alieno susceperunt, ab institutis Religiosis alienam, plerumque cum dedecore, et propriae salutis dispendio ducere, suisque corruptis moribus, et malis exemplis, quietem, et statum ceterorum Deo famulantium perturbare, aut hac quasi faece, et colluvie, ipsarum Religionum honorem, et existimationem laedi, ut denique homines, qui hac spe ad filios spurios in peccato gignendos essent propensiores, eo magis abstineant ab huiusmodi carnis flagitiis, quo suae proli hoc quoque refugium praeclusum viderint. § 2. Hac nostra in perpetuum valitura Constitutione districte interdici­ mus, et prohibemus, ne illegitimi procreati ex incestu, aut ex sacrilegio, quorum scilicet parentes consanguinitate, vel affinitate, intra tertium gradum invicem coniuncti fuerint, vel quorum alteruter parens castitatem Deo voverit, etiam Apostolica, Imperiali, vel Regia, aut quavis alia auctoritate légitimait, aut natalibus restituti, ad aliquam quorumcumque Ordinum, etiam Mendi­ cantium, et non Mendicantium, Fratrum, Monacorum, Eremitarum, vel Cano­ nicorum, aut Clericorum regularium, Congregationum, aut Hospitalium Reli­ gionem, neque ad habitum, nec professionem regulares, recipi, vel admitti quoquo modo possint. Quod si eorum quispiam habitum post publicationem praesentis Constitutionis in futurum receperit, vel professionem posthac emi­ serit, decernimus habitus susceptionem, et professionem, ex nunc prout ex tunc, irritam, nullam, et invalidam, nulliusque roboris, vel momenti fore, ac nullum exinde aut ex huiusmodi voto penitus annullato, obligationis vinculum oriri posse, quinimmo illos habitu regulari, ad quem reassumendum perpetuo inhabiles sint, quamprimum exui, et ab ipsa Religione eiici, exterminarique debere. Et nihilominus quicumque Superiores, tam Monasteriorum, Priora­ tuum, Praepositurarum, Domorum, Collegiorum, et locorum regularium, quam etiam praefatorum Ordinum, Congregationum, Hospitalium, et quarum­ cumque Religionum Provinciales, vel Generales, quovis nomine nuncupati, qui ex praedictis incestu, vel sacrilegio genitos post dictam publicationem, ad habitum receperint, vel ad professionem admiserint, excommunicationis sen­ tentiam eo ipso incurrant, a qua eorum nemo, nisi in mortis articulo con­ stitutus, ab alio quam Romano Pontifice absolutionis beneficium valeat obtinere. Sed ne iis, qui in humilitatis Spiritu, Deo, et Religioni servire, ct poenitentiam agere intra Monasteria, vel Domos regulares cupiunt, ad san­ ctum huiusmodi propositum via penitus praecludatur, permittimus, ut prae­ fati illegitimi, ex dictis incestu, aut sacrilegio geniti, ad habitum conversorum, seu famulorum in Monasteriis, vel Domibus regularibus servientium reci­ piantur, et in ipsis Monasteriis, seu Domibus regularibus, ad servilia mini­ steria, viliora obsequia, humiles 'Junctiones, atque abiecta servitia admitti Romani Pontifices 301 possint; ea tamen conditione, ut ad habitum religiosorum, vel ad profes­ sionem, quam Religiosi emittere solent, emittendam, necnon ad omnes non modo sacros, sed etiam minores Ordines, vel ad clericalem characterem, denique ad cuncta Ecclesiastica officia, et functiones, et ad ascendendum altiores gradus sint eis portae perpetuo clausae, et obseratae. § 3. Quoad reliquos vero non ex incestu praefato, nec sacrilegio, sed ex quovis alio minus legitimo toro natos, spurios, vel naturales, etiam, ut praefertur, vel alias legitimatos, qui ob meliorem vitae frugem, Religionem ingredi cupiunt, statuimus, et ordinamus, eos ad Religionem admitti non posse, aut debere, nisi prius illorum vita, et moribus diligenter cognitis, et circumstantiis universis, quae circa idoneitatem personae attendendae erunt, consideratis, ac de Religionis zelo, pietate, integritate, et doctrina fide dignis testimoniis adeo commendati fuerint, adeo bonam indolem, et specimen virtutis praeseferant, ac tot merita eis suffragentur, ut defectum natalium suppleant, eorumque receptio universae Religionis commodo, et utilitati pro­ futura videatur. Et super hoc ipso in Generali, vel Provinciali Capitulo matura deliberatione habita, Generalis, vel Provincialis Superioris, ac Defi­ nitorum unanimi consensu approbati, et ad habitum regularem admissi extiIerint. Et tamen hi sic recepti ad gradus, honores, et dignitates sui Ordinis obtinenda perpetuo inhabiles, et illorum incapaces remaneant, nisi super hoc cum eis fuerit auctoritate Apostolica specialiter dispensatum. Si quis autem eorum alias quam ut praefertur, recipietur, professio similiter nulla sit, atque ipsi habitu privari, et a Religione eiici debeant, eorumque receptores, excom­ municatione, ut supra, innodati ipso facto existant. § 4. Ceterum quoniam saepe se vitia ingerunt, et se esse virtutes men­ tiuntur, ac multi decoctores post dilapidatam rem familiarem, et contractam ingentem vim aeris alieni, aut interversam alienam pecuniam eorum fidei creditam, ut ratiocinia effugiant, alii post furta, latrocinia, rapinas, homicidia, aliavc facinora patrata, etiam banniti, aut damnati, seu qui meritas pro suis delictis poenas metuunt, non pia intentione, sed ad evitandam legum, et judiciorum severitatem, quia tuto in saeculo vivere non possunt, tunc demum quaerunt a Religione auxilium, quando aliunde illud non sperant, unde sub habitu, et nomine Religiosorum, animum Religioni inimicum, et inveterata vitia retinent, neque alios qui sancta vocatione vocati sunt, patiuntur tran­ quille divinis obsequiis insistere, in gravem Dei offensam, Religionis oppro­ brium, et scandalum plurimorum, ut his quoque subterfugii, et impunitatis spes omnis tollatur, auctoritate Apostolica, et tenore praesentium, etiam per­ petuo statuimus, et ordinamus, iuvenes, aut viros adultos, maiores sexdecim annis, non aliter in aliquam Religionem recipi posse, nec debere, nisi prius de eorum parentibus, patria, deque anteacta vita, et moribus diligenter inqui­ ratur, et ex accurata informatione, et fide digna relatione, compertum, et exploratum sit, cos neque aliquorum criminum, qualia stint homicidia, furta, latrocinia, vel alia similia, aut graviora, reos vel suspectos existere, ut pro­ pterea damnati sint, aut ne damnentur formident, neque ingenti aere alieno supra vires facultatum suarum gravatos, vel reddendis ratiociniis ita obnoxios, ut ex huiusmodi causa, lis, vel molestia eis iam illata, vel timendum sit ne 302 Romani Pontijices inferatur. Nisi denique constet, ipsos non humana aliqua ratione, sed tantum devotionis, et pietatis fervore vitam Religiosam sponte, et ex animo elegisse. Deque his omnibus, in Generali, vel Provinciali Capitulo, plena, et indubi­ tata fide facta, tam Superioris generalis, seu provincialis, quam Definitorum consensu approbati, et ad habitum regularem admissi fuerint. Omnes autem, et quoscumque, ut dictum est, criminosos, vel suspectos, aut aeri alieno,ut etiam diximus, vel rationibus reddendis obligatos, ad Religionem perpetue inhabiles declaramus. § 5. Et si qui eorum contra praesentem nostram Constitutionem temere admittentur, tam susceptionem habitus, quam professionem, ex inde secuta, ex nunc prout ex tunc pari modo irritamus, et annullamus, viribusque, et effectu carere decernimus, ac iubemus eos, qui sic de facto recepti erunt, habitu spoliari, et a Religione expelli; et nihilominus si expulsi non fuerint, volumus, et pariter declaramus, habitus susceptionem, et professionem pen· tus nullam esse, et censeri, ac propterea attenta nullitate habitus, et profes­ sionis, licere quibuscumque ludicibus, et Curiis etiam saecularibus, ad quos, seu quas spectat, contra eos, ut prius iuris, et facti remediis opportunis,er officio, vel ad cuiuscumque instantiam, vel querelam civiliter, criminaliter, aut mixtim procedere. Quare volumus, ut cuiusque iuvenis, aut viri maio­ ris xvi annis, a saeculo ad Religionem transeuntis approbatio, admissio, et receptio, in generali, vel provinciali Capitulo, ut supra ordinatum est, pro tempore fiant; necnon Religiosi sic recepti nomen, et cognomen, quibus in saeculo utebatur, et patria in actis ipsius Capituli describantur, et notentur. § 6. Et insuper quoscumque Religiosos, eorumque Superiores, qui ali­ quas personas, ut dictum est, inhabiles post hanc Constitutionem publicatam receperint, voce activa, et passiva, necnon officiis, gradibus, honoribus, et dignitatibus quibuscumque per eos obtentis, eo ipso in perpetuum privamus, et tam illis privatos, quam ad illa, et alia quaecumquc in posterum obti­ nenda perpetuo inhabiles, eorumque incapaces decernimus, et declaramus. § 7. Sed et quia interdum Satanas in Angelum lucis se callide transfi­ gurat, ac perditi quidam, et facinorosi homines, quod saepe vidimus, et experti sumus, instigante antiquo pacis, et Religionis hoste, non veriti sunt temerario ausu habitum Religiosorum assumere ea mente, ut vehiti sub ovina pelle lupi rapaces, per dolum, et insidias Christifideles incautos, et nihil mali a Religiosis suspicantes, opprimerent, sive ut post scelera perpetrata, viam faciliorem ad fugam haberent, sive ut banniti Curiae saecularis, quae eos propemodum interceptos persequebatur, manus ctfugerent, et contigit aliquando ipsos sicarios, Religiosis vestibus indutos, a veris Religiosis hac fraude deceptis, intra domos regulares hospitio receptos fuisse. Prohibemus eodem modo atque interdicimus, ne quis regularis ex una Provincia ad aliam Provinciam sui Ordinis transeundo, etiam in itinere, intra aliquod Monaste­ rium, Domum, vel locum alterius Provinciae ad habitandum, vel tamquam hospes recipi, aut ad modicum tempus divertere possit, nisi a Superiore eius loci ubi residet, expressam licentiam discedendi in scriptis obtentam, seu literas obedientiae, vel commendatitias secum deferat, atque exhibeat, vel nisi ita cognitus sit iis, ad quos diverterit, ut de eius persona nullus omnino Romani Pontifices 303 dubitationi, aut suspicioni locus relinquatur. Ideoque praecipimus universis, et singulis locorum Ordinariis, eorumque Vicariis in spiritualibus genera­ libus, ut per suos Officiales, Ministros, vel exeeutores curent, ab omnibus personis regulari habitu indutis, quas per suas Civitates, vel Dioeceses iter facere, vel transire, et ad quaecumque Hospitia, vel diversoria se recipere contigerit, diligenter perquiri, num huiusmodi literas obedientiae, seu commendatitias secum deferant. Quod si eos dictas literas non habere, vel ignotos esse deprehenderint, possint contra ipsos, etiam tamquam dictorum criminum suspectos procedere, et tamdiu illos sub custodia detinere, donec certa de eisdem notitia habeatur. Et tamen volumus, ut ii, qui etiam pie­ tatis, vel hospitalitatis praetextu, regulares alterius Provinciae ignotos, aut sine licentia, vel literis ut supra receperint, dictas poenas privationis vocis activae, et passivae, necnon officiorum, graduum, honorum, et dignitatum obtentorum, atque inhabilitatis perpetuae pariter incurrant § 8. Decernentes sic in praemissis omnibus per quoscumque iudicari debere, necnon irritum, et inane, si secus a quoquam quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari. § 9. Quocirca venerabilibus fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus dictorum Ordinum, Congregationum, Hospitalium, et locorum Regularium, apud Nos, et Sedem Apostolicam protectoribus, nunc et pro tempore existentibus, ac locorum Ordinariis praefatis, per Apostolica scripta mandamus, ut eorum unusquisque, per se vel alium, seu alios, Cardinales quidem in suae protectionis, Ordinarii vero in suarum Civitatum, Dioecesum, et districtuum regularibus locis, curent praesentes literas publicari, easque perpetuo firmiter, et inviolate observari, inobedientes, censuras, et poenas praedictas incurrisse declarando, illasque etiam iteratis vicibus aggra­ vando, invocato etiam, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. § 10. Non obstantibus, etc. {Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 370-373], 163. Sixtus V, const. Sanctissimus, ιό mart. 1588. Sanctissimus Dominus Noster Sixtus Papa V decrevit quod per pro­ motionem ad Cardinalatum vacent omnes Ecclesiae, et omnia beneficia cuiuscumque nominis, et tituli sint, nisi fuerit data retentio; quae concessa intelligatur, et data ad Patriarchales, Metropolitanas, et Cathédrales Eccle­ sias, ad Monasteria etiam commendata, ad Prioratus, et ad cetera omnia alia beneficia, quae viderentur convenire dignitati Cardinalatus. § 1. Ad alia vero, quae videntur repugnare dignitati, et gradu i Cardinalitus, puta Archipresbyteratus, Archidiaconatus, Decanatus, Canonicatus, et similia beneficia non extendatur, cum obtinentes huiusmodi beneficia tenean­ tur residere in Choro, et habere debeant locum post Episcopum, Cardinalis dignitati non convenientem. (Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 417). Romani Pontijices 304 164, Sixtus V, const. Ad Romanum, 21 oct. 1588. Ad Romanum spectat Pontificem sacrorum Canonum conditorem, quae per eum sancita sunt, ita suae declarationis arbitrio dilucida reddere, ui inde nemini possit dubitationis scrupulus exoriri, praesertim vero salubriter consulere, ut cum de Regularibus agitur, qui se omnino Dei Omnipotentia obsequio manciparunt, tollantur ea omnia, quae eorum sanctum Christo pit inserviendi institutum quoquomodo valeant perturbare. § 1. Sane post editam nostram Constitutionem, quae incipit: Cum di omnibus Ecclesiasticis Ordinibus, etc.1 Super modo, et forma recipiendi, et admittendi eos, qui sub Religionis iugo, Altissimo famulari desiderant,cum variae sint exortae dubitationes, et quaestiones, eaeque postea ad audientiam nostram perlatae. § 2. Nos ad tollendam omnem ambiguitatis occasionem, habita cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus Congregationis super Regularium negociis, et consultationibus per Nos institutae, matura delibe­ ratione, de illorum consilio, et assensu praesentem nostram perpetuo vali­ turam declarationis Constitutionem duximus promulgandam. § 3. Cum itaque inter alia dubitetur, num primo dicta nostra Consti­ tutio, ubi de illegitime genitis loquitur, comprehendat etiam eos, qui postea per subsequens matrimonium fuerunt legitimati. Nos inhaerentes sacrorum Canonum dispositioni, auctoritate Apostolica tenore praesentium declaramus illegitime natos ex iis parentibus, inter quos tempore quo ipsi geniti sunt, matrimonium rite consistere poterat, secuto postea matrimonio legitimos effectos, sub dicta Constitutione minime comprehendi, sed eos tam quoad emittendam professionem, quam quoad consequendos gradus, honores, et dignitates sui Ordinis, aequo iure cum illis, qui ex matrimonio legitimo,et constanti nati sunt, censendos esse. § 4. Illegitimos vero etiam ex soluto, et soluta, qui antequam nostra Constitutio emanaret, professi, vigore, seu praetextu privilegiorum, aut indul­ torum Apostolicorum cuivis Ordini, Religioni, Monasterio, aut Congrega­ tioni, eorumve Superioribus, in genere, vel in specie concessorum, eo ipso per ingressum Religionis, vel per eosdem Superiores, sive alios quoslibet etiam Sedis Apostolicae de Latere Legatos, aut alios officiales, vel ministros quavis praeeminentia, vel auctoritate etiam Apostolica fungentes, aut facul­ tate suffultos legitimati, aut ad gradus, honores, et dignitates habilitati, seu reintegrati, et illis alias perfuncti sunt, volumus posthac non obstan. qui­ buscumque, tam antiquis privilegiis, aut literis Apostolicis, quam aliis induitis, seu declarationibus, etiamsi illa per Nos post dictam Constitutionem novis sime edita fuisse asserantur, honores, gradus, aut dignitates huiusmodi obii • Cf. N. 162. Roman i Pontifices 30ί> nere non posse, ac dispensationes, et legitimationes quascunique eis nullatenus suffragari, nisi specialiter, et nominatim cum eorum singulis fuerit super natalium defectu, ad honores, gradus, et dignitates obtinendas, ante, vel post ingressum Religionis per Romanum Pontificem immediate, vel de eius spe­ ciali mandato dispensatum, deque dispensatione, seu mandato per literas Apostolicas, seu in forma Brevis, vel saltem per patentes literas Cardinalis Protectoris de ipsius Rom. Pontificis voluntate fidem facientes, legitime constiterit. § 5. Eos pariter, qui tempore publicationis nostrae Constitutionis in suis Religionibus sine huiusmodi speciali Rom. Pont, dispensatione, officia, hono­ res, et dignitates habebant ad vitam, eo ipso ab illis amotos, et absolutos harum serie declaramus. Ad tempus autem illa obtinentes permittimus in sua administratione usque ad finem sui temporis conservari; ita tamen, ut in posterum nec tempus ordinarium cis prorogari, aut extendi, neque ipsi ad alias non modo similes, verum etiam neque ad inferiores, aut altiorcs, et maiores dignitates, honores, gradus, ascendere possint, perinde ac si id ipsum in praefata nostra Constitutione ab initio expressum fuisset. Ne tamen huiusmodi Religiosi in liberalium artium, ac praesertim sacrae Theologiae studiis, et Religiosis profectibus segniores fiant, atque eorumdem pia studia refrigescant, eos nosse volumus, quod si ipsorum quispiam eximia doctrina, vitaeque, et morum sanctitate excellere reperietur, deque eorum probitate, et praeclaris meritis Ordinum Protectores eam apud Nos fidem fecerint, ut non immerito sperari queat, eorum doctrinam, et operam ipsi Ordini, et sanctae Dei Ecclesiae usui, et commodo futuram, tunc demum indulgentiam, et beni­ gnitatem nostram facile experientur. § 6. Quoniam vero a multis quaesitum est sub nomine honorum, gra­ duum, ct dignitatum, a quibus illegitimi penitus excluduntur, quid potissi­ mum sit intclligcndum : Declaramus hac in re, de qua nunc agitur, appellatione dignitatum, honorum, graduum, debere intclligi Pracpositatus, Abbatiatus, Prioratus, Ouardianatus, Custodiatus, Provincialium, ac Generalium Supe­ riorum officia, et alia his similia, cum honore, et superioritate coniuncta. Ab officiis autem oneris, veluti Lectoris, Confessarii, studiorum, et sacrae Theologiae Magistri, Regentis, Praedicatoris verbi Dei, et ceteris huiusmodi, immo etiam a voce activa, a sacris Ordinibus suspiciendis, ipsorumque mini­ sterio, ipsos illegitimos, dummodo ex sacrilegio, vel incestu geniti non sint, nequaquam arcemus. § 7. Cum vero in quibusdam Religionibus Capitula Provincialia, aut numquam, aut non quotannis, sed rarius celebrentur, quaedam etiam Monasteria, aut Domus huiusmodi in remotissimis regionibus, Haereticorum, aut Infidelium tyrannidi finitimis sita sint, ne ii, quos extra Capitula, ad habitum, vel pro­ fessionem regulares admitti prohibuimus, tempus celebrandis Capitulis prae­ fixum nimis diu expcctare, aut ad ea cum maximo incommodo accedere cogantur, concedimus, et indulgemus, ut in qualibet Provincia saltem duo, vel si commode fieri poterit, tria, aut plura, Monasteria, seu Domus regu­ lares deputentur, quarum, seu quorum Superiores infra annum saltem ad inquisitionem super novitiis faciendam, et ad ipsos Religiosos iuxta formam 306 Romani Pontifices praefatae Constitutionis recipiendos, et ad alia quae in ipsa Constitutione continentur peragenda, insimul congregentur. § 8. Quod si paucitas, aut nimia distantia Monasteriorum ne id quidtr patiatur, saltem tribus ex antiquioribus Patribus unius Monasterii, autDomih eius Provinciae huiusmodi facultas, et auctoritas per Capitulum generale sci­ licet Monacorum, vel Provinciale Mendicantium, et reliquorum Regularium eius Ordinis demandetur. § 9. Verum in iis Monasteriis, Domibus, et locis regularibus, quae aut nondum in Congregationes redacta, aut alias nulli Provinciae subiecta sunt, statuimus, ut trina Capitula Conventualia tribus distinctis cum intervallo saltem decem dierum vicibus celebrata, eamdem in recipiendis Novitiis per trinas huiusmodi distinctas vices approbatis, habeant auctoritatem, quae per nostram Constitutionem Capitulis Provincialibus est attributa. § 10. Neque vero si in Generalibus, vel Provincialibus Capitulis aliqui Vocales desint, nec si a definitorum consensu aliquis discrepaverit, idcirco receptio Religiosorum retardari, impediri, aut impugnari debebit, sed satis esse volumus si vocalium, et suffragiorum numerus legitimus, a iure, vel per cuiuscumque Ordinis statuta praefinitus intervenerit. § 11. Et quod de Capitulo Provinciali, aut Generali dictum est, idem iuris statuimus, si quae Religiones, non Capitulorum, sed Congregationum, aut dietarum, vel alio quovis nomine uti reperiantur. § 12. Quod autem pertinet ad professionem, tam illegitimorum, quam eorum qui post sexdecim aetatis annum expletum regularem habitum susce­ perunt, quia tunc demum vere, et proprie Religiosi effici dicuntur, cum pro­ fessionem emittunt: Declaramus, eos qui ante praedictam nostram editam Constitutionem habitum susceperint, et post ipsius promulgationem cupiunt profiteri, non alias ad professionem admittendos esse, quam facta inquisi­ tione, et servata forma in ipsa Constitutione praescripta; et eorum, qui post dictam promulgationem etiam ignoranter non habita dicta inquisitione, et non servata forma ad professionem admissi fuerint, professionem nullius esse roboris, et momenti. In oblatis autem et conversis professionem emittentibus, satis erit, si quoad mores, et statum personarum ipsa inquisitio fiat. § 15. In iis autem qui in locis a sua patria longissime remotis degentes, vel quorum patria ab Haereticis, vel Infidelibus misere oppressa detinetur, voluerint se divinis obsequiis sub regulari habitu dicare, ut in hoc quoque Sedis Apostolicae benignitas elucescat, quae cunctos mortales, praesertim vero exteros ex longinquis regionibus ad eam assidue confluentes materno sinu libenter amplectitur, sancimus exteros huiusmodi, et advenas, quamvis non liquido constet de iis omnibus, quae in Constitutione nostra requiruntur, tamen si diligentia adhibita nihil appareat quod eos impediat, habiles reputandos esse. § 16. Quod si quis ante, vel post Constitutionem ipsam professus ad sacros ordines, vel ad honores, gradus, et dignitates promotus existât, et postmodum in eo natalium defectum, aut criminum in dicta Constitutione nostra expressorum, notam, quae prius ignorabantur, detegi contigerit, decer­ nimus, eum statim post huiusmodi defectus notitiam habitam, non alias quam I Romani Pontifices 307 iuxta formam ipsius Constitutionis, ad honores, gradus, et dignitates, aut ad executionem Sacrorum Ordinum admitti debere. § 17. Contra criminosos vero, quorum professio eadem Constitutione nostra irrita declaratur, ac propterea ludicibus, et curiis saecularibus proce­ dendi facultas conceditur, tunc demum id locum habere volumus, et non aliter, cum actis publicis constiterit ipsos Indices, et Curiam saecularem ante susceptionem habitus de ipso crimine adversus eos accusationem suscepisse, vel inquisitionem instituisse. § 18. Ceterum quae a Nobis circa Religiosos viros in praefata Consti­ tutione sancita sunt, ea nequaquam volumus ad Moniales nunc extendi. § 19. Postremo dum interdicimus, ne quis regularis alterius Provinciae intra aliquod Monasterium, domum, vel locum alienae Provinciae, etiam tam­ quam hospes, et ad modicum tempus recipi possit, nisi a Superiore loci, ubi residebat, et a quo discessit, licentiam expressam in scriptis exibuerit, vel nisi satis cognitus sit, id observari volumus non solum in religiosis itinerantibus de una in aliam Provinciam, sed in iis quoque qui proficiscuntur de uno in aliud eiusdem Provinciae Monasterium, tam sui, quam alterius Ordinis. § 20. Quod si dicerent, se ad Apostolicam Sedem confugere ob grava­ mina a suis Superioribus sibi illata, et ideo ab ipsis Superioribus licentiam, et literas obtinere non potuisse, non propterea ullo modo recipi valeant, nisi fide dignorum testimonio de petita ab eis licentia, et per suos Superiores denegata constiterit. § 21. In Alma vero Urbe nostra Religiosi advenae, et peregrini de gra­ vaminibus sibi illatis conquerentes nullibi sine huiusmodi literis, aut licentia recipiendi erunt, nisi prius ad Congregationem dictorum Cardinalium super negociis Regularium a Nobis deputatorum, vel ad suos Protectores remit­ tantur, ubi ipsis auditis pro rerum, et personarum qualitate, quid agendum sit, statuetur. § 22. Reliqua autem in priori nostra Constitutione contenta, quae in praesentibus literis non declarantur, volumus perpetuo firma, et valida, et in suo robore permanere, ac ab omnibus, ad quos spectat, inviolabiliter observari. § 23. Et si quid a Nobis alicui Ordini, aut Religioni praeter, aut con­ tra praefatae Constitutionis formam post illius editionem circa recipien. extra capitula Novitios, aut alias indultum, aut concessum fuit, id omne, ac desuper confectas literas prorsus revocamus, et annullamus, ac ad terminos praesentis Constitutionis reducimus, et alias nemini volumus suffragari. § 24. Decernentes sic in praemissis universis, et singulis per quoscum­ que Indices ordinarios, et delegatos etiam causarum Sacri Palatii Apostolici Auditores, ac S. R. E. Cardinales, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter indicandi, ct interpretandi facultate, in quavis causa, ct instantia ubi­ que iudicari, et diffiniri debere, necnon irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari. § 25. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 4, IV, p. 373-376]. 303 Romani Pontifices 165. Sixtus V, const. Effraenatam, 29 oct. 1588. Effraenatam perditissimorum hominum contra divinae legis praeceptum de non occidendo, peccandi audaciam atque licentiam, sanctissimis legibus, variisque Constitutionibus saepius repressam animadvertentes, cogimur Nos quoque in supremo iustitiae throno a Domino constituti, iustissirna ratione sua­ dente, vetera iura partim innovando, partim ampliando, eorum etiam imma­ nitatem pari poena proposita coercere, qui immaturos foetus intra materna viscera adhuc latentes crudelissime necare non verentur. Quis enim non detestetur, tam execrandum facinus, per quod nedum corporum, sed quod gravius est, etiam animarum certa iactura sequitur? Quis non gravissimis suppliciis damnet illius impietatem, qui animam Dei imagine insignitam, pro qua redi­ menda Christus Dominus noster preciosum Sanguinem fudit, aeternae capa­ cem Beatitudinis, et ad consortium Angelorum destinatam, a beata Dei visione exclusit, reparationem coelestium sedium quantum in ipso fuit, impedivit, Deo servitium suae creaturae ademit? qui liberos prius vita privavit, quam illi a natura propriam lucem accipere, aut se materni custodia corporis ab efferata saevitia tegere potuerint? Quis non abhorreat libidinosam impiorum hominum crudelitatem, vel crudelem libidinem, quae eo usque processit, ut etiam venena procuret ad conceptos foetus intra viscera extinguendos, et fundendos, etiam suam prolem prius interire quam vivere, aut si iam vivebat, occidi antequam nasci nefario scelere moliendo? Quis denique non damnet gravissimis sup­ pliciis illorum scelera, qui venenis, potionibus, ac maleficiis, mulieribus ste­ rilitatem inducunt, aut ne concipiant, ne pariant, maleficis medicamentis impediunt? Maleficos, inquit Dominus ad Moyseu, non patieris vivere: nimis enim impudenter contra Dei voluntatem se opponunt, qui, ut S. Hierony­ mus ait, dum natura recipit semen, receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit, dum inter ventris angustias Dei manus semper operatur, idemque corporis Creator, et animae est, impie despicit bonitatem Figuli, id est Dei, qui hominem plasmavit, fecit, et voluit, siqui­ dem, ut Sanctus testatur Ambrosius, non mediocre munus est Dei dare liberos propagatores generis. Divinum donum est foecunditas parientis, eodemque tempore diro hoc flagitio privantur liberis parentes qui generaverant; vita filii, qui generati sunt, matres coniugii praemiis, terra quae ab his coleretur, mundus qui ab eisdem cognosceretur, Ecclesia quae devotae numero plebis aucta gauderet. Unde non immerito sexta Synodo Constantinopolitana san­ citum est, ut personae quae dant abortionem cientia medicamenta, et quae foetus necantia venena accipiunt, homicidae poenis subiiciantur, sed, et veteri Concilio llerdensi cautum est, ut qui conceptos ex adulterio foetus necare studuerint, vel in ventribus matrum potionibus aliquibus colliserint, si postea poenitentes ad Ecclesiae mansuetudinem recurrant, omni tempore vitae suae fletibus, et humilitati insistant, si vero Clerici fuerint, officium ministrandi Romani Pontifices 309 eis recuperare non liceat, omnesque tam Ecclesiasticae, quam prophanae leges gravibus poenis afficiunt eos, qui in utero matris puerperium interimi, aut ne mulieres concipiant, sive ut conceptos foetus eiiciant, nefarie machi­ nantur. § 1. Nos igitur post repressam eorum temeritatem, qui matrimonii iura violare, et quantum in ipsis est vinculum indissolubile dissolvere praesu­ munt, quive turpioribus quibusdam incestis se inquinare non erubescunt, hoc quoque malum, quantum viribus Nobis a Domino traditis contendere possumus, nostris potissimum temporibus exterminare volentes: Omnes, et quoscumque, tam viros, quam mulieres, cuiuscumque status, gradus, ordinis, ac conditionis, etiam Clericos, saeculares, vel cuiusvis Ordinis regulares, quavis dignitate, et praeeminentia Ecclesiastica, vel mundana fulgentes, qui de cetero per se, aut interpositas personas abortus, seu foetus immaturi, tam animati, quam etiam inanimati, formati, vel informis eiectionem procuraverint percussionibus, venenis, medicamentis, potionibus, oneribus, laboribusque mu­ lieri praegnanti impositis, ac aliis etiam incognitis, vel maxime exquisitis ratio­ nibus, ita ut re ipsa abortus inde secutus fuerit, ac etiam praegnantes ipsas mulieres, quae scienter praemissa fecerint, poenas, tam divino, quam humano iure, ac tam per Canonicas Sanctiones, et Apostolicas Constitutiones, quam civilia iura adversus veros homicidas, qui homicidium voluntarium actu, et re ipsa patraverint, propositas, et inflictas (quorum omnium tenores his nostris literis pro expressis, et ad verbum insertis habemus) eo ipso incurrere, hac nostra perpetuo valitura Constitutione statuimus, et ordinamus, ipsasque poe­ nas, leges, et Constitutiones ad casus praefatos extendimus. § 2. Eos vero qui Clerici fuerint, omni privilegio Clericali, Officiis, Di­ gnitatibus, et Beneficiis Ecclesiasticis, quae sic vacatura nostrae, et Sedis Apostolicae dispositioni perpetuo reservamus, ipso facto privamus, et in futurum inhabiles ad ea suscipienda decernimus, adeo ut illi, qui hoc deli­ ctum commiserint, non secus atque ii qui sua voluntate homicidium perpe­ traverint iuxta Concilii Tridcntini Decreta, etiamsi crimen id, nec ordine judiciario probatum, nec alia ratione publicum, sed occultum fuerit, ad sacros Ordines promoveri, aut in susceptis Ordinibus ministrare nullo modo pos­ sint, nec illis aliqua Ecclesiastica Beneficia, etiamsi curam non habeant ani­ marum, conferri liceat, sed omni Ordine, ac Beneficio, et Officio perpetuo careant. § 3. Necnon et illos, qui Clerici non fuerint, et talia perpetraverint, non solum poenas incurrere supra narratas, sed etiam inhabiles ad Ordines, et alia praedicta decernimus, et declaramus. § 4. Volentes quod hi qui foro Ecclesiastico subiccti, ut praefertur deli­ quisse comperti fuerint, per Indicem Ecclesiasticum depositi, et degradati, Curiae, et potestati saeculari tradantur, quae de cis illud capiat supplicium, quod contra laicos vere homicidas per divinas leges, ac civilia iura est dispo­ situm. § 5. Praeterea eisdem poenis teneri omnino statuimus eos, qui sterili­ tatis potiones, ac venena mulieribus propinaverint, ct quominus foetum con cioiant impedimentum praestiterint, ac ea facienda, et excqucnda curavernit, 310 Romani Pontifices sive quocumque modo in his consuluerint, ac mulieres ipsas quae each pocula sponte, ac scienter sumpserint. § 6. Quocirca mandamus universis, et singulis ludicibus ordinariis, et delegatis, tam Ecclesiasticis, quam Saecularibus, quibus contra criminum reos etiam quo ad causas huiusmodi, de iure, vel ratione delicti, aut perso­ narum legitime competet jurisdictio, ita tamen ut inter eos praeventioni locus est, ut in his delictis, quae ut plurimum in occulto perpetrantur, con­ tra quoscumque, non solum per accusationem, et delationem, verum etiam per inquisitionem, ac simplicem denuntiationem procedant, ac ad illa pro­ banda testes alias de iure inhabiles, eorumdem tamen ludicum arbitrio, habiti ratione personarum, causarum, et qualitatum illarum, ac circumstantiarum quarumcumque, admittant, ac in eos qui culpabiles fuerint, prout per Nos sancitum est, demum animadvertant. § 7. Insuper ut immanissimi huius delicti gravitati, non solum tempo­ ralibus, verum etiam spiritualibus poenis prospiciamus ac provideamus,omnes, et singulos cuiuscumque status, gradus, Ordinis, vel conditionis existentes, tam laicos, quam Clericos, Saeculares, et cuiuscumque Ordinis regulares, necnon mulieres saeculares, vel quemcumque Ordinem professas, qui vel quae, vel uti principales, vel ut sociae consciaeve ad tale facinus commit tendum opem, consilium, favorem, potionem, vel alia cuiuscumque generis medicamenta scienter dederint, ac etiam scribendo literas privatas, vel apocas, vel alias verbis, aut signis iuverint, aut consuluerint, ultra supradictas poenas, ipso facto, nunc prout ex tunc excommunicamus, et pro excommunicatis declaramus. § 8. Decernentes ac declarantes, quod per quaecumque lubilaea, et Indul­ gentias, per Nos, et Successores nostros, etiam Anno lubilaei, aut alio quovis tempore, etiam Cruciatae sanctae, lubilaei, vel quovis alio titulo concessas, et concedendas, necnon per quascumque literas Apostolicas quibusvis Prin­ cipibus, seu ad eorum instantiam per Nos, et Successores nostros pariter concessas, et concedendas, ac etiam vigore Privilegiorum mare magnum vel alias quomodolibet nuncupatorum, quibusvis Congregationibus Regularium, aut Episcopis vigore Concilii Tridentini, vel alias, per Nos, et Praedeces­ sores nostros quomodocumque concessorum, vel in futurum concedendorum, nec personae sic ut praefertur delinquentes, et excommunicatae, praeterquam in mortis articulo absolvi valeant, nec cum iis Clericis, qui huiusmodi delicta perpetraverint, etiamsi eorum crimen occultum fuerit, super irregularitate praemissorum occasione contracta, nec per locorum Ordinarios, nec per alios quavis auctoritate fungentes, quam per Nos, et Rom. Pontif. nostros Suc­ cessores, et tunc non nisi urgentissimis de causis dispensari possit. Ac tam absolvendi, quam dispensandi facultatem huiusmodi etiam quoad forum con­ scientiae in casibus superius expressis, Nobis, et Successoribus nostris dum­ taxat reservamus. § 9. Statuentes sic in praemissis universis, et singulis per quoscumque Iudices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii /Xpostolici Auditores, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, in quavis Romani Pontifices i 311 causa, et instantia iudicari, et definiri debere, irritumque, et inane, quicquid secus super his a quoquam, quavis auctoritate scienter, vel ignoranter con­ tigerit attentari. § 10. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., torn. 5, I, p. 25-27]. 166. Sixtus V, const. Sanctum et salutare, 5 ian. 1589. Sanctum et salutare Sacri Ordinis Sacramentum ab ipso Domino, et Salvatore nostro lesu Christo institutum, Beatisque Apostolis, et eorum legi­ timis Successoribus singulari divinae bonitatis munere traditum, ita ad Dei omnipotentis gloriam, salutemque animarum sancte, ac religiose administrari decet, ut quae, vel ex typo, et tigura veteris legis, vel alias, ex multa SS. Patrum providentia, circa ordinandorum natales, aetatem, vitae, ac morum probitatem, sanctitatem, scientiam, et alias qualitates in Sacris Ordinationibus requisitas, per Sacros Canones, vel Apostolicas Constitutiones, aut genera­ lium Conciliorum decreta salubriter statuta fuerunt, ea inviolate observentur. Nam si in veteri testamento, tam multa de integritate, et munditia Sacerdo­ tum, et Ministrorum Altaris, deque eorum praestantia, et dignitate legimus, de quibus dixit Dominus per Malachiam Prophetam : Labia Sacerdotis custo­ dient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia Angelus Domini exer­ cituum est, certe multo maior ratio, et diligentia adhibenda erit in promo­ vendis, tam inferiorum graduum Clericis, quam etiam Presbyteris, qui ad con­ summationem Sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi constituuntur, prout de his ipsis, et divino verbo, et Beatorum Apostolo­ rum praeceptis, ac simul Sanctorum Patrum statutis saepissime traditum est. § 1. Quare Nos pro ea, quae Nobis a Domino iniuncta est cunctarum Ecclesiarum cura, et sollicitudine, ipsos Pastores, et Praesules Ecclesiarum, quorum proprium munus est, personas idoneas Clericali militiae adseribere, et ad minores, maioresque ordines rite promovere, auctoritate nostra duxi­ mus admonendos, ut in excquendo hac in parte suo pastorali officio atten­ tius posthac invigilent, Canonicas Sanctiones, ut par est, observent, ac ut nemini detur offensionis occasio, neve eorum ministerium vituperetur, stu­ deant vitare ea omnia scandala, et absurda, quae ex vitiosa, et minus cano­ nica Clericorum ordinatione cernimus, cum magno animi nostri dolore fre­ quentius exoriri. Cum enim multi etiam interdum inhabiles, et indigni, non vocati sancta Dei vocatione, sed potius Satanae dolis decepti, praetextu devo­ tionis, et pietatis, rem quidem sacram, ct divinum munus, intempestive tamen, et inordinate affectantes, seu temporale aliquod commodum, aut lucrum sibi proponentes, vel nimia simplicitate, ct imperitia, malitiave, aut fraude ad suscipiendum Clericalem caracterem, aliosquc ordines ante aeta­ tem legitimam, vel a non suo Episcopo, aut non praevio debito examine, et approbatione, sive alias minus rite, vel etiam temere se ingerant. Debent 312 Romani Pontifices sane Episcopi paterna charitate, et prudentia eorum saluti, qui saepe nesciunt, quid petant, melius etiam, quam ipsimet postulant, et salubrius consulere, nec tam quid flagitent, quam quid expediat considerare; summa vero dtl·· gentia providere, tum in alienae Dioecesis subditis ordinandis, ne quentquam promoveant sine eorum Ordinarii literis dimissoriis, tum ui recogno­ scendis ipsis literis, ne falso, aut ab aliquo, qui auctoritatem illas concedendi non habeat, confectae sint, tum denique in examinandis natalibus, aetate, vita, moribus, scientia, idoneitate, titulo, et reliquis qualitatibus, ne quid in suae, vel alienae Dioecesis personis, ad Clericalem honorem, et Ecclesiasticos ordines promovendis desideretur eorum, quae ex praescripto Sacrorum Canonum requiruntur. § 2. Ut igitur Praesules Ecclesiarum intelligant, si in re tam gravi, et tanti momenti, culpa aut negligentia peccaverint, se non modo in tremendo Dei iudicio, verum in hoc quoque saeculo Rom. Pontifici suae villicationis rationem fore reddituros, praesenti Constitutione perpetuo statuimus, et ordi­ namus, ut si in posterum Antistes aliquis, Episcopali, Archiépiscopal!, Primatiali, vel etiam Patriarchal! dignitate praefulgens, aut Abbas ad primam tonsuram, minoresque ordines suis subditis conferendos a Sede Apostolica auctoritatem habens, quemcumque secularem, vel cuiusvis Ordinis, aut militiae regularem, ex aliquo crimine, vitio, aut defectu, seu alias inhabilem, vel irregularem existentem, vel extra tempora a iure statuta, vel absque veris dimissoriis sui Ordinarii literis, aut per saltum, vel furtive, aut quoad seculares sine titulo sufficientis Beneficii, vel patrimonii, aut ante aetatem per Sacri generalis Trid. Concilii decreta, primae tonsurae, ac cuique ordini prae­ scriptam, aut non servatis temporum interstitiis, ita ut aliquis unico die, seu continuatis diebus ad plures ordines Sacros, vel post unum ordinem susce­ ptum, sine causa rationabili antequam tempus ab eodem Concilio Tridentino praefixum elabatur ad alium ordinem promoveatur, sine dispensatione, aut induito Apostolico, Clericali caractère non legitime insigniverit, aut ad ordi­ nes minores, vel Sacros, ut praefertur, vel alias male promoverit, sive id scienter, sive ignoranter fecerit, nisi debita diligentia adhibita iustus error, et probabilis facti ignorantia eum excuset, ut in quo deliquit in eo punia­ tur, a collatione quorumcumque ordinum, atque adeo ipsius tonsurae, et ab exeeutione omnium munerum Pontificalium, eo ipso suspensus, et ab ingressu Ecclesiae interdictus existât, aliisque gravioribus poenis nostro, et pro tem­ pore existentis Rom. Pontificis arbitrio puniatur. Quod si spreta huiusmodi suspensione, et interdicto, in praemissis se temere ingesserit, etiam a regi­ mine, et administratione suae Ecclesiae, seu Monasterii, et a perceptione fructuum mensae eiusdem, ac quorumcumque beneficiorum per eum, in titu­ lum, vel commendam, seu alias obtentorum suspensionem eo ipso incurrat; eiusque interdicti, aut suspensionis relaxationem, aut poenarum remissionem ab alio, quam a Rom. Pontifice pro tempore existente nequeat obtinere. § 3. Et nihilominus fel. record. Pii II,1 et aliorum Romanorum Pontificum nostrorum Praedecessorum, qui per suas Constitutiones, aut in Cancellarii ' Cf. N. 57. Romani Pontifices 3!3 Apostolica publicatas regulas, contra huiusmodi Clericos male promotos, diversas poenas inflixerunt, vestigiis inhaerentes, eosdem Clericos, posthac male promotos, ab executione, ministerio, et exercitio ordinum susceptorum, et ab omni spe, et facultate ascendendi ad alios superiores perpetuo suspen­ sos declaramus, et si in eis ministrare praesumpserint, illos sic irregulares effectos, omnibus, et quibuscumque per eos, in titulum, commendam, aut alias obtentis dignitatibus, officiis, et beneficiis Ecclesiasticis, cum cura, ct sine cura, quomodocumque qualificatis, secularibus, vel cuiusvis Ordinis, aut Militiae regularibus, ac etiam si ipsi Clerici Regulares fuerint, activa, et passiva voce ipso facto privamus, et iis privatos, atque ad illa, et alia similia, vel dissimilia in posterum obtinenda in perpetuum inhabiles, et incapaces esse decernimus, et declaramus; dignitatum, officiorum, et beneficiorum huiusmodi, sic pro tempore vacantium dispositionem Nobis, et Apostolicae Sedi perpetuo reservantes. § 4. Ut autem homines, qui nimia indulgentia, et spe immunitatis, ac veniae facilitate hactenus fuerunt ad huiusmodi facinora procliviores, ea sublata, et praeclusa, ab his abstineant, et caveant in futurum, tam absol­ vendi, quam dispensandi facultatem in casibus superius expressis, etiam in foro conscientiae, Nobis, et Successoribus nostris dumtaxat auctoritate, et tenore praemissis perpetuo reservamus. Inhibentes ne a quoquam seculari, vel cuiusvis Ordinis regulari Presbytero, vel Praelato, quavis auctoritate fungente, nec per quaecumque lubilaea, et Indulgentias, etiam plenissimas, ct extraordinarias per nostros Praedecessores, aut nosmetipsos, vel Succes­ sores nostros, anno Jubilaei, aut alio quovis tempore, et Cruciatae Sanctae, vel quocumque alio titulo, modo, et forma, Motu proprio, et consistorialiter, seu ad quorumcumque Principum, Regum, aut Imperatoris instantiam, eorumve contemplatione, et intuitu, cum quibusvis amplissimis, in genere, vel in specie derogatoriis clausulis concessa, vel in posterum concedenda, nec vigore, aut praetextu facultatum, aut privilegiorum, Mare magnum, aut alias quomodolibet nuncupatorum quibusvis Ordinibus, Congregationibus, aut personis regularibus, aut Episcopis, per Decreta Concilii Tridentini, aut officio Sacrae Poenitentiariae Apostolicae, vel minoribus, aut etiam Maiori Poenitentiariis nostris, ct Romani Pontificis pro tempore existentis, vel alias quomodolibet pro tempore concessorum personae, sic ut praefertur delin­ quentes, tam scilicet Antistites, seu Abbates promoventes, quam Clerici male insigniti, seu ordinati, a reatibus, ct excessibus praefatis absolvi, praeterquam in mortis articulo possint, aut debeant. Nec cum iis super irregularitate propter praemissa contracta, etiamsi crimen penitus occultum fuerit, quovis modo valeat dispensari. § 5. Verum cnimvero, quia gravioribus morbis fortiora sunt adhibenda remedia, ct iuxta personarum, ct locorum, ac temporum qualitates leges sunt immutandae, poenaeque aggravandae, et emolliendae; cum huiusmodi peccatum Satana suggerente, hominumque fragilitate assentiente, videatur iam ad culmen vitiorum ascendisse, ct in praecipiti esse. Ideo ut homines saltem poenae timore, et proprii honoris confusione a peccato deterreantur, novum huic veneno antidotum cogimur praeparare. Ac propterea volumus. 314 Romani Pontifices ut qui absolutionem, et dispensationem huiusmodi petent, semper, quan> delictum adhuc occultum extiterit, non per officium Sacrae Poenitentiamt sed a Nobis, et pro tempore existente Romano Pontifice in utroque foro abso­ lutionem petere teneantur; alioquin ipsae concessiones, et absolutiones,etur cum clausula, quod praesentis Constitutionis tenor, et alia praedicta habe, tur pro expressis, prorsus nullae, irritae, et invalidae existant, ac nemir penitus suffragentur. § 6. Ceterum si quis Antistes, vel Abbas servatis quidem cunctis prae­ missis, et ceteris omnibus, quae in ipsius tonsurae, et ordinum collatione observari debent, personas habiles, et idoneas, sed tamen recepta ab iis, quibus tonsuram, aut ordines conferet, pecunia, pretio, vel praemio, sinit niace in futurum insigniverit, vel promoverit, volumus, ut praeter alias cen­ suras, et poenas contra simoniace ordinantes, et ordinatos a Sacris Cano­ nibus, et Constitutionibus Apostolicis alias inflictas, et irrogatas, quibus nequiquam derogare intendimus, etiam omnia, et singula supradicta in sic promoventibus, et promotis locum habeant § 7. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 5, l, p. 40-42]. 167. Sixtus V, const. Cum sacrosanctam, 9 ian. 1589. Cum sacrosanctam Dei Ecclesiam, quam Salvator noster suo pretiosis­ simo sanguine acquisivit, sponsam sibi elegerit, et Nobis licet indignis custo­ diendam tradiderit, eidem sine ruga, sine macula, atque in omnibus suis membris placentem conservare debemus, ut in ea, omnia ordinata, singula distincta, cuncta interius exteriusque pietatem, et devotionem redolentia inve­ niantur, et ut ineffabilibus circumamicta varietatibus, speciosa in oculis suis appareat, quantum favente Deo valemus, id ipsum munus exequi decre­ vimus. § 1. Quare animadvertentes, quod qui in sortem Domini ad eiusdem Ecclesiae decus, et ornamentum sunt vocati, et ex eo Clerici nomen conse­ cuti, quique censu Ecclesiastico vivunt, singulari aliquo signo a reliquo populo distingui debent, ne cui eorum iure dici possit: Quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? et ad hoc ipsum sollicitudinis nostrae obtutus dirigentes, ne sanguis eorum de manu nostra requiratur, cum ingenti cordis nostri dolore invenimus complures supradicta Domini sententia iuste redarguendos. Nam eorum plerique Clericali honore neglecto, in vestibus laicalibus incedentes, eo se mirifico indignos privilegio reddiderunt. Qua­ propter licet Sacris Canonibus, Conciliis Generalibus, et Apostolicis Consti­ tutionibus. certus circa eorum, qui Clericali caractère insigniendi sunt, habi­ tum, aetatem, et alias qualitates sit praescriptus modus, et contra Clericos in habitu Clericali, et tonsura non incedentes imposita poena, nempe ut gratiis, immunitatibus, et aliis privilegiis Clericalibus minime gaudeant; Romani Pontijices 315 tamen cum iniuria temporum, et forsan dormientibus pastoribus, inimicus homo lethifera transgressionis zizania superseminaverit. § 2. Nos propterea his, et aliis rationabilibus de causis adducti, ne quis nimia, sive Pastorum, sive temporum indulgentia, et impunitate, seu osci­ tantia, cum Religionis dedecore, nominis Dei contemptu, et propriae salutis dispendio de cetero abutatur, hac nostra perpetuo valitura Constitutione praecipimus, et mandamus, omnibus, et quibuscumque Clericis, non solum in sacris, sed etiam in aliis minoribus Ordinibus constitutis, et Clericali tan­ tum tonsura insignitis, et nedum Beneficia Ecclesiastica qualiacumque etiam simplicia, nunc, et pro tempore obtinentibus, et in illis, vel ad ea ius habenti­ bus, verum etiam pensiones super quibusvis fructibus, redditibus, aut proven­ tibus quarumvis Patriarchalium, Primatialium, Metropolitanarum, Cathedralium, et aliarum quarumcumque Ecclesiarum, seu Abbatialium, Capitularium, et Conventualium mensarum, necnon Monasteriorum, Praepositurarum, Praepositatuum, Prioratuum, Praeceptoriarum, Hospitalium, Canonicatuum, prae­ bendarum, dignitatum, personatuum, administrationuni, Officiorum, et Benefi­ ciorum quorumcumque Ecclesiasticorum, Saecularium, et quorumvis Ordinum regularium, seu illorum distributionibus quotidianis, ac iuribus, emolumentis, et obventionibus universis, sibi reservatas, aut fructus ipsos, praediave, aut bona Ecclesiastica loco pensionum sibi assignatos, vel assignata, ex quacum­ que concessione, seu dispensatione Apostolica percipientibus, etiam conju­ gatis, praesertim, si iidem Clerici coniugati iuxta Constitutionem1 piae mem. Bonifacii Papae Octavi Praedecessoris Nostri in Concilio Trid.2 innovatam, privilegiis Clericalibus uti velint, tam in Romana Curia degentibus, quam extra cam ubilibet gentium, et locorum constitutis, ut ipsi, et eorum quilibet, quantumvis exempti existant, et quovis privilegio, vel immunitate gaudeant, quacumque dilatione, aut tergiversatione postposita, debeant omnino qui in Urbe praesentes fuerint, intra quindecim dies, qui vero citra Montes, intra quatuor menses, qui denique ultra Montes constituti sunt, intra octo men­ ses a die publicationis praesentium literarum in Romana Curia facien­ dae, tonsuram, et habitum Clericalem, vestes scilicet talares, aut Milites infradicendi, quibus pensiones, aut fructus, aliavc bona Ecclesiastica reser vata sunt, suae Militiae convenientem, quacumque remota excusatione assu­ mere, et iugiter deferre. In futurum autem nonnisi actu Clericis in habitu Clericali, et tonsura, et Militibus infradicendis in militari incedentibus, suae militiae propria, aut alia quaecumque Ecclesiastica, etiam simplicia Beneficia respective conferantur, aut commendentur, aut pensiones, fructusve, aut bona Ecclesiastica reserventur. § 3. Alioquin ipsos, et ipsorum quemlibet, qui quoad gestandum habi­ tum Clericalem, et Militarem supradictum, lapso huiusmodi tempore eorum unicuique, ut supra dictum est, praefixo, nostris huiusmodi praecepto, et mandato, nunc, et in posterum perpetuis futuris temporibus cum effectu non obediverint, praeter alias poenas contra eos inflictas, etiam quibuscum’ C. 1, de clericis contutatis, III, 2, in VK 1 Sess. XXII, de ref., c. 1. 316 Romani Pontifices que dignitatibus, administrationibus, Officiis, Canonicatibus, et praebend Ml ­ ae Beneficiis, etiam simplicibus, et praestimoniis per eorum quemlibet .· titulum, commendant, vel alias pro tempore obtentis, necnon pensionib.·. et fructibus, praediis, bonisque Ecclesiasticis huiusmodi quocumque mc eis reservatis, vel reservandis, omnique iure sibi in eis, vel ad ea quomodo libet competenti, harum serie ex certa nostra scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine privamus, ac sine ulla alia monitione, citatione, ludicdecreto, aut ministerio ipso facto privatos declaramus, ac tam Beneficii ipper privationem huiusmodi vacare, et libere aliis conferri posse, quam etir pensiones cassatas, extinctas esse, et fore, ac fructuum, vel aliarum renir reservationes cessare, et quemquam ulterius ad iliorum solutionem minie-, teneri, et ob non solutionem, censuras, et poenas aliquas incurrere ncposse, nec debere decernimus, ipsasque dignitates, personatus, administntiones, officia, necnon Canonicatus, ct praebendas, et Beneficia sic pro terr. pore vacantia, collationi, provisioni, et dispositioni nostrae, et Rom. Pont pro tempore existentis perpetuo reservamus. § 4. Statuentes sic in praemissis universis, et singulis per quoscumqi?. Indices, et Commissarios, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, et S. R. E. Cardinales, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter iudicandi,et interpretandi facultate, in quavis causa, et instantia iudicari, et definiri deben·. necnon irritum, et inane, quidquid secus super his, a quoquam quavis aucto­ ritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. § 5. Ceterum Milites quarumvis Militiarum sub regula aliqua approbata Canonice institutarum, vel alios Rom. Cur. Officiales, qui non uti Clerici, sed potius tamquam Milites iuxta privilegia, et dispensationes Apostolicis eis in genere, vel in specie, per Nos, aut per Praedecessores Nostros nominatim concessa, et sub fel. rec. Pii Papae V Praedecessoris Nostri Consti­ tutione, quae incipit, Sacrosanctum, etc.1 huiusmodi privilegiorum forsan revocatoria minime comprehensa, Beneficia militiae, quam professi sunt regularia obtinent, seu pensiones super quibusvis fructibus, redditibus, et proventibus Ecclesiasticis, etiam praedictarum Ecclesiarum, et Beneficiorun Saecularium, aut fructus ipsos sibi reservatos percipiunt, aut obtinebunt,vel percipient in futurum, sive Clericali caractère insigniti sint, sive non sint, qui vero Clerici sunt, etiamsi ab initio tempore reservationis pensionum, seu fructuum huiusmodi, regularem habitum nondum susceperint, nec mili­ tiis Officiorum Rom. Cur. adscript! fuerint, sed post factas eorum cuique reservationes, ante vel post publicationem praesentis Constitutionis Milites effecti extiterint, sub praecepto, et mandato praefatis, de habitu, et tonsura Clericali deferendis, nolumus comprehendi, sed iis permittimus, ut regulari habitu militiae, quam professi sunt convenienti, vel si ipsi Milites Rom. Cur. Officiales fuerint, qui pensiones, aut fructus, aliave praedia, aut bona Eccle­ siastica ex dispensatione, seu privilegio Apostolico percipiant, habitu Militan suprascripto absque alicuius censurae, vel poenae Ecclesiasticae incursu licituti valeant, et nihilominus, tam Beneficia suae Militiae regularia retineam ' Dic 9 sept 1568. - Bull. Rom., tom, 4, III, p. 38-40. Romani Pontifices 317 quam etiam pensiones super Ecclesiarum, ct Beneficiorum praedictorum, etiam saecularium, fructibus, seu bona, vel fructus praefatos sibi pro tem­ pore reservatos percipiant. § 6. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., toni. 5, I, p. 42-44]. 168. Gregorius XIV, const. Romanus Pontifex, 19 dec. 1590. Romanus Pontifex, pro Pastoralis sibi divinitus iniuncti muneris debito, intercaeteras, quas pro communi bono Christianae Rcipublicae suscipit curas, etiam ad ea confirmanda, quae ad Statum Ecclesiasticum, et S. R. E. ditionem, etiam temporalem in primis tuendam, et conservandam, a Praedecessoribus suis non minus prudenter, ac sapienter, quam rite, et recte gesta, et constituta fuerunt incumbere solet, et quo firmius illa subsistant, et sanctius ab omni­ bus observentur, suae comprobationis, et muniminis partes libenter, ac ma­ ture adhibet, prout in Domino conspicit salubriter expedire. § 1. Sane iam pridem fel. rec. Pius PapaV Praedecessor noster tenoris subsequentis literas edidit: Admonet, nos, etc. Omittitur insertio huius Bullae, quia habes eam supra, in N. 120. § 2. Nos igitur recol. me. Gregorii XII! ac Sixti V Romanorum Pon­ tificum similiter Praedecessorum nostrorum exempla, ac pium in tuendis S. R. E iuribus zelum imitantes, easdem literas, et in eis contenta quaecum­ que, ex certa nostra scientia, ac de Nobis a Deo tributae potestatis plenitu­ dine, tenore praesentium approbamus, confirmamus, atque etiam innovamus, easque, et ea omnia inconcussae, ac validissimae firmitatis robur perpetuis futuris temporibus obtinere, et a cunctis quos illa quomodolibet concernunt, inviolabiliter observari debere decernimus, praecipimus, atque mandamus. Nulli ergo omnino hominum, etc. [Bull. Rom., tom. 5, I, p. 246]. 169. Gregorius XIV, const. Sanctissimus, a. 1591. Sanctissimus in Christo Pater, et D. N. D. Gregorius Divina Providentia Papa XIV ex quibusdam contra dispositionem iuris communis S. R. E. Car­ dinalibus super collatione Beneficiorum Ecclesiasticorum, apud Sedem Apostolicain vacantium concessis induitis, ct facultatibus, saepenumero impedi­ tus, quo minus solitam Sedis huius benignitatem erga pauperes, et benemeritos liberaliter exercere possit, ac simul volens litibus obviare, quae super illorum jnterpretatione oriuntur, fel. rccor. Pii Papae V sui Praedecessoris vestigiis in hac parte inhaerendo. 318 Romani Pontifices § 1. Omnia, ct quaecumque indulta, concessiones, facultates, ct prr. legia, conferendi quaecumque apud Sedem Apostolicam vacantia, aut posterum vacatura Beneficia Ecclesiastica, cum cura, et sine cura, saeculari et quorumvis Ordinum regularia, quomodocumque qualificata, ad collât nem, provisionem, praesentationem, electionem, et quamcumque aliam ds; sitionem, tam dictorum Cardinalium ratione Patriarchalium, Metropobuet aliarum Cathedralium Ecclesiarum, non tamen earum, quibus in titulr, aut denominationem sui Cardinalatus praesunt, circa quae aliquid de n pergratum, perque acceptum praestituros, si quo gladio ad tutelam bono­ rum, et ad propulsandos perditorum conatus sunt accincti, eumdem ad vin­ dictam huius peccati, et ad sumendas de huiusmodi criminis reis debitas poenas exercuerint, contra vero memores, si in re tam gravi male se gesse­ rint, se in districto Dei iudicio rationem in novissimo die reddituros. § 9. Volumus autem, etc. (Bull. Rom., tom. 5, I, p. 386-388], 177. Clemens VIII, decr. Sanctissimus, 26 maii 1593. Sanctissimus Dominus noster, qui iam pridem accurate perpendit, ac rt ipsa comperit, quod reservatio facultatis absolvendi Religiosos poenitentes a peccatis quibusdam gravioribus, nisi Superioribus admodum prudenter, ac moderate illa utantur, nonnullos infirmiores, qui interdum Superiori suo con­ scientiae maculas detegere formidant, adducere posset in aeternae damna­ tionis periculum, et spiritualis remedii desperationem; § 1. Ideo, ut huic malo Sanctitas Sua opportune prospiceret, decrevit, ut nemo e Regularium Superioribus peccatorum absolutiones sibi resenet, exceptis iis, quae sequuntur, aut omnibus, aut eorum aliquot, prout subdi­ torum utilitati expedire prudenter in Domino iudicaverint. 1. Veneficia, Incantationes, Sortilegia. 2. Apostasia a Religione, sive habitu dimisso, sive retento, quando eo pervenerit, ut extra septa Monasterii, seu Conventus fiat egressio, nocturna, ac furtiva e Monasterio, seu Conventu egressio, etiam non animo apostatandi facta. 3. Proprietas contra votum paupertatis, quae sit peccatum mortale, iuramentum falsum in iudicio regulari, seu legitimo. 4. Procuratio, auxilium, seu consilium ad abortum faciendum post ani­ matum foetum, etiam effectu non sequuto. 5. Falsificatio manus, aut sigilli Officialium Monasterii, aut Conventus, furtum de rebus Monasterii, seu Conventus in ea quantitate, quae sit pec­ catum mortale. 6. Lapsus carnis voluntarius opere consummatus. 7. Occisio, aut vulneratio, seu gravis percussio cuiuscumque personae. Romani Pontifices 339 8. Malitiosum impedimentum, aut retardatio, aut aperitio literarum a Superioribus ad inferiores, et ab inferioribus ad Superiores. 9. Si quod aliud praeterea peccatum grave pro Religionis conservatione, aut pro conscientiae puritate reservandum videbitur, id non aliter fiat, quam Generalis Capituli in toto Ordine, aut Provincialis in Provincia, matura discus­ sione, et consensu. § 2. Non liceat Superioribus Regularium confessiones subditorum audire, nisi quando peccatum aliquod reservatum admiserint, aut ipsimet subditi sponte, ac proprio motu id ab iis petierint. § 3. Superiores in singulis domibus deputent duos, tres, aut plures Confessarios, pro subditorum numero maiori, vel minori, iique sint docti, pru­ dentes, ac charitate praediti, qui a non reservatis eos absolvant, et quibus etiam reservatorum absolutio committatur, quando casus occurrerit, in quo eam debere committi ipse in primis Confessarius judicaverit. § 4. Tam Superiores pro tempore existentes, quam Confessarii, qui ad superioritatis gradum fuerint promoti, caveant diligentissime, ne ea notitia, quam de altorum peccatis in confessione habuerunt, ad exteriorem guber nationem utantur. § 5. Licebit tamen Superioribus determinare poenitentias graves quibus­ dam peccatis, etiam non reservatis a Confessariis imponendas, quae subdi­ tos ab huiusmodi perpetrandis cohibere possint. § 6. Atque ita per quoscumque Regularium Superiores, quicumque illi sint, observari mandavit. § 7. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, ac cuiusvis Concilii, etiam generalibus decretis, necnon consuetudinibus, etiam ab immemorabili tempore observatis, aut regulis in generalibus, seu provin­ cialibus capitulis editis, statutis, et Constitutionibus etiam Apostolica aucto­ ritate confirmatis, privilegiis, induitis, et concessionibus quorumcumque, quorum tenores hic pro expressis haberi voluit, caeterisque in contrarium facientibus quibuscumque. Sanctitas Sua deinceps declaravit, et declarat, ut si huiusmodi Regula­ rium Confessariis casus alicuius reservati facultatem petentibus Superior dare noluerit, possint nihilominus Confessarii illa vice poenitentes Regulares, etiam non obtenta a Superiore facultate absolvere. [Bull. Rom., torn. 5, V, p. 254, 255]. 178. Clemens VIII, const. Religiosae congregationes, iQ iun. 1594. Religiosae congregationes, ab insigni sanctitate viris Spiritus Sancti afflatu institutae, tantas Ecclesiae Dei utilitates omni tempore attulerunt, ut id eas conservandas, et instaurandas, Romani Pontifices Praedecessores nostri, magnam iure optimo diligentiam semper adhibuerint. Nam cum ea sit rerum humanarum conditio, et natura, ut etiam quae optime fundata, ct constituta 340 Romani Pontifices sunt, partim hominum imbecillitate, et ad malum proclivitate, partim Dicmonis astutia, paulatim deficiant, ac nisi cura pervigili sustententur, in dete­ rius prolabantur. Idcirco Summorum Pontificum vigilantia magnopere labori vit, ut Regularium Ordinum disciplina, aut labefactata in pristinum restitueretur, aut salutaribus Constitutionibus communita, integra atque incolumis penna neret. Quorum nos vestigiis pro eodem officii munere insistere, et Pasto­ ralem illorum solicitudinem (quantum possumus) divina adiutrice gratia, cupi mus imitari. § 1. Quare ne ex muneribus, quae a pluribus Religiosae vitae professoribus, ex Christi patrimonio, quibusvis hominibus quavis ex causa saepe tri buuntur, gravia incommoda, et mala, etiam boni specie existant, praecavere studentes, hac nostra perpetuo valitura Constitutione, universis, et singulis cuiuscumque Ordinis Mendicantium, vel non Mendicantium bona immobilia, et redditus certos ex Induito Apostolico possidentium, vel non possidentium, seu cuiusvis Congregationis, Societatis, et instituti (non tamen Militiae) Regu­ laribus personis utriuslibet sexus, omnem, et quamcumque largitionem, et missionem munerum penitus interdicimus. § 2. Sub qua prohibitione comprehendi volumus omnia, et singula Capi­ tula, Conventus, et Congregationes, tam singulorum Convcntualium, Mona­ steriorum, Prioratuum, Praepositurarum, Praeceptoriarum, Domorum.et Loco­ rum, quam Provincialia, aut Generalia cuiuslibet Provinciae, sive universi Ordinis, Societatis, aut instituti, eorumque vel earum Camerarios, Commissarios, et quoscumque Officiales, et singulares personas: ipsos etiam Ordi­ num, Congregationum, et Societatum huiusmodi Superiores, quascumque dignitates obtinentes, etiam Generales, et Provinciales, Magistros, Ministros, et quocumque nomine Praefectos; necnon Conventuum, Monasteriorum, Prioratuum, Praepositurarum, Praeceptoriarum, Domorum ct Locorum quo­ rumcumque Abbates, Priores, Praepositos, Praeceptores, etiam maiores, Guardianos, Ministros, Rectores, atque Abbatissas, et Priorissas, et alio quovis titulo Praesidentes, tam ipsis Regularibus, quam Locorum Ordinariis, seu quibusvis Superioribus subiectos, utriuslibet sexus, ad vitam, vel ad tempus deputatos, adeo ut nemo umquam eorum, vel earum directe, vel indirecte, palam, vel occulte, tam communi, quam particulari, et proprio nomine, etiam sub quovis statuti, vel consuetudinis, seu verius corruptelae, aut alio prae­ textu, vel quacumque causa, nisi in Generali Capitulo, aut alia Generali Congregatione re mature discussa unanimi consensu omnium, Superiorumque permissu causa approbata fuerit, quicquam tale attentare valeat. § 3. Id autem ita absolute, et generatim vetitum intelligatur, ut neque omnino fas sit, quicquam donare, tam ex fructibus, redditibus, proventibus, collectis, vel contributionibus, aut oblationibus, sive eleemosynis, aut subsi­ diis certis, vel incertis, ordinariis, seu extraordinariis, mensae, seu massae communis, vel cuiusvis Fabricae, et Sacristiae, quorum bona communiter, ut praefertur, administrantur, seu quae rationibus reddendis sunt obnoxia, quam ex pecuniis etiam, quae a singulis quovis modo acquisitae in com mune conferendae omnmo sunt. Nec si per viam voluntariae contributionis in commune congerantur. Nec si forsitan privatim, ct nominatim cuilibet , I i I Romani Pontifices 341 Religioso a suis Superioribus, vel a propriis affinibus, propinquis, familia­ ribus, amicis, aut benevolis, vel a piis Christifidclibiis, etiam eleemosynae, aut charitatis, et illius propriae personae intuitu attributae, seu quoquo modo per quemlibet Religiosum suo Monasterio, Domui, aut loco acquisitae, eique ut ad libitum de eis disponat, per Superiores concessae fuerint. Praeterquam leviora esculenta, aut poculenla, seu ad devotionem, vel religionem perti­ nentia munuscula, communi tantum, numquam vero particulari nomine (ubi Superiori de consensu Conventus videbitur) tradenda. Sed ct htiiusmodi missiones munerum ipsis Religiosis utriuslibet sexus non solum per se, verum etiam per alios tam directe, quam indirecte prohibitas declaramus. § 4. Neque vero quisquam ab hac generali prohibitione se excusare valeat, etiam si munera miserit cuivis personae Laicae, vel Ecclesiasticae cuius­ cumque status, gradus, dignitatis, ordinis, vel conditionis, et quavis non solum mundana, et Ducali, Regia, Imperiali, verum etiam Ecclesiastica, et Pontifi­ cali, aut alia maiori, etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalatus dignitate fulgenti, etiam proprio loci Ordinario, etiam ex causa, et occasione benedi­ ctionis, vel susceptionis habitus Regularis, tonsurae, aut Professionis Monia­ lium, tam sibi subditarum, aut ipsi etiam proprio Ordinis, vel Congregationis Protectori, Vice-Protectori, Generali, vel Provinciali, aut cuiusvis Monasterii, Prioratus, Domus, aut cuiuslibet alterius loci Regulari Superiori, aut alio quocumque officio, munere, aut dignitate fungenti, vel cuicumque etiam sim­ plici, et particulari Religioso. Ita ut inter ipsos quoque Religiosos (ne prava ambitione impulsi pro consequendis in sua Religione gradibus, ct dignita­ tibus alter alterius gratiam, aut benevolentiam aucupetur) quaecumque lar­ gitio, aut donatio munerum (nisi rerum minimarum, de licentia expressa, et in scriptis Superiorum) sit penitus interdicta. § 5. Insuper prohibemus, ne umquam eisdem Regularibus liceat ullas pecunias quoquo modo erogare in alicuius etiam benefactoris, aut Protec­ toris, vel Ordinarii honorem, etiam occasione transitus, vel primi ingressus, aut ad beneficiorum acceptorum memoriam, gratique animi testificationem, stupro praedictis personis quavis auctoritate, vel dignitate fungentibus hono­ rifice, laute, ct opipare exicipiendis, seu pro quibusvis conviviis eisdem, aut cuivis alteri quacumque occasione, vel causa exhibendis, vel pro comessationibus, aut compotationibus quibusvis personis tam eiusdem Ordinis, Con­ gregationis, Monasterii, Domus, aut Loci, quam extraneis largiendis, aut pro exhibendis spectaculis, etiam piis, intra Ecclesias, Monasteria, et Domos sacras, seu pias, vel extra eas, in quibusvis publicis, aut privatis, sacris, aut profanis locis, etiam ubi Sanctorum, ct Sanctarum vita, aut res pie gestae, etiam in memoriam Passionis Dominicae populis spectandae proponuntur, aut alias in praedictis, sive in quibusvis rebus supervacaneis ad pompam, et ostentationem, aut ad oblectationem, vel paucorum lucrum, et privata com­ anda quomodolibet pertinentibus, nisi re ipsa pro divino cultu, et veris Christi pauperum indigentiis, servato in hoc charitatis ordine, ct habita neces­ sitatis ratione, de consilio, et consensu Superiorum sublevandis, aut alias in rebus licitis, et per Capitulum Generale, aut Provinciale non prohibitis, vel tuam ibi forsan praescriptam non excedentibus, sumptus huiusmodi fiant. Romani Pontifices § 6. Declarantes tamen per haec, laudabilem, et Apostolica doctriu sacrisque Canonibus commendatam hospitalitatem, praesertim erga pauper^, et peregrinos, nequaquam imminui, aut prohiberi. Quinimmo si qui reddi tus ad id, vel ex fundatione, vel ex institutis, statutis, aut consuetudinibus aliquorum Monasteriorum, Ordinum, aut Regularium huiusmodi locorum, aut ex testatorum, vel donantium voluntatibus, sive alias applicati, aut donati sunt, eos omnino, ut decet, integre in usus pios hospitalitatis huiusmodi erogandos esse, et praesertim in Monasteriis, seu locis desertis, et ab laicorum aedibus longius remotis, ubi tamen pauperum, et vere egenorum ratio in primis habeatur. Si quos vero ditiores occasione transitus, sive alias ei devotionis, aut necessitatis causa eo divertere contigerit, eos sane deceret Refectorio communi cum Religiosis, mensaque et ferculis communibus, nequa­ quam a caeteris distinctis contentos esse. Verum omnino ipsi Regulares in hospitibus huiusmodi potentioribus excipiendis ita se gerant, ut in eis fru­ galitas, et paupertas religiosa prorsus eluceat. § 7. Pari etiam ratione districte inhibemus, ne quispiam ex praedictis Laicus alias quam ut superius dictum est, vel Clericus saecularis, vel regu laris quocumque honore, praeeminentia, nobilitate, aut excellentia, etiam San­ ctae Romanae Ecclesiae Cardinalatus dignitate praeditus, etiam Protector, Vice-Protector, loci Ordinarius, Praelatus Generalis, Provincialis, aut Mona­ sterii, Domus, vel loci cuiuslibet Superior, eorumve affines, propinqui, fami­ liares, aut Ministri utriuslibet sexus, quicquam contra hanc superius expres­ sam prohibitionem recipiant. Quod si, vel ab aliquo particulari Religioso, vel a Superiore quopiam Generali, Provinciali, aut alio quocumque officio fungente, aut a Conventu, Capitulo, vel Congregatione, sive ab universo Ordine, et Religione quicquam receperint, id quod acceperint, suum non faciant. Verum ipso facto absque aliqua monitione ludicis, decreto, sententia, aut declaratione, ad illius restitutionem omnino In utroque foro teneantur, adeo ut restitutione ipsa realiter non facta, neque etiam in foro conscientiae absolvi possint. Hanc autem restitutionem fieri volumus non privatim ei Religioso, qui donavit, sed ei Monasterio, Domui, vel alteri loco, de cuius bonis facta est largitio, vel si non de eis bonis donatum est, in quo idem Religiosus donans professionem emisit, vel si nomine totius Capituli, Conventus, aut Congregationis, vel universi Ordinis, seu Religionis donatio facta extiterit, pariter communi mensae, aut massae, cuius nomine donatum fuerit, accepta munera restituantur, ita ut nec qui donavit, nec Conventus, Capitulum, Congregatio, Ordo, aut Religio, cui restitutio facienda est, illam remittere, et iterum condonare, aut recipientem ab obligatione restituendi eximere, vel ut in pauperes eroget, concedere quoquo modo possit. § 8. Quod si quis ex supradictis Regularibus utriuslibet sexus, cuius­ cumque gradus, ordinis, dignitatis, ac ubilibet locorum existentibus, coniundim cum caeteris, seu divisim nostrarum huiusmodi prohibitionum, statu­ torum, ordinationum, iussionum, decretorum, mandatorum transgressor fuerit, statuimus, ut omnibus, et singulis per eum obtentis dignitatibus, gradibus, muneribus, et officiis eo ipso privatus, ac ad illa, et alia similia, vel dissi­ milia in futurum obtinenda inhabilis perpetuo, et incapax, ac perpetua infa- I Romani Pontifices 343 mia, et ignominia notatus existât. Et praeterea privationem vocis activae, et passivae absque ullo Superioris decreto, aut ministerio, ipso facto incurrat, necnon ultra huiusmodi poenas etiam tamquam contra furti, et simoniae cri­ minum reum, tam per viam denunciationis, accusationis, aut querelae, quam etiam ex officio procedi, et inquiri, condignisque suppliciis affici debeat, poenis aliis a iure statutis, ac per alias Constitutiones Apostolicas, aut pro­ pria cuiusvis Ordinis, Congregationis, Monasterii, domus, aut loci, statuta, vel consuetudines contra personas aliquid praemissorum committentes forsan decretis, et inflictis, nihilominus in suo robore permansuris. § 9. Quocirca universis, et singulis modernis, et pro tempore existentibus locorum Ordinariis, eorumque Vicariis, et Officialibus, necnon quorum­ cumque Ordinum, Prioratuum, Monasteriorum, et Domorum Superioribus, etiam Generalibus, seu Provincialibus, caeterisque, ad quod spectat, per Apost. scripta mandamus, quatenus ipsi, et eorum singuli, quantum ad eos pertinet, curent omni studio, diligentia, auctoritate, et vigilantia praesentem constitutionem firmiter, et inviolate observari, et contra inobedientes, vel trans­ gressores condignis poenis animadverti. Eosdem inobedientes, necnon con­ tradictores quoslibet, et rebelles, per opportuna iuris, et facti remedia, appel­ latione postposita compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. § 10. Non obstantibus Constitutionibus, etc. [Bull. Rom., tom. 5, II, p. 31-33]. 179. Clemens VIII, instr. Sanctissimus, 31 aug. 1595.’ Sanctissimus Dominus noster Clemens Papa Octavus, etc. Presbyteri Graeci, baptizatos chrismate in fronte non consignent, et ideo ab ipsis in ordine baptismi apud eorum Euchologium praetermittantur, quae sequuntur post illa verba και μετά την εύχην, etc. usque ibi, εϊτα ttoicÎ ό iwfvs σχήμα κύκλον, hoc est, et post orationem, etc. ubi habetur forma huius consignationis, usque ad verba: Postea facit sacerdos figuram circuli, etc. § 1. Episcopi Latini infantes, seu alios baptizatos a Presbyteris Graecis de facto chrismate in fronte consignatos confirment; et tutius videtur ut id cautelam, et sub conditione id faciant, videlicet, N. si cs confirmatus, ego te non confirmo, sed si non es confirmatus, ego consigno te signo Cru^cis, eteonfirmo te chrismate salutis: φ in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Praesertim vero cum verisimiliter dubitari potest, quod ab Episcopis Graecis fuerint baptizati. § 2. Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, quod pro infirmis asser­ vatur, singulis octo diebus, aut saltem quindecim renovetur. 1 Instructio super ritibus Italo-Graeconnn. 344 Romani Pontifices Non asservetur idem Sacramentum toto anno, si tamen asservatum fuerit, saltem in fine anni sumatur. Tollatur abusus tundendi, vel etiam miscendi sacro Oleo, ac iterum coquendi, vel alias exsiccandi species Sacramenti Sacrae Eucharistiae FeriaV Coenac Domini, ut deinde illud asservent. Si Graeci velint accipere altaria portatilia ab Episcopis Latinis conse­ crati, bene erit; sin minus, tolerentur eorum throni, sive throni super Altaria lapidea ponendi cum celebrant. Corporalia uti Latini habeant, nisi thronis etiam pro corporalibus utantur. § 3. In casu necessitatis, Presbyteri Graeci Catholici possint Latinos absolvere. Utantur forma absolutionis in generali Concilio Florentino praescripta, et postea si voluerint, dicant orationem illam deprecativam, quam pro forma huiusmodi absolutionis dicere tantum consueverunt. Tollendus abusus, ubi est, ut vir, atque uxor simul, et eodem tempore eidem Presbytero confiteantur. Aqua ex ritu Graeco in die Epiphaniae, vel primo die mensis benedicu conservetur in Ecclesia, ut illa fideles aspergantur. Circa Oleum Sanctum Catechumenorum, et infirmorum. Non sunt cogendi Presbyteri Graeci, Olea sancta praeter Chrisma ab Epi­ scopis Latinis Dioecesanis accipere, cum huiusmodi Olea ab eis, in ipsa Oleorum, et Sacramentorum exhibitione, ex veteri Ritu conficiantur, seu benedicantur. Chrisma autem, quod non nisi ab Episcopo, etiam iuxta eorum ritum, benedici potest, cogantur accipere. Prohibeantur vero ab Episcopis Graecis externis Schismaticis, seu Sanctae Romanae Ecclesiae communionem non habentibus, illud accipere, vel eo uti. § 4. Ordinati ab Episcopis Schismaticis, alias rite ordinatis, servata debita forma, recipiunt quidem ordinem, sed non exequutionem. Proinde ipsi ordinati ab Episcopis Schismaticis, correcti, vel emendati reconciliandi sunt, et absolvendi cum poenitentiis salutaribus; dummodo errores, vel saltem schisma Ordinatoris abiurent in iudicio, vel publice, vel secreto pro qualitate facti. In ordinibus autem per eos alias rite susceptis ministrare non permittantur, nisi cum ipsis super irregularitate huiusmodi occasione contracta, auctoritate Sanctae Sedis Apostolicae fuerit dispensatum. Non sunt admittendi Episcopi Schismatici, sive pro ordinibus, sive pro aliis Sacramentis conferendis, sed detinendi, quoad Sancta Sedes Apostolica desuper consulatur, et responsum habeatur. Graeci sine literis dimissoriis Episcopi Latini Dioecesani ad Sacros Ordi­ nes promoti, suspensi sunt, et si suspensi in suis ordinibus ministraverint, efficiuntur irregulares sicut et Latini. Super huiusmodi autem, et similibus irregularitatibus dispensandi facul­ tatem a Sancta Sede Apostolica obtineri oportet. Si Episcopus Latinus Graecum aliquem ordinare voluerit, qui a Presby­ tero Graeco in baptismo chrismate in fronte de facto fuerit consignatus, Romani Pontifices 345 debet illum antea confirmare, saltem sub conditione, videlicet N. si es con­ firmatus etc. ut supra. Presbyteri vidui, seu uxoribus orbati, habitum defe­ rant diversum ab aliis. § 5. Curent Ordinarii locorum, ut decretum Sacri Generalis Concilii Tridentini de reformatione Matrimonii vertatur in linguam Graecam vulga­ rem, et in locis, et parochiis Graecorum, et Albanensium evulgetur, et publi­ cetur. Matrimonia inter coniuges Graecos dirimi, seu divortia quoad vinculum fieri nullo modo permittant, aut patiantur, et si qua de facto processerunt, nulla, et irrita declarent. Maritus Latinus uxoris Graecae ritum non sequatur. Latina uxor non sequatur ritum mariti Graeci. Graeca vero uxor sequatur ritum mariti Latini. Quod si id fieri non possit, quisque coniugum in suo ritu, Catholico tamen, manere permittatur. Proles sequatur patris ritum, nisi praevaluerit mater Latina. Presbyter Graecus coniugatus, ante Sacrum Sacrificium, seu Sanctam Missam celebrandam, vel per hebdomadam, vel per triduum abstineat ab uxore. § 6. Graeci credere tenentur, etiam a Filio Spiritum Sanctum procedere, sed non tenentur pronunciare, nisi subesset scandalum, praesertim si degant inter Latinos, aut necessitas postularet confitendi fidem Catholicam, quia tunc oporteret etiam pronunciare. Nunquam monachis Graecis, seu Calogeris animarum cura committatur, nisi ex necessitate, vel alia iusta causa. Presbyteri saeculares Graeci, abiuratis schismate, et erroribus, atque in fide Catholica bene instructi, in Parochialibus, seu Curatis Ecclesiis Grae­ corum institui possunt. Tolerandus est apud Graecos usus carnium dic Sabbati, ubi sine scan­ dalo fieri potest, in locis tamen ipsorum, et inter eos tantum. Item tolerandum est, ut ad leiunium eodem die Sabbati in Quadrage­ sima, excepto uno Sabbato Sancto, ex antiqua traditione non teneantur, sed dumtaxat ad abstinentiam. In iciuniis biduanis, vel triduanis, vel alias a Dioecesanis, vel in Jubi­ laeis a Summo Romano Pontifice indictis, dies Sabbati in eis comprehensus, vel praescriptus, in alium diem pro plebibus Graecis ab ipsis Dioecesanis, Apostolica auctoritate Sanctissimi Domini Nostri Domini Clementis divina providentia Papae Octavi permittitur commutari. Si ipsi Graeci ad observationem ieiuniorum, et vigiliarum Latinae Eccle­ siae induci possent, optimum esset, sed non cogantur, cum ipsi qualibet hebdomada, et feria quarta, et feria sexta ieiunent. Graeci existentes inter Latinos, dies festos de praecepto eiusdem Latinae Ecclesiae servare teneantur. § 7. Insuper idem Sanctissimus Dominus Noster constituit, Romae haben­ dum esse Episcopum Graecum Catholicum, qui Graecos Episcopis Latinis Italiae, et Insularum adiacentium subtectos, ab Episcopo Graeco ordinari 346 Romani Pontifices volentes, cum illorum dimissoriis ad id tantum concedendis, ritu Graeco ordinet. § 8. Ita Sanctitas Sua ex sententia Congregationis super reformatione Graecorum decrevit, et declaravit, ac fieri mandavit. [Bull. Rom., tom. 5, Π, p. 72, 73]. 180. Clemens VIII, const. Ex quo, io febr. 1596. Ex quo in Ecclesia Dei multa, tum a sacris Conciliis, tum a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, ad Dei gloriam augendam, et ad Catho­ licae fidei unitatem ubique retinendam, pie ac sapienter instituta sunt, nihil magis, iidem Pontifices Praedecessores nostri curandum sibi esse statuerunt, quam ut communes ecclesiastici muneris rationes, ad propriam normam servata antiquitatis auctoritate revocarent. § 1. Hac solicitudine impulsus fe. re. Pius Papa V Praedecessor noster, formulam primum psallendi horas canonicas, et celebrandi Missas, varie prius constitutam, et a nonnullis Praedecessoribus nostris restitui, et instaurari coeptam, ad unam pariter formam, Romano Breviario, ac Missali propterea summo studio, ac diligentia edito, redigendam curavit. § 2. Atque hoc sane consilio alii Romani Pontifices, qui eumdem Pium praecesserunt, Pontificales etiam caeremonias, ac ritus, quibus eiusdem Catho­ licae Ecclesiae Praesules in suorum munerum functione uterentur, certis simi­ liter forma, et modo praefinitis, in Romanum Pontificale retulerunt. § 3. Caeterum, quia eaedem caeremoniarum, ac rituum formulae ibi expressae, postea, sive diuturnitatis iniuria, sive Typographorum negligentia, sive alia de causa, in ipso Pontificali partim immutatae, partim cor­ ruptae, veteris instituti, atque auctoritatis gratiam magna ex parte amise­ rant; idcirco necessaria res visa est, ut eaedem formulae in Sacris Praesu­ lum Ecclesiasticorum muneribus servandae, recuperato prioris integritatis statu, omnino restituerentur, et ab omnibus praescripta firma aliqua ratione observarentur. § 4. Nos igitur ad summum Apostolatus apicem, meritis licet imparibus evecti, praedictorum Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, omni cura, et solicitudine adnitendum Nobis esse duxi­ mus, ut errores, qui quidem nec pauci, nec leves in idem Pontificale depra­ vatis passim locis irrepserant, quam accuratissime tollerentur. Idem enim Pontificale, corrupti et mendosi voluminis speciem adeo praeseferebat, ut (multis dictionibus hinc inde partim in unam contractis, partim una in plures distincta, partim iisdem male, ac perperam collocatis, et traicctis, partim denique ipso orationis sensu mutato) dubium esset, quibus tandem officiis, vel laudibus iidem Ecclesiae Praesules divinum numen proseque­ rentur: praeterquam quod in rubricis etiam sparsim turbata ordinis serie dispositis, tanta erat varietas, et obscuritas, ut multis in locis recte ne se Romani Pontifices 347 haberent, opinione magis, quam indicio esset statuendum. Hanc ergo ad rem, tam cum Ecclesiae cultu, officioque nostro coniunctam, tamque eorum, qui pro impositi oneris debito, sacris Ecclesiae muneribus vacare debent, concordiae, et unitati congruentem, examinandam, et absolvendam piis qui­ busdam, atque insignibus viris, diu, multumque in Pontificalibus caeremo­ niis, et ritibus versatis, negocium dedimus, dictum Pontificale undequaque corrigendi, et restituendi, necnon quaecumque ad exactam illius editionem spectare viderentur perquirendi, et praestandi. Cumque apud eos paterna hortatione ad hoc opus maturandum, quotidie fere uteremur, re tota tan­ dem ad Nos perlata, et in hanc, quae nunc editur, formam redacta, singulari Dei benignitate (neque enim aliter accipimus) Pontificale Romanum tandem restitutum, et absolutum est, atque ita ex omni parte dispositum, quod ii etiam, qui negocio, ac muneri huic praefuere, confirmarunt, ut nihil ab antiquis Pontificalium codicibus, qui tum in clarioribus Urbis Ecclesiis, tum in nostra Vaticana Bibliotheca, ac denique in quibusdam aliis insignibus locis asservantur, alienum, aut discrepans irrepserit. Ad quam operam in vetustis libris inter se conferendis, strenue, ac fideliter navatam, id comnodi quoque accessit, quod ii, qui ea in re industriam collocarunt, ex gra­ vissimis scriptoribus eos demum auctores, qui omnium probatissimi habe­ rentur, sequuti fuerint: quodque ambiguis omnibus, ac dubiis rebus praeter­ missis, eas dumtaxat, quae essent in veteris Pontificalis summa comprehensae, delegerint, iis tamen exceptis, quae ad Romanum Pontificem attinebant, quod nimirum in Caeremoniali S. R. E. sunt expressae. Ex rubricis vero, multis detractis, quae exactiore methodo in librum caeremoniarum Episcoporum sunt relata, plerisque etiam, uti necessitatis ratio postulabat, adiectis, et praeterea non paucis quibusdam in melius commutatis, clariusque expositis, ac deni­ que cantu plano in aptiorem modulationis formam (permultis syllabis, pro temporum natura, ubi ratio eas produci, et corripi postulabat, contra quam prius in antiquo Pontificali expressum erat, magis apposite extensis, vel con­ tractis) a viris eius rei peritis, ad hoc iussu nostro delectis, diligenter redacto, opus iam absolutum probavimus, et Romae edi, editumque divulgari man­ davimus. § 5. Ut autem ipsius operis labor, finem eum ob quem est susceptus, sortiatur, utque posthac in omnibus, et singulis Ecclesiis, uno eodemque modo caeremoniae, et ritus Pontificales observentur, Motu proprio, et ex certa nostra scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, omnia, et singula Pontificalia in hunc usque diem in quibuscumque terrarum orbis partibus '^pressa, et approbata, et quibusvis privilegiis Apostolicis munita, et decretis, ac clausulis roborata, per praesentes supprimimus, et abolemus, eorumque •um in posterum universis Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus, Militiis, Ordibus, et Locis, atque etiam omnibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, et aliis Ecclesiarum Praelatis, caeterisque omnibus, et singulis per­ sonis Ecclesiasticis, saecularibus, et regularibus utriusque sexus, interdicimus, tt prohibemus, et hoc nostrum Pontificale sic restitutum, et reformatum in omnibus universi terrarum Orbis Ecclesiis, Monasteriis, Ordinibus, et locis, etiam exemptis, si quae sunt, recipi, ct observari praecipimus. 348 Romani Pontifices § 6. Statuentes Pontificale praedictum nullo umquam tempore, in toto, vel in parte mutandum, vel ei aliquid addendum, aut omnino detrahendum esse, ac quoscumque, qui Pontificalia munera exercere, vel alias, quae h dicto Pontificali continentur, facere, aut exequi debent, ad ea peragenda,et praestanda, ex huius Pontificalis praescripto, et ratione teneri, neminemqut ex iis, quibus ea exercendi, et faciendi munus impositum est, nisi formulis, quae hoc ipso Pontificali continentur servatis, satisfacere posse. § 7. Omnibus igitur, et singulis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, et caeteris Ecclesiarum Praelatis, necnon aliis quibuscumque per­ sonis Ecclesiasticis, saecularibus, et regularibus utriusque sexus, ad quas id spectat, praecipimus, ac mandamus, ut omissis, quae sic suppressimus, et abo­ levimus, caeteris omnibus Pontificalibus, hoc nostrum in suis Ecclesiis, .Mona­ steriis, Conventibus, Ordinibus, Militiis, Dioecesibus, et locis praedictis reci­ piant, ilioque posthac perpetuo utantur. § 8. Caeterum, ut praesentes iiterae omnibus plenius innotescant, man- j damus, illas ad valvas Basilicae Principis Apostolorum de Urbe, et Cancel· lariac Apostolicae, et in acie Campi Florae publicari, earumque exemplar de more affigi. Volumusque praeterea, et motu, atque auctoritate similibus decernimus, ut qui in Romana Curia sunt praesentes, lapsis duobus men­ sibus, qui vero intra montes, octo, et qui ultra ubique locorum degunt, duodecim integre excursis, vel alias ubi venalium huius Pontificalis volu­ minum, notitiam, et facultatem habuerint, sacras caeremonias, et ritus in eodem Pontificali praescriptos iuxta illius modum, et normam, in quibus­ cumque actibus exercere, et observare teneantur. [Bull. Rom., torn. 5, II, p. 92, 93. - Cf. etiam Pontificale Romanum, initio]. 181 Clemens VIII, const. Suscepti muneris, 23 febr. 1596. Suscepti muneris ratio postulat, ut ea, quae in Sacro Tridentino Con­ cilio provide constituta sunt, ab iis, ad quos spectat, inviolate observari curemus. § 1. Maturo sane consilio ipsius Concilii decreto1 provisum est, ut qui­ cumque Regularis non subditus Episcopo, intra claustra degens extra ea ita notorie deliquerit, ut populo scandalo sit, Episcopo instante, a suo Superiore intra tempus ab Episcopo praefigendum severe puniatur, et Superior de puni­ tione Episcopum certiorem faciat, sin minus, ipse a suo item Superiore officio privetur, ct delinquens ab Episcopo puniri possit. § 2. Verum quia experientia compertum est, interdum in huiurmodi de­ creti exequutione nimis remisse procedi : cum enim Episcopus instat, aliquem regularem, eo quo supra dictum est modo, delinquentem a suo Superiore * Sew. XXV, de regularibus, c. 14. Romani Pontifices 349 puniri,saepe fit, ut Superior regularem delinquentem ad alia suorum Ordinum loca, extra Episcopi Dioecesim, ex industria impunitum transmittat, atque etiam ipse aliquando ad alias Provincias se conferat, nec ulterius super delin­ quentis excessibus inquirat, ct de eius punitione Episcopum certiorem reddat. Unde nec regularis delinquens tunc ab Episcopo puniri potest, cum extra ipsius Dioecesim existât, nec Superior, qui delinquentem corrigere negligit, ofticio privatur. § 3. Nos pro pastorali nostra solicitudine, praefati decreti excquutioni, quantum cum Domino possumus, favere, et praemissis malis, ut par est, opportuno aliquo remedio occurrere volentes, de Venerabilium fratrum nos­ trorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium praedicti Concilii interpre­ tum sententia, Motu proprio, et ex certa scientia nostris, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, hac nostra perpetuo valitura Constitutione, omnibus, et singulis cuiuscumque Ordinis, et instituti Regularium, etiam Mendicantium, Superioribus, in virtute sanctae obedientiae, et sub indignationis nostrae, ac privationis dignitatum, et officiorum per eos obtentorum, eo ipso incurrendis poenis, praecipimus, et mandamus, ut iuxta praedictum decretum quilibet ipsorum regularem non subditum Episcopo, intra claustra degentem, et extra α ita notorie delinquentem, ut populo scandalo sit, Episcopo instante, intra tempus ab Episcopo praefigendum, severe puniat, ac de punitione Episcopum artiorem faciat, et alias decretum ipsum, in omnibus, et per omnia exe­ quatur. Caeterum si Superior in regularem delinquentem non animadverterit, quinimmo si illum impunitum ad alia suorum Ordinum loca, extra Episcopi Dioecesim, ut praefertur, transmiserit, volumus, et simili motu, atque aucto­ ritate decernimus, ut Superior instante Episcopo, intra terminum ab Episcopo praefigendum, et sub eisdem indignationis nostrae, ac privationis dignitatum, et officiorum obtentorum, necnon et sub inhabilitatis ad illa, et alia in poste­ rum obtinenda, ac ulterius privationis activae, et passivae vocis, ad quas a nemine praeterquam a Nobis, et a Romano Pontifice pro tempore existen. restitui possit, ipso facto similiter incurrendis poenis, ipsum regularem delin­ quentem a loco, ad quem transmissus fuit, revocare, et in quo deliquit, con­ stituere, seu sistere teneatur. Quod si hoc etiam facere praetermiserit, per praesentes similiter statuimus, ut Ordinarius loci ad quem regularis delin­ quens transmissus fuerit, super praemissis ab ipso Ordinario loci, in quo deliquit, similiter requisitus, vel alias de illius delicto informatus, ut prae­ fatur, tamquam Sedis Apostolicae delegatus, praedictum Concilii decretum mino exequi, et in regularem delinquentem severe animadvertere possit, et debeat § 4. Decernentes, etc. (Bull. Rom., tom. 5, il, p. 93, 94J. 350 Romani Pontifices 182. Clemens VIII, const. Romanum Poniificem, 28 febr. 1596. Romanum Pontificem decet, ea quae ob iustas causas interdum statua sunt, cum ipsa rerum experientia suadet, moderari, et immutare, prout in Domino salubriter conspicit expedire. § 1. Alias sane emanarunt literae fel. rec. Sixti PP. V, Praedecessor; nostri, contra Clericos male promotos, ac in Episcopos in Ordinum colla­ tione peccantes, tenoris infrascripti, videlicet Sixtus Episcopus Servus ser­ vorum Dei. Ad perpetuam, etc. Sanctum et salutare, etc. Omittitur insertio bullae, quoniam eam habes supra, in N. 166. § 2. Nos animadvertentes in dictis literis nihil fere, quo ad ea, quae in ordinum collatione servanda sunt, disponi ultra id, quod in sacris Canonibus, et in Concilii Tridentini Decretis, ac aliorum Romanorum Pontif. Praedecev sorum nostrorum Constitutionibus dispositum fuit, sed diversas poenas, et censuras ecclesiasticas contra Episcopos, et alios Praelatos in ordinum col­ latione peccantes, et similiter contra clericos, tam saeculares, quam cuiusvis Ordinis, instituti, et militiae regulares male promotos constitui, absolutio­ nemque, et dispensationem Sedi Apostolicae reservari, et alias sicut in prae­ fatis literis continetur. Considerantesque, tam promoventes quam eos, qui id dictos Ordines promoventur, saepe censuris, et poenis huiusmodi, ob illarum multiplicationem in eorum perniciem animarum, variis modis illaqueari, non­ nullos ex Praelatis, et Episcopis in conferendis huiusmodi ordinibus nimis scrupulose procedere, multosque metu poenarum, et censurarum praefatarum, ab Ordinum collatione prorsus deterreri, adeo ut Clericorum, et Sacerdotum numerus propterea aliquibus in locis valde imminutus sit, omnium in prae­ missis securitati, ac animarum saluti, paterna charitate prospicere volentes Motu proprio, et ex certa scientia nostris, ac de Apostolicae potestatis pleni­ tudine, hac nostra perpetuo valitura Constitutione, supradictas literas ad ter­ minos sacrorum Canonum, ac Constitutionis, rec. mem. Pii Papae II etiam Praedecessoris nostri, quae incipit: Cum ex sacrorum (cf. N. 57), sub dat videlicet 15 kal. Dec. anno incarnationis Dominicae 1461, Pontif. sui an. iv, cuius tenorem praesentibus pro expresso haberi volumus, et ad dispositio­ nem Decretorum sacri Tridentini Concilii restringimus, et reducimus, nec­ non censuras, et poenas in eisdem Sixti literis contra quoscumque, praeter­ quam contra simoniace ordinantes, et ordinatos, inflictas, quas volumus in suo robore permanere (aliis omnibus poenis a sacris Canonibus, et Conciliis contra praedictos omnes similiter inflictis salvis, et firmis remanentibus) n deramur, et abolemus. § 3. Decernentes, etc. (Bull. Rom., tom. 5, Π. p. 97]. Romani Pontifices 351 183. Clemens VIII, const. Regularis disciplinae, 12 mart. 1596. Regularis disciplinae restitutioni, pro qua potissimum iuxta muneris nostri debitum laborare non desistimus, illud in primis magnum impedimen­ tum afferre quotidiano usu compertum est, quod in omnibus Conventibus, iis praesertim, qui maiori reformatione indigent, singuli ad Religionem venien­ tes passim recipiuntur. Unde fit, ut quo magis Nos variis Constitutionibus male affectas radices amputare studemus, eo magis in dies depravatae, infruduosaeque eiusmodi noviter profitentium succrescant. § 1. Cui quidem malo occurrere volentes, praesenti Decreto statuimus, districteque praecipimus omnibus Generalibus, Provincialibus, Commissariis, Ministris, caeterisque Superioribus Conventuum intra Italiae, et insularum idiacentium fines existentium quibuscumque, et quorumcumque Ordinum Mendicantium, ut de caetero neminem sub quovis praetextu, aut colore, ad habitum regularem admittant, nisi in Conventibus auctoritate nostra propediem in unaquaque Provincia designandis. § 2. Insuper sancimus, ut quoad eiusmodi Conventus, ut praefertur, per Nos deputati non fuerint, omnes praefatorum Ordinum Superiores a re­ ceptione quorumcumque Novitiorum, sive ad habitum, sive ad professionem omnino abstineant. § 3. Superior, qui huius Decreti transgressor extiterit, ipso facto poenam privationis omnium officiorum, quae tunc obtinebit, vocisque activae, et per­ petuae inhabilitatis ad alia in posterum obtinenda, se noverit incurrisse, ac iliis etiam poenis arbitrio nostro subiaceat. § 4. Receptiones vero, et professiones quaslibet eorum, qui contra huiusmodi Decretum nostrum admissi fuerint, nullas, et irritas esse nunc decer­ nimus, et declaramus. § 5. Privilegiis, statutis, et consuetudinibus quibuscumque in contrarium minime obstantibus. (Bull. Rom., torn. 5, II, p. 410, 411]. 184. Clemens VIII, decr. Sanctissimus, i8 aug. 1597. § I. Sanctissimus D. N. D. Clemens Papa VIII decrevit, ut qui in prae­ tenti Card. Diaconi existunt, si in ordine Diaconatus per integrum decen'ium a die eorum promotionis ad Cardinalatum perseverarint, transeuntes id ordinem Presbyteratus, locum obtinere valeant ante omnes illos Cardi­ nales Presbyteros, qui post illos ad Cardinalatum assumpti fuerint; dum­ modo decem saltem Cardinales Diaconi in eodem ordine remaneant. 352 Romani Pontifices § 2. In posterum vero Cardinales Diaconi promovendi, eodem privilegio potiantur, uno hoc excepto, quod ipsis decennii tempus, non a dic quo ad Cardinalatum evecti fuerint, sed a die quo ad ordinem Presbyteratus pro­ moveri potuerint, currere incipiat. [Bull. Rom., torn. 5, II, p. 165]. 185. Clemens VIII, const. Cum ob nonnullas, io apr. 1508. Cum ob nonnullas graves, et urgentes causas ad Civitatem, et Duca­ tum nostrum Ferrarien. cum plerisque S. R. E. Cardinalibus, et nonnullis nostris, et Romanae Curiae Officialibus propediem, annuente Domino, nos conferre, ac ibidem, et in aliis forsan temporalis ditionis Ecclesiasticae locis per aliquot menses commorari statuerimus. Cumque in Alma Urbe nostri causarum, et literarum Audientiam, nec non etiam Cancellariam nostram Apostolicam relinquamus, et praeterea diversi eiusdem S. R. E. Cardinales, alii­ que Romanae Curiae Officiales in eadem Urbe remaneant, Nos ne propterea dubitatio aliqua circa Curiales, ac Officiales, eiusdem Romanae Curiae oria· tur, providere volentes; § 1. Hac nostra Constitutione, tam eos qui Nos sequentur, quam eos qui in dicta Urbe remanserint, sive S. R. E. Cardinales, sive Officiales, et Curiales, aut alii quicumque eamdem Romanam Curiam sequentes fuerint, unam tantum, et non duas Romanas Curias constituere, eosque omnibus, et singulis gratiis, privilegiis, antelationibus, praerogativis, declarationibus, indui­ tis, facultatibus, concessionibus, et consuetudinibus, etiam quoad acceptatio­ nes, et provisiones beneficiorum faciendas, quibus Cardinales, Officiales, Curiales, et alii praedicti, dum Nos in dicta Curia in eadem Urbe reside­ mus, de iure, et consuetudine utuntur, potiuntur, et gaudent, seu uti, potiri, et gaudere posse, et debere, perinde ac si Nos in eadem Urbe resideremus, auctoritate Apostolica tenore praesentium statuimus, decernimus, et dedaramus. § 2. Necnon etiam eamdem Curiam censeri volumus, quoad beneficia, quae tam in dicta Urbe, et in Civitatibus, et locis ad quae accedemus, et in quibus in itinere eundo, et redeundo pro tempore moram trahemus, quam per obitum illorum, qui Nos, et Curiam nostram sequentur, seu ad Nos, et ad eamdem Curiam pro eorum negociis accedent, et in itinere, sive eundo, sive redeundo diem claudent extremum, quomodolibet vacabunt, neminemque de illis praeter Nos disponere posse. § 3. Sicque per quoscumque ludices, etc. [Bull. Rom., tom. 5, II, p. 216]. Romani Pontifices 353 186. Clemens VIII, deer. Sanctissimus, 20 inn. 1599. Sanctissimus in Christo Pater, et D. N. D. Clemens divina providentia Papa VIII cum iamdudum animadverteret collapsae Regularis disciplinae resti­ tutioni, pro qua potissimum, iuxta sui numeris debitum vigilare, ac laborare non desistit, illud in primis magnum impedimentum afferre, quod in omni­ bus Monasteriis, ct Conventibus, iisque praesertim, qui maiori indigent refor­ matione, singuli ad Religionem profitendam accedentes, passim, ac sine dele­ ctu recipiuntur, ac inde fieri, ut quo magis variis Constitutionibus male affectas radices evellere studet, eo magis infructuosa noviter provenientium germina quotidie succrescant; cumque ob zelum, ac desiderium, quo tenetur Sanctitas Sua, omnes Regulares ad vetus suae cuiusque Religionis institutum redigendi, districte prohibuerit, ne quis in certis Monachorum, et Mendicanüum Ordinibus ad suscipiendum habitum Religionis admitteretur, profitereturve, quousque Monasteria, et Conventus aliquot destinarentur, in quibus posset commodius regularis observantia, secundum reformationem a Sancti­ tate Sua institutam, introduci. § 1. Quia tamen non obstante tali prohibitione, cognovit nonnullos fuisse, vel sub colore facultatis, et licentiae a Sanctitate Sua obtentae, vel quia talis prohibitio ad illorum notitiam non pervenerit, receptos, et admis­ sos, praeter mentis suae sensum. Idcirco huic malo prospicere volens, ne licentiarum, ac facultatum huiusmodi subreptione, ac praetextu Decretum Sanctitatis Suae irritum reddatur. Nunc denuo districte praecipit, ac mandat omnibus Generalibus, Provincialibus, Commissariis, Ministris, Praesidentibus, Abbatibus, Prioribus, et Guardianis quibuscumque, caeterisque Superioribus Conventuum, Monasteriorum, ac Domorum quocumque nomine appellentur, intra Italiam, et Insularum adiacentium fines existentium, quorumcumque Ordinum Mendicantium, et non Mendicantium (exceptis tamen Carthusiano· rum, Fratrum Minorum de Strictiori Observantia, necnon Capuccinorum S. Francisci, Reformatorum S. Dominici, Discalceatorum Ordinis Carmeli ta­ rum, necnon Fratrum Congregationis Fuiliensis Cistcrciensis Ordinis, ac Eremitarum Eremi Camaldulensis Montis Coronae, Clericorum Regularium Theatinorum, Societatis lesu, Sancti Pauli Decollati, et aliorum de Somascha» Ministrorum Infirmorum respective Ordinibus, Societatibus, seu Congrega­ tionibus nuncupatis, quae etiam antea exceperat, et nunc iterum excipiendo» voluit prohibitionem hanc ad illa nullo modo extendi) ne sub cuiusvis licen­ tiae, ct facultatis impetratae, vel impetrandae obtentu, nisi per literas in forma Brevis dumtaxat, et non alias, quemquam ad habitum Regularem suscipiendum, nec etiam conversos, nisi in Conventibus, Monasteriis, et Domibus, auctoritate eiusdem SS. D. N. propediem in unaquaque Provincia designandis recipere, aut receptos ad professionem admittere, ullo modo audeant. Quinimmo contra primam prohibitionem Sanctitatis Suae receptos, 23 354 Romani Pontifices etiamsi imperfectum habitum, aut sine caputio gerant, post praesentis Decreti in Romana Curia publicationem, omnino ciicere debeant. § 2. Superiorem autem, qui huius Decreti transgressor extiterit, ipso facto poenam privationis omnium officiorum, quae tunc obtinebit, vocis activae, et passivae, et perpetuae inhabilitatis ad alia in posterum obtinendi, eo ipso incurrere voluit, ac decrevit, et aliis etiam poenis arbitrio Sanctitate Suae imponendis subiacere. § 3. Receptiones vero, et professiones quaslibet eorum, qui contra huius, modi Decretum admissi fuerint, nullas, et irritas esse ad quemcumque effe­ ctum, et nunc decernit, et declarat. § 4. Hoc autem Decretum noluit Sanctitas Sua eos Ordines compreher.· dere, qui Conventus, Domos, et Monasteria a se probata pro Novit rece­ ptione, et educatione hactenus permissione sua constituerint. § 5. Caeteras vero licentias, sive particulares, quae in hanc diem effe­ ctum non sunt sortitae, revocat, et annullat. § 6. Vult autem Decretum hoc suum in solitis locis Urbis publicatum, ita praedictorum singulos afficere, ac si cuilibet personaliter fuisset intima­ tum, privilegiis, statutis, et Constitutionibus quibuscumque in contrarium minime obstantibus. [Bull. Rom., torn. 5, II, p. 411J. 187. Clemens VIII, decr. Nullus omnino, 25 înl. ïjoo.’ Nullus omnino praetextu cuiuscumque privilegii, vel superioritatis, etiam Oeneralatus, a servitio Chori censeatur immunis, nisi pro tempore, quo quis in proprii officii munere actu fuerit occupatus. Cum Lectoribus autem, et Praedicatoribus, Superiores iis tantum diebus, quibus eos legere, aut prae­ dicare contigerit, dispensare possint. Idem quoque praestare valeant cum aegrotis, et studiorum causa legitime impeditis. In eos vero qui négligentes, aut inobedientes fuerint, salutari poenitentia Superiores animadvertant, ad praescri­ ptum Regulae, et Constitutionum, alimenti etiam si opus fuerit subtractione. § 1. Lectio Sacrae Scripturae, vel casuum conscientiae bis in hebdo­ mada, praescriptis diebus in singulis Conventibus habeatur, ad quam Fra­ tres omnes conveniant; eaque absoluta, mutua collatione circa explicatam doctrinam sese utiliter exerceant. § 2. Quo Tridentini Concilii Decreta de paupertatis Voto custodiendo fidelius observentur, praecipitur, ut nullus ex Fratribus, etiamsi Superior sit, bona immobilia, vel mobilia, aut pecuniam, proventus, census, eleemosynas, sive ex Concionibus, sive ex Lectionibus, aut pro Missis tam in propria Ecclesia, quam ubicumque celebrandis, aliove ipsorum iusto labore, et causa et quocumque nomine acquisita, etiamsi subsidia consanguineorum, aut pio1 Edebatur hoc decretum pro Ordine Servitarum. Romani Pontifices 355 rum largitiones legata, aut donationes fuerint, tamquam propria, aut etiam nomine Conventus possidere possit, sed ea omnia statim Superiori tradantur, et Conventui incorporentur, atque cum caeteris illius bonis, redditibus, pecu­ niis, ac proventibus confundantur, quo communis inde victus, et vestitus omnibus suppeditari possit. Neque Superioribus, quicumque illi sint, ullo pacto liceat eisdem Fratribus, aut eorum alicui, bona stabilia, etiam ad usumfructuni, vel usum, administrationem, aut commcndam, etiam depositi, aut custodiae nomine concedere. Eorum vero, quae ad necessitatem con­ cessa erunt, nullus quicquam possideat, ut proprium, neque ut proprio uta­ tur. Qui in praemissorum aliquo deliquerit, poenas nedum a Concilio Tri· dentino praescriptas, sed alias quoque multo graviores, Superiorum arbitrio imponendas incurrat. Nulla quorumcumque Superiorum dispensatio, nulla licentia, quantum ad bona mobilia, vel immobilia Fratres excusare possit, quo minus culpae, et poenae ab eiusdem Concilii Decretis impositae, et ipso facto incurrendae, obnoxii sint; etiamsi Superiores asseverent huiusmodi dispensationes, aut licentias concedere posse, quibus in ea re fidem minime adhiberi volumus. § 3. Fratrum vestitus, et suppellex cellarum, ex communi pecunia com­ paretur, et omnino uniformis sit Fratrum, et quorumcumque Superiorum, statuique paupertatis, quam professi sunt, conveniat, ita ut nihil superflui admittatur, nihil etiam quod sit necessarium, alicui denegetur. Quaecumque fratrum vestes, sive laneae, sive lineae, omnisque alia suppellex in aliquem commodum Conventus locum deferantur, ibique ab uno, vel duobus Fra­ tribus huic muneri deputatis, diligenter custodiantur, ut inde Superioris arbi­ trio, prout unicuique opus fuerit, subministrari opportune possint. § 4. Omnes etiam Superiores, quicumque illi sint, eodem pane, eodem vino, eodemque obsonio, sive eadem, ut aiunt, pitantia, in communi mensa prima vel secunda, nisi infirmitatis causa impediti fuerint, vescantur; neque singulare aliquid, quo privatim quisque in cibum utatur, ullo modo afferri possit; si quis in ea re peccaverit, nihil ea die alimenti percipiat, nisi panem, et aquam. § 8. Superioribus autem, nec Concilii Tridentini, aut haec nostra decreta declarare, interpretari, aut relaxare ullo modo possint, omnino interdicimus, et prohibemus. Decernentes irritum, etc., si quis autem contra praesum­ pserit attentare, is eo ipso omni gradu, officioque privatus, ct ad ea per­ petuo inhabilis existât. § 11. Ut omnis scandalorum, et vagationis occasio tollatur, Conventus clausura perpetuo, ac diligenter servetur; ac propterea a Superiore lanitor constituatur, qui diligentia, ac morum integritate maxime commendetur; is iinuae custodiendae semper assistat, eamque nemini Fratrum aperiat, nisi socium, ct exeundi licentiam obtinuerit. § 16. Nullus etiam Superior, cellas, sive in claustro, sive alibi separatas a communi Dormitorio habeat, sed unusquisque unica cella, eadem cum caeteris aliorum Fratrum coniuncta, nudis omnino parietibus, ac lecto, et mensa humilibus, uniformique suppcllectili, ut praefertur, quemadmodum Religiosos decet, contentus sit. Possit tamen Generalis alicui ex Superiori- i) 356 Romani Pontifices bus Conventuum, si eorum muneris, et officii necessitatem id exigere cogno­ verit, alteram etiam cellam concedere. Cellae, sive aediculae, quae extra Dor­ mitorium separatim sunt, ad officinas, aut alias ad communem usum, et commoditatem Conventus redigantur. Sigillatim suo quisque lecto cubet, neque ullibi duo eodem lecto dormire possint, qui omnes ad certam for­ mam redigendi erunt. In privatis cellis nulli camini permittantur, sed omnes obstruantur statim, cardinibus etiam e parietibus convulsis, ut res illa non ad tempus facta, sed perpetuo duratura videatur, cellis tamen Generalis, aut alterius Superioris, ac Praedicatoris exceptis. § 18, Valetudinarium in singulis Conventibus certo, ac salubriori loco constituatur, quod pro loci situ, ac Fratrum numero, quoad fieri poterit, commodissimum esse possit, in quo Fratres omnes, cum aegrotabunt, curen­ tur, nec inde, nisi recuperata sanitate abire permittantur. Qui vero infirmo­ rum curae praepositi sunt, omni sedulitate, ac charitate operam suam prae, stabunt, ac curabunt, ne quid aegrotis omnino desit, quod ad sanitatem recuperandam pertineat. § 19. Ineatur ratio, qua, sublatis licentiis, ac facultatibus hactenus qui· buscumque concessis, degentes extra Conventus claustra ad ea quamprimum revocentur; nec de caetero, nisi ex gravissima causa a Sede Apostolica pro­ banda, huiusmodi facultates concedi possint. § 20. Nulli in posterum ad habitum, aut professionem admittantur, nisi in Conventibus per Sedem Apostolicam in qualibet Provincia depu­ tandis. § 21. Curent Superiores, ut constitutio interdicens largitiones munerum, et praescribens hospitalitatis formam, ab omnibus in quolibet Conventu invio­ labiliter observetur. § 22. Ut omnis officiorum ambitus occasio praecludatur, caveant omnes a directa, vel indirecta vocum, seu suffragiorum procuratione tam pro se ipsis, quam pro aliis, tum in Capitulis locorum, tum in caeleris, praesertim Generalibus Capitulis, aut Congregationibus, seu alibi. Quicumquc secus fecerint, praeter alias poenas, et censuras hactenus contra huiusmodi ambien­ tes inflictas, quas in suo robore permanere volumus, in poenam privationis officiorum, quae obtinent eo ipso incidant, et ad futura quaecumque pariter inhabiles habeantur; super quo cum eis dispensari a nemine possit nisi a Nobis, vel successoribus nostris, et pro qualitate culparum gravius etiam plectantur. Porro supradictas omnes poenas ad complices, ac simpliciter scientes, et non revelantes extendimus. § 23. In Superiorum, et Officialium omnium electionibus, forma prae­ scripta a Sacro Concilio Tridentino, et Ordinis Constitutionibus inviolabiliter servetur; iurentque Electores secundum veritatem cuiusque conscientiae, pro­ biores, ac magis idoneos se electuros; ac propterea, priusquam ad electio­ nem deveniatur, in primis, et ante omnia praelegantur Constitutiones de qua­ litate, et requisitis eligendorum. Ad officia, gradus, et Praelaturas, illi praecipue eligantur, qui possint, et consueverint regulas Ordinis, et Constitutiones observare, praesertim quae pertinent ad servitium Chori, ac vestitum, et victum communem. Romani Pontifices 357 § 25. Illud porro Superiores omnes in Domino admonemus, ut memo­ res sint rationis, quam in novissimo die reddituri sunt pro grege sibi com­ misso, ac propterea omni studio invigilent, ut quae in eorumdem Ordinis Regulis, et Constitutionibus de oratione mentali, silentio, ieiuniis, Capitulo culparum, aliisque spiritualibus exercitiis prudenter, ac pie sancita sunt, ea omnia, et singula ad unguem observentur; intelligantque super his veluti fundamentis omnium Religionum aedificia construenda, et amplianda esse; quae ut faciliorem exitum sortiantur, et fructus uberiores in animis Fratrum producant, valde opportunum erit, si in quolibet Conventu singulis hebdo­ madis habeatur sermo de religiosa disciplina, regularique observantia. [Bull. Rom., tom. 5, II, p. 340-343]. 188. Clemens VIII, const. Etsi alias, i dec. ιόοι. Etsi alias fel. record. Paulus Papa IV Praedecessor Noster, ad nefariam, et sacrilegam quorumdam hominum temeritatem coercendam, qui cum ad sacrum Presbyteratus ordinem minime promoti sint, Sacerdotis tamen aucto­ ritatem sibi temere assumentes, Missarum celebrationem usurpare, et Sacra­ mentum Poenitentiae ministrare praesumunt, decreverit huiusmodi delin­ quentes a Sanctae Inquisitionis ludicibus tradi debere Curiae saeculari debita animadversione puniendos. § I. Et postea rec. mem. Sixtus Papa V etiam Praedecessor Noster praedictum Pauli IV decretum innovari, ac serio observari mandaverit, eo tamen dictorum hominum prorupit audacia, ut praetextu ignorationis huius­ modi decretorum, ac poenarum, contra ipsos, ut praefertur, inflictarum, illis se minime subiacere, et obnoxios esse putent, ac propterea se ab eisdem liberari, et absolvi posse praetendant. § 2. Nos igitur animadvertentes, huiusmodi perditos, et nefarios horniread sacrum Presbyteratus ordinem non promotos, Missarum celebrationem usurpare praesumentes, non solum actus idololatriae, saltem extrinsece, seu per externa, et visibilia Religionis, et pietatis signa exercere, sed etiam quan­ tam in ipsis est, efficere, ut Christifideles, qui credunt eos ordinatos esse, et rite conficere Sacramentum Eucharistiae, idololatriae crimen ignoranter incur, rant, purum videlicet Panem, et Vinum, tamquam verum Christi Domini Nostri Corpus, ct Sanguinem, eisdem adorandum proponentes, Confessiones autem audientes, non solum Sacramenti Poenitentiae dignitatem contemnere, rerum etiam Christifideles decipere, dum scilicet inique sibi assumunt gra­ dum Sacerdotalem, et auctoritatem absolvendi a peccatis magno cum periculo, et scandalo plurimorum. § 3. Propterea, ut gravissima haec scelera committentes, posthac debito ‘jpplicio puniantur, Motu proprio, et ex certa Nostra scientia, ac matura ;! liberatione deque Apostolicae potestatis plenitudine, Sanctae Inquisitionis dicum conscientiae consulere, et ne in futurum de poena hisce dclinquen- 358 Romani Pontifices tibus imponenda dubitari possit, providere volentes, supradictorum Praede­ cessorum Nostrorum vestigiis inhaerentes, hac perpetuo valitura Constiti: tione decernimus, atque statuimus, ut quicurnque non promotus ad sacror; Presbyteratus ordinem, repertus fuerit Missarum celebrationem usurpasse, vel Sacramentalem Confessionem audivisse, a ludicibus Sanctae Inquisitionis, ve! locorum Ordinariis tamquam Ecclesiae misericordia indignus, a foro Ecclesiastico abiiciatur, et ab ordinibus Ecclesiasticis, si quos habuerit, rite degradatus statim Curiae saeculari tradatur, per ludices saeculares debitis poenis plectendus. § 4. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 5, Π, p. 395, 396]. 189 Clemens VIII, const. Cum ad regularem, 19 mart. 1603. § 1. Cum ad Regularem disciplinam m singulis Religiosorum Monaste riis propagandam, Novitiorum institutio maxime utilis sit, ac necessaria, et nihil ad gravem illam, ac laudatissimam priscorum Patrum vivendi rationem relaxandam, maiorem vim habuisse compertum sit, quam vel nimiam in reci­ piendis Novitiis facilitatem supra numerum, quem capere, atque alere Mona­ steria ipsa possent, vel negligentiam in probando, et examinando eorum spi­ ritu, an vere esset ex Deo, atque ex praecipuo desiderio illi inserviendi, vel denique incuriam in eis educandis, atque instituendis. § 2. Idcirco, ut huiusmodi incommodo deinceps occurratur, praecipitur omnibus, et singulis, ad quos spectat, ut in recipiendis Novitiis, ct in eorum institutione atque educatione, nec non in Magistri, et aliorum Ministrorum electione, praeter alia, quae in sacris Canonibus, ac decretis, praesertim Concilii Tridentini, Pontificiis, et cuiuscumque Ordinis, aut Instituti Consti­ tutionibus continentur, tam in alias designatis, quam nunc, et imposterum ad hoc designandis Monasteriis, et Conventibus, haec, quae sequuntur, invio­ late observari, et exequi perpetuo curent § 3. Primum, quod attinet ad Novitiorum recipiendorum formam, ultra diligentem perquisitionem, quae habenda erit de uniuscuiusque natalibus, corporis habitudine, moribus, et vita antcacta, ac praecipue eorum, qui sextumdecimum aetatis suae annum excedent, an criminosi, an aere alieno gra­ vati, vel reddendae alicuius administrationis rationi obnoxii sint, iuxta for­ mam Constitutionis fel. record. Sixti V et moderationum subsecutarum;1 illud etiam Superiores, ad quos spectabit, sedulo perquirant, ut quibus in Monasteriis, et Conventibus ex Apostolica facultate Novitiatus fuerint insti­ tuti, in iis ad Religionem nullus imposterum admittatur, qui, et ex honestis parentibus natus non sit, et conditiones sacris Canonibus, Summorumqut » Cf. N. 162, 164, 170. Romani Pontifices 359 Pontificum Constitutionibus praescriptas non habeat, iuxta decretum super forma recipiendi Novitios die 19 maii 1602 editum. 2 § 4. Quisque recipiendus in aliquo Ordine Regulari, etiam Mendican­ tium, in ea sit aetate constitutus, quam eius Ordinis, in quo recipietur, regu­ laria instituta, et ordinationes requirunt; eam vero literarum scientiam cal­ leat, aut illius addiscendae spem indubiam praeseferat, ut minores, et suis temporibus maiores ordines, iuxta Decreta Sacri Concilii Tridentini susci­ pere valeat. Sed si quis annum vigesimumquintum excedens ad habitum Regularem admitti postulaverit, et talis eruditionis expers inventus fuerit, in Conversorum tantum, quibus literarum scientia non est necessaria, nume­ rum referatur. Ipsi autem Conversi non recipiantur ante vigesimum aetatis suae annum, et nisi saltem praecipua Doctrinae Christianae capita noverint § 5. Demum Superiores diligenter exquirant, quo spiritu, qua mente, ac voluntate id regularis vitae genus elegerint, quem sibi finem proposuerint num zelo melioris frugis, ac perfectioris vitae, et ut Deo liberius famulari possint, an potius levitate, vel humano aliquo affectu, aut inordinato animi motu ducantur, et an eorum parentes ope, et subsidio ipsorum indigentes destituantur. ‘ iW· § 6. Provideant quoque, ut omnes etiam Conversi recipiendi, prius­ quam ad habitum regularem admittantur, ab iis quibus munus hoc incumbit, de regula quam professuri sunt, tribus votis essentialibus, statuque Regulari, et aliis cuiusque Ordinis peculiaribus institutis, et Constitutionibus diligenter instruantur. Et quia quarumdam Religionum moris est, nedum Conversos ad professionem admittendos, verum et Oblatos, ut vocant, recipere, circa ipsorum Oblatorum receptionem unaquaeque Religio suas peculiares Con­ stitutiones, specialiaque instituta observare teneatur. § 7. Statim atque Novitii ad habitum recepti, et in locum Novitiatus introducti fuerint, per generalem omnium peccatorum confessionem totius anteactae vitae conscientiam discutiant, et expurgent. § 8. Quod vero ad loci qualitatem uniuscuiusque Novitiatus spectat, locus huiusmodi propria clausura ab ea parte Conventus, et Monasterii, in qua degunt professi, segregatus sit, atque distinctus; habeatque tot ad dor•niendum cellulas separatas, quot erunt numero Novitii, vel Dormitorium ita capax, ut pro singulis singuli lectuli commode sterni possint; in quo etiam cellula, vel certus, ac determinatus locus pro Magistro, ciusque Socio repe­ datur; in quo etiam, praeter alias communes commoditates, aptus locus adsit id spirituales collationes, seu conferentias faciendas, ac lectiones, instruc­ tionesque Magistri audiendas, et in quem hiemis tempore ad calefaciendum se igne communi recipiantur. Oratorium insuper, seu Cappella, si commode Feri poterit, ad Novitios in spiritualibus, praesertim in caeremoniis, Ecclesasticisque functionibus exercendos. Hortus quoque peculiaris ad honestam recreationem, bene conclusus, atque munitus adsit; sin minus, hortum cae­ leris Fratribus communem recreationis tempore ingrediantur. Ipsis vero Novi­ tiis ibi commorantibus, curabit Magister cum loci Superioris auctoritate, si 1 Cf. Bull. Rom., torn. 5, 11, p. 412. 360 Romani Pontifices opus fuerit, ne in eumdem quisquam alius ingrediatur. Ad huiusmodi locum Novitiatus nemini eiusdem, vel alterius Ordinis Regulari etiam Conventui, ct Monasterii Officiali, ullo umquam tempore, sub quovis praetextu aditus pateat, praeterquam Magistro, eiusque Socio, ac etiam Monasterii, aut Convtr tus Superiori, si quandocumque ingrediendum sibi necessario existimaverit; quo tamen casu aliquem semper ex senioribus Conventus, vel Monasteni Patribus Socium assumat. Huius loci clausurae clavis apud Magistrum sen·, per asservetur, iliique soli liceat ex gravi tantum causa ingressum illuc alicui permittere; si quis autem Novitiorum quempiam alloqui voluerit, Magistro praesente, et non aliter alloquatur. § 9. Novitiorum Magistro Socius, si ad Novitiorum instruendam mulbtudinem necessarius fuerit, vita, et moribus, quoad fieri poterit, consimilis deputetur; qui in his, quae ad Novitiatus regimen spectant, dicto Magistro immediate subiectus existât, eliganturque tam Magister, quam Socius per Provinciale Capitulum, per triennium ad minus onus huiusmodi subitun. Quod si aliquo casu extra tempus Capitulare nova loca Novitiatus concedi contingat, tunc electionem Magistri Novitiorum et Socii huiusmodi, in his novis locis per Generalem, vel Provincialem, seu Ministrum, aut eorum Visitatores, seu Vicarios, de Definitorum tamen, vel graviorum aliorum Patrum consensu, fieri permittitur; idemque servetur, si intra triennium, alterum, vel utrumque urgenti aliqua de causa ex illis locis amoveri, vel mori contigerit, in cuius, vel quorum locum alii consimiles subrogari debeant Tam Novitiorum Magister, quam Socius ab iis omnibus officiis, oneribusque vacationem habeant, quae Novitiorum curam, et regimen impedire valeant. Ipse Magister sacerdotali Ordine sit initiatus, ac quinto saltem supra trige­ simum aetatis suae anno constitutus, et per decennium a professione emissa in Religione perstiterit. Socius vero trigesimum annum excedat; sintque ambo doctrina, et quantum per Superiorum diligentiam, et curam fieri pote­ rit, vitae etiam antcactae exemplo praestantes, Orationis praeterea et morti­ ficationis operibus addicti, prudentia, charitatequc referti, non sine affabili­ tate graves, zelum Dei cum mansuetudine praeseferentes, ab omni cordis, ac animi perturbatione, ira praesertim, et indignatione, quae in se, et erga alios charitatem impedire consueverunt, quam longissime alieni, et tales demum, qui in omnibus seipsos bonorum operum exemplum praebeant, ut ii, qui eorum curae subsunt, illos non tam metuant, quam revereantur, nec illis unquam detrahere quicquam possint. Habeat etiam Magister plenam, et absolutam potestatem circa Novitiorum institutionem, ac Novitiatus regi­ men, ita ut in illis nemini (Visitatoribus, ac Superioribus maioribus, vel etiam localibus exceptis) quovis colore se ingerere liceat. Curam adhibeat diligentem, ut Novitii omnes in regulari disciplina sedulo exerceantur, agnoscantquc praecipue divinae, qua digni facti sunt, vocationis praestan­ tiam, et excellentiam, quae vera sit, atque perfecta votorum solemnium, et quam necessaria cuiusque Ordinis Constitutionum observantia; modum in oratione tum vocali, tum mentali fructuose persistendi, illicitas passiones, et vitia (ad quae natura per peccatum labefactata omni tempore prona est,atque proclivis) per sensuum custodiam, et mortificationem cohibendi; austerita- Romani Pontifices 361 km, ieiunia, cilicia, disciplinas, conscientiae puritatem, crebram illius discus­ sionem, Sacramentorum frequentiam, confessionis praesertim, quae bis sal­ tem singulis mensibus fiat, per aperitionem quotidianam motuum internorum cordis, et tentationum manifestationem, per exercitium humilitatis circa viliora ministeria, per modestiam in omnibus actionibus, diuturnumque silen­ tium. § 10. Quilibet Novitius bis quotidie orationi mentali, et vocali incum­ bat, unusquisque secundum propriam capacitatem, et ordinem sibi a Magi­ stro praescriptum, ac pluries in die propriam conscientiam unusquisque examinare contendat. Ipsi autem Magistro soli Novitiorum confessiones audiendi cura committatur. Liceat tamen Superiori, etiam locali, si ita expe­ dire iudicaverit, vel per seipsum, vel per alium ab eo deputandum, semel, aut bis in anno eorumdem Novitiorum confessiones audire. § 11. Quotidie Missae Sacrificio intersint, et statutis horis in Choro nocturnis, diurnisque divinis Officiis assistant. § 12. Exercitationibus etiam corporalibus vacent, legant, vel scribant res spirituales, modestam animi recreationem interponant, quae in solitario loco, et commodo extra Novitiatum semel in hebdomada, vel in alternis saltem hebdomadibus longior statuatur; fiatque semper Magistro praesente, vel Socio; qui multum invigilent, ne duo ab aliis commorentur disiuncti, atque eo tempore cuiusque, in quam natura feratur, propensionem scrutentur. § 13. Non liceat eis, durante Novitiatus, et probationis tempore, una cum Professis, nisi in Choro, in Ecclesia tempore Officiorum, in Processio­ nibus, aut in coenaculo causa refectionis commorari, nec permittatur eis Professos domo exeuntes comitari. § 14. Pro communibus, et propriis cuiusque necessitatibus, quae acci­ dere possunt, unus ex Novitiis ipsis, aetate, moribusque provectior depu­ tetur, qui absente Socio Magistro permittente, omnia, prout opus fuerit, agat, cui etiam ianuae custodia, et rerum levioris momenti provisio intra Novitiatum committi poterit § 15. Cum autem, licet Clericorum bene instituendorum cura debeat esse praecipua, Conversorum tamen religiosa instructio non sit praetermit­ tenda, quin potius aequanimiter amplexanda, quandoquidem satis explo­ ratum est, istorum etiam, cum Regulam profiteantur eamdem, perfectam educationem, tum Religioni decorem, ct ornamentum, tum aliis Christifidebbus aedificationem, exemplum, atque utilitatem afferre; Conversis ipsis a Clericorum Novitiatu separatus ad dormiendum locus (quantum commode fieri poterit) assignari praecipitur. Illi tamen hac separatione non obstante, Magistro Novitiorum, seu Superioribus Monasteriorum, ct Conventuum, uita cuiusque Ordinis Statuta, ct Constitutiones subditi esse, et obedientum praestare debeant, a quo non tantum circa corporalia obsequia probandi, et exercendi, verum etiam pro eorum capacitate, et commoditate, de spiritualibus, praesertim de modo mcntaliter orandi, diligenter instruendi erunt, quod ut commodius fiat, ad Capitula, et spirituales Conciones, quae per Magistros Novitiorum fieri solent, acccrsiri debeant, et in Ecclesiis sta­ tutis horis conveniant, nisi tunc in suis officiis actualitcr occupati fuerint. 362 Romani Pontijices § 16. Temporc vero probationis elapso, ii tantum, qui non solum reli­ giosae perfectionis capaces, sed ad laborem corporalem apti, novo, ac dili­ genti examine reperti fuerint (dummodo aetatis suae annum, quoad Clericos decimumsextum, quo vero ad Conversos, vigesimumprimum excesserint) ad professionem admittantur. Sed qui ad Conversorum habitum recepti fuerint, ad Clericorum statum transire, etiam durante tempore probationis, non possint. § 20. Ut autem Novitii iam in Professorum numerum (sicut praemitti­ tur) recepti, melius in bono spiritu, regularisque disciplinae observantia sta­ biliantur, et confirmentur, mandatur, ut statim post professionem emissam, si in Conventibus, aut Monasteriis pro Novitiatibus assignatis locus aderit secundi Novitiatus, sive Professorii, ab ea, quae Novitiorum est, atqueannquorum Professorum habitatione distinctus, et segregatus, ibi collocentur, si Monasterium, aut Conventus eos alere queat, sin minus, in alium com­ modiorem Conventum, aut Monasterium transferantur, in quo is locus cum requisitis ad Novitiatum supranarratis reperiatur, vel accommodetur, aut de novo construatur. Ab hoc tamen illae Religiones excipiuntur, quae suarum Constitutionum, seu Institutorum vigore, maioris temporis cursu novos pro­ fessos intra Novitiatum detinere consuescunt, quibus in hac parte non dero­ gatur: illis tamen permittitur, ut praedictis earum Constitutionibus non obstantibus, id ipsum facere possint, si id rationi, ac Religioni magis expe­ dire diiudicaverint; quibus in locis degant sub regulis, et modo vivendi adhuc arctiori, quam servent antiquiores professi; ita quod in negociis Monasteriorum, aut Conventuum non se intromittere, nec communibus tra­ ctatibus interesse, neque alicuius exterioris obedientiae officium exercere debeant, ibique permaneant, quousque ad aetatem Sacris Ordinibus susci­ piendis sufficientem devenerint, vel saltem per triennium post professionem, quo etiam tempore poterunt, quinimmo, et debebunt literarum studiis ope­ ram navare, sub directione, ac regimine Superioris, qui eas qualitates habeat, quibus Novitiorum Magistrum praeditum esse oportere dictum est. § 21. Declaratur tamen, quod propter praemissa non censeatur concessa licentia recipiendi Novitios, nisi in locis pro Novitiatu designatis, aut imposterum designandis, et pro numero dumtaxat in eorum singulis praescripto, vel praescribendo. § 22. Denique si illi, qui inter Religiosos gradu, et ordine Superiores sunt, et alii, ad quos spectat, in praedictis omnibus, vel eorum aliquo deli­ querint, seu quovis modo contrafecerint, officiorum omnium quae tunc obti­ nebunt, privationem, gravioresque pro modo admissae culpae poenas, se subituros certo sciant. [Bull. Rom., tom. 5, II, p. 412415j. Romani Pontifices 363 190. Clemens VIII, const. Quoniam, 23 ini. 1603. Quoniam ad institutam Regularium locorum, ct personarum reformatio­ nem promovendam, et conservandam maxime pertinet, ut in quibusque Domibus, et Monasteriis is tantus numerus Religiosorum, qui commode ibi­ dem ali possit, contineatur, ac eo pariter spectat, ut in quibusque Civita­ tibus, et locis, novae Domus, et Monasteria, praesertim Mendicantium, non erigantur, nisi in eisdem Civitatibus, et locis, aliarum Domorum, et Mona­ steriorum in eis existentium habita ratione, commode sustentari posse digno­ scatur. § 1. Hac igitur Nos consideratione ducti, et in praemissis pro Nostro Pastorali munere opportune providere volentes, Motu proprio, et ex certa Nostra scientia, ac matura deliberatione, deque Apostolicae potestatis pleni­ tudine, ex voto etiam venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium super consultationibus, et negociis Episcoporum, et Regularium praepositorum, harum serie declaramus, locorum Ordinarios non posse licentiam ad novos Conventus, cuiusque Mendicantium Ordinis, in Civitatibus, et locis eorum ordinariae jurisdictioni subiectis erigendos impertiri, nisi vocatis, et auditis aliorum in eisdem Civitatibus, et locis exi­ stentium Conventuum Prioribus, seu Procuratoribus, et aliis interesse haben­ tibus, et causa servatis servandis cognita constiterit, in eisdem Civitatibus, et locis novos huiusmodi erigendos Conventus, sine aliorum detrimento commode substentari posse. § 2. Si vero ab eorum in huiusmodi causis sententiis, ad Nos, et Apo­ stolicam Sedem provocari, et appellari contigerit, ipos Ordinarios tamdiu erectionem novorum Conventuum suspendere debere, quousque a Nobis, et Apostolica Sede in eadem causa pronunciatum extiterit, irritum nihilominus, et inane decernentes, quicquid secus super his a quoquam, quavis auctori­ tate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. § 3. Quocirca universis Venerabilibus Fratribus Nostris Patriarchis, Pri­ matibus, Archiepiscopis, Episcopis, et aliis locorum Ordinariis per praesen­ tes in virtute sanctae obedientiae districte praecipiendo mandamus, ut prae­ sentes Nostras literas observent, et observari curent, et faciant. § 4. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 5, 111. p. 14J. 191. Clemens VIII, const. Cum Sanctissimum, 7 ini. 1604. Cum Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, quo nos Christus Domi­ nus Sacri sui Corporis participes effecit, atque apud nos, usque ad consum­ mationem saeculi, permanere decrevit, maximum sit omnium Sacramento- 'J Romani Pontifices 364 rum, illudquc in Sacra Missa conficiatur, ac pro peccatis totius Populi Deo Patri offeratur, sane omnino conveniens est, ut qui omnes unum sumus in uno corpore, quod est Ecclesia, et de uno Corpore Christi participamus, una, et eadem celebrandi ratione, uniusque officii, et ritus observatione in hoc ineffabili, et tremendo Sacrificio utamur. § I. Quod cum Romani Pontifices Praedecessores Nostri semper opta· rint, atque in hoc diu multumque desudarint, tum in primis fel. record. Pius Papa V Missale Romanum ex Decreto Sac. Concilii Tridentini ad vete­ rem, ct emendatiorem normam restitui, Romaeque imprimi curavit.1 § 2. Qui etsi multis propositis poenis severissime caverit, ne quid illi, vel adderetur, vel ulla ratione demeretur, tamen progressu temporis, sive Typographorum, sive aliorum temeritas, et audacia effecit, ut multi in ea, quae his proximis annis excusa sunt Missalia, errores irrepserint, quibus vetustissima illa sacrorum Bibiiorum versio, quae etiam ante Sancti Hiero­ nymi tempora, celebris habita est in Ecclesia, et ex qua omnes fere Missa­ rum introitus, et quae dicuntur Gradualia, et Offertoria accepta sunt, omnino sublata est, Epistolarum, et Evangeliorum textus, qui hucusque in Missae solemniis perlectus est, multis in locis perturbatus, ipsis Evangeliis diversa, et prorsus insolita praefixa initia, plurima denique passim pro arbitrio immu tata sint, cuius rei praetextus fuisse videtur, ut omnia ad praescriptum sacro­ rum Bibiiorum vulgatae editionis revocarentur, quasi id alicui propria auc­ toritate, atque Apostolica Sede inconsulta, facere licitum sit. § 3. Quod Nos animadvertentes, pro Nostra pastorali solicitudine, qui omnibus in rebus, et praecipue in sacris Ecclesiae ritibus, optimam, eamque veterem normam studemus tueri, et conservare, primum praedicta Missalia impressa sic depravata prohiberi, et abrogari, eorumque usum in celebra­ tione Missarum interdici iussimus, nisi ad praescriptum exemplaris sub ipso Pio V editi integre in omnibus emendarentur; deinde mandavimus non­ nullis Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, in sacris literis versatis, et Ecclesiasticae antiquitatis peritis, ut curam, Missale ad pristinam, et quam maxime emendatam formam restituendi susciperent, qui pro sui erga Nos fide, et in Romanam Ecclesiam pietate, et studio, adhibitis etiam aliis rerum Ecclesiasticarum peritis, et eruditis viris, et veteribus Missalibus, aliisque praeterea libris, qui ad eam rem opportuni videbantur, accurate per­ quisitis, et diligenter inspectis, Missale Romanum suae integritati restituere, ac ipsius Pii V, et eorum qui ab eo delecti fuerant, laborem, et diligenti:m confirmare, et comprobare curarunt. Verum in eo munere peragendo facit m est, ut nonnulla et diligenti librorum antiquorum collatione, in meliorem formam redacta, et in regulis, et rubricis aliqua uberius, et clarius exprès a sint, quae tamen ex illorum principiis, et fundamentis quasi deducta, illorcm sensum imitari potius, et supplere, quam aliquid novi afferre videantur. § 4. Missale itaque quod idem Pius V ediderat, sic recognitum in nostra Typographia Vaticana quam emendatissime imprimi, et ad communem uti i tatem publicari iussimus. » Cf. N. 135. Romani Pontijices 3ό5 § 5. Ut aulem illius usus in omnibus Christiani Orbis partibus perpe­ tuis futuris temporibus conservetur, ipsum Missale in Alma Urbe nostra in eadem Typographia tantum, et non alibi, imprimi posse decernimus. Extra Urbem vero iuxta exemplar in dicta Typographia nunc editum, et non aliter, hac lege imprimi posse permittimus, ut nimirum Typographie quibuscumque illud imprimere volentibus id facere liceat, requisita tamen prius, et in scri­ ptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitatis, in iis locis, in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum licentia. Alioquin si absque huiusmodi licentia, dictum Missale sub quacumque forma, de caetero ipsi imprimere, aut Bibliopolae vendere praesumpserint, Typo­ graphic Bibliopolae extra Statum nostrum Ecclesiasticum existentes, excom­ municationis latae sententiae, a qua nisi a Romano Pontifice, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant, in Alma vero Urbe, ac reli­ quo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum, et typorum omnium Camerae praedictae applicandorum poenas, absque alia declaratione irremissibiliter incurrant to ipso. § 6. Et nihilominus eorumdem Missalium per eos de caetero absque huiusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum ubique loco­ rum, et gentium, sub eisdem poenis perpetuo interdicimus, et prohibemus. § 7. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam huiusmodi licentiam concedant, Missalia ab ipsis Typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali, auctoritate nostra recognito, et nunc impresso, diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi, vel detrahi permittant, nec in praemissis praetextu incuriae Typographorum, aut non lictae per correctores, vel alios ab ipsis forsan deputandos diligentiae, se aliquo modo excusare, quodque in infrascriptas poenas non incurrerint alle­ gare valeant, et in ipsa licentia originali de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attcstentnr, cuius licentiae copia initio, vel in ake cuiusque Missalis semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores videlicet, privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, Antistites autem, et Ordinarii locorum, suspensionis i divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae, eorum vero Vicarii, privationis similiter officiorum, ct beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ac praeterea excommunicationis, absque alia decla­ ratione, ut praefertur, poenas incurrant eo ipso. § 8. Caeterum pauperum Ecclesiarum, Clericorum, et personarum Ecclesisticarum, ac Typographorum, et Bibliopolarum quorumcumque indemniWis, ex benignitate Apostolica rationem habentes, eisdem Missalia hactenus impressa penes se habentibus (iis dumtaxat exceptis, quae auctoritate nostra, ot supradictum est interdicta, et abrogata fuerunt), ut ea retinere, ct illis sti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus, ct indulgemus. § 9. Non obstan. licentiis, induitis, et privilegiis quibuscumque Typognphis hactenus per Nos, scu Romanos Pontifices Praedecessores nostros, Missale praedictum Pii V imprimendi concessis, quae per praesentes expresse revocamus, et revocata esse volumus, necnon constit., et ordinat. Apostolicis 3b6 Romani Pontifices generalibus, vel specialibus in contrarium praemissorum quomodocumque concessis, confirmatis, et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, coram que totis tenoribus, specialis, specifica, et expressa mentio habenda esse·, tenores huiusmodi praesentibus pro expressis habentes, hac vice dumtam specialiter, et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. [Bull. Rom., tom. 5, 111, p. 54-56. - Cf. etiam Missale Romanum, initio} 192. Clemens VIII, const. Quaecumque, 7 dec. 1604. Quaecumque a Sede Apostolica ad promovendam Christifidelium saluter aliquando concessa sunt, etsi ea maturo consilio, magnaque prudentia, et cau­ tione sancita, et decreta sint, tamen cum Romanus Pontifex de animaiur salute solicitus, progressu temporis animadvertit sensim aliquos abusus in eisdem statutis, et decretis observandis provenire, debet pro sui Pastoralis officii munere illis opportuna ratione occurrere, et quantum cum Domino potest, adhibito salutari remedio providere. § 1. Cum itaque a pluribus Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostri·, et forsan etiam a Nobis, nonnullis regularibus Ordinibus, Religionibus, et institutis, ac etiam Christifidelium Saccularium Archiconfraternitatibus, et Congregationibus diversarum Nationum, nominum, et institutonim, tam in Alma Urbe nostra, quam in aliis Civitatibus, et locis Christiani Orbis insti­ tutis, facultas erigendi, et instituendi in eorum, et aliis Ecclesiis, et Col­ legiis, necnon etiam sibi aggregandi Confraternitates, et Congregatione * in eadem Urbe, et in aliis locis existentes, eisque privilegia, indulgentiis, facultates, aliasque spirituales gratias, et indulta sibi concessa respective com­ municandi attributa fuerit, ac nulla certa forma, vel ratio praescripta sit, quae in huiusmodi erectionibus, institutionibus, aggregationibus, et communicatio­ nibus faciendis servari debeat; propterea sive negligentia Superiorum Ordi­ num, Religionum, et institutorum, vel Officialium Archiconfratemitatum, et Congregationum erigentium, instituentium, aggregantium, et communican tium, quae Confraternitatibus, et Congregationibus erigendis, instituendis, et aggregandis, et quibus communicationes privilegiorum, indulgentiarum, aliarumque gratiarum praedictarum fiunt, non servant formam in huiusmodi erectionibus, institutionibus, aggregationibus, et communicationibus servari debitam, neque praescribunt modum, quo privilegia, indulgentias, facultates, aliasque spirituales gratias, et indulta praedicta consequi debeant, seu ipsarum Confraternitatum, et Congregationum incuria, quae non inquirunt ea, quae praestare oportet, ut illa consequantur, nonnullae pravae consuetudines irrep­ serunt, multaque incommoda inde provenerunt. § 2. Quibus Nos pro commisso Nobis Apostolicae solicitudinis officio, paternaque erga omnes Christifideles caritate prospicere volentes, hac nostri Constitutione perpetuo valitura decernimus, atque statuimus, ut imposterum tam huius Almae Urbis nostrae, quam aliarum Civitatum, et locorum totius Romani Pontifices 367 Christiani Orbis Regularium Ordinum, Religionum, et institutorum, quibus in eorum, et quibuscumque aliis Ecclesiis, et Collegiis Confraternitates Sae­ cularium erigendi, et instituendi facultas concessa est, necnon etiam Archi­ confraternitatum, et Congregationum, cuiusvis Nationis, nominis, et instituti illae sint, et in quibuscumquae Ecclesiis, Domibus, et Oratoriis, tam Saccu­ larium, quam ut praefertur quorumcumque, etiam Mendicantium Ordinum, Religionum, et institutorum Regularium, quavis tam Ordinaria, quam Apo­ stolica auctoritate erectae, ac institutae existant, seu alias quovis modo intro­ ductae repedantur, quibus alias Confraternitates, et Congregationes insti­ tuendi, erigendi, ac sibi aggregandi, iliisque privilegia, indulgentias, facultates, aliasque spirituales gratias, et indulta praedicta elargiendi, et communicandi potestas a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, vel a Nobis, et Apostolica Sede attributa fuit, Magistri, Priores, Praepositi, Rectores, Guber­ natores, Praeceptores, Primicerii, Praelati, Custodes, Guardiani, Praefecti, Administratores, et alii Officiales, seu Superiores quovis modo nuncupati, Regularium siquidem Ordinum, Religionum, et institutorum, unam tantum Confratemitatem, et Congregationem, de consensu tamen Ordinarii loci, et cum literis eius testimonialibus, quibus Confraternitatis, et Congregationis erigendae, et instituendae pietas, et Christianae caritatis officia, quae exercere cupit, apud eos commendentur, in eorum, et quibuscumque aliis Ecclesiis» et Collegiis erigere, et instituere. § 3. Caeterarum vero Archiconfraternitatum, et Congregationum, in sin­ gulis Civitatibus, Oppidis, vel locis, unam etiam Confratemitatem, et Con­ gregationem dumtaxat, quae Apostolica, vel Ordinaria auctoritate prius erecta, jc nulli alteri Ordini, Religioni, instituto, Archiconfraternitati, et Congrega­ tioni eiusdem, vel alterius Nationis, nominis, et instituti aggregata sit, praevio similiter loci Ordinarii consensu, et cum cius literis testimonialibus, quibus eiusdem Confraternitatis, et Congregationis aggregandae institutum, pictas, et Christianae caritatis officia, quae exercere consuevit, apud eos commen­ dentur, sibi adiungere, et aggregare possint. § 4. Huic vero Confraternitati, et Congregationi erigendae, instituendae, seu aggregandae, ea tantum privilegia, indulgentias, facultates, aliasque spi­ rituales gratias, et indulta, quae ipsi Ordini, Religioni, instituto erigenti, insti­ tuenti, ac communicanti, seu Archiconfraternitati, et Congregationi aggreganti nominatim, et in specie, non autem quae per extensionem, vel communica­ tionem sibi quovis modo concessa sunt, et illa quidem non sub generali forma verborum, vel ad instar, sed expresse, et in specie communicare valeant § 5. Statuta autem pro regimine Ordinum, Religionum, et institutorum erigentium, et instituentium, ac communicantium, seu Archiconfraternitatum, et Congregationum aggregantium edita, Confraternitatibus, et Congregatio­ nibus erigendis, instituendis, et aggregandis, et quibus communicationes pri­ vilegiorum, et aliorum praedictorum fiunt, impertiri non possint, nisi ea prius ab Episcopo Dioecesano examinata, et pro ratione loci approbata fuerint, quae nihilominus eiusdem Episcopi decretis, ac moderationi, et correctioni in omnibus semper subiecta remaneant. 368 Kotnan i Pontifices § 6. Insuper volumus, et ordinamus, ut praedicti Ordines, Religiora, instituta erigentia, instituentia, ac communicantia, necnon Archiconfraterritates, et Congregationes aggregantes certam erigendi, instituendi, aggregr. et communicandi formulam a Nobis novissime approbatam diligenter obser­ vent, secundum quam privilegia, indulgentias, facultates, aliasque spiritual gratias, et indulta ipsis Ordinibus, Religionibus, institutis erigentibus, insti­ tuentibus, et communicantibus, seu Archiconfraternitatibus, et Congregatio­ nibus aggregantibus, nominatim, et expresse, non autem per communicationem, neque ad instar, ut supra concessa, ipsis Confraternitatibus, et Congregatio­ nibus erigendis, instituendis, et aggregandis, et quibus communicationes fiunt, communicare possint § 7. Quibus Confraternitates, et Congregationes eiusdem dumtaiat Nationis, et nominis, Ordinis, Religionis, et instituti, Archiconfratemitatis,ri Congregationis, cui aggregantur, tam hactenus aggregatae, quam imposterur aggregandae utantur, potiantur, et gaudeant, ita ut dictarum Confraternitatum, et Congregationum erectarum, institutarum, et aggregatarum, ac quibus com­ municationes factae sunt, Ministri, et Officiales, et alii supradicti privilege, indulgentias, aliasque spirituales gratias, et indulta huiusmodi, praevia tamen recognitione Ordinarii loci, qui adhibitis duobus de eiusdem Ecclesiae Capi­ tulo, illa iuxta Sacri Concilii Tridentini decretum promulganda decernit, debitis temporibus promulgare valeant. § 8. Quibus etiam Ministris, Officialibus, et aliis praedictis, eleemosynas, et alia oblata Christianae caritatis subsidia, iuxta modum, et formam per Ordinarium loci praescribendam, remotis tamen mensis, pelvibus, et capsis, quae in Ecclesiis, et Oratoriis dictarum Confraternitatum, et Congregationum publice ad hoc exponi consueverunt, excipiendi, potestas detur. Atque hoc ipsum Ordines, Religiones, instituta erigentia, instituentia, ac communicantia, seu Archiconfraternitates, et Congregationes aggregantes, tam Almae Urbis nostrae, quam aliarum Civitatum, et locorum quorumcumque iuxta modum a Vicario Urbis, et ab Ordinariis locorum respective praescribendum, obser­ vare teneantur. Eleemosynas autem sic collectas in reparationem, et ornatum Ecclesiarum, tam Ordinum, Religionum, institutorum erigentium, instituen­ tium, et communicantium, ac Archiconfraternitatum, ct Congregationum aggregantium, quam Confraternitatum, et Congregationum erigendarum, instituendarum, et aggregandarum, et quibus communicationes fient, aut in alios earum pios usus, ariiitrio eiusdem Vicarii nostri in Urbe, necnon Ordi­ nariorum locorum respective, fideliter exponere, atque erogare procurent, ut omnes intelligant coelestis Ecclesiae thesauros, non quaestus, aut alicuius lucri causa, sed pietatis, et caritatis excitandae gratia ex Apostolicae Sedis benignitate Christifidelibus aperiri. § 9. Praeterea volumus, ut Confessarii, qui vigore privilegiorum ipsis Ordinibus, Religionibus, institutis erigentibus, instituentibus, et communi­ cantibus, seu Archiconfraternitatibus, et Congregationibus aggregantibus con­ cessorum, ac Confraternitatibus, et Congregationibus aggregandis communi­ candorum pro tempore eligi possunt, et poterunt sacculares, scilicet in Alnu Urbe a praedicto nostro Vicario, extra Urbem vero a locorum Ordinariis, Romani Pontifices 369 Regulares autem non soltini a praedicto Vicario nostro, et a locorum Ordi­ nariis respective, sed etiam a suis Superioribus approbati sint: utque Con­ traires confitentes a criminibus, casibus, ct censuris, iuxta dictorum privile­ giorum (quatenus tamen sint in usu, et sacris Concilii Tridentini decretis, ac Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum, et nostris Constitu­ tionibus non adversentur, ncc revocata, aut sub aliquibus revocationibus comprehensa sint) formam, et tenorem dumtaxat absolvere valeant. Decer­ nimus insuper, ut iidem Confessarii praedictos Confratres cuiuscumquc gra­ dus. status, conditionis, et pracemincntiae, etiamsi speciali nota dignae fue­ rint, a casibus contentis in literis, quae die Coenae Domini legi consueverunt, necnon violationis immunitatis, et libertatis Ecclesiasticae, et clausurae Mona­ steriorum Monialium, si videlicet sine necessaria, et urgenti causa, ac sine Superiorum licentia, vel etiam si causa, et licentia concessa abutentes, prae­ dicta Monasteria ingressi fuerint, necnon violentae manus iniectionis in Cle­ ricum, et singularis certaminis, seu duelli, ac ab aliis etiam casibus, tam i Nobis, quam a praedicto nostro in Urbe Vicario, et locorum Ordinariis respective reservatis, et pro tempore reservandis, et etiam a quavis excom­ municatione, ab homine lata absolvere, et super irregularitatibus, tam ex aliquo defectu provenientibus, quam occasione delicti contractis cum aliquo dispensare praetextu dictorum privilegiorum nullo modo possint. § 10. Demum statuimus, et pariter ordinamus, ut Confraternitates, et Congregationes ubivis locorum, quavis auctoritate, ut praefertur, erectae, et institutae, et quibus communicationes praedictae factae sunt, ac cuicumque ex dictis Ordinibus, Religionibus, institutis, Archiconfraternitatibus, et Con­ gregationibus ubilibet existentibus hactenus aggregatae, ab eisdem respective Ordinibus, Religionibus, institutis, Archiconfraternitatibus, et Congregatio­ nibus, novas erectionum, institutionum, communicationum, et aggregationum literas, iuxta formam a Nobis novissime approbatam, infra annum, si in Europa sint, et si extra Europam fuerint, infra biennium a die publicationis praesen­ tium in Romana Curia faciendae computandos impetrare teneantur, alioquin dicto tempore elapso, erectiones, institutiones, et quaecumquc communica­ tiones privilegiorum, facultatum, indulgentiarum, aliarumquc spiritualium gratiarum, et indultorum, et aggregationes illarum vigore ipsis concessae, nullius sint roboris, et momenti, ac revocatae, et abolitae censeantur eo ipso. § 11. Erectionum autem, institutionum, communicationum, et aggrega­ tionum, tam hactenus factarum, quam deinceps faciendarum literae, ab ipsis Ordinibus, Religionibus, institutis, seu Archiconfraternitatibus, et Congrega­ tionibus gratis omnino, ac nulla prorsus mercede, etiam a sponte dantibus accepta, expediri, et concedi debeant. § 12. Quod si Ministri aliqui, Superiores, vel Officiales quocumque nomine nuncupati Ordinum, Religionum, institutorum, seu Archiconfratcrnitatum, Con­ gregationum, et Confraternitatum huismodi, quavis auctoritate, vel privilegio, et officio fungantur, ei praefulgeant, contra praemissa in aliquo venire, vel facere praesumpserint, erectiones, institutiones, et communicationes privile: orum, indulgentiarum, facultatum, spiritualiumque gratiarum, ct indultorum, aliommqae praemissorum concessiones, nec non aggregationes per ipsos 24 Romani Pontifices 370 faciendae, seu renovandae, nullius sint roboris, ct momenti, et quilibet eorum dem Ministrorum, Superiorum, Officialium, et aliorum praedictorum priva tionis officiorum, quae obtinet, ac inhabilitatis ad illa, et alia imposterue. obtinenda poenam, quae ab alio, quam a Nobis, vel a Romano Pontifice pro tempore existente remitti non possit, incurrat eo ipso. § 13. Decernentes praesentes literas perpetuo validas, et efficaces uistere, et fore, ac ab omnibus, et singulis, ad quos spectat, inviolabiliter obser­ vari debere, sicque nostrae mentis, et intentionis existcre, et ita, et non aliter per quoscumque ludices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, etiam de latere Legatos, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter indicandi, et interpre­ tandi facultate, et auctoritate, iudicari, et definiri debere, ac irritum, et inane, quicquid secus super his a quoquam, quavis auctoritate scienter, vel igno­ ranter contigerit attentari. § 14. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., toni. 5, 111, p. 85-88]. 193. Paulus V, const. Inter caetera, 30 dec. 1605. Inter caetera, quae Romanum Pontificem pro officii sui munere decet omni studio providere, illud locum praecipuum censemus obtinere, quod ad temporalis Sanctae Romanae Ecclesiae ditionis conservationem pertinet Atque ideo Nos, quae a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris hanc ob causam provide sancita fuerunt, ea non solum ipsi inviolate curabimus custodire, sed etiam ab aliis perpetuo observari debere statuemus. § I. Dudum siquidem a felicis recordationis Pio Papa V Praedecessore nostro editae fuerunt literae huius tenoris: Pius Episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Admonet nos suscepti cura regiminis univer­ salis Ecclesiae, etc., ut supra, in N. 120. § 2. Quae quidem constitutio, veluti optima, et ad conservandam S. R. E. jurisdictionem, et dignitatem plane salutaris, approbata, confirmata, et inno­ vata fuit ab iis, qui eidem Pio V successerunt rec. mem. Praedecessoribus nostris Gregorio XIII,1 Sixto V,2 Gregorio XIV,3 Innocentio IX.4 § 3. Qui etiam de Fratrum suorum tunc Sanctae Romanae Ecclesiae Car­ dinalium consilio, et assensu declaravit, eadem Constitutione prohibitam fuisse, et prohiberi omnem, et quamcumque infeudationem, ac alienationem Civitatum, Terrarum, Oppidorum, ct locorum Sedi Apostolicae tam mediate, quam immediate subiectorurn; non solum ne fiat, neve attentetur post eorum * Cf. N. 142. ’ Cf. N. 138. ’ Cf. N. 168. » Cf. N. 171. 371 Romani Pontifices devolutioneni, sed etiam antequam dictae Civitates, Terrae, Oppida, et loca praefata devolvantur, ac omnem, ct quamcumque in perpetuum, vel ad tempus prorogationem, ac extensionem, infeudationum, investiturarum, et concessio­ num de dictis Civitatibus, Terris, Oppidis, et locis nondum finitarum, quo­ rumque incorporationem, quoad effectum impediendae infeudationis, aliena­ tionis, prorogationis, et extensionis huiusmodi non a die eorum devolutio­ ns, sed a die ipsius Constitutionis, etiam antequam illa devolvantur, ipso iure cum omnibus clausulis, et decretis in praedicta Constitutione contentis, Came­ rae, et Sedi Apostolicae factam censeri, adiecto etiam decreto, et declaratione, ut promissio, et iuramentum praestitum, et praestandum, de servanda eiusdem Pii Praedecessoris praefati Constitutione per ipsum Innocentium, et Succes­ sores suos Romanos Pontifices, ac praedictos S. R. E. Cardinales intelligatur de ipsa Pii V Praedecessoris Constitutione per eum, ut supra declarata, et secundum huiusmodi declarationem eamdem Constitutionem ad unguem, et inviolabiliter observari oportere, ac debere, sicuti etiam se servaturum esse promisit, ac sancte, et solemni more iuravit, prout in eiusdem Innocentii Praedecessoris, sub dat. pridie nonas Novembris Pontificatus sui anno primo, expeditis literis latius continetur. § 4. Et novissime a Clemente VIII iuxta eamdem Innocentii IX decla­ rationem, confirmata, approbata, et innovata fuit.5 § 5. Quare Nos cum primum ad Apostolicae dignitatis gradum Divina providentia vocati sumus, id ipsum ad exequendum nostri pastoralis officii debitum praecipue pertinere existimantes, praeinsertas Pii Praedecessoris literas, ac omnia in eis contenta, etiam iuxta declarationem praedictam per ipsum Innocentium Praedecessorem factam, ac desuper confectarum literarum continentiam, et tenorem, quem pariter praesentibus haberi volumus pro expresso, ac ad verbum inserto, auctoritate Apostolica tenore praesentium comprobamus, confirmamus, et innovamus, easque firmiter, inviolate, ac iuxta declarationem praedictam Nos similiter servaturos esse promittimus, et jura­ mus, atque per eos, ad quos spectat, pariter perpetuo observari praecipimus, et mandamus. § 6. Nulli ergo, etc. [Bull. Rom., tom. 5, III, p. 177, 178]. 194. Paulus V, const. Romanus Pontifex,- i sept. 1606. Romanus Pontifex ea interdum, quae a Praedecessoribus suis temporum, et rerum qualitate id tunc exposcente, provide pro haeresum extirpatione sancita sunt, novis emergentibus rationibus revocat, et immutat, aliaque desuper disponit, et ordinat, prout in Domino salubriter conspicit expedire. ' Cf. N. 175. 372 Romani Pontifices § 1. Dum siquidem fel. rec. Pius Papa Quartus Praedecessor noster su» perpetuo valitura Constitutione 1 statuit, ordinavit, et declaravit, quod extunc deinceps in omnibus Christiani Orbis partibus Inquisitores haereticae prai tatis tam generales, quam in quibusvis Provinciis, Civitatibus, Oppidis, Temet locis pro tempore deputati particulares, contra omnes quorumcumque Ordinum etiam exemptorum, et Mendicantium professores, et religiosos, ac etiam alios quoscumque quovis modo privilegiatos, et exemptos, de haeresis crimine quomodolibet suspectos, aut culpabiles, dummodo ab eorum pro­ fessorum, et Religiosorum Superioribus, vel Praelatis in causis huiusmodi praeventi non fuissent, iuxta facultates officii Inquisitionis ipsius pravitatis inquirere, et procedere, ac culpabiles, et delinquentes repertos secundum canonicas sanctiones castigare, atque punire possent, et valerent, ac alias prout in literis ipsius Pii Praedecessoris latius continetur. § 2. Cum autem rerum usu compertum sit, occasione praeventionum huiusmodi nonnulla interdum impedimenta orta esse, quominus causae huiusmodi ea, qua decet diligentia cognoscantur, Nos de consilio Venerabi lium Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium contra haereticam pravitatem generalium Inquisitorum illa de medio tollere volentes, Motu proprio et ex certa scientia nostra, ac matura deliberatione, hac nostra etiam perpetuo valitura Constitutione, omnia, et quaecumque privilegia,indulta, facultates, et concessiones Generalibus, Superioribus, et Praelatis quorum­ cumque Ordinum, sive Mendicantium, sive Clericorum Regularium, cuiusvis Ordinis, et Instituti, etiam in dicta Constitutione non expressorum, et quan­ tumvis exemptorum, et quocumque nomine nuncupatorum, per dictum Pium, ac quoscumque Romanos Pontifices Praedecessores nostros, et Sedem Apostolicam concessa, approbata, et innovata, et quantumvis etiam longissimo tempore observata, causas ad dictum officium quovis modo spectantes cogno­ scendi, et terminandi, seu in illis quoquo modo se intromittendi, quorum omnium, et singulorum tenores, etiamsi de illis specialis, et expressa mentio habenda esset, praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et insertis habentes, Apostolica auctoritate tenore praesentium perpetuo cassamus, revo­ camus, et abolemus, ipsisque Generalibus, Superioribus, et Praelatis, ut de caetero quovis quaesito colore, vel praetextu praeventionis, vel consuetudinis, et praescriptionis immemorabilis, seu cognoscendi, an delationes huiusmodi calumniosae sint, necne in eisdem causis, tam motis, quam movendis, quoquo modo se intromittere, seu immiscere, denunciationcs recipere, testes exa­ minare, processus conficere, causas ipsas cognoscere, definire, vel ter­ minare minime audeant, seu praesumant, simili auctoritate districtius inhi­ bemus. § 3. Volentes, et expresse mandantes, ut ipsi Religiosi possint, et debeant omnes, etiam Ordinum huiusmodi professores de haeresi suspectos, Inqui­ sitoribus, vel Ordinariis locorum vicinioribus libere denunciare, absque eo quod Superiores praedicti personas denunciandas, et causas perquirere, vel quoquo modo id impedire, vel retardare audeant, seu praesumant. Pastoris aeterni, 1 apr. 1562. - Cf. Bull. Rom., tom. 4, II, p. 154, 155. '313 § 4. Insuper omnes, et quascumque causas ad dictum officium quomodolibct spectantes, et pertinentes, coram Generalibus, Superioribus, et Prae­ latis huiusmodi in quibuscumque locis existentibus, ac contra quoscumque Religiosos, ut praefertur, exemptos, motas, et pendentes, ad Nos harum serie avocamus, easque omnes in statu, et terminis, in quibus de praesenti repe· riuntur, ipsius pravitatis Inquisitoribus, vel Ordinariis locorum vicinioribus terminandas committimus. § 5. Praeterea ipsis Generalibus, Superioribus, et Praelatis pari aucto­ ritate praecipimus, atque mandamus, ut omnes processus, et acta causarum huiusmodi Inquisitoribus, seu Ordinariis praedictis respective remittant, et consignent; necnon Professores, Fratres, et Religiosos supradictos, quos hae­ resis labe infectos, vel suspectos, etiam in visitatione esse noverint, absque ilia consultatione cum propriis Superioribus facienda, eisdem Inquisitoribus, vd Ordinariis locorum vicinioribus respective denuncient. § 6. Quod si Generales, aliique praedicti praesentibus literis non parue­ rint, eos omnes privationis quarumcumque dignitatum, seu praelaturarum, vel officiorum suorum Ordinum, ac vocis activae, et passivae, perpetuaeque mhabilitatis ad easdem, necnon contra fautores haereticorum, et impeditores officii statutas, et inflictas poenas, aliasque censuras ecclesiasticas, etiam excommunicationis maioris latae sententiae, a qua nonnisi a Nobis, vel a Romano Pontifice pro tempore existente, praeterquam in mortis articulo, absolutionis beneficium valeant obtinere, eo ipso incurrisse. § 7. Necnon praesentes literas, licet Generales, Superiores, et Praelati praedicti, aut quicumque alii quavis auctoritate, dignitate, vel officio, seu honore fulgentes in praemissis quomodolibet interesse habentes, vel habere praetendentes ad hoc vocati non fuerint, semper, et perpetuo validas, et efficaces existere, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac ab omnibus inviolabiliter observari; sicque per quoscumque ludices, et Commissaries, quavis auctoritate fungentes, etiam Sanctae Romanae Eccle­ siae Cardinales, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi, et inter­ pretandi facultate, et auctoritate, judicari, et definiri debere, irritum quoque, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel igno­ ranter contigerit attentari, decernimus, et declaramus. § 8. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 5, III, p. 227, 228], 195. Paulus V, const. Sanctissimus, 22 oct. 1609. Sanctissimus in Christo Pater, et D. Noster D. Paulus Divina providentia Papa V provide attendens, quod vacatione beneficiorum Ecclesiasticorum Sedis Apostolicae dispositioni reservatorum, etiam apud illam pro tempore ccurrente, ex quibusdam induitis, et facultatibus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, super dispositione beneficiorum huiusmodi concessis, Sedes vomonais Romani Pontifices Romani Pontifices 374 ipsa omnium parens, ct alumna saepenuniero impeditur, quo minus wliueius benignitatem erga pauperes, et personas de se benemeritas, acaliusibi gratas, et acceptas, liberalitcr exercere possit. § I. Volens propterea super his opportunae provisionis remedium, t: par est, adhibere, simulque contentionibus, et litibus, circa facultatum, ct indultorum praefatorum interpretationem oriri solitis obviare, fel. record: tionis Pii etiam V,1 et Gregorii XIV2 Romanorum Pontificum Praedecessor:: suorum vestigiis in ea parte inhaerendo, motu proprio, et ex certa scientu ac de Apostolicae potestatis plenitudine, omnia, et quaecumque indulta,con­ cessiones, facultates, et privilegia, conferendi quaecumque apud Sedem Apost<> Hcam praefatam vacantia, aut imposterum vacatura Beneficia Ecclesiastica, tuta cura, et sine cura, saecularia, et quorumvis Ordinum regularia, quomodocum­ que qualificata, etiam inter quascumque personas litigiosa, ad collationeprovisionem, praesentationem, electionem, et quamcumque aliam dispositione tam dictorum Cardinalium ratione Patriarchalium, Metropolitanarum, etCathc dralium, ac aliarum Ecclesiarum (non tamen earum, quibus in titulum, aut denominationem sui Cardinalatus praesunt, circa quae aliquid de novodisp nere non intendit) necnon Monasteriorum, Prioratuum, dignitatum, et alio­ rum quorumcumque Beneficiorum Ecclesiasticorum, quae quomodolibet obbnent, et imposterum obtinebunt, ac etiam quorum collatio, et provisio, et quaevis alia dispositio illis ex causa factae per eos cessionis regiminis et administrationis, seu commendae, aut resignationis Ecclesiarum, Monasteria rum, et aliorum huiusmodi Beneficiorum, Apostolica auctoritate reservata, etc. existit, vel imposterum reservabitur, quam etiam aliorum quorumcumque inferiorum collatorum, aut collatricum, coniunctim, vel divisim, de iure, pri­ vilegio, consuetudine, aut alias quomodolibet pertinentia, ac etiam illa com­ mendandi, et alias de eis disponendi, vel de consensu ipsorum Cardinalium requirendo in provisione eorumdem beneficiorum apud Sedem eamdem,ut praefertur vacantium, per Sanctitatem Suam facienda, et quod sine consensu huiusmodi factae provisiones, aut quaevis aliae dispositiones, nullae, et irritae sint omnibus, et singulis Cardinalibus praefatis per quoscumque Romanos Pontifices, ac Sanctitatem Suam, ct dictam Sedem, etiam motu, scientia, pote­ statisque plenitudine similibus, et Consistorialiter, ac etiam ex pactis inter dictos Pontifices, et Cardinales diversis temporibus factis, firmatis, et furatis, necnon quibusvis onerosis, et aliis causis concessa, ac etiam iteratis, aut mul­ tiplicatis vicibus approbata, innovata, et extensa, quibuscumque concepta for­ mulis, ac etiam restitutivis, mentis attestativis, praeservativis, derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacissimis, et insolitis clausulis, etiam vim contractus inducentibus, ac irritanti, et quod sine eorum consensu derogationes pro tempore factae nemini suff.agentur, aliisque decretis suffulta, quorum omnium tenores Sanctitas Sua haberi voluit pro expressis, specialiter, et expresse revo­ cavit, literasque Apostolicas desuper confectas, et quoad ea, in quibus illa effectum nondum sortita erant, ct deinde sequuta quaecumque cassavit, annui- ' Cf. N. 117, 119. ’ Cf. N 169. Romani Pontifices 375 lavit, viresque, et effectum de caetcro non habere decrevit. Salva tarnen rema­ nente facultate consensus per ipsos Cardinales in provisionibus Apostolicis beneficiorum per obitum familiarium continuorum commensalium eorurndem Cardinalium, etiam apud Sedem praedictam vacantium praestandi, iuxta for­ mam Regulae Cancellariae Apostolicae super hoc editae, ct in casibus tantum in ipsa Regula expressis. Voluit ulterius, quod eadem beneficia per obitum familiarium continuorum commensalium eorumdem Cardinalium posthac, tam apud eamdem Sedem, quam extra Romanam Curiam vacantia, etiamsi ad alicuius alterius Cardinalis collationem, vel aliam dispositionem pertinere deberent, etiamsi tunc cessent aliae Apostolicae reservationes hactenus editae, nihilominus imposterum dispositioni Sanctitatis Suae reservata censeantur, ita ut in provisionibus talium beneficiorum super expeditionibus literarum illius Cardinalis, cuius tunc familiaris defunctus extitit, si ipse Cardinalis tunc prae­ sens in eadem Curia fuerit, consensus omnino requiri debeat, non autem beneficia huiusmodi, etiam eodem Cardinale ab ipsa Curia absente, seu praedefuncto, vel alias conferre impedito ad collationem, seu quamvis aliam dispo­ sitionem Cardinalis ordinarii collatoris ullo modo pertineant, neque eiusdem Cardinalis collatoris, etiam in dicta Curia tunc praesentis, consensus quoquomodo requiratur. Easdemque Constitutiones, et Regulas Cancellariae, etiam declaratorias super beneficiis familiarium praedictorum Cardinalium editas, et edendas, tam quoad Cardinales indulta huiusmodi habentes, quam non haben­ tes, atque adeo indulta ipsa ad terminos praesentis Constitutionis reduxit, et moderatus fuit § 2. Insuper statuit, et ordinavit, quod in quibuscumque facultatibus, ct induitis, quae deinceps singulis Cardinalibus praefatis, praesentibus, ct futuris super huiusmodi beneficiorum, ut praefertur vacantium, et vacaturorum dispo­ sitione, aut de consensu ipsorum Cardinalium in provisionibus eorumdem beneficiorum requirendo per Sanctitatem Suam, et quoscumque Romanos Pontifices Successores suos, dictamquc Sedem pro tempore concedentur, idem praesens constitutum ad unguem omnino observari debeat, omnesque literae Apostolicae desuper, tam per Cancellariam praefatam, quam Cameram Apostolicam, ac etiam via secreta, sub aunulo Piscatoris absque limitationibus, et moderationibus praedictis, ac alias praeter, et contra formam, atque teno­ rem praesentis Constitutionis huiusmodi, etiam motu, scientia, ct potestatis plenitudine paribus, etiam cum praesentium speciali, ct expressa derogatione pro tempore expeditae nullius sint roboris, vel momenti, nec cuipiam suf­ fragentur. § 3. Decernens sic in iis, etc. [Bull. Rom., tom. 5, III, p. 374, 375]. 376 Romani Pontifias 196. Paulus V, const. Quae salubriter, 3 nov. 1610. Quae salubriter a Praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus const tuta sunt, ut ab omnibus praesertim in Alma Urbe nostra inviolabiliter obser­ ventur, ex officii nostri debito providere tenemur, prout in Domino conspi­ cimus expedire. § 1. Olim siquidem fel. record. Clemens Papa VIII Praedecessor Noster, volens nonnullas pravas consuetudines tollere, quae irrepserant in usu facul­ tatum a Sede Apostolica concessarum nonnullis Regularibus Ordinibus, Religionibus, et Institutis, ac etiam Christifidelium saecularium Archiconfra terniiatibus, et Congregationibus diversarum nationum, nominum, et Insti­ tutorum, tam in praedicta Alma Urbe Nostra, quam in aliis Civitatibus, et locis Christiani Orbis institutis erigendi, et instituendi, necnon etiam sibi aggregandi Confraternitates, et Congregationes, eisque privilegia, Indulgen tias, facultates, aliasque spirituales gratias, et indulta sibi concessa respective communicandi, perpetuo valitura Constitutione, quae incipit, Quaecumquc Sede Apostolica, facultates huiusmodi moderando, Indulgentias, aliasque spi rituales gratias communicandas, et formulam easdem Confraternitates, et Con­ gregationes erigendi, instituendi, aggregandi, et respective communicandi praescripsit, et alia constituit, voluit, et ordinavit, prout in literis in huius­ modi forma Brevis, sub Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub Annulo Piscatoris die 7 Septembris 1604, Pontificatus sui Anno decimotertio, desuper expeditis plenius continetur.’ § 2. Cum autem, sicut accepimus, dilecti filii Capitulum, et Canonici Basilicae Lateranensis de eadem Urbe, diversas ubique constitutas Ecclesias, vel Cappellas, seu Altaria, vel Oratoria eidem Basilicae submittere, subiicere, annectere, incorporare, ac in Basilicae praedictae membrum recipere, atque in submissione, subiectione, annexione, incorporatione, et receptione huiusmodi eisdem, necnon aliis similiter Ecclesiis, Cappellis, Altaribus, seu Orato­ riis, et piis locis aedificatis, et constructis in solo Lateranensi varias Indul­ gentias, facultates, aliasque spirituales gratias, indulta, et privilegia concedere soleant, dictae Constitutionis forma, eo quod in ea se non comprehendi praetendant, minime servata. § 3. Propterea Nos volentes, ut Constitutio praedicta, tam ab eisdem Lateranensis Ecclesiae Capitulo, et Canonicis, quam ab aliis quibuscumque i is, et facultatem communicandi huiusmodi Indulgentias habentibus, ut par est, sine discrimine in posterum observetur, Constitutionem, et lit eras prae­ dictas dicti Clementis Praedecessoris cum suis clausulis, et decretis ad Basi­ licae Lateranensis, et aliarum Basilicarum, et Ecclesiarum quarumcumqiu Capitula, Canonicos, et quasvis alias personas similes facultates habentes. * C(. N. 192. Romani Pontifices 377 iliisque utentes, ad effectum videlicet, ut ipsa Capitula, et Canonici, ac per­ sonae, nullas in posterum Indulgentias communicare possint, nisi praedictae Constitutionis forma servata, et eas solummodo, quae a Nobis illis praescri­ bentur, auctoritate Apostolica, tenore praesentium extendimus, et ab ipsis, perinde ac si eorum expressa mentio in dictis literis facta esset, perpetuis futuris temporibus, sub poenis in eisdem literis contentis inviolabiliter obser­ vari praecipimus, et mandamus. § 4. Non obstantibus praemissis, etc. [Bull. Rom., tom. 5, III, p. 415,416]. 197. Paulus V, const. Monialium, io iul. i6i2. BIBLIOTHRC A Monialium quieti, quae carnalia desideria abnegantes, Deo obsequio sese addixerunt, pastorali solicitudine consulere cupientes, ad ea removenda, quae religiosam earum quietem, et regularem observantiam perturbare dignoscun­ tor, curam nostram libenter intendimus, prout in Domino conspicimus salu­ briter expedire. § 1. Quoniam itaque, sicut accepimus, experientia compertum est, non levia incommoda licentias ingrediendi Monasteria Monialium mulieribus sae­ cularibus concessas, dictis Monialibus inferre: Nos malis huiusmodi oppor­ tuno remedio providere volentes, Motu proprio, et ex certa nostra scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, omnes et singulas licentias ingre­ diendi Monasteria Monialium ubique locorum existentium, ac cum Monia­ libus conversandi, et refectionem sumendi corporalem mulieribus cuiuscumque status, gradus, et conditionis existentibus, etiam Marchionali, et Ducali dignitate fulgentibus, sub quibuscumque verborum formis, et tenoribus, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque fortioribus, et efficacioribus, ac insolitis clausulis, necnon irritantibus decretis, ad tempus, vel in perpetuum a Praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus, et etiam a Nobis concessas, quarum tenores, ac si de verbo ad verbum insererentur, praesentibus haberi volumus pro expressis, apostolica auctoritate, tenore praesentium revocamus, cassamus, et irritamus, ac revocatas, cassas, et irritas esse decernimus. § 2. Inhibentes mulieribus praedictis licentias huiusmodi habentibus, sub excommunicationis latae sententiae poena, a qua nonnisi a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, praeterquam in mortis articulo îbsolvi possint, ne Monasteria praedicta praetextu licentiarum huiusmodi ingredi audeant, seu praesumant. § 3. Ipsorum vero Monasteriorum Abbatissis, seu Priorissis, ac Superio­ ribus, sub eadem, ac privationis suorum officiorum, quae obtinent, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ipso facto sine alia declara­ tione incurrendis poenis, ne eas introducere, seu admittere,· vel admissas quoquo modo retinere audeant, seu praesumant. 378 Romani Pontifices I § 4. Quocirca dilectis filiis nostris, et Apostolicae Sedis pro tempon existentibus Nunciis, ac locorum Ordinariis, necnon dictorum Monaster/.· rum Praelatis, et Superioribus praecipimus, et mandamus, quatenus prie sentes literas publicari, et praemissa omnia observari faciant; contradictores quoslibet, ac praemissis non parentes, per praedictas, et alias sententias, ce. suras, et poenas, aliaque iuris, et facti remedia opportuna, appellatione postposita compescendo, invocato etiam, si opus fuerit, auxilio brachii sae­ cularis. § 5. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., torn. 5, IV, p. 102]. 198. Paulus V, const. Apostolicae Sedi, iun. 1614. Apostolicae Sedi per abundantiam divinae gratiae, nullis suffragantibus meritis, praepositi, nostrae sollicitudinis esse intelligimus, super universam domum Dei ita invigilando intendere, ut opportunis in dies magis rationi bus provideatur, quo, sicut admonet Apostolus, omnia in ea honeste, e. secundum ordinem fiant; praecipue vero quae pertinent ad Ecclesiae Dei Sacramentorum administrationem, in qua religiose observari Apostolicis tra ditionibus, et Sanctorum Patrum decretis constitutos ritus, et caeremoniis pro nostri officii debito curare omnino tenemur. § 1. Quamobrem fel. record. Pius Papa V Praedecessor noster, huius Nostri, tunc sui, officii memor, ad restituendam sacrorum rituum observa­ tionem in sacrosancto Missae sacrificio, divinoque officio, et simul ut Catho­ lica Ecclesia in fidei unitate, ac sub uno visibili capite Beati Petri succes­ sore Romano Pontifice congregata, unum psallendi, et orandi ordinem, quan­ tum cum Domino poterat, teneret, Breviarium primum, et deinde Missale Romanum multo studio, et diligentia elaborata, pastorali providentia edendi censuit. § 2. Cuius vestigia eodem sapientiae spiritu secutus, similis mem. Cle­ mens Papa Vlll etiam Praedecessor noster, non solum Episcopis, et inferio­ ribus Ecclesiae Praelatis accurate restitutum Pontificale dedit sed etiam com­ plures alias in Cathedralibus, et inferioribus Ecclesiis caeremonias, promul­ gato Caeremoniali ordinavit. § 3. His ita constitutis, restabat, ut uno etiam volumine comprehensi, sacri, et sinceri Ecclesiae Catholicae ritus, qui in Sacramentorum administratione, aliisque ecclesiasticis functionibus servari debent ab iis, qui curam ani­ marum gerunt, Apostolicae Sedis auctoritate prodirent, ad cuius voluminis praescriptum in tanta Ritualium multitudine, sua illi ministeria, tamquam ad publicam, et obsignatam normam peragerent, unoque, ac fideli ductu, inofa fenso pede ambularent cum consensu. Quod sane iampridem agitatum negocium posteaquam generalium Conciliorum Graece, Latincque divina gratieditorum opus morari desivit, sollicite urgere nostri muneris esse existima- Romani Pontifices 379 vimus. Ut autem recte, ct ordine, ut par erat, res ageretur, nonnullis ex Ven. Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus pietate, doctrina, et prudentia prae­ stantibus, eam demandavimus, qui cum consilio eruditorum virorum, variis, praesertim antiquis, et quae circumferuntur, ritualibus consultis, coque in primis, quod vir singulari pietatis zelo, ct doctrina bo. mem. lulius Anto­ nius S. R. E. Cardinalis S. Severinae nuncupatus, longo studio, multaque industria, et labore plenissimum composuerat, rebusque omnibus mature consideratis, demum divina aspirante clementia, quanta oportuit brevitate, Rituale confecerunt, in quo cum receptos, et approbatos Catholicae Ecclesiae ritus suo ordine digestos, conspexerimus, illud sub nomine Ritualis Romani merito edendum publico Ecclesiae Dei bono iudicavimus. § 4. Quapropter hortamur in Domino Ven. Fratres Patriarchas, Archicpiscopos, Episcopos, et dilectos filios eorum Vicarios, necnon Abbates, Parochos universos, ubique locorum existentes, et alios, ad quos spectat, ut in posterum tamquam Ecclesiae Romanae filii eiusdem Ecclesiae omnium Matris, et Magistrae auctoritate constituto Rituali in sacris functionibus utan­ tur, et in re tanti momenti, quae Catholica Ecclesia, et ab ea probatus usus antiquitatis statuit, inviolate observent. [Bull. Rom., tom. 5, IV, p. 151, 152. - Cf. etiam Rituale Romanum, initio]. 199. Gregorius XV, const. Inscrutabili, 5 febr. 1622. Inscrutabili Dei providentia universalis Ecclesiae regimini, meritis licet imparibus, praesidentes, pastoralis nostrae solicitudinis partes esse digno­ scimus, in eam curam praecipue incumbere, ut a dignis, et probatis tantum Sacerdotibus sancte administrentur Ecclesiastica Sacramenta, atque ut Vir­ ginum Deo sacrarum Monasteria diligentissime custodiantur, et viri assu­ mantur idonei ad praedicationis officium salubriter exequendum. § 1. Sane Tridentinae Synodi decretis1 provide cautum est, nullum Pre­ sbyterum, etiam regularem, posse Confessiones secularium, etiam Sacerdo­ tum, audire, nec ad id idoneum reputari, nisi aut Parochiale beneficium habeat, aut ab Episcopis per examen, si illis videbitur esse necessarium, aut alias idoneus indicetur, et approbationem, quae gratis detur, obtineat § 2. Necnon, ut in Monasteriis, seu Domibus virorum, seu mulierum, quibus imminet animarum cura personarum secularium, praeter eas, quae sunt de illorum Monasteriorum, seu locorum familia personae, tam regulares quam seculares eiusmodi curam exercentes, subsint immediate in iis, quae add. curam, et Sacramentorum administrationem pertinent, jurisdiction!, visi­ tationi, et correctioni Episcopi, in cuius Dioecesi sunt sita.2 Itemquc ut Epi­ scopi universi sub obtestatione Divini iudicii, et interminatione maledictionis 1 Sess. XXIII, de ref., c. 15. ’ Sess. XXV, de regularibus, c. 11. 380 !{omani Pontifices aeternae in omnibus Monasteriis sibi subiectis Ordinaria, in aliis vero Stc Apostolicae authoritate clausuram sanctimonialium, ubi violata fuerit, di'» genter restitui, et ubi inviolata est, conservari maxime procurent; inobefe tes, atque contradictores per censuras Ecclesiasticas, aliasque poenas, qa cumque appellatione postposita, compescentes.1 § 3. Atque, ut regulares in Ecclesiis suorum Ordinum praedicare volen­ tes, se coram Episcopis praesentare, et ab eis benedictionem petere ten»·. tur; in Ecclesiis vero, quae suorum Ordinum non sunt, nullo modo prae dicare possint sine Episcopi licentia: contradicente autem Episcopo, nui : etiam in suorum Ordinum Ecclesiis, praedicare praesumant.2 § 4. Verum, quia experientia compertum est, ecclesiastici regiminis ratio nes postulare, ut decretis eiusmodi aliquid adiungatur, matura deliberatione nostra, et ex certa scientia, ac de apostolicae potestatis plenitudine, hac gene­ rali, ac perpetuo valitura Constitutione decernimus, statuimus, et declaramus, ut deinceps, tam regulares, quam seculares, quomodolibet exempti, sin animarum curam personarum secularium Monasteriis, seu Domibus regi? ribus, aut quibusvis aliis Ecclesiis, vel beneficiis, sive regularibus, sive sealaribus incumbentem exerceant; sive alias Ecclesiastica Sacramenta, aut unur ex illis ministrent, praevia Episcopi licentia, et approbatione, sive quoquo modo in dictae curae exercitio, aut in eorumdem Sacramentorum, vel ili cuius ex illis administratione de facto, absque ulla auctoritate se ingeram his, quae eiusmodi curam, seu administrationem concernunt, omnimoda jurisdictioni, visitationi, et correctioni Dioecesani Episcopi, tamquam Sedi» Apostolicae delegati, plene in omnibus subiiciantur. Ad haec tam regulares, quam seculares huiusmodi nullis privilegiis, aut exemptionibus tueri se pos­ sint, quominus, si deliquerint circa personas intra septa degentes, aut circi clausuram, vel circa bonorum administrationem Monasteriorum Monialium, etiam regularibus subiectarum, ab Episcopo loci similiter tamquam ad hoc Sedis Apostolicae delegato, quoties, et quando opus fuerit, puniri, et corrigi valeant. § 5. Confessores vero, sive regulares, sive seculares quomodocumque exempti, tam ordinarii, quam extraordinarii, ad Confessiones Monialium, etiam regularibus subiectarum, audiendas nullatenus deputari valeant, nisi prius ab Episcopo Dioecesano idonei iudicentur, et approbationem, quae gratis concedatur, obtineant. Sed et administrantes bona ad eadem Monastcria Sanctimonialium, ut praefertur, etiam regularibus subiectarum, perti­ nentia, sive regulares extiterint, sive seculares, quomodolibet exempti, Epi­ scopo loci, adhibitis etiam Superioribus regularibus, singulis annis rationes administrationis, gratis tamen exigendas, reddere teneantur, ad idque iuris remediis cogi, et compelli queant. Liceatque Episcopo ex rationabili causi Superiores regulares admonere, ut eiusmodi Confessores, atque Administra­ tores amoveant·. iisque Superioribus id facere detrectantibus, aut negligen. tibus, habeat Episcopus facultatem praedictos Confessores, et Administrato* Sess. XXV, de regularibus, c. 5. » Sess. XXIV, de ref„ c. 4. Romani Pontifices 381 res amovendi quoties, et quando opus esse iudicaverit. Ac similiter possit Episcopus, una cum Superioribus regularibus, quarumcumque Abbatissarum, Priorissarum, Praefectarum, vel Praepositarum eorumdem Monasteriorum, quocumque nomine appellentur, electionibus per se, vel alium interesse, ac praesidere; absque ulla tamen ipsorum Monasteriorum impensa. § 6. Ac demum habeat Episcopus, tamquam dictae Sedis delegatus, auctoritatem coercendi, ac puniendi quoscumque exemptos tam seculares, quim regulares, qui in alienis Ecclesiis, aut quae suorum Ordinum non sunt, absque Episcopi licentia, et in Ecclesiis suis, aut suorum Ordinum, non petita illius benedictione, aut ipso contradicente, praedicare praesumpserint. Iu ut Episcopi in suprascriptis casibus in praenominatas personas, in prae­ cisis omnibus, et singulis, aut circa ea quoquo modo delinquentes, quo­ ties, ei quando opus fuerit, etiam extra visitationem, per censuras ecclesia­ sticas, aliasque poenas, uti eiusdem Sedis delegati, procedere, omnemque iurisdictionem exercere libere, et licite valeant. § 7. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 5, V, p. 1-3]. 200. Gregorius XV, const. Inscrutabili, 22 iun. 1622. § 1. Inscrutabili divinae providentiae arcano, ad Christi Ecclesiae regenda pibemacula, nullis nostris meritis, a Spiritu Sancto vocati, praecipuas nostri pastoralis muneris partes esse intelligimus, sedulo invigilandi, et quantum Xobis ex alto conceditur, intentis studiis adnitendi, ut oves miserabiliter errantes, ad Christi ovile adducantur, ac Dominum gregis agnoscant, et pistorem. § 2. Quo scilicet, divina adspirante gratia, desinant, per infelicia pascua infidelitatis, et haeresum vagari, et aqua mortifera pestilentiae potari, sed in loco pascuae verae Fidei, ac salutaris doctrinae collocentur, et adducantur id vitae fontes aquarum. Et vero quis non intelligit, omnem nostram solicitudinem desiderare, omnemque conatum a Nobis exigere, opus adductionis miniarum ad Ecclesiam Christi? quippe quod tanti fecerit Deus mundi salu­ tem, ut ipsum Unigenitum suum daret, Unigenitum illum, qui cum esset splendor gloriae, et figura substantiae cius, portans omnia verbo virtutis ■ne, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, factus obediens usque ·.! mortem, mortem autem Crucis, ut sua nimia charitatc servos, et malos servos, Dominus redimeret pretio Sanguinis sui. § 3. Inaestimabilis huius charitatis imitatores esse profecto omnes debent, i Christiano nomine fideliter gloriantur, et membra Christi effecti sunt, ut eus verbi factores sint, non auditores tantum; nam et per sanctum Apo‘iolum suum monet: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi, et ambuIde in dilectione, sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro ■■bis. 3S2 Romani Pontifices § 4. Quod si haec ad unumquemque Christianorum scripta sunt, quimagis ad eos, qui in sortem, et militiam Christi vocati, positi sunt Episcc; regere Ecclesiam suam? quibus saepe per Prophetas suos gravibus veri» comminatur, si pascentes semetipsos, gregem non pascunt, et quod crass-r est occidentes, infirmum non consolidant, aegrotum non sanant, confractu-, non alligant, abiectum non reducunt, perditum non quaerunt. § 5. Quae profecto voces, ut omnes Ecclesiarum Rectores valde sol? citos habere debent, licet in partem sollicitudinis sint vocati, ita multo vehe mentius Nos urgent, qui in plenitudinem electi, non solum universo gregi, sed etiam Pastoribus praepositi sumus. Quocirca quod Apostolis omnibu' a Domino mandabatur, ut praedicarent Evangelium omni creaturae, prirc paliter Petro incumbebat, qui omnibus praestabat praerogativa Principle et cui soli iniunctum fuerat a Domino, ut pasceret oves suas. § 6. Quapropter, et uni Petro vas illud, quasi linteum, ostenditur, qus tuor initiis de caelo submitti in terram, in quo erant omnia quadruptdu, et serpentia terrae, et volatilia caeli, quodque illa vox sequuta est: Sarg; Petre, occide, et manduca, ut praefiguraretur Petri, et Successorum eius munus ex quatuor Mundi partibus homines varia impietate insipientes congregand·. quo eos quasi occidendo, hoc est, veteri via exuéndo, ct exutos manducando, idest in sua membra, qui visibile erat caput Ecclesiae convertendo, etiin membra Christi redderet, invisibilis Ecclesiae capitis; atque ita adipiscerentur participationem generationis Christi, eamque adepti, quae Christi sunt, sapè­ rent, quae Christi sunt, operarentur, ac demum per gratiam Spiritus Sancti cius in aeterna pascua transferrentur, potandi torrente inexhausto voluptatis Dt. § 7. Quantum vero his calamitosis temporibus excreverit errantium, e! dispersarum ovium numerus, qui Ecclesiam Sanctam eius Catholicam, Christ ovile, vel nunquam cognoverunt, vel cognitam Sathanae dolis deseruerun.. sine lacrymis commemorari non potest. Si enim mentis nostrae aciem con­ vertimus ad innumerabilem populorum multitudinem, iam tot seculis Aga· renorum impurissima dementia captam, insanique erroris, ac mendacii tene­ bris obcaecatam, miseratione commoventur viscera nostra, cernentes, tam multis, ac variis caelestibus donis olim celebres nationes, per ignorantiae, tt pestilentis persuasionis stuporem, humanitatem in bestiarum naturam fert mutasse, atque ad aeterna incendia Diabolo, et Angelis cius parata ali, ac propagari. Et licet inter eas’aliquae sint gentes in iustitia detentae, quae Christi nomen invocant; tamen ita antiquarum haeresum veneno sunt infectae, ut sinceram veritatem paucissimae agnoscant, ac fere omnes in multis nedum in uno peccantes, factae sint omnium reae. Ubi vero, peccatis nostris facien­ tibus, inimicus homo super bonum semen in Septentrionalibus partibus semi navit haeresum zizania, ita dira contagia grassata sunt, ut animas innume rabiles iamdiu perdiderit, ac Provincias, et Regna Christo per summam iniuriam erepta, suae tyrannidi mancipaverit. § 8. Quamobrem, etsi a fel. rec. Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris, pastorali vigilantia, ope, studio, et industria elaboratum fuerit, ne tam multae messi deessent operarii, ct negociatio haec sancta non negligeretur: nihilominus Nos, ut maiori cum vigilantia, cura, et fervore, opus Romani Pontifices 383 prosequi possimus, et in posterum successores nostri possint, nonnullorum Ven. Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium peculiari solicitudini nego­ tium committendum duximus, prout tenore praesentium committimus, et demandamus. Volentes, ut in unum congregati, adhibitis etiam aliquot Rom. Curiae Praelatis, et religiosis viris, ac Secretario, prout Nos hac prima vice eos adhiberi voluimus, et nominavimus, in commune consulant, tantaeque rei nobiscum invigilent, ac tam sancto, et Divinae Maiestati maxime grato operi, quanto melius fieri poterit, incumbant: quod ut commodius praestari possit, semel coram Nobis, ac bis saltem in domo antiquioris eorum, quo­ libet mense congregentur, omniaque, et singula negotia, ad Fidem in uni­ verso Mundo propagandam pertinentia cognoscant, et tractent, et graviora, quae in praedicta domo congregati tractaverint, ad Nos referant: alia vero per se ipsos decidant, et expediant pro eorum prudentia. Missionibus omnibus ad praedicandum, et docendum Evangelium, et Catholicam doctrinam, super­ intendant, ministros necessarios constituant, et mutent. Nos enim eis, tam praemissa, quam omnia, et singula alia desuper necessaria, et opportuna, etiamsi talia fuerint, quae specialem, specificam, et expressam requirant men­ tionem, faciendi, gerendi, tractandi, agendi, et exequendi, plenam, liberam, et amplam facultatem, auctoritatem, et potestatem, apostolica auctoritate, earundem tenore praesentium concedimus, et impertimur, § 9. Ut vero res tanti momenti, in quam magnos sumptus fieri necesse est, per temporalium cum spiritualibus felicem commutationem, nullo retar­ data impedimento, facilius, et celerius procedat, ultra ea, quae ex arca nostra privata suppeditari iam mandavimus, et piorum fidelium liberalitate collata sunt, et in posterum non defutura subsidia in Domino confidimus, cum nostrum, et huius Sanctae Sedis proprium sit negotium, certos huic operi redditus ex Camera nostra Apostolica in perpetuum attribuemus, eorumque administrationem iisdem Cardinalibus committemus, prout in aliis nostris expediendis literis plenius continebitur. § 10. Cardinales autem, quos sancto huic negotio praeficimus, sunt qui sequuntur, Antonius Ostiensis Saulius, Odoardus Sabinen. Farnesius, Octa­ vius Praenestinus, Episcopi, Bandinus, Franciscus S. Praxedis de Surdis, Maphaeus S. Honuphrii Barberinus, loannes Garsias SS. Quatuor Corona­ arum Millions, Gaspar S. Crucis in Hierusalem Borgia, Robertus S. Alexii Ibaldinus, Scipio S. Susannac, Petrus S. Salvatoris in Lauro Valerius, Itejs Fridericus S. Laurentii in pane, ct perna de Zolleren, Ludovicus S. Mariae Transpontinae Ludovisius, ct Franciscus S. Matthaei Titulorum Presbyteri Cardinales, Sacratus nuncupati. § II. Praelati vero, dilecti filii Io. Baptista Vives in utraque Signatura nostra Referendarius, et Io. Baptista Agucchius Secrctarius noster, ac Sedis Apostolicae Notarius, et Dominicus a lesu Maria Ordinis Carmelitarum Discal­ ceatorum Professor, et Vicarius Generalis. § 12. Secrctarius vero a Nobis pariter deputatus dilectus filius Franci*cus Ingolus Presbyter Ravennas LL I. D. § 13. Decernentes, etc. [Bull. Rom., toni. 5, V, p. 26-28]. 384 Romani Pontifices 201. Gregorius XV, const. Universi, 30 aug. 1622. Universi Dominici gregis curam, quamquam immeriti, caelesti dispos tione gerentes, sedulo invigilare tenemur, ut ab omnibus pravis contagib conservetur immunis, multoque maiori studio providere, ut omnis pestis ab iis avertatur, quibus alios sanandi officium est commissum, ne quod Evan gelica scripta Nos admonent, sale infatuato non sit, in quo saliatur, et ad nihilum prosit ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. § 1. Quoniam autem a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostn5 quibusdam in locis provisum fuit, ut impium, ac nefandum scelus, quod non solum inter Christifideles non esse, sed nec etiam nominari debet, procul ab iis arceatur, videlicet, ut aliquis Sacerdos ad sacras audiendas confes­ siones deputatus, sacrosancto Poenitentiae Sacramento, solicitando poenitentes ad turpia, abutatur, ac pro medicina venenum, pro pane aspidem porrigat, et ex caelesti medico infernalis veneficus, ex patre spirituali pro­ ditor exeerabilis animarum reddatur: idcirco Nos ea, quae his perniciosis­ simis diaboli insidiis arcendis certis locis salubriter constituta sunt, ut nullibi desiderentur, quantum ex alto conceditur, providen. duximus. § 2. Alias siquidem a fel. rec. Pio Papa Quarto Praedecessore nostro emanarunt literae tenoris subsequentis, videlicet: Pius Papa Quartus Vene­ rabit Fratri, Archiepiscopo Hispalen. in Regnis Hispaniarum haereticae pra­ vitatis Inquisitori generali. Cum sicut nuper, etc. Omittitur residuum, quia ipsa Const, est supra, in N. 102. §3. Igitur, ut literae praedictae perpetuis futuris temporibus, et ubique locorum inviolabiliter observentur, Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostra, ac de consilio Venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium contra haereticam pravitatem generalium Inquisitorum praeinsertas literas huiusmodi, ac omnia, et singula in eis contenta Aposto­ lica auctoritate tenore praesentium approbamus, et confirmamus, illisque omnibus, et singulis inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus, illis­ que non solum in praedictis Hispaniarum Regnis, sed in quibusvis Chri­ stiani Orbis partibus firmiter, et inviolabiliter observari praecipimus, et man­ damus. § 4. Ac praeterea ne in futurum de poena his delinquentibus impo­ nenda, et de modo contra eosdem procedendi ab aliquo dubitari possit, statuimus, decernimus, et declaramus, quod omnes, et singuli Sacerdotes tam seculares, quam quorumvis, etiam quomodolibet exemptorum, ac Sedi Apostolicae immediatae subiectorum Ordinum, Institutorum, Societatum, ct Congregationum Regulares cuiuscumque dignitatis, et praeeminentiae, aut quovis privilegio muniti existant, qui personas, quaecumque illae sint, ad inhonesta, sive inter se, sive cum aliis quomodolibet perpetranda in actu Sac> imcntalis confessionis, sive antea, vel post immediate, seu occasione,vel Romani Pontifices 365 praetextu confessionis huiusmodi etiam ipsa confessione non sequuta, sive extra occasionem confessionis in Confessionario, aut in loco quocumque, ubi confessiones Sacramentales audiuntur, seu ad confessionem audiendam electo, simulantes ibidem confessiones audire, sollicitare, vel provocare tentaverint, aut cum eis illicitos, et inhonestos sermones, sive tractatus habuerint, in officio Sanctae Inquisitionis severissime, ut infra, puniantur. Et praeterea omnes hae­ reticae pravitatis Inquisitores, et locorum Ordinarios omnium Regnorum, Provinciarum, Civitatum, Dominiorum, et locorum universi Orbis Christiani in suis quemque Dioecesibus, et Territoriis per has nostras literas, etiam priva­ tive quoad omnes alios specialiter, ac perpetuo ludices delegamus, ut super his contra praedictos, simul, vel separatim in omnibus, prout in causis fidei, iuxta Sacrorum Canonum formam, necnon officii Inquisitionis huiusmodi Con­ stitutiones, privilegia, consuetudines, et decreta diligenter inquirant, et pro­ cedant; et quos in aliquo ex huiusmodi nefariis excessibus culpabiles repererint, in eos pro criminum qualitate, et circumstantiis, suspen. ab exeeutione ordinis, privationis beneficiorum, dignitatum, et officiorum quorum­ cumque, ac perpetuae inhabilitatis ad illa, necnon vocis activae, et passivae, si regulares fuerint, exilii, damnationis ad triremes, et carceres etiam in per­ petuum absque ulla spe gratiae, poenas decernant, eos quoque si pro delicti enormitate graviores poenas meruerint, debita praecedente degradatione, Curiae seculari puniendos tradant. § 5. Dantes etiam facultatem Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Car­ dinalibus generalibus Inquisitoribus, ne delictum tam enorme, et Ecclesiae Dei tam perniciosum remaneat, ob probationum defectum, impunitum, cum difficilis sit probationis, testibus etiam singularibus concurrentibus, prae­ sumptionibus, indiciis, et aliis adminiculis, delictum probatum esse arbitrio suo judicandi, et Curiae seculari, ut praefertur, reum tradendum esse, pro­ nuntiandi. § 6. Non obstan. omnibus, quae dictus Praedecessor in suis literis prae­ dictis voluit non obstare, caeterisque contrariis quibuscumque. § 7. Mandantes omnibus Confessariis, ut suos poenitentes, quos nove­ rint fuisse ab aliis, ut supra sollicitatos, moneant de obligatione denun­ tiandi sollicitantes, seu ut praefertur, tractantes, Inquisitoribus, seu locorum Ordinariis praedictis: quod si hoc officium praetermiserint, vel poenitentes docuerint non teneri ad denunciandum Confessarios sollicitantes, seu trac­ tantes, ut supra, iidem locorum Ordinarii, et Inquisitores illos pro modo culpae punire non negligent § 8. Volumus autem, etc. [Bull. Rom., tom. 5, V, p. 54, 55J. Romani Pontifices 202. Gregorius XV, const. Omnipotentis Dei, 20 mart. 1623. Omnipotentis Dei Salvatoris nostri, qui, ut hominem a laqueis Diabc' liberaret, Crucem subire dignatus est, vices, quamquam immeriti, gerentes in terris, in id summo studio, iuxta creditum Nobis desuper apostolicae servitutis officium, incumbimus, ut gregem Dominicum, inaestimabili pretio redemptum, adversus Sathanae fraudes defendamus, eiusdem officii partes desuper interponendo, prout conspicimus in Domino salubriter expedire. § 1. Sane nonnulli suae conditionis obliti, et solemnis sponsionis ab iis factae, cum in Christi gregem, per sacrum regenerationis lavacrum adseiti fuerunt, Sathanae, cui rcnunciarunt, artibus, maleficiis, superstitionibus, ac nefariis inventis operam dare non verentur, quinimo magistrum imitantes, qui capitali odio, quo humanum genus prosequitur, hominibus insidiari numquam cessat, proximum variis modis laedere, animas vero suas perdere non timent. § 2. Quapropter, ut tam exitiosa scelera a Christifidelibus arceantur, gravioribus poenis vindicanda duximus. Motu itaque proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis pleni tudine, tenore praesentium decernimus, praecipimus, et mandamus, ut constito, quod aliquis pactum cum Diabolo fecerit, et a fide apostatando, male­ ficiis, sive sortilegiis unam, seu plures personas ita laeserit, ut ex maleficio, vel sortilegio mors sequuta sit, etiam pro primo lapsu, Curiae seculari tra­ datur, debitis poenis puniendus; qui vero similiter apostatando, pactum cum Diabolo, ut praefertur, fecerit, et maleficium, seu sortilegium commiserit, ex quo licet mors sequuta non sit, infirmitas tamen, divortia, impotentia gene­ randi, sive animalibus, frugibus, vel aliis fructibus damnum notabile prove­ nerit, muro claudi, sive perpetuis carceribus, in Sancto Inquisitionis officio, ubi illud existit, fabricandis, mancipari debeat. § 3. Qui vero similium delinquentium notitiam habuerint, eos Episcopo, sive Inquisitori denunciare teneantur. § 4. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 5, V, p. 97, 98]. 203. Urbanus VIII, const. Sacrosancti, 30 sept. 1623. Sacrosancti Apostolatus ministerii cura, et quam altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei humilitatem nostram, nullo licet meritorum sui' fragio, gerere voluit, iugiter Nos admonet, ut in iis praecipuam Apostolicae servitutis solicitudinem adhibeamus, per quae temporalis S. R. E. ditionis Romani Pontifices 3S7 conservationi consulitur: atque ideo Nos, quae a Romanis Pontificibus Prae­ decessoribus nostris provide sancita fuerunt, ea non solum ipsi inviolate hinc ob causam curabimus custodire, sed etiam aliis perpetuo observari debere, statuemus. § 1. Dudum siquidem a felicis recordationis Pio,Papa V Praedecessore nostro literae tenoris sequentis emanarunt: Pius Episcopus, Servus servo­ rum Dei. z\d perpetuam rei memoriam. Admonet nos suscepti cura regimi­ nis, etc. Omittitur tenor huius Constit., q::ia est supra, in N. 120. § 2. Quae quidem Constitutio veluti optima, et ad conservandam S. R. E. jurisdictionem, ct dignitatem plane salutaris approbata, confirmata, et inno­ vata fuit ab iis, qui eidem Pio V successerunt, recolendae memoriae Prae­ decessoribus nostris Gregorio XIII, Sixto V, Gregorio XIV, Innocentio IX,’ qui etiam de fratrum suorum tunc S. R. E. Cardinalium consilio, et assensu declaravit, eadem Constitutione prohibitum fuisse, et prohiberi omnem, et quamcumque infeudationem, ac alienationem Civitatum, Terrarum, Oppido­ rum, et Locorum Sedi Apostolicae tam mediate, quam immediate subiectorum, non solum ne fiat, neve attentetur post eorum devolutionem, sed etiam antequam Civitates, Terrae, Oppida, et Loca praedicta devolvantur, ac omnem, et quamcumque in perpetuum, vel ad tempus prorogationem, ac extensio­ nem infeudationum, investiturarum, et concessionum de dictis Civitatibus, Terris, Oppidis, et Locis finitarum quarumque incorporationem, quoad effe­ ctum impediendae infeudationis, alienationis, prorogationis, et extensionis huiusmodi, non a die eorum devolutionis, sed a die ipsius Constitutionis, etiam antequam illa devolvantur, ipso iure cum omnibus clausulis, et decretis in praedicta Constitutione contentis, Camerae, et Sedi Apostolicae factam censeri: adiecto etiam decreto, et declaratione, ut promissio, et juramentum praestitum, ct praestandum de servanda ea Pii Praedecessoris praedicti Con­ stitutione per ipsum Innocentium, et successores suos Rom. Pont., ac prae­ dictos S. R. E. Cardinales intelligatur de ipsa Pii V Praedecessoris Consti­ tutione per eum, ut supra declarata, et secundum huiusmodi declarationem, eamdem Constitutionem ad unguem, et inviolabiliter observari oportere, et debere, sicuti etiam se servaturum esse promisit, ac sancte, et solemni more iuravit, prout in eiusdem Innocentii Praedecessoris sub dat. pridie Nonas Novemb. Pont, sui anno I expeditis literis latius continetur. Subinde vero i Clemente VIII,2 et novissime a Paulo V 3 Romanis Pontificibus, et Praede­ cessoribus nostris, iuxta eamdem Innocentii IX declarationem confirmata, approbata, et innovata fuit. § 3. Quare Nos, cum primum ad Apostolicae dignitatis gradum, divina providentia, vocati sumus, id ipsum ad exequendum nostri pastoralis officii debitum praecipue pertinere existimantes, praeinsertas Pii Praedecessoris ' Cf. N. 142, 158, 168, 174. ’ Cf. N. 175. ’ Cf. N. 193. 3S8 Romani Pontifices literas, ac omnia in eis contenta etiam iuxta declarationem praedictam pt· ipsum Innocentium Praedecessorem factam, ac desuper confectarum liters rum continentiam, et tenorem, quem pariter praesentibus haberi volume, pro expresso, ac ad verbum inserto, auctoritate Apostolica tenore pratx-tium comprobamus, confirmamus, innovamus, easque firmiter, et inviolate, ac iuxta declarationem praedictam, Nos similiter servaturos esse promittimuj, et iuramus, atque per eos, ad quos spectat, pariter perpetuo observari prae­ cipimus, et mandamus. § 4. Nulli ergo omnino hominum, etc. (Bull. Rom., tom. 5, V, p. 147, 148]. 204. Urbanus VIII, const. Romanus Pontifex, 28 aug. 1624. Romanus Pontifex, cui Salvator, et Dominus noster, qui Charitas est, et Deus pacis, universalis Ecclesiae credidit Principatum, ea interdum, quae certis etiam rationabilibus de causis, a Sede Apostolica concessa sunt, ipsa subinde rerum experientia suadente, et maioribus ex causis, quibus praeser­ tim personarum sub suavi Religionis iugo Altissimo famulantium paci, et quieti consulitur, litibusque, ac controversiis inter eos obviam itur, revocat, et immutat, in hisque pastoralis solicitudinis, et providentiae suae studium interponit, prout rerum, et temporum qualitatibus debite pensatis, conspicit in Domino salubriter expedire. § 1. Cum itaque, sicut Nobis innotuit, complures licentiae, sive facul­ tates a nonnullis Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris per diversos Ordinum etiam Mendicantium, Congregationum, Societatum, et aliorum Institutorum Superiores, seu alios eorum nomine, ubique locorum Mona­ steria, Domos, Collegia, Conventus, et alia loca regularia quovis nomine nuncupata, servata dumtaxat Sacrorum Canonum, et Concilii Tridentini decretorum forma, de sola Ordinarii licentia, seu etiam forsan non servaü forma, et absque licentia huiusmodi, et contra decreta a Sede Apostolia super praemissis edita fundandi, erigendi, et instituendi importunis precibus, seu etiam Motu proprio, vel alias obtentae, et extortae fuerint: idcirco Nos, omnes, et quascumque licentias, ac facultates huiusmodi, literasque desuper tam sub plumbo, quam in huiusmodi forma Brevis desuper expeditas, earum· que ten. etiam veriores, et Dat. praesentibus, ac si specifice, et sigillalim exprimerentur, et insererentur, pro plene, et sufficienter expressis, et ad ver­ bum insertis habentes, iustis de causis animum nostrum moventibus, Motu proprio, non ad alicuius Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine omnes, et quascumque licentias, et facultates huiusmodi, literas­ que desuper tam sub plumbo, quam in eadem forma Brevis expeditas, omniique, et singula in eis quomodolibet contenta, et expressa, etiam quoad erectiones, fundationes, et institutiones Monasteriorum, Collegiorum, Domo· Romani Pontifices 3S9 rum, Conventuum, et aliorum regularium locorum huiusmodi, quae suum nondum sortitae sunt effectum, tenore praesentium perpetuo revocamus, cassamus, abrogamus, et annullamus, viribusque, et effectu prorsus eva­ cuamus. § 2. Praeterea Ordinum etiam Mendicantium, Congregationum, Socie­ tatum, et aliorum Institutorum regularium Superioribus, quocumque nomine nuncupatis, caeterisque personis, ad quos spectat, in virtute sanctae obedientiae, ac sub poena privationis vocis activae, et passivae, necnon officio­ rum quorumcumque, ac inhabilitatis ad illa, seu alia in futurum obtinen. ac diam excommunicationis ipso facto incurrendis poenis interdicimus, et prohi­ bemus, ne licentiarum, seu facultatum per Nos, ut praefertur, revocatarum, et annullatarum, sive alio quovis praetextu, vel causa, etiam quantumvis pri­ vilégiais, nova Monasteria, Collegia, Domos, Conventus, et alia loca regu­ laria huiusmodi, nisi de expressa Ordinariorum licentia, ac servata in omni­ bus, et per omnia sacrorum Canonum, et Cone. Trid.1 necnon Constitutionis fel.rec.Clem. VIII quae incipit: Quoniam ad institutam, sub datum Romae, apud S. Marcum sub Annulo Piscatoris die 23 Iulii 16032 ac Decretorum demandato eiusdem Clementis, ac sa. me. Gregorii XV3 Rom. Pont. Praede­ cessorum desuper editorum forma recipere, erigere, fundare, seu alias quo­ modolibet instituere, seu incepta finire, et absolvere audeant, seu praesu­ mant. § 3. Decernentes, praesentes Literas etiam ex eo, quod causae, propter quas illae emanarint, expressae, verificatae, et iustificatae, aut quicumque in praemissis intéressé habentes, seu habere praetendentes, ad hoc vocati, citati, et auditi non fuerint, neque illis consenserint, vel alias ex quocumque capite, praetextu, colore, ingenio, vel causa de subreptionis, vel obreptionis, seu nullitatis vitio, aut intentionis nostrae, vel alio quovis defectu notari, et impugnari, redargui, infringi, retractari, in ius, vel controversiam vocari, ad terminos iuris reduci, aut contra eas quodvis gratiae, vel iustitiae remedium impetrari, seu concedi nullatenus posse, sed eas, ac omnia, et singula in eis contenta semper, et perpetuo valida, et firma, et efficacia esse, et fore, suos­ que plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac omnibus, et singulis, ad quos spectat, et pro tempore quomodolibet spectabit, inviolabiliter obser­ vari, sicque, et non aliter, per quoscumque ludices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ac S. R. E. Cardinales, etiam de latere Legatos, et Nuntios, quavis auctoritate fungen., sublata eis, et torum cuilibet quavis aliter indicandi, et interpretandi facultate, et auctori­ tate, iudicari, et definiri debere, ac irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. § 4. Quocirca Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Archiepiscopis, Episc. et aliis locorum Ordinariis per praesentes committimus, et mandamus, quatenus ipsi, vel duo, aut unus eorum per se, vel alium, seu alios, praesentes * Scss. XXV, de regularibus, c. 3. ’ Cf. N. 190. ‘Const. Cum alias, 17 aug. 1622. - Bull. Rom., tom. 5, V, p. 47, 48. 390 Romani Pontifices Literas, et in eis contenta quaecumquc solemniter publicantes, faciant ilb et illa ab omnibus, et singulis, ad quos spectat, et pro tempore spectabi·. inviolabiliter observari; contradictores quoslibet, et rebelles per censurait· poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris, ct facti remedia, appellatior postposita, compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio bn chii secularis. § 5. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 5, V, p. 247, 248J. 205. Urbanus VIII, const. Secretis, ii dec. 1624. Secretis aeternae providentiae consiliis, nullo nostrorum suffragio nitri torum, Speculatores Domus Israel in sublimi Apostolatus culmine consti­ tuti, eo potissimum Pontificiae sedulitatis officia convertenda esse arbito mur, ut qui in sortem Domini vocantur, Christique Militiae dant nome spiritualem Ecclesiae tranquillitatem non perturbent, sed pacem confirmer·, vires augeant, ac tam strenue se gerant, ut ipsam terribilem, quasi castro rum aciem ordinatam, inferae potestates, ac Principes tenebrarum quotid^ magis perhorrescant. § 1. Haec autem quanto impensius fieri optamus, tanto maiori indigna­ tione irreligiosam quorumdam impudentiam detestamur, ac sacrilegam tem-.· ritatem execramur, qui Sacros Canones, Summorumque Pontificum decreti non verentes, Clericales Ordines illegitime suscipiunt, ac dum in Ecclesia­ sticorum Ministrorum coetum per nefas irrepunt, Dei cultui, animaram saluti, omnibusque ad optimum Christianae Reipublicae regimen pertinentibus, plu­ rimum obessc noscuntur. § 2. Alias siquidem fel. rec. Clemens Papa IV Praedecessor noster vokr> periculis animarum eorum obviare, qui vinculo excommunicationis adstricv, aut apostatae, seu irregulares, vel alias Ordinum sacrorum susceptione indi gni, suam patriam, in qua de his haberetur notitia, fugientes, se in remotis partibus faciebant ad huiusmodi Ordines promoveri, statuit, ut nullus Epi­ scoporum Italiae de caetero aliquem ultramontanum Clericum ordinare prae­ sumeret, nisi ab eodem Clemente Praedecessore, vel ab Episcopo, de cuius Dioecesi traxerat originem, ordinandus, vel in cuius Dioecesi bénéficiâtes existebat, per eius patentes Literas causam rationabilem continentes, quare ipsum nolebat, aut nequibat ordinare, specialem licentiam haberet, eos vero, quos contra praemissa contigisset ordinari, manere voluit absque spe dispen­ sationis super hoc a Sede Apostolica obtinendae suspensos, ac ordinantes condigna poenitentia puniri. 1 § 3. Cum autem, non sine gravi animi nostri molestia. Nobis inno­ tuerit, quamplures Ultramontanos suae salutis immemores, Deique timore ' C. I, de temooribus ordinationum et qualitate ordinandorum, I, 9, in VI’ Romani Pontifices 391 postposito, ad Ordines praedictos cum falsis dimissorialibus Literis, seu etiam titulo patrimonii ficto, vel fiduciario, seu etiam falso, cum maximo bonorum omnium scandalo, se promoveri fecisse, Nos innumeris, quae ex minus canonica Clericorum ordinatione huiusmodi proveniunt, malis, quan­ tum Nobis ex alto conceditur, providere volentes, praedictam Clementis Praedecessoris Constitutionem, cum omnibus, et singulis in ea contentis approbantes, et innovantes, Motu proprio, ct ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Archiepiscopis, et Episcopis in Italia existentibus, tenore praesentium prohibemus, ne quovis praetextu, et ex quacumque causa Hispa­ nos, Lusitanos, Gallos, vel Germanos, aliosque quoscumque Ultramontanos, et ex quibusvis locis extra Italiam oriundos, non solum ad sacros, sed neque etiam ad minores Ordines, vel Clericalem characterem promovere audeant, seu praesumant, nisi dimissoriales suorum Ordinariorum literas a nostris, et huius Sanctae Sedis Nuntiis, seu Collectoribus in illis partibus commoran­ tibus recognitas, et probatas, et subscriptas habeant; eorumdemve Nuntio­ rum, seu Collectorum subscriptiones a dilecto filio nostro in Alma Urbe Vicario in spiritualibus generali similiter examinatae, recognitae, et appro­ batae fuerint, alias promoventes ad annum ab exercitio Pontificalium, pro­ moti vero perpetuae suspensionis poenam, absque spe dispensationis a Sede Apostolica obtinendae, incurrant eo ipso. Insuper promotos huiusmodi, ac etiam eos, qui cum falsis, vel fictis, aut fiduciariis patrimonii titulis scienter se ad Ordines huiusmodi promoveri fecerint, non solum praedictis, verum etiam maioribus arbitrio nostro, et pro tempore existentis Romani Pontificis infligendis poenis. § 4. Italos vero, si quos imposterum Clericali charactere insigniri, vel ad minores Ordines promoveri ab alieno Episcopo cum falsis dimissoriis contigerit, etiamsi qualitatibus per Concil. Trident. Decretum c. 16, sess. 23, requisitis praediti sint, nihilominus sequuta tamen prius desuper ludicis Ecclesiastici declaratione, fori privilegio minime gaudere, sed seculari juris­ dictioni, ut antea plene, in omnibus subiacere, et subiectos esse respective volumus. § 5. Sicque, et non aliter per quoscumque Indices ordinarios, et dele­ gatos etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi, ct interpretandi facultate, et auctoritate, iudicari, et definiri debere, ac irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. In contrarium facien. non obstantibus quibuscumque. § 6. Per praesentes autem Constitutioni rec. mem. Pii Papae 11 Praede­ cessoris nostri contra male promotos editae1 nullatenus derogare intendimus, sed illam cum omnibus, et singulis in ea contentis, in suo robore, et effi­ cacia permanere, perinde ac si praesentes non émanassent, decernimus. (Bull. Rom., torn. 5, V, p. 289, 290]. 1 Cf. N. 57. 392 Romani Pontifices 206. Urbanus VIII, motu propr. Licet nullus, io sept. 1626. ,» Licet nullus Episcoporum, postquam regimini Ecclesiae, cui praeerat, cesserit, in Beneficiorum Ecclesiasticorum dispositione ratione eiusdem Ecde· siae sibi antea competenti ingerere se valeat; attamen nonnulli ex Venera­ bilibus Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus sub prae­ textu indultorum Apostolicorum eis pro tempore concessorum Beneficii nedum unius, sed etiam plurium Ecclesiarum, quarum regimini cesserunt, vel a quarum vinculo ad alias translati absoluti reperiuntur, contemplatione, alias ad se spectantia, conferre perseverant. Quare motu simili etc. § 1. Declaramus, de caetero non licere cuivis personae, etiamsi Cardinalatus honore praefulgeat, praetextu cuiusvis indulti Apostolici concessi, seu concedendi facultatem huiusmodi, etiam expresse continentis conferre, vel quovis modo disponere de quibusvis Beneficiis Ecclesiasticis, quonim collatio, praesentatio, nominatio, vel quaevis alia dispositio separatim, vel coniunctim cum aliis ad eum spectabat, ratione cuiuscumque Ecclesiae Cathedralis, etiam Metropolitanae, Primatialis, vel Patriarchalis, cuius regi­ mini cesserit, si quidem ad aliam Episcopalem, Archiepiscopalem, Primatialem, vel Patriarchalem Ecclesiam translatus, vel postmodum assumptus fuerit, sed induito tantum ratione Ecclesiae, cui actu praesit, vel cuius regimini ultimo loco cesserit, sibi concesso uti posse, et debere, ac irritum elc. § 2. Ostien., et Veliternen. invicem perpetuo unitis, et Portuen., ac Sabinen., necnon Tusculan., et Praenestin., ac Albanen. Ecclesiis dumtaxat exceptis, quoad quas Cardinalibus illarum pro tempore Praesulibus facul­ tate disponendi de Beneficiis huiusmodi etiam una cum induito sibi ratione aliarum Ecclesiarum, quibus actu praesunt, vel antea novissime praefuerint, ut praefertur, frui licere decernimus. § 3. Statuentes, praesentium, etiam absque eo, quod registrentur, aut illis data apponatur, solam Signaturam nostram sufficere, et ubique in iudicio, et extra regula contraria non obstante, fidem facere. § 4. Ac insuper illas in Cancellaria Apostolica describi debere. § 5. Et deinceps omnes, et singulos Cardinales, etiam absentes, praesentes, et futuros, et alios quoscumque, quorum interest, vel interesse pote­ rit, quomodolibet in futurum afficere, et ligare, nullumque eorum igno­ rantiam praetendere posse, non secus ac si eis personaliter intimatae forent. § 6. Statuto, et ordinatione, decreto, et declaratione, per Nos in crasti­ num assumptionis nostrae ad summi Apostolatus apicem editis, quod Cardd. in Constitutionibus, et Regulis per Nos post priorum nostrarum Constitu­ tionum, et Regularum editionem, et publicationem impostcrum faciendis non includantur, nisi illae eorumdem Cardinalium favorem concernant, vel ipsae edendae Constitutiones de illorum, seu maioris partis eorum consilio editae Romani Pontifices 393 fuerint, necnon praedictis, et quibuscumquc aliis Regulis, Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, caetcrisque contrariis quibuscumque nequa­ quam obstantibus. (Bull. Rom., tom. 6, 1, p. 13, 14]. 207. Urbanus VIII, const. Apostolatus officium, 23 mart. 1628. Apostolatus officium, cui meritis licet imparibus, disponente Deo, prae­ sidemus, a Nobis postulat, ut quantum Nobis ex alto conceditur, delin­ quendi fiduciam compescamus in iis praesertim, quorum eo sacrilega pro­ cessit audacia, ut se beneficio minoris aetatis, spretis Apostolicis Constitutioni bus, confoveant in delictis, quorum statutis poenis se idcirco iactant minime subiacere. § 1. Alias siquidem a felicis recordationis Clemente Papa Vili Praedere nostro emanarunt Literae tenoris subsequentis, videlicet: Clemens Papa VIII. Ad perpetuam rei memoriam. Etsi alias felicis recordationis Pau­ lus Papa IV, etc. Omittitur residuum, quia ista Constitutio est supra, in N. 188, § 2. Cum, sicut accepimus, nonnulli privilegio minoris aetatis nimis temere confisi, et legum indulgentia freti poenas a dicti Clementis Praede­ cessoris Constitutione in huiusmodi delinquentes statutas parvipendere prae­ sumant. § 3. Nos détestantes, et quantum in Nobis est, cohibere volentes impiam, et nefariam horum temeritatem, qui atrocissimo hoc scelere Catholicam veri­ tatem, quae solos Presbyteros dictorum Sacramentorum ministros esse docuit, facto impugnant, negotio huiusmodi in Congregatione Venerabilium Fra­ trum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium generalium Ipquisitorurn coram Nobis habita, mature discusso, inhaerentes Constitutioni praedictae, aliisque decretis per felicis recordationis Paulum Quartum, et Sixtum Quintum Romanos Pontifices Praedecessores nostros contra similia perpetrantes editis, eaque etiam ad effectum praedictum matura deliberabone, deque Apostolicae potestatis plenitudine ampliantes, et extendentes, hic nostra perpetuo valitura Constitutione statuimus, et decernimus, ut de adero perpetuis futuris temporibus, qui imposterum ad sacrum Presbyte­ ratus Ordinem non promotus Missam celebrare, aut Sacramentalem Confessionem audire praesumpserit, aetate minori annis vigintiquinque non excuse­ tur, quominus eidem Clementis Constitutioni sublidatur, dummodo vigesimum suae aetatis annum compleverit. § 4. Ipscque non promotus sic delinquens, nulla ha‘, consideratione praehtae minoris aetatis, sive Laicus, sive Clericus sccularis, aut cuiusvis Ordinis, Congregationis, Societatis, etiam de necessitate exprimendae regu­ laris, aut cuiusvis alterius Instituti, etiam quantumvis exempti, et privilégiât!, ♦ f 394 Rflmatù Pontifices Nobisque, et Apostolicae Sedi immediate subiecti, necnon Militiarum qmrumcumque, etiam Sancti loannis Hierosolymitani fuerit, tradatur Cun« seculari poenis debitis plectendus. [Bull. Rom., tom. 6, I, p. 113, 114]. 208. Urbanus VIII, const. Cum sicut, 12 sept. 1628. I i Cum sicut accepimus, aliquibus Religiosis, quorumdam Ordinum, seu Congregationum a Sede Apostolica indultum fuerit, ut sacramentales per­ sonarum secularium confessiones audire valeant, etiamsi ab Episcopis Dioecesanis ad id examinati, et approbati non fuerint: nec desint, qui temue asseverent, hoc ipsum privilegium caeteris quoque aliorum Ordinum Regu laribus competere, ex amplissimis privilegiorum communicationibus, qiu ab eadem Sede Apostolica obtinuerunt, indeque fiat, ut saluberrima Sacri Concilii Tridentini dispositio hac de re edita, * funditus convellatur. § l.Nos huic malo opportune provisionis nostrae Ministerio obviam irt volentes, de Ven. Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negotiis Regularium praepositorum consilio, omnia, et singula indulta huius­ modi, audiendi secularium confessiones absque Ordinarii examine, et appn> batione, quibusvis Collegiis, Capitulis, Religionibus, Societatibus, etiam So­ cietati lesu, Congregationibus, et Ordinibus tam Mendicantium, quam non Mendicantium, necnon Monachorum quorumcumque, etiam Sancti Benedicti, et Cistercien., ac etiam quibusvis Militiis, etiam Hospitalis S. loannis Hieroso­ lymitani, et quibuscumque Ecclesiis, etiam Patriarchalibus, et Metropolitanis, Monasteriis, caeterisque locis piis, sive eorum, et earum respective Abbatibus, Praepositis, Decanis, Magistris, Ministris, Praelatis, Prioribus, Rectoribus,etiam Generalibus, vel Provincialibus, Cappellanis, Confessariis, aut aliis quocumque nomine nuncupatis Superioribus, et personis quibuscumque, etiam quomodo libet exemptis, ac Sedi Apostolicae immediate subiectis, cuiuscumque digni­ tatis, praeeminendae, et conditionis existentibus, et quovis privilegio munitis, et tam ad supplicationem partium, quam Motu proprio, et ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine hactenus quandocumque, et quali­ tercumque ex quavis, etiam de necessitate exprimenda causa, et alias quomodolibet concessa, apostolica auctoritate, tenore praesentium revocamus, cas­ samus, tollimus, abrogamus, annullamus, viribusque, et effectu evacuamus, ac revocata, cassa, sublata, abrogata, et annuliata, viribusque, et effectu vacui esse, et fore, nec Religionibus, Societatibus, etiam Societati lesu, Congrega­ tionibus, et Ordinibus, ac Militiis praedictis, eorumque Superioribus, et per­ sonis quibuscumque imposterum ullo modo suffragari, minusque illos, el illas, etiamsi de iis specialis, specifica, et expressa, ac de verbo ad verbum mentio haben. foret, induitis huiusmodi uti posse. ' Sess. XXIII, de ref., c. 15. Romani Pontifices 395 § 2. Praesentes vero Literas, et in eis contenta quaecumque ex eo, quod quicumque in praemissis interesse haben., seu habere praetendentes, ad hoc vocati, et auditi non fuerint, de subreptionis, vel obreptionis vitio, aut inten­ tionis nostrae, vel alio quocumque defectu notari, impugnari, redargui, in ius, vel controversiam revocari, ad terminos iuris reduci, aut adversus illas quodeumque iuris, gratiae, vel facti remedium impetrari nullatenus posse, >ed illas semper validas, et efficaces existcre, et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere. [Bull. Rom., toni. 6, 1, p. 142, 143]. 209. Urbanus VIII, const. Decet Romanum Pontificem, 2 ian. 1631. Decet Romanum Pontificem in his vigilantiae, et auctoritatis suae partes libenter interponere, ut constitutiones et decreta ab eo, praesertim in Consi­ storio suo secreto edita, semotis quibuslibet dubiis, suum plenarium sortiantur effectum. § 1. Cum itaque alias fel. rec. Innocentius Papa Nonus Praedecessor noster decreta piae mem. Sixti Papae V etiam Praedecessoris nostri super vacatione locorum, montium, et Romanae Curiae officiorum per assumptio­ nem illa obtinentium ad Cathédrales, vel superiores Ecclesias facta revoca­ verit: Nosque insuper in Consistorio nostro secreto sub die 13 Novembris anni proximi praeteriti eandem revocationem confirmaverimus, declaraveri­ mus, et ampliaverimus; prout plenius continetur in decreto nostro desuper emanato tenoris subsequentis, videlicet. In provisionibus Ecclesiarum Cathe­ dralium, Metropolitanarum, Patriarchalium, necnon in Monasteriorum Com­ mendis consuevimus dispensare cum praeficiendis praedictis Ecclesiis, ac eis, quibus Monasteria commendantur, ut possint compatibilia retinere, sed quo­ niam contingit dubitari a quibusdam, an officia Romanae Curiae, et Loca montium sub nomine compatibilium comprehendantur, Nos ut ambigendi ansam tollamus, decrevimus desuper providere per nostram specificam, et peculiarem declarationem. Haec praefati huiusmodi decretum protulimus. § 2. Cum alias fel. record. Sixtus Papa Quintus Praedecessor noster in uno sub die 23 Septembris omnia et singula Loca montium, ac Romanae Curiae officia per assumptionem illa obtinentium ad Cathédrales, vel supe­ riores Ecclesias vacare, et alio sub die 21 octobris 1585 celebrato Consistorio illud intelligi debere de officiis, et Locis montium vacabilibus per obitum respective decrevit, et declaraverit. Nos piae mem. Innocentii PP. Noni etiam Praedecessoris nostri, qui decretum huiusmodi revocavit, vestigiis inhaerentes, - revocationem huiusmodi confirmantes, declarantes et ampliantes, Loca montium vacabilia, et officia huiusmodi per promotionem ad Ecclesias Cathé­ drales etiam Metropolitan, aut Patriarchales, seu etiam Commendas Mona­ steriorum nullatenus, sed per solam promotionem ad Cardinalatum facien. 396 Romani Pontifices etiamsi alias officia per Cardinales otbineri, vel retineri possent, de caelet vacare decernimus, et declaramus. Non obstantibus erectione officiorur Locorum montium huiusmodi, Induitis Apostolicis, ct aliis quibuscumque, illorum tenores, etc., latissime extenden., etc. Ita ut in expeditione literaniApostolicarum super promotione ad Ecclesias praedictas, seu Commenta Monasteriorum ex officio possit dari retentio officiorum, et Locorum montiun praedictorum perinde ac si specialiter in singulis provisionibus, et Commend:: huiusmodi a Nobis faciendis eadem retentio concessa esset, et ut magis, x facilius innotescat, volumus, et mandamus, ut nostra decreti huiusmodi con­ firmatio, declaratio, et ampliatio in Cancellaria nostra Apostolica publicetur, et in illius quinterno describatur. Placet publicetur, et describatur. M. § 3. Quod quidem decretum fuit deinde in Cancellaria Apostolica sub die 30 Decembris eiusdem anni publicatum. Nos clausulam latissime extenden. in eodem Decreto appositam declarare, et firmiori praemissorum observationi quantum Nobis ex alto conceditur, consulere, ac uberius mentem nostram explicare volentes; Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine hac nostra perpetuo valitura Constitutione, praeinsertum Decretum nostrum, omniaque, et singula in « contenta tenore praesentium perpetuo approbamus, et confirmamus, illisque perpetuae, et inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus. § 4. Decernentes, etc. . [Bull. Rom., Lugduni (1673) Arnaud-Borde, torn. IV, p. 214J. 210. Urbanus VIII, const. Inscrutabilis, 31 mart.’ (i apr.) 1631. 9 * Inscrutabilis ludiciorum Dei altitudo non patitur, ut humanus intellectus tenebroso corporis carcere constrictus, super astra se extollens, arcana in sinu divino recondita, et ipsis beatissimis Spiritibus ignota, nefaria curiosi­ tate, non solum explorare, sed etiam tamquam explorata in Dei contemptum, Reipublicae perturbationem, et Principum periculum arroganti, et pernicioso exemplo venditare praesumat. § 1. Hinc est, ut quamvis civilibus, canonicisque sanctionibus, ac novis­ sime fel. rec. Sixti Papae V Praedecessoris nostri Constitutione desuper edita2 Astrologorum, Mathematicorum, Vaticinatorum, et aliorum, qui even­ tura divinare, seu praedicere audent, quosque, uti homicidas, et maleficos antiquitas aestimavit, illorum potissimum, qui de summa Reipublicae, vel Principis salute iudicia ferre praesumerent, ars, professio, sive exercitium gra­ vibus poenis inhibita esse noscantur: Attamen, sicut accepimus, nonnulli ini­ quitatis filii propriae pusillitatis obliti, ac lenitate forsan, vel conniventia 1 Secundum Bull. Rom., Lugduni (1673) Arnaud-Brode, torn. IV, p. 173. 2 Cf. N. 157. Romani Pontifices 397 audentiores facti, vanamquc fatidicorum aestimationem aucupantes, in deplo­ randam animarum suarum perditionem, graveque Christifidelium scandalum, etiam de Reipublicae, et Principum incolumitate, illis sollicitudinem, homi­ nibus vero inquietis rerum novandarum occasionem ea ratione inferre sata­ gentes, prognostica, et praedictiones verbo, vel etiam scripto edere non eru­ bescunt. § 2. Nos itaque perniciosis huiusmodi ausibus quantum Nobis ex alto conceditur, obviam ire, ac quos Dei respectus in officio non continet, poe­ narum gravitate, et severioris disciplinae fraeno coercere volentes, Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque aposto­ licae potestatis plenitudine Constitutionem per praefatum Sixtum Praedeces­ sorem desuper, ut praefertur, editam, apostolica auctoritate, tenore praesen­ tium perpetuo approbamus, confirmamus, et innovamus. § 3. Et insuper omnibus, et quibuscumque Laicis cuiuscumque sexus, conditionis, status, gradus, qualitatis, et dignitatis, etiam Marchionalis, vel Ducalis existentibus, qui de statu Reipublicae Christianae, vel Sedis Apo­ stolicae, sive de vita, aut morte Romani Pontificis pro tempore existentis, eiusque, usque ad tertium gradum inclusive consanguineorum Mathema­ ticos, Ariolos, Aruspices, Vaticinatoresve nuncupatos, vel alias Astrologiam judiciariam exercentes, seu alias quomodolibet profitentes de caetero con­ suluerint, sive desuper eorum iudicia, prognostica, praedictiones, seu prae­ cognitiones etiam sibi oblatas receperint, illisve quomodolibet usi fuerint, illas penes se scienter retinuerint, aut alicui ostenderint, necnon iisdem Mathe­ maticis, Ariolis, Aruspicibus, Vaticinatoribus, sive aliis Astrologiam iudiciariam, seu quamlibet artem divinatoriam quomodolibet profiten., qui iudicia, prognostica, seu praecognitiones, et praedictiones super praemissis, etiamsi id non certo se affirmare protestentur, fecerint, sive a se, vel ab aliis iam facta, seu facias imposterum penes se similiter retinuerint, vel alicui dederint, seu ostenderint, aut de eis quovis modo, etiam improbando scripto, vel verbis tractaverint, nedum excommunicationis maioris latae sententiae, sed etiam uti laesae Maicstatis reis, ultimi supplicii, ac confiscationis omnium bonorum suorum, etiam Romanae Curiae officiorum, ac devolutionis quarumcurnque Civitatum, Castrorum, et locorum iurisdictionalium, et feudalium. § 4. Clericis quoque, et Presbyteris, aliisque personis ecclesiasticis, tam seculanbus, quam cuiusvis Ordinis, Congregationis, Societatis, seu Instituti, vel Militiarum quarumcumque, etiam Hospitalis Sancti loannis Hierosolymitani, ilisquequomodolibet exemptis, ac Nobis, et Apostolicae Sedi immediate subiectis,Regularibus utriusque sexus, ultra praedictas, etiam privationis beneficio­ rum, et dignitatum, ac officiorum ecclesiasticorum, etiam Monasteriorum, Prio­ ratuum, et Praeceptoriarum, ac aliorum quorumcumque, et inhabilitatis per­ petuae ad illa im posterum obtinenda, ita quod personae ecclesiasticae praevia illarum degradatione Curiae scculari tradantur puniendae, in Episcopali nro, Archiepiscopali, Metropolitana, Primatiali, Patriarchal!, aut quacumque ilia etiam superiori Ecclesiastica, vel mundana quatumvis sublimi, excellente, et speciali nota digna, etiam suprema constitutis dignitate, easdem excom* micationis, ac privationis, etiam regiminis, et administrationis Ecclesiarum, 398 < • ‘ i» • Romani Pontifices et aliorum quorumcumque beneficiorum, et dignitatum quantumvis amph$marum, et Patriarchal! maiorum, ac officiorum suorum, et inhabilitatis poeru ipso facto incurren. Apostolica auctoritate tenore praesentium infligimus, et imponimus. § 5. Cognitionem autem causarum huiusmodi quoad personas ecclesia· sticas, tam seculares, quam regulares in Urbe nostra, et illius districtu ad dilectos filios nostrum in Urbe Vicarium in spiritualibus generalem, necnon eiusdem Urbis Gubernatorem, ac causarum Curiae Camerae Apostolicae Auâtorem Generalem, et eorum quemlibet in solidum, extra vero Urbem, ct districtum in Provinciis Nobis, et Apostolicae Sedi subiectis ad S. R. ECardinales in eisdem Provinciis de latere Legatos, et Prolegatos, ac Praeside in dignitate Ecclesiastica constitutos pro tempore existentes, in aliis veroomr.:· bus, et singulis Provinciis, Regnis, Civitatibus, Oppidis, Castris, et locis, tam sub nostra, et dictae Sedis, quam cuiusvis alterius Principis ditione compre­ hensis, privative quoad omnes, etiam Superiores Religiosorum, ipsisque Supe­ rioribus penitus exclusis, ad Ordinarios locorum, ubilibet vero locorum etin ad haereticae pravitatis Inquisitores spectare volumus. § 6. Mandantes Dilectis filiis nostris, et dictae Sedis de latere Legatis, et eorum Vicelegatis, et Praesidibus praedictis nunc, et pro tempore exista· tibiis, necnon Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Archiepiscopis, et Epi scopis singulis videlicet, in suis Civitate, et Dioecesi, et quoad loca intra fines alicuius Dioecesis, non tamen de Dioecesi existentia ipsarum Dioecesum. intra quarum fines eadem loca extiterint, quo vero ad ea quae extra fines ali­ cuius Dioecesis consistunt, vicinioribus eorumdem locorum Ordinariis, κ etiam Inquisitoribus praedictis, quatenus ad instantiam cuiusvis Fisci, vd denuntiatoris, ac etiam ex eorum officio causarum huiusmodi cognitiones suscipientes, praevia etiam avocatione a quibusvis aliis supra non expressis, nec a Nobis specialiter delegatis in causis ipsis modo praemisso procedant omnibus iuris, et facti remediis opportunis, invocato etiam auxilio brachii secti laris. § 7. Inhibentes insuper tam Decanis, et Capitulis Ecclesiarum Cathedralium, Metropolitanarum, et Patriarchalium, necnon quorumvis Ordinum, et locorum Regularium, Societatum, et Institutorum, ac etiam Hospitalis praedi ctorum Superioribus Conventibus, et Fratribus quantumvis exemptis, ne sub privationis beneficiorum, et officiorum quorumcumque per eos respective obtentorum, ac similiter inhabilitatis ad alia in futurum obtinenda, vocisque activae, et passivae, necnon excommunicationis latae sententiae eo ipso incur­ rendis poenis, Ordinarios locorum, necnon Legatos, seu Vicelegatos, aliosque praedictos in causis huiusmodi procedentes quoquomodo impedire, mole­ stare, seu perturbare audeant, vel praesumant, ac etiam mandantes, ut quoties ad id fuerint requisiti Religiosos ipsos, etiamsi alicuius loci regularis Supe­ riores actu fuerint, Ordinariis, Legatis, seu Vicelegatis, ac aliis praedictis, seu quibus iidem mandaverint, consignent cum scripturis, et actis si quae facta fuisse reperiantur. § 8. Sicque, et non aliter, etc. [Bull. Rom., tom. 6, I, p, 268-270], Romani Pontifices 399 211. Urbanus VIII, litt. ap. Ex debito, 22 febr. 1633. Ex debito pastoralis officii saluti animarum, et fidei catholicae propa­ gationi prospicientes, ea, quae provide a Romanis Pontificibus Praedecesso­ ribus nostris propterea ordinata fuerunt, si subinde experientia doceat, ea mutatione indigere, libenter immutamus, aliasque disponimus, prout ad fidei catholicae propagationem, et animarum salutem huiusmodi conspicimus in Domino salubriter expedire. § 1. Alias siquidem fel. record. Gregorius Papa XIII Praedecessor noster, certis tunc expressis causis adductus, per suas in simili forma Brevis Literas sub dat. die 28 lanuarii 1585 Pontificatus sui anno XIII omnibus Patriar­ chis, et Episcopis, etiam Provinciae Chinae, et laponis, sub interdicti Eccle­ siastici, et suspensionis ab ingressu Ecclesiae, et Pontificalium exercitio; aliis vero Sacerdotibus, Clericis, et Ministris Ecclesiasticis, tam secularibus, quam cuiusvis Ordinis regularibus, cuiuscumque status, gradus, ordinis, et condi­ tionis existèrent, sub excommunicationis maioris poenis ipso facto incurren­ dis interdixit, et inhibuit, ne ad Sinarum regiones, et Provincias laponicas Evangelii praedicandi, vel doctrinam Christianam docendi, aut Sacramenta administrandi, aliaque munia Ecclesiastica obeundi causa, sine suae, et Sedis Apostolicae expressa licentia proficisci auderent. § 2. Postmodum autem rec. mem. Clemens Papa VIII similiter Praede­ cessor noster, accepto quod tam Chinae, et laponum, quam aliae illius vici­ nae, et adiaccntes Insulae, Regiones, et Provinciae, ac finitima Regna Indiae Orientalis amplissima, et populis refertissima erant, et pro tanta animarum multitudine ad fidem catholicam traducenda, et spiritualibus alimentis fovenda, plures operarii, ac ministri necessarii erant, quam ex sola Religiosorum Societate Itsu haberi poterant; omnibus, et singulis Mendicantium Ordinum Magistris, seu Prioribus Generalibus tunc, et pro tempore existentibus induisit, ut cum necessitas postulasset, quoslibet Ordinis sui spectatae vitae, et eruditionis religiosos, quos nimirum ad praedicta officia, et ministeria idoneos, et utiles fore in Domino iudicarent, per Lusitaniam dumtaxat, et suscepta inde navi­ gatione, in Indias, ct Civitatem Goam, atque ad Superiores Ordinum in illis partibus existentes transmittere; ct tam ipsi sic transmittendi, quam alii supradictorum Ordinum Religiosi in eisdem ludiarum partibus existentes, et ad hoc munus obeundum a suis Magistris, Ministris, vel Prioribus Gene­ ralibus, seu aliis Superioribus electi, et approbati, tam ad laponicas praedi­ ctas, quam ad alias proximas, et adjacentes etiam Chinae, et finitimorum Regnorum, et terrae firmae Indiae Orientalis Insulas, Regiones, et Provin­ cias accedere possent...1 § 3. Et subinde fel. record. Paulus Papa V similiter Praedecessor noster, accepto, experientia compertum esse, quod prohibitio accedendi ad Indias, 1 Const. Onerosa, 12 dec. 1600. - Bull. Rom., toni. 5, II, p. 323, 324. 400 < Homard Pontifices et Civitatem Goam alias quam per Lusitaniam, nec qui sperabatur, u eo fructum protulerat, neque Catholicae fidei propagationis negotio utilis tuera·, ct propterea ut tantum opus Dei, sublato omni impedimento, libere peragi posset, providere volens, omnibus, et singulis Mendicantium Ordinum Magi­ stris, Ministris, seu Prioribus Generalibus, aut alio quocumque nominer,'.·, cupatis Ordinum capitibus tunc, et pro tempore existentibus, ut cum neces­ sitas postularet, quoslibet Ordinis sui spectatae vitae, et eruditionis religiose quos nimirum ad praedicta officia, et munia idoneos, et utiles fore in Domi iudicassent, ad Superiores Ordinum in illis partibus existentes etiam per aliam viam, quam per Lusitaniam, in laponicas, et alias illis proximas,idia· contes, ct finitimas Insulas, Provincias, et Regiones praedictas, servata in reliquis dictarum Literarum Clementis Praedecessoris forma in omnibus, et per omnia, et non aliter, transmittere libere, et licite valerent, induisit;1 et alias prout in Oregorii, et Clementis, ac Pauli V Praedecessorum praedicto­ rum Literis desuper expeditis, quarum tenores praesentibus pro expressis haberi volumus, plenius continetur. § 4. Cum autem experientia plurium annorum compertum fuerit, ordi nationes in praedictis Literis contentas non sufficere, easque aliqua provi­ sione indigere, ut in praedictas Insulas, et Regna felicius, ac facilius Sacro­ sanctum Christi Domini Evangelium praedicari, et propagari possit, ac valeat. Nos pro officii nostri debito post habitam cum Venerabilibus Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotio Propagandae Fidei per universum mundum praepositis maturam deliberationem, praefati Pauli Praedecessoris nostri Literis inhaerentes, omnibus, et singulis Religionum cuius­ cumque Ordinis, aut Instituti, etiam Societatis lesu, Magistris, Ministris, Prae positis, seu Prioribus Generalibus, aut quocumque nomine nuncupentur,nunc, et pro tempore existentibus, auctoritate apostolica tenore praesentium concedi­ mus, et indulgemus, ut cum eis expedire visum fuerit, quoslibet suarum Religionum, Ordinum, et Instituti Religiosos, quos aetate, vita, moribus, et scientia idoneos esse ad Missiones indicaverint, ad praedictas Insulas, Pro­ vincias, Regiones, et Regna Indiae Orientalis, etiam per alias vias, quam per Lusitaniam, libere, et licite mittere possint, ac valeant ; servata tamen in reli- I quis praefatarum Literarum Clementis Praedecessoris nostri forma in omni­ bus, et per omnia, et non aliter. § 5. Necnon quoscumque Ecclesiasticos, et Religiosos cuiuscumque Ordi­ nis, tam non Mendicantium, quam Mendicantium, etiam Societatis lesu, et seculares, Religiosorum, ut praefertur, mitten, ad Insulas, Provincias, Regio­ nes, et Regna praedicta accessum huiusmodi impedientes excommunicationis latae sententiae vinculo innodamus. § 8. Caeterum quia a sacris Canonibus, Conciliorum decretis, ac Apostolicis Constitutionibus, omnibus Religiosis, ac etiam aliis Ecclesiasticis, praesertim in sacris Ordinibus constitutis, mercatura, et negotiationes secu­ lares districte prohibentur, ac valde damnosum, indeconim, et indecens existit, huiusmodi personas divino cultui mancipatas, ac praecipue illas, quae Romani Pontifices 401 id praedicandum Sacrosanctum Christi Domini Evangelium destinatae sunt, praefatis mercaturis, et negotiationibus se immiscere, aut operam dare; prae­ dictorum sacrorum Canonum, ac Decretorum, Constitutionumque Apostolicarum dispositioni inhaerentes, auctoritate apostolica, earumdem ten. prae­ sentium, Religiosis omnibus cuiuscumque Ordinis, et Instituti, tam non Mendicantium, quam Mendicantium, etiam Societatis lesu, eorumque singulis tam in praedictis locis nunc existentibus, quam in futurum ad illa mittendis, omnem, et quamcumque mercaturam, seu negotiationem, quocumque modo ab eis fieri contingat, sive per se, sive per alios, sive proprio, sive Commu­ nitatis nomine, directe, sive indirecte, aut quovis alio praetextu, causa, aut colore, interdicimus, et prohibemus sub excommunicationis latae sententiae poena ipso facto incurrenda, ac privationis vocis activae, et passivae, offi­ ciorum, ac graduum, et dignitatum quorumcumque, etiam inhabilitatis ad ea, et insuper amissionis mercium, et lucrorum ex cis; quae omnia a Supe­ rioribus Religionum, ex quibus delinquentes existent, reservanda erunt ad usum Missionum, quas eaedem Religiones habent, et habiturae sunt in futu­ rum in praedictis Indiis, et non in alios usus; eisdem Superioribus districte praecipientes sub eisdem poenis, ut in hoc invigilent, et contra delinquentes ad praedictas poenas procedant, sublata eisdem facultate huiusmodi delin­ quentibus aliquid ex dictis mercibus, et lucris quantumvis minimum remit­ tendi, aut condonandi. § 9. Quod si forte aliquae controversiae inter Religiosos dictarum Reli­ gionum, quod Deus avertat, oriantur, Episcopi locorum praedictorum pro tempore existentes, tamquam Sedis Apostolicae delegati illas decidant, et ter­ minent. Si vero graviora quaedam negotia occurrerint, ea ad Nos, et Roma­ nos Pontifices, Successores nostros quantocitius ab eisdem Episcopis refe­ rantur; ut quod in illis statui, ac decerni debeat, matura consultatione adhibita, provideri possit: sicque volumus, et ordinamus. § 10. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 6, I, p. 338-341]. 212. Urbanus VIII, const. Nuper pro parte, 25 iun. 1633. § I. Nuper pro parte dilectorum filiorum Procuratorum Generalium Ordi­ num Sancti Francisci, Sancti Augustini, ct Beatae Mariae de Monte Carmelo, Discalceatorum nuncupat. Nobis expositum fuit, quod alias a Venerabilibus Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus Sacris Ritibus praepositis emanavit decretum tenoris subsequentis, videlicet. Instantibus Procuratoribus Generalibus Ordinum Praedicatorum, Sancti Francisci, San­ cti Augustini, ct Discalceatorum Carmelitarum, declarari, Primo, an liceat Curatis, solutis eorum iuribus parochialibus, impedire contra voluntatem hae­ redum defunctorum, ne Regulares ad funus corpora defunctorum ad quasv;i Ecclesias deferenda, una cum Parochis, et Clericis processionaliter asso­ 26 402 Romani Pontifices cient. Et ad hoc Sacra Rituum Congregatio respondit, Regulares in cis. proposito non posse impediri. Secundo, an praedicti Curati possint coge:; haeredes, seu exeeutores testamentarios, ut pro defunctis, qui tumulantur . Ecclesiis Regularium, in Ecclesiis etiam Parochialibus celebrari faciant officii novendialia, et Anniversaria, prout celebrantur in Ecclesiis Regularium, ir quibus cadavera sepeliuntur. Et Sacra Rituum Congregatio respondit, non posse cogere. Die vigesimatertia Aprilis 1633. § 2. Cum autem, sicut eadem expositio subiungebat, dicti exponentes Decretum praeinsertum apostolicae nostrae confirmationis robore comm. niri summopere desiderent: Nos illos specialibus favoribus, et gratiis pro­ sequi volentes, et eorum singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a iure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quom^ dolibet innodatae existunt, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutas fore censentes, supplicationibus illo­ rum nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, decretum prae­ insertum apostolica auctoritate tenore praesentium approbamus, et confir­ mamus, illique inviolabilis apostolicae firmitatis robur adiicimus, ac omnes, et singulos, tam iuris, quam facti defectus, si qui desuper quomodolibet intervenerint, supplemus. § 3. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 6, I, p. 358]. 213 Urbanus VIII, const. Coelestis Hierusalem, 5 ini. 1634. i· Coelestis Hierusalem Cives, quorum gloriosis natalitiis sancta laetatur Mater Ecclesia, sicut huius Sanctae Sedis Apostolicae ministerio a piis utriusque sexus Christifidelibus venerantur in terris, ita Romanum decet Pontifi­ cem militantis Ecclesiae regimini divina providentia praepositum, pro suo praecipuo honoris Domus Dei zelo invigilare, ne quid in personarum cum sanctitatis, aut martyrii fama, vel opinione defunctarum memoriam, sive cultum, inconsulta Sancta Sede praedicta innovetur. § 1. Alias siquidem Nos solicite animadvertentes abusus, qui inepse· rant, et irrepere non cessabant in colendis quibusdam cum sanctitatis, ant martyrii fama, vel opinione defunctis, qui, etsi neque Canonizationis, neque Beatificationis honore insigniti essent ab eadem Sede, eorum tamen Ima­ gines in Oratoriis, atque in Ecclesiis aliisque locis publicis, atque etiam privatis, cum laureolis, aut radiis, seu splendoribus proponebantur, miracula, et revelationes, aliaque beneficia a Deo per eorum intercessiones accepta in libris rerum ab ipsis gestarum enarrabantur, et ad illorum sepulchra tabellae, imagines, et res aliae ad beneficia accepta testificanda, et lam­ pades, et alia lumina apponebantur: Volentesque proinde huiusmodi abu­ sibus pro debito officii pastoralis occurrere, re etiam cum Venerabilibus Romani Pontifices 403 Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus contra haereticam pravitatem in universa Republica Christiana generalibus Inquisitoribus ab eadem Sede specialiter deputatis, communicata, et mature considerata, ac discussa, de eorumdem Cardinalium consilio sub die 13 Martii 1625’ decla­ ravimus, statuimus, et decrevimus, ne quorumvis hominum cum sanctitatis, seu martyrii fama (quantacumque illa esset) defunctorum imagines, aliaque praefata, et quodcumque aliud venerationem, et cultum praeseferens, et indi­ cans, in Oratoriis, aut locis publicis, seu privatis, vel Ecclesiis, tam secularibus, quam regularibus, cuiuscumque Religionis, Ordinis, Instituti, Congre­ gationis, aut Societatis apponerentur, antequam ab Apostolica Sede canoni­ zarentur, aut Beati declararentur, et (si quae appositae essent) amoverentur, prout eas statim amoveri mandavimus. Ac pariter imprimi de caetero inhi­ buimus libros eorumdem hominum, qui sanctitatis, sive martyrii fama, vel opinione, ut praefertur, celebres e vita migravissent, gesta, miracula, vel reve­ lationes, seu quaecumque beneficia, tamquam eorum intercessionibus a Deo accepta continentes, sine recognitione, aut approbatione Ordinarii, qui in iis recognoscendis Theologos, aliosque pios, ac doctos viros in consilium adhi­ beret: et ne deinde fraus, aut aliquid novum, et inordinatum in re tam gravi committeretur, negotium instructum ad Sedem Apostolicam transmit­ teret, eiusque responsum expectaret: Revelationes vero, et miracula, aliaque beneficia supradicta, quae in libris horum hominum vitam, gestaque continen. eatenus sine recognitione, atque approbatione huiusmodi impressa erant, nullo modo approbata censeri voluimus, mandavimusque. Ad horum homi­ num sepulchra vetuimus etiam, ac inhibuimus tabellas, atque imagines ex cera, aut argento, seu ex alia quacumque materia, tam pictas, quam fictas, atque exculptas appendi, seu affigi, et lampades, sive alia quaecumque lumina accendi, sine recognitione ab Ordinario omnino, prout supra, facienda, Sedi­ que Apostolicae referenda, ac probanda. Declarantes, quod per suprascripta praeiudicare in aliquo noluimus, neque intendimus iis, qui aut per commu­ nem Ecclesiae consensum, vel immemorabilem temporis cursum, aut per Patrum, Viroruniquc Sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia, ac tolerantia praefatae Sedis Apostolicae, vel Ordinarii celebrantur. Cumque postea die secunda Octobris eiusdem anni 1625 a quibusdam revocari in dubium accepissemus, an tabellas, et imagines, quas in posterum offerri con­ tingeret, recipere, et antea oblatas conservare liceret: Nos, qui tantummodo voluimus occurrendo abusibus, qui irrepere videbantur, certiorem parare viam ad eorum in terris gloriam, quorum sanctimoniam divinae clementiae placuerit admirandis operibus illustrare; re prius cum eisdem Cardinalibus communicata, de simili eorum consilio declaravimus,2 quod sicut numquam prohibuimus, nec intentionis nostrae fuit prohibere oblationem, receptionem­ que tabellarum, et imaginum huiusmodi, ita, ut deinceps nulli dubitationi locus relinqueretur, statuimus, et decrevimus, ut quoties ad aliquam Eccle· siam, aut Oratorium, locumve alium publicum secularem, seu regularem 1 C', Bull. Rom., toni. 5, V, p. 318, 319. 1 Cf. Bull. Rom., torn. 5, V, p. 319. 404 Romani Pontifices tabellas, et imagines, aliudve simile quispiam deferret, ac intercessione homi­ num inter Sanctos, vel Beatos non adscriptorum, quamvis cum martyrii, au: sanctitatis fama demortuorum, optata se impetravisse diceret, liceret Eccle­ siasticis personis Ecclesiarum, locorumve praedictorum curae praepositis tabellas, et imagines, sive pictas, sive ex quavis materia fictas, atque alii quaecumque collatae gratiae fidem facientia simul cum deferentis, aliorum­ que, qui conscii fuissent, attestationibus recipere, atque approbantibus Ordi­ nariis, ad quos referre statim omnia tenerentur, in secreto aliquo seorsum ab Ecclesia loco custodire, ibidemque iam amota collocare, et asservare, ut si quando Dominus talium virorum merita Beatificationis, seu Canonizatio· nis honore in terris decorare voluisset, extarent huiusmodi sanctitatis quilescumque probationes Apostolicae Sedis iudicio tunc examinandae. Demum vero, ut eiusmodi decreta observarentur indubie, ac omnimodam sortirenturexequutionem, cum eisdem Cardinalibus re pariter communicata, deque eorum· dem consilio praemissis addidimus, statuimus, decrevimus, atque declaravi­ mus, 1 ne ex tunc deinceps quispiam Ordinariorum, aut ab Apostolica Sede ad hoc specialiter delegatorum, super alicuius utriusque sexus cum sanctitatis aut martyrii fama, vel opinione defuncti miraculis, revelationibus, aliisvc eiusmodi sanctitatem redolen. ex integro informationes quoquo modo reci­ peret, aut processum instrueret, vel huc usque receptas informationes, instructumve processum ulterius prosequeretur, nisi postulator prius per legitimas iuridice susceptas probationes circa personam eius, de cuius miraculis, reve­ lationibus, aliisve rebus gestis sanctitatem praeseferentibus ageretur, prae­ scriptam in praefato nostro decreto formam omnino servatam extitisse docue­ rit: et nisi postea successive idem Ordinarius, aut ab Apostolica Sede ad hoc specialiter delegatus, diligenti praehabita disquisitione circa eamdem personam, supracitato decreto nullatenus contraventum esse, rite pronunciaverit: Utque id inviolabiliter observetur, statuimus insuper, ac decrevimus, ne transmissi ad Urbem undecumque huiusmodi processus a Congregationis Sacror. Rituum Secretario, minusvc Sanctae Fidei Promotore quomodolibet aperiantur, nisi prius in ipsa Sacrorum Rituum Congregatione, alio seiunctim oblato authentico processu, ex eo Ordinarium, aut ab Apostolica Sede specialiter delegatum rite, ac recte, ut praemittitur, cognovisse, ac pronuntiasse praelibato decreto nequaquam contraitum esse, plene constiterit, ac deinde a Nobis iudicialiter aperiendi eos processus facultas indulta fuisset. Insuper longissimum tempus, illiusve immemorabilem cursum, de quo in praedicto de­ creto, intelligi declaravimus esse, tempus centum annorum metam excedens: Deque his, atque infrascriptis omnibus, quae in his decretis disposita, ct ordi­ nata sunt, aliqua suboriente difficultate, Ordinariis locorum, et Delegatis Apo­ stolicis quibuslibet omnem omnino interpretandi facultatem ademimus, utque Sedem Apostolicam desuper consulerent, ab eaque responsum expectarent, mandavimus eisdem, et alias prout in decretis desuper editis plenius con­ tinetur. ‘ S. R. C., litt. encycL 12 mart. 1631. - Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I. n. 67. Romani Pontifices 405 § 2. Quare inviolabili decretorum praedictorum observationi, quantum cum Domino possumus, consulere volentes, Motu proprio, et ex certa scientia, ac mera deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, decreta praedicta cum omnibus, et singulis in eis contentis, tenore praesentium per­ petuo approbamus, et confirmamus, iliisque inviolabilis apostolicae firmitatis robur adiicimus: omniaque, et singula decreta huiusmodi ab omnibus, ad quos spectat, et in futurum quomodolibet spectabit, observari omnino prae­ cipimus, sub poena nullitatis quarumcumque informationum, processuum, ac interpretationis aliter, quam praevia suprascripta praecognitione instru­ ctorum, eorumque admissionis, publicationis, aut interpretationis; ita ut earumdem informationum receptiones, processuumve instructiones, necnon eorum admissiones, ac publicationes, et interpretationes habeantur pro non receptis, non instructis, non admissis, non publicatis, interpretatis, eorumque amplius ratio aliqua nullatenus alicubi umquam haberi debeat. § 3. Decernentes praesentes literas, et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo, quod quicumque in praemissis, seu eorum aliquo interesse habentes, seu quomodolibet habere praetendentes, ad praemissa vocati, et auditi, minusque causae, propter quas eaedem praesentes emanarint, adductae, verificatae, seu alias sufficienter, aut etiam nullatenus justificatae fuerint, nullo umquam tempore de subreptionis, obreptionis, nullitatis, aut invaliditatis vitio, seu intentionis nostrae, aut alio quovis defectu, etiam quantumvis magno, inex­ cogitato, et substantiali, sive etiam ex eo, quod in praemissis, seu eorum aliquo solemnitates, et quaevis alia servanda, et adimplenda, servata, et adimpleta non fuerint; aut ex quovis alio capite a iure, vel facto, aut sta­ tuto, vel consuetudine aliqua resultante, seu etiam enormis, enormissimae, ct totalis laesionis, aut quocumque alio colore, etiam in corpore iuris clauso, seu occasione, vel causa, etiam quantumvis iusta, rationabili, et privilegiata, etiam tali, quae ad effectum validitatis praemissorum necessario exprimenda foret; aut quod de voluntate nostra huiusmodi, et aliis superius expressis, seu relatis nihil ullibi appareret, seu aliter probari posset, notari, impugnari, invalidari, retractari, in ius, vel controversiam revocari, aut ad terminos iuris reduci, vel adversus illas restitutionis in integrum, aperitionis oris, redu­ ctionis ad viam, et terminos iuris, aut aliud quodeumque iuris, facti, gratiae, vel iustitiae remedium impetrari, seu quomodolibet concedi, aut impetrato, vel concesso quempiam uti, seu se iuvarc in iudicio, vel extra posse; neque ipsas praesentes sub quibusvis similium, vel dissimilium gratiarum revoca­ tionibus, suspensionibus, limitationibus, aut aliis contrariis dispositionibus pro tempore quomodolibet faciendis comprehendi, sed semper ab illis exce­ ptas, perpetuoque validas, firmas, et efficaces existere, et fore, suosque ple­ narios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac per omnes, ct singulos, ad quos spectat, et quomodolibet spectabit in futurum, inviolabiliter observari. § 4. Sicquc, et non aliter in praemissis omnibus, et singulis, per quoscumque ludices ordinarios, ct delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, ct Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, etiam dc latere Legatos, et Nuntios, et alios quavis auctoritate, ct potestate fungentes, in quavis causa, et instantia, sublata cis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et c 406 Romani Pontifices interpretandi facultate, et auctoritate, ubique indicari, et definiri debere irritum quoque, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritas scienter, vel ignoranter contigerit attentari. § 5. Quocirca Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis, et aliis locorum Ordinariis, necnon dilectis filiis nostri.-, et Apostolicae Sedis Nuntiis, ac haereticae pravitatis Inquisitoribus ubilibet existentibus, per apostolica scripta mandamus, ut statim atque praesente literae nostrae ad eorum, et cuiuslibet eorum notitiam pervenerint, in sin quisque respective Dioecesi, vel Provincia sedulo pervigilet, ne sine appro­ bationibus praedictis imagines cum memoratis signis exponantur, aut miraculi, revelationes, ac beneficia praedicta publicentur, aliave contra superius dispo­ sita fiant: transgressores vero si regulares fuerint, privationis suorum offi­ ciorum, ac vocis activae, et passivae, necnon suspensionis a divinis: sinro Clerici seculares, privationis pariter suorum officiorum, suspensionis a divi nis, et ab administratione Sacramentorum, exequutioneque suorum ordinum respective, aliisque arbitrio praedictorum Ordinariorum, seu Inquisitorum pro modo culpae infligendis poenis plectendo: Qui autem libros impresse­ rint, aut imagines pinxerint, sculpserint, seu quoquo modo affixerint, vel formaverint, caeterique artifices circa praemissa qualitercumque delinquentes, praedicta omnia amittant, et insuper pecuniariis, aliisque etiam corporalibus poenis iuxta criminis gravitatem, eorumdem Ordinariorum, seu Inquisitorum arbitrio afficiantur. Contradictores quoslibet, et rebelles, ac praemissis non parentes, per sententias, censuras, et poenas Ecclesiasticas, aliaque oppor­ tuna iuris, et facti remedia, omni, et quacumque appellatione, recursu, et reclamatione remotis compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis. § 6. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 6, I, p. 412-414]. 214. Urbanus VIII, const. Si quid est, 2 sept. 1634. Si quid est in rebus humanis plane divinum, quod nobis superni cives (si in eos invidia caderet) invidere possent, id certe est Sacrosanctum Missae Sacrificium, cuius beneficio fit, ut homines quadam anticipatione possideant in terris coelum, dum ante oculos habent, et manibus contrectant ipsum coeli terraeque Conditorem. Quo magis est mortalibus laborandum, ut hoc tantum privilegium cultu atque honore debito tueantur, caveantque Angelos negligentiae osores, qui sunt aemuli venerationis. Hinc factum est, ut huius sacri mysterii celebrandi rationem, ac preces, quas Summi Pontifices Prae­ decessores nostri Pius V et Clemens VIII diligentissime recognosci atque instaurari curaverunt, Nos quoque eorum vestigiis inhaerentes, iterum exa­ minari, et si quid forte in iis assiduus (quod plerumque contingit) temporis cursus corruperit, restitui iusserimus. Quamobrem sicuti nuper ad divini Officii nitorem reformari Breviarium, ita demum huius exemplo ad divini Romani Pontifices 407 Sacrificii ornamentum corrigi Missale mandavimus. Et quoniam hasce quasi alas, quas Sacerdos instar Cherubim prisci mystici Tabernaculi quotidie pandit ad verum mundi Propitiatorium, decet esse plane geminas, atque uniformes, huius rei curam commisimus viris eruditis, ac piis; quorum dili­ gentia ita opus perfectum est, ut nihil desiderari amplius possit. Nam rubri­ cae, quae sensim ab usu rituque vetere degeneraverant, in pristinum resti­ tutae; quae vero non ita captui legentium accommodatae videbantur, clarius explicatae; praeterea collata omnia cum codice sacrae Scripturae Vulgatae editionis, quaequae diversae irrepserant, ad eius unius exemplum normam­ que correcta sunt. Verumtamen parum prodesse consuevit solertia Correcto­ rum, nisi ad eam par Typographorum accedat industria: propterea dilecto lilio Andreae Brugiotto, Typographiae nostrae Apostolicae Praefecto man­ davimus, ut Missale ita expurgatum in lucem emittat: sed quae in posterum extra Urbem imprimi contigerit, ea non aliter, quam ad exemplar in dicta Typographia nunc editum imprimi posse permittimus, requisita tamen prius, et in scriptis obtenta dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitatis, in iis locis, in quibus fuerint; ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum facultate; alioquin si absque ea dictum Missale ipsi posthac imprimere, aut Bibliopolae vendere praesumpserint, Typographi, et Bibliopolae extra Statum nostrum Ecclesiasticum existentes excommunicationis latae sententiae, a qua nisi a Romano Pontifice, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe et reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum, et typo­ rum omnium Camerae praedictae applicandorum poenas absque alia decla­ ratione irremissibiliter incurrant eo ipso: et nihilominus eorumdem Missalium per eos de cetero absque huiusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum ubique locorum et gentium sub eisdem poenis interdi­ cimus, et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, ante­ quam huiusmodi licentiam et facultatem concedant, Missalia ab ipsis Typo­ graphie imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali aucto­ ritate nostra recognito diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi, vel minui permittant. In ipsa vero licentia originali obtinenda, de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur: cuius licentiae copia initio, vel in fine cuiusque Missalis semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda; Ordinarii autem locorum, suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae, eorum vero Vicarii privationis similiter officiorum, et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ac insuper excommunicationis absque alia declara­ tione poenas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum Ecclesiarum, Clericorum, et personarum Ecclesiasticarum, ac Typographorum, et Bibliopolarum quo­ rumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolica rationem habentes, eisdem Missalia hactenus impressa penes se habentibus, ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus, et indulgemus. Non obstantibus, etc. [Missale Romanum, initio]. ·- » Romani Pontifices 408 215. FÙ I I * !'* ·* ■ Urbanus VIII, const. Sancta Synodus, 12 dec. 1634. § i. Sancta Synodus Tridentina sub recolendae memoriae Paulo Papa Tertio Praedecessore nostro, ad disciplinam Ecclesiasticam restaurandam, provide statuit: Ut omnes, quacumque dignitate, gradu, et praeemintntu fulgentes, Patriarchalibus, Primatialibus, Metropolitanis, et Cathedralibus Ecclesiis quibuscumque quovis nomine, et titulo praefecti, apud eas perso­ naliter residere deberent: alias, si per sex menses continuos abessent, amis­ sionis quartae partis fructuum unius anni poenam ipso iure incurrerent; quod si per alios sex menses in absentia perseverarent, tunc aliam quartam partem fructuum huiusmodi eo ipso amitterent: crescente vero contumacia, Romanus Pontifex suprema eius authoritate in ipsos absentes animadvenert, et Ecclesiis ipsis de Pastoribus utilioribus providere posset.1 § 2. Deinde sub felicis recordationis Pio Quarto etiam Praedecessore nostro eadem Synodus declaravit, omnes, eisdem Patriarchalibus, Primatia­ libus, Metropolitanis, et Cathedralibus Ecclesiis praefectos, etiam si S. R. L Cardinales forent, obligari ad personalem residentiam in sua Ecclesia, vel Dioecesi faciendam; nec abesse posse, nisi ob legitimas causas, in scriptis approbandas.2 Et in eorumdem Concilii decretorum exequutionem idem Pius Quartus Praedecessor per suas sub plumbo sub dat. 7 Kal. Decem­ bris 1564 expeditas Literas3 monuit eosdem praefatis Ecclesiis praefectos,in virtute sanctae obedientiae, ac ultra poenas in eodem Concilio contentas, sub privationis eorum a regimine, et administratione ipsarum Ecclesiarum, ac amissionis facultatum testandi, et disponendi, aliisque poenis, suo, et Romani Pontificis arbitrio imponendis, mandavit eisdem, ut in Ecclesiis praefatis omnino personaliter residere deberent. Denique certior factus, quod multi eorumdem praefectorum erant inobedientes, Motu suo proprio com­ misit Camerae Apostolicae Auditori generali, ut contra illos usque ad sen­ tentiam procederet, et sibi deinde referret, ad effectum in eos privationis, et depositionis sententiam in suo Consistorio secreto pronuntiandi. § 3. Successive alii etiam Romani Pontifices contra non residentes diversa edicta publicari fecerunt; ac piae memoriae Gregorius Xlll etiam Praedecessor noster per suum Decretum Consistoriale declaravit, decreta eiusdem Con­ cilii de personali residentia, in Ecclesiis praedictis facienda, etiam in S. R. E Cardinalibus locum habere, quocumque titulo illis praeessent, ita ut a reatu, et poenis in dicto Concilio statutis, non excusarentur, nisi absentiae causa in scriptis approbata foret; scicntiaque, vel tolerantia non excusaret eosdem Cardinales, nec alios Episcopos. » Cf. N. 109 k Romani Pontijiccs 409 § 4. Similis quoque mem. Clemens Papa VIII etiam Praedecessor noster per simile Consistoriale Decretum pro observantia residentiae personalis ab eodem Concilio ordinatae addidit poenam inhabilitatis ad maiores dignitates, ct Ecclesias obtinendas; prout in praefatis Conciliis, ac Literis Apostolicis, Consistorialibusque Decretis latius continetur. § 5. Cumque etiam Nos edicta contra non residentes saepius publicari fecerimus, ct tamen praeteritis mensibus aliqui, etiam S. R. E. Cardinales, Metropolitanis, seu Cathedralibus Ecclesiis ex concessione Apostolica prae­ fecti, suae obligationis ad personalem residentiam in eis faciendam, immemores, in grave animarum suarum detrimentum, ac ovium sibi creditarum praeiudicium, ab eisdem Ecclesiis abesse continuarent, etiam sub praetextu suorum titulorum Cardinalatus, praesertim Episcopalium prope Urbem, seu in Urbis districtu respective consistentium, et quod in eadem Urbe in con­ spectu, et praesentia nostra moram traherent: Nos pro nostro pastorali debito, nedum animarum praefatarum, sed etiam Ecclesiarum indemnitati, providere volentes, in Consistorio nostro secreto declaravimus, eosdem Sanctae Roma­ nae Ecclesiae Cardinales, qui illis Ecclesiis Metropolitanis, et Cathedralibus praeerant, et apud eas non resederant, nec residebant, non fecisse, nec facere illarum fructus suos, etiam sub praetextu, quod alicui ex dictis Ecclesiis Episcopalibus, quibus Cardinales in ordine priores esse solent, praesideant, tt ibi, vel in Urbe commorentur, aut cuiusvis tolerantiae, vel facultatis, prae­ terquam per Breve speciale nostrum, vel Romani Pontificis pro tempore existentis, sibi concessae: Ideoque eosdem Cardinales monuimus pro prima vice, ut ad residentiam huiusmodi statim se conferrent, sub amissionis fru­ ctuum eo ipso incurrenda, et aliis canonicis poenis, animo etiam procedendi id ulteriora, si non paruissent, et prout in Decreto nostro Consistoriali ple­ nius habetur. §6. Quia vero ab inde citra non omnes, prout tenebantur, paruerunt, sed iliqui adhuc contumaces existunt: Nos, ut omnino debitum suum agnoscant, et animabus subiectis, quantum Nobis exalto conceditur, magis consultum sit, ulterius providere volentes, Concilii Tridentini Decretis, et Literis Apostolicis, Motuique proprio, ac Consistorialibus Decretis praefatis inhaerentes, iliorum­ que tenores, ac si de verbo ad verbum insererentur, pro plene insertis, et expressis habentes, Motu simili, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine praefata Concilii Decreta, Literasque Apostolicas, ac primodictum Motum proprium, Decretaque Consistorialia praefata, et in eis contenta quaecumque hac Nostra Constitutione perpetua confirmamus, et approbamus, et quatenus foret opus, adversus quemcumque praetensum non usum, vel contrarium usum, innovamus, et plenissime restituimus. § 7. Insupcrque omnes, et singulos, Ecclesiis Patriarchalibus, Primatialibus,.Metropolitanis, Archiepiscopalibus, et Episcopalibus, quocumque nomine, seu titulo praefectos, etiam S. R. E. Cardinales, a praefatis suis Ecclesiis absentes, in virtute sanctae obedientiae, ac sub interdicti ingressus Ecclesiae, amissionisque tam fructuum earumdem Ecclesiarum pro tempore, quo absen­ tia duraverit, quam facultatum testandi, et disponendi de bonis suis a Sede k 410 I- Romani Pontifices Apostolica sibi alias concessarum, eo ipso absque alia declaratione incurret dis, necnon privationis a regimine, et administratione suarum Ecclesiarur huiusmodi, aliisque poenis, nostro, et Romani Pontificis pro tempore eri stentis, arbitrio infligendis, districte praecipiendo monemus, ut omnibus pc>!· positis, quanto citius, in Romana Curia videlicet moram trahentes intra unun, extra eam vero in Italia intra duos, extra vero Italiam existentes intra qui tuor menses, a die publicationis praesentium, in locis infrascriptis faciendae computandos, quos pro tribus canonicis monitionibus, peremptoriisque da­ tionibus, et terminis respective eis assignamus, et assignatos esse volume se itineri committere, et legitimis itineribus ad Ecclesias, seu Dioeceses su;; proficisci, et se personaliter conferre, ac ibidem, ut tenentur, reside: debeant. § 8. Eisdemque praefectis, postquam personaliter ad residendum se con­ tulerint, necnon quibuscumque aliis, apud suas Ecclesias quandocumque per­ sonaliter residentibus, sub eisdem poenis, etiam eo ipso respective incurren­ dis, iniungimus, ne ab eorum Ecclesiis discedant, nisi prius obtenta nostra, et Romani Pontificis pro tempore existentis, per Breve, seu Literas missivas, licentia. § 9. Illos etiam, qui in posterum per Nos, seu Romanos Pontifices Suc­ cessores nostros, alicui praefatarum Ecclesiarum Patriarchalium, Primatialium, Metropolitanarum, Archiepiscopalium, et Episcopalium quovis nomine, vd titulo praefecti fuerint, etiam si S. R. E. Cardinales quandocumque fuerint, vel sint,’ sub eisdem poenis, etiam eo ipso respective incurrendis, debeanL et quilibet ipsorum debeat infra praefatum tempus, a die eorum promotionis ad aliquam Ecclesiarum praefatarum inchoandum, quod eis pro tribus moni­ tionibus, et dilationibus, ut praefertur, ex nunc assignamus, pariter se itineri committere, et ad Ecclesias, sive Dioeceses sibi commissas, ad personaliter in eis residendum, conferre; et respective postquam residere inceperint ab illis non discedere, nisi obtenta prius a Nobis, et Romano Pontifice pro tempore existente, licentia praefata. § 10. A quarum poenarum incursu nolumus posse aliquem se excusant praetextu, et ratione cuiuscumque servitii, quomodolibet praestiti, et prae­ standi pro gerendis, et tractandis negotiis quorumcumque Principum, etiam Imperatoris, et Regum, aut Rerumpublicarum, Regnorum, ac Provinciarum; nec ratione cuiuslibet iussionis, vel mandati eorum, vel earum, quandocum­ que facti, vel faciendi; nec etiam ratione prosequutionis, seu defensionis quarumcumque litium, seu controversiarum, etiam ecclesiasticarum; vd ineundi foederis, aut cuiuscumque alterius negotii, etiam gravissimi, et spe­ ciali mentione digni, tractandi, vel distantiae locorum, aut brevitatis tempo­ ris, ob quam non videatur expectanda Sedis Apostolicae licentia praefati, antequam a suis Ecclesiis, et Dioecesibus discedant, aut ratione cuiuscumque alterius causae, vel occasionis, etiam publicae, vel alias favorabilis, et aeque piae, etiam cuiuslibet utilitatis, sive necessitatis Ecclesiarum, et personarum, praeterquam personalis interessentiae in Synodis provincialibus, vel Congre1 Forsitan addendum: ut. Romani Pontifices gationibus, seu Assernbleis generalibus, in quibus Ecclesiastici intervenire solent; vel ratione muneris, aut Reipublicae officii Episcopatibus, vel Eccle­ siis maioribus praefatis adiuncti, cuius ratione ad certum tempus occupari solent: et tunc pro tempore, quo illae Synodus, Congregationes, et Assembleae, exercitiumque muneris, seu officii publici ipsis Ecclesiis adiuncti, actu duraverint; quibus finitis, recto tramite ad Ecclesias praefatas sibi commis­ sas se conferre debeant. Nec etiam a praedicta residentia, et poenarum prae­ fatarum incursu volumus excusari S. R. E. Cardinales, nunc, et pro tempore existentes alicui praefatarum Ecclesiarum praefectos, seu praeficiendos, etiam si tamquam ordine priores aliquem ex dictis titulis Episcopalibus prope Urbem, vel in eius districtu consistentibus, obtineant, et imposterum obti­ nuerint, et in praedictis Episcopatibus titularibus Urbi proximis resederint vel in Romana Curia in suis titulis respective, etiam Nobis, ac Romanis Pon­ tificibus Successoribus nostris scientibus, videntibus, et quomodolibet tole­ rantibus, moram traxerint, ita ut nulla nostra, ac Romanorum Pontificum Successorum nostrorum conniventia, taciturnitate, et ad quarumcumque fun­ ctionum, et actuum Pontificalium etiam publicorum, et solemnium celebra­ tionem, receptione, et admissione, unquam tueri se possint. § II. Et pro praemissorum, et infrascriptorum inviolabili observatione committimus, et mandamus dilecto filio Camerae Apostolicae generali Audi­ tori, nunc, et pro tempore existent!, quatenus contra omnes, et singulos praedictos, tam in Urbe, quam alibi, commorantes, et in suis Ecclesiis, seu dioecesibus non residentes, per affixionem ad valvas Basilicae S. Petri, ac in acie Campi Florae, et quoad praesentes in Romana Curia ad abundantioremcautelam,etiam domi dimissa copia, procedat: Et constito sibi, quan­ tum sufficere videbitur, summarie, simpliciter, et de plano, sola veritate inspecta, et manu regia, de contraventione, et inobedientia praefatis usque ad sententiam exclusive procedat; et deinde Nobis, et Romano Pontifici pro tempore existent!, referat, ut Nos, ac Romanus Pontifex pro tempore existens in Consistorio ad sententiam declarationis incursus poenarum, ac respective privationis, seu depositionis, aliarumque punitionum praefatorum inobedientium, valeamus, et ipse Pontifex Romanus pro tempore existens valeat pro­ cedere. § 12. Volumus tamen Episcopos, Archiepiscopos, Metropolitanos, Pri­ mates, et Patriarchas, etiam S. R. E. Cardinales citra montes, vel mare exi­ stentes, per quatuor, alios vero ultra montes, vel mare degentes, per septem menses continuos a residentia in praefatis Ecclesiis facienda ad effectum visitandi limina Sanctorum Apostolorum Petri, et Pauli iuxta sacros Canones, ac Apostolicas Constitutiones, pro qualibet visitatione excusari: ita tamen, ut tunc illis durantibus, visitationis huiusmodi munus explere teneantur, nec ad alios actus se divertant. § 13. Cardinalibus vero nunc, et pro tempore existentibus, qui in casu vacationis Sedis Apostolicae ad electionem Romani Pontificis faciendam accedere solent ad locum Conclavis ad hoc designati, concedimus licentiam discedendi ab Ecclesiis praefatis sibi commissis, habita tamen prius certa notitia vacationis ipsius Sedis Apostolicae, et extra residentiam in loco, in 412 Romani Pontifices quo electionem huiusmodi celebrari continget, commorandi, et permint■. usque ad peractam electionem, ac etiam postea per duos menses, posqur Romanus Pontifex coronationis suae insignia susceperit: quo tempore elap>„ praefati Cardinales, nisi illico, ut praefertur, ad Ecclesias praefatas, quitipraesidere eos contigerit, se contulerint, subiaceant poenis supradictis. § 14. Praesentes quoque Literas, omniaque, et singula in eis conter de subreptionis, obreptionis, ac cuiuscumque nullitatis, aut invaliditatis\ intentionisque nostrae, ac quocumque alio defectu quantumlibet substan : etiam ex eo, quod in praemissis quomodolibet interesse habentes, vel pne· tendentes, et praesertim iidem Ecclesiis praedictis nunc, et pro tempore prk fecti, etiam eiusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, praemissis nc· consenserint, nec ad ea vocati, et auditi, solemnitatesque, et quaevis ah servanda, et adimplenda, nullatenus servata, et adimpleta; et causae, propter quas praesentes emanaverint, adductae, verificatae, seu alias sufficienter.a etiam in aliquo justificatae non fuerint; ac quocumque alio colore, praetext. | occasione, et causa, etiam in corpore iuris clausis, et alia quacumque qua tumvis rationabili, iusta, et privilegiata, etiam tali, quae ad [effectum valid tatis praemissorum necessario exprimenda foret, a quoquam notari, imp. gnari, retractari, in ius, vel controversiam revocari, aut ad terminos iuris reduci non posse, nec sub quibuslibet similium, vel dissimilium Const'?, tionum, sive dispositionum, etiam Motu, scientia, et potestatis plenitudo, paribus, etiam Consistorialiter, aut alias quomodolibet per quoscumque Ro manos Pontifices Praedecessores, et Successores nostros, ac etiam per Nes factarum, et faciendarum, revocationibus, suspensionibus, limitationibus, au: aliis contrariis dispositionibus pro tempore quomodolibet factis, comprehendi sed semper ab illis excepta, perpetuoque valida, firmaque, et efficacia enstere, et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, κ per omnes, et singulos, ad quos spectat, et quomodolibet spectabit in lute rum, inviolabiliter observari. § 15. Sicque, et non aliter in praemissis, etc. § 16. Non obstantibus, etc. § 17. Volumus etiam, quod ii, qui duabus, vel pluribus Ecclesiis prae­ fatis ex earum unione, vel alias ex concessione, seu dispensatione apostolra quocumque nomine, vel titulo praefecti sunt, vel pro tempore erunt, a resi­ dentia, et poenis huiusmodi excusentur, dummodo in earum altera, in qoi de iure residere debent, vere, et personaliter resideant; exceptis tamen, at praefertur, Ecclesiis Episcopalibus Urbi proximis, quibus Cardinales ir ordine priores praeesse solent: residentia enim, si quae apud praefatas Eccle­ sias titulorum Cardinalium fieret, aliquam excusationem eisdem Cardinalibus, ut praefertur non praestaret, quo minus ipsi in alia, vel aliis Ecclesiis prae­ fatis, quibus eos etiam pro tempore praefici contigerit, residere omnino teneantur. [Bull. Rom., torn. 6, 11, p. 13-16], Romani Pontificcs 413 216. Urbanus Vili, const. Cum sicut accepimus, 21 mail 1635. § 1. Cum sicut accepimus, diversorum Ordinum, Congregationum, et Institutorum, ac etiam Societatis lesu personae regulares, ultra alia vota, etiam votum, promissionem, sive iuramentum solemniter, sive simpliciter emittant, aut praestent de non petenda, nec procuranda, minusve acceptanda aliqua dignitate, neque aliqua superioritate extra eorum Religionem: § 2. Quoniam vero propter infirmitatem, seu aliam legitimam causam, Sedes Apostolica aliquibus personis regularibus licentiam aliquando imper­ titur, se de una ad aliam Religionem, etiam speciali nota, et expressione dignam, etiam laxioris observantiae transferendi, necnon aliqui etiam Reli­ gionum supra expressarum, et cuiuslibet earum Generales, vel alii Superio­ res vigore, ut asserunt, facultatum sibi per Sedem eamdem concessarum, translationem de una ad aliam Religionem, aut strictiorem, vel laxiorem regularibus suis, sive per viam expulsionis, sive alio quovis modo conce­ dunt, vel alias regularibus suis huiusmodi, ut se transferant, occasionem praebent; vel etiam ipsi regulares ex aliquibus causis licentiam manendi «tra Claustra, etiam in habitu Clerici, vel Sacerdotis secularis aliquando obtinere solent; § 3. Ideo, ne per praefatas, et quascumque alias translationes, expulsio­ nes, et dimissiones habitus regularis eorumdem regularium, quavis authoritate, licentia, occasione, ratione, et causa quantumlibet rationabili, favora­ bili, pia, et publica, etiam in corpore iuris clausa, sive ratione maioris boni, K alias quomodolibet hactenus, et pro tempore factas, et faciendas, possint regulares huiusmodi hactenus, et pro tempore, ut praefertur, translati, expulsi, etiam post habitum religionis dimissum, praetendere se a dicto voto, pro­ missione, sive iuramento de non petendo, nec obtinendo aliquam dignita­ tem, et de illam etiam motu proprio collatam non acceptando, fuisse, vel «se liberatos, quantum cum Domino possumus, opportune providere volen­ tes; necnon voti, promissionis, seu iuramenti, ac facultatum, licentiarum, expulsionum, et causarum, aliorumque etiam de necessitate exprimendorum veriores, et totos tenores praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et ad verbum insertis habentes; Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, hac nostra perpetuo valitura Constitutione declaramus, et decernimus, quoscumque regu­ lares praedictos cuiusvis Ordinis, Congregationis, et Instituti, etiam quomo­ dolibet exempti, etiam Societatis lesu, per quamcumque translationem hacte■iis,et imposterum quandocumque de sua ad aliam Religionem, vel Ordinem, .'· praefertur, seu alias quomodolibet, etiam pluries, et per quamcumque «pulsionem, habitusque regularis dimissionem pro tempore factas, non esse, nec fore, minusve dici, aut censeri posse, seu debere a praefato voto, pro­ missione, seu iuramento liberatos: sed eos hactenus, et pro tempore, ut 414 ÜV'JJ *H W ' Romani Pontifices praefertur, translatos, expulsos, ac a delatione habitus regularis absolutos," privatos, quarumcumque dignitatum huiusmodi proinde incapaces, et ad ii petendas, acceptandas, et obtinendas, inhabiles remanere in omnibus, et μomnia, perinde ac si translati, expulsi, seu a delatione habitus liberati, fc privati non fuissent. § 4. Praesentes vero literas, omniaque, et singula in eis contenta, etus ex eo, quod quicumque in praemissis, seu eorum aliquo interesse habentes, seu habere quomodolibet praetendentes, ad ea vocati, et auditi, minu«]« causae, propter quas eaedem praesentes emanaverint, adductae, verificatae. seu alias sufficienter, aut etiam nullatenus iustificatae fuerint, nullo bo> quam tempore de subreptionis, vel obreptionis, seu nullitatis, vitio, intentionis nostrae, aut alio quovis defectu, etiam quantumvis magno, ira cogitato, et substantiali, sive etiam ex eo, quod in praemissis, seu eorualiquo solemnitates, et quaevis alia servanda, et adimplenda, servata et adpleta non fuerint, aut ex quovis alio capite a iure, vel facto, aut Statuto,-.d consuetudine aliqua resultante, seu etiam enormis, enormissimae, et totiTe laesionis, aut quocumque alio colore, etiam in corpore iuris clauso, $a occasione, vel causa etiam quantumvis iusta, rationabili, et privilégiais, etutali, quae ad effectum validitatis praemissorum necessario exprimenda fort·, notari, impugnari, invalidari, retractari, in ius, vel controversiam revoan, aut ad terminos iuris reduci, vel adversus illas restitutionis in integrum, aperitionis oris, reductionis ad viam, et terminos iuris, aut aliud quodcun? que iuris, facti, gratiae, vel iustitiae remedium impetrari, seu quomodolibet concedi, aut impetrato, vel concesso quempiam uti, seu se iuvare in iudioo, vel extra posse; neque sub quibusvis similium, vel dissimilium gratiarum rencationibus, suspensionibus, limitationibus, aut aliis contrariis dispositionibus pro tempore quomodolibet factis, et faciendis comprehendi; sed semper ab ill· exceptas, perpetuoque validas, firmas, et efficaces existere, et fore, suosqiK plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac per omnes, et singulos, jd quos spectat, et quomodolibet spectabit in futurum, inviolabiliter observari. § 5. Sicque, et non alster in praemissis omnibus, etc. [Bull. Rom., tom. 6, II, p. 25, 26]. 217. Urbanus VIII, const. Mannum in Christo, 20 iun. 1637. Magnum in Christo, et in Ecclesia Matrimonii Sacramentum, ut vim est legitima inter Virum, et Foetninam indissolubilis societas, in qua ex pari consensu semetipsum alter alteri debet: ita gravibus, debitisque poenis cor­ ripiendi sunt ii, qui mandatorum Domini immemores, et posthabita propriae salutis ratione, sacrosanctas huiusmodi Sacramenti leges violare non verentur § 1. Cum itaque, sicut non sine magna animi nostri molestia accepimus ii iniquitatis filii reperiantur, qui sub mentito nomine, seu cognomine, adhuc prima uxore vivente ad secundas Nuptias transire audent. Romani Pontifices 415 § 2. Nos nefariam improborum hominum huiusmodi temeritatem iuxta creditum Nobis desuper apostolicae servitutis officium, quantum cum Do­ mino possumus, reprimere volentes, habita prius super hoc cum Venerabi­ libus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus in universa republica Christiana contra haereticam pravitatem generalibus Inquisitoribus ab hac Sancta Sede deputatis, deliberatione matura, hac nostra perpetuo valitura Constitutione decernimus, ut huiusmodi sic delinquentes, ultra poenas, quibus ipsi ordi­ narie puniri solent, damnentur ad Triremes in perpetuum : quod si inhabiles reperti fuerint, publice fustigentur, et damnentur ad carceres in perpetuum. Si vero pro qualitate, et enormitate delicti graviores poenas meruerint, etiam Curiae seculari arbitrio eorumdem praefatae Congregationis Cardinalium puniendi tradantur. § 3. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 6, 11, p. 103, 104]. 218. Urbanus VIII, const. Cum sicut dilectus, 2 mart. 1638. Cum sicut dilectus filius Procurator Generalis Fratrum Ordinis Mino­ rum Conventualium S. Francisci nuncupatorum Nobis nuper exponi fecit, diversae extorsiones excessivae a dilectis filiis Capitulo, et Canonicis secularis, et Collegiatae loci de Veglie Brundusinae Dioecesis, necnon etiam a diversis Parochis aliorum locorum fiant pro impedienda libertate electionis sepulturae in Ecclesiis Ordinis huiusmodi, Nobis propterea humiliter suppli­ cari fecit, ut de opportuno in praemissis remedio providere de benignitate Apostolica dignaremur. § 1. Nos igitur dictum exponentem specialibus favoribus, et gratiis pro­ sequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a iure, vel homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effe­ ctum praesentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, de Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Regularium praepositorum consilio, Ordinariis locorum per praesentes committimus, ut provideant rmnino, ne diutius abusus huiusmodi tolerentur, et decernant, ne Parochi plus percipere possint in sepulturis, quae fiunt in Ecclesiis Regularium, quam meis, quae fiunt in propriis, seu aliorum clericorum, non obstantibus Con­ stitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, cacterisque contrariis quibus­ cumque. (Bull. Rom., torn. 6, 11, p. 134J. 416 Romani Pontifices 219. Urbanus VIII, const. Nuper, 17 nov. 1638. I I § 1. Nuper pro parte dilecti filii Procuratoris Generalis Congregationis Cassinensis Ordinis S. Benedicti Nobis expositum fuit, quod alias, seu nuper a Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus Sacris Ritibus Prae positis emanavit Decretum tenoris subsequentis, videlicet. Pro Monachis S. Sixti Congregationis Cassinensis Placentiae commorantibus narratum fuit, quod ipsi monachi nunquam in eadem Civitate, nec alibi soliti sunt acce­ dere ad alias Processiones, praeterquam ad Processionem Sanctissimi Sacra­ menti. Nunc vero Episcopus vult cogere, ut accedant etiam ad Processiones, quae fieri solent pro Rogationibus maioribus, et minoribus singulis annis, ad quas antea nunquam accesserunt, et propterea petierunt, non adstringi ultra eorum solitum, et consuetum. Sacra Rituum Congregatio respondit, Monachos praedictos non esse ullo modo cogendos accedere, nisi ad Pro­ cessionem Sanctissimi Sacramenti, iuxta eorum antiquam consuetudinem, quam tam dictis Monachis Placentiae commorantibus, quam aliis eiusdem Congregationis Cassinensis, ubique conservandam esse censuit, et declaravit Die 10 lunii 1602. Dat. hac die 9 Octobris 1638. § 2. Cum autem, sicut eadem expositio subiungebat, dictus Procurator Generalis Decretum huiusmodi pro illius firmiori subsistentia apostolicae nostrae confirmationis robore communin' summopere desideret; Nos eumdem Procuratorem Generalem specialibus favoribus, et gratiis prosequi volen­ tes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a iure, vel ab homine quavis occa­ sione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes, et absolutum fore censentes: Supplicationibus illius nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, Decretum praeinsertum cum omnibus, et singulis in eo contentis Apostolica auctoritate tenore praesentium confirmamus, et appro­ bamus, iliique inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus, ac omnes, et singulos, tam iuris, quam facti defectus, si qui desuper quomodolibet intervenerint, supplemus. § 3. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 6, II, p. 161, 162]. 220. Urbanus VIII, const. Nuper, 16 oct. 1640. Nuper a Congregatione nonnullorum Romanae Curiae Praelatorum, coram dilecto filio nostro Antonio tituli S. Petri ad Vincula Presbytero Car­ dinali S. Ou phrii nuncupato, Maiori Poenitentiario, ac nostro in alma Urbe Romani Pontifices 417 ProVicario in spiritualibus generali, et nostro secundum carnem fratre ger­ mano, a Nobis deputata, emanavit declaratio tenoris subsequentis, videlicet. § 1. Cum circa interpretationem Constitutionis fel. record. Clementis Vlll subdat. 13 Kalend. Iulii Pontificatus sui anno tertio: de Largitione mune­ rum Regularibus utriusque sexus interdicta,1 nonnullae difficultates, et ambi­ guitates sint exortae; Congregatio specialiter a Sanctissimo Domino Nostro Urbano Divina Providentia Papa VIII coram Eminentissimo Cardinali S. Onuphrii Maiori Poenitentiario, ac Urbis Pro-Vicario deputata, auctoritate sibi attributa declaravit, et declarat, munera a Religiosis utriusque sexus tribui posse, ex causis gratitudinis, conciliationis benevolentiae, eiusque conserva­ tionis erga ipsam Religionem, vel Conventum, aliisve causis ex sui natura actum virtutis, et meriti continentibus, modeste tamen, ac discrete, et dum­ modo id non fiat, nisi de Superiorum localium licentia, ac etiam cum con­ sensu maioris partis conventus, si talis consensus de iure, vel ex constitu­ tionibus, seu consuetudinibus cuiusque Religionis respective, in huiusmodi casibus requiratur. Consensum vero Conventus in § 3 eiusdem Constitu­ tionis ad leviora esculenta, aut poculenta, seu ad devotionem, et religiosi­ tatem pertinentia munuscula largienda etc. requisitum, intelligi debere de consensu alias de iure requisito, et ubi concurrit ambitionis suspicio, qua cessante, nec in his requiri licentiam Superiorum in scriptis in § 4 eiusdem Bullae requisitam, sed sufficere licentiam, etiam oretenus eisdem concessam, declarat. Comessationes autem, compotationes, et convivia in excipiendis praesertim Benefactoribus, Protectoribus, vel Ordinariis honorifice, et laute, de quibus in § 5, et 6 eiusdem Constitutionis, censeri tantummodo prohi­ bita, si decentiae status regularis adversentur. Restitutionem vero receptorum Conventibus faciendam, de qua in § 7 ibidem cautum est, intelligi debere de Conventibus, ad quos data, donata, seu missa de iure pertinent, si id commode fieri potest, alias Conventui eiusdem Religionis viciniori loco, ubi petita fuit absolutio, restituantur. Insuper eadem facultate sibi tributa omnes, qui hucusque adversus supradictae Constitutionis Capitula hic moderata lar­ giti fuerunt, vel receperunt, a poenis quibuscumque in eadem Constitutione inflictis, et incursis posse, et debere a propriis Confessariis absolvi in foro conscientiae, etiam non facta prius huiusmodi rerum donatarum, seu data­ rum restitutione. Quoad eos vero, qui praeter modum praedictum graviori Religionis detrimento largiendo, vel recipiendo transgressi sunt, sed ob ino­ piam restituere nequeunt, eadem Sanctitas concedit Maiori Poenitentiario, ut de praeteritis usque ad diem datae praesentium in foro conscientiae absol­ vat, dispenset, et condonet, seu absolvi, dispensari, et condonari mandet, prout in Domino magis expedire indicaverit. Et ne praedictae Clement. VIII Constitutionis memoria dilabatur, Superiores locales cuiuscumque Monaste­ rii, Conventus, Domus, et Collegii Regularis sub poena privationis officii, vocisque activae, et passivae ipso iure incurren. efficere teneantur, ut in per­ petuum singulis annis mense lanuario, non solum praedicta Constitutio (quam in reliquis cius partibus eadem Sanctitas omnino observari iubet, et ' CL N. 17S. 418 Romani Pontifices quatenus opus sit innovat, quemcumque praetensum non usum, aut prie· tensum usum, seu praetensam consuetudinem, damnando, et irritando) verura etiam hoc decretum in aliqua publica Congregatione, vel saltem in publici mensa perlegatur. Omnibus tam Ecclesiasticis personis etiam Regularibus, quam Laicis cuiuscumque sint ordinis, conditionis, gradus, ac dignitatis, etiam speciali nota dignis, et qui sub generali dispositione non comprehen derentur, praedictam Clementis Constitutionem contra praesentis decreti tenorem declarandi, vel interpretandi facultate penitus interdicta, super quibus Sanctissimus mandavit expediri Breve. Datum Romae, die decimaquinta Sep­ tembris, 1640. § 2. Quapropter ut praemissa firmius subsistant, et inviolabiliter obser­ ventur, quantum cum Domino possumus, providere volentes, Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque apostolicae pote­ statis plenitudine, declarationem praeinsertam cum omnibus, et singulis in ei contentis tenore praesentium perpetuo confirmamus, et approbamus, illisque inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus, ac omnes, et singulos, tam iuris, quam facti defectus, si qui desuper quomodolibet intervenerint, supplemus, iliaque inviolabiliter ab omnibus, ad quos spectat, et spectabit in futurum observari. § 3. Sicque, et non aliter, etc. [Bull. Rom., torn. 6, 11, p. 263, 264]. 221. Urbanus VIII, const. In eminenti, 6 mart. 1641. »1 tt s In eminenti Ecclesiae militantis Sede, meritis licet imparibus constituti, sedulo meditamur, ut quae ad fidei Catholicae conservationem a Praedeces­ soribus nostris provide statuta, et ordinata sunt, firmiter, et perpetuo obser­ ventur, et cum opus sit, nostrae auctoritatis munimine confirmentur. § 1. Dudum siquidem a fel. record. Pio Papa V Praedecessore nostro emanavit Constitutio tenoris subsequentis, videlicet: Pius Episcopus Servus Servorum Dei. Ad futuram rei memoriam. < Ex omnibus afflictionibus, quas in hoc loco a Domino constituti, tam luctuoso tempore sustinemus, ille animum nostrum praecipue excruciat dolor, quod Religio Christiana tantis iampridem turbinibus agitata, novis quotidie propositis opinionibus confli­ ctetur, Christique populus antiqui hostis suggestione dissectus, in alios, atque alios errores passim, et promiscue deferatur. Quantum vero ad Nos attinet, totis viribus conamur, ut illae, simul atque prosiliunt, penitus opprimantur: magno enim moerore afficimur, quod plerique, spectatae alioquin probitatis, et doctrinae, in varias sententias, offensionis, et periculi plenas, tum verbo, tum scriptis prorumpunt; deque eis, etiam in Scholis invicem controversan­ tur, cuiusmodi sunt sequentes. § 2. ... 43. In hominibus poenitentibus ante Sacramentum absolutionis, ct in Catechumenis ante Baptismum est vera iustificatio, separata tamen a Romani Pontifices 419 remissione peccatorum... 56. In peccato duo sunt actus, et reatus, transeunte autem actu, nihil remanet, nisi reatus, sive obligatio ad poenam. 57. Unde in Sacramento Baptismi, aut Sacerdotis absolutione, proprie reatus peccati dumtaxat tollitur, et ministerium Sacerdotum solum liberat a reatu. 58. Pec­ cator poenitens non vivificatur ministerio Sacerdotis absolventis, sed a solo Deo, qui poenitentiam suggerens, et inspirans, vivificat eum, et resuscitat» ministerio autem Sacerdotis solum reatus tollitur... § 3. Quas quidem sententias stricto coram Nobis examine ponderatas, quamquam nonnullae aliquo pacto sustineri possent, in rigore, et proprio verborum sensu ab assertoribus intento, haereticas, erroneas, suspectas, teme­ rarias, scandalosas, et in pias aures offensionem immittentes respective, ac quaecumque super iis verbo, scriptoque emissa, praesentium auctoritate damnamus, circumscribimus, et abolemus, deque eisdem, et similibus post­ hac, quoquo pacto loquendi, scribendi, et disputandi facultatem quibuscum­ que interdicimus. Qui secus fecerint, ipsos omnibus dignitatibus, gradibus, honoribus, beneficiis, et officiis perpetuo privamus, ac etiam inhabiles ad quaecumque decernimus, vinculo quoque anathematis eo ipso innodamus, a quo nullus Romano Pontifice inferior valeat ipsos, excepto mortis articulo, liberare ». § 5. Deindeque piae mem. Gregorius Papa XIII etiam Praedecessor noster, intellecto per eum, non sine animi sui dolore, non defuisse tunc temporis aliquos Theologos, tum studiosos, tum professores, qui articulos in praedicta Constitutione damnatos asserere, et pertinaciter defendere per­ gerent, pro officii sui munere eorumdem temeritatem, atque audaciam ad totius Ecclesiae periculum pertinentem, minime contemnendam, et dissimu­ landam censuit, sed ad coercenda huiusmodi ingenia, per aliam suam Con­ stitutionem, sub Datum quarto Kalendas Februarii, Anno Incarnationis Domi­ nicae millesimo quingentesimo septuagesimo nono, Pontificatus sui an. VIII editam,1 Pii Praedecessoris Constitutionem praedictam sua quoque auctori­ tate confirmavit, Articulosque ibidem comprehensos iterato damnavit, et ne quis hac in re constantem Sedis Apostolicae voluntatem, ac sententiam igno­ rare posset, suam huiusmodi confirmationis Constitutionem, altera Pii V comprehensa, publicavit, et promulgavit. § 6. Postea recol. mem. Paulus Papa V similiter Praedecessor noster, ad tollenda scandala, et dissensiones, quae in Ecclesia Catholica oriebantur occasione editionis librorum, ct operum de Auxiliis tractantium, in Generali Congregatione Sanctae Romanae, et Universalis Inquisitionis, sub die 1 Decembr. Anni Domini 1611 coram ipso habita, decrevit, ut scriberetur Nunciis Apostolicis, quod notificarent, et ordinarent Superioribus Religionum, et Universitatibus Studiorum, et Ordinariis eorum Nunciaturae, ne sinerent imprimi in materia de Auxiliis, etiam sub praetextu commentandi S. Thomam, aut alio modo, et qui vellent de hac materia scribere, et imprimere, pnus mitterent Tractatus, ct Compositiones ad dictam Sanctam Universalem Inquisitionem; ct in cxcquutionem mentis dicti Pauli Praedecessoris, cius· 1 Const. Provisionis nostrne. - Bull. Rom., tom. 4, III, p. 426-429. 420 Romani Pontifices dem Decreti tenor omnibus praedictis per Nuncios respective fuit legitime intimatus. Successivcque ne contra praedictum Decretum aliquid attentari contingeret, sed scandala, et dissensiones omnino cessarent, Nos in abi Generali Congregatione dictae Sanctae Romanae, et Universalis Inquisitionis, Feria 5 die 22 Maii, Anno Domini 1625 per aliud Decretum nostrum, ipsum Pauli Praedecessoris Decretum confirmavimus, et innovavimus, ac omnibus, et singulis cuiusvis Religionis, Ordinis, Congregationis, Instituti, et Societatis, etiam de necessitate exprimendae, Regularibus, et aliis quibuscumque, tara Ecclesiasticis, quam secularibus personis cuiuscumque status, conditionis, gradus, ordinis, et dignitatis, tam Ecclesiasticae, quam secularis, ne imposterum auderent imprimere, vel quoquo modo in lucem edere libros, tra­ ctatus, vel compositiones ex professo, vel incidenter, aut praetextu commen­ tandi D. Thomam, vel quemlibet alium Doctorem, aut alia quavis occasione, praetextu, vel modo, de materia Auxiliorum Divinorum tractantes sine expressa, et speciali licentia a Nobis in Congregatione S. Officii praedicta obtinenda, donec aliud in hac materia a Sede Apostolica foret ordinatum, districte prae­ cepimus, et mandavimus; et ut huiusmodi nostrum Decretum inviolabiliter observetur, voluimus, et declaravimus, contravenientes poenas privationis dignitatum, et officiorum suorum, vocis activae, et passivae, facultatis concionandi, publice legendi, docendi, et interpretandi ipso facto, absque alia declaratione incurrere, et nihilominus aliis etiam poenis nostro, et Succes­ sorum nostrorum Romanorum Pontificum arbitrio infligendis subiacere, librosque, quos ex tunc deinceps, contra dicti nostri Decreti tenorem edi contingeret, absque alia declaratione, tamquam expresse prohibitos haberi, et Impressores, praeter amissionem librorum, pecuniariis, aliisque corpora­ libus poenis iuxta criminis gravitatem teneri. § 7. Novissime tandem accepto per Nos in Oppido (Civitate nuncupato) Lovaniensi, quosdam assertos Cornelii lansenii olim Episcopi Iprensis exequutores ex testamento in lucem edi curasse librum, cui titulus, Augustinus, ex professo continentem, et tractantem materiam de Auxiliis, nulla penitus petita, vel obtenta a dicta Congregatione licentia illum imprimendi, eiusque operis occasione Patres Societatis lesu, nonnullas in Civitate Antverpiensi de eadem materia tractantes Theses, pariter absque licentia eiusdem Congrega­ tionis imprimi curasse, opinionesque lansenii in praedicto libro contentas oppugnasse, rursusque nonnullas alias orationes, scripturas, epistolas, The­ sesque in calce infrascripti Decreti nostri tunc registratas, tam pro dicti libri lansenii, quam Thesium a Patribus lesuitis editarum defensione impressas fuisse, non solum contra praedictorum Decretorum prohibitionem, sed etiam in grave scandalum, et offensionem Ecclesiae Catholicae. § 8. Nos ut malis huiusmodi imminentibus quanto citius occurreretur, et ne imposterum ullus auderet dictis Decretis contraire, per aliud Decre­ tum in alia plena, et generali Congregatione eiusdem Sanctae Romanae, ct Universalis Inquisitionis coram Nobis dic 1 Augusti proxime praeteriti habita, inhaerendo prioribus Decretis a Paulo Praedecessore, et a Nobis, ut supra editis, pro tunc dictum librum lansenii, cui titulus, Augustinus, Lovanii impressum, necnon Theses a Patribus Soc. lesu Antverpiae in lucem editas, Romani Pontifices 421 aliasque scripturas in calce posterioris nostri Decreti huiusmodi registratas, iam vigore anteriorum supradictoruin Decretorum prohibitas, de novo pro­ hibuimus, ac pro prohibitis omnino haberi voluimus : Mandavimusque sub poena excommunicationis ipso facto incurrendae, ne quis cuiuscumque status, gradus, conditionis, et qualitatis, etiam speciali, et specialissima nota dignae, librum, et Theses praedictas, aliasque scripturas, ut supra, absque dictae Sedis licentia in dicta Congregatione S. Officii obtinenda, retinere, et legere posset. Mandavimus insuper omnibus, et singulis cuiusvis Religionis, Ordinis, et Dignitatis, Abbatial!, Episcopali, Archiepiscopali, et Patriarchali dignitate suffultis, Collegiis, et Universitatibus, sub praedictis, ut supra, excommuni­ cationis ipso facto incurrendae, Interdicti Ecclesiastici respective, aliisque arbitrio nostro poenis infligendis, etiam corporalibus, ne imposterum aude­ rent imprimere, nec quoquo modo in lucem edere libros, Tractatus, com­ positiones ex professo, vel incidentcr, etiam sub praetextu commentandi D. Thomam, seu in Philosophicis agendi de concursu causae primae cum secunda, ct praesertim defendendi, aut impugnandi librum dicti lansenii, cui titulus Augustinus, vel Theses Patrum Soc. lesu, aliasque scripturas in calce dicti posterioris nostri Decreti, ut praefertur, registratas, ct prohibitas, aut alia quavis occasione, vel modo de materia Auxiliorum divinorum, seu de gratia, ct libero arbitrio tractantes, sine expressa licentia a Nobis in dicta Congregatione S. Officii obtinenda, donec aliud in hac materia a Sede Apostolica praedicta foret ordinatum. § 11. Cum autem ex diligenti, et matura eiusdem libri, cui titulus, Augu­ stinus, lectione, postmodum compertum fuerit, in eodem libro multas ex propositionibus a Praedecessoribus nostris olim, ut praefertur, damnatis, con­ tineri, et magno cum Catholicorum scandalo, et auctoritatis dictae Sedis con­ temptu, contra praefatas damnationes, et prohibitiones defendi: Nos huic malo in scandalum totius Reipublicae Christianae, et fidei Catholicae per­ niciem vertenti, opportunum remedium adhibere volentes, Constitutionis Gregorii, necnon Pauli Praedec. praedictorum nostrorum, necnon Decreto­ rum huiusmodi totos, et integros tenores, ac datas etiam veriores praesen­ tibus pro totaliter expressis, et insertis habentes, Motu proprio, et ex certa scientia nostra, ac de apostolicae potestatis plenitudine, hac perpetuo valitura Constitutione eiusdem Pii, et Oregorii Praedecessorum huiusmodi Constitu­ tiones praedictas, omniaque, et singula in eis contenta, apostolica auctoritate, tenore praesentium perpetuo confirmamus, ct approbamus, librumque praedictum, cui titulus est, Augustinus, Articulos, opiniones, et sententias in dictis Constitutionibus reprobatas, atque damnatas, ut a Nobis compertum est, continentem, et renovantem, aliaque omnia opera praesentibus nostris literis subinserta, quae aliis sub posteriori decreto nostro praedicto regi­ strars per praesentes addimus, atque adjungimus, eadem auctoritate per praesentes omnino prohibemus, ac pro vetitis, et prohibitis haberi volumus, et mandamus... [Bull. Rom., tom. 6, ii, p. 270-276], 422 Romani. Pontifices 222. Urbanus VIII, const. Cum Ecclesiae, 30 ian. 1642. Cum Ecclesiae Divino cultui dicatae Domus sint orationis, easque prop terea omnis sanctitudo deceat, merito Nos, quibus cunctarum per Orbem universum Ecclesiarum cura a Deo commissa est, advigilare convenit, ut ab eisdem Ecclesiis quicumque actus profani, et indecentes procul arceamur. Itaque cum sicuti pro parte dilectorum filiorum Decani, et Capituli Ecclesiae Metropolitanae Hispalem Nobis nuper expositum fuit, pravus in illis par­ tibus sumendi ore, vel naribus Tabaccum vulgo nuncupatum usus adeo inva­ luerit, ut utriusque sexus personae, ac etiam Sacerdotes, et Clerici tam se· culares, quam regulares clericalis honestatis immemores, illud passim in Civitatis, et Dioecesis Hispalem Ecclesiis, ac quod referre pudet, etiam sacro­ sanctum Missae sacrificium celebrando sumere, linteaque sacra foedis, quae Tabaccum huiusmodi proiicit excrementis conspurcare, Ecclesiasque prae­ dictas tetro odore inficere magno cum proborum scandalo, rerumque sacra­ rum irreverentia non reformident. § 1. Hinc est, quod Nos, ut abusus tam scandalosus ab Ecclesiis huius­ modi prorsus eliminetur, pro pastorali nostra solicitudine providere, ac Deca­ num, et Capitulum praefatos specialibus favoribus, et gratiis prosequi volen­ tes, et eorum singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspen­ sionis, et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a iure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatae existunt, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes, et absolutos fore censentes, supplicationibus ipsorum Decani, et Capituli Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, omnibus et singulis, utriusque sexus personis, tam secularibus, quam ecclesiasticis, etiam cuiusvis Ordinis, instituti, ac Militiarum, etiam Hospitalis S. loannis Hierosolymitani, regularibus quomodolibet qualificatis.et quantumlibet privilegiatis,et exemptis, etiam speciali nota, et expressione dignis, ne de caetero in quibusvis Civi­ tatis, et Dioecesis praedictarum Ecclesiis, earumque atriis, et ambitu Tabac­ cum, sive solidum, vel in frusta concisum, aut in pulverem redactum ore, vel naribus, aut fumo per tubulos, et alias quomodolibet sumere audeant, vel praesumant, sub excommunicationis latae sententiae eo ipso absque aliqua declaratione per contrafacientes incurrendae poena, auctoritate apostolica tenore praesentium interdicimus, et prohibemus. § 2. Quocirca Venerabili Fratri Archiepiscopo Damiaten. moderno, et pro tempore existent! nostro, et Apostolicae Sedis in Regnis Hispaniamm Nuncio per praesentes committimus, et mandamus quatenus perse, vel alium, seu alios praesentes literas, et in eis contenta quaecumque, ubi et quando opus fuerit, solemniter publicans, faciat illas, ct in eis contenta huiusmodi ab omni bus, ad quos spectat inviolabiliter observari; contradictores quoslibet, et rebelles, ac prohibitioni huiusmodi non parentes per censuras, et poenas Romani Pontifices 423 ecclestiasticas, aliaque opportuna iuris, et facti remedia, appellatione post­ posita compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. § 3. Non obstantibus, etc. (Bull. Rom., tom. 6, 11, p. 311, 312]. 223. Urbanus VIH, const. Sacrosancta Tridentina Synodus, 15 mart. 1642. Sacrosancta Tridentina Synodus optime agnoscens non leve scandalum afferre posse, si quid inordinatum, aut praepostere accommodatum, vel pro­ phanum in Ecclesiis appareat, statuit nemini licere ullo in loco, vel Ecclesia, etiam quomodolibet exempta, ullam insolitam Imaginem ponere, vel ponen­ dam curare, nisi ab Episcopo approbata fuerit. * § 1. Cum autem, sicut accepimus, ex praedicti Decreti inobservantia varii abusus irrepserint, idcirco Nos abusus huiusmodi tollere, pro debito pastoralis officii nostri volentes, re etiam cum Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus Sacris Ritibus praepositis communicata, et mature considerata, et discussa, inhaerendo dictae dispositioni Sacrosanctae Tridentinae Synodi: Motu proprio, et ex certa scientia nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, ne quis cuiuscumque gradus, qualitatis, ordinis, status, vel conditionis, ac dignitatis, et praeeminentiae, etiam ecclesiasticae, etiam individua, ac speciali expressione dignae existât, Imagines Domini Nostri lesu Christi, et Deiparae Virginis Mariae, ac Angelorum, Apostolorum, Evan­ gelistarum, aliorumque Sanctorum, et Sanctarum quorumcumque sculpere, aut pingere, vel sculpi, aut pingi facere, aut ante hac sculptas, aut pictas, et alias quomodolibet effictas tenere, seu publico aspectui exponere, aut vestire cum alio habitu, et forma, quam in Catholica, et Apostolica Ecclesia ab antiquo tempore consuevit, nec etiam cum habitu peculiari alicuius Ordinis Regularis, tenore praesentium prohibemus: ac ut Imagines aliter pictae, vel sculptae ab Ecclesiis, et aliis locis quibuslibet amoveantur, et deleantur, vel reducantur, ct reformentur ad habitum, et formam in Ecclesia Catholica, et Apostolica ab antiquo tempore consuetam, ut veneratio, et cultus sic dictis Imaginibus augeatur, et quae oculis fidelium subiiciuntur, non inordinata, nec insolita appareant, sed devotionem pariant, et pietatem: et ne exponantur in Ecclesiis quibuslibet, ac quomodolibet qual if icatis, ac earum Frontispiciis, ct Atriis imagines prophanae, vel alias indecentiam, et inhonestatem praeseferentes cum Domum Dei deceat sanctitudo, praecipimus. Quocirca quibus­ cumque Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episc'pis, et aliis locorum Ordinariis, ac nostris, et Apostolicae Sedis Nunciis, Sess. XXV, de invocatione, veneratione et reliquiis sanctorum, et sacris iniapnibiis. 424 Romani Pontifices et Legatis etiam de Latere, sub obtestatione divini iudicii mandamus, ut praedicta inviolabiliter, et exacte observent. Mandantes insuper omnibus Capitulis Ecclesiarum etiam Cathedralium, et maiorum, ac Universitatibus, etiam Stu­ diorum, Monasteriis, ac Collegiis, et personis quibuscumque etiam ecdesasticis, secularibus, et regularibus cuiuscumque Ordinis, etiam Cistercieo, Instituti, Congregationis, et Societatis, etiam lesu, etiam Militaribus, etia Hospitalis S. loannis Hierosolymitani, aliarumque Militiarum, et caeleris qui buscumque quomodolibet qualificatis, ac eadem individua expressione, tt speciali nota dignis, ac Monialibus, etiam Regularium gubernio subieclis, κ etiam Sedi Apostolicae immediate suppositis, ut in eorum Ecclesiis, et loci: omnia, et singula praemissa observent, et ouservari faciant. § 2. Quatenus vero ipsi, praesertim Regulares, ac Moniales praesentibus literis, ac omnibus in eis contentis parere neglexerint, possint, et debear.; Episcopi, et locorum Ordinarii, et Metropolitani, Primates, et Patriarchae, Nuncii, et Legati Apostolici de Latere missi, tamquam in hoc a Sede Apo­ stolica specialiter delegati, contra omnes, et singulos praedictos, et quos­ cumque alios quomodolibet inobedientes, et transgressores procedere, « quacumque appellatione, recursu, reclamation^, aliisque iuris, et facti remediis ordinariis, et extraordinariis penitus, et omnino remotis, ad omnimodam observantiam illos praevia unica monitione, censuris Ecclesiasticis, et aliis eorum arbitrio, et praesertim quoad loci Superiores etiam privationis officii, et vocis activae, et passivae poenis compellere. [Bull. Rom., torn. 6, II, p. 321, 322]. 224. Urbanus VIII, const. Quamvis, 15 iul. 1642. t % Quamvis fel. rec. Clemens Papa Vlll, Praedecessor noster, accepto, quod aliqui Ordinarii beneficia ecclesiastica in suis mensibus vacantia, et alias dispositioni Apostolicae non reservata personis sibi benevisis conferebant, illa vero, quae reservata erant, Seminariis puerorum saepe uniebant; ad evitandum hoc Sedis Apostolicae praeiudicium, per eius decretum prohibuerit, ne uniones beneficiorum ecclesiasticorum dispositioni Sedis Apostolicae tem pore, quo uniuntur reservatorum, vel affectorum fieri possent, etiam vigore Decretorum S. Concilii Tridentini in favorem Seminariorum Puerorum, ad praescriptum eiusdem Concilii erectorum, sive erigendorum: * nihilominus postea praetextu Indultorum Apostolicorum conferendi beneficia reservata, vel affecta per Romanos Pontifices Praedecessores nostros, ac etiam per Nos aliquibus personis, praesertim S. R. E. Cardinalibus concessorum, exequutio praedicti Decreti Clementis Praedecessoris de facto impedita fuit, et impe­ ditur, quoniam Cardinales Indulta conferendi, et disponend de reservatis, vel affectis habentes asserunt, se non esse in praedicto Decreto comprt- » Sess. XXIII, de ref., c. 18. Romani Pontifices 425 liensos, tamquam in co exprcssim non nominatos, et ulterius tam ipsi Car­ dinales, quam alii, qui ex praedictis Induitis Apostolicis habent facultatem conferendi reservata, seu affecta, ac de eis disponendi, nedum praetendunt, Indulta huiusmodi continere faculta‘em disponendi de eisdem Beneficiis, etiam per modum unionis, et extinctionis in praciudicium perpetuum Sedis Apostolicae, quae illorum provisione perpetuo privata remaneret, sed etiam ex ipsis Induitis esse sublatam, et extinctam reservationem, et affectionem quamcumque, ideo etiam auctoritate ordinaria potuisse, et posse per eos fieri eorumdem Beneficiorum, uti non reservatorum, nec affectorum unionem, Decretaque Concilii eis concedere facultatem uniendi etiam reservata eisdem Seminariis. Quinimmo etiamsi in Pontificatu rec. mem. Pauli V etiam Prae­ decessoris nostri, hactenus ex voto duorum Rotae Auditorum fuerit in Dataria observatum, et observetur, Beneficia duplici reservatione personali reservata, vel affecta non comprehendi in praedictis Induitis, tamen etiam praetendunt itanc reservationis duplicitatem non impedire eorum provisionem, vigore praedictorum Indultorum faciendam, eisdemque Beneficiorum unionibus non obstare, et propterea diversimode, etiam exequutio literarum Apostolicarum provisionis eorumdem Beneficiorum indebitis praetensionibus huiusmodi impe­ dita fuit, et impeditur de facto in diversis Tribunalibus, et Congregationibus, praesertim Rotae, et Congregationis Concilii Tridentini, in quibus reperiuntur factae resolutiones, etiam inter se discordantes. § 1. Volentes igitur praedicta impedimenta tollere, et nostro oraculo praetensas dubitationes dilucidare, Motu proprio, certaque scientia, ac matura deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, hac nostra perpetua constitutione praedictum Decretum Clementis Praedecessoris prae­ dicti, super exequutione, seu interpretatione eiusdem Concilii emanatum conirmamus, inviolabiliterque de caetero observari mandamus per quoscumque Patriarchas, Metropolitanos, Archiepiscopos, Episcopos, ac S. R. E. Cardina­ les, declaramusque praedictum Decretum etiam eosdem Cardinales compre­ hendisse, et comprehendere, praedictosque Cardinales, et quoscumque alios praedicta Indulta Apostolica conferendi praedicta Beneficia reservata, seu affecta, et de eisdem disponendi habentes, non potuisse hactenus post prae­ dictum Decretum Clementis Praedecessoris, nec imposterum posse in vim illorum, nec vigore eiusdem Concilii, aut alias etiam auctoritate eorum ordi­ naria, praetextu quod ex praedictis Induitis extinctae, et sublatae sint reservationes, et affectiones eadem Beneficia quomodolibet tempore unionis reser­ vata, vel affecta unire, etiam Seminariis praedictis Puerorum, nec de eis ρσ viam cuiuscumque unionis, suppressionis vel applicationis disponere, nec etiam in vim praedictorum Indultorum reservata, et affecta conferendi» ac de eis disponendi, potuisse, nec posse conferre Beneficia duplici reser· ntione personali reservata, vel affecta. [Bull. Rom., torn. 6, 11, p. 335, 336]. 426 Romani Pontifices 225. Urbanus VIII, const. Aequum est, iq ini. 1642. i p ' μ * Aequum est, ut Nos, qui omnium Christifidelium commodis pro patenu nostra charitate iugiter invigilamus, Sacristiae nostrae Pontificiae, ac Camerii Apostolicae iura non negligamus. § 1. Quamvis enim etiam iuxta Constitutionem fel. record. Clementi» Papae Septimi, Praedecessoris nostri desuper editam observatum fuerit, quod omnia, et singula Mitrae, Pluvialia, Planetae, et alia Altaris ornamenta, et vestimenta, ac vasa aurea, et argentea, praesertim sacra, et benedicta, cuius­ cumque qualitatis, et pretii fuerint, quibus S. R. E. Episcopi, Presbyteri, et Diaconi Cardinales in Cappella Pontificia, in Missarum tam per Romanos Pontifices, quam in eorum praesentia, etiam per dictos Cardinales celebra­ tione, ac in processionibus, et aliis caeremoniis Pontificalibus usi fuerunt, post illorum obitum fuerint, et sint applicata, et realiter consignari debeant dictae Cappellae, et illius Sacristiae, praefataque applicatio, et consignatio impediri non debeat praetextu quarumcumque facultatum testandi, etiam sub quacumque forma, et verborum tenore pro tempore concessarum, et alias prout in eadem Clementis Praedecessoris Constitutione uberius continetur. Nihilominus quia tam Romani Pontifices Praedecessores nostri concesserunt, quam etiam Nos eorum exempla sequuti concessimus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus facultatem disponendi de ornamentis, et vestimentis, ac vasis, et aliis rebus praedictis, iliaque relinquendi Ecclesiis, seu Cappellis, vel locis piis, aut personis, praesertim ecclesiasticis, sibi benevisis, in grave Sacristiae praefatae praeiudicium, ac etiam Camerae Apostolicae detrimentum, quam de suo eidem Sacristiae de ornamentis, caeterisque rebus huiusmodi ea propter providere oportet. § 2. Hinc est, quod Nos earumdem Sacristiae, et Camerae indemnitati in praemissis consulere volentes, motu proprio, ac ex certa scientia, et maturi deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, etiam ipsam Constitutionem Clementis Praedecessoris huiusmodi innovantes, et amplian- tes, quod de caetero perpetuis futuris temporibus praefata omnia, et singula, Mitrae, Pluvialia, Tunicellae, aliaque ornamenta, et vestimenta, ac Calices, Patenae, vasa etiam aurea, et argentea, aliaeque res, et utensilia quomodolibet nuncupata, praesertim benedicta, seu consecrata, quibus S. R. E. Cardinales, nunc, et pro tempore existentes, etiam praefatam, aut quamcumque aliam similem, vel dissimilem facultatem apostolicam de illis disponendi, ac ad haeredes etiam ab intestato transmittendi, ut praemittitur, habentes, non solum in Cappella Pontificia, seu Processionibus, caeremoniis, et aliis fun­ ctionibus Pontificiis praefatis, sed etiam in eorum Cappellis privatis hactenus, vel in futurum pro tempore quomodolibet usi fuerint, vel quae detulerint, ad Sacristiam praefatam ipso iure spectent, et pertineant, et ad illam deferri, illique realiter consignari debeant statim post obitum ipsorum Cardinalium, Romani Pontifices 427 excepta una Tunicella pro quolibet Cardinale Diacono, et una Planeta pro quolibet Cardinale Presbytero, ac uno Pluviali pro quolibet Cardinale Epi­ scopo, ac exceptis Candelabris, ac Malluviis, et Gutturnis Bacili, et Bocali vulgo nuncupatis, etiam aureis, vel argenteis, hac perpetuo valitura Consti­ tutione nostra statuimus, et ordinamus, et quascumque facultates praefatas testandi, ac ab intestato transmittendi, et disponendi de vestimentis, orna­ mentis, vasis, et aliis rebus, ac utensilibus praefatis, etiam in favorem qua­ rumvis Ecclesiarum, seu Cappellarum, et locorum piorum, ac personarum etiam speciali nota, et individua expressione dignarum, etiam motu, scientia, deliberatione, et potestatis plenitudine paribus, ac alias quomodolibet per praefatos Praedecessores nostros, ac Nos ipsos Cardinalibus praefatis qui­ buscumque concessas, quae hactenus effectum sortitae non fuerunt ad prae­ sentis nostrae Constitutionis tenorem reducimus, et quatenus fuerit opus in iis, quae praesentibus adversantur, revocamus, abolemus, cassamus, annuita­ nts, et irritamus, ac reductas, revocatas, abolitas, cassas, annullatas, et irritas lore, et imposterum per quamcumque derogationem per Nos, vel Successores nostros faciendam non censeri praesenti nostrae Constitutioni in aliquo detractum, nec d. Sacristiae praeiudicatum, nisi specialiter, et expresse huic Constitutioni referendo eius datam, ac alias suflicienter derogatum fuerit [Bull. Roni., tom. 6, II, p. 336-338]. 226. Urbanus VIII, const. Universa, 13 sept. 1642. Universa per Orbem novit Ecclesia Romani Pontificis supremae incum­ bere sollicitudini Dominicum Gregem ad aeternam dirigere salutem, et apo­ stolica sic explicare praecepta, ut fideles in viam mandatorum currere, et ad beatitudinem valeant feliciter pervenire. § 1. Plurimorum siquidem Venerabilium Fratrum Nostrorum Archiepiscoporum, ct Episcoporum per varias Regiones constitutorum relatione ad Nos pervenit, festorum multitudinem per singulas eorum Dioeceses, atque Provincias adeo crevisse devotione, atque consuetudine nova in dies intro­ ducente, ut multi iam dubitare videantur, quaenam ex praecepto, quaeve ex libera cuiusque voluntate sint servanda, pietatis fervore ob nimiam eorum­ dem numerositatem tepescente. Quinimo, et clamor pauperum frequens ascen­ dit ad Nos eamdem multitudinem, ob quotidiani victus laboribus suis compa­ randi necessitatem, sibi valde damnosam conquerentium, et quod summopere dolendum est, magno cum animi nostri moerore didicimus, tanta saepe sae­ pius machinatum inimicum in Sanctos, ut ipsa multitudine, non ad aedifi­ cationem, et ad laudandum in Ecclesiis Deum populi utantur, sed ad otia, vanitates, et vitia frequenter abuti non formident, ita ut quae ad glorifican­ dum Divinum Numen sunt primitus instituta, temporis decursu inimicus homo corruperit, et in magnam illius offensionem, gravemque iacturam con­ verterit animarum. Quamobrem dicti Vcn. Fratres Archiepiscopi, et Episcopi 428 Romani Pontifices Nobis fecerunt humiliter supplicari, ut in praedictis de Apostolicae potestat plenitudine congruam aliquam iniremus rationem. § 2. Nos itaque volentes ex debito pastoralis officii providere, et sn ctificationis festorum certum deinceps firmare praeceptum, antiquam Ecdesi;·. in hoc consuetudinem sectantes, habitis prius frequentibus per doctos, piosqix Viros, quos ad haec specialiter deputavimus, consultationibus, ut rei videtur gravitas postulare, Motu proprio, et ex certa scientia, meraque deliberatiore nostris, nec non de praedictae apostolicae plenitudine potestatis, hac per­ petuo valitura Constitutione, de voto etiam Ven. Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Sacris Ritibus Praepositorum, apostolica auctoritate decernimus, et declaramus, infrascriptos dumtaxat dies pro Festis ex praecepto colendos esse, quos nempe vel ab initio veneranda sacravit antiquitas, vel universalis Ecclesiae probavit consuetudo, vel omnium gentiur. unanimis pietas veneratur: Dominicos scilicet dies totius anni, Nativitatis D. N. lesu Christi, Circumcisionis, Epiphaniae, Resurrectionis cum duabü.· sequentibus feriis, Ascensionis, Pentecostes cum duabus pariter sequentibus feriis, Sanctissimae Trinitatis, Solemnitatis Corporis Christi, et Inventionis Sanctae Crucis, necnon festivitatum Purificationis, Annunciationis, Assum­ ptionis, et Nativitatis Deiparae Virginis, Dedicationis S. Michaelis Archangeli, Nativitatis S. loannis Baptistae, SS. Petri, et Pauli, S. Andreae, S. lacobi, S. loannis, S. Thomae, SS. Philippi, et lacobi, S. Bartholomaei, S. Matthaei, SS. Simonis, et ludae, et Sancti Mathiae Christi Domini Apostolorum, item S. Stephani Protomartyris, SS. Innocentium, S. Laurentii Martyris, S. Silvestri Papae, et Confessoris, S. losephi etiam Confessoris, et S.Annae Deiparae respe­ ctive Sponsi, ac Genitricis, Solemnitatis omnium SS. atque unius ex princi­ palioribus Patronis in quocumque Regno, sive Provincia, et alterius pariter principalioris in quacumque Civitate, Oppido, vel Pago, ubi hos Patronos haberi, et venerari contigerit. § 3. Ad reliquorum vero dierum observantiam, quos hactenus, sive in universa Ecclesia, sive in quavis Natione, aut Regno, Provincia, Dioecesi, aut loco quomodocumque, sive ex praecepto, sive ex consuetudine, sive ex devo­ tione Christi fideles tamquam festivos celebrarunt, nequaquam ex praecepto ipsos teneri dicta auctoritate tenore praesentium perpetuo etiam decernimus, et declaramus. Ne autem dies festos a locorum Ordinariis nimia aliquorum facilitate, aut populorum importunitate deinceps iterum multiplicari contingat, eosdem Ordinarios in Domino monemus, ut ad ecclesiasticam ubique ser­ vandam aequalitatem de caetero perpetuis futuris temporibus ab indictione sub praecepto novorum festorum studeant abstinere. Ut vero ea, quae supe­ rius expressa sunt, ferventiori, qua decet veneratione, ac devotione colantur, eisdem Ordinariis antiquiorum Canonum observantiam ad memoriam revo­ camus in concedendis licentiis laborandi diebus festis. Quae quidem licentiae non aliter, quam ad formam praedictorum Canonum, ut praemittitur, con cedendae, nonnisi gratis, libere, et sine ullo prorsus pretio, aut pacto, directe, vel indirecte, concedantur, sub poenis etiam gravioribus nostro, Successo­ rumque nostrorum arbitrio infligendis. Non intendimus tamen per hanc nostram Constitutionem dies feriatos circa ludicialia in aliquo immutare, Romani Pontifices 429 quos ad hunc effectum relinquimus in eisdem statu, et terminis, in quibus erant ante eiusdem promulgationem. § 4. Mandantes propterea in virtute sanctae obedientiae, et sub indi­ gnationis nostrae poena, nunc, et pro tempore existenti nostro in Urbe, eiusque districtu Vicario in spiritualibus Generali, ac universis, et singulis Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis, aliisque Praelatis, ac cuius­ cumque generis locorum Ordinariis, etsi Cardinalatus honore fulgeant, ut has praesentes literas, omniaque, et singula in eis contenta, singuli videlicet in eorum respective Dioecesibus publicent, et ab omnibus eorum subditis ad unguem observari faciant. § 5. Non obstantibus quibusvis Apostolicis, etiam in Provincialibus, Synodalibus, et universalibus Conciliis editis, et edendis specialibus, vel gene­ ralibus Constitutionibus, et Ordinationibus, ac singularum Provinciarum, Civitatum, Oppidorum, et locorum, etiam iuramento, confirmatione aposto­ lica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus longissimo tempore praescriptis, ac observatis, etiam immemorabilibus, privilegiis quoque, induitis, Decretis, Declarationibus, et Literis Apostolicis, aliisque gratiis, tam per ipsos Romanos Pontifices Praedecessores nostros, ac per Nos etiam motu simili, etiam consistorialiter, quam per Ordinarios locorum, cuiuscumque qualitatis, etiam Cardinalatus honore, ut praefertur, fulgentes, Legatos etiam de latere, et Sedis Apostolicae Nuncios, ipsis Provinciis, Civitatibus, Oppidis, et locis, aliisque quibuscumque, etiam quantumvis privilegiatis personis, etiam Imperatoris, Regum, Reginarum, Rerumpublicarum, Ducum, aut aliorum Prindpum contemplatione, vel intuitu, ac alias in contrarium forsan quomodo­ libet concessis, approbatis, et innovatis. Quibus omnibus, et singulis, etsi alias pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, et individua, non autem per clausulas generales idem importantes mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata inserti forent, eisdem praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et insertis habentes, motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus harum serie specialiter, et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. [Bull. Rom., torn. 6, 11, p. 341-343], 227. Urbanus VIII, const. Honorum, 24 febr. 1643. Honorum, dignitatumque vana ambitio adeo quorumdam Regularium mentes interdum excaecat, ut ab eo, quod abnegantes semetipsos sponte voverunt, postmodum inanis gloriae cupiditate ducti resilire conentur, cum timen dicat Propheta: Vovete, et reddite vota vestra Deo. § 1. Quamvis igitur, ut accepimus, tam Fratres discalceati S. Augustini, et B. M. de Monte Carmelo, etiam discalceati Ordinum, quam Clerici Regu- 430 I Romani Pontifices lares ministrantes infirmis respective nuncupati, et nonnulli aliorum Ord num, seu Congregationum Regulares, etiam Societatis lesu, et alii Regulartetiam individuam expressionem requirentes, aut in ipsa professione una cur tribus essentialibus votis, paupertatis scilicet, castitatis, et obedientiae, at ante, vel post professionem praedictam, sive solemne, sive, ut dicunt, sim­ plex votum, in manibus tamen Superioris regularis emittant de non proco rando, nec acceptando aliquam dignitatem, seu Praelationem, vel Praelatu­ ram extra Religionem, nisi coacti, vel adstricti fuerint praecepto eius, qt sibi iure praecipere potest, et aliqui addant etiam illa verba, videlicet, sub poena peccati, iuxta formam suarum Constitutionum a Sede Apostolicacor firmatarum, nihilominus aliqui ex ipsis Regularibus, etiam translati ad Ord nes Regularium, etiam Mendicantium, qui praedictum, aut simile votum non emittunt, retro aspicientes, emissique a se voti huiusmodi i m memores, Pra. lationes, seu Praelaturas, vel dignitates ambiunt, imo etiam Episcopatus, maiorumque dignitatum solium conscendere moliuntur, praetendentes, quod suis Superioribus regularibus, praesertimque Generalibus liceat eis praeci­ pere, ut dignitatem, Praelationem, seu Praelaturam, vel Episcopatum, maioremve dignitatem extra Religionem acceptent, aut ipsum votum relaxare, es cum ipsis desuper dispensare, licet per praecepta, et dispensationes huius­ modi ipsi ab obedientia praecipienti, seu dispensanti debita eximantur, κ etiamsi vota praedicta, tamquam emissa in manibus Superioris regulans dicantur solemnia, vel saltem efficaciam voti solemnis habeant, regularium que Ordinum, et Congregationum, ac Societatis huiusmodi Constitutiones sint confirmatae auctoritate apostolica, et cum decreto irritante, a quo prop terea manus quorumcumque inferiorum ligatae existunt. § 2. Quapropter Nos ambitum hunc retundere, et praetensionem huius­ modi excludere, ac etiam omnem dubitationem super praemissorum inter pretatione a nonnullis excitatam apostolicae declarationis auctoritate penitus tollere volentes, Motu proprio, certaque scientia, ac matura deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, hac perpetua nostra Con stitutione declaramus super praedicto voto, etiam per translatos ad Ordinem, seu Congregationem regularem capacem, ante translationem emisso de non procuranda, nec acceptanda extra quemlibet ex ipsis Ordinibus, seu Con­ gregationibus Regularibus, aut Societate praedicta respective aliqua dignitate, seu Praelatione, vel Praelatura, sive aliquo Episcopatu, aut maiori dignitate neminem Superiorem Regularem, etiam Generalem, aut Capitulum, seu Congregationem generalem, nec etiam Nuncium Apostolicum, aut prae­ dictorum Ordinum, seu Congregationum Protectorem, etiam S. R. E. Car­ dinalem, nec etiam Legatum Sedis Apostolicae, etiam de latere, nec quem­ libet alium, etiam speciali, et individua mentione dignum, sed tantummodo Nos, et Romanum Pontificem pro tempore existentem posse dispensare, taleque votum relaxare, aut adversus illud aliquam licentiam, vel indultum concedere, aut aliquod praeceptum procurandi, seu acceptandi, vel aliud simile ipsis Regularibus voventibus facere, cuius vigore praedicti Religiosi illas, et illos procurare, vel acceptare possint, aut teneantur, ac alias quomo­ dolibet voventes praedictos a praedicto voto liberare. Prout pariter declara Romani Pontifices 431 mus, quascumque facultates generales dispensandi super quibuscumque votis, seu illa relaxandi, aut commutandi, vel adversus illa praecipiendi, aut alias quomodolibet voventes habilitandi, etiam in foro conscientiae dumtaxat, sive per dictas Constitutiones a Sede Apostolica confirmatas, sive per literas etiam in forma Brevis Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum, aut nostras, vel Successorum nostrorum, etiam motu, scientia, deliberatione, ac potestatis plenitudine paribus, etiam consistorialiter, etiam ad supplicatio­ nem, seu contemplationem quorumcumque, etiam Imperatoris, Regum, et Principum, seu Rerumpublicarum, ac praedictorum Ordinum, Congregatio­ num, et Societatis, aut vigore cuiuscumque lubilaei, etiam universalis, vel Cruciatae Sanctae, aut Sanctae Inquisitionis, seu missionum, et alias quovis modo, et ex quacumque causa quantumlibet pia, favorabili, publica, et privilegiata concessae, et emanatae, concedendaeque, et emanandae, nuneque, ac pro tempore competentes ad praemissa omnia, et singula nullatenus se extendere intelligantur, sed esse Nobis, et Romanis Pontificibus Successori­ bus nostris dumtaxat reservata, prout tenore praesentium decernimus, et reservamus. § 3. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 6, II, p. 366-368]. 228, Urbanus VIII, const. Quamvis, 17 iun. 1644. Quamvis alias fel. rec. Clemens Papa VIII Praedecessor Noster, Ponti­ ficale Romanum tunc multis, ct non levibus erroribus scatens, piorum atque insignium virorum in Pontificalibus caeremoniis et ritibus versatorum opera undequaque corrigi et restitui curaverit,’ attamen successu temporis comper­ tum est plurimos errores denuo in Pontificale huiusmodi, Typographorum inscitia, seu incuria, aliave de causa irrepsisse. Unde curae Nostrae Pasto­ ralis esse rati sumus ad novam eiusdem Pontificalis, quod caeremoniarum et rituum, quibus Catholici Antistites in suorum munerum functione uti debent, norma existit, correctionem animum appellere. Idcirco, ut idem Pon­ tificale denuo typis quam emendatissime auctoritate Nostra ederetur, emen­ dationem errorum, qui in illud, ut praefertur, irrepserunt, nonnullis Venera­ bilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, et aliis viris doctrina et pietate conspicuis, Pontificalium caeremoniarum, ct rituum peritis, commi­ simus, quorum opera cum Pontificale praedictum ab omnibus, quibus sca­ tebat, mendis et erroribus accuratissime repurgatum fuerit, Nos, ne tam euda Cardinalium, et aliorum praedictorum hac in re industria ct diligentia optato frustretur effectu, mandavimus dilecto filio Andreae Brogiotto, Typo­ graphic Nostrae Apostolicae Praefecto, procurationem emendati Pontificalis huiusmodi elegantibus typis, et insign forma in lucem edendi; quod exern1 Const. Ex quo, 10 febr. 1596. - Cf. supra, in N. 180. 432 Romani Pontifices plar, qui posthac Pontificale Romanum impresserint, sequi omnes teneantur Extra Urbem vero nemini licere volumus idem Pontificale in posterum typis excudere, aut evulgare, nisi facultate in scriptis accepta ab Inquisitoribus haereticae pravitatis, siquidem inibi fuerint; sin minus, ab locorum OrdiniHis. Quod si quis quacumque forma contra praescriptam hoc Pontifiai’ Romanum, aut Typographus impresserit, aut noviter impressum Bibliopola vendiderit, extra ditionem Nostram Ecclesiasticam excommunicationis latae sententiae poenae subiaceant, a qua, nisi a Romano Pontifice (praeterquam in mortis articulo constituti) absolvi nequeant; in alma vero Urbe, ac reliquo stata Ecclesiastico commorantes quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amis­ sionis librorum et typorum omnium eidem Camerae applicandorum absque alia declaratione, irremissibiliter incurrant; et nihilominus Pontifia'i sine praedicta facultate impressa aut evulgata, eo ipso prohibita censeantur, Inquisitores vero, locorumque Ordinarii facultatem huiusmodi non prius concedant, quam Pontificale tam ante, quam post impressionem cum hoc ipso exemplari auctoritate Nostra vulgato diligenter contulerint, et nihil in iis additum detractumque cognoverint; in ipsa autem facultate, cuius exem­ plum in fine, aut initio cuiuscumque Pontificalis impressum semper additur, mentionem manu propria faciant absolutae huiusmodi collationis, repertaeque inter utrumque Pontificale conformationis, sub poena Inquisitoribus priationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et alia in posterum obti­ nenda; Ordinariis vero locorum, suspensionis a Divinis, ac interdicti ib ingressu Ecclesiae, eorum vero Vicariis privationis officiorum et beneficio­ rum suorum, et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda, necnon excommunicationis absque alia declaratione incurrendae. Iniungimus autem Nuntiis Nostris ubique locorum degentibus, ut huic negotio diligenter invi­ gilent, cunctaque ad praescriptum huius voluntatis Nostrae confici curent Non obstantibus, etc. [Pontificale Romanum, initio]. 229. Innocentius X, const. In supremo, 15 nov. 1644. In supremo Apostolicae dignitatis culmine non nostris meritis, sed inscrutabili Superni Patris providentia constituti, nostri muneris esse cerni mus, ut inter innumerabiles Pastoralis officii curas, quibus gravi mole pre­ mimur, peculiari studio ad conservandam Sanctae huius Sedis temporalem ditionem intendamus, et quae propterea sedula meditatione a Romanis Pon­ tificibus Praedecessoribus nostris salubriter ordinata fuerunt, ea Nos ipsi inviolate servare nitamur, et ita ab aliis perpetuo statuamus observari. Dudum siquidem felicis recordationis Pius Papa Quintus Praedecessor noster per suam perpetuo valituram Constitutionem statuit, decrevit, et ordinavit,1 ut 1 Cf. N. 120. ■■ — 433 Romani Pontifices omnes, et singulae Civitates, Terrae, Oppida, et Loca Sedi Apostolicae in temporalibus mediate, vel immediate, subiecta etiam eatcnus in feudum, aut quemvis alienationis titulum dari solita, vel consueta etiam ad Sedem prae­ fatam quomodolibet devoluta, et pro tempore devolvenda in iure, dominio, et proprietate, ac possessione dictae Sedis conservarentur, Civitatesque, Terrae, Oppida, et Loca huiusmodi nullo unquam tempore sub quovis praetextu in feudum, Gubernium, Vicariatum, Ducatum, aut quemvis alium titulum per. petuum, vel ad tertiam generationem, seu ad vitam, aut alias ad longum tempus nullo modo concederentur, et deinde piae memoriae Gregorius XIII, Sixtus V, Gregorius XIV, Innocentius IX, Clemens VIII, ac Urbanus VIII, Romani Pontifices Praedecessores nostri pro Pastorali eorum officio provide considerantes praefatam Pii Praedecessoris constitutionem optimam, et ad conservandam S. R. E. Jurisdictionem, ac dignitatem, Sedisque Apostolicae Dominia, Civitates, Oppida, et Loca, pie, et sancte emanatam fuisse, illam successive omnes felici emutatione de fratrum suorum eiusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium pro tempore existentium, consilio, Aposto­ lica auctoritate laudarunt, approbarunt, confirmarunt, et innovarunt, prout in singulis eorumdem Praedecessorum Literis Apostolicis desuper confectis plenius continetur.1 Nos omnium Civitatum, et Locorum praefatorum singu­ larem fidem, et promptam devotionem eidem Sedi exhibitam omni tempore valde utilem, et salutarem fuisse, et esse considerantes, ac volentes non solum alienationes huiusmodi de medio tollere, sed ut omnis alienationum fiendarum occasio penitus aboleatur, quantum cum Deo possumus peramplius providere, Constitutionibus singulorum Praedecessorum nostrorum huius­ modi desuper pie, et sancte emanatis, ubi primum ad Apostolicae dignitatis gradum Divina favente clementia evecti fuimus, in primis cordi fuit inhaerere, illasque innovare. § 1. Itaque motu proprio, et certa scientia nostra, non ad alicuius super hoc Nobis oblatae petitionis instantiam, sed ex mera animi nostri delibera­ tione, et de Apostolicae potestatis plenitudine praefatas Pii Praedecessoris literas, ac omnia, et singula in eis contenta etiam iuxta declarationem in literis Innoccntii Praedecessoris huiusmodi factam, earumdem literarum con­ tinentiam, et tenorem, quem praesentibus haberi volumus pro expresso, ac de verbo ad verbum inserto, auctoritate apostolica tenore praesentium com­ probamus, confirmamus, et innovamus, easque firmiter, et inviolabiliter, ac iuxta declarationem praedictam Nos similiter servaturos esse promittimus, et iuramus, atque per eos, ad quos spectat, pariter perpetuo observari prae­ cipimus, et mandamus. § 2. Nulli ergo omnino hominum liceat, etc. [Bull. Rom., tom. 6, III, p. 4, 5]. * Cf. N. 142, 158, 168, 174, 175, 203. 73 431 Romani Pontifices 230. Innocentius X, const. Ex iniuncto, 22 fchr. 1645’ (1646). < i •c 1» il e l·' cM « i·· * i» Ex iniuncto Nobis Apostolici muneris debito ad ea libenter intendimus, per quae personarum Ecclesiasticarum, tam secularium, quam regularium quarumlibet quieti opportune consulitur, et illis quae propterea inter eas concorditer facta sunt, ut firmius subsistant, libenter, cum a Nobis petitur, Apostolicae confirmationis robur adiicimus, prout conspicimus in Domino salubriter expedire. § 1. Nuper siquidem pro parte dilectorum filiorum Rectorum Parochialium Ecclesiarum, necnon Cleri, et Regularium Maioricen. Civitatis, et Dioe­ cesis Nobis expositum fuit, quod alias postquam exortis variis litibus, et controversiis inter dilectos etiam filios Capitulum, ct Canonicos Ecclesiae Maioricen., Clerum secularem, et Rectores Parochialium Ecclesiarum Civi­ tatis, et Dioecesis praefatarum ex una, necnon inter S. Antonii de Sancto Antonio Viennen., et Praedicatorum, ac Minorum Sancti Francisci de Obser­ vantia nuncupatorum Provinciae Maioricen., ac Beatae Mariae de Monte Carmelo, et Eremitarum Sancti Augustini, necnon Sanctissimae Trinitatis, et Beatae Mariae de Mercede Redemptionis Captivorum, ac Mininiorum Sancti Francisci de Paula respective Ordinum Fratres, et Religiosos partibus ex altera, super iure, et forma sepeliendi cadavera defunctorum, qui in ipso­ rum Regularium Ecclesiis sepulturam sibi elegerunt, coram Venerabilibus Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis, et con­ sultationibus Episcoporum, et Regularium praepositis; ac super Quarta fune­ rali, et Sepultura impuberum coram Congregatione etiam Venerabilium Fra­ trum nostrorum eiusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Sacri Concilii Tridentini interpretum. Tandem post nonnulla decreta desuper ab eisdem Cardinalibus emanata partes praefatae litibus, et controversiis huius­ modi, etiam indecisis pendentibus, opera, et ministerio certorum Procurato­ rum ad id electorum, et sufficientibus facultatibus suffultorum, praevio diligenti desuper habito tractatu, negotioque huiusmodi saepe saepius ab ipsis partibus hinc inde, diu, et mature considerato, ut iurgiis, et conten­ tionibus obviam iretur, sumptibusque, et expensis parceretur, ad certam, et amicabilem inter se devenerunt concordiam, et compositionem tenoris, qui sequitur, videlicet. § 2. Noverint universi, quod Nos Doctor loannes Baptista Cafortcza Sacrista, Doctor Marcus Antonius Cotoner, Canonici Cathedralis Ecclesiae Maioricen. electi ab admodum Illustriss. et Reverend. Capitulo eiusdem Ecclesiae, mediante resolutione Capitulari habita die tertiadecima Aprilis mil­ lesimo sexcentesimo trigesimo nono, Doctor Franciscos Lompard olim Rector Ecclesiae loci de Porrers, Doctor Michael Villanova Rector Parochialis Ecclc1 Secundum Bull. Rom. Lugduni (1673) Arnaud-Brode, tom. IV, p. 252-255 Romani Pontifices 435 siae S. lacobi praesentis Civitatis, Michael loanncs Sala Beneficiatus in Sede, et in Parochiali S. Crucis, Marcus Antonius Forteza Beneficiatus in Parochiali in Ecclesia S. Michaelis electi, mediante resolutione habita die duode­ cima Septembris millesimo sexcentesimo trigesimo sexto in Congregatione eadem die celebrata de licentia Illustrissimi, ac Reverendissimi Domini Don Fratris loannis de Santander Episcopi tunc Maioricen. quae quidem resolutio Congregationis in actis penes Notarium infrascriptum, et in Ecclesiastica Curia reconditis reperitur, ex una, et ex alia Nos Frater Antonius Rubi Ordinis Praedicatorum S. Theologiae Magister, et Frater lulianus Ginard Ordinis S. Francisci de Observantia Lector lubilatus, Pater Provinciae, ac S. Inquisitionis Qualificatory habentes ad infrascripta commissionem, et spe­ cialem potestatem; ille pro omnibus Monasteriis Ordinis S. Dominici, hic pro Conventibus totius Provinciae, et Hospitalis S. Antonii Viennen. necnon Monasteriorum B. Mariae Carmelitarum, et omnium Ordinis S. Augustini, Sanctissimae Trinitatis, ac S. Catharinac eiusdem Ordinis, B. Mariae de Mercede, et omnium Ordinis Minimorum S. Francisci de Paula, ut constat Instru­ mentis publicis receptis die decimo sexto Decembris 1643, et die 8 lunii 1644, per discretum lacobum Pujol Notarium publicum, de quibus ego Notarius infrascriptus fidem facio, scientes, et attendentes inter Curatos, et Clericos Seculares, ex una, et Regulares ex alia partibus motas fuisse varias lites, tam super forma sepeliendi cadavera defunctorum, quam etiam super solutione quartae funeralis, et ad instandum resolutionem praedictarum litium ab utra­ que parte fuisse missos Syndicos, et Procuratores, qui Romae coram Sacris Congregationibus Cardinalium comparèrent, et ad illorum instantiam motas fuisse sequentes controversias. § 3. In primis contendebant Parochi inhibendum esse Regularibus, ne procederent amplius ad sepulturam in casibus sibi permissis per se ipsos tantum processionaliter Cruce elevata, sed cum interventu Parochi, vel eo prius convocato; allegantes Decretum Sacrae Congregationis Regularium de anno 1604.’ § 4. Sed Regulares contra allegabant pacta, et conventiones de sepe­ liendo per seipsos tantum, et ingrediendi Parochias ad levanda cadavera Cruce elevata, et processionaliter, dicentes se non esse sub regula, sed potius sub exceptione Decreti Concilii Lateranensis sub Leone X,2 pro cuius obser­ vatione emanatum fuit dictum Decretum Sacrae Congregationis, sibique etiam suffragari consuetudinem immemorabilem, et quod stabat pro Regu­ laribus relatio Illustrissimi, et Reverendissimi Episcopi Maioricensis ex com­ missione S. Congregationis Regularium, ct allegabatur Breve PP. Pii V super confirmat, consuetudinis praedictae, et pactorum, et conventionum datum Romae apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris die 24 februarii 1567,3 quod incipit: Ea, quae concordia, iuncta praesertim eiusdem Brevis observantia. Dicebatur enim per subsecutam observantiam insurgere eiusdem Brevis indu1 D. d. 12 ian. - Bizzarri, Collectanea S. C. Ep. et Reg., p. 333. ’ Dum intra, 19 dee. 1516, § 9. - Cf. supra, in N. 72. ’ Cf. Bull. Rom., tom. 4, II, p. 357, 358. 436 hu Romani Pontifices bitatam justificationem, qua iustificatione supposita, non posse dubitari de veritate narratorum in eodem Brevi, et illorum probatione. Sed S. Congre­ gatio praedicta auditis partibus, et allegatis hinc inde ponderatis die 19 iunii anni 1643 fuit in voto, quod partes plenius iura sua deducant in eadem S. Congregatione, et mandavit interim nihil innovari, et iuxta huiusmodi Decretum Episcopo praefato literas dedit. § 5. Aliae controversiae agebantur in S. Congregatione Eminentissimorum Interpretum Sacr. Concilii Tridentini. Prima. An dicti Regulares tenean­ tur solvere integram quartam funeralium Parochis. Secunda. De quibus solvi debeat quarta praedicta. Parochi pro se allegabant, Clement. Dudum, di Sepultur. § Verum, et Concordiam quamdam de anno 1339 initam, ut ipsi asserebant, inter ipsos Parochos, et Fratres Dominicanos Conventus S. Domi­ nici huius Civitatis, in qua Concordia Dominicani promittebant solvere dic­ tam quartam funeralem iuxta praescriptum Constitutionis Bonifacii Papae Octavi incipien. Super Cathedram, necnon quamdam, ut asserebant, Consttutionem eiusdem Bonifacii Octavi de anno millesimo ducentesimo nonage­ simo tertio, quae incipit: Olim gravibus, datum Avinioni, sive melius Anagmi, Pontificatus sui anno octavo in favorem Parochorum contra Regulares SS. Dominici, et Francisci praefatae Civitatis pro observantia alterius Con­ stitutionis incipien. Super Cathedram, in d. Clem. Dudum, de Sepultur. inser­ tae, quam etiam asserebant confirmasse Clementem Papam Sextum per quamdam aliam Constitutionem insertam in alia asserta Constitutione Cle­ mentis Papae Septimi data Avinioni quinto Kalendas Augusti, Pontificatus sui anno duodecimo, quae incipit: Tenore quorundanr, Regulares vero alle­ gabant consuetudinem legitimam restringentem d. Clem. Dudum, ad sola funeralia, et etiam patentissima privilegia eximentia a dicta solutione quartae, cum derogatione expressa dictarum Constitutionum: Dudum, de Sepultur. Viennen. Concilii, et Super Cathedram Bonifacii praedicti, necnon concor­ diarum, etiam auctoritate Apostolica, juramento, vel qualibet alia firmitate roboratarum; tandem se esse in legitima possessione, et consuetudine sol­ vendi tantum quartam partem cerae intorstitiorum, respectu Monasteriorum solventium; respectu vero aliorum, scilicet a quadraginta annis citra confir­ mationem Concilii Tridentini aedificatorum, nihil omnino solvere. § 6. Super quibus, auditis partibus Sacra Congregatio respondit. Ad primum Regulares praefatos teneri solvere iuxta praescriptum Clem. Dudum, de Sepultur. § Verum. Ad secundum. Teneri solvere ex his, quae disponuntur in dicta Clem. nisi concurrat legitima consuetudo ad favorem ipsorum sol­ vendi solummodo quartam partem ex interstitiis tantum, seu ex alia parti­ culari re. Quod Decretum, instantibus Regularibus praedictis suspensum fuit, quia Regulares petebant a dicta Sacr. Congregatione, utrum praedictum Decretum loqueretur de omnibus Monasteriis indiscrirninatim, scilicet, tam de his, quae sunt aedificata a quadraginta annis ante confirmationem Tri­ dentini, ct sunt in consuetudine solvendi tantum quartam partem ex inter­ stitiis, quam de aliis aedificatis a quadraginta annis citra confirmationem Tridentini. Asserebant etiam dicti Regulares pro se habere valida, et paten­ tissima privilegia eximentia dicta Monasteria aedificata a quadraginta annis Romani Pontifices 437 citra dictam confirmationem Concilii a solutione quartae, et quintae funera­ lium. Tertia controversia. An filii impuberes, dum alibi sepulchra maiorum non extant, debeant sepeliri in eorum propria Parochiali Ecclesia. Respondit S. Congregatio filios impuberes, si non extant sepulchra maiorum, sepelien­ dos esse in propria Parochiali Ecclesia. Quarta. An mater pro filiis impu­ beribus possit eligere sepulturam. Respondit Sacra Congreg. Non licere matribus eligere sepulturam pro filiis impuberibus, cessante legitima con­ suetudine. Quinta. An liceat Regularibus sepelire in suis Ecclesiis Contra­ ires laicos, qui sepulturam non elegerunt. Respondit S. Congregatio, Con­ traires laicos, si non praecedat eorum electio sepulturae, sepeliendos esse in eorum propria Parochiali Ecclesia. § 7. Attendentes Nos praedicti Electi tam Admod. Illustriss. Capituli, Curatonim, et Clericorum secularium, quam Regularium inter praefatos utriusque partis Syndicos, et Procuratores in Romana Curia, ad obviandum iurgiis, sedandum scandala, et excusandum sumptus, qui ex longissimis litium, et dubiorum anfractibus sperabantur, de consilio praestantissimorum Romanae Curiae Advocatorum, ac intervenentibus ad id Eminentiss. DD. Card. Caesarino Ponenti, lllustrissimoque D. Francisco Pauluccio Congregationis Concilii Secretario, et Perillustribus DD. Armindo Riccio, et Stephano Fabretto luris utriusque Doctoribus, ac utriusque causae Procuratoribus, illo pro parte Parochorum, hoc pro parte Regularium, de consensu R. D. Marci Antonii Forteza causam pro dictis Parochis in Romana Curia agentis, et Admodum R. P. Fratris Benedicti Ferrer Sacrae Theologiae Magistri, ac S. Inquisitionis Qualificatoris Ord. Praedicator. Agentis pro Dominicanis, et R. P. Fratris loan. Baptistae Mestre Ord. S. Francisci S. Theologiae Lectoris Agentis pro caeteris Regularibus dictae Dioecesis, actum fuisse de concordia praedictarum litium, et Nos habitis quamplurimis colloquiis, saepe saepius rebus mature consideratis, et perpensis, in unam convenisse Concordiam, quae proposita fuit Congregationi habitae die 28 aprilis anni currentis, in qua astiterunt Admodum Illustre Capitulum Ecclesiae Cathedralis, et omnes Curati, ac Syndici omnium Communitatum Ecclesiarum secularium praesen­ tis Insulae, in qua Congregatione fuit pro maiori parte approbata praedicta Concordia, et commissum Nobis praedictis Electis Capituli, Curatorum, et Clericorum secularium, ut pro parte totius Cleri illam admitteremus, ut de dicta approbatione, et commissione constat in actis celebrationis dictae Congregationis penes Notarium infrescriptum, et in Ecclesiastica Curia recon­ ditis: Scientes etiam eamdem potestatem Nobis attributam fuisse a Praepo­ sito, et Communitate Clericorum secularium loci de Civitadella Insulae Minoncen. Instrumento publico mediante recepto die 2 maii anni currentis per loannem Companny Notarium publicum, de quo ego Notarius infrascriptus fidem facio. Et expresse declarantes, quod in hac Concordia comprehen­ duntur Parochi, et Clerici locorum de Maho, et Layor Insulae Maioricen. si infra quatuor menses, penes Notarium infrascriptum, eam ratam habuerint Nos etiam praedicti Regularium Electi utentes facultatibus Nobis attributis, ut supra, confitemur inter Nos partes praedictas, et nominibus supra expres­ sis deventum fuisse ad concordiam praefatarum litium in modum sequentem. 43S * f i < Μ· Romani Pontifices § 8. Respectu causae convocationis Parochi, quae agebatur in S. Con­ gregatione Regularium, concordatum fuit: Quod omnes Regulares possint per se ipsos tantum absque interventu Parochi, atque Clericorum secuhrium processionaliter Cruce elevata incedere, et Parochis non vocatis, nec requisitis eorum Parochias ingredi, indeque ad sua Monasteria levare, ct efferre corpora Defunctorum, qui apud ipsos Regulares elegerint sepeliri, prout hactenus consuetum fuit; atque adeo in hoc nihil esse innovandum, exceptis Regularibus sex Conventuum, scilicet Ord. Praedicatorum S. Domi­ nici locorum de Monacor, Pollensa, et Inca, ac Minorum S. Francisco de Petra, S. Augustini de Falantig, et Minimorum S. Francisci de Paula de Campos, qui iuxta pacta in limine fundationis non possunt absque inter­ ventu Parochi, et Cleri exire ad supradicta; et in sex praedictis locis, etsi in aliis extra hanc Civitatem fuerint vocati Parochus, et Clerus secularis ad associanda cadavera in Ecclesiis Regularium sepelienda, Regulares adeant Ecclesiam Parochialem, fiatque processio sicut in Cathedrali in funeribus generalissimis, et quando Parochus, et Clerici seculares voluntarie vocabun­ tur pro associatione funeris, singuli Clerici non possint plusquam duos soli­ dos, et Ministri, scilicet Hebdomadarius, Diaconus, Subdiaconus, et duo Pri­ micerii quatuor solidos pro suis stipendiis recipere. Respectu primae, et secundae controversiae quartae funeralium concordatum fuit: Quod ea Regu larium praedictorum Monasteria, quae sunt aedificata a quadraginta annis ante confirmationem Tridentini, et sunt in consuetudine solvendi tantum quartam partem ex intorstitiis, eamdem solvant, et quartam partem de pane, et candelis, quae dum missa Conventualis praesente cadavere cantatur, offe­ runtur, cum quinque solidis pro Rectoris cera, quae comburitur dum Missa canitur, ut usque adhuc solitum est. Et nunc de novo additur, ut deinceps de panno, quod vulgo dicitur Drap de cos de friseta negra, de libris, ensi­ bus. et habitibus militaribus quartam partem dare teneantur, et unum de quatuor cereis, quos quatuor Regulares iuxta pheretrum defuncti deferre solent: De reliquis autem obventionibus, nempe de habitu regulari, de suda­ rio, de sindone, de arca, de panno serico, seu de alia particulari re Confra­ ternitatum laicorum, seu Conventuum ipsorum Regularium, de duobus cereis duorum Acolytorum Crucem comitantium, de aliis cereis, seu candelis, quae dantur ad manus Regularium, de eleemosynis pro Missis, Anniversariis, Re­ sponsis, vel aliis Divinis Officiis, piisque deprecationibus pro defunctis eis­ dem celebrandis, de legatis absolute, vel ad certos usus, vel etiam datis, qualitercumque donatis toti Monasterio, seu alicui ex Regularibus, et de quavis alia re particulari, nihil omnino solvere teneantur. Illa vero Monaste­ ria quae sunt aedificata post Concilium Tridentinum nihil solvere tenean­ tur, nisi aliter concordatum fuerit cum ipsis a principio fundationis Mona­ steriorum, aut postea, quo casu standum erit concordiae legitimae. Respectu tertiae, et quartae controversiae concordatum fuit, quod iuxta Constitutio­ nem Synodi Maioricensis de Anno millesimo sexcentesimo trigesimo sexto, possint Patres eligere sepulturam pro filiis impuberibus, non vero matres. Tandem concordatum fuit praedictas conventiones, et concordias ad peti­ tionem ambarum partium approbandas esse a Sacris Congregationibus Regu­ Romani Pontifices 439 larium, el Concilii, et confirmandas a Sanctissimo Domino Nostro Papa cum clausulis necessariis pro maiori robore dictae concordiae, ct decreti irritantis, si secus a quocumque, et quandocumque contigerit attentari, et quod com­ mittatur Ordinario Maioricen. omnimoda iurisdictio pro observantia dictae Concordiae. Non obstantibus quibuscumque privilegiis exemptionis Regula­ rium. Hanc itaque concordiam, et transactionem, omniaque in illa contenta inviolabiliter observari. Nos Electi praedicti pro utraque parte promittimus, eamque admittimus, et approbamus, et a prima linea usque ad ultimam acceptamus, ac approbari, laudari, et confirmari promittimus, et Nos obli­ gamus. Super quibus omnibus, et singulis supradictis sic complendis, tenen­ dis, et inviolabiliter observandis obligamus utraque pars nostrum alteri ad invicem mutuo, et vicissim omnia, et singula bona nostra, scilicet Nos Electi praedicti, bona dictorum Rectorum, et Cleri, et Nos dicti Regulares bona dictorum Conventuum mobilia, et immobilia, praesentia, et ubique futura. Quod fuit actum in praesenti Civitate Maioricen. die videlicet, decimatertia mensis Augusti Anno a Nativitate Domini millesimo sexcentesimo quadra­ gesimo quarto. Sigttfffna nostra. loannis Baptistae Caforteza, Domini Doctoris Presbyteri, Canonici, et Sacristae Ecclesiae Sedis Maioricensis, et caeterorum Electorum. Sigtfna nostra Fratris Antonii Rubi Ordinis Praedicatorum, et Fratris luliani Ginard Ordinis S. Francisci de Observantia, nomine antedicto transigentium, et concordantium praedictorum, qui haec laudamus, concedimus, et firmamus. Testes in quorum praesentia firmarunt dicti Doctores Io. Baptista Caforteza Sacrista, Marcus Antonius Cotoner Canonicus, Franciscus Lompard, et Marcus Antonius Forteza Presbyteri, P. Frater Anto­ nius Rubi, et P. Frater lulianus Ginard sunt Gabriel Oantallops studens, et Petrus Ferrer Ecclesiasticae Curiae Nuntius. Testes vero firmae dicti Doctoris Michaelis Villanova Presbyteri Rectoris S. lacobi, qui firmavit die eadem, luere R. Michael Sagarra Presbyter, et Sebastianus Carbonell. dictae Curiae Ecclesiasticae Nuntius. § 9. Subinde per eosdem exponentes supplicato, primo dictis Cardina­ libus huiusmodi, ut praemissa confirmarent, ab eisdem Cardinalibus ema­ navit Decretum infrascriptum, videlicet: Sacra Congregatio Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negotiis, et consultationibus Episcoporum, et Regu­ larium praeposita, Eminentissimo Cardinali S. Caeciliae referente censuit, quoad primum punctum circa formam transportandi cadavera ad Ecclesias Regularium, Concordiam posse confirmari, prout praesenti Decreto confir­ mat: quo ad reliqua vero partes ad Sacram Congregationem Concilii remit­ tit Romae vigesimo quinto Novcmbr. millesimo sexcentesimo quadragesimo quarto. M. Cardinalis Ginettus Archiepiscopus Patracen. Secretarius. Postmodum vero per eosdem primo dictos Cardinales remissis ad secundo dd. Cardinalium praefatam Congregationem certis aliis punctis, et capitibus in dicta praeinserta Concordia expressis pro illorum confirmatione iidem secundi dd. Cardinales pariter decreverunt, ut intra, videlicet. Die 4 Februarii 1645. Sacra Congregatio Eminentissimorum Cardinalium Concilii Tridentini Inter­ pretum praevia revisione, ac relatione in eadem Sacra Congregatione per Eminentissimos Cardinales Cornelium, et Ginettum,censuit: confirmationem 440 Romani Pontifices supradictae Concordiae, quoad Decreta eiusdem Sacrae Congregationis pesse concedi, si Sanctissimus D. Noster annuat. E. Cardinalis Episcopus Sabinensis. Loco >χ< sigilli. F. Paulutius Sacrae Congregationis Secretarius. § 10. Cum autem firmiora sint ea, quae Sedis Apostolicae patrocinio roborantur, idcirco praefati Capitulum, et Canonici, Clerus, et Parochi huius­ modi, dictorumque Ordinum Superiores Nobis humiliter supplicari fece­ runt, ut in praemissis opportune providere de benignitate Apostolica digna­ remur. § 11. Nos igitur eosdem exponentes, et supplicantes specialibus favori­ bus, et gratiis prosequi volentes, et eorum singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis senten­ tiis, censuris, et poenis, a iure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatae existunt, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutas fore censen­ tes, huiusmodi Supplicationibus inclinati, Concordiam praeinsertam, et desu­ per confectum instrumentum, seu scripturas, iuxta praeinserta dd. duarum Congregationum decreta, Apostolica auctoritate, tenore praesentium confir­ mamus, et approbamus, iliisque perpetuae, et inviolabilis Apostolicae Rnnitatis robur adiicimus, ac omnes, et singulos, tam iuris, quam facti defectus, si qui desuper quomodolibet intervenerint, aut intervenisse, dici, vel censeri possint, supplemus: salva tamen semper auctoritate utriusque Congregatio­ nis Cardinalium huiusmodi. § 12. Decernentes, etc. [Bull. Rom., torn. 6, III, p. 74-79]. 231. Innocentius X, const. Cum iuxta, iq febr. 1646. Cum iuxta Sacrorum Canonum dispositionem Venerabiles Fratres nostri Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales in partem solicitudinis Apostolicae sint vocati, ut Romano Pontifici pro tempore existent! personaliter assistant, et in regimine universalis Ecclesiae eorum operam praestent, dicanturquc pars corporis, et membra ipsius Pontificis, ac diversis Ecclesiis Almae Urbis pro eorum Cardinalatus titulo, seu Diaconia praeficiantur, et propterea apud cumdem Rom. Pontificem in Romana Curia residere teneantur, merito iam pridem nonnulli Rom. Pontifices Praedecessores nostri provide considerantes, quam indecens, et detestabile sit, quod Cardinales locum, et mansionem adeo sublimem contra eorum officii debitum, deserant, et quod culpabilius est, non obtenta ipsius Pontificis pro tempore existentis licentia a Statu Ecclesiastico discedant, varias Constitutiones, et Decreta recessum huiusmodi prohibentia sub diversis poenis etiam per Romanos Pontifices pro tempore existentes arbitrandis ediderunt. Romani Pontifices 441 § 1. Quia vero desuper satis provisum non esse experientia docemur, et ne tam perniciosum malum in dies crescere contingat, opportuniora reme­ dia adhibere decrevimus. Motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, hac nostra perpetua Constitutione statuimus, decernimus, et declaramus, ut omnes, ct singuli eiusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales nunc, et pro tempore existentes, qui non obtenta a Nobis, et Romano Pontifice pro tempore existeute licentia extra temporalem Status Ecclesiastici ditionem imposterum se transferrent, statim, et eo ipso absque aliqua ludicis, vel alterius praece­ dente declaratione omnibus, et quibuscumque privilegiis, immunitatibus, exemptionibus, et induitis, etiam conferendi Beneficia Ecclesiastica, necnon transferendi pensiones, seu fructus Ecclesiasticos, etiam loco pensionum reser­ atos, ac testandi, et disponendi sibi quomodolibet a Sede Apostolica con etssis, privati sint, et existant. (Bull. Rom., torn. 6, III, p. 71-74]. 232. Innocentius X, const. Cum sicut, 14 maii 1648’ (1653). § I. Cum sicut accepimus aliquae fuerint ortae differentiae inter Ven. Fratretn loannem Episcopum Angelopolitan., sive populi Sanctorum Angelorum in Indiis Occidentalibus ex una, et dilectos filios Clericos Regulares Socie­ tatis lesu partibus ex altera, de et super munere praedicationis verbi Dei in propriis eorumdem Clericorum Regularium, petita solum Episcopi bene­ dictione, quam in alienis Ecclesiis petita, et obtenta ab eodem Episcopo Dioecesano licentia exercendi; necnon super confessionibus Laicor. audien­ dis praevio examine, sive approbatione eiusdem Episcopi Dioecesani, quae dicti Clerici Regulares in vim privilegiorum praedictae Societati Apostolica auctoritate concessorum sibi proprio iure licere praetendebant, et desuper in partibus fuerit deventum ad plures actus judiciales, et pro parte Cleri­ corum Regularium huiusmodi ad electionem Conservatorum privilegiorum huiusmodi: Nobisque tam dicti loannis Episcopi, quam eorumdem Clerico­ rum Regularium nomine pro sopiendis differentiis huiusmodi quaedam dubia Decisionem differentiarum praefatarum, necnon iurisdictionem Ordinariorum n exemptos, ct ipsorum Clericorum Regularium exemptionem a jurisdictione Ordinarii concernentia fuerint proposita, ad quae ambae partes responderi, et quid desuper observandum sit, auctoritate nostra Apostolica statui, et sta­ biliri desiderabant. § 2. Nos qui omnium fidelium, et praesertim Ecclesiasticorum quieti libenter incumbimus, differentias praedictas, totumque negotium particulari Congregationi aliquorum Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardi­ nalium, et dilectorum Romanae Curiae Praelatorum examinand. commisi1 Secundum Bull. Rom. Lugduni (1673) Arnaud-Brode, torn. IV, p.284-286. 'I H Romani Pontifices mus, qui auditis saepius procuratoribus praedicti loan. Episcopi, necnonPr curatore Generali Societatis praedictae, negotio mature discusso, ontnlt. dubiis, et petitionibus hinc inde propositis responderunt, prout sequit! videlicet § 3. Sacra Congregatio a SS. D. N. deputata super controversiis re­ tentibus inter Episcopum Angelorum in Indiis Occidentalibus, et Religio». Societatis lesu, saepius auditis Procuratoribus ab eodem Episcopo ad Urbe delegatis, necnon ipsius Societatis Procuratore Generali, negotioque xa rate discusso, censuit praedictos Religiosos nequaquam posse in Civitate,et Dioecesi Angelopolitana personarum secularium Confessiones audire $: : ' approbatione Episcopi Dioecesani, nec verbum Dei praedicare in Eccb> sui Ordinis, non petita ipsius benedictione, nec in aliis Ecclesiis sine ec licentia, nec in Ecclesiis etiam sui Ordinis, ipso contradicente, et contrat nientes ab Episcopo, tanquam Sedis Apostolicae Delegato coerceri, et put posse, etiam censuris Ecclesiasticis in vim Constitutionis san. mem. Grt gorii XV, quae incipit, Inscrutabili Dei providentia.1 Ac proinde memorata Religiosis, qui huiusmodi approbationem, ac licentiam se obtinuisse no: i docuerint, potuisse Episcopum, seu eius generalem Vicarium praeciperent poena excommunicationis latae sententiae, ut a confessionibus audiendis.t; verbi Dei praedicatione abstinerent, nec ob eam causam licuisse dictis Rt giosis, quasi a manifestis iniuriis, et violentiis eligere Conservatores, eosqu; ut praefertur electos, in Episcopum, eiusque Vicarium Generalem indebite ac nuliiter excommunicationem fulminasse. Caeterum Sacra Congregatio,sera in Domino hortatur, ac monet Episcopum, ut Christianae mansuetudinismemw erga Societ, lesu, quae laudabili suo Instituto in Ecclesia Dei tam fructuose laboravit, ac sine intermissione laborabat, paterno se gerat affectu, eamqui in regimine Ecclesiae suae perutilem adiutricem agnoscens benigne forat, ac pristinae suae benevolentiae restituat, quemadmodum Sacra Congrtgit. ipsum facturum confidit, sibique certo pollicetur, cum eius zelum, pietakrr, ac pastoralem sollicitudinem compertam habeat. Dat. Romae die 16 Aprils anno 1648. § 4. Et praemissorum occasione I. pro parte praedicti loannis Episcopi, necnon Religiosorum Societatis lesu in eadem Congregatione proposita fuerunt diversa Dubia de mandito Sanctissimi resolvenda, quae quidem Sacra Congregatio saepius auditis, ut in praemissis, ab eodem Episcopo ad Urbem missis, necnon Procuratore Generali ipsius Societatis, negotioque mature perpenso, ad singula Dubu ab utraque parte proposita respondit ordine quo sequitur. Primo... Quarto. An in casu in quo Regulares quicumque, etiam Societatis lest exhibeant aliqua privilegia, et Ordinarii indicent ea non suffragari casui,de quo agitur, et ad rem non facere, Regulares praefati possint, et debeant provocare ad Summum Pontificem, vel in partibus Indiarum remotissimis ad Metropolitanum, sive Ordinarium viciniorem, vel potius possint hoc casu el:· ‘ Cf. N. 199. Romani Pontifices 443 gere ludices Conservatores? Respondit: Si verba privilegiorum sint obscura, et ambigua non licere recurrere ad Metropolitanum, vel viciniorem Episco­ pum, nec Conservatores eligere, sed Summum Pontificem pro interpretatione esse adeundum. Nono. Utrum Regularis quicumque, etiam Societatis lesu, possit admi­ nistrare Sacramentum poenitentiae saecularibus absque licentia Episcopi Diocresani, etiamsi in aliena Dioecesi approbatus sit? Respondit, Regulares etiam Societatis lesu in una Dioecesi ab Episcopo approbatos ad confessiones per­ sonarum saecularium audiendas nequaquam posse in alia Dioecesi huiusmodi confessiones audire sine approbatione Episcopi Dioeccsani. Decimo. An Episcopus contra dictos Regulares audientes in sua Dioe­ cesi confessiones saecularium absque sua approbatione, vel concionantes absque licentia Episcopi intra, et extra proprias Ecclesias, possit procedere, eos a talibus ministeriis removendo, sive praeceptis, et aliis luris remediis coercendo? Respondit eisdem Regularibus, qui confessiones personarum sae­ cularium audiunt sine approbatione Episcopi loci, vel praedicant in Eccle­ siis sui Ordinis, non petita illius benedictione, aut in aliis Ecclesiis absque ipsius licentia, vel in Ecclesiis, etiam sui Ordinis, ipso contradicente, posse Episcop, in vim Constitut. fel. rec. Gregorii XV, quae incipit: Inscrutabili Dd providentia, tanquam Sedis Apostolicae Delegatum administrationem Sacramenti poenitentiae, ac munus praedicationis interdicere, eosque iuris remediis coercere, et punire. Undecimo. An quando Episcopo constat dictas licentias obtentas non lisse,ipse possit praecipere, ut donec licentiam intra praescriptum tempus exhibeant, a tali ministerio abstineant, ct an requirendus sit per Episcopum ra his exhibendis Provincialis in alia Dioecesi, vel longissime existens, vel ?$i Regulares coiifessarii, vel eorum Superiores eiusdem Dioecesis, in qua □edicta exercent? Respondit posse Episcopum sic praecipere, nec pro uiusmodi licentia requirendum esse Provincialem, sed satis esse ipsos Reli­ giosos requirere, aut eorum Superiores in Dioecesi Episcopi existentes. Duodecimo. An si contingat, ut aliquis praedictorum Regularium insur­ git contra Episcopum in propria Dioecesi maledictis, cum scripto, vel dicto Populum scandalizando, possit ab Episcopo puniri, et qua animadversione, tt quid si huiusmodi delinquens transiverit ad aliam Dioecesim, hoc casu randum sit, ct qua poena puniendus sit Regularis, qui commorans in ■i Dioecesi spargat famosos libellos contra Ordinarium alterius Dioecesis? 'espondit, si Regularis intra claustra degens extra ea in casibus in Dubio opressis ita notorie deliquerit, ut populo scandalo sit, Episcopo instante teneri Superiorem Regularem infra tempus ab Episcopo praefigendum severe illum inire, ac de punitione Episcopum certiorem facere, alioquin sic delinquen□ ab Episcopo puniri posse ad praescriptum Concilii Tridentini cap. 14, *5.25 de Rcgul., quod si delinquens ad aliam Dioecesim migraverit, ser­ randum esse, quod praecipitur in Constitutione sanctae mem. Clem. VIII rapiente : Suscepti muneris ratio.1 1 Cf. N. 181. 444 I ♦ I i < Romani Pontifices Decimoquarto. An privilegia, quae sunt contra Iurisdictionem Ordinict quibus gaudent, et gaudere praetendunt Regulares praedicti, debeant E scopis notificari, sive insinuari? Respondit, Regulares teneri huiusmodi çvilegia Episcopo exhibere, si eis uti voluerint. Dccimoquinto. An praedia rustica, metallorum fodinae, sacchari c; cinae a Regularibus Societatis, vel aliis possessa, vel aliae Domus Saecub-s in quibus videlicet, unus, vel duo Regulares tantum commorantur, gaudu privilegio Collegiorum, seu Conventuum? Respondit non gaudere. Decimosexto. Utrum Regulares praedicti apothecas quarumcumque c·:· cium, macella, et similia, praesertim prope Collegia, sive Conventus or centes, possint ab Ordinario sub censuris inhiberi, ne huiusmodi exerceant’ Respondit, non posse Episcopum hoc prohibere Regularibus exemptis, sk si in praemissis notorie delinquant extra claustra, ut Populo scandalo sr. servandum esse, quod dictum est supra in responsione ad duodecimum. Decimoseptimo. Utrum Regulares, etiam Patres lesuitae in suis prate · opificinis, aliisque suis Domibus Saecularibus sitis intra limites Parochialin: i ad se non spectantium, possint administrare Sacramentum baptismatis,$de· mnis matrimonii, Extremae-Unctionis, et Eucharistiae in Festo Paschalis far. lis, mercenariis, rusticis, sive aliis id genus hominibus saecularibus absqu Ordinarii, vel Parochi licentia? Respondit non posse. Decimo octavo. Utrum Patres Societatis in Civitate, et Dioecesi Ango­ rum possint consecrare vasa sacra, altaria, et similia, in quibus unctio rcqc ritur? Respondit itidem non posse. II. Pro parte vero Religiosorum Societatis lesu proposita fuerunt infra scripta Dubia. Primo. An Episcopi in partibus Indiarum possint ex integro totum unum Monasterium, vel Collegium ab audiendis confessionibus suspendere? Respor dit Episcopos Indiarum posse quidem omnibus simul unius Monasterii, w Collegii Confessariis adimere facultatem audiendi confessiones personanT. saecularium, etiam inconsulta Sacra Congregatione Episcoporum, et Regi larium negotiis praeposita, cum decretum ab ea editum, sub die 20 Nover bris 1615’ ex intentionis defectu, et convenientia morali non extendatur i; Regiones illas, tam longe ab Urbe dissitas. Verum ab hac generali suspen­ sione, quae vix sine scandalo, et animarum pernicie contingere potest, abtt> nendum esse Episcopis, nisi gravissima subsistente causa, super quo Sacn Congregatio illorum conscientias graviter voluit esse oneratas. Secundo. An Episcopus Regularem pro confessionibus semel approbatu-, sine nova causa suspendere possit ab ipsis confessionibus audiendis? Respc' dit Regulares alias libere ab Episcopo praevio examine approbatos ad audit: das confessiones personarum saecularium, ab eodem Episcopo suspendi non posse, sine nova causa, eaque ad confessiones ipsas pertinente. Quarto. An Episcopus possit cum censuris procedere contra Regulam exemptos, si inobedientes fuerint in confessionibus audiendis, vel praedica­ tione verbi Dei, et hoc an vigore Cone. Trid., vel per quem canone® 1 Cf. Bizzarri, Collectanea S. C. Ep. et Reg., p. 326, 327. Romani Pontifices 445 Respondit posse procedere, non quidem in vim Cône. Trident., sed in vim Constitutionis G rego ri i XV, quae incipit: Inscrutabili Dei providentia. Quinto. An licentia audiendi confessiones, et praedicandi, ab Episcopo per literas patentes Cancellariae concedi possit? Respondit posse concedi etiam per literas missivas, vel oretenus, si ita Episcopo videbitur. Sexto, An talis licentia oretenus sine scriptis concedi possit? Respondit ut ad proximum ... Datum Romae die decimasexta Aprilis 1648. Quapropter, ut praemissa firmius subsistant, et inviolabiliter observentur, Nobis pro parte loannis Epi­ scopi huiusmodi fuit humiliter supplicatum, ut illa auctoritate Apostolica confirmare de benignitate Apostolica dignaremur. §5. Nos igitur d. loannis Episcopi votis hac in re annuere, iliumque spe­ cialibus favoribus, et gratiis prosequi volentes, et eumdem loannem Episco­ pum a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a iure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effe­ ctum praesentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes, et absolu­ tum fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati praeinserta responsa, seu resolutiones, auctoritate praedicta, tenore praesentium confirmamus, et •pprobamus, iliisque apostolicae firmitatis vim, et robur adiicimus, et inviola­ biliter observari mandamus, salva tamen semper in praemissis auctoritate dictae Congregationis. § 6. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 6, III, p. 244-247]. 233. Innocentius X, const. Instaurandae, 15 oct. 1652. Instaurandae regularis disciplinae opus multis laboribus, ac vigiliis a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris iampridem assumptum Nobis ii dies magis, magisque cogitantibus cur ad optatum finem hucusque perjci non potuerit, totque saluberrima decreta, ct ordinationes fere in irritum ceciderint: illa tandem praecipua sese obtulit originis causa, quod Religiones qnmplures ex parvis Conventibus, ac Domibus magna ex parte conflantur, in quibus sive ob reddituum, ct eleemosynarum tenuitatem, sive ob acris intem­ periem, sive aliam ob causam non aluntur, nec ali possunt tot Religiosi, quot id peragendum rite divinum cultum, et regularia munia ex cuiusque Ordi nis praescripto sunt necessarii. § 1. Etenim in tam exiguo numero ibi degen., nec divinum officium nocturnum pariter, ct diurnum in Choro celebrare nec orationi mentali, ac spiritualibus collationibus, ct exercitiis, ac studiis in communi vacare, nec ' entium, clausuram, vitam communem, cactcrasque institutiones servare pcisunt, quae ad tria principalia vota ordinantur, et sine quibus consistere ra possunt regularis vitae bases, et fundamenta. Quamobrem otio immersi 440 Pûnuirii Pontifices nullum Religiosae vitae specimen praescierunt: loll incedunt per Urbe . loca, cum sccularibus vagantur, ac mundanis negotiis sc involvunt, b'· I que iit, ut Ibi collocari renuant Religiosi probatae vitae, ac discipline ■ I Superiores cogantur illic familiam constituere ex fratribus vitae In qui loci licentia peiores fiunt: et si quando ad Coenobia,seu Mona regularis observantiae revocantur, a claustro, quasi a squalore career!'Λ rentes vix adduci possunt, ut communem servent in moribus discipl·· atque aliorum Institutionibus se conforment, qui potius cactcros averts . I | vel certe reddunt suo exemplo segniores. Unde relaxationes derivanti.· ordines, et sensim invalescunt in ipsarum Religionum dedecus, et run Praeterea (quod dolentes referimus) ad huiusmodi Conventus, practol locis infrequentibus, et solitariis tamquam ad Asylum facinorosi liomirr· i Curiae contumaces, vel proscripti in dies confugiunt, Ibique loci immur freti turpiter, ac dissolute viventes, atque inde in tempore exeuntes gnri perpetrant flagitia cum maximo Populi scandalo. Cumque Conventus, ». loca parva huiusmodi in effrenatam quasi excreverint multitudinem, h licet omnibus intclligerc quaecumque reformationis remedia cassa Ion irrita quandiii non fuerint a Religionibus abscissa. Quae potest enim q esse corpus languidum, ct infirmum ad salutem reducendi, si magna II! pars est curationis incapax, quin potius reliquam partem inficit, atque c.· | laminat Haec quippe sunt zizania, quae cum iam creverint usque ad m· sem, sunt in fasciculos alliganda, et a Religionum tritico separanda. Hac » ■ vulpes parvulae, quae demoliuntur vineas. Hoc est fermentum, quod tote massam corrumpit. § 2. Quae omnia, atque alia plura pro Pastorali nostra sollicitudine δ miiltumque animo revolventes, ut Sacrae Religiones, in multitudinem bfr. incremento foccunditatis per universam Ecclesiam diffusae a vepribus,etipinn mundatae uberes germinent fructus: Nos etiam ab ipsismet ReligionumSuprioribus reformationem zelantibus crebris precibus interpellati, ct frequent· bus populorum querimoniis permoti salutare remedium adhibere come' ordinatione decrevimus. Itaque de voto Congr. aliquorum Vencrab. Fratnr nostrorum S. R. 1 . Cardin., et dilectorum filiorum Rom. Curiae Praelilonis super statu Regularium, a Nobis deputatae, cui hoc negotium sedulo mature examinandum commisimus, motu proprio, certa scientia, ac maturi deliberatione nostris, deque apostolicae· potestatis plenitudine omnes,et d gulos Conventus quorumcumque Monachorum, ac Regularium virorum boo immobilia possidentium, vel non possidentium cuiuscumque Ordinis Mr dicantium, vel non Mendicantium, Congrcg., Societatis, ct cuiusvis alteri» Instituti, etiam Societatis lesu, etiam si illis animarum cura personarum sacculi rium incumbat, slntve Hospitia, vel Orandae, seu alterius Monasterii mr bra, existentes intra fines Italiae, et Insularum adiaccntium in literis ab eadrn Congregatione propedlem expediendis nominatim exprimendos, in quibus.! parvum numerum Religiosorum regularis disciplina iuxta peculiaria oiM que Ordinis instituta servari non potest, auctoritate Apostolica tenore pne sentium perpetuo extlnguimus, supprimimus, ct abolemus una cum omnibur eorum dignitatibus, officiis, ac ministeriis, illosque ab omni proprietate Romani PontiJites 447 dominio, supcriorilalc, iurisdictione, ac alio quocumque iure regularium exi­ mimus, cl totaliter liberamus, omnemque Corrvcntualitatcm, titulum, cssentiam, ac denominationem regularem in eis penitus extinguentes, illos ad statum saccularem reducimus. Reservata tamen ipsi Congr. facultate conser­ vandi Religionibus aliquem ex Conventibus expressis in memoratis literis, si hoc aliqua rationabili causa expedire judicaverit, salvis etiam iuribus, quae Fundatoribus Conventuum sic suppressorum, vel aliis ex Sacrorum Cano­ num praescripto, vel ex privilegio Apost. quomodolibet competunt. § 3. Quocirca dilectis filiis quorumcumque Regularium Superioribus tam Generalibus, quam Provincialibus, ct localibus, quocumque nomine, ac titulo nuncupentur, in virtute sanctae obedientiae districte praecipimus, et manda mus ut singuli, ad quos pertinet, infra terminum sex mensium inchoandum j dic praesentationis literarum, a praedicta Congregatione, ut praemittitur, expediendarum faciendae in Rom. Curia Procuratori Generali cuiusque Ordiu. vti Congr. aut Societ, dimittant realiter, et cum effectu coram Ordinariis locorum sub testimonio publico eidem Congreg. per eosdem Superiores regulares exhibendo possessionem corporalem Conventuum in eisdem literis «pressorum; et reservata eis facultate secum asportandi prophanam tan­ tum, non autem sacram supellectilem, Religiosos inde amoveant, atque in iliis Monasteriis eiusdem Ordinis, vel Congr., aut Soc. collocent, alioquin poenas privationis vocis activae, et passivae, necnon dignitatum, ct offi ooruni, quae tunc temporis obtinebunt, et perpetuae inhabilitatis ad illa, rd alia imposterum obtinenda ipso facto absque alia declaratione Incurrant. § 4. Eoquc termino elapso non liceat regularibus in Ecclesiis dictorum Conventuum Missas, et divina officia celebrare, Confessiones Sacramentales dire, vel alia Sacramenta administrare, ac functiones Parochiales coercere, nil verbum Dei praedicare, vel mortuos sepelire. Quod si secus egerint, eo ipw Ecclesiae remaneant suppositae Ecclesiast. interdicto. Et nihilominus Ir, Ord., ubi per literas ipsius Congr. fuerint requisiti, Religiosos rebelles, tt refractarios a praed. Conventibus elidant, etiam invocato, si opus fuerit, brachii saecularis auxilio, et exinde Ecclesiarum, Domorum, bonorumque unium ad Conventus sic suppressos quomodolibet pertinentium regimen, iram, custodiam,ct administrationem suscipiant, curcntquc, utexeorum reddiibus,ct proventibus universis in primis, et ante omnia impleantur onera Missa­ rum tam hucusque non celebratarum, quam imposterum cclcbran., ct alia quae· itnquc ex lege fundationis, aut largitione fidelium, vel alias quomodolibet m incumbentia quibus nullo modo derogare intendimus, et cura animarum, qua illis immineat, per Presbyteros seculares idoneos ab ipsis Ordina­ rii approbandos laudabiliter exerceatur, Ecclesiacque debito non fraudentur nitio. Cactorum intendentes de praedictis bonis, quotquot superfuerint •Tibiis ut supra detractis, salubriter providere, carumdem tenore praesenim bona huitismod applicamus, et applicata esse decernimus, ct declara•tu piis usibus in clsdcmmet locis, ubi siti sunt Conventus, iisque non Igentibus, in aliis locis eiusdem Dioecesis iuxta designationem, ct partitiorm, quam eadem Congr. singulorum Episcoporum cum suis Capitulis senntu prius audita, ct plena totius negotii relatione habita, de mandato nostro 448 » I I i Romani Pontifices I faciet in suis literis ad eosdem Episcopos scribendis, et in Cancel. Ερικ pali registrandis ad perpetuam rei memoriam. § 5. Verum quia parum est mala praecidere, nisi etiam malorum cnu et radix evellatur, Constitutiones fel. rec. Bonif. VIII quae incipit : Cum a c necnon Clem. VIII incipien. Quoniam ad institutam, 2 aliorumque Rom. PcPraedecess. nostrorum super erectione novorum Conventuum editas ean­ dem tenore innovantes, illisque addentes, hoc perpetuo prohibemus edi: ne deinceps aliquis Regularium Ordinis Mendicantium, vel non Mendia·, tium, Congr.,Societ., et cuiusvis alterius instituti, etiam Soc. lesu ini!.. Civitate, Castro, Villa, seu loco ad habitandum domos, vel loca quate;que de novo recipere, seu Monasteria, Conventus, vel Collegia incipere, ... fundare praesumat absque Sedis Apost. licentia speciali plenam, et expressan faciente de prohitione huiusmodi mentionem in scriptis, et gratis cor..; denda praevia examinatione Congr. negotiis Episcoporum, ac Regularius praepositac, si secus egerint, eo ipso incurrant poenas privationis, et in?; bilitatis, ut supra inflictas, et nihilominus, receptiones, fundationes, et « ctiones sint ipso iure nullae, et invalidae, et domus, ac loca ipsa, et per­ sonae in eis degentes omnimodae jurisdictioni, visitationi, correctioni Ordinan. loci plene in omnibus subiaceant. Intendimus autem in praemissis etiii ultra Italiam, et Insulas adiacentes, prout expedire viderimus, providere. § 6. Decernen. praesentes literas, etc. [Bull. Rom., tom. 6, 111, p. 233-236]. ·: 234. Innocentius X, const. In supremo, 8 3 (i8) apr. 1653. In supremo lustitiae throno, et Universalis Ecclesiae specula divina dispo­ sitione constituti dum attente consideramus gravissimarum etiam ultimi sup­ plicii, et quoad personas Ecclesiast. degradationis, traditionisque Curiae satculari, ac privationis omnium officiorum, et beneficiorum Ecclesiast. ac quosd omnes Anathematis poenarum, tam per leges civiles, quam per sanctiones Canonicas, ipsamque forensium iudiciorum consuetudinem in literarum Apostolicarum falsarios statutarum, et inductarum severitatem non suffecisse cohibendae improborum turpi lucro inhiantium audaciae, nec cos a patrando detestabili falsi crimine deterruisse, imo crescente in dies hominum malitia, eo progressas esse nostri temporis iniquitates, ut nedum aliquos ex illis qui sollicitandae supplicationum, ac literarum Apost. expeditioni navant operam, sed etiam nonnullos Officiales seligendis, quae expeditione digna sunt uti tiis praepositos, curamque revisionis, dispunctionis, et correctionis supplica­ tionum desuper porrectarum, ut cum omni nitore, et fide in publicum pre1 C. un., de excessibus praelatorum et subditorum, V, 6, in VI *. ’ Cf. N. 190. 1 Secundum Bull. Rom. Lugduni (1673) Araaud-Brode, tom. IV, p.2S3,ÎS< 449 Homani Pontifices deant, habentes mortifera haec labes infecerit, operae pretium Nos facturos arbitramur, si novis, iisque, ut speramus, efficacioribus remediis, praedicta­ rum scilicet sanctionum innovatione, et extensione, ac aliarum adiectione poenarum, cum opportuna tollendis quibusdam hac in re dubiis declaratione, malum Reip. Christianae adeo perniciosum, quodque ex immani cumulandae per fas, et nefas pecuniae cupiditate, omnium malorum, secundum Aposto­ lum, radice ut plurimum oritur pro viribus extirpare satagimus. § 1. Itaque Motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione nostris deque Apost. potestatis plenitudine, hac nostra perpetuo valitura Constitutione, in primis crimen falsi praedictum pro vere, ac proprie atrocissimo crimine habendum, et censendum esse, et fore adeo, ut super eo possit inquiri, et procedi iisdem plane modis, et formis, quibus procedi potest in quovis alio crimine suapte natura atrocissimo decernimus, et decla­ ramus. Praeterea Constitutionem fel. rec. Innocentii Papae III Praedeces. nostri, quae incipit Ad falsariorum,1 et quascumque alias sanctiones canonicas, constitutionesque Apost. sive in corpore iuris insertas, sive non insertas, et extravag. contra falsarios huiusmodi quandocumque editas, poenasque contra eosdem falsarios in cis statutas, forensique Indiciorum usu inductas, ct rece­ ptas innovamus, iliisque etiam confiscationis omnium, et quorumcumque bonorum etiam iurisdictionalium, ac dcvolutionis feudalium, et emphyteutieorum, necnon privationis tam quoad proprietatem, quam quoad exercitium omnium, et quorumcumque officiorum, etiam mere secularium, tam vacabilium, quam non vacabilium Rom. Curiae, vel quorumvis aliorum locorum, etiamsi emptionis, ac iustae compensationis, et remunerationis meritorum, rcl quovis alio etiam vere oneroso titulo concessa, collata, et acquisita fue­ rint poenas ipso facto una cum antiquis, ut praemittitur, innovatis a die commissi criminis falsi huiusmodi incurrendas addimus, adiungimus, et adiicimus. Ad haec omnes, et singulas personas etiam Ecclesiast. cuiuscum­ que status, gradus, conditionis, qualitatis, ct praeeminendae, etiam cuiusvis Ordinis, Congreg., Societ., et Instituti, ac Militiarum quarumlibet, etiam Hospi­ talis S. Ioan. Hierosolym. Regulares quibuscumque privilegiis, exemptionibus, et induitis etiam in corpore iuris clausis munitas, et suffultas, etiam speciali nota dignas, ac etiamsi nominating et in individuo exprimi debeant, neque aliter quam sub praescripto certae formae in generalibus, aut specialibus constitut. includi, ct comprehendi possint, et soleant, nulla prorsus excepta, quas pro tempore atrocissimi huius criminis falsi reas esse constiterit, omni­ bus, et singulis poenis praedictis, tam antiquis, ut praemittitur, innovatis, quam per praesentes additis, ct adicctis obnoxias omnino, et irremissibili ter lore. Ac insuper easdem poenas locum habere, et exccutioni demandari debere contra quoscumque falsarios non solum literarum Apostol. quae sub plumbo, sed etiam illarum, quae in forma Brevis sub Annulo Piscat. expediri consueverunt, tam gratiam, quam iustitiam separatim, aut utramque mixtim continentium: Necnon contra falsarios quarumcumque supplicationum, cedu lirum motus proprii, ac mandatorum de expediendo gratis manu nostra, ' C. 7, X, de crimine falsi. \r, 20. 2) 450 » Roman i Pontifices seu Romani Pontificis pro tempore existentis, vel per Concessum ab Oft cialibus ad id pro tempore deputatis respective signatarum, et signatonm etiamsi super illis Lit. Apost. sive sub plumbo, sive in forma Brevis sub Annulo Piscatoris non expediantur, neque consueverint expediri; nwnc contra quoscumque falsarios cuiuscumque generis aliarum similium, vel dis­ similium concessionum, in quibus adsit subscriptio nostra, seu Rom. Poni pro tempore existentis, aut quorumvis Officialium super quibus Literae Apos sub plumbo, vel in praedicta forma Brevis expediuntur, et expediri consue· verunt; ac etiam contra quoscumque falsarios Datarum in praemissis ib Officialibus ad hoc deputatis apponi solitarum ; necnon contra quoscumqix falsificantes Originalium supradictorum registra Apost., seu registrorum Apos: libros, aeque prorsus, ac si falsificassent ipsa Originalia. § 2. Praeterea quod sub praesenti nostra Const, sint, et esse censeantur comprehensi, ac omnes, et singulas poenas tam antiquas, ut praefertur, inno­ vatas, quam de novo additas superius expressas, ut praemittitur, ipso fac: incurrant non solum illi qui per se ipsos, sed etiam ii qui per alium, seu alios quomodolibet in praemissis, seu eorum aliquo falsum committent,aut committi mandabunt, vel mandatum sibi ad id datum exequentur, seu directe, aut indirecte fieri curabunt, vel quoquomodo, ac tempore falsificationis par ticipes fuerint, eorumque complices, mediatores, auxiliatores, seu fautore quicumque. Ac demum quod sub eadem praesenti nostra Const, includantur, ct inclusi censeantur, omnibusque, et singulis poenis praedictis subiaceini, et obnoxii sint etiam illi, qui unica tantum vice in praemissis deliquerint ac per se, vel alium seu alios unicum falsitatis actum dumtaxat in iisdem praemissis, seu eorum aliquo commiserint, in eoque participes, complices, mediatores, auxiliatores, seu fautores quoquo modo fuerint etiam decerni­ mus, et declaramus; atque ita sanctiones, et constitutiones praedictas inno vando, extendendo, iliisque addendo respective in perpetuum statuimus, et ordinamus. § 3. Sicque, etc. (Bull. Rom., tom. 6, 111, p. 242, 243]. 235. Alexander VII, const. Sacrosancti, i8 ian. 1658. Sacfosancti Apostolatus officii, quo divina disponente clementia, Catho­ licae Ecclesiae regimini, meritis licet imparibus, praesidemus, solicitudo Nos monet, ut noxia quaecumque a Dominico Grege quantum nobis ex alto con ceditur, removere studeamus. § 1. Cum itaque ad aures nostras devenerint querimoniae Christifidelium Goae, atque in adjacentibus Insulis degentium de nonnullis abusibus Ecclesiasticorum, eorum praecipue penes quos ipsorum Christifidelium spi­ rituale regimen, ac cura residet: Nos praedictis abusibus, quatenus irrepse­ rint, quantocitius occurri, aut saltem praecaveri, ne illi in posterum contin- Romani Pontifices 451 gmt, volentes, de nonnullorum Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium ex Congregatione negotio Propagandae Fidei praeposita, quibus querimonias huiusmodi discutiendas remisimus, consilio, Apostolica auctori­ tate tenore praesentium statuimus, praecipimus, et mandamus sedulo, invio­ labiliter, et exacte servari ab omnibus, et singulis ad quos spectat, et in posterum spectabit, Decreta infrascripta, videlicet. § 2. Primo. Caveant Parochi, aut Ecclesiastici quicumque, sive seculares, sive regulares, ne in posterum ullo pacto cogant pauperes ad operas, seu laborem impendendum pro suis Ecclesiis, non persoluta iusta mercede, nisi id sponte, et ex pietate praestare voluerint, multoque minus audeant eos mulctare, qui renuerint. Quarto. Ad Seminarium (nisi eius institutio, seu fundatio obstet) locus etiam iis, qui ex nobili sunt genere, et congrua (ni pauperes sint) persolvennt alimenta, concedatur, ne a rectae educationis beneficio prorsus exclu­ dantur, habita tamen prudenti distinctione a reliquis, ut quieti consulatur. Quinto. Ad scientias addiscendas, ct scholas quilibet admittatur, nullo habito nobilitatis, seu generis discrimine, nisi ex aliqua propria culpa quis indignus censeatur. Sexto. Neophytos Deo sub Religionis iugo servire volentes sine ratio­ nabili causa regulares non respuant, sed pari charitate omnes, qui spiritu Dei aguntur, et ad perfectionem anhelant, amplectantur. Septimo. Presbyteri seculares doctrina, et moribus idonei a beneficiis curatis, et a quolibet alio ecclesiastico munere, sive praedicationis, sive admi­ nistrandi Sacramenta poenitentiae, minime arceantur, attenta praesertim indi­ gentia tot animarum millium, quibus longe impares sunt pauci regulares illuc ex Europa adventantes. Octavo. Caveant itidem Parochi seculares, et regulares ullo modo sese ingerere in rebus spectantibus ad politiam secularem, nec ullum ad officia publica proponant, quamvis aptior caeteris videatur, nec unquam intersint comitiis, aut conventibus, ubi de rebus publicis agitur. Nono. Ut maiori cum gaudio verbum Dei suscipiatur, altiusque radices agat, et fructum afferat, condonentur omnino regulares pluries in anno idiomate vernaculo, et patrio populorum, utque id ipsum facilius, et fre­ quentius praestetur, curet omnino Vicarius Capitularis, aut Superior qui luerit, ut etiam Clerus secularis eius Regionis in verbi Dei praedicatione exerceatur. Decimo. Deputet Vicarius plures ex Sacerdotibus secularibus indigenis, quos idoneos repererit ad confessiones excipiendas, quo facilius, et libentius fideles Sacramentum poenitentiae valeant frequentare, nec cogantur solis regularibus, aut exteris sese subiicere. Undecimo. Ut autem radicitus evellatur abusus, qui in praefatis Regio­ nibus, ut praefertur, irrepsit, excipiendi confessiones per interpretem, aut lecto poenitentis catalogo peccatorum, ut nutibus innuat, si quae fuerint ab eo commissa, districte praecipitur Vicariis Capitularibus (graviter etiam one­ rando conscientiam ipsorum regularium, et quorumcumque ad quos per­ tinet) ut in posterum id nullo modo permittant, sed ab iis tantum audiantur 452 Romani Pontifices confessiones, qui illius idiomatis sensum sufficienter percipiunt, et ad ipso­ rum numerum pro rei exigentia augendum promoveantur omnino Sace-· ' dotes seculares cius Regionis ad confessiones fidelium patrio idiomatc uc piendas. Duodecimo. Cumque audiatur maximum Catholicorum numerum contn praeceptum Domini, qui voluit debiles, et claudos admitti, sub praetexi, ignobilitatis, et rudioris ingenii reiici a sacra Synaxi, id eadem Sacra Cor gregatio omnino vetat, ac prohibet, nisi prorsus eius mysterii sint inca paces. Decimotertio. Aegrotis morti proximis cuiuscumque sint conditions, quamvis in sordido, ac vili degant loco, aut tugurio, Sacrum Eucharistiae Viaticum deferatur, cum apud Deum nulla sit exceptio personarum, ac p: nostra salute nec stabulum, nec Crucis ignominiam exhorruerit. Decimoquarto. Ne ob instructionis defectum, qui Sacro Baptismate in tiantur, immaculatam Christi legem profanis, ac gentilitiis institutis ex igno­ rantia foedent, ac idololatriam cum orthodoxa fide confundant, ut saepe inibi evenire enunciatum est, caveant ii, qui iisdem instruendis incumbunt, ne in posterum ullus ad baptisma admittatur, qui veterem hominem, ac gentilitios mores prorsus exutus, Christum plene non induerit, et in fide sit sufficienter instructus. Decimoquinto. Quoniam vero (ut veritas ipsa docet) nemo potest venire ad Christum, nisi Pater coelestis eum traxerit, monentur Ecclesiastici, tum seculares, tum regulares, caeterique, qui ethnicorum conversionibus dant ope­ ram, ut illos non vexationibus, pollicitationibus, aut vi, sed verbi Dei praedica­ tione, et bonorum operum exemplo ad Baptismum inducant, perscrutanto praecipue diligenter quo fine, et spiritu ducantur, qui baptizari postulant Decimosexto. Nihil prorsus, ne quidem sub praetextu pietatis Parochi tam seculares, quam regulares a suis Parochianis quaestuent, et si quid pro festorum celebratione sponte ab iis tribuatur, integre in eam causam insu­ mant, ct quidquid superest, pauperibus eiusdem Parochiae dispensetur, ita ut quantumvis minima aviditatis suspicio a viris Ecclesiasticis absit. Decimonono. Cadavera pauperum fidelium gratis omnino posthac a Parochis sepulturae tradantur, nec ad extorquendam, aut emendicandam a vicinis, vel affinibus eleemosynam publice exponantur. Vigesimo. Districte prohibetur, ne ethnicis ullo pacto permittatur in Ecclesiis sacrificare, serio Vicariis Capitularibus iniungendo, ut in contrave­ nientes, et maxime ob lucrum, graviter animadvertant, curentque in poste­ rum, ne Ecclesiis praeficiantur Neophyti parum instructi. Vigesimoprimo. Similiter Regularium Superiores sedulo curent, ut Parochi extra Conventus in praedictis Regionibus commorantes regularis observan­ tiae specimen cunctis ubique praebeant, eosque idcirco ad claustra, et regu­ larem disciplinam aliquando revocent, ne regulari Instituto paulatim exso­ lescente, dum aliis incumbunt, se ipsos amittant, ac demum in destructionem potius, quam aedificationem Populorum missi videantur. § 3. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 6, IV, p. 212, 213). Romani Pontifices 453 236, Alexander VII, litt. ap. Alias, 27 febr. 1660. § I. Alias pro parte Ven. Fratris Episcopi Civitatis Assumptionis nun­ cupatae Provinciae Paraquaricnsis in Indiis Occidentalibus Congregationi Ven. Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium Concilii Trid. interpretum «posito, quod ipse Episcopus possessionem Ecclesiae Civitatis Assumptionis huiusmodi apprehendisset, et se a Ven. etiam Fratre Episcopo Tucumanensi consecrari curasset, non praesentatis Literis Apostolicis provisionis, et prae­ fectionis suae in Episcopum eiusdem Ecclesiae, quae tamen revera concessae prius, et expeditae fuerant, deque ipsa concessione, ct expeditione, praeviis quibusdam informationibus aliqualiter constabat; quodque consecratio huius­ modi ab unico praedicto Episcopo Tucumanen., assistentibus duobus de Capitulo Canonicis peracta fuisset, non exhibito Apostolico dispensationis induito, quod tamen re ipsa pridem concessum fuerat, et sub aliquali huius concessionis notitia, aut saltem praesumptione (quia scilicet Sedes Apostolica solita sit circa numerum Episcoporum dispensare cum Episcopis consecrandis : 1 Indiis) pracnarrata consecratio facta fuerat, ac quaesito primo : An prae­ dicta possessio non praesentatis Literis Apostolicis apprehensa fuerit legi­ tima? Secundo: An praenarrata consecratio, ut supra peracta fuerit valida? Praefata Cardinalium Congreg. die quidem prima Septembris 1657, respondit ad primum, non fuisse legitimam. Ad secundum vero eadem Congregatio die 15 decembris d. anni, re mature discussa, secundum ea, quae propone­ bantur, respondit supradictam Consecrationem Episcopi Paraquariensis quan­ tum spectat ad Sacramentum, et impressionem characteris fuisse validam; quantum vero spectat ad licitam exeeutionem Ord., fuisse irritam, et inanem, ct Episcopum ita consecratum, ac respective consecrantem, indigere absolu­ tione, et dispensatione. § 2. Quare pro parte eorumdem Civitatis Assumptionis et Tucumanen. Episcoporum Nobis fuit humiliter supplicatum, ut eorum statui opportune n praemissis providere de benign. Apost. dignaremur. § 3. Nos igitur specialem eisdem Episcopis gratiam facere volentes, et eorum singulares personas a quibusvis excommunicationis, etc. harum serie absolventes, ct absolutas fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, dt memoratorum Cardinalium consilio, ipsos Civitatis Assumptionis, et Tucumnen. Episcopos, et eorum singulos a censuris, et poenis ecclesiasticis qui­ buslibet per cos occasione consecrationis, sicut praemittitur, peractae quoquo modo respective incursis, et quas ipsi incurrisse dici, censeri, praetendi, vel inlelligi possent, auctoritate apostolica tenore praesentium absolvimus, et ple­ narie liberamus: ac cum eisdem Episcopis, et eorum singulis super irregularitate per eos praemissorum occasione quomodolibet contracta, ita, quod illa, et eisdem praemissis non obstantibus, dummodo nullum aliud Cano­ nicum eis respective obstet impedimentum clericali charactere, quo alias rite 454 Romani Pontifices insigniti fuerunt, illiusque privilegiis uti, ac in susceptis per eos pariter rite quatuor minoribus, nec non Sacris Subdiaconatus, Diaconatus, et Presbyi; ratus Ordinibus, etiam in Altaris ministerio ministrare, Episcopaliaque mun. obire, exequi, et exercere libere, et licite possint, et valeant, auctoritate, « tenore praedictis dispensamus. § 4. Non obstantibus, etc. § 5. Volumus autem, ut d. Episcopi poenitentiam, quam eis respecta-. Sacerdos idoneus propter praemissa imposuerit, omnino adimpleant, alioqu praesentes quoad absolutionem, eis in foro conscientiae nullatenus suffra­ gentur. [Bull. Rom., torn. 6, V, p. 53, 54]. 237. Alexander VII, const. Cum circa, 20 iul. 1660. Cum circa iuramenti vinculum, quo Pontificiorum Collegiorum Alumr Sedis Apostolicae (a qua maximis sumptibus educantur) servitio recipiuntur adstricti, variae fuerint hucusque a nonnullis excogitatae interpretationes, quibus eiusdem Sedis in hoc eludatur intentio, et Dei gloriae, ac servnio, cui huiusmodi institutum dirigitur, non minimum detrahatur. § 1. Nos opportune hac in re providere cupientes, de nonnullorum Ven. Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis propagandae fide: praepositorum, super hoc a Nobis specialiter deputatorum, qui rem diligenter, et mature discusserunt, consilio, ac inhaerendo decretis alias circa praedicti iuramenti formulam emanatis, eaque, quatenus opus sit, innovando, aucto ritate Apostolica, tenore praesentium declaramus, praedictos Alumnos noti ad triennium tantum, ut gratis aliqui interpretantur, sed perpetuo, quoad vixerint, in quocumque statu permanserint, Sedis praedictae servitio fuisse hactenus, et futuros in posterum adstrictos, ut alias, et signanter die 7 au­ gusti 1645 a felicis recordationis Innocentio Papa X Praedecessore nostro fuit declaratum,1 huiusmodi autem servitio minime satisfacturos, etiamsi in salutem animarum operam suam quoquo modo impendant, nisi illud ad praescriptum Sedis Apostolicae expleverint. § 2. Praeterea si contigat aliquem ipsorum incorrigibilitatis, vel malae valetudinis, aut alia qualibet ex causa a Collegiis ciici, aut sponte sua quandocumque discedere, etiamsi nondum completis studiis, aut sacris Ordinibus fuerit initiatus, non idcirco censendum a iuramento ulla ex parte solutum, tam circa servitium praestandum in Missionibus, quam circa prohibitionem ingrediendi Religionem, imo ne hoc, vel alio quovis praetextu dictae Sedi> mens forsan eludatur, prohibemus, ne etiam elapso triennio quovis tempore possit quilibet Alumnus ad Religionem admitti, nisi de expressa nostra, seu Romani Pontificis pro tempore existentis, vel Congregationis Ven. Fratrum 1 Cf. Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 113. Romani Pontifices 455 nostrorum eiusd. S. R. E. Cardinalium negotiis propagandae fidei praeposi­ torum in scriptis habenda licentia, sub poena nullitatis professionis ipso iure, si aliter fuerint ingressi, et quod ab eadem Cardinalium Congregatione, non obstante professione, ad primaevum statum revocari possint. § 3. Insuper declaramus, quod concessa Alumnis, ut supra, licentia ingre­ diendi Religionem, non idcirco censendi sunt a iuramento absoluti ex prae­ sumpto tacito consensu, eo quod praedicta Congregatio illorum opera forsan non uteretur. Ad haec nullo pacto licere Alumnis contra formam iuramenti, vel Religionem ingredi, vel alteri statui perpetuo se addicere, eo sub prae­ textu, quod quilibet teneatur sibi ipsi ratione aliqua stabili consulere; eo quoad haec Sancta Sedes Alumnis, postquam fuerint dimissi, non provideat; cum memorata Congregatio neminem ex iis, qui ad Missionis titulum ordinati sunt, quive suo instituto pro viribus incumbunt, consueverit unquam desti­ tuere: quod si secus aliquando forsan contingat, hoc eorum culpae adseribendum est, qui postquam fuerunt dimissi, eiusdem Sanctae Sedis, a qua enutriti fuerunt, ac eius, quod professi sunt, instituti prorsus obliti de se, suoque statu eamdem monere negligunt omnino. § 4. Quia vero, ut praefertur, non desunt aliqui, qui non intelligentes gravitatem muneris Sacerdotum Secularium ad Missiones Apostolicas admis­ sorum, quidve sanctae fidei propagationi, et universalis Ecclesiae bono, attenta praesertim temporum, ac rerum circumstantia, magis conducat, audeant adhuc asserere huiusmodi iuramentum in ea parte, qua cuiuslibet Religionis ingres­ sum prohibet, invalidum omnino esse, tanquam impeditivum maioris boni, eoque praetextu excusationem suae contumaciae obtendentes, iuramentum quoad hanc partem negligere praesumant: Nos volentes deinceps huiusmodi abusui opportune occurrere, eosque qui contraire praesumpserint, ad statum, cui ex praedicto iuramento reperiuntur obstricti, revocare, praecipimus omni­ bus Alumnis, ut postquam e suis Collegiis, vel sponte egressi, vel dimissi fuerint, sive in statu, et habitu seculari permanserint, etiamsi in Sacris non fuerint, sive etiam postquam alicui Religioni fuerint adscript!, donec vixerint, quolibet anno, si intra fines Europae fuerint, vel si extra, quolibet biennio, de se, suoque statu, et loco ubi maneant, et quibus studiis, et exercitiis operam navent, per literas praedictam Congregationem certiorent; literas autem huius­ modi viciniori Sedis Apostolicae Nuncio transmittere, atque etiam eo usque iterare teneantur, donec per eiusdem epistolam certi fiant, quod ad ipsum pervenerint. § 5. Utque id omnino observetur, praecipimus, ut iuramento ab eisdem Alumnis praestando addatur infrascripta clausula: Item voveo, et iuro, quod sive Religionem ingressus fuero, sive in statu seculari permansero, si intra jines Europae fuero, quolibet anno, si vero extra, quolibet biennio, mei ipsius, nuique status, et exercitii, et loci ubi moram traxero, Sacram Congregationem de propaganda fide certiorabo. Praecipimus itidem quod idipsum praestent eorum Superiores Regulares quoad eos, qui Religionem fuerint ingressi. Praefectis vero Missionum Sacerdotum secularium iniungimus sub poena suspensionis a Divinis ipso facto incurrendae, ut quolibet anno diligenter perquirant de statu singulorum, qui fuciunt Alumni, et ad eam Missionem, I· 456 Romani Pontifices vel ratione originis, vel nationis, aut alio quovis modo pertinent, sive Rtl gionem fuerint ingressi, sive non, deque ipsis, eorurnque statu, exercitiis,κ locis eamdem Congregationem omnino moneant. Praeterea praecipimus pne· sentes literas ad singula Collegia transmitti, eorum Superioribus iniungentes ut adamussim illas observari curent, expositasque habeant in loco patent; singulisque obvio, ne ullo tempore illarum ignorantia a quopiam praetend possit; et ut quovis anno in publico Refectorio bis legantur, nimirum prin> Dominica ianuarii, et prima iunii, necnon etiam immediate ante praestatio nem iuramenti clara voce Alumnis mox juraturis legantur, ac ne quis ab earum exequutione excusari valeat, ipsius iuramenti formulae eam, quae sequitur, clausulam superaddi mandamus. Denique voveo, et iuro, me pro­ dictum iu ramentum eiusque obligationem intelligere, et observaturum iur·. declarationes factas a Sacra Congregatione de propaganda fide, et Brevi Apostolico roboratas sub die 20 iulii 1660. § 6. Quia vero in tanto Alumnorum numero, quos haec S. Sedes ad fidei ministerium maximis sumptibus enutrit, ac instruit, quotidiana expe­ rientia comperitur ex defectu huiusmodi Ministrorum opus Dei multoties praetermitti, et quod maxime dolendum est, plurimas Regiones, quae alba, sunt ad messem, ea de causa misere deperire; districte praecipimus Supe­ rioribus Collegiorum sub poena suspensionis ipso facto incurrendae, pt qualibet vice nomina singulorum, qui ad Collegium admittuntur, necnon eorum, qui dimittuntur, vel sua sponte recedunt, statim ipsimet Congrega­ tioni praedictae, vel ipsius Secretario transmittant expressis singulorum aetate, patria, studiis, ordinibus, habilitate, ac locis, ad quae diriguntur, quove die iuramentum praestiterint, ut in Actis eiusdem Congregationis redigi possit. Iniungentes Alumnis sub poena eiectionis a Collegio, ne iuramenti praesta­ tionem ultra aetatem in decreto recol. memor. Urbani VIII Praedecessoris nostri diei 24 novembris 1625 praescriptam 1 differant; Superioribus vero sub eadem poena suspensionis, ne ullam hac in re dilationem permittant, nisi ex gravi causa per ipsammet Congregationem supradictam Romae, extra vero per Nuncios Apost. in scriptis approbanda. § 7. Demum districte prohibemus, ut nullus omnino, cuiusvis dignitatis, et conditionis extiterit, audeat praedictum iuramentum, ac praesentes literas, seu declarationes, tam in totum, quam secundum singulas sui partes decla­ rare, aut interpretari: sed si quid forsan dubitari contigerit, teneatur eamdem Sanctam Sedem consulere, ab eaque responsum in scriptis expectare, sub poena violationis iuramenti, si secus facere praesumpserit. § 8. Decernentes, etc. Formula Iuramenti ad praescriptum superioris Brevis praestandi a quolibet Alumno Collegiorum Pontificiorum. Ego N., Filius N., Dioecesis N., plenam habens instituti huius Collegii notitiam Legibus, et Constitutionibus ipsius, quas iuxta Superiorum expli­ cationem amplector, me sponte subiicio, easque pro posse observare pro­ mitto. 1 Cf. Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 19. Romani Pontifices 457 Insuper spondeo, ct iuro, quod dum in hoc Collegio permanebo, et postquam abeo quocumque modo, sive completis, sive non completis studiis exiero, nullam Religionem, Societatem, aut Congregationem Regularem sine speciali Sedis Apostolicae licentia, vel Sacrae Congregationis de Propaganda Fide ingrediar, neque in earum aliquam professionem emittam. Spondeo pariter, et iuro, quod volente Sacra Congregatione de Propa­ ganda Fide statum Ecclesiasticum amplectar, et ad omnes Sacros, etiam Pres­ byteratus Ordines, cum Superioribus visum fuerit, promovebor. Item voveo, et iuro, quod sive Religionem ingressus fuero, sive in statu seculari permansero, si intra fines Europae fuero, quolibet anno; si vero extra, quolibet biennio, mei ipsius, meique status, exercitii, et loci, ubi moram traxero, Sacram Congregationem de Propaganda Fide certiorabo. Voveo praeterea, et iuro, quod iussu praedictae Congregationis de Pro­ paganda Fide sine mora in Provinciam meam revertar, ut ibi perpetuo in Divinis administrandis laborem meum, ac operam pro salute animarum impen­ dam, quod etiam praestabo, si cum praedictae Sedis licentia Religionem, Societatem, aut Congregationem Regularem ingressus fuero, et in earum aliqua professionem emisero. Denique voveo, et iuro, me praedictum iuramentum, eiusque obliga­ tionem intelligere, et observaturum iuxta declarationes factas a Sacra Con­ gregatione de Propaganda Fide, et Brevi Apostolico roboratas sub die 20 iulii 1660. Sic me Deus adiuvet, et haec Sancta Dei Evangelia. [Bull. Rom., tom. 6, V, p. 7S-80J. 238. Alexander VII, const. Quia Ecclesia, 26 iul. 1662. Quia Ecclesia N. N. inter schismaticos constituta non sine magna rei catholicae iactura a pluribus anni Pastoris solatio destituta reperitur, eo quod illius Episcopi, licet saepissime, ac serio moniti, canonicisque remediis pluries K diversimode excitati in ea minime resederint adeoque illius status deplorabilis evaserit, ut nisi extremis et efficacioribus remediis huiusmodi malo succurratur, quod reliquum est ibi catholici nominis vestigium prorsus abo­ litum iri pertimesci posset, Sanctissimus Dominus Noster volens ex debito Pastoralis officii, ac sibi impositae universalis omnium Ecclesiarum sollici­ tudinis, sui muneris in tanta necessitate partes omnes explere, matura desuper habita deliberatione censuit, ubi ordinaria remedia nequaquam profecisse compertum est, etiam extraordinaria adhibere, malumque magis praecavere, quam expectare curandum; quainobrem praesenti decreto ultra poenas a sacris canonibus contra non residentes constitutas, poenam quoque suspen­ ds ab exccutione Ordinis Episcopalis, etiam in propria dioecesi ipso licto, et absque alia declaratione incurrendae vigore praesentium futuris pro ■empore eiusdem Ecclesiae Episcopis imposuit, atque imponit, a qua nullius diim rationabilis atque legitimae causae, vel impedimenti allegatio eosdem 458 Romani Pontifices praeservare, ac excusare valeat, nisi a Sede Apostolica, vel eiusdem in regn Nuncio residente fuerit in scriptis approbata. Decernit insuper, ac déclarai Sanctitatis Suae mentem nequaquam esse, eosdem Episcopos, si Regulare fuerint, ab obligationibus professioni regulari quam emiserunt annexis, pr adeptionem dignitatis, ac muneris episcopalis nullatenus absolvere, ac α mere, nisi quatenus eiusdem muneris, ac curae pastoralis exercitio imped menti sint, ideoque quotiescumque ex ipsorum culpa (quod absit), sive u alia qualibet causa, aut impedimento, quantumvis iusto ac legitimo in pne dicta Ecclesia, aut saltem dioecesi residere, excepto tempore a Sac. Conci! Tridentino praefinito, aut noluerint,1 aut nequiverint, minime absolutos esse ac censeri ab obligatione, quam per professionem regularem contraxerunt de vivendo intra claustra, et sub obedientia superiorum eiusdem Religionis, observandoque omnia, et singula, quae a Regularibus intra claustra degen tibus sive ex voto sive ex praescripto Regulae, et Constitutionum suae Rt' gionis quomodolibet, et qualitercumque observari debent ac solent, adeo ut quandocumque hac in parte defecerint, nec a Sancta Sede licentiam, seu dispensationem in scriptis obtinuerint, nec statim ad claustra suae Religion ; sese contulerint, ad omnes illas poenas, quae contra Regulares extra claustra degentes a sacris canonibus, atque Apostolicis Constitutionibus prolatae sunt, adstricti censeantur; superioribus Ordinis, ad quos spectat iniungendo, ut ad claustra eos revocent ad praescriptum Apostolicarum Constitutionum, contra Regulares extra Claustra degentes emanatarum... Pro eo vero tem­ pore, quo, ut praefatum est, ultra tempus Concilii non resederint, nullatenus eisdem liceat proventus ullos, aut fructus Ecclesiae, tametsi alioquin bénéficia legitime ipsis fuerint collata, percipere, aut illis uti, et frui, etiam sub spe dispensationis obtinendae, ad quos fructus et proventus Sanctitas Sua α nunc eosdem pro eo tempore incapaces declarat, atque inhabilitat, nec non ad poenam restitutionis, aliasque contra usurpatores et iniustos detentores bonorum ecclesiasticorum latas teneri declarat. Quod si demum ex aliquo ingruente bellorum, aut alterius cuiuslibet gravis causae impedimento, et per Sedem Apostolicam, ut praefatum est, in scriptis approbando, alicui ipsorum minime residere permissum fuerit, saltem in loco aliquo proximion, et per eamdem Sanctam Sedem in scriptis designando residere omnino teneantur sub eisdem prorsus poenis, quae superius de residentia in dioecesi dictae sunt. Praesens autem decretum idem Sanctissimus cuilibet ex praelatis Episcopis pro tempore, ante propositionem in Consistorio ad Ecclesiam notificari mandavit, ut ad omnium in eo contentorum observationem per iuramentum in manibus Reverendissimi Cardinalis praefatam Ecclesiam in Consistorio proposituri, et sub rogitu Notarii Sac. Congregationis de Pro­ paganda Fide praestandum sese adstringant, eiusdemque decreti, ac iuramenti tenorem in decreto Consistoriali, et in Bullis inseri mandavit (Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 146]. 1 Scss. VI, de ref., c. 1, sess. XXIII, de ref., c. 1. Romani Pontifices ,ΐτηο / L 459 *■ ' Πί 239. Alexander VII, const. Apostolica solicitudo, 7 aug. 1662. Apostolica solicitudo humilitati nostrae divinitus imposita Nos admonet, ut circa illos, qui in alma Urbe nostra, ex qua in omnes Christiani Orbis partes bonorum operum exempla ubertim promanant, vicinisque Episcopa­ tibus sacris addicuntur ministeriis, et in hicrarchicum Ecclesiae coetum coop­ tantur, ea salubriter constituamus, quae matura consultatione adhibita, in Omnipotentis Dei gloriam, et animarum salutem cedere, ct cessura esse arbi­ tramur. § 1. Motu itaque proprio, et ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine tenore praesentium statui­ mus, et ordinamus, ut quicumque in eadem Urbe ratione originis, vel bene­ ficii Ecclesiastici, aut domicilii, vel cum literis dimissoriis proprii Ordinarii, ad minores, vel sacros Ordines promoveri volent, per mensem ante generales ordinationes dilectum filium nostrum, et pro tempore existentis Romani Pon­ tificis in dicta Urbe Vicarium in spiritualibus generalem adeant, et de ipsius mandato ab Examinatoribus ad hoc deputatis non paucioribus, quam tribus, ac simul congregatis, super scientia ad unumquemque ordinem requisita se­ dulo examinentur, et peracto examine, renuncientur quotcumque ab his idonei judicati fuerint. § 2. Deinde ad minores quidem Ordines promovendi bonum a Parocho, et a Magistro scholae, in qua educantur, testimonium habeant, de quo publi­ cum eidem Vicario exhibeant documentum. Pro iis vero, qui ad singulos maiores ordines erunt assumendi, idem Vicarius Parocho, aut alteri, cui magis expedire videbitur, committat, ut nominibus, ac desiderio eorum, qui volent promoveri, publice in Basilica Lateranensi, et in propria cuiusque paro­ chiali Ecclesia propositis, de ipsorum ordinandorum natalibus, genere, aetate, moribus, et vita, ordinibus ante susceptis, titulis, ad quos promoti sunt, vel promoveri cupiunt, caeterisque qualitatibus requisitis iuxta sacrorum Cano­ num, et Concilii Tridentini dispositionem a fide dignis diligenter inquirat, et literas testimoniales ipsam inquisitionem factam continentes ad ipsum Vicarium quamprimum transmittat. §3. Et nihilominus quoties aliquem ex sacris Ordinibus suscipere volue­ rint, ad Sacerdotes in id deputatos personaliter se conferant, a quibus decem saltem dierum spatio ante ordinationem in eorum domo inclusi, de omnibus ad digne suscipiendos, et rite exercendos ordines requisitis erudiantur, et de hoc testimoniales eorumdem Sacerdotum ad ipsum Vicarium deferant, nec sine huiusmodi literis quisquam ad ullum sacrum ordinem promoveatur, nec cum aliquo super examine, et inclusione huiusmodi dispensari possit, nisi consultis Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente. § 4. Denique in sex Episcopatibus prope Urbem, in quibus non sunt Suffraganei, quicumque ad minores, vel sacros Ordines volent promoveri, 46ü Romani Pontifices curn literis dimissoriis sui Ordinarii ad memoratum Vicarium, et non i: alium .Antistitem directis, ad Urbem accedant, ibique, et non alibi ordinentur, servata in omnibus forma superius praescripta. Ubi vero sunt Suffragine nemo ad aliquem ex maioribus ordinibus assumatur, nisi prius praeter ei quae a Sacris Canonibus, et eiusdem Concilii decretis sancita sunt, ad miti,per decem dies a dictis Sacerdotibus in Urbe deputatis in eorum aedibt inclusus, ut supra, fuerit eruditus, ac literas testimoniales eorumdem Sacer­ dotum ad ipsum Suffraganeum detulerit. Suffraganeus autem, qui contrait cerit, ab exercitio Pontificalium per annum, promoti vero tam ab eisder Suffraganeis, quam etiam in Urbe non servata forma praesentis Constitute nis, ab exequutione ordinum sic susceptorum, donec Nobis, et Successonbcj nostris Romanis Pontificibus visum fuerit, ipso iure sint suspensi. [Bull. Rom., tom. 6, V, p. 245, 246J. 240. Alexander VII, const. Felici, 20 oct. 1664. Felici Sacrarum Virginum statui, quae contemptis illecebris saeculi, Divinis se obsequiis manciparunt, quantum Nobis ex alto conceditur, coi. sulere volentes: Motu nostro proprio, non ad alicuius instantiam, sed ti nostra mera deliberatione, ac de apostolicae potestatis plenitudine, de voto tamen nonnullorum Ven. Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, ac dilec­ torum filiorum Romanae Curiae Praelatorum, quibus negotium sedulo, ac mature examinandum commisimus. § 1. Praesentibus perpetuo valituris sancimus, ut imposterum intra fines Italiae, et Insularum adiacentium Generalibus, Provincialibus, Abbatibus, ei quibuscumque aliis Superioribus Regularibus, quibus alioquin cura, et regi men Monasteriorum Sanctimonialium quovis modo incumbit, intra septi eorumdem Monasteriorum nullatenus ingredi liceat, nisi ex causa Visitationis localis, et hoc semel tantum in anno, ita ut in eo anno, in quo unus σ memoratis Superioribus visitaverit, alius Superior a Visitatione huiusmodi se omnino abstineat. § 2. Quod si ob Clausuram, quae a Sancta Tridentina Synodo, etiam in Monasteriis exemptis curae, et vigilantiae Episcopi in primis committitur, aut ob aliam urgentem, ac necessariam causam oportuerit Superiorem Regu­ larem eodem anno pluries ingredi septa Monasterii, tunc non aliter ingre­ diatur, quam cum praesentia Episcopi Dioecesani, vel alterius personae Eccle­ siasticae secularis boni exempli, ac maturae aetatis ab ipso Episcopo ad hoc specialiter deputatae. § 3. Visitet autem Superior Regularis interiorem clausuram per seipsum, non autem per alium, etiamsi fuerit legitime impeditus, quo casu differatur visitatio in aliud tempus, quo cessaverit impedimentum, et visitationem cele­ riter, et unica die, debita tamen cum diligentia absolvat, nec ante ortum Solis eam incipiat, nec post occasum protrahat, neque ipse Visitator, neque Romani Pontifices 461 cius Socii ullam sumant in Monasterio refectionem. Porro si visitet Genera­ lis, possit sccum habere duos Socios sui Ordinis, si alius a Generali, unum tantum, exclusis omnibus aliis, etiam ratione officii. Qui quidem Socii assu­ mantur exemplares, et maturae aetatis, et in actu Visitationis a Visitatore nunquam separentur, sed eum aspicere, et ab ipso aspici semper possint. § 4. Ac praeterea Visitatori assistant quatuor Moniales ex Senioribus Monasterii, quae similiter visitatione durante nunquam separentur a Visita­ tore, et Sociis. Reliquae vero Moniales, et quaecumque aliae Mulieres, et puellae seculares in Monasterio degentes, nisi legitimo detineantur impedi­ mento, conveniant omnes in Choro antequam Visitator ingrediatur interio­ rem Clausuram, et in eo permaneant durante Visitatione, et quousque idem Visitator cum Sociis e Monasterio exierit. Ideoque curet Visitator, ut tempe­ stive admoneatur Abbatissa, seu Monasterii Praefecta de praestituta die, et hora Visitationis. Visitatio vero personalis fiat ad Crates, et omnino extra Clausuram Monasterii, et per ipsummet Superiorem dumtaxat, ut supra dic­ tum est de Visitatione interioris Clausurae. § 5. Ad haec Confessor Sanctimonialium, tam ordinarius, quam extraor­ dinarius, minime ingrediatur septa Monasterii, nisi ad Sacramenta Poeniten­ tiae, Eucharistiae, et Extremae-Unctionis ministranda Monialibus, vel aliis personis infirmis ibi degentibus, necnon ad commendandam animam Agonizantium, nec unquam ingrediatur, nisi cum Socio, qui sit probatae vitae, et maturae aetatis, semperque maneat in ea parte Monasterii, qua Confesso­ rem videre, et ab ipso videri semper possit. § 6. Insuper districte praecipimus memoratis Superioribus Regularibus, ut infra terminum duorum mensium a publicatione praesentis Constitutio­ nis computandorum revocent ad Claustra Confessores, eorumque Socios, Concionatores, et alios quoscumque Regulares apud Monasteria Sanctimo­ nialium, vel assidue, vel ad tempus quocumque titulo pernoctare solitos; neve permittant eosdem, seu alios Regulares, intra, seu prope septa Mona­ steriorum huiusmodi habitare, vel commorari, quin etiam infra eumdem terminum quascumque Cellas, Mansiones, seu Cubicula prope Monasteria praedicta ad usum memoratorum Regularium existentia, si Clausurae Mona­ steriorum carumd. Monialium contigua sint, eidem Clausurae includi, vel dirui omnino faciant: si vero sint extra septa, vendi, pretiumque in Mona­ sterii utilitatem converti; nec in posterum alia similia aptari, aedificari, aut emi permittant. Quod si infra dictum terminum Superiores Regulares prae­ missa cum effectu non adimpleverint, teneatur Ordinarius loci tanquam Sedis Apostolicae Delegatus illa adimplere, et omnino exequi, etiam invo­ cato, si opus fuerit, brachii secularis auxilio. § 7. Verum tamen si Monasterium Sanctimonialium sit extra Moenia Urbis, vel Oppidi, et Monasterium Regularium Virorum, quibus Moniales sunt subiectae, sit intra dicta Moenia, vel e converso, habeantur, vel condu­ cantur, si commode fieri possit, mansiones ad usum Confessoris quae non sint coniunctac, seu contiguae ipsi Monasterio Monialium, sed ab eo penitus disiunctae, non solum per parietes, sed etiam per tecta: sin autem utrum­ que Monasterium sit intra Moenia, et unum ab altero Episcopi indicio mul­ 462 Romani Pontifices tum distans, tunc habeantur * vel conducantur huiusmodi mansiones, ut wpn, distinctae, et separatae a Monasterio Monialium distantia ab ipso Episcop: recognoscenda, et approbanda; ita tamen ut in mansionibus Confessé, sive intra, sive extra Moenia constitutis, excepto ipso Confessore cum Socio alii Regulares, etiamsi Superiores sint, minime pernoctent. § 8. Si quis vero praedictorum Regularium aliquid contra praesentum tenorem facere, vel moliri praesumpserit, aut adimplere neglexerit, ipso fie poenam excommunicationis, et privationis omnium officiorum, quae obtine ac perpetuae inhabilitatis ad illa, vel alia in posterum obtinenda, vocisque activae, et passivae absque alia declaratione incurrat. Et nihilominus null privilegiis, et exemptionibus tueri se possit, quominus ab Episcopo loc tamquam ad hoc Sedis Apostolicae Delegato, quoties, et quando opus fueri·. corrigi, et puniri valeat. § 9. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 6, VI, p. 34-36]. 241. M K JJ m i™ ,— ... Alexander VII, const. Cum noviter, 8 apr. 1666. Cum noviter in quadam lite, et causa pendente in Tribunali Auditoris Camerae super exeeutione Literarum Apostolicarum in forma Brevis expe­ ditarum inter Provisum Apostolicum de quibusdam beneficiis Dioeces> Bononiensis actorem ex una, et Provisum a Cardinali Indultario reum con­ ventum partibus ex altera, in controversiam positum fuerit, an Constituti fel. rec. Benedicti Papae XII, quae incipit, Ad regimen, edita tertio Idus lanuarii anni millesimi trecentesimi trigesimiquinti1 per Summos Pontifices Praedecessores nostros innovari solita, et per Nos quoque innovata in Regula prima Cancellariae, induxerit reservationem Beneficiorum a Notariis Sedis Apostolicae, Protonotariis nuncupatis, et a Scriptoribus literarum Apostoli­ carum, et ab aliis Officialibus dictae Sedis ibidem expressis obtentorum, ratione solius familiaritatis Pontificiae eisdem Officialibus concessae a piae mem. Paulo Papa III in eius Constitutione, quae incipit, Sanctissimus, et publicata in Cancellaria Apostolica die vigesimasecunda Decembris, Pon tificatus anno primo,2 aut forsan etiam ab aliis Pontificibus antecessoribih aut successoribus; vel potius ratione officii. Item an ad effectum resem tionis requiratur bbitus eorumdem Officialium in Romana Curia, vel intra duas dictas: vel potius reservatio intret ubicumque eos mori contigerit. Et insuper, an Protonotariatus adeptus, ex Militia Militum Piorum, et Scripto ratus Litcrarum Apostolicarum separatim acquisitus constituant duas rtservationes personales exclusivas Indultorum Cardinalium ad praescriptum Constitutionis editae a rec. mem. Urbano Papa VIII incipientis, Quamvis, 1 C. 13, de praebendis et dignitatibus, III, 2, in Extravag. com. 1 Cf. N. 80. Romani Pontifices 463 subdat, dic decimaquinta Iulii, Pontificatus anno decimonono :1 vel potius constituant unam tantummodo localem ex ficto obitu Officialium in Curia. § 1. Ut materia haec adeo exemplaris maturius discuteretur, mandavi­ mus in causa, et causis praedictis per dictum Auditorem Camerae procedi devoto Rotae nostrae; et sub die vigesimaquarta lanuarii millesimi sexcen­ tesimi sexagesimiprimi coram dilecto filio Magistro Priolo eiusdem Rotae Auditore, proposito dubio super exeeutione Brevis praedicti, fuit negative resolutum; et subinde iterum, atque iterum reproposita causa sub diebus prima lunii anni millesimi sexcentesimi sexagesimitertii, et vigesimaoctava Aprilis anni millesimi sexcentesimi sexagesimiquarti, eaque ex speciali nostro mandato discussa per omnes eiusdem Rotae Auditores resolutio capi non potuit propter discrepantia Auditorum suffragia. § 2. Interim vero emanatis aliis provisionibus Apostolicis de aliis diver­ sis beneficiis ad retardandam earumdem provisionum exeeutionem, allegata fuit decisio praedicta, quamvis per dictam iteratam repropositionem sine ullius resolutionis conclusione in suspenso remanserit. § 3. Unde causarum, et litium celeri expeditioni pro posse, sicut debe­ mus, providere volentes, cognitionem, discussionem, et resolutionem dubio­ rum praedictorum demandavimus quinque Romanae Curiae Praelatorum Congregationi, a qua Collitigantibus praedictis plene informantibus, eorumque, ac Datariae nostrae iuribus iterum, atque iterum sub diebus vigesimoprimo, et vigesimo octavo Martii labentis anni accurate discussis, declaratum, ac resolutum fuit beneficia Protonotariorum, Scriptorum, et alio­ rum Officialium enumeratorum in dicta Constitutione Ad regimen, esse reservata ubicumque decedant, etiam extra Romanam Curiam, et extra duas dietas: itemque reservationem beneficiorum obtentorum per dd. Officiales intrare etiam ratione solius officii. Et insuper Protonotariatum ex dicta Mili­ tia pia, sive Militum piorum, et Scriptoratum separatim acquisitum consti­ tuere duas reservationes personales coaequales exclusivas Indulti. § 4. Ne autem materia haec plene discussa, et resoluta amplius in dubium revocetur in praedicta, vel aliis causis, inhaerentes vestigiis diver­ sorum Praedecessorum nostrorum, qui ut litium anfractus praescinderent dubia iuris, tam pro causis pendentibus, quam etiam pro futuris proprio oraculo declararunt, sicut in materia reservationis beneficiorum inter caeteros fecerunt similis mem. Paulus Papa II in Constitutione, quae incipit, Ad Romani,2 et d. Urbanus in Constitutione sua praefata: Motu nostro proprio, non ad alicuius nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed ex certa scientia, et de Apost. potestatis plenitudine singularum Constitutionum, et declarationum hactenus per dictos Praedecessores nostros respective facta­ rum, et ordinatarum tenores, etiam veriores, ac datas praesentibus pro expres­ sis habentes, omnes, et singulas resolutiones, et declarationes praedictas emanatas a d. Congregatione quinque Praelatorum confirmamus, approba­ mus, et eis inviolabile firmitatis Apostolicae robur adiicimus, sicque iterum, ' Cf. N. 224. ’ C. 14, de praebendis et dignitatibus, 111, 2, in Extravag. com. 464 Romani Pontifices et pariformitcr nos quoque auctorit. Apost. declaramus, talemque esse mer­ tem, et intentionem nostras denunciamus, et ita pro lege declaratoris ubique inviolabiliter observari volumus, et mandamus tam in praedicta, quam etia~ in omnibus aliis litibus et causis pendentibus, atque in aliis omnibus dt caetero movendis; et praemissa ut supra declarata in controversiam dei ceps revocari non posse, neque licere, praecipimus, et iubemus. Sicque, non aliter per quoscumque ludices ordinarios, ct delegatos, etiam causam-. Palatii Apostolici Auditores, et Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, eluo de latere Legatos, et Apostolicae Sedis Nuncios, et quoscumque alios etiam speciali expressione indigentes iudicari, et definiri, et interpretari debere, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi, seu interpretandi facul· tate, et auctoritate, ac irritum, et inane decernimus, si secus super his a quo­ quam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. § 5. Nulli ergo omnino hominum liceat, etc. (Bull. Rom., tom. 6, VI, p. 111-113]. 242. Clemens IX, motu propr. Cum a prima, 28 febr. 1668. Cum a prima nostrae Divina favente Clementia Assumptionis ad Sumini Pontificatus Apicem die, impense cogitaverimus Sacrum Cardinalium S.R.L Collegium, quod uti Senatus Universalis Ecclesiae in excolenda vinea Do­ mini nobiscum assiduo collaborat, et singulos Cardinales tamquam membra eiusdem corporis, quorum consilio, industria, ac opere, tam in spiritualibus universi Orbis Christiani, quam in temporalibus nostrae Ditionis, aliisque negotiis, et rebus quibuscumque Romani Pontifices, uti, et cuncta sedulo administrare consueverunt, amplioribus privilegiis, et gratiis complecti, ct communire, praeque aliis facultates, et privilegia testandi, et disponendi de bonis, ac iuribus ab ipsis dum vivunt, quomodolibet acquisitis ex bonis, redditibus, emolumentis, et Iuribus Ecclesiasticis, eisdemque in illis succe­ dendi, tam suae dignitatis intuitu, quam in laborum congruam remunerationem per Sedem Apostolicam hactenus solita concedi, gratiose ampliare, et ad fructus etiam inconsumptos, vel cum aliis ipsorum bonis non com­ mixtos, de quibus antehac nullo modo disponere poterant, extendere. § 1. Motu proprio, et ex certa scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, et ex mera nostra, et Sedis Apostolicae liberalitate, qua praedi­ ctos S. R. E. Cardinales prosequi volumus, privilegia, et facultates testandi praedictorum Cardinalium ad illos etiam fructus extendimus, et ampliamus qui si naturales sint, et a solo in quo sunt producti legitime iuxta rei natu­ ram fuerint sublati, et a manibus Colonorum, vel aliorum quorumcum­ que debitorum percepti, licet in horreis Ecclesiarum, vel in quovis alio loco adhuc inconsumpti, vel nullo modo aliis ipsorum Cardinalium bonis immixti, aut eorum patrimonio incorporati reperiantur: si vero civiles sint, post­ quam dies solutionis advenerit, fuerint per quoscumque debitores quomo- Romani Pontifices 465 dolibet persoluti, et ad manus Cardinalium, vel ad eorum Ministros perve­ nerint, scu in aliquo loco publico ad eorum creditum fuerint depositati, quod etiam servari volumus in terminis quomodolibet debitis pro affictibus bonorum, ac iurium quorumcumque, quos in dictis facultatibus comprehendi volumus et mandamus, si modo quo supra, fructus, tam civiles, quam natu­ rales Conductoribus, et Affictuariis locati, et concessi per illos erunt per­ cepti, quamvis termini solutionis affictuum per locatores fuerint posticipatc conventi. § 2. Quare distinguendo inter eiusmodi facultates, et privilegia iam concessa Cardinalibus adhuc viventibus, et quandocumque aliis in futurum concedenda, illa favorabiliter ampliamus, et extendimus, ut intelligantur, ac servari praecise debeant aeque ac si formaliter emanassent cum omnibus, et singulis extensionibus, et ampliationibus praedictis, eisdemque illa essent de verbo ad verbum inserta. Alia vero quaecumque in futurum concedenda ad eorum limites concipi omnino debeant, et pro ita conceptis intelligi, et observari, etiamsi diversimode, et contra eorum tenorem extenderentur. § 3. Nos etiam ita servandum lege hac perpetuo valitura statuimus, et mandamus. Sicque, etc. (Bull. Rom., tom. 6, VI, p. 237,238]. 243. Clemens IX, const. Solicitudo, 17 iun. 1669. Solicitudo pastoralis officii, quo Ecclesiae Catholicae per universum Orbem diffusae regimini per ineffabilem Divinae Sapientiae, atque Clemen­ tiae abundantiam praesidemus, Nos stimulat, ut ea, quae Christianae Reli­ gionis, Catholicaequc Fidei propagationi remoram, vel impedimentum iniicere, ac in Virorum in sortem Domini vocatorum, et praesertim Religiosorum, qui semetipsos abnegarunt, et mundana omnia contempserunt, ut Christum lucri­ facerent, eiusque obsequiis mundo corde, 'et mente tranquilla unice inten­ derent, honestatis gloria maculam ponere possent, salubri sanctione e medio tollere, atque radicitus evellere studeamus. § 1. Dudum siquidem fel. rec. Urbanus Papa VIII Praedecessor noster considerans per Sacros Canones, Conciliorum Decreta, et Constitutiones Apostolicas omnibus Religiosis, ac etiam aliis Ecclesiasticis, praesertim in Sacris Ordinibus constitutis, mercaturam, et negotiationes seculares districte prohiberi, ac valde damnosum, indecorum, ct indecens existcre huiusmodi personas divino cultui mancipatas, ac praecipue illas, quae ad praedicandum Sacrosanctum Christi Domini Evangelium destinatae sunt, mercaturae, et negotiationibus huiusmodi se immiscere, aut operam dare, per quandam suam in simili forma Brevis, dic 22 Februarii 1633 emanatam Constitutio­ nem,' inter alia Religiosis omnibus cuiuscumque Ordinis, ct Instituti, tam ■ Cf. N. 211. 30 466 Romani Pontifices non Mendicantium, quam Mendicantium, etiam Societatis lesu, eorumq. singulis, tam tunc in Insulis, Provinciis, Regionibus, et Regnis Indiae Oritr talis, ac Chinae, et laponum existentibus, quam in futurum ad illa miltend· omnem, et quamcumque mercaturam, seu negotiationem quocumque modo ab eis fieri contingeret, sive per se, sive per alios, sive proprio, sive Cor munitatis nomine, directe, sive indirecte, aut quovis alio praetextu, causi vel colore, interdixit, et prohibuit sub excommunicationis latae sententia; poena ipso facto incurrenda, ac privationis vocis activae, et passivae, oft ciorum, ac graduum, et dignitatum quarumcumque, et inhabilitatis ad u, ac insuper amissionis mercium, et lucrorum ex eis factorum: quae omnin Superioribus Religionum, ex quibus delinquentes existèrent, reservanda essent ad usum Missionum, quas eaedem Religiones habebant, et in futurum habi­ turae erant in Indiis praedictis, et non in alios usus: ac eisdem Superioribus districte praecepit sub eisdem poenis, ut in hoc invigilarent, et contra delin­ quentes ad praedictas poenas procederent, sublata eisdem facultate huius· modi delinquentibus aliquid ex dictis mercibus, et lucris quantumvis minimum, remittendi, aut condonandi, et alias prout in dicta Urbani Praedecessoris Constitutione, cuius tenorem praesentibus pro plene, et sufficienter expresso, ac de verbo ad verbum inserto haberi volumus, uberius continetur. § 2. Cum autem (sicut non sine gravissimo animi nostri dolore acce­ pimus) multi ex iisdem Religiosis, et personis Ecclesiasticis, propriae pro­ fessionis, iniunctique sibi gravissimi ministerii immemores, ab eiusmodi mer­ catura, et negotiationibus secularibus non abstineant, sed sese a debiti praedictae Constitutionis Urbani Praedecessoris observatione sub variis prae­ textibus, coloribus, et subterfugiis eximere conati fuerint, et satagant de praesenti, in deplorandam animarum suarum perditionem, perniciosum quoque exemplum, et scandalum plurimorum: Nos salutaribus Doctoris Gentium praeceptis edocti, quod nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, ut ei placeat, cui se probavit, tam grande, tamque exitiosum ab Ecclesia Dei malum Apostolici zeli vigore propellere, scandalorumque inde nascen­ tium occasiones recidere, ac saluti animarum, et Christianae Religionis, Catholicaeque fidei propagationi, quantum Nobis ex alto conceditur, salu­ briter consulere, omnemque lucrorum mundanorum spem personis coelesti militiae adseriptis, praesertim ad infidelium conversionem, et Evangelii prae­ dicationem destinatis, quas sicut bonos Christi milites laborare, et ministe­ rium suum honorificare oportet, ut eo studiosius, ac impensius adspirante superni favoris auxilio horrea Domini novis semper frugibus locupletare satagant, omnino adimere decrevimus. § 3. Itaque Sacris Canonibus, ac Decretis, et Constitutionibus praedictis inhaerentes, iliaque, et praesertim memoratam Urbani Praedecessoris Con­ stitutionem in iis, quae praesentibus literis non adversantur, approbantes, et innovantes, et circa praemissa de novo disponentes, et statuentes, motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione Nostris deque apostolicae potestatis plenitudine omnibus, et singulis personis ecclesiasticis, tam secularibus, quam regularibus cuiuscumque status, gradus, conditionis, et qualitatis, ac cuiusvis Ordinis, Congregationis, et Instituti, tam Mendicantium, quam non Mendican­ Romani Pontifices 467 tium, etiam Societatis lesu, et carum cuilibet, qîiae ad Insulas, Provincias, Regna Indiartm Orientaliuni,'et praesertim in Provinciam Societatis IcMi de lapone nuncupatam, ac in partes Americae, tam Australes, quam Septentrio­ nales a Sede Apostolica, vel Congregatione Venerabilium Fratrum nostro­ rum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagadae Fidei praepositorum, aut ab tamni Superioribus sub nomine Missionariorum, aut quovis alio titulo pro tempore missae fuerint, aut in illis partibus quomodolibet morabuntur, sub excommunicationis latae sententiae, ac privationis vocis activae, et passivae, et officiorum, dignitatum, et graduum quorumcumque per eas obtentorum, et inhabilitatis ad illa, et alia quaecumque in posterum obtinenda, necnon amissionis mercium, et lucrorum omnium ipso facto incurrendis, ac aliis Nostro, et Romani Pontificis pro tempore existentis, vel praedictae Cardi­ nalium Congregationis arbitrio imponendis poenis, tenore praesentium distri­ cte prohibemus pariter, et interdicimus, ne mercaturis, et negotiationibus secu laribus huiusmodi quovis praetextu, titulo, colore, ingenio, causa, occasione, et forma, etiam semel, per se, aut mediantibus ministris, seu aliis personis subsidiariis, directe, vel indirecte, tam nomine proprio, quam suarum respe­ ctive Religionum, seu Congregationum, ac Societatum, etiam lesu, vel alio­ rum quorumlibet, et alias quovis modo, et qualitercumque se ingerant, vel immisceant. Ac ex nunc prout ex tunc, et e contra postquam casus evenerit, merces, et lucra quaecumque, quae ex huiusmodi mercaturis, et negotiatio­ nibus provenerint, et provenient, in usus, et commodum Pauperum, Hospi­ talium, Seminariorum Ecclesiasticorum, ac Operariorum (non tamen Reli­ gionum, Congregationum, et Societatum, etiam lesu, seu Instituti eorum, qui in praemissis, vel circa ea deliquerint) sed aliorum non delinquentium, harum serie applicamus, qui teneantur consignare merces, et lucra huius­ modi locorum Ordinariis, seu eorum Vicariis in spiritualibus generalibus, aut Officialibus, vel Apostolicis Vicariis, seu Provicariis: ii vero tanquam dictae Sedis Delegati, illa, ut praefertur, et non in alios usus distribuere, et erogare debeant; super quibus eorum conscientiam districte oneramus. Et quia in praemissis, et circa ea delinquentes, utphirimum praetextu necessitatis pro eorum Missionibus se excusare praesumunt, excusationes huiusmodi eis, corumve cuilibet nullo modo suffragari posse, vel debere decernimus, et declaramus. § 4. Insuper eisdemmet censuris, et poenis innodamus, et innodatos lore declaramus Superiores immediatos, ac Provinciales, et Generales prae­ dictorum Ordinum, Congregationum, et Societatum, etiam lesu, qui eorum respective subditos in praemissis, vel circa ea, etiam pro unica vice quomo dolibet delinquentes, saltem per amotionem illorum a locis commissi per eos delicti non puniverint; a sententia vero excommunicationis huiusmodi per Superiores, vel alium, seu alios quoscumque, etiam quavis facultate suf­ fultos, nemo ex praedictis delinquentibus absolvi possit, praeterquam in mortis articulo constitutus, nisi hieris huiusmodi prius restitutis. § 5. Decernentes, etc. [Bull. Roni., tom. 6, VI, p. 344-346], 468 Konta/ii Pontifices 244. Clemens IX, const. In excelsa, 13 sept. 1669. t>. t : In excelsa Sedis Apostolicae specula, meritis licet imparibus per ineffa­ bilem Divinae Sapientiae, atque Bonitatis abundantiam constituti, vigilantiae nostrae oculos per universas Christiani Orbis partes iugiter circumferimus, et solicitis studiis providere satagimus, ut Divinus cultus ubique floreat, populorum devotio excitetur, et foveatur, ac omnium Christifidelium, prae­ sertim in remotissimis partibus degentium quieti, et animarum saluti oppor tune consulatur. Hoc consilio ea, quae pro salubri illorum directione Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, eorumque iussu pie, prudenterque decreta, atque constituta fuisse comperimus, ut firmius subsi­ stant, et serventur exactius, Apostolici muniminis nostri patrocinio corrobo­ ramus, ac opportune extendimus, sicut ad Omnipotentis Dei gloriam, Eccle­ siae honorem, spiritualemque eorumdem Christifidelium aedificationem, et consolationem salubriter expedire in Domino arbitramur. § 1. Dudum siquidem emanarunt a felic. record. Alexandro Papa VII Praedecessore nostro literae in simili forma Brevis tenoris, qui sequitur, videlicet: Alexander Papa VII. Ad futuram rei memoriam. Sacrosancti, ttc. [Vide supra, in N. 235]. § 2. Et subinde Congr. tunc existentium S R. E. Cardd. negotiis Propag. Fidei praeposita alia nonnulla decreta die 22 lulii 1658 edidit tenoris seque; tis, videlicet: « Ad melius, et facilius occurrendum necessitatibus spiritualibus Christifidelium in Indiis Orientalibus degentium S. Congr. de Propagandi Fide decrevit. 1. Ut Parochi non naturales illarum partium, sive regulares sive seculares sint, teneantur omnino habere apud se Cappellanum natalibus, et origine Indum pro Confessionibus audiendis, et diebus festis hortationi­ bus ad populum lingua vernacula habendis, ne tali auxilio destituti in ea, qua initiati sunt, Orthodoxa fide langueant, ac paulatim deficiant, iisque pro sustentatione, et labore, ubi populus ipse id sponte non praestiterit, con­ gruum suppeditent stipendium. 11. Praecepit iisdem Parochis, ceterisque quarumcumque Ecclesiarum Superioribus, ut nedum Sacerdotes indigenis in eorum Ecclesiis celebrare volentes non arceant, verum etiam pcrurbanikr excipiant, quo frequentius illuc redeant ad Omnipotenti Deo immolandum, sentiantque Christianam charitatem omnes aequis officiis amplexari. III. Ut vero fides adhuc in iis regionibus pubescens literarum alimento coalescit, et pueri reddantur idonei ad res ecclesiasticas percipiendas, iisdem Parochis, et maxime Pagorum, et Villarum iniungit, ut eos, vel per se, vel per Cappcllanos naturales, si tales ipsi non sunt, ultra fidei Christianae rudimenti Grammatices etiam Institutionem, ceterasque artes liberales quoad fieri poterit, edoceant. IV. Decrevit, quoniam, ut auditum est, in Processionibus solemni· bus etiam SS. Corporis Christi ex Gentilium moribus ritus aliqui, sive actus irrepserunt, qui licet honoris, et maioris cultus gratia exhibeantur, Maiesta- 469 ' Romani Pontifices tem nihilominus Christianae religionis non minimum dedecent, S. Congr. vetuit, ne in posterum permittantur, ct arceatur omnino quidquid ludicri, aut minus gravis speciem aliquam habuerit; nullo modo autem liceat eccle­ siasticis, et praecipue Regularibus, praetextu dignitatis, gradus, aut officii umbellam in iis gestare: sed quo maiori praefulgent dignitate, eo demissius Divinae Maiestati obsequium praestare, aliosque Christianos humilitatis exem­ plo praeire nitantur. Datum Romae, die 22 lulii 1658 ». § 3. Nunc autem Nos spiritualibus Christifidelium non solum Goae, et in Insulis adiacentibus, sed etiam in universis Indiarum Orientalium Regnis, Provinciis, et Regionibus degentium necessitatibus, prosperisque in via Do­ mini progressibus pastorali solicitudine, atque charitate salubriter consulerecupientes, de Ven. Fratrum nostrorum eiusdem S. R. E. Cardd. negotiis Pro­ pagandae Fidei Praepositorum consilio, literas Alex. Praedec., et subinde emanata Decreta praeinserta, omniaque, et singula in eis respective con­ tenta, et expressa, auctoritate Apostolica tenore praesentium perpetuo appro­ bamus, confirmamus, et innovamus, illisque inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus, ac illa omnia, et singula ad omnia Indiarum Orientalium Regna, Provincias, et Regiones extendimus, et ampliamus, ibique locum habere decernimus, ac per quascumque personas etiam Regulares, cuiusvis Ordinis, Congregationis, et Instituti, tam Mendicantium, quam non Mendi­ cantium, etiam Societatis lesu, Goae, et in Insulis adiacentibus, ac in uni­ versis Indiarum Orientalium Regnis, Provinciis, et Regionibus huiusmodi nunc, et pro tempore degentes, cuiuscumque status, gradus, conditionis, qualitatis, et praeeminentiae existant, ad unguem inviolabiliter, et exacte observari, eadem auctoritate harum serie itidem perpetuo praecipimus, volu­ mus, et mandamus. (Bull. Rom., torn. 6, VI, p. 357, 358]. 245. Clemens IX, const. Speculatores, 13 sept. 1669. Speculatores Domus Israel, quae est Sancta Dei Ecclesia, in Terris a Domino constituti, ad illa praecipue charitatis, atque vigilantiae nostrae pastoralis studia convertimus, quae Christianae Religionis, Catholicaeque Fidei propagationem concernunt; ut illis certam atque prudentem ex solita huius S. Sedis prudentia, et rectitudine normam tradamus, et sublatis dubiis, atque controversiis, quae inter operarios in Vineam Domini missos, in eaque sedulo laborantes enasci, illorumquc labores, et laborum fructus turbare, vel impedire possent, omnia pie, sancteque (quantum Dominus donare dignatur) disponere satagamus, quo optati surgant benedicente Domino fructus, ac ad maturitatem perducantur, Sanctaque Mater Ecclesia uberioribus, atque laetioribus in dies gaudeat incrementis. § 1. Cum itaque, sicut Venerabilis Frater Franciscus Episcopus Eliopolitanus, Vicarius Apostolicus in Regno Tunchini cum administratione Provin- 470 Λ I'J J Ï I 'M ’ W * Romani Pontifices ciaruni Sinae huic regno adiacentium, videlicet lanuam, Queicken, Hauquing I Suçenen, Quengsii, et Laos, a fel. rec. Alexandro Papa VII Praedecessori nostro constitutus, ac deputatus, tam suo, quam Venerabilis pariter Fntra Petri Episcopi Beryten., Vicarii Apostolici Cochinchinae, cum administratio-; infrascriptarum Provinciarum Sinae videlicet Cechiang, Forchien, Quantimg, Chiemsii, Insulae Haynaum, et aliarum Insularum, atque etiam Episcopi Metellopolitan. consecrati, aut mox consecrandi, Vicarii Apostolici NanchiSinar. cum administratione Provinciarum Pechuin, Kiansii, Kantinzg, Honar, Kensii, Coreae, et Tartariae ab eodem Alexandro Praedecessore pariterco? stitutorum, cum extensione administrationis dicti Episcopi Metellopolitan..· Civitatem Juthiae, totumque Siami Regnum a Nobis nuper facta, nominib. Nobis exponi fecit, in dictis Regnis, et Provinciis reperiantur diversorur. Ordinum Religiosi tam a suis respective Superioribus Generalibus, quam · Congregatione Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium neg tiis Propagandae Fidei praepositorum destinati, qui Missionibus ibidem sub directione suorum respective Praepositorum, aut Praefectorum operam navant; eorumque nonnulli, ut necessarios operarios multiplicarent, aliquos ex fer· ventioribus Neophytis Catechistas effecerint, illosque sibi, suaeque directior, quibusdam votis adstrinxerint; praedicti vero Episcopi Vicarii Apostolici humiliter a "Nobis postulaverint, ut auctoritate Nobis a Domino tradita decer­ nere, atque declarare dignaremur: Primo an aliqua sit inter Vicarios Apostolicos, et Regulares praedictos subordinatio, et in quibus hi ab illis dependere debeant? Secundo an Cathechistae per vota Regularibus facta eximantur i jurisdictione eorumdem Vicariorum Apostolicorum. Nos attendentes eo potis­ simum fine in Sinam, Tunchinum, Cochinchinam, Siamum et alia vicini Regna missos, ibique constitutos esse Episcopos Vicarios Apostolicos, ut α Christianis indigenis, seu incolis illarum partium instituerentur Clerici, et Sacerdotes, ac crescente fide, fideliumque numero disciplinae ecclesiastica; usus paulatim introduceretur; considerantesque ex independentia plurimorum operariorum in iisdem locis, praecipue cum ab hac Sancta Sede valde sint remota, oriri facile posse dissensiones, rixas, divisiones, et schismata, in Chri­ stianae Religionis detrimentum, atque perniciem eruptura, nisi illis mature occurratur: de memoratorum Cardinalium consilio, auctoritate apostolici tenore praesentium decernimus, statuimus, et ordinamus, quod praedicti Episcopi Vicarii Apostolici, ab omnibus et singulis Religiosis cuiuslibet Ordi­ nis, Congregationis, et Instituti, etiam Societatis lesu in praedicta Regna, et Provincias, sive a suis Superioribus missi sint, sive a Nobis, aut Congre­ gatione eorumdem Cardinalium specialiter deputati exigere possint, et debeant, ut suas Patentes, seu alias quascumque eorum missionis, destinationis, con­ stitutionis, et deputationis literas exhibeant, iisque, qui illas exhibere recu­ saverint', tanquam Sedis Apostolicae Delegati, prohibere, ne facultates sibi per literas huiusmodi concessas exerceant; ipsique Regulares licentiam exer cendi suas facultates petere teneantur ab iisdem Episcopis Vicariis Apostolicis, quam isti denegare non debeant, nisi in casu gravis causae dictae Congregationi Cardinalium communicandae. Porro dicti Regulares in defectu Sacerdotum secularium non solum titulo charitatis, sed etiam iustitiae, curam Romani Pontifices 471 animarum teneantur exercere, et quatenus id facere recusent, a Vicariis Apo­ stolicis ad tale munus obeundum cogi possint. Quotiescumque vero Regu­ lares sub titulo Missionariorum curam animarum exercebunt, subditi sint quoad functiones parochiales visitationi, et correctioni Vicariorum Apostolicorum, aut Provicariorum eorumdem iuxta Constitutionem rec. mem. Gregorii PP. XV Praedecessoris pariter nostri, quae incipit: Inscrutabili Dei providentia, etc. Anno Incarnationis Dominicae 1622 Nonis Februarii editam,1 nec sine licentia eorumdem Vicariorum Apostolicorum, et multo minus contra eorum voluntatem liceat Regularibus aedificare, et aperire Ecclesias, in locis, ubi ipsi, vel alii Missionarii alterius Ordinis, seu Presbyteri seculares similiter Missionarii Ecclesias habent, ubi vero apertae non sint, pos­ sint ad formam privilegiorum, et facultatum ipsis concessarum. § 2. Cum autem orae multitudine Neophytorum in una Provincia, aut Civitate, vel provinciarum amplitudine unus, aut alter, qui eis praesunt Missionarii non "ufficiunt, aliique suppetunt Sacerdotes seculares, aut Reli­ giosi, licet alterius Ordinis, quorum tamen subsidium, nec illi quaerunt, nec oblatum recipiunt; tunc habito dumtaxat respectu ad Christianorum neces­ sitatem possint, et debeant Vicarii Apostolici praedicti operarios multiplicare, Parochias dividere, aliaque eiusmodi facere iuxta praescripta a Sacris Cano­ nibus, et Concilii Tridentini Decretis. Possint quoque iidem Vicarii Apo­ stolici exigere a Regularibus rationem exeeutionis piarum voluntatum qua­ tenus ad illas exequendas illi deputentur. Praeterea iuxta Constitutionem rec. mem. Urbani PP. VIII Praedecessoris pariter nostri, quae incipit: Ex debito pastoralis officii, etc.,2 si forte aliquae controversiae inter Religiosos dictarum partium (quod Deus avertat) oriantur, memorati Vicarii Apostolici tanquam Sedis Apostolicae delegati, illas decidere, et terminare possint, et debeant. Si vero graviora quaedam negotia occurrerint, ea ad Nos, ct Roma­ nos Pontifices Successores nostros, quanto citius ab iisdem Vicariis Apostolicis referantur, ut quod in illis statuendum fuerit, matura consultatione adhi­ bita decernatur. Ad haec quoad vota Catechistarum statuimus pariter, et ordinamus, votum obedientiae quo nonnulli Regulares cos obstringunt eisdem non impedire sui officii exercitium, sub directione dictorum Vicariorum Apostolicorum, corumque Provicariorum, nec Istud impediri posse a Regu­ laribus tanquam eis vigore dicti voti Catechistae omnimode subditi sint; quinimo votum huiusmodi in hac circumstantia nullum esse declaramus. Volentes ab iisdem Vicariis Apostolicis posse dictos Catechistas compelli, ut sub eorum directione, et dependentia sua munia exerceant. Et quatenus Regulares de facto adstringerent Catechistas ad similia vota, et alias obli­ gationes, quibus a Vicariis Apostolicis independentes remanerent, posse eosdem Vicarios Apostolicos publica significatione manifestare Regularibus, atque his intimare ut abstineant ab usu, seu verius abusu Catechistas voto obedientiae erga seipsos privative quoad Vicarios a Sede Apostolica depu­ tatos obstringendi. Insuper volumus, ut ad Vicarios Apostolicos intra fines 1 Cf. N. 199. » Cf. N. 211. 472 Μ Romani Pontifices suorum Vicariatuum praecipue spectet, maxime in concursu Visitation·, inspicere, quae spectant ad fidem, bonos mores, et administrationem Si. mentorum Baptismi, Matrimonii, et aliorum ad cultum Divinum, ad prcc·. publicas, ad Imaginum, Reliquiarumque cultum, competat quoque dic: Vicariis Apostolicis facultas super novis Miraculis, et Martyribus procey.· instituendi, et ad memoratam Cardinalium Congregationem transmitted, necnon circa observationem Festorum, Rituumque Ecclesiasticorum statu . quaecumque opportuniora videbuntur, secundum Decreta Romanorum Pt< tificum, locorumque circumstantias. Ac ad eosdem Vicarios Apostolicos etir spectet verificare, et publicare quascumque Literas Apostolicas, Constiii nes, et rescripta Romanorum Pontificum, quae locorum Ordinariis din: solent, Jubilaea quoque, Indulgentias, Sacrarumque Congregationum Ord nationes. Porro unicuique memoratorum Episcoporum Vicariorum Apor ficorum sex Notarios Apostolicos creandi, et instituendi facultatem dicti auctoritate harum serie tribuimus, et impertimur. Caeterum has omnes fac. tates dictis Vicariis Apostolicis ita elargimur, et concedimus, ut extra eomr limites excurrere ipsis nullo modo liceat, quod quidem omnino vetamus,e: prohibemus: salva semper in praemissis auctoritate praefatae Congr. Card nalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum. § 3. Mandantes propterea in virtute sanctae obedientiae, ac sub ind· gnationis nostrae, aliisque nostro, seu dictae Cardinalium Congregation· arbitrio imponendis poenis omnibus, et singulis Regularibus praedictis, aliisv quibuslibet ad quos spectat, et pro tempore quovis modo spectabit, utomr et singula praemissa exacte, inviolabiliter, et inconcusse observent, et adim­ pleant. [Bull. Rom., tom. 6, VI, p. 355-357]. I I r w l 'j j ϊ ϊ 'Άι ’μύ' 246. Clemens X, const. Superna, 21 inn. 1670. Superna magni Patrisfamilias praeordinationc creditum Nobis univer­ salis Ecclesiae mysticum agrum circumspecta providentia custodire, atque excolere (quantum ex alto conceditur) satagentes, animum in eas cuns libenter intendimus, quibus valeant dissidia inter villicos, et operarios com poni, iurgia tolli, scandalis, atque offensionibus aditus praecludi; ut quibus una fides, una Mater Ecclesia, et unus Dominus, qui charitas est, et pacis cogitans cogitationes, fiat etiam cor unum, atque anima una; sic etenim evulsis opportune zizaniis, dum plantamus, et rigamus, incrementum dabit Deus; Quo benedicente messis multa fructu centesimo coeleste in horreum congregabitur. 6 1 Sane cum Sacri Concilii Tridentini decretis provide statutum fuerit, ut Regulares cuiuscumque Ordinis, nisi a suis Superioribus de vita, moribus • Sess. XXtll, de ref., c. 15; sess. XXIV, de ref., c. 4. Romani Pontifices 473 et scientia examinati, et approbati fuerint, ac dc eorum licentia, etiam in Ecclesiis suorum Ordinum praedicare non possint; cum qua licentia perso­ naliter se coram Episcopis praesentare, et ab eis benedictionem petere teneantur, antequam praedicare incipiant; in Ecclesiis vero, quae suorum Ordinum non sunt, ultra licentiam suorum Superiorum, etiam Episcopi licentiam gratis ab eo dandam habere teneantur; sine qua in ipsis Ecclesiis non suorum Ordinum nullo modo praedicare possint. Atque ut nullus sae­ cularis, sive regularis etiam in Ecclesiis suorum Ordinum contradicente Episcopo praedicare praesumat. Itidemque cum nullus Sacerdos regularis possit confessiones saecularium etiam Sacerdotum audire; nec ad id idoneus reputari, nisi aut Parochiale beneficium obtineat, aut ab Episcopis per exa­ men, si illis videbitur esse necessarium, aut alias idoneus iudicetur; et appro­ bationem, quae gratis detur, obtineat, privilegiis, et consuetudine quacumque non obstantibus. Innotuit nobis dubitationes nonnullas circa benedictionem, licentiam, contradictionem, examen, et approbationem eiusmodi in aliquibus Dioecesibus excitatas fuisse; ex quibus controversiae, et dissensiones per­ multae in diem subsequi possent occasione privilegiorum, quae per Sedem Apostolicam religiosis Ordinibus concessa fuerunt § 2. Nos attendentes, quod alias diversis temporibus praedictae dubita­ tiones, et controversiae nonnullis Praedecessorum nostrorum Summorum Pontificum Constitutionibus, earumque declarationibus definitae fuerint; eius­ modi definitiones in unum collectas, ut magis, magisque dissensionum tol­ lantur semina, et in posterum firmior in agro Dominico pax Christi floreat, pro summo, quo fungimur, Apostolatus officio novis Apostolicis literis muniendas duximus, et roborandas. Itaque de consilio nonnullorum vene­ rabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, et dilectorum filiorum Romanae Curiae Praelatorum pietate, doctrina, et prudentia praestantium, et matura deliberatione nostra, atque ex certa scientia, hac generali, et per­ petuo valitura Constitutione decernimus, et declaramus. § 3. Regulares, qui in Ecclesiis sui Ordinis praedicare voluerint, teneri ib Episcopo Dioecesano benedictionem petere; praedicare tamen posse, quamvis illam non obtinuerint. Quod si Episcopus benedictionem nedum non concesserit, sed etiam contradixerit, nec in praedictis quidem Ecclesiis licere Regularibus praedicare; eosque contravenientes ab illo tanquam Sedis Apostolicae delegato censuris aliisque poenis ecclesiasticis in vim Constitu­ tionis fel. rec. Oregorii XV Praedecessoris nostri, incipientis: inscrutabili Dei providentia,1 coerceri, ct puniri posse. Episcopum tamen absque iusta, et rationabili causa contradicere non debere; et huiusmodi benedictionem teneri etiam Regulares petere, si in quibuscumque Oratoriis sui Ordinis ser­ monem coram populo, vel in Ecclesiis, aut ad Crates Monasteriorum San­ ctimonialium eorum jurisdictioni sublectarum, licet clausis ianuis, et nullus Saecularis ibi intersit, habere voluerint. Posse autem Episcopum licentiam concessurum Regularibus in Ecclesiis, quae suorum Ordinum non sunt, praedicare volentibus illos, quamvis ab universitatibus, aut a Magistratibus ' Cf. N. )99. 474 Rornani Pontifices laids nominatos, etiamsi Episcopi Antecessores per tempus immemonb hape licentiam absque examine concedere consueverint, quoad doctrirr examinare, si ita ipsius arbitrio, quod moderatum, et discretum esse debr. visum fuerit. Et licentiam praedicandi semel iisdem concessam ob rational causas licet occultas, praedicationem tamen concernentes, suspendere. V posse tamen Episcopum generatim prohibere Regularibus, quin in Eccte suorum Ordinum praedicent § 4. Ad haec Religiosos ab Episcopo ad confessiones saecularium sua Dioecesi audiendas approbatos, non posse in alia Dioecesi eas ab$ç Episcopi Dioecesani approbatione audire, quamvis poenitentes subditi seius Episcopi, a quo ipsi Religiosi iam fuerant approbati. Et generi approbatos ab Episcopo ad personarum saecularium confessiones audit-: nequaquam censeri approbatos ad audiendas confessiones Monialium r subiectarum, sed egere quoad hoc speciali Episcopi approbatione; atq; approbatos pro audiendis confessionibus Monialium unius Monasterii mhposse audire confessiones Monialium alterius Monasterii. Itidemque Conte sores extraordinarios semel deputatos, atque approbatos ab Episcopo i Monialium confessiones pro una vice audiendas, haud posse expleta dtp. tatione in vim approbationis huiusmodi illarum confessiones audire, st toties ab Episcopo esse approbandos, quoties casus deputations contigeri Caeterum in Monasteriis, ac etiam Collegiis, ubi iuxta Regularia institr vivitur, posse tam Praelatos Regulares, quam Confessores Regularium ew dem Monasteriorum, seu Collegiorum audire confessiones illorum saecnb rium, qui inibi sunt vere de familia, et continui commensales, non auten illorum, qui tantum ipsis deserviunt. Illos autem Religiosos, qui ad conte siones audiendas idonei generaliter reperti fuerint, ab Episcopis généralité quoque, et indistincte absque aliqua limitatione temporis certorumque loorum, aut generis personarum in Dioecesi propria admittendos. Quoad cat· teros vero, qui non adeo idonei reperiuntur, si petierint se admitti, arbitri Ordinariorum relinqui, ipsos cum limitata facultate, prout eisdem Ordinariis magis expedire videbitur, probare, et admittere, semel autem simpliciter approbatos posse in Dioecesi Episcopi approbantis quovis anni tempore, etiam Paschali, et quorumcumque etiam infirmorum confessiones audire absque ulla Parochorum, vel ipsius Episcopi licentia. De qua tamen confes­ sione teneri dictos Religiosos eorumdem infirmorum Parochum illico cer­ tiorem reddere. Et hoc posse illis ab Episcopo sub poena suspensionis » facultate audiendi confessiones praecipi: sufficere tamen, ut certioratio huius modi fiat saltem per scripturam apud ipsum infirmum relinquendam. § 5. Et eos, qui dictis Religiosis simpliciter approbatis Paschali tempori confessi fuerint, Constitutioni, quae incipit, Omnis utriusque sexasf quo Confessionem dumtaxat satisfecisse censendos. Regulares vero ad eiusmodi confessiones audiendas praevio examine simpliciter, et absque ulla temporis praefinitione ab ipsomet Episcopo, secus autem si ab eius Vicario, aut ib Antecessoribus Episcopis approbatos non posse ab eodem, qui sic appro- ' C. 12, X, de poenitentiis et remissionibus, V, 38. Romani Pontifices 475 bavit, iterum examinari; aut ab eisdem Confessionibus audiendis suspendi; seu licentias illis concessas revocari, nisi nova superveniente causa, quae ipsas confessiones concernat. De qua tamen haud necessarium esse, ut in actis constet; nec eam teneri Episcopum ipsis Regularibus significare; sed Sedi Apostolicae dumtaxat, ubi eam sibi aperiri postulaverit §6. Porro si Regulares cum scandalo, aut alias inhoneste vivant; vel aliquod delictum committant, per quod rationabili Episcopi iudicio videantur a confessionibus suspendendi, in quo ipsius Episcopi conscientiam oneratam esse volumus; cum praecipua Ministri Sacramenti poenitentiae qualitas sit vitae integritas, ac morum honestas, utique eam causam ad confessionis ministerium pertinere, ac proinde nihil obstare, quominus ob eam possit Episcopus Regulares a semetipso approbatos suspendere, aut repellere a confessionibus audiendis. Attamen confessiones audiendi facultatem omnibus simul unius Conventus Regularibus confessoribus adimi ab Episcopo incon­ sulta Sede Apostolica nullatenus posse. Ex facultatibus per Mare magnum, aliave privilegia Regularibus cuiuscunque Ordinis, Instituti, aut Societatis etiam lesu concessis factam eis non esse potestatem absolvendi in casibus ab Episcopo sibi reservatis. Et per confirmationes dictorum privilegiorum, quas Regulares a Sede Apostolica post Sacrum Concilium Tridentinum obtinue­ runt, nequaquam revixisse privilegia prius ab eodem Concilio, aut deinde Apostolicis etiam Decretis sublata, atque extincta, si quae habebant, absol­ vendi a casibus Episcopo reservatis. § 7. Et habentes facultatem absolvendi ab omnibus casibus Sedi Apo­ stolicae reservatis, non ideo a casibus Episcopo reservatis posse absolvere. Posse autem Regularem Confessorem in ea Dioecesi, in qua est approbatus, confluentes ex alia Dioecesi, a peccatis in ipsa reservatis, non autem in illa, ubi idem Confessor est approbatus, absolvere, nisi eosdem poenitentes nove­ rit in fraudem reservationis ad alienam Dioecesim pro absolutione obtinenda migrasse. Vigore supradictorum privilegiorum nequaquam licere Regularibus etiam satisfacta parte absolvere poenitentes a censuris quoad externum, et tudiciale forum, et absolutos ab eis in foro Poenitentiali, utique non censeri absolutos in exteriori iudicio, et contentioso. Quinimmo censuris Ecclesia­ sticis irretitos, et denuntiatos ab Episcopis cogi posse gerere se pro talibus, etiamsi a Regularibus fuerint absoluti. Quoties exhibitis aliquibus Regula­ rium Apostolicis Privilegiis coram Episcopo, ab eo indicetur ipsa non suf­ fragari casui, de quo agitur, si dictorum Privilegiorum verba obscura sint, et ambigua: non esse ad Metropolitanum provocandum, sed cum eius sit interpretari, cuius est condere: dictorum privilegiorum interpretationem Sedis Apostolicae iudicio, prout alias Constitutione Praedecessoris nostri fel. rec. Clem. IV statutum fuit, * esse requirendam. § 8. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 7, p. 30-32]. 1 Ordinis vestri, 5 iul. 1268. - Bull. Rom., toni. 3, I, p. 470. 476 niH Romani Pontifices If 247. αίρρυ Clemens X, const. Nuper pro parte, 18 ian. 1672. Nuper pro parte dilecti filii Procuratoris Generalis Ordinis Fratr. Minorum S. Francisci de Observantia nuncupatorum Congregationi Venr bilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis, et consultation^ 1 Episcoporum, et Regularium praepositae exposito, quod eadem Congrega * I die 16 Decembris 1661 super controversiis, quae inter Parochos Civitati· Placentin., et Monachos Monasterii S. Sixti Congregationis Cassinen. Ord nis Sancti Benedicti occasione funerum erant exortae, inter alia decreverr. servanda esse decreta, et declarationes alias factas; scilicet Parochis in .·· | ciatione, seu occasione associationis cadaverum non licere ingredi Ecclesir j Monachorum praedictorum, sed teneri dimittere eadem cadavera ad tannin Ecclesiarum, ibique solum posse benedicere, et dare ultimum vale, officia vero, et munia, quae in huiusmodi ministeriis adhiberi solent, ab ipsis Mori chis peragi debere, non autem a Parochis, atque ita in praemissis omnibus deinceps fieri, et executions mandari praeceperat. § 1. Et in eadem expositione subiuncto, quod eaedem rationes mib rent ad favorem dicti Ordinis Minorum Sancti Francisci de Observantia, ideoque supplicato, ut Congregatio praefata resolutionem, sive decisioner huiusmodi extenderet ad associationem per Parochos fieri solitam cadaverum defunctorum, quae in Ecclesiis Fratrum huius Ordinis sepeliuntur, idqutil tollendas controversias, quae in aliquibus parochiis ea occasione inter Paro­ chos, et Fratres Ordinis huiusmodi nascuntur non sine scandalo, ac frater­ nae, et Christianae charitatis detrimento: emanavit ab eadem Congregation | |M Cardinalium Decretum tenoris, qui sequitur videlicet: « Sac. CongregatioErni nentissimorum S. R. E. Cardinalium negotiis, et consultationibus Episcopo­ rum, et Regularium praeposita censuit Oratoribus dandam esse infrascriptir declarationem alias editam, nempe Parochis in associatione, sive occasione associationis cadaverum non licere ingredi Ecclesias Regularium, sed teneri dimittere eadem cadavera ad ianuam Ecclesiarum, ibique solum posse bene­ dicere, et dare ultimum vale; Officia vero, et alia munia, quae in htiiusmod ministeriis adhiberi solent, ab ipsis Regularibus peragi debere, non auter a Parochis, atque ita in praemissis omnino deinceps fieri, et exequi, prae­ sentium vigore mandat, et praecipit, contrariis quibuscumque non obstin Romae 27 Novembris 1671. F. M. Cardin. Brancatius ». Loco φ Sigilli. § 2. Cum autem sicut praefatus Procurator Generalis Nobis subinde exponi fecit, ipse Decretum huiusmodi pro firmiori illius subsistentia, Apo· stolicac confirmationis nostrae patrocinio communiri summopere desideret, Nos specialem ipsi Procuratori Generali gratiam facere volentes, eumque 1 quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasti­ cis sententiis, censuris, et poenis a iure, vel ab homine quavis occasione. Romani Pontifices 4ΊΊ vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum prae.sentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, supplicationibus eius nomine Nobis super hoc humiliter por­ rectis inclinati, Decretum praeinscrtum auctoritate Apostolica tenore praesen­ tium approbamus, et confirmamus, illique inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus, salva tamen semper in praemissis auctoritate praefatae Congreg. Cardinalium. § 3. Decernentes, etc. (Bull. Rom., tom. 7, p. 163, 164]. 248. Clemens X, const. Alias pro parte, i8 ian. 1672. Alias pro parte tunc existentis Commissarii Curiae Fratrum Ordinis Minorum S. Francisci de Observantia nuncupatorum, Congregationi tunc cxistentium S. R. E. Cardinalium negotiis, et consultationibus Episcoporum, ei Regularium praepositorum supplicato, ut prohiberetur Parochis, et Clericis Terrae de Geverano Brundusinae Dioecesis, omnibusque aliis Parochis, et Presbyteris, ne auderent accipere maiorem eleemosynam pro Defunctis, qui sepelirentur in Ecclesiis dd. Fratrum, quam accipiebant pro iis qui in ipso­ rum Parochorum, et Presbyterorum Saecularium Ecclesiis sepeliebantur: emanavit die 7 Decembris 1640 ab eadem Congregatione Decretum tenoris sequentis, videlicet, - Sacra Congregatio Eminentissimorum S. R. E. Cardi­ nalium negotiis, et consultationibus Episcoporum, et Regularium praeposita, ai tollendas indebitas exactiones, quae, ut proponitur, in tumulandis Defun­ ctorum corporibus fieri solent, censuit iniungendum, prout praesentis Decreti taiore iniangit Archiepiscopo Brundisino, caeterisque locorum Ordinariis, ne permittant, ut Parochi, aliique de Clero Saeculari maiorem posthac eleemosy­ nam sibi attribui faciant ab haeredibus Defunctorum, qui in Ecclesiis Regu­ larium praedictorum sepulturam sibi elegerint, quam percipere possent, si in Parochiali, seu alia ipsius Cleri Saccularis Ecclesia sepeliri voluissent, con­ trariis quibuscumque non obstantibus, etc. Romae, die 7 Decembris 1640. Ita repentur in regesto authographo Sac. Congregationis negotiis, et con­ sultationibus Episcoporum, et Regularium praepositae. In quorum fidem etc. Romae 31 Dec. 1671. - C. de V. Archiep. Athenar. § 1. Et subinde cum tunc existentes Fratres Provinciae Dalmatiae prae­ dicti Ordinis Congregationi praefatae exposuissent, functiones funerales Defunctonim, quorum cadavera in eorum Ecclesiis sepulturae mandarentur, facere ad eos, non autem ad Parochos spectare, Congregatio praefata die 31 Augusti 1657 aliud Decretum edidit tenoris, qui sequitur, videlicet, Sacra Congregatio Eminentissimorum S. R. E. Cardinalium negotiis, et con­ citationibus Episcoporum, et Regularium praeposita, attentis narratis, iuxta alias resoluta censuit, functiones funeralium super cadavera Defunctorum, quae in Ecclesiis Regularium contingit sepeliri, postquam ad easdem Ecclesias pervenerint, ad ipsos Regulares, non ad Parochos pertinere, ac proinde ita in 478 Romani Pontifices Oratorum Ecclesiis circa praemissa servandum esse, prout servari martial, ,· praecipit, contrariis quibuscumque non obstantibus. Rom. die 31 Aiig. 1657. ■ Ita repentur in Regesto authographo Sac. Congregationis negotiis, et cor sultationibus Episcoporum, et Regularium praepositae. In quorum fidem ct Romae 31 Decembris 1671. - C. de V. Archiep. Athenar. § 2. Cum autem, sicut pro patre dilecti filii Francisci Mariae a Cutro S. Petri de Bononia Procuratoris Generalis Ordinis praefati Nobis nuper expositum fuit, ipse Decreta huiusmodi pro firmiori illorum subsistenti Apostolicae confirmationis nostrae patrocinio communiri, summopere desi­ deret: Nos specialem ipsi Francisco Mariae Procuratori Generali gratir facere volentes, eumque a quibusvis excommunicationis, suspensionis, « interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a iure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati., existât, ad effectum praesentium tantum consequendum, harum serie absc ventes, et absolutum fore censentes, supplicationibus eius nomine Nobis humiliter super hoc porrectis inclinati, Decreta praeinserta auctoritate Apo stolica tenore praesentium approbamus, et confirmamus, iliisque inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus, salva tamen semper in praemissis auctoritate memoratae Congregationis Cardinalium. § 4. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 7, p. 162, 163]. 249. Innocentius XI, const. Exponi nobis, 2 dec. 1676. Exponi nobis nuper fecerunt dilecti filii Fratres Conventus loci de Binasco Papien. Dioecesis Ordinis Minorum S. Francisci de Observantia Reformatorum nuncupatorum, quod ipsi alias a Congregatione tunc existentium Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum obtinuerunt Decretum tenoris, qui sequitur videlicet: Papien. Funerum. Regu­ lares Minores strictioris Observantiae S. Francisci Dioecesis Papien. ad aliqui inconvenientia orta occasione defunctorum, qui ad eorum Ecclesiam defe­ runtur, ubi habent proprias sepulturas, supplicant declarari: Primo. An Curatus unius Dioecesis quaecumque sit in transitu Cadiveris, quod processionaliter defertur ad Ecclesiam Regularium ab alia Dioe­ cesi transeundo per propriam lurisdictionem, et Parochiam, possit aliquam partem petere Cerae, et pecuniarum ab haeredibus defuncti praetendere. Secundo. An proprius Parochus Defuncti transeundo per Parochiam unius Parochi alterius cuiuscumque Dioecesis ad effectum deferendi proccssionaliter Cadaver ad Ecclesiam regularium possit libere, et licite per eam­ dem cum Stola, et Cruce elevata transire, etiam irrequisito Parocho. Die 28 Novembris 1671. Sacra etc. Ad Primum respondit negative, ad Secundum affirmative. - In quorum fidem etc. Romae 14 Novembris 1676. I. M. Brancaccius, Episcopus Viterbien., S. C. C. Secretorius. Romani Pontifices 479 § 1. Cum autem sicut eadem expositio subiungebat, dicti exponentes, Decretum huiusmodi quo firmius subsistat, et servetur exactius, Apostolicae confirmationis nostrae patrocinio communiri summopere desiderent: Nos specialem ipsis exponentibus gratiam facere volentes, et eorum singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, ct poenis ac iure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatae existunt, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes, et absolutas fore censentes, supplicationibus eorum nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, Decretum praeinsertum auctoritate Apostolica tenore praesentium approbamus, ct confirmamus, illique inviolabilis Apo­ stolicae firmitatis robur adiicimus, salva tamen semper in praemissis aucto­ ritate praefatae Congregationis Cardinalium. § 2. Decernentes easdem praesentes literas semper firmas, validas, et efficaces existerc, et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac illis ad quos spectat, et pro tempore spectabit, plenissime suf­ fragari, et ab eis respective inviolabiliter observari: Sicque in praemissis per quoscumque ludices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii Apost. Auditores, iudicari, et definiri debere; ac irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. § 3. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 8, p. 13]. 250. Innocentius XI, const. Ad Nostri Apostolatus, 12 mart. 1677. Ad Nostri Apostolatus auditum detestanda quorumdam iniquitatis filio­ rum pervenit audacia, qui omnis impietatis terminos supergressi, manus sacrilegas ne a quidem Sancto Sanctorum, augustissimo scilicet Eucharistiae Sacramento, quod transiturus de hoc mundo ad Patrem Salvator, et Domi­ nus noster lesus Christus in memoriam cruenti illius Sacrificii, quo se ipsum pro generis humani redemptione in Ara Crucis Deo Patri immolavit, inef­ fabili Divini amoris sui largitate Corpus suum in cibum, et Sanguinem in potum Nobis tribuendo, instituit, continere tanti, tamque tremendi formidine Mysterij compelluntur. § 1. Quocirca ad reprimendam eiusmodi impietatem, quae animum Nostrum ipsa sui immanitate confundit in nomine eiusdem Domini Nostri lesu Christi exurgentes motu proprio, non ad alicuius super hoc oblatae petitionis instantiam, sed ex mera scientia, et deliberatione, Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium in tota Republica Christiana adversus haereticam pra­ vitatem Generalium Inquisitorum, a Sancta Sede Apostolica generaliter depulitorum consilio, hac nostra perpetuo valitura Constitutione, auctoritate Apo­ stolica statuimus, et decernimus, ut deinceps omnes, et singuli utriusque 480 Romani Pontifices sexus, qui de furto Hostiae consecratae, sive unius, vel plurium particulm.consecratarum cum Sacra Pyxide, vel sine illa per legitima iudicia iudkiabte iuxta S. Officii Inquisitionis contra haereticam pravitatem auctoritate Apostolo instituti regulas, et praxim confessi, aut convicti fuerint, quive propria nul·· vel de alterius ordine, seu mandato hostiam, sive unam vel plures partienti· consecratas praedictas apud se retinuerint, vel alio transferre, seu aspony. praesumpserint condignis poenis, et adimadversionibus pro facinoris atro· citate puniantur, et nisi constiterit non fuisse ad malum finem, etiam pre prima vice Curiae Saeculari tradantur, non obstante minori aetate, dummo& vigesimum attingant annum, quibus poenis etiam mandantes subiacea§ 2. Porro omnimodam cognitionem Causarum furti Hostiae consecrata·, sive unius, vel plurium particularum consecratarum huiusmodi, cum Pyiià vel sine illa, tamquam delicti haeresim, vel vehementem haeresis suspicienti continentis ad iudices Ecclesiasticos, et ad Sanctae Inquisitionis Officium praedictum privative spectare, eadem auctoritate harum serie, et motu s ~ declaramus. § 3. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 8, p. 23, 24]. 251. Innocentius XI, breve i i apr. 1682, articuli Cleri Gallicani, reiecti. 1 Art. 2. Sic inesse Apostolicae Sedi ac Petri successoribus, Christi viariis rerum spiritualium plenam potestatem, ut simul valeant atque immota cor. sistant sanctae occumenicae Synodi Constantiensis a Sede Apostolica com­ probata ipsorumque Romanorum Pontificum ac totius Ecclesiae usu confir­ mata atque ab ecclesia Gallicana perpetua religione custodita decreta de auctoritate Conciliorum generalium, quae sessione quarta et quinta conti­ nentur, nec probari a Gallicana ecclesia, qui eorum decretorum, quasi dubiae sint auctoritatis ac minus approbata, robur infringant aut ad solum schismatis tempus concilii dicta detorqueant. Art. 3. Hinc apostolicae potestatis usum moderandum per canones Spi­ ritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos; valere etiam regu­ las, mores et instituta a regno et ecelesia Gallicana recepta, patrumque ter­ minos manere inconcussos, atque id pertinere ad amplitudinem Apostolicae Sedis, ut statuta et consuetudines tantae Sedis et ecclesiarum consensione firmatae propriam stabilitatem obtineant. Art. 4. In fidei quoque quaestionibus praecipuas Summi Pontificis esse partes, eiusque decreta ad omnes et singulas ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile esse judicium, nisi Ecclesiae consensus accesserit. [Denzingcr-Bannwart, Enchiridion, η. 1323-1325]. 1 Cf. Alexander VIII, const. Inter multiplices, 4 aug. 1Ô90, ut habetur infra, N. 253. Romani Pontifices 481 252. Innocentius XI, const. Caelestis Pastor, 20 nov. 1687, propositiones Michaelis de Molinos, damn. 31 Μ Μ Τ Γ υ ν ϊτ ϊ Caelestis Pastor Christus Dominus, ut iaccnteni in tenebris mundum, variisque Gentium erroribus involutum a potestate Diaboli, sub qua misere post lapsum primi nostri Parentis tenebatur, sua ineffabili miseratione libe­ raret, Carnem sumere, et in ligno Crucis Chirographo Redemptionis nostrae affixo in testimonium suae in nos charitatis sese Hostiam viventem Deo pro nobis offerre dignatus est, mox rediturus in Caelum Ecclesiam Catholicam sponsam suam tanquam novam Civitatem Sanctam Hierusalem descenden­ tem de Caelo non habentem rugam, neque maculam, unam, sanctam in terris relinquens, armis potentiae suae contra Portas Inferi circumvallatam, Petro Apostolorum Principi, et Successoribus eius regendam tradidit, ut Doctrinam ab ipsius ore haustam sartam, tectamque custodirent, ne oves pre­ tioso suo Sanguine redemptae pravarum opinionum pabulo in antiquos errores reciderent, quod praecipue B. Petro mandasse Nos sacrae Literae docent; cui enim Apostolorum, nisi Petro dixit, Pasce oves meas, et rursus, Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus, con­ firma fratres tuos? Quare Nobis qui non nostris meritis, sed inscrutabili Dei Omnipotentis consilio in eiusdem Petri Cathedra pari potestate sedemus, semper firmum in animo fuit, ut populus Christianus eam sectaretur fidem, quae a Christo Domino per Apostolos suos perpetua, et nunquam inter­ rupta traditione praedicata fuit, quamque ipse usque ad Saeculi consumma­ tionem permansuram esse promisit. § 1. Cum igitur ad Apostolatum nostrum relatum fuisset quemdam Michaelem de Molinos prava dogmata tum verbo, tum scripto docuisse, et in praxim deduxisse, quae praetextu Orationis quietis contra doctrinam, et usum a Sanctis Patribus ab ipsis nascentis Ecclesiae primordiis receptum, Fideles a vera Religione, et a Christianae pietatis puritate in maximos errores, et turpissima quaeque inducebant: Nos, cui cordi semper fuit, ut fidelium animae Nobis ex alto commissae purgatis pravarum opinionum erroribus ad optatum salutis portum tuto pervenire possint, legitimis praecedentibus indi­ ciis praedictum Michaelem de Molinos carceribus mancipari mandavimus, dende coram Nobis, et Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus in tota Republica Christiana Generalibus Inquisitoribus Apostolica auctoritate specialiter deputatis, auditis pluribus in Sacra Theologia Magistris, eorumque suffragiis tum in voce, tum scripto susceptis, matureque perpensis, implorata etiam S. Spiritus assistentia, cum praedictorum Fratrum nostrorum unanimi voto ad damnationem infrascriptarum Propositionum eiusdem Michaelis de Molinos, a quo fuerant pro suis recognitae, et de quibus Propositionibus tanquam a se dictatis, scriptis, communicatis, et creditis ipse convictus, et respective confessus fuerat, ut latius in processu, et Decreto de mandato nostro lato die 28 Augusti praesentis anni 168'' devenire, ut infra decrevimus. 482 . Pjjmani Pontifices Proposjtiones. r , ΙΙ( 3. Vota de aliquo faciendo sunt perfectionis impeditiva. 16. Non convenit Indulgentias quaerere pro poena propriis pete·! debita, quia melius est Divinae lustitiae satisfacere, quam Divinam miser | cordiam quaerere, quoniam illud ex puro Dei amore procedit, et istud ib amore nostri interessato, nec est Deo res grata, nec meritoria, quia est vc'!t Crucem fugere. 18. Qui in Oratione utitur Imaginibus, Figuris, speciebus, et propris conceptibus, non adorat Deum in spiritu, et veritate. 32. Nec ante, nec post Communionem alia requiritur praeparatio, im gratiarum actio (pro istis Xnimabus Internis) quam permanentia in solita resignatione passiva, quia in ista continetur amor, qui modo perfectiore supplet omnes actus virtutum, qui fieri possunt, et fiunt in via ordinar Et si hac occasione Communionis insurgunt motus humiliationis, petition ·, aut gratiarum actionis, reprimendi sunt, quoties non dignoscatur eos esse ex impulsu speciali Dei, alias sunt impulsus naturae nondum mortuae. 33. Male agit Anima, quae procedit per hanc viam internam, si in die­ bus solemnibus vult aliquo conatu particulari excitare in se devotum aliquer. sensum, quoniam animae internae omnes dies sunt aequales, omnes festivi, et idem dicitur de locis Sacris, quia huiusmodi Animabus omnia loca aequa lia sunt. 35. Non convenit Animabus huius vitae internae, quod faciant opera­ tiones, etiam virtuosas ex propria electione, et activitate, alias non essent mortuae: nec debent elicere actus amoris erga B. Virginem, Sanctos, aut humanitatem Christi, quia cum ista obiecta sensibilia sint, talis est amor erga illa. 36. Nulla Creatura, nec B. Virgo, nec Sancti sedere debent in nostro corde, quia solus Deus vult illum occupare, et possidere. 47. Cum huiusmodi violentiae occurrunt, sinere oportet, ut Satanas ope­ retur, nullam adhibendo industriam, nullumquc proprium conatum, sed per manere debet homo in suo nihilo, et etiamsi sequantur pollutiones, et actus obscaeni propriis manibus, et etiam peiora, non opus est, se ipsum inquie­ tari, sed foras emittendi sunt scrupuli, dubia, et timores, quia anima fit magis illuminata, magis roborata, magisque candida, et acquiritur sancti libertas. Et prae omnibus non opus est haec confiteri, et sanctissime fit, non confitendo, quia hoc pacto superatur Daemon, et acquiritur thesaurus pacis 48. Satan, qui huiusmodi violentias infert, suadet deinde, gravia esse delicta, ut anima se inquietet, ne in via Interna ulterius progrediatur; unde ad eius vires enervandas, melius est ea non confiteri, quia non sunt peccati, nec etiam venialia. 60. Animabus provectis, quae reflexionibus mori incipiunt, et eo etiam perveniunt, ut sint mortuae, Deus confessionem aliquando efficit impossi­ bilem, ct supplet ipse tanta gratia praeservante, quantam in Sacramento reci­ perent: et ideo huiusmodi Animabus non est bonum in tali casu ad Sacra­ mentum Poenitentiae accedere, quia id est illis impossibile. Romani Pontifices 483 65. Praepositis obedicndum est in exteriore, ct latitudo voti obedientiae Religiosorum tantummodo ad exteriores pertingit. In interiore vero aliter res se habet, quo solus Deus, et Director intrant. Quas quidem propositiones tanquam haereticas, suspectas, et erroneas, scandalosas, blasphemas, piarum aurium offensivas, temerarias, Christianae disciplinae relaxativas, et eversivas, et seditiosas respective, ac quaecumque super iis verbo, scripto, vel typis concessa pariter cum voto eorumdem Fra­ trum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, et Inquisitorum Generalium damna­ vimus, circumscripsimus, et abolevimus: deque eisdem, et similibus omnibus, et singulis post hoc quoque modo loquendi, scribendi, disputandi, easque credendi, tenendi, docendi, aut in praxim reducendi facultatem quibuscum­ que interdiximus, et contrafacientes omnibus dignitatibus, gradibus, hono­ ribus, beneficiis, et Officiis ipso facto perpetuo privamus, et inhabiles ad quaecumque decrevimus, vinculoque etiam anathematis eo ipso innodavimus, a quo nisi a Nobis, et a Romanis Pontificibus Successoribus nostris valeant absolvi. Praeterea eodem Nostro Decreto prohibuimus, et damnavimus omnes libros, omniaque opera quocumque loco, et idiomate impressa, nec non omnia manuscripta eiusdem Michaelis de Molinos, vetuimusque, ne quis cuiuscum­ que gradus, conditionis, vel status etiam speciali nota dignus, audeat sub quovis praetextu, quolibet pariter idiomate, sive sub eisdem verbis, sive sub aequalibus, aut aequipollentibus, sive absque nomine, seu ficto, aut alieno nomine ea imprimere, vel imprimi facere, neque impressa, seu manuscripta legere, vel apud se retinere, sed Ordinariis locorum, aut haereticae pravitatis Inquisitoribus statim tradere, et consignare teneatur sub eisdem poenis superius inflictis, qui Ordinarii, et Inquisitores statim ea igne comburant, et comburi faciant. Tandem, ut praedictus Michael de Molinos ob hacreses, errores, et turpia facta praedicta de debitis poenis in aliorum exemplum, et ipsius emendationem plecteretur, lecto in eadem nostra Congregatione toto processu, et auditis dilectis filiis Consultoribus Nostris S. Inquisitionis Officii, in S. Theologia, et in Iure Pontificio Magistris, cum eorumdem Ven. Fr. Nostro­ rum S. R. E. Cardinalium unanimi voto, dictum Michaelem de Molinos tan­ quam reum convictum, et confessum respective, et uti haereticum formalem, licet poenitentern in poenam arcti, et perpetui carceris, et ad peragendas alias poenitentias salutares, praevia tamen abiuratione de formali per ipsum emittenda servato hiris ordine damnavimus; mandantes ut die, et hora prae­ figendis in Ecclesia S. Mariae supra Minervam huius Almae Urbis praesen­ tibus omnibus Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, et Romanae Curiae Nostrae Praelatis, universoque Populo ad id etiam per concessionem Indulgentiarum convocando, ex alto tenor processus stante in suggesto eodem Michaele de Molinos una cum sententia inde sequuta legeretur, et postquam idem Molinos habitu poenitentiae indutus praedictos errores, et haereses publice abiurasset, facultatem dedimus dilecto filio Nostri Sancti Officii Commissario, ut eum a censuris, quibus innodatus erat, in forma Ecclesiae consueta absolveret; quae omnia in exeeutionem dictae Nostrae Ordinationis die 3 Septembris tabentis anni solemniter adimpleta sunt. 484 Romani Pontifices § 2. Et licet supranarratum Decretum de mandato Nostro latum ; maiorem fidelium cautelam typis editum publicis locis affixum, et divulga·, fuerit, nihilominus ne huius Apostolicae damnationis memoria futuris te­ poribus deleri possit, utque Populus Christianus Catholica veritate instn ctior per viam salutis incedere valeat, Praedecessorum Nostrorum SummomPontificum vestigiis inhaerentes, hac Nostra perpetuo valitura Constitutione supradictum Decretum denuo approbamus, confirmamus, et debitae eito tioni tradi mandamus, iterum supradictas propositiones diffinitive damni tes, et reprobantes, librosque, et manuscripta eiusdem Michaelis de Molin prohibentes, et interdicentes sub eisdem poenis, et censuris contra transgre: sores latis, et inflictis. · § 3. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 8, p. 441-445]. 253. Alexander VIII, const. Inter multiplices, 4 aug. 1690. Inter multiplices Pastoralis Officii Nostri curas, quibus iugiter prem mur, in illam peculiari studio incumbimus, ut Apostolicae Sedis, ac univer­ salis Ecclesiae, nec non etiam singularum Ecclesiarum iura ubique sarta tecta ac illibata tueri, et conservare, eaque adversus quaecumque, per quae illis aliquid detrimenti inferri potest, tradita Nobis divinitus potestate vindicare satagamus, sicut omnibus mature, ac debite pensatis iustitiae, ac rationi con­ sentaneum esse in Domino arbitramur. § 1. Cum itaque ex quo primum humilitatem nostram inscrutabili Divi­ nae suae providentiae arcano in suprema Militantis Ecclesiae specula collo­ cavit Altissiinus, prae ceteris, quae Pontificiae Nostrae solicitudini sese obtu­ lere, negotiis, illa in primis gravissima, ac Nobis qui charissimum in Christo Filium Nostrum Ludovicuin Francorum Regem Christianissimum, et floreotissimum illius Regnum in visceribus gerimus charitatis, permolesta, et plane acerba acciderint, quae sive adversus dicti Regni Ecclesiarum iura, sive adversus Romani Pontificis, et Ecclesiae universae auctoritatem nonnulli venerabiles fratres Archiepiscopi, Episcopi, et alii eiusdem Regni Ecclesiastici Viri in Comitiis Cleri Gallicani Parisiis anno 1681 congregati, tum praestite inibi per eos extensioni illius luris, quod vocant Regaliae, ad omnes diet Regni Ecclesias assensu, tum edita subinde dc potestate Ecclesiastica qua­ tuor propositiones continente declaratione, peregerunt, quaeque ipsa Comitia subsecuta fuerunt mandata, arresta, confirmationes, declarationes, Epistolae, edicta, et Decreta quaecumque a quibusvis personis, sive Ecclesiasticis, sive laicis quavis auctoritate, et potestate fungentibus edita, seu publicata, nec non quae alias demum nonnullis ab hinc annis in regno praefato eidem Sedi Apostolicae, Romanaeque Ecclesiae, seu quibuscumque aliis Ecclesiis, Monasteriis, et locis piis, illorumque respective personis, rebus, bonis, et iuribus, seu alias iurisdictioni, vel immunitati, aut libertati Ecclesiasticae 485 Romani Pontifices quomodolibet praeiudicialia quovis modo peracta, ac gesta fuerunt: haec Nos, qui Iurium Ecclesiasticorum assertores in Terris a Domino constituti sumus, dies, noctesque in amaritudine Animae nostrae cogitantes, manus nostras cum lacrymis, et suspiriis levavimus ad Dominum, cumque toto cordis affectu rogavimus, ut Nobis potenti gratiae suae auxilio adesset quo ardua hac in re commissi Nobis Apostolici muneris partes salubriter exequi valeremus; eaque consideratione adducti, ac ne supremo ludici rationem villicationis Nostrae reddituri negligentiae in credita Nobis administratione argueremur (quantum divina Bonitas dedit) nihil huc usque praetermisimus, quo praeiudicialia praefata ab iismet, qui ea peregerant, ex animo retracta­ rentur. § 2. Verum, quo efficacius, ac uberius Sedis praefatae, Ecclesiae Uni­ versae, lurisdictionisque et Immunitatis, ac libertatis Ecclesiasticae, Ecclesia­ rumque, Monasteriorum, et locorum piorum huiusmodi, illorumque persona­ rum praedictarum indemnitati perpetuis futuris temporibus consultum sit, auditis quamplurimis ex Venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, et nonnullorum in Sacra Theologia Magistrorum, ac etiam in Decretis Doctorum ad examen negotii huiusmodi a Nobis specia­ liter delectorum, qui illum mature discusserunt, remque totam Nobis expo­ suerunt, sententiis, quantum Nobis ex alto conceditur providere volentes, ac felic. record. Innocentii Papae XI Praedecessoris Nostri, qui occasione rescri­ bendi ad Literas, quibus Archiepiscopi, et alii Ecclesiastici Viri supradicti de rebus ab ipsis gestis certiorem eum reddiderant per quasdam in simili forma Brevis die 11 Aprilis 1682 expeditas Literas improbavit, rescidit, et cassavit, quae in dictis Comitiis acta fuerant in negotio Regaliae, cum omnibus inde secutis, et quae subinde attentari contigisset, eaque perpetuo irrita, et inania declaravit,1 vestigiis inhaerentes, necnon in dictis Comitiis Anni 1682, tum circa extensionem luris Regaliae, quam circa declarationem de potestate Ecclesiastica huiusmodi actorum, ac etiam omnium, et singulorum Manda­ torum, Arrestorum, Confirmationum, Declarationum, Epistolarum, Edictorum, Decretorum quavis auctoritate, sive Ecclesiastica, sive etiam Laicali editorum, seu publicatorum, nec non aliorum quomodolibet praeiudicialium praefato­ rum in Regno supradicto quandocumque, et a quibusvis, ac ex quacumque causa, et quovis modo factorum, et gestorum, ac inde secutorum quorum­ cumque etiam specificam, et individuam mentionem, et expressionem de necessitate requirentium tenores, et datas, etiam veriores praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis, et exactis­ sime specificatis habentes, motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, omnia, et singula, quae tam quoad extensionem Iuris Regaliae, quam quoad declara­ tionem de potestate Ecclesiastica, ac quatuor in ea contentas propositiones in supradictis Comitiis Cleri Gallicani anno 1682 habitis, acta, et gesta fue­ runt, cum omnibus, ct singulis Mandatis, Arrcstis, Confirmationibus, Decla­ rationibus, Epistolis, Edictis, Decretis a quibusvis personis sive Ecclesiasticis, • Cf. supra, in N. 251. · « > "η- *> Ut} K 48ύ Romani Pontifices sive Laicis quomodolibet qualificatis quavis auctoritate, ct potestate, etu. individuam expressionem requirente fungentibus editis, seu publicatis, na non reliqua omnia quotcumque, et qualiacumque eidem Sedi Apostolicae, Romanaeque Ecclesiae, vel iurisdictioni, immunitati, vel libertati Ecclesiastici-, seu alias Ecclesiis, Monasteriis, illorumque respective personis, rebus, bonis, privilegiis, praerogativis, et iuribus quibuscumque quomodolibet praeiudicialia in dicto Regno peracta, et gesta, cum omnibus, et singulis quando cumque, et quomodocumque inde secutis, et quocumque tempore secuturis ipso iure nulla, irrita, invalida, inania, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacua ab ipso initio fuisse, et esse, ac perpetuo fore, neminemque ad illo­ rum, seu cuiuslibet eorum, etiamsi iuramento vallata sint, observantiam tenen, neque ex illis cuiquam aliquod ius, vel actionem, aut titulum etiam colon­ turn, vel possidendi, aut praescribendi causam, etiamsi longissimi, et irnmcmorabilis temporis possessio, etiam citra ullam interpellationem vel inter­ ruptionem subsecuta sit, vel subsequatur, acquisitum fuisse, nec esse, minusqut ullo tempore acquiri, et competere, neque illa ullum statum facere, vel fecisse, sed perinde ac si numquam émanassent, vel facta fuissent, pro non cxtantibus, et non factis perpetuo haberi debere, tenore praesentium declaramus. Et nihilominus ad abundantiorem cautelam, ac quatenus opus sit, acta, ct gesta praefata, aliaque praemissa omnia Motu, scientia, deliberatione, ct potestatis plenitudine paribus improbamus, cassamus, irritamus, et annulbmus, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuamus, et contra illa, deque eorum nullitate coram Deo protestamur. § 3. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 9, p. 38-40]. 254. Alexander VIII, const. Alias emanavit, 21 oct. 1690. Alias emanavit a felicis rec. Innocentio PP. XI Praedecessore nostro in Congregatione tunc existentium S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae fidei praepositorum coram ipso Innocentio Praedecessore habita, Decretum tenoris, qui sequitur, videlicet: Die 29 lanuarii 1677. In generali Congregatione de Propaganda fide habita in Palatio Apostolico coram Sanctissir.3 D. Innocentio divina providentia PP. XI, ac Eminentissimis, et Reverendis­ simis Cardinalibus eiusdem Sacrae Congregationis. Decretum ne permittatur Graecis cuiuscumque status, et conditionis etc. pecunias quaestuare, vel quovis alio modo eleemosynas petere. § 1. < Cum Sancta loca Hierosolymitana, in quibus Verbum caro factum est, et nostrae reparationis Mysteria Deo miserante, completa sunt, hactenus administration!, et custodiae Fratribus Sancti Francisci de Observantia a S. Sede Apostolica commissa nuperrimis hisce diebus a Graecis Schismati­ cis, subornatis Aulae Turcicae Ministris de manu dictorum Fratrum Sancti Francisci summo Latinorum dedecore usurpata sint, iis praecipue subsidiis, quae ex fidelium Christianorum eleemosynis iidem Graeci perceperunt: ut Romani Pontifices 487 _’-------------------------------------------------------------------------------------------------------------- ------------------------ huic sceleri modus imponatur, ncve ex fidelium pietate Schismaticis, et per­ petuis Ecclesiae Romanae hostibus aditus ad novas cumulandas injurias aperiatur, Sanctissimus D. N. Innocentius PP. XI suorum Praedecessorum Summorum Pontificum vestigiis inhaerendo, etiam de consilio, et voto Emi· nentissimorum DD. S. R. E. Cardinalium de fide Propaganda praepositorum, omnibus, et quibuscumque S. R. E. Cardinalibus a latere Legatis, Nuntiis Apostolicis, Patriarchis, Archiepiscopis, Metropolitanis, Episcopis, Abbatibus, caeterisque omnibus ordinariis de utroque Clero Saeculari, et Regulari, Eccle­ siasticam Jurisdictionem, tam ordinariam, quam delegatam in suis Jurisdictio­ nibus, sive Dioecesibus respective exercentibus in virtute Sanctae Obedientiae iniungit, atque inhibet, ne de caetero quibuscumque Graecis tam Saecularibus, quam Ecclesiasticis, etiam Regularibus, quacumque dignitate, quamvis Abbatiali, seu Archimandritiali, Episcopali, Metropolitica, Archiépi­ scopal!, sive Patriarchal! fulgentibus, tacite, vel expresse sub quocumque praetextu permittant pecunias quaestuare, vel quovis alio modo eleemosynas a fidelibus petere, etiamsi de eorum unione cum Ecclesia Latina per abiurationem Schismatis, et fidei Catholicae professionem in manibus Episcoporum, vel Inquisitorum contra haereticam pravitatem literis testimonialibus docue­ rint, vel per alios Episcopos, et locorum Ordinarios similis quaestuationis facultates in scriptis acceperint, vel ad fidem de novo conversi, aliorum Schismaticorum iram, et insidias effugere conati sint, vel ad effectum repa­ randi Ecclesias ab Infidelibus dirutas, et non obstantibus aliis quibuscum­ que praetextibus, et causis: imo potius omnes, et singulas literas patentales a quocumque Praesule etiam speciali nota digno, et a Tribunalibus Curiae Romanae, et eiusdem Sacrae Congregationis de fide Propaganda, dummodo contentis in praesenti Decreto specialiter, et expresse non fuerit derogatum cum posteriori data, statim ac in eorum Ordinariorum manus pervenerint, ad Sacram de fide Propaganda Congregationem transmittant. Et ne contra praemissorum omnium observantiam allegari possit futuris temporibus igno­ rantia, eadem Sanctitas Sua de consilio eorumdem S. R. E. Cardinalium voluit, ut huic Decreto, aut etiam literis ad eius formam expeditis, seu expe­ diendis, sive scriptis, sive impressis, ab eiusdem tamen S. Congregationis Praefecto signatis, sigilloque solito munitis, fides eadem adhibeatur, quae ipsis originalibus praestaretur. Non obstantibus quibuscumque. Datum Romae die 4 Februarii 1677. P. Cardinalis de Alteriis Praefectus: loco sigilli. V. Cerrus Secretarius >. § 2. Cum autem, sicut dilectus filius Bernardus losephus a lesu Maria Frater expresse professus Ordinis Minorum Sancti Francisci de Observantia Reformatorum nuncupatorum, et Tribunalis S. Inquisitionis Qualificator, nec non charissimi in Christo filii nostri Caroli Hispaniarum Regis Catholici condonator, ac Commissarius, et Procurator Generalis in Romana Curia totius familiae Terrae Sanctae Nobis nuper exponi fecit, firmiora sint ea, quibus iterata accedit Apostolicae Sedis auctoritas: Nobis propterea dictus Bernardus losephus humiliter supplicari fecit, ut Decretum huiusmodi Apo­ stolicae Confirmationis nostrae patrocinio communire de benignitate Aposto­ lica dignaremur. 488 Romani Pontifices § 3. Nos igitur ipsum Bernardum losephum specialibus favoribm, « 1 gratiis prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis,-! I interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a Iure, vel > homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innoditu * existit, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum harum serie absc! I ventes, et absolutum fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclina? Decretum praeinsertum a memorato Innocentio Praedecessore editum, et I praefertur, auctoritate Apostolica tenore praesentium approbamus, et confr mamus, ac innovamus, iliique inviolabilis Apostolicae firmitatis robur ad cimus. § 4. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 9, p. 87, 88). , 255. Alexander VIII, const. Cum alias, 22 dec. 1690. Cum alias a fel. recor. Innocentio Papa XI, Praedecessore nostro enunaverint Literae tenoris: Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei, Al perp. rei memor. Ad nostri Apostolatus auditum (Reliqua vide supra, κ N. 250). Datum Romae apud S. Petrum Anno Incarnationis Dominicae mil­ lesimo sexcentesimo septuagesimo septimo, quarto idus Martii Pontif. Nostri Anno Primo. § 1. Hinc est, quod Nos tam exeerandum scelus, ac nefariam temeri­ tatem, quantum in Nobis est, cohibere, et propterea pracinsertam, et quas cumque alias tam Sacrorum Canonum, quam aliorum Romanorum Ponti­ ficum pariter Praedecessorum Nostrorum Constitutiones, et Ordinationes favore Fidei Catholicae, ac Officii Sanctae Inquisitionis in praemissis, ct circa ea quomodolibet emanatas confirmare, et respective declarare, ampliare, et extendere volentes, Motu proprio, non ad alicuius super hoc oblatae peti tionis instantiam, sed ex mera scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, ac de Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium in tota Republica Christiana adversus haereticam pra­ vitatem Generalium Inquisitorum a Sancta Sede Apostolica specialiter depu­ tatorum consilio, hac nostra perpetuo valitura Constitutione, praeinsertas Literas d. Innocentii Praedecessoris, necnon praedictas Constitutiones, et Ordinationes, omniaque, et singula in eis contenta, et expressa, quorum tenores praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et insertis haben volumus, earumdem tenore praesentium perpetuo confirmamus, et approba­ mus, et innovamus, easque inviolabiliter, et inconcusse servari volumus, et mandamus. § 2. Et nihilominus omnes quascumque, ct singulas personas, tam Sae­ culares, quam Ecclesiasticas, etiam Regulares cuiuscumque Dignitatis, status, gradus, Ordinis, Congregationis, Societatis, et Instituti, etiam Societatis lesu, et Sancti loannis Hierosolymitani quibuscumque privilegiis, exemptionibus, Romani Pontifices 489 et Induitis, etiam in corpore iuris clausis munitas, et suffultas, speciali, ac etiam specialissima nota dignas, et eas, quae nominatim, et individualiter exprimi debent, neque aliter, quam sub praescripto certae formae in gene­ ralibus, aut specialibus Constitutionibus includi, et comprehendi possunt, ac solent, nulla prorsus excepta, sub praeinserta Innocentii Praedecessoris Constitutione praedicta comprehensas, et si quas ex eis pro tempore atrocissimi huius criminis reos esse constiterit, has omnibus, et singulis, tum antiquis, tum in dicta praeinserta Innocentii Praedecessoris Constitutione innovatis, etiam quoad Ecclesiasticos degradationis realis, et traditionis bra­ chio Saeculari poenis omnino, et irremissibiliter obnoxias fuisse, et esse, cognitionemque praedicti sceleris contra eas ad Ordinarios Ecclesiasticos, et ad Inquisitores contra haereticam pravitatem, qui iuxta huius nostrae, et aliarum quarumcumque ad favorem Fidei, et Officii Sanctae Inquisitionis huiusmodi Constitutionum editarum formam, et tenorem procedere valeant, ac debeant privative quoad alios quoscumque, spectavisse ac spectare, motu, scientia, deliberatione, potestatis, plenitudine, et consilio pariter tenore prae­ sentium declaramus, statuimus, atque decernimus. § 3. Insuper hac eadem Nostra perpetuo valitura Constitutione iisdem motu, scientia, deliberatione, potestatis plenitudine, et consilio, memoratam praeinsertam dicti Innocentii Praedecessoris Constitutionem cum declaratio­ nibus, ac dispositionibus praedictis, omnibusque, et singulis superius expres­ sis, et contentis, contra quoscutnque, sive Saeculares, sive Ecclesiasticos, etiam Regulares, ut praefertur, expressos, qui dictas Hostias, vel particulas consecratas quocumque modo, etiam sine qualitate furti per se ipsos, vel alios quoscumque, aut de alterius mandato habuerint, seu retinuerint, vel alio transferre, seu transportare praesumpserint, super quibus stari volumus iudi­ cio, et interpretationi praefatorum venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Inquisitorum, quibus pariter cognitionem super praedictis reser­ vamus iuxta casuum, et personarum circumstantias, et qualitates cum iisdem poenis, etiam traditionis brachio saeculari, earumdem tenore praesentium ampliamus, et extendimus. § 4. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 9, p. 97, 98], 256. Innocentius XII, const. Ut iudicium, 15 oct. 1693. Ut iudicium Nostrum de vultu Dei prodeat et oculi eius videant aequi­ tates, acceptionem personarum, quae apud eumdem Deum non est, nullis humilitatis Nostrae suffragantibus meritis, sed quantum Nobis ex alto con­ cessum est arcere impense studuimus, illamque etiam a quibusdam Induitis quae a Romanis Pontificibus Praedecessoribus Nostris concessa accepimus, seu quae in posterum concedentur, congrua moderatione eliminare deside­ ramus, nam cum unum corpus simus in Christo, singuli autem alter altet. 1 490 » R.o(tiani Pontifices rius membra, grave videri non debet, si qui in Ecclesia uni Domino hr. lantur, una eademque libertate congaudeant, et praesertim qui in «d-.· gradu sunt constituti, aliquando providis sanctionibus ad aequalitates rd; cantur, ut sicut pari dignitate praefulgent, dispari nimis privilegio, seu Indi non distinguantur: Pondus enim, et pondus, mensura, et mensura, utruroq.; abominabile est apud Deum. § I. Cum itaque praefati Praedecessores Nostri S. R. E. Cardinality.·, qui pro ipsius Ecclesiae statu salubriter dirigendo assidue laborare non co sant, facultatem de fructibus Ecclesiasticis, et de bonis exinde, seu alias qusitis disponendi tam in ultima voluntate, quam alias, et respective eorvhaeredibus ab intestato in praemissis succedendi, sub quadam moderata,■ congrua forma de benignitate Sedis Apostolicae concedere consueverint vice autem versa nonnulli ex iisdem Praedecessoribus huiusmodi moden tionem, seu formam ampliantes, suis sive veris, sive adseitis Consanf; neis, vel affinibus, et forsan etiam nonnullis aliis S. R. E. Cardinalibus lonje maiora Indulta, et cum amplioribus facultatibus, modis, circumstantiis, di * sulis, cautelis, et derogationibus concesserint; et propterea sicut aliis Nostris Anno Incarnationis Dominicae millesimo sexcentesimo nonagesimo secund, decimo Kal. Iulii expeditis Literis modum circa donationes, et reddituum Ecclesiasticorum distributionem in Consanguineos, vel affines Romani Pon­ tificis pro tempore existentis inviolabiliter servandum salubri moderationi praescripsimus,1 ita etiam huiusmodi Indultorum ampliationibus, differentis, ut praefertur inter eiusdem S. R. E. Cardinales, hac Nostra speciali Consti­ tutione occurrere, et opportune providere cupientes: Motu proprio, non id cuiusquam Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed ex certa scientia, et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine omnia quaecumque, et singula Indulta testandi, seu alias disponendi, et respe­ ctive ab intestato succedendi, omnibus, et singulis Cardinalibus, praefatorum Romanorum Pontificum Praedecessorum, qui illa concesserunt consanguineis, vel affinibus, seu illorum loco adlectis, vel adseitis, et forsan etiam nonnulla aliis quomodocumque, qualitercumque, et quandocumque sub quibusvis ver borurn tenoribus, et formis, modis, cautelis, circumstantiis, qualitatibus,deum quibuscumque etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efiï cacissimis, ct insolitis clausulis, et irritantibus, et aliis Decretis in genere, vel in specie, etiam motu, scientia, ac potestatis plenitudine paribus, et ex quacumque causa, etiam meritorum, seu remunerationis laborum, et onerum, et aliis quomodolibet insimul, vel ad partes, et semel pluries, et quantiscumque vicibus, et modis concessa, innovata, et confirmata, eorum omnium, et sin gulorum tenores, ac si de verbo ad verbum inserti essent, pro plene, et suf­ ficienter expressis habentes, prorsus, omnino, et irrefragabiliter moderamur, et ad terminos, modum, et tenorem, et formam ordinariam Indultorum testandi, seu alias disponendi, et respective ab intestato succedendi, omnibus aliis eiusdem S. R. E. Cardinalibus concedi solitorum penitus, omnino, ac in omnibus, et per omnia reducimus. Revocantes, cassantes ac irritantes prorsus, 1 Romanu-n dece *. Pontificem. - Bull. Rom., tom. 9, p. 260-263. Romani Pontifices 491 ct inane remanere, et fore mandantes, quidquid in Induitis ad favorem Car­ dinalium consanguineorum seu affinium, et forsan nonnullorum aliorum, ut praefertur, contra, praeter, vel ultra modum, et formam ordinariam cum omnibus aliis Cardinalibus in praedictis servari solitam fuerit quoquo modo concessum, indultum, seu elargitum, perinde, ac si praefata Indulta ad favo­ rem praedictorum Cardinalium consanguineorum, vel affinium, et forsan aliorum, ut praefertur, in hac parte, seu in his partibus non émanassent. § 2. Ad haec cupientes super praemissis, et circa ea similiter in poste­ rum providere, Motu, scientia et potestatis plenitudine paribus statuimus, decernimus, et ordinamus, quod illud idem, quod superius circa concessa Indulta constituimus, et mandavimus, similiter in quibuscumque Induitis, et facultatibus huiusmodi, quae deinceps singulis eiusdem S. R. E. Cardinalibus Romani Pontificis pro tempore viventis, ut praefertur, consanguineis, vel affi­ nibus, sive veris, sive adlectis, et adseitis, et forsan etiam nonnullis aliis, etiam per Nos, et Romanos Pontifices Successores Nostros, dictamque Sedem Apostolicam pro tempore concedentur, omnino, et ad unguem debeat obser­ vari. Quodque huius 1 Indulta, seu omnes Literae Apostolicae desuper tam per Cancellariam, quam per Cameram Apostolicam, ac etiam per viam secre­ tam, sive de Curia, vel sub Annulo Piscatoris, sive alias absque moderatione, reductione, aliisque praefatis, ac alias praeter, vel contra formam, et tenorem praesentis Constitutionis etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine pari­ bus, etiam cum praesentium speciali, et expressa derogatione, ac sub qui­ busvis verborum tenoribus, et formis, et cum quibuscumque etiam deroga­ toriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis, et insolitis clausulis, et irritantibus, et aliis Decretis in genere, vel in specie pro tempore conce­ dendae, seu expediendae, in ea parte, seu in illis partibus, quae erunt contra, praeter, vel ultra formam ordinariam cum omnibus aliis Cardinalibus in prae­ dictis servari consuetam, nullius sint roboris, et momenti, nec cuiquam, ac si non émanassent, suffragentur. § 3. Caeterum perpendentes, universum eiusdem S. R. E. Cardinalium Collegium tanquam Senatum Universalis Ecclesiae in excolenda vinea Domini Nobiscum assidue collaborare, ac propterea operae pretium, ac congruum fore, ut omni personarum acceptatione sublata, eosdem omnes, et singulos Cardinales potius amplioribus privilegiis, et gratiis circa Indulta huiusmodi pariformiter complectamur, et communiamus. Cum itaque felic. record. Cle­ mens Papa IX Praedecessor Noster privilegia, et facultates testandi praefa­ torum S. R. E. Cardinalium ad illos etiam fructus extenderit, et ampliaverit, qui si naturales essent, ct a solo in quo sunt producti legitime, et iuxta rei naturam fuissent sublati, et a manibus Colonorum, vel aliorum quorumcum­ que debitorum percepti, licet in horreis Ecclesiarum, vel in quovis alio loco adhuc inconsumpti, vel nullo modo aliis ipsorum Cardinalium bonis immixti, aut eorum patrimonio incorporati reperirentur, si vero civiles essent, post­ quam dies solutionis advenisset, fuissent per quoscumque debitores quomo­ dolibet persoluti, et ad manus, Cardinalium, vel eorum Ministros pervenissent, 1 Aptius: huiusmodi. 492 Romani Pontifices seu in aliquo loco publico ad eorumdem creditum fuissent depositi; Hq: etiam idem Praedecessor servari voluisset in terminis quomodolibet debit pro affictibus bonorum, et iurium quorumcumque, quos in dictis lacui· tibus comprehendi voluit, et mandavit, si modo quo supra fructus Ia civiles, quam naturales Conductoribus, et affictuariis locati, et concessi jx- | illos fuissent percepti, quamvis termini solutionis affictuum per Locat® fuissent posticipate conventi, et alias prout in eiusdem Clementis cedob motus proprii sub Datum pridie Kal. Martii, Pontificatus sui anno prit uberius continetur.1 Hinc est, quod motu, scientia, et potestatis plénitude paribus praefatam cedulam Motus proprii cum omnibus, et singulis in n contentis, nedum amplissime, et plenissime confirmamus, et approbam; I sed quia accepimus eamdem cedulam non fuisse pacifice observatam, w. I illius exeeutionem per varias interpretationes fuisse controversam, et reta datam, omnino volumus, et quibuscumque non obstantibus mandamus,ilhinviolabiliter observari, et sublata quacumque contraria interpretatione omn modae exequutioni demandari, praesentibus pro tempore existentibus Caratn Nostrae Thesaurario Generali, Clericis Praesidentibus, Commissario parite Generali, caeterisque dictae Camerae Officialibus, et Ministris, et quibuscur que aliis enixe prohibentes, ne in totum, vel aliqua in parte etiam minim effectum, et exequutionem memoratae cedulae Motus proprii, necnon pr» sentis Nostrae Constitutionis in hac parte quoquo modo impediant vel retar dent, minusque ad supradictorum fructuum in praefata cedula Motus pro­ prii, ut praefertur, contentorum incamerationem procedant, nec pro illis : quam compositionem, ratam, portionem, seu quantitatem etiam minimal quomodolibet sub quovis praetextu, causa, quaesito colore, et contraria inter­ pretatione consequi, seu praetendere valeant. Et nihilominus ad majorer, cautelam omnia et singula, quae in eadem cedula continentur, hac in per­ petuum valitura Constitutione iterum, et ex integro plenissime, et amplis­ sime servari mandamus, decernimus, et sancimus, salva tamen, et firma in caetcris, quae praefatae cedulae dicti Clementis Praedecessoris non adver­ santur, remanente Constitutione piae mem. Urbani Papae VIII etiam Prae decessoris Nostri quo ad fructus beneficiorum inexactes sub Datum quinti Aprilis Anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo octavo, et Pontifi­ catus sui quinto,2 quam motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus in omnibus, et per omnia plenissime, et amplissime praesentium tenore con­ firmamus, approbamus, et innovamus. § 4. Quod si forsan aliqui quocumque etiam Patriarchal!, Archiépisco­ pal!, Episcopali, vel alia qualibet dignitate, gradu, vel munere fungentes, seu functuri huiusmodi, vel etiam in aliqua parte similia Indulta, seu facultates quomodocumque, qualitercumque, ct quandocumque, et sub quibusvis ver­ borum tenoribus, et formis, ac quibuscumque etiam derogatoriarum dero­ gatoriis, aiiisque efficacioribus, et efficacissimis, et insolitis clausulis, κ irritantibus, et aliis Decretis in genere, vel in specie, etiam motu, scientia • Cf. N. 242. 2 Aeternus rerum conditor. - Butt. Rom., tom. 6, 1, p. 114-117. Romani Pontifices 493 et potestatis plenitudine similibus, et ex quacumque causa etiam meritorum, in simul, vel ad partes, et semel, vel pluries ab eadem Sede Apostolica ante­ hac assequuti fuerint seu in posterum assequentur, convenire pariter existi­ mamus, ne iisdem maioribus favoribus, et gratiis, quam praedicti S. R. E. Cardinales, potiantur, et gaudeant. Ideoque motu, scientia, et potestatis ple­ nitudine paribus, si quid in huiusmodi concessis, vel concedendis Induitis, forsan contineretur, quod memoratis Cardinalibus concedi, ut praefertur, non consueverit, in omnibus, et singulis illis partibus, in quibus aliquid ultra, seu contra tenorem, et formam ordinariam cum dictis Cardinalibus servari solitam, fuerit quomodolibet concessum, seu concedetur, iisdemmet modo, forma, et cum revocationibus, aliisque praemissis moderamur, et ad terminos, seu limites, et formam ordinariam dictorum Indultorum omnibus Cardinalibus, ut praefertur, concedi solitorum, in omnibus, et per omnia tenore praesentium reducimus. § 5. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 9, p. 324-327]. 257. Innocentius XII, const. Christifidelium, i6 febr. 1694. Christifidelium, qui spretis seculi huius illecebris sub suavi Religionis iugo divini Numinis sese manciparunt obsequiis, salubriori regimini, et feli­ cioribus in Domino progressibus, quantum Nobis ex alto conceditur, pro­ spicere satagentes, inter multiplices curas, quibus occurrentium rerum, nego­ tiorumque varietatibus obsidemur, ad illam quoque Nostrae considerationis iciem dirigimus, per quam huiusmodi Religiosorum Ordines S. R. E. Car­ dinalium protectioni commissi, ita eiusdem protectionis pcrfruantur subsidio, ut claustralis disciplinae vigor illibatus permaneat, Institutique observantia sarta tecta servetur, ac propterea, quae curae huiusmodi Protectorum, et quae curae censurae Superiorum Regularium respective, et magis apte con­ veniunt congrua distinctione ordinentur, seu potius, quae respectu alicuius Ordinis per Romanos Pontifices Praedecessores Nostros proinde desuper ordinata noscuntur, quoad illum Confirmationis Nostrae munimine consta­ biliantur, et quoad eumdem, et alios Ordines praefatis Protectoribus, sive similiter, sive dissimiliter commendatos, pro una, eademque regula, ad limites tamen praesentium, pariformiter constituantur. Sane licet Sanctus Franciscus de Assisio in eius Regula, per Sedem Apostolicam confirmata hisce verbis praecepit: Per obedientiam ad hoc iniungo Ministris, ut petant a Domino Papa unum de Sanctae Pomariae Ecclesiae Cardinalibus, qui sit Gubernator, Protector, ct Corrector istius Fraternitatis, ut semper subditi, et subiecti pedi­ bus eiusdem S. R. E. stabiles in fide Catholica paupertatem, et humilitatem, et Sanctum Evangelium Domini Nostri lesu Christi, quod firmiter promittimus, observemus. Nihilominus nonnulli Romani Pontifices Praedecessores Nostri Protectoris huiusmodi facultates declarandas, finesque, quibus illae concludi 494 Romani Pontifias deberent, praescribendos esse, in Domino existimarunt, suisque desuper tf·Literis decreverunt. i ui< § 1. Cum enim aliqui eorumdem Protectorum suam potestatem nim .· extendisse dicerentur in pluribus, ex quibus in Ordine Minorum graves pe turbationes, et scandala fuissent exorta, felic. record. Gregorius Papa XI Praedecessor Noster suis sexto Kal. lunii Pontificatus sui Anno tertio expt ditis Literis,1 ut idem Ordo in sua primaeva quiete permaneret, de virtu *·. in virtutem iret assidue, et quibuslibet amotis praepedimentis, eradicatisq. spinis, et tribulis, fructum non solum consuetum sed etiam uberiorem alta­ ret, ad radicalem submotionem turbationum, et scandalorum huiusmodi iir. exortorum, et ne orirentur in posterum providere, ac eiusdem Ordinis p: tempore existentibus Protectoribus transgressionis suae potestatis occasionr tollere efficaci remedio cupiens: Auctoritate Apostolica eisdem Protectorita districtius inhibuit, ne praesumerent quaecumque ordinata, statuta,sive disp sita, aut ordinanda, statuenda, seu disponenda per Generalia, vel Provircialia, aut Custodialia Capitula infringere, reprobare, corrigere, suspendere, aut dispensare super his, seu contra ea, vel eorum aliquid quomodoliiw immutare, nisi contra praemissos articulos in praefata regula, ut praefer,:' positos, vel aliquem ipsorum existeret manifeste. Aut quemcumque Prata tum, seu Officialem dicti Ordinis, seu alicuius Loci eiusdem quocumqu·. nomine nuncuparetur, ponere, seu instituere, aut deponere, destituere,set privare, aut a suo Officio suspendere, seu impedire super eius libero exer­ citio quovis modo. Aut aliquem Fratrem Ordinis antedicti ad Lectoratum, aut quamcumque Lecturam, seu studium, vel gradum promovere, aut pro­ motos ab eis removere, seu, etiam revocare. Aut de loco ad locum mittere aut mutare, sive alicui Fratrum eorumdem eundi ad quodeumque Monaste­ rium, vel locum alium, vel domum, vel aliquam personam, licentiam impartiri. Et ne insuper quemvis singularem Fratrem memorati Ordinis de quo cumque crimine, vel delicto punire, vel a poena, seu poenitentia liberare, aut eam minuere, augere, vel immutare. Aut etiam alicui Fratri locum, cameram, cellam, libros, vel alias res dicti Ordinis concedere, vel eius usui deputare. Aut quemcumque per Praelatos eiusdem Ordinis, aut alios depu­ tatum quomodolibet amovere. Nec etiam de rebus, aut correctione Fratrum dicti Ordinis, nisi in casibus praemissis contentis in praefata Regula, seu eorum aliquo se aliquatenus intromittere quovis modo, ita ut dictus Ordo, seu Fratres eiusdem Ordinis in nullo subessent futuris Protectoribus, nisi in casu, in quo ipsorum Fratrum Communitas, vel Generale Capitulum (quod abesset) a praedictis articulis, vel eorum aliquo déviassent, alioquin si secus fecissent, id decrevit irritum, et inane. Et nihilominus Fratres qui contra eiusmodi inhibitionem quidquam impetrassent, seu post inhibitionem eiusmodi usi fuissent etiam per alios impetratis punirentur, illis poenis, qui­ bus fuissent pro gravibus culpis secundum statuta dicti Ordinis puniendi, et nihilominus essent actibus privati legitimis, et a suis, si quae habuissent, suspensi officiis ipso facto. Caeterum memoratus Gregorius Praedecessor * Const. Cunctos Christifidelcs, 27 maii 1373. - Bull. Rom., tom. 3, II, p. 352,353 Romani Pontifices ο 495 eosdem futuros Protectores hortatus fuit attentius, quod per facti efficaciam sic nominis sui officii procurarent effectum, ut Ordo ipse per cos non lae­ deretur in aliquo, sed potius ab adversis, pro tempore forsan imminentibus, seu opportuno defensionis clypeo protegeretur, et a noxiis praeservaretur: sic acturi provide, et aequitatis, ac modestiae limites servaturi, ut non tra­ heretur ad noxam, quod provisum fuerat ad salutem, sed ex charitativis gestis eorum Ordo praefatus quietem, et consolationem perciperet, et ipsi Protectores magnum apud Deum praemium sortirentur, et super contrario non oporteret dictae Sedis providentiam aliud remedium adhibere. § 2. Successive recol. mem. Sixtus Papa IV etiam Praedecessor Noster, qui cum sibi in minoribus constituto memorati Ordinis generalis cura, et administratio incubuisset, saluberrimum, opportunum, et necessarium dicto Ordini fuisse conspexerat, ut Protectores ultra praefixum, ab eiusdem Ordi­ nis Regula, auctoritatem non extenderent, nam expertus fuerat, et viderat quanta pax, quies, utilitas, quantaque commoda praefato Ordini, et Fratribus eiusdem ex firma, et inconcussa praefatarum Literarum dicti Oregorii pari­ ter Praedecessoris observantia provenerant, quae, et quantae perturbationes, iacturae, incommoda, damna, et gravia scandala in dicto Ordine suscitata fuerant, quoties illius Protectores suae auctoritatis limites excedere attentan­ tes in particularibus dicti Ordinis, et Fratrum eiusdem causis, et negotiis se intromittere, et usurpata sibi auctoritate ea videre, cognoscere, iudicare, et decernere voluerant: cupiens, ut Religio, et Ordo praefatus, quem affectuo­ sissima charitate complectebatur, utpote quia in eo a teneris annis enutritus, et doctrina, ac regularibus disciplinis, et moribus institutus fuerat, quieto consistens statu, virtutibus, et meritis augeretur, et multiplicaretur, ut Fidei Catholicae, et Christianae Reipublicae augmentum, et multiplex, ac solidum fundamentum ex eiusdem Ordinis Fratrum operibus, et exemplis, sapientia, splendore, ac fructuosis studiis, et praedicationibus provenirent, promptis­ simo, et liberali animo uti dignum censuit, et debitum, ut ea, quae pro ipsius Ordinis quiete, pace, tranquillitate, et prosperitate a Romanis Pontificibus Praedecessoribus provide statuta, et ordinata fuerant, illibata perdurarent, suae approbationis munimine solidavit, interpretatus fuit, et declaravit, prout ipsius Ordinis tranquillitati conspexit salubriter expedire. Praemissa igitur dictarum memorati Oregorii Praedecessoris Literarum insertione ac praevia huiusmodi narrativa, idem Sixtus Praedecessor, ut de caetero ipsius Ordinis professoribus omnis evagandi extra Religionem occasio tolleretur, et vera suis Praelatis obedientia, in qua Religionis verum, et solidum fundamentum, tt robur consistit, exhiberetur, praefatique Ordinis, ct Fratrum eiusdem negotia, et causae non alibi, neque per alios, quam in ipso Ordine, et per ipsius Praelatos tractarentur, agitarentur, judicarentur, et determinarentur, tunc existentis Generalis dicti Ordinis Ministri, ac totius generalis Capituli in hac parte supplicationibus inclinatus, inhibitionem, ac Literas praefatas memorati Oregorii Praedecessoris auctoritate Apostolica suarum tenore Literarum approbavit, et robur perpetuae firmitatis obtinere debere decrevit. Et per eas Protectori praefato pro tempore existent!, nisi in -illis casibus, et articulis in Regula dictorum Fratrum expressis, et praefati Oregorii Praede- 496 Romani Pontifices cessons Literis declaratis, neque in illis, dum non universi, sed aliquiip;. Ordinis professores in quovis numero a Fidei unitate, Sacrosanctae IW Ecclesiae obedientia deviarent, vel Regulam praefatam non servarent,s«j> I eorumdem deviantium, et non observantium Regulam correctione, aut r«?.< ctione, ac aliis quibuslibet causis, et negotiis dicti Ordinis se intromitte, inhibitum fuisse, dicta auctoritate decrevit, et declaravit. Hortatusque f·. I illum, qui ad officium Protectionis huiusmodi, quod tunc per obitum bo mem. Bessarionis Episcopi Sabinensis dicti Ordinis, dum viveret, Protector. I vacabat, assumi, et deputari contigisset, et ipsius Successores dicti Ordini Protectores, ac eis in virtute sanctae obedientiae districte praecipiendo ir huit, ne extra praedictos articulos, et casus in Regula praefata contentos, j expressos, nec etiam in illis, cum non universus Ordo, sed aliqua ipsius I pars, vel speciales personae errarent, ipsorum Fratrum querelas audire,-., de ipsorum causis, et negotiis contra Literas, et declarationes huiusmo: intromittere se quoquomodo praesumerent; sed curarent, vigilarent, et ink: I '1 ■·« derent, uti erat eorum officium, et praedicti Sancti Francisci, et praehte Sedis intentio fuerat, ipsum Ordinem in quieto, tranquillo, et pacificoshn conservare, et augere, et ab impugnantibus, molestantibus, er perturbanti?protegere, defendere, et tueri, ne secus agendo Ordinem praefatum n:· solum non protegerent, conservarent, et exaltarent, ut tenebantur, sed i: animarum suarum perniciem, et dicti Ordinis detrimentum, et scandakn perturbarent, destruerent, et confunderent: ut eiusdem Sixti Praedecessori Anno Incarnationis Dominicae millesimo quadringentesimo septuagesin. secundo quinto Kalendas Februarii Pontificatus sui Anno secundo expediiLiteris continetur.1 § 3. Quas, ac alias praefatas memorati Oregorii Praedecessoris Literas piae mem. Iulius Papa II etiam Praedecessor Noster, qui in minoribus con­ stitutus Cardinalatus honore fulgens, dicti Ordinis Protector viginti sex annis et ultra fuerat, dictosque Fratres tanquam peculiares filios in visceribus charitatis gerens, eadem commoda, et tranquillitatem sinceris affectibus ca­ ptabat, praevia ambarum praefatarum insertione, aliis suis Literis sub Datum Anno Incarnationis praefatae millesimo quingentesimo octavo, Idibus Octo­ bris, Pontificatus sui Anno Quarto, approbavit, ac earumdem suarum Lite­ rarum patrocinio communivit. § 4. Cupientes itaque, et pluries animo attente revolvimus, etiam in hic parte Apostolicae solicitudinis studium apponere, ac nolentes salutaris pro­ visionis remedium iam diu a Nobis praemeditatum, ac etiam a quamplun bus diversorum Ordinum Regularibus suppliciter petitum, diutius differre dictorumque Romanorum Pontificum Praedecessorum vestigiis inhaerentes, Motu proprio, ex certa scientia, et matura deliberatione Nostris, deque Apo­ stolicae potestatis plenitudine, necnon de nonnullorum Venerabilium Fra­ trum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, et Dilectorum filiorum Romanae Curiae Praelatorum, pietate, doctrina, prudentia, et rerum usu praestantium ad hunc effectum de mandato Nostro congregatorum consilio, praefatis * Const. Sancta Minorum Religio. - Bull. Roni., tom. 3, III, p. 135, 136. 497 Romani Pontifices memoratorum Oregorii, Sixti, et lulii Praedecessoris Literas tenore praesen. tium approbamus, confirmamus, et innovamus, et ad primaevum statum, pristinumque usum reducimus, et reintegramus, iliisque in omnibus, et per omnia perpetuum, et inviolabilis firmitatis robur adiicimus. § 5. Insuper, ut in omnibus, et singulis quorumcumque Regularium Ordinibus memoratorum Protectorum curae commissis, seu committi con­ suetis, una, eademque, et pariformis huiusmodi protectionum sit, et per­ petuo esse debeat regula, et disciplina, omnia, et quaecumque tam in prae­ fatorum Praedecessorum, ut praefertur, confirmatis, quam in praesentibus nostris Literis contenta, in omnibus, et singulis, sive S. Francisci, sive cuius­ cumque alterius Regulae, vel Instituti, ac quomodocumque erectis, reforma­ tis, seu existentibus, ac erigendis, reformandis, seu futuris, et quomodolibet nuncupatis, seu nuncupandis Ordinibus, Religionibus, Congregationibus, vel Reformationibus tam Virorum, quam Mulierum, curae Protectorum Ordi­ nis, cuius illi, seu illae existunt, generaliter commissorum, seu commissa­ rum, observanda, attendenda, ac omnimodae exccutioni demandanda esse, et fore, motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus, hac in perpetuum valitura Constitutione sancimus, et mandamus. § 6. Et nihilominus ne huiusmodi Protectores in aliquibus negotiis, causis, seu rebus, quae universum Ordinem, seu totum corpus Religionis non concernunt, ex quacumque causa, occasione, titulo, seu praetextu sese quoquo modo intromittant, seu ingerant, etiam tenore praesentium penitus prohibemus, statuimus, atque decernimus. § 7. Hire cum, retento praefatarum a Nobis confirmatarum, et ad omnes Ordines Regulares extensarum, ac praesentium nostrarum Literarum the­ mate, congruere, et in consequentiam venire videatur, ut memorati Prote­ ctores, etiam a cognitione, et definitione causarum, seu litium, vel negotio­ rum dictos Regulares, vel eorum bona, lura, domos, aliaque, ut praefertur, particulariter concernentium pariter, seu magis abstinerent: vice autem versa causae, et lites, instantiae, petitiones, vel negotia huiusmodi, sive ex induitis, privilegiis, aut Constitutionibus Apostolicis, sive ex Regulis, vel Statutis, seu Ordinationibus aliquorum Ordinum, sive ex declarationibus, vel Decretis dictae S. R. E. Cardinalium aliquibus Congregationibus praepositorum, sive ex usu, vel quacumque consuetudine, in aliqua instantia, seu gradu cuius­ cumque appellationis, vel recursus a memoratis Protectoribus, seu eorum aliquibus hactenus cognita, examinata, seu iudicata fuerint, vel cognosci exa­ minari, seu indicari potuisse, vel debuisse dignoscerentur, seu praetenderen­ tur: propterea ut modus, forma, et ordo in praefatis confirmatis, et extensis, ac praesentibus nostris Literis constituti, suum plenarium, et consimilem etiam in hac parte sortiantur effectum, omnibus, et singulis praefatis Indui­ tis, Privilegiis, Constitutionibus, Regulis, Statutis, Ordinibus, Declarationibus, Decretis, usibus, et consuetudinibus, quorum omnium, et singulorum teno­ res, ac si de verbo ad verbum inserti essent, pro plene, et sufficienter expres­ sis habemus, plenissime, et amplissime motu, scientia, ct potestatis plenitu­ dine similibus derogamus, et derogatum esse volumus, et mandamus, illis alias in suo robore permansuris, ac quamcumque instantiam, sive gradum 32 498 Romani Pontifices cuiuscumque appellationis, vel recursus coram Protectoribus, seu ad fr ; ctores huiusmodi, removentes, tollentes, seu recusantes, quamcumquc instat I tiam, prout de iure, et iuxta Ordinis instituta relinquimus, et cuiuscumq·.· appellationis, seu recursus gradum, quem singulis Cardinalibus Protectcn- I bus tenore praesentium omnino, et absolute adimimus, ipsis Cardinahb.·. I insimul Limen in Congregatione negotiis, et consultationibus Episcoporur,» Regularium praeposita convenientibus earumdem tenore praesentium restita mus, concedimus, tribuimus, et impartimur, seu verius utrumque, seu dupliar 'i rl ' appellationis gradum, qui super praemissis prius ad Cardinales Protectores praefatos, et successive, vel respective, omisso medio ad memoratam Congre gationem devolvebantur in eadem Congregatione consolidamus, annectiuiL:. et unimus, et ad unum cognitionis, seu appellationis gradum reducimus. § 8. Ad haec cum pariter ex Induitis, Privilegiis, seu Constitutionib? Apostolicis, vel ex Regulis, Statutis, seu Ordinationibus, sive ex usibus, e consuetudinibus, vel alias quoquo modo, aliqua nonnullos Praelatos, Supe riores, seu alios in aliquibus Ordinibus eligendi, seu deputandi, vel ifii quaeque facultas, seu auctoritas nonnulla quaecumque gerendi, committenti, mandandi, demandandi, seu ordinandi praefatis Protectoribus, seu aliquibteorum quomodolibet attributa, commissa, commendata, seu demandata spe­ cialiter, vel generaliter contra formam praefatarum Gregorii, et Sixti Praede­ cessorum Literarum existant. Hinc Nos huiusmodi electiones, seu deputati» nes ad limites Sacrorum Canonum, seu Regularum, et Instituti, vel ad modum, et formam in Comitiis Generalibus, seu per Nos auctoritate Apostolica sta­ tuendum, et statuendam reducimus, et reductas esse volumus, et mandamus. § 9. Quo vero ad caetera, facultatem, seu auctoritatem, quam iisdem singulis Cardinalibus Protectoribus in praemissis, et circa ea penitus adimi­ mus, corumdem Cardinalium Congregationibus, iuxta cuiuslibet Congrega­ tionis facultates, congrua congruis referendo, similiter restituimus, concedi­ mus, tribuimus, et impartimur; sub ea tamem moderatione, seu declaratione, ut praefatae Congregationes in illis dumtaxat, quae ad Protectores huius­ modi ex Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, seu ex Statutis, Regulis, vel Constitutionibus cuiuslibet respective Ordinis, non autem ex usu, consuetudine, vel alias spectarent, loco eorumdem Protectorum subro­ gentur, et subrogatae sint, et intclligantur. § 10. Quia vero saepe saepius contingit, ut in causis, seu negotiis,quit in memoratis dictorum Cardinalium Congregationibus proponuntur, exqui­ ratur super expositis informatio, ac quandocumque etiam Votum, seu dele­ getur resolutorum exequutio, eamdem proportionem, seu distinctionem, quam praemisimus, etiam in hac parte servari mandamus, ut nimirum in respicien­ tibus totum Ordinem Protectorum curae, ut praefertur, commissis, seu reli­ ctis, iisdem Protectoribus; in caeteris vero casibus, et negotiis Superiori Generali, seu Procuratori Generali, et in utroque, seu alterutro casu, etiam Congregationi, sive Assistentium, sive Diffinitorum, sive Consultorum, sive aliter quomodocumque nuncupatae hic in Urbe, vel in alio Italiae loco exi­ stent!, in qua Ordinis negotia tractantur, seu tractari solent, vel debent, el quoad illos Ordines, in quibus huiusmodi insimul, et continue conveniens Romani Pontifices 499 Congregatio non existit, sen cxistit, sed extra Italiam, eidem Procuratori Generali, vel soli, vel insimul etiam nonnullis aliis Jeiusdem Ordinis Supe­ rioribus, seu Praelatis tametsi in diversis locis in Italia, seu extra eam respe­ ctive, ut praefertur, commorantibus, arbitrio semper cuiuslibet ex praefatis Cardinalium Congregationibus, iuxta rerum, locorum, et personarum quali­ tates, et circumstantias respective, informatio, et Votum, ut praefertur, nec­ non exequutio huiusmodi, congrua congruis referendo, et servata caeteroquin quoad singulos Ordines forma propriae Regulae, Statutorum, seu Instituti, remittatur, delegetur, seu committatur. § 11. Perpendentes etiam Christianae Reipublicae prae caeteris expedire, ut Ordinibus Regularibus Praelati inculpatae vitae, morumque integritate, vir­ tutibus, meritis, rerumque experientia praestantiores, et aptiores praeficiantur, et ad hunc effectum omnimodam, et ab humanis respectibus undequaque immunem, et sacrosanctam libertatem in illorum electionibus, nedum mira­ biliter conferre, sed requiri, memoratos Protectores in Domino hortamur, et enixe obsecramus, ac Electoribus pariter in Domino, et in virtute Sanctae Obedientiae districte praecipimus, seu hortationes, obsecrationes, et praecepta huiusmodi renovamus, ut in Comitiis praesertim Generalibus, quibus eosdem pro tempore praesidere, et respective interesse contigerit, nedum intéressé, et aliis intra Claustra degentibus, sed exteris ipsis quibuscumque etiam Laicis quacumque maiestate, praeeminentia, gradu, et dignitate fulgentibus, propriae indifferentiae, ac unici in Dei gloriam, et Religionis bonum respe­ ctus, ita se praebeant singulare specimen, et exemplar, talemque huius rectae intentionis, et melioris operationis odorem diffundant, ut illi propterea vexa­ tiones, ct importunas commendationes, ubi Spiritus Paraclitus spirat, et prae­ sidet, inutiles, et incongruas esse, fore, certius agnoscentes, ab iisdem pror­ sus abstineant, seu desistant, indeque tam intrinsecus, quam extrinsecus, omnibus vexationibus, commendationibus, machinationibus, humanisque fini­ bus eliminatis, et explosis, integra, illibata, et intacta vocalibus remaneat eligendi facultas, ct tam Superioris Generalis, quam aliorum respective Prae­ latorum, undequaque libera, optima, et canonica sequatur electio, ad quam cum Voto, si quod, et eo modo, quod Protectori iuxta cuiuscumque Ordinis Regulas, Statuta, vel alias competit, Deum, eiusque honorem, et gloriam dumtaxat prae oculis habens, concurrat. § 12. Nolumus tamen absentium Vota, nec Protectoris, nec cuiuscumque alterius, nec etiam ipsarum Cardinalium Congregationum auctoritate suppleri, seu alios Vocales eorumdem absentium loco, seu vice subrogari, deputari, seu eligi, sed ius eligendi in solis, iuxta iuris, et Instituti regulas ad hunc effectum assumptis, et in destinatis, et tempore convenientibus con­ solidari, seu alias, prout de iure, permanere omnino volumus, et mandamus. § 13. Ut autem praemissa omnia, et singula eo magis debitum conse­ quantur effectum, et exequutioni demandentur, ac ad maiorem cautelam, seu declarationem, omnia quaecumque, et singula, quae in praemissis con­ firmatis, et extensis, et praesentibus nostris Literis sunt quoquo modo expli­ cite, vel implicite memoratis Protectoribus interdicta, in posterum annullamus, cassamus, et irritamus, seu potius nulla, cassa, inania, irrita, nulliusque 500 Romùni Pontifices roboris, ct momenti ipso iure, et ipso facto omni meüôri modo declaring, atque decernimus. ’ίοπ i § 14. Mandantes iisdem nunc, et pro tempore in futurum existentibus Protectoribus, ne cuncta, vel singula praemissa quoquo modo iniungant, faciant, mandent, committant, permittant, sive tolerent, necnon quibuscure- l que Regularibus utriusque sexus, tum Superioribus etiam Generalibus, tur. Subditis, ne iisdem omnibus, et singulis, ut praefertur, praemissis pareant, obediant, morem gerant, adhaereant, seu illa tolerent, vel permittant, sive omnia, vel singula praemissa quaecumque fiant, seu attententur per senten­ tias, vel Decreta, sive in forma iudiciali, sive extraiudiciali, tam per patentes, quam per privatas Literas, seu epistolas, sive per se ipsos, sive per quos­ cumque alios, nedum per viam praecepti, iussionis, mandati, vel commissi * nis, sed etiam commendationis, et sive palam, sive secrete tum in quibus­ cumque scriptis, tum oretenus, et tam directe, quam indirecte, mediate, vel immediate, ac aliis quibuscumque formis, et modis, nihil penitus omisso, praefatorum omnium conscientias desuper onerantes. § 15. Propterea omnes, quascumque, et singulas facultates, auctoritates, et iurisdictiones qundocumque, qualitercumque, et quomodocumque, tara in genere, quam in specie omnibus, et singulis ante hac, sive nunc existai tibus Protectoribus huiusmodi, et tam eorum personis, quam gradui, muntn. vel officio concessas, et attributas, vel communicatas, seu ab illis quoquo modo exerceri consuetas, etiam speciali, et individua mentione, moderatione, seu revocatione dignas, earumdem omnium, et singularum tenores, ac si de verbo ad verbum inserti essent, pro plene, et sufficienter expressis habentes, in omnibus, ct singulis, quae praemissis adversantur, moderamur, reforma­ mus, et ad limites, modum, formam, et tenorem praesentium reducimus, et pro sic moderatis, reformatis, et reductis haberi, censeri, et intelligi volumus, et decernimus; sicque pariter, et non alias quam servata forma praesentium omnium, ac singulorum in illis contentorum facultates, iurisdictiones, et auctoritates huiusmodi, necnon deputationes eorumdem Protectorum in poste­ rum quomodocumque concedendas, attribuendas, seu communicandas, et respective faciendas, observari, attendi, intelligi, et exequi omnino volumus, et mandamus. § 16. Quocirca praefatae Congregationi memoratorum negotiis, et con­ sultationibus Episcoporum, et Regularium praepositorum Cardinalium, et dilecto filio Curiae Causarum Camerae Apostolicae Generali Auditori per Apostolica scripta motu simili mandamus, quatenus omnibus, et singulis praemissis semper salvis, et in suo robore permanentibus, Congregatio, vel Auditor praefati praesentes Literas in ea parte, qua praedictam moderatio­ nem, seu limitationem facultatum Protectorum huiusmodi, ac in contrarium desuper ab iisdem Protectoribus gerendorum, nullitatem, seu irritationem dumtaxat concernunt, ubi, et quandoque opus fuerit, quoties pro parte quo­ rumcumque desuper interesse habentium Congregatio, vel Auditor praefati fuerint requisiti, solemniter publicantes, eisque desuper efficacis defensionis praesidio assistentes, faciant auctoritate nostra easdem praesentes in dicta parte dumtaxat firmiter observari, et singulos, quos eaedem Literae in dicta Romani Pontifices 501 parte concernunt, illis pacifice gaudere, non permittentes eos quomodolibet indebite molestari, contradictores, auctoritate nostra, appellatione postposita compescendo. · § 17. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 9, p. 344-349]. 258. Innocentius XII, const. Speculatores, 4 nov. 1694. Speculatores Domus Israel, quae est S. Dei Ecclesia, per ineffabilem Divinae Bonitatis abundantiam constituti, eo potissimum ab ipsis Pontifica­ tus nostri primordiis pastoralis vigilantiae nostrae studia convertenda esse duximus, ut qui in sortem Domini vocantur, sacrisque addicuntur Ministe­ riis, quippe quos irreprehensibiles esse convenit, ut praeesse valeant corri­ gendis, ac in quos tanquam in speculum reliqui oculos coniiciunt, ex iisque sumunt quod imitentur, tales sint, qui digne possint Dominica Sacramenta tractare, ac aedificent cunctos tam fidei scientia, quam operum disciplina. § 1. Sane hoc inito consilio, non alios, quantum fieri potest, quam qui in sanctitate, et iustitia per ordinatissimos Ecclesiasticae Militiae gradus statis intervallis ambulaverint, ac pie, et fideliter in Ministeriis anteactis se gesserint, ad Sacerdotium assumi, Sacrasque Ordinationes, iuxta priscum Ecclesiae morem, praescriptis a iure temporibus orationi, et ieiunio conse­ cratis, haberi cupientes, severiorem quandam in concedendis Induitis susci­ piendi Sacros Ordines extra tempora huiusmodi, et interstitiis ad id desi­ gnatis minime servatis, ultro Nobis proposuimus adhibendam rationem, qua videlicet servata, ante meritum laboris, ante tempus examinis, ante expe­ rientiam disciplinae Sacerdotalis honor non probatis minime tribuatur, nec unquam heri sacrilegi, hodie Sacerdotes, heri profani, hodie Sacrorum Anti­ stites, veteres vitio, virtute rudes, ct recentes, discipuli simul, ac Magistri pietatis creentur; sed ii tantum, iuxta constitutas a maioribus Leges, ab humili gradu fidelis Populi ad Sacrarum administrationum sublimitatem pro­ moveantur, qui post mutatum habitum saecularem diuturna conversatione inter Clericos fuerint comprobati, ac multo tempore didicerint, quae postmodum alios docere tenentur; cacterum per ea ipsa Indulta, quae super praemissis parcius quidem, ac ex certis tantum, et magis rationabilibus cau­ sis concedere decrevimus, contraria quavis illorum interpretatione penitus improbata, salutarem illam, quam Sacri Generalis Tridentini Concilii Decreta de non ordinandis ad patrimonii titulum nisi illis, quos Episcopi pro neces­ sitate. vel commoditate suarum Ecclesiarum assumendos mdicaverint,1 prae­ scribunt disciplinam, nequaquam relaxatam intelligi; quinitno nec unquam ad Indulta huiusmodi exequenda Episcopos ipsos arctare, sed illorum executionem arbitrio semper eorumdem Episcoporum, quorum conscientias hac 1 Sess. XXI, de ref., c. 2. 502 •1 î* Romani Pontifices in re strictissime oneratas voluimus, prorsus relinquere declaravimus; tpt· I rentes in Domino eos, qui, iuxta Apostoli monitum, nemini, ,ςίΐο dhu imponendas esse probe norunt, sibi, et universo gregi attendentes, in quo eos posuit Spiritus Sanctus regere Ecclesiam Dei; reverenda ipsis Spiritibus Angelicis Ministeria ab hominibus sine consideratione apprehendi nunquia permissuros, nec temere praeripi passuros, quae vita probata dumtaxat acci­ pere promeretur. Omnes insuper, et singulos cuiuscumque tandem gradus, ordinis, et dignitatis fuerint, quibus ex huius Sanctae Sedis gratia Sams Ordines praefatos extra eadem tempora conferendi, vel aliis, ut illos sic cor. ferre valeant, indulgendi potestas fieri consuevit, cuin Divinos Ordines largin districti semper esse iudicii oporteat, serio monitos voluimus, ut praescriptsibi desuper in suis quique facultatibus terminos religiose custodiant, nec eos cuiusvis consuetudinis, aut exempli praetextu ullatenus transgrediantur. § 2. Verum quo impensius Apostolicae gubernationis curam, et cogita­ tiones in haec intendimus, eo maiori cum animi nostri dolore ex quampk rium Venerabilium Fratrum nostrorum Archiepiscoporum, et Episcoporun in diversis Regionibus existentium delatis ad Nos querelis accepimus, gn viora quotidie malignari inimicum in Sancto, sacrilega scilicet illorum impu­ dentia in dies crescente, qui propriae salutis immemores, Clericales Ordines sibi forsan a propriis Praesulibus denegatos, seu quos aliquibus cononicis sibi obstantibus impedimentis, denegari merito verentur, ab alienis Episcopis, non quae lesu Christi, sed eas, quae ad ipsos non pertinent Oves, in ani­ marum suarum perniciem quaerentibus, nec tot cononicas damnationes con­ tra usurpantes alienae plebis hominem latas perhorrescentibus, absque suo­ rum Praelatorum commeatu, hoc est dimissoriis, commendatitiisve eorum literis destituti, quinimo eis insciis, et sepe etiam invitis, sub minus legitimis Beneficii Ecclesiastici, Originis, Domicilii, seu etiam familiaritatis, ac conti­ nuae Ordinantium Episcoporum commensalitatis quaesitis titulis, in Sacn rum Legum fraudem, et contemptum, illegitime suscipiunt, atque ita non intrantes per ostium, et nihilominus Tabernaculum Domini cum maculi inhabitare non dubitantes, sacrificium in sacrilegium convertunt, indicium absque misericordia sibi consciscunt, Deoque minime placentes, et tamen placere velle praesumentes, non modo eum non placant, sed magis irritant, dum videntur in cordibus suis dicere: Non requiret. § 3. Hinc est quod Nos ex commissae Nobis Divinitus Apostolicae ser­ vitutis munere, abusus, fraudes, ac scandala huiusmodi penitus, et omnino e medio tollere, ac irreligiosam contrafacientium audaciam, quantum Nobis ex alto conceditur, compescere, ct reprimere volentes, necnon fel. rec. Ur bani VIII contra male ordinantes, et male ordinatos, quae incipit: Secrttis, aliorumque Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum, ac etiam Conciliaribus hac in re editis Constitutionibus, et Ordinationibus inhaerentes, illasque quoad ea, quae praesentibus non adversantur, quatenus opus sit, innovantes: de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium eius­ dem Concilii Tridentini Interpretum, qui quaecumque ante hac super prae' Cf. N. 205. Romani Pontifices 503 missis ab ipsorum Cardinalium Congregatione in particularibus casibus edita Decreta, declarationes, seu responsa ad earumdem praesentium limites reducenda esse censuerunt, consilio, ac etiam Motu proprio, et ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis pleni­ tudine, ad Omnipotentis Dei gloriam, Ecclesiae utilitatem, veteris disciplinae instaurationem, totiusque Christiani Populi aedificationem, hac generali nostra, et perpetuo valitura Constitutione, decernimus, et declaramus, nulli Episcopo, seu cuiusvis loci Ordinario, tametsi Cardinalatus honore fulgeat, licere exterum quempiam, ac si ratione originis, seu domicilii, iuxta modum inferius declarandum, legitime contracti, non Subditum ad Clericalem Ton­ suram promovere, cuiusvis Beneficii Ecclesiastici ei statim ac tonsura hujus­ modi insignitus fuerit conferendi, seu ad quos is a Patronis iam praesenta­ bis, seu nominatus fuerit, praetextu, etiamsi Beneficium praedictum de novo ea expresse adiecta lege fundatum fuisse constiterit, ut quis immediate post Clericalem characterem susceptum ad illud instituatur; praeterea Clericum, qui legitime iam a proprio Episcopo ad eamdem Clericalem tonsuram, seu etiam ad Minores Ordines promotus fuerit, non posse ab alio Episcopo ratione, ac titulo cuiuscumque Beneficii in illius Dioecesi obtenti ad ulte­ riores Ordines promoveri, nisi ante eorumdem susceptionem Testimoniales Literas proprii Episcopi tam originis, quam domicilii super suis natalibus, aetate, moribus, et vita sibi concedi obtinuerit, easque Episcopo Ordinanti in actis illius Curiae conservandas exhibuerit Licet vero Clericus ratione cuiusvis Beneficii in aliena Dioecesi obtenti subiici dicatur lurisdictioni illius Episcopi, in cuius Dioecesi Beneficium huiusmodi situm est, eam tamen de caetero hac in re inconcusse servari volumus Regulam, ut nemo eiusmodi subtectionem ad effectum suscipiendi Ordines acquirere censeatur, nisi Bene­ ficium praedictum eius sit redditus, ut ad congruam vitae sustentationem, sive iuxta Taxam Synodalem, sive, ea deficiente, iuxta morem Regionis pro promovendis ad Sacros Ordines, detractis oneribus, per se suffeiat, illudque ab Ordinando pacifice possideatur, sublata quacumque facultate supplendi, quod deficeret fructibus eiusdem Beneficii cum adiectione Patrimonii etiam pinguis, quod ipse Ordinandus in eadem, seu alia quavis Dioecesi obtineret: ac Episcopus sic Ordinans tam de praedictis Testimonialibus Literis, quam de redditu Beneficii huiusmodi expressam in consueta collatorum Ordinum attestatione mentionem facere debebit. § 4. Caeterum Subditus ratione Originis is tantum sit, ac esse intelligatur, qui naturaliter ortus est in ea Dioecesi, in qua ad Ordines promo­ veri desiderat, dummodo tamen ibi natus non fuerit ex accidenti, occasione nimirum itineris, Officii, Legationis, mercaturae, vel cuiusvis alterius tempo­ ralis morae, seu permanentiae eius Patris in illo loco, quo casu nullatenus eiusmodi fortuita nativitas, sed vera tantum, et naturalis Patris origo erit attendenda. Quod si quis tanto temporis spatio in eo loco, in quo ex acci­ denti, sicut praemittitur, natus est, moram traxerit, ut potuerit ibidem Cano­ nico aliquo impedimento irretiri, tunc etiam ab Ordinario cius loci Literas Testimoniales, ut supra, obtinere, illasquc Episcopo Ordinanti per eum in collatorum Ordinum Testimonio similiter recensendas praesentare teneatur. 504 rr r· — Romqti Pqniif^ I § 5. At si Pater in alieno loco, ubi eius filius natus est, tamdiu, animo permanserit, ut inibi vere Domicilium de iure contraxqpj, tunc oct I origo Patris, sed Domicilium per Patrem legitime ut praefertur, contrauiipro Ordinatione eiusdem filii attendi debeat Subditus autem ratione Dor I cilii ad effectum suscipiendi Ordines is dumtaxat censeatur, qui, licet ιΐώ natus fuerit, illud tamen adeo stabiliter constituerit in aliquo loco, ut u per decennium saltem in eo habitando, vel maiorem rerum ac bonorum suo· rum partem cum instructis aedibus in locum huiusmodi transferendo, ibtque insuper per aliquod considerabilc tempus commorando, satis superi,.-, suum perpetuo ibidem permanendi animum demonstraverit; et nihilominus ulterius utroque casu se vere, et realiter animum huiusmodi habere iureiurando affirmet. Si quis tamen a propriae originis loco in ea aetate disces­ serit, qua potuerit alicui canonico impedimento obnoxius effici, etir. Ordinarii suae originis Testimoniales Literas, ut supra, afferre debebit, ac de illis expressa similiter mentio in susceptorum Ordinum Literis fi cienda erit. § 6. Ad haec nullus Episcopus alienae Dioecesis Subditum familiarem suum ad aliquos Sacros, seu Minores Ordines, vel etiam primam Tonsurari promovere, seu ordinare praesumat absque eius proprii originis scilicet, see domicilii Praelati Testimonialibus Literis, ut supra, et nisi ad praescriptum Cone. Trid. praefati Sess. 23, Cap. 9, De reform, familiarem praedictum per integrum, et completum triennium in suo actuali servitio secum retinuerit, ac suis sumptibus aluerit; beneficium insuper, quod ei ad vitam sustentui dam, iuxta modum superius praefinitum, sufficiat, quacumque fraude ces­ sante, statim, hoc est saltem intra terminum unius mensis a die factae Ordi­ nationis, re ipsa illi conferat, ac in Ordinationis huiusmodi Testimonio expressam itidem familiaritatis, ac Literarum praedictarum mentionem facere teneatur. § 7. Porro, ut quicumque fraudibus auitus omnino praecludatur, volu­ mus, et Apostolica auctoritate statuimus, atque decernimus, ut Episcopus quilibet suos ratione originis, sive domicilii Subditos Clericos quoscumque ab alienis Episcopis quavis auctoritate, etiam cum suis commendatitiis Literis promotos, nedum ad formam Concilii Tridentini supradicti Sess. 14, Cap. 3, De reform., quoad scientiam examinare valeat, verum etiam Ordinum eis collatorum Testimoniales Literas, gratis tamen, recognoscere, ac diligenter perquirere, an quoad illos praesentis Constitutionis forma, et dispositio adimpleta fuerit, assignato sic promotis termino competenti ei magis bene viso ad docendum de eiusmodi adimplemento, ita ut quos eo termino elapso id minime praestitisse compererit, a susceptorum Ordinum exercitio, si ita, et quamdiu ei expedire videbitur, suspendere, iliisque, ne in Altari, aut in aliquo Ordine ministrent, interdicere possit. § 8. Ita vero praemissa omnia, et singula perpetuo, ac inviolabiliter observari, atque adimpleri volumus, ut si quid in iisdem praemissis, seu eorum aliquo secus fiat, Ordinans quidem a collatione Ordinum per annum, Ordinatus vero a susceptorum Ordinum exeeutione, quamdiu proprio Ordi­ nario videbitur expedire, eo ipso suspensus sit, aliisque insuper gravioribus Kortmni Pontifices 505 poenis pro modo culpae Nostro, et pro tempore existentis Romani Pontificis arbitrio infligendis uterque subiaceât. § 9. Decernentes, etc. 'Bull. Rom., tom. 9, p. 374-377], 259. Innocentius XII, const. Ecclesiae Catholicae, 22 sept. 1695. Ecclesiae Catholicae per universum Orbem diffusae regimini meritis licet imparibus, Divina dispositione praesidentes, ea, quae a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, sive ad illicitorum, ac praesertim Ecclesiasticae libertati adversantium luramentorum abusum tollendum, sive ad quamcumque avaritiae labem a personis in sortem Domini vocatis, quas non quae sua sunt, sed quae lesu Christi quaerere maxime convenit, excludendam, prudenti, salubrique consilio, ac illo qui secundum scientiam est, zelo con­ stituta, et ordinata esse noscuntur, Apostolici muniminis nostri patrocinio libenter roboramus, novisque praesidiis, ut serventur exactius, constabilimus, ac alias desuper concessae Nobis a Domino potestatis partes studiosa charitate interponimus, sicuti Ecclesiarum omnium, quam gerimus, solicitudo postulat, Nosque, omnibus maturae considerationis trutina perpensis, ad Omnipotentis Dei gloriam, rectam, ac felicem Ecclesiasticarum rerum dire­ ctionem, necnon animarum pretioso Unigeniti Dei Filii, et Domini Nostri lesu Christi sanguine redemptarum salutem expedire in Domino arbitramur. § I. Dudum siquidem, postquam fel. record. Nicolaus Papa 111 Praede­ cessor noster, accepto in nonnullis Ecclesiis de earum consuetudine obser­ vari, ut cum earum Praelati ad Ecclesias ipsas primo accederent, vel cum de recipiendis ibidem novis Canonicis ageretur, nec Praelatos admitti, nec Canonicos aliter recipi in iisdem Ecclesiis, nisi tarassent statuta, et consue­ tudines ipsarum Ecclesiarum scripta, et non scripta inviolabiliter observare. Inter Laicos quoque multarum Civitatum, Castrorum, et Terrarum eum con­ suetudinis morbum in suis Potestatibus, Rectoribus, vel Officialibus assu­ mendis irrepsisse, ut ipsi Potestates, Rectores, et Officiales ad eiusmodi Potestarias, Rcctorias, et Officia nullatenus admitterentur, nisi prius se Sta­ tuta ipsorum locorum clausa servaturos similiter tarassent: in Statutis vero, »c Consuetudinibus supradictis interdum aliqua reperiri illicita, sive impos­ sibilia, vel Ecclesiasticae libertati obviantia; ne sub tali generalitate iurandi sic iurantibus peccandi occasio praeberetur, animarum periculis obsistere cupiens, salubri sua ac generali Constitutione praeceperat a quibuscumque scientibus contineri in praedictis Consuetudinibus, et Statutis illicita, impos­ sibilia, vel libertati Ecclesiasticae obviantia, luramenta huiusmodi nullo modo praesentari; ac praeterea decreverat talia luramenta ea intentione facienda, vel facta, ut etiam illicita, vel impossibilia, seu Ecclesiasticae libertati obviantia observarentur, cum etiam sub tali intentione praestari non possent absque Divinae Maiestatis offensa in huiusmodi illicitis, impossibilibus, seu libertati 506 Rôhiani Pontifices Ecclesiasticae obviantibus non servanda: quin potiud pro animarum si sub forma praefata, vel simili aliqttos ignorantes praeillbta illiciti,... impossibilia, vel libertati Ecclesiasticae obviantia iurare contigisset, adob, vanda dumtaxat licita, possibilia, et libertati Ecclesiasticae non obvu·. lurantium intentionem referri debere; declarans insuper luramenta sub b., modi generalitate qualitercumque, et sub quacumque verborum formap-u stita, vel praestanda, ad licita, possibilia, ac Ecclesiasticae libertati r. obviantia dumtaxat extendi, ipsosque lurantes ad alia per praestatiocluramenti huiusmodi non teneri.1 § 2. Rec. mem. Gregorius Papa XIII etiam Praedecessor noster : quasdam suas desuper sub Plumbo expeditas literas, quarum initium:/e» Apostolicas, etc.,2 praedictam Nicolai Praedecessoris Constitutionem, itidr que alias omnes Canonicas Sanctiones de abusu, et reprobatione lurrr. torum huiusmodi promulgatas innovavit, voluitque eas ubique ab omnitai etiam quo ad praeterita inviolabiliter observari. Praeterea praecepit, et inter dixit Praelatis, Canonicis, et aliis supradictis, necnon Ecclesiarum CapiteIs et Monasteriorum, caeterisque Conventibus, Civitatum quoque Castrom et Terrarum Communitatibus, et personis quacumque dignitate praeditis,r·. ulla omnino luramenta illicita, impossibilia, damnosa, vel libertati Eccles sticae, aut Decretis Concilii Tridentini obviantia, sive ante, sive post elea nes, confirmationes, privationes, receptiones, admissiones, aut alios act:> ubicumque, ac quocumque tempore, etiam praetextu cuiusvis consuetudirquantumcumque tempore observatae, quae potius corruptela esset censendi sive in genere, sive in specie praestare, reddere, vel exigere, neve supe praestitis, redditis, vel exactis eo usque quempiam in ludicio, vel extra illud inquietare auderent quoquo modo, vel turbare. Ac illos, qui luramenta i cita, impossibilia, damnosa, vel Ecclesiasticae libertati, aut Decretis diet Concilii obviantia exigere contendissent, Episcopos quidem, et alios que cumque Pontificali dignitate praeditos a Divinis suspendit, Capitula vero, et Conventus, eorumque Ecclesias, et loca omnia interdicto Ecclesiastico supposuit, ac singulares personas Excommunicationis sententia innodant inhabilesquc fecit ad obtenta, et alia obtinenda eo ipso, sibique, et Romarc Pontifici pro tempore existent! relaxationem suspensionis, et interdicti nec­ non absolutionem ab excommunicationis sententia huiusmodi perpetuo reservavit. Decernens eos, qui tale Juramentum scienter praestitissent, usu, et commodo rei, ac gratiae, cuius causa iurassent, eo ipso privatos esse; after vero ignorantes ad praestitorum furamentorum huiusmodi observationem minime teneri, et alias prout in praefatis Gregorii Praedecessoris literis, quarum tenorem praesentibus pro plene, et sufficienter expresso ac de verbo ad verbum inserto haberi volumus, uberius continetur. § 3. Porro antequam literae huiusmodi émanassent, similis mem. Pius Papa V etiam Praedecessor Noster, eiusmodi Concilii Tridentini Decretis, quibus, ne quidquam, quod in usus pios non convertatur, in electione, pme ‘ C. I, de iureiurando, II, 11, in VI0. 1 CI. N. 154. Romani Pontifices 507 sentatione, nominatione, institutione, confirmatione, collatione, vel alia pro­ visione, sive admissione ad possessionem alicuius Cathedralis Ecclesiae vel Beneficii, Canonicatuum, aut Praebendarum, vel partem proventuum, seu ad distributiones quotidianas quoquo modo persolvi possit, strictissime, prohi­ betur inhaerens, suam hac in re Constitutionem ediderat tenoris qui sequi­ tur, videlicet. Pius Episcopus servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memo­ riam. Durum nimis, etc. Omittitur Const., quia eam habes supra, in N. 134. § 5. Cum autem, sicut, non sine gravi animi nostri dolore, ex quam plurium, ac praesertim nonnullorum Ven. Fratrum Archiepiscoporum, et Epi­ scoporum ad Apostolatum nostrum delatis querelis accepimus, adeo creverit tam salutarium legum transgressorum impudentia, ut non desint, qui sive avaritiae, quae est idolorum servitus, improbo affectu, sive ambitioso Eccle­ siasticorum graduum cupiditatis consilio ducti, hominibus trepide paciscen­ tibus fidem habentes, et tamen Deo veraciter promittenti minime credentes, sacras ipsas electiones, quas Sanctissimi Ecclesiae Canones, omni prava pactione submota peragi tam districte praecipiunt, illicitis, iniustis, ac per tot Apostolicas Sanctiones reprobatis conventionibus per electos, quicumque illi sint observandis, quibus Canonica Praesulum iurisdictio, ut plurimum circumscribitur, vacantium Ecclesiarum lura laeduntur, ac ipsius etiam Apo­ stolicae Sedis auctoritas interdum violatur, temere inquinare satagant, atque ita abominationem desolationis in Sanctuarium invehere, Sacrasque Ecclesiae Dignitates ad quas olim non nisi ex persecutionis tolerantia ascendebatur, in turpem quaestum, ac tenebrarum negotium commutare minime vereantur, non sine gravissima Ecclesiasticae disciplinae perturbatione, fidelium scan­ dalo, ac salutis animarum detrimento. Hinc est quod Nos - qui libertatis, lurisdictionis, aliorumque Iurium Ecclesiasticorum assertores in Terris a Domino constituti sumus, omniumque Christifidelium curam superna dispo­ sitione gerimus, abusus quoscumque circa praemissa introductos e medio tollere, illisque in futurum omnem ansam praecidere, necnon animarum periculis, quantum Nobis ex alto conceditur, occurrere cupientes, habita super iisdem praemissis cum particulari Congregatione Ven. Fratrum Nostro­ rum S. R. E. Cardinalium eiusdem Concilii Tridentini Interpretum, qui rem mature discusserunt, diligenti deliberatione de illorum consilio pariter, et assensu, ac Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine omnia, et singula prae­ missa a praefatis Nicolao, Pio, et Gregorio Praedecessoribus constituta, ordi­ nata, interdicta, decreta, ct respective declarata, ut praefertur, expeditasque desuper illorum Constitutiones, seu literas supradictas tenore praesentium perpetuo approbamus, confirmamus, et innovamus illisque perpetuae, atque irrefragabilis Apostolicae firmitatis robur, patrocinium, et praesidium adiicimus. § 6. Praeterea, ut eadem praemissa firmius, atque inviolabilius de cae­ tera observentur, ultra omnes, et singulas poenas in iisdem Constitutionibus, seu literis impositas, privationis, Dignitatum, Canonicatuum, et Praebenda­ rum, aliorumque Beneficiorum Ecclesiasticorum, et quo ad Regulares, etiam 508 •i Roman i Pontifices Romani Pontifices vocis activae, et passivae, ac graduum, munerum, et officiorum tam quvnm cumque per eos respective obtentorum, perpetuaeque inhabilitatis ad dot­ alia similia, vel dissimilia quaecumque in posterum quomodolibet obtint ;* poenas per contrafacientes ipso facto, absque alia declaratione incurrendi adiungimus. § 7. Porro ad penitus extirpandum, atque evellendum abusum Capix lationum, pactionum, Conventionum, concordatorum, seu statutorum ç.,· rumcumque, quae perperam, ac adversus Sacrorum, et Canonum et Ca stitutionum Apostolicarum dispositionem, occurrente Ecclesiarum quarumlbt praesertim Cathedralium, Metropolitanarum, seu Monasteriorum quor.> vis vacatione, ab iis, ad quos electio personarum idonearum ipsis Eccle­ siis, seu Monasteriis ad electionem huiusmodi respective praeficiendi;.; iuxta privilegia, et Indulta Apostolica eis desuper concessa, aut alias legitne spectat, sive ante, sive post electionem praedictam interdum iniri, condi, t fieri consueverunt, motu, scientia, deliberatione, et potestatis plenitudo paribus earumdem tenore praesentium omnibus, et singulis, ad quos spectu, et pro tempore quandocumque spectabit, cuiuscumque status, gradus, end nis, conditionis, praeeminentiae, vel dignitatis fuerint sub eisdem omni: poenis superius expressis, quarum absolutionem, seu relaxationem Nobis, * Romano Pontifici pro tempore existent! dumtaxat specialiter reserram:!, districte prohibemus, et interdicimus, ne Capitulationes, pactiones, concor­ data, seu statuta huiusmodi ante ipsam quidem electionem, seu etiam postu­ lationem de caetero inire, condere, aut facere audeant quovis modo, st: praesumant. Iliaque proinde, quatenus de facto contra praesentis nostra prohibitionis formam inita, condita, seu facta fuerint, nulla, inania, invalide irrita, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacua, ac nullius roboris,t: momenti esse, et perpetuo fore, neminemque ad illorum, seu cuiuslibet eorum, etiamsi iuramento vallata sint, observantiam teneri, aut obligatum existere, vel fore decernimus, et declaramus. § 8. Quae vero electione, seu postulatione huiusmodi secuta quomodolibet iniri, condi, seu fieri contigerit, ad Nos, seu eumdem Romanum Pon­ tificem pro tempore existentem quamprimum deferri atque ita Nostro, et Sedis Apostolicae iudicio subiici praecipimus, suspensa interim eorur omnium, et singulorum exeeutione, donec, et quousque ab eadem Sede, sine cuius auctoritate nihil omnino in similibus pacisci fas est, Apostolicae confirmationis robur in totum, vel in partem receperint. § 9. Caeterum per praesentes non intendimus ea, quae ante hac contra supradictarum Nicolai, Pii, et Gregorii Praedecessorum, seu forsan aliarum Apostolicarum Constitutionum, seu Literarum formam quomodolibet gesti fuerunt ullatenus approbare, nec poenas ea de causa per trangressores incur­ sas remittere, vel condonare. § 10. Decernentes, etc. (Bull. Rom., tom. 9, p. 412-416.] 509 <\ I ϋΐΐιην loL 260. Innocentius XII, const. Nuper, 23 dcc. 1697. Nuper a Congregatione Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Ro­ manae Ecclesiae Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum prodierunt Decreta tenoris infrascripti videlicet: § 1. Alias super celebratione Missarum, ac prohibitione illas moderandi, seu reducendi absque Sedis Apostolicae licentia, necnon super earumdem oneribus perpetuis suscipiendis, et Religiosorum numero ultra redditus, et consuetas eleemosynas locorum Regularium non habendo emanarunt ab hac S. Congregatione S. R. E. Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum, aucto, litate per fel. rec. Urbanum Papam VIII illi specialiter attributa, quam plura Decreta tenoris sequentis. § 2. Cum saepe contingat in quibusdam Ecclesiis, tam magnum Missa­ rum celebrandarum numerum ex variis Defunctorum relictis, aut piorum eleemosynis impositum esse, ut illis pro singulis diebus praescriptis nequeat satisfieri, et tamen nova onera Missarum in dies suscipiantur; indeque fiat, ut depereant piae Testantium voluntates, obstricta Benefactoribus fides vio­ letur, Defunctorum animae suffragiis priventur, Ecclesiis debitus subtrahatur cultus, ac Christifideles gravi scandalo affecti, plerumque a similibus charitatis operibus retrahantur. Cumque his malis maximum inter caetera fomen­ tum praebeat, aut quod ii, qui Missas supra vires celebrandas suscipiunt, sperent illas brevi ad pauciorem numerum a Superioribus reductum iri; aut quod Ecclesiis sorte pecuniarum assumpta, plerumque nuda remaneant onera Missarum, absque ullo emolumento, aut quod eleemosyna pro illis celebran­ dis sit adeo tenuis, ut non facile inveniantur, qui velint huic se muneri subiicere, et redditus Ecclesiae, aut Monasterii adeo exigui, ut Sacerdos pro necessaria sua sustentatione novis se oneribus obstringere compellatur. S. Congregatio Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum animadvertens, facturam se rem Deo gratissimam, charitatique, ac iustitiae maxime consen­ taneam, si pro viribus satagat, hunc teterrimum abusum e Christiana Republica convellere, atque eradicare, auctoritate SsrTii Domini Nostri Urbani Divina Providentia Papae VIII sibi specialiter attributa, infrascripta Decreta edidit § 3. Ac primo districte prohibet, atque interdicit, ne Episcopi in Dioece. ana Synodo, aut Generales in Capitulis Generalibus, vel alias quoquomodo reducant onera ulla Missarum celebrandarum, aut post idem Concilium impo­ sita, aut in limine fundationis, sed pro his omnibus reducendis, aut mode­ randis ad Apostolicam Sedem recurratur, quae re diligenter perspecta, id statuet quod magis in Domino expedire arbitrabitur; alioquin reductiones, moderationes, commutationes huiusmodi, si quas contra huius prohibitionis formam fieri contigerit, omnino nullas, atque inanes decernit. § 4. Deinde ubi pro pluribus Missis, etiam eiusdem qualitatis celebrandis, stipendia, quantuncumque incongrus, et exigua, sive ab uno sive a pluribus 510 Romani Ρon tifIces personis collata fuerunt, aut conferentur in futurum Sacerdotibus, Eccle I Capitulis, Collegiis, Hospitalibus, Societatibus, Monasteriis, Conventibus,C I gregationibus, Domibus, ac Locis Piis quibuscumque tam Saecularibus,qc; I Regularibus: S. Congregatio sub obtestatione Divini ludicii mandit, I praecipit, ut absolute tot Missae celebrentur, quot ad rationem attribv - I eleemosynae praescriptae fuerint, ita ut alioquin ii, ad quos pertinet, s..- I obligationi non satisfaciant; quinimo graviter peccent, et ad restitutiones I tenentur. I § 5. Id vero, ut deinde observetur exactius, S. Congregatio eadem it I toritate revocat Privilegia, et Indulta omnia quibusvis personis, Ecclesiis,r I Locis Piis, tam Saecularibus, quam Regularibus cuiuscumque Ordinis,Ce- I gregationis, et Instituti, quamcumque ob causam concessa, quibus indulge;· ut certarum Missarum, vel anniversariorum celebratione, aut aliquibus ù I lectis, seu Orationibus plurium Missarum oneribus in futurum suscipies:· I satisfiat. I •ί § 6. Ac similiter omne damnabile lucrum ab Ecclesia removere vote prohibet Sacerdoti, qui Missam suscepit celebrandam cum certa eleemosyr; I • <· ne eandem Missam alteri, parte eiusdem eleemosynae sibi retenta,celebran­ dam committat. I § 7. Praeterea ne in Ecclesiis, in quibus onera Missarum in perpetur I imposita sunt, Sacerdotes in eis, ut par est, adimplendis tepidiores, ac segr. res reddantur, quod onera huiusmodi cum nulla, aut parva sint utilitate cot? I iuncta: statuit, atque decernit, ut pecuniae, ac bona mobilia Ecclesiis,Cip I tulis, Collegiis, Hospitalibus, Societatibus, Congregationibus, Monaster Conventibus, ac Locis omnibus, tam Saecularibus, quam Regularibus,atque illorum personis in futurum simpliciter acquirenda cum onere perpeti Missarum celebrandarum ab iis, ad quos pertinet, sub poena interdicti ώ ingressu Ecclesiae ipso facto incurrenda a die realis acquisitionis, statin deponi debeant penes Aedem Sacram, vel personam fide, et facultatibus idoneam, ad effectum illa, seu illorum pretium quamprimum investiend in bonis immobilibus fructiferis cum expressa, ct individua mentione one­ ris, quod illis annexum reperitur. Ac si eadem bona immobilia auctoritai-. Apostolica deinceps alienari contigerit, eorumdem pretium, sub eadem poens, ut supra, deponi, atque in aliis bonis stabilibus itidem fructiferis cum eius­ dem oneris repetitione, atque annexione converti debeat. Ad haec Sx. Congregatio quibusvis Capitulis, Collegiis, Societatibus, et Congregationite. necnon omnibus, et singulis Ecclesiarum, ac Piorum Locorum, tam Saecu­ larium, quam Regularium Superioribus, vel aliis ad quos pertinet, districte prohibet, ne in posterum onera perpetua suscipiant Missarum celebranti; rum; Sacculares quidem sine Episcopi, vel eius Generalis Vicarii; Regulares vero sine Generalis, vel Provincialis consensu, et licentia in scriptis, et grafts concedenda; alioquin Saecularis, qui huius prohibitionis transgressor «itterit, ab ingressu Ecclesiae interdictus sit eo ipso: Regularis vero poenin privationis omnium Officiorum, quae tunc obtinebit, ac perpetuae inhabit tatis ad alia de caetero obtinenda, vocisque activae, ac passivae, absque il ■ declaratione incurrat. Eleemosynas vero manuales, et quotidianas pro Miss s Romani Pontifices 5Π celebrandis ita demum iidem accipere possint, si oneribus antea impositis ita satisfecerint, ut nova quoque onera suscipere valeant, alioquin omnino abstineant ab huiusmodi elemosynis, etiam sponte oblatis in futurum reci­ piendis, et capsulas auferant ab Ecclesiis cum inscriptione illa < Eleemosyna pro Missis », vel alia simili sub iisdem poenis, ipso facto incurrendis; ne Fideles hac ratione frustrentur. § 8. Episcopus vero, seu eius Vicarius, aut Generalis, vel Provincialis, ubi de licentia pro perpetuis oneribus fuerint requisiti, in singulis casibus diligenter inquirant, de singulis Missarum celebrandarum obligationibus, cui­ que Ecclesiae, Monasterio, aut Loco Pio incumbentibus; nec antea assensum huiusmodi, aut licentiam praebeant, quam eis legitime constiterit, illius Sacer­ dotes tam novo oneri suscipiendo, quam antiquis iam susceptis satisfacere, posse, praecipuamque rationem habeant, ut redditus, qui Ecclesiis, et Locis Piis relinquuntur, omnino respondeant oneribus adiunctis secundum morem cuiuscumque Civitatis, vel Provinciae, intelligantque, si in re tanti momenti desides,aut négligentes fuerint, in novissimo die se huius praetermissi muneris rationem esse reddituros. § 9. Postremo Illustrissimi Patres non sine gravi animi dolore intelli­ gentes mala fere omnia, quae Regularem disciplinam evertunt, ac praecipue nimiam hanc facilitatem fovent, in oneribus Missarum supra vires susci­ piendis, veluti ex infecta radice, pullulare ex maiori Regularium numero, quam ferant redditus, et eleemosynae cuiusque Monasterii, inhaerentes Sum­ morum Pontificum, ac Sacri Concilii Tridentini Decretis, hac de re editis, San­ ctissimi Dom. Nost. auctoritate praecipiunt, ac mandant omnibus, et singulis Generalibus, Provincialibus, Commissariis, Ministris, Praesidentibus, Abbati­ bus, Prioribus, Praepositis, Guardianis,Vicariis, et quibuscumque aliis Superio­ ribus Monasteriorum, Conventuum, ac Domorum Regularium, bona immobi­ lia possidentium, vel non possidentium, cuiuscumque Ordinis, Congregationis, et Instituti existentium intra fines Italiae, et Insularum adiacentium, ut singuli, ad quos pertinet in qualibet Provincia, adhibitis duobus, aut tribus Regula­ ribus sui Ordinis, vel Congregationis probatioribus, et rerum usu peritioribus, bona immobilia, census, redditus, et proventus omnes, consuetas item eleemosynas, et obventiones tam communes Monasteriorum, Conventuum et Domorum eiusdem Provinciae, quam etiam singularibus personis Reli­ giosis assignatas, seu permissas in communem usum deinceps conferendas decem annorum immediate praecedentium habita ratione diligenter, et mature recognoscant, iis omnibus detractis, quae reparationes, praestationes, gran dines, sterilitates, aliave cuiuslibet generis onera, consueverunt absorbere. Eaque omnia scripto fideliter exarata, idem Superior, cuius interest, in proximo Capitulo, seu Congregatione Generali, vel Provinciali coram tribus ludicibus ab ipsomet Capitulo, seu Congregatione deligendis proponat, qui computatis huiusmodi redditibus, eleemosynis, et obventionibus universis, et oneribus, ut supra detractis sedulo examinent, quot Religiosi homines connumeratis etiam Laicis, aliisque necessariis servientibus in unoquoque Monasterio, Conventu, et Domo Regulari iuxta Regionis, et proprii Instituti morem, victum, et vestitum, et medicinalia in communi habentes, compe- 5!2 •t Romani Pontifices tenter valeant sustentari. Tum eorumdem bonorum, reddituum, eleemov. narum, et onerum praecisam notam ipsimet Capitulo, seu Congregate: exhibeant, ut in illo diligenter omnibus discussis, cuiusque Familiae Mo» sterii, Conventus, ac Dornus Regularis in singula quaque provincia certa earum tantum personarum numerus. Patrum Capitularium voto praefigatur, quae redditibus, eleemosynis, et obventionibus, ut superius sufficienter i possint. Ne vero Superiores, qui id praestare debent, serius, aut remissius, quam par est, suo muneri satisfaciant: mandat Sacra Congregatio, ut infn annum post proximun Capitulum Generale, vel Provinciale computandum, omnia hoc de genere capitulariter gesta, in authenticam formam redacta, id Sacram ipsam Congregationem Concilii singuli mittant. Numerumque Fami­ liae, singulorumque Conventuum, Monasteriorum, et Domorum huiusmod Regularium, Capituli, seu Congregationis Generalis, vel Provincialis senten tia, et auctoritate praefinitum, iidem Superiores tam Generales, et Pros · ciales omnes, quam Locales perpetuo servare omnino teneantur, nec possint illum quoquomodo augere, etiam praetextu augmenti reddituum absque Sacrae ipsius Congregationis licentia; Superiores autem huiusmodi, qui prae­ dicta omnia in praefixo termino non praestiterint, vel numerum, ut supra, praescriptum, quovis modo augere praesumpserint, vel privationis omnium Officiorum, quae tunc temporis obtinebant, vocisque activae, et passivae,et ad omnia suae Religionis Officia, et gradus inhabilitatis perpetuam poenam eo ipso incurrere, atque aliis etiam gravioribus a Sede Apostolica infligend s poenis S. Congregatio subiacere voluit, et declaravit. $ 10. Deinceps vero Monasterium, Conventus, Domus, Congregatio vel Societas Religiosorum, seu Regularium nullibi recipiatur, nisi praeter alia ad id requisita, in singulis huiusmodi locis duodecim saltem Fratres, aut Monachi, seu Religiosi degere, et ex redditibus, et consuetis eleemosynis detra­ ctis omnibus, ut supra, detrahendis, competenter sustentati valeant ad prae­ scriptum Decreti felic. recordationis Gregorii XV, hac de re editi.1 Alioquin Monasteria, et loca huiusmodi post hac recipienda, in quibus duodecim Reli­ giosi, ut supra sustentari, atque inhabitare non poterunt, et actu non inha­ bitaverint Ordinarii Loci visitationi, correctioni, atque omnimodae jurisdic­ tioni subiecta esse intelligantur. § 14. Et ne praemissorum ignorantia a quoquam praetendi possit, voluit eadem Sacra Congregatio, ut praesentes Ordinationes in Valvis Basilicarum Sancti loannis Lateranensis, et Principis Apostolorum de Urbe, ac in Acie Campi Florae, ut moris est, affixae omnes, ad quos pertinet, ita arctent, et afficiant, ac si unicuique personaliter intimatae fuissent. § 15. Utque earumdem praesentium transumptis, etiam impressis minu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate Eccle­ siastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae praesen­ tibus adhiberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae die 21 lun. 1625.- Cosmus Cardinalis de Torres. - Prosper Fagnanus S. Congre­ gationis Secrctarius. 1 S. C. Ep. ct Reg., 17 aug. 1622, § 2. - Bull. Rom., torn. 5, V, p. 47 , 43. 513 Romani Pontifices Excitatis autem super praemissorum Decretorum intelligcntia, seu inter­ pretatione infrascriptis dubiis, prodierunt a memorata Congregatione simili auctoritate illi a praefato Urbano Papa VIII specialiter attributa responsiones, $eu declarationes inferius apponendae. Super primo Sacrae Congregationis Decreto de celebratione Missarum, quo prohibetur, ne Episcopi in Dioecesana Synodo, aut Generales in Capi­ tulis Generalibus, vel alias quoquo modo, reducant onera illa Missarum celebrandarum, aut post idem Concilium imposita, aut in limine fundatio­ nis. Quaeritur, quid si legatum sit ita tenue, ut non sit, qui velit onus illi iniunctum subire, et si recurrendum sit ad Sedem Apostolicam pro modera­ tione oneris, totum, aut fere totum insumendum sit pro expensis ad id neces­ sariis? Et quid, si permittatur Episcopo in fundatione, ut possit huiusmodi onera moderari. Secundo, An super secundo eiusdem Congregationis Decreto, quo cave­ tur, ut celebrentur tot Missae, quot ad rationem tributae eleemosynae prae­ scriptae fuerint. Quaeritur, an verba illa (praescriptae fuerint) intelligenda sint de praescriptione facta ab Offerente, vel ab Ordinario? Tertio, An cum Ordinarius praescripserit eleemosynam congruam iuxta qualitatem Loci, personarum, ac temporum, Sacerdotes accipientes stipen­ dium minus congruo, teneantur Missas illis ab Offerente praescriptas cele» brare? Quarto, An Sacerdotes, qui tenentur Missas celebrare ratione Beneficii, seu Cappellae, Legati, aut Salarii, possint etiam manualem eleemosynam, pro Missis Votivis, aut Defunctorum recipere, et unico Missae Sacrificio utri­ que oneri satisfacere? Quinto, Posito, quod Testator relinquat, ut celebrentur pro eius Anima centum Missae, absque ulla praescriptione eleemosynae. Quaeritur, an libe­ rum sit haeredibus, eleemosynam sibi bene visam praescribere, an vero eadem deemosyna praescribenda sit ad Ordinario. Septimo, Super quarto eiusdem Congregationis Decreto, quo prohibe­ tur Sacerdoti, qui suscepit Missam celebrandam cum certa eleemosyna, ne undem Missam alteri, parte eiusdem eleemosynae sibi retenta, celebrandam committat. Quaeritur, an permittendum sit Administratoribus Ecclesiarum, ut retineant aliquam eleemosynarum portionem, pro expensis manutentionis Ecclesiae, altarium, inservientium, paramentorum, luminum, vini, hostiae, et similium? Octavo, An hoc Decretum habeat locum in Beneficiis, quae conferun­ tur in titulum, idest, an Rector Beneficii, qui potest per alium celebrare, teneatur Sacerdoti celebranti dare stipendium, ad rationem reddituum Bene­ ficii? Decimo, An Sacerdotes, quibus aliquando offertur eleemosyna maior solita, pro celebratione Missae, debeant dare eandem integram eleemosynam iis, quibus Missas celebrandas committunt; an satis sit, ut dent celebranti­ bus eleemosynam consuetam ? Undecimo, Super quinto eiusdem Congregationis Decreto, quo inter caetera statuitur per haec verba : eleemosynas vero manuales, et quotidianas 33 514 •f Romani Pontifices pro Missis celebrandis ita demum iidem accipere possint, si oneribus anta ' impositis ita satisfecerint, ut nova quoque onera obire valeant; alioquin omniabstineant ab huiusmodi eleemosynis, etiam sponte oblatis in futiirum recpiendis, et capsulas auferant etc. Quaeritur, an hoc Decretum prohibeat ate lute, quo minus accipiant novas eleemosynas, qui acceptis non satisfecerunt et quid, si congruo tempore possint omnibus satisfacere? Duodecimo, Quid si offerens eleemosynas, audito impedimento comer, tiat, ut Sacerdos Missam celebret, cum primum poterit? Decimoquinto, An Administratores Ecclesiae, magnae devotionis, et con­ cursus, possint eleemosynas pro Missis celebrandis accipere, si iisdem Mu­ sis, non nisi post longum tempus satisfacere valeant, ne alias cultus Eccle­ siae, et devotio, àc concursus Fidelium, ut aiunt, minuantur? Decimosexto, Quia prohibitio dicti Decreti videtur aliquibus direcu solis Capitulis, Collegiis, Societatibus, Congregationibus, necnon omnibus et singulis Ecclesiarum, et Piorum Locorum, tam Saecularium, quam Rego larium Superioribus, de quibus fit expressa mentio, non autem privatis Sacer dotibus, qui tamen comprehendi videntur sub clausula generali (et aliis ci quos pertinet) supplicatur pro opportuna declaratione? Ultimo, An idem Decretum, ubi disponit, ut nullibi recipiantur Mona­ steria, nisi etc., habeat locum in Italia dumtaxat, ad quam est restrictum Decretum proxime antecedens, an vero etiam extra Italiam. Declarationes, seu Responsiones ad supradicta Dubia. Sacra Congregatio Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum, aucto­ ritate sibi a Sanctissimo Domino Nostro attributa, ad singula Dubia supe­ rius proposita, ad hunc modum respondit, videlicet: Ad primum. Et si legatum sit adeo tenue, nihilominus pro reductione oneris, ut supra, impositi, ab iis, ad quos pertinet, Sedem Apostolicam esse adeundam, quae absque ulla impensa id statuet, quod magis in Domino e re esse iudicaverit: verumtamen, si in ipsa Beneficii erectione expresse cau­ tum fuerit, ut liceat Episcopo iniunctum onus reducere, et moderari, legen hanc fundationis, quam Decreta hac de re edita non sustulerunt, esse vali­ dam, et observandam. Ad secundum. Esse intelligenda de praescriptione facta abeo,quiele< mosynam tribuit, non autem ab Ordinario: quod si tribuens eleemosynam numerum Missarum celebrandarum non praescripserit, tunc tot Missas cele­ brari debere, quot praescripserit Ordinarius secundum morem Civitatis, vd Provinciae. Ad Tertium. Teneri. Ad Quartum. Sacerdotes, quibus diebus tenentur Missas celebrare ratione Beneficii, seu Cappellae, Legati, aut Salarii, si eleemosynas pro aliis etiam Missis celebrandis susceperint, non posse eadem Missa utrique obligationi satisfacere. Ad Quintum. Censuit, ubi nullam certam eleemosynam Testator reliquit, esse ab Episcopo praescribendam eleemosynam congruam, quae respondeat oneribus Missarum celebrandarum, secundum morem Civitatis, vel Provinciat Romani Pontijices^ 515 Ad Septimum. Respondit, permittendum non esse, ut Eçclesiae, ac loca pia, seu illorum Administratores, ex eleemosynis Missarum celebrandarum ullam, utcumque minimam portionem retineant ratione expensarum, quas subeunt in Missarum celebratione, nisi cum Ecclesiae, et loca pia alios non habent redditus, quos in usum earumdem expensarum erogare licite possint, et tunc quam portionem retinebunt, nullatenus debere excedere valorem exoensarum, quae pro ipsomet tantum Missae Sacrificio necessario sunt subeundae, at nihilominus eo etiam casu curandum esse, ut ex pecuniis, quae supersunt, expensis, ut supra, deductis, absolute tot Missae celebren­ tur, quot praescriptae fuerint ab Offerentibus eleemosynas. Ad Octavum. Non habere locum, sed satis esse, ut Rector Beneficii, qui potest Missam per alium celebrare, tribuat Sacerdoti celebranti eleemosynam congruam, secundum morem Civitatis, vel Provinciae, nisi in fundatione ipsius Beneficii aliud cautum fuerit. Ad Decimum. Debere absolute integram eleemosynam tribuere Sacer­ doti celebranti, nec ullam illius partem sibi retinere posse. Ad Undecimum. Respondit non prohibere absolute; ac propterea, etsi oneribus iam susceptis non satisfecerint, posse tamen nova etiam onera susci­ pere Missarum celebrandarum, dummodo infra modicum tempus possint omni­ bus satisfacere. Ad Duodecimum. Quamvis onera suscepta infra modicum tempus adim­ pleri nequeant, si tamen eleemosynam pro aliarum Missarum celebratione’ id sciat, et consentiat, ut illae tunc demum celebrentur, cum susceptis oneribus satisfactum fuerit, Decretum non prohibere, quo minus eo casu eleemosyna accipiatur pro iisdem Missis iuxta Benefactoris consensum cele­ brandis. Ad Decimumquintum. Non posse nisi de consensu eorum, qui eleemo­ synas tribuunt, ut supra in responsione ad Duodecimum. Ad Decimumsextum. Comprehendi etiam privatos Sacerdotes. Ad Ultimum. Habere locum extra Italiam. Cosmus Cardinalis de Torres. Prosper Fagnanus Sacrae Congregationis Secrctarius. Cum autem super praemissis diversi irrepserint abusus, iliorumque occa­ sione, quarnplures querelae, et recursus ad Apostolicam Sedem pervenerint, cupiens eadem Congregatio Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum huiusmodi detestabiles abusus e Christiana Republics pro viribus evellere, ac opportune providere, ut sublatis fraudibus, ac emendata negligentia piae Disponentium, seu Benefactorum voluntati fides illibata servetur, Defuncto­ rum animabus integra, et prompta praestentur suffragia, itidemque Deo maior gloria, et Ecclesiis praestantior cultus reddatur, praevia auctoritate per SSmum D. Nostrum Innocentium Divina Providentia Papam XII ei spe­ cialiter attributa infrascripta Decreta, prius in particulari nonnullorum ex praefatis Cardinalibus per Sanctitatem suam deputata, et postea in generali 1 Adde: offerens. 516 Poman i Pontifices 'v u rCfipi huiusmodi Cardinalium Congregatione mature, et accurate discussa, reco­ gnita, examinata edidit. § 16. in primis, praeinserta Decreta cum praemissis illorum declaratio­ nibus plenissime, et amplissime approbat, confirmat, et innovat, omniaqu-, et singula ibidem contenta, et expressa iterum omni meliori modo decem : statuit, ac ab omnibus, et singulis etiam speciali, et individual! nota, ut expressione dignis penitus observari, et omnimodae execution· demandai decernit, sancit, et praecipit. § 17. Insuper, ut in re tanti momenti consultius, ac maiori, ut par circumspectione procedatur, si qui forsan fuerint, vel sint, qui suis pravis, el erroneis intentionibus, seu opinionibus blandiri volentes Missarum celebra­ tionem omittunt sub malitiosa, vel irrationabili spe earumdem condona­ tionem, vel reductionem a Sede Apostolica, vel compositionem a Reverenda Fabrica Sancti Petri de Urbe obtinendi ; Congregatio praefata tum eosden tum quoscumque alios, qui post hac in adeo detestabiles abusus ausi fut rint offendere, certiores fieri, et monitos esse voluit, praefatas condonatio­ nes, et reductiones ab eadem Sede, nonnisi ex rationabili causa, seu aequi commiseratione: compositiones vero a dicta Fabrica utente suis facultatibus, et privilegiis, nonnisi ex causa pariter rationabili, et cum clausulis opportu­ nis, et praesertim cum illa < dummodo malitiose non omiserint animo habendi compositionem, alias gratia nullo modo suffragetur > admitti consuevisse, et solere; quapropter, ut locus omnis in posterum hisce praetextibus praedu datur, memorata Congregatio tales intentiones, opiniones, seu spes, ac elee­ mosynarum, sive in toto, sive in parte versiones in alium, quam praefata­ rum Missarum usum, seu satisfactionem, et quascumque alias directas, vel indirectas, immediatas, vel mediatas contraventiones, seu circumventiones declarat prorsus irrationabiles, iniustas, et illicitas, illasque omnino reprobat, damnat, et interdicit. § 18. Cumque huiusmodi absurda ex eo plerumque proveniant, quod onera Missarum supra vires suscipiantur: caveant omnes, ct singuli Recto­ res, Superiores, et Ministri quarumcttmque tum Saecularium, tum Regula­ rium Ecclesiarum, seu illarum Capitula, ne onera, seu Missas tum tempo­ rales, tum etiam manuales, quarum satisfactioni impares fuerint, quoquomodo suscipiant, utque id ipsum quoad fieri poterit, pateat, teneantur iidem con­ ficere, semperque in loco magis patenti, et obvio retinere Tabellam onerum perpetuorum, et temporalium Literis perspicuis, et intelligentibus descripto­ rum, quorum implemento, si moraliter, et intra praescriptum, scu breve tempus satisfacere non posse, seu illa dumtaxat, et non ulteriora adimplere posse crediderint, seu credere debuerint, alias Missas, sive perpetuas, sive temporales, sive manuales per se, vel per interpositas personas quoquomodo recipere, seu acceptare omnino desistant, seu abstineant, et ulterius tali casu in eadem Tabella similiter exprimant sese, propterea aliis Missis acceptandis, et celebrandis impares esse. · t1** § 19. lidemque teneantur pariter in Sacrario duos Libros retinere, ac in eorum altero singula onera perpetua, et temporalia, in altero autem Missas manuales, et tam illorum, quam istarum adimplementum, et eleemosynas Romani Pontifices 517 distincte, ct diligenter annotare, et annotandas, seu annotanda curare, singulisque annis de supradictis adimplementis, eleemosynis, et oneribus pariter exa­ ctam rationem suis Superioribus reddere, ac omnes, et singulas rationes huius­ modi in praefatis respective Libris simili distinctione, et diligentia, tam praefati a quibus rationes debent reddi, quam Superiores, quibus reddendae erunt, describere, seu annotare, sive describendas, vel annotandas respective curare. § 23. Meminerint igitur, et satagant Ordinarii, ut a personis, et in Eccle­ siis quoquomodo etiam in vim Decretorum Concilii Tridentini sibi subiectis, Missae ea, qua par est, fide, et diligentia celebrentur, et cuncta, et singula Decreta huiusmodi omnimodae execution! demandentur, nedum iustitiam recurrentibus, seu instantibus reddentes, sed ex officio tum in visitationibus, tum in aliis actibus, et modis, quos expedire, et convenire toties, quoties judicaverint inquirentes, ne aliquid committatur, pervertatur, differatur, vel omittatur, quod his omnibus, et singulis Decretis adversatur. § 24. Caveant etiam respective omnes Regulares tum Subditi, tum Supe­ riores quicumque nedum Locales, sed etiam Provinciales, et Generales, ne Missarum celebratio, et omnium Decretorum praemissorum exeeutio, cum pernicie propriarum animarum, cum praeiudicio illarum, quibus Missae sunt applicandae, et cum magno Christifidelium scandalo quoquomodo omittantur, differantur, negligantur, seu pervertantur, alioquin ultra propriae conscientiae onerationem, poenam privationis vocis activae, et passivae, ac graduum, et officiorum, quae obtinent, necnon inhabilitationis ad huiusmodi gradus, et officia obtinenda prorsus incurrant. § 29. Non obstantibus quoad suprascripta omnia, et singula in huius­ modi Decretis contenta Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis in favorem quarumcumque personarum, atque Ordinum tam Mendicantium, quam non Mendicantium, Militiarum etiam Sancti loannis Hierosolymitani, et Congregationum, Societatum, ac cuiuslibet alterius Instituti etiam necessario, et in individuo exprimendi, Ecclesiarum, Monasteriorum, Conventuum, Colle­ giorum, Capitulorum, Hospitalium, Confraternitatum, et aliorum quorum­ cumque tam Saecularium, quam Regularium locorum, necnon illorum etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate roboratis Statutis, ct consuetudinibus etiam immemorabilibus; privilegiis quoque, induitis, et literis Apostolicis etiam mari magno, seu Bulla aurea, aut alias nuncupatis sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum quibusvis etiam derogato­ riarum derogatoriis, et insolitis clausulis, necnon irritantibus Decretis, etiam motu proprio, et ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, aut alias quomodolibet, etiam per viam communicationis, seu extensionis concessis, et iteratis vicibus approbatis, et innovatis, etiamsi pro illorum suf­ ficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus, et formis specialis, et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma servanda esset, tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, inserti forent, praesentibus1 adversantur, illis 1 Adde: pro expressis habens, eisdem quatenus praesentibus. 518 Romani Pontifices alias in suo robore pemansuris, Sacra Congregatio Sanctitatis Suae auctori tate specialiter, et expresse derogat, caeterisque contrariis quibuscumqut. Datum Romae die 23 Novembris 1697. - loseph Card. Sacripantcs Praefec­ tus. - Ferdinandus Nuptius Sacrae Congr. Secretarius. § 30. Quocirca, cum dilectus Filius noster loseph Tituli Sanctae Mariae Transpontinae Sanctae Rom. Eccl. Presbyter Cardinalis Sacripantes, metro ratae Congregationis Praefectus, praefata Decreta Nobis retulerit: Nos con­ siderantes eadem, et singula omnia Decreta, ea qua decet maturitate digesti et examinata, ac in vim Apostolicae auctoritatis eidem Congregationi spe­ cialiter, ut praefertur, attributae peracta, perutilia fore censentes, iliaque pro­ pterea perpetuo, et inviolabiliter observari, necnon Constitutionis nostut munimine roborare volentes, Motu proprio, non ad cuiusquam nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed ex certa scientia, et matura delibera tione, deque Apostolicae potestatis plenitudine praeinserta Decreta, omni? que, et singula in eis contenta, tenore praesentium auctoritate Apostolis confirmamus, et approbamus, iliisque inviolabilis, et irrefragabilis Aposto­ licae firmitatis robur, et efficaciam adiicimus, quinimo motu, scientia, delibe­ ratione, ac potestatis plenitudine similibus, omnia, et singula in supradkt Decretis contenta, de novo statuimus, decernimus, et ordinamus, ac ab omni bus, et quibuscumque, etiam speciali, et individua nota dignis omnino exacte, et perpetuo servari volumus, sancimus, et mandamus. § 31. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 9, p. 464-471]. 261. Innocentius XII, const. Emanavit, 6 sept. 1698. Emanavit nuper a Congregatione Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis, et consultationibus Episcoporum, et Regula­ rium praeposita in Causa Lusitana lurisdictionis inter Venerabiles Fratris modernos Archiepiscopum Bracharen., et Episcopum Lerien. ex una, necnon dilectos filios Regulares Regni Portugalliae ex altera partibus vertente, Decre­ tum tenoris, qui sequitur, videlicet. In Causa Lusitana lurisdictionis vertente inter Archiepiscopum Bracharen., ct Episcopum Lerien. ex una, necnon Regulares eiusdem Regni partibus ex altera, instantibus dictis Archicpiscopo, et Episcopo declarari: An Episcopi possint in sua Dioecesi prohibere Regu­ laribus ad Confessiones audiendas approbatis ab Antecessoribus Episcopis, vel'ab Episcopis alienae Dioecesis, ne amplius Confessarii munus exerceant sine ipsorum nova approbatione, et licentia, non obstante Bulla Cruciatae, et contra Regulares transgressores procedere valeant ad suspensionem, Cen­ suras, et alias Canonicas poenas, Sacra Congregatio Eminentissimorum, et Reverendissimorum S. R. E. Cardinalium negociis, et consultationibus Epi­ scoporum, et Regularium praeposita, audita relatione Nuncii Apostolici apud Serenissimum Lusitaniae Regem residentis, referente Eminentissime Collo- Romani Pontifices 519 redo, censuit, et declaravit, servandam esse omnino Constitutionem Septi­ mam sa. me. Clementis X quae incipit Superna etc.1 non obstante Bulla Cru­ ciatae, quae in hac materia nihil novi Iuris induxit, neque quoad Poenitentes, neque quoad Confessarios, prout praesentis Decreti vigore servari mandat, ac praecipit. Romae 11 aprilis 1698. - G. Cardinalis Carpineus. - I. D. Archie * piscopus Athenarum, Sccretarius. § 1. Cum autem sicut pro parte Archiepiscopi, et Episcopi praedicto­ rum Nobis subinde expositum fuit, ipsi Decretum huiusmodi, quo firmius subsistat, Apostolicae Confirmationis Nostrae patrocinio communiri pluri­ mum desiderent, Nos ipsos Archiepiscopum, et Episcopum specialibus favo­ ribus, et gratiis prosequi volentes, ct eorum singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis senten­ tiis, censuris, et poenis a Iure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatae existant, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes, et absolutas fore censen’ tes, supplicationibus eorum nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, Decretum praeinsertum auctoritate Apostolica tenore praesentium approbamus, et confirmamus, iliique inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus: salva tamen semper in praemissis auctoritate memoratae Congre­ gationis Cardinalium. § 2. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 9, p. 438]. 1 262. Innocentius XII, const. Nuper a Congregatione, 24 apr. 1699. Nuper a Congregatione Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Car­ dinalium Concilii Tridentini Interpretum emanavit super quodam dubio pro parte Venerabilis Fratris moderni Episcopi Pistorien., et Praten. Congrega­ tioni huiusmodi proposito, Decretum tenoris, qui sequitur videlicet: Pistorien. Praten. Cum Parochi Ecclesiarum Pistorien., et Praten. inter varias opi niones Doctorum involuti negligant in dies celebrationem, et respective applicationem Sacrificii pro Populo iuxta dispositionem Sacrorum Canonum, et Concilii Tridentini, Episcopus ad consulendum, nedum propriae, verum etiam dictorum Parochorum conscientiae, supplicat declarari: An Parochi teneantur omnibus diebus festis applicare Sacrificium pro Populo, sive non? Die 14 februarii 1699. Sacra Congregatio Eminentissimorum S. R. E. Car­ dinalium Concilii Tridentini Interpretum censuit, dandas esse resolutiones alias hac de re editas, et signanter in Nullius Nonanlulan. Emincntissimo Abbati 30 augusto 1698 tenoris, ut infra: Cum praecepto Divino iis, quibus animarum cura commissa est, mandatum sit pro ovibus suis Sacrificium ' Cf. N. 246. I 520 Romani Pontifices offerre, saepe alias Sacra Congregatio Concilii censuit, Parochos teneri p Parochianis Sacrificium applicare, et praecipue in dubio applicationis Sw ficii proposito, et respective resoluto sub die 10 maii 1692 his pnm verbis concepto: An Parochus Missam celehrare teneantur, et Sacrifiait applicare pro Parochianis, in diebus Dominicis, et festis, sive habtai » pruam, sive non ? Sacra etc., iuxta alias declarationes censuit teneri, «c posse eisdem diebus aliam eleemosynam recipere. Ac proinde idem ner respondendum esse censuerunt Eminentissimi Patres quoad Parochos Nonitulanae Dioecesis, addentes insuper, quod E. V. pro suo Pastorali zelo detrt ctantes Parochos compellere non gravetur. - I. Cardinalis Sacripantes Praefe­ ctus. - F. Nuptius Secretarius. § 1. Cum autem, sicut dictus Episcopus Nobis subinde exponi fecit ipse Decretum huiusmodi, quo firmius subsistat, et servetur exactius, Apo stolicae confirmationis Nostrae patrocinio communiri plurimum desideret Nos specialem ipsi Episcopo gratiam facere volentes, eumque a quibusv. excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis senten­ tiis, censuris, et poenis a lure, vel ab homine quavis occasione, vel ausi latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentiae dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, supplicationibus eius nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati Decretum praeinsertum auctoritate Apostolica tenore praesenta approbamus, et confirmamus, illique inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus; salva tamen semper in praemissis auctoritate memoratae Congre­ gationis Cardinalium. § 2. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 9, p. 501]. 263 Innocentius XII, const. Cum sicut, ïq apr. 1700. Cum sicut non sine gravi animi Nostri dolore ex nonnullorum Vene­ rabilium Fratrum Episcoporum Regni Portugalliac, et aliorum timoratae conscientiae Virorum delatis ad Nos querelis accepimus, in Regno praefato revixerit, ac in dies magis invalescat opinio per quasdam fel. rec. Pauli V, Urbani VIII,2 et Clementis X3 Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostro rum Constitutiones, necnon plura Congregationum tunc existentium S. R. E Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum, ac respective negotiis, et con sultationibus Episcoporum, et Regularium Praepositorum Decreta dudum damnata, ac reprobata, qua innixi plcrique illarum partium Privilegia, et ’ Const. Alias, 24 dec. 1608. - Bull. Rom., tom. 5, III, p. 352, 353. 2 Cf. N. 208. 1 Cf. N. 246. Romani Pontifices 521 Indulta per Literas Apostolicas pro Cruciata Sancta emanatas, scu, ut vocant, Bullam Cruciatae, ita intelligenda esse existimant, ut facultas in Literis, scu Bulla huiusmodi Christifidelibus attributa confitendi peccata sua cuilibet Confessario per quemcumque Ordinarium ad Confessiones audiendas appro­ bato, locum habeat, et habere censeatur, etiamsi is non fuerit Ordinarius loci, in quo confessiones praefatas excipi contigerit: hinc est, quod Nos ex debito Pastoralis Officii, quod humilitati nostrae meritis licet, et viribus longe impari commisit Divina dignatio, animarum periculis in re tanti mo­ menti, qualis est sacramentalis confessio, quantum Nobis ex alto conceditur, paterna charitate occurrere cupientes, necnon Constitutionibus, et Decretis supradictis inhaerentes, de Venerabilium Fratrum Nostrorum ausdem S. R. E. Cardinalium, primum quidem supradictis negotiis, et consultationibus Epi­ scoporum et Regularium praepositorum, subinde vero etiam aliorum in tota Republics Christiana contra haereticam pravitatem Generalium Inquisitorum i Sede Apostolica specialiter deputatorum, qui opinionem praefatam ex inte­ gro examinarunt, remque totam mature discusserunt, consilio, ac etiam motu proprio, et ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Aposto­ licae potestatis plenitudine tenore praesentium decernimus, et declaramus, Bullam Cruciatae Sanctae nihil novi luris induxisse, nullumque privilegium continere quoad approbationem Confessa riorum contra formam eiusdem Concilii Tridentini, et praedictarum Constitutionum Apostolicarum, adeo ut Confessarii tam Saeculares, quam Regulares quicumque illi sint, in vim dictae Bullae Cruciatae a Poenitentibus ad audiendas corum Sacramentales Con­ fessiones electi, nullatenus confessiones huiusmodi audire valeant sine appro­ batione Ordinarii, et Episcopi Dioeccsani Loci, in quo ipsi Poenitentes degunt, et Confessarios eligunt, vel ad excipiendas Confessiones requirunt, nec ad hoc suffragari approbationem semel, vel pluries ab aliis Ordinariis aliorum locorum, et Dioecesum obtentam, etiamsi Poenitentes illorum Ordi­ nariorum, qui Confessarios electos approbassent, subditi forent; Confessio­ nes autem aliter, et contra earumdem praesentium, aliarumque Apostolica­ rum Constitutionum formam deinceps faciendas, et excipiendas respective, praeterquam in casu necessitatis in mortis articulo nullas fore, irritas, et invalidas, et Confessarios ipso iure suspensos esse, et etiam rigide punien­ dos ab ipsis Ordinariis Locorum. Porro quamcumque contrariam opinio­ nem tamquam falsam, temerariam, scandalosam, et in praxi perniciosam, praetenso quovis contrario usu, contrariaque consuetudine, etiam antiquis­ sima minime obstantibus, Motu, scientia, deliberatione, et potestatis pleni­ tudine paribus harum serie damnamus, et reprobamus, contrariumque usum, ac contrariam consuetudinem huiusmodi penitus, et omnino abrogamus, et abolemus. § 1. Ac proinde omnibus, ct singulis Christifidelibus cuiuscumque status, gradus, conditionis, et dignitatis existant, etiam specifica, et individua men­ tione, et expressione dignis, ne supradictam opinionem docere, tueri, aut ad praxim deducere quovis modo audeant, seu praesumant sub poena excom­ municationis per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incur­ renda, a qua nemo a quoquam praeterquam a Nobis, seu Romano Pontifice 522 Romani Pontifices pro tempore existente, nisi in mortis articulo huiusmodi constitutus absolu- I tionis beneficium obtinere valeat interdicimus, et prohibant». § 2. Decernentes, etc. ' [Bull. Rom., tom. 9, p. 537-539]. 264. Clemens XI, decr. Nonnulli, 15 dec. 1703. Nonnulli Episcopi, et complures Regulares, sub praetextu privilegiorum, ea sibi licere putant, quae prohibita sunt; siquidem Episcopi etiam in alitai Dioecesi, extra domum propriae habitationis, in privatis Laicorum domibus erigi faciunt Altare, ibique per unum, aut plures e suis Cappellanis vfoffi· cam Christi Hostiam immolari; Regulares vero in quibusdam Magnatum, seu aliarum Nobilium personarum privatis Oratoriis, quae certis quandoqut ex causis a Sede Apostolica concedi solent, celebrare audent, vel plures Missas, quam in iis sit indultum, vel absque praesentia personarum, quarur contemplatione gratiosa concessio emanavit, vel extra debitas horas, et post meridiem, vel illis etiam diebus, quibus per Constitutiones Dioecesanas, aut etiam Decreta Sacrae Congregationis Concilii, celebrari prohibetur, aut quae in ipsis Induitis Apostolicis excipiuntur, quo minus in illis celebrari possit; aut etiam Altari portatili uti non verentur, in Sacrarum Sanctionum contem­ ptum, ac Sancti Sacrificii irreverentiam. Quamobrem, ad abusus huiusmodi eliminandos, et ad instaurandam venerationem tremendo Mysterio debitam, Sanctissimus Dominus Noster, ex unanimi Voto S. R. E. Cardinalium Con­ cilii Tridentini Interpretum, inhaerendo declarationibus alias hac de re editis, expresse declarat: Episcopis et his maioribus Praelatis, etiam Cardinalatus Dignitate fulgentibus, neque sub praetextu privilegii clausi in corpore luris, neque alio quoquo titulo, nullo modo licere extra domum propriae habita­ tionis, in domibus Laicis, etiam in propria Dioecesi, quod fortius intclligitur in aliena, etiamsi Dioecesani consensus adhiberetur, erigere Altare, ibique Sacrosanctum Missae Sacrificium celebrare, sive celebrari facer;. Ac pan modo in Oratoriis privatis, quae per Sanctam Sedem concessa fuerint, non licere Regularibus cuiusvis Ordinis, aut Instituti, seu Congregationis, etiam Societatis lesu, aut etiam cuiuscumque Ordinis Militaris, etiam S. loannis Hierosolymitani, aut aliis quibuscumque Sacerdotibus, etiamsi essent Epi­ scopi, in iis celebrare in diebus Paschatis, Pentecostes, Nativitatis Christi Domini, aliisque anni Festis solemnioribus, ac diebus in Induito exceptis, in reliquis vero diebus, praedictis Regularibus, et Sacerdotibus quibuscum­ que, etiam Episcopis, in praefatis Oratoriis celebrare non licere, ubi iam unica Missa, quae in Induito conceditur, fuerit celebrata; super quo celebra turus teneatur diligenter inquirere, et de eo se optime informare; atque illa etiam in casibus praemissis celebrari nequeat post meridiem; demandando ulterius, et declarando in omnibus casibus, personas quascumque dictu Missas audientes nullatenus praecepto Ecclesiae satisfacere. Quo vero ad Romani Pontifices 523 Altare portatile, iterum inhaerendo declarationibus supradictis censuit, licen­ tias, seu privilegia concessa nonnullis Regularibus in Cap. fn hii, De pri· vileg., ac per aliquos Summos Pontifices aliis Regularibus communicata, utendi dicto Altari portatili, in eoque celebrandi absque Ordinariorum licen­ tia, in locis, in quibus degunt, omnino revocata esse per idem Concilium Tridentinum, atque idcirco eosdem Regulares prohibendos, ne illis utantur, ac mandandum, prout praesentis tenore mandat Episcopis, aliisque Ordina­ riis locorum, ut contra quoscumque contravenientes, quamvis Regulares, pro­ cedant, etiam tamquam Sedis Apostolicae Delegati, ad poenas praescriptas per idem Sacrum Concilium in dicto Decreto sess. 22, cap. unico, usque ad Censuras latae Sententiae; tributa etiam iisdem facultate per hoc Decretum, ita procedendi, perinde ac si per Sanctam Sedem specialiter concessa fuisset: et ita Sanctitas Sua declarat, et servari mandat etc. [Bened. XIV, Bull., tom. 3 p. 389, 390]. 265. Clemens XI, const. Commissi Nobis, 6 dec. 1708. Commissi Nobis divinitus Sacrosancti Apostolatus officii exigit ratio, ut gloriosissimae Virginis Dei Genitricis Mariae, cuius Conceptio gaudium annuntiavit universo Mundo, venerationem, et cultum, plurium Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum more, ampliare studentes in terris, illius, quae super Choros Angelorum exaltata pro populo Christiano sedula exoratrix apud cum, quem genuit, assidue intercedit in Caelis, potentissimam opem, in tot tantisque, quibus premimur, Christianae Reipublicae, et Catholicae Ecclesiae necessitatibus, quantum Nobis ex alto conceditur, pro­ mereri iugiter satagamus. Sincera itaque nostra erga eamdem Augustissimam Caeli Reginam, Patronam, Advocatam nostram devotione incitati Festum Conceptionis ipsius Beatae Mariae Virginis Immaculatae ubique Terrarum in posterum ab omnibus, et singulis utriusque sexus Christifidelibus, sicut ilia Festa de Praecepto observationis Festorum comprehendi, auctoritate Apostolica tenore praesentium decernimus, praecipimus, et mandamus. § I. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 10, p. 206]. 266. Clemens XI, const, in supremo, 24 aug. 1709. In supremo Apostolicae dignitatis culmine, meritis licet imparibus, per ineffabilem Divinae bonitatis abundantiam collocati, Ecclesiasticam Immuni­ tatem Dei ordinatione, et Canonicis sanctionibus constitutam, nostraque, et huius Sanctae Sedis, inferiorumque Ecclesiarum iura, ex commissi Nobis 524 Romani Pontifices coelitus Pastoralis Officii debito, sarta tecta tueri, et si quando ea qua­ cumque, praesertim Laicorum, quos in rebus Ecclesiasticis obsequendi η- I necessitas, non auctoritas imperandi, ausibus violata esse novimus, ab e. modi violationibus asserere satagimus, sicut omnibus maturae considerat-- I trutina perpensis, aequitati, et iustitiae, rectoque ordini consentaneum I in Domino arbitramur. I § 1. Ad nostri siquidem Apostolatus notitiam non sine gravi animi oc- I molestia pervenit, quod alias tunc existens Secretarius universae, ut tout. Expeditionis charissimi in Christo Filii nostri Philippi Hispaniarum Rtc Catholici dilectis filiis Decano, Capitulo, et Canonicis Ecclesiae Abulen. suas literas die iv Februarii proxime praeteriti, seu alio veriori tempore e> conscriptas nunciavit, quod cum dilectus filius Froilanus Diaz Frater expr^ professus Ordinis Praedicatorum dudum ad dictam Ecclesiam per obite ultimi illius Episcopi solatio Pastoris destitutam a dicto Philippo RegeN praesentatus, praesentationi huiusmodi, antequam illam Nobis admitti tigeret, renunciasset, ac subinde idem Philippus Rex ad Ecclesiam praei tam Venerabilem Fratrem Franciscum de Solis Episcopum ilerden. (uti eisdem literis asseritur) similiter praesentasset, quia ab illo sic praesenti: | curam, et regimen dictae Ecclesiae quamprimum suscipi, et assumi cupkbat, eidem Secretario mandaverat, ut Decano, Capitulo, et Canonicis prae­ fatis significaret ipsi Philippo Regi gratissimum fore, si dictus Francise.· Episcopus incunctanter ab eis in Provisorem, et JVicarium Generalem, st. Gubernatorem praedictae Ecclesiae eligeretur, seu nominaretur, eique iun. et facultates, quae ipsis, illius Sede Episcopali vacante, colnpctebanζ attri­ buerentur, ad hoc ut absque ulla mora, donec dictae Ecclesiae de personi ipsius Francisci Episcopi a Nobis provideretur, et literae Apostolicae desuper de more expedirentur, eamdem Ecclesiam, tamquam futurus eius Sponsus, regere, et gubernare posset, et valeret; dicti vero Decanus, Capitulum,tt Canonici per suas etiam literas die 21 eiusdem mensis, seu alio veriori ter pore exaratas, Secretario praefato rescripserunt, se quaecunique iura sbi circa gubernium dictae Ecclesiae, illius Sede Episcopali vacante, competenti dicto Philippo Regi libenter deferre, paratos se exhibentes in eius voluntate implementum illa dicto Francisco Episcopo subdelegare, cumque in Guber natorem eiusdem Ecclesiae eligere, ac nominare, et alias, prout in binis literis supradictis, quarum tenores, non approbandi, sed omnino reprobandi animo, praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et insertis haberi volumus plenius dicitur contineri. > ■·. § 2. Cum autem, sicut pariter Nobis innotuit, in praemissorum seque lam Decanus, Capitulum, et Canonici praedicti iuribus sibi, sicut praemittitur, competentibus in eumdem Franciscum Episcopum translatis, illum subinde in Provisorem, seu Gubernatorem dictae Ecclesiae eligere, seu nominare ausi luerint, ipseque Franciscus Episcopus, electionis, seu nominationis huiusmodi vigore Ecclesiam suam Ilerden. absque nostra licentia deserere, necnon curam, regimen, et gubernium eiusdem Ecclesiae Abulen. suscipere, gerere, et exer­ cere praesumpserit, et adhuc praesumat: explorati vero iuris sit ipsum Franicscum Episcopum minime potuisse, nec posse sub Occonomatus, Procura- Romani Pontifices 525 toris, Provisoris, Vicarii Generalis, seu Gubernatoris nomine, aut alio quovis quaesito colore, seu titulo curam, regimen, et adrninistrationem eiusdem Ecclesiae Abulen. in spiritualibus, vel temporalibus per se, vel alium, pro parte, vel in totum gerere, vel recipere, aut illis ullatenus se immiscere, ante­ quam a vinculo, quo tenetur Ecclesiae Ilerden. cui praeest, et a quo nonnisi a Nobis absolvi potest, realiter, et cum effectu absolvatur, ac ad praefatam Ecclesiam Abulen. transferatur, eique de illius persona a Nobis provideatur; praesertim cum eiusmodi absolutio, translatio, et provisio adhuc a Nobis nequidem petita fuerit, quinimo nec asserta eiusdem Francisci Episcopi ad dictam Ecclesiam Abulen. praesentatio Nobis ullatenus facta fuerit; indeque pateat, quam temere, et perperam praemissa omnia, in Regnis Hispaniarum hactenus inaudita, contra eorumdem Regnorum consuetudines, contra Sacro­ rum Canonum, Apostolicarumque Constitutionum dispositionem, ac rectum ordinem per damnabilem saecularis potestatis abusum gesta fuerint: quantum illa Ecclesiae, et nostra iura laeserint, ac laedant, quam gravibus denique periculis animas pretioso Salvatoris, et Domini lesu Christi Sanguine redemptas involverint, et adhuc involvere pergant. Hinc est, quod Nos, qui libertatis, ac jurisdictionis, aliorumque iurium Ecclesiasticorum Assertores in terris a Domino constituti sumus, omniumque Ecclesiarum, ct Christifidelium curam, et solicitudinem superna dispositione gerimus, Ecclesiae praefatae Abulen. Nostrorumque, et Apostolicae Sedis Iurium indemnitati providere, nec non animarum periculis, quantum Nobis ex alto conceditur, occurrere cupientes, ac omnium, et singulorum in praemissis tam a Secretario, quam a Decano, Capitulo, et Canonicis, nec non Francisco Episcopo supradictis per se, vel alios quoscunique quomodolibet actorum, et gestorum seriem, causas, et occasiones, aliave quaelibet, etiam specificam, et individuam mentionem, et expressionem requirentia, praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, ac exactissime, et accuratissime specificatis habentes: Motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, electionem, seu nominationem eiusdem Francisci Episcopi in Provisorem, seu Gubernatorem praefatae Ecclesiae Abulen., ac quorumcumque iurium, et facultatum circa eiusdem Ecclesiae regimen, et administrationem Decano, Capitulo, et Canonicis praedictis, illius Sede Episcopali vacante, competentium in ipsum translationem, seu concessionem ei ab eisdem Decano, Capitulo, et Canonicis factas, ut praefertur, aliaque omnia, et singula tam ab ipsis Decano, Capitulo, et Canonicis, quam a dicto Francisco Episcopo suae electionis, seu nominationis, ac in ipsum, sicut praemittitur, translatorum, seu ei concessorum iurium, et facultatum huiusmodi vigore, seu praetextu per se, vel alios quoscumque, etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignos in praemissis, vel circa ea quomodocumque, et qualiter­ cumque acta, facta, gesta, mandata, decreta, ordinata, vel disposita, ac forsan in luturum (quod Deus avertat) agenda, gerenda, facienda, mandanda, decer­ nenda, et ordinanda, cum omnibus, et singulis inde quovis modo secutis, et quandocumque secuturis penitus, et omnino nulla, invalida, inania, irrita, temeraria, et a non habentibus potestatem damnabiliter attentata, et de facto praesumpta, nulliusque roboris, momenti, et efficaciae esse, et ab initio fuisse, 526 l>'5 Romani Pontifices Romani Pontifices 527 ac perpetuo fore, tenore praesentium declaramus, et reprobamus; « r Vicarius a Capitulo, et Canonicis praefatis legitime deputatus pon fuerit, lominus ad maiorem, et abundantiorem cautelam, et quatenus opuss,;.. gerat, et exerceat. omnia, et singula, quatenus de facto processerunt, revocamus, cassam, § 5. Decernentes, etc. tamus, et annullamus, viribusque, et effectu penitus, et omnino vactir [Bull. Rom., tom. 10, p. 212-214]. in omnibus, et per omnia, perinde ac si nunquam facta fuissent, nec tv, nissent, neque unquam fierent, vel evenirent. § 3. Quocirca eidem Francisco Episcopo in virtute sanctae obedient? 267 ac sub suspensionis ab exercitio Pontificalium, nec non Interdicti ab ingrw. Ecclesiae ipso facto, et absque alia declaratione incurrendis poenis distr :. Clemens XI, const. A/ias, 5 oct. 1709. prohibemus, et interdicimus, ne suae irritae electionis, seu nominationis, : rumque praemissorum huiusmodi vigore, seu praetextu susceptum pratfr. § 1. Alias cum ad Apostolatus Nostri notitiam, non sine gravi animi Nostri Ecclesiae Abulen. regimen, seu gubernium de caetcro retinere, minusq.. molestia, pervenisset in Civitate, et Ducatu Mediolanen. prodiisse a Saeculari ullam iurisdictionem, potestatem, vel auctoritatem Ecclesiasticam, et Spirit.»· potestate Edictum quoddam paulo ante nempe die 20 Martii 1708 editum, lem in Civitate, vel Dioecesi Abulen. exercere, ullumve inibi actum iurisdx quo sub gravissimis poenis prohibebatur, ne quis cuiuscumque status, gradus, tionalem facere, seu continuare, neque ullos dictae Ecclesiae Abulen. fni:t· et conditionis esset, genus ullum pecuniarum in quavis quantitate, specie, redditus, et proventus percipere, seu forsan iam perceptos retinere audta·, vel moneta e Civitate, ac Ducatu praefatis ad almam Urbem nostram, aliave quovis modo, seu praesumat. Illos vero qui ei in praemissis paruerint, v loca Status Nostri Ecclesiastici deferendarum per se, vel alios directe, vel auxilium, consilium, vel favorem quovis modo praestiterint, cuiuscumq.t indirecte ex quavis causa, seu praetextu, etiam privilegiato extrahere, seu status, gradus, ordinis, conditionis, praeeminendae, vel dignitatis futm; extrahi facere auderet; ac insuper sub iisdem poenis interdicebatur, ne ullus Excommunicationis maioris, nec non privationis fructuum Beneficiorum Ec · Campsor, seu alia quaelibet persona directe pariter, vel indirecte pecunias siasticorum quorumcumque, aliorumque quorumvis reddituum Ecclesiastic praedictas ad effectum illas sive per mandata, sive per literas Cambii, ut rum per eos respective obtentorum, similiter eo ipso incurrendis poenis, inr. vocant ad Urbem, aliave loca Status Ecclesiastici huiusmodi transmittendi, damus, et innodatos fore decernimus, et declaramus; ipsarumque poenarii: recipere, seu solvi facere ex quacumque causa, seu praetextu, ut supra, etiam absolutionem, seu relaxationem Nobis, et Romano Pontifici pro tempore ti privilegiato similiter auderet, seu praesumeret. Simulque Nobis innotuisset, stenti dumtaxat specialiter reservamus. die subsequenti nempe 21 eiusdem mensis Martii in Civitate Mediolanen. § 4. Caeterum de salute Dominici gregis paterna charitate solicili omr · praedicta ab eadem saeculari potestate itidem prodiisse mandatum, seu decre· bus, et singulis utriusque sexus Christifidelibus tam Ecclesiasticis Saeculi· tum quoddam quo tunc existent! nostro, et Apostolicae Sedis Oeconomo ribus, et cuiusvis Ordinis, Congregationis, vel Instituti Regularibus, quam Generali in Ducatu Mediolanensi huiusmodi auctoritate Apostolica deputato Laicis harum serie denunciandum, et ad eorum notitiam deducendum esse praecipiebatur, ut illico super fructibus, redditibus, et proventibus cuiuscum­ censuimus, praefatum Franciscum Episcopum nullam in eadem Ecclesia Abuque tandem generis essent, omnium, et quorumcumque Beneficiorum Eccle­ len. suae irritae, et invalidae electionis, seu nominationis, aliorumque prae­ siasticorum in Ducatu praefato a personis extra illum degentibus possessorum missorum huiusmodi vigore, vel praetextu, sive quoad temporalia, sive quoic sequestrum apponeret, fructusque, redditus, ac proventus huiusmodi tam spiritualia iurisdictionem, aut potestatem habere, vel habuisse, adeoque nec tunc decursos, et non solutos, quam de caetero decurrendos exigeret, ac ullam circa ea, quae Sacramentorum administrationem, causarum cognitionem, illos, seu illorum pretium penes personam fide, et facultatibus idoneam depo­ aut alias forum conscientiae, vel contentiosum quomodolibet concerning neret, neque eos absque praedictae saecularis potestatis licentia quovis modo auctoritatem interponere ullo modo valide posse, nec potuisse. Ne autem distrahi permitteret. Praeterea quascumque pensiones, ac praestationes a dicta Ecclesia Abulen. tempore, quo praesens illius Sedis Episcopalis vacate quibusvis personis dicti Ducatus quibuscumque personis Ecclesiasticis extra duraverit, Administratore in spiritualibus careat, volumus, et ordinamus, ut cumdem Ducatum, ut praefertur degentibus solvi, seu dari consuetas, simi­ eius Vicarius Capitularis antea legitime deputatus, Officium Vicarii huiusmodi liter sequestro committeret, et ad effectum supra expressum retineret, ac cum omnibus, et singulis facultatibus eiusmodi Vicariis Capitularibus de alias, prout in Edicto, ac Mandato, seu Decreto supradictis, quorum tenores iure, usu, et consuetudine, ac alias quomodolibet iuxta Decreta Concilii Tri­ non approbandi, sed omnino reprobandi animo praesentibus pro plene, et dentini competentibus, cum quibus illud ante praefatam irritam eiusdem Fran­ sufficienter expressis, et insertis haberi volumus, plenius continetur. cisci Episcopi electionem, seu nominationem gerebat, et exercebat, seu gerere, §2. Nos probe considerantes, ex Edicto, ac Mandato, seu Decreto huius­ et exercere poterat, etiam nunc, et in posterum gerere, et exercere pergat, modi maximum Pontificiae non minus auctoritatis, quam dignitatis detrimen­ ac quatenus opus sit, illum in eodem Officio harum serie confirmamus, ut tum nec non manifestam lurium Ecclesiasticorum subversionem sequi primum illud etiam nostra, et Sedis Apostolicae auctoritate, donec tamen alius similis quidem, hoc est, statim ac praemissa Nobis innotuerunt, Pastoralis mureris 528 Koman i Pontifices nostri partes quantocius implere satagentes per plures literas iussu nostro κ lecto filio nostro Fabritio S. R. E. Presbytero Cardinali Paulutio num;; Secretario nostro status, tam dilecto pariter filio nostro losepho eiusdem S.I(l etiam Presbytero Cardinali Archinto nuncupato Metropolitanae Ecclesiae Mtc lanen. ex concessione, et dispensatione Apostolica Praesuli, quam aliis Ve» rabilibus Fratribus Episcopis in dicto Ducatu Mediolanen. suas Ecclesias,-,s Dioeceses habentibus conscriptas edictum, et mandatum, seu Decretum sup dictum, tanquam iuribus, et rationibus Ecclesiae manifeste adversantia imprr. bavimus, ipsisoue losepho Cardinali, et Praesuli, ac Episcopis propterea ctr missimus, et mandavimus, ut contra eos, qui illis exequendis quovis modo se ingerere ausi fuissent, via iuris procederent. Subinde vero per alias bim literas ab eodem Fabritio Cardinale, ac Secretario status tam eidem loseph. Cardinali, ac Praesuli, quam tunc in humanis agenti bo: me: lacoboAntor S. R. E. praedictae Cardinali Morigia nuncupato, dum vixit Ecclesiae Papir ex concessione, et dispensatione paribus Praesuli die 28 Aprilis eiusdtn anni 1708 iussu nostro datas, utrique eorum iniunximus, ut non modo λ qui edictum, ac mandatum, seu Decretum huiusmodi ediderant, seu subscri­ pserant, sed etiam aliis omnibus, qui pro illorum editione, promulgatione,$a forsan etiam exeeutione, auxilium, consilium, favorem, aut operam quovis modo praestitissent, quocumque tandem gradu, seu dignitate praefulgerent censuras, et poenas Ecclesiasticas a Sacris Canonibus, generalium Conci­ liorum Decretis, ab Apostolicis Constitutionibus, ac praesertim literis & Coenae Domini singulis annis legi, et promulgari solitis, signanter vero dicto anno 1708 ea ipsa die, qua Edicti, et Mandati, seu Decreti praefatorum exem plaria typis impressa ad manus nostras pervenerant, lectis, et promulgatis, inflictas, quibus ipsi irretiti reperiebantur, Pastorali pectore aperte edicerent, illos praeterea paterna charitate admonerent se a censuris, et poenis huiusmodi, non nisi post debitam, et condignam Ecclesiae praestitam satisfactionem a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente absolvi, et liberari posse, validis demum, ac salutaribus officiis apud eum agerent, cuius auctoritati praemissa a pietate quidem Austriaci nominis, quod praeseferebant, nimium aliena, gesta fuisse dicebantur, quatenus scandalis tam gravibus constanti suo in Ecclesiam cultu, acceptoque ab inclytis maioribus more confestim occurrens, omnino curaret, quae Nos iure nostro petebamus, et exigebamus pro reparatione auctoritatis, et iurisdictionis Ecclesiasticae, ipso etiam iubente quamprimum implerentur. Quae sane omnia idem losephus Cardinalis, et Praesul se Evangelica libertate, suoque munere, ac loco, quem in Eaksia Dei obtinet vere digne fideliter, et alacriter implevisse suis ad cumder Fabritium Cardinalem, et Secretarium status datis literis rescripsit. Ad haec nostris in simili forma Brevis ad Charissimum in Christo filium nostrum losephum Romanorum Regem in Imperatorem electum die 6 Maii eiusdem anni 1708 expeditis literis, ei per celerem Cursorem transmissis, gravissimam, quam inde conceperamus, amaritudinem ei denunciavimus, enixe illuni hor­ tantes, ac commonentes, quatenus auctoritate sua efficeret, ut Ecclesia ab illis ipsis, a quibus tanta iniuria affecta fuerat congruis remediis sarciretur, ac nedum ad iura sua, sed et ad pristinam dignitatem quamprimum rediret Romani Pontifices 529 Postmodum vero cum accepissemus, praedictis monitionibus nostris penitus contemptis mandatum signanter, seu Decretum supradictum, quo Beneficio­ rum Ecclesiasticorum fructus illorum Possessoribus extra dictum Ducatum, sicut praemittitur, degentibus nulliter, aeque, ac perperam intercipiebantur vere in Civitate, et Ducatu praedictis execution! demandatum fuisse, per alias literas a praedicto Fabritio Cardinale, et Secretario status tam losepho Cardinali, et Praesuli, quam Episcopis supradictis die 7 Iulii eiusdem anni 1708 iussu itidem nostro scriptas districte praecepimus, et mandavimus, ut adversus quoscumque in exeeutione huiusmodi culpabiles, ac potissimum adversus Oeconomum Generalem supradictum, ac suboeconomos ad legitimam cen­ surarum a Tridentino Synodo sess. 22 de Reformatione, cap. 11 ac ab Apostolicis in die Coenae Domini promulgari consuetis literis supradictis, prae­ sertim Canone XVII contra talia perpetrantes latarum, atque inflictarum Declarationem absque ulla cunctatione devenirent: Nobis interim iustum, et misericordem Dominum assidue exorantibus, ut Nobis quidem caelesti sua ope clementer adesse, errantibus vero, ut in viam possent redire Justitiae veritatis suae lumen ostendere non dedignaretur. § 3. Cum autem, sicut Nobis nuper innotuit, ab eadem saeculari pote­ state, cuius nomine praemissa contra lura, et rationes Ecclesiastici Ordinis, ut praefertur, gesta fuerunt, talia tandem pro illorum, atque inde secutorum quorumcumque revocatione, rescissione, ac retractione mandata prodierint, ut merito sperare possimus, unde Nobis oborta fuit iusta, ac diuturna ama­ ritudinis causa, brevi dandam esse amplam materiem gratias agendi miseri­ cordiarum Patri, quod antiqui hostis conatus deteriora consilia mentibus hominum insinuantis irritos fecerit, inclytumque illud nomen, in quo Sancta Dei Ecclesia tutelam, atque salutem, nec non validum inter pericula praesi­ dium toties est nacta, a veteri sua, ac praeclari laude deflectere non permi­ serit. Hinc est, quod Nos, qui Iurium Ecclesiasticorum assertores in Terris a Domino constituti sumus, simulque omnium Christifidelium curam, et solicitudinem gerimus, Ecclesiae indemnitati, ultra ei praeiudicialium praedicto­ rum revocationem, ac retractationem eadem auctoritate, qua illa peracta fuerant, sicut praemittitur faciendam Apostolici etiam ludicii nostri acces­ sione efficacius, ac uberius consulere, ac alias animarum saluti quantum Nobis ex alto conceditur, prospicere cupientes, nec non omnium, et singu­ lorum quae in praemissis, seu illorum occasione quovis modo acta, et gesta fuerunt, seriem, causas, et circumstantias, etiam aggravantes, aliave quae­ cumque etiam specificam, et individuam mentionem, et expressionem requi­ rentia praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et exacte specificatis habentes, Motu proprio, et ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, Edictum, ac Mandatum, seu Decre­ tum supradicta, cum omnibus, et singulis in eis eorumque quolibet contentis, ac inde secutis, et quandocumque secuturis ipso Iure nulla, irrita, invalida, inania, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacua ab ipso initio fuisse, el esse, ac perpetuo fore, neminemque ad cuiuslibet eorum observatiam teneri, imo nec ea a quopiam observari potuisse, vel debuisse, neque ullum statum facere, vel fecisse, sed perinde ac si nunquam émanassent, vel facta 530 Romani Pontifices non fuissent, pro non exfanfibus, et non factis perpetuo haberi debere, tpraesentium declaramus. Et nihilominus ad abundatiorern cautelam,t! ç. tenus opus sit, illa omnia, et singula motu, scientia, deliberatione, ac ; statis plenitudine paribus cassamus, irritamus, et annullamus, viribusque,< effectu penitus, et omnino vacuamus, firmis tamen remanentibus censuris,:’ poenis Ecclesiasticis quibuscumque, quas ii omnes, qui praemissa perptin runt, sive alias in illis, ut praefertur, culpabiles fuerunt, propter eadem pn missa incurrerunt, a quibus non nisi a Nobis, aut Romano Pontifice tempore existente post debitam, et condignam Ecclesiae praestitam satis tionem (praeterquam in mortis articulo, et tunc cum reincidentia ineasda censuras eo ipso, quo convaluerint) absolvi, et liberari valeant. § 4. Quoniam vero Sedes Apostolica pia Mater recurrentibus ad eamp;-t excessum cum humilitate filiis se propitiam exhibere solet, et benign·idcirco omnes, et singulos primodictos, seu aliquos ex eis, qui verae poenii. tiae signa ostenderint, paterna nostra clementia prosequi volentes, eidem kpho Cardinali, et Praesuli per praesentes committimus, et mandamus, uts postquam sibi constiterit Edictum, et Mandatum, seu Decretum supradici cum omnibus inde secutis congrue revocata, et retractata fuisse, ac alias desup sam Quare, seconda precetto l’istessa Verità increata, li sacri Canoni, tUi cilj Fcumenici, e senza veruna inibizione a desistersi dal fatto, o prêta lenze; avendo percio tutto maturatamente esaminato, e discusso con matm riflessione, abbiamo stimato dichiarar nulla, ingiusta, insossistente, tesimrc ed irregolare la riferita censura per le ragioni riferite, con fare a voik pi­ senti, per rendere manifesta, e publica la nullità di sudetta censum, t pa togliere anche da codesta Città, e Diocesi li CedoIoni, Interdetti, ed alln Su­ ture forse affissate contre le accennate persone in specie, ed in genere sa­ nate, e bcnchè stante la sudetta nullità, ed ingiustizia, non vi fusse di fe· gno veruna assoluzione, nondimeno per non dar luogo a verun zelo farisaia, a qualunque scandalo possibile, che potesse originarsi nelle coscienze sûnp/iï, erronee, e scrupolose: percià vi ordiniamo, che presentandosi innanzi a veil * succennate Persone, in specie, ed in genere nominate, ed ogn'uno di lon, domandandovi Γassoluzione della sudetta Scomunica, vogliate, e dobbiate Vc, come Delegato di questo Tribunale delia Regia Monarchia, a quelli, cd ogn'ui di loro assolvere libere dalla sudetta Scomunica, e fatta la sudetta assolau·: ne farete fede, e quella trasmetterete, dove sard di bisogno, per aversent piem scienza, ed ultra trasmetterete a Noi, e questo Tribunale della Regia Mow chia, con vostre lettere responsali, per avere anche Noi scienza della sadetta assoluzione, procedendo soora cid contro li perturbanti, ed impedienti l'estazione delle présenté a quelle rimedj, che vi pareranno convenienti, e di gi:· stizia; comandando per le presenti a tutti, e singoli Officiali cosl spiritu':., come temporali dei Regno, che sotto la pena di scudi cento per ogn'uno ύ essi d’applicarsi al Fisco di questo Tribunale della Regia Monarchia r’iiS biano, e debbano dare, e prestare ogni lor braccio, aiuto, e favore tante wltt. quante da voi saranno richiesti, che Noi sopra le cose sudette vi diamo, t concediamo ogni nostra potestà ed autorità necessaria, e cosl esegairde cl istanza delle sudette prenominate Persone, seu di qualsivoglia Persona per esse presentate, e comparente, etiam senza procura, per quanto la gracia di Sua Maestà tenete cara, e sotto le pene a Noi ben viste. Datum Panormi dii trigesimaprima Augusti sextae Indictionis 1713: D. Franciscos Miranda, il Gayarre·. !alias Rotundo Pro-Magister Notarius: lesus: Praesentetur, Eli­ quatur, Registretur, et Affigatur: Sacerdos D. Andreas Ficani Delegata-it Causa: Die 2 Septembris 1713 praesentes praesentatae, exeeutae, et registrar fuerunt, et sunt in Officio Admodum Reverendi Sacerdotis D. AndrcaeFiari degentis in hac Civitate Agrigenti, uti Delegati Illustrissimi, ct Reverendissin Domini D. Francisci Miranda, et Oayarre ludicis Ordinarii Tribunalis Rtgiu Monarchiae, et fuerunt affixae iuxta supradictam decretationcm. Unde it: Clericus Angelus Fiano Magister Notarius in Causa, etc. Romani Pontifices 545 § 3. Post haec Ministri dicti praetensi Tribunalis, cum forsan suarum iniquitatum mensuram nondum satis per praemissa implevisse sibi videren­ tur, admissis criminibus nova, et sane semper graviora crimina adiicere non formidarunt. Quidam enim Canonicus Isidorus Navarro, asserens se eius­ dem praetensi Tribunalis, illiusque asserti ludicis delegatum existere, nec non speciale ab eo mandatum habuisse revocandi generale Interdictum, cui praefatus Franciscus Episcopus Civitatem, et Dioecesim supradictas, ut prae­ fertur, supposuerat, ad praedictam Civitatem Agrigentin. die 15 eiusdem mensis Septembris, plurium armatorum militum turma stipatus se contulit, ibique tam Ecclesiasticos ad aperiendas, quam Populum ad frequentandas Ecclesias inducere tentavit. Sed cum illos in exacta eiusdem Interdicti obser­ vantia, fidelique erga Pastorem suum, atque hanc Sanctam Sedem obedientia firmissimos invenisset, ad violenta remedia confugit, eorumque constantiam, antiqua propemodum ab Ethnicis in Christifideles illatarum persecutionum exempla renovando, bonorum interceptionibus, carceribus, exiliis, aliisque irro­ gatis mulctis, expugnare studuit. Plures proinde tam Saeculares, quam Regu­ lares Sacerdotes, sive in carceres, et vincula crudeliter coniecit, sive bonis spoliavit, sive exulare acerbe iussit, atque hos inter plerosque etiam Paro­ chos oves Christi sibi commissas eo plane tempore, quo Pastorum suorum praesentia, ac custodia maxime indigebant, deserere coegit. Et, quod sane sine horrore, ac lacrymis audiri nequit, tres Vicarios in spiritualibus Gene­ rales a memorato Francisco Episcopo successive deputatos, nempe dilectos Filios Petrum Attardum, losephum Mariam Rhinum, et Gasparem Salernum, in odium constantis, et invicti illorum zeli pro Ecclesiae Iurium, atque Apo­ stolicae authoritatis tuitione in carceres detrusit, ingenti prius pecunia ab eis extorta; ac quartum, qui illis successerat, nempe quendam Blasium Mairam, nisi hic interea non tam lethalis morbi violentia, quam innumeris pro eadem Ecclesiae causa toleratis aerumnis confectus, ac pene morti proximus, ad gravis pecuniariae multae solutionem impio eiusdem Isidori iussu imma­ nissime adactus, ab humanis decessisset, eadem carceris poena afficere decre­ verat. Neque his contentus dictus Isidorus, propriae non minus conscientiae, quam divini timoris penitus immemor, censuris omnibus, ac poenis in Ecclesia­ stici Interdicti violatores per sacros Canones, et Apostolicas sanctiones inflictis prorsus contemptis, Cathedralem Ecclesiam Agrigentinam violenter aperiri fecit, ibique detestabili impietate a sacrilegiis ad Altare progrediens, imo Altare ipsum sacrilegiis polluens, maiori Excommunicatione, aliisque censuris non uno, sed plurimis nominibus innodatus, Sacrosanctum, ac tremendum Missae Sicrificium, concrepantibus interea plurium scloporum dispositionibus per eius milites factis, aliisque igniarii pulveris fragoribus additis, cum interventu quo­ rumdam, qui ad eamdem Ecclesiam metu, et violentiis compulsi convenerant, celebrare ausus fuit: promulgato tamen prius in eadem Civitate Agrigentin. quodam Edicto, per quod idem Isidorus Interdictum praefatum nullum, iniuslum, illegitimum, insubsistens, et irritum, nulliusque roboris, et efficaciae declaraverat, adeoque omnibus Superioribus Ecclesiarum tam Saecularium, quam Regularium, nec non Parochis, Beneficiatis, Capellanis, Presbyteris, et Clericis Civitatis, et Dioecesis Agrigentin. praefatarum, ut illo minime attento, 31 546 Romani Pontifices Ecclesias omnes apertas, ut prius, retinere, ac in illis Missas, etaliaDw I Officia celebrare, et celebrari, ac Christifidelibus Ecclesiae Sacramenta · I Romani Pontifices 547 cessali dalla Corte Romana, non esecuta, nè presentata nel Regno in grave pregiudizio, anzi dispregio delle Regalie, e prerogative del Regio Exequatur, nistrare, et administrari facere deberent, perinde ac si Interdictum huiussecondo si prescrive da più Reali Dispaccl de * Serenissimi Monarchi fondati nunquam emanasset, sub Excommunicationis, aliisque poenis districted in evidenti ragioni, avvalorate d'antichissima, ed immemorabile osservanza mai daverat, et alias, prout etiam uberius continetur in praefato Edicto, ttn:interrotta nel lungo corso di più Secoli, non solo in questo fedelissimo Regno, sequentis, videlicet: ma anche per tatto il Mondo Cattolico, corne uniforme al dritto delle Genti, § 4. Nos Doctor D. Isidorus Navarro Canonicus Sanctae Metropolis'. alii sacri Canoni, Concilj Universali, Privilegj Apostolici, e Concordie con Primariae huius Siciliae Regni Ecclesiae Panormitanae, Examinator Synodi la Santa Sede, ed includendo per conseguenza manifesta ingiustizia, notoria lis, et Delegatus Tribunalis Apostolicae Legatiae, et Regiae Monarchiae r insossistenza, ed évidente nullità, s’ha stimato percio dal detto Tribunale delad infrascripta constitutus vigore literarum datarum Panormi die nona septr l'Apostolica Legazia, e Regia Monarchia, e dal riferito Reverendissimo Mon­ bris septimae Indictionis 1713 praesentatarum, executarum, et registratarr signor Giudice della medesima provedere d’opportuno rimedio, riparando col in hac Civitate Agrigenti die 15 Instantis, ad quas etc.: Omnibus, et s I saozelo non solo alii pregiudizj del Real servigio, ma anche a quelle delli Popoli gulis Christifidelibus utriusque sexus huius praedictae Civitatis, eius;.. di questa Diocesi ingiustamente lesi dal sudetto Prelato loro Pastore contro Dioecesis salutem in Domino sempiternam: Non senza doglianza, t paz· la carità Pastorale, ha deliberato commettere a Noi la sua autorità, e potestà, bazione della pubblica quiete ha pervenuto alia notizia di S. E., e dei Rmac vices, et voces suas, et eiusdem Tribunalis, con ordinarci, che dovessimo rcndiss. Mons. D. Francesco Miranda, e Gayarre Abate di Santa Maria passare in questa Città, e qualsivoglia parte della Diocesi, e levare, e far Terrana, del Conscglio di Sua Maestà (die la Divina guardi), e suo Giadio levare sudetto Interdetto, e qualsivoglia Cedolone affissato, e dichiarare iuxta Ordinario del Tribunale dell’Apostolica Legazia, e Regia Monarchia in luris formam ex Commissione speciali l’istesso Interdetto nullo, ingiusto, fedelissimo Regno, che essendo stato il Reverendissimo Arcivescovo D. Fra­ illegitimo, ed insossistente. Per tanto Noi valendoci della sopradetta potestà cesco Ramirez Vescovo di Girgenti intimato d’ordine di S. E. a partirai ά cmplissima nelle sopracitate lettere, come speciale Delegato in questo negozio, questa Diocesi, e da tutto il Regno per li giusti motive mossero il zelo init t Causa, precedendo le prove legitime di non esser veri li motivi addotti nel fesso, e 1’animo di S. E., attinenti al Real servigio, publico bene, e qvici citato Interdetto. passassimo in dorso la petizione del nostro Procuratore ded Popoli, valendosi con matura riflessione, e con giustizia della PoteFiscale D. Domenico Piccione, con interlocutoria in scriptis a dichiarare nullo, Economica contre il succennato Prelato, quale abusandosi dei titolo specie ingiusto, illegitimo, ed insossistente, irrito, di nessuna forza, e valore il suc­ di Consigliere di Sua Maestà, e dei proprio giuramento di fedeltà, edi;■><■· | cennato Interdetto. In tanto per il nostro presente Editto auctoritate, qua vare le Regie prerogative, privilegj, e lodevoli osservanze dei Regno, jingn.. supra, publichiamo la nullità, ingiustizia, ed insossistenza del medesimo, ed di esser stata lésa la libertà Ecclesiastica, e di aver patito violenze dal Cordiniamo in virtù della facoltà a Noi specialmente, come s’ha detto, concessa pitan D. Giovanni Ochoa, Dottore D. Giovan Battista Guzzardi, Cleric a tutti li Superiori delle Chiese, tanto Regolari, quanto Secolari, Parochi, D. Pompeo Grugno, Ettore Antinoro, e d’altre persone generalmente, spe­ Beneficiati, Cappellani, Sacerdoti, e Chierici, che non ostante il sudetto Inter­ rnente, ed individualmente nominate, passd a scomunicarli, e supponendo, di detto, stante la sua notoria ingiustizia, nullità, ed insossistenza, dovessero l’esercizio di tal Potestà Economica fosse enorme delitto, credendo esser Prt· tenere le Chiese aperte, ed ivi celebrare, e Jar celebrare li Divini Offizj, e lato per la sola grazia della Corte Romana, non per la Real manijiunu, Messe, come si faceva prima dei sudetto ingiusto, nullo, cd insossistente Inter­ interdisse questa Cattedrale, e tutte le Chicse della Diocesi, con lo scuà.. detto, ed amministrare a tutti li Fedeli li Santi Sacramenti della Santa Chiesa, essersi commesso gravissimo ecccsso contro il Pastore di questo Gregge, come prima, e come se mai vi fosse stato detto Interdetto, nullo, ingiusto, ed pero riflettere le turbolenze, e pessime conseguenze puô partorire tanto sa.·· insossistente, e questo sotto la pena alii Contraventori, e disobedient i della daloso attentato contro il Real servigio, publica quiete, ed in dispregio de':'.. Scomunica Maggiore reservata al sudetto Reverendissimo Giudice della Regia Potestà Economica, ma anche totalmente irregolare, assolutamente,ùdt\w.. Monarchia, della disgrazia di Sua Maestà, e di altre pene a Noi ben viste, et ex abrupto, nullo Iuris ordine servato, contro la forma dd sacri Canoni, c non altrimente. Datum Agrigenti die trigesima Septembris septimae Indi­ e Concilj Generali, mancando li requisiti necessarj dellTnterdetto, e la mutais, ctionis 1713. Affigatur: Canonicus Navarro Delegatus. Innocentius Guerreri e causa efficiente det medesimo, con supposizione di violenze non vere, d I Magister Notarius. eccessi non commessi, mentre il mettere in dubio la Potestà Economica, e dis­ § 5. Idem porro Edictum a memorato Isidoro per universam Dioecesim mare abuso, violenza, ed eccesso l’esercizio della medesima è contro ogni diritto, Agrigcntin. transmissum fuit, ut iuxta eius tenorem Presbyteri omnes singu­ contro ogni lus dclle genti, e l’inveterate, e mai interrotte prerogative, t diritti lorum locorum Dioecesis huiusmodi, Interdicto praefato nequaquam obstante, dt Sua Maestà (che la Divina guardi), e di questo fedelissimo Regno, t TriMissas celebrare, aliaque Divina peragere per assertos Delegatos locales bunale dell’Apostolica Legazia, e Regia Monarchia, maggiormente, chr si supradicti praetensi Tribunalis compelli possent; quemadmodum inter caeasserisce in sudetto asserto, e nullo Interdetto d’aver processo per potestà conkros ita fecisse, atque exeeutum fuisse Nobis innotuit quemdam losephum 548 Romani Pontifices Alexandri, qui asserens se eiusmodi Delegatione munitum esse, in Op;. I Castel Tervine nuncupato, eiusdem Dioecesis quoddam praeceptum, 11 mandatum hac de re edidit, addita in eo adversus transgressores pz. | incorporationis omnium bonorum, illudque nonnullis Ecclesiasticis c. I Oppidi transmisit, imo et ad quorumdam ex eis domorum ianuas affigi' I tenoris sequentis, videlicet: Die 28 Octobris septima Indictione 1713. Peru- I d’ordine del Reverendo Sacerdote D. Oioseppe Alessandro Delegato del Tri· banale delTApostolica Legazia, e Regia Monarchia in virtà di LettcrePüc;. date in Palazzo in detto Tribanale diebus etc., e di Commissione pvutu dei Reverendo Signor Canonico D. Isidoro Navarro Delegato speciali u Causa di detto Tribanale, e in virtù. di suo ordine, e Lettera data in Olr I I I I genti diebus etc.: alii quali etc. s’ingiunge, notifica, et intima al Soarlxi I D. Antonino Matteliano, quatenus domane Domenica 29 dei corrente 7 le­ ctione 1713 e succcssivamente in appresso di giorno in giorno abbia, rogi::, e debba celebrare la Santa Messa, assistere in detto giorno die 29 Ottdn alia Messa Cantata, e Divini Officj, Amministrazione delli Santissimi Sacr.· menti, stante Tevidente nullità delTlnterdetto, come chiaramente si vede w..ï Editti affissati d’ordine di detto Reverendo Delegato in Causa nelli Itogk publici di questa predetta Terra. Altrimente, facendo il contrario, t r.s facendo copia di se, s’intende incorso in quelle pene publicate, ed esprcs-ci in detto ordine, e Lettere, procedendosi per la disobedienza all’espressi «'.· Tistesse Ordinazioni, con la incorporazione di tutti U suoi beni.Undedc. § 6. Cum autem nimium evidens sit, nec quisquam inficiari valeat gil­ vissimam ex praemissis Ecclesiasticae Libertati, imo etiam Pontificiae aucto­ ritati illatam fuisse iniuriam: ac similiter exploratum sit nullum ludicem, quacumque tandem potestate, et auctoritate suffultum, quoties de Excoemunicatione, Interdicto, aliisque censuris ex causa laesae, seu violatae Immu­ nitatis Ecclesiasticae, ac potissimum de speciali Nostro, et Sedis Apostolicae mandato latis, agi contingit, in illarum validitatis, seu invaliditatis, iustitiae, seu iniustitiae cognitionem, quae non nisi Nobis, ac dictae Sedi reservati est, se ingerere ullatenus posse; adeoque eadem praemissa in maxinun plurimorum perniciem, ac scandalum tendant, animasque pretioso Salvatori-, et Domini Nostri lesu Christi Sanguine redemptas in gravissima pericula, et errores coniicere, ac deplorandis malis involvere valeant: hinc est, quod Nos, qui lurium Ecclesiasticorum Assertores in Terris a Domino constituti sumus, omniumque Christifidelium curam, et solicitudinem superna dispo sitione gerimus, Libertatem, Immunitatem, et iurisdictionem Ecclesiasticam, nec non Sanctae huius Sedis authoritatem ab eiusmodi nefariis, ac perni­ ciosis conatibus sartam, tectamque, atque illibatam tueri, et conservare, nec non animarum periculis, quantum Nobis ex alto conceditur, occurrere cupien­ tes, omniumque et singulorum, quae in praemissis, seu eorum occasione quovis modo decreta, iussa, ordinata, acta, et gesta fuerunt, seriem, causis, et circumstantias, etiam aggravantes, nec non praefatorum, ac quorumvis aliorum Tribunalium, ludicum, Ministrorum, etiam Principalium, seu Supre­ morum, Officialium, Notariorum, Scribarum, et Personarum quarumcumque in eisdem praemissis quomodolibet culpabilium qualitates, dignitates, nomini, Romani Pontifices 549 el cognomina, aliave quaccumque, etiam specificam, et individuam mentio­ nem, ac expressionem requirentia, praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et singillatim specificatis habentes: Motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis pleni­ tudine, Literas, Edictum, ac Praeceptum, seu Mandatum praeinserta, nec non quaecumque in iis contenta, aliaque omnia ea occasione per memoratos franciscum Miranda, et Oayarre assertum ludicem dicti praetensi Tribunalis, nec non Andream Picani, Isidorum Navarro, et losephum Alexandri vigore suarum respective assertarum Delegationum acta, gesta, et ordinata, cum omnibus, et singulis inde secutis, et forsan quandocumque secuturis, peni­ tus, et omnino nulla, irrita, invalida, iniusta, reprobata, damnata, inania, temeraria, et a non habentibus potestatem damnabiliter attentata, ac de facto praesumpta, nulliusque omnino roboris, et momenti, vel efficaciae esse, et ab initio fuisse, ac perpetuo fore, neque illa a quoquam observari posse, vel potuisse, adeoque nec ullum statum facere, vel fecisse, sed perinde, ac si nunquam émanassent, nec facta fuissent, pro non extantibus, et non factis perpetuo itidem haberi, tenore praesentium declaramus. Et nihilominus ad maiorem, et abundantiorem cautelam, et quatenus opus sit, illa omnia, et singula harum serie damnamus, reprobamus, revocamus, cassamus, irritamus, annullamus, abolemus, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuamus, ac pro damnatis, reprobatis, revocatis, cassatis, irritis, nullis, invalidis, et abo­ litis, viribusque, et effectu penitus, et ommino vacuis semper haberi volumus, et mandamus. § 7. Praeterea, tametsi de veteri Nationis Siculae pietate, ac Religione confisi, minime dubitemus Christifideles illarum partium, ac praesertim Civi­ tatis, et Dioecesis Agrigentin. praefatarum Incolas, etiam nostra hac decla­ ratione minime expectata, Literas, Edictum, ac Praeceptum, seu Mandatum huiusmodi, aliaque per dictos Franciscum Miranda, et Oayarre, Andream, Isidorum, et losephum gesta pro irritis, et invalidis, nulliusque prorsus roboris, ac valoris iam habuisse, et in posterum habituros esse, adeoque omnia e converso per supradictum Franciscum Episcopum acta, et ordinata religiose, ac exacte observasse, et observaturos esse, nihilominus ad maio­ rem similiter cautelam, generale Interdictum, cui praefatus Franciscus Epi­ scopus Civitatem, et Dioecesim supradictas, sicut praemittitur, subiecit, nec non censuras, seu declarationes Excommunicationis ab eo contra suos Expul­ sores promulgatas pro validis, et iustis habentes, ipsumque Interdictum, ac ceusuras, seu declarationes huiusmodi auctoritate Omnipotentis Dei, Sancto­ rum Apostolorum Petri, et Pauli, ac Nostra approbantes, et confirmantes, ac adversus praemissa, quatenus opus sit, renovantes: Motu, scientia, deli­ beratione, et potestatis plenitudine paribus, omnes, et singulas personas Eccle­ siasticas tam saeculares cuiusvis gradus, praeeminentiae, ac dignitatis fuerint, quam cuiusvis Ordinis, Congregationis, Instituti, et Societatis, etiam lesu, Regulares ad exactam eiusdem Interdicti observantiam omnino teneri, et obligatas existere, et fore, ita ut in quibusvis Ecclesiis, Locis piis, Oratoriis, etiam privatis, ac Capellis domesticis Civitatis, et Dioecesis Agrigentin. prae­ dictarum, practcnsa etiam memoratae assertae Monarchiae Siculae authoritate 550 '•■ri Romani Pontifices munitis, sive alias quocumque privilegio, exemptione, et induito, etiam p- I tensae Protectionis Regiae, seu praetensi lurispatronatus Regii, tametsi <. I ries, ac quantiscumque vicibus a Sede praefata approbati suffultis, nec nec alia Divina Officia celebrari, neque Sanctissimum Eucharistiae Sacri-..· tum administrari, minusque Fidelium Defunctorum cadavera sepeliri, a’ ; tempore Interdicti prohibita exerceri, nisi temporibus, casibus, et modisp.· supradictos Sacros Canones permissis, ullo modo valeant, earumdem par·:.: tenore praesentium statuimus, et ordinamus. Ad haec omnes, ct singilio, quantumvis exemptos, et quovis modo privilegiatos, qui statuto, decreto,» ordinationi Nostris huiusmodi sub quovis quaesito colore, ratione, aut pnt textu quomodolibet contravenerint, quocumque tandem titulo, munere, t: dignitate praefulgeant, eo ipso, et absque alia declaratione in censuras, c poenas Ecclesiasticas per praefatos Sacros Canones, et Constitutiones Apestolicas desuper latas, et impositas incidisse, illisque innodatos fuisse, et e?, ac fore, nec ab eis a quoquam, nisi a Nobis, seu Romano Pontifice pre tempore existente (praeterquam in mortis articulo, et tunc cum reincidenrei in easdem censuras eo ipso, quo convaluerint) absolvi, et liberari pos *. harum serie similiter statuimus. § 8. Caeterum, cum notorii hiris sit non tam eos, quos praefatus Frrciscus Episcopus in actu suae expulsionis Excommunicatos declaravit, quin supradictos Franciscum Miranda, et Gayarre, Andream Ficani, Isidorum Nt varro, et fosephum Alexandri, ac ulterius lulium Rotundo Promagistnra Notarium, qui praeinsertis literis praedicti Francisci Miranda, et Oayirrt. Clericum Angelum Fiano Magistrum Notarium, qui promulgationi literanira huiusmodi per dictum Isidorum, ut praefertur, factae, ac Innocentium Gutf· reri similiter Magistrum Notarium, qui praeinserto Edicto eiusdem Isidori respective subscripserunt, nec non Dominicum Piccione, ad cuius nimirur instantiam, uti Procuratoris Fiscalis eiusdem praetensi Tribunalis, dictus Idorus in suo praeinserto Edicto se processisse asseruit: aliosque omnes,ct singulos cuiuscumque status, gradus, ordinis, praeeminentiae, dignitatis, qur. tumcumque excelsae, ac sublimis fuerint, qui sive Francisci Episcopi expo’· sionem huiusmodi, sive gesta per dictos Franciscum Miranda, et Gavant, Andream, Isidorum, et losephum quovis modo mandarunt, ac ordinarunt, seu illis consilium, auxilium, favorem, vel quamvis aliam damnabilem ope­ ram praestiterunt, aut in eorum sequelam, et exeeutionem gesta approbarure. et rata habuerunt, seu alias in eis quomodolibet culpabiles fuerunt, censure omnes, et poenas Ecclesiasticas a Sacris Canonibus, Generalium Conci­ liorum decretis, et Apostolicis Constitutionibus, ac praesertim Literis dit Coenae Domini singulis annis legi, et promulgari consuetis inflictas eo ipso incurrisse. Noverint idcirco illi omnes, etiam specialissima mentione digr, a censuris, ct poenis huiusmodi, post debitam, ac condignam Ecclesiaerealiter, ct cum effectu praestitam satisfactionem, non nisi a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente (praeterquam in mortis articulo constituti, nec etiam tunc, nisi de stando Ecclesiae mandatis, et satisfaciendo cautione praestita, ac cum rcincidentia praefata eo ipso, quo convaluerint) absolu,ct liberari posse, prout harum serie similiter decernimus, et declaramus; facul- Romani Pontifices 551 talem insuper quandocumque procedendi ad alia severiora remedia, quatenus praedicti Ecclesiasticae libertatis violatores in sua contumacia persistentes censuras, et poenas huiusmodi animo, quod absit, sustinuerint indurato, Nobis, et eidem Apostolicae Sedi expresse reservantes. § 9. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 11, p. 1-6], 272. Clemens XI, const. Ad Apostolatus, 7 sept. 1714. Ad Apostolatus nostri notitiam, non sine gravi paterni cordis nostri dolore, pervenit, quod cum alias dilectus filius Didacus Hurtado Venerabilis Fratris Nicolai Mariae Episcopi Liparensis Vicarius in spiritualibus Generalis, non alia profecto de causa, nisi quod quibusdam mandatis nostris Apostoli­ cae auctoritatis tuitionem respicientibus, sibi antea per literas die xxi augu­ sti MDCcxiii a dilecto filio nostro Fabritio Sanctae Romanae Ecclesiae Car­ dinali Paulutio nuncupato Secretario nostri Status ei iussu nostro conscriptas datis illa, qua par erat fide et obedientia obtemperans, ab exeeutione cuiusdam dispensationis matrimonialis sibi ab Alonso Mercorella, qui illam obtinuerat, exhibitae provide abstinuisset, per summam iniuriam, ac manifestum saecu­ laris potestatis abusum, adnitente in id, atque instigante apud eiusdem sae­ cularis potestatis Ministros supradicto Alonso, e Civitate, ac Dioecesi Liparen, expulsus fuerit; ipseque in actu eiusmodi suae expulsionis, quo Immunitati Ecclesiasticae per id enormiter laesae consuleret, ac vim vi repelleret, loannem Baptistam Gastaldum, et Carolum Alconanda expulsores suos, omnesque alios, qui eamdem expulsionem mandarunt, seu illi auxilium, favorem * aut consilium quovis modo praestiterunt, cuiuscumquc gradus, et conditionis essent, in excommunicationem maiorem a Constitutionibus Apostolicis, et speciatim illa quotannis die Coenae Domini legi solita contra similia perpe­ trantes inflictam incidisse declaraverit, ac insuper Civitatem, et Dioeccsim Liparen, praefatas generali Ecclesiastico Interdicto, affixis super excommuni­ catione, et Interdicto huiusmodi publicis schedulis, subiecerit. Tametsi haec omnia, a memorato Didaco Vicario generali rite, ac recte, nec non iuxta Sacrorum Canonum praescriptum, imo de speciali praevio mandato nostro peracta fuerint: nihilominus quidam losephus Marotta Canonicus Saecularis, et Collegiatae Ecclesiae S. Petri Panormitan. asserens se specialem praetensi Tribunalis Monarchiae Siculae nuncupati, illiusque asserti ludicis Delegatum existera, una cum Francisco Bruno Notario, Corrado Chirco Fiscali, Fran­ cisco Zavaglio exeeutore, Algozzino vulgariter nuncupato, ad dictam Civita­ tem Liparen, accessit, ibique assumpto in Consultorem losepho Russo Liparensi Edictum quoddam promulgari, ac in locis publicis eiusdem Civitatis affigi fecit, per quod temerario non minus, quam exeerando ausu, generale Interdictum, cui praefatus Didacus Vicarius Generalis Civitatem, et Dioecesim praedictas, sicut praemittitur, supposuerat, nullum, irritum, iniustum, illegi­ timum, insubsistens, nulliusquc roboris, et valoris declaravit, ilioque minime 552 Romani Pontifices | attento, mandavit, ut Ecclesiae omnes tam saeculares, quam regulares C I tatis, et Dioecesis huiusmodi apertae, ut prius, retineri, ac in illis Missa,, I alia Divina Officia celebrari, nec non Christifidelibus Sacramenta administri·, deberent, perinde ac si ipsum Interdictum nunquam emanasset, et alias, pr . I uberius continetur in praefato Edicto, quod non alio quidem, quam L I penitus, et omnino reprobandi animo praesentibus inserendum duximus,te., ris, qui sequitur, videlicet. § 1. Nos D. loseph Marotta Cap. et M. et Canonicus Regiae Cape. Sancti Petri S. R. P. Sen. ludex Ecclesiasticus revisionis causarum decisr.in Tribunali Consistorii S. Regiae conscientiae, et Delegatus Regiae Monarchs huius Regni serio ad infrascripta constitutus vigore literarum datarum Panorr die prima februarii 1714 ad quas, etc. Omnibus, et singulis Christifidek utriusque sexus huius praedictae Urbis, eiusque Dioecesis salutem in Dor sempiternam: Essendo pervenuto a notizia, non con poca meravigliadfll'L· strissimo Monsignor Giudice della Monarchia, che essendo stato intimato i. Reverendo Don Diego Hurtado Canonico, e Vicario Generale della Catteir. Chiesa di questa nobile, e fedelissima Città di Lipari dal Luogotentnto 0i> vanni Battista Castaldi, e di ordine speciale dei Governo a partirsi dolii Città, ed Isola di Lipari, e sua Diocesi, per li motivi maturatamente esanirdi, che mossero il zelo dei Governo, a far cio per I’accertato del Real senili:, publico bene, e quiete de’ Popoli, esercitando con matura riflessione la Ptlato economica, e le regole dei buon Governo contro il sudetto Vicario perturba di delta quiete, il quale scordatosi I’obbligo di fedel Vassallo, e di osstnm le Regie prerogative, e lodcvoli osservanze dei Regno, lusingando, per jarsi ragione, di esser stata lesa l’Immunità Ecclesiastica, e di aver polito violon dal riferito di Castaldi, e Carlo Alconada Agiutante, coprendosl coi spectoa scudo, erroneo perà, e premeditato non tneno, che affettato, di essere il same­ di Castaldi Commissario, seu Delegato del Tribunale della Monarchia, a cper sfogo dei suo naturale dà indebitamente il titolo di preteso, e quand: sudetto Tribunale della Regia Monarchia non ha dato ordine contro il sude:· Vicario, sua Corte, e Chiesa, nè mai il detto di Castaldi fu Commissario, sa Delegato di detto Tribunale, nè disse, nè poteva dire, essere Ministro p. delegazione speciale di detto Tribunale, come nella scommunica, c quel tk I pià, con molio disconsolo di tutti i Eedeli, non solo di questa, ma del Rtg: interdisse questa Santa Catcdrale, e tutte l’altre della Città e Diocesi, setto mettendoli ad Interdetto locale, e generale, senza perd riflettere alla falsiti delle supposizioni, ed aile turbolenze, e pessime conseguenze puô partorire scandaloso attentato contra il Real servizio, e publica quiete, e quel che Ipa. nullo iuris ordine servato, e contro la forma de’ Sagri Canoni, per nuuicnxi: delli requisiti necessarj ail’Interdetto. Pcrcià si ha stimato da detto Mondgw Illustrissimo Giudice della Regia Monarchia provedere dell'opportuni rint:. riparando col suo somme zelo alii pregiudizj del Real servizio, cnmr aneh ,i quelle de’ Popoli di questa Città, e Diocesi, i quali sono stati tanto ingicstamente lesi dal sudetto Vicario contro la carità non solo Pastorale, ma Or narla, tanto dal Sommo Dio incaricata ; délibéré commettere a Noi la sa autorità, e potestà, ac vices, et voces dicti Tribunalis, e di conferirci in qaesto, Romani Pontifices 553 t dichiarando ex commissione speciali lo stesso Interdetto nullo, ingiusto, illegitimo, ed insussistente, far levare il sudetto Interdetto. Per tanto Noi valendoci della sudetta Potestà amplissima in dette lettere sopracitate, come speciale Delegato in questo negozio, dichiariamo con il présente nostro Editio, auctoritate, qua fungimur, nullo, ingiusto, illegitimo, insussistente, irrito, e di nessuna forza, e valore il cennato Interdetto, ed ordiniamo a tutti i Superiori delle Chiese tanto Regolari, quanto Secolari, Parochi, Bénéficiait, Cappellani, Sacerdoti, e Clerici, che non ostante il sudetto Interdetto, stante la sua notoria ingiustizia, insussistenza, e nullità, dovessero tenere le Chiese aperte, ed ivi cele­ brare, e far celebrare li Divini Ufficj, e Messe, come si faceva prima di detto Interdetto, ed amministrare a tutti li Fedeli U Santissimi Sagramenli della Santa Chiesa, come prima, e come mai vi fosse stato il sudetto nullo Interdetto, e questo sotto pena alii contravenienti, e disobbedienti di scommunica maggiore riservata al sudetto Monsignor Giudice della Monarchia, della disgrazia di Sua Maestà (che Dio guardi) ed altre pene a Noi, ed a detto Monsignore risrrvate, e non altrimenti. Datum Liparae die 10 mensis februarii 1714. Affi­ gatur: Canonicus D. loseph Marotta Delegatus: Dominus D. Franciscos Bruno Magister Notarius. § 2. Subinde vero dictus losephus Marotta, his minime contentus, dile­ ctos quoque filios Franciscum Canalem Canonicum, et Parochum Ecclesiae Liparen., Dominicum Francolinum, Franciscum Corsum, Dominicum Scia· chitanum, Alonsum Bonica, Presbyteros, et Franciscum Canalem Clericum, non alterius delicti reos, nisi quod affixioni schedularum excommunicationis, ct Interdicti huiusmodi operam suam praestitisse, ac in actu expulsionis dicti Didaci Vicarii Generalis campanas sono funebri pulsasse insimulati fuerint, in carceres detrudi iussit. § 3. Cum autem valde manifestum sit, nec quisquam inficiari valeat gra­ vissimam tam Ecclesiae, quam huic Sanctae Sedi illatam fuisse iniuriam ex praedicti Didaci Vicarii Generalis expulsione, aliisque praemissis adversus personas Ecclesiasticas sacrilege perpetratis: praesertim vero ex promulga­ tione Edicti praeinserti praefatum Interdictum temere annullantis; tum quia explorati luris est nullum ludicem, quacumque tandem potestate, et aucto­ ritate suffultum, quoties de excommunicatione, Interdicto, aliisve Censuris causa laesae, seu violatae Immunitatis Ecclesiasticae, ac potissimum de spe­ ciali nostro, et Sedis Apostolicae mandato latis agi contingit, in illarum vali­ ditatis, seu invaliditatis, iustitiae, seu iniustitiae cognitionem, quae non nisi Nobis, ac eidem Sedi reservata est, se ingerere posse; tum etiam quia satis similiter perspectum est, Ecclesiam Liparensem Nobis, ac dictae Sedi imme­ diate subiectam esse, ct quoad spiritualia a quorumcumque Tribunalium, etiam Ecclesiasticorum, Regni Siciliae iurisdictione exemptam, et liberam existera ; quandoquidem licet dicta Civitas Liparen, anno mocix per clarae memoriae Philippum III dum vixit, Hispaniarum Regem Catholicum, qui etiam utriusque Siciliae Rex existebat, a Regno Neapolitano pro maiori com­ moditate gubernii dismembrata, et separata, ac eidem Regno Siciliae ultra I Pharum unita, et incorporata fuerit: indubitati tamen iuris est, eiusmodi dismembrationem, et unionem sola Seculari, ac Regia auctoritate, ut prae- 554 Romani Pontifices fertur, factas, locum habere ad summum potuisse quoad ea, quae guberni;?. I ac regimen rerum temporalium dumtaxat concernunt, ac semper sine pr*e I iudicio directi dominii utriusque Siciliae huiusmodi, iuriumque ab eo depe­ ctentium, ad eamdem Sedem etiam in temporalibus, ut notum est, pertinentia- I nunquam vero quoad ea, quae administrationem rerum Ecclesiasticarum, e i Spiritualium respiciunt, quarum statum, et ordinem Laicalis potestas immuta I non valuit. Unde nec indulgentiae illae, et gratiae tam spirituales, quam ts> porales Cruciatae Sanctae nuncupatae, alias ab hac Sancta Sede diversis earcr dem Hispaniarum Regibus Catholicis, Religionis Christianae contra Turea defensioni incumbentibus, nec non Christifidelibus in ipsarum Hispanum Regnis, et illis adiacentibus, ac Sardiniae Insulis consistentibus, et ad ilii declinantibus, qui quaedam sib< iniuncta opera adimplevissent, ad certa ' tunc expressum tempus concessae, ac subinde ad Regnum Siciliae ultn Pharum extensae, et pluries prorogatae: nec etiam ius praesentandi personis idoneas Romanis Pontificibus pro tempore existentibus ad praesentationta huiusmodi praeficiendas quibuscumque Cathedralibus, etiam Metropolitans Ecclesiis praedicti Regni Siciliae ultra Pharum, memorati Philippi Regis descen­ dentibus in Hispaniarum, ac Siciliae ultra Pharum Regnis huiusmodi leg.· timis Successoribus, quamdiu illi vixissent, ab eadem Sede concessum, tt assignatum: neque demum Tribunal Inquisitionis Hispaniarum adversus hae­ reticam pravitatem auctoritate Apostolica institutum, cuius iurisdictio ad prae­ dictum Siciliae ultra Pharum Regnum caeteroqui extenditur, in Ecclesia, Civitate, ac Dioecesi Liparen, praedictis locum unquam habuerunt: imo nec ipsi Ministri saeculares eiusdem Regni Siciliae ultra Pharum, sive sub disaientbrationis, et unionis praedictarum obtentu, sive sub alio quovis praetexti: praemissa locum habere debuisse, vel debere unquam praetenderunt. Hinc est, quod Nos, qui iurium Ecclesiasticorum Assertores in tern's a Domino constituti sumus omniumque Christifidelium curam, et solicitudinem superni dispositione gerimus, libertatem, immunitatem, et Jurisdictionem Ecclesiasti­ cam, nec non Sanctae huius Sedis authoritatem, ac dignitatem, ab eiusmodi nefariis, ac perniciosis conatibus sartam, tectamque, atque illibatam tueri,et conservare, animarumque periculis, quantum Nobis ex alto conceditur, occur­ rere cupientes, ac omnium, et singulorum, quae in praemissis, seu eonin occasione quovis modo decreta, iussa, ordinata, acta, et gesta fuerunt, seriem, causas, et circumstantias etiam aggravantes, nec non praedictorum, ac quo­ rumvis aliorum Tribunalium, ludicum, Ministrorum, etiam principalium, seu Supremorum Officialium, Notariorum, Scribarum, et personarum quarum­ cumque in eisdem praemissis quomodolibet culpabilium qualitates, dignitates, nomina, et cognomina, aliave quaecumque etiam specificam, et individuam mentionem, et expressionem requirentia, praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et singillatim specificatis habentes; in praemissis vero supradictae Ecclesiae Liparensis immediatam Nobis, et Sedi praefatae sublectionem, illiusque quoad spiritualia a quocumque Tribunali, etiam Ecclesiastico Regni Siciliae exemptionem, ac libertatem approbantes, et confirmantes, ac qua­ tenus opus sit, innovantes: Motu proprio, et ex certa scientia, et matura deli beratione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, Edictum praein- Romani Pontifices 555 sertum,ac quaecumque in eo contenta, nec non alia per memoratum Canonicum losephum Marotta ea occasione vigore suae assertae delegationis acta, gesta, et ordinata, cum omnibus, et singulis inde secutis, et forsan quandocumque secuturis, penitus, et omnino, nulla, irrita, invalida, iniusta, reprobata, dam­ nata, inania, temeraria, et a non habentibus potestatem damnabiliter attentata, ac de facto praesumpta, nulliusquc omnino roboris, et momenti, vel efficaciae esse, et ab initio fuisse, ac perpetuo fore, neque illam a quoquam observari posse, vel potuisse, adeoque nec ullum statum facere, vel fecisse, sed perinde, ac si nunquam émanassent, nec facta fuissent, pro non extantibus, et non factis perpetuo itidem haberi debere tenore praesentium declaramus. Et nihi­ lominus ad maiorem, et abundantiorem cautelam, et quatenus opus sit, illa omnia, et singula, et si quae insuper praemissorum occasione, seu in eorum sequelam per praedictum Canonicum losephum Marotta, aut quaecumque praefati Regni Siciliae Tribunalia, seu eorum Delegatos, vel Commissaries hac in re de caetero agi, geri, et ordinari quomodolibet contigerit, harum serie damnamus, reprobamus, revocamus, cassamus, irritamus, annullamus, abole­ mus, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuamus, ac pro damnatis, reprobatis, revocatis, cassatis, irritis, nullis, invalidis, et abolitis, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuis semper haberi volumus, et mandamus. § 4. Praeterea, tametsi de perspecta Populi, et Incolarum Civitatis, et Dioecesis Liparen, praefatarum pietate, iliorumque veteri in Ecclesiam, atque hanc Apostolicam Sedem devotione tam praeclare sentiamus, ut minime dubi­ temus ipsos, etiam eiusmodi nostra declaratione minime expectata, praeinsertum Edictum, aliaque per dictum Canonicum losephum Marotta, gesta, pro irritis, et invalidis, nulliusque prorsus roboris, ac valons iam habuisse, et imposterum habituros esse, adeoque omnia e converso per supradictum Didacum Vicarium Generalem acta, et ordinata religiose, ac exacte observasse, et observaturos esse: nihilominus ad maiorem similiter cautelam generale Interdictum, cui praefatus Didacus Vicarius Generalis Civitatem, et Dioecesim supradictas, sicut praemittitur, subiecit, nec non censuras, seu declarationes excommunicationis ab eo contra praenominatos loannem Baptistam Gastaldum, et Carolum Alconanda expulsores suos, aliosque omnes, qui eamdem expulsionem mandarunt, seu illi opem, favorem, aut consilium quovis modo praestiterunt, promulgatas, pro validis, et iustis habentes, ipsumque Inter­ dictum, ac Censuras, seu declarationes huiusmodi auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri, ct Pauli, ac nostra approbantes, et con­ firmantes, ac adversus praemissa, quatenus opus sit, innovantes: Motu, scientia, deliberatione, et potestatis plenitudine paribus, omnes, et singulas personas Ecclesiasticas tam Saeculares, cuiusvis gradus, praceminentiae, ac dignitatis fuerint, quam cuiusvis Ordinis, Congregationis, Instituti, et Societatis, etiam lesu, Regulares, ad exactam eiusdem Interdicti observantiam iuxta formam a Sacris Canonibus praescriptam omnino teneri, et obligatas existere, et fore, ita ut in quibusvis Ecclesiis, Locis piis, Oratoriis etiam privatis, ac Capellis domesticis Civitatis, et Dioecesis praedictarum, quibuscumque tandem pri­ vilegiis, exemptionibus, ct Induitis, etiam praetensae protectionis Regiae, seu praetensi iuris patronatus Regii, tametsi pluries, ac quantiscunique vicibus 556 Roπιαni Pontifices ab hac Sancta Sede approbati inunitis, nec Missae, nec alia Divina Oli., celebrari, neque Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum administrari, mir. que fidelium defunctorum cadavera sepeliri, aliave tempore Interdicti pre *. ■ bita exerceri, nisi temporibus, casibus, et modis per supradictos Sacra Canones permissis, ullo modo valeant, earumdem tenore praesentium tuimus, et ordinamus. Ad haec omnes, et singulos, quantumvis exemptos, t quovis modo privilégiâtes, qui Statuto, Decreto, et Ordinationi nostris hu. modi sub quovis quaesito colore, ratione, aut praetextu quomodolibet co:· travenerint, quocumque tandem titulo, munere, aut dignitate praefulgeat eo ipso, et absque alia declaratione in censuras, et poenas Ecclesiasticas eosdem Sacros Canones, et Constitutiones Apostolicas desuper latas, et imp sitas incidisse, illisque innodatos fuisse, et esse, ac fore, nec eos a quoquac, nisi a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente (praeterquam io mortis articulo, et tunc cum reincidentia in easdem censuras, et poenas, to ipso, quo convaluerint) a censuris, et poenis huiusmodi absolvi, et liberan posse, harum serie similiter statuimus. § 5. Caeterum cum notorii Iuris sit, non tam eos, quos praefatus Didacu Vicarius Generalis in actu suae expulsionis excommunicates declaravit, quan, supradictum Canonicum losephum Marotta, necnon Franciscum Bruno Magi­ strum Notarium, qui praeinserto Edicto subscripsit,Corradum Chirco Fiscalem, losephum Russo Consultorem, Franciscum Zavaglio Executorem, Alonsum Mercorella Instigatorem, aliosque omnes, et singulos cuiuscumque status, gradus, ordinis, praeeminentiae, et dignitatis quantumcumque excelsae, ac sublimis fuerint, qui sive eiusdem Didaci Vicarii Generalis expulsionem,sive publicationem, et affixionem praeinserti Edicti, sive detrusionem in arcere Presbyterorum, ac Clerici praefatorum, sive alia gesta per dictum Canonicum losephum Marotta mandarunt, ac ordinarunt, seu illis consilium, auxilium, favorem, vel quamvis aliam damnabilem operam praestiterunt, aut in eorum sequelam, et exeeutionem similiter gesta approbarunt, et rata habuerunt, seu alias in eis quomodolibet culpabiles fuerunt, censuras omnes, et poenas Eccle­ siasticas a Sacris Canonibus, generalium Conciliorum Decretis, et Apostolicis Constitutionibus, ac praesertim literis die Coenae Domini singulis annis legi, et promulgari consuetis inflictas eo ipso incurrisse. Noverint idcirco illi omnes, etiam specialissima mentione digni a censuris, et poenis huiusmodi, post debitam, ac condignam Ecclesiae realifer, et cum effectu praestitam satis­ factionem, nonnisi a nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente (praeterquam in mortis articulo, ut praefertur, et tunc cum reincidentia prae­ fata eo ipso, quo convaluerint) absolvi, et liberari posse, prout earumdem tenore praesentium decernimus pariter, et declaramus; facultatem insuper, ad alia severiora remedia, quatenus praedicti Ecclesiasticae libertatis viola­ tores in sua contumacia persistentes, censuras, et poenas huiusmodi animo, quod absit, substinuerint indurato, Nobis, et eidem Apostolicae Sedi reser­ vantes. § 6. Demum, cum etiam intellexerimus, quod postquam idem Didacus Vicarius Generalis, sicut praemittitur, exulare coactus fuit, dilecti Filii Capi­ tulum, et Canonici dictae Ecclesiae Liparen, in Vicarium Generalem huius- Rjomani Pontifices 557 modi dilectum quoque filium Emmanuelem Carnevale praefatae Ecclesiae Archidiaconum elegerint, notorii autem, ct explorati iuris sit, quod quemadmo­ dum Pastoralis cura eiusdem Ecclesiae penes praedictum Nicolaum Mariam Episcopum, tametsi ab ipsa Ecclesia absentem, omnino, atque integre reman­ sit, ita sane ad ipsum quoque ius deputandi suum Vicarium Generalem irrefragabiliter spectabat, et spectat: idcirco in virtute Sanctae obedientiae, ac sub excommunicationis latae sententiae poena per contrafacientes eo ipso incurrenda, a qua nemo, nisi a Nobis, vel Romano Pontifice pro tempore existente (praeterquam in mortis articulo constitutus) absolvi possit, Capitulo, et Canonicis supradictis, necnon reliquo Clero tam Saeculari, quam Regulari Civitatis, et Dioecesis Liparen, praefatarum districte prohibemus, et interdi­ cimus, ne postquam earumdem praesentium, nec non deputationis alterius Vicarii in spiritualibus Generalis a praedicto Nicolao Maria Episcopo factae, vel faciendae notitiam habuerint, eumdem Emmanuelem Archidiaconum, ut Vicarium Generalem amplius agnoscant, aut illi actum ullum obedientiae prae­ stent; illos serio monentes, ac tam eis, quam universo Populo Civitatis, et Dioecesis huiusmodi enixe praecipientes, ut ei dumtaxat Vicario Generali, qui a memorato Nicolao Maria Episcopo deputatus fuit, vel in posterum deputabitur, congruam obedientiam exhibeant; simulque sciant ea omnia, quae de caetero Vicariatus eiusmodi titulo, sive a supradicto Emmanuele Archidiacono, sive a quovis alio, qui absque nostra, seu praefati Nicolai Mariae Episcopi facultate dicti Vicariatus auctoritatem sibi quomodolibet usur­ paret, geri contingeret, omnino irrita, invalida, et inania, nulliusque roboris, ac momenti fore, quemadmodum Nos vere illa pro irritis, invalidis, et ina­ nibus habenda esse harum serie similiter declaramus. § 7. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 11, p. 19-24]. 273. Clemens XI, const. Nova semper, 29 nov. 1714. Nova semper in dies, ut alias non semel diximus, ct semper acerbiora ex Regno Siciliae ad Nos afferuntur. Nuper siquidem Nobis innotuit, quod ille idem Caietanus Buglio, qui dudum, uti Delegatus praetensi Tribunalis Monarchiae Siculae nuncupati, generale Interdictum, cui Venerabilis Frater Andreas Episcopus Cataniensis e sua Civitate Cataniensi, eiusque Dioecesi, per exeerabilem Saccularis potestatis abusum eiectus, in actu eiusmodi suae eiectionis Civitatem, ac Dioecesim praefatas non ita pridem iussu nostro subiecerat, nullum, irritum, iniustum, ac illegitimum, speciali suo in eadem Civitate Cataniensi ad id promulgato Edicto, temere declaravit. Gravissimo hoc patrato crimine minime contentus, sed secundum duritiam suam, it impoenitens cor, addens peccatum super peccatum, ac thesaurizans sibi iram in die irae, animo forsan, ut stulte opinabatur, enervandi efficaciam eorum, quae cx iniuncti Nobis Apostolici muneris debito adversus ipsum, eiusque 553 Romani Pontifices acta a Nobis decerni contigisset, ac potissimum eludendi exccutionem ç.. rumdam nostrarum in simili forma Brevis Literarum die 17 iunii 1713α: ditaram, quibus non modo illius Edictum praefatum, aliaque per ipsura n occasione vigore suae assertae Delegationis perperam gesta, cum oro::, inde secutis, et quandocumque secuturis, damnavimus, reprobavimus, a~. vimus, et irritavimus, ac pro damnatis, reprobatis, cassatis, et irritis straps, et omnino haberi voluimus, et mandavimus: verum etiam eumdem Cia­ num, nec non Ioan nem Baptistam Perino Magistrum Notarium, qui rar rato Edicto subscripserat, censuras omnes, et poenas Ecclesiasticas a Sr Canonibus, generalium Conciliorum Decretis, et Apostolicis Constitutioni?, ac praesertim Literis die Coenae Domini singulis annis legi, et promulgr consuetis contra similia perpetrantes inflictas incurrisse declaravimus; seque: mense iulio eiusdem anni, in suarum iniquitatum cumulum, impudenti ccminus, quam detestabili ausu, Praeceptum quoddam, seu Mandatu.a edé illudque typis impressum, et ab eodem loan ne Baptista Perino similiter sir scriptum Ecclesiasticis tam Saecularibus, quam Regularibus universae Dioe­ cesis Catanien. transmitti, ac denunciari curavit, per quod inter aetoi ipsaemet Apostolicae Literae, aliaque Decreta, Mandata, Edicta, Censura *, Interdicta, et Rescripta quaecumque ab hac Romana Curia, hoc est, ab L Sancta Sede provenientia, quorum exeeutionem Saecularis potestas minir.i permisisset, nulla, irrita, ac, quod horrendum est, conscientiarum Chris: deliurn tranquillitati adversantia, impie, et sacrilege declarantur: gravib.· constitutis poenis adversus eos, qui illa quovis modo exeeuti fuissent, et aliis, prout uberius continetur in eodem Praecepto, seu Mandato, quod non ala quidem, quam illud penitus, et omnino damnandi, et anathematizandi anir.? praesentibus inserendum duximus, tenoris, qui sequitur, videlicet: § 1. Portiero. D'ordine dei Reverendissimo Dottor Don Gaetano Bufo Decano, e prima Dignità di questa Santa Proto-MctropolitanaChicsa di sina, Commissario Ordinario del Tribunale del Sant’Offizio, e Santissi-Inquisizione, e Delegato del Tribunale della Regia Monarchia di questo Rifr di Sicilia, non solo Ordinario in questa Città di Messina, ma ancorc Dûgato speciale in Causa dato dall’Illustriss. e Revcrendiss. Dottor D. fo: cesco Miranda, e Gayarre dei Conseglio di Sua Maestà (che la Divina pan e suo Giudice Ordinario dell’Apostolica Legazia, e Regia Monarchia in Regno di Sicilia, in virtii di lettere spedite dal Tribunale della medesima s,·.".' il primo Luglio corrente presentate, ed esecute nell’ Officio dell’ isfesso Bifsotto li 11 dei medesimo, injungi, ed intima con la seguente ingiunzloiu tr: smessane dal Tribunale di detto Illustrissimo, e Rcverendiss. Giadice: Qu· tenus nel caso si publicassero qualsivoglia Editti, Interdetti, Censure, : altri qualsisia Ordini, Decreti, o Rescritti eziandio forma Brevis della Corii Romana per qualsivoglia via, o sotto qualsivoglia Titolo, senza prima pent· dervi il Regio Exequatur; per li quali, o qualsivoglia di loro direttamert. o indirettamente, tacita, o espressamente venissero revocati, lesi, e prtgiacati, o in qualsivoglia modo alterati gl'Editti publicati, d'ordine di Sua fir, o d’altri d'ordine nostro, stante le speciali Commissioni per via dtltistessi Tribunale sotto li 25 Aprile, e 16 Maggio seorsi, o che rinovassero i’ Inter· Romani Pontifices 559 ditto, Censure, ed altre publicate d’ordine del Rmo Monsignor Don Andrea Reggio Vescovo di Catania, o d’ordine di qualsisia Prelato, Vicario Gene­ rate, 0 altro Commissionato di sudetta Corte, 0 vero, che publicassero altri Editti, Interdetti, e Censure contra qualsisia persona di qualunque stato, e condizione, che fosse, non abbia, nè debba quelli eseguire, nè osservare, nd fare eseguire, nd osservare da’ proprj Sudditi; et quatenus fossero eseguiti, 0 in qualsivoglia modo osservati, abbia, voglia, e debba ogni cosa ridurre allo stato primiero, come se mai fossero stati li sudetti Decreti, Editti, Interdetti, e Censure, nd publicati, nd osservati, nd affissati, e questo sotto pena della disgrazia di Sua Maestà (che la Divina guardi) di privazione di voce attiva, e passiva, e di anni cinque di Carceri formali per ogni Contraventore, ed'altre pene riservate ali'arbitrio di Sua Ecc., e Tribunale sudetto; e questo stante, che li sudetti Decreti, Brevi, Interdetti, Reseritli, e Censure non sono nel Regno esecuti, anzi tendano contro la publica quiete del Regno, contre la tranquillità delle Coscienze de’ Fedeli del medesimo, ed in grave pregiudizio delle Regalie di Sua Maestà (che la Divina guardi), del Regno, e di sudetto Tri­ bunale dell'Apostolica Legazia, e Regia Monarchia, con évidente perturbazione dd Popoli, scandali, ed inconvenienti, contro la publica quiete, e contro la disposizione delle Leggi del Regno, di più Rcali Dispacci de’ Serenissimi Monarch:, fondait in evidentissime ragioni, avvalorate da antichissima, immemorabile osservanza, mai interrotta nel corso di pià Secoli, ma uniforme al diritto delle Genti, Sacri Canoni, Privilegj Apostolici, Concordie con la Santa Sede, e stante, che notoriamente sono di nissuna forza, e valore li Decreti, e Rescritti sudetti, corne quelle, che tengono l’origine d’altri Decreti assolutamente non essccuti nel Regno, ma emanati de facto, et ex abrupto, nullo Iuris ordine servato, e senza essere intese le ragioni di Sua Maestà, del Regno, de * Regnicoli, e dei Fisco di sudetto Tribunale dell’Apostolica Legazia, e Regia Monarchia, senza veruna cognizione, nè discussione di Causa, e senza monizione, nè citazione alcana, assolutamente necessaria per ogni Legge Divina, ed Umana, e nemmeno senza citazione ad dicendum Causam Quare, secondo li Precetti dell' istessa Verità increata, Costituzioni Apostoliche, e Concilj Generali, c non altrimenti etc. Fiat D. D. Caietanus Buglio Delegatus: Ioan: Baptista Perino Magister Notarius. § 2. Cum autem in praecepto, seu Mandato huiusmodi nullum plane sit verbum, per quod tam Ecclesiastica Libertas Dei ordinatione, et Canonicis Sanctionibus constituta, quam Apostolicae Sedis auctoritas acerbissime non laedantur: potissimum vero per ea, quae inibi continentur, illamet suprema libandi, atque solvendi potestas Beatissimo Apostolorum Principi, eiusque Successoribus a Christo Domino tradita Saecularis ‘potestatis arbitrio per summam iniuriam, atque intolerabilem temeritatem manifeste sublidatur: necnon exeerandus abusus quoquo modo impediendi exccutionem Literarum Apostolicarum per eosdem Sacros Canones, et plurimas notissimas Pontifi­ cias Constitutiones sub anathemate damnatus, plene conformis non tam luri Gentium, quam ipsismet Sacris Canonibus, Privilegiis Apostolicis, ac Con­ cordiis cum Sede praefata initis, falso non minus, quam perverse nuncu­ petur: adeoque animae pretioso Salvatoris nostri Sanguine redemptae in r 560 Romani Pontifices maxima pericula coniici possint: hinc est, quod Nos, qui quorumoic. tam eiusdem Apostolicae Sedis, quam Ecclesiae lurium Assertores in ten a Domino constituti sumus, tametsi credamus Praeceptum, seu Mandit.praeinsertum, omniaque in eo contenta, satis, superque tam per seip$a,q.r | I I I vigore eorum, quae in aliis memoratis nostris literis pro reprobatione, tatione, et annullatione Edicti ab eodem Caietano dudum promulgati, rt non aliorum ab eo in vim suae assertae Delegationis gestorum, omnium, inde secutorum, et quandocumque secuturorum, sicut praemittitur, tc.t amplissime decrevimus, et mandavimus, pro reprobatis itidem, irritis, · omnino nullis haberi potuisse, ac debuisse, et forsan a sanioris saltem nt:: hominibus iam habita fuisse; nihilominus, cum inter tam gravia aniirr. pericula liberum Nobis non sit fidelibus populis documenta salutis subi·, here, nec Nos in tam aperta, atque cffraenata Sacrarum Legum violate: turpiter tacere, aut Pastoralis providentiae nostrae ministerium otiosum tst velimus: omnium idcirco, et singulorum, quae in praemissis, seu eoum occasione tam ab eodem Caietano, quam ab aliis quibuscumque in seque­ lam Praecepti, seu Mandati praeinserti quovis modo decreta, acta, et gesi fuerunt, seriem, causas, et circumstantias, necnon praefatarum nostrarum Lite rarum tenorem, aliave quaelibet, etiam specificam, et individuam mentiooæ. et expressionem requirentia, praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et insertis, ac singillatim specificatis habentes : Motu proprio, ex certa scienti· et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudrt, Praeceptum, seu Mandatum praeinsertum, ac quaecumque in eo contenu necnon alia a memorato Caietano Buglio in praemissis, vel circa ea quoti» documque, et qualitercumque acta, gesta, mandata, decreta, et ordinata,ccr omnibus, et singulis inde secutis, et forsan quandocumque secuturis, [. tus, et omnino nulla, irrita, et invalida, iniusta, reprobata, damnata, inani temeraria, et a non habentibus potestatem damnabiliter attentata, ac de facto praesumpta, nulliusque omnino roboris, et momenti, vel efficaciae esse, d ab initio fuisse, ac perpetuo fore, neque illa a quoquam observari posse, rd potuisse, adeoque nec ullum statum facere, vel fecisse, sed perinde, ac s nunquam émanassent, nec facta fuissent, pro non extantibus, et non facta perpetuo itidem haberi debere tenore praesentium declaramus. § 2. Et nihilominus ad maiorem cautelam, et quatenus opus sit, illa omnia, et singula, et si quae insuper praemissorum occasione, sive in eonm sequelam a praedicto Caietano, seu cius iussu, mandato, vel nomine ab :'■· quibuscumque in futurum (quod Deus avertat) agi, geri, mandari, decerni, et ordinari quomodolibet contigerit, harum serie damnamus, reprobamus, revocamus, cassamus, irritamus, annullamus, abolemus, viribusque, et effect, penitus, et omnino vacuamus, ac pro damnatis, reprobatis, revocatis, cassatis, irritis, nullis, invalidis, et abolitis, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuis semper haberi volumus, ct mandamus. § 3. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 11, p. 31-34], Romani Pontifices 561 274. Clemens XI, const. Accepimus, n ian. 1715. I Accepimus nuper, quod statim ac in Regno Siciliae vulgatae fuerunt quaedam nostrae in simili forma Brevis Literae die 6 novembris proxime praeteriti expeditae, quas pro omnimoda, ac debita observantia Ecclesiastici Interdicti, cui Civitates, ac Dioeceses Cataniensis, et Agrigentina iussu nostro subiectae reperiuntur, obtinenda, nec non quibuscumque effugiis ad excu­ sandam eiusdem Interdicti transgressionem exquisitis penitus praecludendis, novissime edidimus: Saecularis Potestatis in eodem Regno Administri nullam dimittentes occasionem, quae eis offeratur, novis semper iniuriis Pontificiam auctoritatem, ac jurisdictionem Ecclesiasticam impetendi, ac forsan, tametsi inaniter, arbitrantes posse earumdem Literarum Nostrarum efficaciam elu­ dere, simulque exeeutionem illarum ulteriorum, graviorumque deliberatio num praepedire, quas Nos, ut Pastoralis muneris Nostri debito satisfaciamus, omnino suscipere compellimur, quasque ipsi sese abunde promereri minime ignorant: absque ulla cunctatione in Panormitana Civitate, ac forsan etiam in aliis praedicti Regni Locis, promulgare praesumpserunt, praefixo nomine cuiusdam Congregationis, lunctae nuncupatae, specialiter deputatae super con­ servatione ac defensione iurium, et praerogativarum, quae eidem Saeculari Potestati in illo Regno competere praetenduntur, Edictum, seu Bannimentum quoddam Typis impressum, tenoris sequentis, videlicet: § 1. Bando, e comandamento, d’ordine dell’Illustre Oiunta deputata da S. S. R. M. (che Dio guardi) sovra la conservazione, e defensione delli Reali diritti, che ha, e possiede, come Re Augusto, e Monarca in questo Regno, e di quelle prerogative, e Privilegi, che il medesimo gode, come con suo Real ordine in data di 17 Aprile 1714. Invigilando Sua Maestd (che Dio guardi) colla sua Regia protezione ed amore, all’intera conserva­ tione de' Privilegi, ed antiche consuetudini di questo fidelissimo Regno, come della sua Real giurisdizione, ed antichissima preeminenza della Legazia Apostolica, e Regia Monarchia, si per sostegno de' diritti toccanti alia sua Real Corona, che della giusta difesa, e buon governo de’ suoi Vas· salli, accordando anche su questi punti quelle providenze suppHcateli dal General Portamento detenuto in questa felice, e fidelissima Cittd di Palermo capo di questo Regno sotto li 7 dei trascorso Marzo composto da tre Bracci, Ecclesiastico, Militare, e Demaniale rappresentante il Regno tutto; ha deter­ minato stabilire una Giunta di Ministri, quali debbano invigilare con parti· colar zelo, attenzione, e cura, perché venghino ovvlati, ed impediti gl’ incon­ venienti, e riparati tutti i pregiudici, che potessero in qualche maniera indursi. Essendosi servita la Maestà Sua per sua Real benignità appoggiare a noi Don Giuseppe Fernandez Présidente del Tribunale della Regia Gran Corte, Don Antonino Nigri Présidente del Tribunale del Concistorio della Sacra Regia coscicnza, Conte Borda Consultore, Don Nicold Pensabene Présidente 30 562 Romani Pontifices A vvocato Fiscale del Tribunale della Regia Gran Corte, Don Frances I/,·.·, I Cavallaro Giudice della Oran Corte Civile, e Don Ignazio Perlongo R. I cato Fiscale del Tribunale del Real Patrimonio Fincumbenza di tanto ; I mura, e rilievo, conferendoci tutte l’opportune potestà, e giurisdizioni m. sarie ad usarsi per il conscguimento di sl importante fine: E perdii mu. conviene, che fosse manifesta a tutti la Real determinazione, ma anche ce ogn’uno, corne da sua parte debba corrispondere all'obligo di buon di S. M. su l’osservanza dell’acccnnati Privilegi, consuetudini, preemiwau regaglie, e quali siino le pene, che s’incorreranno da Trasgressori, si i nuto d’ordine nostro alla présente general Notificanza, ed Editto in i / · della giurisdizione, e suprema potestà Economica conferitaci da S.M^acxche resti intesa, e notificata ogni Persona di qualsivoglia grado, e condù:. v, sl Secolare, che Ecclesiastica, o Regolare, come arrivando in questo Rfgtc,! sue Isole coadlacenti per via diretta, o indiretta qualsisia legge, resat, diploma, determinazione, bando, editto, dispaccio, privilegio, breve, protista esorto, o lefera in forma publica, o privata, manuscrilti, o in stampa,$p.. da qualsivoglia Corte, o Potestà straniera, quali immediatamente, o nciz. mente venissero, o senza alcuna particolar direzione, ed indi apparissero de. destinamente, o in altra maniera affissati in luoghi publici, o privati, o pr con qualche direzione a qualsivoglia Persona publica, o privata, Oiudici, M; gistrati, Superiore d’ogn’ordine, consesso, e Communità, Rettori pariicolsh, universali di qualunque condizione di ciascuna Città, Provincia, Diocesi,Ui> versità del Regno, o di sue Isole Coadjacenti, non se li dovrà dare ncan fede, esecuzione, ed osservanza, ove pria non fossero resi autentici, legali, idea· quibili nella forma sempre costumata, si per diritto di legge particolare, e torsu tudine legitimamente prescritta In questo Regno, come per altra unimcl ragione (occante ad ogni Sovrano ne * suo i Domini. Avvertendosi ogn'anoR mai debbano intendersi resi autentici, ed esequibili li rescrittl stranieri, r. altri sovracennati, se prima non fussero segnati dal Regio Exequatur per dell’Avvocato Fiscale del Real Patrimonio, a chi vien commesso 1'esan ; riconoscere, se racchiudono pregiudizio, o apportino diminuzione, o lesion alcuna agli antichissimi Privilegi, Leggi, Consuetudini dei Regno, o pare : dritti della Real Corona di S. M., e preeminenze della Legazia Aposlci:: e Regia Monarchia. E dandosi diversamente fede, osservanza, o eseaaiev, si notifica, ed intima in vigor della présenté Notificanza, edEdittoalliC· traventori, e Trasgressori, se saranno Ecclesiastici, o Regolari l‘occupau:-J de’ beni temporali, e come sediziosi, e perturbatori della publica quiete, ar­ sero fra il termine dl giorni quindici da partirsi da questo Regno, e i:·· entrare in Parte, Luoco, Terra, o Città del Dominio di S. M. e se sonuo Laid, e Secolari, se gli notifica, ed intima la maggior disgrazia di S. Λ. ed altre pene le più gravi ad arbitrio nostro, etiam usque ad mortem natu ralem inclusive. Ed acciochè venghi alla notizia di tutti, s’ha fatto la pt­ sente publica dichiarazione d’affigersi nei luoghi soliti, che servirà per Irdiia formale ad ogn'uno, e non altrimente, ne in altro modo: Promulgetur: Ptnsa· bene Praeses F. P. P. S. P. V. Benza Sindacus : Die septimo DeanbtB octavae Indictionis 1714. Constat per me Franciscum Perino publicum Pru- Romani Pontifices 563 conem huius Foelicis, et Fidelissimae Urbis Panormi, publicasse supradictam Bannum per loca solita, publica, et consueta, Tubis Regiis etc. § 2. Perspectum profecto, ac compertum habemus eos, qui praeinsertum Edictum, seu Bannimentum promulgarunt, Mandata, Literas, aliaque Decreta Apostolica in eo complecti, ac forsan praecipue comprehendere voluisse; quemadmodum satis, superque coniici potest nedum ex eiusdem Edicti tenore, verum etiam ex tot aliis praecedentibus actis, quibus eiusdem Saecularis Potestatis Ministri pravum suum animum etiam apertius osten­ derunt, dum minime contenti publicatione aliorum consimilium Edictorum, Praeceptorum, seu Mandatorum, quibus libertas Ecclesiastica, et Apostolica auctoritas manifeste laedebantur, ac libera huius Sanctae Sedis Rescriptorum executio impediebatur, minis insuper, atque terroribus, imo etiam carceribus, vinculis, exiliis, bonorum proscriptionibus, aliisve poenis eos fere omnes, qui eidem Sanctae Sedi debitam obedientiam praestiterunt, temere non minus, quam sacrilege afflixerunt: adeoque certi sumus, quod ex sola memorati Edicti lectione quilibet sanae, rectaeque mentis non modo illius evidentem nullitatem, verum etiam manifestam iniustitiam perspicue intelliget Ambi­ gere praeterea non possumus, quin horrore perfundendus sit quisquis illud legerit, dum inter caetera perspiciet, ac animo reputabit eo temeritatis per­ ventum esse, ut Potestatis exterae titulus Potestati illi adseribatur, quam Nos per Beatum Petrum, eiusque Successores a Domino accepimus in Terris maximam, et quae in indigno haerede non deficit: perinde ac si Siciliae Regnum extra Terrarum Orbem situm esset, cum neminem pene lateat, verba illa, quibus inclytus Claravallensis Abbas Eugenium Pontificem allocutus fuit: Orbe exeundum ei, qui forte volet explorare, quae non ad tuam pertinent curam. Illud insuper omnibus satis exploratum, ac plane cognitum fore credimus, eiusdem Saecularis Potestatis Administros, dum in memorato Edicto veti­ tum voluerunt, ne cuiuscumque speciei rescripta ullo modo execution! deman­ dari debeant, nisi prius ab Advocato Fiscali Regii Patrimonii recognita, ac approbata fuerint, expresse declarando eidem Advocato Fiscali iniunctum esse munus, praevio examine, discutiendi, an eiusmodi rescripta ullum prae­ judicium Privilegiis, Legibus, et Consuetudinibus Regni vel iuribus Regiis, aut praeeminentiis assertae Regiae Monarchiae inferre possint, exeerabili nimis ausu conatos fuisse praedictum Advocatum Fiscalem Judiciorum Apostolicae Sedis ludicem constituere, ac uno, eodemque tempore sublimem illam Pote­ statem ligandi, atque solvendi Nobis, ac Romano Pontifici pro tempore exi­ stent! a Domino traditam, quae non ancilla est, sed libera, ipsius Saecularis Potestatis arbitrio subiicere, et mancipare; cum tamen sciamus, quod Magi­ stratui, ac Principi Sacerdotum exprobrantibus: Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto ; et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra, Petrus, et Apostoli responderunt: Obedire oportet Deo magis, quam hominibus.Dtmum nec pariter dubitamus, quin quilibet Catholicus, etiam absque ullius pecu­ liaris nostrae declarationis, vel admonitionis ope, satis agniturus per se sit, quam irregularis, absona, ac scandalosa existât praefati Edicti conclusio, in qua ad iniquitatis non minus, quam nullitatis ipsius Edicti cumulum Trans­ gressoribus, et Contraventoribus, illis nempe fidelibus, qui nulla interposita 564 Romani Pontifices mora, promptoque animo Mandata Apostolica observant, ct exequuntur, P~. noque Pontifici Beati Petri Apostolorum Principis Successori, et lesu O Vicario veram illam obedientiam, quam ei quicumque Catholicus inpr,i sione Fidei spondet, praestare non detrectant, eadem Saecularis Polesb ;<■ nas imponit, si Ecclesiastici quidem fuerint tam Saeculares, quam Regule occupationis bonorum temporalium, ac exilii a Regno, tanquam seditpublicaeque tranquillitatis perturbatoribus, si vero Laid extiterint, ludifi tionis ipsius Saecularis Potestatis, praeter alias poenas illius arbitrio inops das usque ad mortem naturalem inclusive. § 3. Nihilominus Nos, qui quorumcumque tam Apostolicae Sedis,qiii Ecclesiae iurium Assertores in Terris a Domino constituti sumus, probe iligentes, et recogitantes liberum Nobis non esse in tam aperta, ac det. bili utriusque oppugnatione silere, ac insuper ambarum indemnitati, qui­ tum Nobis ex alto conceditur, opportune consulere, nec iis tantum, qa hactenus gesta sunt, congruum adhibere remedium, verum etiam aliis,que sub iisdem erroneis, falsis, damnatisque principiis, tam ab anted icta Con­ gregatione, luncta nuncupata, quam ab aliis quibuscumque Ministri·. c Delegatis, sive eiusdem Saecularis Potestatis, sive etiam praetensi Tribuni Monarchiae Siculae deinceps attentari possent, tempestive occurrere cuptcs tes: omniumque idcirco, et singulorum, quae in praemissis, vel circa ea tes ab iis, qui praeinsertum Edictum, seu Bannimentum promulgarunt, qur ab aliis quibuscumque, sive in sequelam eiusdem Edicti, vel Bannimcnti, sive alias ad eumdem finem impediendi in Regno praedicto executiowquarumcumque Literarum, Mandatorum, aliorumve Rescriptorum Aposlc' eorum quovis modo decreta, iussa, ordinata, acta, et gesta fuerunt, serie-., causas, et circumstantias; ac tam praedictae, quam alterius cuiusvisCon^ngationis, seu functae, Coetus, et Tribunalis eiusdem Regni, nec non quorum­ cumque ludicum, Ministrorum, etiam principalium, seu supremorum, Ohio * lium, Notariorum, Scribarum, et Personarum quarumlibet in eisdem praemis.·.culpabilium qualitates, dignitates, nomina, et cognomina, aliave quaecumqur etiam specificam, et individuam mentionem, et expressionem requirentia, pntsentibus pro plene, et sufficienter expressis, et singillatim specificatis haben­ tes: Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione Nostris,deque Apostolicae Potestatis plenitudine, Edictum, seu Bannimentum praeinsertum, ac quaecumque in eo contenta, aliaque omnia sive in illius sequelam, sirt eodem consilio, tam ab ipsamet Congregatione, seu luncta, quae idem E. · ctum, vel Bannimentum promulgavit, quam ab aliis quibuscumque Congre­ gationibus, Coetibus, Tribunalibus, ludicibus, Ministris, Officialibus, et p sonis praefati Regni Siciliae forsan acta, gesta, et ordinata, cum omnibus et singulis inde secutis, et quandocumque secuturis penitus, ct omnino nulla irrita, Invalida, iniusta, reprobata, damnata, inania, temeraria, et a non haben­ tibus potestatem damnabiliter attentata, ac de facto praesumpta, nulliusqu; omnino roboris, et momenti, vel efficaciae esse, et ab initio fuisse, ac per­ petuo fore, neque illa a quoquam observari posse, vel potuisse, adeoque nec ullum statum facere, vel fecisse, sed perinde ac si nunquam eminis sent, nec facta fuissent, pro non extantibus, et non factis perpetuo itidem Romani Pontifices 565 haberi debere, tenore praesentium declaramus. Et nihilominus ad maiorem, et abundantiorem cautelam, et quatenus opus sit, illa omnia, et singula, ac si quae insuper a praedictis, seu aliis praemissorum occasione, sive ad eumdem finem quoquomodo impediendi exeeutionem Literarum, Mandatorum, et Decretorum Apostolicorum in eodem Regno quandocumque, et quomo­ documque (quod Deus avertat) de caetero similiter agi, geri, et ordinari contigerit, harum serie damnamus, reprobamus, revocamus, cassamus, irri­ tamus, annullamus, abolemus, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacua­ mus, ac pro damnatis, reprobatis, revocatis, cassatis, irritis, nullis, invalidis, et abolitis, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuis semper haberi volumus, et mandamus. § 4. Sciant propterea universi Christifideles eiusdem Regni, memorato, sive alio quovis Edicto, Mandato, seu praecepto, quod a praefatae saecularis potestatis, sive etiam praetensi Tribunalis Monarchiae Siculae Ministris qui­ buslibet in posterum promulgari contingeret, non obstante, sese teneri, ac obligatos esse Decretis, Ordinationibus, Mandatis, literis, aliisque provisio­ nibus Apostolicis quibuscumque, vigore illius potestatis Nobis, ac pro tem­ pore existent! Romano Pontifici divinitus concessae tam hactenus editis, quam de caetero quandocumque edendis, veram, integram, et omnimodam obedientiam praestare, atque exhibere. Praeterea cum notorii luris sit non tam illos, qui praeinsertum Edictum, seu Bannimentum ediderunt, ac pro­ mulgarunt, quam alios omnes, et singulos cuiuscumque status, gradus, ordi­ nis, praeeminentiae, et dignitatis quantumcumque excelsae, ac sublimis fue­ rint, qui sive editionem, publicationem, et affixionem eiusdem Edicti, vel Bannimenti, sive alia eodem consilio, sicut praemittitur, quovis modo gesta mandarunt, ac ordinarunt, seu illis consilium, auxilium, favorem, vel quam­ vis aliam damnabilem operam praestiterunt, aut in eorum sequelam, et executionem similiter gesta approbarunt, et rata habuerunt, seu alias in eis quo­ modolibet culpabiles fuerunt, censuras omnes, et poenas Ecclesiasticas contra similia perpetrantes a Sacris Canonibus, Generalium Conciliorum Decretis, et Apostolicis Constitutionibus, ac praesertim Literis die Coenae Domini singulis annis legi, et promulgari consuetis inflictas eo ipso incurrisse, illasque insuper etiam incursuros esse eos omnes, qui similia adeumdem finem quoquomodo impediendi exeeutionem Literarum, aliorumve Decretorum Apo­ stolicorum in Regno supradicto de caetero peregerint, ut praefertur. Nove­ rint idcirco illi omnes, etiam specialissima mentione digni, a censuris, et poenis huiusmodi, post debitam, et condignam Ecclesiae realiter, et cum effectu praestitam satisfactionem, nonnisi a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente (praeterquam in mortis articulo, et tunc cum reincidentia in easdem censuras, et poenas eo ipso, quo convaluerint) absolvi, et libe­ rari posse, prout eorumdem tenore praesentium decernimus, et similiter declaramus. § 5. Decernentes, etc. (Bull. Rom., tom. 11, p. 36-39]. 566 Romani Pontifices 275. Clemens XI, const. Ex illa, 19 mart 1715. Ex illa die, qua, nullo licet meritorum nostrorum suffragio, CathoSas Ecclesiae gubernacula, hoc est, munus sua amplitudine gravissimum, acte porum iniquitate molestissimum, Deo sic disponente, suscepimus: nihilNoi manum clavo admoventibus antiquius fuit, quam acerrimas contentionesir pridem in Imperio Sinarum inter Apostolicos illarum partium Missionin'.! exortas, semperque in dies magis invalescentes, tam circa quasdam voca Sinicas ad Sanctum, et ineffabile Dei Nomen exprimendum inibi usurpatas, quam circa nonnullos earum gentium ritus, veluti superstitiosos a quite dam ex Missionariis praedictis reprobatos: ab aliis vero, utpote eos dries tantum asserentibus, permissos Apostolici ludicii censura opportune din mere, ut sublatis dissidiis, Christianae Religionis, Catholicaeque Fidei pro­ pagationem turbantibus, omnes tandem id ipsum dicerent in eodem sens, et in eadem sententia, unoque ore glorificaretur Deus ab iis, qui sanctifia, sunt in Christo lesu. § 1. Hoc consilio responsa illa, quae ad varias quaestiones super eu? modi rebus excitatas, praevio diuturno examine dudum, videlicet tempora fel. rec. Innocentii Papae XII Praedecessoris nostri inchoato, ac deinde iuss: nostro per plures annos continuato, auditisque utriusque partis rationibus, necnon complurium Theologorum, et Qualificatorum sententiis a Congre^ tione Venerabilium Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardini lium in tota Republica Christiana Generalium Inquisitorum adversus h» reticam pravitatem auctoritate Apostolica deputatorum data fuerunt, Nc> die xx Novembris mdcciv eadem auctoritate confirmavimus, et approte vimus. § 2. Ea autem, quae in responsis huiusmodi decreta fuerunt, sunt, quae sequuntur: Cum Deus Optimus Maximus congrue apud Sinas vocabulisEar> paeis exprimi nequeat: ad eumdem veram Deum significandum, vocabulcTien Chu, hoc est, Caeli Dominus, quod a Sinensibus Missionariis, d Fidelibus longo, ac probato usu receptum esse dignoscitur, admittendam issr. Nomina vero Tien Caelum, et Xang Ti, Supremus Imperator, penitus ràicienda. Idcirco tabellas cum inscriptione Sinica King Tien, Coelum colito, in Ecdo siis Christianorum appendi, seu iam appensas in posterum inibi retineri per­ mittendum non esse. Ad haec nullatenus, nullaque de causa permittendum esse Christlfidili· bus, quod praesint, ministrent, aut intersint solemnibus sacrificiis, sea obla­ tionibus, quae a Sinensibus in utroque aequinoctio cuiuscumque anni Confi­ cio, et Progenitoribus defunctis fieri solent, tanquam superstitione imbutis. Similiter nec esse permittendum, quod in Aedibus Confucii, quae Sinico nomini Miao appellantur, Udem Christifideles exerceant, ac peragant caeremonias, ritas, Romani Pontifices 567 tt oblationes, quae in honorem eiusdem Confucii fiunt; tum singulis mensibus in novilunio, et plenilunio a Mandarinis, seu primariis Magistratibus, aliis­ que Officialibus, et Literatis: tum ab iisdem Mandarines, seu Gubernatoribus, ac Magistratibus, antequam dignitatem adeant, seu saltem post eiusdem posses­ sionem adeptamdum denique a Literatis, qui postquam ad gradus sunt admissi, e vestigio ad Templum, seu Aedem Confucii se conferunt. Praeterea non esse permittendum Christianis in Templis, seu Aedibus Progenitoribus dicatis oblationes minus solemnes eisdem facere, nec in illis ministrare, aut quomodolibet inservire, vel alios ritus, et caeremonias peragtreItem nec esse permittendum praefatis Christianis oblationes, ritas, et cae­ remonias huiusmodi coram Progenitorum tabellis in privatis Domibus, sive in eorumdem Progenitorum sepulchres, sive antequam Defuncti sepulturae tra­ dantur, in eorum honorem fieri consuetas, una cum Gentilibus, vel seorsim ab illis peragere, eisque ministrare, aut interesse; imo praedicta omnia, utpote quae, perpensis hinc inde deductis, necnon diligentpr, ac mature discussis omnibus, ita peragi comperta sunt, ut a superstitione separari nequeant, Chri­ stianae Legis cultoribus ne quidem permittenda esse praemissa publica, vel secreta protestatione se non religioso, sed civili, ac politico tantum cultu erga Defunctos illa praestare, nec ab eis quidquam petere, aut sperare. Non tamen per haec censendam esse damnatam praesentiam illam, seu assistendam mere materialem, quam cum Gentilibus superstitiosa peragentibus, citra ullam sive expressam, sive tacitam gestorum approbationem, ac quovis ministerio penitus secluso, eisdem superstitiosis actibus quandoque praestari contingat a Christianis, cum aliter odia, et inimicitiae vitari non possunt, facta tamen prius, si commode fieri poterit, fidei protestatione, ac cessante periculo subversionis. Demum permittendum non esse Christifidelibus tabellas Defunctorum Pro­ genitorum in suis privatis domibus retinere iuxta illarum partium morem, hoc est, cum inscriptione Sinica, qua Thronus, seu Sedes Spiritus, vel Animae N. significetur; imo nec cum alia, qua Sedes, seu Thronus, adeoque idem, ac priori, licet magis contracta inscriptione, designari videatur. Quo vero ad tabellas solo Defuncti nomine inscriptas, tolerari posse illarum usum, dum­ modo in eis conficiendis omittantur omnia, quae superstitionem redolent, ct seclaso scandalo, hoc est, dummodo qui Christiani non sunt, arbitrari non possint tabellas huiusmodi a Christianis retineri ea mente, qua ipsi illas reti­ nent, necnon adiccta insuper declaratione ad latus ipsarum tabellarum appo­ nenda, qua, et quae sit Christianorum de Defunctis fides, et qualis Filiorum, ac Nepotum in Primogenitorcs pietas esse debeat, enuncietur. Per praemissa nihilominus non vetari, quominus erga Defunctos peragi possint alia, si quae sint, ab iis Gentibus, peragi consueta, quae vere super­ stitiosa non sint, nec superstitionis speciem praeseferant ; sed intra limites civilium, et politicorum Rituum contineantur. Porro quaenam haec sint, et quibus adhibitis cautelis tolerari valeant, tum pro tempore existentis Commissarti, et Visitatoris Generalis Apostolici, seu eius vices exercentis in Imperio Sinarum, tum Episcoporum, et Vicariorum Apostolicorum illarum partium 568 Romani Pontifices indicio relinquendum esse; qui tamen interea omni, quo poterunt, stata. I diligentia curare debebunt, ut Gentium caeremoniis penitus sublatis, illi a \ a Christianis, et pro Christianis hac in re usu recipiantur Ritus, quos Ct I lica Ecclesia pro Defunctis pie praescripsit. I § 3. Post haec vero labente fere sexennio, nempe die xxv Septembris «c·. I auditis iterum dictorum Cardinalium, qui rem mature, ac diligentissime (fisc- I serunt, suffragiis, eadem Responsa, necnon mandatum, seu Decretum,q . [ illis expresse inhaerendo a piae recordationis Carolo Thoma, dum viri^t: dem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali de Tournon nuncupato, tunc Patri cha Antiocheno, Coinmissario, et Visitatore Apostol. Generali in prati I Imperio Sinarum die xxv lanuarii mdccvii editum fuit, ab omnibus, e < 11 « . gulis, ad quos spectabat, inconcusse, et inviolabiliter sub censuris, et por in Mandato, seu Decreto huiusmodi expressis observanda esse deam­ et declaravimus, quovis contrafaciendi quaesito colore, seu praetextu pe· tus sublato, ac potissimum non obstante quacumque appellatione a quibus : personis ad Nos, et Sedem Apostolicam interposita, quam propterea pron reiiciendam esse similiter decrevimus, ac re ipsa reiecimus, prout in Dee hac de re edito fusius continetur. § 4. Haec omnia plene, et abunde sufficere debuissent, ut ea, quit miens homo superseminaverat zizania ex agro illo radicitus evellerentur,Fi . lesque omnes nostris, et huius Sanctae Sedis mandatis ea, qua par «u humilitate, et obedientia obsequerentur: praesertim cum in calce Respors rum praedictorum a Nobis, sicut praemittitur, confirmatorum, et approba rum causam iam finitam esse apertis, et perspicuis verbis pronuntiatum fur. Verum cum,sicuti ex eisdem partibus, non sine intimo animi nostri dolore, *·Ί»Λ nostri pervenit Apostolatus auditum, tam enixe a Nobis praescripta Respor rum huiusmodi exeeutio male a plerisque sive vano, falsoque obtentu,qt : illa a Nobis suspensa fuerint, vel minus legitime promulgata, sive condr num, ut perperam asseritur, in eis insitarum, et ante exeeutionem ipsam w'· candarum, factorumque, super quibus ipsa emanarunt, non justificator ratione, sive ulteriorum a Nobis ea in re edendarum declarationum colon, sive gravium, quae tam Missionariis, quam Missioni ipsi ex demandata r cutione obvenire possent, periculorum formidine, sive demum Decreti dudur. nempe die xxni Martii mdclvi super eiusmodi Ritibus, seu Cacrcmor · Sinicis a praefata Congregatione Cardinalium editi,1 ac a rec. mem. Alcv. dro PP. VII, etiam Praedecessore nostro approbati praetextu, non sine gr Pontificiae nostrae auctoritatis iniuria, Christifidelium scandalo, ac sali · animarum detrimento, satis diu, multumque eludatur, aut saltem nimii, retardetur. § 5. Hinc est, quod Nos, ex commissae Nobis divinitus Apostolicae ser­ vitutis munere, difficultates, tergiversationes, subterfugia, et praetextus huius modi penitus, et omnino e medio tollere, ac reiicere, necnon Christifidelium quieti, animarumque saluti, quantum Nobis ex alto conceditur, prospicere cupientes: de eorumdem Cardinalium consilio, ac etiam motu proprio, ct 1 Cf. Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 126. Romani Pontifices 569 ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae pote­ statis plenitudine, omnibus, et singulis Archiepiscopis, et Episcopis in supradicto Sinarum Imperio, aliisque ei conterminis, sive adiacentibus Regnis, ac Provinciis nunc, et pro tempore quandocumque existentibus sub suspensio­ nis ab exercitio Pontificalium, et interdicti ab ingressu Ecclesiae, eorum vero Officialibus, ac Vicariis in spiritualibus Generalibus, aliisque illorum locorum Ordinariis, ac etiam Vicariis Apostolicis, qui Episcopi non sint, eorumve Provicariis, necnon Missionariis tam Saecularibus, quam cuiusvis Ordinis, Congregationis, Instituti, et Societatis, etiam lesu, Regularibus sub excom­ municationis latae sententiae, a qua nemo a quoquam, praeterquam a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, nisi in mortis articulo consti­ tutus, absolvi possit, et quoad Regulares etiam privationis vocis activae, et passivae poenis per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incur­ rendis, tenore praesentium praecipimus, ac in virtute sanctae obedientiae mandamus, ut responsa praeinserta, omniaque, et singula in eis contenta exacte, integre, absolute, inviolabiliter, et inconcusse observent, ac ab eis, quorum cura ad illos spectat, similiter observari, quantum in ipsis est, curent, et faciant Neque illis sive ullo ex superius expressis, sive alio quovis titulo, causa, occasione, colore, vel praetextu contravenire quoquo modo audeant, vel praesumant. § 6. Praeterea motu, scientia, deliberatione, et potestatis plenitudine pari­ bus, harum serie statuimus, et sub eisdem excommunicationis reservatae, ac privationis vocis activae, et passivae poenis ordinamus, ut omnes, et singuli Ecclesiastici tam Saeculares, quam praedictorum Ordinum, Congregationum, Institutorum, et Societatum, etiam lesu, Regulares, ad Sinas, aliave praefata Regna, et Provincias, sive ab hac Sancta Sede, sive etiam ab eomm Supe­ rioribus missi, et quandocumque in posterum mittendi, cuiusvis tandem tituli, aut facultatis vigore illic existant, vel in futurum extiterint: missi scilicet, statim ac praesentes literae eis innotuerint, mittendi vero, antequam ibidem aliquod Missionarii munus exercere incipiant, iuramentum de fideliter, inte­ gre, ac inviolabiliter observando eiusmodi Praecepto, ac Mandato nostro iuxta formulam in praesentium literarum calce annotandam, in manibus Commissarii, et Visitatoris Apostolici in praefato Imperio Sinarum pro tempore exi­ stentis, vel alterius ab illo deputati, sive eo deficiente, in manibus Episco­ porum, vel Vicariorum Apostolicorum dictarum partium, in quorum respective jurisdictione commorantur, vel commorabuntur, aut aliorum ab eis deputa­ torum: Regulares vero in manibus insuper Superiorum suae Religionis, vel ab illis deputatorum in eisdem partibus existentium, praestare omnino debeant, ac teneantur, ita ut ante praestationem juramenti huiusmodi, et subscriptione sub eadem formula ab unoquoque, qui iuramentum ipsum praestiterit, pro­ pria manu faciendam, nullum Missionarii munus continuare, aut exercere, imo nec tanquam deputati ab Episcopis, seu Ordinariis locorum, aut tan­ quam simplices suae Religionis Presbyteri, sive alio quovis titulo, causa, seu privilegio, de quibus expressa, specialis, et specialissima esset facienda mentio, Christifidelium confessiones audire, condonari, aut Sacramenta quo­ modolibet administrare ullo modo valeant, nullisque omnino facultatibus. / 570 Romani Pontifices sive sibi speciatim, sive suis respective Ordinibus, Congregationibus, In. tutis, et Societatibus, etiam lesu, huiusmodi generaliter a Sede praefata acessis uti possint, sed quoad eos, praeter, et ultra superius expressas potn. omnes, et singulae facultates praedictae omnino cessent, nulliusque robon sint, et esse censeantur. § 7. Omnia autem iuramenta huiusmodi per quoscumque Mlssiomi tam Saeculares, quam Regulares in memoratorum sive Commissarii, et Ve. tatoris Apostolici pro tempore existentis, sive Episcoporum, aut Viciricr.Apostolicorum manibus, sicut praemittitur, praestanda, post quam subio ptione munita fuerint, vel saltem authentica illorum exempla per eosde Commissarium, et Visitatorem Apostolicum pro tempore existentem, Epsi? pos, et Vicarios Apostolicos ad praefatam Congregationum Cardinality quantocitius fieri poterit, transmittantur. Superiores vero Regulares, cui.;< Ordinis, Congregationis, Instituti, et Societatis, etiam lesu, illic nunc, et p: tempore existentes sub eisdem poenis teneantur non solum idem iurmtum in praefatorum, sive Commissarii, et Visitatoris Apostolici pro tempo,ί existentis, sive Episcoporum, aut Vicariorum Apostolicorum manibus, tara modum praescriptum, praestare, eiusque formulae subscribere, sed etiis illius praestationem a suis respective Subditis exigere, ac authentica ti super re documenta quamprimum transmittere ad suos respective Superi» res Generales, qui illa memoratae Congregationi Cardinalium statim In­ dere debebunt. § 8. Decernentes, etc. § 10. Formula autem iuramenti, sicut praemittitur, praestandi, est quae sequitur, videlicet: Ego N. Missionaries ad Sinas, vel ad Regnum N. vel ad Provincial N. a Sede Apostolica, vel a Superioribus meis iuxta facultates eis a Sede stolica concessas missus, vel destinatus, Praecepto, ac Mandato Apostolia super ritibus et caeremoniis Sinensibus in Constitutione Sanctissimi Domiti Nostri Domini Clementis divina providentia Papae XI hac de re edita, t/u praesentis iuramenti formula praescripta est, contento, ac mihi per integra eiusdem Constitutionis lecturam optime noto, plene ac fideliter parebo, illa!· que exacte, absolute ac inviolabiliter observabo, et absque ulla tergiversatio adimplebo. Si autem (quod Deus avertat) quoquo modo contravenerim, toti * quoties id evenerit, poenis per praedictam Constitutionem impositis me ctum agnosco, et declaro. Ita tactis Sacrosanctis Evangeliis, promitto, vom,d laro. Sic me Deus adiuvet, et haec Sancta Dei Evangelia. Ego N. manu propria. [Bull. Rom., torn. 11, p. 50-53]. Romani Pontifices 571 276. Clemens XI, const. Pastoralis officii, 28 aug. 1718.’ Pastoralis officii, quod superni dispositione consilii gerimus, cura Nos admonet, ut animarum saluti ubique terrarum procurandae, ac praesertim Orthodoxae Fidei, sine qua impossibile est placere Deo, puritati servandae omni studio advigilemus. § 1. Eapropter cum in quibusdam ultra Montes Provinciis, et praecipue in amplissimo Galliae Regno, varia pravarum Doctrinarum, imo, et haeresum semina, occasione damnati cuiusdam Libri Gallico idiomate iam pridem editi sub titulo: Le nouveau Testament en français avec des réflexiones morales sur chaque verset, etc. Aliter vero: Abrégé de la morale de l’Evangile, des Actes des Apostres, des Epistres de S. Paul, des Epistres Canoniques, et de l’Apocalypse, vel Pensées Chrétiennes sur le Texte de ces livres sacrés, etc., germinare cognovissemus; iisdem eradicandis, Nostri non minus muneris debito admoniti, quam crebris multorum Catholici Orbis, ac praesertim Gal­ liae Episcoporum, precibus excitati: quin etiam piis, ac saepius repetitis clan mem. Ludovici XIV, dum vixit, Francorum Regis Christianissimi votis, et officiis adducti, quascumque potuimus Apostolicae nostrae solicitudinis partes, adiuvante Domino, interponere non praetermisimus. Quae autem, et quanta in hoc arduo, gravissimoque negotio per plures annos egerimus, et passi simus, quaeve inobedientium hominum, et paucorum (quod valde dolentes dicimus) illustrium etiam Ecclesiarum Antistitum veritati non acquiescentium opera in idem inclytum Regnum mala provenerint, Vobis fere omnibus minime ignota esse existimamus. Postquam siquidem, Divino in primis implorato praesidio, curaque omni, studio, ac labore, prout rei gravitas exposcebat, diutissime collatis, adversus praedictum librum Constitutionem nostram, quae incipit: Unigenitus Dei Filius, anno Incarnationis Dominicae millesimo sep­ tingentesimo decimo tertio, sexto Idus septembris editam promulgavimus, * in qua plures noxios articulos ex eodem libro excerptos censuris variis, quas respective, ut aiunt, hoc est, singuli aliquam saltem earum merebantur, nota­ tos pro huius Sanctae Sedis more proscripsimus: cuiusmodi remedii neces­ sitatem tum memoratus Ludovicus Rex, tum plerique ex Gallia Episcopi supradicti iteratis obtestationibus inculcaverant, non aliter suborta dissidia sedari posse constanter affirmantes; tota quidem Christi Ecclesia Petrum per Nos, tametsi indignos, loquentem secuta, Apostolicam eiusdem Constitutionis doctrinam debito obsequio, atque obedientia suscepit. At Novatores, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident, cx inconsulta eorundem paucorum Antistitum haesitatione ita animos extulerunt, ut incredibili audacia Consti­ tutionem ipsam perverse interpretari, et incessere, pravacque etiam doctrinae 1 Universis Christifidelibus. 1 Cf. N. 270. 572 f’ Romani Pontifices Romani Pontifices per impudentes calumnias insimulare non erubuerint. Itaque, ut relr·· illos Episcopos ad sectanda Fratrum suorum vestigia excitaremus, ar. barum, malorumque omnium fomitem, quem improvida illa cunctatior straverat, extingueremus, canonicas animadversiones post diuturna i-annorum longanimitatis experimenta adhibere constitueramus. Vemra rabiles Fratres nostri S. R. E. Cardinales, quibuscum rationem consiliit communicare aequum esse censuimus, Nos enixe obsecraverunt, ut pac a severioribus remediis supersedere vellemus, dum interim comm.· literis Collegam suum Constitutioni nostrae sese subiicere detrectantem,r. iisdem propterea animadversionibus obnoxium ad unitatis, et pacisce·revocare conarentur. Eorum igitur precibus annuentes, ne quam lenitatis intentatam relinqueremus, per illas ipsas inducias Nos quoque ad unhr Archiepiscopos, et Episcopos Regni Galliarum literas in forma Brevis. xx novembris mdccxvi expeditas dedimus, quibus rerum gestarum se: Ecclesiarum perturbatione uberius exposita, illos hortati sumus, ut di&· tientes Coepiscopos suos, nostro etiam nomine, convenirent, eosque w sui fraterna charitate admonerent, necnon omnibus Sacerdotalis solicits: argumentis, imploratoque, nostris etiam verbis, dilectissimi in Christo F nostri Philippi Ducis Aurelianensis, eiusdem Regni Rectoris, patrocinio, i reparanda Ecclesiasticae unitatis, et disciplinae detrimenta, atque ad averteCatholicae Religionis pericula flectere satagerent. Speravimus quidem ubc ex eiusmodi nostris literis fructum, iunctoque nobiscum praeclarisstaor.Oalliae Praesulum zelo, qui maximo sane numero pro veritate certibr factum iri credidimus, ut dissidentes Fratres, quod Nobis adeo in votis tu lucrari possemus. Atqui spe nostra frustratos confestim Nos vidimus, dan­ tesque clamare coacti sumus: sustinuimus pacem, et non venit, quat:\bona, et ecce turbatio, et sane tam gravis, ut qui ex adverso erant, illas ipsu nostras, et huius Sanctae Sedis voces variis artibus pene intercludere tr : verint. Neque profecto felicius cesserunt officia illa, quae Cardinales pn dicti per impetratas a Nobis, ut diximus, inducias praestiterunt. Quamqxenim communi totius Sacrii Collegii epistola, suasiones, consilia, obrr tiones, atque omnem ministerii sui, fraternaeque benevolentiae fidem, «d litatem, ac solicitudinem adhibuissent, frustra se tamen laborasse intelic.i runt, neque alium, praeter inanes scandalorum, ac dissidiorum expostulationsed sine voluntate veram amovendi causam, unde illa emerserant, optru suae fructum reportarunt. Non tamen propterea concidimus animo, ■-· necdum a mitioribus consiliis recessimus: nihil interim curantes, quorex homines modum hunc agendi nostrum interpretarentur, quippe qui scirer.! Deo aeque per infamiam, et bonam famam serviendum esse. Itaque, ut abe rantes in viam iustitiae suaviter revocaremus, iteratis saepius hortationi nostris, etiam preces addidimus, eumdemque in scopum, privatis literis nunc nostra conscriptis, ea omnia paternae mansuetudinis officia implevimus, qu? suggerere nobis potuit Christiana charitas, quae patiens est, benigna est, orsuffert, omnia sustinet. Plures interea Gallicani Antistites non minus sapient· et doctrina, quam pietate, ac studio tuendae Religionis illustres, ex iis scii «: qui debita submissione Constitutionem nostram amplexi fuerant, dignitate Jl'*» 3 « I'·· 573 et muneris sui probe memores, votisque, et officiis nostris obsecundantes, favente etiam eorum conatibus memorato Philippo Duce, ac Rectore, curas omnes suas, assiduosque labores ad discordantium Fratrum animos permo­ vendos enixe conferre non omiserunt. Sed haec omnia prosperum illum, quem summopere praestolabamur, exitum minime habuerunt Obscurati siqui­ dem sunt renitentium oculi, ne viderent, ac obturatae sunt aures, ne audi­ rent; adeo ut nonnulli eorum, non sine bonorum omnium luctu, hostiumque Ecclesiae plausu, ad ea insuper publice devenire ausi fuerint, quae omnes ex vobis, quibus illa innotuerunt, improbasse non dubitamus, quaeque ipsimet, qui ea perpetrarunt, a Nobis, et a Sancta Romana Ecclesia palam, atque perpetuo damnanda, atque exeeranda esse non ignorabant § 2. Quare Nos, qui supremo Divini Pastoris mandato deesse nec pos­ sumus, nec debemus, quo et illius oves pascere, et fratres nostros confirmare praecipimur, animo nobiscum reputantes, quod Verbum Dei non est alliga­ tum, postquam diu tentatis inutiliter consiliis pacis hucusque siluimus, adhuc ulterius tacere Nobis non tutum, Christiano autem Populo perniciosum fore censemus. Ad vos proinde omnes ex unaquaque Natione, quae sub Coelo est. Christifideles, paternas voces nostras dirigimus, quo primum quidem doloris nostri participes, vestras nobiscum ad Deum preces deferatis, ut superna adspirante gratia, qui hactenus contumaces fuerunt, non iam ulterius alta sapientes, sed humilibus consentientes ad debitam cum caeteris Christi­ fidelibus in sana Catholicaque Doctrina profitenda veniant unitatem. Hoc nempe ex animo unice quaerimus, hoc dies, noctesque, nec sine lacrymis a Domino imploramus; neque enim oblivisci potest mulier infantem suum, nec Sancta Romana Ecclesia filios suos. Deinde ne quis Christianum Populum seducere pergat inanibus verbis, vos omnes, ut necesse est, monitos volumus, et certos facimus, quod frustra, et quidem non sine fermento malitiae, et nequitiae, istiusmodi homines nobiscum in Doctrina Religionis consentire se iactant, dum interim, Heterodoxorum exemplo praeeunte, editam a Nobis Constitutionem, quam universa Ecclesia veneratione debita complectitur, non modo alienis ab ipso verborum tenore interpretationibus, sed et apertis calumniis superinductis, maligne carpere audent, et immanium errorum accu­ satione perstringere; perinde, ac si ipsi soli, aliis Christifidelibus ubique gentium desipientibus, saperent, ipsi soli, reliquis caecutientibus, lumen veri­ tatis aspicerent. Nec profecto minor est illorum culpa, qui ut, facilius incautis illudant, cum haec ipsa moliuntur, eidem Constitutioni nostrae nequaquam adversari, sed solas declarationes, in rebus tamen apud caeteros omnes plane perspicuis, postulare se simulant, non quidem discere, sed tentare cupientes, ut Ecclesiam, si possint, quaestionibus inutilibus, et interminatis Immisceant, et luci Catholicae veritatis tenebras quoquo modo obscuritatis offundant. Ita sane patientia nostra abutentes, Apostolicae authoritatis obsequium, ac reve­ rentiam se exhibere gloriantur illo ipso tempore, quo ei gravissimam inferunt iniuriam. Iisdem siquidem explicationum petitionibus satis aperte ostendunt ideo se Constitutioni nostrae debitam obedientiam nondum praestitisse, quia verentur, ne per illam Catholica Dogmata convellantur, ne laudabilis, et ab hac Sancta Sede probata Ecclesiastica disciplina infringatur, neve demum 1 574 Romani Pontifices salubriores Christianorum morum regulae subvertantur; quod plane U * est ac vereri, ne defecerit Fides Petri, totaque Christi Ecclesia magfc. Apostolicae vocis imbuta a via veritatis, et salutis erraverit. Praeteru. pessimae causae splendidum patrocinium concilient, praefataeque Cone | I I I tioni maiorem undecumque invidiam faciant, se ab ea suscipienda tetetr affirmant, eo qubd suspicentur per illam damnari sententias, atque doc·^ quas insignes Catholicorum Scholae absque ulla censura hactenus tenuer.. I ac tradiderunt. Cum tamen, nisi ab antiquis semitis, Sanctorumque Pairr. I vestigiis, imo et ab eorundem Scholarum instituto, quod verbis profiter.·.· I reipsa recessissent, probe reminisci deberent, quod illarum Principes, que?. ■ nomina pertinaciae suae temere praetendunt, quemadmodum et caeteri . striores Ecclesiae Scriptores, suum semper esse duxerunt, ut ab Aposté I Sede discerent quid credere, quid tenere, quid docere deberent, utidifc I scripta sua examinanda, et emendanda dirigerent, ut inde lumen Catbob Fidei reciperent, ubi non posset Fides ipsa sentire defectum, ut nemo tour denique sententiam suam adversus Petri authoritatem defenderet. Cttttnin hoc ipso praepostero iudicio consuetum calumniandi morem non dw- I linquunt; nisi enim excaecaret eos malitia eorum, ac nisi diligerent trap I tenebras, quam lucem, ignorare non deberent sententias illas, ac dodM I quas ipsi cum erroribus per Nos damnatis confundunt, palam, et libere it Catholicis Scholis, etiam post editam a Nobis memoratam Constitution.', sub oculis nostris doceri, atque defendi, illasque propterea minime per tr fuisse proscriptas. Verum supercecidit ignis contentionis, et aemulationis,e non viderunt Solem lucidissimae veritatis. Hinc iusto Dei iudicio ambula?1» in tenebris nesciunt plane, quo vadant: scandalum siquidem de Constitutio? Nostra comminiscuntur, sed se ipsos potius de pervicaci sua inobedieou scandalum facere non agnoscunt. Sacrosanctam Episcopatus Dignitatem en tare se velle declarant; sed re ipsa deprimunt, dum interim fraternitate ipsi contemnunt, audacissimae inferioris Cleri rebellioni fomentum tribue:·’, universumque Ecclesiasticum Ordinem Laicis Tribunalibus, vel in ipsa Re gionis causa, indecore, ac perperam subiici non attendunt. De veteris ac novae Legis discrimine, tanquam de re ipsis solis perspecta, multa, < plerumque inutiliter disputant, novaeque praestantiam, quam omnes ap? scunt, et profitentur, inculcare non desinunt; utriusque tamen Legis pier dinem, quae est dilectio, minime observant. Charitatem nulli impensius I. dant: nulli impudentius violant. Divinae Oratiae veritatem praedicant, qur Catholicus nullus negat: sed damnatis erroribus faventes Spiritui Orata; contumeliam faciunt. Quod vero Nos de pusillorum scandalo solicites;, rimum excruciat illud est, quod dum plerique eorum haec faciunt, vel cc· sentiunt facientibus, adhuc specioso quodam ementitae severitatis amictu x contegentes, rigidioris doctrinae gloriam captare non cessant, instituendiequ in melius Christianorum vitae, et ad normam Evangelii componendae alu * magnifice ostentant. | § 3. Quare Nos perniciosam hanc larvam, quae animabus pretiosissime Christi sanguine redemptis certum parare posset exitium, palam detrahe?:, urgente Nos Apostolici Ministerii debito, volentes, ipsos primum aberrant Romani Pontifices 575 Fratres, ut alias saepe privatim fecimus, publice modo, et coram universa Ecclesia monitos facimus, ne sibi ulterius de falsa exactioris disciplinae fama blandiantur; neque enim vera virtus absque humilitate, pietas absque obedientia, Christiana demum perfectio absque charitate potest consistere. Porro quae humilitas, sensum proprium communi Fratrum sententiae, quin, et Supremae Beati Petri Cathedrae iudicio obstinate praeferre? Quae obedientia Apostolicis definitionibus reluctari? Quae tandem charitas, iniuriis, et con­ tumeliis agere, iras, rixas, et contentiones ubique disseminare? Agnoscant igitur, Divini luminis irradiante fulgore, quam gravibus coram Deo, et Ecclesia reatibus, ct periculis involvantur. Meminerint scriptum esse, quod quasi pec­ catum ariolandi est, repugnare, et quasi scelus Idololatriae est nolle acquie­ scere. Omnipotentis Dei, qui superbis resistit, tremendum, et imminens sibi iudicium timeant, Ecclesiaeque pacem simul, et Reipublicae tranquillitatem perturbare tandem aliquando desistant. Reliquos deinde Vos omnes per Uni­ versum Terrarum Orbem Apostolicae Fidei Cultores paterne admonemus, requirimus, et obtestamur, ut ad eos, qui veniunt ad Vos in vestimentis ovium, probe dignoscendos, certissimam illam, quam Dominus, ac Salvator Noster Nobis reliquit, regulam adhibeatis, videlicet: A fructibus eorum cogno­ scetis eos. Qui autem fructus isti sint, ex eorum, qui Constitutioni Nostrae sese submittere renuerunt, contumacia provenientes, toti iam pene Christiano Orbi nimium perspecti sunt, et manifesti. De illis propterea, ne acerbissimi doloris nostri vulnera refricemus, prolixius eloqui libenter absistimus. Nolite ergo, Filii dilectissimi, Vosque potissimum, qui ut loco, ita, et periculo pro­ pinquiores estis, nolite effici participes eorum, nolite omni spiritui credere, doctrinis variis, et peregrinis nolite abduci, sed sanam, et Orthodoxam San­ ctae Romanae Ecclesiae doctrinam, quae sacrum Fidei depositum intemerate servat, tuto sequimini, et firmiter custodite. Nos vero, quos caeteris zelo Domus Dei non minus, quam Dignitate praeire oportet, ut ingruentium tot malorum gravitati, quantum rerum, et temporum praesens conditio patitur, opportune occurramus, praesertim ne Pastores errantes, et in errorem mit­ tentes, disperdere, et dilacerare gregem Domini, nemine cohibente, prose­ quantur: neve oves Christi, Nobis tacentibus, rapi in praecipitia se sinant, Universis Christifidelibus, quid interim gravissima hac in re Nos agere duxe­ rimus, palam edicere, ac declarare statuimus. § 4. Noverint ergo omnes, qui ubicumque terrarum Catholico nomine gloriantur, Nos, qui Unigeniti Filii Dei, et Salvatoris Nostri lesu Christi vices, nullo licet meritorum nostrorum suffragio, in terris gerimus, eos omnes, cuiuscumque status, gradus, ordinis, et conditionis illi sint, etiamsi Episcopali, Archiépiscopal!, aut alia qualibet, etiam Cardinalatus Dignitate praefulgeant, qui memoratae Constitutioni Nostrae debitam, et omnimodam obedientiam praestare hactenus recusarunt, aut in posterum recusare ausi fuerint, ut veros Sanctae Romanae Ecclesiae filios non agnoscere: neque ut Nobis, et Beati Petri Cathedrae, quod falso autumant, adhaerentes, et consentientes, sed contra potius, uti aperte inobedientes, ac notorie contumaces, et refractarios habere, tenere, ac reputare. Et quoniam primo ipsi a Nobis, et Sancta Romana Ecclesia, si minus expressis verbis, factis certe, pertinacisque, et obduratae 576 Romani Pontifices mentis multiplici significatione recesserunt, illos similiter a Nobis, tangar a Nostra, et eiusdem Sanctae Romanae Ecclesiae charitate prorsus segrtf.· haberi: nullamque proinde Nobis, et ipsi Sanctae Romanae Ecclesiae de: ■. cum illis communionem Ecclesiasticam extituram, donec (quod faxitDc. integre resipiscant, reiectaque penitus audacia refragandi, per exhibit.·.' verae obedientiae, quam complures eorum Romano Pontifici Beati Petri cessori, ac lesu Christi Vicario in ipsamet solemni professione Cafboite Fidei, interposita luris iurandi religione, ad Sancta Dei Evangelia laep-.:spoponderunt, pristinae charitati, et unitati ab eadem Apostolica Sederes:. mereantur. § 5. Ad vos postremo, Venerabiles Fratres, Patriarchae, Primates, Me piscopi, Episcopi, caeterique omnes Ecclesiarum Praesules, gaudium noste. et corona nostra, Apostolicae dilectionis nostrae sermonem convertimus, k: tantes Vos, et obsecrantes in Domino, ut pro eo, quo polletis, pastorali i·. commissas Vobis Christi Oves a venenatis pascuis, idest profanarum Vkk et Doctrinarum novitatibus sedulo arceatis, simulque paternam solicitude nostram in revocandis ad saniora consilia quibuscumque dissidentibus 6 cacius adiuvetis, ita ut Vobis indivulsam cum Sancta Romana Ecderi Doctrina Fidei unitatem, quod iam plerique Vestrum egregie praestitistis,ir­ inissime profitentibus, Christiani omnes agnoscant Vos longe ab iis esse, q. elongaverunt se a Nobis, ac illorum damnabilem inobedientiam una Nobisar aversari, et improbare, eosque, nisi resipuerint, a communis societatis cla­ ritate prorsus alienos habere. Utinam qui Paternis hactenus humilitatis note vocibus reluctati sunt, Vobis omnibus non modo arguentibus, obsecrantib-a, et increpantibus, sed, et ab eorum consortio penitus abstinentibus, erubescr confundantur, et convertantur, detque illis Deus poenitentiam ad cognosce darn veritatem, ut secundum Apostolicam Doctrinam idem ipsum tandr dicamus omnes, et non sint in nobis schismata: simus autem perfecti eodem sensu, et in eadem sententia, auxiliante Nobis per omnia gratia Do?.; Nostri lesu Christi, cui est honor, et gloria in saecula. Arnen. [Bull. Rom., torn. 11, p. 139-142]. 277. Clemens XI, const. Ad Apostolatus, i8 aug. 1719, Ad Apostolatus nostri notitiam, non sine ingenti animi Nostri moerore, pervenit sub nomine Senatus in Civitate Taurinen. residentis, ultra tot, trtasque alias Ecclesiae, ac Sedi Apostolicae in illis partibus a Saeculari pote­ state illatas iniurias, novissime prodiisse quoddam Edictum Typis impres­ sum, ac nomine Secretarii Ordinarii eiusdem Senatus subscriptum tenons, qui sequitur, videlicet. Il Senato di S. M. in Torino sedente. II desiderii, ck ha sempre avuto S. M. di mantenere la tranquillità ne1 suoi Stati, e di pn· venire tutto cio, che potesse turbarla, vien’ad eccitar nuovamente la nostra par ticolare attenzione, perché in vista d’un fine si salutare, et in confonde Romani Pontifices 577 anche delli usi già pratticati non si lasci eseguire alcuna provisione proce­ dente da fuori Stato, sia Bolla, Breve, o altra, senza che prima ci sii presentata, per accertarsi, se vi si contenga cosa alcuna contraria, o pregiudiziale agl'lndulti, Prerogative, e Diritti, si suoi, che delta Corona, e de’ Sudditi, ad effetto, che quelle di dette provisioni, che non saranno ritrovate contrarie, a pregiudiziali, come sopra, abbino la loro pronta, e spedita essecuzione: e per le altre all'opposto si passa provcdere a quanto si conviene, e particolarmente per le procedenti da Roma avvisarne la M. S. per rappresentare a Sua Sontitd, e quanto all’altre adoperare i mezzi opportuni. A quai fine per suo Regio vigliette delli 13 Giugno corrente, ci ha espressamente incaricati di far publicare il nostro Manifesto, acciô sappia ogn’uno l’obbligo suo, com’anco di servirai de' mezzi délia Podestà Economica, e Politica in odio de’ Contraventori secondo 1’csigenza de’ casi. In essecuzione di che si notifica ad ogni per­ sona di qualsivoglia grado, e condizione, niuna esclusa, nd riservata, che chiunque avrà ottenute, o verrà ad ottenere, Bolle, Brevi, Rescritti, o altre provisioni procedenti da fuori stato, non possa, nd debba farle esseguire, senza che prima siino state presentate per le cause sovra espresse a questo Scnato, e dichiaratosi dal medemo non aver cosa in contrario. Il che si farà dal Senato con ogni prontezza per tutte quelle di dette provisioni, che non saranno con­ trarie agl’lndulti, Prerogative, e Diritti della Corona, e de" Sudditi, o che non si ritroveranno essere state surrettiziamente ottenute, e che in caso con­ trario ne darà immediatamente avviso alla M. S. affine di rappresentare corne sopra a Sua Santità per le provisioni di Roma, et adoperare quanto aile altre i rimedii opportuni. Ammoniamo a tel’effetto, et esortiamo tutti, e ciascheduno degl’Ecclesiastici, cd espressamente inibiamo a Secolari, Prefetti, Giudici, Po­ destà, Notari, Segretarj, Sindici, e Consiglieri de’ Luoghi, e Commanità, ed a chi si sia altro di non dare, nd permettere l’eseeuzione di dette provisioni, reno esseguirle, autenticarle, o altrimente prevalersene, salvo che vedino la dichiarazione sudetta di questo Senato, quale s’accorderà senza difficoltà, ritardo, nd spesa alcuna su la presentazione, che sard fatta di dette provi­ sioni, da chi le averà impetrate, o per parte d’esso ; dichiarando, che in caso contrario si procédera in odio di tutti, e ciascheduni i Contraventori con li mezzi della Podestà Economica, e Politica, o altrimente si, e come li casi esigeranno, c che sard spediente per la tranquillità publica, e per l’esatta osservanza degl’usi predetti. Mandiamo percià, ed espressamente commandiamo a detti Oiudici, Podestà, Sindici, Consiglieri, e Segretarii delle Communitd di dare avviso di dette contravenzioni, cioè quanto alia Provincia di Torino al Segretario Ordinario di questo Magistrate, e quanto allé altre a respettivi Prefetti, quali Prefetti incarichiamo d’esseguire gl’ordini Nostri sotte pena della privazione de’ loro impieghi, incapacità d’averne altri, e di scudi cento d’oro al Fisco di S. M. applicandi, quali pene incorreranno anche li Giudici, Podestà, Segretarii, e Notari, e rispetto a Sindici, e Conseglieri, quella di scudi cinquante d’oro, e del carcere per mesi tre, ed eziamdio altra maggiore arbitraria secondo i casi rispetto a tutti. Dichiarando la publicazione, ed affisstone di questo da farsi all’Albo Prêterio di cadauna Città, Terre, e Luoghi valer, come se fosse a cadauno pcrsonalmente eseguita, e che alla copia stem 37 578 Romani Pontifices pata dallo Siampatore Regio se gli debba prestare tanta fede, comt al pre;· Originale. Dat. in Torino li venti Oiugno mille settecento diecinove; Pale. Eccellentissimo Reale Senato : IL Segretario Ordinario del medemo: In Tain stampato nella Stamparia Regia 1719. § 1. Cum autem nimium evidens sit, nec quisquam inficiari valeat s praefato Edicto, et in eo contentis gravissimum Ecclesiasticae libertati, x Pontificiae nostrae auctoritati vulnus infligi; adeoque illa a Nobis mçj animo ferri, aut dissimulari minime posse; hinc est, quod Nos ex Μ·«Γι Nobis divinitus Pastoralis muneris debito, Ecclesiae, atque huius Sanci Sedis iura ab eiusmodi scandalosis ausibus, quantum Nobis ex alto αχ» ditur, sarta, tectaque, atque illibata tueri, et conservare cupientes, onw.> que, et singulorum, quae eiusdem Edicti, quod non alio, quam illud per'· tus, et omnino damnandi, et reprobandi animo praesentibus inserwfc duximus, seu in eo contentorum occasione quovis modo acta, et gestave­ runt, seriem, causas, et circumstantias, etiam aggravantes, aliave quitor que etiam specificam et individuam mentionem, ac expressionem requires praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et singillatim specifier habentes: Motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberationenostns, deque Apostolicae potestatis plenitudine, Edictum praeinsertum, et quiecurque in eo contenta, cum omnibus, et singulis inde secutis, et forsan qur documque secuturis penitus, et omnino nulla, irrita, invalida, iniusta, repr bata, damnata, inania, temeraria, et a non habentibus potestatem damnabilia· attentata, ac de facto praesumpta, nulliusque omnino roboris, et monter, vel efficaciae esse, et ab initio fuisse, ac perpetuo fore, neque illa aquoqur observari posse, vel potuisse, adeoque nec ullum statum facere, vel feds * sed perinde, ac si nunquam émanassent, nec facta fuissent, pro non edi­ tibus, et non factis perpetuo itidem haberi debere, tenore praesentium dee.: ramus; et nihilominus ad maiorem, et abundantiorem cautelam, et quitenr opus sit, illa omnia, et singula, prout etiam quaecumque alia praemissorr. occasione in praeiudicium libertatis, et immunitatis, et iurisdictionis Ecdesiasticae, seu Apostolicae auctoritatis quovis modo emanata, edita, acta, ges·, et perpetrata cum omnibus pariter inde secutis, et quandocumque secutam, harum serie damnamus, reprobamus, revocamus, cassamus, irritamus, anc­ lamus, abolemus, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuamus, ac pro damnatis, reprobatis, revocatis, cassatis, irritis, nullis, invalidis, et abdit-, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuis semper haberi volumus, et mandamus. § 2. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 11, p. 146-148]. Homard Pontifices 579 278. Clemens XI, const. Non sine ingenti, 5 ian. 1720. Non sine ingenti animi nostri moerore novissime accepimus, quod cum alias, nempe die 7 novembris 1718 dilectus filius Canonicus loannes Maria Raimberti Vicarius Capitularis Ecclesiae Nicien. illius Sede Episcopali vacante legitime deputatus aliquos Officiales, et Ministros Senatus Nicien., qui Pre­ sbyterum Petrum Caietanum Albanelli ex Ecclesia Fratrum Eremitarum Ordi­ nis Sancti Augustini eiusdem Civitatis, ad quam confugerat, nulla prorsus tam loci Sacri, quam Personae ipsius Petri Caietani utpote Presbyteri, adeoque laicali potestati minime subiecti habita ratione, publice, ac per vim extrahere, et in carceres ipsiusmet Senatus, in quibus de praesenti adhuc detinetur coniicere per sacrilegum, ac detestabile facinus ausi fuerant, Ecclesia· sticis Censuris per notissimas Canonicas Sanctiones, ac Pontificias Constitutiones adversus similia perpetrantes inflictis innodatos declarasset, ac palam denunciasset: Officialis Venerabilis fratris Archiepiscopi Ebredunen., ad quem tanquam Metropolitanum, memorati Officiales, et Ministri a censuris sic contra eos publicatis appellationem interposuerant, tametsi eiusmodi negocio, quod ad Curiam Metropolitanam Ebredunen. minime pertinebat, nullatenus se ingerere debuisset, nihilominus sibi omnino incompetentem aucto· ritatem assumens, non modo appellationem admittere, ipsique Vicario Capitulari ne quidquam in praeiudicium eiusdem appellationis sub comminatione poenarum de iure (ut erronee asserebat) indictarum faceret, inhibere, verum eosdem quoque Officiales, et Ministros a praenarratis censuris ad cautelam absolvere temere, ac nulliter praesumpsit; ac licet postmodum praefatus Vicarius Capitularis adversus praemissa ab eodem Officiali perperam gesta protestationem emisisset, eamque ipsi Officiali legitime intimari fecisset, in qua potissimas rationes recensuerat ob quas eiusmodi appellationi, inhibi* tioni et absolutioni ad cautelam a dicto Officiali concessis, et decretis deferre minime poterat, nec vicissim eidem Officiali de viribus memoratarum censurarum neque de alia causa, num videlicet praedicto Petro Caietano Eccle­ siasticae Immunitatis beneficium suffragaretur nec ne, citra insanabilis omnium, quae egisset nullitatis vitium, ob necessariae jurisdictionis, qua dictus Officialis hac in re destitutus reperiebatur, defectum cognoscere licebat: his tamen minime attentis idem Officialis die 8 novembris proxime praeteriti sententiam protulit, per quam, promulgationem censurarum adversus memo­ ratos Officiales, et Ministros Senatus Nicien. uti publicos, ac notorios immunitatis, et libertatis Ecclesiasticae violatores a praedicto Vicario Capitulari, sicut praemittitur, factam, pari temeritate nullam, iniustam, et praecipitem declaravit, ipsique Vicario Capitulari, et aliis quibuscumque inhibuit, ne dictos Officiales, et Ministros ratione earumdern censurarum quoquo modo mole­ starent, aut perturbarent, ct alias, prout in praefata sententia, quam non quidem approbandi, sed penitus, et omnino reprobandi animo praesentibus J . ■ -‘ > 1 I H || LS ; 'i M . κ * J 2 S J I ’J J . H , ; qj '· ' . ■ .'· 1 580 Romani Pontifices I 5 0 B r î m arra pro plene, et sufficienter expressa, ac de verbo ad verbum inserti hii? volumus, uberius continetur. I i* Ut § 1. Cum autem satis exploratum sit, nec quisquam inficiari wlutr. Ium ludicem quacumque tandem potestate, et auctoritate suffultum, q: de Censuris Ecclesiasticis ex causa laesae, seu violatae Immunitatis, ti tu­ tatis Ecclesiasticae latis, seu declaratis agi contingit, in illarum validitatis,< invaliditatis, iustitiae, vel iniustitiae cognitionem, quae nonnisi Romano tifici pro tempore existenti, vel Congregationi Venerabilium Fratrum Nar., rum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Immunitati Ecclesiastica, e controversiis iurisdictionalibus praepositae ad id ab hac Sancta Sede jptà liter delegatae, reservata est, se ingerere posse, quinimo nemini alteri iS·· lutionem ab huiusmodi Censuris, etiam ad cautelam, ac cum reincidenta,e ad effectum agendi dumtaxat, concedere fas esse; adeoque praemissi pr dictum Officialem attentata ultra manifestam eorum nullitatem, Pontfe Nostrae auctoritati gravissimum praeiudicium intulerint, et adhuc inferat *, ac propterea in plurimorum perniciem, et scandalum tendant, animasqut tioso Salvatoris, et Domini Nostri lesu Christi Sanguine redemptas in muni pericula, et errores coniicere, ac deplorandis malis involvere valeant: hhc est, quod nos ex debito Sacrosancti Apostolatus Officii, quod humilia nostrae commisit divina dignatio, Nostram, et huius Sanctae Sedis dignistem, auctoritatem, et jurisdictionem a temerariis, et perniciosis huiusnc-i conatibus sartam, tectamque, atque illibatam tueri, et conservare, necto: animarum periculis, quantum Nobis ex alto conceditur, occurrere cupies1* omniumque, et singulorum, quae in praemissis, seu eorum occasione qwrs modo decreta, ordinata, acta, et gesta fuerunt, seriem, causas, et circumsto tias, etiam aggravantes, aliaque quaecumque etiam specificam, et individu.· mentionem, et expressionem requirentia praesentibus pariter pro plent, e sufficienter expressis, et singillatim specificatis habentes, motu proprio,aca certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestati plenitudine, praenarratam sententiam, et quaecumque in ea contenta,aliae-: omnia ea occasione per eumdem Officialem Ebredunen. acta, gesta, et ordi­ nata, cum omnibus, et singulis inde secutis, et forsan quandocumque secuturis penitus, et omnino nulla, irrita, invalida, inania, et a non habente potestater temere attentata, ac de facto praesumpta, nulliusque omnino roboris, et mo­ menti, vel efficaciae esse, et ab initio fuisse, ac perpetuo fore, neminemqucid illorum observantiam teneri, imo nec illa a quoquam observari posse,ve! po­ tuisse, adeoque nullum statum facere, vel fecisse; sed perinde ac si numquin émanassent, nec acta fuissent, pro non extantibus, et non factis perpetuo itidem haberi tenore praesentium declaramus. Et nihilominus ad maiorem, et abur.dantiorem cautelam, et quatenus opus sit, illa omnia, et singula, et si qui: insuper praemissorum occasione, seu in eorum sequelam per Officialem prit dictum aut alias per Curiam Metropolitanam Ebredunen. hac in re de caetere agi, geri, et ordinari quomodolibet contigerit, harum serie revocamus, cassi· mus, irritamus, annullamus, et abolemus, viribusque, et effectu penitus, d omnino vacuamus, ac pro revocatis, cassatis, irritis, nullis, invalidis, et abolitis, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuis haberi volumus, et mandamus Romani Pontifices 581 § 2. Praeterea tametsi perspecta Cleri Populique Nicien. pietas, ac reli­ gio spem nobis ingerat, fore, ut memoratae sententiae, aliorumque per prae­ dictum Officialem Ebredunen. gestorum nullam hactenus, ut par erat, ratiotionem habuerint, imo nec de praesenti habeant, eisque minime attentis, a qualibet consuetudine, et commercio cum praedictis Officialibus, et Ministris tanquam vere excommunicatis, et omnino vitandis penitus ultro abstinue­ rint, et abstineant; nihilominus motu, scientia, deliberatione, et potestatis plenitudine paribus, eosdem Officiales, et Ministros tanquam veros excommunicatos vitandos ab omnibus utriusque sexus Christifidelibus habendos esse, donec, et quousque absolutionis beneficium Christiana humilitate petierint, et a Nobis, ac Sede Apostolica, vel praedicta Congregatione Cardina­ lium impetrare meruerint, vel quatenus censurae adversus eos promulgatae nullae, aut iniustae praetendantur, eas uti tales a Nobis itidem, et Sede prae­ fata. vel memorata Congregatione Cardinalium declarari obtinuerint, cum ante huiusmodi declarationem pro validis, ac iustis ab omnibus haberi, ac reputari debeant, earumdem tenore praesentium decernimus similiter, et declaramus. Quocirca universis Presbyteris, et Clericis tam saecularibus cuius­ cumque gradus, praeeminendae, et Dignitatis fuerint, quam cuiusvis Ordinis, Congregationis, Instituti, et Societatis, etiam lesu, Regularibus divinis mini­ strantibus, harum serie districte praecipimus, et mandamus, ut quatenus praedicti Officiales, et Ministri ad eorum Ecclesias, ac Oratoria accedere, ibique divinis Officiis, aliisve sacris functionibus interesse praesumerent, cum eis ita se gerant, quemadmodum ex Sacrorum Canonum praescripto excommunicatis publice denunciatis agendum esse probe norunt, sub poenis ab ipsis Sacris Canonibus in cos, qui secus fecerint constitutis. § 3. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 11, p. 154-156], 279. Innocentius XIII, const. Cum ad infrascriptam, 13 sept. 1721. Cum ad infrascriptam Cardinalium Congregationem delatum fuerit dubium: An Custos et Ouardianus Sancti Sepulchri Domini Nostri lesu Christi ex speciali huius Sanctae Sedis delegatione, et vigore nonnullorum privilegiorum per dilectos filios Superiores Ordinis Fratrum Minorum Sancti Francisci de Observantia nuncupatorum exhibitorum, necessarias facultates habeat conferendi Sacramentum Confirmationis, Nos pro commissa Nobis cae­ litus Pastoralis Officii cura omnes difficultates, ac in posterum dubitandi hac in re occasionem tollere cupientes, ac dilectum Filium loannem Philippum a Mediolano Fratrem expresse professum dicti Ordinis, ac Custodem, et Guardianum dicti Sancti Sepulchri specialibus favoribus, et gratiis prosequi volen­ tes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a iure, vel ab homine quavis occa­ sione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum 582 Romani Pontijices praesentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes, el ab-ob' fore censentes, auditis votis Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R.E C, dinalium in tota Republica Christiana adversus haereticam pravitatemG. ralium Inquisitorum auctoritate Apostolica specialiter deputatorum, ols loanni Philippo Custodi, et Guardiano eiusdem Sancti Sepulchri (to eius Officio, et pro locis Terrae Sanctae tantum, ubi non erunt Ep^: Ritus Latini, in propria Dioecesi residentes, potestatem, et facultatem te­ rendi Sacramentum Confirmationis huiusmodi Oleo, et Chrismate etianr quis, si nova haberi non possint per Catholicum Antistitem gratiam ttcmunionem Sedis Apostolicae habente, benedictis, dicta auctoritate, kr praesentium concedimus, et delegamus; salva tamen semper in praeeo auctoritate memoratae Congregationis Cardinalium. § 1. Non obstantibus, etc. [Bull. Rom., tom. 11, p. 228]. 280. Innocentius XIII, const. Apostolici ministerii, 23 maii 1723. Apostolici ministerii, quod Nobis licet immerentibus, imposuit super dispositio Consilii, ratio praecipue exigit, ut Ecclesiasticae disciplinae in 5. qui in sortem Domini vocati sunt, aut servandae aut ubi opus fuerit, resta, randae, iuxta Sacrorum Canonum instituta, et Sanctissimas Ecclesiae kga et Ordinationes omni studio advigilemus; post enim primi Parentis lapsui semper ad inferiora nos deprimit humanae mortalitatis infirmitas, et orni fragilitate observantiae rigor paulatim relaxatur; unde et de mundano pube : religiosa etiam corda sordescere, et in ipso Agro Domini spinas, ac trito identidem germinare quotidiana experientia edocemur; quod si noxia inde eri lantur, et utilia plantentur, dubitandum non est, quin uberior, benedicere Domino, electi sanctorum operum frumenti messis exurgat, omnisquePc; · lus in via Domini, praelucente Clero, feliciter progrediatur. § 1. Cum itaque Dilectus Filius Noster Ludovicus Sanctae Ronucü Ecclesiae Cardinalis Belluga, ct Muncada nuncupatus, Ecclesiae Carthagine ex concessione, et dispensatione Apostolica Praesul, in ipsis Pontificate Nostri primordiis, Nobis exposuisset nonnulla Ecclesiasticae disciplinae titio­ nibus, ac saluberrimis Sacri Oecumenici Concilii Tridentini Decretis toquaquam consentanea sensim in diversis inclytae Nationis Hispanicae Iogj obrepsisse, iisque, ut opportunum remedium adhiberetur a Nobis, quibss | est commissa plenitudo solicitudinis, nedum ipse Ludovicus Cardinalis, e Praesul, sed et alii Venerabiles Fratres Archiepiscopi, et Episcopi Régnons Hispaniarum humiliter postulassent; corumque enixis precibus sua etiaa studia, ac vota Charissimus in Christo Filius Noster Philippus Hispaniaruo Rex Catholicus pro eius singulari pietate, et eximio Christianae Religions zelo, datis hac de re ad Nos pluribus literis, coniunxisset: Nos Congrega­ tioni particulari nonnullorum ex Venerabilibus Fratribus Nostris eiusdem Romani Pontijices 583 Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus Concilii Tridentini Interpretibus a Nobis deputatorum rem omnem sedulo examinandam demandavimus. Id autem cum ab ipsa Congregatione Cardinalium ea, qua par erat, maturitate praestitum, illiusque sententia ad Nos per eiusdem Congregationis Secreta­ rium relata fuerit, de memoratorum Cardinalium consilio, congruum, et oppor­ tunum duximus ea, quae infra sequuntur, ad Omnipotentis Dei gloriam, Eccle­ siae utilitatem, veteris disciplinae instaurationem, et spiritualem Regnorum Hispaniarum aedificationem, hac nostra perpetuo valitura Constitutione sta­ tuere, decernere, et declarare. §2. Primum igitur, cum a Patribus memorati Concilii Tridentini, Divino afflante Spiritu, sapientissime animadversum fuerit,1 quantum Christianae Reipublicae intersit accuratum haberi delectum circa eos, quibus sacra ministeria committenda sunt, et in quorum vitam caeteri fideles iugiter oculos conji­ cientes sumpturi inde sunt exemplum, quod imitentur, proptereaque provide ab iisdem Patribus cautum fuerit Ecclesiasticae Militiae per primam Tonsu­ ram adseribendos nonnisi illos esse, qui probabilem praebeant coniecturam, se non saecularis iudicii declinandi consilio, sed sincero animo praestandi fidelem cultum, ac servitium Deo, hoc vitae genus elegisse: volumus, ut pro tutiori ipsius Conciliaris sanctionis exeeutione, ab omnibus Regnorum Hispanianim huiusmodi Archiepiscopis, et Episcopis, non alii ad primam Tonsu­ ram in posterum admittantur, quam quibus Ecclesiasticum aliquod Beneficium statim conferendum sit, aut quos constiterit literarum studio operam sic dare, ut quasi in via ad Ordines, tum minores, tum etiam deinde maiores suscipiendos versari videantur; vel demum quos viderint expedire alicuius Ecclesiae servitio, vel ministerio deputari. § 3. Et tam in his, qui ad primam Tonsuram, quam in aliis, qui pro­ moveri ad Ordines etiam minores optaverint, omnino servetur pariter regula ab eodem Concilio Tridentino tradita:2 nimirum, ut nullus ordinetur, qui iudicio sui Episcopi, non sit utilis, aut necessarius suis Ecclesiis, quique illi Ecclesiae, aut pio loco, pro cuius utilitate, aut necessitate assumitur, non adseribatur, ubi re ipsa functiones muneri suo consentaneas exerceat. Quod si qui modo reperiantur, vel Clericali Tonsura iam initiati, vel ad Ordines, sive minores, sive maiores iam promoti, qui nulli certae Ecclesiae, vel loco pio adscript! fuerint, Episcopi adseriptionem huiusmodi, vel a se ipsis, vel a Praedecessoribus suis omissam, statim suppleant, non minus quoad omnes in maioribus Ordinibus, etiam Presbyteratus, constitutos, quam quoad eos, qui vel sola prima Tonsura, vel minoribus Ordinibus initiati, Beneficium tamen Ecclesiasticum possident. Ex reliquis autem, ut praefertur, vel sola prima Tonsura insignitis, vel in minoribus Ordinibus constitutis, sed Bene­ ficio carentibus, nonnisi eos adseribant, quos Ecclesiis suis utiles, vel neces­ sarios esse iudicavcrint. Caeterum antedictae adseriptionis exeeutionem differri posse per aliquod temporis spatium, quod ipsis Episcopis conveniens vide­ bitur, permittimus quoad eos, qui a Dioecesi, in qua Tonsuram, vel Ordines ■ Seis. XXIII, de ref., c. 4. 1 Sess. XXIII, de ref., c. 16. 584 Romani Pontificis susceperunt, causa ediscendi literarum scientias in aliqua publica Unhttate, vel Gymnasio, sive ex alia rationabili causa a suo Episcopo ipprc. vel approbanda, absentes reperiantur. I § 4. Cum autem Clerici, qui in Episcopalibus Seminariis educant.· commodius ad literarum, sacrarumque rerum studium operam conftm,i que a Concilio Tridentino praescriptis addiscendis magis assidue incur?, possint, teneantur iuxta eiusdem Concilii Decretum diebus tantum fa. Cathedrali, aliisque loci Ecclesiis inservire:1 hanc quidem servitii peres obeundi rationem servari in omnibus Hispaniarum Dioecesibus, necnon generalibus dumtaxat totius Cleri supplicationibus, sive Processionibus.-; esse volumus, et mandamus, sublata quacumque maioris servitii con>?. dine, etiam immemorabili, postpositaque etiam quacumque appellation t inhibitione. Si quod autem Seminarium reperiatur, in cuius fundatione i . cautum esset ob adiectam gravioris servitii legem ab illo, qui Semiiur.· ipsum fundaverit, seu dotaverit, vel piam aliquam largitionem cootukr Episcopi ad Nos, et pro tempore existentem Romanum Pontificem id refer.·. ut desuper opportune providere valeant. § 5. Praeterea, cum maxime deceat eos, qui propius ad sacratisr Mysteria accessuri sunt, ultra caetera requisita, congruenti etiam poto: scientia, qua praediti viam salutis indicare aliis Christifidelibus possint: t; scopi nonnisi eos ex Clero tam saeculari, quam regulari ad sacrosOrd-t admittant, quos ob scientiam, aliasque qualitates eo gradu vere dignos pc diligentem inquisitionem compererint, adeo ut satis non sit illos qui promorai ad Ordines praedictos optant, linguam latinam intelligere, Catechismoinstrs ctos esse, atque apte respondere quaesitis circa Ordinem suscipiendum à in examine propositis. Qui vero ad Presbyteratum erunt assumendi, ido» prius, per accuratum similiter examen comprobentur ad ministrandi Sacra­ menta, et ad Populum docendum ea, quae scire omnibus necessarium σ ad salutem; quod quidem, ut recte praestari possit, eosdem Episcopos Domino hortamur, ut quantum fieri potest, eos tantum ad Sacerdotium^, mant, qui saltem Theologiae moralis competenter periti sint. § 6. Quod si domicilium in una Dioecesi habentes, Beneficium vero altera, ordinari ad eiusdem Beneficii titulum optaverint ab Episcopo, in cu Dioecesi Beneficium huiusmodi situm est, Episcopus domicilii debeat eos ­ in suam Dioecesim reversuri sunt, super scientia, vel idoneitate examine ante concessionem Literarum Testimonialium super eorum natalibus, aeb':, moribus, et vita iuxta Constitutionem felic. record. Innocentii Papae XI Praedecessoris nostri, quae incipit Speculatores2 obtinendarum: additoqnoqs compertae idoneitatis testimonio in iisdem literis; haeque concedi nullité· · debeant, si antedicto examine tanquam habiles approbati non fuerint, iis;·.: iuxta praemissam formam non impetratis, minime possint ab alio Episcor cui etiam ratione obtenti Beneficii subiecti sint, ad Ordines promoveri, siq.. secus fiat, Ordinans quidem a collatione Ordinum per annum, Ordina·. Ses». XXII), de rcf., c. 13. ’ Cf. N. 258. ’> IM Romani Pontifices 585 vero a susceptorum Ordinum executione quandiu proprio Ordinario videbi­ tur expedire, eo ipso suspensus sit, aliisque insuper gravioribus poenis pro modo culpae, Nostro, et pro tempore existentis Romani Pontificis arbitrio infligendis uterque subiaceat. § 7. Cumque etiam iuxta memoratam Innocentii Praedecessoris Consti­ tutionem ratione, ac titulo Beneficii in aliena Dioecesi obtenti non aliter licet Ordines ab Episcopo eiusdem Dioecesis suscipere, quam si Beneficium praedictum sit eius redditus, ut ad congruam vitae sustentationem, detractis oneribus, per se sufficiat; declaramus, sufficientiam huiusmodi praefiniendam esse, non iuxta Taxam Synodalem, sive morem pro promovendis ad sacros Ordines vigentem in loco praedicti Beneficii (nisi tamen illud continuam et praecisam residentiam requirat), sed iuxta Taxam, vel ea deficiente, iuxta morem in alio loco domicilii vigentem. § 8. Porro ad sartam, tectamque servandam Ecclesiasticam disciplinam non minus momenti habet, quod Clericali militiae nomen dare non permit­ tatur iis, qui haud satis idonei sint, quam quod eidem militiae iam adseripti laudabilem vivendi rationem sectentur, eamque morum exhibeant innocentiam, quae sanctitati suscepti Instituti respondeat, multoque magis, quod absti­ neant iis, quae a Sacris Canonibus iure meritoque vetita sunt, uti prorsus indigna hominibus Tabernaculum Domini inhabitantibus, et venerando Altaris ministerio dedicatis. Statuimus propterea, atque decernimus, quod, si qui sunt Clerici, aut prima Tonsura, aut Ordinibus minoribus initiati, nullumque Ecclesiasticum Beneficium possidentes, qui, neglectis Concilii Tridentini Decre­ * tis, habitum Clericalem, ac Tonsuram non deferant, vel si etiam deferant, non tamen certae Ecclesiae, aut loco pio, cui ex mandato Episcopi adseripti fuerint, inserviant, sive in Seminario Ecclesiastico, vel in aliqua Schola, aut Universitate de licentia sui Ordinarii non versentur: Episcopi, nulla etiam praemissa monitione eos privilegio Fori privatos declarent, eorumque adseriptionem servitio certae Ecclesiae antea factam deleri iubeant. Sique ii meliorem vitae rationem non inierint, aut etiam si alii sint, quos ex propria culpa efficiendos idoneos promotioni ad sacros Ordines sperari nequeat, iidem Episcopi, servata forma a Sacris Canonibus tradita, ad privationem aliorum Clericalium privilegiorum contra ipsos procedant. Ubi vero reperiantur Clerici Capellanias, vel Beneficia cuiuscumque etiam tenuis redditus, obtinentes, quorum improba vita aliis offensionem praebens destruat potius, quam aedi­ ficet, vel concubinarii, aut foeneratores, vel ebrietati, ludisve alearum dediti, vel satores rixarum, vel negotiatores, vel arma gestantes, vel incertis sedibus vagantes, vel Clericalem habitum, Tonsuramque non deferentes, vel Eccle­ siastica immunitate in fraudem tributorum, et vectigalium a Laicis non exem­ ptis solvendorum temere abutentes, vel qui demum similia, aut maiora crimina patrantes, numero magis, quam merito ad Ecclesiam pertinere visi fuerint: Episcopi, praemissis tamen necessariis monitionibus, servatisque aliis de iure servandis, contra ipsos, ad poenas a Romanis Pontificibus Praede­ cessoribus Nostris, et a Sacris Conciliis impositas, et etiam ad privationem ' Sess. XIV, de ref., c. 6. 586 Romani Pontifices Beneficiorum, Capellaniarum, et Ecclesiasticorum Officiorum in omnibus ' casibus, in quibus praedicta privatio a Sacris Canonibus imposita est, hm quibuscumque rationibus postpositis, procedant, memores seipsos negfc. subditorum emendationis condignas Deo vindice, poenas persoluturos. § 9. Sed et cum Personae Ecclesiasticae nunquam satis In obseçrj Supremo Numini exhibendis, iisque praestandis, quae eorum statui co ·, tanea sunt, exerceri valeant, plurimum in Domino commendamus pium n-.cr in plerisque Hispaniarum Dioecesibus vigentem, ut Clerici tam in minorisquam in maioribus Ordinibus constituti, atque etiam Presbyteri, tametsi Bce ficia, vel Officia Ecclesiastica non habentes superpelliceo induti in Ecdae. quibus adscript! fuerint, Missae Conventuali cum cantu celebratae, neas primis, et secundis Vesperis Officii diebus Dominicis, aliisque festis assistr. Quinimo enixe hortamur, ut Episcopi aliarum Dioecesum, in quibus m ille institutus hactenus non fuerit, id in posterum servari curent in orna t­ ae insuper satagant, ut omnes Ecclesiastici praedicti etiam collationibushabr dis coram Parochis suis, vel aliis ab Episcopo deputatis super casibus as· scientiae forum concernentibus, et super ritibus, ac caeremoniis sacris interni § 10. Et quoniam in praedictis Hispaniarum Regnis reperiri intellodc.! Beneficia, et Capellanias etiam de iurepatronatus, vel Ecclesiasticorum, «IL· eorum, nullo tamen certo proventu instructas, vel adeo tenui, ut non ad dir diam, nec ad tertiam partem congruae pro Clericis ad sacros Ordines pros vendis necessariae ascendant: malis haud quidem levibus indeerumpcnfc occurrere cupientes, statuimus, et mandamus, quod Episcopi ad Benefico­ rum, et Capellaniarum, quae nullum certum redditum habent, suppressionr statim deveniant De aliis vero Beneficiis, et Capellaniis, quarum certa annuus fructus ad memoratam saltem tertiam congruae partem non ascend;·, decernimus nulli in posterum conferendam esse primam Tonsuram ratio» iuris assequendi aliquod ex dictis Beneficiis, et Capellaniis. Utque Patrontuum iura, quantum fieri possit, salva remaneant, liceat Patronis tam Eccesiasticis, quam Laicis ad dicta Beneficia, et Capellanias nominare, non fert: veluti ad Beneficia Ecclesiastica requirentia in nominandis primam Tonsurr sed tanquam ad legata pia; et nominati tametsi primam Tonsuram ixr. habentes, ea retinere possint uti pia legata cum onere adimplendi omnii onera a Fundatoribus iniuncta. § 11. Non sine gravi animi nostri dolore etiam accepimus, quod qur· quam Tridentina Synodus decreverit1 omnes, qui Parochiales, vel aliascuran animarum annexam habentes Ecclesias quocumque modo obtinent, debere diebus saltem Dominicis, et festis solemnibus plebes sibi commissas pro sji et earum capacitate pascere salutaribus verbis, docendo ea, quae ChristiS· deles ad salutem scire oportet, ac explicando Divinae Legis praecepta, Fideique dogmata, puerosque eiusdem fidei rudimentis imbuendo, et brevi, facilique sermone vitia denuntiando, quae declinare, ct virtutes, quas sectari oportea: nihilominus nonnulli Parochialium Ecclesiarum Rectores, haec, quae suarcn partium adeo sunt, praetermittunt, culpam huiusmodi a se amoliri nitentes, vJ 1 Scss. V, de ref., c. 2; sess. XXIV, de ref., c. 4, 7. Romani Pontifices 587 praetextu immemorabilis, sed quidem pravae consuetudinis, vel quia haec ab ipsis praestari necesse non videatur, suppetente nimirum copia aliorum habentium Sacras Conciones in aliis Ecclesiis, itemque imbuentium pueros Mysteriis Fidei, vel in scholis, vel in computis. Ne itaque sub inani istarum, aliarumque similium excusationum praetextu tanta Christianae Reipublicae pernicies struatur, districte praecipimus singulis Hispaniarum Archiepiscopis, et Episcopis, ut omnino efficiant, quod omnes ii, qui animarum curam gerunt, munia praedicta per seipsos, vel, si legitime impediti fuerint, per alios idoneos diligenter exequantur. Si vero aliqui non satis habiles ad illa obeunda repe­ dantur, iidem Archiepiscopi, et Episcopi per alios a se deputandos sumptibus Parochorum minus idoneorum opportune suppleri curent; et in posterum Beneficia, quibus animarum cura imminet, nonnisi vere idoneis ad memorata officia per seipsos adimplenda conferantur. § 12. Praeterea, ne Constitutionis Sancti Pii V etiam Praedecessoris Nostri,1 in qua taxatur congrua fructuum portio Vicariis perpetuis anima­ rum curam exercentibus assignanda, interpretationem ab eius sententia alie­ nam fieri contingat: declaramus Constitutionem illam pertinere dumtaxat ad Vicarios perpetuos illarum Ecclesiarum Parochialium, quae aliis Ecclesiis, Monasteriis, Collegiis, Beneficiis, et Locis Piis unitae sint; necnon portio­ nem annuam fructuum, quae ibidem statuitur assignanda ipsis Vicariis in summa non maiori, quam centum, nec minori, quam quinquaginta scuto­ rum, intelligi debere de scutis argenteis iuliorum decem monetae Romanae pro quolibet scuto. § 13. Quoties itaque in aliis Parochialibus Ecclesiis, quae, ut praefertur, unitae non sint, oportuerit ex aliqua iusta causa provideri per Coadiutores Parochorum, aut per Vicarios temporarios, curae erit Episcopis pro data sibi a Tridentina Synodo potestate2 partem fructuum praedictis Coadiutoribus, aut Vicariis assignandam determinare in ea quantitate, quae pro suo pru­ denti arbitrio, et conscientia conveniens videbitur, ratione videlicet habita reddituum, et emolumentorum Ecclesiae Parochialis, in qua deputati fuerint, necnon inspectis conditionibus loci, numero animarum, qualitate laboris, et quantitate impensarum, quas commissi officii necessitas postulaverit. Quod si Parochi ab Episcopis moniti, congruo iisdem termino praefixo, Coadiuto­ res, seu Vicarios temporarios, quoties opus fuerit, assumere neglexerint: poterunt ipsi Episcopi eos, quos huic muneri idoneos censuerint, auctoritate propria deputare cum assignatione antedictae portionis fructuum. Et nihilo­ minus, ubi etiam praedicti Coadiutores, aut Vicarii temporarii a Parochis nominati, vel assumpti fuerint, de eorum idoneitate Episcopis constare per examen debeat, antequam ad exercitium admittantur; nec satis sit, quod ad confessiones audiendas antea fuerint approbati, nisi aliis etiam qualitatibus ad curam animarum recte exercendam opportunis praediti noscantur. Qui­ bus si careant, nec Parochi deinde intra alium similem terminum ab Epi­ scopis praefigendum alios vere idoneos nominaverint: tunc pariter ad ipsos 1 /trf exeqtiendum, 1 nov. 1567. - Bull. Rom., tom. 4, II, p. 401, 402. 1 Sess. XXI, de ref., c. 4. 588 Romani Pontifices Episcopos libere spectet deputatio cum dicta congruae assignatione;r:. Parochorum contradictio, aut exemptio, aut appellatio, aut cuiuscumqu; cis inhibitio exeeutionem deputationis, et assignationis certae partis Inc. in casibus praemissis suspendere possit, itemque non obstante qualibet; traria consuetudine, etiam immemorabili. § 14. Verum, quia non satis animarum curae, et necessitatibus */■ doque consultum est per hoc, quod ad obeunda Parochialia munia alii Sr dotes Parochis adiungantur, sed maiora remedia adhiberi οροΚίζ qsaa nempe ob locorum distantiam, sive itineris difficultatem Parochiam'sinen^· incommodo pro Sacramentis percipiendis, Divinisque Officiis audiendist dere ad Ecclesiam Parochialem nequeant, tunc quidem meminerintEpc licere sibi pro suo arbitrio, invitis etiam Rectoribus, vel intra easdem Pichias destinare alias Ecclesias in quibus Sacerdotes Parochorum Coi. res Sacramenta ministrent, et Divinum cultum exhibeant, vel novis ft· chias, novasque Parochiales Ecclesias a veteribus distinctas constituere, uses novos Parochos praeficere assignata ex redditibus ad veterem ParochiEcclesiam quomodocumque pertinentibus convenienti portione ad ricLeorum, qui, vel tanquam Coadiutores in dictis aliis Ecclesiis deputati, κ tanquam distincti, et independentes Parochi curam animarum exerra rint; nulla ad praemissa impedienda suffragante appellatione, aut inhibit./: § 15. Cum ad praescriptum quoque Tridentinae Synodi1 Episcopis honor tribuendus sit, qui eorum dignitati convenit, eisque in Choro, etCapitulo, in Processionibus, et aliis actibus publicis primus locus esse dein·. et praecipue omnium rerum agendarum auctoritas; mandamus id religio, ac perpetuo observari in omnibus actibus adeo iustae huiusmodi praee~ ie» tiae, et auctoritati consentaneis, non obstantibus privilegiis etiam ex faris tione competentibus, consuetudinibus etiam immemorabilibus, sententiis, i;·» mentis, et concordiis, quae suos tantum obligent Auctores. § 16. Praeterea, ut claustralis quoque disciplinae vigor illibatus per-» neat, Pontificiae nostrae solicitudinis partes etiam duximus interponent Cum itaque experientia compertum fuerit quantum detrimenti illi aliens ex quo plures ad Religiosum habitum admittantur, quam vires redditui patiantur: moderno, ac pro tempore existenti nostro, et Apostolicae Sedi in iisdem Hispaniarum Regnis Nuncio per praesentes committimus, ei tu» damus, ut curet, et vigilantiam adhibeat, ne contra praescriptum memor Concilii Tridentini2 in Monasteria, Conventus, et Domos, tam virorum,φιmulierum, sive bona immobilia possideant, sive non possideant, maior n.-. rus recipiatur, quam qui, vel ex proventibus propriis ipsorum Mooise riorum, Conventuum, aut Domorum, vel ex consuetis eleemosynis, aliev. quibuscumque obventionibus, in commune tamen conferendis, comnoà possit sustentari. § 17. Quoties vero Regulares ad Ordines erunt promovendi, senete omnino Decretum Congregationis Cardinalium Concilii Tridentini Interpr; 1 Sess. XXIII, de ordine, c. 4. ’ Sess. XXV, de regularibus, c. 3. Romani Pontificis 589 tum a piae mem. Clemente Papa VIII Praedecessore etiam nostro confirma­ tum die 15 martii 1596,1 quo sancitur non ad alium, quam ad Episcopum Dioecesanum literas dimissorias pro eorumdem Ordinum susceptione a suis Superioribus esse dirigendas, praeterquam in casu quo Dioecesanus a Dioe­ cesi abesset, vel Ordinationes non esset habiturus; quo etiam casu in lite­ ris dimissoriis ad alium Episcopum dirigendis expressa fieri debeat mentio, vel de praedicta Episcopi Dioecesani absentia, vel de illa alia causa, vide­ licet, quod Ordinationes non sit habiturus: exceptis tamen quoad praedicta Regularibus illis, quibus per speciale privilegium a Sede Apostolica post Concilium Tridentinum fuerit concessum, ut a quolibet Catholico Antistite Ordines suscipere possint, super quo induito nihil per praesentes innovare intendimus. Noverint autem Episcopi se debere per semetipsos, secluso aegro­ tationis casu, Ordines conferre, et sacrorum Ordinum collationem statutis a iure temporibus, ac in Cathedrali Ecclesia, vocatis, et adstantibus Canoni­ cis, publice habendam esse, vel si in alio Dioecesis loco, semper tamen in Ecclesia quantum fieri poterit digniori, ac praesente Clero eiusdem loci. Ne vero incertitudo, an ipsi ordinationes sint habituri, nimis grave afferat incom­ modum promovendis, varia Dioecesis loca inhabitantibus per mensem ante singulis vicibus publico Edicto ab iisdem Episcopis denuntietur, se Ordina­ tiones esse habituros, adeo ut quoties denuntiatio huiusmodi facta non fuerit, inde satis intelligant Regulares, Episcopum Dioecesanum Ordinationes ea vice minime esse habiturum, sibique idcirco licitum futurum Ordines ab alio Episcopo suscipere cum literis dimissoriis suorum Superiorum ad eum directis, servata in iis forma superius expressa. § 18. Episcopi in omnibus mulierum Monasteriis sibi subiectis ordina­ ria, in aliis vero exemptis auctoritate Sedis Apostolicae inconcusse obser­ vari curent, quae circa Sanctimonialium clausuram, vetitumque in dicta Mona­ steria ingressum, tam in Decretis Tridentinae Synodi,2 quam in Constitutione similis memoriae Gregorii Papae XIII etiam Praedecessoris nostri edita Idibus lunii anni millesimi quingentesimi septuagesimi quinti’ provide ordi­ nata sunt. § 19. Perpendentes etiam Christianae Reipublicae in primis expedire, ut ministerium, ac potestas clavium in remittendis, retinendisque peccatis recte exerceatur, declaramus Sacerdotes, tam Saeculares, quam Regulares, qui ab Episcopis obtinuerint licentiam audiendi Confessiones limitatam, vel quoad locum, vel quoad genus personarum, vel quoad tempus, non posse poenitentiae Sacramentum administrare extra tempus, vel locum, vel genus personarum ab ipsis Episcopis praescriptum, quocumque privilegio etiam in vim Bullae, quae appellatur Cruciatae Sanctae, competente nullatenus suf­ fragaturo. Cumque idem Innocentius Praedecessor per suas die decima nona Aprilis anni millesimi septingentesimi expeditas literas4 decreverit Sacerdo' In Bened. XIV, const. Impositi Nobis, 27 febr. 1747. - Cf. N. 376. ’ Sess. XXV, dc regularibus c. 5. ’ Cf. N 117. ‘ Cf. N. 263. ’ 590 Romani Pontifices tibus tam Saecularibus, quam Regularibus non licere confessiones eor * quibus ex induito praedictae Bullae Cruciatae ad id electi fuerint, î absque praecedenti approbatione Ordinarii illius loci, in quo ipsi Poet . degunt, et Confessores eligunt, etiamsi ab Ordinariis aliorum locorunr, approbati fuissent, ac etiamsi Poenitentes Ordinariis illis, qui Conte electos approbassent, subditi essent; necnon confessiones aliter fictu ; I respective exceptas, nullas fore, irritas, et invalidas, et Confessoresips suspensos esse; Nos eamdem Constitutionem approbantes, confimur's. innovantes declaramus insuper praedictis Sacerdotibus tam Saecularibus^· Regularibus ad confessiones excipiendas, ve! ex vi praedictae Bullae C\. tae, vel ex quocumque alio privilegio electis suffragari minime etiam ps,quod approbati alias fuerint ab Episcopo illo, qui aliquando fuerit 0 ’ rius loci, in quo confessiones audiendae sint, sed talis tunc temporisar: | non existât, vel quia ab humanis excesserit, aut Episcopatui renuntte. vel quia ad aliam Ecclesiam auctoritate Apostolica translatus reperiato,a: necessariam omnino esse illius, qui actualiter, et pro tempore Ordinem Iurisdictionem in ea Dioecesi exerceat, approbationem. Haec tamen str·getur etiam tacita, eaque adesse censeatur, quousque praecedens lia?·.. sive approbatio duret, et revocata ab eo non fuerit; in quo casu nova, ; expressa impetranda erit, si illa praecedenter obtenta, vel per temporis ade­ pti lapsum expiraverit, vel per posteriorem revocationem sublata fuisse. § 20. Meminerint quoque Regulares se excipere non posse confess nes Monialium, tametsi eorum regimini, et gubernio subiectae sint, r> ultra licentiam suorum Praelatorum Regularium praecedat examen co" Episcopo Dioecesano faciendum, eiusque specialis quoad confessionesd." rum Monialium approbatio; remota quacumque contraria consuetudine,etr immemorabili. § 21. Cumque ex eodem Concilio Tridentino1 Confessor extraordinir bis, aut ter in anno offerri Monialibus debeat, qui omnium confessio» audiat; si in posterum Superiores Regulares quoad Monasteria ipsis suEùj toties praedictum extraordinarium Confessorem deputare neglexerint, t etiam ex proprio eodem Ordine semper deputaverint, nec saltem semd · anno ad id munus elegerint Sacerdotem aut Saecularem, aut Regular lite rius diversi Ordinis Professorem : in his casibus Episcopi pro suo arbi.· et conscientia deputationem huiusmodi facere possint, nec illa quovis titu. aut praetextu a Superioribus Regularibus valeat impediri. § 22. Episcopi insuper abusus omnes, qui in Ecclesiis, aut Saeculare, aut Regularibus contra praescriptum Caeremonialis Episcoporum, et Ritui Romani, vel Rubricas Missalis, et Breviarii irrepserint, studeant omnino rtr vere. Et, si adversus ea, quae in dicto Caeremoniali statuta sunt, consue dinem etiam immemorabilem allegari contingat, postquam recognovt·.aut eam non satis probari, aut etiam probatam suffragari, utpote imber bilem, de iure non posse: exeeutioni eorum, quae in dicto Caeremor constituta sunt, diligenter incumbant, nec ulla suspensiva appellatio admittat. «h 1 Sess. XXV, de regularibus, c. 10. Romani Pontifices 591 § 23. Sedulo pariter curent iidcrn Episcopi, ut eliminentur abusus, si qui forsan, tam quoad Ecclesiasticos Saeculares, quam quoad Regulares inducti fuerint adversus Concilii Tridentini Decretum de observandis, et evitandis in celebratione Missarum Sess. 22, et contra Regulares, si opus fuerit, procedant ex Apostolica delegatione in eo Decreto ipsis indulta, post­ posita quacumque appellatione suspensiva, sed solum reservata in devolutivo super quocumque dubio, quod excitari contigerit, declaratione Congre­ gationis pro tempore existentium Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium memorati Concilii Interpretum. § 24. Cumque circa Missarum celebrationem in privatis Oratoriis, nec­ non circa usum Altaris gestatorii, a recolen. memor. Clemente Papa XI Prae­ decessore etiam nostro opportunum Decretum promulgatum fuerit die 15 de­ cembris anni 1703,1 Episcopi dent operam, ut omnia ibidem statuta etiam in Regnis Hispaniarum serventur, idemque Decretum in suis respective Dioece­ sibus, ut facilius omnibus innotescat, publicari faciant, addita etiam prohi­ bitione, ne in privatis Regularium cellis, sive cubiculis erigatur Altare pro re sacra ibidem facienda, et contra quoscumque contravenientes censuris etiam Ecclesiasticis procedant, adhibita quoad Regulares auctoritate Sedis Apostolicae in memorato Decreto ipsis delegata, remotaque quacumque con­ traria consuetudine, etiam immemorabili. Declaramus tamen, quod cum in praedicto Decreto statuatur, non licere Episcopis extra Domum propriae habitationis in domibus laicis erigere Altare, ibique Sacrosanctum Missae Sacrificium celebrare, seu celebrari facere, huiusmodi prohibitio intelligenda non sit de domibus etiam laicis, in quibus ipsi Episcopi forte occasione Visitationis, vel itineris hospitio excipiantur, ut nec etiam quando Episcopi in casibus a iure permissis, vel de speciali Sedis Apostolicae licentia absen­ tes a Domo propria ordinariae habitationis, moram idcirco faciant in aliena domo per modum similis habitationis: his enim casibus licita iis erit erectio Altaris ad effectum praedictae celebrationis, non secus, ac in Domo propriae ordinariae habitationis. § 25. Praecipimus quoque accurate attendi, ac adimpleri quaecumque alia praescribuntur in eiusdem Generalis Synodi Sess. 25 de Regularibus, et Monialibus. Cumque in cap. 25 amplissime derogetur omnibus contra­ riis privilegiis sub quibuscumque formulis verborum conceptis, ac Mare magnum appellatis, etiam in fundatione obtentis, necnon Constitutionibus, et Regulis etiam iuratis, atque etiam consuetudinibus vel praescriptionibus, etiam immemorabilibus: sciant omnes derogationem huiusmodi non ad ea tantum referri, quae in praedicto capite continentur, sed etiam ad alia, quae in singulis superioribus capitibus eiusdem Sessionis constituta sunt. § 29. Enixe denique, et ex intimo Paterni cordis Nostri sensu omnes e religiosissima Hispanica Natione monemus, ut memores sint teneri se exacte, firmiter, et cum effectu observare etiam omnia, et singula in caeteris omni­ bus eiusdem Tridetini Concilii Decretis sancita. Et ne eorum executio post­ hac ullo modo impediatur, aut retardetur, decernimus, et declaramus nullum * Cf. N. 264. 592 Romani Pontifices Romani Pontifices 593 pro Impedienda, aut suspendenda exeeutione Conciliarium sanctioni-. quibus Altare Privilegiatum quotidianum perpetuum forsan non reperitur modi, aut Decretorum, quae ab Ordinariis edita fuerint pro execution ; concessum, et in eis Altare per Patriarchas, Archiepiscopos, et Episcopos ter eorum, quae in ipso Concilio statuta sunt, suffragari posse, ac dt:·. respective locorum gratiam, et Communionem Sedis Apostolicae habentes contrarium privilegium, quod ante praedicti Concilii promulgationem iy. semel tantum designandum, hoc speciali dono illustrare, auctoritate Nobis Apostolica obtentum fuerit, nisi etiam post ipsum Concilium fuerit in‘ a Domino tradita, ac de Omnipotentis Dei misericordia, et Beatorum Petri, specifica ab eadem Apostolica Sede confirmatum, vel noviter conce .· et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, ut quandocumque Sacerdos itemque obstare non posse ullum statutum, vel concordiam, quae a aliquis Saccularis, vel cuiusvis Ordinis, Congregationis, seu Instituti Regularis Apostolica Sede specialiter confirmata non sit, neque quemcumque k:;. Missam Defunctorum pro anima cuiuscumque Christifidelis, quae Deo in Chavum non usum, aut contrariam consuetudinem, vel praescriptionem ea ritate coniuncta ab hac luce migraverit ad praedictum Altare celebrabit, Anima centenariam, vel immemorabilem, nisi forsan praefatae consuetudinis, ipsa de thesauro Ecclesiae per modum suffragii Indulgentiam consequatur: ita praescriptionis materia capax sit, et insuper consuetudo, aut praesci ut eiusdem Domini Nostri lesu Christi, ac Beatissimae Virginis Mariae, Sanctoimmemorabilis probata iam sit, et admissa a competenti ludice per tres t mmque omnium meritis sibi suffragantibus a Purgatorii poenis liberetur, tentias conformes, vel per unam, quae in iudicatum transierit, necde:.concedimus, et indulgemus. Praesentibus perpetuis futuris temporibus vali­ quamcumque appellationem, sive inhibitionem etiam temporariam; ît·.·· turis. vato dumtaxat recursu in devolutivo ad memoratam CongregationemCr [Bull. Rom., tom. 11, p. 333). nalium eiusdem Concilii Interpretum; quibus etiam tanquam Executed; praesentium nostrarum Literarum, non solum committimus, et mandui. ut eas, ipsarumque Decreta, et Ordinationes omnes perpetuo, et inv: 282. liter observari faciant cum eadem potestate, quae iisdem Cardinality 1 Sede Apostolica tributa est pro exeeutione Decretorum memorati Con Benedictus XIII, const. Romani Pontificis, η sept. 1724. sed etiam privative facultatem impertimur, quandocumque opus fuerit, r pretandi, explicandi, ac declarandi eamdem Nostram Constitutionem,oe-. Romani Pontificis circumspecta vigilantia ea, quae certis etiam, et rationa­ que, et singulas Ordinationes in ea contentas (exceptis his, quae ad C bilibus ex causis a Praedecessoribus suis olim provide sancita fuerunt, ubi moniale Episcoporum, et Rituale Romanum, et Rubricas Missalis, etBror dissidiis, et contentionibus, praesertim inter eos, qui sublimi Cardinalatus pertinent) quatenus illis dubietas aliqua, aut difficultas emerserit; nonn.· dignitate in Sancta Dei Ecclesia praefulgent, aliisque insuper gravioribus data tamen interim illarum exeeutione, adeo ut ante huiusmodi executic-;malis occasionem tribuere dignoscuntur, ipsa rerum experientia suadente, nec ullus recursus ad eamdem Congregationem Cardinalium, nec ulli nonnunquam moderatur, ac immutat, et ad aequitatis, ac iustitiae normam quovis dubio consultatio promoveri possit. Decretis vero, et declarationibus 1 redigit, ut sublatis e medio litium, malorumque seminibus, fraterna charitas, praedicta Congregatione faciendis, postquam nostra, aut Romani Ponti, atque concordia, quam inter eosdem Cardinales maxime vigere decet, invio­ pro tempore existentis approbatio accesserit, statim quaecumque reclame lata servetur, et publico simul bono consultum sit; eumque in finem Apo­ aut consultatio omnino cessare, perpetuumque silentium desuper impo·?.. stolicae auctoritatis, et providentiae partes libenter interponit, prout matura censeri debeat. deliberatione praehabita in Domino conspicit salubriter expedire. § 30. Decernentes, etc. § 1. Dudum siquidem a fel. rec. Paulo Papa IV Praedecessore nostro [Bull. Rom., tom. 11, p. 258-264J. emanavit constitutio tenoris sequentis, videlicet: Paulus Episcopus Senus Servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Cum venerabiles, etc. Omittitur Constitutio, quia eam /tabes supra, in N. 89. § 2. Postmodum, anno scilicet 1719, occasione obitus bo. mem. Nicolai 281. S.R.E. Cardinalis Acciajoli Episcopi, dum viveret, Ostiensis, et VeliternenBenedictus XIII, const. Omnium saluti, 20 au". 1724. sis, Sacrique Venerabilium Fratrum nostrorum eiusdem S. R. E. Cardinalium Collegii Decani dubitatio emersit, an praedicta Constitutione adversus Car­ Omnium saluti paterna charitate intenti, Sacra interdum loca Spirit:!· dinales a Curia Romana absentes lata comprehenderentur, vel potius exclu­ libus Indulgentiarum muneribus decoramus, ut inde fidelium Defundor, derentur Cardinales promotione antiquiores, qui eveniente Dccanatus eius­ animae Domini Nostri lesu Christi, eiusque Sanctorum suffragia meriter." dem Sacri Collegii vacatione a praefata Curia quidem abessent, sed apud consequi, et illis adiutae ex Purgatorii poenis ad aeternam salutem per0·. illas Metropolitanas, seu Cathédrales Ecclesias residerent, quibus eos una misericordiam perduci valeant. Volentes igitur omnes, et singulas Patrii’ cum aliqua ex iis Cathedralibus Ecclesiis Suburbicariis, quae ipsis Cardina­ chales, Metropolitanas, et Cathédrales totius Orbis Catholici Ecclesias, libus antiquioribus pro suis titulis, seu denominationibus assignari solent, 38 594 Romani Pontifices praeesse contingeret. Cumque eiusmodi dubitatio nullis antea S. Sedis i.; cientibus1 discussa, ac dirempta esse videretur, rcc. mein. Clemens Pa;4 Praedecessor itidem noster eam expendendam, librandamque con: decreverat, sive Dilectis Filiis Rotae Romanae Auditoribus, sive aliis Curiae Praesulibus integritate, doctrinaque praestantibus quorum aud-u.. tentia id, quod rationi, et aequitati consentaneum illi visum fuisset, sr. tlvl posset. Verum dum in ea deliberatione versaretur, Nos, quds pofe.-.·. tamquam eo tempore Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem Epis·::;.· Portuensem, et Archiepiscopum Beneventanum, caeterisque Collegis pr tione priores (memorata Pauli IV Constitutione seposita) tam ad Deœ. dignitatem, quam ad praefatas Ostiensem, et Velitemensem Ecclesias, i quitatis iura vocabant, animo reputantes rem hanc absque aliquaconfr: transigi minime posse, probeque memores verborum Apostoli Time. :, suum admonentis: Servum Dei non oportet litigare, firmiter constitusuper istiusmodi negotio a quavis concertatione, seu litis specie pr-. abstinere; adeoque datis primum ad eumdem Praedecessorem nostrumI:· ex suburbano secessu S. Pastoris, et mox etiam apertis verbis illi coram œ cavimus, atque obtestati fuimus, ut quacumque nostri ratione posthr'. dignitatem Decanatus Cardinali Episcopo ex residentibus in Romana te antiquiori deferre vellet, eidemque Ecclesiarum Ostiensis, et Velite optionem permitteret, ea tamen adiecta declaratione, ut simili in poster. · occurrente Decanatus vacatione, salva, et illaesa remanerent iura Card * lium Episcoporum, qui Cardinalatu quidem essent antiquiores, sed er.·. Romanam Curiam in propriis suis Episcopatibus tunc residerent. Attr : itaque huiusmodi nostra obtestatione, atque cessione, vacans Sacri CoL. Decanatus una cum Ostiensi, et Veliternensi Ecclesiis a memorato Pon:?. in Consistorio secreto habito die 26 aprilis 1719 bonae mem. Euhio Sar.r. Romanae Ecclesiae Cardinali Astallio tunc Episcopo Sabinensi, qui ex E; scopis Cardinalibus in Curia degentibus antiquior erat, cum speciali te: iurium quorurneumque tam Episcoporum Cardinalium extra Curiam apt: priores suas Ecclesias residentium, quam aliorum Episcoporum Cardinal', in eadem Curia commorantium, praeservatione delatus fuit. § 3. Deinde vero cum praefatus Cardinalis Astallius Decanus, inscnra bili Divinae providentiae dispositione, ab huiusmodi2 omnium opinionectl; rius decessisset, et alia non absimilis controversia inter Venerabiles Frite Nostros bonae mem. Cardinalem Sebastianum Antonium Tanarium tuncEscopum Tusculanum, et Cardinalem Franciscum ludicem, tunc pariter Ep scopum Praenestinum in Romana Curia praesentes (Nobis omnino silente, et a quacumque petitione prorsus abstinentibus) excitata fuisset, memori! Clemens Praedecessor septem eiusdem Curiae Praesules doctrina, et intego tate praestantes deputavit, illisque commisit, ut probe, ac mature perpens rationum momentis, qui hinc inde afferri poterant, et de quibus eos pier: instrui curavit, suum circa verum sensum antedictae Constitutionis Paul; IV 1 Forte legendum: decisionibus. * Adde: dignitate. Romani Pontifices 595 iudicium proferrent, quod postea in hunc, qui sequitur, modum protulerunt: Die 28 Februarii 1721. Habita fuit Congregatio Particularis in Mansionibus R. P. D. Auditoris Sanctissimi super Causa Decanatus Sacri Collegii Cardi­ nalium, cui interfuerunt RR. PP. DD. Petra, Marafuschus Auditor Sanctis­ simi, Lancetla, Cerreus, Herrera, Ansideus, et Lambertinus eiusdem Particu­ laris Congregationis Secrctarius. Omnesque unanimiter responderunt: Consu­ lendum esse Sanctissimo, quod declarare dignetur Decanatum Sacri Collegii Cardinalium devenisse vigore Bullae quintae son. mem. Pauli IV ad Eminentissimum D. Card. Tanarium, uti Episcopum Cardinalem antiquiorem in Curia praesentem tempore vacationis dicti Decanatus sequutae per obitum Card. Fulvii Astallii, exclusis Episcopis Cardinalibus antiquioribus extra Curiam tempore dictae vacationis commorantibus, non ex publica causa, et destinatione Romani Pontificis, etiamsi residerent in Ecclesiis, quarum administrationem ex dispensatione Apostolica retinent, et ita servandum esse per­ petuis futuris vacationibus. Quoad aliam vero controversiam inter EE. DD. Cardinalem Tanarium antiquiorem in Episcopatu, et iuniorem in Cardinalatu, et Cardinalem ludicem iuniorem in Episcopatu, sed antiquiorem in Cardinalata, causa non fuit proposita, attenta cessione suo iuri facta ab eodem Car­ dinali ludice, Dominique unanimiter dixerunt consulendum esse Sanctissimo, quod declarare dignetur ex huiusmodi cessione nullum in futuris Decanatus vacationibus censeri irrogatum fuisse praeiudicium Cardinalibus similia iura foventibus. Factaque eadem die per me infrascriptum Secretarium de praemissis Sanctissimo Domino Nostro relatione, Sanctitas Sua Congregationis senten­ tiam quoad utramque partem benigne approbavit, et perpetuis futuris tempo­ ribus observari mandavit. Prosper de Lambertinis Secretorius. Idem vero Cle­ mens Praedecessor non modo antedictorum Praesulum votum, seu consilium, ut praefertur, benigne probavit, perpetuisque futuris temporibus observari mandavit, verum etiam illud in Consistorio Secreto subinde, nempe die 3 martii 1721, habito palam recitari, et inter Acta eiusdem Consistorii ad perpetuam rei memoriam asservari, atque custodiri praecepit. § 4. Cum autem, seclusa Paulina Constitutione, maxime aequum, et rationi consonum videatur, ut Cardinales Episcopi antiquiores praefati, quam­ vis tempore vacationis Decanatus Sacri Collegii a Romana Curia absint, et apud priores sibi commissas Ecclesias personaliter resideant, ad eundem Decanatum assequendum admitti debeant: tum quia ipsi re vera a Curia non absunt ex voluntate sua, sed ex formali necessitate, cum ex divinarum, canonicarumque Sanctionum, et Concilii potissimum Tridentini praescripto,1 apud priores Ecclesias iugiter residere cogantur; quin etiam ab eis disce­ dere absque Sedis Apostolicae licentia non possint, nec ab hoc apud ipsas residendi onere exempti sint, quamvis in Urbe, vel in Ecclesiis suburbica­ riis, qui illis in titulum sunt assignatae, commorari vellent, quemadmodum expresse sub gravissimis poenis cavetur peculiari Constitutione piae mem. Urbani Papae VIII, Praedecessoris pariter nostri cuius tenor est, qui sequitur, Scss. VI, de ref., c. 1; sess. XXIII, de ref., c. 1. » 596 Romani Pontifices videlicet. Urbanus Papa VIII. Ad perpetuam rei memoriam. Sancta Tridentina, etc. I Omittitur Constitutio, quia eam habes supra, in N. 215. § 5. Tum etiam quia, si iuxta Paulinam Constitutionem a Decanatur - I repellitur Episcopus Cardinalis antiquior ex causa publica absens, ei tm Curiam per Romanum Pontificem destinatus: ob eamdem quoque nliots repelli non debere videtur Episcopus Cardinalis antiquior, qui apud pnere Ecclesiam residet. Is enim vere a Romana Curia abesse dicitur ex cm publica, publicam scilicet particularis Ecclesiae, cui praeest, utilitatem, . qua publicum quoque universalis Ecclesiae commodum continetur, rep, I ciente. Praeterea negari non potest, quin ipse extra Curiam per Romit.' Pontificem fuerit destinatus, dum idem Romanus Pontifex non modo prioris Ecclesiae regimen destinavit, sed etiam, ut commissam sibi Pasto:· solicitudinis partem cumulatius expleret, eum ad iugiter residendum apad Ecclesiam sibi destinatam, sub gravissimis in praeinserta potissimum Urt: Praedecessoris Constitutione sancitis poenis, compulit, et obstrinxit Acer? praemissis, quod ab eiusmodi exclusione Episcoporum Cardinalium antiq..· rum extra Romanam Curiam in prioribus Ecclesiis residentium maxinr.i illud promanat absurdum, quod alienae mortis detestabile votum ingerit’ nam, sicut accepimus, et Nobis etiam ipsis evenisse non diffitemur, stotn ac Cardinalis Sacri Collegii Decanus gravi, et periculoso morbo labor: illico Episcopus Cardinalis antiquior absens, qui ipsi in Decanatu sutos» rus est, amicorum literis ad Urbem quantocius repetendum incitatur, tempore obitus eiusdem Cardinalis Decani in Romana Curia praesens ;. adeoque ad eum ex Paulinae Constitutionis praescripto Decanatus deferatur. Unde non sine gravi bonorum offensione, et Ecclesiasticae disciplinae detri­ mento, in Urbe conspicitur Episcopus Cardinalis antiquior, in Decanat proxime successurus, qui Cardinalis Decani aegrotantis mortem expectat, j ad ipsum Dignitas vacatura deveniat: contra saluberrimum Lateranensis Con­ cilii monitum relatum in cap. 2 de concessione Praebendae, cuius vertu sunt: ne desiderare quis mortem proximi videatur, in cuius locum, d Bwr cium se crediderit successurum. Cum enim in ipsis etiam legibus QcniiL·· inveniatur inhibitum, turpe est, et divini plenum animadversione indicii, « locum in Ecclesia Dei futurae successionis expectatio habeat, quam ipsi diu Gentiles condemnare curarunt. § 6. Nos itaque, qui deinde praedictum Sacri Collegii Cardinalium Decanatum absque ulla contentione obtinuimus ob illius vacationem retroactis mensibus secutam per obitum memorati Cardinalis Tanarii Decani, dum m Romana Curia praesentes essemus, et in Conclavi ubi, Divina sic disponere clementia, ad summi Apostolatus fastigium evecti fuimus, reperiremur: prae­ missis omnibus, quantum cum Domino possumus, occurrere, et obviare,ac alias desuper opportune providere volentes: Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, praefatis, aliisque iustis, et rationabilibus causis animum nostrum moventi­ bus adducti, hac nostra perpetuo valitura Constitutione sancimus, atque decernimus, quod Episcopus Cardinalis antiquior, qui una cum aliqua a Roni a rti Pontifices 597 Cathedralibus Suburbicariis praefatis in Titulum Cardinalibus antiquioribus assignari solitis retinebit Cathedralem, seu Metropolitanam Ecclesiam in administrationem, dummodo tamen apud ipsam secundo dictam Ecclesiam perso­ naliter resideat tempore vacationis Decanatus eiusdem Sacri Collegii, de caetero ad ipsum Decanatum admitti debeat, et admittatur, perinde ac si occurrente illius vacatione in Romana Curia praesens fuisset, ita ut absentia ab Urbe ad praemissum effectum ei nullatenus obesse possit Quin etiam volumus, et declaramus ipsum Decanatum ad praedictum Episcopum Cardi­ nalem antiquiorem absentem, et apud priorem Ecclesiam, ut praefertur, actu residentem ipso iure devenire debere eo prorsus modo, quo in Paulina Con­ stitutione ad Episcopum Cardinalem antiquiorem in Curia praesentem, aut ex causa publica absentem, et extra Curiam per Romanum Pontificem desti­ natum devenire debere decernitur, ita quod inter eos nullum amplius discri­ men, seu differentia constituatur; ac ita perpetuis futuris temporibus servari praecipimus, et mandamus. § 7. Praeterea expedire censentes, ut e medio tollatur, ac penitus extinguatur alia pariter controversia alias, sicut praemittitur, excitata, et non defi­ nita, utrum scilicet in assecutione saepe memorati Decanatus Cardinalis anti­ quior in Episcopatu Suburbicario, et iunior in Cardinalatu, praeferendus sit Cardinali iuniori in Episcopatu, sed antiquiori in Cardinalatu, vel e contra: Motu, scientia, et potestatis plenitudine similibus, praelationem deberi Car­ dinali antiquiori in Episcopatu, licet sit iunior in Cardinalatu, decernimus, et declaramus, ac ita deinceps in occurentibus Decanatus vacationibus per­ petuo servari volumus, et mandamus. § 8. Quoniam vero ab antiquo tempore, ac praesertim ab edita Paulina Constitutione usque ad praesentem diem, Cardinalis Sacri Collegii Decanus Ostiensis, et Velitemensis Ecclesiarum invicem perpetuo canonice unitarum Episcopatum semper obtinuit, adeoque sive ex praesumpta earum cum Decanatu unione, sive alio titulo, speciale ius ad ipsum favere videtur, in quo mentis, ac intentionis nostrae non est, ut eidem Cardinali Decano praeiudicium aliquod inferatur; contingere autem facile potest, quod Episcopus Cardinalis antiquior a Romana Curia absens, et apud suam priorem Eccle­ siam residens, ad quem Decanatus ex praemissis in posterum deveniet, ad Urbem celeriter accedere, et primo Consistorio, in quo memoratum Ostien­ sem, ct Veliternenscm Episcopatum optare deberet, praesens interesse nequeat: Motu, et potestatis plenitudine paribus, optionem praedictarum Ostiensis, et Velitemensis Ecclesiarum Cardinali, qui pro tempore fuerit eiusdem Sacri Collegii Decanus, specialiter reservamus, ac reservatam esse volumus, et declaramus, ita ut earumdem Ecclesiarum Episcopatum nemo alius optare unquam possit, sed ad Cardinalem Decanum praedictum privative quoad alios quoscumque perpetuis futuris temporibus eiusmodi optio pertineat, ac pertinere debeat. Volumus tamen, atque decernimus, quod idem Episcopus Cardinalis antiquior a Curia absens, et apud priorem Ecclesiam, ut praefer­ tur, residens, postquam ad eum Sacri Collegii Decanatus devenerit, quantocitius poterit, ad Urbem se conferre, Summoque Pontifici in Consistorio, ut moris est, pro optione earumdem Ostiensis, et Velitemensis Ecclesiarum sup- 598 Romani Pontifices plicare teneatur. Quod si notoria aegritudine fuerit impeditus, vel ob alr iustam, aut gravem causam a Romano Pontifice pro tempore existente p bandam ad Urbem venire nequiverit: Motu, scientia, ac potestatis plenitate paribus, eidem Cardinali Decano, ut in praenarratis casibus per suum Itf timum Procuratorem antedictas Ostiensem, et Veliternensem Ecclesias opu-; et vigore optionis huiusmodi eas assequi libere, et licite possit, et valeat/ secus, ac si ipse praesens personaliter illas optasset, licentiam, et facultate: in Domino concedimus, et impertimur. § 9. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. Il, p. 341-347]. 283. «- ri Benedictus ΧΙΠ, const. In supremo, 23 sept 1724. In Supremo Militantis Ecclesiae Solio per ineffabilem Divinae sapiettiae, atque bonitatis abundantiam, nullo licet meritorum nostrorum suffrag a constituti, ea, quae a Romanis Pontificibus Praedecessoribus Nostris ad Eccle­ siasticam disciplinam sartam, tectamque tuendam, et ubi collapsa est instaura^ dam provide disposita esse noscuntur, Apostolici muniminis nostri patrocir libenter constabilimus, novisque praesidiis, ut exactius serventur, couobon· mus, sicut ad Omnipotentis Dei gloriam, Ecclesiae decus, specialemque Chrstifidelium aedificationem expedire in Domino arbitramur. Alias siquider emanarunt a fel. rec. PP. Innocentio XIII Praedecessore Nostro literae teno­ ris, qui sequitur, videlicet: § 1. Innocentius Papa XIII « Ad perpetuam rei memoriam. Apostolici ministerii, quod Nobis, licet immerentibus, imposuit superni dispositio Con­ silii, ratio praecipue exigit, ut Ecclesiasticae disciplinae in iis, qui in sorter Domini vocati sunt, aut servandae, aut ubi opus fuerit, restaurandae, iuxta Sacrorum Canonum instituta, et Sanctissimas Ecclesiae leges, et ordinationes omni studio advigilemus; post enim primi Parentis lapsum semper ad infe­ riora nos deprimit humanae mortalitatis infirmitas, et carnis fragilitate obser vantiae rigor paulatim relaxatur; unde, et de mundano pulvere religiosa etiam corda sordescere, et in ipso Agro Domini spinas, ac tribulos identidtr germinare quotidiana experientia edocemur; quod si noxia inde evellantur, : et utilia plantentur, dubitandum non est, quin uberior, benedicente Domino, electi sanctorum operum frumenti messis exurgat, omnisque Populus in via Domini, praelucente Clero, feliciter progrediatur. Cum itaque Dilectus Filius Noster Ludovicus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Belluga, et Muncadi nuncupatus, Ecclesiae Carthaginen. ex concessione, ct dispensatione Aposto­ lica Praesul, in ipsis Pontificatus Nostri primordiis, Nobis exposuisset non­ nulla Ecclesiasticae disciplinae rationibus, ac saluberrimis Sacri Oecumenici Concilii Tridentini Decretis haudquaquam consentanea sensim in diversis inclytae Nationis Hispanicae locis obrepsisse, iisque, ut opportunum remt- Romani Pontifices 599 dium adhiberetur a Nobis, quibus est commissa plenitudo solicitudinis, nedum ipse Ludovicus Cardinalis, et Praesul, sed et alii Ven. Fratres Archiepiscopi, et Episcopi Regnorum Hispaniarum humiliter postulassent; eorumque enixis precibus sua etiam studia, ac vota Charissimus in Christo Filius Noster Phi­ lippus Hispaniarum Rex Catholicus pro eius singulari pietate et eximio Chri­ stianae Religionis zelo, datis hac de re ad Nos pluribus literis coniunxisset: Nos Congregationi particulari nonnullorum ex Venerabilibus Fratribus Nostris eiusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus Concilii Triden­ tini Interpretibus a Nobis deputatorum rem omnem sedulo examinandam demandavimus. Id autem cum ab ipsa Congregatione Cardinalium ea, qua par erat, maturitate praestitum, illiusque sententia ad Nos per eiusdem Con­ gregationis Secretarium relata fuerit, de memoratorum Cardinalium consilio, congruum, et opportunum duximus ea, quae infra sequuntur, ad Omnipo­ tentis Dei gloriam, Ecclesiae utilitatem, veteris disciplinae instaurationem, et soiritualem Regnorum Hispaniarum aedificationem, hac nostra perpetuo vali­ tura Constitutione statuere, decernere, et declarare. § 2. Primum igitur, cum a Patribus memorati Concilii Tridentini, Divino afflante spiritu, sapientissime animadversum fuerit,’ quantum Christiane Reipublicae intersit accuratum haberi delectum circa eos, quibus sacra mini­ steria committenda sunt, et in quorum vitam caeteri fideles iugiter oculos conjicientes sumpturi inde sunt exemplum, quod imitentur, proptereaque provide ab iisdem Patribus cautum fuerit Ecclesiasticae Militiae per primam Tonsuram adscribendos nonnisi illos esse, qui probabilem praebeant contec­ turam, se non saecularis iudicii declinandi consilio, sed sincero animo prae­ standi fidelem cultum, ac servitium Deo, hoc vitae genus elegisse: volumus, ut pro tutori ipsius Conciliaris sanctionis executione ab omnibus Regnorum Hispaniarum huiusmodi Archiepiscopis, et Episcopis, non alii ad primam Tonsuram in posterum admittantur, quam quibus Ecclesiasticum aliquod Beneficium statim conferendum sit, aut quos constiterit literarum studio operam sic dare, ut quasi in via ad Ordines, tum minores, tum etiam deinde maiores suscipiendos versari videantur; vel demum quos viderint expedire alicuius Ecclesiae servitio, vel ministerio deputari. Et tam in his, qui ad primam Tonsuram, quam in aliis, qui promoveri ad Ordines etiam minores optaverint, omnino servetur pariter regula ab eodem Concilio Tridentino tradita:2 nimirum, ut nullus ordinetur, qui iudicio sui Episcopi non sit utilis, aut necessarius suis Ecclesiis, quique illi Ecclesiae, aut pio loco, pro cuius utilitate, aut necessitate assumitur, non adseribatur, ubi re ipsa functiones muneri suo consentaneas exerceat. Quod si qui modo reperiantur, vel Cle­ ricali Tonsura iam initiati, vel ad Ordines sive minores, sive maiores iam promoti, qui nulli certae Ecclesiae, vel loco pio adseripti fuerint, Episcopi adseriptionem huiusmodi, vel a se ipis, vel a Praedecessoribus suis omis­ sam, statim suppleant, non minus quoad omnes in maioribus Ordinibus, etiam Presbyteratus, constitutos, quam quoad eos, qui vel sola prima Ton' Sess. XXIII, de ref., c. 4. 1 Sess. XX11I, de ref., c. 16. 600 Romani Pontifices sura, vel minoribus Ordinibus initiati, Beneficium tamen Ecclesiasticum p<> sident. Ex reliquis autem, ut praefertur, vel sola prima Tonsura insigniivel in minoribus Ordinibus constitutis, seu Beneficio carentibus, nonnisi eos adscribant, quos Ecclesiis suis utiles, vel necessarios esse iudicaverint.Cat· tenim antedictae adscriptionis executionem differri posse per aliquod ter poris spatium, quod ipsis Episcopis conveniens videbitur, permittimus quoad eos, quia Dioecesi, in qua Tonsuram, vel Ordines susceperunt, causa edi­ scendi literarum scientias in aliqua publica Universitate, vel Gymnasio,sire ex alia rationabili causa a suo Episcopo approbata, vel approbanda, aba­ tes reperianfur. § 3. Cum autem Clerici, qui in Episcopalibus Seminariis educantur,u: commodius ad literarum sacrarumque rerum studium operam conferre,aliis­ que a Concilio Tridentino praescriptis addiscendis magis assidue incumbere possint, teneantur iuxta eiusdem Concilii Decretum diebus tantum festis Cathcdrali, aliisve loci Ecclesiis inservire:1 hanc quidem servitii per eos obeundi rationem servari in omnibus Hispaniarum Dioecesibus, necnon ipsos gene­ ralibus dumtaxat totius Cleri supplicationibus, sive Processionibus intéressé volumus, et mandamus, sublata quacumque maioris servitii consuetudine, etiam immemorabili, postpositaque etiam quacumque apellatione, aut inhi­ bitione. Si quod autem Seminarium reperiatur, in cuius fundatione aliter cau­ tum esset ob adiectam gravioris servitii legem ab illo, qui Seminarium ipsum fundaverit, seu dotaverit, vel ei piam aliquam largitionem contulerit: Episcopi ad Nos, et pro tempore existentem Romanum Pontificem id referant, ut desu­ per opportune providere valeant. § 4. Praeterea, cum maxime deceat eos, qui propius ad sacratissimi Mysteria accessuri sunt, ultra caetera requisita, congruenti etiam pollere scien­ tia, qua praediti viam salutis indicare aliis Christifidelibus possint : Episcopi nonnisi eos ex Clero tam saeculari, quam regulari ad sacros Ordines admit­ tant, quos ob scientiam, aliasque qualitates eo gradu vere dignos per dili­ gentem inquisitionem compererint, adeo ut satis non sit illos, qui promoveri ad Ordines praedictos optant, linguam latinam intelligcre, Catechismo instru­ ctos esse, atque apte respondere quaesitis circa Ordinem suscipiendum sibi in examine propositis. Qui vero ad Presbyteratum erunt assumendi, idonei prius per accuratum similiter examen comprobentur ad ministranda Sacra­ menta, et ad Populum docendum ea, quae scire omnibus necessarium est ad salutem; quod quidem ut recte praestari possit eosdem Episcopos in Domino hortamur, ut quantum fieri potest, eos tantum ad Sacerdotium assu­ mant, qui saltem Theologiae moralis competenter periti sint. Quod si domi­ cilium in una Dioecesi habentes, Beneficium vero in altera, ordinari ad eius­ dem Beneficii titulum optaverint ab Episcopo, in cuius Dioecesi Beneficium huiusmodi situm est, Episcopus domicilii debeat eos, si in suam Dioecesim reversuri sunt, super scientia, vel idoneitate examinare ante concessionem Literarum Testimonialium super eorum natalibus, aetate, moribus, et vita iuxta Constitutionem fel. rec. Innocentii Papae XII Praedecessoris Nostri, quae 1 Sess. XXI11, de ref., c. 18. Romani Pontifices 601 incipit Speculatores1 obtinendarum : addito quoque compertae idoneitatis testi­ monio in iisdem literis: haeque concedi nullatenus debeant, si antedicto exa­ mine tanquam habiles approbati non fuerint, iisque iuxta praemissam for­ mam non impetratis, minime possint ab alio Episcopo, cui etiam ratione obtenti Beneficii subiecti sint, ad Ordines promoveri, sique secus fiat, Ordi­ nans quidem a collatione Ordinum per annum, Ordinatus vero a suscepto­ rum Ordinum exeeutione, quandiu proprio Ordinario videbitur expedire, eo ipso suspensus sit, aliisque insuper gravioribus poenis pro modo culpae, Nostro, et pro tempore existentis Romani Pontificis arbitrio infligendis uter que subiaceat. § 5. Cumque etiam iuxta memoratam Innocentii Praedecessoris Con­ stitutionem ratione, ac titulo Beneficii in aliena Dioecesi obtenti non aliter liceat Ordines ab Episcopo eiusdem Dioecesis suscipere, quam si Beneficium praedictum sit eius redditus, ut ad congruam vitae sustentationem, detractis oneribus, per se sufficiat; declaramus, sufficientiam huiusmodi praefinien­ dam esse, non iuxta Taxam Synodalem, sive morem pro promovendis ad sacros Ordines vigentem in loco praedicti Beneficii (nisi tamen illud con­ tinuam, et praecisam residentiam requirat), sed iuxta Taxam, vel, ea defi­ ciente, iuxta morem in alio loco domicilii vigentem. §6. Porro ad sartam, tectamque servandam Ecclesiasticam disciplinam non minus momenti habet, quod Clericali militiae nomen dare non permit­ tatur iis, qui haud satis idonei sint, quam quod eidem militiae iam adscript! laudabilem vivendi rationem sectentur, eamque morum exhibeant innocen­ tiam, quae sanctitati suscepti Instituti respondeat, multoque magis, quod abstineant iis, quae a Sacris Canonibus iure meritoque vetita sunt, uti pror­ sus indigna hominibus Tabernaculum Domini inhabitantibus, et venerando Altaris ministerio dedicatis. Statuimus propterea, atque decernimus, quod, si qui sunt Clerici, aut prima Tonsura, aut Ordinibus minoribus initiati, nul­ lumque Ecclesiasticum Beneficium possidentes, qui, neglectis Concilii Tridentini Decretis,2 habitum Clericalem, ac Tonsuram non deferant, vel si etiam deferant, non tamen certae Ecclesiae, aut loco pio, cui ex mandato Episcopi adscript! fuerint, inserviant, sive in Seminario Ecclesiastico, vel in aliqua Schola, aut Universitate de licentia sui Ordinarii non versentur: Episcopi, nulla etiam praemissa monitione, eos privilegio Fori privatos declarent, eorum­ que adseriptionem servitio certae Ecclesiae antea factam deleri iubeant. Sique ii meliorem vitae rationem non inierint, aut etiam si alii sint, quos ex pro­ pria culpa efficiendos idoneos promotioni ad sacros Ordines sperari nequeat, iidem Episcopi, servata forma a Sacris Canonibus tradita, ad privationem aliorum Clericalium privilegiorum contra ipsos procedant. Ubi vero reperiantur Clerici Capellanias, vel Beneficia, cuiuscumque etiam tenuis redditus, obtinentes, quorum improba vita aliis offensionem praebens destruat potius, quam aedificet, vel concubinarii, aut foeneratores, vel ebrietati, hidisve alea· rum dediti, vel satores rixarum, vel negotiatores, vel arma gestantes, vel ' Cf. N. 258. ’ Sess. XIV, de ref., c. 6. i 602 Rornani Pontifices Clericalem habitum, Tonsuramque non deferentes, vel Ecclesiastica immuni­ tate in fraudem tributorum, et vectigalium a Laicis non exemptis solvendo­ rum temere abutentes, vel qui demum similia, aut maiora crimina patran­ tes, numero magis, quam merito ad Ecclesiam pertinere visi fuerint: Episcopi, praemissis tamen necessariis monitionibus, servatisque aliis de iure servan­ dis, contra ipsos, ad poenas a Romanis Pontificibus Praedecessoribus Nostf.s, et a Sacris Conciliis impositas, et etiam ad privationem Beneficiorum, Capellaniarum, et Ecclesiasticorum Officiorum in omnibus illis casibus, in quibus praedicta privatio a Sacris Canonibus imposita est, humanis quibuscumque rationibus postpositis procedant, memores seipsos neglectae Subditorum emen­ dationis condignas, Deo vindice, poenas persoluturos. § 7. Sed et cum Personae Ecclesiasticae nunquam satis In obsequiis Supremo Numini exhibendis, iisque praestandis, quae eorum statui consen­ tanea sunt, exerceri valeant, plurimum in Domino commendamus pium morem in plerisque Hispaniarum Dioecesibus vigentem, ut Clerici tam in minoribus, quam in maioribus Ordinibus constituti, atque etiam Presbyteri, tametsi Beneficia, vel Officia Ecclesiastica non habentes superpelliceo induti in Ecclesiis, quibus adscript! fuerint, Missae Conventual! cum cantu cele­ bratae, necnon primis, et secundis Vesperis Officii diebus Dominicis, aliis­ que festis assistant. Quinimo enixe hortamur, ut Episcopi aliarum Dioecesum, in quibus mos ille institutus hactenus non fuerit, id in posterum servari curent in omnibus, ac insuper satagant, ut omnes Ecclesiastici praedicti etiam collationibus habendis coram Parochis suis, vel aliis ab Episcopo deputatis super casibus conscientiae forum concernentibus, et super ritibus, ac caere­ moniis sacris intersint § 8. Et quoniam in praedictis Hispaniarum Regnis reperiri intelleximus Beneficia, et Capellanias etiam de iurepatronatus, vel Ecclesiasticorum, vel Laicorum, nullo tamen certo proventu instructas, vel adeo tenui, ut nec ad dimidiam, nec ad tertiam partem congruae pro Clericis ad sacros Ordines promovendis necessariae ascendant: malis haud quidem levibus inde erum­ pentibus occurrere cupientes, statuimus, et mandamus, quod Episcopi ad Beneficiorum, et Capellaniarum, quae nullum certum redditum habent, sup­ pressionem statim deveniant. De aliis vero Beneficiis, et Capellaniis, quarum certus annuus fructus ad memoratam saltem tertiam congruae partem non ascendit, decernimus nulli in posterum conferendam esse primam Tonsuram ratione iuris assequendi aliquod ex dictis Beneficiis, et Capellaniis. Utque Patronatuum iura, quantum fieri possit, salva remaneant, liceat Patronis tam Ecclesiasticis, quam Laicis ad dicta Beneficia, et Capellanias nominare, non tamen veluti ad Beneficia Ecclesiastica requirentia in nominandis primam Tonsuram, sed tanquam ad legata pia; et nominati, tametsi primam Tonsu­ ram non habentes, ea retinere possint uti pia legata cum onere adimplendi omnia onera a Fundatoribus iniuncta. § 9. Non sine gravi animi nostri dolore etiam accepimus, quod quam­ quam Tridentina Synodus decreverit * omnes, qui Parochiales, vel alias curam 1 Sess. V, de ref., c. 2; sess. XXIV, de rej., c. 4, 7. Romani Pontifices 603 mimarum annexam habentes Ecclesias quocumque modo obtinent, debere diebus saltem Dominicis, et festis solemnibus plebes sibi commissas pro sua, et earum capacitate pascere salutaribus verbis, docendo ea, quae Christifideles ad salutem scire oportet, ac explicando Divinae Legis praecepta, fideique dogmata, puerosque eiusdem fidei rudimentis imbuendo, et brevi, facilique sermone vitia denuntiando, quae declinare, et virtutes, quas sectari opor­ teat; nihilominus nonnulli Parochialium Ecclesiarum Rectores, haec, quae suarum partium adeo sunt, praetermittunt, culpam huiusmodi a se amoliri nitentes, vel praetextu immemorabilis, sed quidem pravae consuetudinis, vel quia haec ab ipsis praestari necesse non videatur, suppetente nimirum copia aliorum habentium Sacras Conciones in aliis Ecclesiis, itemque imbuentium pueros Mysteriis fidei, vel in scholis, vel in computis. Ne itaque sub inani istarum, aliarumque similium excusationum praetextu tanta Christianae Rei­ publicae pernicies struatur, districte praecipimus singulis Hispaniarum Archiepiscopis, et Episcopis, ut omnino efficiant, quod omnes ii, qui anima­ rum curam gerunt, munia praedicta per seipsos, vel, si legitime impediti fuerint, per alios idoneos diligenter exequantur. Si vero aliqui non satis habiles ad illa obeunda reperiantur, iidem Archiepiscopi, et Episcopi per alios a se deputandos sumptibus Parochorum minus idoneorum opportune suppleri curent; et in posterum Beneficia, quibus animarum cura imminet, nonnisi vere idoneis ad memorata officia per seipsos adimplenda conferantur. § 10. Praeterea, ne Constitutionis Sancti Pii V etiam Praedecessoris Nostri,1 in qua taxatur congrua fructuum portio Vicariis perpetuis anima­ rum curam exercentibus assignanda, interpretationem ab eius sententia alieum fieri contingat: declaramus Constitutionem illam pertinere dumtaxat ad Vicarios perpetuos illarum Ecclesiarum Parochialium, quae aliis Ecclesiis, Monasteriis, Collegiis, Beneficiis, et Locis Piis unitae sint; necnon portionem annuam fructuum, quae ibidem statuitur assignanda ipsis Vicariis in summa non maiori, quam centum, nec minori, quam quinquaginta scutorum, intelligi debere de scutis argenteis iuliorum decem monetae Romanae pro quo­ libet scuto. Quoties itaque in aliis Parochialibus Ecclesiis, quae, ut praefertur, unitae non sint, oportuerit ex aliqua iusta causa provideri per Coadiutores Parochorum, aut per Vicarios temporarios, curae erit Episcopis pro data sibi a Tridentina Synodo potestate2 partem fructuum praedictis Coadiutoribus, aut Vicariis assignandam determinare in ea quantitate, quae pro suo prudenti arbitrio, et conscientia conveniens videbitur, ratione videlicet habita reddituum, et emolumentorum Ecclesiae Parochialis, in qua deputati fuerint, necnon inspectis conditionibus Loci, numero animarum, qualitate laboris, et quantitate impensarum, quas commissi officii necessitas postulaverit. Quod ti Parochi ab Episcopis moniti, congruo iisdem termino praefixo, Coadiu­ tores, sive Vicarios temporarios, quoties opus fuerit, assumere neglexerint: poterunt ipsi Episcopi eos, quos huic muneri idoneos censuerint, auctoritate propria deputare cum assignatione antcdictae portionis fructuum. Et nihiio1 Ad exequendum, 1 nov. 1567. - Bull. Rom., tom. 4, II, p. 401, 402. 1 Sess. XXI, de ref., c. 4. 604 Romani Pontifices minus, ubi etiam praedicti Coadiutores, aut Vicarii temporarii a Parochis nominati, vel assumpti fuerint, de eorum idoneitate Episcopis constare pa examen debeat, antequam ad exercitium admittantur; nec satis sit. quod ad confessiones audiendas antea fuerint approbati, nisi aliis etiam qualitatibus ad curam animarum recte exercendam opportunis praediti noscantur. Quibus si careant, nec Parochi deinde intra alium similem terminum ab Episcops praefigendum alios vere idoneos nominaverint: tunc pariter ad ipsos Epr scopos libere spectet deputatio cum dicta congruae assignatione; nec ulli Parochorum contradictio, aut exemptio, aut appellatio, aut cuiuscumque lud; cis inhibitio exeeutionem deputationis, et assignationis certae partis fructuur in casibus praemissis suspendere possit, itemque non obstante qualibet tot traria consuetudine, etiam immemorabili. § 11. Verum, quia non satis animarum curae, et necessitatibus quan­ doque consultum est per hoc, quod ad obeunda Parochialia munia alii Sace; dotes Parochis adiungantur, sed maiora remedia adhiberi oportet, quoties nempe ob locorum distantiam, sive itineris difficultatem Parochiani sine magno incommodo pro Sacramentis percipiendis, Divinisque Officiis audier dis accedere ad Ecclesiam Parochialem nequeant, tunc quidem meminerint Episcopi licere sibi pro suo arbitrio, invitis etiam Rectoribus vel intra eas­ dem Parochias destinare Ecclesias, in quibus Sacerdotes Parochorum Coad­ iutores Sacramenta ministrent, et Divinum cultum exhibeant, vel novas Parochias, novasque Parochialcs Ecclesias a veteribus distinctas constituere, iisque novos Parochos praeficere, assignata ex redditibus ad veterem Parochialem Ecclesiam quomodocumque pertinentibus convenienti portione ad victum eorum, qui, vel tanquam Coadiutores in dictis aliis Ecclesiis depu­ tati, vel tanquam distincti, et independentes Parochi curam animarum exer­ cuerint; nulla ad praemissa impedienda suffragante appellatione aut inhibi­ tione. 1 § 12. Cum ex praescripto quoque Tridentinae Synodi1 Episcopis is honor | tribuendus sit, qui eorum dignitati convenit, cisque in Choro, et in Capi­ tulo, in Processionibus, et aliis actibus publicis primus locus esse debeat, et praecipua omnium rerum agendarum auctoritas; mandamus id religiose, ac perpetuo observari in omnibus actibus adeo iustae huiusmodi praeeminentiae, et auctoritati consentaneis, non obstantibus privilegiis etiam ex fun­ datione competentibus, consuetudinibus etiam immemorabilibus, sententiis, i juramentis, et concordiis, quae suos tantum obligent Auctores. § 13. Praeterea, ut claustralis quoque disciplinae vigor illibatus permaneat, Pontificiae nostrae solicitudinis partes etiam duximus interponendas. Cum itaque experientia compertum fuerit quantum detrimenti illi afferatur, ex quo plures ad religiosum habitum admittantur, quam vires reddituum patiantur: moderno, ac pro tempore existent! Nostro, ct Apostolicae Sedis in iisdem Hispaniarum Regnis Nuncio per praesentes committimus, et mandamus, ut curet, et vigilantiam adhibeat, ne contra praescriptum memorati Concilii Tridentini11 2 1 Scss. XXIII, de ordine, c. 4. 2 Scss. XXV, de regularibus, c. 3. , .. s) | Romani Pontifices 605 ia Monasteria, Conventus, et Domos, tam virorum, quam mulierum, sive bona immobilia possideant, sive non possideant, maior numerus recipiatur, quam qui, vel ex proventibus propriis ipsorum Monasteriorum, Conventuum, aut Domorum, vel ex consuetis eleemosynis, aliisve quibuscumque obven­ tionibus, in commune tamen conferendis, commode possit sustentari. § 14. Quoties vero Regulares ad Ordines erunt promovendi, servetur omnino Decretum Congregationis Cardinalium Concilii Tridentini Interpre­ tum a piae mem. Clemcnte Papa VIII Praedecessore etiam nostro confirmaI tum die 15 martii 1596,1 quo sancitur non ad alium, quam ad Episcopum Dioecesanum literas dimissorias pro eorumdem Ordinum susceptione a suis ! Superioribus esse dirigendas, praeterquam in casu quo Dioecesanus a Dioe­ cesi abesset, vel Ordinationes non esset habiturus; quo etiam casu in literis dimissoriis ad alium Episcopum dirigendis expressa fieri debeat mentio, vel de praedicta Episcopi Dioecesani absentia, vel de illa alia causa, videlicet, quod Ordinationes non sit habiturus: exceptis tamen quoad praedicta Regu­ laribus illis, quibus per speciale privilegium a Sede Apostolica post Conci­ lium Tridentinum fuerit concessum, ut a quolibet Catholico Antistite Ordi­ nes suscipere possint, super quo induito nihil per praesentes innovare intendimus. Noverint autem Episcopi se debere per semetipsos, secluso aegro­ tationis casu, Ordines conferre, et sacrorum Ordinum collationem statutis i iure temporibus, ac in Cathedral! Ecclesia, vocatis, et adstantibus Cano­ nicis,publice habendam esse, vel si in alio Dioecesis loco, semper tamen in Ecclesia, quantum fieri poterit digniori, et praesente Clero eiusdem loci. Ne «ro incertitude, an ipsi Ordinationes sint habituri, nimis grave afferat incom­ modum promovendis, varia Dioecesis loca inhabitantibus, per mensem ante singulis vicibus publico Edicto ab iisdem Episcopis denuntietur, se Ordina­ tiones esse habituros, adeo ut quoties denuntiatio huiusmodi facta non fuerit, inde satis intelligant Regulares, Episcopum Dioecesanum Ordinationes ea vice minime esse habiturum, sibique idcirco licitum futurum Ordines ab alio Episcopo suscipere cum literis dimissoriis suorum Superiorum ad eum dire­ ctis, servata in iis forma superius expressa. § 15. Episcopi in omnibus mulierum Monasteriis sibi subiectis ordinaria, in aliis vero exemptis auctoritate Sedis Apostolicae inconcusse observari curent, quae circa Sanctimonialium clausuram, vetitumque in dicta Mona­ steria ingressum, tam in Decretis Tridentinae Synodi,2 quam in Constitutione similis memoriae Oregorii Papae XIII etiam Praedecessoris nostri edita Idibus lunii3 1575 provide ordinata sunt. § 16. Perpendentes etiam Christianae Rcipublicae in primis expedire, ut ministerium, ac potestas clavium in remittendis, retinendisque peccatis recte exerceatur, declaramus Sacerdotes, tam Saeculares, quam Regulares, qui ab Episcopis obtinuerint licentiam audiendi confessiones limitatam, vel quoad . § 28. Cum autem, sicut accepimus, tametsi praemissa a memorato Inno centio Praedecessore maturo, ac saluberrimo fuerint constituta, et ordinata consilio, illa nihilominus, necdum plenariae exeeutioni, ut par erat, deman­ data fuerint, neque proinde optatos fructus usquequaque proferre valuerint: hinc est, quod Nos probe considerantes nihil magis alios ad veram pieta­ tem, et Dei cultum assidue instruere, et excitare, quam eorum vitam, et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt, facileque fieri posse, ut populus in via Domini prospere, et feliciter progrediatur, si Clerus illi prae­ luceat, ac suavem in eo sanctioris disciplinae, bonorumque operum odorem 609 Romani Pontifices diffundat, ac propterea eorumdem praemissorum ad hunc tam pium, et salu· urem finem tendentium subsistentiae, ac paratae exeeutioni, sublatis quibus­ vis impedimentis, quantum cum Domino possumus, Pastorali nostra cura, et solicitudine consulere cupientes, praeinsertas Innocentii Praedecessoris literas, et quaecumque in eis constituta, ordinata, sancita, decreta, et decla­ ma, ac alias quomodolibet contenta, et expressa, auctoritate Apostolica tenore praesentium perpetuo approbamus, et confirmamus, ac quatenus opus sit, innovamus, et de novo constituimus, ordinamus, sancimus, decernimus, et declaramus, illisque inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus, necnon tam Dilecto Filio nostro, et Sedis praefatae in Regnis Hispaniarum Nuncio nunc, et pro tempore existenti, quoad ea, quae ad ipsum, eiusque Tribunal pertinent, quam Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, Episcopis, aeterisque locorum Ordinariis, et Superioribus, ac etiam dilectis Filiis utri­ que Clero saeculari, et regulari eorumdem Regnorum districte, ac sub inter­ minatione divini iudicii auctoritate praefata harum serie praecipimus, et mandamus, ut illa omnia, et singula omni mora, dilatione, et cunctatione sublata, debita obedientia exequantur, et accurate, et exacte servent, faciantque respective illa ab iis, ad quos spectat, et quandocumque spectabit in futurum eadem auctoritate omnimodae exeeutioni demandari, et inviolabi­ liter observari. . ·. ■ § 29. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 11, p. 350-356]. 284. Benedictus XIII, const. Romanus Pontifex, 28 apr. 1725. Romanus Pontifex aequi, bonique supremus Assertor, auctoritatem a Christo per Beatum Petrum Apostolorum culmen sibi traditam intelligens, ut a Agro Dominico pro temporum necessitate noxia evellat, et destruat, utiique plantet, ac aedificet, ea interdum, quae a Praedecessoribus suis ob rationabiles, et iustas causas olim sancita fuerunt, ubi in grave aliorum praeiudicium, et detrimentum redundare cognoscit, atque dissidiis, et contentionibus lomentum praebere animadvertit, maxime inter Dei, et Ecclesiae Ministros, quorum est evangelizare pacem, et quibus a Domino non aliud frequentius, neque enixius commendatur, quam ut pacem, ac unitatem diligant, moderari, et immutare, aliasque Pastoralis Officii sui partes desuper interponere solet, prout rerum, locorum, temporumque circumstantiis mature pensatis, discordurum extinction!, Ecclesiasticorum Ministrorum quieti, fidelium animarupi saluti, divinoque cultui conspicit salubriter expedire. § 1. Sane quamplures Romani Pontifices Praedecessores Nostri multi­ plicia, ac plane insignia considerantes merita Ordinum Regularium, qui mili­ tantem in terris Ecclesiam fortissimis omni tempore auxerunt praesidiis, viris r.mpe vitae sanctitate, doctrinae laude, ac Orthodoxae Religionis zelo prae­ stantibus, cideinque in Coelis triumphanti eximii fulgoris lumina addiderunt, 39 610 5? Romani Pontif ices ipsos Ordines, eorumque Professores, plurimis satis amplis induitis, et pnvilegiis benigne decorarunt, ac inter alia iis illud concesserunt, ut canonica? portionem, seu quartam funeralium emolumentorum partem pro per»ni>, quae in eorum Ecclesiis sepulturam sibi eligerent, Parochis persolvere min re tenerentur; ac ad maiorem eiusmodi privilegii firmitatem, sanctioni etiam j fel. rec. Clemente V Praedecessore Nostro editae in Concilio Viennensi, et relatae in Clementina: Dudum de Sepultur., necnon Concilii Trident ni decreto relato in Cap. 13, Sess. 25 de Refor., praedictam Quartam Funen lium Parocho aperte reservantibus, non semel amplissime derogarunt. Unde non acerbae modo Parochorum querelae, sed innumerae etiam contentiones, atque lites inter eos, et Regulares super solutione eiusdem Quartae diversis temporibus excitatae fuerunt, quae coram Ordinariis locorum, et deinde r. variis quoque almae Urbis nostrae Tribunalibus, praesertim vero in Audi­ torio Palatii Nostri Apostolici, et in Congregatione Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium praefati Concilii Triden­ tini Interpretum magno partium studio, nec minori sumptuum incommodo discussae, sicut accepimus, aliquando ad favorem Parochorum, aliquando autem ad favorem Regularium, pro diversis causarum circumstantiis, atque vario ludicantium sensu, decisae, ac definitae fuerunt. Haec porro indicatorum, sententiarumque diversitas, cum nullam certam, ac determinatam constituerit regulam in evenientibus casibus observandam, magnum plane fomentum,et ansam relinquit, imo et latam sternit viam ulterioribus inter praedictos Regu­ lares, et Parochos litibus, et controversiis, ex quibus ipsi, qui in domo Dei ambulare debent cum consensu, novis de cetero perturbari dissidiis, novisque praegravari dispendiis possunt, cum Divini cultus detrimento, et scandalo plurimorum. § 2. Quocirca Nos maxime expedire censentes, ut eiusmodi controver­ siae, et lites ab Ecclesia Dei penitus arceantur, ac insuper, licet universos Ordines Regulares, in quibus, nempe in Ordine Fratrum Praedicatorum, Nos ipsi plurium annorum spatio versati sumus, speciali paternae charitaus affectu prosequamur, eosque, uti de Ecclesia, Catholica Fide, et Sede Apo­ stolica optime meritos, praecipuo semper in honore, ac pretio habuerimus, et habeamus; nihilominus considerantes exemptionem a solutione Quartae Funeralis praefatis Ordinibus a dicta Apostolica Sede concessam modo vergere in maximum Parochorum praeiudicium, tum propter multiplicationem Cor ventuum, et Monasteriorum Regularium, tum etiam propter auctam devotio­ nem, et consuetudinem Fidelium sepulturam eligendi in Ecclesiis praedictorum Regularium, ac proinde non modo consentaneum, sed etiam necessarium arbi­ trantes, ut eorumdem Parochorum, quibus ceteroquin Sacri Canones, et prisca Ecclesiae disciplina aperte suffragantur, indemnitati opportune consulatur,et antedicta Apostolica privilegia ad aequitatis limites reducantur. § 3. Hinc igitur est, quod Nos omnia, et singula memorata privilegia exemptiva a solutione Quartae Funeralis quibusvis Ordinibus, Congregatio­ nibus, *c Institutis Regularibus ab Apostolica Sede, ut praefertur, quandocumquc, et quomodocumque concessa praesentibus pro plene, et sufficienter expressis habentes, ac dc eorum tenore, et substantia satis superque instructi, Romani Pontifices 611 de nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Eccle­ siae Cardinalium, et aliquot etiam Romanae Curiae Praelatorum a Nobis ad id specialiter deputatorum consilio, suadentibus etiam Episcopis, et aliis Ecclesiarum Praelatis in praesenti Sacro Concilio congregatis, ac insuper Motu proprio, ex certa scientia, ac matura deliberatione Nostris, deque Apo­ stolicae potestatis plenitudine, hac Nostra perpetuo valitura Constitutione, praemissa omnia privilegia quoad Quartam Funeralem tantum pro locis infra exprimendis moderamur, reformamus, ad viam iuris reducimus, et quatenus opus sit, etiam revocamus, et abrogamus, neque cuiquam deinceps suffragari posse, vel debere decernimus. § 4. Praeterea motu, scientia, et potestatis plenitudine similibus sanci­ mus, statuimus, et mandamus, ut in Italia, eique adiacentibus Insulis, a die publicationis praesentis Constitutionis in futurum Parochis defunctorum, qui in Ecclesiis quorumcumque Regularium praedictorum tumulabuntur, persol­ vatur, et cum effectu tradatur Quarta pars omnium Intorticiorum, et Can­ delarum, quibus defuncti Cadaver in itinere ad Ecclesiam tumulantem asso­ ciabitur, necnon omnium Intorticiorum, et Candelarum, quae in eadem Ecclesia circa Cadaver, vel etiam in Altaribus in die funeris accendentur. A praedicta tamen Quarta Funerali exceptae intelligantur, et sint Candelae, quas Sacer­ dotes, etiam Regulares, vel piarum Sodalitatum Contraires funus associantes, manualiter per viam accensas deferent. Quod si funus non fieret in die famu­ lationis, sed ad diversam diem, vel ad aliud longius tempus differetur, Parocho nihilominus asignetur Quarta pars omnium Intorticiorum, et Candelarum, quae ipsamet peracti funeris die in Ecclesia, ubi defunctus humatus fuit, circa Cenotaphium, seu Tumulum honorarium, atque etiam in Altaribus eiusdem Ecclesiae, accensa fuerint. Haec porro omnia locum habeant, et exacte in posterum observentur, quotiescumque defunctus extra suam Parochialem Ecclesiam tumuletur, vel exponatur sive quia in Ecclesia tumulante, vel exponente Beneficium obtinuerit, sive quia ibidem Sepulcrum habuerit gentilitium, sive tandem quia in ea Sepulcrum elegerit. Ceterum sub prae­ dicta Quarta Funerali comprehendi non intendimus, imo expresse ab ea excipimus, legata Missarum et Anniversariorum, hisque similia pia relicta ad favorem Ecclesiae tumulantis, vel exponentis a defuncto disposita. Circa quae, ac omnia, et singula alia, de quibus in praesenti Constitutione mentio lacta non fuerit, privilegia praedictis Regularibus Ordinibus ab Apostolica Sede concessa, salva prorsus, illaesa, ac inviolata perpetuo permanere, et ab omnibus, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, incon­ cusse, ac irrefragabiliter observari debere volumus, decernimus, et mandamus. Ubi vero consuetudines legitimae probatae, conventiones, concordiae, vel statuta vigerent, quae praefatis Parochis magis faverent, illisquc pinguiorem praedicta Quarta emolumentorum funeralium portionem assignarent, ea in iis, in quibus vigent, locis inconcusse ab omnibus observari, motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus, sancimus, praecipimus, et iubemus. § 5. Decernentes, etc. (Bull. Rom., tom. 11, p. 394-396]. 612 Romani Pontifices 285. Benedictus XIII, const. Pius et misericors, 28 apr. 1725. Pius et misericors Dominus, qui dum pro peccatis nostris irascitur, misericordiae recordatur, Templa Dominica construi, et divinis precibuscon secrari voluit, et praecepit, in quibus cum hominibus habitat, ut plebs fidelis per oblationes, et pacificas hostias devotae orationis, iram ludicis mitiget, ipsius clementiam humiliter postulando. Ne igitur Domos Dei, quas decet sanctitudo, et quarum decorem summopere diligendum sacra eloquia testan­ tur, propter temporum iniuriam collabi, in peius ruere, minusque decenter retineri contingat, Sac. Canones modis omnibus providere non omiserunt § 1. Verumtamen experientia ostendit, quod dolenter dicimus, hactenus constituta haud sufficienter praesidio fore, ut sacrarum legum vota adim­ pleantur, quamobrem cum ad universalis Ecclesiae Pastorem pertineat vigili cura in re tam sancta, in qua nulla solicitudo nimia videri potest, nova sub­ ministrare subsidia, praesertim ubi de reparandis, iisve debito modo con­ servandis Ecclesiis Cathedralibus agitur, et Collegiatis, in quibus fidelis popu­ lus frequentius ad orandum convenire solet, de nonnullorum Venerabilium Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, et aliquot insuper dilectorum filiorum Romanae Curiae Praelatorum, quos ad id specialiter deputavimus, consilio, ac etiam Motu proprio, ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine decernimus, praecipimus, et mandamus per totam Italiam, et Insulas adjacentes, ut in poste­ rum provisi de Canonicatibus, et Beneficiis, tam residentialibus non curatis, computatis etiam incertis, non excedentibus valorem annuum scutorum cen­ tum monetae Romanae, quam non residentialibus, et simplicibus sitis extra Ecclesias Collegiatas, teneantur solvere, et respective deponere mediam anna tam pro Fabrica Ecclesiae Cathedralis. Provisi vero de Canonicatibus, et Beneficiis tam residentialibus non curatis, computatis etiam incertis, non exce­ dentibus valorem annuum scutorum centum monetae praefatae, quam non residentialibus, et simplicibus sitis in Ecclesiis Collegiatis, vel ad illas translatis, itidem teneantur solvere, et respective deponere mediam armatam pro Fabrica Ecclesiae Collcgiatae, sive Beneficia praedicta liberae collationis, sive lurispa­ tronatus mixti, ac etiam laicalis fuerint, et ad quemcumque electio, collatio, institutio, ct provisio pertineat, sive nimirum ad Metropolitanum, vel Ordi­ narium, sive ad Capitulum, sive ad alium quemcumque inferiorem, dummodo collationis, institutionis, et provisionis Sanctae Sedis minime existant, aut etiam legitima non vigeret consuetudo solvendi, dimittendi fructus sex men­ sium, aut similem non tamen minorem ratam favore Fabricae, vel Sacristiae, utroque enim in casu pro Fabrica praedicta nihil solvendum, aut deponen­ dum erit. §2. Ut autem praemissa, quae ad consulendum debito Metropolitanarum, et Cathcdralium, ac Collegiatarum Ecclesiarum decori disposita dignoscuntur, Romani Pontifices 613 suum sortiantur effectum, praecipimus, ct mandamus, quod mediae annatae huiusmodi deponantur penes personam idoneam ab Episcopis cum scientia, et consensu Capitulorum deputandam, et successive, ab eisdem deficiente necessitate occurrendi reparationi Ecclesiae investiantur, et collocentur in stabilibus, et fundis, seu Capitalibus tutis, securis, atque fructiferis, ac ubi fieri poterit in locis Montium Cameralibus non vacabilibus, pro dote Fabricae singularum Ecclesiarum praedictarum, ac eiusmodi dotium annuus proventus non in alium usum, quam reparationis, conservationis, et manutentionis Fabricae earumdem Ecclesiarum ab uniuscuiusque Praesulibus, cum scientia pariter, et consensu suorum Capitulorum in occurrentibus casibus erogetur, et quotiescumque dictas Ecclesias reparatione non indigere constiterit, annui etiam fructus, et fructuum fructus dotium praedictarum in aliis stabilibus fundis, et Capitalibus tutis, atque fructiferis, ac respective in aliis locis Mon­ tium eodem prorsus modo investiantur, et collocentur, ad hoc, ut ipsaemet dotes maiora in dies, benedicente Domino, suscipiant incrementa, adeoque earum redditus supportando reparationis Fabricae ipsarum Ecclesiarum oneri satis esse possint. § 3. Caeterum super praemissis omnibus, et praesertim super iis, quae rectam, et fidelem praefatarum dotium administrationem respicient, eorumdem Archiepiscoporum, Episcoporum, et Praelatorum inferiorum, atque etiam Capitulorum conscientiam peculiariter, et districte oneramus. Ac insuper quoties Archiepiscopi, Episcopi, vel Ordinarii inferiores, ac respective Capi­ tula in aliquo ex his defecerint, ita ut vel ratione minus fidelis, idoneique depositarii aut ex causa non facti, vel minus tuti, et exinde deperditi investimenti, aut demum propter erogata Capitalia, vel fructus in alios usus, aliquod praeiudicium emerserit patrimonio Fabricae, ipsi Archiepiscopi, Epi­ scopi, vel Ordinarii inferiores, et respective Capitula, et singuli Canonici qui defecerint, eorumque haeredes, et successores teneantur ad omnia damna, et intéresse favore praedictae Fabricae, eorumdemque bona omnia pro potiori uutda affecta sint, et specialiter hypothecate favore eiusdem Fabricae. § 4. Quoniam vero nostrae mentis non est per hanc nostram Consti­ tutionem, ut praemisimus, Sacrorum Canonum statuta, et praesidia minuere, sed quantum in Domino possumus augere favore Ecclesiarum, declaramus, et expresse volumus firmissimum nihilominus manere onus reparandi, restau­ randi, et manutenendi Ecclesias Cathédrales Episcopis a lure iniunctum, ita ut in restaurandis, reparandis, et conservandis Ecclesiis Cathedralibus, antequam tangantur fructus, seu capitalia favore Fabricae, vigore huius Con­ stitutionis conficienda, teneantur Episcopi, et ad nonnam Sacrorum Cano­ num exquiratur de eorum obligatione. § 5. Praetereaque decernimus habere favore omnium Ecclesiarum, et Collegiatarum totius Italiae, et Insularum adiacentium, tametsi pro nonnullis Ecclesiis editae fuerint aliquae provisiones, sicuti per fel. recor. Innocentium Papam XIII Praedecessorem nostrum pro tribus Ecclesiis, nempe Auximana, Viterbien., et Tuscanen., et per nos hactenus pro quatuor scilicet Nuscan., Vigilien., Castellaneten., et Sypontina mediante unione ratae pensionis super fructibus earumdem Ecclesiarum, actum fuisse constat, et in universum pro Romani Pontifices 614 Λ' Ecclesiis Regni Neapolitani emanavit Constitutio san. memor. Innocentii ΧΠ etiam Praedecessoris nostri incipien. Inscrutabili,' et supervenerit alianostn ampliativa incipiens Sacrosancti Apostolatus.1 § 6. Excipimus tamen ab hac Constitutione Beneficia nostrae Archidiot· cesis Beneventanae. Dudum enim eorum respectu per aliam nostram C» stitutionem incipientem : Romanus Pontifex,3 confirmando, declarando, t! ampliando antiquam Constitutionem fel. recordat. Pii Papae 11 pariter Pritdecessoris nostri simile iniunximus Beneficiis in universa Archidioecesi u? stentibus. § 7. Volumus autem, quod huic nostrae Constitutioni, seu solutioni mediae annatae praedictae minime subiecta existant Beneficia illarum Dire· cesum, et respective Collegiatarum, in quibus reperitur opus, seu peculiare patrimonium Fabricae sufficienter instructum, aut onus, seu obligatio repa randi, restaurandi, et conservandi Ecclesias residet penes Communitates loco­ rum, vel adsunt dictarum Ecclesiarum Patroni, qui nisi reparare, et manu· tenere velint easdem Ecclesias, earum Patronatum amittere debent Cura enim in his satis consultum sit reparationi, et conservationi Ecdesianin, nolumus aliud superaddere Beneficiatis impedimentum, quod vergeret in sublevamen eorum, qui de iure tenentur. § 8. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 11, p. 397-399], 286. Benedictus XIII, const, Apostolicae Ecclesiae, 2 maii 1725. Apostolicae Ecclesiae regimini per ineffabilem Divinae Bonitatis abun­ dantiam nullo licet meritorum nostrorum suffragio, praesidentes, eo potissi­ mum Apostolicae vigilantiae studia dirigenda esse arbitramur, ut qui in sor­ tem Domini vocati sunt, Ecclesiasticaeque Militiae nomen dederunt, ubique irreprehensibiles inveniantur. Maxime siquidem ipsos decet vitam, moresque suos omnes ita componere, ut habitu, gestu, incessu, aliisque omnibus rebus nil, nisi grave, moderatum, ac religione plenum praescierant. Quocirca Cle­ ricos quoscumque, praesertim vero Beneficia Ecclesiastica obtinentes, teneri vestes honestas, et proprio congruentes Ordini semper deferre, ut per decen­ tiam habitus extrinseci, morum honestatem intrinsecam ostendant, et si secus fecerint, etiam poena privationis Beneficiorum plectendos esse, Sacrae Tridentinae Synodi Decretis,4 pluribusque Romanorum Pontificum Praedecesso­ rum Nostrorum sanctionibus, provide, atque salubriter cautum fuit. § 1. Cum itaque, sicut non sine maximo animi nostri moerore, imo etiam horrore percepimus quorumdam Clericorum Beneficia Ecclesiastica ’ 1 ’ 4 Dic 30 ian. 1694. - Bull. Rom., torn. 9, p. 341-344. Die 11 lui. 1724. - Bull. Rom., tom. 11, p. 324-327. Die 24 mart. 1725. - Bull. Rom., torn. 11, p. 384, 385. Sess. XIV, de ref., c. 6; sess. XXII, de ref, c. 1; sess. XXIV, de ref, c. 12. Romani Pontifices 615 oblinentium audacia, et temeritas hodie eo usque processerit, ut in dedecus Ordinis Clericalis, Sacrorum Canonum contemptum, magnamque animarum suarum perniciem incedere in habitu laicali minime vereantur: Nos gravis­ simo huic abusui, et Christifidelium offensioni pro Pastoralis Officii debito, quantum Nobis ex alto conceditur, opportune consulere cupientes, de non­ nullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Car­ dinalium, et aliquot insuper dilectorum Filiorum Romanae Curiae Praelato­ rum, quos ad id specialiter deputavimus, consilio, ac etiam Motu proprio, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, hac Nostra perpetuo valitura Constitutione decernimus, statui­ mus, et mandamus, quod Ordinarii locorum, ubi sita sunt Beneficia eiusmodi Clericorum vestes laicales deferentium impudentiam canonicis remediis omnino coerceant, et hunc in finem non modo possint, sed etiam debeant contra ipsos procedere per citationes domi dimissa copia, quatenus domi­ cilium habeant in eorum respective Dioecesibus, sin minus per citationes ad Valvas: lurisque ordine servato sententiam declaratoriam privationis obtentorum Beneficiorum in ipsos ferre, et pronunciare, ita tamen ut eadem Beneficia iuxta Constitutionem felic. record. Sixti V Praedecessoris Nostri incipientem: Cum sacrosanctam,1 Nostrae, ac Romani Pontificis pro tempore existentis collationi, provisioni, ac omnimodae dispositioni reserventur, et reservata censeantur. § 2 Praeterea volumus, statuimus, et declaramus praedictis Clericis Beneficiatis in habitu laicali incedentibus minime licere percipere, nec facere suos fructus, et proventus quoscumque suorum Beneficiorum cuiuscumque generis, speciei, qualitatis, et valoris existant: quin etiam expresse decerni­ mus, ac sancimus eiusmodi Beneficiatos ex mero facto incessus in habitu laicali, quamvis nulla praecesserit Ordinariorum sententia declaratoria pri­ vationis Beneficiorum, quae obtinent, imo etiamsi nulla citatio, monitio, vel alius iudicialis actus in eos fuerit institutus, ipso iure amissionis, et privatio­ nis fructuum praedictorum poenam incurrere, ita ut illos ullo modo perci­ pere, nec perceptos retinere, vel facere suos possint; sed ipsos absque ulla prorsus diminutione ad commodum Fabricae Ecclesiarum, in quibus erecta sunt Beneficia, illico sub poena lethalis culpae restituere teneantur; a qua quidem restitutionis obligatione a nemine praeterquam a Nobis, et Romano Pontifice pro tempore existente (sublati caeteris omnibus, etiam Poenitentiariae Apostolicae Officio, et Maiori Poenitentiario condonandi facultate) eos absolvi, et liberari posse volumus, praecipimus, et mandamus, § 3. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 11, p. 400, 401]. ' Cf. N. 167. 616 Komani Pontifices 287. g Ί113Λ oœ , Benedictus XIII, const. Commissi Nobis, 6 maii 1725. Commissi Nobis caelitus Apostohci Ministerii solicitudo Nos admore, ut omnium quidem Christifidelium paternam geramus curam, sed eom? praesertim, qui contemptis illecebris seculi sub suavi Religionis iugo divi-4 sese obsequiis manciparunt, prospero statui, salubrique directioni, quant" ■ Nobis ab alto conceditur, prospicere studeamus, et si quid in regulari dix plina inordinatum, et absonum, vel a Sacrarum Legum sensu alienum inter eos irrepsisse constiterit, Pontificiae providentiae, et authoritatis ope submo­ vere, ac e medio tollere satagamus, quatenus ipsi vota sua Domino redder-, in sanctitate, et iustitia, ac in ea, quam elegerunt, tutioris vitae ration amplioribus in dies proficere valeant incrementis. § 1. Cum itaque, sicut accepimus, Abbates Regulares perpetui, non qu·dem ratione tituli, quia ad triennium, vel sexennium, aut aliud limitatum tempus eliguntur, sed ratione administrationis, quia ab unius Monasttni regimine expleto limitato tempore, transferuntur ad aliud, ab Episcopis, in quorum Dioecesibus sita sunt Monasteria, benedictionem obtinere, imo d petere negligant: hinc est, quod Nos gravi eiusmodi abusui pro pastoral.officii debito opportune consulere, ac providere cupientes, de nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, et aliquot insuper Romanae Curiae Praelatorum super hoc a Nobis spera liter deputatorum consilio, suadentibus etiam Episcopis, et aliis Ecclesiarum Praelatis in praesenti Sacro Concilio congregatis, necnon Motu proprio,ei certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, hac nostra perpetuo valitura Constitutione injungimus, praeci­ pimus, et districte mandamus omnibus, ct singulis Abbatibus Regularibus, licet perpetuis solummodo ratione administrationis, ut praefertur, qui Mon: stcriis cuiuscumque Ordinis, Congregationis, ac Instituti de caetcro praefi­ cientur, ut infra annum a die eorum electionis computandum solemnem benedictionem ab Episcopis, in quorum Dioecesibus Monasteria consistunt, iuxta Ritum in Pontificali Romana praescriptum, omnino suscipiant, vel saltem eam ter ab ipsis humiliter postulent, servata forma sancita in Cap. Statuimus, De supplen. neglig. Praelator. Quod si secus fecerint, ab officio per annum sint ipso iure suspensi. Volumus tamen, et expresse declaramus, quod ipsimet Abbates electi, durante praefato termino, ac interim omnii munia Abbatialia libere, ac licite exercere possint, et valeant; quodque Abbas semel benedictus iterum benedictionem petere, vel obtinere, non teneatur, tametsi ad gubernium diversorum Monasteriorum, aliarum etiam Dioecesuin translatus extiterit. § 2. Quoniam vero nonnulli ex praedictis Abbatibus Regularibus, Apostolicis, ut asseritur, muniti sunt privilegiis, quibus ampla ipsis tribuitur facultas, suscipiendi benedictionem a quocumque, quem maluerint, Catho- Romani Pontifices 617 lico Antistite gratiam, et Communionem Sanctae Sedis Apostolicae habente: Nos iustis, et rationabilibus adducti rationibus, Motu, scientia, ac potestatis plenitudine paribus, statuimus, atque decernimus, ut eiusmodi Abbates in posterum, non a quocumque Antistite, sed a Dioecesano tantum Episcopo, vel a Metropolitano, infra praedictum terminum, benedictionem omnino susci­ pere teneantur; et quatenus ille, quem Abbas elegerit, tertio humiliter requi­ situs ipsi petitam benedictionem impertiri detrectet, aut negligat, tunc, et eo dumtaxat casu, eamdem benedictionem a quocumque Catholico Antistite Abbas libere suscipere possit, et valeat, ac ita perpetuis futuris temporibus ubique servari volumus, et mandamus. § 3. Ceterum eiusmodi indulta exemptiva ab obligatione suscipiendi benedictionem a proprio Episcopo illis dumtaxat Abbatibus, quibus ab Apo­ stolica Sede directe concessa fuerunt, iuxta modum supra expressum, suf­ fragentur: reliquis autem Abbatibus, qui ea ex generali tantum privilegio­ rum aliis Ordinibus, Congregationibus, vel Institutis concessorum commu­ nicatione sibi competere praetendunt, minime suffragari posse, nec debere decernimus, et declaramus. § 4. Quo vero ad Abbates, quibus a Romanis Pontificibus Praedecesso­ ribus nostris indultum fuit, ut a Superioribus Regularibus, vel ab eorum Praelatis delegatis, benedictionem sumere possint: vel etiam per speciale indultum Apostolicum concessum fuit, ut electi habeantur pro benedictis ab ipso Summo Pontifice, nihil omnino innovandum esse sancimus, et Aposto­ lica, quibus gaudent, privilegia ubique inconcusse observari praecipimus, et mandamus. § 5. Universos demum Episcopos, atque etiam Archiepiscopos, a quibus benedictio tribuenda erit, eorumque Officiales Assistentes, et Ministros quos­ cumque in Domino hortamur, ac admonemus, ut occasione similium bene­ dictionum excutiant, ac prorsus emundent manus suas ab omni munere: quin etiam praedictis Praesulibus sub poena interdicti ab usu Pontificalium per annum vetamus, ac inhibemus, ne tam ante, quam post easdem bene­ dictiones, earumque intuitu, cuiuscumque generis, aut speciei, etiam bella­ riorum, et comestibilium, munera, vel xenia, a quoquam recipere audeant, iliisque praeterea districte iniungimus, ut ab omni abstineant solemni pompa, quae sumptus, quantumvis modicos etiam prandii, secum ferat, cum eius­ modi sacrae functiones ab interna, solidaque potius Benedicentium, ac Bene­ dicendorum religione, et pietate, quam ab externa, et vana apparatus magni­ ficentia debeant commendari. § 6. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 11, p. 407, 40S], Û18 Romani Pontifices 288. Benedictus XIII, const. Creditae Nobis, 9 maii 1725. Creditae Nobis caelitus dispensationis officium salubriter exequi, adi.· vante Domino, satagentes, ad ea mentem, curasque nostras convertimus,pe quae sedulae Clericorum institutioni opportune prospicitur. Ubi enim illi 1 teneris annis, ceu plantae novellae, benigniori cura educentur, Literarumqui scientia in Seminariis accurate informentur, cum postea ad laboriosa Eccle­ siastica ministeria in viam Dominicam transplantantur, Ecclesiarum regimir populorumque saluti maxime fructuosos, ac utiles esse diuturna plurimorum annorum experientia satis compertum habemus. § 1. Cum itaque Seminarii Ecclesiastici erectio a Sacra Tridentina Sy­ nodo cap. 18, sess. 23, de reformatione Episcopis omnibus tantopere com­ mendata, et ad Ecclesiasticam disciplinam conservandam adeo necessaria in pluribus Cathedralibus Ecclesiis, quemadmodum non sine gravi animi nostri moerore accepimus, hucusque neglecta fuerit, Nos pro Pastorali vigilantiae nostrae debito pium hoc, et sanctum opus strenue promovere cupientes, Motu proprio, ex certa scientia, ac matura deliberatione, deque Apostolicae potestatis plenitudine, universis, et singulis locorum Ordinariis Italiae, Insu­ larumque adiacentium, hac nostra perpetuo valitura Constitutione districte iniungimus, praecipimus, et mandamus, ut in Cathedralibus, in quibus Semi­ narium hactenus erectum non fuit, illud quamprimum erigi, ac omnino institui curent; ubi vero iam reperitur erectum, sed congruis redditibus ad Alumnorum, Magistrorumque substentationem necessariis instructum non est, de iis, ut infra, opportuna provideant. § 2. Utroque igitur casu, nimirum tam pro erectione novi Seminarii, quam pro supplemento reddituum Seminarii iam erecti, Taxam cum con­ silio duorum de Capitulo, et totidem de Clero conficiant a memorato Tridentino cap. 18, sess. 23, de reformat., praescriptam, incipiendo ab integris fructibus Mensae Episcopalis, et absque ullo discrimine prosequendo iuxta normam ibidem expressam, et provide constitutam; eidem vero Taxac omnia, et singula Beneficia secularia, et Regularia per quoscumque etiam Venera­ biles Fratres nostros Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, necnon nostros, et pro tempore existentis Romani Pontificis familiares, et Camerae nostrae Apostolicae Clericos, Ministros, ac Officiales quoscumque praesentes, et futu­ ros obtenta, et in posterum obtinenda, ac omnia insuper Beneficia secularia Prioratibus, Commendis, vel Bajulivatibus Ordinis Fratrum Sancti loannis Hierosolymitani quomodocumque unita, aut de caetero unienda, necnon fructus, ac redditus Confraternitatum Laicorum, ex certis fundis, et capita­ libus provenientes (non autem summas pecuniarias, quae a Confratribus quo­ libet mense, vel anno, vel per modum eleemosynae, vel in vim Statutorum contribuuntur) subiici, et ad illius solutionem perpetuo teneri decernimus, statuimus et mandamus; declarantes ab ea exemptos esse debere Regulares Romani Pontifices 619 pro iis tantum Beneficiis, vel fructibus, quorum ratione ipsis Apostolica Sedes diserte, ac expresse, et ex causa vere, ac proprie onerosa induisit, ut ab onere Taxae pro Seminario exempti sint. § 3. Pono eiusmodi Taxa iuxta locorum qualitatem respondere debeat summae scutorum trium pro quolibet centenario proventuum Beneficii, et si necessitas urgeat augeatur, etiam usque ad summam quinque pro centenario, ita nunquam minor scutis tribus, neque maior sit scutis quinque pro quo­ libet centenario, et anno; ac in illius confectione regula a Tridentino Con­ cilio in praedicto capitulo 18 sancita accurate, et adamussim observetur. Donec autem nova haec Taxa confecta, et a Congregatione a Nobis depu­ tata, ut infra dicetur, approbata fuerit, alia Taxa, quam Seminarium antea exigere consueverat, omnino persolvatur. Ceterum novae Taxae exactio semper committatur personae fide, et facultatibus idoneae ab Episcopo, et Cathedralis Ecclesiae Capitulo specialiter approbandae, ac deputandae, ita quidem, ut quoties exactor huiusmodi negligens, aut minus idoneus repertus fuerit, illius culpam, idem Episcopus, et Capitulum praestare1 debeant, et pro non exactis, atque deperditis respective de proprio teneantur, liceatque Seminario tam contra Exactorem, quam contra Deputantes, eorumque haeredes, quocumque tempore agere nedum pro deperditis, sed etiam pro non exactis ad praeci­ am Taxae faciendae normam, et quantitatem. § 4. Praeterea Episcopi, et Capitula portiones, seu quotas sibi obtingen­ tes iuxta praefatam Taxam quolibet anno realiter, et cum effectu deponere teneantur poenes Exactorem deputatum, qui eas solvat, seu eroget in sum­ ptus pro Seminarii manutentione necessarios, et tam huius depositi, quam successivae solutionis, seu erogationis, simulque cuiusque alterius non factae, et qua de causa, documentum per eosdem Episcopos, et Capitula ad antedictae Congregationis Secretarium quotannis transmittatur. § 5. Quod si in aliqua Dioecesi computatis propriis Seminarii redditi­ bus, si qui sint, necnon Beneficiorum antea cum effectu illi unitorum ac fructibus parvorum Conventuum suppressorum praecedcnter applicatis (quas quidem tum Beneficiorum uniones, tum applicationes fructuum parvorum Conventuum firmas esse volumus) per huiusmodi etiam Taxam erectioni, et substentationi Seminarii ad necessitatem nimirum uniuscuiusque Dioecesis, et Alumnorum, non autem ad promptum, et voluntatem, sufficienter provi­ deri nequiverit, tunc, et eo casu, ac in subsidium tantum Ordinarii locorum eidem Seminario unire, et applicare possint, ac debeant Beneficia simplicia cuiuscumque qualitatis, et dignitatis fuerint, etiam lurispatronatus Ecclesia­ stici, vel quomodocumque affecta, et dispositioni Sedis Apostolicae reservata, sine tamen ullo divini cultus, ac illa obtinentium praeiudicio. Haec porro unio fiat statim, et ante eorumdem Beneficiorum vacationem; nempe unian­ tur Beneficia primo loco vacatura usque ad certam annui redditus quantita­ tem in ipsa unione specificandam, quae computata Taxa insufficienti, satis esse possit substentationi certi numeri Alumnorum pro unoquoque Seminario designatorum, ipsaque unio, statim ac Beneficia praedicta quomodocumque 1 Forte legendum: portare. 620 3 ? Romani Pontifices vacaverint, debitum, atque integrum sortiatur effectum, felic. record. 0 mentis VIII, ac Urbani pariter VIII1 necnon aliorum quorumcumque Re norum Pontificum Praedecessorum Nostrorum Constitutionibus, vel Dtc: in contrarium facientibus non obstantibus. § 6. Caeterum considerantes Monasteria, Prioratus, et Beneficia C.·· storialia, necnon aliqua alia indispensabiliter necessaria esse, ac fort congrua substentatione Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, et Minet rum Romano Pontifici, et Sedi Apostolicae actualiter inservientium, vol·.;-· et declaramus, quod Abbatiae, Prioratus, et Monasteria Consistorialu, < Beneficia quovis modo Apostolica auctoritate commendata, et ad praesrs obtenta, et in futurum obtinenda per antedictos Sanctae Romanae Eccies. Cardinales, seu veros, et proprios Papae Familiares, Nuncios Apostolices . Praelatos Congregationum, quibus iidem Sanctae Romanae Ecclesiae Cui nales intersunt, Secretaries dumtaxat, memoratis Seminariis uniri, et appfcnunquam possint, et uniones, quas forsan fieri contigerit, nullae, ac inite prorsus sint, firma in reliquis remanente libertate, et facultate uniendi ($r vata tamen forma superius expressa, et non aliter) caetera omnia Benefici etiam, ut praefertur, affecta, et reservata, vel alias ad provisionem, ac dispo­ sitionem Sedis Apostolicae quomodolibet pertinentia. § 7. Cum autem, sicut accepimus, Seminaria plerisque in locis ide. erecta minime reperiantur, vel quia Episcopi Taxam conficere detrectant,r illam a semetipsis inchoare cogantur, vel quia Beneficia simplicia, quorur dispositio ad eos libere spectat, occurrente illorum vacatione suis Familiaribus, aliisve personis sibi gratis, et benevisis conferre volunt: hinc est,quod nos omnem scrupulum, et obicem impeditivum boni spiritualis ab huiusmodi Seminariorum erectione provenientis e medio prorsus tollere, ac removere intendentes, motu, scientia, ac potestatis plenitudine paribus Congregatio­ nem Seminariorum nuncupandam, in qua Venerabiles Fratres Nostri Sanctae Romanae Ecclesiae Congregationis super negotiis, et consultationibus Episco­ porum, et Regularium, necnon Congregationis interpretum Concilii Tridentini praefati, utriusque Congregationis Secretarii, Datarius, seu Prodatarius, ac Subdatarius nunc, et pro tempore existentes esse debeant, tenore praesento I perpetuo erigimus, ac instituimus, eiusdemque Congregationis Secretarium illum ipsum, qui Congregationis Concilii praedicti Secretarius pro tempore fuerit, constituimus, ac deputamus, praedictaeque Congregationi, ac illius Secretario omnium, et singulorum Seminariorum in locis, ubi adhuc erecti non sunt, erigendorum, et ubi erecta quidem sunt, sed sufficientes non habent redditus, iis pro modo indigentiae, ut praefertur augendorum omni­ modam curam committimus, ac demandamus, necnon, eiusdem Congrega­ tionis Deputatis praedictis semel singulis mensibus, et quoties opus fuerit.se congregandi, dictorum Seminariorum erectionem promovendi, iam erectorum ct proventus recognoscendi, eorum necessitatibus opportune consulendi. Taxas approbandi, reformandi, et augendi, numerum Alumnorum in singulis Seminariis taxandi, et praefigendi, eumque pro modo reddituum augendi, et ’ Cf. N. 224. 1 Homan i Pontifices 621 minuendi, statuta pro recto, felicique eorumdem Seminariorum regimine, et administratione condendi, eaque mutandi, variandi, corrigendi, ac toties quoties illis expedire videbitur, de novo faciendi, emergentes controversias sum­ marie, solaque facti veritate inspecta, cognoscendi, et definiendi, Visitatores etiam, qui eiusmodi Seminaria diligenter perlustrent, et an recte, atque fideliler administrentur, ac in iis potissimum regulae a Tridentino Concilio prae­ scriptae sedulo adimpleantur, inspiciant, et recognoscat, ubi, et quando, et quoties opus esse judicaverint, facto tamen prius verbo cum Romano Pon­ tifice pro tempore existente, delegandi, ac deputandi, aliaque in praemissis necessaria, et opportuna pro data ipsis a Domino prudentia, decernendi, et gerendi, et exequendi, plenariam, atque omnimodam facultatem, potestatem, d auctoritatem tribuimus, concedimus, ac impartimur. § 8. Universis itaque Episcopis, quorum in Dioecesibus non adsunt, vel congruis redditibus instructa non sunt Seminaria, per praesentes iniungimus, et mandamus, ut quam primum praefatam Taxam sedulo conficiant, eamque id antedictae Cougregationis Secretarium infra sex menses a die publica­ tionis praesentis Constitutionis computandos omnino transmittant una cum distincta, et accurata relatione omnium Beneficiorum suarum Dioecesum, eorumque annui valoris, necnon locorum, animarumque, et Ecclesiarum in illis aistentium cum suis qualitatibus, ad hoc, ut eadem Congregatio, omnibus nature perpensis, statuere possit, an praedicta Taxa approbari, nec ne debeat, simulque numerum in unoquoque Seminario retinendorum, et summam pro singulorum substentatione necessariam praescribere, et reliqua tandem omnia, quae pro recta eorumdem Seminariorum administratione, sedulaque Alumno­ rum institutione utilia, et opportuna judicaverit, salubriter decernere valeat § 9. Omnibus insuper Episcopis praefatis, ne de cetero pro se, vel suis Vicariis, aut familiaribus quibuscumque, sub quovis colore, et praetextu, habitatione, coquina, Famulis, Ministris, aut Officialibus Seminarii, vel Lecto­ ribus, Magistris, Sacerdotibus, Clericis quoquomodo inservientibus eidem Seminario, et Alumnis, vel a Seminario salariais, ac quomodocumque reten­ tis uti audeant, districte sub poena Interdicti ab ingressu Ecclesiae veta­ mus, ac inhibemus: non tamen per hoc prohibere intendimus Episcopo Pon­ tificalia exercenti, ne caeremoniarum Magistro, vel Sacerdotibus a Seminario retentis uti possit: imo ut eorum opera, ac assistentia in huiusmodi sacris functionibus uti valeat, plenam ipsi Episcopo tribuimus facultatem. §10. Postremo saluberrimae praefati Concilii dispositioni inhaerentes, volu­ mus, praecipimus, et sancimus, ut in omnibus Seminariis tam hactenus erectis, quam in posterum erigendis, Alumni Grammatices, Cantus Gregoriani, Com­ pati Ecclesiastici, aliarumque bonarum artium tantum disciplina erudiantur, et Sacrae Scripturae, Catechismi, aliorumque Ecclesiasticorum Librorum, prae­ sertim vero de Sacramentis, sacrisque Ritibus, et Caeremoniis tractantium, lectioni diligenter incumbant, ut cum ad vineam Domini excolendam vocati fuerint, dignos, peritos utilesque Operarios sese probare valeant, fructumque ri reddant uberrimum temporibus suis. § 11. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 11, p. 409-412]. 622 Romani Pontifices Romani Pontifices mini sese subiicere voluerint, coram Episcopo, et quatuor Examinatoribus, etiamsi Synodales non sint, ab eodem Episcopo actu eligendis, ac deputandis, in Theologali tamen facultate licentiatis, et valde peritis, sive Secularibus, 289. sive Regularibus, et illi, qui in eiusmodi concursu probatus, magisque idoneus Benedictus XIII, const. Pastoralis officii, 19 maii 1725. renunciatus fuerit, Praebenda conferatur. Quoties autem Praebendae collatio id Sanctam Sedem spectabit, Episcopus ad Romanum Pontificem pro tempore Pastoralis officii nostri esse ducimus assiduo, enixoque studio curari,, existentem acta concursus transmittere teneatur, ut ipse vacantem Praeben­ universa Sacrae Tridentinae Synodi Decreta ubique inviolabiliter observ dam illi assignare, atque conferre possit, quem caeteris digniorem, et magistur; sed eorum prae caeteris exeeutionem strenue promovendam, urg-· idoneum in Domino iudicaverit. Quod si Episcopus primo vacaturam Prae­ damque nobis esse arbitramur, ex quibus maiorem in Ecclesia Dei utilitate: bendam contra formam in praesenti Constitutione praescriptam conferre prae­ proventuram fore conspicimus, ac eos potissimum, quorum opus in prae­ sumpserit, vel etiam in aliis occurrentibus casibus eamdem formam observare dicatione, et doctrina consistere debet, ut cunctos aedificent tam fidei scier.·.; neglexerit, illius collatio, atque provisio ipso iure nulla, et irrita, nulliusque quam actionum disciplina, excitari maxime posse confidimus ad impen·.. prorsus roboris, vel momenti sit, ac esse debeat, eiusdemque Praebendae frequentandam tantopere necessariam Sanctarum Scripturarum lectiones, dispositio statim devolvatur, et pertineat ad Sanctam Sedem, et Romanum Pon­ quas qui nescit, ut Beatus Hieronymus admonet, nescit Dei virtutem, eiusqj» tificem pro tempore existentem, a quo Doctori in Sacra Theologia conferetur. Sapientiam; nam ignorantia Scripturarum, ignoratio Christi est. § 3. Caeterum, ut fructus, quem Tridentina Synodus ex Praebendae § l.Cum itaque saluberrimo praedicti Concilii Tridentini Decreto relate· Theologalis institutione perceptum iri speravit, omnino re ipsa, et cum effectu in Cap. 1, Sess. 5, de Reform, cautum sit, ut nedum in Ecclesiis Cathedra 1 percipiatur, volumus, statuimus, et mandamus tertiam partem proventuum libus, sed in Collegiatis etiam Oppidorum insignium, in quibus Praebend dictae Praebendae Theologalis ab Episcopo distribui, et proportionabiliter aut praestimonium, seu stipendium pro Sacrae Scripturae Lectoribus cons: ipplicari singulis Lectionibus sacrae Scripturae, quae a Praebendato prae­ tutum non reperitur, Praebenda quomodocumque, praeterquam ex auu scriptis diebus, et horis totius anni habendae erunt, ita ut si Praebendatus resignationis, primo vacatura ipso facto ad eum usum perpetuo constitute universas Lectiones habuerit, assignatas distributiones integras absque ulla ac deputata intelligatur ; et quatenus nulla, vel non sufficiens Praebendi prorsus diminutione consequatur; si vero in aliqua, vel pluribus Lectionibus foret, locorum Ordinarii per assignationem fructuum alicuius simplicis Berndefecerit, distributiones neglectis lectionibus respondentes amittat, quae in ficii, debitis tamen eius supportatis oneribus, vel per contributionem Bene Sicristiac Ecclesiae beneficium cedant, ac erogentur. In casu autem gravioris ficiatorum suarum Dioecesum, vel alias prout commodius fieri poterit, na contumaciae Praebendati liceat Episcopo deputare alium Theologum Sacer­ provideant, ut ipsa Sacrae Scripturae lectio omnino habeatur. Verum eius­ dotem Secularem, vel Regularem, qui iugiter supplendo eiusdem Praebendati modi provida praefati Concilii dispositio in aliquibus Cathedralibus, sicut vices, praefatis distributionibus potiatur. non absque gravi animi nostri dolore percepimus, hucusque neglecta, debi§4. Quoniam vero nonnulli Episcopi, sicut accepimus, ut propriae incuriae taeque exeeutioni demandata non fuerit: hinc igitur est, quod Nos illius aliquod velamen obtendant, dilatae erectionis eiusmodi Praebendae Theoloexeeutionem pro Pontificiae vigilantiae debito urgere intendentes, Motu pro­ galis causam in tenuitatem, ac insufficientiam Praebendarum suarum Ecclcprio, ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolic» siinim reiicere solent, Nos omnem de caetero praetextum, sive excusationem potestatis plenitudine, hac nostra perpetuo valitura Constitutione sancimus, e medio tollere, ac penitus eliminare volentes, motu, scientia, ac potestatis decernimus, et mandamus, ut in Cathedralibus quibuscumque Italiae, Insu­ plenitudine similibus decernimus, statuimus, atque praecipimus, quod ubi larumque adiacentium, in quibus Praebenda Theologalis hactenus instituti Praebenda Theologalis, computatis etiam distributionibus quotidianis, ad non fuerit, Praebenda primo vacatura post eiusdem praesentis Constitutionis innuum saltem redditum scutorum sexaginta monetae Romanae non ascendat, publicationem sive ad nos, Sedemque Apostolicam, sive ad Ordinarium illius pro summa ad hanc Taxam conficiendam deficiente iidem Episcopi unire collatio, atque provisio pertineat, ipso iure, et absque ulla alia declaratione, int, et debeant eidem Praebendae aliquod simplex Beneficium, cuius sit, ac esse censeatur Praebenda Theologalis constituta. supplemento praedicta summa conficiatur, primo vacaturum in quocumque § 2. Volumus insuper, ut tam illa, quam reliquae omnes aliae Praebendie mense, et qualitercumque, ac quomodocumque Sedi Apostolicae affectum, et Théologales hactenus constitutae, et deputatae conferri semper debeant Docreservatum, ita tamen, ut a tali unione illa omnia Beneficia, quae pro Sanctae tori in Sacra Theologia, vel qui infra annum Doctoralem Lauream in eadem Romanae Ecclesiae Cardinalibus, Papae Familiaribus, Nunciis Apostolicis, facultate suscipiat, et caeteroquin magis idoneo in formali concursu ab Exiatque Praelatis Congregationum, quibus iidem Sanctae Romanae Ecclesiae minatoribus renunciato, eo plane modo, quo Parochiales Ecclesiae conferuntur. Cardinales intersunt, Secretariis in alia Constitutione’ ad promovendam SemiHunc porro in finem, quotiescumque huiusmodi Praebenda Theologalis con­ ferenda erit, per edictum publicum vocentur quicumque concurrere, et exa­ 1 Cf. N. 238. ύ24 Romani Pontifices nariorum erectionem novissime per Nos condita peculiariter reservavit perpetuo reservata, et excepta sint, ac esse intelligantur, et quidquid seca fieri contingeret, ex nunc prorsus irritum, ac inane, nulliusque roboris, rt momenti esse, ac fore decernimus, et declaramus. §5. Postremo quaecumque hactenus de Praebenda Theologali, et Sacn: I Scripturae Lectione sancivimus, extendimus etiam, ac adamussim obsemr. volumus, et mandamus (congrua tamen congruis referendo) quoad instr tionem Canonici Poenitentiarii in illis Cathedralibus, in quibus nondra fuerit institutus, eiusque honestam substentationem, concursum, depuut nem, omniaque alia ad illius officium pertinentia; ac praeter illa, quae, nobis superius disposita sunt, ea insuper, quae Tridentina Synodus Cap. S, Sess. 24, de Reformat, de huius ministri qualitate, aetate, ac exemptione a servitio Chori constituit, exacte observari decernimus, praecipimus, et nuodamus. § 6. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. il, p. 414, 415J. 290. Benedictus XIII, const. E Ex quo, 8 iun. 1725. Ex quo, Divina disponente dementia, ad supremum universi Christiani populi regimen assumpti fuimus, considerantes debitum, quo obstringeba mur, Ecclesiarum, Sacrorumque Locorum Immunitatem sartam tectam, inviolatamque ubique custodiendi inter graviores suscepti Apostolici Ministerii curas merito recenseri : diu, multumque rationes, ac media nobiscum «pen­ dere non omisimus, quibus ipsa Immunitas in pristinum venerationis, ei reverentiae locum restitui posset, ac in omnibus Orbis Catholici regionibus ita observaretur, quemadmodum prisca illa maiorum nostrorum disciplina, et vetus Canonicarum sanctionum norma praescripsit. § 1. Dum haec solicito animo revolveremus, in oculos primum incurrit celebris illa Constitutio a fel. rec. Gregorio Papa XIV Praedecessore nostro edita, quae incipit: Cum alias,1 qua quidem Constitutione idem Gregorius Praedecessor pro Pastorali zelo suo hunc ipsum in scopum intendens, facul­ tates, et indulta a quibusdam Romanis Pontificibus, ac praesertim a Sancto Pio V, et Sixto etiam V Praedecessoribus itidem nostris, tunc suis, con­ cessa aliquibus Principibus, eorumque Officialibus, et Magistratibus extra­ hendi, ac abducendi ab Ecclesiis, aliisque locis immunibus certorum crimi­ num reos, ct delinquentes, reformavit, moderatusque fuit; simul autem delictorum frequentiae, unde publica tranquillitas maxime perturbatur, oc­ currere volens, ac impedire, quantum licebat, ne aliqua graviora a pravis hominibus patrarentur sub certa impunitatis spe, quam ex confugio ad loca immunia sibi parabant, nonnulla expressit, et explicavit crimina, et casus, 1 Cf. N. 172. 625 Romani Pontifices in quibus laicos delinquentes Ecclesiastica Immunitate nequaquam gaudere reluit, et decrevit; ac insuper ludices constituit, qui in occurrentibus casi­ bus, an delictum esset, necne in eadem Gregoriana Constitutione exceptum, cognoscere, et declarare deberent; certamque demum formam in extractione praedictorum delinquentium a locis immunibus observandam stabilivit, et inviolabiliter ab omnibus perpetuo observari mandavit, quemadmodum in praedicta Constitutione anno Incarnationis Dominicae 1591 non. Kalen. lunii promulgata ulterius continetur. § 2. Quoniam vero post editam huiusmodi Constitutionem ob varias Doctorum eam interpretantium sententias, et variam itidem Curiarum Eccle­ siasticarum in illius executione praxim, multiplices contentiones super vero, rectoque eius sensu inter Ecclesiastica, et Secularia Tribunalia exortae fue­ runt, quamplures Romani Pontifices, ac praesertim piae mem. Clemens IX, Clemens X, et Clemens XI Praedecessores similiter nostri de praefatis con­ tentionibus dilucida casuum exceptorum explicatione submovendis non semel, sicut accepimus, deliberarunt, facilioremque insuper eos probandi, et decla­ randi methodum, ut eiusdem Oregorii praedecessoris mens plenius execu­ tion!' demandaretur, Curiis Ecclesiasticis praescribere cogitabant; sed ab aliis distracti curis, ac interim morte praeventi, destinata perficere nequi­ verunt § 3. Hinc igitur est, quod Nos omnino expedire arbitrantes, ut eiusmodi controversiis finis aliquando imponatur, eorumdemque Praedecesso­ rum pio, atque salubri proposito inhaerentes, Motu proprio, ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, hac nostra perpetuo valitura Constitutione, imprimis providam memorati Gregorii Praedecessoris Constitutionem cum omnibus, et singulis in ea conlentis, atque dispositis amplissime confirmamus, approbamus, et innovamus, et quatenus opus sit, criminum in illa exceptorum reis, et delinquentibus Immunitatem Ecclesiasticam suffragari nequaquam debere iterum, ac de novo decernimus, et declaramus. Praeterea non absque gravi animi nostri dolore animadvertentes ob auctam, atque in in dies invalescentem perver­ sorum hominum malitiam saepe, ac saepius nonnulla alia gravia crimina perpetrari, quae non minus, quam illa in Gregoriana Constitutione, ut prae­ fertur, excepta, publicam quietem perturbant, proinde ad delinquentium auda­ cum, ac eiusmodi delictorum frequentiam, quantum fieri poterit, coercendim, pro Apostolici muneris nostri debito, ea, quae inferius explicabuntur, statuenda censuimus. § 4; Cum itaque praedicta Gregoriana Constitutione cautum sit, ut publi. cis latronibus, viarumque grassatoribus, qui itinera frequentata, vel publi­ cas stratas obsident, aut viatores ex insidiis aggrediuntur, Immunitas Ecclesia­ stica minime suffragetur, non levis autem inter Doctores emerserit controversia, an quis ex unico actu publicus latro, et grassator dici possit, vel plures ad id actus requirantur: Nos eiusmodi controversiam dirimere intendentes, uni­ cam tantum grassationem in via publica, aut vicinali admissam sufficere ad hoc, ut quis publicus latro, et grassator dici valeat, dummodo tamen gras aati mors, aut membrorum mut latio secuta fuerit, tenore praesentium defi40 626 Romani Pontifices nirnus, et declaramus. Insuper ab Ecclesiasticae Immunitatis beneficio exc. dimus, atque repellimus, et pro exclusis, atque repulsis haberi volur nedum eos, qui homicidia, aut mutilationcs membrorum in Ecclesiis, eanir > Coemeteriis committere audent, quemadmodum in Oregoriana Constitui· : sancitum est: verum etiam eos, qui stantes in Ecclesia, vel Coemetcinterficiunt stantes extra Ecclesiam, vel Coemeterium, aut ipsis membrar mutilant; necnon eos, qui stantes extra Ecclesiam, aut Coemeterium, De­ dunt stantes intra Ecclesiam, vel Coemeterium, aut iis membrum mutihr·.; ac eos tandem, qui confugientibus vim inferunt, atque ipsos ab Eccles, aliove loco immuni violenter extrahunt, et abducunt: declarantes in φι tuor praemissis casibus eiusmodi reos non illius tantum Ecclesiae, qur violarunt, sed cuiuscumque etiam alterius Ecclesiae immunitate gaude··: nequaquam posse, aut debere. Ad haec in crimine assassinii non mod: mandataries, qui in ipsamet Gregoriana Constitutione aperte excipiuntur, su etiam mandantes, qui certum praemium, aut mercedem sive in pecunia,si.: in aliis rebus tradiderint, aut promiserint, quamvis promissio nullum habuerit effectum, dummodo assassinium re ipsa patratum fuerit, ab Ecclesiastic' Immunitatis beneficio excludimus, ac pro exclusis perpetuo haberi volumus, et mandamus. Excludimus pariter, repellimus, atque privamus eiusdem imm: nitatis privilegio interficientes proximum suum animo praemeditato, ac de! berato; falsificantes Literas Apostolicas; Ministros Montis Pietatis, vel alte­ rius publici Telonii, aut Banci pro depositis Principis, privatarumque per­ sonarum destinati, furtum, aut falsitatem in praedictis locis committentes, cuius ratione Arca pecuniaria ita minuatur, ut poenae ordinariae locus sil· conflantes, adulterantes, vel tondentes quascumque monetas aureas, vel argen­ teas, etiam Principum exterorum, quotiescumque in loco, aut Provincia, ubi crimen admittitur, liberum habeant usum, et commercium, vel ipsas mone­ tas conflatas, adulteratas, aut detonsas scienter ita expendere, et erogare prae­ sumentes, ut fraudis conscii, atque participes censeri possint. Illos demum, qui sub nomine Curiae sese introducunt in alias domos animo ibidem per­ petrandi rapinas, easque reipsa committunt cum homicidio, aut mutilatione membrorum alicuius ex domesticis earumdem aedium, vel etiam extranei, quem ibi forte reperiri contigerit, dummodo homicidium, vel membrorum mutilatio sequatur. § 5. Ceterum cum diuturna experientia compertum fuerit Curias Eccle­ siasticas in casibus, qui hactenus evenerunt, difficultates probare, et conse­ quenter declarare potuisse delictum, pro quo quis ad Ecclesiam confugerit, fuisse comprehensum in numero exceptorum, propter variam earumdem Curi rum praxim, et varias pariter opiniones Doctorum, qui antedicti Oregoni Praedecessoris mentem quoad normam ab ipso praescriptam recipiendi pro­ bationes, et procedendi ad declarationem criminum exceptorum, interpretari voluerunt: statuimus, praecipimus, et mandamus nullam in hoc de caetera haberi rationem cuiuscumque interpretationis eiusdem Gregorianae Consti­ tutionis, quae a quocumque Doctore prodierit, neque praxis a quibuslibet Curiis, aut Tribunalibus invectae, imo nec quarumcumque declarationum, quae ab huius Almae Urbis nostrae Tribunalibus, sive etiam a Congregatione Romani Pontifices 627 Venerabilium Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Immunitati Ecclesiasticae Praepositorum emanaverint, quatenus praesenti nostrae Constitutioni adversentur; sed in occurrentibus casibus normam hic a nobis praescribendam inviolabiliter ab omnibus observari volumus, et san· cimus. § 6. Quotiescumque igitur Curia Ecclesiastica a Curia Seculari fuerit requisita, ut laicum aliquem delinquentem e loco immuni extrahi, ac illi consignari faciat, eaque super delicti excepti qualitate, ac personae reitate subministrata, vel acquisita sint indicia, quae ad capturam decernendam suf­ ficere videantur, tunc Curia Ecclesiastica ad eiusdem delinquentis extractio­ nem ab Ecclesia, aliisque locis immunibus, ope, ac medio suorum Executomm, implorato etiam, quatenus opus sit, brachii Secularis auxilio, et cum interventu Personae Ecclesiasticae ab Episcopo deputandae, procedere tenea­ tur, extractumque ad suos Carceres asportari, ac ibi sub tuta custodia deti­ neri curet, et faciat. Ubi vero ex processu informativo desuper conficiendo constet de crimine excepto, ac insuper adversus eumdem extractum talia resultent indicia, ut crimen ab eo fuisse patratum moraliter credi possit (quae quidem indicia iuxta regulas iuris vocantur ultra torturam) eo tandem casu praefatum extractum Ministris, et Officialibus Curiae Secularis tradere, et con­ signare possit ac debeat, exacta tamen, receptaque prius ab ipsis obligatione in forma iuris valida restituendi extractum Ecclesiae, sub poena excommu­ nicationis latae sententiae nobis, ac pro tempore existent! Romano Pontifici reservatae, quatenus idem extractus indicia contra ipsum acquisita in suis defensionibus purget, ac diluat. Quod si ea minime purgaverit, et vere delin­ quens repertus fuerit, Curiae Seculari in ipsum tali casu, ut iuris esse censuerit agere, atque procedere liceat. § 7. Praeterea considerantes saepedictum Gregorium Praedecessorem in sua Constitutione optimo quidem iure sanxisse, ut soli Episcopi, et non alii Episcopis inferiores, etiamsi locorum Ordinarii sint, aut nullius Dioecesis, aut Conservatores a Sede Apostolica specialiter, vel generaliter deputati, cogno­ scere, et declarare valeant, an delicta, pro quibus inquisiti ad loca immunia confugerunt, et in cis se receperunt, sint, necne de genere, ac numero exce­ ptorum: Nos providam eiusmodi dispositionem approbantes, et confirman­ tes, eique inhaerentes, motu, scientia, ct potestatis plenitudine similibus, tenore praesentium quibuscumque Magistratibus, Officialibus, ct Ministris Secularibus, necnon quibusvis aliis personis cuiuscumque gradus, et condi­ tionis existant, etiamsi Imperiali, Regia, Ducali, aut alia quavis mundana dignitate, aut auctoritate praefulgeant, districte interdicimus, ac inhibemus, ne huiusmodi causis, vel conficiendo processus, vel inquisito extrahendo a locis immunibus, vel declarando crimina ab eis admissa esse de exceptis in Oregoriana, aut in praesenti nostra Constitutione, ullo pacto sese ingerant, aut immisceant. Quod si secus quidquam attentare praesumpserint, ex nunc omnia in contrarium praemissorum gerenda irrita, et inania, nulliusque robo­ ris, vel momenti perpetuo fore, ipsosque attentantes in censuras, et alias poenas a Sacris Canonibus, et Constitutionibus Apostolicis adversus eos, qui Iurisdictionem Ecclesiasticam quoquo modo laedunt, ac violant, infictas incur- 628 3* Romani Pontifices rere decernimus, et declaramus: volentes, intendentes, ac expresse mandis tes, quod omnimoda cognitio, atque iudicium de criminibus in Gregorian * Constitutione exceptis, et a nobis superius explicatis, tum etiam de alii quae in praesenti nostra Constitutione adiicienda, et similiter excipienda dur mus, quemadmodum, ut praefertur, adiecimus, et excepimus, ad Episcopt» tantum privative quoad omnes alios perpetuo spectet, atque spectare debe et donec ipsi in occurrentibus casibus declaraverint delictum essedeacrptis, et cetera omnia a nobis superius constituta adimpleverint, inquisite Ecclesiae, vel alterius loci Sacri, ad quem confugerunt immunitate gaudcn tuto debere, ac in ea conservandos, et manutenendos esse statuimus, praeci­ pimus, et mandamus. § 8. Universos demum, et singulos Venerabiles Fratres Nostros Patriar­ chas, Primates, Archiepiscopos, et Episcopos, quos huius nostrae Constitu tionis executores deputamus, in visceribus Domini Nostri lesu Christi hor­ tamur, et paterna charitate admonemus, ut quanti momenti sit hoc negotium, serio cogitantes, in occurrentibus casibus qualitatem testium, et probationun pondus summo studio, ac vigilantia scrutentur, omnemque fraudem, dolum procul arceri satagant; quin etiam Sacerdotali pectore, quotiescumque opus fuerit, iis omnibus obsistant, qui eiusdem praesentis Constitutionis exten­ tionem, ac observantiam quomodocumque temerario ausu impedire praesu­ merent. In reliquis porro casibus tam in hac nostra, quam in Oregoriana Constitutione non exceptis, memores quam acriter semper, et qua eximia, ac prorsus singulari animi fortitudine maiores nostri pro Ecclesiastica liber­ tate, ac Immunitate pugnaverint, nihil illa imminui permittant, neque sacris iuribus labem ullam irrogari patiantur, sed ea pari sane zelo, atque constanti tueri curent: ab omni tamen tumultu, ac perturbatione caventes, neiactartiae causa potius, quam miserationis, et iustitiae titulo, Ecclesiastica Privikgi asserere velle videantur. § 9. Decernentes, etc. (Bull. Rom., tom. 12, p. 1-4]. 291. Benedictus XIII, const. Custodes, 7 mart. 1726. § 1. Custodes super muros Jerusalem a Christo Domino constituti, de omnibus sacrorum virorum Ordinibus in eo, quo decet, sanctioris disciplinae splendore servandis magnam vigilantiam, et sollicitudinem gerere debemus, tum vero illud nobis incumbit, ut qui e Regularium, Monachorum, et Men­ dicantium institutis ad onus Episcopale admoventur, maioris observantiae, et virtutum specimine gregi sibi subiecto praeluceant, primaevique instituti, cui nomen dederunt, insignia, more maiorum perpetuo retineant, non solum i;i monastica, ct regulari professione, sed etiam in specialibus indumentis: inque rasili tonsura, ad planitiem cutis in summo capite circumducta, vei eo gyro, et forma, quibus quisque, ut sui Ordinis, Regularis, Monastici, et Romani Pontifices 629 Mendicantis peculiaribus signis, pridem solemni ritu vitam Deo consecra­ verat. §2. Moerorem, quem iamdudum animo premimus, celare diutius non pos­ sumus, nec debemus, quippe quem post nostram humilitatem ad Summum Apostolatum evectam, praesulum doctrina, et pietate praestantium expostu­ lationes auxerunt, nimirum quod nonnulli Episcopi ex Regularium, Mona­ chorum, et Mendicantium familiis assumpti reperiantur, qui brevioribus vesti­ mentis, pristinae suae professioni minime congruis, sed quibus tantum inferiores clerici saeculares uti soleant, se in ipsa etiam civitatum frequentia palam spe­ ctandos pati non enibescant, laneasque tunicas, a suorum Ordinum condi­ toribus praescriptas, et eorundem vitae sanctimonia quodammodo conse­ cratas, induere detrectantes, etiam contra caeremonialis Episcoporum 1 san­ ctiones, a Romanis Pontificibus antecessoribus nostris probatas, summa omnium admiratione, vestes sericas praeferant, eo quoque impudentiae, sui status plane immemores, progressi, ut albas chirothecas ad ostentationem gerant, inque pontificalibus Ecclesiae functionibus, unde omnis arrogantiae typhus, et fucus abesse debet, superpelliceum, Episcopis Monachis, vel ex Ordinibus Mendicantium, proprium, abiicientes, rocchettum praesulum, ex clericis saecularibus, vel regularibus assumptorum, temere adhibeant, nec defue­ rint qui colores, a suo instituto omnino abhorrentes, in exterioribus vestibus rictare non dubitaverint § 3. Haec quam dedeceant Episcopos, qui ex Monachorum, et Mendi­ cantium Regulis, non sine spiritus Apostolici afflatu conscriptis, modestiam sacerdotalem, nunquam ex suis animis obliterandam, ceterasque virtutes, aliis propinandas, haurire debuissent, quosque in maiori gradu, quo Spiritus San­ ctus eos posuit, auctas retinere oporteret, non iam nostris verbis dicemus, ne ipsi, qui Regulam Ordinis Fratrum Praedicatorum, quam professi fuimus, et profitemur, quique onus Episcopale per totos quinquaginta annos susti­ nentes, eiusdem nostri Ordinis sacros ritus, disciplinamque, Deo iuvante, in omnibus observare studuimus, ex privato affectu loqui videamur, sed suis verbis dicent Romani Pontifices, qui nobis, in eorum locum longe dispari merito suffectis, quae sectari debeamus reliquerunt Dicent Concilia, ab iis­ dem probata, auctorumque ecclesiasticorum, quos honoris causa Patres, Doctoresque appellamus, documenta memorabunt. § 4. Ut ergo a primis, hoc est a Romanis Pontificibus, ordiamur, incly­ tae recordationis Innocentius Papa 111 Penncnscm Episcopum, Ordinis Cisterdensis olim Abbatem, propterca graviter obiurgavit, quod post acceptum Episcopatum, in sui Ordinis iniuriam ageret in pluribus, ut apostata, et pro­ priae conditionis oblitus, picturata sella, et chirothecis sericatis uteretur, amplo se galero coronaret, et Cisterciensis Ordinis observantias non custodiret, a quibus eum pontificalis dignitatis susceptio non absolveret, sed earundem onus ei magis augeret. Si ad Conciliorum statuta evolvenda hinc processe­ rimus, nobis se offeret Canon XXVII Concilii Oecunemici VIII, seu Constan * tinopolitani IV decernens, illos qui monasticam vitam amplexi, Episcopalem ' L. I, c. III, n. 4. 630 Romani Pontifices meruerunt honorem, conservare schema, et amictum monasticorum indur torum, et ipsam beatam vitam, nullumque habere potestatem deponendi in­ dictum schema propter typhum, et arrogantem voluntatem, ne per hoc inveniatur propriorum transgressor pactorum.1 Postremo Episcopum, q. monasticarum vestium schema deposuerit, aut corrigendum, aut deponr dum statuit. Haec rata habuit Canon XVI Concilii Oecunemici XII, sht Lateranensis IV sub iam dicto Innocentio Papa III definiens. Episcopos Monachos deferre habitum Monachalem.2 Hoc idem postea sanxit synodiLondinensis, ab Otthobono S. R. E. Diacono Cardinali Sancti Hadnani, et Apostolicae Sedis Legato, celebrata, cuius Canon V iis, qui de Monaste­ riis, vel regularibus locis in Episcopos sunt assumpti, vel de cetero assu­ mentur, suum deferre habitum regularem, speciatim indicit. De inconvenien­ tia, et dedecore habitus splendidi in Episcopis secularibus, eoque magis regularibus, extat Canon XVI Concilii Nicaeni II.3 Sed nostrorum tempo­ rum regulares Episcopos instruentem audiamus Ferrandum Carthaginens.Ecclesiae Diaconum, de Beato Fulgentio Ruspensi Episcopo testantem, Epi­ scopatum sine aliqua ambitione ab illo susceptum, nec ita factum Episco­ pum, ut esse desisteret Monachus, sed eum, accepta Pontificis dignitate, professionis praeteritae servasse integritatem, nunquam pretiosa vestimenu quaesivisse, Orario, sicut Episcopi, nunquam usum, sed pelliceo cingulo, tan­ quam Monachum. Nec vero uni Episcopi, sed et ipsi Romani Pontifias eadem religione se obstringi voluerunt. De magno enim Gregorio intelligimus, una cum eius corpore inventum Baltheum, qui speciem propositi reg; laris, olim a Sancto Benedicto statuti, manifestaret. De Eugenio 111 legimu? laneam tunicam carni eius adhaesisse, et diebus ac noctibus cuculla vestitum, intus Monachi habitum retinere, extra, se Pontificem, et moribus, et vestibus exhibere consuevisse. Denique Doctor Ecclesiae Beatus Thomas Aquinas, ob 1 « Secundum traditas formas per singulas provincias, ac regiones, et urbes, in ecclesiasticis promotionibus et consecrationibus illa quae indicia et signa sur·: ordinis qui unicuique inesse videtur, retineri decernimus, ita ut episcopi, quibiconcessum est palliis uti certis temporibus, in eisdem temporibus et locis iis indun­ tur, et tanto et tali non abutantur amictu propter typhum, et inanein gloriam, « humanum placorem, atque sui amorem; omni videlicet tempore divini sacrificii, tt omnis alius ecclesiastici mysterii, hunc inepte portantes: illos autem qui revenuter monasticam vitam sectati sunt, et episcopalem meruerunt honorem, conservare schema, et amictum monachicorum indumentorum, et ipsam beatam vitam decer­ nimus; et nullus omnino habeat potestatem deponere iam dictum schema, propter typhum et arrogantem voluntatem, ne per hoc inveniatur propriorum transgressor pactorum: sicut enim ibi continuus palliorum amictus fastigiosum et suae gloriae deditum demonstrat episcopum, ita et hic depositio ac denudatio monachici habitenihilo minus eisdem submittit criminibus cum qui hoc fecisse captus extiterit Quis­ quis ergo episcopus praeter definita sibi scripto tempora se pallio induerit, aut monasticarum vestium schema deposuerit, aut corrigatur, aut a patriarcha propno deponatur ». - Mansi, torn. 16, col. 178. ’ C. 15, X, de vita et honestate clericorum, III, 1. » Ç. 1, C. XXI, q. 4. Romani Pontifices 631 sanctioris doctrinae excellentiam Angelici elogio cognominatus, cuius hodie festa recolimus, diserte docuit, si qua sunt in regularibus observantiis, quae non impediant Pontificale officium, sed magis valeant ad perfectionis custo­ diam, sicut est continentia, paupertas, et alia huiusmodi, ad haec remanet religiosus etiam factus Episcopus, obligatus, et per consequens ad portan­ dum habitum suae Religionis, qui est huius obligationis signum. Haec in sacris, receptisque Ecclesiae codicibus de exteriori amictu, et debito Epi­ scopi Regularis sancita reperimus, quae nostrates eiusdem disciplinae Epi­ scopi sibi dicta meminerint. Rasilem capitis coronam, in orbem expressam, ad humilitatem docendam, regulae monasticae, constitutiones, usus, et con­ suetudines statis anni temporibus earundem sacris alumnis renovandam prae­ scribunt, quos postea Episcopali charactere insignitos ea maxime distinguen­ dos, nemo in dubium vocaverit. § 5. Haec tamen, quae ex venerandis Ecclesiae monumentis adduximus, cum per humanam corruptelam, nisi eis occurratur, nobis ipsis spectantibus, in desuetudinem abire videantur, hac nostra Constitutione Apostolica, fir­ mum robur perpetuis futuris temporibus habitura, ea omnia confirmantes et renovantes, statuimus atque sancimus, ut ex Monastico, Regulari, et Men­ dicantium instituto ad Episcopalem, seu quamcunque aliam dignitatem, etiam S. R. E Cardinalatum, iam evecti, et in posterum evehendi, universis, et sin­ gulis suae regulae officiis, et obligationibus, quae Pontificale, sive cuius­ cunque alterius dignitatis, aut Cardinalatus, officium minime impediant, per­ petuo subsint, et proinde sui monastici Ordinis, sive alterius regulae Men­ dicantium, insignia, et propria indumenta lanea, suoque peculiari colore distincta, rasilem quoque, et ad cutis planitiem in summo vertice, vel eo gyro, et forma expressam coronam praeferant, quibus antea, cum intra eorun­ dem regularium Ordinum claustra Deo militarent, ex solemni sua profes­ sione, insignia induere, et coronam praeferre tenebantur, a cuius professio­ nis obligationibus per munus Episcopale neutiquam absolvuntur, aut ullo pacto eximuntur. § 6. Propterea huiusmodi Episcopis, ex familiis Regularium, Monacho­ rum,et Mendicantium assumptis, in virtute sanctae oboedientiae praecipimus, et mandamus, ut omnia, et singula, praesentibus literis nostris hactenus recensita, undequaque observare non differant. Si vero, quod absit, hoc agere contempserint, vel neglexerint, eos poena suspensionis ab exercitio pontificalium, ipso facto incurrenda, tandiu innodatos esse declaramus, donec a contumacia resipiscentes, eiusdem suspensionis relaxationem a Sede Apo­ stolica meruerint obtinere. §7. Quia vero pastoralis nostrae sollicitudinis est non solum excubare pro optimo statu, et conservatione Regularis observantiae in religiosis viris, qui ex monasticis, et mendicantibus institutis ad onus Episcopale assumun­ tur, sed etiam prospicere, ne illi, qui ex his, ceterisque universis Religiosis Ordinibus ad eiusmodi gradum evecti, Ecclesia sibi commissa postmodum se abdicaverint, ita vivant, ut, qui eos primum in claustris Monasteriorum, deinde in culmine Episcopali conspexerant, quique ipsos demum curarum Episcopalium oneri subductos visuri essent, eis obiiccre nullo modo possint, 632 Romani Pontifices quod ideo ad Episcopatum irrepserint, ut hac via Regularem observantr deserentes, extra sua claustra, quasi nullum unquam Religiosum Ordn professi, vitam ducerent, haec animum nostrum, omnium quorumcunc.. Ordinum Regularium honoris amantissimum, promovent, ut Apostolica ma­ ritate approbemus, confirmemus, et tanquam praesentibus inserta habeurt· decreta duo ab antecessoribus nostris felicis recordationis Alexandro VU die xxvi Iulii anno Domini mdclxh, 1 et Clemente XI die xvn lunii mdcco vulgata,2 quibus decretis Regulares ad transmarinos Episcopatus, sive jd Vicariatus Apostolicos translati, vel etiam Ecclesiarum administratores, act visitatores creati, quotiescunque in locis, et Ecclesiis, sibi in Episcopi dignitatis collatione assignatis, minime resederint, vel Episcopatum dim.· rint, aut munere suo perfuncti fuerint, seu quomodocunque a schismate· vel infidelibus impediti, munus Episcopale exercere non possint, iubeot ad pristina suorum Ordinum claustra reverti, cum reliquis Confratribc: suis sub eodem instituto religiosam vitam ibidem acturi. § 8. Huiusmodi autem Episcopis, tam pio disciplinae regularis instin­ ctu ad suos redeuntibus, Apostolica largitate concedimus, ut in sua Pro­ vincia quodcunque Ordinis sui Coenobium, et Monasterium, ubi commodt et religiose degere possint, sibi pro libitu eligant, ideoque volumus, et pnt· cipimus, ut illorum Praesides et Superiores regulares congruas eis et hone­ stas cellulas in Coenobiis, et Monasteriis ab eisdem electis, assignent § 9. Itaque Monachis, Mendicantibus, et cuiuscunque Ordinis Regula­ ribus, qui onere Episcopali sibi imposito deinceps quomodocunque, etiam ultro, se abdicaverint, praecipimus, eosque monemus in Domino, ut ad suo­ rum Ordinum cellulas ultro quoque regrediantur, qua in re sanctitate, et doctrina illustrium, et magnorum praesulum exempla iis imitanda proponi­ mus, Caelestini Papae V Antecessoris nostri, Oregorii Nazianzeni, Petri Damiani, aliorumque, ob virtutes sacerdotales omnium seculorum praeconiis maxime dignorum Antistitum, ut interim sileamus, legationibus et muneribus clarum Ardicinum iuniorem a Porta Aleriensem Episcopum, et S. R. E. Pres­ byterum Cardinalem tituli Pammachii, a felicis recordationis Innocentio Papa VIII, rcnunciatum. Is enim, annuente Pontifice, dimissis dignitatibus, vetus propositum in sacram Camaldulensium eremum confugiendi resumere, atque ultro execution! mandare sanctum existimavit. § 10. Ubi vero, quod minime credimus, iidem regulares paternis nostns adhortationibus aures adeommodare noluerint, his nostris perpetuum robur habituris, decernimus, volumus et praecipimus, ut Monachi, Mendicantes, et cuiuscunque alterius instituti Regulares, specialissima etiam mentione digni, qui Episcopatu sibi pridem collate quacunque de causa se in posterum abdicare permissi fuerint, claustra suae Religionis repetere omnino teneantur, et debeant, iis tantum exceptis, qui a Nobis, sive a Romanis Pontificibus antecessoribus, aut successoribus nostris obtinuissent, vel obtinebunt facul­ tatem expressam vivendi extra claustra, sacro alicui muneri, quod cum viti » Cf. N. 238. 1 Cf. Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 285. Romani Pontifices 633 claustrali exerceri non posset, ex peculiari voluntate nostra, vel eorundem antecessorum, aut successorum nostrorum, speciatim addicti, quod quidem munus respiciat servitium, et obsequium nostrum, vel successorum nostro­ rum, sive huius Sanctae Apostolicae Sedis. § 11. Eis autem, vel eorum cuilibet, qui hanc Constitutionem violare lentaverint, vel eam quomodocunque neglexerint, omni usu pontificalium, etiam cum facultate, et permissione cuiuscunque Episcopi exercendorum, penitus et undequaque interdicimus, sique perseveraverint in contumacia non redeundi ad claustra, post annum sint eo ipso suspensi a divinis. § 12. Omnia vero, ct singula Romanorum Pontificum decreta, Concilio­ rum Canones, Patrum dicta, sententias, regulas, constitutiones, usus, consue­ tudines, statuta, his nostris literis memorata, post maturam hac de re habitam deliberationem, ex certa scientia, auctoritate nostra confirmamus, innovamus, et stabilimus, in quo plenario robore perpetuis futuris temporibus servanda sancimus, praesentesque semper validas fore, sicque, et non aliter, per quos­ cunque iudices semper iudicari, interpretari, et definiri debere statuimus. Quidquid autem secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari, irritum, et inane decernimus, non obstantibus privilegiis, concessionibus, ordinationibus, aliisque contrariis ’quibuscunque. § 13. Nulli ergo, etc. [Bull. Ordinis Praedicatorum, tom. VI, p. 581-583]. 292. Benedictus XIII, const. Pastoralis officii, 27 mart 1726. Pastoralis officii solicitudo Nos admonet in his vigilantiae, et auctoritatis Nostrae partes libenter interponere, ut quae a Romanis Pontificibus praede­ cessoribus Nostris ad Dominici Gregis, animarumque salutem, et directio­ nem provide constituta reperiuntur, suum plenarium sortiantur effectum. § 1. Cum itaque quamplurium ex Ven. Fratribus Archiepiscopis, et Epi­ scopis Regnorum Hispaniarum literis, non ita pridem intellexerimus, Con­ stitutionem pro Ecclesiasticae disciplinae in eisdem Regnis conservatione, et instauratione a fel. rec. Innoccntio Papa XIII praedecessore Nostro die 23 maii 1723 post maturum consilium editam quae incipit: Apostolici Ministeril, etc.' ac subinde a Nobis per quasdam Nostras in simili forma Brevis dic 23 septembris 1724 desuper expeditas literas,2 quibus totum ipsius Con­ stitutionis tenorem inseruimus confirmatam, et innovatam per nonnullos praesertim Regulares in dictis Regnis degentes haud omnino, ut par erat, servari, quinimo eius exeeutionem variis artibus, inanibusque praetextibus retardari, atque eludi graviter commoti fuimus, nec defuimus perinde dolo­ rem, ac indignationem Nostram cum Superioribus Generalibus ipsorum Ordi' Cf.N. 280. ’ Cf. N. 283. 634 Romani Pontifices nuin communicare, eisque diserte explicare firmam, constantemquc volut, tem, ac intentionem noçtram esse, ut memorata Constitutio prompts, omnimodae execution! demandaretur, ct transgressores, seu inobcdicr condignis poenis animadverteretur; ipsi vero Superiores Generales pro qua praediti sunt prudentia, probitate, et filiali in Nos, et huius Sanet?, Sedis mandata obsequio, id contra, et praeter eorum mentem, ac non $:·. intimo animi sui moerore, accidisse Nobis ingenue declararunt, ut vehcr,ter etiam improbantes quidquid contra eamdem Constitutionem scripto, facto attentatum fuerit per aliquot suos subditos, pro quibus erroris, ac noxae veniam a Nobis suppliciter implorarunt, simulque polliciti sunt sedulam se daturos operam, ut quae in ea facienda, servandaque praescribuntur, ab οεπ bus, et singulis suis Religiosis absque mora adimpleantur. § 2. Licet autem Nos non minus ad enixas eorumdem Superiorum Ge neralium preces, quam ob peculiarem paternae charitatis affectum quo Reigiosas semper prosequuti sumus, et prosequimur familias, in quarum liters, inclito nempe Fratrum Praedicatorum Ordine diu versati sumus, a poen * adversus dictos transgressores infligendis abstineamus, nihilominus quaecur.· que hactenus ad remorandam, sive eludendam, aut quomodolibet impedit dam praedictae Constitutionis exeeutionem a nonnullis ex praefatis Regula ribus scripta, acta, et gesta fuerunt cum inde sequutis, et quomodocumq.: sequuturis, auctoritate Apostolica tenore praesentium reprobamus, et dam mus, ac pro reprobatis, et damnatis ab omnibus haberi volumus, et decemimi'-. § 3. Praeterea gravius mentis Nostrae super eadem Constitutione testi· monium, ac iudicium perhibere volentes, districte, ac in virtute Sanctae Obedientiae Nobis vicaria Christi potestate in Terris fungentibus ab universa Christifidelibus debitae, harum serie denuo praecipimus, et mandamus, ut exacte, et inviolabiliter, omnique colore, praetextu, titulo, et contraria quavis interpretatione prorsus sublatis, serventur omnia, et singula in enarrata lnn»> centii praedecessoris Constitutione sancita, ordinata, declarata, ac quoquo modo contenta, quae Clerum tum Saecularem, tum Regularem praedictorum Regnorum concernunt, etiam iuxta formam in hisce literis Nostris, ut infra, praescribendam. § 4. Cum igitur in eadem Constitutione inter alia cautum fuerit, ne in Monasteria, Conventus, et Domos, tam virorum, quam mulierum plures personae reciperentur, quam quae, vel ex proventibus ipsorum Monastery rum, Conventuum, aut Domorum, sive ex consuetis eleemosynis, aliisque obventionibus in commune conferendis possint commode sustentari: hinc pro firmiori saluberrimae istius sanctionis robore statuimus, ut Superiores eorumdem Monasteriorum, Conventuum, et Domorum subditis suis, sin Clericis, sive Conversis ibidem degentibus subministrari curent, et faciant omnia ad victum, et vestitum necessaria. Et si plures Religiosos in aliquo Conventu nunc existere compertum fuerit, quam in eo iuxta modum prae­ missum sustentari valeant, Superior Provincialis, sive Praelatus eos ad alte­ rum eiusdem Provinciae Conventum, qui ipsorum sustentationi idoneus, et sufficiens sit, statim transferat. Quatenus vero numerus Religiosorum in sin­ gulis Provinciis degentium, vires Conventuum uniuscuiusque Provinc ie Romani Pontifices 635 respective excedat, noti alii deinceps ad Religiosum habitum in ea suscipien­ dum admittantur, donec per obitum hodie viventium illo redactus sit, ut commode ali valeant. Dilecto filio moderno, et pro tempore existent! Nostro, ct Apostolicae Sedis in eisdem Hispaniarum Regnis Nuncio serio iniungentes, quatenus sedulo curet, ut praemissa plenarium suum effectum obtineant, prout illi in dicta Constitutione demandatum fuerat. § 5. Similiter volumus, ut in promotione Regularium ad Ordines, De­ cretum prae. mcm. Clementis Papae VIII praedecessoris etiam Nostri,1 iuxta memoratam Constitutionem accuratissime observetur, districte quoque inhi­ bentes omnibus Archicpiscopis, et Episcopis praefatis, ne eosdem Ordines conferre praesumant alicui Regulari, qui vel in Monasterio, sive Conventu intra suam Dioecesim sito non degat, vel si de familia Monasterii, seu Con­ ventus alterius Dioecesis fuerit, literas dimissorias sui Superioris Regularis non exhibeat, servata in praemissis Decreti Clementis, ac Constitutionis Inno­ centii praedecessorum praedictorum dispositione. § 6. Eisdem quoque Archiepiscopis, et Episcopis sub interminatione Divini ludicii dentio praecipimus, ut quibuscumque mulierum Monasteriis tam sibi subiectis, quam etiam quomodolibet exemptis, omni studio, ac dili­ gentia incumbant, et advigilent execution! eorum, quae pro custodienda Sanctimonialium Clausura, impediendoque in dicta Monasteria exterorum ingressu tum in Sacri Concilii Tridentini Decretis,2 tum in Constitutione similis memoriae Gregorii Papae XIII praedecessoris itidem Nostri,3 quam idem Innocentius praedecessor in praefata sua Constitutione innovavit, desu­ per sancita fuerunt. § 7. Porro iniungimus quoque exactam eiusdem Innocentii Constitutio­ nis observantiam circa confessiones a Regularibus praedictis, nec etiam ex Induito, quod eis competere perperam praetenditur in vim Bullae Cruciatae Sanctae nuncupatae, nec ex alio quocumque privilegio excipiendas absque praecedente approbatione, et licentia Ordinarii pro tempore existentis Loci, in quo Sacramentum Poenitentiae ministretur, servata quoque limitatione, quae in ipsa licentia ab eodem Ordinario adiecta fuerit, vel quoad tempus, vel quoad locum, vel genus personarum; declarantes, quod in omnibus casibus praedictis confessiones aliter factae, et respective exceptae nullae, atque invalidae, ipsique Confessarii eo ipso suspensi erunt. § 8. Ad haec rursus prohibemus, atque interdicimus, ne Regulares cuius­ cumque Ordinis, et Instituti excipere audeant confessiones Monialium, etiam eorum regimini subiectarum, et ab Ordinarii Jurisdictione quomodolibet «emptarum, nisi ultra licentiam suorum Superiorum Regularium examinati fuerint, et pro ipsorum Monialium confessionibus audiendis specialiter approbiti ab Episcopo Dioccesano; et si secus factum fuerit, tunc quoque con­ fessiones irritas, et Confessarios ipso Iure suspensos fore itidem declaramus. 1 S.C.C., decr. 15 mart. 1596.- In Bened. XIV, const. Impositi Nobis, 27 febr. 1747. - Cf. N. 376. ’ Sess. XXV, de regularibus, c. 5. ’ Cf. N. 147. 636 Romani Pontifices Ab huiusmodi tamen lege, ct ordinatione ad supplicationem dilecti lilii N Ludovici S. R. E. Cardinalis Belluga, et Muncada nuncupati eximimus Sc/ riores Generales, ac etiam Provinciales cuiusvis Ordinis Regularis, qui. ut confessiones Monialium, sibi tamen subiectarum dumtaxat, absque hu . modi speciali approbatione Episcopi Dioccesani audire licite, et valide p sint, permittimus, et indulgemus. § 9. Et quia mentis, ac intentionis nostrae est, ut remota quavis diw intelligentia, et interpretatione praecise serventur ea, quae in eadem Itr centii praedecessoris Constitutione super assignatione, seu deputation Ce·-fessarii extraordinarii Monialibus sub Praelatorum Regularium guber viventibus disposita fuerunt, statuimus quoque, ut Superiores, qui Deere:; illud quocumque titulo, vel praetextu non servaverint, vel eius exeeut aliquod impedimentum directe, aut indirecte praebuerint, ipso facto supo sionem ab eorum officiis necnon privationem vocis tam activae, quam pe sivae incurrant. § 10. Eisdemque poenis eo ipso, et absque alia declaratione incurre s subiicimus etiam Regulares, qui sancitis, et ordinatis, tum a re. mem. Ci­ mente Papa XI, tum ab ipso Innocentio praedecessoribus, quoad celcbr. tionem Missae in Oratoriis privatis, sive eorumdem Regularium cellis, rwnon usum Altaris gestatorii, seu portatilis qualitercumque contravenerint, «s minime obtemperaverint. § 11. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 12, p. 82-34], 293. Benedictus XIII, const. Maxima vigilantia, 14 iun. 1727. Maxima vigilantia, quam maiores nostri in rerum suarum monumentis ad posterorum memoriam retinendis semper adhibuerunt, adeo testata, et passim literis tradita est, ut nostris verbis praedicari minime egeat; nihl enim frequentius in veterum Patrum scriptis, Sacrisque Conciliorum, et Eccle­ siae sanctionibus legitur, quam Scrinia, Tabularia, Archiva, Conditoria, et Armaria, a temporum, atque hominum iniuria servandis rerum gestarum documentis, chartis, diplomatibus, Codicibus, Instrumentisque, constructa; unde fides, et veritas rerum ad successorum recordationem transmitti posset Nec tantum veteres quidem Romani Pontifices Antecessores nostri singularem hanc Providentiam custodiendis eiusmodi Actis, et monumentis identidem ostenderunt; sed cacterarum quoque Ecclesiarum Pastoribus tantae rei gra­ vitas maxime innotuit, proptereaque rerum sibi creditarum testes Literas ad instructionem futurorum summa fide servari voluerunt, quippe qui probe nossent quantae inde utilitates manarent. E recentioribus Ecclesiasticae disci­ plinae Reparator insignis, Beatus Carolus Borromaeus S. R. E. Cardinalis, et Archiepiscopus Mediolanensis in Concilio Provinciali I, non uni suae, sed caeterorum etiam Antistitum Ecclesiis, Sacrae suae Metropoli contributis, Romani Pontifices 637 sumine cavit ob illarum lura sarta tecta servanda de Archivis, et Tabulariis in singulis Episcopatibus speciatim erigendis, peculiares Canones promulgari statuens, quod, et nos tam gravem, et piam disciplinam prae oculis habentes, olim in Concilio nostro Provinciali I. Beneventano, Deo favente, statuimus, maiorum exempla secuti, qui in suis Constitutionibus non solum Romae, sed praecipue in universis Regionibus, et Civitatibus Beati Petri Apostolorum Principis Temporali Imperio subiectis, Archiva, et Tabularia erigi iusserunt, ne Scripturae ad res publicas attinentes dispergerentur. § 1. Quum vero ad aures nostras rumor pervenerit, in multis Episco­ patibus, et Ecclesiis rem tam providam, utilemque non sine privato, et publico damno negligi, quod nisi opportuno remedio tollere satagamus, incommoda Ecclesiarum facile in immensum crescent: Nos ex debito Pastoralis Officii Constitutionem a Pio V Antecessore nostro pro Archivis Sedium Episcopa­ lium utriusque Siciliae olim vulgatam,1 et fraudes, ac subreptiones Scriptu­ rarum, quae tempore Sedium Vacantium perpetrabantur, etiam respicientes, necessarium putavimus nonnullas alias Ordinationes, et Statuta his nostris Apostolicis Literis, perpetuum robur habituris, edere tenoris sequentis, vide­ licet § 2. Ut omnes Patriarchae, Metropolitae, Archiepiscopi, Episcopi, et Praelati inferiores, Ordinarii Locorum, nullius Dioecesis, lurisdictionem Epi­ scopalem exercentes, in tota Italia, eique adiacentibus Insulis, qui in suo Palatio Episcopali locum tutum, nec cuivis facile adeundum, pro servandis in eo Scripturis ad Dignitatem et lurisdictionem Episcopalem sive Ordina riim, Mensam, et Forum suae Curiae pertinentibus non habent, statim de loco tantae rei destinando serio cogitent, in quo loco tuto, congruo, non bumescenti, unde Scripturis lapsu temporis pernicies ulla inferatur, loculi, plutei, et armaria, recipiendis Scripturis, et Codicibus apta, secundum instru­ ctionem Italicam, inferius subiiciendam, disponantur, et diligenter clausa custo­ diantur. Quoad Archiva, et Tabularia olim erecta, iidem Praelati pro sua vigilantia eorumdem statum sedulo recognoscant, illorum aptae capacitati, atque ordini, iuxta supradictam instructionem, ut quoad fieri potest, structura, tt dispositio omnium Archivorum sit uniformis, intra sex menses post harum publicationem, provisuri. §3. Hic idem terminus sex mensium Iniungitur quibuscumque Capitulis Ecclesiarum Cathedralium, et Collegiatarum, tam insignium, quam non insi­ gnium, ut locum opportunum, iuxta modum iam indicatum disponant in aliqua mansione cathedralis vel collegiatae Ecclesiae, ubi commode serventur, et custodiantur scripturae, iura, et status eorumdem capitulorum respicientes. Seorsum vero armarium habeatur pro scripturis, ad iura, et statum parti­ cularem Ecclesiarum cathedralium, collegiatarum attinentibus. Volumus enim, nt archiva capitulorum ab illis, quae sunt Ecclesiarum cathedralium, et col­ legiatarum omnino distinguantur; ideoque in prospectu, et facie sive anteriori parte cuiuscumque archivi sive armarii exterius scribatur cuiusnam sit illud archivum, an scilicet Ecclesiae, an vero capituli. 1 Muneris nostri, 1 mart. 1571. - Bull. Rom., tom. 4, III, p. 151. 638 3 Romani Pontifices § 4. Haec observanda etiam praecipimus a quocumque Abbate, Pri ­ ve! Superiore regulari cuiuscumque ordinis, etiam mendicantium, etiam So:, tatis lesu, vel cuiuscumque instituti, etiam speciali nota digni, necnon hos: talis Beati loannis Hierosolymitani, scilicet pro dispositione, constructiones:: constitutione Archivi in loco apto, modo, quo supra, intra claustra proprii * Domus, Monasterii seu conventus: idemque omnino execution! manda", curent Abbatissae vel Priorissae, et Superiores cuiuscumque Monasterii Mo·.:· lium, et Sacrarum Virginum, domuumque piarum mulierum, quae Cor··.· vatoria appellantur, quaeque per haec scripta non intendimus approb Similiter haec eadem constitutio nostra in construendis, et custodiendisArcu vis observetur ab Ecclesiis receptitiis, Collegiis, Seminariis, Conventibus, Cgregationibus, Confraternitatibus, Hospitalibus, montibus pietatis, alii1' ■. locis piis cuiuscumque generis, et quocumque nomine censeantur, sub adrnistratione rectorum, ministrorum, et officialium temporaneorum, sive popetuorum existentibus. § 5. Omnes iamdicti Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi, Ordinarii loco­ rum, et Superiores regularium utriusque sexus, ut supra, postquam congesse­ rint, et clauserint vel disposuerint scripturas in archivo extrudo vel extruend, omni diligentia, et solicitudine earumdem catalogum, et inventarium confi­ ciendum, et cum brevi singularum scripturarum synopsi, et lemmate vd summario describendum curent, Episcopi, ct Ordinarii eumdem Catalogue, et inventarium a Notario seu Cancellario Curiae Episcopalis vel ordinariae, aut, eo impedito, ab alia persona, per eum substituenda, confici curent conn: se ipsis seu Vicario Generali, vel alia persona ab iisdem substituenda, idemque catalogus, et inventarium ab eodem Notario seu Cancellario singulis paginis subscribatur. Catalogus vero in fine totius operis a Praelato, postquam ipse accurate, et sedulo recognoverit singulas paginas diligenter conscriptas, fideliterque a Notario seu Cancellario propriae Curiae, vel a persona ei substituti, exaratas, subscribatur. In Seminariis autem Episcopalibus Archivum, ut supn. erigatur, et inventarium scripturarum per publicum Notarium, ab Episcopo sive Ordinario eligendum, qui non sit Cancellarius Curiae Episcopalis sive ordinariae, conficiatur coram Vicario Generali aut alia persona Ecclesiastica a praedictis Ordinariis substituenda, et coram uno ex deputatis Seminarii, ad horum beneplacitum, etiam alternis vicibus, cum subscriptione illius, qui eidem confectioni interfuerit, ut supra. § 6. Catalogus, et inventarium Archivi capitulorum Ecclesiarum Cathedralium, et Collegiatarum, per Archivistam, ut inferius dicetur, a capitulo eligendum, conficiatur coram duobus Canonicis antiquioribus, et peritioribus cathedralis, et collegiatae eo ordine et subscriptione, quam supra memora­ vimus. Inventarium tamen, et Catalogus Archivi Ecclesiarum Cathedralium. Collegiatarum, distincti ab Archivo Capituli, per hominem a proprio Epi­ scopo sive Ordinario deputatum, coram Vicario Generali vel Persona Eccle­ siastica, ab ipsis Ordinariis eligenda, necnon coram Canonico antiquiore Ecclesiae Cathedralis vel Collegiatae, appositis subscriptionibus eorumdem, conficiatur, ut supra. Inventaria, et Catalogi Scripturarum, quae in Archivis Monasteriorum, et locorum regularium servantur, eodem, quem diximus. Romani Pontifices 639 ordine conficiantur per Archivistam regularem ipsius Monasterii seu Con­ ventus, ut inferius, eligendum, et coram Abbate vel Superiore Monasterii, et antiquiore ex Monachis regularibus Monasterii vel Conventus: qui quidem Abbas vel Superior suam subscriptionem apponere debeant. § 8. In Ecclesiis Conventualibus seu receptitiis, Collegiis, et Seminariis, seorsum a Seminariis Episcopalibus, ut supra, memoratis, in convictibus, Congregationibus, Confraternitatibus, Hospitalibus, montibus pietatis, aliisque locis piis, ut supra, inventarium, ct catalogus coram primo Officiali et Came­ rino cum eorum subscriptione per Archivistam, si ibi erit, alias per virum idoneum, ab administratoribus eorumdem locorum deputatum conficietur. §9. Huiusmodi inventarii, et catalogi, sic, ut diximus, confecti, duo exem­ plaria inter se prorsus similia conficiantur, quorum unum in Archivo ipso Episcopali servetur, alterum apud Praelatum Dioecesis, ut supra, antiquiorem Canonicum Cathedralis vel Collegiatae, Abbatem vel Superiorem Monasterii lut Conventus, Abbatissam vel Priorissam, aut Superiorem Monasterii monia­ lium, et Conservatorii, Rectorem, vel primum Officialem locorum piorum respective, ut supra, ita tamen, ut perfuncti suo munere, successoribus illud tradant. § 10. Eadem Archiva duabus clavibus, et seris inter se diversis aperian­ tur; quarum una, quoad Archiva Episcopalia sive Ordinariorum, a Praelato sive Ordinario servabitur; altera Cancellario seu Notario Curiae Episcopalis, vel Ordinariae. Archivi autem Seminariorum Episcopalium una clavis ab Epi­ scopo sive Ordinario, altera ab Archivi praefecto, per Episcopum sive Ordi­ narium eligendo, cum consilio deputatorum eorumdem Seminariorum, custo­ diatur. Archivi capituli Ecclesiae Cathedralis vel Collegiatae unam clavim eiusdem Archivi Praefectus servabit, aliam Canonicus antiquior. § 12. Quotannis mense ianuarii inventario sive Catalogo Scripturarum illae scripturae adiungantur, quae anno praecedenti confectae vel alias negle­ ctae fuerunt. § 17. Praelati, sive utriusque sexus Superiores suae Ecclesiae scripturas Archivo inferendas curent, secundum instructionem inferius recitandam. § 18. Ordinarii priusquam inventarium Archivi sui concinnandum cura­ verint, sedulo inquirant chartas scripturasque usurpatas, alio distractas, atque dispersas; quod praesertim, sede vacante, contingere solet; et quaecumque necessaria remedia adhibeantur, ut eaedem scripturae Archivo restituantur, vel ubi lateant, manifestetur. Qui non sunt Ordinarii, coram Ordinariis, auxi­ lium iudiciarium praestantibus, agant pro scripturarum recuperatione, inque Archivum suum translatione. §22. Ex archivis non liceat efferre scripturas sine Praelati vel Superioris facultate illas exscribendi, easdemque post triduum in suum locum resti­ tuendi, ubi syngrapha receptionis, triduano tempore limitata, reponatur. Hanc syngrapham scripturas recipiens, sua manu in codice ad hoc retinendo in eodem archivo, subscribat; Ordinariis tamen locorum reservata facultate pro­ rogationis temporis, quae moderate concedatur. §23. Ad processus quacumque occasione postulante facile inveniendos, volumus, ut Notarii, Tabelliones, et Actuarii unius mensis spatio ab expedi- 640 Romani Pontifices tionc causarum, Archivistae eosdem processus quoscumque, criminales, civfa, et quamcumque rem continentes, Ecclesiasticam vel temporalem, tradere neantur, per eum in Archivo reponendos atque servandos: quos pariter inve·· tario scripturarum singulatim recensebit sub poena transgressoribus pnvi tionis officii, et futurae ad id obeundum inhabilitatis, praeter alias poenas,it hac Constitutione sancitas. Ubi Archivistas, et Scripturarum custodes muta contigerit, hi successoribus suis omnes scripturas, per publicum document.inde confectum, exhibeant; alias hi aeque ac successores de scripturis defcientibus rationem reddant. § 24. Denique, ut prospiciatur conservationi scripturarum, ad Eccles Parochias, capellanias, Altaria, loca pia, et causas quoque pias pertinent ~ quae per collationem vel nominationem seu praesentationem Canonicam, vd quocumque alio modo reguntur, et administrantur per virum Ecclesiasticum ve Secularem, non vero per Collegium, et propterea difficilius est Archivum, secundum iamdictam instructionem formatum constituere, volumus, ut Ore narii in suis visitationibus pro suo arbitrio, et prudentia eidem scripturanin conservationi provideant, erectionem Archivi fieri mandantes, regulasq: praescribentes, quas rei aptiores fore cognoverint, subiectae Instructioni x conformare pro opportunitate curantes. [Bull. Rom., toni. 12, p. 221-225]. 294. Benedictus XIII, const. Militantis Ecclesiae, 2i iun. 1727. Militantis Ecclesiae regimini meritis licet imparibus divina dispositione praesidentes, ea, quae ex circumspecta Romanorum Pontificum Praedeces; · rum nostrorum providentia ad insignium Congregationum Regularium anti­ quitatis, aliaque multiplici laude in Ecclesia Dei fulgentium favorem non minus prudenter, quam liberaliter emanasse noscuntur, ut firma semper, atque inviolata persistant, Apostolici muniminis nostri praesidio, cum id a nobis petitur libenter constabilimus. § 1. Dudum siquidem fel. rec. Pius PP. V Praedecessor noster Cano­ nicos Regulares Congregationis Lateranen. Ordinis S. Augustini ubicumque locorum existentes in processionibus, et aliis actibus publicis, vel privatis, statim Clerum Secularem non exemptum subsequi, dum ipsi subsequendo praecedebant, dum vero praecedendo praecedebant, illum immediate sequi debere declaravit, et alias prout uberius continetur in eiusdem Pii Praede­ cessoris literis desuper sub plumbo expeditis, tenoris, qui sequitur videlicet. § 2. Pius Episcopus Servus Servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Cum ex Ordinum, etc. Omittitur const., quia eam habes supra, in N. 137. § 5. Cum autem sicut dilectus filius Alexander Maximilianus Kobosch Canonicus Regularis expresse professus, ac Praepositus Conventus omnium Sanctorum Civitatis Olomucen. eiusdem Congregationis Lateranen. nobis 641 Romani Pontifices nuper exponi fecit, licet praefatae Pii Praedecessoris literae in plena ac viridi observantia reperiantur, nihilominus nonnulli Canonici Regulares Ordinis Praemonstraten. in eadem Civitate, vel Dioecesi Olomucen. consistentes sub obtentu, quod praedictae literae subinde auctoritate Apostolica confirmatae non fuerint, ipsi Alexandro Maximiliano praecedentiam in processionibus, et aliis actibus de facto praeripere, ac disputare nitantur, dictus vero Alexander Miximilianus, easdem literas, quo firmius subsistant, ac remoto quocumque praetextu huiusmodi, serventur exactius, Apostolicae confirmationis nostrae robore communiri summopere desideret. §6. Nos specialem eidem Alexandro Maximiliano gratiam facere volentes, eumque a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a lure, vel ab homine quavis occa­ sione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, supplicationibus eius nomine nobis super hoc humiliter por­ rectis inclinati, praeinsertas Pii Praedecessoris literas cum omnibus, et singulis in eis contentis, auctoritate Apostolica tenore praesentium confirmamus, et approbamus, ac innovamus, iliisque inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus. § 7. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 12, p. 230-232]. 295, Clemens XII, const. Pastorale officium, io ian. 1731· Pastorale officium, quo Dominici Oregis regimini per ineffabilem Divinae bonitatis abundantiam, nullo licet meritorum nostrorum suffragio, praeside­ mus, exigit, ut inter gravissimas multiplicesque Apostolicae servitutis curas, quibus assidue premimur, ad ea, quae Sacrum Venerabilium Fratrum nostro­ rum S. R. E. Cardinalium Collegium, Sedis B. Petri et universae Ecclesiae Senatum amplissimum spectant, rite ac recte constituenda atque ordinanda peculiari studio, advigilemus. § 1. Dudum siquidem fel. rec. Paulus PP. IV Praedecessor Noster, pro­ vide considerans, eosdem S. R. E. Cardinales in partem Apostolicae solicitudinis vocari, ut pro tempore existenti Romano Pontifici in ipsius univer­ salis Ecclesiae administratione assistant, isque eorum consilio agenda disponat, ac partem praecipuam Sacri Corporis, et membra ipsius Romani Pontificis nistere: simulque attendens, dicti Collegii Cardinalium Decanum singulari negotiorum huius Sanctae Sedis notitia ac peritia, quae absque diutina continuaque in Romana Curia residentia vix haberi potest, praeditum esse opor­ tere: habita super his cum tunc existentibus eiusdem S. R. E. Cardinalibus in Consistorio suo secreto, matura deliberatione de illorum consilio, et una­ nimi assensu sancivit, quod Decanatus praedicti Sacri Collegii de caetero perpetuis futuris temporibus nonnisi ad Episcopum Cardinalem antiquio41 642 Romani Pontifices rem in Curia praesentem, aut ex causa publica absentem, et extra Curas per Romanum Pontificem destinatum, devenire posset, et alias, prout in Û» stitutione ipsius Pauli Praedecessoris, anno Incarnationis Dominicae I5K undecimo Kalendas Septembris Pontificatus sui anno primo edita, uberia continetur.1 § 2. Cumque postmodum subortum fuisset dubium: an iuxta sens_istius Constitutionis Decanatus eiusmodi deferri deberet Episcopis Cardi■· libus promotione antiquioribus, qui occurrente dicti Decanatus vacatione ah ipsa quidem Curia abessent, sed apud Metropolitanas seu Cathédrales Eccle­ sias residerent, quarum regimen et administrationem una cum aliquaasei Cathedralibus Ecclesiis Suburbicariis, quae Cardinalibus antiquioribus p titulo sui Cardinalatus assignari consueverunt, ex concessione Apostolia retinerent, rec. mem. Clemens PP. XI Praedecessor etiam noster huius quaestionis, quam dirimi volebat, discussionem commisit septem eiusden Curiae Praelatis doctrina, prudentia et integritate praestantibus, qui, re uni­ versa accuratissime, ut par erat, expensa, unanimiter censuerunt, minime su·· fragari ipsis Episcopis Cardinalibus antiquioribus ad huiusmodi Decanatun obtinendum eorum a Romana Curia absentiam ex causa suae residento * apud Metropolitanas seu Cathédrales Ecclesias, quibus ex Apostolica dispen­ satione praeerant. Quam quidem sententiam idem Clemens Praedecess·: non modo probavit, ac perpetuis itidem futuris temporibus inconcusse obser­ vari mandavit, sed insuper in suo quoque Consistorio Secreto die 3 mensis Martii mdccxxi habito palam recitari, et inter acta Consistorialia referri, atque custodiri iussit. § 3. Quamquam vero piae mem. Benedictus PP. XIII Praedecessor pari ter noster per quasdam suas sub plumbo anno item Incarnationis Dorr nicae 1724 septimo Idus Septembris Pontificatus sui anno primo, absentem a Curia praefata Episcopis Cardinalibus antiquioribus, dummodo apud Metro­ politanas seu Cathédrales Ecclesias, quas in administrationem obtinent, per­ sonaliter resideant, in assecutione eiusdem Decanatus nullatenus obesse,sed Decanatum huiusmodi ipso iure deferri praedictis Episcopis Cardinalibus antiquioribus absentibus, et apud dictas Metropolitanas seu Cathédrales Eccle­ sias actu residentibus, statuere tunc opportunum duxerit, prout in eius liti ris praefatis, quarum perinde, ac supradictae Pauli Praedecessoris Constitu­ tionis tenores, praesentibus pro plene et sufficienter expressis, et ad verbum insertis haberi volumus, plenius etiam continetur.2 § 4. Nos tamen ad gravissima, quibus memorata Pauli Praedecessoris sanctio niti dignoscitur, rationum momenti, nostrae dirigentes consideratio­ nis intuitum, aliisque iustis ct rationabilibus causis animum nostrum moven­ tibus, adducti, post deliberationem, quam super praemissis cum pluribus ex Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. praedictae Cardinalibus habuimus diligentem, de eorum consilio, ac etiam Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, ' Cf. N. 89. 2 Cf. N. 26?. Romani Pontifices 643 hac nostra perpetuo valitura Constitutione illam Pauli Praedecessoris con­ firmantes ac innovantes, decernimus et mandamus, ut deinceps quotiescum­ que Decanatus praedictus quomodolibet vacaverit, ipso iure in eumdem Deca­ natum succedat Episcopus Cardinalis antiquior, qui tempore illius vacationis in dicta Curia praesens sit, vel qui ex causa publica, et Romani Pontificis destinatione dumtaxat, non tamen ratione, seu ex causa residentiac in Me­ tropolitana seu Cathedrali Ecclesia, cuius regimen et administrationem ex Induito Apostolico retineat, ab eadem Curia tunc temporis absens repe­ datur. § 5. Quod vero attinet ad alteram controversiam, alias circa ipsum Deca­ natum excitatam: Num scilicet in eius assecutione Cardinalis anterior in ordine Episcopali, sed posterior in Cardinalatu, praeferendus esset Cardinali posteriori in ordine Episcopali, sed anteriori in Cardinalatu? Declarationem a Benedicto Praedecessore in literis suis praefatis desuper editam tenore praesentium approbantes, pro maiori illius firmitate ac potiori cautela ite­ rum statuimus, antiquitatem inter Episcopos Cardinales in dicta Curia prae­ sentes non esse metiendam sive ducendam a tempore suae promotionis ad Cardinalatus honorem, sed a tempore eorum ingressus in ordinem Episco­ palem, ita ut Decanatus eiusdem Sacri Collegii ad antiquiorem in ordine Epi­ scopali, tametsi posteriorem in Cardinalatu, pervenire debeat, et qui prius alicui ex dictis sex Ecclesiis Suburbicariis praefectus fuerit, praeferatur in assecutione Decanatus huiusmodi alteri, qui ante ipsum ad Cardinalatus Digni­ tatem promotus fuisset. § 6. Ad haec sancimus, atque declaramus, non nisi a Cardinalibus, qui fuerint in praefata Curia praesentes tempore ipso vacationis alicuius ex dictis sex Cathedralibus Ecclesiis Suburbicariis, pro titulo Cardinalatus assignari solitis, vel ab eadem Curia absentes similiter ex causa publica, et destina­ tione Romani Pontificis tantum, non tamen ex causa residentiae apud aliam sibi commissam Ecclesiam, ut praefertur, optari posse Cathedralem Eccle­ siam Suburbicariam sic vacantem; nec Cardinales ab ipsa Curia absentes, praeterquam in solo casu superius expresso, ad optionem eiusmodi, etiam per Procuratorem ex eodem Collegio specialiter deputatum, admittendos lore; revocantes proinde et cassantes, irritaque prorsus et inania decernentes quaelibet Indulta optandi Ecclesias Suburbicarias praefatas in absentia, ac per Procuratorem, ex alia quacumque causa, etiam residentiae apud alteram Ecclesiam a Romanis Pontificibus Praedecessoribus Nostris hactenus forsan concessa, quae tamen nondum sint exeeutioni demandata. Licetque Nobis persuasum sit Successores Nostros, eiusmodi Indulta, quae non modico eis­ dem Suburbicariis Ecclesiis, earumque Dioecesibus inferre possent detrimen­ tum, minime esse concessuros, sicuti Nos ipsi ab eorum concessione omnino abstinere intendimus; nihilominus si quae contra hanc nostram dispositionem quandocumque et qualitercumque tribui contigerit, illa subreptitie obtenta censeri debere, nullique propterea, perinde ac si non émanassent, suffragari posse, itidem statuimus. § 7. Porro si quando evenerit Cardinales, Patriarchal!, Primatiali, Archié­ piscopal!, vel Cathedrali Ecclesiae praefectos, in dicta Curia ex legitima 644 Romani Pontifices causa, aut Sedis Apostolicae licentia praesentes tum reperiri, cum ficta uerit locus vacationi alicuius ex sex Ecclesiis Suburbicariis huiusmodi, nosti * ac Romani Pontificis pro tempore existentis, partes erunt animum sed. advertere et deliberare, dum absolventur a vinculo, quo priori Ecclesiae te tur ad effectum optandi et assequendi Ecclesiam vacantem ex dictis Suba· bicariis, utrum expediat eis concedere, administrationis seu alio nomine,rec­ tionem alterius Ecclesiae, cui antea praeerant: ac in primis, utrum amhe sint invicem adeo propinquae, ut Pastoralem.curam utrique commode impe dere, suumque ministerium recte implere valeant. Caeterum non possur.s non summopere eos commendare, qui, ut omnem curam et studium suuc in utilitatem Ecclesiae iam sibi commissae conferre pergant, nec dc vigilandi ei debita quicquam detrahatur, ultro ab eiusmodi optione abstinent, quer admodum superioribus temporibus plures Cardinales, memores saluberrir illius Tridentinorum Patrum moniti1 (valde nimirum felicem illum esse cer sendum, cui unam Ecclesiam bene ac fructuose, et cum animarum sibi cor missarum salute, regere contigerit) summa cum laude fecerunt. § 8. Praeterea considerantes, Cardinalibus veteri more facultatem com petere optandi aliam ex sex Suburbicariis Ecclesiis, quoties vacaverit, dimissa priore, quae sibi in titulum assignata fuerat; id vero si frequenter fiat, spi­ rituale incommodum afferre posse Gregibus, quorum Pastores ita crebro mutentur, volumus, ut imposterum Cardinales, qui ab ordine Presbyterorum ad illum Episcopatum ascendentes, unam ex praedictis Ecclesiis Suburbica­ riis obtinuerint, deinceps ad aliam, priore dimissa, ac Romano Pontifice appro­ bante, semel tantum transire possint: salva tamen illis semper atque illaesa facultate optandi, praevia dimissione prioris, Ecclesiam Ostien., quae pecu liaribus gaudet praerogativis, ac praesertim illa, quod Cardinalis, qui α praeest, Pontificem Maximum solemni ritu, Pallio etiam adhibito, consecrare soleat. § 9. Demum, etsi minime dubitemus, quin Venerabiles Fratres nostri ipsius S. R. E. Cardinales, Episcopi sex Cathedralium Ecclesiarum praefata rum, omnibus incumbentis sibi muneris partibus cumulate hactenus satisfe­ cerint, idemque posthac de eis, necnon aliis, qui eiusmodi Ecclesiis praefi­ cientur, Nobis merito polliceamur, pro nostra tamen Pastorali solicitudine, quae nunquam in hoc nimia esse potest, ad eorum memoriam revocandum duximus, teneri ipsos, etiamsi in dicta Curia, ut Romano assistant Pontifici, commorentur, Ecclesias et Dioeceses suas ad praescriptum Sacrorum Cano­ num et Decretorum Concilii Tridentini,2 visitare per ipsos, aut si legitime impediti fuerint, per suum Vicarium in Spiritualibus Generalem, aliumve probum, et ad id idoneum virum Ecclesiasticum; necnon relationem status earumdem Ecclesiarum et Dioecesum, quibus praesunt, ipsi Pontifici, iuxta Constitutionem similis mem. Sixti PP. V Praedecessoris quoque nostri, quae incipit. Romanus Pontifex etc.3 exhibere, ac caetera, quae ad Episcopale offi* Sess. VII, de ref., c. 2. 2 Sess. XXIV, de ref., c. 3. » Cf. N. 156. Romani Pontifices 645 dum pertinent, diligenter praestare. Qua sane in re maxime decet, eos p’o sublimi, quem in Ecclesia Dei tenent, honoris et Dignih'i gradu, aliis omni­ bus Antistitibus exemplo, quod ii sequentur, praelr e § 10. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 13, p. 162-164]. 296. Clemens XII, litt. ap. Compertum, 24 aug. 1734. 1 Compertum, exploratumque Vobis esse non ambigimus, Carolum Thomam bon. mem. tunc Patriarcham Antiochenum cum potestate Legati a latere Apostolicum Commissarium et Visitatorem, deinde huius S. R. E. Car­ dinalem de Tournon, a Praedecessore nostro fel. rec. Clemente XI, ad Sinas anno 1702 missum, ubi primum ad Arcem Pudicherii appulit, ut gravibus et urgentibus Missionum in Regnis Madurensi, Mayssurensi, et Carnatensi saluberrime dirigendarum necessitatibus opportune prospiceret, condidisse die 23 mensis lunii anni 1704, Decreta nonnulla, quae die 8 mensis Iulii eiusdem anni promulgavit. Cum autem aliquot ex Venerabilibus Fratribus, et Dilectis Filiis, Episcopis, et sacris Indiarum Orientalium Operariis, qui­ busdam in iisdem Decretis contentis minime acquiescentes, reclamassent, laudatus Praedecessor noster Clemens XI Litteris in forma Brevis ad Epi­ scopum Meliapurensem die 17 mensis Septembris anni 1712 datis,2 eorumdem Decretorum obedientiam, et observantiam tamdiu requisivit, ac mandavit, donec Apostolica haec Sedes causae momentis fideliter relatis, et accuratius inspectis, quas novisset lustitiae magis consentaneas, et propagandae Chri­ stianae Fidei magis idoneas providentiae suae vias, ac rationes miret Bene­ dictus etiam ΧΙΠ fel. rec. itidem Praedecessor noster provide Clementis XI Mandatis, declarationibus, atque vestigiis inhaereas, Literis quoque in forma Brevis die 12 mensis Decembris anni 1727 datis,3 memorata Cardinalis Tournonii Decreta confirmationis robore similiter munivit. Nos vero, qui plane immerentes ipsis Summis Pontificibus in Apostolica servitute successimus, nihil optamus impensius, quam ut Sacrosancta lesu Christi Fides amplius indies promoveatur, atque omni ope curemus, ut si qua forte magnis eiusdem incrementis, et propagationi occurrant impedimenta, (Deo votis nostris obse­ cundante) penitus auferantur. Itaque postquam necessaria, et certiora habuimus documenta, Theologorum, ac praesertim Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium per universam Christianam Rempublicam Generalium Inquisitorum suffragia exquisivimus, quaeque iidem Venerabiles Fratres nostri Cardinales confirmanda, aut moderanda, vel declaranda, atque in nonnullis 1 lariis ’ ’ Venerabilibus Fratribus, ac dilectis Filiis, Episcopis, et Apostolicis Missioin Regnis ludiarum Orientalium, Madurensi, Mayssurensi, et Carnatensi. Non sine gravi. - Cf. Ius Pontif. de Prop. Fide, pars I, vol. II, p. 296, 297. Ad aures nostras. - Cf. Ius Pontif. de Prop. Fide, pars I, vol. VII, p. 113. 646 Romani Pontifices remittenda Nobis consulere decreverunt, ex sequentibus Dubiis hic instr : plene vos dignoscetis. < Dubia pro Missionibus Madurensi, Mayssurensi, et Camatensi exora « occasione Decreti clar. mem. R. P. D. Caroli Thomae Maillart de Touhim < Patriarchae Antiocheni, postea S. R. E. Cardinalis, editi Ponticherii dit 3 < lunii 1704, proposita in Congregationibus Generalibus S. Officii, habits « in Conventu S. Mariae supra Minervam, coram Eminentissimis et Revere·? < dissimis DD. S. R. E. Cardinalibus Generalibus Inquisitoribus, praesentibus < DD. Consultoribus, infrascriptis diebus: Super quibus Dubiis iidem Eoi· « ncntissimi suam protulerunt sententiam, prout infra, videlicet». Feria 4 die 21 lanuarii 1733. An, et quomodo Decretum clar. mem. Eminentium Cardinalis de Tournon sit exequendum in ea parte, quae est tenoris sequenti: « Districte prohibemus, ne in baptizandis tam Pueris, quam Adultis cuii& < cumque sexus, et conditionis, omittantur Sacramentalia, sed omnia palar. « adhibeantur, et signanter saliva, sal, et insufflatio, quae ex Apostolica < Traditione Catholica Ecclesia recepit, et ob recondita in iis Sacris Caere· « moniis Divinae erga nos bonitatis Mysteria, sancte, et inviolabiliter custo· « divit; Decreto Sanctae, et universalis Inquisitionis de anno 1656 pro Sinis « facto,1 ob diversas rationes, et circumstantias, minime obstante». Eminentissimi dixerunt. < Confirmandum esse Decretum Eminentissimi « Cardinalis de Tournon : sed consulendum Sanctissimo, quod Missionariis « Regnorum Madurensis, Mayssurensis, et Carnatensis Dispensationem con· < cedat ad Decennium duraturam, omittendi in collatione Baptismi salivam, < et occulte utendi insufflationibus, in casibus tamen particularibus, et in < quibus gravis et proportionata necessitas urgeat, super qua conscientia « Missionariorum oneratur: dummodo non laborent errore habendi salivam, < et anhelitum, tamquam materiam ineptam, vel incapacem ad inserviendum « pro Sacramentalibus Caeremoniis in Baptismo, utpote omnino incapaces « Baptismi. Eisque Missionariis iniungendum, ut debitam instructionem, alias· < que omnes possibiles diligentias adhibeant, ut aversio Populorum a saliva, < et insufflatione amoveatur, et de instructione, aliisque diligentiis adhibitis < Sanctam Sedem intra tempus Decennii certiorent ». « Insuper monendos esse Missionaries super gravi negligentia non recur· « rendi ad S. Sedem pro obtinenda facultate dispensandi, et male se ges· « sisse Episcopos concedendo huiusmodi Dispensationem, inconsulta Apo· « stolica Sede ». Secundum dubium. An, et quomodo dictum Decretum sit exequendum in ea parte, quae est tenoris sequentis. « Item praecipimus, ut iuxta lauda· « bilem Ecclesiae consuetudinem, semper imponatur Baptizando a Baptizante « nomen alicuius Sancti in Martyrologio Romano descripti, omnino inter· « dictis Nominibus Idolorum, vel falsae Religionis Poenitentium, quibus ’13KVS SIM Dubium primum. 1 Die 23 mart. - Cf. Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 126. Romani Pontifices 647 < Gentiles utuntur, et Ncophiti hactenus appellari consueverunt, antequam < per Baptismum essent Divinae Gratiae renati ». Eminentissimi dixerunt. « Moderandum esse Decretum, deleto verbo, t Praecipimus; cum clausula: Curent quantum fieri potest', firma remanente «Interdictione, quoad nomina Idolorum, et falsae Religionis Poenitentium ». Feria 4 die 22 Aprilis 1733. Tertium dubium. An, et quomodo dictum Decretum sit exequendum in aparté, quae est tenoris sequentis. «Nec Parochis, seu Missionariis sub « quovis praetextu liceat SS. Crucis, Sanctorum, et rerum sacrarum nomina < per translata immutare, nec ea alio Idiomate explicare, nisi Latino, vel saltem Indico, quatenus voces Indicae Regionis, latinae significationi liquido < et adamussim respondeant». Eminentissimi dixerunt. « Quod servetur Decretum Eminentissimi de « Tournon, et declaretur, non habere locum in vocibus, et nominibus iam < ab Institutione Missionis communiter receptis, quae tamen per hanc decla« rationem nec approbantur, neque reprobantur». Quartum dubium. An, et quomodo dictum Decretum sit exequendum in « parte, quae est tenoris sequentis. « Et quia audivimus, Baptismum Infan« tium ex Christianis Parentibus ortorum, eorumdem incuria, saepe saepius «diu protrahi, non sine maximo dictorum Infantium salutis discrimine, ino­ rnemus Evangelicos Operarios, ut sacrorum Canonum memores, terminum «breviorem, quam fieri possit, attentis circumstantiis, Genitoribus praefi< gant, graviter conscientiam eorum onerantes, nisi filios intra praefixum « tempus ad Ecclesiam deferant Sacro Fonte abluendos ». Eminentissimi dixerunt. < Servandum esse Decretum Eminentissimi Car« dinalis de Tournon ». Quintum dubium. Λλ, et quomodo praedictum Decretum sit exequendum iiea parte, quae est tenoris sequentis. « Praeterea cum moris huiusmodi « Regionis sit, ut Infantes sex vel septem annorum, interdum etiam in tene• riori aetate, ex Genitorum consensu, matrimonium indissolubile de prae« senti contrahant per impositionem Taly, seu aureae Tesserae Nuptialis «Uxoris collo pensilis; Missionariis mandamus, ne huiusmodi irrita matri * ■ motiia inter Christianos fieri permittant, nec Sponsos sic coniunctos coha• bitare sinant, donec completa legitima aetate, et explorato eorum consensu, • in faciem Ecclesiae, iuxta formam a Sac. Concilio Tridentino praescriptam, • verum, et canonicum Matrimonium contraxerint ». Eminentissimi dixerunt. « Exequendum esse decretum Eminentissimi de ■ Tournon; cum declaratione tamen, servandam esse formam pro Matrimo• niis a Sac. Concilio Tridentino praescriptam in locis, in quibus Decretum • dicti Concilii in cap. primo sess. 24 de Reform. Matrim. publicatum est, et •imposterum publicabitur, neque eius observantia sit impossibilis; et Mis< sionarii curent, quantum fieri potest, ut in omnibus locis Missionum illarum « Partium dictum Concilii Decretum publicetur ». 648 Romani Pontifices Fcria 4 die 13 Mail 1733. Sextum dubium. An, et quomodo dictum Decretum sit exequendam inn parte, quae est tenoris sequentis. « Et quoniam apud Peritiores impiae ii > < Religionis Sectatores, Taly praesefert Imaginem, licet informem, Pulleys « seu Pyllejaris idoli nuptialibus Caerimoniis praepositi, cumque dedecer < Christianas Mulieres talem effigiem collo deferre in signum Matrime ; «districte prohibemus, ne imposterum audeant Taly cum hac effigiec. «appendere; et ne Uxores innuptae videantur, poterunt uti alio Taly, vd « Sanctissimae Crucis, vel Sanctiss. Domini Nostri lesu Christi, vel BuUe < Virginis, vel alia quavis Religiosa Imagine ornato ». Eminentissimi dixerunt. «Servandum esse Decretum Eminentissimic « Tournon, quamvis Missionarii asserant, nunquam permisisse gestationes < dicti Taly ». Septimum dubium. An, et quomodo praedictum Decretum sit exeqtur.!.in ea parte, quae est tenoris sequentis. « Et cum supertitione non art: < Funiculus centum et octo filis compositus, et croceo succo delinitus, qu « plerique dictum Taly appendunt, prohibemus etiam dictorum filorum nure· < merum, et unctionem ». Eminentissimi dixerunt. < Servandum esse Decretum Eminentissimi à « Tournon ». Octavum dubium. An, et quomodo dictum Decretum sit exequendam ii ea parte, quae est tenoris sequentis. « Caeremoniae etiam Nuptiales tax i t harum Regionum morem tot sunt, tantaque superstitione maculatae, ut < tutius remedium aptari non possit, quam eas omnino interdicendo, cur. « undique noxia Gentilitatis labe scateant, et difficillimum sit eas a supersti« tiosis expurgare. At vero, ut faciliori conversionum viae, et Neophilorun « commodo, quantum fieri potest, in Domino indulgeamus, MIssionariij, « et praecipue Missionum Superioribus iniungimus, ut novis adhibitis dili« gentiis, severiorique calculo, superstitiosa omnia a dictis Caeremoniis expun« gant, ita ut nihil inultum relinquatur, quod Christianam pietatem offendat, < et Gentilium superstitionem redoleat, et signanter, praeter eas, quas audi­ vimus iam statutas in hac materia ab iisdem Missionariis reformationes, ramus arboris Arcsciomara omnino auferatur, ferculorum numerus, non < minus ac cibi praescripta qualitas, varietur: circuli super caput sponsorum « ad tollenda maleficia, omittantur; et quod de ferculis diximus, de luteis « Vasis ibidem adhiberi solitis a nobis dictum, et prohibitum intelligatur ». Eminentissimi dixerunt. < Servandum esse Decretum Eminentissimi Gr < dinalis de Tournon ». Feria 4 die 22 Iulii 1733. Nonum dubium. An, et quomodo dictum Decretum sit exequendam in ta parte, quae est tenoris sequentis. « Fructus etiam, vulgo dictus Cocco, α < cuius fractione prosperitatis, vel infortunii auspicia Gentiles temere ducunt, « vel omnino a Christianorum Nuptiis reiiciatur, vel saltem, si illum come· « dere velint, non publice, sed secreto, et extra solemnitatem aperiatur ab Romani Pontifices 649 < iis, qui Evangelica luce edocti, ab huiusmodi auspiciorum deliramento sunt < immunes ». Eminentissimi dixerunt. Dilata. Decimum dubium. An, et quomodo dictum Decretum sit exequendum in n parte, quae est tenoris sequentis. « Nullus rite, et sufficienter dispositus «arceatura Sacramento Poenitentiae, et signanter Mulieres menstruali morbo < laborantes, non attentis diebus purificationis iuxta morem Gentilium ; cum < haec Sacramentalis vera Animae purificatio, et non alia, sit attendenda a < Christifidelibus, eorumque Pastoribus, quibus praeterea non liceat, nec < per seipsos, nec per Catechistas, nec per alios quoscumque, dictis Mulie« ribus prohibere accessum ad Ecclesiam, vel ad Confessarium, durante dicta «infirmitate, et dictae purificationis tempore ». Eminentissimi dixerunt. < Servandum esse Decretum Eminentissimi Car« dinalis de Tournon ». Undecimum dubium. An, et quomodo exequendum sit dictum Decretum in ea parte, quae est tenoris sequentis, < Dedecet etiam Christianae Virginis «honestati prima vice dicto morbo laborantis, illum Cognatis, Vicinis, et < Amicis notum facere, et inverecunde publicare, iisque Ethnicorum more «et ritu in eius domum collectis, super re tam sordida festum instituere. «Quocirca huiusmodi solemnitates et ritus Orthodoxis Puellis interdicimus, «et abolemus, Missionariisque iniungimus, ut non solum eas, verum etiam «Genitores moneant, quam dissona sit virginei pudoris legibus eiusmodi «obscaena consuetudo, quae a Gentilium impudentia videtur inducta, ut ita, «labefactata Puellarum verecundia, eas effrenate ad libidinem provocare « valeant ». Eminentissimi dixerunt. « Quod curent Missionarii abolere festum sub «titulo Menstrui, sed sub titulo Nuptiarum tantum permittant». Feria 4 die 9 Septembris 1733. Nonum Dubium supradicta die 22 Iulii propositum, sed non resolutum: b, et quomodo praedictum Decretum sit exequendum in ea parte, quae est tenoris sequentis. · Fructus etiam vulgo dictus Cocco, ex cuius fractione pro«speritatis, vel infortunii auspicia Gentiles temere ducunt, vel omnino a «Christianorum nuptiis rciiciatur, vel saltem, si illum comedere velint, non «publice, sed secreto, et extra solemnitatem aperiatur ab iis, qui Evangelica «luce edocti, ab huiusmodi auspiciorum deliramento sunt immunes ». Eminentissimi dixerunt. « Servandum esse Decretum praedicti Eminen< tissimi Cardinalis de Tournon ». Decimum secundum dubium. An, et quomodo Decretum praedicti Fminenlissimi Card, de Tournon sit exequendum in ea parte, quae est tenoris sequen­ tis. t Ferre pariter non possumus, quod a Medicis Spiritualibus pro Anima» . Decimum tertium dubium. An, et quomodo dictum Decretum aqu\ i ' im sit in ea parte, quae est tenoris sequentis, « Non sine maximo ante nostri moerore accepimus etiam, Christianos Tympanorum pulsatore·, < Tibicines, vel alterius cuiuscumque Musici Instrumenti Sonatores ad Id» « lorum Festivitates et Sacrificia accersiri, ad ludendum, et interdum eüira < cogi, ob quamdam servitutis speciem erga Publicum ab ipsis contn ctae per huiusmodi artis exercitium, nec facile esse Missionariis, eos ab « hoc detestabili abusu avertere. Quocirca considerantes, quam gravem rat < nem essemus Deo reddituri, si huiusmodi Christifideles a Daemoniori< honore et cultu pro viribus non revocaremus, illis prohibemus, ne imp» « sterum audeant, nec in Pagodis, nec extra, tum occasione Sacrificiorum, tum quarumcumque Solemnitatum superstitioso cultu imbutarum, sonare, ·■ aut canere, sub poena Excommunicationis latae sententiae; cum nullo < modo liceat Christi famulis Belial inservire; ideoque Missionarii nonsolir « eos monere tenebuntur de praedicta prohibitione, verum etiam illam omnino ■ execution! demandare, et contrafacientes ab Ecclesia expellere, donec ei < corde resipiscant, et publicis poenitentiae signis patratum scandalum emen« daverint ». Eminentissimi dixerunt. «Servandum esse Decretum EminentissimiCar· « dinalis de Tournon ». . .· ..•'_rS * Decimum quartum dubium. An, et quomodo dictum Decretum extqtun· d >m sit in ea parte, quae est tenoris sequentis. < Declaramus praeterea Pon· « tificiam Constitutionem Oregorii Papae XV incipien. Romanae Sedis Anti « stes,1 ad petitionem PP. Societatis lesu editam, qua indigenis Christifidelibus « lavacra non alia occasione, et fine, quam corporis reficiendi, et a natura♦ libus sordibus mundandi, ab Apostolica Sede permittuntur, interdictis 1 • tempore, et modo, quibus a Gentilibus adhiberi solent, aeque afficere ! Evangelicos Operarios, quibus propterea non liceat sub quacumque alia 1 • causa, et fine, etiam ad effectum, ut existimentur Sanias, seu Brachmanes, ! * prae caeleris dediti huiusmodi ablutionibus, illis uti, praesertim statutis I «eorum horis, et ante, vel immediate post quamcumque Sacram fun«ctionem». Eminentissimi dixerunt. < Servandum esse Decretum Eminentissimi Car- « dinalis de Tournon ». Feria 4 die 16 Septembris 1733. An, et quomodo Decretum Cardinalis de Tour■>n, sit exequendum in ea parte, quae est tenoris sequentis. « Cineres itidem «ex Vaccae stercore confectos, et impiam Gentilium Poenitentiam a Rutren institutam redolentes, benedicere, eosque fronti Sacro Chrismate delinitae impingere, sive quaecumque alia signa albi, vel rubei coloris, quibus Indi superstitiosissimi in fronte, vel in pectore, aut in alia quavis corporis parte -utuntur, deferre prohibemus, mandantes, ut Sanctae Ecclesiae consuetudo, piique ritus Cineres benedicendi, iliisque Christianorum caput Cruce «signandi ad humanae infirmitatis memoriam recolendam, religiose serven­ tur, tempore, ac modo ab Ecclesia praescripto, scilicet Feria 4 Cinerum, < et non alias ». Eminentissimi dixerunt. « Confirmandum esse Decretum Eminentissimi «Cardinalis de Tournon, servata in omnibus Constitutione Oregorii XV «edita die 31 ianuarii 1623, quae incipit: Romanae Sedis Antistes ».1 Praeterea Eminentissimi dixerunt. < Quod fiat Decretum, quod impo< natur Missionariis, cuiuscumque Ordinis, etiam Societatis lesu, in Partibus < Infidelium degentibus, ne audeant permittere Ritus, vel Consuetudines «proprias Gentilium, nec illos, aut illas proprio arbitrio vertere in Ritus, «vel Consuetudines Christianae Religionis, inconsulta S.Sede; et Missionarii «meminerint praeceptionis Alexandri VII in sua Constit. incipien. Sacro· > sancti,2 sequentibus verbis express. Ne ob Instructionis defectum, qui Sacro «Baptismate initiantur, immaculatam Christi legem profanis ac gentilitiis < Institutis ex ignorantia foedent, ac Idololatriam cum Orthodoxa Fide con« fundant, ut saepe inibi evenire nunciatum est; caveant ii, qui iisdem « instruendis incumbunt, ne imposterum ullus ad Baptisma admittatur, qui «gentilitios mores prorsus non exuerit, et in fide non sit sufficienter «instructus ». Decimum sextum, et ultimum dubium. An, et quomodo dictum Decretum tuqaendum sit in ea parte, quae est tenoris sequentis. < Et demum quia ex • librorum de falsa Religione, et de rebus obscenis, et superstitiosis tractan« tium lectura, venenum, ut plurimum serpere solet ad Cor Fidelium, quo «non minus Fidei puritas offenditur, quam mores corrumpuntur, magnopere :ommendantes zelum, ac studium Missionariorum, qui libros sacram Ecclc« siae Catholicae doctrinam, rerumque Sacrarum monumenta continentes, «pro Indorum Christifidelium eruditione, in linguam Malabaricam,seu Tamu« licam transtulere, vel novos pro illorum commodo, et institutione compo­ suerunt, iisdem Christifidelibus expresse interdicimus fabulosos Gentilium Decimum quintum dubium. 1 Cf. Ius Pontif. de Prop. Fide, pars I, vol. I, p. 15-17. 1 Cf. Ius. Pontii, de Prop. Fide, pars I, vol. I, p. 15-17. 651 1 Cf. N. 235. 652 Romani Pontifices Romani Pontifices < libros, eosque legere, et retinere prohibemus, sub poena Excommunia< tionis latae sententiae, nisi prius habita licentia Parochi, seu Misdonr « curam Animarum exercentis, quorum prudentiae committimus facultrt,« super hoc dispensandi, et libros (si qui forte sunt) noxia superstita < vacuos, et nihil contra bonos mores tractantes, pro Christianorum ia < seligendi, eorumque lecturam permittendi ». Eminentissimi dixerunt. < Servandum esse Decretum Eminentissimi Ci· « dinalis de Tournon ». Quibus dubiis, et eorum resolutionibus Nobis per Venerabilem Fratrr Archiepiscopum Damiatae, Congregationis Sancti Officii Assessorem, reh: Resolutiones ipsas plene approbantes, cuncta ea, quae iuxta earum tenorem confirmanda, aut moderanda, vel declaranda, ac in nonnullis remittenda v < sunt, respective confirmavimus, moderavimus, declaravimus, et in nonnul remisimus. Quocirca, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, Vobis iniungimui e: mandamus, ut pro singulari vestra in Nos atque hanc Sanctam Sedem me rentia, quaecumque per hasce nostras Literas de Apostolicae Auctoritatis ple­ nitudine, vel confirmata, vel decreta, aut praescripta sunt, sanctissime costdiatis, atque ab omnibus servanda studiosissime curetis: Obsecrantes Vos in Domino per viscera misericordiae Dei nostri, ut Controversiis iam sero, tis, et omnino evulsis, alacres atque animi nostri sensibus concordes, stodii et labores vestros in Animarum salutem, quae praestantissimus vestrae vootionis est finis, pro viribus conferatis. (Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 406-412]. 297. Clemens XII, const. Admonet Nos, n aug. 1735. Admonet Nos Apostolici muneris ratio ad ea serio intendere, per quit provide statuta a Praedecessoribus nostris, praesertim ad Ecclesiasticas disciplinam tuendam, ac pacem, et tranquillitatem inter Villicos, et Opera­ rios agri Dominici firmandam spectantia, inviolabiliter custodiantur, atque observentur. § 1. Exponi siquidem Nobis nuper fecit Venerabilis Frater Patriarch! Ulyxbonen., quod Regulares Regnorum Portugalliae, et Algarbiorum divers; temporibus adnixi fuerint sese ab observatione Constitutionis fel. recor. Oregorii Papae XV Praedecessoris Nostri, quae incipit: Inscrutabili Dei ptwidentia, subducere, ac eximere, freti quibusdam in simili forma Brevis literis rec. me. Urbani Papae VIII Praedecessoris etiam Nostri die 3 martii 1625 expeditis, tenoris, qui sequitur, videlicet: Dilecto Filio Magistro loanni Bapti­ stae Pallottae in utraque Signatura nostra Referendario, iurium, et Spolio­ rum Camerae nostrae Apostolicae in Portugalliae, et Algarbiorum Regms debitorum Collectori Generali Urbanus Papa VIII. Dilecte fili salutem, ct Apostolicam benedictionem. A.'!as a fel. rec. Gregorio Papa XV Praedeces­ sore Nostro emanarunt literae tenoris subsequentis, videlicet: Gregorits 653 Episcopus Servus Servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Inscruta­ bili, etc. Omittitor constitutio, quia eam habes supra, in N. 199. Cum autem, sicut accepimus, circa exeeutionem literarum praedictarum in Portugalliae, et Algarbiorum Regnis faciendam nonnulla per dilectum filium Micliaelem Suarium Pereira, negotiorum Regnorum huiusmodi pro carissimo in Christo filio nostro Philippo Portugalliae et Algarbiorum Rege Catholico in Romana Curia Agentem, eiusdem Philippi Regis nomine coram dilectis filiis nostris Dominico Sanctorum duodecim Apostolorum Gymnasio, loanne Garcia Sanctorum quatuor Coronatorum Millino, ac Scipione San­ ctae Susannae, necnon Antonio S. Honuphrii Titulorum Presbyteris Cardi­ nalibus respective nuncupatis ad id a nobis specialiter deputatis, deducta fuerint, idcirco donec deducta, ut praefertur, et quae deducenda fuerint, per Dominicum, loannem Garciam, Scipionem, et Antonium Cardinales praedi­ ctos, seu alios a nobis super his deputandos maturius, et plenius videantur, atque considerentur: Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura delibe­ ratione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, Tibi per praesentes committimus, et mandamus, ut in Regnis Portugalliae, et Algarbiorum prae­ dictis tantum ab exeeutione praeinsertarum literarum huiusmodi superse­ deri, auctoritate nostra cures, et facias, donec aliter a Nobis, seu Romanis Pontificibus Successoribus nostris provisum fuerit; contradictores quoslibet, et rebelles, ac Tibi in hoc non parentes, per sententias, censuras, et poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna Iuris, et Facti remedia, appellatione post­ posita, compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Non obstantibus praeinsertis literis huiusmodi, ceterisque in con­ trarium facientibus quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die 3 martii 1625 Pontificatus nostri anno II. § 2. Cum autem, sicut eadem expositio subiungebat, suspensio dictae Constitutionis Gregorii Praedecessoris vigore praeinsertarum Urbani itidem Praedecessoris literarum, donec aliter ab ipso Urbano Praedecessore, seu Romanis Pontificibus Successoribus suis provisum fuisset, sicut praemittitur, facta iam diu cessaverit, ac e medio sublata fuerit per posteriores Ordina­ tiones a Sede Apostolica identidem emanatas, potissimum vero per alteram Constitutionem similis mem. Clementis Papae X Praedecessoris quoque nostri, cuius initium est: Superna magni Patris familias, ' usque ab anno 1670 per viam Legis universalis promulgatam, ad removenda scilicet dubia, et con­ 1 tentiones, quae occasione recensitae Constitutionis Gregorii Praedecessoris excitata fuerunt, quemadmodum novissime etiam a Congregatione Venera­ bilium Fratrum Nostrorum S. Romanae Ecclesiae Cardinalium Concilii Tri­ dentini Interpretum, re discussa, expensisque Urbani Praedecessoris literis praeinsertis, resolutum, et declaratum fuit, nihilominus nonnulli Regulares Regnorum praefatorum, ct praesertim Ordinis Cistercien, execution! eiusdem Constitutionis Gregorii, et alterius Clementis Praedecessorum, necnon decre­ torum, quae ad illarum tramites a dicta Congregatione Cardinalium proche' Cf. N. 246. 654 Romani Pontifices runt, adhuc obsistere ac refragari pergant, obtendentes ultra dictas liter.· Urbani Praedecessoris, se in neutra ex emanatis Constitutionibus comp, hensos esse, eo quod in illis expresse nominati minime reperiantur, iuxta asserta eorum privilegia opus fuisse aiunt, Nobis propterea praede·. Patriarcha humiliter supplicari fecit, ut in praemissis opportune provWtn de benignitate Apostolica dignaremur. § 3. Nos igitur ipsius Patriarchae votis, hac in re quantum cum Don ■ possumus favorabiliter annuere volentes, cumque a quibusvis excommuni­ cationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, census' et poenis a lure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibu quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium dumtaxat corti· quendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, huiusmoéi supplicationibus inclinati, omnes, et singulos Regulares, praefatorum Regie· rum Portugalliae, et Algarbiorum etiam dicti Cisterciensis, et cuiuscumc;·. alterius Ordinis, Congregationis, Societatis, et Instituti, etiam necessr. specialiter, ac in individuo nominandi, et exprimendi, ad exactam, et plera riam Constitutionum memoratorum Gregorii, et Clementis Praedecessonr observationem, prout eos concernunt, omnino teneri, et obligatos existere, et fore, et ad id sub censuris Ecclesiasticis, et aliis in iisdem Constitutor bus contentis poenis cogi, et compelli posse, auctoritate Apostolica lunr serie statuimus, et declaramus. § 4. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 14, p. 42-45]. 298. Clemens XII, const. Dudum, 26 mart. 1736. § 1. Dudum emanavit a fel. rec. Innocentio PP. XI Praedecessore nostro in Congregatione tunc existentium S. R. E. Cardinalium negotiis Propagan­ dae Fidei praepositorum coram ipso Innocentio Praedecessore habita Deere· tum Typis subinde impressum, ac evulgatum tenoris qui sequitur videlicet: Die 29 ianuarii 1677. In Congregatione generali de Propaganda Fide habit, in Palatio Apostolico coram Reverendissimo Domino nostro Innocenti Papa XI, ac Eminentissimis, et Reverendissimis Cardinalibus eiusdem Sacnt Congregationis. Decretum, ne permittatur Graecis cuiuscumque status, tt conditionis etc. pecunias quaestuare, vel quovis alio modo eleemosynas petere. Cum Sancta loca Hierosolymitana, in quibus Verbum caro factum est, tt nostrae reparationis Mysteria Deo miserante, completa sunt, hactenus admi­ nistration!, et custodiae S. Francisci de Observantia a Sancta Sede Apostolica commissa, nuperrimis hisce diebus a Graecis schismaticis, subornatis aube Turcicae ministris, de manu dictorum Fratrum S. Francisci summo latinonm dedecore usurpata sint, iis, praecipue subsidiis, quae ex fidelium Christia­ norum eleemosynis iidem Graeci perceperunt: ut huic sceleri modus impo­ natur, nove ex fidelium pietate schismaticis, et perpetuis Ecclesiae Ronuiut Romani Pontifices 655 hostibus aditus ad novas cumulandas iniurias aperiatur, Sanctissimus Domi­ nus Noster Innocentius PP. XI suorum Praedecessorum Summorum Ponti­ ficum vestigiis inhaerendo etiam de Consilio, ct Voto Eminentissimorum, et Reverendissimorum DD. S. R. E. Cardinalium Congregationi de Fide Pro­ paganda praepositorum omnibus, et quibuscumque S. R. E. Cardinalibus a latere Legatis, Nuntiis Apostolicis, Patriarchis, Archiepiscopis, Metropolitanis, Episcopis, Abbatibus, ceterisque omnibus Ordinariis de utroque Clero Sae­ culari, et Regulari Ecclesiasticam Iurisdictionem tam ordinariam, quam dele­ gatam in lurisdictionibus, sive suis Dioecesibus respective exercentibus, in virtute sanctae obedientiae iniungit, atque inhibet, ne de cetero quibuscumque Graecis tam Saecularibus, quam Ecclesiasticis, etiam Regularibus quacumque Dignitate, quamvis Abbatiali, seu Archimandritiali, Episcopali, Metropolitica, Archiépiscopal!, sive Patriarchali fulgentibus tacite, vel expresse sub quocum­ que praetextu permittant pecunias quaestuare, vel quovis alio modo eleemo­ synas a fidelibus petere, etiamsi de eorum unione cum Ecclesia latina per abiurationem Schismatis, et fidei Catholicae professionem in manibus Epi­ scoporum, vel Inquisitorum contra haereticam pravitatem literis testimonia­ libus docuerint, vel per alios Episcopos, et locorum Ordinarios similis quaesluationis facultates in scriptis acceperint, vel ad fidem de novo conversi iliorum Schismaticorum iram, et insidias effugere conati sint, vel ad effectum reparandi Ecclesias ab Infidelibus dirutas, et non obstantibus aliis quibus­ cumque praetextibus, et causis. Immo potius omnes, et singulas literas paten­ tales a quocumque Praesule, etiam speciali nota digno, et a Tribunalibus Curiae Romanae, et eiusdem S. Congregationis de Fide Propaganda (dum­ modo contentis in praesenti Decreto specialiter, et expresse non fuerit deroptum cum posteriori data) statim ac in eorum Ordinariorum manus perve­ nerint, ad Sacram de Fide Propaganda Congregationem transmittant. Et ne contra praemissorum omnium observantiam allegari possit futuris temporibus ignorantia, eadem Sanctitas Sua de Consilio eorumdem S. R. E. Cardinalium voluit, ut huic Decreto, aut etiam literis ad eius formam expeditis, seu expe­ diendis sive scriptis, sive impressis ab eiusdem tamen Sacrae Congregationis Praefecto signatis, sigilloque solito munitis fides eadem adhibeatur, quae ipsis originalibus praestaretur, non obstantibus quibuscumque. Datum Romae die < februarii 1677. - P. Card, de Alteriis Praefectus. - Loco Sigilli. - V. Cerrus Secretorius. § 2. Ac postmodum re. me. Alexander Papa VIII Praedecessor etiam noster supplicationibus pro parte tunc pariter existentis Bernardi losephi a lesu Maria Fratris expresse professi Ordinis Minorum S. Francisci de Observitia Reformatorum nuncupatorum, ac Commissarii, et Procuratoris Gene­ ralis in Romana Curia Terrae Sanctae sibi super hoc humiliter porrectis inclinatus per suas in simili forma Brevis die 21 octobris 1690 expeditas literas idem Decretum toto illius tenore inserto, approbavit, et confirmavit, ac alias prout in Alexandri Praedecessoris literis praefatis uberius continetur.1 1 Cf. N. 251. 65ΰ Romani Pontifices § 3. Cum autem ad Apôstolatus nostri notitiam pervenerit non de­ hisce etiam temporibus Graecos Schismaticos, qui subdolis artibus, ac titis praetextibus Christifidelium pietatem circumvenientes, in diversis Cat licis Regionibus pecunias quaestuare, seu eleemosynas colligere praesurr..iisque ad eorum schisma confovendum, erroresque pertinacius relinenda nec non ad ipsius verae Fidei, et Catholicorum perniciem contra eorumde fidelium mentem, ac intentionem, nequiter abutuntur: hinc est, quod Ναι firmiori Decreti, et literarum praefatarum exeeutioni, et observationi quanten cum Domino possumus prospicere, simulque damnatas quaestuationes, sa eleemosynarum collectas huiusmodi impedire, ac proscribere volentes, Moti proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apos' licae potestatis plenitudine, praeinsertum Decretum ab Innocentio emanitaa praefatasque literas super eiusdem Decreti approbatione, et confirmatior ab Alexandro Praedecessoribus editas, sicut praemittitur, cum omnibus, d singulis in eis respective contentis harum serie approbamus quoque,etco& firmamus, ac innovamus, iliisque inviolabilis Apostolicae firmitatis rober. vim, et efficaciam adiungimus. [Bull. Rom., tom. 14, p. 120-122]. 299. Clemens XII, litt. ap. In eminenti, 28 apr. 1738.’ In eminenti Apostolatus specula, meritis licet imparibus, divina dispo­ nente clementia, constituti iuxta creditum nobis pastoralis providentiae debi­ tum iugi, quantum exalto conceditur, solicitudinis studio iis intendimus, per quae erroribus, vitiisque aditu intercluso, Orthodoxae Religionis potissimum servetur integritas, atque ab universo Catholico Orbe difficillimis hisce tem poribus perturbationum pericula propellantur. § 1. Sane vel ipso rumore publico nunciante, Nobis innotuit longe, lateqix progredi, atque in dies invalescere nonnullas Societates, Coetus, Conventus, Collectiones, Aggregationes, seu Conventicula, vulgo de liberi Muratori,wi Francs Massons, aut alia quavis nomenclatura pro idiomatum varietate nun cupata, in quibus cuiuscumque Religionis, et Sectae homines affectata quadam contenti honestatis naturalis specie, arcto aeque, ac impervio foedere secundum leges, et statuta sibi condita invicem consociantur; quaeque simul clam ope­ rantur, tum districto iureiurando ad Sacra Biblia interposito, tum gravium poenarum exaggeratione inviolabili silentio obtegere adstringuntur. Venin cum ea sit sceleris natura, ut se ipsum prodat, et clamorem edat sui indicem, hinc Societates, seu Conventicula praedicta vehementem adeo Fidelium m«r tibus suspicionem ingesserunt, ut iisdem aggregationibus nomen dare apud prudentes, et probos idem omnino sit, ac pravitatis, et perversionis notam incurrere; nisi enim male agerent, tanto nequaquam odio lucem habere 1 Universis Christifidclibus. 657 Romani Pontifices Qui quidem rumor eo usque percrebuit, ut in plurimis Regionibus memo­ ratae Societates per saeculi Potestates tanquam Regnorum securitati adver­ santes proscriptae, ac provide eliminatae iampridem extiterinL §2. Nos itaque animo evolventes gravissima damna, quae ut plurimum ex huiusmodi Societatibus, seu Conventiculis nedum temporalis Reipublicae tranquillitati, verum etiam spirituali animarum saluti inferuntur, atque idcirco tum Civilibus, tum Canonicis minime cohaerere Sanctionibus, cum divino eloquio doceamur, die noctuque more servi fidelis, et prudentis Dominicae Familiae praepositi vigilandum esse, ne huiusmodi hominum genus veluti fures Domum perfodiant, atque instar Vulpium vineam demoliri nitantur, ne videlicet simplicium corda pervertant, atque innoxios sagittent in occultis, ad latissimam, quae iniquitatibus impune patrandis inde aperiri posset, viam obstruendam, aliisque de iustis, ac rationabilibus causis nobis notis, easdem Societates, Coetus, Conventus, Collectiones, Aggregationes seu Conventicula d( liberi Muratori, seu Francs Massons, aut alio quocumque nomine appel­ lata, de nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Consilio, ac etiam motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine dam­ nanda, et prohibenda esse statuimus, et decrevimus, prout praesenti nostra perpetuo valitura Constitutione damnamus, et prohibemus. § 3. Quocirca omnibus, et singulis Christifidelibus cuiuscumque status, gradus, conditionis, ordinis, dignitatis, et praeeminentiae, sive laicis, vel Cle­ ricis tam Saecularibus quam Regularibus, etiam specifica, et individua men­ tione, et expressione dignis districte, et in virtute sanctae obedientiae praeci­ pimus, nequis sub quovis praetextu, aut quaesito colore audeat, vel praesumat praedictas Societates, de liberi Muratori, seu Francs Massons, aut alias nun­ cupatas inire, vel propagare, confovere, ac in suis aedibus, seu Domibus, vel alibi receptare, atque occultare, iis adseribi, aggregari, aut interesse, vel pote­ statem, seu commoditatem facere, ut alicubi convocentur, iisdem aliquid ministrare, sive alias consilium, auxilium, vel favorem palam, aut in occulto directe, vel indirecte per se, vel alios quoquo modo praestare, nec non alios hortari, inducere, provocare, aut suadere, ut huiusmodi Societatibus adseribantur, annumerentur, seu intersint, vel ipsas quomodolibet iuvent, ac foveant, sed omnino ab iisdem Societatibus, Coetibus, Conventibus, Collectionibus, Aggregationibus, seu Conventiculis prorsus abstinere se debeant, sub poena excommunicationis per omnes, ut supra contrafacientes ipso facto absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo per quemquam nisi per nos, seu Romanum Pontificem pro tempore existentem, praeterquam in articulo mortis constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere. § 4. Volumus insuper, et mandamus, ut tam Episcopi, et Praelati Supe­ riores, aliique locorum Ordinarii, quam haereticae pravitatis ubique locorum deputati Inquisitores adversus transgressores cuiuscumque sint status, gradus, conditionis, ordinis, dignitatis, vel praeeminentiae, procedant, et inquirant, eosque tanquam de haeresi vehementer suspectos condignis poenis puniant, atque coerceant; iis enim, et eorum cuilibet contra eosdem transgressores procedendi, et inquirendi, ac condignis poenis coercendi, et puniendi, invo«I 658 Romani Pontifices cato etiam ad hoc, si opus fuerit, brachii saecularis auxilio, liberam facultv»tribuimus, et impartimur. [Bull. Rom., tom. 14, p. 236, 237J. 300. Clemens XII, litt. ap. & Concredita Nobis, 13 mail 1739J Concredita Nobis Dominici Gregis cura continuo Nos urget in id prae­ cipue et tota sollicitudine incumbere, ut ab iis maxime, qui sortiti sunt par­ tem Ministerii huius, et in lucem Gentium sunt missi, erga S. Sedem, κ Apostolica mandata filiale obsequium exhibeatur, atque Fidei dogmata, sacrosque Ecclesiae ritus et ipsi intemerate retineant, ut quos locorum immenu spatia a Petri Sede longe disiungunt, eos tamen Fides eadem in unitate sp ritus, et doctrinae conglutinet. Alias itaque per similes Literas nostras sub datum 24 Augusti 1734, incipientes, Compertum, exploratamque,1 Fraternitates Vestras, omnesque Missionaries eo maiori, quo potuimus, Paterno charitatis affectu requisivimus, et declaravimus, quam impense exoptaremus, ut qui .n Regnis istis Christi fidei veritatem agnoscentes, convertuntur, superstitiosos Gentilium ritus omnino abiicerent, atque aversarentur, ne habeantur ct ipsi ad instar eorum, qui: Cum Dominum colerent, Diis quoque serviebant inita consuetudines Gentium, utque in re tanti momenti nulla esset offendiculi occasio, auditis Theologorum, ac praesertim Venerabilium Fratrum Nostro» rum S. R. E. Cardinalium per universam Christianam Rempublicam Gene· raliuni Inquisitorum suffragiis, plura, iuxta dubia tunc proposita, provide statuimus, et a Missionariis observanda praescripsimus. Quorum omnium in Nos observantia, ac studium amplificandae Fidei, in certam spem Nos erigunt, ut pari contentione pro viribus obtemperare satagant, nec ullus eri!, qui detestabili indulgentia aliter fieri posse cogitet, et veluti infideles lilii, Peccare eos faciant peccatum magnum. Sane etsi hisce mediis muneri Nostro satisfecisse, ac sine sollicitudine esse suaderemur, attamen rei momentum, a qua Fidei puritas atque integritas pendent, nunquam hanc in nobis curam delebit, nisi ad magnitudinem negotii opportuniora semper comparemus remedia. Quare Fraternitatibus Vestris, et Missionariis omnibus, quibus prae­ dictas Nostras Literas direximus, sive Saeculares, sive Regulares cuiuscumque Religionis, Congregationis, Instituti, Societatis, etiam lesu, fuerint, demanda­ mus et praecipimus, ut omnia et singula, quae in dictis nostris Literis con­ tinentur, integre, exacte, ac inviolabiliter observetis, atque ab eis, quorum cura ad vos spectat, remota penitus quavis aliter interpretandi potestate, adimussim observari faciatis, in virtute sanctae obedientiae, sub poena suspen­ sionis ab exercitio Pontificalium, Interdicti ab ingressu Ecclesiae, et respec1 Venerabilibus Fratribus, ac dilectis Filiis Episcopis, et Apostolicis Missionariis In Regnis Indiarum Orientalium Madurcnsi, Mayssurensi, et Carnatensi. 1 Cf. N. 296. Romani Pontifices 659 five excommunicationis latae sententiae, a qua nemo Vestrum a quoquam, praeterquam a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, excepto tantum mortis articulo, absolvi possitis, et quoad Regulares insuper priva­ tionis vocis activae, et passivae, etiam ipso facto, et sine ulla alia declara­ tione incurrendae. Itidem sub iisdem poenis, et censuris, pari auctoritate praecipimus et mandamus, ut omnes et singuli, qui ab hac Sancta Sede, sive ab eorum respective Superioribus ad ista Regna sacris obeundis Mis­ sionibus missi eritis, statim ac de hisce Literis nostris certiores facti fueritis, vel quavis alia denunciatione de iliis notitiam habueritis, iuramentum prae­ stetis, integre, exacte, ac omnimode implere, quae provide a Nobis in iisdem Literis constituta fuerint, neque illis ulla in parte quovis sub praetextu con­ traire. Illis etiam, qui quandocumque hoc munus suscepturi erunt, manda­ mus, ac praecipimus sub iisdem omnibus censuris, et poenis, ut nullo pacto audeant vel minimum actum explere, nisi antea et ipsi iuramentum praedic­ tum praestiterint, quin nec tanquam Presbyteri Saeculares ab Ordinariis Loco­ rum deputari, seu veluti simplices Religiosi, vel quovis alio titulo et nomine, Christifidelium Confessiones excipere, Conciones habere, aut Sacramenta mini­ strare, sed omni prorsus careant potestate ; derogando quibusvis privilegiis, sibi ipsis, aut vestrae respective Religioni, Ordini, Congregationi, et Socie­ tati, etiam lesu, specialiter, aut generaliter a Nobis, et a Praedecessoribss nostris quacumque ex causa concessis. luramenta praedicta saeculares Missionaries coram Locorum Ordinariis, Regulares coram Superioribus, vel Apostolicis Vicariis praestare demandamus, Vicarios vero ipsos et Superiores in mani­ bus Episcoporum. Ncc eadem tantum verbo proferre, sed scripto iuxta for­ mam per Nos praescriptam, et infra adnotandam, ac propria manu subsi­ gnare teneamini, sub iisdem Censuris, et poenis. Hoc etiam iuramentum praestandum fore mandamus, ac requirimus ab illis, qui ad Episcopale munus ab hac Sancta Sede promoveri meruerint, vel ipsomet die, quo in manibus Episcoporum solemnem emissuri erunt Fidei professionem, vel in actu eorum consecrationis. Quorum juramentorum subsignata exemplaria, relicta isthic in Archivis authentica copia, ad Congregationem de Propaganda Fide, per Episcopos, et Superiores Regulares respective transmitti volumus, a qua ad illam S. Officii remittantur, ut sint obsequii erga Nos, nostrasque iussiones, puritatis, integritatisque Fidei vestrae monumenta. Ne vero tam Literarum nostrarum sub praedicta die 24 Augusti 1734, quam praesentium, ullus igno­ rantiam allegare valeat, hortamur Fraternitates vestras, ac in Domino obte­ stamur, ut quo primum illas, atque praesentes receperitis, statim publicare laciatis, ac ad singulos Missionarios, sive Saeculares, sive Regulares fuerint, sub vestra respective lurisdictione degentes, easdem transmittatis. Hoc ipsum praecipimus Apostolicis Vicariis, aliisque Regularium Superioribus. Contralacientes, vel négligentes declaramus incurrere ipso facto poenam suspen­ sionis ab exercitio Pontificalium, et interdicti ab ingressu Ecclesiae; Regu­ lares autem Excommunicationis latae sententiae, privationis Officiorum, et vocis activae, ct passivae. Formula autem iuramenti, sicut praemittitur, a Missionariis praestandi, est, quae sequitur, videlicet: * Ego N. Ordinis N., seu Societatis lesu Missio- 660 Romani Pontifices * narius ad Regnum N., vel ad Provinciam N. in Indiis Orientalibus a Sc. < Apostolica, vel a meis Superioribus, iuxta facultates eis a SedeApostoh « concessas missus, vel destinatus, parendo praecepto Sanctissimi Dorm « Nostri Papae Clementis XII per Literas Apostolicas in forma Bren's datu < die 13 Maii anno 1739 iniuncto omnibus Missionariis in dictis Missionibsi < praestandi iuramentum fideliter servandi dispositionem Apostolicam circa < ritus Malabaricos ad formam Literarum Apostolicarum in forma Brtra « eiusdem Sanctissimi Domini Nostri die 24 Augusti 1734 incipien. Comptr< tum, exploratumque, mihi per integram eiusdem Brevis lecturam opte < noto, promitto, me plene et fideliter pariturum, illudque exacte, integre, < absolute, et inviolabiliter observaturum, et absque ulla tergi versatione adim < pleturum, necnon ad formam dicti Brevis instructurum Christianos mih «commissos tam in Concionibus, quam in privatis instructionibus,acpno « sertim Cathecumenos, antequam baptizentur, et nisi promittant observât « tiam dicti Brevis, eiusque dispositionum, et prohibitionum, me ipsos non « baptizaturum, prout quoque curaturum omni studio, quo potero, ac omni « diligentia, ut sublatis Gentium caeremoniis, illi a Christianis suscipiantur < et retineantur ritus, quos Catholica Ecclesia pie praescripsit Si autem (quod « Deus avertat) in toto, vel in parte contravenerim, toties poenis a Sanctis< simo Domino Nostro impositis in Decreto, seu Literis Apostolicis, ut supra, « super praestatione huius iuramenti, mihi pariter per integram lecturam « notis, me subiectum agnosco, et declaro. Ita tactis SS. Evangeliis pro « mitto, voveo, et iuro. Sic me Deus adiuvet, et haec SS. Dei Evangelia. < Ego N. manu propria ». Formula vero iuramenti, ut supra, praestandi ab Episcopis, est, qut sequitur, videlicet: < Ego N. Episcopus Civitatis N. memor iuramenti a me « praestiti in actu meae solemnis Consecrationis, quo Romano Pontifici fidem, « subiectionem, et obedientiam promisi, tum insuper eorum, quae provide « sanxit Clemens XII Pontifex Maximus circa ritus Malabaricos in Litem « Apostolicis in forma Brevis, Episcopis, et Missionariis usque sub die « 24 Augusti 1734 transmissis, parendo mandatis Sanctitatis Suae per alias « similes Literas die 13 Maii anno 1739 iniunctis, ut in argumentum meae « erga Apostolicam Sedem obedientiae non minus, quam filialis obsequii, « me iurisiurandi Religione obstringam, iuro, et promitto, me plene, et fide« liter easdem Literas Apostolicas sub dicta die 24 Augusti 1734 exeeuturum, «atque ea, quae in illis praescripta sunt, exacte, integre, absolute, ac invio« labiliter observaturum, curaturum pariter, quantum in me erit, ut ii omnes, « qui mea in Dioecesi Missionarii, et Sacerdotes sunt, vel futuri erunt, illis « eodem prorsus modo in omnibus servent, atque exequantur, et contra ino« bedientes, si fuerint, me processurum ad formam Brevis sub die 13 Maii < anno 1739, ut tandem sublatis Gentium caeremoniis, illi a Christianis reci« piantur ritus, quos Catholica Ecclesia pie praescripsit, ac iugiter servat « Utque de hac mea voluntate, iuramento, filialique obsequio erga Romanum « Pontificem, eiusque mandata, perenne existât monumentum, propria manu » me subscribo. « Ego N. Episcopus N. ». 661 Romani Pontifices Caetcruni etsi magna Nobis spes sit, Fraternitates Vestras, et Missionarios omnes, nostras voces, et monita excipere diligenter, ac filiali obsequio aequi, curam insuper sollicitudinemque plurimam gerere, ut tam Orthodoxae Religionis puritati, integritatique, quam Gentium saluti adiumento sitis, omnesque in hanc unicam rem, maximam utique, labores, sudoresque conferre, ut tandem, qui Christi amplectuntur Fidem, superstitiosos aversentur ritus, eosque tantum suscipiant, et retineant, quos Catholica Ecclesia pie praescripsit, ac iugiter servat; attamen pro Pastoralis officii debito, ac Paternae Charitatis stimulo, iterum, iterumque commonere non desistimus, ne a Pasto­ rum Principe in custodia Gregis sui minus vigilasse diiudicemur; et Vobis interim in auspicium bonorum omnium Apostolicam Benedictionem imper­ timur. [Bcned. XIV Bull., tom. 1, p. 413-415]. 301. Clemens XII, const. De salute, 23 nov. 1739. De salute Dominici gregis curae nostrae divinitus commissi paterna charitate solliciti coelestes Indulgentiarum thesauros, quibus illecti ad Eccle­ sias, et pia loca frequentanda, et pietatis opera exercenda magis incitentur, libenter erogamus. § 1. Exponi siquidem nobis nuper fecit dilectus filius Vincentius a Con­ ceptione Frater expresse professus, ac Procurator Generalis Ordinis B. Mariae de Monte Carmelo Discalceatorum nuncupatorum Congregationis Hispaniae, quod in quamplurimis ex Conventibus Ordinis, et Congregationis huius­ modi in Indiis existen. vigore privilegiorum eidem Ordini a fel. re. Nico­ lao V, et Bonifacio VIII Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris con­ cessorum, et a re. me. Sixto IV, et Clemente itidem VIII pariter Praedeces­ soribus nostris confrmatorum tertius Ordo eiusdem B. Mariae erectus, et institutus reperitur. § 2. Verum quia nonnulli ex Tertiariis Ordinis S. Francisci in Oppido Gvitate nuncupato de Toluca Mexican. Dioecesis dicto tertio Ordini B. Mariae denuo adscript! fuerunt, dubium excitatum fuit, an Tertiarii utriusque Ord. huiusmodi Indulgentiis, privilegis, et gratiis spiritualibus promiscue frui poslint: et licet primod. Ord. Superiores nullam in hac re difficultatem haberent, nihilominus Tertiarii eiusdem Ord. S. Francisci non solum contradicere, verum etiam ex eorum libris omnes illos, qui tertio Ordini B. Mariae huiusmodi adscript! erant, delere ausi fuerunt. Quare dicti Tertiarii B. Mariae ea de causa ad Ven. Fratrem modernum Archiepiscopum Mexican, recursum habuerunt, qui auditis rationibus hinc inde deductis, consideransque charitatem, piamque devotionem Christifidelium erga Regulares Ordines non esse restringendam, sed omnibus ad animarum salutem mediis amplificandam, mandavit Tertia­ rios B. Mariae praedictos re integra nd os, et Tertio Ordini S. Francisci, unde deleti fuerant, iterum adseribendos esse. 662 Romani Pontifices § 3. Quamvis autem mandatis huiusmodi praedicti Tertiarii S. Fnr. paruerunt, tamen dictus Vincentius Procurator Generalis ad auferendas pen. bationes, ac confusiones, quae ea super re inposterum exoriri possent,adscr; tos tertio Ordini S. Francisci, seu cuicumque alii Tertio Ordini regu!;· qui Tertio Ordini Beatae Mariae huiusmodi adscribi desideraverint, omr,. Indulgentiis, privilegiis, et gratiis spiritualibus eorum respective Ordini cor cessis promiscue frui posse per nos declarari plurimum desiderat. Nobis prop­ terea humiliter supplicari fecit, ut in praemissis opportune providere, et, ut infra, indulgere de benignitate Apostolica dignaremur. § 4. Nos igitur piis eisdem Vincentii Procuratoris Generalis votis hx in re quantum cum Domino possumus benigne annuere volentes, eutwpt Vincentium Procuratorem Generalem a quibusvis excommunicationis, suspei sionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a iure, itll'l. vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet inno datus existit, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum seri; absolventes, et absolutum fore censentes, huiusmodi supplicationibus ince­ nati, omnibus, et singulis Tertiariis cuiuscumque Tertii Ordinis reguhrLqui inter Tertiarios dicti Tertii Ordinis B. Mariae de Monte Carmelo adscri: desideraverint, ac Regulas, statuta, et conditiones pro dictis Tertiariis B. M de Monte Carmelo praescripta adimpleverint, omnibus, et singulis Indi­ gentiis, privilegiis, et gratiis spiritualibus Tertio Ordini B. M. huiusmodicon­ cessis, promiscue una cum aliis Indulgentiis, privilegiis, et gratiis praedicieorum Tertio Ordini, in quo adscript! reperiuntur concessis, frui, et gaudere possint, et valeant, nec Tertiarios huiusmodi ab eorum respective tertio Or­ dine, in quo adscript! fuerint, propter suam inter Tertiarios B. Mariae adseriptionem deleri unquam posse, auctoritate Apostolica tenore praesentium con­ cedimus, et indulgemus, ac declaramus. § 5. Decernentes, etc. [Bull. Rom., tom. 14, p. 393, 394]. 302. Benedictus XIV, const. Ad Apostolicae, 17 oct 1740. Ad Apostolicae servitutis onus, nullis licet nostris opitulantibus meritis, dementissimo Divinae mentis consilio nuper provecti, statim cogitare coe­ pimus, quam vere, meritoque Tridentini Concilii Patres edixerint,1 nihil magis Ecclesiae Dei esse necessarium, quam ut Romanus Pontifex sollicitudinem u sui muneris officio universae Ecclesiae debitam, potissimum in id impendat, ut bonos maxime, atque idoneos Pastores singulis Ecclesiis praeficiat, neque erretur in electione eorum, qui tamquam lucernae super candelabrum positae lucere debent omnibus, qui in Domo Dei sunt, ne alioquin totius Familiae Domini statum, et ordinem luctuose nutare contingat, si quod requiritur in * Sess. VI, de ref., c. 1. I Rornani Pontifices 663 corpore, non inveniatur in Capite. Urgebat Nos quoque, angebatque plu­ rimum eiusdem Sacri Generalis Concilii gravissima Romano Pontifici pro­ posita consideratio, videlicet, Dominum Nostrum lesum Christum de eius manibus requisiturum sanguinem ovium suarum, quae ex malo negligentium, et officii sui immemorum Pastorum regimine perierint. § I. Cupientes itaque tanto huic negotio, quod ad Episcoporum crea­ tionem spectat, quantum fieri possit, tutius, salubriusque consulere, praeter ea, quae iam circa id, tum per memorati Concilii Decreta, tum per Praede­ cessorum Nostrorum Constitutiones sapienter statuta sunt, Congregationem Particularem tenore praesentium erigimus, instituimus, et specialiter depu· tamus, cuius consilio hac in re et Nos uti volumus, et Romanos Pontifices Successores Nostros usuros itidem esse in Domino confidimus. Huic autem Congregationi quinque, (neque enim pauciores, aut plures censuimus expedire) ex Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, pietate, doctrina, prudentia, rerumque usu praestantes, nuper a Nobis nominatos, adseribimus, eiusdemque Congregationis Secretarium dilectum filium Auditorem Nostrum deputamus. § 2. Porro huius Congregationis partes erunt, omni studio, atque opera adhibita, et quovis humano respectu posthabito, Nobis assistere, ut iuxta enixum desiderium Nostrum, ad Patriarchales, Primatiales, Archiépiscopales, et Cathédrales Ecclesias regendas assumantur Viri, morum integritate, sacra doctrina, rerum Ecclesiasticarum peritia, zelo Domus Dei, et vero salutis animarum studio praediti, quique non ad propria commoda, sed ad labores, et sollicitudines pro Dei gloria sese vocari intelligentes, nec quae sua sunt, sed quae Christi quaerentes, ministerium suum, iuxta Venerabiles Beatorum Patrum, et Sacrorum Canonum sanctiones, laudabiliter sint impleturi; ita ut, pro vacantium Ecclesiarum qualitate, ct conditione, omnino digniores, et ad eas fructuose gubernandas eligantur aptiores, quales semper, adju­ vante Domino, a Nobis electum iri intendimus, et speramus. Quocirca cum eadem Congregatione communicaturi sumus de quibus Viris ad Episcopatum promovendis mentem Nostram subierit cogitatio, necnon de documentis ad eorum qualitates, et merita spectantibus. § 3. Et ne diutius Pastoribus careant Ecclesiae, si post earum vacationem quaerantur, qui ad eas promoveri merito possint: volumus, et mandamus, ut statim quidem post editam hanc Nostram Constitutionem, ac deinde uno­ quoque biennio, per Cardinalem praefatae Congregationis Praefectum scri­ batur diversorum locorum Episcopis iuxta a Nobis traditam designationem, praecipiendo eis nomine Nostro, ut sub secreti lege, et eorum conscentias discricte onerando, fideliter referant, diligenti investigatione praemissa, an, et qui, sive Seculares, sive Regulares Sacerdotes in eorum Dioecesi, vel in propinquis locis existant, quos Episcopali muneri idoneos secundum Deum existiment, explicando singulorum originem, natalia, aetatem, anteactae vitae institutionem, Ecclesiasticarum functionum exercitium, gradus, quos obtinue­ rint, officia, quae obierint, doctrinam, pietatem, prudentiam, ceterasque animi dotes, quibus quisque valeat. Epistolae vero, quas hac de re Episcopi rescrip­ serint, secreto asservabuntur, ut quotiescumque alicui Ecclesiae de novo 664 Romani Pontifices Pastore providendum fuerit, absque mora resumi valeant, indeque facile, a expeditum sit recognoscere, quinam Viri digniores, ac vacanti Ecclesiae cgruentiores indicari possint a Nobis. Et quoniam ii, qui in aliqua Reguk· Familia vitam ducunt, cognosci penitus possunt, et solent ab eorum Supe­ rioribus, tam Generalibus, quam Provincialibus, ipsos quoque sub eod secreti vinculo interrogari ad praemissum effectum volumus. § 4. Praeterea cum primum alicuius Ecclesiae vacatio innotuerit, Audi' ■ Noster certiores de ea faciet memoratos quinque Cardinales, ut et ipsi de Viris tali Ecclesiae utilius praeficiendis, nobisque suggerendis, cogitare spe­ cialiter possint, peculiaremque investigationem pro eorum prudentia adhi­ bere: quod quidem praecipue, et a Nobis ipsis fiet. Deinde vero, quanto citius fieri poterit, habenda erit Congregatio, cui antedicti quinque Cardi­ nales una cum Auditore Nostro intererunt, ibique perpensis omnibus qui Iitatibus, et meritis Virorum, quorum notitia, vel a Nobis ipsis, vel per antedictas Episcoporum epistolas, vel per investigationem a dictis Cardinalibus factam, accepta fuerit, deliberandum erit quid consilii dandum Nobis sit, ut Auditor Noster referre deinde ad Nos possit quicquid praedicti Cardi­ nales in eum finem Nobis duxerint significandum. Quod si alicuius Viri conditiones nondum satis exploratae visae fuerint in una Congregatione, differenda in alteram erit consultatio, ut interea per opportuna media accu­ ratior indagatio fieri valeat. § 5. In hac etiam Congregatione a Nobis, ut praefertur, deputata, agen­ dum deinceps esse decernimus de Episcopis ab una ad alteram Ecclesiam auctoritate Nostra transferendis; debita nimirum maturitate examinando,num graves, legitimae, Sacrisque Canonibus probatae interveniant causae, quae huiusmodi translationem suadeant, inspecta dumtaxat Ecclesiarum necessi­ tate, vel utilitate, ad quam profecto causae omnes illae reducuntur; ne alio­ quin, ob inconsultam facilitatem, cupiditas, et ambitio eorum, qui forsan ad ampliores Ecclesias aspirarent, aut ditiores, foveretur, simulque via aperiretur spiritualibus incommodis, quae Gregibus obvenire ex crebra Pastorum mu­ tatione consueverunt. Eiusdem vero Congregationis consilium postea itidem ad Nos per eumdem Nostrum Auditorem erit referendum, ut determinari i Nobis possit quicquid magis expedire iudicabimus. § 6. Utque haec omnia in antedicta Congregatione liberius, perfectiusque adimpleantur, secretum ad instar illius, quod pro negotiis ad Sanctam Inqui­ sitionem pertinentibus servatur, singulis praedictis Cardinalibus, nec non Auditori Nostro iniungimus; cum facultate tamen communicandi de rebus ad ipsam Congregationem spectantibus, sub simili secreti lege, cum uno cuiusque ipsorum Auditore, sive Studiorum adiutore, et uno Amanuensi, nec non cum iis, quos iisdem de rebus interrogandos, vel consulendos cer suerint, ad assequendas notitias in eum scopum conducentes, quosque eider, pariter secreto obnoxios esse debere statuimus. § 7. Confidimus vero etiam omnes eos, qui ad promotionem praeficien­ dorum quodcunque ius quacunque ratione a Sede Apostolica habent, aut alioquin operam suam praestant, (nihil in iis pro praesenti temporum ratione innovando), ob oculos assidue habituros, in eorumque animo semper hae Romani Pontifices 665 suram (prout et hactenus factum, pro ipsorum pietate, ac Religione, putamus) commonitionem illam adeo ponderosam, quam praedictum Concilium Tridentinum censuit inculcandam,1 videlicet, nihil se ad Dei gloriam, et Popu­ lorum salutem utilius posse facere, quam si bonos Pastores, et Ecclesiae gubernandae idoneos promoveri studeant; eosque, alienis peccatis commu­ nicantes, mortaliter peccare, nisi quos digniores, et Ecclesiae magis utiles ipsi judicaverint, non quidem precibus, vel humano affectu, aut ambientium suggestionibus, sed eorum exigentibus meritis, praefici diligenter curaverint. § 8. Nulli ergo omnino hominum, etc. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 12-14]. 303. Benedictus XIV, const. Quod Sancta, 23 nov. 1740. Quod Sancta Sardicensis Synodus Divino edocta magisterio edixit, opti­ mum, et valde congruentissimum esse, si ad caput, idest ad Petri Apostoli Sedem, de singulis quibusque Provinciis Domini referant Sacerdotes, attenta animi consideratione revolventes, ubi primum Nos, licet immeritos, Dominus gratiae suae praecipuo munere in eadem Sede collocavit, ea subiit cogitatio, ul cunctarum totius Orbis Ecclesiarum ad parvitatem nostram status, et negotia referrentur, quibus necessitatem de omnibus tractandi Christus in S. Petro Apostolo, cum illi claves aperiendi, claudendique daret, induisit Siquidem in Speculis a Deo constituti, et vigilantiae Nostrae diligentiam pro commissi officii munere coram eo comprobare cupientes, noctes diesque solliciti sumus, ut circa quamvis longinqua spiritualis cura non deficiat, sed se per omnia, qua nomen Dei praedicatur, extendat, memores illius obiurgationis Dominicae: quod infirmam fuit, non consolidastis; et qaod aegrotum, un sanastis; qaod confractum est, non alligastis; et qaod abiectum est, non reduxistis et quod perierat, non quaes istis; et dispersae sunt oves meae, eo qaod non esset pastor; et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, d dispersae sunt; erraverunt greges mei in cunctis montibus, et non erat qui requireret, ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum. Cum ergo pastoribus talibus, per quos Dominicae oves negliguntur, et per­ eunt, sic Dominus comminetur, quid Nos aliud facere oportet, quam colli­ gendis, et refovendis Christi ovibus exhibere diligentiam plenam, et curandis lapsorum vulneribus paternae pietatis adhibere medicinam? Nulla est enim maior, aut melior cura Praepositorum, quam diligenti sollicitudine, et medela salubri, fovendis, et conservandis ovibus providere. § 1. Dudum quidem fel. rec. Sixtus Papa V, serio animadvertens vete­ rem, ct laudabilem morem, gravissimis ex causis, et non sine Spiritus Sancti instinctu a Summis Pontificibus Praedecessoribus nostris antiquitus insti­ tutum, ct per multas aetates magno Ecclesiae Dei commodo observatum, Sess. XXIV, de ref., c. 1. 666 Romani Pontifices ut singuli Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, et Episcopi certis praesmpi temporibus per se ipsos, vel per certum eorum Nuntium, Beatissimo-· Apostolorum Petri, et Pauli, qui hanc Almam Urbem suo sanguinetur crarunt, Limina se visitaturos iureiurando pollicerentur, ut Episcoptrr Romam venientium opera, et adiumento Romanus Pontifex, cui omn. Ecclesiarum sollicitudo concredita est, ubique locorum gregis sibi corvultum agnosceret, et spiritualium ovium morbos intelligeret, curationes:, opportunas adhiberet, nec quicquam omnino illuni lateret earum rtn,quas ad Dei gloriam augendam, ad Christianam Religionem propaganda ad animarum procurandam salutem, necessario eumdem scire, atque ink gere oportet, partim hominum culpa, partim antiqui humani generis hc··· astutia, variis etiam insurgentibus temporum calamitatibus, a plurimis grave animarum suarum periculum, et quibus praeerant, Ecclesiarum detnmentum, negligenter observari : ex intimis animi sensibus indoluit, et stair gravi malo quotidie magis ingravescenti occurrere, et congrua adhibere re­ media cogitavit. § 2. Itaque per suas Apostolicas Literas, quarum initium est: Roikiw Pontifex,1 constituit, ut omnes Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episeo: per universum terrarum Orbem constituti, et deinceps ordinandi, etiamsi Crdinalatus dignitate praefulgerent, seu eis consecratis Pallium de Beati Peni corpore sumptum traderetur, aut ad aliam Ecclesiam transferrentur, anteqrillius regimini, et administration! se immiscerent, si quidem praesentes s Curia, in manibus Sanctae Romanae Ecclesiae Diaconi Cardinalis ordae Prioris, si vero absentes, in manibus Antistitis ad impendendum munus pra· dictum, aut ad tradendum Pallium huiusmodi a Sede Apostolica delegi iuramento se obstringerent, se Beatorum Apostolorum Petri, et Pauli Limini, statutis in iisdem literis temporibus, personaliter, ac per se ipsos visitaturos, ac Romanis Pontificibus pro tempore existentibus rationem reddituros de toto eorum Pastorali officio, deque rebus omnibus ad ipsarum, quas regerent, Ecclesiarum statum, ad Cleri, et Populi disciplinam, animarum denique, que illorum fidei creditae sunt, salutem quovis modo pertinentibus, et vicissh mandata Apostolica recepturos, et quam diligentissime executuros, prout latius in iisdem literis continetur. § 3. Cum autem Abbatum, Priorum, aliorumque, qui spirituali jurisdic­ tione quasi Episcopali in suis Monasteriis, et Ecclesiis, eorumque Territoriis ab omni alia Episcoporum Dioecesi omnimode separatis potiuntur, nulli mentio in praefatis literis Sixti facta fuerit, hinc est quod Abbates, aliique, qui huiusmodi Ecclesiis, et Monasteriis praeerant cum iurisdictione spirituali, et Territorio separato, nunquam, Beatorum Apostolorum Limina visitante,de iisdem Ecclesiis, et Monasteriis, et grege curae suae commisso ad Romine Pontifices referrent, adeo ut huiusmodi Monasteriorum, et Ecclesiarum, quit Nullius dicuntur, status, et conditio Sedi Apostolicae incognita esset, et saepe ignorarentur mala, quibus medendum esset, et laterent bona, quae Aposto­ lica cura, et studio essent fovenda, et amplificanda. 1 Cf. N. 156. Romani Pontifices 667 § 4. Nos igitur cupientes omnium Ecclesiarum utilitati, et animarum saluti, quantum in Domino possumus, consulere, ac providere, cum de omni­ bus, et, quod tremendum est, etiam de unius anima ante tribunal Dei rationem reddituri simus, tum etiam volentes ea, quae salubriter a Praedecessoribus no­ stris instituta sunt, exactius, diligcntiusque observari, ideo easdem literas Sixti V Praedecessoris, et in eis contenta quaecumque, ex certa scientia, et Apostolica Auctoritate tenore praesentium approbamus, et confirmamus, ac etiam inno­ vamus, omnibusque Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis man­ damus et praecipimus, ut eas sedulo, ac diligenter, et omnia in eis praescripta observare, ac custodire studeant, et Apostolicae Sedis monitis, ac praeceptis in re tanti momenti ea reverentia, atque animi cura et promptitudine, qua par est, pareant, atque obsequantur, et antiquae traditionis exempla servantes, et Ecclesiasticae memores disciplinae, Sacerdotalis Religionis vigorem non minus in judicando, quam in consulendo retineant, scientes quid Apostolicae Sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus Apostolum, debea­ tur, a quo ipse Episcopatus, et tota auctoritas nominis huius emersit §5. Praeterea scientia, et auctoritate praedicta, hac nostra in perpetuum valitura constitutione sancimus, decernimus, et mandamus, ut omnes, et qui­ cumque Abbates, Priores, Praepositi, aliique quocumque nomine, ac titulo nuncupati, et quacumque dignitate etiam Cardinalatus honore insigniti, saeculares, et quorumvis ordinum Regulares, ad Monasteriorum, seu Ecclesiarum particulare, et separatum Territorium habentium regimina iam promoti, et imposterum pro tempore, etiam per viam electionis, postulationis, aut aliter quovis modo promovendi, et Monasteria, seu Ecclesias huiusmodi in titulum, commendaro, administrationem, aut aliter quomdolibet obtinentes, vel impo­ sterum assecuturi, qui videlicet spiritualem iurisdictionem quasi Episcopalem cum temporali etiam, vel sine, in Monasteriis, et Ecclesiis praedictis, eorumque Territoriis, Districtibus, et quasi Dioecesibus ab omni alia Episcoporum Dioe­ cesi omnino seiunctis, et separatis, quocumque iure, et titulo, vel ex origine, vel praescriptione, vel ex induito, et privilegio Apostolico exercent, antequam eorumdem Monasteriorum, seu Ecclesiarum possessionem adipiscantur, et in eorum regimine, et administratione se de aliquo immisceant: si quidem prae­ sentes in Curia fuerint, in manibus S. R. E. Diaconi Cardinalis ordine Prioris, si vero absentes, in manibus Nuncii, aut Legati Sedis Apostolicae, si praesens fuerit, sin minus in manibus alicuius Episcopi, aut Archiepiscopi eorum arbitrio eligendi, cum Romana tamen Ecclesia Ecclesiasticam communionem bibentis, tamquam eiusdem Apostolicae Sedis Delegati, lurent, iuxta formulam inferius describendam, se Sacras Beatorum Apostolorum Petri, et Pauli memo­ rias personaliter, ac per se ipsos visitaturos, ac insuper Nobis, et Successo­ ribus Nostris pro tempore existentibus Romanis Pontificibus, statutis hac nostra Constitutione temporibus, rationem reddituros de commissa sibi Mona­ steriorum, et Ecclesiarum procuratione; in notitiam nostram, nostrorumque Successorum perferentes quaecumque ad ipsorum Monasteriorum, et Eccle­ siarum statum, et Ecclesiasticae disciplinae in Clero, et Populo observantiam, ad animarum salutem, quae illorum fidei creditae sunt, et ad Divinum Cultum, etgloriam pertinent; vicissim recepturos a Sede Apostolica monita, et man- ê 668 Romani Pontifices data, quorum censura, et quae coercenda sunt, resecentur, et quae obsem .1 sunt, sanciantur, et quae bene coepta, atque instituta, approbatione, et cot I firmatione nostra, nostrorumque Successorum ad debitum finem perducmfc § 6. Quod si legitimo impedimento detenti fuerint, iurent, se prate omnia adimpleturos per certum Nuncium ad id speciale mandatum habentr. I et de gremio suorum Monasteriorum, et Ecclesiarum, in dignitate Ecclesiista I Saeculari, vel Regulari, constitutum, aut omnino per aliquem Sacerdos Saecularem, vel Regularem spectatae probitatis, et religionis, de suprad:::. omnibus plene instructum: per quem etiam de huiusmodi impedim:· docere debeant legitimis probationibus ad Sanctae Romanae Ecclesiae Cardi­ nalem Praefectum Congregationis Sacri Concilii transmittendis. § 7. Ad hoc autem debitum visitationis, et relationis suorum Monaste­ riorum, et Ecclesiarum officium opportune explendum supradicti omnesAbbi tes, Praepositi, Priores, et quocumque alio dignitatis, vel officii nomine nucupati, tam Regulares, quam Saeculares, Itali videlicet, vel ex Italicis Insulis, veluti Siculi, Sardi, Corsi, et alii adiacentium Provinciarum Italiae, tertio anno; reliqui vero in aliis Provinciis, Regnis, et Terrarum Orbis partibus, et Regionibus existentes, tam qui nunc sunt, quam qui imposterum erum, quinto anno teneantur, diligenterque pro viribus adimplere, Nobisque, et nostris Successoribus exhibere studeant, ac curent, idemque institutum ten·· quoque, et quinto anno repetant, et observent. Haec autem annorum spatia a tempore captae possessionis, et suscepti Monasteriorum, et Ecclesiarum regiminis, et curae incipiant. § 8. Ii vero, qui de Ecclesiis, et Monasteriis huiusmodi iam provisi, in earum pacifica possessione a biennio, et amplius reperiuntur, vel quibus praefinitum a Nobis superius tempus a die habitae possessionis iam effluxit, intra annum, si in Italia, et Insulis adiacentibus, intra vero biennium, si extra sint, a die publicationis praesentis Constitutionis, ad nos praefatam suarum Ecclesiarum relationem, et deinde singulis trienniis, aut aliis praestitutis temporibus pro locorum conditione, et distantia, ad nos transmittere, et Sacras Apostolorum Basilicas visitare, et nostro conspectui, dummodo impediti legitime non fuerint, se praesentes sistere debeant, ut S. R. E. Matris suae complexu recreati,et paterno humilitatis nostrae colloquio confirmati, ad Monasteria, et Ecclesias suas regendas alacriores, et instructiores revertantur. § 9. lubemus igitur in virtute sanctae obedientiae supradictis omnibus Abbatibus, Prioribus, Praepositis, aliisque quocumque titulo, vel nomine nun­ cupatis, vel quacumque dignitate praefulgentibus tam Regularibus, quam Sae­ cularibus praesentibus, et futuris, ut visitationem praedictam, et insuper rela­ tionem, statutis a nobis temporibus faciendam, sibi, suisque Monasteriis, et respective Ecclesiis adeo utilem, ac necessariam, iuxta praescriptam alias Epi­ scopis formam, omnino conficiant. Si vero, quod absit, a Nobis praecepta, et constituta prompte exequi neglexerint, eos ab ingressu Ecclesiae, ac etiam administratione tam Spiritualium, quam temporalium, nec non a perceptione fructuum suorum Monasteriorum, et respective Ecclesiarum ab Episcopo, vel Archiepiscopo, Monasterio, aut Ecclesiae Nullius viciniori, omni exceptione, ct mora cessante, interim libere exigendorum, et in opus fabricae, seu orna­ Romani Pontifices 669 mentorum Ecclesiae emptionem, prout maior exegerit necessitas, insumendo­ rum, ipso facto tamdiu suspensos esse volumus, donec a contumacia resipi­ scentes, relaxationem suspensionis huiusmodi a Sede praedicta meruerint obtinere. § 10. Non obstantibus privilegiis, absolutionibus, indulgentiis, et aliis concessionibus de non visitandis liminibus eiusmodi; aliisque peragendis, quibuscumque Ecclesiarum, et Monasteriorum Rectoribus, et per quoscumque Romanos Pontifices, ac etiam Nos, et dictam Sedem ex quibusvis causis per­ petuo, vel ad tempus concessis, extensis, et innovatis, quae omnia contra praemissa cuiquam nolumus suffragari, aliisque contrariis quibuscumque. Quia vero difficile nimis esset, praesentes literas, quocumque illis opus fuerit, perferri, volumus quoque, ut earum exemplis etiam impressis, manu Notarii publici, et sigillo personae in dignitate Ecclesiastica constitutae obsignatis, eadem prorsus adhibeatur fides, quae eisdem praesentibus haberetur, si essent exhibitae, vel ostensae. § 11. Formula autem iuramenti praestandi ab Abbatibus, aliisque Mona­ steria, seu Ecclesias habentibus cum jurisdictione quasi Episcopali, et Ter­ ritorio separato, talis est: Ego N. ab hac hora in antea fidelis, et obediens ero B. Petro Apostolo, Sanctaeque Romanae Ecclesiae, et Domino Nostro Domino Benedicto Papae XIV suisque Successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio, aut consensu, vtl facto, ut vitam perdant, aut membrum, seu capiantur mala captione, aut in eos violenter manus quomodolibet ingerantur, vel iniuriae aliquae inferantur quovis quaesito colore. Consilium vero, quod mihi credituri sunt, per se, aut Nuntios suos, seu literas, ad eorum damnum, me sciente, nemini pandam. Papa· Iam Romanum, et Regalia S. Petri adiutor eis ero ad retinendum, et defentindum, salvo meo ordine, contra omnem hominem. Legatum Apostolicae Sedis in tundo, et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adiuvabo. lura, honores, privilegia, et auctoritatem S. R. E., Domini Nostri Papae, et Successorum praedictorum conservare, defendere, augere, et promovere curabo. Neque ero in consilio, vel facto, seu tractatu, in quibus contra ipsum Dominum Nostrum, vel eamdem Romanam Ecclesiam aliqua sinistra, vel praeiudicialia personarum, iuris, honoris, status, et potestatis eorum machinentur. Et si talia a quibuscumque tractari, vel procurari novero, impediam hoc pro posse. Et quanto citius potero, significabo eidem Domino Nostro, vel alteri, per quem possit ad ipsius notitiam pervenire. Regulas Sanctorum Patrum, decreta, ordi­ nationes, seu dispositiones, reservationes, provisiones, et mandata Apostolica lotis viribus observabo, et faciam ab aliis observari. Haereticos, Schismaticos, ct Rebelles eidem Domino Nostro, vel Successoribus praedictis pro posse per­ sequar, et impugnabo. Sacras BB. Apostolorum memorias singulis trienniis1 personaliter ac per me ipsum visitabo, et Domino Nostro, Successoribusque praefatis rationem reddam de commisso mihi munere, deque rebus omnibus ad mei Monasterii, seu Ecclesiae statum, ad Cleri, et Populi disciplinam, aninarum denique, quae meae fidei creditae sunt, salutem quovis modo pertinen1 Seu quinquenniis. 670 Romani Pontifices tibus, et vicissim Mandata Apostolica humiliter recipiam, et quam diliges:.. ' sime exequar. Quod si legitimo impedimento detentus fuero, praedicta ana adimplebo per certum Nuntium ad hoc speciale Mandatum habentem deptst Conventus Monasterii mei,1 aut alium in dignitate Ecclesiastica constitutes seu alias Personatum habentem, aut, his mihi deficientibus, per aliquem aiitr Presbyterum Saecularem, vel Regularent spectatae probitatis, et religionis, c supradictis omnibus plene instructum. De huiusmodi autem impedimento deçà, per legitimas probationes ad S. R. E. Cardinalem Congregationis Sac. Conçût Praefectum per dictum Nuntium transmittendas. Possessiones vero ad Mc-tt sterium meum pertinentes non vendam, nec donabo, neque impignorabo, u de novo infeudabo, vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu Comat·. Monasterii mei, inconsulto Romano Pontifice. Et si ad aliquam alienatûw. i devenero, poenas in quadam super hoc edita Constitutione contentas, to i? I incurrere volo. Sic me Deus adiuvet, et haec Sancta Dei Evangelio. § 12. Nulli ergo omnino hominum liceat, etc, [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 19-23]. * 304. Benedictus XIV, ep. encycl. Ubi primum, 3 dec. 1740.’ Ubi primum placuit Deo, qui dives est in misericordia, humilitatem nostram in suprema Beati Petri Sede collocare, et Vicariam Domini nostri lesu Christi potestatem Nobis, nullo quamvis meritorum suffragio suffulti!, ad universae Ecclesiae suae gubernationem committere; auribus Insonare nostris visa est Divina illa vox: Pasce agnos meos ; pasce oves meas, iniuncta videlicet Romano Pontifici, eiusdem Petri Successori, cura regendi, non modo Gregis Dominici agnos, qui sunt populi per totum terrarum Orbem diffusi, sed etiam oves, nimirum Episcopos, qui veluti agnorum matres, populos in Christo lesu generant, iterumque parturiunt. Pastoris igitur etiam vestri voce excipite, Fratres, per has nostras literas; et in partem sollicitudinis, cuius ple­ nitudo commissa Nobis Divinitus est, vocati, intelligite ex ipsis admonitio­ nibus, et cohortationibus nostris, quanta Nos premat cura non praetermitte ea, quae offici nostri sunt, quantaque itidem sit vis paternae nostrae in vos charitatis, qua ad maxime optandum adducimur, ut de profectu sanctarum, ovium fiant gaudia aeterna Pastorum. § 1. In primis vero date operam, omnique studio, atque ope satagite, ut morum integritas, et Divini cultus studium eluceat in Clero, utque Ec< siastica Disciplina sarta tecta servetur, et ubi collapsa fuerit, redintegretur. Satis enim constat, nihil esse, quod omnem populum ad pietatem, religionem, et Christianae vitae institutionem efficacius instruat, excitet, inflammet, quam, eorum exemplum, qui Divino se ministerio dedicarunt. Itaque in id mentis 1 Scii Capituli Ecclesiae meae. , dhj&A 3 Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis- Romani Pontifices 671 vestrae acies primum dirigenda est, ut cum accurato delectu ii Clericali militiae adscribantur, a quibus merito possit expectari, ut iis in lege Domini ambulantibus, et de virtute in virtutem euntibus, eorum vita cunctis afferat venerationem, et eorum opera Ecclesiis vestris spiritualem afferat utilitatem. Melius enim profecto est pauciores habere Ministros, sed probos, sed idoneos, atque utiles, quam plures, qui in aedificationem Corporis Christi, quod est Ecclesia, nequicquam sint valituri. Quantam idcirco Episcoporum cautionem ea in re Sacri Canones requirant, non ignoratis Fratres; sed ab eorum norma, quae omnino servari debet, ne patiamini vos abduci humano ullo respectu, vel importunis ambientium suggestionibus, vel fautorum precibus. Apostoli vero praeceptum, ut ne manus cuiquam nimis propere imponantur, tunc potissimum servari necesse est, ubi de promovendis ad Sacros Ordines, et ad Sacratissima Mysteria, quibus nihil est divinius, agendum sit. Non enim sufficit aetas, quae per sacras Ecclesiae leges unicuique Ordini praescripta est, nec indiscriminatim omnibus, qui in inferiori aliquo Ordine iam sint constituti, suo quasi iure patere debet aditus ad sublimiorem; sed studiose, magnaque adhibita diligentia investigandum a vobis est, an eorum, qui priora susceperint ministeria, falis fuerit vivendi ratio, et in sacris scientiis progressio, ut vere digni iudicandi sint, quibus dicatur: ascende superius; cum alioquin expediat in inferiori potius aliquos remanere gradu, quam cum suo maiori periculo, et aliorum scandalo ad altiorem provehi. § 2. Et quoniam supra quam dici possit, interest eos, qui in sortem Domini vocantur, ab ineunte aetate ad pietatem, morumque integritatem, et id canonicam disciplinam, veluti novellas plantationes in iuventute sua, infor­ mari: cordi idcirco vobis esse debet, ut ubi forsan nondum instituta fuerint Clericorum Seminaria, quam citissime instituantur, vel iam instituta ampli­ ficentur, si maiori alumnorum numero pro Ecclesiarum conditione opus sit, adhibitis in eum finem mediis, quorum parandorum potestate Episcopi iam sunt in tracti, et quibus alia etiam, si de eorum necessitate edocti a vobis luerimus, addituri et Nos sumus. Eadem vero Collegia singulari vestra solli­ citudine foveantur, necesse est, videlicet ea saepe invisendo, singulorum ado­ lescentium vitam, indolem, et in studiis profectum explorando, Magistros idoneos, virosque ecclesiastico spiritu praeditos ad eorum culturam desti­ nando, literarias ipsorum exercitationes, sive Ecclesiasticas functiones quan­ doque praesentia vestra decorando, aliqua demum Beneficia iis, qui virtutum suarum specimen clarius praestiterint, maioremque laudem retulerint, con­ ferendo. Huiusmodi enim irrigationem arbusculis hisce, dum adolescunt, ministrasse non vos poenltebit, sed vestra opera laetissimum deinde vobis referet fructum in uberi bonorum operariorum copia. Consueverunt quippe Episcopi saepius dolere messem quidem esse multam, operarios autem pau cos; at fortasse eis quoque dolentium esset, non eam, quam debuissent, industriam ipsos adhibuisse, ut operarii ad messem pares, aptique formaren­ tur; boni namque, et strenui operarii non nascuntur, sed fiunt; ut autem liant, ad Episcoporum solertiam, industriamque maxime pertinet. § 3. Sed et illud maximi momenti est, ut iis animarum cura commit­ tatur, qui doctrina, pietate, castis moribus, et illustribus bonorum operum 672 $ x Romani Pontifices exemplis ita aliis praelucere possint, ut vere lux, et sal populi sint, et habtr tur. Hi nimirum praecipui adiutores vestri sunt in grege vobis creditoinlor mando, regendo, perpurgando; in viam salutis dirigendo, et ad Chrisluw virtutes incitando. Ex quo pronum est intelligere quanti vestra ellam relent, eos ad Parochiale officium obeundum eligi, qui ad fructuosam plebium guber­ nationem merito iudicentur aptiores. In id vero potissimum quoque incuo bite, ut quicumque animarum curam gerunt, diligenter, diebus saltem Dor nicis, aliisque festis de praecepto, plebes sibi commissas, pro sua, et eamu capacitate, pascant salutaribus verbis, docendo ea, quae Christifideles ύ salutem scire oportet, ac explicando Divinae legis capita, Fideique dognuu, et pueros eiusdem Fidei rudimentis imbuendo, quacumque prava in contra­ rium consuetudine, ubicumque esset, prorsus sublata. Quomodo enim audient sine praedicante? Aut quomodo recte credendi, recteque agendi norr.iassequi poterunt populi, si animarum curatores in eiusmodi officio segnes, remissi, ac desides fuerint? Quare non satis animo comprehendi, aut verbis explicari potest, quanta Christianae Reipublicae pernicies impendat ex eoruc, quibus animarum cura demandata est, negligentia in pueris praesertim ate· chismo instruendis. Proderit autem plurimum, si studueritis, ut et qui cum animarum gerunt, et alii, qui ad poenitentium confessiones excipiendas desti­ nati sunt, per aliquot dies spiritualibus exercitiis, quotannis vacent: in eo quippe pio recessu renovabuntur spiritu mentis suae, et induentur virtute ex alto, ad ea impensius, alacriusque peragenda, quae suarum partium sunt pro Divini Numinis gloria, et spirituali proximorum utilitate, et salute. § 4. lam vero scitis, Fratres, Divino praecepto mandatum esse omnibus animarum Pastoribus, oves suas agnoscere, easque verbi Divini praedica­ tione, Sacramentorum administratione, ac bonorum omnium operum exem­ plo pascere; hisque, ac caeteris Pastoralis Officii muniis satisfacere, ut par est, minime posse eos, qui gregi suo non invigilent, neque assistant, vineam­ que Domini, in qua positi sunt custodes, non custodiant assidue. Itaque io statione vestra maneatis oportet, et personalem in Ecclesia vestra, vel Dioe­ cesi, servetis residentiam, ad quam ex vi muneris vestri obligati estis, quem­ admodum pluribus Generalium Conciliorum Decretis, et Praedecessorum no­ strorum Constitutionibus luculenter declaratum, praescriptumque est. Cavete autem, ne existimetis fas esse Episcopis per tres Menses singulis annis pro libito, aut quacumque ex causa abesse. Ut enim hoc vere liceat Episcopis, constat habendam esse rationem, ut absentiam huiusmodi aequa requirat causa, simulque consultum sit, ne gregi detrimentum obveniat. Mementote autem Judicem futurum esse eum, cuius oculis omnia nuda et aperta sunt, adeoque videte, ut causa talis vere sit, quae probari iure possit supremo huic Pastorum Principi, a quo ovium vobis creditarum sanguis est quantocius requirendus; in quo quidem iudicio, frustra Pastor contenderet ea se excu­ satione tueri, quod lupus oves, absente se, ac inscio, abductas devoraverit, nam si res penitus inspiciatur, satis apparet nullum prope malum, aut scan­ dalum in Dioecesi sic destituta contingere, quod non sit ei adseribendum,cuius erat, subditos a recta semita deflectentes revocare monitis, allicere exemplis, voce confirmare, auctoritate, et charitate continere. Porro quis etiam non 673 Romani Pontifices intelligat, multo satius esse negotia alibi per alios, ubi oportuerit, peragi, quam per se ipsum ab Episcopo extra Dioecesini suam morante; nego­ tium vero omnium maximum custodiendi, et gubernandi gregis ab eo per se non per administros curari? Sint enimvero quantumvis idonei, probatique Ministri, non tamen eorum vocem sic solent audire oves, ut vocem veri sui Pastoris: non vicariam illorum operam supplere satis vigilantiam, atque operam ipsius Episcopi, qui peculiari Sancti Spiritus gratia ad id opitulatur, experientia abunde compertum est. § 5. Ad haec, cum in omni etiam rei domesticae cura nihil sit utilius, quam si ipsemet Paterfamilias omnia frequenter inspiciat, suaque vigilantia suorum industriam, et diligentiam alat, propterea vos monemus, et horta­ mur, Fratres, atque etiam vobis iniungimus, ut Ecclesias, et Dioeceses vestras (nisi gravis, ac legitima interveniat causa, quae aliis id committi postulet) vos ipsi visitetis, vos ipsi oves vestras, et pecoris vestri vultum agnoscatis. Formidinis sane, ac terroris plena est certissima illa sententia, quam supra memoravimus, non admitti Pastoris excusationem, si lupus oves comedit, et Pastor nescit. Multa vero quidem ignorabit Episcopus, multa eum late­ bunt, vel saltem serius, quam oporteret, intelliget, nisi ad omnes suae Dioeceseos partes se conferat, et nisi per se ipsum ubique videat, ubique audiat, ubique exploret, quibus malis medicina facienda sit, et quaenam fuerint eorum causae, quave ratione occurri etiam providenter queat, ne sublata reviviscant. Praeterea cum ea sit humanae imbecillitatis conditio, ut in agro Dominico, cuius cultura commissa Episcopo est, sensim vepres, et spinae, ac noxiae, inutilesque herbae succrescant, certe nisi ad eas amputandas cul­ tor crebro redeat, ille ipse nitor vigiliis eius, laboribusque iam partus, pro­ gressu temporis deflorescet. Sed neque etiam satis est lustrari a vobis Dioe­ ceses, et opportunis praeceptionibus vestris curationi earum esse prospectum: restat et illud enixe perficiendum a vobis, ut quae in visitationibus consti­ tuta fuerunt, vere in effectum perducantur; nam legum etsi optimarum uti­ litas nulla erit, nisi quod sancitum verbis est, re ipsa ab eis, ad quos pertinet, studiose praestetur. Quapropter postquam ad animarum morbos expellendos, sive avertendos, salutaria paravistis medicamenta, non ideo sollicitudo vestra conquiescat oportet, sed traditorum a vobis praeceptorum exeeutio omni virium contentione urgenda est; Idque potissimum per iteratas visitationes estis assecuturi. § 6. Postremo, ut multa paucis complectamur, Fratres, in omni sacra, et Ecclesiastica functione, et in omni Divini cultus, ac pietatis exercitio vos ipsos auctores, vos duces, vos magistros esse convenit, ut quasi de vestrae sanctitatis splendore, tum Clerus, tum grex universus lumen hauriat, et charitatis vestrae igne incalescat. Haque in tremendi Sacrificii frequenti: et devota oblatione, in solemni Missarum celebratione, in Sacramentis administrandis, in Divinis officiis obeundis, in cultu, ct nitore Templorum, in disciplina domus, et familiae vestrae, in pauperum amore, et ope eis ferenda, in aegrotis invi­ sendis, et sublevandis, in peregrinis hospitio excipiendis, in omni denique Christianae virtutis opere estote vos forma gregis vestri, ut omnes imitato res vestri sint, sicut et vos Christi, quemadmodum decet Episcopos, quos « 674 Romani Pontifices Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguines. Apostolos identidem respicite, in quorum successistis locum, ut eorum vei gia sectemini in laboribus, in vigiliis, in aerumnis toleradis, in arcenda lupis ab ovilibus vestris, in vitiorum radicibus extirpandis, in Evange:.4 lege exponenda, in eis, qui erraverint, ad salutarem poenitentiam reducends. Aderit profecto vobis omnipotens, et misericors Deus, in quo nos con!·· tante omnia possumus. Non deerit etiam vobis, ut plane confidimus, reli­ giosorum Principum auxilium. Omnia insuper adiumenta parata vobis erunt ab hac Sancta Sede, quotiescumque nostra Apostolica Auctoritate opus esse censueritis. Magno itaque animo, magnaque fiducia venite ad Nos, qui vos cunctos, ut Fratres, et adiutores nostros, coronam nostram amamus in viso­ ribus lesu Christi: Venite ad vestram, et omnium Ecclesiarum Matrem,Caput, et Magistram, Sanciam Romanam Ecclesiam, unde Religionis origo manavit, ubi Fidei petra, ubi fons Sacerdotalis unitatis, ubi incorruptae veritatis doc­ trina; nihil enim Nobis optatius, nihil iucundius esse potest, quam unavob-scum Dei gloriae inservire, et Catholicae Fidei custodiae, ac propagationi alla­ borare, atque animas salvas facere, pro quibus ipsum quoque sanguinem, tt vitam nostram libentissime, si oportuerit, impenderemus. Excitet vos demum, stimulosque currentibus vobis addat ingens, ac certa, quae vos manet, remuneratio; nam cum apparuerit Princeps Pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam; coronam utique iustitiae, quae reposita est fidelibus dispen­ satoribus Mysteriorum Dei, et strenuis, vigilibusque speculatoribus domus Israel, quae est Sancta ipsius Dei Ecclesia. Eius autem vices Nos, quamvis indigni, gerentes in terris, Fraternitatibus vestris peramanter benedicimus, necnon Clero, ac populo vestro fideli, eandem Apostolicam Benedictionem nostram paterno affectu impertimur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 4-8]. 305. Benedictus XIV, const. Cum ad, 9 ian. 1741. Cum ad infrascriptam Cardinalium Congregationem delatum fuerit du­ bium: An Custos et Guardianus Sancti Sepalchri Domini Nostri lesu Christi, ex speciali huius Sanctae Sedis delegatione, et vigore nonnullorum privilegiorum per dilectos filios Superiores Ordinis Fratrum Minorum S. Francisci de Obser­ vantia nuncupatorum exhibitorum, necessarias facultates habeat conferendi Socrumentum Confirmationis: Nos pro commissa Nobis coelitus Pastoralis Officit cura, omnes difficultates, ac in posterum dubitandi hac in re occasionem tollere cupientes, ac dilectum filium Paulum a Laurino Fratrem expresse professum dicti Ordinis, ac Custodem, et Guardianum dicti Sancti SepuL chri, specialibus favoribus et gratiis prosequi volentes, et a quibusvis Excom­ municationis, Suspensionis, et Interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, cen­ suris, et poenis a iure vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium tantum con­ Romani Pontifices 675 sequendum, harum serie absolventes, ct absolutum tore censentes, auditis volis Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium in tota Repu· blica Christiana adversus haereticam pravitatem Generalium Inquisitorum auctoritate Apostolica deputatorum, eidem Paulo Custodi, et Guardiano eius­ dem Sancti Sepulchri, durante eius officio, et pro locis Terrae Sanctae huius­ modi, ubi non erunt Episcopi Ritus Latini in propria Dioecesi residentes, potestatem, et facultatem conferendi Sacramentum Confirmationis huiusmodi Oleo, et Chrismate etiam antiquis, si nova haberi non possint, per Catho­ licum Antistitem gratiam, et communionem Sedis Apostolicae habentem bene­ dictis, dicta auctoritate, tenore praesentium concedimus, et delegamus; salva tamen semper in praemissis auctoritate memoratae Congregationis Cardina­ lium. Non obstantibus praemissis, ac Apostolicis, et in Universalibus Con­ ciliis editis generalibus, vel specialibus Constitutionibus, et Ordinatianibus, caeterisque contrariis quibuscumque. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 28]. 306. Benedictus XIV, const. Apostolicae servitutis, 25 febr. 1741. Apostolicae servitutis commissum Nobis divinitus officium assidue vigi­ lare Nos admonet, ut ex prava hominum cupiditate suborientia mala, quan­ tum in Nobis est, provida sollicitudine coercentes, Dominici ovilis gregem, Superna opitulante gratia, ad aeternam patriam dirigamus. Sed praecipua cura constringit de iis, qui Ecclesiastico Ordini adscript!, et ad sanctioris vitae genus electi aliis in via salutis actuum suorum claritate praelucere debent. Vehementer enim timidi, ac solliciti sumus, ne caeteros Christifideles, quos pro gradus sui Sanctitate verbis, et exemplo aedificare debent, morum suorum pravitate, a coelestium rerum amore ad terrena desideria avertant. § 1. Cum itaque, ut non sine gravi animi Nostri moerore accepimus, vesana humanarum rerum cupiditas ita nonnullorum Clericorum invaserit animos, ut illicitam Ecclesiasticis negotiationem, ad evitandas Poenas adver­ sus illam exercentes a Sacris Canonibus, et Apostolicis Romanorum Ponti­ ficum Praedecessorum Nostrorum Constitutionibus sancitas,sub alieni nominis velamine, Dei timore, Ecclesiastici nominis decore, et aeterno suarum ani­ maram periculo posthabitis, temere, nulliterque exercere non dubitent; et, quod palam temporalium poenarum metu aggredi non audent, quaesitis deinde coloribus, et vanis inanium rationum praetextibus clam efficere non timeant; quasi vel Dei oculos, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, latere, vel Supremi ludicis, qui non fallitur, examen effugere possint: Nos attendentes, quod Clericus, qui tantopere mundanis divitiis paran­ dis inhiat, coelestia despicere, et pro nihilo putare convincitur, et quod Clericus negotiator ex inope dives, et cx ignobili gloriosus, tanquarn pestis, ut Beatus Hieronymus docet, fugiendus est; ad exitiosam huiusmodi labem ab Ecclesia­ stico Coetu eliminandam, et ut Sancto Ecclesiae Dei famulatui addicti, ab omni 676 Romani Pontifices turpis lucri cupiditate abhorrentes, studeant bene agere, et divites fieri inb<.-· operibus, thesaurizantes sibi fundamentum bonum in futurum; omnes et s-, gulas Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum praedictorum Coi stitutiones, illarumque quamlibet contra quoscumque Clericos illicitos ne?· tiatores desuper quomodolibet respective, cum omnibus, et singulis poe A contra eosdem Clericos illicite negotiantes, editas, quas Constitutiones huius modi, ac earum quamlibet praesentibus de verbo ad verbum, nihilo penr.j omisso, pro insertis haberi volumus, Motu proprio, et ex certa scienti, maturaque deliberatione, ac de Apostolicae potestatis plenitudine Nc < innovamus, confirmamus, et approbamus, eisque, et earum cuilibet no i Apostolicae firmitatis, et inviolabilis observantiae robur adiicimus, illasq? sic innovatas, confirmatas, et approbatas, cum omnibus, et singulis poer.s in eis, et earum qualibet adversus Clericos illicitos negotiatores huiusmodi contentis, ad Clericos illicite sub alieno laici nomine quomodolibet nrgo tiantes, perinde ac si per se ipsos, ac proprio eorum nomine negotia ipsa ii cita exercerent, omnesque, et singulae Constitutiones, earumque quaelibet adversus eos desuper editae fuissent, et in eis, et earum qualibet expressi, et denominati reperirentur, motu, et potestatis plenitudine praefatis perper. extendimus, et ampliamus; iliorumque omnia, et singula bona sic ab eis alieno nomine illicite acquisita, sub inevitabili spolii poena, ad formam Con­ stitutionis fel. record. Pii Papae IV similiter Praedecessoris Nostri, quat incipit: Decens esse,x subiicimus, et subiecta esse volumus, et declarans § 2. Insuper, ut in sortem Domini vocati, depositis quocumque munda­ narum curarum onere, et humanarum cupiditatum impedimentis, Christum Dominum, qui propter Nos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia Nos divites essemus, per calcatas mundi opes liberius, et expeditius sequantur, memores salutaris illius Beati Apostoli moniti, qui clamat et dicit: nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cai x probavit, per easdem Nostras praesentes perpetuo valituras, motu, et pote statis plenitudine praefatis decernimus, ac pariter declaramus, quod si aliquod negotium Ecclesiasticis illicitum personis, licet ab eis minime institutum, sed a laica persona inchoatum, et ad eosdem Clericos, sive haereditario iurt, aut quocumque alio titulo, sive singulariter, sive communiter, sive separatim, sive coniunctim, cum aliis bonis, et aliis cohaeredibus, vel sociis laid.' existentibus delatum fuerit, vel per se ipsos, eorumque nomine proprio, vel per alios, aut alieno nomine etiam per suos cohaeredes, aut socios prose· quuti sint, illud statim dimittere teneantur. Si vero negotium huiusmodi sine ipsius Clerici temporali detrimento statim dimitti nequeat, tunc, si intra Ita­ liam, Insulasque adjacentes existât Clericus, a Venerabilium Fratrum Nostro rum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Decretorum Concilii Triden tini interpretum Congregatione, si vero extra Italiam, ab eadem Congregi tione, vel ab Ordinario Loci licentiam illud ad aliquod tempus relinendi, proviso interim, quod negotium huiusmodi a laico administretur, impetrirc teneantur; dictaque Congregatio, aut Ordinarius Loci, perpensis singulomm 1 Die 5 nov. 1560. - Cf. Bull. Rom., torn. 4, II, p. 58, 59. 677 Ponian i Pontifices casuum circumstantiis, licentiam impertiatur, tempusque in eo ad idem nego­ tium dimittendum praescribat; et si Clericus negotium praefatum, licet a Laico, ut praefertur, institutum, absque licentia huiusmodi gratis semper sibi impertienda, aut illud ultra tempus sibi permissum retinuerit, vel etiam intra tempus praedictum negotium per se ipsum administraverit, pro negotiatore illicito haberi, iliumque omnibus, et singulis etiam spolii poenis praefatis subiectum esse, motu, et potestatis plenitudine dictis perpetuo volumus, et defi­ nimus. [Bencd. XIV Bull., tom. 1, p. 32-35]. 307. Benedictus XIV, ep. encycl. Matrimonii, II apr. 1741.’ Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum, cuius firmitatem ab Adamo tanto ante pronuntiatam Christus Dominus, et his verbis, quod Deus uniunxit, homo non separet, confirmare, et Evangelica gratia, unde magnum in Ecclesia Sacramentum est, augere dignatus fuit, tanta facilitate, perinde ic si neque lege naturae, neque Divino lure, neque Evangelicis praeceptis, et Canonicis Sanctionibus initum esset Connubium, in aliquot Catholici Orbis partibus, atque in isto praesertim florentissimo Poloniae Regno in dies dissolvi audientes, neque lacrymis, neque verbis explicare possumus allatam inde Nobis incredibilem sollicitudinem, conceptamque in Pontificio animo nostro ingentem molestiam. Etsi autem plurimum dolentes, facile adducimur, iit credamus huiusmodi dissolvendorum Conjugiorum licentiam, propter quam, non sine gravi bonorum offensione, sive vir unus, sive mulier una, pluribus vicissim adhuc viventibus sibi antea copulatis Coniugibus, tertium, aut quar­ tum matrimonium contrahere cernitur, a nimia Curiarum vestrarum liber­ tate, quemadmodum alibi evenire accepimus, ortum ducere; tamen facere non possumus, quin iustissimas ad vos, Venerabiles Fratres, querelas nostras deferamus; atque insimul tantae licentiae refraenandae, et intra praescriptos a Catholica Ecclesia fines coercendae, salutares Leges modumque meditemur. § 1. Ad Sacerdotalem igitur virtutem vestram, vestrumque pro Ecclesia­ stica disciplina zelum, magna cum Pontificii animi fiducia, pastorales curas conferimus, ut inde opportunum huic malo ab inclyta Polona Natione aver­ tendo propulsandoque, et abstergendae nomini vestro inustae notae, subsisidium interea repetamus. Eapropter Fraternitates Vestras in Domino rogamus, et hortamur, ut memores rationum Coelesti Catholicae Ecclesiae Sponso lesu Christo ludici reddendarum, Apostolicis vocibus Nostris obtemperantes, ministerium vestrum ea, qua decet, vigilantia adimplere satagatis. Ac, dum pares muneri, pietati, et religioni vestrae de hisce rebus successus praesto * 1 Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, ct Episcopis Regni Poloniae. -T' > 678 Romani Pontifices lamur. Fraternitatibus Vestris Apostolicani benedictionem peramanter imper. timur. , § 2. Volumus autem, etc. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 45, 46]. j 308. Benedictus XIV, ep. encycl. Non ambigimus, 30 mait 1741.1 Non ambigimus, Venerabiles Fratres, quin universis Catholicae Religio­ nis Cultoribus notum sit, a tota per Christianum Orbem Ecclesia inter prae­ cipua Orthodoxae disciplinae capita’perpetuo adnumeratum retineri Quadra gesimale leiunium; qyod olim in Lege, et Prophetis primitus adumbratum, ipsius Domini Nostri lesu Christi exemplo veluti consecratum, ab Apostolis traditum, a Sacris Canonibus ubique praescriptum, et ab universali Ecclesia ab ipso sui primordio retentum, et observatum est. Hoc nimirum, ut veteres tradidere Patres, nobis quotidie peccantibus communis poenitentiae consti­ tuto remedio, per consortium Crucis Christi, nos etiam aliquid in eo, quod ipse propter nos praestitit, agimus; simulque ad recolenda sacratiora Redem­ ptionis nostrae mysteria, quae per Dominicae Passionis, ac Resurrectionis memoriam, Quadragesimali potissimum tempore sollemnius celebrantur, puri­ ficatis leiunio corporibus, et animis, dignius paramur. Hoc, veluti nostrae militiae tessera, ab inimicis Crucis Christi secernimur, flagella Divinae ultio­ nis avertimus, et coelesti praesidio in dies adversus principes tenebrarum munimur. Hoc despectui habito, non contemnendum divinae gloriae detri­ mentum, non leve Catholicae Religioni dedecus, non dubium animabus Chri· stifidelium periculum oboritur: nec aliunde populis calamitates, rebusque publicis, et privatis cladem exitiumque importatum esse constat. § 1. Ab hac vero insita inhaerentique in omnium Catholicorum homi­ num animis de sacratissima Quadragesima, aliisque diebus iciunio conse­ cratis persuasione, et reverentia, quam aliena, quam discors, quam absona sit hodierna leiunantium consuetudo, quantum ab ipsa leiuniorum institu­ tione, et servata semper, ubique, et ab omnibus disciplina quam longissime distet: Vos, Venerabiles Fratres, qui populorum curae vestrae commissomm mores, et usus probe nostis, pro singulari sapientia vestra, prae caeteris clarius intelligitis. Nos sane, quibus in hac sublimi Apostolicae procurationis specula constitutis undique gentium nuntii afferuntur, lacrymis satis deplo­ rare non possumus, augustissimam Quadragesimalis leiunii observantiam ob nimiam, nullis legitimis urgentibus causis, ubique indi^briminatim dispen­ sandi facilitatem, plane sublatam esse; ita ut Orthodoxae quidem Religioni:· Cultores merito querantur; haeresum vero Sectatores illudant, et exultent 1 Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Metropolitanis, Archiepiscopis, et Episcopis universis, gratiam, et communionem Sedis Apostolicae haben­ tibus. Romani Pontifices 679 Perniciosae huic corruptelae plurimorum insuper licentiam adiunctam esse paviter dolemus; quae usque adeo invaluit, ut nulla Apostolici Instituti, sacratissimique praecepti habita ratione, leiuniorum tempore, palam, et impune ab iisdem agitentur convivia, et epulae interdictae promiscue inferantur. § 2. Eapropter, quemadmodum quibus curis, sollicitudinibus, et ango­ ribus urgeamur, cum Fraternitatibus Vestris communicamus; ita facere non possumus, quin pro iniuncto Nobis supremo sacrosancti Apostolatus officio, et ardentissimum Fraternitatum Vestrarum zelum ad opportunum hisce malis adhibendum remedium excitemus, et ad congruentes huiusmodi abusibus penitus extirpandis leges praescribendas, meditemur. Interea, Venerabiles Fratres, gaudium, et corona nostra, nobiscum considerantes, nihil Deo acce­ ptius, nihil Pastorali ministerio nostro dignius, nihil gregibus curae nostrae commissis utilius, quam ut verbo, et exemplo praeeuntes, Christifideles ad Iam salutarem Christianae poenitentiae, et pietatis exercitationem alacrius suscipiendam, constantissime retinendam, et ea, qua instituta fuit, disciplina peragendam vehementius inflammemus; omni opera atque industria stu­ deamus, ut fideles populi in conspectu Dei, per austeriorem leiuniorum observantiam, tales permaneant, quales in ipso Paschali festo dignum est inveniri. § 3. Debitum igitur paternae uniuscuiusque vestrum sedulitatis, et cari­ tatis officium iure postulat, ut omnibus notum faciatis, et annuntietis, nemini quidem sine legitima causa, et de utriusque Medici consilio; multitudini vero, veluti populo, aut civitati, aut genti indiscriminatim integrae, nonnisi gravissima, et urgente necessitate, et in casibus per sacra Canonum statuta praescriptis, cum debita Apostolicae huius Sanctae Sedis reverentia, a Qua­ dragesimal) leiunio dispensationem, toties, quoties opus fuerit, concedendam, nec audacter fidenterque usurpandam, nec superbe, et arroganter ab Eccle­ sia, sicut «alicubi in more positum esse accepimus, esse postulandam. § 4. Gravissimam vero urgentemque necessitatem etsi non est cur Vobis explicemus: Nolumus tamen Vos ignorare, cum huiusmodi necessitate, et servandam esse potissimum Unicam Comestionem, sicut alias hic Romae, ac Nos ipsi hoc anno urgentibus causis dispensantes, expresse praescripsimus, et licitas atque interdictas Epulas promiscue minime apponendas esse. § 5. Porro quemadmodum de eiusmodi indulgentia tam caute imper­ tienda, si secus fieret, Nos persuasum habemus, districtam supremo Divino ludici redditum iri rationem, ita conscientiam uniuscuiusque Vestrum oneran­ dam esse ducimus. Insimul Fraternitates Vestras rogamus, et in Domino exhortantes, obsecramus, ut populos, qui communem omnium Christifidelium poenitentiam, ac disciplinam servare nequeant, commonere satagatis, ne per alia pietatis opera, ut sua cuique devotio suggeret, peccata sua expiare, et Deo satisfacere negligant; quinimmo sanandis vulneribus, quibus humana infirmitas sauciatur, diligentem adhibere studeant curationem, ut culpas de mundano pulvere contractas, dum casta ieiunia decoquere non possunt, pia opera, orationum suffragia, et eleemosynae munera redimant. Interim solatium, et levamen non leve moerori nostro a Pastorali vigilantia, et caritate vestra praestolantes, ac certo Nobis pollicentes, Apostolicam bene- 680 Romani Pontifices dictionem, cum uberi coelestium charismatum copia coniunctam, in eosdtn populos vestros redundaturam, Vobis, Venerabiles Fratres, peramanter impetimur. § 6. Volumus autem, etc. [Bened. XIV Bull., torn. 1, p. 48-50]. 309. Benedictus XIV, const. Sacramentum Poenitentiae, i iun. 1741. [Cf. Codicis luris Canonici Docum. V. - Cf. etiam Bened. XIV Bull, torn. 1, p. 50-54]. 310. Benedictus XIV, ep. encyl. Cum Sacrarum, 1 iun. 1741.’ Cum Sacrarum Virginum, quae se Christo intra claustra dicaverunt, et tam carne, quam mente se Deo voverunt, ut consumment opus suum migro praemio destinatum, quo sublimior gloria est, eo maior et cura esse debut; inter praecipuas Apostolicae nostrae sollicitudinis partes, illam non ultimam reputamus, ut, ceteris inter Apostolicam hanc Sanctam Sedem, et Portugak liae, Algarbionimque Regna iamdiu exortis dissidiis, benedicente Domini, compositis, salutarem quoque nostram, ad maiorem Monialium in iisdeis Regnis degentium progressum in via mandatorum Dei, et vocationis suae semita faciendum, operam conferamus. § 1. Quoniam autem, sicut accepimus, quamplurimae Moniales variarum Dioecesum Regnorum huiusmodi, quae Regularem in Monasteriis quonim cumque Ordinum rigorosae, et perfectae clausurae emiserunt Professionem, variis, et in speciem quaesitis coloribus, et simulationibus, ac praesertim praetensis curandarum infirmitatum causis, non solum e Monasteriis exeunt, nec ad breve tempus, nec ad Civitates, et Oppida, ubi cuiuslibet Monialis Monasterium reperitur, divertunt, verum etiam per integrum unius, ac plu­ rium annorum spatium, et in locis a proprio uniuscuiusque Monasterio lon­ gissime dissitis, moram ducunt: eapropter fit, ut quamplurima inde scandala, et abusus incredibiles, ac Regularis perfectionis detrimenta, non sine gravi bonorum hominum offensione, oriantur. Conspiciuntur enim nonnullae earumdem Monialium per plateam incedere, ad publica Spectacula, et Theatra, Comoedias, Tragoedias, et Dramata, audiendi, spectandique causa, convolare, et ad alia loca nullo pacto religiosis Virginibus convenientia pergere; his accedit, quod non religiosae consuetudinis, sed licentiosae vitae exemplo, iis, quibuscum in eorumdem Domibus commorantur, sint offensioni, et scandalo. 1 Venerabilibus Fratribus, Antistitibus Regnorum Portugalliae, et Algarbiorutn. Romani Pontifices 681 § 2. Hinc est, quod Nos, non quod, humilitatis nostrae admodum conscii, aliquid ad censuram licentiae vindicemus, sed quod, ad sollicitudinem magis cauti, plus de Diaboli infestatione timeamus, opportunum hisce malis remedium afferre, et, quantum cum Domino possumus, debitae earumdem Sacrarum Virginum custodiae, decori, atque honestati providere cupientes, motu proprio, et ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine vobis omnibus, ct singulis, Venerabiles Fratres, iniungimus, et mandamus, ut statim ac ad Fraternitates Vestras praesentes nostrae in forma Brevis literae, aut earumdem transumpta, sive exempla, etiam typis impressa, et manu alicuius publici Notarii subscripta, et sigillo Personae in Ecclesiastica Dignitate constitutae munita pervenerint, illico notum faciatis, et nuntietis omnibus, et singulis Monialibus Monaste­ riorum, sive vestrarum respective, sive aliarum Dioecesum in uniuscuiusque vestrum Dioecesi quacumque auctoritate, facultate, licentia, Induitis, ac pri­ vilegiis, sive per hanc Sanctam Sedem, sive per Congregationem Venerabi­ lium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negotiis Episcoporum, et Regularium praepositam, sive per Vos ipsos, aut Praede­ cessores vestros Antistites, sive per ordinarios Nostros, et eiusdem Sanctae Sedis pro tempore Nuntios quomodolibet concessis, extra claustra suorum Monasteriorum quacumque etiam infirmitatis causa commorantibus, in vir­ tute sanctae obedientiae praecipiatis, ut intra quindecim, aut viginti dies, et non amplius, ab earumdem praesentium nostrarum literarum publicatione, et affixione, ad proprium Monasterium, in quo regularem Professionem emi­ serunt, redeant, ibique permaneant, aliter ipso facto poenas a Sacris Cano­ nibus contra violantes clausuram Monialium inflictas, praeter alias vestro arbitrio irrogandas, incurrere, et incurrisse sciant, quibus sane poenis, aliisque vestro etiam arbitrio imponendis, obnoxios, et ipso facto subiectos esse de­ cernimus, et declaramus omnes, et singulos consilium, auxilium, commodum, aliaque huiusmodi dantes, aut praestantes, ne eaedem praesentes suum sor­ tiantur effectum. § 3. Caeterum, Venerabiles Fratres, rogamus Vos, et in Domino horta­ mur, ut pro eximia pietate vestra, religionis zelo, Ecclesiasticae disciplinae amore, et aeterna Sacrarum Virginum salute Fraternitatibus Vestris potissi­ mum credita, statim hisce nostris acceptis, omnia, et singula in ipsis contenta debitae exeeutioni mandanda curetis, super quibus vestras conscientias one­ ramus, ac significamus districtam Supremo Divino Indici lesu Christo Coe­ lesti Sacrarum Virginum Sponso reddendam esse rationem. Contendite igitur omni ope, consilio, prudentia, et auctoritate vestra, Sacerdotale Ministerium vestrum cumulate explere; Nos enim omnes opportunas, et necessarias ad eiusmodi effectum facultates, etiam auxilium Brachii Saecularis, quatenus opus fuerit, invocandi, Apostolica auctoritate earumdem praesentium tenore impertimur. § 4. Verum, ne imposterum Indulta exeundi e Monasteriis, et extra Claustra permanendi, ob quamcumque causam, tanta facilitate Monialibus in iisdem Portugalliae, Algarbiorumque Regnis concedantur, tum Fraterni­ tatibus Vestris, vestrisque successoribus, tum ordinariis eiusdem Apostolicae 682 Romani Pontifices Sedis pro tempore isthic Nuntiis, tum denique ipsi Congregationi Cardina­ lium Episcoporum, et Regularium, quamcumque facultatem tribuendi, apediendique Indulta huiusmodi, quacumque auctoritate, potestate, privilegiis, et Induitis, quibus omnibus quoad hanc partem carumdem praesentium tenore derogamus, attributam, omnino inhibemus, et inhibitam esse volumus, et declaramus. Quibuscumque in contrarium facientibus non obstantibus. (Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 54, 55]. 311. Benedictus XIV, ep. encycl. Quanta cura, 30 iun. 1741.1 Quanta cura adhibenda sit, ut Sacrosanctum Missae Sacrificium non solum omni Religionis cultu, ac veneratione celebretur; verum etiam uls tanti Sacrificii dignitate cuiusvis generis mercedum conditiones, pacta, et importunae atque illiberales eleemosynarum exactiones potius, quam postu­ lationes, aliaque huiusmodi, quae a simoniaca labe, vel certe a turpi quaestu non longe absunt, e medio tollantur, nemo est ex Catholicae Fidei cultori­ bus, qui ignoret. § 1. Verum eousque tandem progressa est, sicut non sine ingenti cordis nostri moerore undique accepimus, nonnullorum, sive Ecclesiasticorum, sive Laicorum Virorum avaritia, quae est idolorum servitus, ut eleemosynas quidem seu stipendia propter Missarum celebrationem, iuxta locorum con­ suetudines, vel Dioecesanarum Synodorum Sanctiones, in subsidium alimen­ torum uniuscuiusque Sacerdotis dumtaxat, pro regionum opportunitatibus praescripta, colligant; Missas vero celebrari curent alibi, ubi eleemosynae, seu stipendia, vel consuetudine, vel Synodali lege, pro singulis Missis attri­ buta sunt minoris pretii, quam illic, ubi accipiuntur, darentur. § 2. Id quam absonum sit, atque alienum ab ipsa, sive expressa, sive tacita pie offerentium voluntate, omnes plane intelligunt. Nec aliter existi­ mandum est; in illa enim potius Missas esse celebrandas quisque vult, ad quam, religionis, et pietatis stimulis ductus, eleemosynas confert, aut in qua quispiam fortasse tumulatus est, quam in alia Ecclesia sibi prorsus ignota. Quod sane, veluti mercaturis faciendis a turpis lucri cupiditate inductum, non solum ab avaritiae suspicione, et vitio, verum etiam a furti crimine, unde restitutioni subiacet, haud immune, in causa est, ut bonorum quamplurimi, ad quorum notitiam mercatura huiusmodi venit, graviter offensi, ab eleemosynis ad celebrandas Missas amplius offerendis sese abstineant § 3. Execrabilem huiusmodi abusum alicubi sensim irrepentem déte­ stantes Romani Pontifices Praedecessores Nostri, de consilio tum Congre­ gationis S. R. E. Cardinalium Universalis Inquisitionis contra haereticam 1 Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Metropolitanis, Archiepiscopis, et Episcopis universis, gratiam, ct communionem Sedis Apostolicae haben­ tibus. Romani Pontifias 683 pravitatem, tum Congregationis Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum, decretum voluerunt, nimirum a quolibet Sacerdote, stipendio, seu elemosyna maioris pretii pro celebratione Missae a quocumque accepta, non posse alteri Saçerdoti Missam huiusmodi celebraturo stipendium, seu eleemosynam minoris pretii erogari, etsi eidem Sacerdoti Missam celebranti, et consentienti, se maioris pretii stipendium, seu eleemosynam accepisse indicasset. § 4. Eapropter Vos, Venerabiles Fratres, in Apostolici Ministerii, et solli­ citudinis Nostrae partem adseitos, rogamus, et maximopere in Domino hor­ tamur, ut custodientes vigilias super gregibus vestris, enitamini, ne ea pestis amplius pervagetur, sed ut penitus extinguatur. Ab avaritia enim, tamquam a radice, mala omnia germinant; quam quidam appetentes, erraverunt a Fide, et inseruerunt se doloribus multis. Avaritia quidem nulla potior con­ tagio, quae conceptam apud omnes Sacerdotalis dignitatis perfectionisque opinionem magis inficiat evellatque. Avaritia opibus Deum posthabere, ac servire Mammonae docens, efficit, ut Avari haereditatem non habeant in Regno Christi, et Dei. Quod si haec in Laicis hominibus minime toleranda, atque adeo legibus coercenda, quid in Ecclesiasticis viris, qui terrenis rebus nuntium miserunt, qui in sortem Domini vocati, qui Deo mancipati sunt? Quid, quod non per mundana lucra, sed per Altaris ministerium, tam sor­ dide, et cum sanctissimarum legum contemptu, et cum Sacerdotalis charac­ teris dedecore, in avaritiam praecipiti animo rapiuntur? Contendite igitur, Venerabiles Fratres, quibus Christi ovium cura demandata est, non solum ut verbo, et exemplo praeeuntes, Christi sitis bonus odor in omni loco, unde populi vestigia vestra sequantur; verum etiam ut Ecclesiasticos primum, deinde Laicos viros ab infectis vitiorum pascuis avertentes, per viam manditorum Dei ad Coeleste Ovile currere doceatis. § 5. Quoniam autem ita comparatum est, ut praesentis poenae metu salutaribus monitis facilius obtemperetur; per Edictum in vestris Dioecesibus proponendum affigendumque, universis notum facite, quemcumque, qui elee­ mosynas, seu stipendia maioris pretii pro Missis celebrandis, quemadmodum locorum consuetudines, vel Synodalia Statuta exigunt, colligens, Missas, retenta sibi parte earumdem eleemosynarum, seu stipendiorum acceptonim, sive ibidem, sibi alibi, ubi pro Missis celebrandis minora stipendia, seu elee­ mosynae tribuuntur, celebrari fecerit, Laicum quidem, seu Saecularem, praeter alias arbitrio vestro irrogandas poenas, Excommunicationis poenam, Clericum vero, sive quemcumque Sacerdotem, poenam Suspensionis ipso facto incur­ rere; a quibus nullus per alium, quam per Nos ipsos, seu Romanum Pon­ tificem pro tempore existentem, nisi in mortis articulo constitutus, absolvi possit. Fore autem in Domino confidimus, ut unusquisque memor condi­ tionis suae, posthac bene consultum velit animae suae, nec tam salutares leges censurasque Ecclesiasticas parvipendat. Interea Fraternitatibus Vestris Apostolicam Benedictionem, in populos etiam curae vestrae commissos re­ dundaturam, peramanter impertimur. § 6. Volumus autem, etc. (Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 56, 57]. 684 Romani Pontifices 312. Benedictus XIV, ep. Pro eximia, 30 iun. 1741.’ Pro eximia tua pietate observantiaque, quam canonicae disciplinae pr.estare debes, Venerabilis Frater, quem pastoralis creditarum Tibi ovium cun iamdiu laudabiliter impensa commendant, plane non dubitamus, quin per­ molestum quoque Fraternitati Tuae accidat, quod Nos per alias nostras simili forma Brevis literas ad universos Catholici Orbis Antistites, hac ipsa die datas, ac typis impressas, Tibique cum hisce insimul reddendas, no» sine effusis lacrymis communicamus.2 Etsi autem detestabilem in Missarum celebratione mercaturam, de qua tantopere querimur, alibi etiam fieri aco· pissemus, non ea tamen, nec tanta cum turpis lucri aviditate exerceri nove­ ramus, quanta a nonnullis Pedemontii Ecclesiasticis, et Laicis viris frequcntan recentibus nuntiis certiores facti fuimus, ut salutare, ad tam sordidae negctiationis, et criminis notam a Dioecesibus Pedemontii penitus delendam, reme­ dium adhibere satageremus. Verum Nos, ne opinionem, quam omnes de Ecclesiasticae disciplinae decore, et observantia in Pedemontii Dioecesibus vigente habent, minuere videremur, et ut debitis Apostolicae sollicitudinis officiis faceremus satis, id scribendi inivimus consilium. § 1. Itaque quemadmodum facile hinc perspicis, Venerabilis Frater, non obscurum hac in re peculiaris nostrae erga unumquemque Pedemontii Anbstitem caritatis testimonium, ita vehementer enitaris oportet, ut omnem tam pro negotii gravitate, quam pro nostrae providentiae ratione operam colloces, ut de contagione mercaturae huiusmodi penitus extincta Tecum gratulemur. § 2. Verum si malorum hominum pervicacia tanta fuerit, ut poenis per easdem literas nostras irrogandis arroganter despectis, ad eam confringen­ dam Brachii saecularis auxilio Tibi opus sit, illud invocare ne omittas, minime dubitans, quin libentius quam optas, Tibi praesto sit. §. 3. Tanta namque est Carissimi in Christo Filii Nostri Caroli Enunuelis Sardiniae Regis illustris in Nos, et Apostolicam hanc Sanctam Sedem observantia saepissime rebus ipsis probata, ut maiora in dies Regiae, non solum erga Nos ipsos, sed etiam erga Fraternitatem Tuam pietatis, et pro Ecclesiastica disciplina zeli, ac patrocinii argumenta Nobis certo polliceamur. Interea Fraternitati Tuae Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 57, 58]. * Venerabili Fratri, Archiepiscopo Taurinensi. 2 Cf. N. 311. Romani Pontifices 685 313 Benedictus XIV, ep. cncycl. Grave, 15 aug. 1741.1 Grave, et permolestum Nobis accidit compertum habere, nonnullos Hiber­ niae Episcopos adeo muneris sui, et animarum curae sibi commissarum esse oblitos, ut alter, ex quo iarnpridem Episcopale regimen susceperit, nunquam hactenus in Dioecesi resederit, alter, transacto vix cum ovibus suis mense, Angliam, deinde Galliam, Belgium, Germaniamque peragraverit, nonnulli vero semel in anno aestivo tempore, paucis quidem diebus, quasi relaxandi animi causa, ad Ecclesiam sibi traditam accedere consueverint. Hoc autem quanto Nos dolore confecerit, verbis explicare satis non possumus. Quid enim aliud ex tam absurda Episcoporum absentia cogitare possumus, nisi certam Populorum calamitatem, aeternamque animarum perniciem? Expe­ rientia quippe didicimus, et oculis prope Nostris vidimus in ipsa Italia Eccle­ siasticam disciplinam, pietatem, et mores in deterius ire, si quando Episco­ pum a Sede sua diutius abesse contigerit; quamquam in Italia non desint et Parochi vigilantes, et Ecclesiastici plurimi docti, ac probi tam Saeculares, quam Regulares, imo et Vicarius probitate vitae, scientia, usuque Ecclesiasti­ carum rerum valde peritus, qui absentis Episcopi partes pro viribus expleat. Quid vero sperandum, aut quid mali non metuendum, ubi summa Eccle­ siasticorum paucitas, ubi Catholici inter Heterodoxos versari debent, et ab ipsis Magistratibus saepe Religionis causa vexari solent? § 1. Non est autem, cur Nos in praesens novas leges, aut poenas, ad coercendam eiusmodi licentiam, statuamus; cum dubitare minime possimus, Vos non ignorare, quam graviter, stricteque per Sacros Canones, Apostolicasque Constitutiones, tum maxime per Concilium Tridentinum2 Episcopis iniungatur in Ecclesiis suis residere, et Oves sibi creditas nullo unquam tempore extra summam necessitatem deserere. Qua de re etiam nomine Vene­ rabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium nego­ tiis Propagandae Fidei praepositorum nonnullos ex Vobis admonitos fuisse certo scimus. Cui sane residendi debito satis nequaquam faciunt, qui per alium a se substitutum, seu Vicarium, Ecclesiam regunt, nisi forte ad breve tempus, et gravi de causa id fieret. §2. Neque vero opus esse censemus, Viros doctos, et sacrarum literarum apprime callentes, quales Vos estis, docere de differentia residendi, quam materialem, et formalem, vocant. Quis enim Vestrum, Venerabiles Fratres, ignorat, tunc Episcopum materiali modo in Ecclesia sua residere, cum neque Verbum Dei voce, et exemplo disseminat, neque a semita iustitiae defle­ ctentes revocat, neque periclitantibus opem, et auxilium defert, neque adver­ sus Lupos rapaces, qui in vestimentis ovium saepe intrant ovile, ut rapiant, 1 Venerabilibus Fratribus, Archiepiscopls, et Episcopis Regni Hiberniae. 1 Sess. VI, de ref., c. 1; sess. XXIII, de ref., c. 1. 686 Romani Pontifices et mactent, sedulo invigilat, fortiterque se opponit? In qua sane vigilantia, ac Pastorali sollicitudine potissimum sita est vera, et formalis residendi rati Alloquimur profecto Viros Theologos, humanarum, Divinarumque renr scientissimos, qui probe intelligitis, curam, et salutem animarum opus ts-. Divinum, et onus Angelicis, ut aiunt, humeris formidandum, Oves Dominit, pascere: quarum de manibus vestris sanguinem Summus Pastor aliquant requiret, si quae forte vitio, aut negligentia vestra perierit. Neque enim « quisquam excusatione tuebitur, quod illae se inscio, aut absente, substtei alicuius, aut Vicarii oscitantia aberraverint. Unicuique enim vestrum singe· latim ab Oraculo Divino districte denunciator: Attendite Vobis, et unireno gregi, in quo Vos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, quam aequisivit sanguine suo. Vobis igitur, non alteri, pascendi oves praeceptum datr est: Vobismetipsis spiritualis animarum salus innititur, et Vos illam suscer stis, de ipsis rationem reddituri. Proinde Vobis non immerito tribuetur inopii Verbi Dei, Sacramentorum neglectus, corruptela niorum, et omnis eorum, qui ignorant, et errant, miseranda pernicies. § 3. Nos itaque haec omnia non sine lacrymis considerantes, hortamur Vos, et per amantissima lesu Christi Viscera, cuius vices in terris, licet imn .· rentes, gerimus, obsecramus, ut animarum vestrarum non minus, quam earur, quae Fidei vestrae traditae sunt, miseratione moti, malis hisce tempestive occurratis, habentes prae oculis indicium illud durissimum, quod Princeps Pastorum faciet iis, qui Ecclesiae praesunt, et Populum suum salvum non faciunt Ponite Vobis ante oculos clarissima, et quidem domestica tot San­ ctorum Episcoporum exempla, qui charitate pleni, et de animarum salute, ultra quam dici possit, solliciti, Hiberniam Catholicae fidei zelo illustrarunt, eamque pietate, et religione florentissimam effecerant. §4. Memoria recolite Sanctum Patritium, Hiberniae Apostolum nuncu­ patum, quem Sanctus Coelestinus Praedecessor Noster ad Vos misit: cuius Apostolicae Legationis, et praedicationis uberrimus fructus extitit, ut Hiberra antea Idolorum cultrix, mox Sanctorum Insula diceretur, et esset. § 5. Recolite Sanctum Malachiam Archiepiscopum Armachanum, et Lega tum Apostolicum per universam Hiberniam ab Innocentio II Praedecessore Nostro constitutum, cuius ingens animarum studium a S. Bernardo quasi coloribus expressum legimus: Stetit Pastor intrepidus, omnimodis argumen­ tosus, quomodo faceret oves de lupis, monere communiter, secreto arguere, fkrt per singulos, nunc aspere, nunc leniter convenire, prout cuique expedire ride­ bat ... Circumiens Civitatem, perquirebat anhelus, quem Christo acquireret. Sd et foris rura, et oppida nihilominus saepius percurrebat; ibat, et erogabat, rd ingratis coelestis tritici mensuram, nec vehebatur equo, sed pedes ibat, et ir. hoc se Virum Apostolicum probans. Haec S. Bernardus. § 6. Sed et sinceriora percurrite S. Laurentii Archiepiscopi Dublinensis acta, quem Regio sanguine ortum, Legatum Apostolicum in Hiberniam Ale­ xander III Praedecessor Noster in Concilio Lateranensi III selegit, eique postea Honorius Ill pariter Praedecessor Noster solemni ritu Sanctorum honores decrevit; atque inde facile intelligctis, quae, quantaque pro grege suo Vir Apostolicus fecerit, atque pertulerit. 687 Romani Pontifices § 7. Quod si recensere voluerimus Sanctissimos Viros, Columhanum, Kilianum, Virgilium, Rumoldum, Gallum, aliosque plures, qui ex Hibernia in alias Provincias Catholicam fidem invexerunt, aut illam per martyrium effuso sanguine collustrarunt, plus nimio epistolae modum excederemus. Satis sit eos breviter indicasse, quo facilius in memoriam revocetis, quae fuerit maiorum vestrorum religio, ac pietas, quae, quantaque dignitatis Episcopalis sollicitudo, quae quidem illos gloriosos, ac beatos effecit. Horum sane vesti­ giis ut Vos, quantum fieri potest, insistatis, iterum in Domino rogamus, et obtestamur. §8. Confidimus autem plurimum, ut Vos, non tam paternae huius admo­ nitionis officio, quam conscientiae vestrae stimulis excitati, in Dioecesibus Vestris in posterum resideatis, et gravissimum pascendi oves debitum serio, accurateque persolvatis. Quod si vestrum quispiam, vel ratione provectioris aetatis, aut aegrae valetudinis impedimento, se Pastorali muneri revera impa­ rem sentiat, is Coadiutorem sibi dari a Nobis petat, Nobisque simul indicet, quem ipse idoneum ad illud munus fore iudicaverit: Nam statim ac erimus de eius probitate, doctrina, aliisque ad Episcopatum necessariis satis instru­ cti, Coadiutorem haberi indulgebimus. Apostolicam interim Benedictionem Nostram paterno affectu Vobis impertimur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 63-65], 314. Benedictus XIV, ep. encycl. In suprema * 22 aug. 1741.1 In suprema Universalis Ecclesiae procuratione, meritis licet imparibus, per ineffabilem Divinae bonitatis abundantiam, ut Orthodoxae Fidei asser­ tores, sic etiam Ecclesiasticae disciplinae custodes, ac vindices constituti, Quadragesimale praesertim leiunium, quod inter praecipua orthodoxae disci­ plinae capita semper, et ubique ab ipso Ecclesiae exordio numeratum esse nemo ex Catholicis inficiatur, ab hodierna leiunantium corruptela vindicare, et in pristinam, quantum, benedicente Domino, fieri posset, observantiam revocare cupientes, per alias nostras in simili forma Brevis literas ad Fra­ ternitates Vestras die xxx proxime elapsi mensis maii currentis anni datas,2 eximium Fraternitatum vestrarum zelum excitandum curavimus, ut adlaborare studeretis, ne hac in parte, et optatum Apostolicae nostrae sollicitudinis ango­ ribus levamen, et salutare abolendae sacratissimi leiunii corruptelae remedium deesset. Quoniam autem paternae Pontificiae caritatis, quae novit imbecilli­ tates infirmorum sustinere, atque etiam cum infirmantibus infirmari, non immemores, quemadmodum a leiunio aliquando, legitima causa, aut gravis­ sima urgentique necessitate exigente, dispensandum esse ex Apostolica beni1 Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Metropolitanis, Archiepiscopis tl Episcopis universis, gratiam, ct communionem Sedis Apostolicae habentibus. ’ Cf. N. 308. 6S8 Romani Pontifices gnitate censuirnus, ita inter caetera praescripsimus Unicam Comestione * servandam, et licitas, atque interdictas Epulas minime esse apponendi *. § I. Hinc factum esse accepimus, quod non defuerint, qui perhumana, et hominibus a Christiana poenitentia abhorrentibus dumtaxat digna * i . tiones, sibi aliisque persuadeant, unicam potissimum Comestionem seni atque Epulas licitas, et interdictas minime apponi debere, cum multitudo quidem indiscriminatim ob urgentem gravissimamque necessitatem, non ven singulis ob legitimam causam, et de utriusque Medici consilio dispensatur. §2. Quam sane persuasionem a sententia nostra alienam utexomnion animis penitus evellamus, Nos quibuscumque, quacumque occasione, sue multitudini indiscriminatim ob urgentem gravissimamque necessitatem, sive singulis ob legitimam causam, et de utriusque Medici consilio, dummodo nulla certa, et periculosa affectae valetudinis ratio intercedat, et aliter tien necessario exigat, in Quadragesimae, aliisque anni Temporibus, et diebus, quibus carnium, ovorum, et lacticiniorum esus est prohibitus, dispensari con­ tigerit, ab omnibus omnino, nemine excepto, Unicam Comestionem servandr et licitas, atque interdictas Epulas minime esse apponendas, tenore praesente declaramus, et edicimus; quemadmodum per singulas nostras in pari fornu Brevis literas singulis utriusque sexus Christifidelibus, ob corporis infirr tates, quibus obnoxii reperiuntur, in sacratissima Quadragesima, aliisqce leiunio consecratis diebus, vescendi prohibitis licentiam dantes, unicuique expresse praescribimus, atque praecipimus. § 3. Eapropter Fraternitates Vestras rogamus, atque in Domino obse­ cramus, ut populos vestrae curae commissos ad tam opportunum sananda vulneribus, quibus per humanam infirmitatem quisque sauciatur, sanctissir leiunii remedium alacriter adhibendum cohortantes, sedulo, ac paterne monea­ tis, rem agi non quidem exiguam, sed longe gravissimam, de observando, sustinendoque leiunio purificandis animis corporibusque salutari. In spen igitur illos erigite coelestium praemiorum, quibus assequendis nonsunteondignae passiones huius temporis; immo leve, ac momentaneum non tribulati nis, sed modicae abstinentiae nostrae incommodum, magnum gloriae pondus operatur in Coelis. Ab omnibus se abstinent, qui in agone contendunt, ut corruptibilem coronam accipiant; pudeat tam imbelles, ac delicatos Chri­ stianae militiae milites, refugientes a consortio Crucis Christi, qui coronan legitime certatibus propositam sperare praecipit incorruptam; ad cuius auspi­ cium, et pignus, Fraternitatibus Vestris Apostolicam Benedictionem, iisder 1 etiam Populis vestris Nostro nomine impertiendam, peramanter elargimur i § 4. Volumus autem, etc. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 65, 66]. 689 Romani Pontifices 315. Benedictus XIV, cp. encycl. Quamvis Paterna^ 26 aug. 1741.1 Quamvis Paternae vigilantiae, qua de iustitla unicuique Integre, sapien· jerque administranda solliciti esse debemus, iamdiu innotuerit, quod Causae extra nostram Romanam Curiam, pro Litigantium commodo, ad partes (ut aiunt) committi solitae, iis quandoque decidendae, ac fine debito terminandae delegentur, qui tum congrua Iuris peritia, tum quoque probitatis, spectataeque Fidei praesidio destituuntur: acerbiori nihilominus doloris sensu perculsi fuimus, postquam huiusmodi abusum, rumore publico evulgatum, multorum querelis ad Apostolicam Sedem delatis, eorumque literis ad Nos crebro datis apertius sensimus confirmari. Rationes praeterea, et peculiares Causae dicL abusus cum Nobis plures in eisdem literis obtenderentur, eas potissimum referri perspeximus eximio Protonotariorum non Participantium numero, quibus, utpote in Dignitate Ecclesiastica constitutis, in more positum est dictas Causas delegari, licet tempore quo ad huiusmodi Dignitatis, et Officii gradum provehuntur, nulla meritorum, et qualitatum fiat diligens inquisitio, nec sedulo examinetur, an polleant requisitis ad lus dicendum, et lustitiae habenas moderandas necessariis. § I. Quam graves curas id animo nostro ingesserit, quamve intimo moe­ rore affecti simus, ubi aliorum res, et negotia, ob ludicum ignorantiam, et malitiam, periclitari, et in discrimen adduci rescivimus: intelliget plane cui perspectus erit ille, quo semper incensi sumus, lustitiae administrandae zelus. Sed cum silere diutius, pro commissa Nobis Populorum salute, Paterna Chantas non pateretur, et ad propulsandam hanc corruptelam, restituendamqueiudiciorum integritatem, congruis remediis manus admoveremus * novimus non recentes, sed obsoletas esse huiusmodi querelas, atque rem esse non de morbo nunc ingruente, sed iamdudum invecto: remedia ad illum avertendum non esse modo excogitanda, sed antiquitus praestituta; originem vero non Curiae nostrae Romanae, sed iis adseribi oportere, qui de praxi eiusdem Curiae inluste nimis conqueruntur. § 2. Si enim longe praeteriti temporis ratio habeatur, facile quisque coniicet fel. record. Bonifacio Papae VIII has querimonias fuisse suggestas, eundemque Pontificem ad implendas Apostolici regiminis partes, sua Decretali Statutum, de Rescriptis, in 6 consulto praescripsisse, ne a Sede Apostolica, eiusque Legatis Causae imposterum aliis delegarentur, quam Personis in Eccle­ siastica Dignitate constitutis, et quibus sive Personatus, sive Canonicatus in aliqua Cathcdrali Ecclesia obtigisset; Judicia praeterea non in obscuro, sed in insigni, et populoso Oppido, ac in Urbibus instrui oportere, in quibus Peritorum ludicum copia commode haberi posset. Sacro etiam Concilio Tridentino hanc ipsam imperitorum ludicum querelam propositam fuisse, fas ' Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis. 44 690 Romani Pontifices est credere. Postquam etenim Sess. 25, de Reform, cap. 10 praemissum I a Sede Apostolica Indicibus non undequaque idoneis Causas in pini., delegari, et id fieri tum ob malitiosam petentium suggestionem, tum quoç.> ob locorum longinquitatem, a quibus notitia Personarum, quibus O mandentur, haberi non potest: Statuit eadem Sancta Synodus, in sing;.· Conciliis Provincialibus, aut Dioecesanis aliquot personas, quae qualitates habeant iuxta Constitutionem Bonifacii VIII, et alioquin ad id aptas daigwi quibus imposterum Causae committerentur ; et si aliquem interim ex desigmiu mori contingeret, substitueret Ordinarius Loci cum consilio Capituli alias u eius locum, usque ad futuram Provincialem, aut Dioecesanam Synodum: Ut ut haberet quaevis Dioecesis quatuor saltem, aut etiam plures probatas, et qjclificatas Personas, quibus huiusmodi Causae committerentur; alioquin ρβ designationem factam, quam statim Episcopi ad Summum Romanum Ponlifiatransmitterent, delegationes quaecumque aliorum ludicum, aliis, quam his fatee. subreptitiae censerentur. § 3. Cum vero Concilia Provincialia quolibet Triennio, Dioecesana inno quolibet ex praescripto Tridentini cogenda,1 ob varia, quae obversantur impe­ dimenta, longius protrahantur, nec Episcopis subsit quandoque certa spe, quod iis prospere sublatis, dicta Concilia haberi possint, atque in illis de gnari novi ludices Synodales, in locum illorum, qui defecerunt: Saepe idcirco Congregatio Concilii Tridentini Interpres a Locorum Ordinariis requisiti, consultissime respondit, subrogandorum ludicum electionem ab Episcopis esse faciendam cum Consilio Capituli. § 4. Providae igitur, et vetustae huiusmodi leges palam evincunt, antiqui esse vulnera in hac parte disciplinae illata, iliaque modo recrudescere, non quia congrua desit medela, sed quia negligitur ad praescriptum Canonicarum Sanctionum ludicum Synodalium designatio, quorum notitia si Romano pro tempore Pontifici exhibita fuisset, eisdem tantummodo Indicibus facta fuisset Causarum delegatio, semota quavis querelarum occasione. § 5. Dum minoribus in hac Curia muneribus, atque illo praesertim Secre­ tarii Congregationis Concilii fungeremur, nihil Nobis fuit antiquius, quir Episcopis, aliisque Ecclesiarum Praelatis hosce sensus ingerere, eosque pro viribus ad has Ecclesiasticas leges custodiendas sedulo commonere. Nunc vero imperscrutabilis Consilii altitudine ad Supremum Apostolatuq fastigium licet immerentes evocati, Pastoralis officii exigit ratio, ut nostris hisce literis certa vobis imposterum methodus praescribatur, ad quamcumque dubiorum, et querelarum occasionem avertendam. Volumus itaque, ct mandamus, quod in iis Dioecesibus, in quibus vigiles Ecclesiarum Antistites ad tramites Tridentinae Synodi ludices elegerunt in Conciliis sive Provincialibus, sive Dioe­ cesanis, electorum Nomina quamprimum Nobis renuncient; etsi forte unum, vel plures illorum mori contingat, antequam denuo eadem Concilia cogantur, decedentibus subrogentur novi ludices, eligendi ab Episcopo cum Consilio Capituli, qui Nomina subrogatorum in dicto munere, usque ad diem Synodi duraturo, Nobis itidem significent. Ubi vero Concilia Provincialia, et Syno1 Sess. XXIV, de ref., c. 2. Romani Pontifices 691 dalia iamdiu coacta non sunt, nec ulla idcirco facta dignoscitur ludicum electio: pro iniuncta humilitati nostrae omnium Ecclesiarum sollicitudine, Archiepiscopos, et Episcopos in Domino iugiter hortamur, et obtestamur, ut sublatis quibusvis impedimentis, eadem Concilia, sicubi omissa sunt, quam­ primum haberi curent; interim vero cum consensu suorum Capitulorum ludices eligant, et Nomina Electorum in Albo redacta Nobis remittant; et si mori aliquem contingat, alios cum Consilio Capituli sufficiant, suffectosque Nobis indilate denuncient. Quo autem ad Numerum eligendorum, etsi Tri­ dentini Decreto cautum sit, quatuor saltem in unaquaque Dioecesi eligi debere, plures nihilominus eligi volumus, si Dioecesis amplitudo, aliaeque peculiares circumstantiae id probe exposcere videantur. § 6. Monitos tamen esse volumus Locorum Ordinarios, quod licet ad tramites praemissae Decretalis Bonifacii VIII, cui etiam consona sunt dispo­ sita a Tridentino, facultas iudicandi tribuenda sit Personis, Dignitate aliqua Ecclesiastica, Personatu, vel Canonicatu Cathedralis Ecclesiae insignitis; huiusmodi qualitates ita esse accipiendas, ut non desit in persona ad hoc munus assumenda, altera potissimum requisita qualitas Doctrinae, et idonei­ tatis, in qua summa Negotii est constituta. Hoc pacto designati, et electi ludices Nostro Supplicum Libellorum Secretario denuncientur ab Ordinariis, vel immediate per se ipsos, vel mediate per suos in Urbe Negotiorum Gesto­ res: Nostraeque erit vigilantiae solerter cavere, ne imposterum ab Officiali­ bus nostrae Curiae ad id Deputatis, Causae aliis, quam dictis ludicibus, dele­ gentur. Quae quidem dum Vobis, Venerabiles Fratres, per haec Apostolica scripta nota esse volumus, in felicitatis auspicium, et paternae dilectionis pignus, Apostolicam Benedictionem vobis impertimur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 66-68]. 316. Benedictus XIV, const. Universalis, 29 aug. 1741. Universalis Ecclesiae cura, quam inscrutabilis Divinae Sapientiae, atque Bonitatis altitudo humilitati nostrae committere dignata est, inter caeteras sollicitudines exigit etiam, ac postulat, ut diligenter invigilemus, ne Clerici Ecclesiasticis Beneficiis, quae e liberali Ecclesiae manu acceperunt, abutentes, eorum redditus, non sine aliorum fidelium scandalo, inconsulta prodigalitate disperdant, sed tanquam boni dispensatores ita administrent, ut et vitae suae necessaria provideant, et pauperum inopiae, et Ecclesiarum necessita­ tibus succurrant. § 1. Relatum est ad aures nostras, quosdam Clericos Ecclesiasticis Beneficiis cum onere, vel sine onere residentiae provisos, turpibus ut plurimum ex cau­ sis impulsos, annuos eorumdem Beneficiorum redditus, quos, donec viverent, percipere possent, unico actu alienare sub nomine cedendi commodum, seu uti­ litatem percipiendi fructus eorumdem Beneficiorum, quos alteri, quoad vixerint, vendunt, recepta pecunia ad eam summam, et quantitatem, quam ipsi, habita 692 Romani Pontifices ratione eorum aetatis, et corporis valetudinis, durante vita, verisimiliter consequi potuissent. Cum autem isti improvidi Clerici instar illius prodigiIt!., familias, de quo in Evangelio scriptum est: cum substantiam suam a Patn recepisset, totam statim consumpsisse luxuriose vivendo, et deinde, facta jw. valida, coactum esse vivere de siliquis immundorum animalium, pia Eccle­ siae subsidia, et Ecclesiasticos proventus in suas explendas cupiditates improl huiusmodi contractu profundant; multa hinc, et gravia mala, ut experienti ipsa compertum est, evenire solent. Nam primum non leve dedecus Eccle­ siastico Ordini inuritur, et grave reliquis fidelibus scandalum generatur,dun vident, Ecclesiasticas pecunias, quae sunt vota fidelium, bona pauperum, patri­ monium Christi, in pravos usus insumi, vel improvisa profusione dissipa?., quae ab Ecclesiasticis, tanquam probis dispensatoribus, in solamen paupe­ rum, et Ecclesiarum restaurationem impendi deberent. Praeterea saepe huius­ modi Clerici ad summam rediguntur egestatem, et ut se sustentare possint vel indecore, non sine infamia Clericalis gradus, mendicant, vel indigni quaestibus, et negotiis operam praebent; Ecclesiam autem, et Ecclesiasticas res quodammodo aversantur, quasi fraudati mercede, vel stipendiis suis, quae nullius culpa, sed solum vitio, et flagitiis suis amiserunt. Ideo Eccle­ siastica munera, vel nunquam, vel negligenter obeunt, Divinam Psalmo­ diam, si ad eam in publicis Ecclesiis ratione suorum Beneficiorum tenein tur, frequenter omittunt, vel oscitanter persolvunt, Ecclesiasticos coetus non frequentant, animarum salutem non curant, Divina fastidiunt, mundani sectantur. § 2. Volentes igitur hanc improbam consuetudinem, et non ferendam pravitatem, qua non mediocriter Clericalis ordinis fama minuitur, et honor conculcatur, Ecclesiae autem debito servitio, pauperes opportunis subsidiis, et sacrae aedes necessariis reparationibus, et ornamentis fraudantur, penitus abolere, Motu proprio, ac certa scientia, et matura deliberatione nostris deque Apostolicae potestatis plenitudine, omnibus Clericis quacumque dignitate, praeeminentia, honore, et privilegio insignitis interdicimus, et prohibemus, ne in posterum audeant sub nomine alienandi utilitatem, et commodum per­ cipiendi fructus, vel alio quovis titulo, praetextu, et colore vendere, ac distra­ here suorum respective Beneficiorum redditus, et proventus, vel ad vitam, vel in longum tempus, recepta ab Emptore, per unam, vel plures solutiones, pecuniarum quantitate, quam ipsi Bénéficiât· per eiusdem temporis, vel vitae spatium probabiliter consequi potuisset: sub poena excommunicationis, et nullitatis actus, seu contractus, et omnium inde consecutorum, aliisque poe­ nis inflictis, praescriptis, et statutis contra alienantes bona Ecclesiae, quis rursus hic contra eosdem Clericos sic contrahentes renovare, decernere, ac statuere intendimus, et volumus. Et insuper ad uberiorem cautelam, et quitenus opus sit, omnes huiusmodi contractus, quos in futurum fieri conti­ gerit, motu, scientia, deliberatione, et potestate simili damnamus, reproba­ mus, cassamus, irritamus, et annullamus, eosque nullos, cassos, ac irritos decernimus, et declaramus, illosque suis auctoribus tanquam invalidos, cas­ sos, irritos, atque inanes, viribusque, et effectu ab initio vacuos, neque in iudicio, neque extra, ad ullum effectum suffragari debere, neminemque ad Rotnani Pontifices 693 eorum observantiam obligari, etiamsi pluries iuramento firmati, et vallati sint, sed nullum inde ius cuicumque, aut actionem, vel titulum etiam coloratum possidendi, aut praescribendi per quodvis longissimum temporis spa­ tium acquiri unquam posse pariter praecipimus, et iubemus. § 3. Decernentes, etc. [Bencd. XIV Bull., tom. 1, p. 69-71J. 317. Benedictus XIV, const. In sublimi, 29 aug. 1741. In sublimi Beati Petri Cathedra Divina dispositione, licet immerentes, collocati, gravi dolore constringimur, quoties considerationis nostrae oculos convertimus ad praestantiorem Dominici Gregis partem, hoc est ad Eccle­ siasticum coetum, eumque conspicimus, vel pravis moribus, vel indecoris actibus dehonestari; non enim ignari sumus, quanta sit inde in popu'is corruptionis timenda pernicies, si sal, unde caetera condiri debent, evanuerit. § 1. Pervenit quidem ad aures sollicitudinis nostrae non raro contingere solere, ut quidam Clerici in minoribus, vel maioribus ordinibus constituti, aut sola Ecclesiastica tonsura decorati, Beneficia, seu Officia simplicia, vel cum onere residentiae possidentes, aliis resignent, annua sibi pensione sub Apostolico beneplacito reservata, inito eodem tempore pacto cum Resignatario, cassandi, et abolendi dictam pensionem, repraesentata pecunia, nempe factis quibusdam anticipatis solutionibus pecuniarum ad eam summam, quae ad abolitionem, et extinctioncm praedictae pensionis, vel potius ad palliatam ipsius beneficii venditionem nefarie perficiendam, expressa inter Partes con­ ventione, stabilita fuit. Et quoniam profani isti Beneficiorum die * —*Λ·“β ignorant, quod si huiusmodi improba pacta Datariae Apostc Ministris, aut Nobis innotescerent, nunquam resignationes huius rio, vel Prodatario Nostro, vel a Nobis, aliisque Romanis Pon tempore existentibus admitterentur; ut circumspectam eorumi Apostolicae Officialium, et Nostram aliorumque Pontificum vig rent, callida malorum hominum improbitas hanc perditionis vi nem excogitavit: Arcano, et clandestino pacto inter Resignant gnatarium, ad pensionem cassandam, et extinguendam, convei quantitate, eaque quandoque etiam deposita apud publicum mei mensam argentariam, unitim, ac simul expediri curant Bullam Beneficii, et alteram Pensionis reservatae super eodem Bénéficie gnantis; ita tamen, ut prope eodem, vel non multo post tempe plication! pro reservationc Pensionis solita Data apponitur, ali: subscribatur, seu signetur pro cassatione, atque extinctione e sionis per anticipatas, seu anticipandas solutiones facienda, nu facta de praecedenti abominanda conventione, et simoniacam lente pacto, quo Beneficii resignatio in occultam ipsius Bencfi nem exeerabili transformatione commutatur. 694 «13d I13KVS snv fi Romani Pontifices Romani Pontifices 695 tia, et declaratione, cogi posse, motu, scientia, et potestate pari decernimus, § 2. Cum autem huius generis pacta improba, reprobata, damnata ·■·: et declaramus. et gratiae huiusmodi cassationis, seu extinctionis Pensionis, tanquam suta § 4. Et quoniam multa malitia hominum est in terra, ut omnis aditus ptitiae, et dolosa calliditate obtentae, et quae, rei veritate, et totius negoc fraudibus, et dolis, quos perversa nonnullorum calliditas, et in exitium sui serie expressa, nunquam a Sede Apostolica concessae fuissent, nullae, irnu: ingeniosa excogitare consuevit, quoad fieri potest, intercludatur, volumus, ac inanes sint, et in maximum animarum eas fraudulenter impetrantiumdr praecipimus, et declaramus, sub hac Nostra voluntate, constitutione, et dispo­ num, ac detrimentum tendant, et praeterea scandalo simplicibus, et borj sitione comprehendi omnes, et singulas cessiones, seu translationes in ipsum abominationi, et pluribus aeterno exitio sint: Siquidem gratiarum huius?:, Resignatarium, aut in aliam personam, commodi, seu utilitatis percipiendi impetratores, qui Ecclesiastica Beneficia tali infami mercatu negotiar fructus pensionum huiusmodi, necnon alias quascumque cessiones, transla­ potius, quam resignant, non solum gravissimo peccato, quod prae oak· tiones, resignationes, extinctiones, abolitiones, quovis modo, titulo, nomine, habere deberent, animas suas illaqueant, sed insuper palam apud omnes colore, et auctoritate, per anticipatas solutiones, seu repraesentata pecunia populo, non sine infamia Ecclesiastici ordinis, execrantur, et contemnunt.· factas intra dictum tempus sex mensium; et etiam ultra id temporis spatium, et si pro aliis Beneficiis obtinendis ad Datariam Apostolicam accederes, dummodo reprobum illud, et detestabile pactum praecessisse constiterit fuerint, tanquam Beneficiorum Venditores male audiunt, et publice rtdr[Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 71-73]. guuntur; cum statim ipsis ab eorum competitoribus opponatur Resigna’ facta, cum cassatione Pensionis per anticipatas, seu anticipandas solutions, hoc est, indigna Beneficii iam antea obtenti negotiatio, et clandestina sub ambagibus, et fraudulentis conventionibus detestanda venditio. 318. § 3. Nos igitur hoc execrabile malum, quo non leve Ecclesiastico OrdiBenedictus XIV, const. Dei miseratione, 3 nov. 1741. dedecus, et infamiae nota inuritur, prout necessitas, et pastorale munus po«l· lat, coercere in futurum volentes, et longe a Sanctuario Dei profanam huii * Dei miseratione, cuius iudicia incomprehensibilia sunt, et viae investiga­ modi abominationem removere, Motu proprio, ac certa scientia, et matcn biles, in suprema Ecclesiae specula immerentes constituti, ut super univer­ deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine statuimus, tt declaramus, omnia huiusmodi pacta, et conventiones pro cassatione, seu ita sum Dominicum gregem excubias sedulo agamus, ad commissum Pastoralis litione Pensionum per anticipatas, vel anticipandas solutiones contemporanei officii munus pertinere dignoscimus, subnascentes ex infernalis hostis astu­ ad Resignationes Beneficiorum, cum reservatione Pensionis, per quascumqut tia, et hominum malitia, abusus, quibus et animarum saluti pernicies, et personas quavis dignitate, honore, ac praeeminentia insignitas inita, tanqun Sacramentis Ecclesiae iniuria infertur, radicitus evellere, et potestatis Nobis desuper traditae operam interponere, ut et humana cohibeatur temeritas, et a Sacris Canonibus, et Apostolicis Constitutionibus improbata, et simonii * cam labem redolentia, nulla, cassa, ac irrita esse; et omnes cassationes,abo­ veneranda Divinae Legis servetur auctoritas. litiones, et extinctiones Pensionum huiusmodi, quas in posterum intra $a § 1. Siquidem Matrimonii foedus a Deo institutum, quod, et quatenus menses, a die captae possessionis Beneficii per Resignatarium computandos, naturae officium est, pro educandae prolis studio, aliisque Matrimonii bonis fieri contigerit, etiam si nullum praecedens pactum intervenisse inter parts servandis, perpetuum, et indissolubile esse convenit; et quatenus est Catho­ probari possit, et cassatio praedicta secuta sit vigore Supplicationis manu licae Ecclesiae Sacramentum, humana praesumptione dissolvi non posse, Sal­ nostra, vel Romani Pontificis pro tempore signatae, quam nullatenus, tan­ vator ipse ore suo pronuntiavit, dicens: Quod Deus coniunxit, homo non quam per subreptionem, et fraudes obtentam, neque in iudicio, nequeextn. sipard: ad aures Apostolatus nostri pervenit, in quibusdam Ecclesiasticis ad ullum effectum eis suffragari volumus, irritas, nullas, ct inanes esse, ac Curiis inconsulta nimis Indicum facilitate infringi, et temere, atque incon­ omnibus viribus, ac effectu vacuas, et quatenus opus sit, motu, scientia, et siderate de eorumdem Matrimoniorum nullitate latis sententiis, potestatem deliberatione simili, deque Apostolicae potestatis plenitudine, tenore prae­ Coniugibus fieri transeundi ad alia vota. Quos sane improvidos indices huma­ sentium damnamus, revocamus, annullamus, cassamus, et abolemus, et insu­ nae naturae conditione, ct voce ipsa quodammodo admoneri oportebat, ne per tam Resignantem, quam Resignatarium ab omni iure Beneficii decidisse, tam praecipiti audacia Sanctum Matrimonii nexum frangerent, quem perpe­ eosque ipso facto, absque alia declaratione, vel Iudicis sententia, privatos et tuum, atque indissolubilem primus humani generis Parens praemonuit, ad alia obtinenda inhabiles esse, ac fore, ct a quocumque Beneficium huius­ inquiens: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Et illud addi­ modi, tanquam de iure, et de facto vacans, impetrari posse; et praeterea tum est: Quamobrem relinquet homo Patrem suum, ct Matrem, et adhaerebit Resignantem ad restituendas pecunias pro cassatione Pensionis huiusmodi uxori suae, et erunt duo in carne una. indebite, et simomace perceptas, quae arbitrio Ordinarii erunt piis low § 2. Huiusmodi autem abolendae pravitatis notitia diversis ex partibus applicandae, vel pauperibus personis distribuendae, sub peccato gravi tenen. Nobis delata est, atque etiam indicata sunt exempla nonnullorum Virorum, qui post primam, et secundam, ac tertiam, quam duxerant, uxorem, ob et Ecclesiasticis remediis, ac poenis, si renuat, ipso iure, absque alia senten­ 096 F Romani Pontifices nimiam ludicum praecipitantiam in nullitate Matrimoniorum declararet adhuc illis primis uxoribus superstitibus, ad quartas contrahendas ntipia devenerant; et similiter foeminarum, quae post primum, secundum, et ter­ tium maritum, quarto etiam, illis quoque viventibus, se iunxerant, non i-t pusillorum scandalo, et bonorum omnium detestatione, qui sacra Matrim. vincula ita contemni, et temere perfringi dolebant. Nos autem, his init : ctis, gravi affecti dolore, intimo animo ingemuimus, et non praetermisimus Apostolicae nostrae sollicitudinis partes in Domino adimplere. Siquidem, primo Pontificatus Nostri Anno ad Episcopos illarum Partium, in quibis praedicta acciderant, plenissimis datis literis,1 graviter conquesti sumus de huiusmodi pravitate, quae in Ecclesia Dei tolerabatur, et ad eam abolendieorum animos erigere, ct pastoralem zelum accendere curavimus: quod etir egimus cum aliis aliarum Regionum Episcopis ubi huiusmodi pravum diri mendorum Matrimoniorum usum irrepsisse cognovimus. § 3. Verum Nobis responsum est, id saepe contingere partim ex culpi illorum ludicum, quibus, vel in prima instantia, cum Causa coram ludkt Ordinario ex aliqua legitima causa cognosci nequit, vel in secunda, cum partibus nullus adest ludex, ad cuius Tribunal Causa in gradu appellatio: devolvatur, vel si adest, iusta de causa coram eo disceptari nequit, Caaut Matrimoniales huiusmodi a Sede Apostolica committuntur; qui velobinsc- i tiam, vel ob malam voluntatem, proclives sunt ad Matrimonia dissolvent atque eadem Matrimonia, levi, vel etiam nullo habito examine, irrita, ac inva­ lida declarant: partim etiam ex facto Coniugum super nullitate suorur Matrimoniorum litigantium; cum frequenter unus tantum eorum, qui disso­ lutionem Matrimonii postulat, in iudicio compareat, et Sententia, nullo con­ tradicente, secundum sua vota obtenta, ad alias nuptias convolat; vel ambo­ bus Coniugibus in Iudicium venientibus, altero, qui pro Matrimonio, altero vero, qui contra agit, Sententia de nullitate Matrimonii prolata, nullus est, qui ad superiorem ludicem appellationem interponat; vel quia litigantes ii specie quidem discordes, re vera inter se concordes sunt, et invicem con­ dentes, contractum matrimonium dissolvi cupiunt; vel quia Pars, quae pro validitate Matrimonii stabat, eiusque nullitatem acriter contra adversarium impugnabat, lata a ludice Sententia contra Matrimonium, mutat voluntatem, vel pecunia sibi ad sumptus litis non suppetente, vel aliis deficientibus auxiliis ad litigandum necessariis, et incoeptum opus, ac Causam post pri­ mam Sententiam deserit; quo fit, ut deinde ambo Coniuges, vel unus eorum, ad aliud contrahendum Matrimonium se conferat. § 4. Quod autem ad ludices pertinet, quibus extra Romanam Curiam pro Litigantium commodo causae Matrimoniales committuntur, paterna illi vigilantia, qua de iustitia unicuique integre sapienterque administranda solli­ citi esse debemus, encyclicis Literis ad Venerabiles Fratres Patriarchas, Pri mates, /Vchiepiscopos, et Episcopos scriptis vicesima sexta Augusti anno | secundo Pontificatus Nostri,- providere curavimus, in quibus ea praescripsi1 2 1 Cf. N. 307. 2 Cf. N. 315. Romani Pontifices 697 mus, quae Sacris Canonibus, et Concilii Tridentini decretis consona, si dili­ genter, ut speramus, serventur, in posterum Causae non nisi personis con­ grua iuris peritia, et necessario probitatis, spectataeque fidei munitis praesidio committentur. Insuper ad ea, quae in iisdem encyclicis literis constituta sunt, id etiam in praesenti adiungimus: quod, quamvis Concilii Tridentini Decretum,' quo causae Matrimoniales subtractae fuerunt Decani, Archidiaconi, et aliorum inferiorum iudicio, et Episcoporum tantum examini, et jurisdictioni reservatae, dumtaxat procedat de Archidiaconis, Decanis, aliisque inferioribus, qui in eadem Dioecesi constituti, vel privilegio aliquo, vel prae­ scriptione, saltem in visitatione, Causarum Matrimonialium cognitionem sibi sdrogabant; ac idcirco minime obstet commissionibus, quae, pro iisdem causis matrimonialibus definiendis, a Sede Apostolica alicui eorum in secunda instantia fierent: nihilominus praecipimus, ac mandamus iis, ad quos, huius­ modi Commissionum, seu Delegationum expediendarum cura pertinet, ut in futurum causarum matrimonialium cognitionem non committant nisi Episco­ pis, praesertim vicinioribus, vel si nullus sit Episcopus, cui ex legitima causa commode committi possit, tum commissio, et delegatio dirigatur uni ex iis, qui, secundum ordinem, et modum a Nobis in praefatis encyclicis Literis praescriptum, pro ludice idoneo ab Episcopo cum consilio sui Capituli nominatus fuerit. § 5. Quod vero ad ordinem, et seriem judiciorum in causis matrimo­ nialibus pro debita, et congrua earum terminatione, servandum spectat: motu proprio, certa scientia, ac matura deliberatione Nostris, deque Aposto­ licae potestatis plenitudine hac Nostra in perpetuum valitura sanctione con­ stituimus, decernimus, ac iubemus, ut ab omnibus, et singulis Locorum Ordinariis in suis respective Dioecesibus persona aliqua idonea eligatur, et si fieri potest ex Ecclesiastico coetu, iuris scientia pariter, et vitae probitate praedita, quae Matrimoniorum Defensor nominabitur, cum facultate tamen eam suspendendi, vel removendi, si iusta causa adfuerit, et substituendi aliam aeque idoneam, et iisdem qualitatibus ornatam; quod etiam fieri poterit, quotiescumque persona ad Matrimoniorum defensionem destinata, cum se occasio agendi obtulerit, erit legitime impedita. § 6. Ad officium autem Defensoris Matrimoniorum huiusmodi, ut supra electi, spectabit, in iudicium venire, quotiescumque contigerit, matrimoniales causas super validitate, vel nullitate coram legitimo ludice disceptari, eumque oportebit in quolibet actu judiciali citari, adesse examini testium, voce et scriptis Matrimonii validitatem tueri, eaque omnia deducere, quae ad Ma­ trimonium sustinendum necessaria censebit. § 7. Et demum Defensoris huiusmodi persona, tanquam Pars necessaria, ad iudicii validitatem, et integritatem censeatur, semperque adsit in iudicio sive unus ex Coniugibus, qui pro nullitate Matrimonii agit, sive ambo, quorum alter pro nullitate, alter vero pro validitate in iudicium veniant. Defensor autem, cum ei munus huiusmodi committetur, iuramentum prae­ stabit fideliter officium suum obeundi, et quotiescumque contigerit, ut in 1 Sess. XXIV, de ref, c. 20. 698 Romani Pontifices iudicio adesse debeat pro alicuius Matrimonii validitate tuenda, rursus idea iuramenturn praebebit: quaecumque vero, eo non legitime citato aut r·· mato, in iudicio peracta fuerint, nulla, irrita, cassa declaramus, ac pronu! · cassis, ac irritis haberi volumus, perinde, ac si citata, et intimata non est ea Pars, cuius citari intererat, et quam, iuxta legum, et canonum praescn: ad legitimam iudicii validitatem, citari, aut intimari omnino necessaries erat. § 8. Cum igitur coram Ordinario, ad quem causas huiusmodi cogno­ scere pertinet, controversia aliqua proponetur, in qua de Matrimonii nlk tate dubitabitur, et existentibus in iudicio, vel uno ex Coniugibus, qui pr nullitate Matrimonii, vel ambobus, quorum alter pro validitate, alter vero o nullitate actionem intendat, Defensor Matrimonii partes omnes officii sui dû genter adimpleat. Itaque si a Judice pro Matrimonii validitate iudicabitur.e nullus sit, qui appellet, ipse etiam ab appellatione se abstineat; idque eliiservetur, si a Indicé secundae instantiae pro validitate Matrimonii fueritis catum, postquam ludex primae instantiae de illius nullitate Sententiam pror.· ciaverat; sin autem contra Matrimonii validitatem Sententia feratur, Defensa inter legitima tempora appellabit adhaerens Parti, quae pro validitate agebat: cum autem in iudicio nemo unus sit, qui pro Matrimonii validitate negoii insistat, vel si adsit, lata contra eum Sententia, iudicium deseruerit, ipse α officio ad superiorem Judicem provocabit. § 9. Appellatione a prima Sententia pendente, vel etiam nulla, ob mahtiam, vel oscitantiam, vel collusionem Defensoris, et Partium, interposita, si ambo, vel unus ex Coniugibus novas nuptias celebrare ausus fuerit, vola­ mus, ac decernimus, ut non solum serventur, quae adversus eos, qui Matri­ monium contra interdictum Ecclesiae contrahunt, statuta sunt, praesertim,u! invicem a cohabitatione separentur, quoadusque altera Sententia super nullitate emanaverit, a qua intra decem dies non sit appellatum, vel appellatio inter posita deserta deinde fuerit; sed ulterius ut contrahens, vel contrahente} Matrimonium huiusmodi, omnibus poenis contra Polygamos a Sacris Cano­ nibus, et Constitutionibus Apostolicis constitutis, omnino subiaceant, quas in eos, quatenus opus sit, motu, scientia, ac potestate simili rursus statui­ mus, decernimus, ac renovamus. § 10. Posteaquam vero, appellationis beneficio, ad alterum ludicer causa in secunda instantia delata fuerit, omnia, et singula quaecumque coram ludice in prima instantia servanda praefinita fuerunt, etiam coram altero ■ secunda exacte, ac diligenter custodientur, citato in quolibet Iudicii actu Defensore matrimonii qui voce, et scripto matrimonii validitatem strenue, ac pro viribus tuebitur. Et si ludex in secunda instantia fuit Metropolitanus aut Sedis Apostolicae Nuncius, aut Episcopus vicinior, Matrimonii Defensor sit, qui ab ipsis fuerit deputatus, quemadmodum ipsis deputare mandamuut quae a Nobis superius constituta sunt, peragere possit; si autem luda in secunda instantia erit ludex Commissarius, cui a Sede Apostolica caus^ cognitio demandata sit, et qui Tribunal, et iurisdictionem ordinariam non habeat, et propterea carcat Defensore Matrimonii, volumus, ut illo Defen­ sore Matrimonii utatur, qui constitutus fuerit ab Ordinario, in cuius Dioe­ Romani Pontifices 699 cesi causam cognoscet, etiam si idem Ordinarius sit, qui primam Senten­ tiam in eadem causa pronunciaverit. § II. Instructo autem in hunc modum iudicio, si secunda Sententia alteri conformis fuerit, hoc est, si in secunda, aeque ac in prima, nullum, ac irritum matrimonium judicatum fuerit, et ab ea Pars, vel Defensor pro sua conscientia non crediderit appellandum, vel appellationem interpositam prosequendam minime censuerit: in potestate, et arbitrio Coniugum sit novas nuptias contrahere; dummodo alicui eorum, ob aliquod impedimen­ tum, vel legitimam causam id vetitum non sit. Potestas tamen post alteram Sententiam conformem, ut supra, Coniugibus facta intelligatur, et locum habeat, salvo semper, et firmo remanente iure, seu privilegio causarum ma­ trimonialium, quae ob cuiuscumque temporis lapsum nunquam transeunt in rem iudicatam; sed si nova res, quae non deducta, vel ignorata fuerit, dete­ gatur, resumi possunt, et rursus in iudicialem controversiam revocari. Quod si a secunda Sententia super nullitate, vel altera Pars appellaverit, vel huiusmodi sit, ut ei, salva conscientia, Defensor Matrimonii acquiescendum non putet, vel quia sibi videtur manifeste iniusta, vel invalida, vel quia fuerit lata in tertia instantia, et sit revocatoria alterius praecedentis super validitate in secunda instantia emanatae, volumus, ut, firma remanente utrique Coniugi prohibitione ad alias transeundi nuptias, quas si contrahere ausi fuerint, poenis, ut praefertur, a Nobis constitutis subesse decernimus, causa in tertia, vel quarta instantia cognoscatur, servatis diligenter omnibus, quae a Nobis in prima, et secunda instantia demandata fuerunt, nempe, in quolibet iudiciali actu, citato, et audito Defensore matrimonii, qui a ludice tertiae instan­ tiae deputatus fuerit § 12. Defensor autem Matrimonii, quem ad munus suum gratis obeun­ dum pro amore Dei, et proximi utilitate, et Ecclesiae reverentia, in Domino exhortamur, si operam suam sine mercede, aut salario, aliqua ex causa exhi­ bere recusaverit, ab ipsius Causae ludice ei constituatur, et ab ea Parte, quae pro validitate Matrimonii agit, si ipsi facultas sit, solvatur; sin minus, a ludice primae, vel secundae, vel tertiae instantiae respective subministra­ bitur, qui pecunias ex mulctis suorum Tribunalium redactas, vel redigendas, et in opera pia erogandas, in huiusmodi sumptus insumere poterunt. Cum vero ludices causae erunt Indices Commissarii, qui neque forum habent, et consequenter neque pecuniam ex mulctis collectam, volumus, ac mandamus, ut Defensori Matrimonii satisfiat ex pecunia mulctarum illius Episcopi, in cuius Dioecesi ludex Commissarius, iuxta Sedis Apostolicae mandatum, iudicium exercebit. § 13. Hactenus quidem quoad Causas Matrimoniales, quae extra Roma­ nam Curiam pertractantur. Quoad Causas vero, quae Romae disceptandae sunt, cum earum cognitio in prima instantia ad S. R. E. Cardinalem in praefata Urbe, eiusque Suburbiis, ct Districtu Vicarium nostrum in Spiri­ tualibus pro tempore spectet; mandamus, ac iubemus, ut omnia, et singula, quae in aliis causis extra Romanam Curiam pertractandis praescripta fue» runt, nempe ut iudicium peragatur, citato, et audito Defensore Matrimonii ab eodem Cardinali Vicario deputato, aliaque, ut supra, omnino serventur. 700 Romani Pontifices Tum etiam in aliis causis, quae in prima instantia, ex consensu Part .’,, vel in secunda, per appellationem ad Sedem Apostolicam, omisso medi interpositam, vel in tertia, Romam deferuntur; quae omnes indicari volume; vel in Congregatione S. R. E. Cardinalium super interpretatione, el tua tione Concilii Tridentini, vel in causarum Palatii nostri Auditorio, dummedo Nobis, et Romano Pontifici pro tempore iustis ex causis non videatur par. ticularis Congregatio S. R. E. Cardinalium, vel Romanae Curiae Praelato rum deputanda. Cum autem causa super matrimonii nullitate agitabitur ia dicta Congregatione S. R. E. Cardinalium Concilii Tridentini Interpret!;:, Defensor Matrimonii a Cardinali Praefecto eiusdem Congregationis, si ruo in Palatii nostri Auditorio, ab Auditore Decano Praefati Tribunalis, si demur, in Congregatione particulari, a Persona eiusdem Congregationis digniore deputetur. § 14. Unica quidem resolutio pro nullitate Matrimonii emanata, si em in Congregatione Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum, vel in Con gregatione particulari deputata cognoscatur, et similiter in Palatii nostri Auditorio, unica Sententia super eadem nullitate pronunciata minime snbciat ad tribuendam liberam Coniugibus facultatem novas nuptias contn hendi. Sed, si causa in praefata Congregatione Cardinalium Tridentini Co: cilii interpretum introducta fuerit, rursus in eadem, ad Defensoris Matri· monii instantiam, reproponatur; si vero Congregationi particulari commissi fuerit, ad petitionem eiusdem Defensoris, altera etiam particularis Congre­ gatio deputabitur; si vero in Palatii nostri Auditorio iudicata sit, a praefato Defensore appellatione interposita, ab aliis Auditoribus iuxta ordinem ia gyrum, seu turnum definiatur. Si autem causa universo Tribunali commisa fuerit, ab omnibus Auditoribus rursus examinabitar : nolentes omnino, ut ullo in casu Matrimonii vinculum dissolutum censeatur, nisi duo iudicata, vel resolutiones, aut Sententiae penitus similes, et conformes, a quii.! neque Pars, neque Defensor Matrimonii crediderit appellandum, emanave­ rint. Quod si secus factum fuerit, et novum initum Matrimonium, nostri; voluntatis huiusmodi transgressores poenis a Nobis, ut supra, statutis sub­ mittantur. § 15. Et quoniam saepe apud Sedem Apostolicam preces porrigi soL:: pro dispensatione Matrimonii rati, et non consummati, [quae ut plurimus pro voto consultivo ad Congregationem S. R. E. Cardinalium Concilii In:·.· pretum, vel nonnunquam ad aliquam Congregationem particularem depuli tam, a Romanis Pontificibus pro tempore remitti solent; ut huiusmodi inst tiae ordine, ac rite procedant, volumus, ac mandamus, ut supplex libe'!.! Nobis, vel Romano Pontifici pro tempore exhibeatur, in quo plena, et accu­ rata totius facti species contineatur, causaeque omnes in eo exprimantur, quae ad obtinendam petitam dispensationem conducere posse a supplier.:; censentur, ut Romanus Pontifex, eo lecto, et mature considerato, seco" deliberare possit, an petitionem reiiciat, vel eius examen alicui ex dictis Cr gregationibus committat; a qua posteaquam suum votum consultivum edi­ tum fuerit, a Secretario eiusdem Congregationis totius negotii series eue.·· Romano Pontifici pro tempore referatur, qui pro sua prudentia iudicab I 701 Romani Pontifices an Congregationis Resolutio sit approbanda, vel potius totius causae examen alteri Congregationi, vel Tribunali, prout eidem Pontifici videbitur, rursus committendum. (Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 81-86]. 319. Benedictus XIV, ep. encycl. Satis Vobis, 17 nov. 1741.’ Satis Vobis compertum esse non dubitamus, Venerabiles Fratres, eam semper fuisse piae Matris Ecclesiae vigilem curam, ut Sacramentum Matri­ monii, Magnam ab Apostolo nuncupatum, publice, et palam a Fidelibus cele­ bretur. Quod quidem, ut diligentius, quam antea factum fuerat, imposterum ab omnibus observaretur, Sancta Tridentina Synodus,2 Lateranensis Concilii sub Innocentio III celebrati vestigiis inhaerendo,3 praecepit, ut imposterum, ante­ quam Matrimonium contrahatur, ter a proprio Contrahentium Parocho tri­ bus continuis diebus festivis in Ecclesia inter Missarum solemnia publice denuntietur; deindeque, nullo legitimo concurrente impedimento, ad illius celebrationem in facie Ecclesiae, coram Parocho, vel alio Sacerdote, de ipsius Parochi, seu Ordinarii licentia, et duobus, vel tribus Testibus praesentibus, rite procedatur. Voluit etiam eadem Sancta Synodus, apud Parochum dili­ genter Librum custodiri, in quo Coniugum, et Testium nomina, diesque, et locus Matrimonii describantur. § 1. Providae tamen huiusmodi leges, tanta auctoritate saluberrime insti­ tutae, prava horum temporum conditione sensim prolabi visae sunt, et ener­ ves propemodum reddi, ob Matrimonia usu nimis recepta, quae occulte adeo celebrantur, ut illorum notitia, quantum fieri potest, obliteretur, et in tenebris ignorantiae perpetuo iaceat consepulta. In more etenim positum est, illa celebrari nullis praeviis factis Denunciationibus, coram solo Parocho, vel alio Sacerdote de eius licentia, adhibita praesentia tantum duorum Te­ stium apposite a Contrahentibus advocatorum, quorum fides nemini illorum est suspecta; remque peragi saepe extra Ecclesiam, quandoque etiam intra illam, ianuis tamen occlusis, vel eo temporis momento, quo semota alterius cuiusvis praesentia, scientia initi Matrimonii, praeter Parochi, Contrahentium, Testiumque personas, alios penitus effugiat § 2. Quantum a Sacramenti dignitate, et ab Ecclesiasticarum legum praescripto occulta haec Matrimonia, Conscientiae vulgo nuncupata, ut plu­ rimum abhorreant, satis superque coniicere quis poterit, qui mentis aciem ad exitiosos illorum effectus convertat. Hinc enim gravia ortum habent pec­ cata, praesertim vero eorum, qui Divini ludicii interminatione posthabita, priore Uxore, cum qua clam contraxerunt, relicta, cum alia spe futuri Matri* Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, ct Episcopis. ’ Sess. XXIV, de ref matrim., c. 1. ‘C, 3, X, de clandestina desponsatione, IV, 3. 702 Romani Pontifices monii decepta, et in turpem secum vivendi licentiam abducta, palam cc trahere promittunt. Quorumdam vero mentem ita pravae cupiditates eicceeant, ut novum contrahere secretum Matrimonium audeant, post altersecreto itidem contractum, et nondum prioris Coniugis morte solutum, setque magno scelere polygamos reddant. Alii etiam eo impudentiae devenere, ut in huius magni Sacramenti contemptum, post primas secreto initas.. tt alteras aut publice, aut privatim nuptias contrahendo, sese audacius poljgi mia pariter innodare non perhorrescant. Age vero quam gravia, quam nu' pacto ferenda ex his Matrimoniis mala oriantur. Si enim ad quamcumq. Matrimonii suspicionem submovendam, Virum seorsim a Muliere vivere cœ tingat, sublata est illico individua vitae consuetudo, et contemptum est ver­ bum Domini: Adhaerebit homo Uxori suae, et erunt duo in carne ana. Sa haec vitae consuetudo servetur, nemo est, qui illam criminis non arguar,e: utpote detestabilem, in scandali materiam non traducat. Neque illata pe scandala dispendia rependit subsecuta celebratio occulti Matrimonii, qued in tenebris delitescit, et ab omnibus ignoratur. § 3. Leviora quoque damna non sunt, quae susceptae Proli irrogantur. Saepe enim contingit, illam a Parentibus, et a Matre praesertim amotr. nec pie, nec liberaliter institui; sed incertis fortunae casibus obiectamreli­ qui, nisi etiam Parentes ipsi, contra naturae leges, ausu nefario illius vita insidientur. Ubi vero tam immane facinus Parentes deterreat, illosque ad sobolem alendam, instituendamque humanitas ipsa compellat; alia imminet Liberis susceptis ex occulto Matrimonio lugenda Avitarum facultatum, et Bonorum iactura, pro quorum possessione assequenda quamvis clament iun sanguinis, illis tamen careant necesse est, propter occulta Parentum Matri­ monia, et ademptam legitimitatis, et Filiationis probationem. § 4. Huic etiam malorum origini sunt referenda ipsa quoque secreti Matrimonia contracta a Filiisfamilias contra Patris iuste dissentientis volun­ tatem; ex quibus quam gravia incommoda exoriri soleant, neminem latet Quid plura? Adeo invaluit malitia, ut quandoque in Minoribus Ordinibus constituti Pensiones, et Beneficia, ad Divinum Cultum, et Ecclesiastica muni instituta, etiam post initum clam Matrimonium retinuerint, sibique de mint mona iniquitatis loculos miserrime comparaverint. § 5. Deflenda haec igitur potius uberibus lacrymis, quam latiore calanto explicanda malorum congeries, cum ex hac Apostolicae Sedis specula omnes sibi vindicet nostrae vigilantiae curas, temperare non possumus, quin Vos ipsos, Venerabiles Fratres, in partem nostrae sollicitudinis evocantes, veste pietatem, et zelum excitemus ad custodiendas vigilias noctis super Gttge Vobis credito, quem luctuosa horum temporum conditio in discrimen addscit. Primum itaque periculi non infrequens occasio Vos reddat difficiliores ad remittendum Publicationes, a quibus contracturi Matrimonium saepe pe: malitiosam suggestionem petunt dispensari. Quam caute, solerterque oper teat ea in re Episcopos versari, non obscura Vobis a Concilio Tridentini1 exhibentur argumenta. Si enim (ait eadem Sancta Synodus) probabilis luent suspicio, Matrimonium malitiose impediri posse, si praecesserint Denunciitiones: tunc vel una tantum Denunciatio fiat, vel saltem Parocho, et duobus Romani Pontifices 703 Testibus praesentibus, Matrimonium celebretur, et deinde ante illius consum­ mationem Denunciationes in Ecclesia fiant, ut si aliqua subsunt impedimenta, facilius detegantur. Praeterea licet Episcopo relictum sit omnimode super Denunciationibus dispensare, haec tamen facilitas, non a sola Dispensantis voluntate pendet, sed a Tridentino coercetur arctis prudentiae, discretique arbitrii legibus; quod idem est, ac legitimam causam dispensationis requirere. § 6. Parem quoque, imo fortasse maiorem vigilantiam necesse est a Vobis adhiberi, ne, post remissas Denunciationes, celebretur Matrimonium coram Parocho, vel alio Sacerdote ab ipso Parocho, vel a Vobis deputato, praesentibus duobus, vel tribus Testibus confidentibus, ne ulla celebrationis notitia, vel rumor oriantur. Id enim, ut ad praescriptum Sacrorum Canonum licite fieri possit, non satis est obvia quaevis, et vulgaris causa, sed gravis, urgens, et urgentissima requiritur. A Sacro Nostrae Poenitentiariae Tribu­ nali, eo potissimum casu fit potestas ita celebrandi Matrimonium, quo Vir, et Foemina in figura Matrimonii publice degentes, et de quibus nulla viget criminis suspicio, in occulto tamen Concubinatu perseverent Facile enim quisque coniiciet, quam absonum esset, eos, a statu damnationis per gra­ tiam Sacramenti revocandos, ad publice contrahendum Matrimonium prae­ viis Denunciationibus compelli. Hanc vero praxim Vobis duximus propo· nendam, non quia Dispensatio praemisso casui solum congruat, cum alii similes, et fortasse urgentiores esse possint, in quibus dispensari expediat? sed quia Vestri Pastoralis Officii partes versari debent in sedulo investi­ ganda legitima, et urgenti causa Dispensationis, ne Matrimonia occulte cele­ brata luctuosos habeant exitus, quos intimo cordis moerore recensuimus. § 7. Hunc porro in scopum Vos hortamur, et impense admonemus, ut Personarum Matrimonium secreto contrahere petentium diligens fiat a Vobis inquisitio: an scilicet eius qualitatis, gradus, et conditionis sint, quae id probe exposcant; an sint sui, vel alieni iuris; an Filiifamilias, quorum nu­ ptiae Patri iuste dissentienti sint invisae: ab Episcopali etenim, quod geritis, munere nimium esset alienum, facilem praeberi Filio inobedientiae occasio­ nem; an res sit de Personis Ecclesiasticis, licet in Minoribus Ordinibus consti­ tutis, Pensiones, et Beneficia Ecclesiastica obtinentibus, ut detestabilis illorum retentio in statu Uxorato congruis remediis postea compescatur. Potissimum vero curet Vestra sollicitudo, antequam secreti Matrimonii licentia conce­ datur, quod Contrahentes clara, et indubia, et a quavis fraude immunia exhibeant documenta status liberi, ad avertendum ab iis, qui improbi sint ingenii, polygamiae periculum. § 8. Quod attinet ad Ministrum secreti Matrimonii, volumus ad id munus deputari Parochum alterius ex Contrahentibus, quem notitia Perso­ narum, experientia, ct diuturnus rerum usus, quovis Sacerdote extraneo peritiorem effecisse praesumuntur. Si quae tamen Vobis occurrant circumstantiae, quae alium Sacerdotem loco Parochi exposcere videantur: gravi impellente causa, is Sacerdos a Vobis eligatur, qui probitate, ct doctrina, et obeundi muneris peritia commendetur. § 9. Uni tamen, aut alteri Sacramenti Ministro a Vobis deputando districte praecipiatur, ne Matrimonio intersit, nisi prius paterna charitate 704 Romani Pontifices Coniuges in Domino monuerit, Sobolem procreandam regenerari quampri­ mum oportere sacro Baptismatis lavacro; ac Christo ludici districtam reddi­ turos esse rationem, nisi Filios ut legitimos agnoverint, eosque pietate, bonisque moribus imbuerint, et frui patientur Bonis temporalibus, a Maio­ ribus in supremis tabulis relictis, vel provida legum auctoritate delatis. § 10. Celebrato autem Matrimonio, indilate a Parocho, vel alio Sacer­ dote, coram quo initum est, exhibeatur Episcopo illius scriptum documr tum, cum nota loci, et temporis, Testiumque, qui celebrationi interfuerunt Vestrum erit postea diligenter incumbere, quod ad perennem gestae rei memoriam, praefatum documentum fideliter transcribatur in Libro pronus distincto ab altero, in quo Matrimonia publice contracta de more adnotan tur. Huiusmodi Liber pro Matrimoniis secretis apposite compactus, clausus, ÙI et Sigillis obsignatus, in vestra Episcopali Cancellaria caute erit custodialdus. Et eo tantum casu resignari, et aperiri vestra accedente licentia patie­ mini, quo alia id genus Matrimonia describi oporteat, vel id sibi vindictt iustitiae administrandae necessitas, vel demum aliquod documentum ab eo exposcant verum interesse habentes, quibus probationum aliunde petendi rum non suppetit copia: sedulo tamen animadvertentes, quod, re absoluta, denuo claudatur, et Sigillis, ut antea, obsignetur. Fides, seu Attestationes clam celebrati Matrimonii, a Parocho, vel Sacerdote, qui vices Parochi ges sit, exarandae, Vobisque exhibendae, transcribantur in dicto Libro, prout iacent, de verbo ad verbum, a Persona a Vobis deputanda, quae apud omr« integritatis, probatique nominis luculentum habeat testimonium. Fides vero, et Attestationes ipsae in secretiori loco, sartae, tectaeque a Vobis senentur. § 11. Quod si ex occulto huiusmodi Matrimonio Prolem nasci contin gat, eadem mundetur salutari Aqua Baptismi in Ecclesia, in qua aliis Infan­ tibus hoc Sacramentum indistincte confertur. Et quia ad operiendum chr initum Matrimonium, facile est in Libro Baptizatorum nullam fieri mentions Parentum, et eorum Nomina consulto reticeri: Volumus, ac expresse mr damus, quod a Patre Baptizati, eoque defuncto, ab illius Matre, suscepta Proles vobis denuncictur; dictaque Denunciatio fiat, vel immediate per Pa­ rentes ipsos, vel per literas eorum charactere exaratas, vel per fide dignam Personam ab ipsis Parentibus designatam, ut certo, et clare Vobis constet, quod Proles tali loco, et tempore, vel reticitis, vel falso expressis nominibu Parentum, baptizata, est legitima, licet occulti Matrimonii foedere procreati Quae sane omnia cum Vobis innotuerint, ne illorum excidat memoria, in Libro fideliter describentur ab eo, cui facta a Vobis est potestas adnotandi Matrimonia occulte celebrata. Liber, in quem Baptizatorum, ac utriusque Parentis nomina referentur, quamvis distingui debeat ab altero Matrimonio­ rum, eadem tamen diligentia, iisdemque cautelis in Cancelleria Episcopal clausus, et sigillis obsignatus, erit custodiendus, prout Librum Matrimonio­ rum caute custodiri supra mandavimus. § 12. Quia vero nonnulli deesse non possunt, qui propriae conscientiae vocibus obsurdescant, et nostris hisce mandatis parere negligant; debita poe­ narum districtione pro modo culpae a Vobis puniantur. Quinimmo cum satis Nobis experientia compertum sit, in huiusmodi negotiis homines, in terrar 705 Romani Pontifices I oculos declinantes, ob humanos respectus tardiores effici, et a recte agendi semita revocari: Mandamus idcirco, Matrimonia occulta a Vobis evulgari, et nota fieri, si certo Vobis constiterit, ex aliquo Matrimonio occulto procrea­ tam fuisse Sobolem, et baptizatam suppressis Parentum nominibus, nulla praestita Vobis notitia, ut par erat, ab illius Parentibus, intra triginta dies a Nativitate numerandos. 320. Benedictus XIV, const. Ad Sepulcra, 23 nov. 1741. Ad Sepulcra Apostolorum, quorum consecrata Sanguine Roma, quae fuerat Magistra erroris, facta est discipula veritatis; ad Sacros Beati Petri cineres, super cuius fidei firmitate extructa totius sacri aedificii Coelo inse­ renda consurgit sublimitas, Romana Mater Ecclesia in suis triumphat Filiis, qui, calcatis Mundi blanditiis, et infernalis hostis superatis insidiis, ad prae­ mia pervenerunt aeterna, et quos inter Sanctos Dei Servos, et coelestis beatitudinis consortes, congruo devotionis cultu venerandos, Romani Pontificis a Christo Domino accepta, et per Petrum ad Successores suos derivata decernit auctoritas. Quae igitur a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris prudenti consilio, et provida ratione instituta sunt, et longo deinde 45 706 Romani Pontifices usu recepta, pie sancteque servata, Nos, quorum humilitatem ineffabilis D benignitas ad Cathedram Petri evehere dignata est, decet diligenter stmn et studiose custodire, et si quid vel temporum, vel rerum varietate immuta­ tum est, in integrum restituere, et ad pristinam rationem, ac formam roccare, atque alia disponere, prout in Domino videtur expedire. § 1. Sane quidem omnes, et singulas Beatorum Canonizationes in Urbe nostra peragendas in Basilica B. Petri Apostolorum Principis semper penctas fuisse, antiqua ac fide digna testantur monumenta. Cum autem fd. record. Benedictus Papa XIII Praedecessor noster, a quo ad Cardinali!.· honorem assumpti fuimus, in eadem Vaticana Basilica Beatos Turribiumex Majorga, lacobum a Marchia, Agnetem a Monte Politiano, Peregrinum Latiesum, Iohannem a Cruce, Franciscum Solanum, Aloysium Oonzagam, Stani· slaum Kostkam, et biennio post Beatam Margaritam a Cortona, Sancton;: cultu honorandos solemniter de more constituisset; ac deinde Beatum lohir. nem Nepomucenum in Sanctorum numerum similiter referre vellet; ei per­ suasum est, ut id in Basilica nostra Lateranensi solemni ritu perageret. Nos, qui per id temporis Ecclesiae Anconitanae ex concessione, et dispensatione Apostolica praeeramus, eumdem Benedictum Praedecessorem per nostras literas certiorem facere non praetermisimus, Beatorum Canonizationes,quo­ ties in Urbe faciendae erant, nonnisi in Vaticana Basilica ab antiquo tem­ pore celebrari consuevisse; et ad huiusmodi officium praestandum eo magi» Nos teneri credidimus, quia per plures annos, dum in minoribus eramus, unus ex insignis eiusdem Basilicae Capituli Canonicis extitimus, et per plures etiam annos munere Promotoris Fidei functi fuimus. Tum autem Romi benigne Nobis responsum est, quod in Basilica Lateranensi solemnis appara­ tus pro Canonizatione ibidem habenda iam nimium processerat, nostraeque literae serius, quam oportebat, ad Urbem pervenerant. § 2. Postmodum a piae mem. Clemente Papa XII similiter Praedeces­ sore nostro ab Ecclesiae Anconitanae, ad Ecclesiae Bononiensis regimen Apostolica eius auctoritate translatis Nobis significatum est, praedictum Cle­ mentem Praedecessorem BB. Vincentii de Paulis, Iohannis Francisci Regis, Catherinae Fieschi Adorni, et lulianae Falconeriae Canonizationcm propediem in Ecclesia Lateranensi solemniter celebraturum. Sed quoniam per id tempus iam primus Tomus Operis Nostri de Servorum Dei Beatificatione, et Beatorum Canonizatione in publicum editus fuerat, in quo nullam, ante praefati Benedicti Praedecessoris tempora, Beatorum Canonizationem in Urbe solemniter, nisi in dicta Basilica, celebratam fuisse satis superque demonstra­ tum fuerat, ulterius animi nostri sensus aperire superfluum duximus. § 3. Praeterea, cum ante fel. rec. Alexandri Papae VII pariter Praede­ cessoris nostri tempora, nulla statuta esset solemnitas in Beatificatione Vene­ rabilium Servorum, et Ancillarum Dei observanda, idemque ritum, et solem nitatem adhibendam in sacra functione huiusmodi, eamque debita cum pomp in Vaticana Basilica explendam decreverit,1 ita semper posterioribus temporibus servatum est, ut omnes Beatificationes, in eadem Vaticana Basilica celebraren1 Cf. Lambertini, De Servor. Dei Beatificatione, etc., 1. I, c. XXIV. Rflmarii Pontifices I 707 tur, usque ad praefati Benedicti XIII tempora, quo Romanam Ecclesiam gubernante, quamvis in Vaticana Basilica Beatificatio Ancillae Dei Beatae Hiacynthae Mariscottae, et Servi Dei B. loannis de Prado facta sit; nihilo­ minus Beatificatio Servi Dei B. Fidelis a Sigmaringa, paulo post Canonizationem B. Iohannis Nepornuceni, in Basilica Lateranensi celebrata fuit. Post hanc vero Beatificationem in eiusdem Benedicti Pontificatu, in Basilica Vati­ cana solemni ritu relati fuerunt in Beatorum numerum Servus Dei postea Beatus, et nunc Sanctus Vincentius de Paulis, et Servus Dei Beatus Petrus Forerius; in Pontificatu autem Clementis XII, paulo post supradictas Cano­ nizationes in Basilica Lateranensi uno eodemque die unica solemnitate pera­ ctas, in eadem Basilica solemniter adscriptus est inter Beatos Servus Dei nunc Beatus Joseph a Leonissa. Cum autem a Nobis, ob ineffabilem Dei benignitatem Pontificatus honorem, ac onus gerentibus, decretum fuisset, ut inter Beatos Servus Dei Alexander de Saulis adscriberetur, solemnis eius­ dem Beatificationis functio in Basilica Vaticana celebrata est. § 4. Matura igitur consideratione perpendentes, quod a Romanis Ponti­ ficibus Praedecessoribus nostris omnes Venerabilium Servorum, et Ancillarum Dei Sanctificationes in Urbe nostra solemniter peragendae, laudabili instituto, optimisque ex causis ab antiquissimo tempore in Vaticana Basilica, et quod ab Alexandri Papae Vll Praedecessoris nostri, et successivis deinde tempori­ bus, Beatificationes quoque in eadem Vaticana Basilica, exceptis nonnullis supramemoratis Canonizationibus, et Beatificationibus ab iisdem Praedeces­ soribus nostris Benedicto, et Clemente in Basilica Lateranensi peractis, sem­ per celebratae fuerunt: Ne igitur commendabili, et antiquae consuetudini, praedictae Vaticanae Basilicae praerogativae huiusmodi, ex B. Iohannis Nepomuceni Canonizatione, ac Venerabilis Servi Dei Fidelis a Sigmaringa Beati­ ficatione a Benedicto, necnon ex Beatorum Vincentii de Paulis, et Iohannis Francisci Regis, ac Beatarum Catharinae Fieschi Adorni, et lulianae Falconeriae, respective Canonizatione, et Venerabilis Servi Dei losephi a Leonissa Beatificatione, a Clemente, Praedecessoribus praedictis, in Ecclesia Latera­ nensi celebratis, praeiudicium aliquod afferatur: hac nostra perpetuo valitura constitutione veterem consuetudinem, ac venerandum Praedecessorum nostro­ rum institutum, decretumquc Alexandri Praedecessoris praedicti, ac integrum eius tenorem Apostolica auctoritate approbantes, confirmantes, et innovantes, ac illis quodcumque Apostolicae firmitatis robur adiicientes, motu proprio, et ex certa scientia, ac Apostolicae potestatis plenitudine, decernimus, praeci­ pimus, et constituimus, ut in posterum, et perpetuis inde futuris temporibus, omnes, et singulae Venerabilium Servorum, et Ancillarum Dei Beatificatio­ nes, ac BB. Canonizationes in Urbe nostra praedicta pro tempore celebran­ dae, non in aliis, quam in Basilica Principis Apostolorum de Urbe praedicta, privative quoad reliquas Basilicas, Ecclesiasve eiusdem Urbis, celebrari omnino debeant; utque Canonizationes, et Beatificationes in eadem Ecclesia Latera­ nensi a Benedicto, et Clemente Praedecessoribus praedictis, ut praefertur, peractae, nullo unquam tempore, perinde ac si in ea celebratae non fuissent, praeiudicium aliquod antiquo instituto, et Vaticanae Basilicae praerogativae afferre valeant. 70S Romani Pontifices § 5. Insuper quoniam ab eodem Alexandro Praedecessore nostro, usque ab anno 1659 alterum emanavit decretum super contributione, tam in Beatificationibus, quam in Canonizationibus, favore Sacrarii eiusdem Basilicae facienda, quod a Nobis in praedicto Tomo primo Operis Nostri de Beato­ rum Canonizatione relatum est,1 motu, scientia, et potestate simili illud appro­ bamus, et confirmamus, et quatenus opus sit, quae ab ipso Alexandro Praedecessore decreta sunt, rursus decernimus, et constituimus, et in futurum ab omnibus inviolabiliter observari volumus, et mandamus. (Bened. XiV Bull., tom. 1, p. 93-95], 321. Benedictus XIV, ep. encycl. Immensa, 20 dec. 1741.1 Immensa Pastorum Principis lesu Christi, qui, ut homines vitam abun­ dantius haberent, venit, et se ipsum tradidit redemptionem pro multis, canta? urget Nos, ut, quemadmodum ipsius vices plane immerentes gerimus i terris, ita maiorem caritatem non habeamus, quam ut animam nostram non solum pro Christifidelibus, sed pro omnibus etiam omnino hominibus po nere satagamus. Etsi autem, pro suprema Catholicae Ecclesiae procuration infirmitati nostrae iniuncta, Apostolicam hanc Sanctam Sedem, ad quam undique gentium in dies concurritur, ut opportunum, ac salutare emergen­ tibus in Christiana Republica, sive negotiis, sive detrimentis remedium affe­ ratur, hic Romae, more institutoque Maiorum, tenere, ac regere cogimur; nec longinquas dissitasque regiones, ut qualemcumque inibi Apostolici mini­ sterii nostri pro lucrandis animabus pretioso lesu Christi sanguine redempti? operam impendamus, ac vitam ipsam, quemadmodum cupimus, profunda mus, adire non possumus: tamen sicut nolumus omnes Apostolicae prov dentiae, auctoritatis, benignitatisque partes ab omni natione, quae sub Coei est, desiderari; ita Vos, Venerabiles Fratres, quos ad excolendam Vineam Dei Sabaoth Cooperatores eadem Apostolica Sedes sibi adseivit, in Poni ficiae sollicitudinis vigilantiaeque nostrae partem libenter advocamus; ut ei imposito Vobis muneri magis magisque satisfacere, ct coronam legitime cer tantibus in Coelo repositam facilius consequi valeatis. § 1. Porro Fraternitatibus Vestris compertum est, quae et quanta Romam Pontifices Praedecessores nostri, et Catholici Principes de Christiana Reli­ gione benemerentissimi, laborum incommoda, ac pecuniarum dispendia alacri constantique animo passi fuerint, ut hominibus, qui ambulabant in tene­ bris, et in umbra mortis sedebant, per Sacros Operarios, tum sacris praedi­ cationibus bonisque exemplis, tum donis, tum opibus, tum subsidiis, tum * Cf. Lambertini, Dc Servor. Dei Beatlficatione, etc., I. I, c. XLVI. 1 Venerabilibus Fratribus, Antistitibus Brasiliae, aliarumque Ditionum Caris­ simo in Christo Filio Nostro lohanni Portugalliae, et Algarbiorum Regi, in In.d s Occidentalibus, et America sublectarum. Romani Pontifices 709 auxiliis, lumen Orthodoxae Fidei illucesceret, et ad agnitionem veritatis veni­ rent: et quibus etiam nunc muneribus, quibus beneficiis, quibus privilegiis, quibus praerogativis, quemadmodum semper factum est, Infideles cumulen­ tur, ut iis illecti, Catholicam Religionem amplectantur, in eaque manentes, per bona Christianae pietatis opera aeternam salutem adipiscantur. § 2. Eapropter non sine gravissimo paterni animi nostri moerore acce­ pimus, post tot inita ab iisdem Praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus Apostolicae providentiae consilia, post editas Constitutiones, opem, subsi­ dium, ac praesidium Infidelibus omni meliori modo praestandum esse, non iniurias, non flagella, non vincula, non servitutem, non necem inferendam esse, sub gravissimis poenis, et Ecclesiasticis censuris, praescribentes; adhuc reperiri, praesertim in istis Brasiliae regionibus, homines Orthodoxae Fidei cultores, qui veluti caritatis in cordibus nostris per Spiritum Sanctum dif­ fusae sensuum penitus obliti, miseros Indos non solum Fidei luce carentes, verum etiam sacro regenerationis lavacro ablutos, in montanis asperrimisque earumdem Brasiliae, tam occidentalium, quam meridionalium, aliarumque regionum desertis inhabitantes, aut in servitutem redigere, aut veluti man­ cipia aliis vendere, aut eos bonis privare, eaque inhumanitate cum iisdem agere praesumant, ut ab amplectenda Christi Fide potissimum avertantur, et ad odio habendam maximopere obfirmentur. § 3. Hisce malis, quantum cum Domino possumus, occurrere satagentes, primum quidem eximiam pietatem, et in Catholica Religione propaganda incredibilem Carissimi in Christo Filii Nostri Iohannis Portugalliae, et Algarbiomm Regis illustris zelum excitandum curavimus; qui pro filiali sua erga Nos atque hanc Sanctam Sedem observantia, statim se omnibus et singulis suarum Ditionum Officialibus, et Ministris in mandatis daturum pollicitus est, ut quemcumque suorum Subditorum aliter, quam Christianae caritatis mansuetudo exigit, erga Indos huiusmodi sese gerere comperissent, gravissimis iuxta Regia edicta poenis afficerent. § 4. Deinde Fraternitates Vestras rogamus atque in Domino hortamur, ut nedum debitam ministerii vestri vigilantiam, sollicitudinem, operamque vestram hac in re, cum nominis dignitatisque vestrae detrimento, deesse non patiamini; quin immo, studia vestra Regiorum Ministrorum officiis conlungentes, unicuique probetis, Sacerdotes animarum pastores quanto, prae Laicis Ministris, ad Indis huiusmodi opem ferendam, eosque ad Catholicam Fidem adducendos, ardentiori Sacerdotalis caritatis aestu ferveant. § 5. Praeterea Nos, auctoritate Apostolica, tenore praesentium, Apostolicas in simili forma Brevis Literas a fel. rec. Paulo Papa III Praedecessore nostro, ad tunc existentem Iohannem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem de Tavera nuncupatum Archiepiscopum Toletanum die 28 mensis Maii anno mdxxxvh datas, et a rec. mem. Urbano Papa VIII itidem Praedecessore nostro, tunc existent! iurium, et spoliorum Camerae Apostolicae in Portu­ galliae et Algarbiorum Regnis debitorum Collectori Generali, die xxn men­ sis Aprilis anno mdcxxxix scriptas’ renovamus, et confirmamus; necnon 1 Commissum Nobis. - Cf. Bull. Rom., torn. 6, II, p. 183, 184. I 710 Romani Pontifices eorumdem Pauli, et Urbani Praedecessorum vestigiis inhaerendo, ac impio rum hominum ausus, qui Indos praedictos, quos omnibus Christianae ûntatis et mansuetudinis officiis ad suscipiendam Christi Fidem inducere oportet, inhumanitatis actibus ab illa deterrent, reprimere volentes, unicuique Fraternitatum vestrarum, vestrisque pro tempore Successoribus committimus, et mandamus, ut unusquisque vestrum, vel per se ipsum, vel per alium, ses alios, editis atque in publicum propositis affixisque edictis, omnibus Indis, tam in Paraquariae, et Brasiliae Provinciis, ac ad Flumen de la Plata nun­ cupatum, quam in quibusvis aliis regionibus, et locis in Indiis Occident, libus, et Meridionalibus existentibus, in praemissis efficacis defensionis put sidio assistentes, universis et singulis personis, tam saecularibus, etiam Eccle­ siasticis cuiuscumque status, sexus, gradus, conditionis, et dignitatis, etir. speciali nota, et mentione dignis existentibus, quam cuiusvis Ordinis, Con­ gregationis, Societatis, etiam lesu, Religionis, et Instituti Mendicantium, et non Mendicantium, ac Monachalis, Regularibus, etiam quarumcumque Mili­ tiarum, etiam Hospitalis Sancti Iohannis Hierosolymitani, Fratribus Militibus, sub excommunicationis latae sententiae per Contravenientes eo ipso incur­ renda poena, a qua, nonnisi a Nobis, vel pro tempore existente Romano Pontifice, praeterquam in mortis articulo constituti, et satisfactione praevii absolvi possint, districtius inhibeant, ne de caetero praedictos Indos in ser­ vitutem redigere, vendere, emere, commutare, vel donare, ab Uxoribus, et Filiis suis separare, rebus, et bonis suis spoliare, ad alia loca deducere, et transmittere, aut quoquo modo libertate privare, in servitute retinere, necnon praedicta agentibus consilium, auxilium, favorem, et operam quocumque praetextu, et quaesito colore praestare, aut id licitum praedicare, seu docere, ac alias quomodolibet praemissis cooperari audeant, seu praesumant, con­ tradictores quoslibet, et rebelles, ac unicuique Vestrum in praemissis non parentes, in poenam excommunicationis huiusmodi incidisse declarando, x per alias etiam censuras, ct poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris, et facti remedia, appellatione postposita, compescendo, legitimisque super his habendis servatis processibus, censuras, et poenas ipsas etiam iteratis vicibus aggravando, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saccu­ laris. Nos enim unicuique Vestrum, vestrorumque pro tempore Successorum, desuper plenam, amplam, et liberam facultatem tribuimus, et impertimur. § 6. Non obstantibus, etc. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 99-102]. Komani Pontifices Benedictus XIV, const. 322. Regularis disciplinae, 711 3 ian. 1742. Regularis disciplinae observantiam, ante etiam quam et Generalium, ac Particularium alicuius Nationis, aut Provinciae Conciliorum decretis confir­ maretur, et Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum legibus san­ ctionibusque praescriberetur, quoad vetitum Mulieribus quibuscumque, etiam consaguineis, intra quorumcumque religiosorum Virorum Clausuram ingres­ sum, tam integerrime custoditam fuisse constat, ut, ne dum foeminis qui­ buscumque, sed masculis quoque, non tam ad Monasteriorum claustra, seu septa, quam ad ipsa eorumdem Monasteriorum Oratoria, ct Ecclesias nullus patuerit aditus, et accessus; quin imo sub gravissimis poenis fuerit inter­ dictus; ne scilicet, ut inquit S. Gregorius PP. I Praedecessor noster, in Ser­ vorum Dei secessibus occasio praebeatur popularibus conventibus, et sim­ pliciores ex hoc animas plerumque, quod absit, in scandalum trahat § 1. Huiusmodi autem regularis disciplinae observantia, etsi, pro tem­ porum varietate, ac necessitate, tot fantasque subiit vices, ut iidem Prae­ decessores nostri aditum et accessum ad publicas Monasteriorum Ecclesias dumtaxat, sive masculis, sive foeminis, Sacrosanctum Missae Sacrificium audiendi, Praedicationibus Verbi Dei interessendi, et Sacramentum Sanctis­ simae Eucharistiae sumendi, ac peccata sua confitendi causa, sine tamen Parochorum praeiudicio, interdum concesserint; vicissim tamen ipsi Prae­ decessores nostri, tam ante Concilii Tridentini decreta, quam post eorumdem Decretorum promulgationem denuntiationemque, providis saluberrimisque Constitutionibus ordinationibusque, sub poena etiam excommunicationis latae sententiae, foeminis quibuscumque aditum ingressumque huiusmodi intra Monasteriorum clausuram interdixerunt. § 2. Quoniam autem, sicut dolentes accepimus, alii quidem Apostolicas leges, ac praecepta huiusmodi, vel ausu temerario parvipendentes, vel ad eorum arbitrium interpretantes, foeminis quibuscumque aditum ingressum­ que, tam manifeste, ac tanta sollemnitate vetitum, permittunt; alii vero pri­ vilegia, indulta, praerogativas, facultates, licentias, et alias quocumque pacto excogitatas concessiones sibi sive a iure, sive ab homine factas, et impertitas, seu facta, et impertita, ac quorumcumque munerum, dignitatum, ac praeeminentiarum ratione debitas, seu debita arrogantes, praetendentes, obtendentesque, foeminas quaslibet intra Monasteriorum claustra, septa, coenacula, cubicula, aliasque officinas aut admitti, ac recipi sinunt mandantque, aut una secum ducunt; alii denique sub pietatis, ac religionis praetextu, cum Supplicationes, sive cum Sanctissimo Eucharistiae Sacramento, sive cum sacris Sanctorum Sanctarumque Reliquiis, Statuis, et Imaginibus, per claustra, septa, et alia Monasteriorum loca de more, ut asserunt, habentur, sine ullo pror­ sus discrimine masculos, et foeminas Supplicationes huiusmodi per eadem loca sequi, et comitari licitum, quin imo, ut Indulgentias lucrari valeant, necessarium esse obtendunt. 712 > fi Romani Pontifices § 3. Hinc est, quod Nos, qui, dum in minoribus essemus, quamplun s huiusmodi abusus compertos habebamus, in hac sublimi Sacrosancti Apostolatus specula constituti, non tam assiduis nonnullorum aliarum Eccle­ siarum Antistitum documentis, quam iustis etiam Superiorum, *aliorumqu Virorum ex Religiosis Ordinibus, Dei honorem, et instituti sui disciplinazelantium, expostulationibus, de antedictis similibusque abusibus in dis admonemur, ut opportunum, ac salutare iisdem abusibus tollendis, quantum cum Domino possumus, remedium afferamus: auctoritate Apostolica, tenore praesentium, primum quidem omnes, et singulas Constitutiones, Sanctio­ nesque a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, tam ante, quin post Concilii Tridentini decreta, super Clausura Monasteriorum quorur cumque religiosorum Virorum editas, renovamus, et confirmamus, necnon in posterum ab omnibus et singulis, ad quos spectat, et in futurum spectabit, sub iisdem poenis in Constitutionibus, Sanctionibusque eorumdem Praede­ cessorum nostrorum Romanorum Pontificum, et decretis eiusdem Concili Tridentini contentis, inviolabiliter observandas esse statuimus, decernimus, praecipimus, atque mandamus. § 4. Deinde motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, earumdem praesenta tenore, omnia et singula indulta, privilegia, praerogativas, facultates, licentias, et quocumque alio pacto nuncupatas concessiones, omnibus et singulis qui­ buscumque Ecclesiasticis personis quacumque auctoritate, dignitate, honore, praeeminentia, ac iurisdictione fungentibus, etiam Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, sive singulis, sive eorumdem Cardinalium Congregationibus, etiam de Latere Legatis, sive qui Provinciis, et Legatio nibus Status nostri Ecclesiastici pro tempore praesunt, sive quos ad Caris­ simos in Christo Filios nostros Romanorum Regem in Imperatorem pro tempore eligendum, vel electum, Reges, et Reginas illustres, aliasque summas Potestates, prout rerum conditio postulaverit, mitti, et ablegari contigerit; sive qui, licet aliarum insignium Ecclesiarum Antistites, tamen tamquam Apostolicae huius S. Sedis Legati de Latere alias nuncupati, et habiti sunt, et fortasse habentur, aut haberi, et esse praetendunt, et in posterum habendi sunt; sive Ordinarii, sive Extraordinarii nostri et eiusdem Apostolicae Sedi: ubicumque, etiam ad ipsos Imperatorem, et Reges, ac summas Potestates, Nuntii, sive Inter-Nuntii resident; ac demum quibuscumque aliis quocumque nomine, et expressione nuncupatis personis, quocumque tempore, a qui­ busvis, etiam ab ipsis Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, qui­ cumque de causa, occasione, titulo, colore, et praetextu, per quascumque Apostolicas, sive in simili forma Brevis, sive sub Plumbo expeditas literas, sub quibuscumque verborum formis, facta, data, concessa, et impertita, sive factas, datas, concessas, et impertitas, super huiusmodi accessu, et ingressu revocamus, abolemus, annullamus, atque irritamus, necnon a datarum earum dem praesentium die revocata, abolita, annullata, et irrita, ac nullius prorsus momenti, ac vigoris esse, et fore, neminique cuilibet quocumque tempore suffragari statuimus, decernimus, et declaramus. 713 Romani Pontifices § 5. Quemadmodum etiam statuimus, decernimus, et declaramus, quem­ libet omnium antedictorum, etiam speciali mentione dignorum, quacumque facultate huiusmodi temere uti audentem, ipso facto, absque ulla alia decla­ ratione, poenas, et Ecclesiasticas censuras, a quibus, praeter quam a Nobis, et pro tempore existente Romano Pontifice, nisi in mortis articulo, absolvi possit, incurrere, et incursum esse, licentiamque huiusmodi cuicumque con­ cessam nullo modo suffragari, atque nullius momenti, perinde, ac si minime concessa fuisset, ipso facto fore, et haberi, ac poenas, et censuras Eccle­ siasticas ipso etiam facto, ut praemittitur, per contrafacientem incurri, et incursas esse. § 6. Decernentes, etc. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 103-106], 323. Benedictus XIV, const. Salutare, 3 ian. 1742. Salutare in Catholica Ecclesia institutum, ab ipsa antiquitate susceptum, ac tanta cum sollicitudine et pastorali zelo custoditum, ut flos ille Ecclesia­ stici germinis, decus, atque ornamentum gratiae spiritualis, laeta indoles, laudis et honoris opus integrum, atque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi, Sacrae Virgines, quarum, quo sublimior gloria est, maior et cura est, intra Monasteriorum septa, et claustra vigili sollicitaque custodia servarentur, tam ante, quam post TridentinaeJSynodi Decreta,1 Romani Pontifices Praedecessores nostri tot san­ ctissimis Legibus, et initis Apostolicae providentiae caritatisque consiliis com­ munire, et confirmare studuerunt, ut, quae se Christo dicaverint, et a car­ nali concupiscentia recedentes, tam carne, quam mente se Deo voverint, consumment opus suum magno praemio destinatum. § 1. Quoniam autem, etsi providas huiusmodi Sanctiones, Constitutio­ nesque, si ea, qua decet, regularis disciplinae observantia custodirentur, satis esse scimus, ut Virgines ea, quae Coelestis earumdem Sponsi lesu Christi sunt, cogitantes, sint sanctae et corpore, ct spiritu ; longa tamen experientia edocti, et assiduis Venerabilium Fratrum aliarum Ecclesiarum Antistitum querelis admoniti, supremas Apostolicae auctoritatis providentiaeque partes requiri, ut abusibus quamplurimis ex nimia quorumcumque, aut sibi quo­ cumque pacto arrogantium, aut praetendentium, aut obtendentium faculta­ tem alias sibi quomodolibet, sive a iure, sive ab homine concessam, vel demandatorum munerum ratione debitam esse, ut sive ipsi, sive alii, ingredi clausuram Monialium, aut ipsae Moniales e clausura ob quascumque etiam non legitimas causas egredi, et extra clausuram huiusmodi commorari pos­ sint, licentiam concedendi, indulgentia sensim invectis, opportune occur­ ratur. 1 Sess. XXV. de regularibus, c. 5. 714 Romani Pontifices § 2. Hinc est, quod Nos, pro suprema omnium Christifidelium procs· ratione imbecillitati nostrae in universalis Orthodoxae Ecclesiae regiirr.» divinitus imposita, opportunum abusibus huiusmodi remedium, quanta cum Domino possumus, adhibere satagentes, auctoritate Apostolica, tenere praesentium, omnes, et singulas Constitutiones a Romanis PontificibusPne decessoribus Nostris, tam ante, quam post Concilii Tridentini Decreta,super clausura Monialium editas renovamus, et confirmamus, necnon impostena ab omnibus, et singulis, ad quos spectat, et in futurum spectabit, sub is­ dem poenis in Constitutionibus eorumdem Praedecessorum Nostrorum Ro­ manorum Pontificum, et Decretis Concilii Tridentini praefati contentis, inviolabiliter observandas esse statuimus, decernimus, praecipimus, atque mandamus. § 3. Praeterea motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatio:-. nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, earumdem praesentium tenore, omnia, et singula indulta, privilegia, praerogativas, facultates, Ikr. tias, et quocumque alio pacto nuncupatas concessiones, omnibus, etsinguhs quibuscumque Ecclesiasticis personis, quacumque auctoritate, dignitate,honore, praeeminentia, ac jurisdictione fungentibus, etiam Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, sive singulis, sive eorun­ dem Cardinalium Congregationibus, etiam de Latere Legatis, sive, qui Pro­ vinciis, et Legationibus Status Nostri Ecclesiastici pro tempore praesunt, sive quos ad Carissimos in Christo Filios Nostros Romanorum Regem ή Imperatorem pro tempore eligendum, vel electum, Reges et Reginas illustre? aliasque Summas Potestates, prout rerum conditio postulaverit, mitti, et ablegari contigerit, sive qui, licet aliarum insignium Ecclesiarum Antistites tamen tamquam Apostolicae huius Sanctae Sedis Legati de Latere alias nus· cupati, et habiti sunt, et fortasse habentur, aut haberi, et esse praetendunt, et imposterum habendi sunt, sive Ordinarii, sive Extraordinarii Nostri, ct eiusdem Apostolicae Sedis ubicumque, etiam apud ipsos Imperatorem, tt Reges, ac Summas Potestates Nuntii, sive Inter-Nuntii resident (exceptis dum­ taxat locorum Ordinariis, iisque omnibus Superioribus, quibus tamqum Ordinariis, et ordinaria iurisdictione utentibus, Monialium Monasteria subiecta, et addicta sunt, in casibus tamen necessariis, et servatis aliis de iure ser­ vandis, et non aliter omnino), ac demum quibuscumque aliis quocumque nomine, et expressione nuncupatis personis, quocumque tempore, a quibus vis, etiam ab ipsis Romanis Pontificibus Praedecessoribus Nostris, quacum­ que de causa, occasione, titulo, colore, et praetextu, per quascumque Af stolicas, sive in simili forma Brevis, sive sub Plumbo expeditas Literas, s quibuscumque verborum formis facta, data, concessa, et impertita, sive factis datas, concessas, et impertitas, super huiusmodi ingressu, revocamus, abole­ mus, annullamus, atque irritamus; necnon a datarum earumdem praesentiudie revocata, abolita, annullata, et irrita, ac nullius prorsus momenti, κ vigoris esse, et fore, neminique cuilibet quocumque tempore suffragari. § 4. Ac quemlibet omnium antedictorum, etiam speciali mentione digno­ rum, quacumque facultate huiusmodi, sive pro se, sive pro aliis temere ut audentem, ipso facto, absque ulla declaratione, poenas, et Ecclesiasticas ctr. 715 Romani Pontifices suras contra violantes Clausuram Monialium inflictas, a quibus, praeterquam a Nobis, et pro tempore existente Romano Pontifice, nisi in mortis articulo, absolvi possit, incurrere, et incursum esse; licentiamque huiusmodi conces­ sam nullo modo suffragari, atque nullius momenti, perinde ac si minime concessa fuisset, ipso facto fore, et haberi, ac poenas, et censuras Ecclesia­ sticas ipso etiam facto, ut praemittitur, per contrafacientem incurri, et incur­ sas esse, statuimus, decernimus, ac declaramus. § 5. Decernentes, etc. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 106-109]. 324. Benedictus XIV, cp. cncycl. Etsi minime, 7 febr. 1742. * Etsi minime Nobis dubitandum sit, omnes, quibus animarum cura cre­ dita est, Vosque praesertim, Venerabiles Fratres, ad Apostolatus officium evectos, atque in Praelationis fastigio a Deo constitutos, in id potissimum sollicitudinem intendere, ut Christianus Populus Coelestis Doctrinae pabulo enutritus, et rudimentis Fidei saluberrime instructus, in semitam Mandato­ rum Domini, facem Vobis praeferentibus, feliciter dirigatur: temperare tamen non possumus, quin vos ipsos Nostrae Auctoritatis, ac Paternae dilectionis stimulis excitemus ad tam pium, tamque salutare Opus Doctrinae Christianae impensiori cura provehendum, sublatis iis impedimentis, quae animarum saluti adversantur. § I. Quia vero scientibus Legem loquimur, et vigiles Ecclesiarum hor­ tamur Antistites, quibus nec Pietatis, nec alia sacrarum Literarum desunt praesidia; supervacaneum ducimus plurimis urgere argumentis, non satis esse ad coelestem Beatitudincm assequendam, confusim, et involute credere a Deo revelata, et ab Ecclesia Catholica proposita Mysteria; sed hanc coele­ stem Doctrinam divinitus traditam, et quae ex auditu concipitur, Doctoris kgitimi ac fidelis ministerio ita esse accipiendam, ut singillatim illius capita explicentur, et eorum aliqua necessitate medii, aliqua vero necessitate prae­ cepti Fidelibus ad credendum proponantur. Praeterea licet per Fidem iustificari dicamur, cum ea sit humanae salutis initium, et fundamentum; ad futu­ ram tamen, quam inquirimus Civitatem, ut pervenire aliquando mereamur, satis compertum est, solani Fidem non sufficere; sed viam nosse, constanterque tenere oportere, nempe praecepta Dei, et Ecclesiae, tum virtutes, quas persequi, tum vitia, quae studiose declinare debemus. § 2. Quae quidem omnia cum primis Catholicae Fidei rudimentis, sive Doctrina, ut aiunt Christiana, contineantur, Episcopalis muneris exigit ratio, ut illa in singulis Dioecesibus, et ubique locorum recte, atque ex ordine explicetur; nec posse Episcopos sine tacito conscientiae convicio illam negligere, sed in hoc opus maxime necessarium omnem curam, et diligentiam 1 Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis. I 716 Romani Pontifices conferre debere. Id tamen oneris non ita Episcopo impositum esse intettip. mus, ut ipse per se Doctrinae Christianae semper intersit, pueros interroget, et Mysteria Fidei, quam profitemur, aperiat. Nimium quippe novimus, iPastoralis sollicitudinis munere praegravari Apostolicae servitutis sarcinir, ac plane intelleximus, cum Anconitanam primum, tum deinde Bononienses Ecclesiam regeremus, multis, variisque curarum veluti fluctibus iactari Prae sulem suo satis muneri facere cupientem. Id vero futurum affirmamus, ut u Episcopus, alieno etiam a Visitatione Dioecesis tempore, quandoque adsit ut· doctrina traditur Christiano homine digna, pueros, puellasque de rebus antea auditis sciscitetur, ac Mysteria nostrae Religionis evolvat, et annunciet: Pastoris operam in maximam crediti sibi Gregis utilitatem cessuram, eiusdemqueurapium alios excitaturum ad Vineam Domini Sabaoth pro viribus excolendae § 3. Hanc administrandae Ecclesiae quasi legem sibi duxerunt nedum veteres, sed recentiores etiam Praesules, Beatorum Civium Albo adscript); Carolus nempe Borromaeus, Franciscus Salesius, Turribius, Alexander Siul, quorum aliqui (ut litteris consignatum est) cum gravioribus distenti, atque impediti curis, adesse coram non possent, operae, ac diligentiae suae Via rium aliquem ex Canonicis, aut ex Sacerdotibus designabant, qui, susceptis Pastoralis Ministerii partibus, Adolescentulos ad omnia Religionis Offici Fidei elementis informarent § 4. Optimum ergo, et ad profectum animarum maxime accommodi tum erit Antistitis exemplum, si, quod antea dictum est, id omni tempore, praesertim vero dum obit Dioecesim, in singulis Paroeciis impleverit Sed m quisque facile coniiciet, ad hoc vires eius non suppetunt. Ideoque ut pro­ positum assequatur, necesse est, diligentia, quanta potest maxima, curet ne in aliis, quos tam laudabilis, tamque fructuosi operis Vicarios constituit studium, ac sedulitas desideretur. § 5. Duo potissimum onera a Tridentina Synodo1 Curatoribus animirum sunt imposita: alterum ut Festis diebus de rebus divinis sermonem id Populum habeant; alterum, ut pueros, et rudiores quosque, Divinae Legis, Fideique rudimentis informent. Si statis diebus eam Parochi concionem habe­ bunt, quae non persuasibilibus humanae Sapientiae verbis obstrepat auribus, sed captui Auditorum accommodata in eorum animos ostensione spiritus Illabatur; si Mysterium aliquod annunciabunt, in primis vero, quod eo tem­ pore Ecclesia recolit, ea disserentes, quae ad virtutum incitamento sint, et ad vitia fugienda, graviora praesertim, et quae foedius grassantur in Populo; si diebus ipsis (hoc enim pariter debent suo muneri) pueros, tamquam infan­ tes modo genitos, nutriant Doctrinae lacte, nunc hos, nunc illos interro­ gando, dubia, atque involuta explicando; si demum cum Apostolo attendant lectioni, exhortationi, et doctrinae, ut perfectus sit homo Dei, et ad omne opus bonum instructus: fas est credere, exitum optatis respondere posse,et Populum acceptabilem sectatorem bonorum operum facile extiturum. § 6. Verum satis experientia compertum est, imparem esse solius Paro­ chi laborem; cum nequeat unus omnes instruere, ubi Doctoris diligentiam ‘ Sess. XXIV, de ref., c. 4, 7. I Romani Pontifices 717 numerus vincit. Quoties tamen Episcopus toto animo, ac studio in Ecclesiam sibi commissam incumbat, numquam necessariis, et opportunis destituetur auxiliis. Semper enim invenias, qui Tonsura initiari, qui per Minorum, qui per Sacrorum Ordinum gradus ad Sacerdotii fastigium promoveri, qui deni, que ad Ecclesiastica Beneficia viam sibi munire studeant. Gravissimis idcirco verbis (et verbis facta respondeant) affirmet Episcopus, numquam se factu­ rum, ut Tonsura inauguret grandiores aetate, aut Minores, praesertim vero Maiores Ordines iis conferat, qui in tradenda Christiana Doctrina operam suam Parochis commodare neglexerint. Hunc porro Clericorum numerum idem Episcopus in singulas suae Civitatis, et Dioecesis Parochias apte distri­ buat, et eorum aliquos determinatae Ecclesiae adscribat. Denunciet praeterea, ac fidem praestet, in conferendo Parochiarum, et aliorum Beneficiorum Iure, plurimum apud se ponderis, et momenti habiturum studium, et diligentiam in hoc opus a Clericis collatam: atque Ita re ipsa constabit, non Rectori tantum impositum esse docendi munus, sed plures illi praesto esse, ut omnes Officii sui numeros cumulate implere possit. § 7. His accedit, Sacris Apostolicis Constitutionibus, et septima praeser­ tim fel. rec. Leonis X Praedecessoris Nostri edita in Concilio Lateranensi,1 saluberrime cautum fuisse, ut tam Ludimagtstri discipulos suos, quam Piae Foeminae Puellas instituentes, sana, et incorrupta Doctrina (Episcopo id potissimum urgente), tamquam pabulo vitae, nutriant, et confirment. Constat etiam, ipsum Episcopum posse, ac debere Sacris Oratoribus quam diligen­ tissime commendare, ut pro concione in Parentum aures animosque inge­ rant, sua interesse Mysteriis nostrae Religionis susceptam prolem imbuere: et si ad id minus idonei fuerint, filios in Ecclesiam adduci oportere, in qua Divinae Legis praecepta explicantur. Pluribus itidem in locis pia, ac lauda­ bilis, et ubi non sit recepta, inducenda consuetudo invaluit, ut Parocho idem munus persequenti auxilium ferant Laici tum viri, tum mulieres, in Chri­ stiana institutione veluti adiutricem operam navantes, qui audiunt pueros, ac puellas Orationem Dominicam, Angelicam Salutationem, Symbolum Apo­ stolorum, aliaque id genus memoriter pronunciantes. Alibi quoque Sodalitia erecta sunt, quorum cura in explicanda Christianae Religionis disciplina ver­ satur, et quorum Institutum nedum meritis laudibus cumulat san. mem. Pius V in sua Constitutione, quae incipit: Ex debito,2 sed in omnibus etiam Dioecesibus propagari enixe exposcit Quae quidem omnia in unum collecta si sedulo perpendantur, certum omnibus, atque exploratum erit, ubi multa sit messis, paucos nequaquam esse Operarios, nec eos deesse, qui parvulis panem petentibus frangant. § 8. Sed quia compertum est, non solum Adolescentulos, illosque qui confirmata sunt iam aetate, in divinarum rerum ignoratione versari, sed etiam viros, ipsosque senes salutaris Doctrinae esse omnino expertes; vel quia numquam illam perceperunt, vel quia iamdiu perceptam paulatim delevit ’ Supernae dispositionis, 5 mali 1514, § 32. - Cf. N. 65. 1 Cf. N. 141. 718 Romani Pontifices Romani Pontifices 719 cum maximi momenti ea res sit, nullaque alia ad Dei gloriam, et ad anima­ oblivio: huic etiam malo provida Episcoporum occurret vigilantia, si open rum salutem utilius instituta, mirari nemo debet, quod plurima passim obiisui Vicarios cogent, quae parata sunt, remedia sedulo adhibere. ciantur impedimenta. § 9. Ut autem ab iis, qui in prima sunt aetate, sermo instituatur, ad § 14. Sitae quandoque sunt in agro parvae, humilesque Ecclesiae, aliae Sacram Eucharistiam, et Confirmationem admitti plures postulant: Pan Parochiali proximae, aliae vero longo intervallo disiunctae, ad quas diebus enim enixam hanc voluntatem, ac fere impatiens studium non praeseftr.". festis Patresfamilias una cum liberis accedunt, Sacerdotem Sacris operantem Moneat igitur Episcopus Parochos, eisque districte praecipiat, ne quis eorcr audituri; ex quo fit, ut suae Parochiae nunquam fere intersint, nec ullum sacrum Eucharistiae Sacramentum administret, et Schedulam, ut aiunt, cor de Mysteriis Fidei, de Praeceptis, de Sacramentis verbum accipiant. Episco­ firmationis iis tradat, qui graviora Fidei, et Doctrinae capita, et Sacramer pus huic malo occurret, suamque obiiciet auctoritatem. Et primo quidem, virtutem, et vim ignorent; vel quia parum in hoc Tirocinio profecerint, « quoad parvas Ecclesias Parochiali proximas, expressa lege caveatur, ne quis quia ea neglexerint audire, quae ad huiusmodi Sacramenta pie, riteque s.-.· antea Sacrificium faciat, quam Parochus Missam celebraverit, sermonem pienda statis temporibus tradita sunt. Hoc sane pacto primae aetati sil· habuerit, caeterasque sui muneris partes absolverit. Hoc enim pacto Ecclesia videri potest consultum. Parochialis confluentium Parochianorum numero celebrabitur. Quo vero ad § 10. Si vero loquamur de Adolescentia, quoniam unusquisque propri/· parvas Ecclesias a Parochiali longe sepositas, cum difficile admodum sit, donum habet ex Deo, usu satis constat, alios Ecclesiasticae, alios vero Parochianos ob locorum distantiam, longum iter, atque asperum, hyemali cularis vitae rationem inire. De primo hominum genere verba iam fednrjs cum de iis ageremus, qui Ordinibus initiari volunt. Id unum addi posse videri.: praesertim tempore, cum pluviae inundant, Parochialem adire, ibique Divi­ rem fore magni commodi, multaeque utilitatis plenam, si qui se sistunt exim/ nis Officiis intéressé, relicta Ecclesia proximiore: decernat Episcopus, gravi­ eos Praesul potissimum interroget de iis, quibus Christiani hominis sdetitb bus etiam statutis poenis, quod Sacerdotes ibi operantes Christianae Doctri­ continetur. Etenim magistra rerum experientia edocuit, ex his aliquos, fames nae summam Populo tradant, Divinamque Legem annuncient. Monendus latini sermonis nitore, et elegantia excultos, in scientiarum curriculo liber, tamen est Parochus, ne alienae operae nimium tribuat, sed videat ipse quo liter institutos, et quae ad Ordines pertinent apprime callentes, de Doctrici loco res sint, cum pueri Sacramentum Eucharistiae, et Confirmationis, alii tamen Christiana percunctanti parum, aut nihil apposite respondere. vero Matrimonii, sibi administrari exposcant § 11. Si autem ad eos, qui in saeculo degunt, mentis aciem conwr § 15. Praeterea sua etiam Urbes habent impedimenta. Saepe enim con­ mus, palam fit, illos ut plurimum sacri coniugii foedera inire. Verum cur tingit, in aliis Ecclesiis, ac praesertim Regularium, solemni ritu, magnaque Matrimonio iungendi non sint, si Parochus, ut debet, prius interrogando Populi frequentia, Festum aliquem diem celebrari: ideoque si in Ecclesia deprehenderit, Marem, seu Foeminam, quae ad salutem necessaria suri, Parochiali, summo mane, aut statim a prandio Catechismus habeatur, aut ignorare; vix tantae, ac tam luctuosae ignorantiae locum relinquet Episco­ nemo, aut pauci admodum sunt, qui eidem Catechismo intersint, quique pus, qui Pastores animarum admoneat officii sui, et huic si desint, négligeapraescriptas horas non causentur. Sin vero captentur horae Civitatis com­ tiae repetat poenas. modo magis appositae, usu compertum est, populum ad Ecclesiam confluere, § 12. Omnes denique omnium aetatum, atque ordinum homines soler in qua Festus dies agitur; et celebritate pompae illectum, Doctrinam Christia­ identidem sordes animae Poenitentiae Sacramento detergere. Curabit itaq.e nam non sine gravi animae detrimento deserere. In hoc articulo quia certa, Episcopus, ut Sacerdos excipiens Confessiones, fixum illud, immotumque tt communis regula praescribi non potest, id totum relictum esse volumus animo semper habeat, invalidam esse Absolutionem Sacramentalem, qur Prudentiae vigilis Ecclesiae Antistitis, qui attenta loci, temporis, personarum quis ignoranti res necessarias necessitate medii impertitur, nec posse bor­ qualitate, expensisque rerum omnium momentis, ita studeat solemnis diei nes Deo per huiusmodi Sacramentum reconciliari, nisi prius excussa hu .· celebritatem cum Doctrina Christiana componere, ne alteri altera sit impe­ ignorantiae caligine, ad agnitionem Fidei educantur. Sedulo etiam aninud dimento. Quod si Regulares, et Exempti contradixerint, et sanctum hoc vertet Confessarius, in aliud tempus reiiciendam esse Absolutionem illius Doctrinae opus, licet ab Episcopis prius admoniti, suis functionibus pertur­ qui necessaria necessitate praecepti suo vitio nescit; et eo quandoque ca>. bare praesumpserint, Nostram locorum Ordinariis auctoritatem, qua potimur Poenitentem absolvi posse, quo se vincibilis huius ignorantiae reum agn. in exemptos, pollicemur; nec alia Pontificiae vigilantiae deerunt remedia, ne scat, et accuset; ac intime dolens, tum a Deo veniam precetur, tum Cor Parochiales Ecclesiae debitis fraudentur obsequiis. fessario serio promittat, operam se impense daturum, qua, Divinae Gratii: § 16. Plurimum quoque ad Christiani Populi institutionem conferre praesidio, discat etiam necessaria necessitate praecepti. poterit, si Visitatores eligantur, quorum alii Civitatem, alii Dioecesim lustran­ § 13. Hanc profecto Christiani Populi instituendi rationem si Pastores tes, omnia sedulo inquirant, ut certior factus Episcopus, pro meritis cuius­ sibi proposuerint, si eorum consilia, labores, et studia ad propositam me:'· que Pastoris, aut praemia decernat, aut poenas, dum duxerint referenda: sperare fas est, Fide, ct Opere Gregem itaincL· § 17. Clementis Papae VIII, aliorumque Praedecessorum nostrorum vesti­ profecturum, ut coaedificetur in habitaculum Dei in Spiritu Sancto. At v. giis inhaerentes, hortamur in Domino, et enixe commendamus, in Doctrina 720 Romani Pontifices ^ C li PETIü Christiana tradenda adhibere libellum de Clementis eiusdem mandato>Cr· dinali Bellarmino conscriptum, mox in deputata Congregatione diligent examinatum, et approbatum; ac denique ab eodem Clemente in lucem r sahiberrimo consilio edi iussum, ut unus deinceps, idemque modus docendo, et discendo Christianam Doctrinam, ab omnibus teneretur. N hac uniformitate optabilius; nihil ad praecavendos, qui in multiplicemCz -chismorum varietatem irrepere possent errores, conducibilius, atque oppor­ tunius. Sicubi vero contingat, ob peculiares regionum necessitates, alniquempiam adhiberi forte libellum; sedulo invigilandum erit, ne quid ilkcct tineat, ne quid in eum unquam inducatur, a Catholica veritate absooui Curandum insuper, ut in eo fidei dogmata clare, et dilucide sint explica additis, si quae desunt, necessariis, ac sublatis quae redundant. Brevis e- et univoca docendi methodus multum prodesse solet ad faciliorem interngationem, cum quis periculum facit progressus puerorum. § 18. Complectatur Liber huiusmodi etiam Fidei, Spei, et Charitatisacres, quos recte scienterque compositos esse, minime dubitandum. Sed si aliter se res habeat, castigati emendato praelo donentur. Actus praedicti paucs potius, quam multis verbis efferri gaudent; dum illis tamen tota vis, et natura virtutis explicetur. Et quia Christianam Religionem profitenti maxime neces­ saria est consuetudo, et exercitatio saepius eliciendi dictos Actus; idcircoc: illorum usus circumscribatur angustis finibus, et exiguo numero a quib» dam singulis annis praefinito; Episcopus suae non minus, quam alienae salutis studiosus, provide statuat, ut in Parochiis, tum Urbis, tum Dioecesis Rectores Animarum, post Missam Festo die celebratam, statim ante Anr provoluti, clara, et intelligibili voce dictos virtutum actus eliciant, et praeire satagant Populo, verba ab ipsis prolata devote reddituro. Hoc enim Fideles sensim illos memoriae mandabunt, et assuescent, nedum Festis, sed aliis etiam diebus, in hac pia exercitatione versari. § 19. Saluberrimas has erudiendi Gregis rationes, quas Vobis, Venen biles Fratres, per haec Apostolica scripta notas esse volumus, quisque vestrufacile intelliget, consonas esse Monitis Nostris Pastoralibus praelo iam demar datis, cum Sponsam Nostram Bononiensem Ecclesiam Paterna Charitate cor nus amplecteremur: illasque praeterea ex Pontificiis Constitutionibus haus esse, et spectabilium Antistitum Testimonio, et exemplo comprobatas, Q. j vero maximam inde utilitatem proficisci experimento cognovimus; quo nuic possumus studio Vos hortamur, et admonemus, ac per Viscera Miserico:· diae Dei nostri enixe obtestamur, ut pro iniuncto Vobis Pastoralis Minister debito praemissorum execution! strenuo, constantique animo incumbitis sedulo recogitantes, quidquid laboris, studii, ac vigilantiae in hunc scopem collatum fuerit, Deum omnium Bonorum Datorem uberi mercede retnbiturum. Et Apostolicam Benedictionem ex animo Vobis impertimur. (Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 110-115], Romani Pontifices 721 325. Benedictus XIV, const. Ad Apostolicae, 25 febr. 1742. Ad Apostolicae servitutis Nostrae ministerium pertinet sedula invigilare cura, ut dispensationes super gradibus affinitatis, seu consanguinitatis, intra quos Matrimonia contrahi prohibentur, vel super aliis a Sacris Canonibus statutis impedimentis, nisi ex debitis causis non concedantur, et omnia inde amoveantur, unde nota aliqua ab improbis aspergi possit nomini, ac decori Romanae Ecclesiae, cui, licet immerito, Divina benignitate praesidemus. § 1. Sane quidem ad Dispensationes obtinendas, ab iis, qui eas postulant, in supplici libello causae pro illis consequendis exprimi solent; quae si eius­ modi fuerint, ut iuxta canonicas Sanctiones, et prudens Ecclesiasticae Pro­ visionis arbitrium, locus ad dispensandum esse videatur, dispensatio concedi solet, eiusque exccutio Ordinario, ut plurimum committi; cui onus incumbit diligenter inquirere, an causae expositae veritate nitantur, ut, veris illis existentibus, gratia exeeutioni demandetur, secus vero, si causae nullatenus veri­ tati consentaneae sint. Si autem contingat, ob causas minime veras existentes, ut dispensatio exeeutioni non tradatur; qui eam impetrarunt, apud negotio­ rum Gestores, seu Literarum Apostolicarum Expeditores conqueruntur; a quibus nonnunquam responderi solet, exeeutionem perperam, et iniuria dene­ gatam fuisse, quia expressio causarum, earumque verificatio, in dispensatio­ nibus non est aliquid substantiale, sed formalitas quaedam, et Forensis styli consuetudo: quod non minus veritati adversatur, quam exeeutionis ordinem, ac modum bene, ac prudenter constitutum subvertit; cum expressio causarum, earumque verificatio, ad substantiam, et validitatem dispensationis pertineat, illisque deficientibus, gratia nulla, ac irrita sit, nullamque exeeutionem me­ reatur. § 2. Id autem, ut plurimum evenit in dispensationibus, in quibus apponi solet clausula: ct Oratoribus vitae periculum immineret; quae cum saepe in dispensationibus in primo, et secundo, vel in secundo gradu, et in nonnullis aliis canonicis impedimentis, sine ulla ratione, causa, et veritate, expressa reperiatur: Ordinarii Locorum, qui cautius, et accuratius se gerunt, nisi vitae periculum immineat, dispensationem exequi recusant; alii vero, for­ tasse falso rumore inducti, quod huiusmodi clausula sit mera formalitas, indulgentius quam necesse est procedentes, periculo vitae neque argumentis probabilibus verificato, eoque Oratoribus saltem verisimiliter imminere com­ perto, gratiam Dispensationis exequuntur. §3. S. M. Praedecessor noster Pius PP. V in sua Constitutione per viam Motus proprii expedita, et publicata sub die v Decembris anno mdlxvj, cuius initium est: Cum sicut accepimus,1 decrevit, omnes, et singulos Procuratores, tam Officii Sacrae Poenitentiariae, seu Contradictarum, quam alios quoscum1 Cf. Bull. Rom , tom. 4, II, p. 324, 325. I 722 ;s Romani Pontifices que Sollicitatores, et Scriptores, qui veritatem facti, a narratione, quam ipsis Partibus habuerunt, quoad substantialia, et qualitates necessario expri­ mendas, diversam faciunt, seu quoquomodo intervertunt, aut immutant,?.: depravant, et per subreptionem, et obreptionem gratias a Romanis Pont: cibus extorquent, poenam falsi incurrere, et ea puniri omnino debere. § 4. Huiusmodi autem constitutio quamquam videatur pertinere dum­ taxat ad Procuratores, Sollicitatores, et Scriptores Officii Sacrae Poenitenv riae, ubi per id temporis Matrimoniales Dispensationes etiam in foro externo concedi solebant, nihilominus pro Pastorali Nostra, et Paterna cura ex Alio Nobis commissa, hortamur, monemus, ac praecipimus omnibus, et singulis negotiorum Gestoribus, Procuratoribus, et Expeditoribus Literarum Apost> licarum, etiam Datariae Nostrae, ut cum supplices preces pro aliqui Mitrimoniali Dispensatione porrecturi sunt, id primum ante omnia agant, ut plenim atque exactam facti notitiam assequi curent, sciscitantes ab ipsis Oratoribus an hae, et illae causae adsint, ex quibus sciunt dispensationem concedi sotere in hoc, vel illo gradu; deinde in supplici libello facti speciem nitide, ac since e exponant; caveantque diligenter, ne illam aliquatenus in rebus substantialibus alterent, immutent, invertant, corrumpant, sed stricte adhaereant iis, quit ab Oratoribus sibi exposita fuerunt; et multo magis abstineant, ne quid falsi, aut ficti proprio ingenio inventum, vel excogitatum, ad gratiam dispen­ sationis facilius obtinendam, in precibus obtrudant; demum, prae oculis habentes, se operam suam in Ecclesiasticis negotiis in hac Alma Urbe exhi­ bere, ubi Cathedra veritatis est, ipsam solam ament, et sectentur veritatem, non lucrum, aut gratiam, et favorem supplicantium; diligenterque videant, ne mendacii, aut erroris merito argui, cum animae suae detrimento possint, falso, et perperam asserentes, causas, earumque verificationes, ex providi Nostrorum Praedecessorum dispositione, in huiusmodi gratiis,ad Ecclesiasticae disciplinae vigorem, et Canonicarum legum, et Apostolicarum Constitutionum voluntatem servandam, apponi, et respective demandari solitas, vanas, ct superfluas esse, et tanquam inanes Curiae formalitates, parvi aut nihili esse faciendas. § 5. Praeterea huiusmodi graves abusus, quibus honor et decus huius Almae Urbis dehonestatur, et Sedis Apostolicae splendori ac dignitati officitur, penitus abolere cupientes: motu proprio, ex certa scientia, ac de Apostolica potestatis plenitudine praefatam Constitutionem s. m. Pii V Praedecessoris Nostri extendimus, dilatamus, ac producimus ad omnes praedictos negotio­ rum Oestores, Procuratores, et Expeditorcs literarum Apostolicarum, cuius­ cumque status, gradus, ordinis, et conditionis, et quocumque induito, pris, legio, et dignitate munitos; et quatenus opus sit, eam de novo ferimu-, statuimus, et innovamus; volentes, ac decernentes, ut in omnibus superius expressis casibus, poena falsi contra Delinquentes locum habeat; sine tamen praeiudicio obligationis refundendi expensas Oratoribus, qui, ob illorum cul­ pam, eiusmodi dispensationes, quae exeeutioni demandari nequeant, obti­ nuerunt. § 6. Denique omnes, ct singulos Venerabiles Fratres, Archiepiscopos, Episcopos, et Locorum Ordinarios, caeterosque Executores Literarum Apo- Romani Pontifices stolicarum, quibus huiusmodi Dispensationum cxcquutio committi solet, enixe rogamus, et obsecramus, ut sedulo, ac diligenter attendant, priusquam Dispen­ sationis gratiam exequantur, an causae in Apostolicis literis expressae, et quarum verificatio eorum curae, et vigilantiae a Sede Apostolica commissa est, verae ne, an secus existant, an potius Sedi Apostolicae falsum expositum, et veritas reticita fuerit; qua super re eorum conscientiam oneramus. § 7. Et quoniam in iisdem Apostolicis literis super Dispensationibus in gradibus prohibitis, aliisque praefatis impedimentis, nonnulla observata sunt, quae negotium Executoribus quandoque exhibere, et scrupulos eorum animis ingerere solent, Apostolicae Nostrae sollicitudinis'erit, ea dilucidius, et apertius in iisdem dispensationum literis Apostolicis exponere, ac declarare, ut omni dubitatione sublata, et causis coram Executore huiusmodi probationum genere probatis, quo de illarum veritate moraliter certus reddatur, Apostolicae literae Matrimonialium Dispensationum sine ulla haesitatione ad debitam executio· nem deduci possint. [Boned. XIV Bull., tom. 1, p. 127-130]. 326. Benedictus XIV, const. Ad militantis, 30 mart. 1742« Ad militantis Ecclesiae regimen nullo meritorum Nostrorum suffragio, sed imperscrutabilis consilii altitudine evocati, inter graves curas, quas assidue pro Nostro munere sustinemus, postrema illa non est, in quam totis viribus Nobis incumbendum esse ducimus, ut graves nimium, diuturnae, nulloque unquam tempore intermissae Episcoporum, aliorumque ordinariam Jurisdi­ ctionem habentium querelae adversus Maiora Tribunalia, atque illa etiam Nostrae Romanae Curiae, propositae, tandem compescantur. § 1. Intimo siquidem animi Nostri moerore, cum in minoribus adhuc essemus, iamdiu intelleximus, plerosque Locorum Ordinarios conqueri, sensim abusum irrepsisse, quod ad malitiosam petentium suggestionem, a Patriarchis, Metropolitanis, Sanctae Sedis a latere Legatis, et diversis dictae Romanae Curiae ludicibus, Inhibitiones sine delectu Causae, et rei, de qua agitur, exa­ mine, passim concedantur. Et quamvis in more positum sit, dictas Inhibitiones indebite expeditas pro causae meritis revocari, et aboleri; remedium tamen inflicto vulneri non satis esse dicunt, cum interea oporteat Episcopos, aliosque inferiores ludices, in ipso causarum, et Judiciorum cursu, otiosos immorari, ius suum iudicialiter asserere, et vindicare, et ad continendos in officio Populos gravia saepe incommoda, et dispendia subire. § 2. E contrario Nobis quoque, dum etiam in minoribus essemus, Supe­ riorum Indicum responsiones audire contigit, asserentium, memoratas que­ relas inanes esse, nec ulli innixas fundamento, utpote ex hac unica re causam, et originem habentes, quod inferioribus grave est obedientiae, ac subiectionis iugum erga maiora Tribunalia, ipsisque nimis displicet, sibi subditis appel­ lationis beneficio succurri. Romani Pontifices 724 § 3. Porro cum facile haec dissidia componi, et succrescentia litium ser ; avelli possint, si, quae a Sacra Tridentina Synodo,’ ab Apostolicis Constituti., nibus, et Congregationum Decretis provide sancita sunt, debitae execute· mandentur: Nos idcirco ad conservandam Ecclesiae disciplinam, restitue' damque Tribunalibus formam eisdem canonicis legibus consentaneam, pn. credito Nobis Apostolicae servitutis Officio, opportune duximus consulendum § 4. Inhaerentes itaque Decretis eiusdem Sacri Concilii, necnon Cor, gregationis Episcoporum, et Regularium, iussu, et approbatione rec. mta. Clementis PP. VIII Praedecessoris Nostri alias editis die xvi Octobris mdc,' itemque aliis Congregationis particularis, iussu pariter, et approbatione fel rec. Urbani PP. VIII similiter Praedecessoris Nostri, promulgatis die v Sep­ tembris mdcxxvi, eorumque declarationibus nuper superadditis a piae mer Benedicto XIII etiam Praedecessore Nostro in Appendice Concilii Romam,' aliisque Apostolicis Constitutionibus, hac de re alias editis, et innovatis, et praesertim Constitutioni piae mem. Gregorii XV, quae incipit: Inscrulabili, sub Datum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominia: MDCxxn nonis februarii.4 § 5. Districte praecipimus, et mandamus, ne deinceps ab exequutione Decretorum dicti Sac. Concilii Tridentini, in omnibus illis causis, et negotiis, in quibus exequutio huiusmodi Episcopis, et Locorum Ordinariis, etiam uti Sedis Apostolicae Delegatis, ab eodem Sacro Concilio, vel dictis Apostolicis Constitutionibus, appellatione, vel inhibitione quacumque postposita, commissa est, appellatio aliqua in Tribunalibus praedictis recipiatur, vel Inhibitiones, Citationes generales, vel speciales, cum Commissione inserta, Monitoria, et alia huiusmodi, per quae dictorum Decretorum exequutio retardetur, aut Pro­ cessus ad ulteriora in eadem exequutione suspendatur aut impediatur,quoquo modo concedantur. § 6. Itaque a quibuscumque Mandatis, prohibitionibus, provisionibus,et sta­ tutis tam in Visitatione, quam extra, pro Divino cultu conservando, et augendo, et praesertim circa ea, quae observanda, et evitanda sunt in celebrata Missae, aut alio quovis modo respiciunt exequutionem Decreti Sac. Concilu Sess. 21, de Ref., cap. 8, et sess. 22, in Decret, de observ. et evit. in celebrat.Missu. § 7. Item a Decretis cogentibus Clericos tam Saeculares, quam Regulares, etiam Monachos, et exemptos, ad publicas Processiones, servata tamen fomu Constitutionis san. mem. Pii V, quae incipit: Etsi Mendicantium.5 Prout etiam a Decretis, et provisionibus super praecedentia inter Personas Ecclesiasticas, tam Saeculares, quam Regulares in eisdem Processionibus, vel associata Defunctorum, delatione Umbellae, et huiusmodi. Necnon super observata Censurarum, etiam Episcopalium, et Festorum Dioecesis, iuxta dispositionem eiusdem Sacri Concilii sess. 25, de Regular., cap. 12 et cap. 13. 1 2 1 * • Sess. ΧΠΙ, de ref., c. 1; sess. XXIV, de ref., c. 20. Cf. Bizzarrl, Collectanea S. C. Ep. et Reg., p. 18-21. Cone. Roman., a. 1725, p. 113-119. Cf. N. 199. Cf. N. 121. Romani Pontifices 725 § 8. Hem in omnibus iis, quae ad curam Animarum, et Sacramentorum administrationem quoquo modo pertinent, et praesertim adversus Monitiones, Censuras, aut alias provisiones, per quas Parochi, aut alii Curam Animarum exercentes, diebus saltem Dominicis, et Festis solemnibus Plebes sibi com­ missas salutaribus verbis pascere compellantur, docendo ea, quae ad salutem necessaria sunt, iuxta Decretum Sacri Concilii sess. 5, de Reform., c. 2. § 9. Item adversus deputationem Vicariorum etiam perpetuorum, cum assignatione Congruae, per quos Cura Animarum exerceatur, quoties plura Beneficia Curata ex Dispensatione Apostolica ab aliquo obtineantur; vel quoties eadem Beneficia Curata Cathedralibus, Collegiatis, seu aliis Ecclesiis, vel Monasteriis, Beneficiis, seu Collegiis, aut piis Locis quibuscumque perpetuo unita, et annexa reperiuntur; iuxta praescriptum dicti Sacri Concilii sess. 7, de Reform., cap. 5 et cap. 7, et iuxta Constitutionem san. mem. Pii V, quae incipit: Ad exequendum.'1 § 10. Item adversus Visitationem Beneficiorum Curatorum, ut supra, per­ petuo unitorum, necnon quarumcumque Ecclesiarum quomodolibet exempta­ rum, prout etiam adversus Decreta, et provisiones ab Ordinario capiendas, ut quae in eis reparatione indigent, reparentur, et Cura Animarum, si qua illis imminet, aliisque debitis obsequiis minime defraudentur, iuxta disposi­ tionem Sacri Concilii eadem sess. 7, de Reform., cap. 8, et sess. 21, cap. 7. § 11. Item a Decretis, seu Mandatis, per quae Episcopi, etiam uti Apo­ stolicae Sedis Delegati, in Ecclesiis Parochialibus, aut Baptismatibus, in quibus Populus ita numerosus est, ut unus Rector non possit sufficere Ecclesiasticis Sacramentis ministrandis, et Cultui Divino peragendo, cogant Rectores, vel alios, ad quos pertinet, sibi tot Sacerdotes ad hoc munus adiungere, quot sufficiant ad Sacramenta exhibenda, et Cultum Divinum celebrandum: aut etiam invitis Rectoribus, procedant ad constitutionem novarum Parochiarum, cum assignatione competentis portionis, ubi ob locorum distantiam, sive difficultatem, Parochiam’, sine magno incommodo, ad percipienda Sacramenta, et Divina Officia audienda accedere non possunt; vel denique propter pau­ pertatem, et in caeteris casibus a iure permissis, deveniant ad uniones per­ petuas aliorum Beneficiorum simplicium, non tamen Regularium, iuxta dispo­ sitionem Sacri Concilii sess. 21, de Reform., cap. 4 et cap. 5, et sess. 24, similiter de Reform., cap. 13. § 12. Item a deputations Coadiutorum, aut Vicariorum pro tempore, vel aliis provisionibus ab Episcopo capiendis, etiam tanquam Apostolicae Sedis Delegato, quando illiterati, et imperiti Parochialium Ecclesiarum Rectores sacris minus apti sunt officiis; cum assignatione partis fructuum pro suffi­ cienti illorum victu. Necnon a suspensione, atque etiam a privatione illorum, qui turpiter, et scandalose vivunt, et postquam praemoniti sunt, in sua nequitia incorrigibilcs perseverant, iuxta praescriptum eiusdem Concilii d. sess. 21, de Reform., cap. 6. § 13. Item a translatione Beneficiorum simplicium, etiam lurispatronatus, ex Ecclesiis, quae vetustate, vel alias collapsae sint, et ob eorum inopiam 1 Die 1 nov. 1567. - Cf. Bull. Rom., tom. 4, II, p. 401, 402. 726 κ [·η § Romani Pontifices nequeant instaurari, vocatis iis, quorum interest, in Matrices, aut alias Eccles.: cum omnibus emolumentis, et oneribus. Prout etiam a Decretis cogcr : Patronos, Rectores, Beneficiatos, aut Parochianos, sive Populum, ad refert nem, et instaurationem Ecclesiarum Parochialium, servata forma Sacri Q cilii sess. 21, cap. 7. § 14. Item a censuris, sequestratione, et subtractione fructuum, aut : : quibuscumque provisionibus, pro cogendis ad residentiarn Parochis, odirisque omnibus, quibus Cura Animarum incumbit, iuxta Decretum eiusdtr Sacri Concilii sess. 23, de Reform., cap. 1. § 15. Item a denegatione, revocatione, suspensione, vel restrictione, e. limitatione facultatis audiendi Confessiones, respectu eorum, qui Parochi^ Beneficium non obtinent, etiam si fuerint Regulares, pro excipiendis Confes­ sionibus Saecularium, iuxta ordinationem Sacri Concilii sess. 23, cap. 15, « Praedecessorum Nostrorum Constitutiones, ac praecipue illam fel. rec. Ce­ mentis X, quae incipit: Superna.' § 16. Item in illis Civitatibus, aut Locis, ubi vel Parochiales Ecclesu: certos non habent fines, nec earum Rectores proprium Populum, quem regar, sed promiscue petentibus Sacramenta administrant, vel etiam nullae sert Parochiales, a divisione, seu distinctione Parochiarum, earumque ordinatione, sive institutione in titulum perpetuum, iuxta Decretum Sacri Concilii sess.24, de Reform., cap. 13. § 17. Item a deputatione Vicarii, vel Oeconomi, cum assignatione Corgruae, pro tempore, quo vacat Ecclesia Parochialis. Prout etiam ab indictiore Concursus, relatione examinatorum, necnon praeelectione, et provisione E; scopi in eodem Concursu, iuxta definitionem Sacri Concilii eadem sess.21, de Reform., cap. 18. § 18. Item a Mandatis, seu Decretis inhibentibus praedicationem, vtl publicas lectiones, aut coercentibus, vel punientibus quoscumque, etir exemptos, tam Saeculares, quam Regulares, qui in alienis Ecclesiis, qu; suorum Ordinum non sunt, absque Episcopi licentia, et in Ecclesiis suis,!.' suorum Ordinum, non petita illius benedictione, aut ipso contradicente,pradicare praesumpserint; iuxta Decretum Sacri Concilii sess. 5,defafr. cap. 2, et sess. 24, similiter de Reform., cap. 4, et Constitutionem piae mer Gregorii XV, quae incipit: Inscrutabili, § fin.2 Una cum declarationibus co tentis in Constit. Clementis PP. X, quae incipit: Superna.3 § 19. Et generaliter in omnibus iis, quae pertinent ad Curam Animarur, et rectam Sacramentorum administrationem, adversus visitationem, correct nem, coercitionem, et quascumque alias provisiones Episcopi Dioeccsr. etiam quoad exemptos, sive Saeculares, sive Regulares, iuxta laudatam Con­ stitutionem Gregorii XV, quae incipit: Inscrutabili. * § 20. Item adversus quascumque Provisiones, et Decreta pro conservandi, aut restituenda clausura Sanctimonialium, aut pro correctione, seu punitione • Cf. N. 246. 2 Cf. N 199. 3 Cf. N. 246. 4 Cf. N. 199. --‘T * ·? J / Romani Pontifices 727 eorum, qui circa Personas intra Monasteria degentes, aut circa Clausuram, vel circa Bonorum administrationem deliquerint. Prout etiam ab examine pro approbatione, vel reprobatione Confessariorum sive Regularium, sive Sae­ cularium, quomodocumque exemptorum, et tam ordinariorum, quam extraor­ dinariorum, pro excipiendis Confessionibus Monialium, etiam Regularibus subiectarum. Itidcmquc a Decretis, vel aliis quibuscumque provisionibus cogen­ tibus Administratores, sive Saeculares, sive Regulares quomodolibet exemptos, ad reddendam singulis annis rationem Bonorum ad Monasteria Sanctimonia­ lium huiusmodi pertinentium. Ac demum a quibuscumque Decretis super amotione Cappellanorum, Sacristarum, et aliorum quorumcumque Officialium, et Ministrorum, tam Saecularium, quam Regularium, ipsis Monialibus, vel earum Ecclesiis inservientium, iuxta dispositionem Sacri Concilii sess. 25, de Regular. et Monial., cap. 5, cap. 9, et cap. 10, servata tamen, quoad Regu­ lares, et exemptos, forma praedictae Constitutionis rec. mem. Gregorii XV quae incipit: Inscrutabili.' § 21. Item adversus pastoralem Visitationem Dioecesis, et praesertim Monasteriorum Commendatorum, Abbatiarum, Prioratuum, et Praepositura­ rum, in quibus non viget Regularis Observantia, necnon Beneficiorum, tam Curatorum, quam non Curatorum Saecularium, et Regularium qualitercum­ que commendatorum, etiam exemptorum. Prout etiam ab exequutione eorum, quae in ipsa Visitatione mandata, decreta, aut iudicata fuerint. Necnon simi­ liter a quibuscumque Decretis, et Provisionibus, etiam extra Visitationem, pro conservatione, et reparatione Ecclesiasticae Disciplinae, quoad vitam, mores, et honestatem quorumcumque Clericorum, luxum, comessationes, choreas, lusus, crimina, et saecularia negotia fugienda, atque evitanda; iuxta plura Decreta dicti Sacri Concilii, ct praesertim sess. 6, de reform., cap. 4, sess. 13, cap. 1, sess. 14, cap. 4, sess. 21, cap. 8, sess. 22, cap. 1 ct cap. 8, et sess. 24, cap. 10, ad formam tamen Decretorum Sacrae Con­ gregationis Episcoporum de mandato san. mem. Clementis Vlll editorum ann. mdc. 2 § 22. Item a Decretis cogentibus Pracscntatos, electos, vel nominatos a quibusvis Ecclesiasticis Personis, etiam Nostris et Sedis Apostolicae Nun­ tiis, ad quaevis Ecclesiastica Beneficia, ad se subiiciendum examini Ordinarii, antequam instituantur, confirmentur, vel admittantur, quemadmodum cavetur sess. 7, de reform., cap. 13. § 23. Item a denegatione Sacrorum Ordinum, vel adseensus ad alios Maiores; prout etiam adversus suspensionem ab Ordinibus iam susceptis, ob crimen occultum, sive ex informata conscientia, iuxta dispositionem Sacri Con­ cilii sess. 14, de reform., cap. 1 et cap. 3, et sess. 21, cap. 1, et sess. 23, cap. 16. § 24. Item a praefixione termini, intra quem Regularis Episcopo non subditus, qui intra Claustra Monasterii degat, et extra ea ita notorie deli­ querit, ut Populo scandalo sit, a suo Superiore puniri debeat, ac de puni­ tione ipse Episcopus certior fieri, iuxta Decretum Sacri Concilii sess. 25, 1 Cf. N. 199. ’ Cf. Bizzarri, Collectanea S. C. Ep. et Reg., p. 18-21. Romani Pontifices 723 de Regal., cap. 14, et Constit. fel. rec. Clementis Papae VIII, quae in:: Suscepti munerisP Necnon adversus punitionem, et correctionem eonird,Regularium, qui circa Personas intra septa degentes, aut circa Qanan: ipsam deliquerint; iuxta praedictam Constitutionem Gregorii XV,quaer: pit: inscrutabili.'1 § 25. Item a Censuris, aut aliis provisionibus contra Concubinariw, : praesertim Clericos etiam retinentes domi, aut extra, Mulieres suspectu iuxta praescriptum Sacri Concili sess. 24, de reform. Matrim.., cap. 8, t sess. 25, de reform., cap. 14. § 26. Item adversus privationem Privilegii Fori, et alias provisions contra Clericos non incedentes in habitu; et tonsura, et in aliis casibus a S.:· Concilio praescriptis sess. 14, de reform., cap. 6, et sess. 23, similiter ap t § 27. Prout etiam ab examine, approbatione, vel reprobatione Patrirc:' Sacri, Pensionis Ecclesiasticae, aut Beneficii, quoad Clericos promoveri ad Sacros Ordines; iuxta dispositionem eiusdem Concilii sess. 21,derij.r, cap. 2. § 28. Item adversus convocationem Capituli, quam faciat Episcopu: . aliquid deliberandum, et iuxta vota ipsorum Capitularium condudendir quoties de re ad suum, vel suorum commodum spectante non agatur; iur Decretum Sacri Concilii sess. 25, de reform., cap. 6. § 29. Item a Mandatis, seu Decretis super conversione tertiae partis fn> ctuum, et quorumcumque proventuum, et obventionum, tam Dignitate, quam Canonicatuum, Personatuum, portionum, et officiorum, in distributi nes quotidianas, earumque divisione inter Dignitates obtinentes, et caetera Divinis interessentes, in Ecclesiis tam Cathedralibus, quam Collegiatis, · quibus nullae sunt distributiones huiusmodi quotidianae, vel ita tenues,. verisimiliter negligantur; iuxta Constitutionem eiusdem Concilii sess. 21,ii reform., cap. 3, et sess. 22, similiter de reform., cap. 3. § 30. Item adversus exercitium facultatum Episcopis competentium sup-· exeeutione omnium piarum dispositionum, tam in ultima voluntate, qui inter vivos, in casibus a Iure concessis, iuxta dispositionem Sacri Cone sess. 22, de reform., cap. 8. § 31. Item a Visitatione Hospitalium, Collegiorum quorumcumque, c Confraternitatum Laicorum, Eleemosynarum, Montium Pietatis, sive Charitatis, et omnium Piorum Locorum quomodocumque nuncupatorum, etiam· eorum Cura ad Laicos pertineat, aut exemptionis Privilegio sint munit· ' denique a cognitione, et exequutione eorum omnium, quae ad Dei Cultu aut animarum salutem, seu Pauperes sustentandos instituta sunt; Iuxta dictum Decretum Sacri Concilii sess. 22, de reform., cap. 8. § 32. Item a Decretis, seu Mandatis cogentibus Administratores tr Ecclesiasticos, quam Laicos, etiam exemptos, Fabricae cuiusvis Ecclesiae etiam Cathedralis, Hospitalis, Confraternitatis, Eleemosynae, Montis picta. > et quorumcumque Piorum Locorum, ad reddendam singulis annis ipsi 0r: ‘ Cf. N. 181. ’ Cf. N. 199. Romani Pontifices. 729 nano rationem suae administrationis, nisi aliud in institutione, et ordinatione talis Ecclesiae, seu Fabricae expresse cautum fuerit; iuxta Decreta Sacri Condlii sess. 7, de reform., cap. 15, et sess. 22, cap. 9, et sess. 25, cap. 8. § 33. Item a Decretis compellentibus Notarios, etiam Apostolica, Impe­ riali, aut Regia auctoritate creatos, et scribentes in Causis Ecclesiasticis, vel Spiritualibus, ad se subiiciendum examini; eorumque remotione, vel suspen­ sione in casu delicti, vel imperitiae; iuxta praescriptum Sacri Concilii dicta sess. 22, cap. 10. § 34. Item ab erectione Seminarii, et taxatione quarumcumque Dignita­ tum, Personatuum, Officiorum, Praebendarum, Portionum, Abbatiarum, et Prioratuum cuiuscumque Ordinis, etiam Regularis, Hospitalium, quae dantur in titulum, vel administrationem, et Beneficiorum quorumcumque, etiam Regularium, etiam lurispatronatus, etiam exemptorum, etiam nullius Dioe­ cesis, vel aliis Ecclesiis, Monasteriis, Hospitalibus, et aliis quibusvis Locis piis, etiam exemptis, annexorum, ac quorumcumque aliorum Ecclesiastico­ rum reddituum, seu proventuum ad Fabricas Ecclesiarum, Confratemitates, et Monasteria omnia, non tamen Mendicantium, pertinentium, necnon De­ cimarum quacumque ratione ad Laicos, atque etiam Milites cuiuscumque Militiae, aut Ordinis, Hierosolymitano excepto, spectantium, pro eiusdem Semi­ narii manutentione. Prout etiam ab unione, et applicatione aliquot Benefi­ ciorum simplicium; necnon a Decretis cogentibus eos, qui Scholasterias obtinent, vel quibus lectionis, vel Doctrinae munus est annexum, ad docen. dum per se ipsos, vel idoneos Substitutos; et generaliter a Mandatis, et pro­ visionibus, quae quoquo modo respiciunt Curam, directionem, et admini­ strationem Seminarii, plenamque exequutionem Decreti editi a Sacro Concilio super Collegio Puerorum in singulis Cathedralibus instituendo, sess. 23, de rijorm., cap. 18. § 35. Item a Mandatis, seu Decretis cogentibus Oeconomos, Vicarios Capitulares, ad reddendam rationem Administrationis per eos gestae Sede Episcopali vacante; iuxta praescriptum Sacri Concilii sess. 24, de reform., cap. 16. § 36. Item a comminatione excommunicationis a lure latae, et a Sen­ tentia excommunicationis latae ab homine, suspensionis, et interdicti, nisi appellatio fuerit interposita ex capite nuditatis. Et e converso a Sententia absolutionis ab eisdem Censuris Ecclesiasticis. § 37. Et generaliter ab exequutione aliorum quorumcumque Decreto­ rum dicti Sacri Concilii Tridentini, Episcopis, atque Ordinariis locorum demandata ab ipso Concilio, et in Constitutione fel. recor. Pii Papae IV, quae incipit: Benedictus; Deus.' § 38. Volumus, praecipimus, et mandamus, quod ab Archiepiscopis, Patriarchis, seu Primatibus, aliisque fudicibus Ecclesiasticis, etiam Nostris, et Sedis Apostolicae Nuntiis, vel de latere Legatis, etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, atque etiam Camerae nostrae generali Auditore, Signa­ turae Iustitiae Praefecto, caeterisque ludicibus Romanae Curiae, eorumque 1 Die 26 ian. 1564. - Bull. Rom., torn. 4, II, p. 168, 169. 730 Romani Pontifices Vicariis, et Officialibus, Citationes generales, vel speciales cum Commis? inserta, Monitoria, et alia huiusmodi cum Inhibitione, per quam exeqir.: Decretorum, Mandatorum, et Provisionum huiusmodi retardetur, suipetii tur, aut impediatur, minime concedantur, et quatenus nunc, aut impos' concessa fuerint, nullatenus inhibeant, atque ab Episcopis, aliisque Locon.·. Ordinariis impune sperni possint; quacumque Consuetudine etiam immr rabili, vel quovis Privilegio, aut stylo concedendi Inhibitiones in Cv. praedictis, tametsi temporarias, penitus exclusis. Nos enim Citationes, t Monitoria, aliter quam ut praefertur, concessa, vel imposterum concede?., nulla, atque irrita declaramus, et pro nullis, atque irritis haberi volumus,, mandamus. Decernentes, quod adversus Decreta, Mandata, et Provi?;·.· eiusmodi, quas, vel quae ab Episcopis, aliisque Locorum Ordinariis i::n . capi contigerit in Causis, et negotiis praedictis, vel simplex dumtanL· extraiudicialis Recursus per viam supplicis libelli, ad Nos, et Successors nostros Romanos Pontifices, vel respective, et iuxta Causarum naturam, qualitatem, Appellatio ad quos de lure, in solo devolutivo, et sine relr; tione, vel praeiudicio legitimae exequutionis, recipi, et admitti possit. § 39. Quoniam vero in hisce ipsis negotiis, et Causis, in quibus bitiones Canonicam exequutionem impedientes, aut suspendentes, conctci non debent, dari possunt casus, qui per ipsum Sacrum Concilium Tn.. tinum, vel iuxta eius Mentem, per Apostolicas Constitutiones, et Samur Congregationum declarationes, aut communem Doctorum Sententiam, a pro­ fata generali regula de non concedendis Inhibitionibus, eisque posthabent excipiuntur, quique ut plurimum non aliter, quam prudenti ludicis arbitrio secundum particulares Facti circumstantias aestimari possunt: hinc Nove sub eiusmodi praetextu, Inhibitiones, ut supra prohibitae, vulgo, et sint , delectu etiam in Casibus non exceptis concedantur: Statuimus, et mani mus, quod in dictis Causis, et negotiis superius expressis, Metropolitan Patriarchae, Primates, aliique Iudices praedicti, et praesertim Camerae nostn. generalis Auditor, eiusque Locumtenentes, et Signaturae lustitiae Praefecta eiusque Auditor, ad quos in contingenti casu pro obtinenda Inhibiti:·-; recursum haberi contigerit, etiamsi asseratur, casum illum a Sacro Cone' vel Apostolicis Constitutionibus, quacumque de Causa exceptum esse: n:·.lominus literas Citatorias, vel Monitoria cum Inhibitione huiusmodi n ■ concedant, nisi prius ex facti circumstantiis, in supplici libello a Parte re; rente clare ac dilucide exponendis, et cum aliquo documento semipît.-: saltem verificandis, eisdem summarie apparuerit, casum illum esse de uct ptis, et propterea Episcopo, vel Ordinario Loci inhibendum esse, ne ad ulte­ riora procedat. Tunc enim, et non alias, et postquam ipsi Iudices, quonr conscientiam hac in parte oneramus, super dicto supplici libello manu? rescripserint, quod Inhibitio concedi potest, libellusque cum rescripto eu· modi in Actis productus fuerit, diligenter ibidem custodiendus, et assem dus, liceat eorum Notariis, sive Actuariis literas Citatorias cum dicta Int bitione expedire, et Parti recurrenti tradere, ita tamen, ut in earum a! expresse adiiciatur sequens clausula: Nos enim, attentis laribus, et suppi libello Nobis praesentatis, atque in Actis exhibitis, sic, ut praefertur, i: Romani Pontifices 731 bcndu/n esse, speciali Rescripto mandavimus. Alias literae eiusmodi sine tali clausula nullam vim inhibendi habeant in casibus praedictis. § 40. Et nihilominus si Notarii, sine dicto speciali Rescripto super sup­ plici libello, aut sine productione illius in Actis, aut sine praedicta clausula, Citationes ullas, aut Monitoria cum inhibitione, sub quocumque praetextu, seu colore, expedire, ac tradere praesumpserint, etiamsi illae, aut illa a ludice subscripta fuerint, poenam infamiae, et perpetuae inhabilitatis ad Officium Notarii in Causis Ecclesiasticis exercendum, et quoad illos Camerae Nostrae generalis Auditoris, aut aliorum Romanae Curiae ludicum superius expres­ sorum, etiam quinquaginta ducatorum auri de Camera, pro una medietate Camerae Nostrae Apostolicae, et pro alia ipsi Parti recurrenti, et in causa interesse habenti, sin minus alicui ex Locis Piis, arbitrio Nostro, Nostrorumque Successorum destinando, applicandam, ipso facto incurrant § 41. Ad haec, similiter inhaerentes dispositioni eiusdem Sacri Concilii sess. 7, de reform., cap. 14, et sess. 14, cap. 5, necnon etiam Decreto piae mem. Benedicti XIII hac in re promulgato inter eius additiones ad decreta Urbani Papae VIII in appendice ad Concilium Romanum,1 volumus, et man­ damus, quod Clerici Saeculares, aut Regulares extra Monasterium degentes, quomodolibet exempti, in Civilibus Causis Mercedum, et miserabilium Per­ sonarum, etiamsi certum ludicem a Sede Apostolica deputatum in partibus habeant: in aliis vero, si ipsum ludicem non habuerint, coram Locorum Ordinariis, tanquam ab ipsa Sede delegatis, conveniri in prima instantia, et Iure medio ad solvendum debitum cogi possint. § 42. Quo vero ad Personas non exemptas, inhaerendo similiter dispo­ sitioni eiusdem Sacri Concilii sess. 13, de reform., cap. 1, et sess. 22, cap. 7, et sess. 24, cap. 20, necnon supradictis Decretis generalibus Congregationis Episcoporum editis anno mdc cum novissimis additionibus seu declaratio­ nibus piae mem. Benedicti XIII in Appendice Concilii Romani: volumus, statuimus, et mandamus, quod Causae omnes, tam Civiles, quam Crimina­ les, ad Forum Ecclesiasticum pertinentes, exceptis Privilegiatis, quae ex eodem Concilio, vel alias iuxta Canonicas Sanctiones apud Nos, et Sedem Apostolicam tractari possunt, aut debent, coram Ordinariis Locorum dum­ taxat in prima Instantia cognoscantur, neque a Metropolitanis, Patriarchis, aut Primatibus, aliisque ludicibus Ecclesiasticis, etiam Nostris et Sedis Apo­ stolicae Nuntiis, vel de latere Legatis, aut Camerae Nostrae generali Audi­ tore, et caeteris quibuslibet Curiae nostrae ludicibus ad se avocari, vel aliis committi possint, nisi per viam legitimae appellationis, et in casibus, ut supra, non prohibitis, ad ipsorum Tribunalia deferantur. § 43. Appellationes autem non recipiantur, neque inhibitiones vigore illarum concedantur, nisi prius constiterit, quod nedum per legitimam Per­ sonam, et intra legitima tempora vere appellatum fuerit, sed etiam, quod appellatum fuerit a Sententia definitiva, vel habente vim definitivae, aut a gravamine, quod per definitivam Sententiam reparari non possit: idque per publica Documenta, quae rcaliter in Actis exhibeantur. Tunc enim, ct non ’ Cone. Roman., a. 1725, p. 113-119. 732 Romani Pontifices iàLb SaaCH PETRi antea, ludici, ad quem appellatum fuerit, in Causa se intromittere, citati et inhibitiones concedere liceat; dummodo tamen concedantur cum ϊηκpfione tenoris Sententiae, aut Decreti definitivi, seu vini definitivae hr-.· tis, vel damnum per definitivam irreparabile inferentis. Alias citationes, bitiones, Processus, et inde sequuta quaecumque, sint ipso lure nulla,atq.: impune sperni possint. § 44. Quod si appellans asserat, Sententiae, aut Decreti Exempla authenticum, culpa ludicis a quo, vel Notarii, sive Actuarii, habere non pesse, tunc saltem copiam simplicem Sententiae, seu Decreti, in Actis producere teneatur, eiusque tenori, in literis Inhibitorialibus inserto adiicienda «, prout adiici volumus, et mandamus, in earum corpore expressa condt Quatenus tamen tenor insertus vere, et in substantialibus cum Originali cu cordet, eodemquc Originali praesentes literae sint in tempore posteriora, duquin nullae, et irritae censeantur. Et si secus factum fuerit, inhibitio^ aliter concessae nullatenus afficiant, et Notarii, sive Actuarii, qui illas expt diverint, incidant in poenas superius expressas. § 45. Cum vero a gravamine, quod per definitivam reparari nequr, appellatum fuerit, si quidem res sit de carceratione iam sequuta cum M; dato verbali, non aliter expediri poterunt Inhibitiones vigore Appellation-·, quam constito prius de ipsa carceratione per depositionem saltem duortn Testium. Interim tamen Appellans in eodem, quo reperitur, carcere pens; nebit, donec aliter ser. ser. indicatum fuerit. Ubi vero agatur de censuns iam prolatis, vel de comminatione Carcerationis, Torturae, aut Censurarr observetur omnino dispositio dictorum Decretorum Congregationis Episct· porum sub rec. mem. Clemente VIII, iuxta additiones, ct declarationes pl· mem. Benedicti XIII. § 46. Ulterius in praedictis Causis in prima Instantia pendentibus, «1 aliis superius expressis, in quibus non admittitur appellatio in suspend. Citationes, quae expediri solent coram Cardinali Signaturae lustitiae Pn: fecto, vel ad effectum comparendi, vel pro adeundo eamdem Signaturi'tametsi ab eius Auditore subscriptas, vim inhibendi nullatenus sortiri posse volumus, easque ad praedictos alios dumtaxat effectus, comparendi scita’ vel adeundi Signaturam, expeditas censeri, non autem ad retardandam «r quutionem, vel suspendendum processum ad ulteriora. § 47. Denique quoad Causas privilegiatas, quae, ut praefertur, in pnnu etiam Instantia apud Nos, et Sedem Apostolicam tractari possunt, nihil α antiquo mutandum esse volumus, sed Monitoria in illis coram Camera: nostrae generali Auditore, vel eius Locumtenentibus, prout hactenus laud,· biliter observatum est, expedienda esse, iuxta praescriptum Apostolicanr Constitutionum, et praesertim fel. record. Pauli V Praedecessoris Nostri in Constitutione, quae incipit: Universi,1 necnon praedictarum additionum,et declarationum Benedicti XIII, exceptis tamen Monitoriis intimandis ultn Montes, in quibus ad evitanda scandala, et litigantium incommoda, volur.· omnino renovari, et observari stylum, qui olim in eo Tribunali vigebat, * Dic 1 mart. 1612. - Cf. Bull. Rom., torn. 5, IV, p. 23-55. Romani Pontifices 733 idest, quod ad eiusmodi Monitoriorum expeditionem non aliter procedatur, quam oblato prius ipsi Auditori, vel alteri ex eius Locumtenentibus, coram quo Monitorium expediendum erit, supplici Libello universam Facti speciem clare, et dilucide continente, et praevio etiam eiusdem ludicis rescripto, quod Monitorium expediri possit, penes Causae Notarium, vel Actuarium, diligen­ ter custodiendo. Et si aliter, quam praefertur, et absque dicto supplici libello, ac speciali ludicis rescripto, dicta Monitoria ultra Montes intimanda expe­ dita fuerint, Notarius, sive Actuarius, et Substitutus, qui illa expediverit, ipso facto incidat in poenas superius expressas. § 48. Omnia, et singula hactenus a Nobis disposita ad rectam ludiciorum methodum restituendam, eo impensius ab omnibus exacte custodiri, et observari mandamus, quo clarius constat, hac nostra Constitutione non novas fieri, sed antiquas instaurari leges, provide, sapienterque institutas, et temporum iniuria, ac hominum fraude obsoletas, ct novo Pontificiae aucto­ ritatis praesidio communiri ordinem procedendi in Causis, iamdiu praescri­ ptum Superioribus, et Inferioribus Tribunalibus a Sacra Tridentina Synodo, Congregationum Decretis, et Praedecessorum Nostrorum Romanorum Pon­ tificum Constitutionibus, aliisque Ordinationibus Apostolicis. Ideoque si ipsj ludices omni semoto, ut par est, humanae cupiditatis affectu, prae oculis solum habuerint, quae tam maturo, tamque saluberrimo sunt constituta et ordinata consilio, facile eorum quilibet agnoscet, quae sui, et quae alieni Ministerii partes esse debeant in admittendis, ac respective reiiciendis Cau­ sarum Appellationibus, et Inhibitionibus. Atque ita fiet, ut non solum uni­ cuique in suo ordine debita Iurisdictionis, et auctoritatis praerogativa serve­ tur, sed etiam ut, extinctis prorsus, ac radicitus avulsis omnium contentionum, tl discordiarum seminibus, mutuo charitatis vinculo Tribunalia socientur, et inter illa recte agendi disciplina Christiano Populo utilis, et necessaria resti­ tuatur. § 49. Demum, ut exemplo Nostro, omnes praemissorum execution! caute, et pro viribus incumbant, et ut praesertim Notariis, Tabellionibus, et eorum Actuariis, et Substitutis omnis contraveniendi ansa praecidatur, volu­ mus, et expresse mandamus, Processus, et Acta Causarum in Nostra Romana Curia coram quovis ludice pendentium, ac Inhibitiones, Appellationes, Moni­ toria, aliasque Citatoriales, et Inhibitoriales literas, quas ab iisdem Notariis, eorumque Substitutis, scientibus, vel insciis ludicibus, vel alias quomodo­ libet in posterum expediri contigerit, sedulo recognosci, et examinari per fide dignas Personas a Nobis opportune deputandas; quae si deprehenderint, easdem Inhibitiones contra huius Constitutionis formam, et ad subterfugienda Ordinariorum, et Episcoporum iudicia, quaesito gravaminis colore, fuisse perperam concessas, et expeditas, in eosdem Notarios, et Substitutos Cano­ nicis poenis, aliisque a Nobis supra expressis, severe pro modo culpae ani­ madvertant. § 50. Decernentes, etc. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 134-144]. 734 Romani Pontifices 327. Benedictus XIV, ep. Cognovimus, 12 niait 1742? Cognovimus in Fraternitatis Tuae literis inveteratum Hispaniae pieto morem, cui semper solemne, et proprium fuit, explicandum proponere Ap,stolicae Sedi, quicquid obscuritatis eius decreta habere videantur. Laudavi-, autem Pastoralem sollicitudinem, qua sedare voluisti obortam inter aliq.?> tuae Dioecesis disputationem de sensu literarum Nostrarum, quibus c. pacto Ecclesiastici ieiunii lex observanda, aut solvenda sit constituimus?Rt spondemus igitur postulato tuo, Nos in iisdem literis definiendum r suscepisse, an qui Ecclesiastica auctoritate ab ieiunio excusantur, non so'di vetitis cibis uti, sed iussae pariter vespertinae abstinentiae fines egredi quean Praecipimus autem Episcopis, eorumque Delegatis, ut nemini vescendi a. nibus aliisque Cibis vetitis veniam tribuant, nisi sub gravi, imperata sir.! unicae comestionis norma. Ita universale istud praeceptum pro tua spotstissima vigilantia Gregi tuo indicendum iubeto. Interea Fraternitati Tu: haud ignari, qua ipse excellas religione, virtute, atque in Nos Romanamqi Sedem eximia observantia, Apostolicam Benedictionem peramanter impe­ timur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 164, 165]. 328. Benedictus XIV, const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742. Etsi pastoralis Romani Pontificis vigilantia ad omnes Christifideles lon­ gissimis etiam Locorum intervallis distantes, ac vitae, rituum, et linguam-’ genere inter se maxime differentes paterna charitate sese extendat, omnemq.'. curam, ac studium adhibeat, ut ubique Terrarum Catholicae Fidei integritas Ecclesiasticae Disciplinae nitor, probitasque morum, sarta tecta senento; maioribus tamen Pontificiae sollicitudinis studiis in eos intendit, qui in Di­ tione Ecclesiastica, et in reliquis Italiae partibus, eiusque Insulis adiacentibw sive orti, sive aliunde advecti Incolae commorantur. Cum itaque factum ut grassantibus iamdudum per totum Orientem, tum barbarorum infideliur. immanitate, tum etiam Schismaticorum perfidia, plurimi ex Graecia, Epire, Albania, aliisque Asiae regionibus, ad Italiam, eique adiaccntes Insulas Un­ quam ad fidei, et tranquillitatis portum confugientes, ibidem sedes, ac dor cilium collocaverint, et tam ipsi, quam eorum Filii, Graecorum mores, insti­ tuta, ritus, et consuetudines a Graecis Progenitoribus sibi traditas studio». 1 Venerabili Fratri, Andreae Archiepiscopo Valentiae. 2 Cf. N. 308, 314. Romani Pontifices 735 enixeque servare pergant; ita tamen, ut debitam Romanae Ecclesiae obedientiam, ac devotionem omnino profiteantur; hinc est, quod Nos, qui inef­ fabili Dei clementia, meritis licet imparibus, eius vicem gerimus in terris, apud quem non est Graecus, et ludaeus, Barbarus, et Scytha (omnes enim unum sunt in Christo lesu), et Graecos, et Albanenses Graeci Ritus, tam in Ditione nostra Ecclesiastica, et utraque Sicilia, quam in reliquis Italiae partibus, et Insulis adiacentibus, in Dioecesi Latinorum Episcoporum com­ morantes, specialibus favoribus, et gratiis prosequi volentes, omnia et sin­ gula, quae laudabiliter provida Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum ordinatione Graecis, ct Albanensibus praedictis, tum quoad rituum Graecorum, sive consuetudinum observantiam, tum quoad privilegia, immu­ nitates, exemptiones, favores, indulta, et gratias, concessa, statuta, ordinata» indulta, et facta dignoscuntur, ut pleniorem roboris firmitatem obtineant, eoque firmius, et stabilius illibata, inconcussaque perdurent, quo saepius sunt in genere, et specie Sedis Apostolicae praesidio, communita, per prae­ sentes nostras Literas innovamus, confirmamus, et approbamus, illisque nostrae approbationis, confirmationis, et innovationis robur adiicimus; ut isdem privilegiis, immunitatibus, exemptionibus, induitis, gratiis, favoribus, perinde ac Clerici Latini tam Saeculares, quam Regulares, eorumque Eccle­ siae, Monasteria, et Bona in iisdem Locis, ubi Italo-Graeci commorantur, utuntur, potiuntur, et gaudent, uti, potiri, et gaudere libere possint, ac va­ leant; ut privilegiis, et gratiis huiusmodi sibi concessis in Domino plene gaudentes, in tranquillitate pacis conquiescant, et per semitam mandatorum Dei gradientes, ferventiori erga Apostolicam Sedem devotione perseverent Quoniam vero pro diversis rerum, ac temporum circumstantiis plures, ic diversae editae fuerunt ab iisdem Praedecessoribus nostris Romanis Pon­ tificibus, et a nonnullis Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardina­ lium Congregationibus circa eosdem Graecos, et Albanenses, eorumque ritus, consuetudines, instituta, debitamque latinis Praesulibus, in quorum Dioecesi degunt, subiectionem Apostolicae Constitutiones, ordinationes, responsa, edicta, et decreta; eamque ob causam tam de ritibus ipsorum Graecorum» et Albancnsium, quam de eorumdem Sacerdotum potestate, et Latinorum etiam Praesulum, atque Parochorum jurisdictione, et auctoritate saepe obortae sunt, et oboriri solent quaestiones et controversiae: Nos pro nostra Pasto­ ralis officii sollicitudine, quantum in Nobis est, hisce malis opportunum remedium adhibere, causasque omnes litium, iurgiorum, dissidiorum, con­ tentionum, quaestionum, ct controversiarum amputare, certamque super rebus huiusmodi tum praefatis Graecis, et Albanensibus Graeci ritus, tum Latinis Episcopis, ct Parochis regulam, normam, et instructionem, cui potissese in posterum conformare, et in singulis occurrentibus dubiis, ct casibus inhaerere debeant, tradere cupientes, omnia ct quaecumque per eosdem Romanos Pontifices Praedecessores nostros, ac praesertim Innocentium IV,1 Leonem X, Clementem VII, Paulum III, lulium etiam III, Pium IV2 1 Cf. N. 34. ‘Const. Romanns Pontifex, 16 febr. 156·!.-Bull. Rom., tom. 4, Π, ρ. 169, 170. 736 Romani Pontifices et V,1 Gregorium XIII,2 Clementem VIII,3 et forsan alios Romanos Pontifice circa memoratos Graecos, et Albanenses, eorumque ritus, et consuetude ordinata, et constituta fuisse comperimus, ut quo saepius fideles ipsi u perspicient innovari, eo ferventius, ac promptius ad illorum observanti excitentur; in aliis omnibus, praeterquam in iis, quae praesentibus nostra adversantur, confirmanda et innovanda, nostroque auctoritatis munimine rob.· randa esse censemus, et confirmamus, atque innovamus; aliaque insupa Motu proprio, et ex certa scientia, maturaque deliberatione nostra, aci Apostolicae potestatis plenitudine, hac nostra perpetuo valitura sanctione, et Constitutione, disponimus, constituimus, ordinamus, decernimus, et dtcuramus, prout in Domino conspicimus expedire. § I- %y tow® 1· T U 'F W· —F _ De Fide Catholica. Ac primo quidem cum Catholica Fides sit eiusmodi, ut nisi eam quisqw integram inviolatamque servaverit, salvus esse non possit, quaecumquecredi; ac docet Sacrosancta Romana Ecclesia, ea omnia, et singula iidem Grato, et Albanenses Graeci Ritus integre, firmiter, indubitanterque credere, atqae affirmare tenentur; prout in sacra Oecumenica Synodo Florentina super unione Occidentalis, et Orientalis Ecclesiae, definitum et declaratum fuit;’ et in professione Orthodoxae Fidei a Graecis iussu Oregorii Papae Χ1Π Praedecessoris nostri emittenda5 continetur, videlicet. I. Quod Spiritus Sanctus a Patre, et Filio aeternaliter est, ei essentir suam, suumque esse subsistens habet ex Patre simul, et Filio, et ex ulroqct aeternaliter tanquam ab uno principio, et unica spiratione, procedit. B quod ea Verborum illorum: Filioque, explicatio, veritatis declarandae gratii, et imminente tunc necessitate, licite ac rationabiliter Symbolo fuit appositi Etsi autem Graeci teneantur credere, etiam a Filio Spiritum Sanctum procedere, non tamen tenentur in Symbolo pronunciare; contraria tama: consuetudo ab Albanensibus Graeci ritus laudabiliter recepta est, quam ab iisdem Albanensibus, aliisque quibuscumque, in Ecclesiis, ubi ea viget, ur­ vari volumus; quin etiam a Graecis Presbyteris aliarum quarumcumqoe Regionum commorantibus in Italia, eiusque Insulis adiacentibus, si abOrd: nariis Locorum, vel ob suspicionem haeresis, vel ob scandalum, vel obate iustam causam requisiti fuerint, particulam illam: Filioque, in Symbolo pro· nunciari praecipimus, ac mandamus. II. Item profiteri tenentur, tam in azymo, quam in fermentato pane tri­ ticeo, Corpus Christi veraciter confici: et Sacerdotes in alterutro ipsur. Domini Corpus conficere debere, unumquemque scilicet iuxta suae Eccle­ siae sive Occidentalis, sive Orientalis consuetudinem. ‘ 1 ’ 4 & Cf. Cf. Cf. Cf. Cf. N. N. N. N. N. 113. 146. 179. 51, 52, 54. 146. 737 Romani Pontifices III. Item, si vcre poenitentes in Dei charitate decesserint, antequam dignis poenitentiae fructibus dc commissis, et omissis satisfecerint, eorum animas poenis Purgatorii post mortem purgari: et ut a poenis huiusmodi releventur, prodesse eis Fidelium vivorum suffragia, Missarum scilicet Sacrificia, ora­ tiones, et eleemosynas, et alia pietatis officia, quae a Fidelibus pro aliis Fidelibus fieri consueverunt, secundum Ecclesiae instituta. IV. Iliorumque animas, qui post baptisma susceptum, nullam omnino peccati maculam incurrerunt, tum illas etiam, quae post contractam peccati maculam, vel in suis Corporibus, vel eisdem exutae corporibus, prout supe­ rius dictum est, sunt purgatae, in Coelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum Trinum, et Unum, sicuti est, pro diversa tamen meritorum ratione, aliam alia perfectius. V. Illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato, vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas. VI. Item Sanctam Apostolicam Sedem, et Romanum Pontificem in uni­ versum Orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum Successo­ rem esse Beati Petri Principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae Caput, et omnium Christianorum Patrem, et Doctorem aistere, et ipsi in Beato Petro pascendi, regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino Nostro lesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in actis Oecumenicorum Conciliorum, et in Sacris Canonibus continetur. VU. Caetera item omnia, quae a Sacris Canonibus, et Oecumenicis Con­ ciliis, ac praecipue a Sacrosancta Tridentina Synodo, et a Gregorio XIII Praedecessore nostro in professione praedicta Orthodoxae Fidei a Graecis emittenda, tradita, definita, ct declarata fuerunt, indubitanter recipere, ac profiteri debent, simulque contraria omnia, et schismata, atque haereses quascumque, a Sancta Catholica, et Apostolica Ecclesia Romana omnium Ecclesiarum Matre, et Magistra damnatas, reiectas, anathematizatas, pariter damnare, reiicere, anathematizare, et abiurare omnino tenentur. § n. Dt Sacramento Baptismi, pueris baptizatis, ritusque in Baptismate suscepti mutatione. I. Presbyteri Graeci baptizatos Chrismate in fronte non consignent ; et ideo ab ipsis in ordine baptismi apud eorum Euchologium praetermittantur, quae sequuntur post illa verba, και μετά την εύχην etc. usque ibi: eira ττοίίΐ ό iepevs σχήμα κύκλον, hoc est: et post orationem etc.', ubi habetur forma huius consignationis, usque ad illa: Postea facit Sacerdos figuram circall etc. II. Cum Presbyteris Graecis in Euchologio haec Baptismi forma prae­ scribatur: Baptizatur Servus Dei N. in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, quae latinac formae: Ego te baptizo in nomine etc. aequivalet: trinaque aquae immersione, seu aspersione in eo conferendo utantur, non sunt his super rebus a Latinis Locorum Ordinariis inquietandi. 47 738 £ Romani Pontifices III. Etsi Graecis in Regno Cypri commorantibus Innocentius IV Pntdecessor noster olim iniunxerit,1 ut in unctionibus, quae circa Baptisma fiunt, morem Ecclesiae Romanae teneant, et observent; si tamen Presbyteri Albi nenses ritum ungendi pectus, et dorsi medium, aures, pedes, atque minus, in Euchologio descriptum servare voluerint, ubi non est contraria *consue tudo, non sunt impediendi. IV. Ritus autem, seu consuetudo, quam habere dicuntur Graeci Orien­ tales, ungendi per totum baptizandorum corpora, si alicubi tolli, vel remo­ veri sine scandalo non potest, cum sive fiat, sive non, quantum ad Baptise efficaciam, vel effectum, non multum referat, in iisdem toleretur. V. Nec refert etiam utrum frigida, vel calida aqua baptizent, cum in utraque Baptismum habere parem vim, atque effectum, affirmare, et tenere dicantur. VI. Si in eadem Ecclesia Infantes utriusque Ritus baptizentur, Graec Parochus Subditis suis aqua per ipsum Graeco more benedicta rite Bap: mum confert; ac propterea molestandus non est, si non utatur aqua baptis­ mal!, quae a Parochis Latinis iuxta morem Romanae Ecclesiae adhibetur. Curent tamen Ordinarii, ut adsit aqua baptismalis latine consecrata, quii omnino (praeter casum urgentis necessitatis) Sacerdos Latinus adhibeat,quo­ ties ei occurrerit latinos pueros ad Baptismum excipere. VII. Cum administratio Sacramenti Eucharistiae, quod sub una, vel sub utraque specie Infantibus in Baptismo, et Pueris in Missa solent Graeci exbi bere, nihil contra Orthodoxam fidem, bonosque mores contineat (dummodo iidem Graeci credant, firmiterque teneant, communionem huiusmodi non esse necessariam ad salutem, et Baptismum sine communione valide, ac licite posse ministrari); quia tamen ad decentiam, et reverentiam Sacramenti magi; expedit, si illud eisdem denegetur: propterea ne Graeci, vel AlbanensesOrate Ritus Eucharistiae Sacramentum sub una, vel sub utraque specie Infantibus rationis usu carentibus in Baptismo, nec Pueris in Missa ministrent, interdi­ cimus, ac prohibemus. VIII. Infantes nati ex Patre, et Matre Graecis, ritu Graeco, nisi aliter Parentes, accedente Ordinarii consensu, voluerint, baptizari debent. IX. Nati vero ex Patre Latino, et Matre Graeca, latinis sunt caercm niis baptizandi; proles enim sequi omnino debet Patris Ritum, si sit Latine .* X. Si vero Pater sit Graecus, et Mater latina, liberum erit eidem Pair, ut Proles, vel ritu Graeco baptizetur, vel etiam ritu Latino, si Uxor Latins praevaluerit, idest si in gratiam Uxoris Latinae, consenserit Graecus Pater, ut latino ritu baptizetur. XI. Infantes ad eius Parochi iurisdictionem pertinent, cuius ritu sunt baptizati, cum per Baptismum fiat suscepti ritus Graeci, vel Latini professio; ita ut ad Latinum ritum spectent qui latinis caeremoniis baptizati fuerint; cu vero ritu Graeco Sacramentum Baptismi susceperint, in Graecorum numero sunt habendi; adeoque si ante usum rationis decesserint, a proprio, cuius ritu baptizati sunt, Parocho, et in propria Parochia sunt iure communi sepe­ 1 Cf. N. 34 Romani Pontifices 739 liendi, nisi iis Baptismus collatus fuerit, vel ob gravem necessitatem, cum nimirum morti proximi fuerint, nec haberi potuerit proprii Parochi, vel ritus copia, vel cx dispensatione Apostolica, cum videlicet facultas data fuerit, ut latine quidem baptizentur, sed in suo ritu Oraeco permaneant In his enim casibus non censentur a proprio ad alium ritum transiisse. Post usum autem rationis idem dicendum; nisi quis in alieni ritus Ecclesia sepeliri cupiat; si quis enim Graeco ritu baptizatus, in Latina Ecclesia, vel latine Baptismate initiatus, in Ecclesia Greca sepulturam eligat, iuris regulae sunt servandae: nimirum cadaver extra propriam Parochiam a proprio Parocho esse associan­ dum, quarta funerali ei minime imminuta, et ubi tumulandum est cadaver, ibi a Parocho illius Ecclesiae, sive Latinae, sive Graecae sunt exequiae cele­ brandae. XII. Quando vero Infantibus praedictis, seu etiam adultis, exequiae ritu Oraeco, et in Ecclesia Graeca, ut praefertur, iure communi sunt celebrandae, tunc nullum ius habet Latinus Parochus interessendi cum Graeco Parocho, nec partem aliquam Stolae percipiendi; similiter nullum lus competit Paro­ cho Graeco, quando exequiae in Ecclesia Latina, et per Latinum Parochum sunt peragendae; sed servanda sunt utrobique statuta de iuribus Parocho­ rum circa sepulturam eorum, qui ad propriam Parochiam spectant XIII. Quem ritum semel in baptismo sunt professi, sive Latinum, sive Oraecum, in eo institui, et educari debent, nec ad alium possunt transire, si Latinum semel susceperint; ritus enim Latinus propter suam praestantiam, eo quod sit ritus Sanctae Romanae Ecclesiae omnium Ecclesiarum Matris, et Magistrae, sic supra Grecum ritum praevalet, maxime in Italicis regionibus, ubi latinis Episcopis Graeci subiecti sunt, ut non modo ab ipso ad Graecum transitus nullatenus permittatur, verum etiam a Graecis semel assumptus, absque Apostolica dispensatione deseri nequeat. XIV. Quod si Infans Graecum ritum in Baptismate susceperit, tunc requirendus est primum Patris Graeci consensus, deinde Episcopi Latini licentia, ut possit Mater Latina Filium suum Graece baptizatum ad latinas caeremonias traducere. Adultis autem, si quidem sunt Ecclesiastici, in quo­ cumque Ordine minori, vel etiam maiori constituti, Saeculares, vel Regulares, a Ritu Graeco ad Latinum sine expressa Sedis Apostolicae licentia transire non liceat; si Laid, ut ad ritum latinum transire possint, Episcopus Dioecesanus pro sua prudentia permittere valeat; non tamen Communitati Grae­ corum, sive Albanensium huiusmodi, sine Sedis Apostolicae licentia, sed solum privatis personis, attenta uniuscuiusque necessitate. § ΠΙ. De Sacramento Confirmationis. I. Episcopi Latini Infantes, seu alios in suis Dioecesibus baptizatos a Presbyteris Graecis absolute Chrismate in fronte consignatos confirment; cum neque per Praedecessores nostros, neque per Nos Graecis Presbyteris in Italia, ct Insulis adiacentibus, ut infantibus baptizatis Sacramentum confir­ mationis conferant, facultas concessa sit, aut concedatur; quin imo usque ab 740 Romani Pontifices Romani Pontifices anno 1595 a fel. rec. Clemente VIII Praedecessore nostro fuit Presbyte Italo-Graecis expresse interdictum, ne baptizatos Chrismate consignent· II. Secus sub conditione, et cum cautela eos confirmare debent, d« quibus verosimiliter dubitari potest, utrum ab Episcopis Graecis ordines Baptismi iuxta eorum Euchologium servantibus, fuerint baptizati. III. Idem dicendum, si Episcopus Latinus ex dispensatione Apostofa Graecum aliquem ordinaverit, qui a Presbytero Oraeco in Italia, vel adn centibus insulis fuerit baptizatus, nec constet, illum ab aliquo Episcopo,sin Latino, sive Graeco, chrismate in fronte fuisse consignatum; debet nimirus illum antea absolute confirmare; sub conditione autem, si verosimiliterdubius esse possit, an ab Episcopo Graeco fuerit baptizatus. IV. Quamvis confirmati a simplici Sacerdote, cogendi non sunteiusmod· Confirmationis Sacramentum ab Episcopo suscipere, si ex tali coactionescr dala oriri possent: cum Sacramentum Confirmationis eiusmodi necessitate non habeat, ut sine eo salvus quis esse non possit; monendi tamen suntzb Ordinariis Locorum, eos gravis peccati reatu teneri, si cum possunt ad con­ firmationem accedere, illam renuunt, ac negligunt V. Ubi Graecus Catholicus Episcopus haberi potest, prout habetur con­ stitutus in Collegio Corsino Italo-Graecorum in Calabria, curent omnino latini Ordinarii, ut ab illo potius Graecis caeremoniis iuxta Graecum Eucho logium, quam a se Latino ritu, Sacramentum Confirmationis Subditis suis Graeco ritu viventibus Chrismate a Latinis Episcopis accepto ministretur,ne scilicet Ecclesiarum ritus, quoad fieri potest, misceantur. § IV. De Oleo Sancto Chrismatis, Catechumenorum, et infirmorum. *·$ saxcn PEiRi I. Non sunt cogendi Presbyteri Graeci Olea Sancta, praeter Chrisma, ab Episcopis Latinis Dioecesanis accipere, cum huiusmodi Olea ab cis in ipsa Oleorum, et Sacramentorum exhibitione, ex veteri ritu, conficianfur.seu bene­ dicantur; nisi tamen contraria consuetudo introducta sit, quam servari volu­ mus, ac mandamus. Chrisma autem, quod nonnisi ab Episcopo, etiam iuxta eorum ritum, benedici potest, cogantur accipere. II. Non audeant tamen ab Episcopis Graecis externis Schismaticis, seu San­ ctae Romanae Ecclesiae communionem non habentibus, illud accipere, vel eo uti III. Item abstineant Chrisma accipere a quocumque alio Episcopo Latino, seu Oraeco Catholico, praeter suum Ordinarium Latinum, cuius jurisdictioni subiiciuntur. § V. De Sacramentis Poenitentiae, et extremae Unctionis. I. Nulli per Sacerdotes, vel Confessarios, pro satisfactione poenitentiae, unctio aliqua solummodo iniungatur. II. Infirmis vero, iuxta verbum lacobi Apostoli, unctio exhibeatur extremi 741 III. Nec refert, utrum eadem Extrema Unctio per unum, vel plures Pres­ byteros fiat, ubi huiusmodi viget consuetudo; dummodo credant, et asse­ rant, illud Sacramentum, servata debita materia, et forma, ab uno Presby­ tero valide, et licite confici. IV. Idem Sacerdos materiam adhibere, formamque pronunciare respe­ ctive debet; ac propterea, qui ungit, idem dicat formam respondentem, nec alius unget, et alius formam pronuntiet V. In casu necessitatis Presbyteri Graeci Catholici possunt latinos absol­ vere; utantur tamen forma absolutionis in Concilio Generali Florentino praescripta,1 postea vero, si voluerint dicant orationem illam deprecativam, quam pro forma huiusmodi absolutionis dicere tantum consueverunt VI. Extra vero casum necessitatis, si quos ex Presbyteris Albanensibus peritos, et ad confessiones omnium audiendas idoneos Ordinarius Latinus judicaverit, ut non solum Graecos, sed etiam Latinos ad se accedentes pos­ sint absolvere, id eorumdem Ordinariorum prudentiae, et arbitrio relinquitur. VII. Sacerdotes quoque Coniugati, aliique, quibus Parochiarum cura, vel Ecclesiarum Parochialium regimen per Episcopos suos committitur, licite, et libere possint Parochianorum suorum confessiones audire, ipsisque poe­ nitentiam iniungere pro peccatis; quia cui licet, vel conceditur, quod est maius, competit quoque, nec negari convenit, quod est minus. VIII. Ecclesiarum Parochialium regimini praeficiant Ordinarii Latini, si habere possunt, eos, qui in Seminariis Italo-Graecorum erectis, altero qui­ dem Panormi, altero autem in Calabria in Oppido Sancti Benedicti Ullano, vel in Collegio Graecorum in Urbe, trium ad minus annorum spatio versati sunt, studiisque literarum incubuere; dummodo caetera ad curam anima­ rum exercendam requisita non desint, atque Episcopis eiusdem Seminarii Praesidis, seu respective Rectoris literas exhibeant, quae de recta eorum vitae ratione, deque in Orecis, Latinisque scientiis progressu testimonium ferant IX. Liberum tamen sit ipsis Episcopis, Viros alios idoneos Coadiuto­ res, et Cooperatores Parochis Graecis, si opus fuerit, adiungere in audiendis confessionibus, et poenitentiis iniungendis, ac caeteris, quae ad salutem per­ tinent animarum; ipsisque in his per eorum Dioeceses absque Sacerdotum ipsorum praeiudicio, et gravamine, committere vices suas, cum propter occu­ pationes multiplices, et occasiones varias, possit contingere, ut nequeant per easdem Dioeceses officium suum exequi per seipsos. X. Nunquam Monachis Graecis, seu Calogeris Animarum cura commit­ tatur, nisi ex necessitate, vel alia iusta causa. XI. Presbyteri Sacculares Graeci ex Albania, vel aliis Orientis partibus advenientes, abiuratis Schismate, et erroribus, atque in fide Catholica bene instructi, in Parochialibus, seu Curatis Ecclesiis Graecorum institui possunt. XII. Tollendus abusus, ubi est, ut vir, atque uxor simul, et eodem tem­ pore eidem Presbytero confiteantur. XIII. Aqua ex ritu Graeco in die Epiphaniae, vel primo die mensis bene­ dicta, conservetur in Ecclesia, ut illa Fideles adspergantur. ‘ Cf. N. 179. ' Cf. N. 52. 742 Romani Pontifices § VI. De Sacramento Eucharistiae, et Missae Sacrificio. I. Sacerdotes ad poenitentiae Sacramentum frequenter accedant, ut cum Divinum Mysterium peracturi sunt, nulli coram Deo crimini sint obnoxii; sed cor habeant omni pravitate vacuum, mundum, quoad fieri potest, ac purum. Indignum enim, ac auribus plane horrendum est, ut qui animum habet aliquo scelere foedatum, Sanctum Sanctorum impuris manibus con­ trectet, et placare Deum attentet, qui in peccatis existens, ipsius Dei furorem, et iracundiam provocat. II. Item permittitur eisdem, facta iam consecratione, antequam Sacerdos communicet, iuxta ritum in Liturgia praescriptum, aquam ferventem, seu tepidam in Sacrum Calicem infundere. III. Tollatur abusus fundendi, vel etiam miscendi Sacro Oleo, ac iterum coquendi, vel alias exsiccandi species Sacramenti Sacrae Eucharistiae Feria quinta Coenae Domini, ut deinde illud asservent. IV. Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, quod pro Infirmis asser­ vatur, singulis octo diebus, aut saltem quindecim renovetur. V. Non asservetur idem Sacramentum toto anno: si tamen asservatum fuerit, in fine anni sumatur. VI. In celebratione Solemnium, et aliarum Missarum, et de hora cele­ brandi eas, dummodo in confectione, vel consecratione formam verborum a Domino expressam, et traditam observent, et celebrando non transgre­ diantur horam nonam, suam sequi consuetudinem permittantur: ita tamen, ut ieiunii lex de unica comestione in die religiose servetur; et si alicubi viget consuetudo producendi ieiunium cum Missa usque ad vesperam, minime abo­ leatur, sed in suo robore, ac firmitate permaneat. VII. Si inter Graecos, qui in Italia, et Insulis adiacentibus degunt, viget abusus, quem in Orientalibus regionibus vigere perhibent, ut Monachi Eucha­ ristiae particulam suspensam ad collum, vel aliter secum deferant, necnon in privatis Domibus, ubi eos commorari contingat, retineant, ut eo auxilio freti, liberi a quibuscumque periculis evadant; vel cum in longiora itinera se committunt, ea refici valeant; eum omnino aboleri volumus, et expresse mandamus: praefatisque Monachis, ne id in posterum facere audeant, seve­ rissime prohibemus. Obsequium enim, ac reverentia, qua singuli Fideles Augustissimum hoc Sacramentum prosequi debent, non patitur, ut privatim ac latenter, cuiuscumque arbitrio et voluntate, domi illud retineatur, aut in itineribus, ac peregrinationibus asportetur. VIII. Cum in Parochialibus Ecclesiis ipsorum Graecorum, ex antiquis­ simo, et hactenus servato ritu, nonnisi semel in die per unum Sacerdotem celebrare liceat, permittitur quidem Presbyteris Graecis suum, si velint, morem hac in parte servare: interdicitur autem Latinis Sacerdotibus, ne Missas, et alia Divina Officia in dictis Graecorum Ecclesiis, et super eorum Altaribus Maioribus, extra casum alicuius necessitatis, ct aliorum Altarium, Ecclesia­ rumque defectus, et nisi ex Parochi Graeci consensu, quem nullatenus huius­ modi in casibus negare possit, celebrent. Romani Pontifices 743 IX. Quia tamen ipsi Graeci, et Albanenses Presbyteri Nobis humillime applicarunt, ut sibi liceat pro Sacerdotum numero plures in die in suis ! Ecclesiis Missas celebrare: Nos ipsorum precibus annuere volentes, per praesentes nostras concedimus, ac indulgemus, ut in suis Parochialibus, vel aliis Ecclesiis, praeter Altare Maius, alia etiam minora Altaria seu Cappellas, Sacris Indumentis Oraecorum, seu Latinorum more, ornata seu ornatas, erigant, in quibus Latini, vel Graeci Presbyteri respective suo quisque ritu celebrare «leant X. Cum in Sacro Generali Florentino Concilio1 praescriptum sit, ut unus­ quisque Sacerdos Eucharistiam iuxta Ecclesiae suae ritum, sive Latinae, sive Graecae, in azymo, seu fermentato conficere debeat, vetitumque a Summis Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, ne Latinus Sacerdos Graeco ritu, aut Graecus Latino utatur; districtius inhibemus, etiam sub poenis per­ petuae suspensionis a Divinis, ne Presbyteri Graeci Latino more, et Latini Graeco ritu, sub quovis licentiarum, et facultatum Missas, et alia Divina officia, Graeci Latino more, et Latini Graeco ritu celebrandi, ab Apostolica Sede, vel eius Legatis, ac etiam Maiori Poenitentiario pro tempore existante obtentarum praetextu, Missas, et alia Divina Officia celebrare, vel celebrari facere praesumant. XI. Eadem quoque ratione, tam ubi sunt duae Parochiae, Latina altera, et altera Graeca, quam in una eademque Parochiali Latinorum, vel etiam Graecorum Ecclesia, in qua, ut praemittitur, praeter Altare maius, quod pro «lis Graecis Sacerdotibus erectum est, minora quoque Altaria pro Latino­ rum Sacerdotum usu extructa conspiciuntur, statuimus, et decernimus, ut neque Latinus Parochus Pyxidem in Ciborio cum Particulis sub specie fer­ mentati pro communione Graecorum, neque Parochus Graecus sub specie ' uymi pro communione Latinorum, in quocumque Ecclesiae suae Altari reti­ neat; sed unusquisque Sacerdos nonnisi in suo sive Graeco, sive Latino ritu Eucharistiam Fidelibus porrigere debeat. XII. Ne laici autem Latini communionem a Graecis Presbyteris sub specie fermentati recipiant, prohibemus omnino, et interdicimus. XIII. Graecis tamen Laicis permittimus, ut ubi Parochiam Graecam non habent, possint, si velint, in Ecclesia Latina Eucharistiam sub specie azymi a Latinis Sacerdotibus sumere. XIV. Quod si in Locis, in quibus Graeci, et Latini simul moram tra: hunt, et sunt utriusque ritus Ecclesiae, Latini quidem in Fermentato, et Graeci in azymo Sacram Eucharistiam quandoque sumere soleant; siquidem haec consuetudo sine Populi offensione, animorumque commotione removeri non potest, Ordinarii curam suam suavissimis modis impendant, ut Latini sem­ per in azymo, Graeci autem, ubi propriam Parochiam habent, in fermentato communicent. XV. Ut autem iidem Laici Graeci Eucharistica sub utraque specie com­ munione refici valeant, permittimus, in illis dumtaxat Locis, in quibus eiusmodi ritus introductus est, et ad praesentem usque diem servatur, ac viget: > Cf. N. 51. 744 Romani Pontifices ita tamen, ut sub altera tantum specie totum, atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi firmiter credant, ac propterea, quoad fniclum attinet, nulla gratia ad salutem necessaria cos fraudari, qui unam speciem solam accipiunt: ubi vero praefatus ritus consuetudine hactenus receptus non est, Episcopis, quorum jurisdictioni Graeci subiiciuntur, curae sit, ne in posterum admittatur. XVI. Volentes autem specialem ipsis Graecis, et Albanensibus Presby­ teris gratiam facere, tenore praesentium, ut tempore ieiunii quadragesimalis, quo, exceptis Dominicis, Sabbatis, et nonnullis solemnioribus festivitatibus, ex antiquo more, nonnisi Missa Praesanctificatorum celebratur, Graeci, et Albanenses praedicti, servato tamen, nec praetermisso in Parochlatibus Eccle­ siis Praesanctificatorum ritu, in aliis Altaribus, seu Ecclesiis, sive Cappellis, pro sua, ac Fidelium Populorum devotione, Missas integras quibuslibet heb­ domadae diebus, ac praesertim cum dies Festi de praecepto Latinae Eccle­ siae occurrunt, quos observare tenentur, excepto postremo maioris hebdo­ madae triduo, celebrare possint, et valeant, concedimus, et indulgemus. XVII. Si Graeci velint accipere Altaria portatiiia ab Episcopis Latinis consecrata, bene erit; sin minus, tolerentur eorum antimensia, sive Throni, super Altaria lapidea ponendi, cum celebrant. XVIII. Corporalia ut latini habeant, nisi thronis etiam pro corporalibus utantur. XIX. Latinis Presbyteris Latino ritu in Graecorum Catholicorum Eccle­ siis celebrantibus, si careant proprio Altari portatili lapideo, super Antimensiis, seu Thronis Graecorum Sacrum facere non licet. XX. Unusquisque Sacerdos in aureo, vel argenteo solum, aut saltem stanneo Calice sacrificet, habens Thronos, seu Corporale de lino, candidum, et nitidum, et Altare mundis vestimentis opertum, vel decenti paratu ornatum. XXL Mulieres autem servire ad Altare non audeant, sed ab illius mini­ sterio repellantur omnino. § VII. De Sacramento Ordinis, 3 5C I. Romani Pontifices Praedecessores nostri necessitatibus Italo-Graecorum occurrere volentes, ut commode possent a proprii ritus Praesulibus ad Ordines promoveri, simulque caventes, ne si ab Ordinariis Latinis ad Graecos Antistites in Graeciam, vel Epirum, aut alias Orientis partes cum dimissoriis remitterentur, ad Schismaticos Episcopos pro ordinatione confugerent, con­ stituerunt: Clemens quidem VIII anno 1595,’ Romae habendum esse Episco­ pum Graecum Catholicum, qui Graecos Episcopis Latinis Italiae, et adiacentium Insularum subiectos Sacris Ordinibus initiaret; Clemens vero XII anno 1735, ut Italo-Graccorum in utraque Sicilia commorantium commodis consuleret, alterum eiusdem Graeci ritus Episcopum in Seminario Corsino a se in Cala­ bria erecto,2 propter Graecorum huiusmodi Ordinationes, manere iussit, • Cf. N. 179. 1 Const. Inter multiplices, 11 oct. 1732. - Bull. Rom., tom. 13, p. 314-316. λ Romani Pontifices 745 quorum laudatissimum Institutum Nos quoque per praesentes nostras per­ petuo valituras Literas confirmamus, et innovamus. i II. Ne quis Clericus Saecularis ritus Oraeci, quamvis alias sit idoneus soribus, scientia, et aetate, ad Sacros Ordines promoveatur, nisi prius legi­ time constet, eum Ecclesiasticum Beneficium, vel Patrimonium, quod sibi ad ribm honeste sufficiat, pacifice possidere: ac propterea deficiente titulo BeneI fidi, per legitima documenta Ordinarium suum certiorem reddere debet de sufficienti Patrimonio, ut valeat Sacris Ordinibus initiari: loco autem dicti Patrimonii, nec Clericus Uxoris suae dotem assignare praesumat, nec Ordi­ narius eam recipere audeat. 111. Quemadmodum etiam nemo ex Graecis, seu Albanensibus in Calabria, rf Sicilia commorantibus ad sacra ministeria assumatur, qui trium saltem iinnorum spatio, Graecis, latinisque literis non dederit operam in altero ex Seminariis Italo-Graecorum, vel in Collegio Graecorum in Urbe. IV. Promovendi ad Sacerdotium, et Presbyteri, qui praeficiendi fuerint Ecclesiarum Regimini, examinentur antea diligenter, si praecipue de Horis Canonicis, et Missarum Officiis secundum distinctionem temporum exequendis sint sufficienter instructi, ut ad haec nonnisi digni admittantur. V. Sacerdotes, et quicumque sunt in Sacris Ordinibus constituti, Horas Canonicas more suo dicant: et priusquam Missam celebrent, Officium matutinale recitare curent. VI. Episcopi Graeci in Ordinibus conferendis ritum proprium Graecum in Euchologio descriptum servent, in quo, etsi nonnulli de Minoribus Ordi­ nibus praetermissi videantur, eos tamen vel nunquam habuisse, vel eorum exercitium aliis Ordinibus esse adnexum iidem Graeci affirmant VII. Inde tamen dubitationes quandoque oriri solent, quinam nimirum Ordines supplendi sint ab eo, qui primum ritu Graeco aliquibus Ordinibus fuit initiatus, deinde ritu Latino ad reliquos est promovendus. Quas contro­ versias ut de medio penitus tollamus, certamque tradamus regulam in poste­ ram servandam, ita decernimus: si quis ritu Graeco Clericus, et Lector tantum fuit initiatus, atque ex benignitate Sedis Apostolicae obtinuit, ut Maiores Ordines latinis caeremoniis sibi conferantur, is antequam Subdiaconus ordinetur, tres minores Ordines omissos debet ritu Latino suscipere. Si vero, praeter Lectoris Ordinem, ad Subdiaconatum etiam Graeco ritu ascendit, et « dispensatione itidem Apostolica facultas sibi facta sit, caeteros Ordines rilo Latino suscipiendi, antequam inter Diaconos cooptetur, ex minoribus Ordinibus Exorcistatum tantummodo supplere cogitur; cum per Subdiaconatum Graeco ritu collatum, Acolythatum, ct Ostiariatum recepisse censeatur. Idem dicendum de eo, qui una cum reliquis inferioribus Ordinibus, Diaco­ natum, aut etiam Presbyteratum Graece suscepit, et Latino postea ritu ad Sacrum Presbyteratus respective Ordinem, aut Episcopatum promovendus sit, a.Apostolica concessione: nimirum Exorcistatus Ordinem in ipso, antequam Presbyter ordinetur, aut Episcopus consecretur, esse supplendum. VIII. Graeci sine Literis dimissoriis Episcopi Latini Dioecesanl nulla­ tenus ad primam Tonsuram, vel aliquem Ordinem recipiendum admit­ tantur. 746 Romani Pontifices IX. Promoti ad primam Tonsuram, vel ad alium quemcumque Ordinem sine Dimissoriis Latini Ordinarii, suspensi sint; etsi suspensi in Sacris Ordi­ nibus ministraverint, efficiuntur irregulares, sicut et Latini. X. Super huiusmodi autem, et similibus irregularitatibus dispensandi facultatem a Sancta Sede obtineri oportet. XI. Non sunt admittendi Episcopi Schismatici sive pro Ordinibus, sive pro aliis Sacramentis conferendis, sed impediendi, quoad Sancta Sedes Apo­ stolica desuper consulatur, et responsum habeatur. XII. Quos vero communionem Sanctae Romanae Ecclesiae habere con­ stiterit, eis Pontificalia exercendi facultatem Ordinarii Latini in suis Dioece­ sibus libere concedere possunt. XIII. Ordinati ab Episcopis Schismaticis alias rite ordinatis, servata debita forma, recipiunt quidem ordinem, sed non exeeutionem. XIV. Proinde ipsi Ordinati ab Episcopis Schismaticis, correcti, vel emen­ dati reconciliandi sunt, et absolvendi, cum poenitentiis salutaribus, dummodo errores, si quos amplexi fuerint, sin minus Schisma Ordinatoris abiurent in iudicio, vel publice, vel secreto pro qualitate facti. XV. In ordinibus autem per eos alias rite susceptis ministrare non per­ mittantur, nisi cum ipsis super irregularitate, huiusmodi occasione contracta, auctoritate Sanctae Sedis Apostolicae fuerit dispensatum. XVI. Cum ex Ecclesiae disciplina a Graecis olim recepta, promoti ad aliquem Ordinem Sacrum, si per aliquod temporis intervallum in eo non fuerint versati, ad altiorem gradum ascendere non possint, quo nimirum Ordinandorum fides, morumque probitas eo temporis spatio cognosci valeat; qua lege Graeci, seu Albanenses in Italia, et Insulis adjacentibus commo­ rantes dubio procul tenentur: nihilominus cum praedicti Graeci, seu Alba­ nenses Ordinarios suos, quibus subiiciuntur, habeant latinos, a quibus tanquam alieni ritus sacris ordinibus initiari prohibentur; ac proinde cum Romam, vel in Calabriam, ubi sunt Episcopi a Sancta Sede Apostolica ad Ordinationes ritu Graeco exercendas deputati, repetitis vicibus, non sine quamplurimis incommodis, et expensis, ad Sacros Ordines iuxta temporum intervalla susci­ piendos sese conferre deberent, Nos eosdem Graecos, seu Albanenses gratiis, et favoribus prosequi, eorumque incommodis consulere volentes, de Aposto­ licae plenitudine potestatis, praefatis Episcopis Graecis Romae et in Calabria pro tempore degentibus, licentiam, et facultatem impertimur, ut Graucos, seu Albanenses huiusmodi ex longinquis regionibus accedentes, qui Mino­ ribus, sive Maioribus Ordinibus initiari cupiunt, ad omnes Ordines promo­ vere in posterum valeant tribus diebus festivis, non autem continuis, sed aliquo temporis intervallo Antistitis ordinantis arbitrio separatis, non servata Interstitiorum lege, nec requisita ad hoc ab iis, qui initiantur, suorum respe­ ctive Ordinariorum Latinorum licentia, sive dispensatione. XVII. At cum illis Graecis, seu Albanensibus, qui domicilium habent, seu alias commorantur in ea Provincia, in qua Episcopus ritus Graeci solet sacras ordinationes exercere, ad quem propterea sine gravi incommodo per temporum intervalla accedere possunt, ab interstitiorum lege minime dispen­ samus, praeterquam cum Alumnis, et Convictoribus ritus Graeci Collegii Romani Pontifices 747 Graeci Urbis, et Italo-Albanensium, in Calabria, et Sicilia, si eorumdem Col­ legiorum necessitas, vel utilitas, arbitrio S. Rom. Eccl. Cardinalis Admini­ stratoris, et Protectoris praefati Collegii Graecorum Urbis, et Episcopi prae­ sidentis, seu Rectoris utriusque Collegii Italo-Albanensium praedicti respective pro tempore existentium exegerit, ut praefati Alumni, et Convictores absque temporis intervallo tribus diebus festivis, non tamen continuis, ut praefertur, ad Ordines promoveantur; quo casu eos sic initiari posse, plenam facultatem facimus, atque concedimus. XVIII. Illis autem, qui non servata Interstitiorum lege, sunt hactenus bona fide ordinati, ex Apostolica benignitate etiam concedimus, ut in susceptis Ordinibus ministrare, et ad maiores etiam servatis servandis ascendere, absque alia dispensatione valeant. XIX. Quod tamen de aetate Ordinandorum a Sacrosancto Tridentino Concilio praescriptum est,1 omnino servari volumus. Nullus proinde ex prae­ dictis Graecis, seu Albanensibus ad Subdiaconatus Ordinem ante vigesimum secundum, ad Diaconatus ante vigesimum tertium, ad Presbyteratus ante vigesimum quintum suae aetatis annum absque Apostolica dispensatione pro­ moveatur. Praefatorum autem Graecorum Praesulum conscientiam oneramus, ut dignos dumtaxat, et quos literis, et iis, quae ad Ordines exercendos pertinent, bene instructos esse noverint, ad sacra ministeria assumant. XX. Ut in Ordinibus conferendis quaelibet rituum confusio, et com­ mixtio penitus tollatur, et unius ritus Antistes alterius ritus Clericos initiare in posterum minime valeat, sub perpetuae suspensionis a Divinis poenis prohibemus, ne Latinus quicumque Episcopus etiam subiectos suae jurisdi­ ctioni Graecos, neque Graecus quilibet Antistes Latinos quovis praetextu, sine speciali Sedis Apostolicae licentia ad primam Tonsuram, vel ullum Ordi­ nem sive Minorem, sive Maiorem promovere praesumat; alioquin tam Ordi. nans, quam Ordinatus, perpetuam, ut praefertur, suspensionem se subituros infelligant. XXI. Maxime autem neque permittendum, neque ullo modo tolerandum, ut Latini ex Latinis progeniti, ac latino ritu educati, qui continentiam profiteri nolunt, iuxta ritum Graecum, sub spe retinendi Uxores, ad Sacros Ordines a quocumque Antistite quavis auctoritate fulgente promoveantur, tam in locis, in quibus non sunt Populi Graeco ritu viventes, sed Latini, quam in locis in quibus sunt Populi, qui a Graecis antiquitus fuerint oriundi, seu a Graecis originem ducant, vel alias retroactis temporibus ritum Graecum servaverint, seu apud illos, vel in eorum aliquibus Ecclesiis ritus huiusmodi ab antiquo hactenus fuerit observatus. XXII. Cum iis tamen Italo-Graecis, qui ad hanc diem, vel propter anti­ quam consuetudinem, vel propter quaedam sibi, ut aiunt, a Romanis Pon­ tificibus Praedecessoribus nostris concessa privilegia, quibus permittebatur Episcopis Latinis, ut Graecos sibi subiectos, vel ipsi ordinarent, seu ab aliis tam Graecis, quam Latinis Episcopis ordinari facerent, ab Episcopis Latinis bona fide, et absque dispensatione Apostolica, ad Clericalem Tonsuram, vel ' Sess. XXlll, de ref., c. 12. 748 3? Romani Pontifices Minores, seu Maiores Ordines sunt promoti, cum animo tamen proprium Oraecum ritum retinendi, et absque actuali Latini ritus in susceptis Ordi­ nibus exercitio; per praesentes nostras hac vice tantum dispensamus, ut eis liceat in suo Graeco ritu permanere, in eoque ad ulteriores Ordines (dum­ modo per suum Ordinarium approbati fuerint) a Graeco Episcopo promo­ veri: per easdem nostras expresse prohibentes, ne quid huiusmodi decaetero, vel a Graecis ipsis, vel a Latinis Episcopis, inconsulta Sancta Sede, attentetur. XXIII. Insuper ut omnibus, circa praefatas Italo-Graecorum huiusmodi per latinos Praesules ordinationes, controversiis, ac dubiis opportuna ratione obviemus, hac nostra Constitutione decernimus, quod si Episcopus Latinus, sive Ordinarius, Italo-Qraecis primam Tonsuram, vel Ordines Minores ritu Latino conferat, cum dispensatione Apostolica, ita ut ordinati ab illo in suo Graeco ritu ministrare debeant, (quod ex defectu Graecorum Praesulum per Sedem Apostolicam concedi solet); licite possit idem Latinus Ordinarius literas dimissoriales Italo-Graecis huiusmodi a se, vel ab alio Latino Praesule, ut praemittitur, ordinatis concedere, ut ad Sacros Ordines Graeco ritu, absque alia dispensatione Apostolica, promoveantur. XXIV. Si vero absque Apostolica dispensatione Italo-Graeci huiusmodi a Latino Episcopo ad aliquos Ordines ritu Latino promoverentur, (id, quod illicite tam ab Ordinante, quam ab Ordinatis fieret, utpote huic nostrae Con­ stitutioni contrarium), Graeci Clerici huiusmodi sic latino ritui alligantur, ut ab eo ad Graecum redire amplius non liceat, sine Apostolica dispensatione; neque Latino Episcopo, seu Ordinario amplius fas sit Oraecum Clericum, a se, ut praemittitur, Latino ritu in minoribus Ordinibus constitutum, cum literis dimissorialibus ad Graecum Antistitem remittere, ut ab eo ad Sac. Ordi­ nes graece promoveatur, sine dispensatione Apostolica; sed debeat illum potius, si quidem idoneum iudicaverit, post obtentam absolutionem a suspen­ sione, vel ipse ritu Latino ordinare, vel ab alio Latino Praesule ordinari facere. A ritu enim latino ad Graecum, ut praediximus, nec transire, nec redire fas est, absque dispensatione Apostolica. XXV. Hinc eaedem literae dimissoriales potiori iure denegandae sunt ItaloGraecis, qui quanquam baptizati ritu Graeco, non modo primam Tonsuram, et Minores Ordines latino ritu susceperunt; sed etiam latine vixerunt, et postea ad Maiores ordines ritu Graeco provehi cupiunt, nam Latinus ritus semel assumptus, ut praefati sumus, absque speciali Sedis Apostolicae aucto­ ritate, deseri nequit: ut igitur Italo-Graeci huiusmodi ad ritum Graecum redeant, indigent Apostolica dispensatione; ut vero ad Maiores Ordines ritu latino ascendant, dispensatione non indigent XXVI. Etsi expetendum quam maxime esset, ut Graeci, qui sunt in Sacris Ordinibus constituti, castitatem, non secus ac Latini servarent: nihilominus, ut eorum Clerici, Subdiaconi, Diaconi, et Presbyteri Uxores in eorum mini­ sterio retineant, dummodo ante Sacros Ordines, Virgines, non Viduas, neque corruptas, duxerint, Romana non prohibet Ecclesia. Eos autem, qui Viduam, vel corruptam duxerunt, vel ad secunda vota, prima Uxore mortua, convo­ larunt, ad Subdiaconatum, Diaconatum, et Presbyteratum promoveri omnino prohibemus. Romani Pontifices 749 XXVII. Praeterea si quis Subdiaconus, Diaconus, vel Presbyter, post Suram Ordinationem, Uxore mortua, aliam duxerit, vel si Uxorem non habe­ bat, ducere praesumpserit, nedum excommunicationis latae sententiae poena, aliisque nostro, et Successorum nostrorum Romanorum Pontificum arbitrio infligendis, severissime punietur; verum etiam statim ab Ordine erit depo­ nendus, et ab illegitima Uxore separandus. Matrimonium enim post recen­ sitos Ordines contractum, nullum irritumque declaramus. XXVIII. Presbyter Graecus coniugatus, antequam ad Sacrum Sacrificium, seu Sanctam Missam celebrandam accedat, vel per hebdomadam, vel per triduum ab Uxore curet abstinere. § Vin. De Sacramento Matrimonii. I. Curent Ordinarii Locorum, ut Decretum Sacri Generalis Concilii Tri­ dentini de reformatione Matrimonii1 vertatur in linguam Graecam vulgarem, et in locis, et Parochiis Graecorum, et Albanensium, quoties expedire viderint, evulgetur, et publicetur. II. Matrimonia inter Coniuges Graecos dirimi, seu divortia, quoad vincu­ lum, fieri nullo modo permittant, aut patiantur. Et si qua de facto praeces­ serunt, nulla et irrita declarent III. Quia vero, secundum Apostolum, Mulier mortuo Viro ab ipsius est lege soluta, et nubendi cui vult in Domino liberam habet facultatem, secundas, et tertias, et ulteriores etiam nuptias Graeci non condemnent, sed illas tanquam legitimas, et validas approbent inter Personas, quae alias licite de iure id invicem Matrimonio iungi possunt IV. Secundo tamen nubentes Presbyteri nullatenus benedicant: nec ipsos Bigamos ad Sacros Ordines, sine speciali dispensatione Apostolica, promo­ veri liceat. V. Et quoniam apud Graecos consueverunt contrahi matrimonia inter personas contingentes se, iuxta eorum computationem, octavo gradu, qui secundum computationem, et distinctionem graduum, quam Latini faciunt, ipud hos quartus habetur: ne id praesumatur deinceps, firmiter prohibemus, ac districte praecipimus, ut, cum in ulterioribus gradibus licite matrimonia contrahantur, in praedicto quarto Consanguinitatis, vel Affinitatis gradu copu­ lariulterius non praesumant; statutum, quoad hoc, Generalis Concilii2 obser­ vantes. VI. Item in cognationis spiritualis, quae in Baptismo, et Confirmatione contrahitur, gradibus, servetur id quod in Tridentina Synodo definitum est.3 In Baptismo videlicet inter suscipientem, et Baptizatum, et illius Patrem, et Matrem, necnon inter Baptizantem, et Baptizatum, Baptizatique Patrem, et Matrem tantum, cognationem contrahi; eamque rursus, quae ex Confirma' Sess. XXIV. ’ Sess. XXIV, de ref. matrlm., c. 4, 5. ’ Sess. XXIV, de ref. ma trim., c. 2. 750 Romani Pontifices tione oritur, Confirmantem, et Confirmatum, illiusque Patrem, et Matrem, ic Tenentem non egredi: omnibus inter alias Personas spiritualis huius Cogna­ tionis impedimentis Matrimonii sublatis. VII. Maritus Latinus Uxoris Graecae ritum non sequatur. VIII. Latina Uxor non sequatur ritum Mariti Graeci. IX. Graecus Maritus potest, si velit, ritum Uxoris Latinae sequi. Item Graeca Uxor potest, si velit, sequi ritum Mariti Latini, post cuius obitum, ad ritum Graecum redire nequeat. X. Quod si nolint, unicuique Coniugum in suo ritu, Catholico tamen, manere permittatur. XI. Matrimonium inter Maritum Latinum, et Graecam mulierem, latine coram Parocho Latino contrahatur. Inter maritum vero Graecum, et Mulierem Latinam, potest contrahi vel Graece coram Parocho Graeco, duobus, vel tribus testibus praesentibus, vel latine coram Latino, ubicumque Maritus Graecus voluerit. XII. Eius autem loci, ac ritus Parochus debet assistere, ubi, et quo ritu matrimonium contrahitur. § IX. Ritus Graecus qua ratione in Italia, et Insulis adiacentibus servandas. Dt Graecorum, seu Albanensium sublectione Episcoporum Latinorum iurisdictioni. 17 S I. Quoniam Orientalis Ecclesiae ritus, utpote non minima parte a Sanctis Patribus profecti, vel a Maioribus traditi, sic animis Graecorum, aliorumque insederunt, ut Praedecessores nostri Romani Pontifices satius, consultiusque duxerint, ritus huiusmodi, qua in parte nec fidei Catholicae adversantur, nec periculum generant animarum, aut Ecclesiasticae derogant honestati, appro­ bare, seu permittere, quam illos ad Romanarum caeremoniarum nonnam reducere; idcirco Graecis ipsis, et Albanensibus ritus Graeci inter Latinos degentibus, tam Praelatis, Parochis, et Presbyteris Saecularibus, quam Regu­ laribus, et Laicis, ut suis ritibus, atque observantiis, sive consuetudinibus uti, ac illos, et illas observare, Missasque, et alia Divina officia secundum eorum antiquam consuetudinem celebrare libere, ac licite possint, concedimus, et indulgemus; nec super his a quoquam Latino Ordinario illos, vel illorum quemlibet molestari, vel inquietari permittimus: Inhibentes omnibus et sin­ gulis Praelatis, aliisque, ne quis ritus, et caeremonias Graecorum in Concilio Florentino,1 vel alias approbatas blasphemare, aut reprobare, seu improbare ausit II. Sic vero dictis Graecis, et Albanensibus in suis ritibus permanere concessum esse, atque indultum declaramus, ut quae a Fidelibus in Dioecesi, ubi ipsi habitant, universim, et sine ullo Personarum, ac rituum discrimine, iuxta Sacros Canones servanda sunt, ad eadem etiam ipsi, non obstante rituum diversitate, obligati censeantur. 1 Cf. N. 51, 52, 54. Romani Pontifices 751 III. Cuiusmodi sunt in primis Kalendarii Gregoriani observatio, iuxta quod iidem Graeci, et Albanenses tenentur universalis Ecclesiae ieiunia, et festa celebrare, ut, puta, ieiunium quadragesimale, Pascha, Ascensionem Domini, Pentecosten, Natalem Domini, Circumcisionem, Epiphaniam, et caeitra huiusmodi, quae in Latina, et Graeca Ecclesia aeque celebrantur. IV. Deinde Summi Romani Pontificis, et Ordinarii Loci in Missis, ac Divinis Officiis commemoratio; non Patriarcharum, neque Antistitum Oricntalium, quibus nulla est in Italia, et adiacentibus Insulis Jurisdictio: ubi tamen Graeco Catholico Antistiti, ex licentia Sedis Apostolicae, vel Ordinarii Loci, Pontificalia exercere permittitur, eius quoque nomen iuxta Graecorum morem post Summum Romanum Pontificem, et Ordinarium Loci commemorare liceat. V. Tum subiectio omnibus, et singulis Romanorum Pontificum Consti­ tutionibus, contra Sollicitantes praesertim in Confessione editis, quae in sin­ gulas Nationes universim vires suas extendunt, ac Latinos aeque, ac Graecos sua amplitudine comprehendunt. VI. Demum dies Festos de praecepto Latinae, ubi degunt, Ecclesiae servare tenentur. VII. Ad observationem autem ieiuniorum, et vigiliarum eiusdem Latinae Ecclesiae, si tota Loci illius Graecorum communitas, vel potior Laicorum pars cum Parochis, et Presbyteris coniuncta induci posset, optimum esset; idque absque alia Sedis Apostolicae dispensatione, arbitrio Ordinariorum relinquimus Latinorum. Non tamen ad id cogi debent, si velint ritum suum io ieiuniis sequi ; cum ipsi qualibet hebdomada feria quarta, et feria sexta, ut asseritur, soleant ieiunare; neque privatis personis fas sit, ubi Parochiam Graecam habent, ibi, contra proprium ritum, Latinorum more ieiunia, et relias servare; sed omnes vel graece cum Graecis, vel latine cum Latinis ieiunent. Ubi vero propriam Parochiam non habent, ibi libere, et licite pos­ sunt in omnibus latino ritui sese conformare, sive Laici sint, sive Presby­ teri, excepto Graeco ritu, qui in Missis, ac Divinis Officiis a Presbyteris est servandus. Villi Hinc ubi Parochiam Graecam habent, tolerandus est apud Graecos esus carnium die Sabbati, si sine scandalo fieri potest; in locis autem ipso­ rum, et inter eos tantum. IX. Prohibentur tamen Graeci suis Famulis Latinis cibos vetitos appo­ nere, sive die Sabbati, quando praefatis Graecis carnes comedere licet, sive ilio quocumque tempore, quo Latini debent ab illis abstinere; Latini enim Famuli Graecorum Latinum ritum servare tenentur. X. Item tolerandum est, ut ad ieiunium eodem die Sabbati in Quadra­ gesima, excepto uno Sabbato Sancto, ex antiqua traditione, non teneantur, sed dumtaxat ad abstinentiam. XI. In ieiuniis quoque biduanis, vel triduanis, vel alias a Dioecesanis, rei in lubilacis a Summo Pontifice Romano indictis, dies Sabbati in eis comprehensus, vel praescriptus, in alium diem pro Graecorum plebe ab ipsis Dioecesanis Apostolica Auctoritate permittitur commutari. XII. Verum quia pro parte dilectorum Filiorum Graeci ritus in Corsica habitantium Nobis nuper humillime preces porrectae fuerunt, ut Auctoritate 752 Romani Pontifices Apostolica declararemus, ipsos non teneri ad abstinentiam a piscibus san­ guinem habentibus, oleo, et vino, tarn in Quadragesima, quam In quartis, et sextis Feriis, et in aliis anni ieiuniis, vel, si ad abstinentiam huiusmodi tam ex praecepto, quam ex consuetudine Ecclesiae Oraecorum, ut Nobis exponitur, tenerentur, cum iis eadem auctoritate dispensare dignaremur, ut piscibus, oleo, et vino in dictis quartis, et sextis Feriis, et in Quadragesima, aliisque per annum occurrentibus ieiuniis, vesci ipsis liceret. Nos paternae Pontificiae charitatis, quae novit imbecillitates infirmorum sustinere, non immemores, tam dictis Graecis in Corsica habitantibus, quam omnibus tt singulis Albanensibus, et Graecis, qui in Italia, et Insulis adiacentibus com morantur, tenore praesentium, ut ad instar Latinorum, in quorum Dioece­ sibus degunt, in memoratis Quadragesima, quartis, et sextis Feriis, et reli­ quis anni ieiuniis, vino, oleo, et piscibus cuiuscumque generis possint uti, concedimus, et indulgemus. Atque Literas Clementis Papae XII Praedeces­ soris nostri in forma Brevis datas ad Abbatem, et Monachos Monasterii Ordinis Sancti Basilii Magni Ritus Graeci Orientalis Terrae Dimidii lussi Panormitanae Dioecesis, pro Monachis Graecis, et Epirotis eorumdem Ordinis, et Ritus fundati, quibus concessit, ut piscibus sanguinem habentibus libere, et licite nonnullis anni quadragesimis vesci possint, non obstantibus ritus Graeci ordinationibus, hac nostra Constitutione confirmamus et roboramus. XIII. Cum autem Sedi Apostolicae semper curae fuerit Graecum ritum custodire, illiusque abolitionem nunquam intenderit, aut in animo habuerit: hinc nos, Praedecessorum nostrorum exemplo, quantum cum Deo largiente possumus, conservationi rituum Graecorum intenti, neque expedire ducimus, neque facultatem facimus, ut Latini Ordinarii iuxta ritum Latinum ad Sacer­ dotium promoveant aliquem Italo-Graecum Dioecesanum, qui Oraecorum more baptizatus fuerit, atque etiam vixerit, ut scilicet Graecorum plebi Latino ritu ipse ministrans praesit, praesertim quia id Graecis plebibus nullam utilitatem affert, quibus magis acceptus Parochus esse solet, si eumdem cum ipsis Ritum Graecum colat, quam si Latinum sequatur. XIV. Sed in terris, seu Locis, et Casalibus Graecorum, et Albanensium, seu in quibus fuerint Graeci, vel Albanenses, sive sint indigenae, sive ex Graeciae Provinciis, et Insulis, vel ex Epiri, et Albaniae partibus, aut aliis undequaque advenerint, Graeco ritu in praesentiarum usque viventes, ad illorum Ecclesias, seu curam animarum exercendam, non Latini, neque La­ tinis orti Parentibus, aut latino more viventes, ad eumdem Ritum Graecum initientur, sed Graeci, vel Albanenses ritus Graeci respective, Catholici tamen, et alioquin idonei, et sufficientes, atque alias qualitates a Sacris Canonibus habentes, sive sint indigenae, sive, in defectu indigenarum, etiam advenae, ordinentur, et eorumdem Graecorum, seu Albanensium animarum curae praeficiantur. XV. Caeterum ad tollendam omnem rituum commixtionem, et confusio­ nem, Presbyteri, et Clerici Latini in Ecclesiis Graecorum neque Missas cele­ brare, neque funeribus, nuptiis, ac Baptismis, et aliis Graecorum actibus publicis, et privatis interesse, aut sese immiscere, nisi ad haec specialiter per ipsos Graecos vocati fuerint, audeant, vel praesumant. 753 Romani Pontifices XVI. Nec Presbyteri, et Clerici Graeci in Ecclesiis Latinorum, incon­ sito Episcopo, cui illae subjiciuntur, vel eius in Spiritualibus Vicario Gene­ nti, Missas, et alia Divina Officia cum solemnitatibus, et cantu celebrent Ut autem praefatus Episcopus, sive Vicarius Generalis, praefatam licentiam rite concedere valeant, nulla praecisa necessitas pro causa requiritur, sed satis est, ut aliqua spiritualis utilitas inde speretur. XVII. Cum inter Latinos, Graecosque Clericos, in processionibus, ses· sonibus, aliisque Ecclesiasticis solemnitatibus, quas ex consuetudine, aut proprio arbitrio, et voluntate promiscuo usu peragere solent, lites quandoque,et controversiae, quibus charitas, et mutua animorum concordia violatur, ob praecedentiae ordinem exoriantur, quia Graeci Latinis, et Latini Graecis •raecipuum locum dare renuunt; has in posterum dirimere, atque amputare volentes, praecipimus, ut in praecedentiis huiusmodi, nisi consuetudo aliter obtineat, non attendatur ritus Graeci, et Latini diversitas, sed tempus Ordicirionis praedictorum Clericorum, vel qualitas Ecclesiasticae dignitatis, si aliqui eorum ea insigniti reperiantur, vel caeterae qualitates, quae iure suo in praefatis solemnitatibus principem locum sibi vindicare solent. XVIII. Quia in Ecclesiasticis Graecorum libris nonnulli errores irrepsere, quibus primaevam Ecclesiae Graecae puritatem fraude potissimum, ac dolo ihismaticorum corruptam esse, Orthodoxi dolent: ideo Pastoralem Lati­ norum Ordinariorum, in quorum Dioecesibus iidem Graeci, et Albanenses degunt, vigilantiam per praesentes nostras literas excitamus, ut omni ope, et studio curent, non aliis Graecos ipsos, seu Albanenses tam Praelatos, ac Presbyteros Saeculares, quam Regulares, Ecclesiasticis libris in Sacramen­ torum administratione, et Missis, Divinisque Officiis celebrandis uti, nisi iis, qui per Congregationem a Sancta Sede Apostolica emendationi librorum ; huiusmodi deputatam, correcti, typisque impressi fuerint. XIX. Ita autem Graecos, seu Albanenses in suo ritu, ut praefertur, permnere, Graecasque caeremonias custodire permittimus, ut Latinorum Epi­ scoporum, in quorum Dioecesi degunt, jurisdictioni subiecti censeantur. Itaque Graeci, seu Albanenses ritus Graeci, tam Ecclesiastici, et Regulares, quam Laici, in utraque Sicilia, vel aliis Italiae partibus, Insulisque adjacen­ tibus commorantes, cum suos Ordinarios Graecos non habeant, non obstan­ tibus quibuscumque exemptionibus, aliisque privilegiis dictis Graecis, eorumque Praelatis, Rectoribus, Abbatibus, et aliis tam Sancti Basilii, et alterius Ordinis Regularibus, qui privatam vitam ducunt, nec in Congregationem sunt redacti, quam Saecularibus, ac etiam Laicis Personis quocumque no­ mine nuncupatis, per fel. rec. Leonem X, Paulum Ili, lulium etiam III et forsan alios Romanos Pontifices, et Sedem Apostolicam, in genere, vel in specie hactenus concessis, ac etiam iteratis vicibus approbatis, ct innovatis, ita Latinis Ordinariis Locorum quae habitant, debent esse subiecti, ut ipsi Locorum Ordinarii quascumque eorumdem Oraecorum, et Albanensium Ecclesias, Monasteria, Prioratus, et alia pia Loca, tam Saecularia, quam cuiusvis Ordinis Regularia, corumque Praelatos, etiamsi Episcopali, Archie­ piscopali, ac maiori dignitate praefulgeant, necnon Abbates, Rectores, Mi­ nistros, et quasvis alias eiusdem Nationis Personas in suis Civitatibus, et 48 1 754 Romani Pontifices Dioecesibus consistentia, quoties opus fuerit, visitare, ac in illis suam Or­ dinariam jurisdictionem, plenamque, et omnimodam auctoritatem, in iis, quae Dei cultum, Sacramentorum administrationem, ac animarum salutem, haeresumque extirpationem concernunt, exercere, et exequi libere, et licite valeant; reliquis ipsorum Graecorum, et Albanensium, in Divinis celebrandis, aliisque ritibus a Sede Apostolica approbatis, necnon privilegiis, et gratiis Apostolicis intactis remanentibus: nec ipsis Graecis, et Albanensibus Cle­ ricis, vel Laicis, eorumve Praelatis, Ecclesiis, Coenobiis, aut aliis piis Lods dictas exemptiones, seu privilegia in aliquo suffragari, sed illos omnes, et singulos Locorum, in quibus moram traxerint, Ordinariorum visitationi, cor­ rectioni, punitioni, jurisdictioni, et omnimodae auctoritati in praemissis subesse, iliisque tanquam Superioribus suis, suarumque animarum Pasto­ ribus humiliter obedire. XX. Ubi vero duo essent Episcopi eiusdem Loci a Sancta Sede Apo­ stolica deputati, unus Latinus, alter Graecus, (quemadmodum in Calabriae partibus, et in Sicilia olim fuisse perhibentur, et nunc in quibusdam Grae­ ciae insulis existunt); Episcopus Latinus de Personis Ecclesiasticis, et sae­ cularibus Graecis, ac de iurisdictione Episcopi Graeci, vel aliis quibuscumque ad Episcopum Graecum quomodolibet spectantibus, nullatenus se intromit­ tere praesumat; sed Episcopus Latinus Latinorum, Episcopus vero Graecus Graecorum dumtaxat curam, regimen, et jurisdictionem respective habeant, et exerceant. Id, quod de Episcopis Graecis pro ordinatione Italo-Graecorum, Romae, vel in Calabria per Sedem Apostolicam, ut supra diximus, constitutis, minime intelligendum esse declaramus: cum ii facultatibus Ordi­ nariorum careant, nec quemquam ex iis, qui non sunt Alumni Collegii Graecorum Romae, et Collegii Italo-Graecorum, seu Albanensium in Cala­ bria, ad primam Tonsuram, aut ullum Ordinem sive Minorem, sive Maiorem, nisi cum dimissoriis sui Ordinarii, promovere valeant. XXI. In Dioecesi, ubi Latini, et Graeci inhabitant, et solum Archiepiscopum, sive Episcopum Latinum Ordinarium habent, dictus Archiepiscopus, sive Episcopus, circa negotia, et causas dictorum Graecorum, Vicarium Graecum ipsis Graecis gratum, vel per ipsos Graecos eligendum (ex quo Graecus Vir melius Graecos mores novit, quam Latinus) ipsorum stipendio, et salario retinendum deputet; et in causis appellationis ad Metropolitanum, qui forsan Graecus non esset, dictus Metropolitanus similiter in dictis causis ludicem Graecum deputare teneatur. XXII. Ordinationes demum, et Instituta Regularia Sanctorum Patrum, de vita et statu Monachorum, ab Abbatibus, et Monachis Graecis, qui in Italia, et Insulis adiacentibus privatim degunt, nec Regulam Monachorum Ordinis Sancti Basilii in Congregationem reductorum sunt professi, prae­ cipimus inviolabiliter observari; eosque omnes, et singulos jurisdictioni Ordi­ nariorum Latinorum subiicimus; mandantes insuper, ut quaecumque supra, circa rituum Graecorum observantiam, praescripta sunt, adamussim exequantur. XXIII. Salvis tamen, et in suo robore semper remanentibus privilegiis, quae a Summis Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, Grego- Romani Pontifices 755 noXIII,1 Sixto V,2 Clemente VIII,3 Paulo V,4 Urbano VIII,5 InnocentioX,6 CleoenteXlI,7 et forsan aliis, tam Collegio Pontificio Graecorum de Urbe, et Seminario Corsino in Calabria, quam Congregationi dilectorum Filiorum Monachorum Ordinis Sancti Basilii in Italia, concessa sunt, et indulta, qui­ bus derogare non intendimus. XXIV. His insuper, quae superius in quacumque parte Italo-Graecis concessimus, indulsimus, declaravimus, praecepimus, ordinavimus, et inter­ diximus, seu prohibuimus, Graecorum in Oriente sub propriis Catholicis Episcopis, Archiepiscopis, vel Patriarchis commorantium, et aliarum Chri­ stianarum Nationum quorumcumque Rituum a Sancta Sede approbatorum, seu permissorum, iuribus qualibuscumque, si quae illis de iure, vel ex con­ suetudine, vel alias quomodolibet legitime competant: aut Apostolicis Con­ stitutionibus, vel Conciliorum Generalium, aut particularium, seu Congre­ gationum Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Decretis, quae super Ritibus Graecorum, seu aliorum Orientalium emanarunt, ullo pacto praeiudicatum, vel praeiudicium ullum quantumvis minimum illatum esse non intendimus; idque expresse declaramus, et pro declarato, et in qualibet huius nostrae Constitutionis, seu dispositionis parte pro repetito haberi volumus, et mandamus. § X. Decernentes, etc. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 167-185]. 4 1 Consi fn Apostolicae, 13 ian. 1577; const. Cogit muneris, 24 iun. 1577; const B'iudictus Dominus, 1 nov. 1579. - Bull. Rom., tom. 4, III, p. 328-3 <·· 342-345; 421-425. ’ Consi Cum ex antiquo, 1 sept 1586. - Bull. Rom., torn. 5, I, p. 160, 161. ’ Consi Cum ad restituendos, 29 oct. 1592 ; const Cum ad sublevandum, lOoct. 1597; const. Altissimi, 23 sepi 1603. - Bull. Rom., tom. 5, I, p. 398, 399; tom. 5, II, p. 172, 173; tom. 5, III, p. 25-29. 4 Const Iniuncti Nobis, 17 mart. 1606; const Exponi Nobis, 17 sepi 1608; const Decet Romanum Pontificem, 2 dec. 1615. - Bull. Rom., torn. 5, III, p. 194, 195; 346, 347; tom. 5, IV, p. 198, 199. ’ Consi Inter gravissimas, 17 dec. 1631; const. In his pastoralis, 10 iul. 1639. -Bull. Rom., tom. 6, I, p. 298, 299; tom. 6, II, p. 202, 203. • Const. Nuper, 2 ian. 1649. - Bull. Rom., tom. 6, III, p. 180-183. ’ Consi Inter multiplices, 11 oct. 1732; const Ex iniuncto Nobis, 4 maii 1736; const. Praeclara, 14 febr. 1739. - Bull. Rom., tom. 13, p. 314-316; tom. 14, p. 122-130; 357, 358. 756 Romani Pontifices 329. Benedictus XIV, const. i Ex quo, ii iul. 1742. Ex quo singulari providentia factum est, ut Orientalium, et Occidenti lium Indiarum Regiones Europae innotescerent, Apostolica Sancta Sedes, quae ab ipsis Ecclesiae incunabulis Evangelicae veritatis lumen ubique diffundere, et illud ab omni erroris umbra servare maximo studio curavit, in his quoque novissimis temporibus Evangelicos Operarios in antedictas Regiones sedulo misit; ut Idololatria ibi late dominante funditus eradicata, Christianae Fidei semen opportune spargerent, atque horrentes illos, et incultos campos in fer­ tiles florentesque vineas, uberrimos aeternae vitae fructus daturas, commutarent. Ex Regionibus autem illis, quas Sancta Sedes prae caeteris ante oculos habuit, fuit profecto amplissimum Sinarum Imperium: in quo quidem negari non potest, quin Christiana fides progressus ingentes fecerit, longe etiam maiores factura, nisi coorta inter Operarios a Sancta Sede illuc missos dii· sidia, cursum intercidissent. § 1. Occasionem dissidiis eiusmodi dederunt Ceremoniae quaedam, ct Ritus, quibus Sinenses, ad Confucium Philosophum, et Maiores suos hono­ ribus prosequendos, uti consueverunt: cum nonnulli ex Missionariisconten­ derent, eas esse Ceremonias, et Ritus mere civiles, adeoque concedendos iis, qui relicto Idolorum cultu, Christianam Religionem amplectebantur;contri vero alii eos, utpote superstitionem olentes, sine gravi Religionis iniuria per­ mitti nullo modo posse assererent. Quae sane controversia multis annis Apo­ stolicae Sedis curam,et sollicitudinem ad se traxit; cum id maxime caveat, ne zizania in agro Dominico radices agant, aut, si forte egerint, eae quam cito fieri potest, evellantur. § 2. Primo itaque ad Sanctae Sedis Tribunal Causam hanc detulerunt ii, qui Ceremonias illas, et Ritus Sinicos superstitione imbutos suspicabantur. Super illis Dubia nonnulla proposita fuerunt Congregationi de Propaganda Fide, quae anno 1645 comprobavit responsa, ac decisiones Theologorum qui Ceremonias, et Ritus eosdem superstitione revera infectos indicarunt. Proinde Innocentius Papa X ad praefatae Congregationis preces, omnibus et singulis Missionariis, sub poena excommunicationis latae sententiae, sibi, ac Sanctae Sedi reservatae, mandavit, 1 ut responsa, ac decisiones praedicti omnino observarent, easque ad praxim deducerent, donec sibi, et Apostolicae Sedi aliter visum non esset. § 3. Verum paulo post ab aliis eiusdem Missionis Operariis alia Duba de iisdem Ritibus, et Ceremoniis ipsimet Congregationi de Propaganda Fide fuerunt exhibita, ex quibus Ceremoniae ipsae, Ritusque nullam in se supers: tionem habere videbantur. Negotium itaque huiusmodi ab Alexandro Papa VII Sacrae Inquisitionis Congregationi commissum fuit: quae, prout varia, diver1 Die 12 sept. - Cf. Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, η. 114. Romani Pontifices 757 I saque ratione fuerat sibi de eisdem Ceremoniis expositum, alias quidem, tamquam mere civiles, et politicas, esse permittendas, alias vero minime tole­ rari posse iudicavit; idemque Alexander Pontifex anno 1656 hanc sententiam probavit, et confirmavit. 1 § 4. Sed ecce tertio ad Sanctam Sedem haec eadem controversia. Cum plura Dubia Sacrae Inquisitionis Congregationi proposita fuissent, illud quoque ab ea quaesitum fuit, utrum adhuc vigeret Innocentii Papae X praeceptum, quo sub poena excommunicationis latae sententiae mandabat observantiam responsionum, ac decisionum, quae a Congregatione de Propaganda anno 1645, ut supra dictum est, emanaverant. Praeterea, an, stantibus recens expositis dubiis, earum praxis retinenda foret; cum praesertim obstare videretur Decre­ tum Sacrae Inquisitionis, quod ab ea emanavit anno 1656 super quaesitis non­ nullis, diversa ratione, aliisque circumstantiis propositis ab Operariis Apostolicis in Sinarum Regno commorantibus. Respondit ad haec Sacra Inquisitionis Congregatio anno 1669,2 praefatum Congregationis de Propaganda Fide Decre­ tum adhuc vigere, habita ratione rerum, quae fuerunt in dubiis expositae; neque illud fuisse circumscriptum a Decreto Sacrae Inquisitionis, quod anno 1656 emanavit, immo esse omnino observandum iuxta quaesita, circumstantias, et omnia ea, quae in antedictis Dubiis continentur. Declaravit pariter, eodem modo esse observandum praedictum Sacrae Congregationis Decretum anni 1656, iuxta quaesita, circumstantias, et reliqua in ipsis expressa. Hoc autem Decretum Clemens Papa IX comprobavit. § 5. Cum autem omnia praefata Decreta pro varia rerum expositarum ratione fuerint facta, ac promulgata, tantum abfuit, ut Rituum Siriensium con­ troversia finem obtineret, ut magis illa vires, et incrementum acquireret. Nam scissis Evangelicis Operariis in partes, adducta res fuit in acriorem animorum, re sententiarum contentionem. Atque hinc, non sine gravi scandalo, magnoque > Fidei damno, consecuta est praedicatio non uniformis, et non eadem ubique Christianorum illorum disciplina, et institutio. De his autem absurdis certior laetus Innocentius Papa XII Praedecessor noster, id muneris sui omnino esse putavit, ut perniciosis adeo dissidiis finis daretur; proinde exactam, maximeque accuratam, totius huius controversiae discussionem Sacrae Inquisi­ tionis Congregationi commisit. Cumque nihil intentatum reliquisset, quo sin­ ceram facti notitiam obtineret, firmata quoque fuerunt de illius mandato summa cum diligentia Quaesita, quae per eamdem Sacram Congregationem resolverentur. § 6. Quaesitorum illorum examen Innocentii Papae XII mors intercepit. Clemens autem XI, qui successit, Praedecessoris sui zelo plenus, coram se quaesitorum eorumdem examen fieri voluit Quamobrem post diuturnam, maturam, et accuratissimam rei discussionem, post auditas ex utraque parte rationes, quibus libere producendis unicuique locus amplissimus datus fuit, idem Clemens Papa Undecimus anno 1704 confirmavit,3 et Apostolica aucto' Die 23 mart. - Cf. Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 126. » Die 13 nov. - Cf. Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 189. ’ Hoc decretum refertur in Clementis XI const. Ex illa, 19 mart. 1715, § 2. - Cf. N. 275. 758 ritate comprobavit praememoratae Sacrae Congregationis responsiones ad omnia, et singula quaesita proposita, quibus Ritus Sinenses, utpote supersti­ tione imbuti, prohibebantur; mandavitque, praefatas responsiones ad Carolum Thomam de Tournon Antiochiae Patriarcham, Commissarium, et in Sinarum Regno Visitatorem Apostoiicum transmitti; ut nimirum exactam earumdem observantiam omnibus, et singulis Missionariis, poenis quoque Canonicis in refractarios indictis praeciperet. § 7. Promulgavit quidem Patriarcha Antiochenus decisionem Apostolicam, addito Decreto, quo ab universis eius observantiam exigebat. Cum autem illam tentassent eludere, variisque inanibus rationibus effugere ii, qui Sinenses Ritus tamquam politicos, ac mere civiles propugnaverant, praedictus Pontifex Clemens XI, Decreto, quod per Sacrae Inquisitionis Congregationem emanavit anno , praecepit omnimodam, et inviolabilem earumdem responsionum abs se Apostolica auctoritate confirmatarum observantiam, et alia quae Decreto ipso continentur, quod est tenoris sequentis. § 8. Decretam saper omnimoda, ac inviolabili observatione Responsorur. mdccx ÏA i^lS S A N C fi PETR. ; ►r? Romani Pontifices Romani Pontifices alias in Causa Rituum, seu Ceremoniarum Sinensium a Sacra Congregatione datorum, et a Sanctissimo approbatorum, cum aliis Ordinationibus. Feria V die XX V Sept. MDCCX. In Congregatione Generali Sanciat Romanae, et Universalis Inquisitionis, habita in Palatio Apostolica Quiri­ nali coram SS. Domino Nostro Domino Clemente Divina Providentia Papa XI, ac Eminentissimis, et Reverendissimis Dominis Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus in tota Republica Christiana contra haereticam pravitatem Gene­ ralibus Inquisitoribus a Sancta Sede Apostolica specialiter deputatis. Idem Sanctissimus Dominus Noster in Causa Rituum, seu Ceremoniarum Sinensium, auditis, tam in Congregationibus anno praeterito non semel, quam in aliis, mense, et anno praesentibus pluries coram Sanctitate Sua habitis, praefa­ torum Eminentissimorum, et Reverendissimorum Dominorum Cardinalium, qui rem mature, ac diligentissime discusserunt, sententiis, decrevit, et declaravit, responsa alias in Causa huiusmodi ab eadem Congregatione data, et a Sanctitate Sua die 20 Nov. 1704 confirmata, et approbata, necnon Mandatum, seu Decre­ tum ab Eminentissime, et Reverendissimo Domino Domino Cardinali de Tour­ non, tunc Patriarcha Antiocheno, Commissario, ct Visitatore Apostolico Generali in Imperio Sinarum die 25 lan. 1707 hac de re editum, ab omnibus, et singulis, ad quos spectat, inconcusse, et inviolabiliter, sub censuris, et poenis in Man­ dato, seu Decreto huiusmodi expressis, observanda esse, quovis contrafaciendi quaesito colore, seu praetextu penitus sublato, ac potissimum non obstante qua­ cumque appellatione a quibusvis Personis, sive Saecularibus, sive Regularibus, etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignis, ac quavis Ecclesia­ stica dignitate fulgentibus, ad Sedem Apostolicam interposita, quam propterea Sanctitas Sua reiiciendam esse decrevit, ac re ipsa reiecit. Porro cum idem Dominus Cardinalis de Tournon in suo Mandato, seu Decreto supradicto, Apostolicae decisioni die 20 Novembris 1704 latae se expresse inhaerere professus fuerit, Sanctitas Sua ulterius declaravit, ipsum Mandatum, seu Decretum, una cum censuris in eo contentis, ad normam eorumdem responsorum accipiendum esse, ita ut nihil per illud responsis praefatis 759 idditum, seu detractum fuisse censendum sit, ac omnia, quae in eis insunt, diam in Mandato, seu Decreto praedicto inesse intelligantur. Caeterum Sanctitas Sua, tametsi non sine ingenti animi sui moerore acce­ perit, quod humani generis hostis multiplicia in die zizania in latissimis iliis Regionibus superseminare non cessat; non tamen propterea in eis Catholicae Religionis propagandae saluberrimum, ac sanctissimum opus ullatenus dese­ rere volens, sed illud maiori, qua potest, animi contentione, ac studio, iisqu potissimum dissidiis, quibus inibi Christianae Fidei seges velati spinis suffo­ cator, prorsus submotis, ardentius semper, et enixius promovere cupiens, con­ gruam super praemissis, aliisque ad ea pertinentibus instructionem confici, illamque dicto D. Cardinali de Tournon, quatenus adhuc in illis partibus commoretur, sin minus, illi, qui eius loco deputatus fuerit, necnon Episcopis, d 'icariis Apostolicis earumdem partium transmitti mandavit, qua non minas debitae Apostolicorum Decretorum exeeutioni, quam Missionariorum concor­ diae, Evangelicae veritatis praedicationi, atque animarum saluti opportune con­ sulatur. Demum, ut nimiae illi de his rebus scribendi licentiae, quae non sine Fidelium scandalo inter Partes diuturna contentione exasperata invaluit, modus .-.conatur, Sanctitas Sua districte praecepit omnibus, et singulis cuiusvis Ordinis, Congregationis, Instituti, et Societatis, etiam de necessitate exprimendae, Regu­ laribus, aliisque quibuscumque saecularibus Personis, tam Ecclesiasticis, quam Laids, cuiuscumque tandem status, gradus, conditionis, et dignitatis existant, d in posterum non audeant sub quovis quaesito colore, vel praetextu, imprinirt, vel quoquo modo in lucem edere Libros, Libellos, Relationes, Theses, Folia, seu scripta quaecumque, in quibus ex professo, vel incidenter de Ritibus Sinitis huiusmodi, vel de controversiis desuper, seu illorum occasione exortis quomodolibet tractetur, sine expressa, et speciali licentia a Sanctitate Sua, seu pro tempore existente Romano Pontifice in Congregatione supradictae Sanctae, (t Universalis Inquisitionis obtinendae. Ut autem eiusmodi prohibitio inviola­ biliter observetur, eadem Sanctitas Sua voluit, et declaravit, contravenientes I quoscumque excommunicationis latae sententiae, Regulares vero etiam priva­ tionis vocis activae, et passivae poenas ipso facto absque alia declaratione incurrere; et nihilominus aliis etiam poenis Sanctitatis Suae, et Successorum suorum Romanorum Pontificum arbitrio infligendis subiacere. Libros porro, Libellos, Relationes, Theses, Folia, ac Scripta quaccumque, quae in futurum «intra praesentis prohibitionis tenorem edi contigerit (citra ullam aliorum hac­ tenus editorum approbationem, super quibus opportune providebitur), pro expresse prohibitis haberi voluit, absque alia declaratione, sub poenis, et censuris in Regulis Indicis Librorum prohibitorum contentis. Impressores vero, praeter Scriptorum sic impressorum amissionem, pecuniariis, aliisque corporalibus poenis, iuxta criminis gravitatem, teneri mandavit. In contrarium facientibus, non obstan­ tibus quibuscumque. loseph Bariolas, Sanctae Romanae et Uni­ versalis Inquisitionis Notarius. § 9. At vero, nec Decretum huiusmodi ad difficiles animos subiiciendos valuit Itaque Clemens idem Papa XI, quo illos tandem aliquando fraenarct, 760 Pomani Pontifices Constitutionem anno 1715 evulgavit, qua solemniter iterum confirmavit antedictas Sacrae Inquisitionis responsiones, casque exacte, et ad amussim obser­ vari mandavit, praeclusis omnibus iis effugiis, quibus perfectam eorum obser­ vantiam contumaces homines aliquo pacto evadere potuissent; et est tenoris, qui sequitur: § 10. Clementis Papae XI Praeceptum super omnimoda, absoluta, integra, ct inviolabili observatione eorum, quae alias a Sanctitate Sua in Causa Rituum, seu Ceremoniarum Sinensium decreta fuerunt: cum reiectione quarumcumque rationum, seu excusationum ad eiusmodi Decretorum exeeutionem declinandam allatarum, ac praescriptione Formulae Iuramenti per Missionarios illarum par­ tium praesentes, et futuros hac in re praestandi. Clemens Papa XI. Ad futuram rei memoriam. Ex illa die, etc. Omittitur Constitutio, quia eam habes supra, in N. 275. § 11. Per Constitutionem Apostolicam adeo solemnem, qua Clemens Papa XI se huic controversiae finern dedisse testatur, iustum et aequum vide­ batur, eos, qui Sanctae Sedis auctoritatem sese quam maxime revereri pro­ fitentur, humili, et obsequenti animo illius Iudicio semet omnino subiicere, nec ulterius quicquam cavillari. Nihilominus inobedientes, et captiosi homines exactam eiusdem Constitutionis observantiam se effugere posse putarunt, ei ratione, quod illa Praecepti titulum praefert, quasi vero non indissolubilis Legis, sed Praecepti mere Ecclesiastici vim haberet; tum etiam, quod illam debilitatam existimarent ex Permissionibus quibusdam, quas super iisdem Sinensibus Ritibus publicavit Carolus Ambrosius Mediobarbus Patriarcha Ale­ xandrinus, cum Commissarium, et Visitatorem Generalem Apostolicum in iis Regionibus ageret. § 12. Nos igitur animadvertentes, praedictam Constitutionem Christiani Cultus puritatem respicere, quem illa ab omni superstitionis labe immunem servare contendit, nullo modo ferre possumus, quemquam existere, qui eidem repugnare temere audeat, aut contemnere, perinde ac ipsa Supremam Apo­ stolicae Sedis decisionem non contineret, et id, de quo agitur, non ad Reli­ gionem spectaret, sed quid per se indifferens foret, aut quaedam variabilis disciplinae ratio: proinde auctoritate ab Omnipotenti Deo Nobis tradita uti volentes ad illam in suo robore omnino servandam, de authoritatis eiusdem plenitudine, non modo eam approbamus, et confirmamus, sed etiam, quantum possumus, omnem vim, et firmitatem ad illam magis, magisque roborandam, ac stabiliendam, adiicimus, eamque in se plenam, ac omnimodam Apostolicae Constitutionis auctoritatem habere dicimus, et declaramus. § 13. Permissiones autem, quarum obtentu aliqui praedictae Constitu­ tionis robur infringere conantur, originem duxerunt a Responsionibus qui­ busdam, quas duo viri, qui iam pridem in Sinarum Regno fuerant, ad quae­ sita nonnulla dederunt, quae super eiusdem Constitutionis Apostolicae executione, ac praxi, Missionarii quidam proposuerunt. Responsiones itaque huiusmodi, una cum dubiis illis, nullo tamen Romani Pontificis, sive appro­ bantis, sive aliquid de suo addentis indicio, transmissae fuerunt ad praefatum Patriarcham Alexandrinum, eius animi instruendi causa, utque illis uteretur prout circumstantiae rerum, ac temporis postularent: integro tamen renia- Romani Pontifices 761 Iure eas comprobandi, vel etiam revocandi, si quando repugnantes Constitutionis praefatae decretis ullo modo com­ pertae forent. § 14. Vix Sinarum Regnum Patriarcha Alexandrinus ingressus, in iis angu­ stiis se positum intellexit, ut coactus fuerit in publicum emittere, non quidem Responsiones, quas praememorati duo Viri ad proposita quaesita dederant, benevero Permissiones octo, quae ab illis fuerant deductae, atque inde ab eodem Patriarcha in Pastorali sua Epistola insertae, cuius tenor est, ut sequitur: nente Apostolicae Sedis conformes, aut § 15. Carolus Ambrosius Mcdiobarbus, Dei, et Apostolicae Sedis gratia Patriarcha Alexandrinus, necnon in Indiis Orientalibus, ac Sinarum imperio, finitimisque Regnis, et Insulis Commissarius, et Visitator Generalis Apostoliciis cum facultate Legati de Latere etc. Omnibus Episcopis, Vicariis Aposto­ licis, ac Missionariis, qui in praedictis partibus degunt, salutem in eo, qui est rnnium vera salus. Benedictus Deus, et Pater Domini nostri lesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione ustra, ut possimus, et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhor­ tationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. Nil etenim Nobis magis in animo fuit, ex quo in Sinarum Imperium, Deo favente, pervenimus, quam cum iis omnibus, qui in hac Evangelica Vinea laborant, os ad os loqui. Desideravimus aim videre vos, ut aliquid impertiremur vobis gratiae spiritualis ad confiritandum vos, idest simul consolari in vobis per eam, quae in invicem est, fidem ratram atque meam. Verum, quia non sapientiam huius saeculi loquuti fuimus, in timore, et tremore multo fuimus apud vos, satiusque duximus, ad sedandam tempestatem adversus Evangelicos Operarios ingruentem, Nos in mare proiicere, ct vos iactari sinatis. Adiutor noster nunc et erit ille Deus, qui dedit Nobis in mari viam, et in aquis torrentibus semitam. Veritatem dicimus in Christo, wn mentimur, testimonium Nobis perhibente conscientia nostra in Spiritu Sancto; qconiam tristitia Nobis magna est, et continuus dolor adhaeret cordi nostro, quod praesentes non potuerimus solari vos, ut fructum aliquem haberemus, tt in vobis, et in caeteris gentibus. At vero, quod non licuit per praesentiam agere, saltem per epistolam non impedimur. Primum quidem gratias agimus Deo nostro per lesum Christum pro omnibus vobis, qui Spiritu Sancto ferventes, ct fortes, Sanctae Sedis man­ datis rationabile exhibetis ministerium vestrum, lactantes cogitatum in eum, cui a Domino dictum est: cui traditae sunt claves Domus David; si aperit, non est qui claudat; si claudit, non est qui aperiat. Quot­ quot estis, macte animis, vigilate, state in fide, viriliter agite, ct conforta­ mini, quia merces vestra magna est in Coelis. Ministerium vestrum implete, attendite vobis, et doctrinae. Lucernae estote, non minus lucentes exemplo, ac zelo praedicationis ardentes. Si qui vero adhuc essent haesitantes, et in opere non efficaces, obsecramus vos, fratres, per nomen Domini nostri lesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, ct non sint in vobis Schismata, sitis perfecti in todem sensu, et in eadem sententia. Non amplius invicem iudicemus. Unus­ quisque vestrum pari humilitate, ac obedientia Sanctae Sedis mandatis obse­ quatur, ut vestra obedientia in omnem locum divulgetur. Pasce oves meas; 762 ir a ix 'V *7 <· WW ** r 3 a n d L ,V l ■-«-·■ * « * * ·» iu ia y ? u se ra Non cnim opus est, ut aliquem actum faciamus, ut Sanctissimi Domini Nostri Clementis Papae XI mandata iam promulgata vobis innotescant, vim­ que habeant, ut absque ulla tergiversatione exeeutioni mandentur. Nihil proinde innovamus: sed relinquimus res, prout sunt; hoc est, nullatenus Constitutio­ nem super Ritibus Sinitis a Sanctissimo Domino Nostro Clemente Papa XI die 19 Martii 1715 emanatam1 suspendimus, aut, quae in ea vetantur, permit­ timus. Ob aliqua tamen quibusdam Missionariis circa quasdam Ceremonias peragi consuetas suborta dubia, ut quilibet in Vinea Domini strenue, ac viri­ liter laborare queat, nonnulla adnotamus, quae permitti poterunt: quaeetseparatim unicuique secundum quaesita dedissemus, nisi compertum Nobis esset, una cum incertis nuntiis iam disseminata, proborum animos, et Christifideles bonae voluntatis non parum perturbasse. Omni igitur, quo poteritis, studio, ac diligentia curare debetis, ut Gentium Ceremoniis penitus sublatis, illi sen­ sim a Christianis, et pro Christianis usu recipiantur Ritus, quos Catholica Ecclesia ple praescripsit. Permittitur Christianis Sinensibus in suis privatis domibus uti Tabellis defunctorum inscriptis solo nomine defuncti, apposita ad latus decla­ ratione debita, et omissa quacumque superstitione in earum constructione, nec­ non secluso omni scandalo. Permittuntur omnes Ceremoniae Nationis Sinicae erga defun­ ctos, quae non sint aut superstitiosae, aut suspectae, sed civiles. Permittitur Confudi Cultus ille, qui civilis est, et etiam eiusdem Tabellae purgatae et literis, et superstitiosa inscriptione, et adiuncta declara­ tione debita; sicuti permittitur ante eius Tabellam correctam accendi candelas, uri odores, apponi comestibilia. Permittuntur pro usu et expensis funerum offerri candelas, odo­ res, adiuncta in schedula debita declaratione. Permittuntur reverentiae genuflexionum, et prostrationum erga Tabellam correctam, aut etiam erga feretrum, aut defunctum. Permittitur praeparari mensas cum dulciariis, fructibus, carne, et cibis usualibus circa, aut coram feretro, ubi sit Tabella correcta, cum debita declaratione, et omissis superstitiosis, pro quadam honestate tantum, et pie­ tate erga defunctos. Permittitur coram Tabella correcta reverentia dicta tum in anno novo Sinico, tum in aliis anni temporibus. Permittitur coram Tabellis reformatis accendi candelas, uri odo­ res cum debitis cautelis, sicuti etiam ante tumulum, ubi pariter collocari pos­ sunt cibi, ut supra dictum est, adhibitis cautelis, ut in superioribus. Apostolici ergo viri Ecclesiam adhibentes non habentem maculam, neque rugam, ponant manum suam ad aratrum, nec respiciunt retro. Videte, fratres, vocationem vestram ; non enim auditores Legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. Obsecramus itaque vos, ut digne ambuletis voca­ tione, qua vocati estis, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. Ne Primo. i n Ί ί wJ ' s π ίΐ3 Η Romani Pontifices Secundo. Tertio. Quarto. Quinto. Sexto. Septimo. Octavo. » Cf. N. 275. Ko teu, Romani Pontifices 763 totius agamus secundum potestatem, paterne vos commonere voluimus per Epistolam. Amabilem illum Patremfamilias, qui exiit primo mane conducere Ope­ rarios in Vineam suam, audite: Quid hic statis tota die otiosi? Ite et vos in Vineam meam. Vocem Patris perpendite, et illam lodicis timete. Ipsi vos probate; virtus enim Dei erit vobis in auxilium, ac plenam ministerio Verbi Dei fandi recipietis mercedem, immarcescibilem nimirum a Pastorum Principe gloriae coronam. Ne quis vos seducat inanibus verbis obedire veritati. Scitote, quod obedientes voci eius, qui misit vos, rationem non eritis reddituri pro animabas, sed unusquisque vestrum pro se rationem reddet Deo. Quicumque sub diversis praetextibus cessandum sibi putat a ministerio Missionarii, laedit animam suam, et de alienis aeterno ludici rationem reddet. Quam dabit homo commutationem pro anima sua, et pro alienis? Deus est vitis vera, vos pal­ mites. Qui non ferent fructus in eum, arescent tamquam palmites; et collecti, ct alligati in fasciculos ad comburendum mittentur in caminum ignis inextin· guibilis. Respicite Dominum nostrum lesum Christum secus viam ambulantem, çai in fici arbore nihil invenit, nisi folia tantum, et ait illi: Nunquam ex te nascantur fructus in sempiternum. Si aliqui palmites iamdia conversi in amaritudinem, qui expectabantur ut tandem facerent uvas, spinas super spinas adiecissent, vae, vae a die irae, a die furoris, et indignationis Domini! Atten­ dre ad verba, quae mandat vobis per Servum suum Dominus adhuc misericors. Revertimini ad Deum vestrum, manete in eo, qui manens in vobis purgabit vos, et desideratos cunctis gentibus fructus afferetis. Apostolico satisfecisse nos maneri indicamus; non enim subterfugimus, quominus annuntiaremus omne consilium Dei vobis, ut nullam excusationem habeatis de peccatis vestris. De caetero quotquot eritis obedientes, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis, et dilectionis erit vobiscam. Cum vero ad promovendam in Neophitis debitam Decretis Apostolicis dxdientiam, praesentium nostrarum Literarum notitiam iisdem Neophitis mi­ nime necessariam esse, sed satis esse eos in viam salutis dirigere, iuxta Pon­ tificiae Constitutionis praescripta, compertum sit; ne quis eorum, ad quos praesentes Literae directae sunt, cuiuscumqae Ordinis, aut Instituti, aut Con­ gregationis fuerit, aut Societatis etiam lesu, praesentes Literas, aut quae in eis continentur (exceptis Permissionibus, quae quidem caute, et ubi necessitas tantam, aut utilitas postulaverit, patefaciendae erunt) sive directe, sive indi­ recte per se, vel per alium voce tenus, aut scripto in Linguam Tartaram, aut Sin icam vertat, aut quocumque modo cuilibet, qui Missionarius non sit, nola faciat, sub excommunicationis latae sententiae, a qua nonnisi a Nobis, aut a Summo Pontifice (praeterquam in articulo mortis constitutus) absolvi possit, et quoad Regulares etiam privationis vocis activae, et passivae, poenis per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incurrendis, tenore prae­ sentium vetamus, et in virtute sanctae obedientiae prohibemus. Datam Macai in Palatio nostrae Rcsidentiae die 4 Novembris anno 1721. § 16. Cum autem Patriarcha Alexandrinus in praeallata Pastorali men­ tem suam satis prudenter explicuisset, nimirum Pastoralis huius suae Epi­ stolae notitia opus non esse ad promovendam in Neophitis erga Pontificia Decreta venerationem, et observantiam, cum satis esset, ut iuxta Constitu- 764 Romani Pontifices tionis Pontificiae mandata in via salutis dirigerentur; praeterea cum omni­ bus, et quibuscuinque interdictum voluisset, sub poena quoque excommu­ nicationis latae sententiae, ne quis illam in Sinensem, aut in Tartaricum ser­ monem verteret, aut cuiquam, qui Missionarius non esset, eam palam faceret; de Permissionibus autem cum statuisset, nonnisi caute, et ubi tantum utilitas, vel necessitas id postularet, esse evulgandas: profecto omnis, ad quem Pasto­ ralis illa dirigebatur, ex tali procedendi modo haud obscure inferre debebat, quantis ille animi angustiis obsessus, et quam anceps, ac perplexus in Per­ missionibus huiusmodi proponendis extitisset ; adeo ut oeconomia quadam usus fuisset ad loci, et temporis circumstantias prorsus necessaria: a qua putandum est eum recessurum fuisse, si libertas sibi data esset rem discutiendi cum Episcopis, aliisque doctis Viris, qui nihil aliud, quam Christiani cultus puritatem, et Apostolicae Constitutionis observantiam ante oculos haberent § 17. At Permissiones illae contra expressam adeo Patriarchae ipsius voluntatem, evulgatae, et quod mirum, Pekini Episcopus per binas suas Pastorales mandavit, sub poena suspensionis ipso facto incurrendae, univer­ sis Dioecesis suae Missionariis, ut observarent, et observari praeciperent Con­ stitutionem: Ex illa die,1 iuxta Permissiones, quas ipse contendebat, ad ea potissimum referri, quae in praecitata Constitutione fuerant solemniter inter­ dicta. Praecepit insuper, ut Christifideles quater singulis annis in diebus omnium celeberrimis distincte instruerentur cum iis, quae Constitutione Apo­ stolica prohibentur, tum in iis, quae a Patriarchae Alexandrini Pastorali per­ mittuntur. § 18. Enimvero Clemens Papa XII Praedecessor noster, tam audax Epi­ scopi Pekinensis factum aequo animo ferre haud potens, muneri suo maxime interesse iudicavit binas illas Epistolas damnare, ac penitus reprobare Apostolico Brevi, quod anno 1735 promulgavit: in quo sibi, ac Sanctae Sedi facultatem reservavit, declarandi Sinensibus Christianis mentem suam, et eiusdem Sanctae Sedis sententiam in iis, aliisque, quae ad materiam huius­ modi spectarent. Praefatum autem Breve est tenoris sequentis: § 19. Clementis Papae XII Revocatio, annullafio, et cassatio duarum Epi­ stolarum Pastoralium bonae memoriae Francisci Episcopi Pekinensis nuper defuncti, die VI Iulii, et die XXIII Decembris MDCCXXXIII circa Ritus Sinenses editarum. Clemens Papa XII. Ad perpetuam rei memoriam. Apostolicae sollicitadinis Nobis divinitus commissae ratio Nos admonet, ut ea, quae Christianae Reli­ gionis, Catholicaeque Fidei propagationi, ac incrementis quacumque ratione obsistere posse dignoscuntur, quantum Nobis ex alto conceditur, recidere, oc e medio tollere studeamus. Cum itaque, sicut ad Apostolatus nostri notitiam pervenit, occasione binarum Epistolarum, quas Pastorales vocant, bon. man. Francisci, dum viveret, Episcopi Pekinen. nuper defuncti, die 6 Iulii, et 23 De­ cembris anni 1733 circa Ritus Sinenses editarum, graves in imperio Sinarum inter Apostolicos illarum partium Missionarios exortae fuerint dissensiones, quae uberes fructus, quos Sancta Mater Ecclesia ex assiduo Operariorum in ' Cf. N. 275. Romani Pontifices 765 illam Agri Dominici partem missorum labore praestolatur, impedire, aut vrari possent: Nos, ut pristina inter eos Missionarios pax, et animorum concordia, sublatis quibusvis dissidiis, restituatur, de opportuno in praemissis tottdio providere volentes, ac Epistolarum praedictarum tenores, et alia quaecumque etiam specificam, ct individuam mentionem, et expressionem requiren­ ti, praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et exacte specificatis habentes, de nonnullorum Venerabilium Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, qui iussu nostro Epistolas ipsas sedulo, ac diligenter caminarunt, consilio, ac etiam motu proprio, et ex certa scientia, et matura deliberationi' nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, binas memorati francisci Episcopi Pekinensis Epistolas Pastorales praefatas, ac poenas, et alia laccumque in eis contenta, cum omnibus, et singulis inde secutis, et forsan cundocumque secuturis, penitus, et omnino nulla, invalida, et irrita, nullius.u prorsus roboris, et momenti esse, et perpetuo fore, tenore praesentium declaramus: et nihilominus, ad maiorem cautelam, et quatenus opus sit, illa nnia, et singula motu, scientia, deliberatione, et potestatis plenitudine pari­ as, harum serie itidem perpetuo revocamus, cassamus, irritamus, annullamus, d abolemus, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuamus, ac pro revo­ catis, cassatis, irritis, nullis, invalidis, ct abolitis, viribusque, et effectu peni­ tis, d omnino vacuis semper haberi volumus: Nobis insuper, et Apostolicae Sedi reservantes Jacullatem Christifidelibus in eodem Regno degentibus apecimdi nostram, et dictae Sedis mentem, post maturam itidem habitam delibentionem, super aliis rebus, quae huiusmodi materiam respiciunt. Decernentes ipsas praesentes Literas semper firmas, validas, et efficaces aistere, ct fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, et ab omnibus, et singulis, ad quos quomodolibet spectat, et pro tempore quanlixamque spectabit ; praesertim vero Archiepiscopis, Episcopis, Vicariis, ProVicariis, it Missionaries Apostolicis tam saecularibus, quam cuiusvis Ordinis, Congregationis, Instituti, et Societatis, etiam lesu, Regularibus in supradicto Siurum Regno nunc, et pro tempore existentibus, inviolabiliter, et inconcusse tbsmari; sicque, et non aliter in praemissis per quoscumque ludices Ordiwios, et Delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, ac elus­ ion Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, etiam de latere Legatos, et Sedis praefatae Nuncios, aliosve quoslibet quacumque praeeminentia, et potestate jugentes, et functuros, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter indicandi, d interpretandi facultate, ct auctoritate, iudicari, et definiri debere, ac irritvn, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari: in contrarium facientibus non obstantibus qui.iaunque. Volumus autem ut carundem praesentium Literarum transumptis, ia exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo Personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in ludicio, et extra adhibeatur, quae praesentibus ipsis adhiberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris dii XXVI Septembris MDCCXXXV, Pontificatus Nostri Anno Sexto. E. Card. Oliverius. 766 Romani Pontifices § 20. Id vero quod idem Pontifex Clemens XII sibi, ac Sanctae Sedi Christianis Sinensibus declarandum reservavit, erat profecto materia Permis­ sionum, de quibus certior iam factus fuerat, deque maxima inde secuta inter Missionaries dissensione; cum alii contenderent, Constitutionem: Ex illa die,1 omnem vim suam amittere, si Permissiones illae in praxi consistant; alii vero factis palam ostenderent, Permissionum colore se ad praedictae Consti­ tutionis observantiam minime teneri, iuxta illa, quae in ipsa Constitutione praescribuntur. Itaque praefatus Praedecessor noster, quo Christianae Reli­ gionis puritatem, quae in iis Regionibus per exactam praememoratae Con­ stitutionis observantiam servanda erat, assereret, et controversiis istiusmodi finem aliquando imponeret, examini perquam diligenti totum Permissionum negotium commisit, ita ut a Theologis, tum etiam a Sanctae Romanae Eccle­ siae Cardinalibus Sacrae Inquisitioni praepositis, mature serioque discute­ retur. Antequam vero supremam de illis sententiam pronuntiaret, ad plenio­ rem facti notitiam obtinendam, omnes, et singulos, quotquot in Urbe existèrent, Sinarum Missionaries, tum etiam complures Juvenes, qui ex iis Regionibus in Europam, educationis, et Christianae rei addiscendae causa, venerant, ad examen super his, servato iuris ordine, vocari iussit. § 21. Nos igitur Praedecessoris nostri vestigiis insistentes, eodemque Religionis zelo, quo ille, incensi, ut tanti momenti opus, quod ipse morte praeoccupatus absolvere minime potuit, aliquando tandem, Deo auxiliante, perficeremus, Permissiones illas, et quidem singulas, coram Nobis summo studio, ac diligentia examinari curavimus; neque laborem nostrum tantum, sed Cardinalium quoque, et Sacrae Inquisitionis Consultorum doctrinam, et consilium exquisivimus; ac tandem satis aperte compertum habemus, antedictas Permissiones nunquam a Sancta Sede probatas, Apostolicae Clementis Papae XI Constitutioni repugnare, atque adversari, utpote quae partim Cere­ monias, Ritusque Sinenses a praedicta Constitutione proscriptos admittant, ac veluti probatos atque utendos concedant, partim regulis in ipsa traditis ad vitandum superstitionis periculum opponantur. § 22. Nolentes, itaque, quemquam, ad Constitutionem ipsam summo Christianae Religionis damno malitiose evertendam, Permissionibus eiusmodi uti; definimus, ac declaramus, praefatas Permissiones ita esse habendas, ac si nunquam extitissent, earumque praxim tamquam superstitiosam omnino damnamus, et exeeramur. Itaque praesentis huius nostrae Constitutionis per­ petuo valiturae vi revocamus, rescindimus, abrogamus, atque omni vigore, ' et effectu vacuas esse volumus omnes illas, et singulas Permissiones; easque semper uti cassas, irritas, invalidas, et nullius prorsus roboris, aut vigo­ ris habendas esse dicimus, ac pronunciamus. § 23. Praeterea cum Clemens Papa XI in Constitutione: Ex illa dit, apposuerit haec verba: Per praemissa nihilominus non vetari, quominus erga defunctos peragi possint alia, si quae sint, quae vere superstitiosa non sint, etc., Nos dicimus, et declaramus ea verba: Alia si quae sint, intelligenda esse de usibus, et Ceremoniis diversis ab illis, quas idem Pontifex Apostolica 1 Cf. N. 275. Romani Pontifices 767 Constitutione iam interdixerat, et quas Nos pariter eadem auctoritate confi­ sus, atque interdicimus, ne antedictis Permissionibus, quas omnino damna­ tis volumus, ullus in posterum locus pateat. § 24. Districte itaque prohibemus, ne quis Archiepiscopus, aut Episco­ pus, aut Vicarius, aut Delegatus Apostolicus, aut Missionarius, tam Saeculiris, quam Regularis, cuiuscumque Ordinis, Congregationis, Instituti, etiam Societatis lesu, aliorumque, de quibus expressa, et individua mentio fieri debeat, Permissionibus praedictis ullo pacto uti valeat, sive publice, sive privatim, sive palam, sive clam ; neque audeat, vel praesumat Constitutionis paulo ante citata verba aliter, ac Nos supra declaravimus, alicui explicare, iul interpretari. § 25. Quare ex praedictorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium consilio, motu quoque proprio, ac certa scientia, maturaque deliberatione, tum etiam de plenitudine Apostolicae potestatis, Constitutionis praesentis tenore, et in virtute sanctae obedientiae praecipimus, et expresse mandamus omnibus, et singulis Archiepiscopis, et Episcopis in Sinarum Imperio, aliis­ que Regnis, et Provinciis, sive finitimis, sive adiacentibus, nunc existentibus, ut υιιιιι olim μιυ pro icinpuic tempore futuris, sub poenis suspensionis a ronimcauum Pontificalium excrluiuiis, suo citio, et ab Ecclesiae ingressu Interdicti, eorum vero Officialibus, et Vicariis I in Spiritualibus Generalibus, aliisque eorumdem Locorum Ordinariis, Vica­ riis quoque, au Delegatis Apostolicis, qui Episcopi non sunt, tum etiam eorum Provicariis, et insuper Missionariis universis tam Saecularibus, quam Regularibus cuiuscumque Ordinis, Congregationis, Instituti, etiam Societatislesu, sub poenis privationis quarumcumque, quibus gaudent, facultatum, et suspensionis ab exercitio curae animarum, tum etiam suspensionis a Divinis ipso facto incurrendae absque alia declaratione, demum excommunicationis Latae sententiae, a qua non possint nisi a Nobis, et a Romano Pontifice pro tempore existente absolvi, praeterquam in articulo mortis constituti, addita quoad Regulares etiam vocis activae, et passivae privationis poena, praecipi­ mus, et districte mandamus, ut omnia, et singula, quae in hac nostra Con­ stitutione continentur, exacte, integre, absolute, inviolabiliter, atque immobi­ liter non modo ipsi observent, sed etiam omni conatu, ac studio ea ipsa observari curent a singulis, et universis, qui quoquo modo ad eorum curam, et regimen spectant; nec colore, causa, occasione, seu praetextu aliquo, huic nostrae Constitutioni ulla in parte contraire, aut adversari audeant, vel praesumant. § 26. Praeterea quod Missionaries Regulares cuiuscumque Ordinis, Con­ gregationis, Instituti, ac Societatis quoque lesu, si quis eorum (quod Deus avertat) exactam, integram, absolutam, inviolabilem, strictamque obedientiam denegaverit iis, quae a Nobis praesentis huius Constitutionis tenore statuuntur, «praecipiuntur; eorum Superioribus tam Provincialibus, quam Generalibus, in virtute sanctae obedientiae expresse mandamus, ut homines huiusmodi contumaces, perditos, ac refractarios a Missionibus absque ulla mora dimo­ veant, eosque in Europam statim revocent, ac de illis notitiam Nobis exhi­ beant, ut reos pro gravitate criminis punire valeamus. Quod si praedicti Superiores Provinciales, aut Generales huic nostro praecepto minus obtem- I 768 Romani Pontijiccs peraverint, aut in eo desides fuerint, Nos contra ipsos quoque procedere non recusabimus, atque inter caetera mittendi aliquem ex ipsorum Ordine in earum Regionum Missiones privilegio, seu facultate, eos perpetuo privabimus. § 27. Postremo, ut haec nostra Constitutio in suo robore semper integra, et firma maneat, volumus quoque, ut ad Formulam luramenti a Clemente Papa XI in sua Constitutione * praescriptam nonnulla adiiciantur, quae maxime necessaria putavimus. Idcirco omnes, qui praefatae Constitutionis vigore, sub poenis in ea contentis, Iuramentum praestare debebunt, in posterum sequenti Formula utentur, videlicet: Ego N. Missionarius ad Sinas, vel ad Regnum N., vel ad Provinciam N. a Sede Apostolica, vel a Superioribus meis, iuxta facul­ tates eis a Sede Apostolica concessas, missus, vel destinatus, Praecepto, ac Man­ dato Apostolico super Ritibus, ac Ceremoniis Sinensibus in Constitutione Cle­ mentis Papae XI hac de re edita, qua praesentis luramenti formula praescripto est contento, ac mihi per integram eiusdem Constitutionis lecturam apprime noto, plene, ac fideliter parebo, illudque exacte, absolute, ac inviolabiliter observabo, et absque ulla tergiversatione adimplebo, atque pro virili enitar, ut a Christianis Sinensibus, quorum spiritualem directionem quoquomodo me habere contigerit, similis obedientia eidem praestetur. Ac insuper, quantum tn me est, numqaam patiar, ut Ritus, et Ceremoniae Sinenses in Literis Pasto­ ralibus Patriarchae Alexandrini Macai datis die 4 Novembris 1721 permissae, ac a Sanctissimo Domino Nostro Benedicto PP. XIV damnatae, ab eisdem Christianis ad praxim deducantur. Si autem (quod Deus avertat) quoquo modo contravenerim, toties quoties id evenerit, poenis per praedictas Constitutiones impositis me subiectum agnosco, et declaro. Ita, tactis Sacrosanctis Evangeliis, promitto, voveo, et iuro. Sic me Deus adiuvet, et haec Sancta Dei Evangelic. Ego N. manu propria. § 28. Confidimus igitur fore, ut Princeps Pastorum lesus Christus labo­ ribus a Nobis, qui eius vices in terris gerimus, in hoc gravissimo negotio diu impensis benedicat, ut in amplissimis illis Regionibus Evangelica lux clare, nitideque effulgeat, ac praepotenti manu sua sic pia nostra consilia promoveat, ut Regionum earumdem Pastores intelligant, planeque sibi persua­ deant obligationem, qua ipsi tenentur vocem nostram audire, et sequi. Con­ fidimus quoque, Deo favente, ex eorum cordibus inanem illum metum subla­ tum iri, ne videlicet per exactam Pontificiorum Decretorum observantiam infidelium conversio retardetur. Nam haec a Divina Gratia sperari potissimum debet: quae quidem ab eorum ministerio longe non aberit, si Christianae Religionis veritatem impavide praedicaverint, atque ea puritate, qua ipsis ab Apostolica hac Sancta Sede tradita est, parati quoque ad eam propugnandam sanguinem effundere, exemplo Sanctorum Apostolorum, aliorumque Chri­ stianae Fidei clarissimorum propugnatorum, quorum sanguis tantum abfuit, ut Evangelii cursum interciperet, aut retardaret, ut potius Vineam Domini florentem magis, et fidelium animarum copiosiorem effecerit. Nos quidem pro viribus nostris Deum obsecrabimus, ut invictam illis hanc animi firmi­ tatem, et Apostolici zeli robur concedat. Verum ad eorum memoriam dedu» Cf. N. 275. Romani Pontifices 769 dmus, ut, quando ad Sacras Missiones destinantur, se tamquam veros lesu Christi discipulos cogitent, et ab eodem se missos fuisse, non ad gaudia temporalia, sed ad magna certamina, non ad honores, sed ad despectiones, non ad otium, sed ad labores, non ad requiem, sed ad afferendum fructum multum in patientia. § 29. Volumus autem, etc. (Bened. XIV, Bull., tom. 1, p. 188-204]. f ï 330. Benedictus i XIV, ep. encycl. Nihil profecto, 12 aug. 1742.1 Nihil profecto Nobis ad vigilias Dominici Oregis assidue excubantibus accidere potuit acerbius, nihiique quod minus hac tempestate opinaremur, quam ut deformes, et inverecundi Ethnicorum mores, a quibus Christiani hominis pudor, et modestia semper abhorruit, denuo isthic invecti essent, ac «luti postliminio restituti. Quamvis enim minime Nos lateret, scelestos olim Lupercalium Administros, Sacra Fauno, vel Pani per ludum, atque lasciviam persolventes, nudos huc illuc per Urbem discurrisse; Sanctumque Pontificem Oelasium Praedecessorem nostrum tanta commotum impudentia,ac obscoenum norem exccrantem, literas dedisse Andronico Senatori, Populoque Romano2 acri nefarii ritus assertori; nihilo tamen minus memoriae proditum est, quinto post Christum saeculo exeunte, Theodorico Italiae Rege, et Anastasio Orientis Imperatore, pestem illam penitus fuisse sublatam, et extinctam. Nunc vero multorum relatu, (quod dolentes dicimus), certisque indiciis admonemur, pro­ fanum morem, perpetua involvendum caligine, e tenebris antiquitatis rursus emergere, ac in Vestris Dioecesibus foede revocari, cum ad Sanctorum Patro­ norum Festa solemniter recolenda, Pueri, ac interdum Adolescentes, cursu in spem Bravii nudi contendere jubeantur, maxima utriusque sexus, ac omnium aetatum spectante frequentia. Quae quidem spectacula eo nequitiae magis, ac improbitatis praeseferunt, quo magis non impuro alicui, ut antea, Numini, sed piae, castaeque Sanctorum memoriae nuncupantur. § 1. Qua igitur corporis nuditate impudentissime habita sunt apud vete­ res Lupercalia, eadem Festi Christianorum Dies istic celebrantur; nec minus iniuriae in illis verecundia passa est, quam in his hodie morum honestas habeat detrimenti. Dies Festi non ad id instituti sunt, ut Christianus Popu­ lus epulis, ebrietatibus, ludis, spectaculis, aliique id genus licentiae liberius vacet; sed ut Fideles in precibus, divinisque laudibus frequentes, et assidui sint, ut Ecclesiis intersint, Sacramenta ad animae vulnerum curationem insti­ tuta adhibeant, seduloque se exerceant in his operibus, quae veram pietatem continent, et ut demum Sanctos una cum Christo Regnantes, tamquam Patro­ nos, congruis officiis, et honoribus prosequantur. • Venerabilibus Fratribus, Episcopis Provinciarum Maritimae, ct Campaniae, iliorumque locorum, etc. ’ Sedent quidam. - Cf. Mansi, torn. 8, col 95-101. 770 Romani Pontifices Romani Pontifices § 2. Dedecet praeterea membrorum nuditas, atque ita dedecet, ut vetuerit Ecclesiastica disciplina Salvatoris Imagines nudo penitus corpore in Tabulis, vel Simulacris expressas. Et quamvis nudo corpore Christum Cruci suae affixum, et illorum temporum mores, et gravium Scriptorum auctoritas sua­ deant; adhuc Christianorum Pietas a tali spectaculo semper abhorruit. Athle­ tarum pugnae (ut literis consignatum est) in Stadio apud Graecos, in Circo apud Romanos usui fuere, atque in illis Disco, Lucta, et Coestu strenue certatum est; utque Veterum testantur monumenta, interdum nudi, interdum etiam fascia tecti homines dimicarunt. In vestris igitur Dioecesibus, Venera­ biles Fratres, nonnihil priscae licentiae adhuc remanet. Et cum in Plateis seminudi his luctationibus vacent homines; cumque ex industria saepius, saepius vero ex violento motu nudi penitus circumagantur: facile quisque coniicere potest, quam absonum, et indecorum sit, his ludis aditum non inter­ cludere. § 3. Quapropter ne iniuncto Nobis Apostolicae servitutis officio deesse videamur, districte per haec scripta mandamus, ut turpes, et obscoenae huius­ modi exercitationes, Puerorum, et Adolescentum nudorum cursus, luctaeque, quocumque nomine, vel occasione exhibendae, a vestris Dioecesibus elimi­ nentur. Et quia inobedientiae delictum, mixti, ut aiunt, Fori videri potest; curabimus diligenter, ut si qui legum vestrarum rationi fuerint refragati, in eos, etiam qui nostro nomine Civitatibus temporaliter praesunt, rigide, et condigne animadvertant; sicque fore speramus, ut foeda haec corruptela, utroque percussa gladio radicitus evellatur. § 4. Verum quia impioribus etiam Causis Vindices non desunt, et per­ pugnaces Assertores, si qui forte sint, qui impudenter exprobrent, huiusmodi ludos Pontificum Antecessorum tolerantia, ac diuturno usu invaluisse: hi probe sciant, nullum ex temporis lapsu deploratae Causae comparari prae­ sidium. Et ne longe a vestris Dioecesibus petantur exempla, in memoriam revocent, choreas etiam quasdam Mulierum, et Virorum publice eo die haberi solitas, quo S. Xisti Pontificis, et Martyris Alatrinae Civitatis Patroni reco­ lebatur, iussu Episcopi provide vetitas fuisse; et Edictum Episcopi, licet acri calamo Romanae Curiae Advocatorum impetitum, die 2 aprilis 1694 a Con­ gregatione Negotiis Episcoporum, et Regularium praeposita, strenue fuisse propugnatum. Caeterum cum Sancto etiam Gelasio obiiceretur, antiqui moris fuisse Lupercalia; Sanctissimus Pontifex consuetudinem pudori inimicam,et honestati detrahentem reprobavit, ratus Praedecessorum suorum leges salu­ berrime institutas non defuisse, sed hominum fraude, et malitia leges ipsas fuisse contemptas. § 5. Quemadmodum itaque Nos de perspecta Praedecessorum nostrorum vigilantia egregie, ut par est, sentimus, et abusum non illorum incuriae, sed Subditorum inobedientiae ducimus referendum: sic a Vobis spectabiles Eccle­ siarum vestrarum Antistites a quavis negligentiae nota vindicentur. Quanti Dei honorem, Sanctorum cultum, et animarum salutem facitis, Venerabiles Fratres, vos hortamur, et obtestamur, ut corrupti huiusmodi mores, specie quadam laetitiae invecti, reformentur, utque creditae Vobis Oves ab impuro, profanoque Ritu declinantes, ad piam, et fructuosam Festos dies celebrandi ! 771 ntionem traducantur. Nos interea, in optati eventus auspicium, Apostolicam Benedictionem ex animo Vobis impertimur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 205, 206], 331. Benedictus XIV, ep. encycl. Certiores effecti, 13 nov. Ï742J Certiores effecti, pullulare in nonnullis Italiae Dioecesibus controversiam de obligatione, qua Sacerdotes Missas celebrantes adstringantur Eucharistiam ministrare intra easdem fidelibus iis, qui ad ipsam accipiendam paratos se exhi­ bent, ac petunt Sacrificii, cui adstant, participes fieri; Nostro proinde animo reputavimus, gliscenti malo Apostolicae huius paginae documento obviam ire, ne ulterius, haud absque fidelium eorumdem scandalo, progrediatur. Itaque, Venerabiles Fratres, sermonem Nostrum ad Vos convertimus, ut ipsi quoque Pastoralis hac in re Officii partes minime negligatis. § 1. Ac primo quidem dicendum Nobis occurrit, nemini ex fidelibus in mentem venire posse, Missas privatas, in quibus Sacerdos solus sacram sumit Eucharistiam, propterea veri, perfecti et integri Sacrificii incruenti a Christo Domino instituti rationem amittere, ideoque illicitas esse existimandas. Nec enim ignorant fideles, aut saltem facile edoceri possunt, Sacrosanctum Tri­ dentinum Concilium, innixum doctrinae, quam perpetua Ecclesiae Traditio servavit, huic adversantem novam falsamque Lutheri sententiam damnasse sess. 22, cap. 6 et can. 8: Si quis dixerit, Missas, in quibas solus Sacerdos sacramentaliter communicat, illicitas esse, ideoque abrogandas : anathema sit. § 2. Nihilominus, quandoquidem vetus Ecclesiae praxis, et disciplina, iuxta quam fideles Missis adstantes participare passim atque in publicis con­ ventibus solebant Sacrosanctum Sacrificium, institutioni, et exemplo Christi Domini omnimode convenit, verba eiusdem Concilii eo ipso spiritu, quo ab eodem prolata sunt, iteramus: Optaret quidem Sacrosancta Synodus, ut in singulis Missis fideles adstantes, non solum spirituali affecta, sed sacramentali diam Eucharistiae perceptione communicarent, quo ad eos sanctissimi huius Sacrificii fructus uberior proveniret. Utinam autem eo ipso Christianae pie­ tatis fervore, quo primorum saeculorum fideles exardebant, nostrorum quoque temporum homines inflammati, avide ad publicam sacram Mensam advolare, sanctonimque Mysteriorum solemnitati non adesse tantum, sed religiose eorumdem participationem exoptare conspicerentur. Nulla certe res est, qua utilius Episcopi, Parochi, Confessarii studium suum omne impendere valeant, quam in excitandis fidelibus ad eam mentis puritatem sectandam, unde digni reddantur frequenti ad sacram Mensam accessu, et non spirituali tantum, sed Sacramentali etiam participatione illa Sacrificii, quod a Sacerdote, tamquam publico Ecclesiae Ministro, non pro se tantum, sed pro ipsis, et ipsorum nomine offertur. 1 Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis Italiae. 772 Romani Pontifices § 3. Et quamvis de eodem Sacrificio participent, praeter eos, quibus i Sacerdote celebrante tribuitur in ipsa Missa portio Victimae a se oblatae, i etiam, quibus Sacerdos Eucharistiam reservari solitam ministrat; non tamen idcirco, aut vetuit unquam Ecclesia, aut modo vetat, satisfieri ab ipso Sacer­ dote pietati, et iustae eorum petitioni, qui Missae adstantes, ad consortium admitti postulant eiusdem Sacrificii, quod et ipsi pariter offerunt ea ratione, quae ipsos decere potest: immo probat atque cupit, ne id omittatur, eosqut Sacerdotes increparet, quorum culpa, et negligentia fidelibus participatio illi denegaretur. I § 4. At quoniam in Ecclesia Christiana opus est cuncta ordinate, et con­ gruenter disponi; Pastores vigilantiam ct curam suam conferent, ut ex un» parte fidelium pietas minime fraudetur eo accessu, eaque participatione; e» alia vero ita utrumque sortiatur, quin ulla in laudabilibus aliis instituti] oriatur perturbatio, unde facile confusio etiam, et scandalum oriretur. Quare Pastores monere debent eosdem fideles, ut participes esse cupientes sacrae Mensae (quod maximopere probandum diximus), studeant tempus, locum, et circumstantias nancisci, quibus et ipsi iustorum votorum suorum compotes evadant, nec instituta illa pietatis impediant. Hisque pastorum suorum monitis fideles sese dociles praebentes, cavebunt, ne sibi iniuriam factam querantur, si quandoque pro tempore, loco, et personis, Episcopus minime opportunum censuerit, a Sacerdote celebrante, Eucharistiam distribui iis, qui adstant; quibus scilicet eo ipso tempore facilis, et obvia suppetit ratio ad eamdem Mensam accedendi, pluribus aliis locis cuivis instructam. § 5. Haud aegre Episcopi, et Parochi id fidelibus persuadebunt, quoties ipsis significent ex Ecclesiae disciplina, quae modo viget, non quidem diffi­ ciliorem, sed faciliorem evasisse iisdem participationem, quam optant. Siqui­ dem veteri more in singulis Ecclesiis passim unica Missa celebrabatur, cui fideles adstabant, indeque participabant; quin a solis propriis Pastoribus, quemadmodum reliqua Sacramenta, ita etiam Eucharistiam licite accipere valebant; hisce vero temporibus, ex Sacerdotum celebrantium, ex locorum, Altariumque, quibus ea celebratio publice peragitur, multiplicitate, patet cui­ libet .facile parabilis sacra Mensa, et ad sacrum Convivium admissio. Sin autem iidem fideles ita moniti, importune insisterent pro recipienda Eucha­ ristia in iis temporis, loci, et personarum circumstantiis, quas excipiendas censuisset Episcopus, Ritualis Romani’ auctoritate etiam fretus; haec illorum petitio, utpote nec iusta, nec rationabilis, contumacem, ac refractarium ani­ mum demonstraret, cupidumque perturbationis, ac proinde minime compo­ situm Eucharistiae qua par est pietate percipiendae. § 6. Dum Pastores erga fideles ita se gerent, dumque fideles Pastorum dictis pronas ita aures accommodabunt, orietur absque ulla dubietate pax illa perfecta, atque concordia, qua capita invicem, et membra magnopere colligari decet; desinentque importunae illae controversiae, quae eo tandem tendunt, ut turbas gignant, ac scandalum, verique animarum fructus, quo nihil Pastori carius esse debet, perniciem. Verbis itaque Apostoli Pauli ad * Tit. IV, c. 2, Ordo administrandi sacram communionem, n. 10. Romani Pontifices 773 Corinthios utimur : Obsecro Vos, Fratres, per nomen Domini Nostri lesu Christi, ti id ipsum dicatis omnes, et non sint in Vobis schismata; sitis autem perfati in eodem sensu, et in eadem sententia. Quae quidem dum Vobis, Vene­ rabiles Fratres, per haec Apostolica scripta nota esse volumus, in felicitatis auspicium, et Paternae dilectionis pignus, Apostolicam Benedictionem imper­ timur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 212-214]. 332. Benedictus XIV, motu propr. Essendo, 23 nov. 1742. Essendo ben gravi le controversie, che con pregiudizio non meno dei pubblico, che dei privato Intéressé accadono spesse volte nelle deliberazioni degli Appalti de' nostri Béni Camerali, a cagione delle competenze, che insorgono tra gli Oblatori; crediamo esser parte della nostra suprema vigilanza, e di quel molto desiderio, che abbiamo sempre coltivato, di toglicre, per quanto possibile sia, ogni semenza di litigio, il porgere alie medesime un convenevole provedimento, colla norma fissa, ed invariabile delle seguenti leggi, e determinazioni. I. Che negli Appalti Camerali, un anno almeno prima, che termini ciischedun Appalto, si debbano invitare per mezzo de’ soliti Editti coloro, che vogliono attendervi, a dare ciascheduno per un tal giomo determinato FOfferta sua chiusa, e sigillata. II. Che venuto il giorno prefisso negli Editti, debbano aprirsi le Offerte in piena Congregazione Camerale, e debba deliberarsi 1'Appalto, prout de Jve, al maggiore, e miglior Oblatore, salvo perô sempre alia medesima Congregazione 1'arbitrio di prorogare con altri nuovi Editti il termine da offerire, quando creda, che niuna delle Offerte, che saranno state date, sia giusta e ragionevole, relativamente alio stato allora presente dell’Appalto. Quali ordini in awenire vogliamo, ch'esattamente siano osservati in tutte It deliberazioni degli Appalti Camerali, sotto pena della loro nullità, da incorrersi ipso facto, et ipso lure, senz'altra dichiarazione di Oiudice, e che » tenore de’ medesimi ordini debba seguire la pubblicazione, e rinnovazione degli Editti, e Ia stipolazione de’ suddetti Appalti, anzi giusta Ia di loro forma si debbano intender pubblicati gli Editti, consumate le deliberazioni, estipolati li pubblici Istromenti; perche cosl, e non altrimcnti ordiniamo, e comandiamo, e come legge vogliamo, che inviolabilmente si osservi, per esser cosl mente, c volontà nostra précisa. Volendo, e decretando, che Ia présente nostra Cedola di Moto proprio, da ammettersi, e registrars! in piena Camera, e ne’ suoi libri, secondo la bolla di Pio IV nostro Predecessore de registrandis,1 vaglia, e debba avere sempre il suo pieno effetto, ' Const. Cum inter ceteras, 1 nov. 1564, § 49.- Bull. Rom., torn. 4, II, p. 193 201. 774 Rpmani Pontifices esecuzione, e vigore colla nostra semplice sottoscrizione, e che non gli si possa mai opporre di surrezione, orrezione, nè di alcun altro vizio, o difetto della nostra volontà, ed intenzione; e che cos), e non altrimenti, debba sempre nolle cose premesse giudicarsi, definirsi, decidersi, ed interpretari dal Reverendissimo Cardinal Camerlengo, da Monsign. Tesoriere Generale, dalla piena Camera, e da qualunque altro Giudice, e Tribunale, sebbene Collegiato, e composto di Reverendissimi Cardinali; togliendo loro, ed a ciascheduno di essi la facoltà, ed autorité di giudicare, definire, ed inter­ pretare diversamente; dichiarando fin da ora nullo, irrito, ed invalido tutto ciô, che si facesse, o si tentasse di fare in contrario. [Bencd. XIV Bull., torn. 1, p. 214-217], 333. v a s H X v n a itt 'HL3d U ïX V S S lT V X tX rw u v s SV V.U.ÎirVStA Benedictus XIV, ep. encycl. Cum illud, 14 dec. 1742.’ [Cf. Codicis Iuris Canonici Docum IV. - Cf. etiam Bened. XIV Bull., torn. 1, p. 220-228]. 334. Benedictus XIV, const. Apostolicae servitutis, 14 mart. 1743. Apostolicae servitutis officium, quod humeris nostris, licet imparibus, inscrutabilis imposuit Divini altitudo consilii, illius Nos saepe admonet solli­ citudinis, quam Romanum Pontificem, ad procurandam omnium Ecclesiarum tranquillitatem, earumque tuenda commoda, et iura, vigili cura oportet im­ pendere; ut Episcopi ad easdem regendas a Spiritu Sancto positi, avulsis omnium dissensionum seminibus, commisso sibi gregi attendentes, ministe­ rium suum in dulcedine pacis adimpleant. § 1. Cum itaque ad nostri Apostolatus auditum, publico primum ser­ mone, ac fama, et deinde demissa Venerabilis Fratris Macarii Episcopi Con­ versam expositione nobis humiliter facta, delatum sit, inter Episcopos pro tempore Conversanos ex una, ac dilectos filios Magnum Magistrum, et Fratres Milites militiae S. loannis Hierosolymitani ex altera partibus, anno­ sam litem, et iam senescentem intercessisse, super exercitio jurisdictionis Ordinariae in Oppido PutinianP, litemque ipsam, tametsi a bon. mem. Cae­ sare Lambertino Episcopo Insulano, vigore commissionis signatae manu fel. recor. Leonis Papae X Praedecessoris, per definitivam sententiam olim diremptam, nihilominus denuo in Foro instauratam fuisse, et in Causarum Palatii nostri Apostolici Auditorio, magno ipsorum litigantium incommodo, ac dispendio, diutissime exagitatam, et per varias ambages ad hanc diem protractam, et adhuc in eodem Auditorio pendentem, maiori utriusque partis 1 Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis. Romani Pontifices 775 detrimento in diem magis magisque protrahi posse: Idcirco ut celerius et expeditius, quo fieri posset, eidem tandem finis imponeretur, servata tamen, sancteque, ut par est, custodita Canonicarum legum, et sanctionum censura, Nos Praedecessorum nostrorum Romanorum Pontificum, praeci­ pue Innocentii PP. III morem, et exempla secuti, qui restituendae pacis, et concordiae solliciti, ad parcendum litigantium expensis, et temporis diuI tumitati consulendum, non detrectantes onus, et laborem cognitionis ipsa­ rum controversiarum, Apostolicae auctoritatis, et providentiae partes non semel per se ipsi interposuere, causam huiusmodi fere interminabilem, et perpetuam, ad Nos avocavimus, eamque, adscitis in consilium dilectis Filiis Causarum Palatii nostri Auditoribus, et allegationibus iuris, et facti diver­ sorum lurisperitorum, qui utrique parti aderant, et iura strenue tuebantur, tum voce, tum scripto coram Nobis deductis, et saepius a Nobis auditis, j lectis, et diligenter consideratis, supremo iudicio nostro decidendam, et de­ bito fine duximus terminandam. § 2. Sane licet vetustissima huius contestatae litis primordia, si altius ib origine sua repetantur, prae vetustate admodum obscura, et involuta sint; illud tamen certum, firmumque, et indubitatum est, Oppidum Putiniani situm esse in Dioecesi Conversana, eiusque finibus contineri, nec illius posi­ tionem intra Dioecesis ambitum, impugnatam unquam fuisse ab iis, qui acri et diuturna contentione, pro sibi asserenda contra Episcopum Ordinaria iurisdictione decertarunt. Quo quidem posito, quod in dubium revocari nequit, certi iuris est, lurisdictionem in dicto Oppido exercendam acquiri tantum potuisse, aut ex vi clari et manifesti privilegii Apostolici, adimentis Episcopo, et Praelato inferiori tribuentis aliquam Territorii partem, a reliqua Dioecesi prorsus separatam, et quodammodo avulsam, aut, deficiente privi­ legio expresso, ex vi consuetudinis immemorabilis stricte cum suis requisitis conditionibus comprobatae. Continuata enim, et pacifica, atque hominum memoriam longe excedens omnium actuum iurisdictionalium exercita pos­ sessio, ipso vidente, et acquiescente Episcopo, tantae virtutis, et efficaciae esse censetur, ut iurisdictio Ordinaria, et Territorialis, quae privilegio expresso idseribi non potest, saltem praesumpto videatur referenda. § 3. Firmissimo huic iuris Canonici enunciate refragari posse videbantur aliquae Tribunalium, et Jurisconsultorum in Foro sensim receptae opiniones, asserentium jurisdictionem Ordinariam, etiam in alienae Dioecesis parte, adstrui sibi facile posse a Praelato inferiori ex sola quadragenaria posses­ sione, cum titulo, ut vocant, colorato. Verum enim Nos, cum adhuc in mi­ noribus existentes, munere Secretarii Congregationis S. R. E. Cardinalium super interpretatione, ct exeeutione Decretorum Concilii Tridentini funge­ remur, ad cohibendam huiusmodi propositionum licentiam, et ad incon­ sultam Canonici iuris interpretationem coercendam, rationum momenta, quae pro utraque sententia afferebantur, expendimus, tractatu in scriptis a Nobis pro ingenii nostri virium facultate elucubrate, ct publicis typis Im­ presso. Subinde vero, ut omnis in posterum dubitandi occasio praecideretur, et una esset in Foro certa, et immota iudicandi ratio, sublato quovis dissi­ dentium opinionum conflictu, fel. rec. Clemens Papa XI Praedecessor noster r J i n l u i id lu nuM unsvs siTviomoavs sVu.„3 i . VS1 776 Romani Pontifices ea, quae a Nobis literis consignata fuerant, examinanda commisit Congre­ gationi Particulari quinque S. R. E. Cardinalium, et totidem Praelatorum, doctrina, et integritate praestantium, Nobis etiam uti Congregationis Secre­ tario in hunc numerum adscriptis. Porro eadem Congregatio, mature discusso, intimeque ex nostra sententia rimato negotio, praemissas opiniones innixis possessioni quadragenariae cum titulo colorato, tanquam Canonicis sanctio­ nibus adversas, praesidio iuris destitutas, et saniorum Canonistarum senten­ tiis parum consentaneas, reiecit; et ad asserendam favore Praelati inferioris iurisdictionem Ordinariam in aliqua parte alienae Dioecesis, expressum pri­ vilegium Apostolicum, vel consuetudinem immemorabilem legitime probatam suffragari tantum posse decrevit. Idem Vero Clemens Praedecessor antedictae Congrationis decretum die 3 lanuarii anno Domini 1721 nedum benigne probavit, et observari perpetuis futuris temporibus praecepit; verum etiam typis impressum, et inter Apostolicas Constitutiones relatum perpetuo custo­ diri mandavit1 § 4. Hac igitur prae oculis habita certa iudicandi regula provide sapienterque instituta, consulto Religio Hierosolymitana nullum ponebat funda­ mentum in consuetudine immemorabili, vel quia certa recensebantur initia praetensae iurisdictionis in Oppido Putiniani, vel quia eadem immemorabilis, quae solo labefactatur rumore, interverti, et submoveri penitus videbatur tum ex iudiciali, diuturna, et nunquam intermissa contradictione Episco­ porum Conversanorum, tum etiam a plerisque actibus iurisdictionalibus in praefato Oppido ab Episcopis exercitis, quorum non obscura extabant mo­ numenta. § 5. Potissimum itaque acquisitae iurisdictionis ordinariae praesidium constituebat in privilegio Apostolico, ac in literis Praedecessorum nostromm Romanorum Pontificum, praesertim fel. rec. loannis XXII, qui anno Domini 1317 Monasterium S. Stephani Ordinis S. Benedicti Religioni Hierosolymi­ tanae perpetuo incorporavit, et univit, cum Ecclesiis, Cappellis, Membris, Castris, Casalibus, Oranciis, Territoriis, Olivetis, Possessionibus, iuribus, lurisdictionibus, Libertatibus, Privilegiis, et exemptionibus, ac omnibus bonis, iuribus, et pertinendis suis. § 6. Verum, inspecto, et sedulo expenso integro contextu, et tenore praefatae Constitutionis, minime ex ea evincitur, in Magnum Magistrum, eiusque Commendatarios, translatam fuisse plenam, et omnimodam iurisdic­ tionem Ecclesiasticam, et Spiritualem, non solum in Ecclesias, et loca, verum etiam in Clerum, et populum, quemadmodum necessarium est, ut Praelatus inferior suum peculiare habeat Territorium a reliqua Episcopali Dioecesi separatum. Resistunt enim tum mens, tum verba Constitutionis praedictae. Et quidem mens, quia unio et incorporatio eum in finem solummodo col­ lineavit, ut Equites Hierosolymitani, qui a Monachis Benedictinis inter se dissidentibus in Monasterium ad oram Maris positum allecti fuerant, pos­ sessionem illius adepti, legitimum quoque ex largitione Apostolica nancisce­ rentur dominium reddituum temporalium; tum etiam ut ex hoc loco, trans’ Die 14 ian. 1721. I —---- - —-- “ Romani Pontifices 777 vehendis ultra Mare commeatibus maxime opportuno, Classi suae contr? fafideles instructae suppetias ferre possent. § 7. Adversantur praeterea verba; quia si verba Bullae singillatim exa­ minentur, et praesertim illa: cum omnibus iuribus, iurisdictionibus, libertaâbas, d privilegiis, tantae non sunt efficaciae, ut jurisdictio ab Episcopo iblita dicatur, et in Religionem Hierosolymitanam translata; quia, cum non agatur de privilegio mere exemptivo, sed de privilegio magis arduo, et a jre communi alieno, tribuendi scilicet jurisdictionem Ordinariam personae inferiori, ablata Episcopo parte suae Dioecesis, nunquam per generalia, et irabigua verba concessum esse intelligitur. § 8. Maxime quia in casu, de quo agitur, ad huiusmodi Interpretationis veritatem confirmandam accedit circumspecta praefati Pontificis vigilantia, qua in ipsa unione rebus omnibus opportune consultum, ac provisum voluit. Siquidem in dicto Monasterio uniendo, huiusmodi leges, et conditiones ser­ randas praescripsit, ut non solum Equites Hierosolymitani onera eidem inhaerentia adimplerent, Personas idoneas eligerent, quae praeessent Ecclerie, Missas in Defunctorum animarum expiationem celebrarent, et Divina Officia persolverent; verum etiam Monachis Benedictinis, quorum nonnulli adhuc supererant, omnia ad victum, et vestitum necessaria tribuit, eorumque vitae commodis voluit provideri. Minime autem verisimile censetur, tantum i .n res singulas levioris momenti collatum fuisse a Pontifice studium, et diligenÜun; nullumque praeterea verbum de Oppido populoso, soluto, ut praetenditur,, i lege Dioecesana, et avulso a jurisdictione Episcopali; nullum de personis spirituali regimini in posterum praeficiendis; nullum de finibus apte desi­ gnandis; nullum denique de cura Gregis, ac vigilantia Pastoris in dicta Con­ stitutione adiecisse, si revera id facere providus Pontifex in animo habuisset. § 9. Longe autem minoris ponderis, ac levioris momenti apparebant Apostolicae Literae Paschalis, et Calixti 11, necnon Alexandri III Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum, qui Apostolicae Auctoritatis muni­ mine confirmarunt donationes factas anteactis temporibus ab Episcopis Conversanis dicto Monasterio S. Stephani Urbi Monopolitanae finitimo. Si enim singulae partes expendantur praefatae Constitutionis Alexandri III, cui con­ sonant disposita per Paschalem, et Calixtum, nihil aliud ex ea constat, quam sub immediata S. Petri, et Apostolicae Sedis protectione fuisse recepta bona quaecumque per Monasterium S. Stephani acquisita, et in futurum acqui­ renda, recensito etiam Oppido Putiniani, una cum suis membris, et perti-entiis; illudque fuisse solutum ab omni iugo, et exactione tam Episcoporum, ;aam Saecularium. Praeterea in eisdem literis Alexandri, ad augenda novis titulis dignitatis Abbatialis decora, et ornamenta, conceditur Abbati usus Mitrae, et Annuli, necnon facultas recipiendi Chrismatis, et Olei Sancti a quovis Catholico Antistite gratiam, et communionem Apostolicae Sedis habente, et insuper a quovis etiam Antistite Catholico Basilicas, et Altaria consecrari, ct ordines Monachis, et Clericis rite conferri posse decernitur. Prohibetur itidem in eisdem Literis Episcopo, ne absque Monachorum con­ sensu in Ecclesia Monasterii Pontificalia exerceat, et Ecclesiastico supponat interdicto Ecclesiam, aut Monasterium, Monachos, Clericos, seu etiam Laicos 773 Romani Pontifices utroque iure ipsis subiectos', neve eosdem Monachos Synodo Dioecesan« interesse compellat. Demum ad exhibendam Apostolicae Sedi reverentiis, et homagium, unciae unius auri census imponitur, Romano Pontifici quot- ' annis persolvendus. § 10. Itaque Constitutiones praefatae, sive coniunctim, et generatim, sive disiuncte, et singiliatim considerentur, nihil aliud praeseferre videntur, praeterquam nudam, ac simplicem exemptionem passivam Monasterii, tt Monachorum, una cum Clericis, et Laicis eorum obsequio mancipatis, et servitio addictis, a Jurisdictione Ordinarii ; non autem translationem in Ab­ batem Iurisdictionis Ordinariae, et Ecclesiasticae in Clerum, et Populum Putiniani, praevia separatione eiusdem Oppidi a reliqua Dioecesi Conversana; ideoque argumentum, et illatio ab huiusmodi passiva exemptione id iurisdictionem activam, tanquam Canonicis Sanctionibus nimium absoni, omnino repellenda videbatur. § 11. Eo magis quia interpretatio Constitutionis pro sola exemptione passiva, Ecclesiasticae historiae monumentis illius aetatis apprime consonans, et conveniens comperitur. Quamvis enim tempore praedicti Alexandri III eximi Apostolica auctoritate consueverint Monasteria ab Episcoporum lurisdictione, ut Monasticae quieti, et tranquillitati uberius consultum foret, nulla tamen per id temporis recensentur exempla activae iurisdictionis tri­ butae Monachis in Clerum, et Populum. § 12. Parvique refert, quod Bulla Alexandri III non solum confirmaverit donationes antiquitus factas Monasterio a Supremis Principibus, Comitibus, aliisque saecularibus personis; sed ratam quoque habuerit cessionem iuris Episcopalis primitus factam ab Episcopis Conversanis favore Monachorum, sicuti habetur in eorum authenticis scriptis. Quodoquidem cessio luris Epi­ scopalis, cum suapte natura non secum ferat omnimodam, plenariam, et effrenatam abdicationem a donantibus in donatarios totius auctoritatis, et iurisdictionis Ecclesiasticae in Populum, et Clerum exercendae, ad quem effectum verba deberent esse clara, et expressa; ratio iuris suadet, per huiusmodi donationem nihil aliud transfusum fuisse in Abbatem, praeter­ quam aliquam luris Episcopalis partem, cohaerentem, et consentaneam soli exemptioni passivae, et in maius dictae exemptionis incrementum cessuram. § 13. Neque huic interpretationi ea adversatur animadversio, quod idem Alexander Papa III confirmavit cessionem iuris Episcopalis, aliasque donationes, relative ad documenta, quae in Monachorum authenticis scriptis contineri fere­ bantur: quia documenta huiusmodi neque examinata, neque Pontifici exhibita, neque in Bulla Alexandrina de verbo ad verbum, ut opus erat, expressa fue­ runt; ideoque cum illa apud Monachos, antiquitatis offusa tenebris, perpetuo consepulta iacuerint; palam fit, Literas Apostolicas praedicti Alexandri non egredi limites confirmationis Apostolicae in forma communi, nullamque ex eadem confirmatione erui posse activae iurisdictionis probationem. § 14. Caeterum ubi etiam donationes fuissent ab eodem Alexandro reco­ gnitae, specialiter approbatae, et in suis literis expressae, nihilominus claris ostenditur argumentis, alienam fuisse a voluntate Pontificis quamcumque activi iuris Episcopalis ademptionem, et imminutionem. Etenim proponente Romani Pontifices 779 Episcopo Conversant) paulo post querelam ereptae sibi iurisdictionis Ordiniriae in Oppido Putiniani ab Abbate Benedictino eam sibi vindicante obtentu dictae confirmationis Apostolicae, praefatus Alexander Praedecessor, dabs opportune literis Episcopis Vigiliensi, et Tranensi, non solum decla­ ravit, nullum se auctoritati Episcopi Conversani irrogare voluisse praeiudi­ cium, sed etiam ad sarcienda illata illius dignitati dispendia ab Abbate Bene­ dictino, mandavit eisdem Episcopis, ut, causa judicialiter cognita, et instructa, icta conficerent, et confecta Curiae Romanae remitterent Successive vero alii Pontifices Clemens, et Caelestinus III, necnon Cardinalis Rogerius Ro­ manae Sedis Legatus, iurium Episcopalium vindices, unanimi sensu decre­ verunt, redintegrandum esse Episcopum in ablatae iurisdictionis possessione, atque Ecclesiastico iure, et auctoritate in ea confovendum. § 15. Haec autem illustria, et antiqua gestarum rerum monumenta demonstrant, privilegia ab Alexandro III Monasterio concessa secumferre nudam passivae exemptionis praerogativam, tam respectu Monasterii prae­ fati, et Ecclesiarum ab eo dependentium, quam respectu Clericorum, et Sae­ cularium Monachis inservientium, firma tamen perseverante, et immota in Episcopo iurisdictione activa in Oppido Putiniani·, ac proinde illam, utpote a Monachis non acquisitam, per unionem factam a loanne XXII, in Reli; gionem Hierosolymitanam transfundi non potuisse. Et licet superius relata i monumenta temporum iniuria interciderunt, satis tamen visum est ea relata fuisse a Sententia promulgata a bon. mem. Caesare Lambertino Episcopo Insulano, ad hanc litem dirimendam, ut superius dictum est, delegato a Leone X Praedecessore nostro. Nam eximii huius Praesulis, moribus inte­ gerrimi, et iuris Canonici consultissimi, tum ob eius dignitatam, tum ob vitae probitatem, doctrinaeque praestantiam, et generis nobilitatem, in re antiqua, et longe a memoria hominum remota, tanti facienda visa est aucto­ ritas, ut ob illius testimonium, etiam deperditis actis, quibus sententia nite­ batur, post longum (emporis cursum fides adiungi deberet § 16. Demum ad comprobandam passivae dumtaxat exemptionis con­ cessionem confert ipsa forma literarum loannis XXII, qui, unione et incor1 poratione dicti Monasterii Sancti Stephani Religioni Hierosolymitanae ex Apostolica benignitate facta, et concessa una cum membris, Cappellis, pertinentiis, iuribus, et iurisdictionibus, Pontificiam concessionem, et ApostoI licum privilegium non alia designavit nuncupatione, quam immediatae sub· ' itclionis Sanctae Romanae Sedi; quae sane verba soli congruunt exemptioni passivae, non autem iuri activo, et separationi Territorii. § 17. His igitur, aliisque rationum momentis mature, seduloque per­ pensis; diligenterque auditis, quae fuerunt hinc inde proposita; inspectis diam omnibus causae instrumentis, penitusque consideratis; diligenti prae­ terea habito tractatu cum praefatis Causarum Palatii nostri Auditoribus, ut compositis omnibus dissidiis, tandem, benedicente Domino, oriatur abun­ dantia pacis, et ut Convcrsanae Ecclesiae iura a moderno Episcopo, qui­ buscumque postpositis humanis rationibus, magnaque sui nominis laude strenue constanterque propugnata, salva in posterum, et illaesa consistant; decernendo pronunciamus, et pronunciando decernimus, jurisdictionem Or- 780 Romani Pontifices B IR L IO T H E C A FK.XTÏXNÏTAS SA C L itixJfA i.lS SANCTI PETRi dinariam, et Episcopalem in Ecclesias, Clerum, et Populum universum dicti Loci, seu Terrae Putiniani Conversanae Dioecesis, competere Episcopo Conversano, non autem Bajulivo Sancti Stephani, Magno Magistro, Fratribus, aut Hospitali S. loannis Hierosolymitani; quorum favore dominium dum­ taxat, et alia bona, et iura temporalia super dicto loco, et Populo, etiam quoad Decimas, quamvis spirituales, per Bajulivos ab immemorabili retro tempore percipi solitas, et, iuxta mentem dicti loannis XXII, in publicam causam erogandas: cum obligatione tamen praestandi Parocho eiusdem Terrae Congruam annuorum ducatorum centum, iuxta resolutionem alias captam Anno Domini 1713, et 1715 super eadem Congrua a Congregatione S· R. E. Cardinalium negotiis, et consultationibus Episcoporum, et Regula­ rium praepositorum; Apostolica auctoritate confirmamus, et approbamus. § 18. Ut autem sententia, et decretum nostrum debitae executioni deman­ detur, atque haec antiquissima lis, et controversia nullo amplius tempore in posterum excitari, et renovari possit, Magistro, et Fratribus dicti Hospitalis, necnon Bajulivis dicti Bajulivatus S. Stephani prope Monopolim, nunc, et pro tempore existentibus, in virtute sanctae obedientiae districte praecipimus, et mandamus, ut suo iure contenti, idest Dominio temporali dictae Terrae, seu Oppidi Putiniani, aliorumque bonorum, et iurium similiter temporalium, quae ad Abbatem, et Monachos unionis tempore pertinebant, necnon etiam Decimis, quae hactenus ab ipsis Bajulivis percipi cunsueverunt, cum onere tamen sol­ vendi Parocho, seu Archipresbytero eiusdem Terrae pro sua Congrua annuam summam ducatorum centum monetae illarum partium; ac denique passiva exemptione quoad ipsos Bajulivos, eorumque domos, Cappellas, et Ecclesias, si quae sint in dicta Terra, seu Oppido Regulares, aliasque personas tribus requisitis pollentes, ad formam Sacri Concilii Tridentini, 1 et privilegiorum generalium dicto Hospitali Sancti loannis, eiusque fratribus, et inservientibus concessorum per diversos Romanos Pontifices Praedecessores Nostros; nullum de caetero Ordinariae, et Episcopalis lurisdictionis actum in Ecclesias tam Curatas, quam non Curatas, Clerum et populum dictae Terrae Putiniani, eiusque districtus, et Territorii, exercere audeant, seu praesumant; et multo minus directe, vel indirecte impedire, quominus nunc, et pro tempore existentes Episcopi Ecclesiae Conversanae praedictam jurisdictionem, omnesque actus ad illam quoquo modo pertinentes, per se, vel per alios, in dictas Ecclesias, Clerum, et populum libere exerceant. Quod si secus directe, vel indirecte per nunc, et pro tempore existentes Bajulivos dicti Bajulivatus S.Ste­ phani factum fuerit, poenam excommunicationis latae sententiae, a qua solum a Nobis, et Successoribus Nostris, praeterquam in mortis articulo, absolvi possint, necnon privationis eiusdem Bajulivatus, omniumque aliarum Digni­ tatum, et Commendaram, sive de iustitia, sive de gratia per eos quomodo­ cumque obtentarum, et perpetuae incapacitates, sive inhabilitatis ad alias digni­ tates, et Commendas in posteram obtinendas, ipso iure, et ipso facto, absque ulla praecedenti ludicis declaratione, incurrant; ita ut alii Milites proxime, ac deinceps sequentes, in ordine Antianitatis, servata in reliquis forma Sta1 Sess. XXV, de regularibus, c. 11. Romani Pontifices 781 talorum, et Constitutionum ipsius Hospitalis, Bajulivatum, aliasque Digni­ tates, et Commendas per eiusmodi privationem, ut praefertur, vacantes, statim optare, atque obtinere possint, et debeant § 19. Nos enim omnino volumus, quod Bajulivi, et Fratres dicti Hospi­ talis in dicta Episcopali, et Ordinaria iurisdictione in Terra Putiniani, eiusque Districtu, et Territorio, annexis, et connexis, nullo pacto in posterum se immi­ sceant; et propterea, ad maiorem cautelam, antiquas donationes Leonis, et alio­ rum Episcoporum, et assertas confirmationes Romanorum Pontificum Praede­ cessorum nostrorum, et praesertim Alexandri III, prout etiam Literas primodictas loannis XXII, pro eo, quod attinet ad dictam jurisdictionem Ordinariam, et Episcopalem, motu proprio, et ex certa scientia, et de Apostolicae plenitudine potestatis ex toto revocamus, abolemus, et annullamus, et solum in reliquis in suo robore, et firmitate manere decernimus; et, quatenus per eas, vel alio quocumque modo tam deducto, quam non deducto, dicta iurisdictio Episco­ palis, et Ordinaria ab Episcopis avulsa, et in Monachos, et Abbatem dicti Monasterii Sancti Stephani, vel deinde in Magistrum, et Fratres dicti Hospi­ talis S. loannis Hierosolymitani quomodocumque, et qualitercumque trans­ lata fuisset; per praesentes nostras Literas eamdem Ordinariam, et Episco­ palem jurisdictionem in Ecclesias, Clerum, et populum dictae Terrae Putiniani, motu, scientia, et potestate simili, a Magno Magistro, Fratribus, et Hospitali praefatis penitus penitusque avellimus, et Episcopis Ecclesiae Conversanae, prout antea de iure competebat, plenarie addicimus, et restituimus, eosque in in il a plenissime reintegramus, perinde ac si dictae donationes, et Literae Apostolicae nunquam factae, et concessae fuissent § 20. Quocirca Venerabilibus Fratribus Tranensi, et Barensi Archiepi­ scopis, ac dilectis Filiis Causarum Curiae Camerae Apostolicae Generali Audi­ tori, ac Nostro et Sedis Apostolicae Nuncio in Regno Neapolitano commo­ ranti, ipsisque Magno Magistro, et Fratribus praefati Hospitalis S. loannis nunc, pro tempore existentibus, motu simili per Apostolica scripta manda­ mus, quatenus ipsi, vel duo, aut unus eorum, per se, vel alium, seu alios, praesentes Literas, et in eis contenta quaecumque, ubi et quando opus fuerit, ac quoties pro parte Episcopi requisiti fuerint, solemniter publicantes, eique in praemissis efficacis defensionis praesidio assistentes, faciant auctoritate nostra easdem praesentes, et in eis contenta huiusmodi, a Bajulivis dicti Bajulivatus S. Stephani, aliisque Fratribus dicti Hospitalis, necnon Clero, ct Populo praefati Oppidi, seu Terrae Putiniani nunc, ct pro tempore existen­ tibus, caeterisque omnibus, inviolabiliter observari; non permittentes eum, eiusque in Episcopatu Successores, desuper per quoscumque ^uomodolibet indebite molestari, contradictores quoslibet, et rebelles, per sententias, cen­ suras, et poenas Ecclesiasticas, aliaque opportuna, iuris, et facti remedia, post­ posita quacumque appellatione, et recursu, etiam ad Sedem Apostolicam, compescendo; ac, servata forma Concilii Tridentini, sententias, censuras, ct Poenas huiusmodi incurrisse declarando, ac etiam iteratis vicibus aggravando, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. § 21. Non obstantibus, etc. 'Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 246-253]. 782 Romani Pontifices 335. Benedictus XIV, ep. Nuper ad Nos, 16 mart. 1743, Professio fidei Maronitis praescr.1 5 F Nuper ad Nos, et Apostolicam hanc Sanctam Sedem delatis scissuris, dis­ sidiisque, propter electionem Patriarchae Patriarchalis Ecclesiae Antiochenae inclytae Nationis Maronitarum, per obitum losephi Petri, dum vixit, eiusdem Ecclesiae Patriarchae, qui extra Romanam Curiam debitum naturae persol­ verat, exortis, ad opportunum et salutare iisdem componendis, sedandisque remedium afferendum, dedimus alias nostras in pari forma Brevis Literas, tenoris sequentis: Benedictus Papa XIV. Ad futuram e/c.Quod non humana etc, ut in Bened. XIV, Bull., tom. 1, p. 254-256. § 1. Eapropter Nos aegre ferentes Patriarchalem Ecclesiam praedictam Pastoris destitutam solatio, et tot, tantisque inter Haereticos, Schismaticos, Maumethanos, et Infideles, veluti Rosam inter Spinas, circumdatam angustiis et calamitatibus, amplius vacare, ad provisionem eiusdem Patriarchalis Eccle­ siae Antiochenae celerem et felicem, ne Ecclesia ipsa Antiochena maioribus longae vacationis exponatur incommodis, et dissidiis, paternis et sollicitis studiis intendentes, ac perspectam habentes notitiam de eximiis virtutibus Fraternitatis tuae in tua ad Archiepiscopatum Damascenum promotione plurimi habitis, necnon quod Tu Venerabilium Fratrum Nationis Maroniticae Antistitum Decanus sis, et apud Nos plurimorum fide dignorum testi­ monio commenderis, postquam de praeficiendo eidem Ecclesiae Antiochenae praedictae Nationis personam utilem, ac etiam fructuosam, cum iisdem Car­ dinalibus dictae Congregationis particularis deliberationem habuimus dili­ gentem, Te a quibusvis excommunicàtionis, suspensionis, et interdicti, ali s­ que Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad hoc dumtaxat, ut translatio et praefectio per Nos, ut infra, facienda, necnon praesentes suum sortiantur effectum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, ac a vinculo, quo dictae Ecclesiae Damascenae, cui praees, teneris, de simili consilio et Apostolicae potestatis plenitudine absolventes, ad eamdem Ecclesiam Antiochenam Nationis prae­ fatae, de consilio, et potestatis plenitudine paribus, transferimus, Teque illi in Patriarcham eiusdem Nationis praeficimus, et Pastorem; curam, regimen, et administrationem dictae Ecclesiae Antiochenae Nationis praedictae Tibi in spiritualibus, et temporalibus plenarie committendo, atque etiam non solum liberam Tibi ad Patriarchalem Ecclesiam praefatam transeundi licentiam tri­ buimus, sed etiam in virtute sanctae Obedientiae, et sub indignationis nostrae, aliisque arbitrio nostro imponendis poenis, praecipimus, et mandamus, ut Patriarchalis Ecclesiae huiusmodi possessionem, statim ac praesentes nostrae Literae ad Te pervenerint, nulla interposita mora, adeas, et cap.as, atque 1 Venerabili Fratri, Simoni Archiepiscopo Damasceno. Romani Pontifices 783 omnia, et singula iura, auctoritatem, potestatem, praeeminentium, praeroga­ tivas, jurisdictionem, privilegia, aliaque huiusmodi ad Patriarcham dictae Patriarchalis Ecclesiae pro tempore existentem quomodolibet spectantia, et quibus alii Patriarchae Ecclesiae praefatae Praedecessores tui de iure, usu, et consuetudine, usi, gavisi, et fruiti fuerunt, pari modo exerceas, ac iis utaris, fntaris, et gaudeas: in illo, qui dat gratias, et largitur praemia, confidentes, quod, dirigente Domino actus tuos, praedicta Ecclesia Antiochena Nationis eiusdem sub tuo felici regimine regetur utiliter, et prospere dirigetur, ac grata in eisdem spiritualibus, et temporalibus suscipiet incrementa. § 2. Tu igitur ad eamdem Patriarchalem Ecclesiam Antiochenam Nationis praefatae cum gratia nostrae benedictionis accedens, curam, et administra­ tionem praedictas sic exercere studeas fideliter, sollicite, et prudenter, quod Ecclesia ipsa Antiochena dictae Nationis, Gubernatori provido, et fructuoso administratori gaudeat se commissam, Tuque praeter aeternae retributionis praemium, nostram, et dictae Sedis benedictionem, ac gratiam exinde ube­ rius consequi merearis. § 3. Quocirco eisdem Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, Episcopis Saffraganeis, ac dilectis pariter filiis Capitulo, et Vassallis Ecclesiae Antio­ chenae Nationis praefatae, ac Clero saeculari, et Regulari, etiam Societatis lesu, et Populo Civitatis, ac Dioecesis Antiochenae eiusdem Nationis, per Apostolica scripta mandamus, ut Suffraganei Tibi tamquam membra capiti obsequentes, et Capitulum Tibi tamquam Patri, et Pastori animarum suarum humiliter intendentes, exhibeant Tibi obedientiam, et reverentiam debitas, et devotas; ita quod mutua inter Te, et ipsos Suffraganeos gratia gratos sor­ titur effectus, et Nos eorum devotionem possimus propterea in Domino merito commendare; ac Clerus Te, pro nostra et eiusdem Sedis reverentia, benigne recipientes, et honorifice pertractantes, tua salubria monita, et man­ data suscipiant humiliter, et efficaciter adimplere procurent; populus vero Te tamquam Patrem, et Pastorem animarum suarum devote suscipientes, et debita honorificentia prosequentes, tuis monitis, et mandatis salubribus humi­ liter intendant; ita quod Tu in eis devotionis Filios, et ipsi in Te per con­ sequens Patrem benevolum invenisse gaudeatis: Vassalli autem praedicti Te debito honore prosequentes, Tibi fidelitatem solitam, ac consueta servitia, et iura Tibi ab eis debita integre exhibere procurent; alioquin sententiam, sive poenam, quam rite tuleris sive statueris in rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. § 4. Volumus autem, quod Tu, antequam regimini, et administration! dictae Patriarchalis Ecclesiae Antiochenae Nationis praefatae Te in aliquo immisceas, in manibus alicuius Catholici Antistitis gratiam, et communie nem Sedis Apostolicae habentis, et in illis partibus degentis, Fidei Cathclicae professionem a Sede praedicta Orientalibus praescriptam, iuxta unam, apresse emittere, et fidelitatis debitae solitum iuramentum, iuxta alteram, formas praesentibus adnotatas, praestare omnino tenearis, ac Professionis Fidei, quam emiseris, et iuramenti huiusmodi, quod praestaveris, formas eidem Congregationi de Propaganda Fide de verbo ad verbum per tu s 784 Romani Pontifices patentes literas tuo sigillo munitas, per proprium Nuntium quantocitius desti­ nare procures. § 5. Forma autem Professionis Fidei, quam emittes, haec esttEgoSiiw Electus Patriarchalis Ecclesiae Antiochenae Nationis Maronitarum firma fide credo, et profiteor omnia et singula, quae continentur in Symbolo Fidei, Sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet : Credo in unum Deum Patrem Omni potentem, Factorem Caeli, et Terrae, visibilium omnium, et invisibilium; et in unum Dominum lesum Christum Filium Dei Unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Da vero, genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sont, qui propter Nos homines, et propter nostram salutem descendit de Caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est; cruci­ fixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est, et resurrau tertia die secundum scripturas, et ascendit in Caelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius Regni no’, erit finis: et in Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem, qui ex Patre, Filioque procedit, qui cum Patre, et Filio simul adoratur, et conglorificatur, qui locutus est per Prophetas: et Unam, Sanctam, Catholicam, et Apostolicam Ecclisiam; confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum; et expecto resurre­ ctionem mortuorum; et vitam venturi saeculi. Arnen. Veneror etiam, et suscipit universales Synodos, prout sequitur, videlicet: Nicaenam primam, et profiteor, quod in ea contra Arium damnatae memoriae definitum est, Dominum lesun Christum esse Filium Dei ex Patre natum unigenitum, id est ex substantia Patris natum non factum, consubstantialem Patri, atque impias illas voces recte in eadem Synodo damnatas esse, quod aliquando non fuerit, aut quod factus sil ex iis, quae non sunt, aut ex alia substantia, vel essentia, aut quod sit mutabilis, vel convertibilis Filius Dei; Constantinopolitanam primam, secundam in ordini, et profiteor, quod in ea contra Macedonium damnatae memoriae definitum est, Spiritum Sanctum non esse servum, sed Dominum, non Creaturam, sed Deum, ac unam habentem cum Patre, et Filio Deitatem ; Ephesinam primam, tertiam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Nestorium damnatae memoriae defi­ nitum est, Divinitatem, et Humanitatem, ineffabili et incomprehensibili unione, in una persona Filii Dei unum nobis lesum Christum constituisse, eaque de causa Beatissimam Virginem vere esse Dei Genitricem; Calcedonensem, quar­ tam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Eutychen, et Dioscorum, ambos damnatae memoriae, definitum est, unum eumdemque Filium Dei Dominum Nostrum lesum Christum perfectum esse in Deitate, et perfectum in Humani­ tate, Deum verum, et hominem verum ex anima rationali, et corpore, consub­ stantialem Patri secundum Deitatem, eumdem consubstantialem Nobis secun­ dum Humanitatem, per omnia Nobis similem absque peccato, ante saecula quidem de Patre genitum secundum Deitatem; in novissimis autem diebus eumdem propter Nos, et propter nostram salutem ex Maria Virgine Dei Geni­ trice secundum Humanitatem, unum, eumdemque Christum Filium Dominum Unigenitum in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unionem, magis­ que salva proprietate utriusque naturae, in unam personam, atque substantiam Romani Pontifices 785 concurrente, non in duas personas partitum, aut divisum, sed unum, eumdemque Filiam, et Unigenitum Deum Verbum Dominum lesum Christum : Hem eiusdem Damini Nostri lesu Christi Divinitatem, secundum quam consubstantialis est Patri, et Spiritui Sancto, impassibilem esse, et immortalem, eumdem autem 1 crucifixum, et mortuum tantummodo secundum carnem, ut pariter definitum est in dicta Synodo, et in Epistola S. Leonis Romani Pontificis, cuius ore B. Petrum Apostolum locutum esse Patres in eadem Synodo acclamaverunt, per quam definitionem damnatur impia haeresis illorum, qui Trisagio ab Angelis tradito, et in praefata Calcedonensi Synodo decantato, Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis miserere Nobis, addebant, qui crucifixus apro Nobis, atque adeo divinam naturam trium Personarum passibilem asse­ rebant, et mortalem; Constantinopolitanam secundam, quintam in ordine, in çs4 praefatae Calcedonensis Synodi definitio renovata est; Constantinopol tanam tertiam, sextam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Monothelitas defi­ ndam est, in uno, eodemque Domino Nostro lesu Christo duas esse naturales voluntates, et duas naturales operationes indivise, inconvertibiliter, insepara­ biliter, inconfuse, et humanam eius voluntatem non contrariam, sed subtectam Divinae eius, atque omnipotenti voluntati ; Nicaenam secundam, septimam in ordine, et profiteor, quod in ea contra Iconoclastas definitum est, Imagines Christi, ac Deiparae Virginis, necnon aliorum Sanctorum habendas, et reti­ cendas esse, atque eis debitum honorem, et venerationem impertiendam ; Condantinopolitanam quartam, octavam in ordine, et profiteor in ea Photium merito fuisse damnatum, et Sanctam Ignatium Patriarcham restitutum. Veneror etiam, et suscipio omnes alias universales Synodos auctoritate Romani Ponti­ ficis legitime celebratas, et confirmatas, et praesertim Florentinam Synodum, e! profiteor, quae in ea definita sunt, videlicet, quod Spiritus Sanctus ex Patre et Filio aeternaliter est, et essentiam suam, suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque aeternaliter, tamquam ab uno principio, et unica spiratione procedit ; item dictionem illam Filioque, veritatis decla­ randae gratia, et imminente necessitate, licite, ac rationabiliter Symbolo fuisse appositam. Item in Azymo, sive fermentato pane triticeo Corpus Christi vera­ citer confici, Sacerdotesque in altero ipsum Domini Corpus conficere debere, unumquemque scilicet iuxta suae Ecclesiae, sive Occidentalis, sive Orientalis consuetudinem. Item si vere poenitentes in Dei caritate decesserint, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis satisfecerint, et omissis, eorum aninas poenis Purgatorii post mortem purgari, et ut a poenis huiusmodi releventur, prodesse eis Fidelium vivorum suffragia: Missarum scilicet Sacrificia, Orationes, ct Eleemosynas, ac alia pietatis officia, quae a Fidelibus pro aliis Fidelibus fieri consueverunt secundum Ecclesiae institutum; iliorumque animas, qui post Bap­ tisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quae post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exutae, sunt purgatae, in Caelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum Trinum et Unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius ; illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato, vel solo originali decedunt, mox in Infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas. Hem Sanctam Apo­ stolicam Sedem, et Romanum Pontificem in universum Orbem tenere primatum, 50 786 Romani Pontifices bibliotheca S A C E iU X llA u is SANCTI P E IR i et ipsum Pontificem Romanum Successorem esse Beati Petri Principis Aposto lorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae Caput, ac omnium Chri­ stianorum Patrem, ac Doctorcm existere, et ipsi in Beato Petro pascendi, regtndi, et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino Nostro lesu Christo plerer, potestatem traditam esse, quemadmodum etiam, ut eadem Florentina Synodus asserit, in gestis Oecumenicorum Conciliorum, et in sacris Canonibus conti­ netur. Item legalia veteris Testamenti, seu Mosaice Legis Caeremonias, sacre. Sacrificia, et Sacramenta. Domino lesu Christo adveniente cessasse, et post promulgatum Evangelium sine peccato observari non posse; eiusdem etiam Legis veteris ciborum mundorum, et immundorum differentiam ad ceremonialia per­ tinere, quae surgente Evangelio transierunt. Hlam etiam Apostolorum prohibi­ tionem ab Immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, illi tempori congruisse, ut inter ludaeos, et Gentiles dissensionis materia tolleretur, cuius Apostolicae prohibitionis causa cessante, etiam cessavit effectus. Pariter veneror, et suscipio Tridentinam Synodum, et profiteor, quae in ea definita, et declaro!: sunt, et praesertim offerri Deo in Missa verum, proprium, et propiliatoriun Sacrificium, pro vivis, et defunctis, atque in Sanctissimo Eucharistiae Sacromento, iuxta fidem, quae semper in Ecclesia Dei fuit, contineri vere, realittr, et substantialiter Corpus, et Sanguinem, una cum Anima, et Divinitate Domini Nostri lesu Christi, ac proinde totum Christum, fierique conversionem totius substantiae panis in Corpus, et totius substantiae vini in Sanguinem, quam conversionem Catholica Ecclesia aptissime Transubstantiationem appellat, et sub unaquaque specie, et singulis cuiusque speciei partibus, separatione facta, totum Christum contineri. Item septem esse novae Legis Sacramenta a Christo Domino Nostro instituta ad salutem humani generis, quamvis non omnia sin­ gulis necessaria, videlicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poeni­ tentiam, Extremam Unctionem, Ordinem, et Matrimonium, iliaque gratiam conferre, et ex his Baptismum, Confirmationem, et Ordinem iterari non posse, item Baptismum esse necessarium ad salutem, ac proinde, si mortis periculum immineat, mox sine ulla dilatione conferendum esse, et a quocumque, et quandocumque sub debita materia, et forma, et intentione collatum, esse validum. Item Sacramenti Matrimonii vinculum indissolubile esse, et quamvis propter adulterium, haeresim, aut alias causas possit inter Coniuges Thori, et Cohabilationis separatio fieri, non tamen illis aliud Matrimonium contrahere fas esse. Item Apostolicas, et Ecclesiasticas traditiones suscipiendas esse, et venerandos. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo Ecclesiae relictam fuisse, illarumque usum Christiano Populo maxime salutarem esse. Pariter quae de peccato origi­ nali, de iustificatione, de sacrorum Librorum, tam veteris, quam novi Testa­ menti indice, et interpretatione in praefata Tridentina Synodo definita sunt, suscipio, et profiteor. Caetera item omnia suscipio, et profiteor, quae recipit, et profitetur Sancta Romana Ecclesia, simulque contraria omnia, et Schismata, et Haercses ab eadem Ecclesia damnatas, relectas, et anathematizatas, ego pari­ ter damno, reiicio, et anathematizo. Insuper Romano Pontifici Beati Petri Principis Apostolorum Successori, ac lesu Christi Vicario veram obedientian spondeo, ac iuro. Hanc fidem Catholicae Lcclesiae, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor, et veraciter teneo, eamdem inte- Romani Pontifices 787 gram, ft inviolatam usque ad extremum vitae spiritum, constantissime, Deo aiiavante, retinere, ac confiteri, atque a meis Subditis, vel illis, quorum cura ad me in meo munere spectabit, teneri, doceri, et praedicari, quantum in me erit, curaturum, ego idem Simon Electus, qui supra, spondeo, voveo, et iuro: sic me Deus adiuvet, et haec Sancta Dei Evangelia. §6. Forma vero iuramenti, quod praestabis, haec est: Ego Simon Electas Patriarchates Ecclesiae Antiochenae Nationis Maronitarum ab hac hora in antea fidelis et obedtens ero Beato Petro, Sanctaeque Apostolicae Romanae Ecclesiae, ac Domino Nostro Benedicto PP. Xi V, suisque Successoribus canonice intrantibus; non ero in consilio, aut consensu, vel facto, ut vitam perdant, aut membrum, seu capiantur mala captione, aut in eos violenter manus quomodo­ libet ingerantur, seu iniuriae aliquae inferantur, quovis quaesito colore: consilium vero, quod mihi credituri sunt per se, aut Nuntios, seu Literas, ad torum damnum, me sciente, nemini pandam. Papatum Romanum, et Regalia Sancti Petri, adiutor eis ero ad defendendum, et retinendum contra omnem hominem. Legatum Apostolicae Sedis in eundo, et redeundo honorifice tractabo, tl in suis necessitatibus adiuvabo; iura, honores, privilegia, et auctoritatem Romanae Ecclesiae, Domini Nostri Papae, et Successorum praefatorum conurvare, defendere, augere, et promovere curabo; nec ero in consilio, facto, vel tractatu, in quibus contra ipsum Dominum Nostrum, vel eamdem Romanam Ecclesiam aliqua sinistra, vel praeiudicialia personae, honoris, iuris, status, d potestatis eorum machinentur, et si talia a quibuscumque procurari novero, rd tractari, impediam hoc pro posse, et quanto citius potero commode signi­ ficabo eidem Domino Nostro, vel alteri, per quem ad ipsius notitiam poterit pervenire. Regulas Sanctorum Patrum, Decreta, Ordinationes, sententias, dispo­ sitiones, reservationes, provisiones, et mandata Apostolica totis viribus obser­ vabo, et faciam ab aliis observari. Haereticos, et Schismaticos, ac Rebelles Domino Nostro, et Successoribus praefatis pro posse persequar, et impugnabo ; vocatus ad Synodum veniam, nisi praepeditus fuero canonica praepeditione. Apostolorum limina singulis decenniis personaliter, ac per me ipsum visitabo, it Domino Nostro, ct Successoribus praefatis rationem reddam de toto meo Pastorali Officio, deque rebus omnibus ad Ecclesiae meae statum, ad Cleri, et Populi disciplinam, animarum denique, quae meae fidei creditae sunt, salutem quoquomodo pertinentibus, et vicissim Mandata Apostolica praefata humiliter recipiam, et quam diligentissime excquar. Quod si legitimo impedimento deten­ tas fuero, praefata omnia adimplebo per certum Nuntium ad hoc speciale man­ datum habentem, de gremio Capituli mei, aut alium in dignitate Ecclesiastica constitutum, seu alias personatum habentem, aut his mihi deficientibus, per Diotcesanum Sacerdotem, et Clero deficiente, omnino per aliquem alium Pres­ byterum Saecularem, vel Regularem spectatae probitatis, et Religionis de supra­ fatis omnibus plene instructum ; de huiusmodi autem impedimento docebo per legitimas probationes ad Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem Proponentem in Congregatione Sacri Concilii Tridentini per supradictum Nuntium transmitten­ das. Possessiones vero ad Mensam meam pertinentes non vendam, neque donabo, neque impignorabo, neque denuo infeudabo, vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu Capituli Ecclesiae meae, inconsulto Romano Pontifice, ct Con­ 788 Romani Pontifices stitutionem super prohibitione Investiturarum Bonorum lurisdictionalium di Anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimoquinto editam1 servabo, et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in quadam super hoc edita Constitu­ tione contentas eo ipso incurrere volo: Sic me Deus adiuvet, et haec Sancta Dei Evangelia. § 7. Caeterum Pallium, insigne videlicet plenitudinis Pontificalis Offici , de Corpore Beati Petri Apostoli sumptum, tunc ad Fraternitatem tuam, cum per tuum Nuntium, ea, qua decet, instantia postulatum fuerit, destinandum transmittendumque mandabimus. Non obstantibus iis omnibus, quae in praeinsertis nostris literis voluimus non obstare, caeterisque contrariis quibuscumque. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 256-261]. 336. BIBLIOTHECA VR ATTXN ITAS SACER1XJTA.1.1S SANCTI PETR1 Benedictus XIV, ep. encycl. Quemadmodum, 23 mart. 1743·’ Quemadmodum preces ad Deum pro Principibus effundere, valde con­ sentaneum est, ita convenit, ut precum ipsarum formulae sint ex illis, quas Ecclesia usu recepit; maxime vero si eiusmodi preces in celebratione Mis­ sarum adhibendae sint. Praeterea ad Ecclesiasticam auctoritatem unice spectat preces illas statuere atque indicere; cum nulli saeculari Potestati fas sit decer­ nere, praeceptoque mandare, ut publicae preces fiant, sive ad persolvendas Deo gratias pro beneficio aliquo accepto, sive ad illius opem in gravi aliqua necessitate implorandam. § 1. Divus Paulus in prima ad Timotheum cap. 2, ut Vos bene nostis, ita loquitur: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postu­ lationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro Regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt. Quod si expediat hoc loco praxim ostendere, qua primaeva Ecclesia utebatur in orationibus, et precibus ad Deum pro Principibus offeren­ dis, eam satis patefacere poterunt Sancti Dionysii Episcopi Alexandrini ad Praesidem Aemilianum epistola, Tertullianus in lib. ad Scapulam, et in Apologe­ tico, Sanctus Cyprianus in Epistola ad Demetrianum, Origines in respons. ad Celsum, et Athanagoras in sua Legatione ad Imperatores pro Christianis. § 2. Multum quidem inter se conveniunt credendi, et orandi ratio. Proinde in celebratissimis epistolae S. Caelestini ad Galliae Episcopos additionibus cap. II legitur: Obsecrationum quoque Sacerdotalium Sacramenta respiciamus... ut legem credendi lex statuat supplicandi. Atque hinc oritur, in publicis sup­ plicationibus formulas ab Ecclesia praescriptas esse adhibendas; praesertim si res agatur de orationibus, quae recitari debeant in Missa, ut dictum est Idcirco etiam a Sacro Concilio Tridentino cavetur,3 ne preces in Missarum * Urba-us VIII, const. Humanae salutis, 27 oct. 1625.- Bull. Rom., tom. 5, V, p. 374-376. 2 Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, et Episcopis. ’ Sess. XXII, de observandis et evitandis in celebratione missae. Romani Pontifices 789 celebratione adhibeantur, praeter eas quae ab Ecclesia probatae, et frequenti, u laudabili usu receptae fuerint. Quamobrem in Missali Romano pro omni fere necessitate existant piae quaedam, ac religiosae orationes, e vetustis, ac venerabilibus Sacramentariis opportune depromptae. § 3. Neque vero putamus nimium progredi, immo inter aequos aucto­ ritatis nostrae limites Nos certe consistere credimus, cum asserimus, ad Eccle­ siasticam quidem, non autem ad saecularem Potestatem pertinere, de Ecclesia­ sticis,ac spiritualibus rebus^disponere. Magnus ille Osius Episcopus Cordubensis apud Sanctum Athanasium in Epistola ad solitariam vitam agentes, Ecclesia­ stica sane libertate, ad Constantium Imperatorem haec scripsit: Ne te misceas Ecclesiasticis rebus, neque nobis in hoc genere praecipe; sed potius ea a nobis disce. Tibi Deus Imperium commisit: nobis, quae sunt Ecclesiae, concredidit... Cave, ne quae sunt Ecclesiae ad te trahens, magno crimini obnoxius fias. Scri­ ptam est: Quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sont Dei, Deo. § 4. Ad viciniora autem tempora, et ad rem, quae epistolae huic nostrae occasionem dedit, propius accedentes dicimus, a laicorum ipsorum tribunaliabrogata fuisse atque rescissa saecularis alicuius Magistratus decreta, qui­ bus publicae pro Principibus preces indictae fuerant, quod eiusmodi decreta nullius auctoritatis, aut roboris esse per se innotesceret. Et non multis abhinc annis Sacra Concilii Congregatio, Praedecessoribus nostris annuentibus, publice abrogavit irritumque fecit saecularis potestatis Edictum, quo illa, ob partam a Principe victoriam, indixerat pro gratiarum actione Te Deum lau­ damus, etiamsi protestationem inseruisset de praeiudicio Ecclesiastico iuri non inferendo, quod nimirum facto protestatio ipsa adversaretur. § 5. Ut igitur aequitatis iure, rectoque ordine omnino procedatur, mone­ mus Vos atque hortamur, ut tum Vos, tum alii opera vestra, Deum sedulo rogent pro incolumitate, ac felicitate vestrorum Principum, quemadmodum et Nos pro Principibus Catholicis quotidie facimus. Aequo libentique animo accipite, quod Potestates saeculares a Vobis petant, ut pro se publicae preces fiant; atque operam date, ut Ecclesiae formulae in illis usurpentur, neque novae, aut iniusitatae orationes in Missa recitentur. § 6. Sin autem, quod Nobis persuadere non possumus, laicalis aliqua Potestas, usu, vel consuetudine aliqua (quae abusus revera dici debet), prae­ sumat auctoritatem vestram in hoc minime agnoscere, sed iure suo directe velit publicas preces indicere, immo et poenam parere renuentibus statuere audeat; loquimini et Vos, quemadmodum Osius ad Imperatorem locutus est. Rationes adducite, quas, qui errant, fortasse ignorant. Palam ipsis facite, hanc nullatenus esse rationem exorandi Deum, atque id, quod cupiunt, con­ sequendi: ad Vos confugere eos debere, cum Vos ii sitis, qui licet ex homi­ nibus assumpti, tamen estis pro hominibus constituti in iis, quae sunt ad Deum, ut ad Hebraeos Apostolus loquitur: nec, praeter Vos, posse aliquem opus huiusmodi suscipere, et hunc sumere sibi honorem; sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. §7. Quod si dictis non acquiescant, neque a Vobis opportunum judi­ cetur in cos ita procedere, ut Ecclesiasticae Disciplinae iura exigerent, Vobis stricte mandamus, ut Nos quamprimum certiores de iis faciatis, opportunis Rpmanl Pontifices 790 quoque transmissis ad manus nostras documentis: cum Nos parati simus α omnia facere, quae clarissimi Praedecessores nostri in eiusmodi occasionibus facere consueverunt. Nolumus enim, ad Supremum Dei Tribunal vocati, de neglectis Sanctuarii iuribus sontes iudicari. Interea Vos Paterno amore com­ plectimur, Vobisque Apostolicam Benedictionem impertimur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 269, 270]. 337. Benedictus XIV, ep. encycl. Nimiam licentiam, i8 mail 1743.1 bibliotheca VB A 1U tN TT AS SAC ER lKj fA t.lS SANCTI PE IR i Nimiam licentiam, ac libertatem, abusumque, in perpetuis indissolubilibusque vinculis Matrimoniorum canonice celebratorum, diuturna etiam ani­ morum concordia stabilium, nulla legitima causa intercedente, nec, si qua esset, iuxta canonicas praescriptiones expensa, ac tanta cum facilitate, non sine gravi bonorum offensione, dissolvendis, in Ecclesiasticis istius Poloniae Regni Curiis inductum vigentemque, per alias nostras in simili forma Brevis Literas die undecima mensis Aprilis anno millesimo septingentesimo quadra­ gesimo primo1 2 ad Vos datas,deplorantes Nos, et détestantes, atque insimul Fraternitates Vestras rogantes, et in Domino exhortantes ad custodiendas vigilias super Ovibus vestrae curae commissis, admonueramus, Nos hac in re salutares Leges modumque opportunum serio meditari. § 1. Interea certiores facti, in quamplurimis Christiani Orbis regionibus invectam esse pravam consuetudinem Matrimoniorum Occultorum, vulgo Conscientiae dictorum, a quibus illa quoque, inter caeteras inde provenientes inordinationes, confusionesque, emanabat, qua occulta huiusmodi Matrimonia, aliis Matrimoniis cum aliis Coniugibus publice celebratis, re ipsa solvebantur, per Encyclicas alias nostras Literas ad Venerabiles Fratres, Patriarchas, Pri­ mates, Archiepiscopos, et Episcopos universos die decima septima mensis Novembris eiusdem anni scriptas,3 ea, ad antedictam pravam consuetudinem penitus abrogandam, praescripsimus, quae Sacris Canonibus, et Concilii Tri­ dentini Decretis consona, si accurate servarentur, iniectam Nobis sollicitu­ dinem imminuerent. § 2. Hisce insuper alias pariter nostras sub Plumbo Literas tertio nonas Novembres anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quadra­ gesimo primo expeditas4 addidimus, in quibus typorum arte editis, ac palam propositis, et vulgatis, statuimus, et in causis Matrimonialibus super validi­ tate, et Nullitate Matrimoniorum servandas mandavimus Leges, ac Regulas, quantum ab hominibus prospici potest, opportunas, ac necessarias, secun­ dum quas Ecclesiastici ludices, neque culpa, et improbitate, neque inscitia, 1 1 1 4 Venerabilibus Fratribus, /Vchiepiscopis, et Episcopis Regni Poloniae. Cf. N. 307. ' ! Cf. N. 319. Cf. N. 318. 791 Romani Pontifices » ÏC ignorantia abrepti, cum disceptationem de validitate, et nullitate Matri­ moniorum huiusmodi apud ipsos haberi contigisset, non pro ingenio, sed pro iustitia tuto sententiam suam ferre possent. § 3. Praeterea cum relatum obiectumque esset, malum huiusmodi inde evenire, quod Commissiones, quae quoad secunda in Causis Matrimonialibus dita postulata, et instantias dabantur, ad Viros ad Ius dicendum neque aptos, neque idoneos, sed iudicandi prorsus incapaces dirigerentur: Nos non solum per Encyclicas alias Literas universis Antistitibus inscriptas1 singulis injunxi­ mus, et mandavimus, ut unusquisque cum Capituli Cathedralis Ecclesiae suae consilio, eorum Virorum, quos ad grave ludicii huiusmodi ministerium probe, ei sapienter obeundum aptos, et idoneos, rebus omnibus considerato exacteque expensis, in Domino reputassent, indicem confectum, ad Apostolicam hinc Sanctam Sedem mitterent; verum etiam in memoratis nostris sub Plumbo expeditis Literis addendum curavimus, ne antedictae Commissiones in secun­ dis instantiis super Causis Matrimonialibus deinceps ad alios dirigerentur, quam ad viciniores Antistites; atque ut tunc dumtaxat, si forte contingeret na fieri non posse, ad quempiam ex indicatis Viris aptis, et idoneis Commis­ siones huiusmodi dirigantur. § 4. Ex praescriptis Apostolicae providentiae auctoritatisque nostrae San­ ctionibus conceptam fiduciam sustentantes, fore nimirum, ut abusus antedictus, et omnis inordinatio istinc potissimum, quemadmodum alibi, benedi­ cente Domino, evenire gratulabamur, penitus auferretur; ingenti cum Pontificii cordis nostri dolore accepimus, istic novas fraudes adinventas, novaque effugia quaesita, quibus Apostolicae salutares Ordinationes eluderentur. Horret animus referre non solum Pacta inter Coniuges, Matrimonii dissolutionem conten­ dentes, vicissim conventa, ut alter eorum, post latam ab Ecclesiastico ludice super Matrimonii nullitate sententiam, ab eadem appellare audens, ad quam­ dam certam pecuniae summam alteri de ipsa sententia acquiescenti solven­ dam teneatur, verum etiam ab Ecclesiastico ludice, apud quem appellatio instituta fuerit, Appellantem ad omnimodam summae huiusmodi solutionem damnari. § 5. De hisce autem rebus accuratissime exquisitis plenissime docti, Mos in ea sumus sententia, inordinationem, confusionemque antedictam in Regno Poloniae vigentem maiorem in partem, ex more modoque, quo Matri­ monia per Poloniam contrahuntur, ac celebrantur, omnino exoriri. Saepe numero enim, ac passim praesentia proprii Parochi, dum Matrimonium per verba de praesenti contrahitur, desideratur, et cuilibet Sacerdoti interessendi commissio, interdum inscio etiam proprio Parocho, demandatur. Frequen­ tissime etiam super denuntiationibus per tres Festos dies inter Missarum solennia in Parochiali Ecclesia tam Viri, quam Mulieris, de Matrimonio con­ trahendo fieri solitis, ac tantopere praescriptis, dispensatur; ita ut, nulla inter­ cedente legitima, et urgenti causa, ne una quidem denuntiatio fiat. § 6. Quamobrem obstructa omni via, qua ad agnitionem perveniri pos­ set, an quodlibet Matrimonium cum debita utriusque Contrahentis libertate, ' Cf. N. 315. - Μ- 792 Romani Pontifices et consensu celebretur; intercedatne inter utrumque Contrahentem impedi­ mentum aliquod, cuius causa deinceps idem Matrimonium iam contractum dissolvi, et irritari debeat. Hinc opportunus datur locus frequentissimis super nullitate Matrimoniorum in facie Ecclesiae etiam initorum disputationibus; interdum quidem contenditur Matrimonium, sive per vim, sive per metum, et sine alterius Coniugis libero consensu contractum fuisse; interdum vero impedimentum obtenditur, quod, caeteroquin legitimum, ac canonicum,ante resciri potuisset, quam Matrimonium contraheretur, nisi de industria, deditaque opera occultum esse voluissent; interdum etiam, quod frequentius accidit,inde Matrimonii nuilitas arcessitur, quod coram alio Sacerdote, licet de commis­ sione sive Parochi, sive Antistitis Ordinarii, sine tamen debitis consuetisque formis attributa, celebratum fuerit Matrimonium. Nemo sane est, qui non intelligat, praemissa omnia, tamquam perpetuum Diabolicae nequitiae fomi­ tem, apertumque sceleri aditum, in causa esse, et ut canonicum appellationis beneficium a Nobis in ultimis nostris Literis tantopere commendatum,1 quo alter Coniugum post adiudicatam alteri super Matrimonii nullitate causam, frui potest, per hasce fraudes, et effugia impediatur, et ut frequentiores sint, non sine gravissima bonorum offensione, et scandalo, in Polonia huiusmodi Connubiorum dissolutiones. § 7. Itaque, ut iniunctis imbecillitati nostrae Apostolici muneris partibus, quantum cum Domino possumus, satisfacere, et opportunum perniciosissimo huic malo remedium adhibere adnitamur, motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine; tenore praesentium, non solum omnia, et singula huiusmodi pacta inter Coniu­ ges, pro dissolutione Matrimonii quandocumque facienda, quomodolibet initaverum etiam ea, quibus sive directe, sive indirecte, appellatio ab ludicis sen­ tentia iam lata super Matrimonii nullitate impediatur, etiamsi utraque pacta interposito iureiurando approbata, et confirmata, atque etiamsi ante editas nostras memoratas ultimas Literas quomodolibet conventa, et facta fuissent, nulla, invalida, irrita, nullius roboris, et momenti esse ac fore, et imposterum futura, et habenda esse declaramus, et nunc pro tunc annullamus, invalidamus, irritamusque; ita ut nullo unquam pacto, tam in foro interno, quam externo, obligatoria sint et habeantur, sub excommunicationis poena ipso facto incurrenda, a qua nemo, quicumque pacta huiusmodi celebraverit, prae­ terquam a Nobis, et Romano Pontifice pro tempore existente Successore nostro, nisi in mortis articulo, absolutionem obtinere possit. Praeterea eidem excommu­ nicationis poenae ipso facto obnoxium esse et fore, eamque incurrere, et incur­ surum esse pariter declaramus, et nunc pro tunc pronuntiamus, querneum que ludicem, qui pacta antedicta exeeutioni demandanda, et servanda curare, et pronuntiare ausus fuerit; ac propterea praefatas ultimas Literas, seu Con­ stitutionem nostram, et quaecumque in iis, sive in ea, contenta, ac praesertim omne id, quod quoad ordinem seriemque appellationis a deputato Matri­ monii Defensore semper ac ab ludice contra eiusdem Matrimonii nullitatem sententia pronuntiata fuerit, interponendae, continetur, statuitur, ac praecipi‘ Cf. N. 318. Rjomani Pontifices 793 hir, quatenus opus sit, iterum innovamus, et confirmamus, denuntiamusque; et Fraternitatibus Vestris easdem nostras Literas iterum proponendas, evulpndasque, in virtute sanctae obedientiae iubemus, perinde ac si de verbo ad rerbum iisdem praesentibus expressae, et insertae fuissent, quemadmodum earumdem tenorem ipsis praesentibus pro expresso, et inserto haberi volumus. § 8. Quamquam vero quaecumque hactenus gessimus, retulimus, prae­ scripsimus, satis esse intelligimus, ut Fideles istic praesertim Matrimonii san­ ctitatem cognitam habentes, ad Sacramentum hoc magnum, ea, qua decet, animi reverentia, ac pietate, ineundum accedant, eamdemque sanctitatem, mntuamque animorum concordiam perpetuo inviolatam indissolubilemque senent, tamen nostrae hac in re gravissima Apostolicae sollicitudini haud satis esse ducimus, nisi Fraternitatibus Vestris proponamus praeclaras salutaresque Leges, ac Regulas aliarum bene constitutarum Dioecesum, in quibus fere nunquam, aut raro lites super contractis Matrimoniis agitantur, et Sen­ tentiae super eorumdem Matrimoniorum nullitate pronuntiantur. § 9. Ac primum omnium, munus, quod ad proprium Parochum iure spectat, interessendi Matrimoniis celebrandis, per se ipse Parochus, nisi legi­ tima gravissimaque de causa impeditus, obire tenetur. § 10. Onus pariter proprio Parocho iniunctum est, ut antequam Denun­ tiationes de ineundo Matrimonio publice in Ecclesia inter Missarum solemnia fiant, ipse tum Sponsum, tum Sponsam seorsim caute, et, ut dicitur, ad aurem explorare studeat, an ex voluntate, sponte, ac libenter, et vero cum animi consensu, in matrimonium vicissim coniungantur; necnon ut, quantum fieri potest, inquirere nitatur, ullum ne, et cuius generis impedimentum inter Contrahentes intercedat; aliis ne fidem sponsionemque alter ex Contrahen­ tibus dederit; de consensu ne Parentum Filii, Filiaeque familias contrahant. Haec, aliaque huiusmodi momenta postquam Parochi accuratissime explo­ raverunt, si aliquod eorumdem momentorum sive deficere, aut nocere posse deprehenderunt, suspensis interea denuntiationibus, illud, quod obstare possit, deferre tenentur ad proprium Antistitem, qui, prout res postulaverit, pro auctoritate, munerisque sui debito, opportune provideat. § 11. Quod si Parochi nihil, quod Denuntiationibus publice, et de more faciendis obstet, tuto animadverterint, tunc illas per tres festos dies continuos m Ecclesia inter Missarum solemnia, iuxta tam Concilii Lateranensis sub fel. rec. Innocentio PP. III Praedecessore nostro,1 quam Concilii Tridentini praescriptum,2 proponent, ut impedimentum, si quod prius resciri non potue­ rat, ab interessentibus Auditoribus indicetur. § 12. Etsi autem Antistites super ovibus sibi commissis vigilias, ea, quam ante diximus, salutari ratione, custodientes, non ignorant, Matrimonium coram quolibet Sacerdote non Parocho, facta illi copia, dataque licentia, sive a proprio Parocho, sive a Loci Ordinario Antistite, validum esse, auctorita­ temque super Denuntiationibus dispensandi, atque ut una pro tribus, et ne una quidem, urgente legitima gravissimaque causa, Denuntiatio fiat, per1 C. 3, X, tie clandestina desponsatione, IV, 3. ’ Sess. XXIV, de ref. matrim., c. 1. I 794 Romani PontiJ ices BIBLIOTHECA FR A TFW tlTA S S A C E R U O -i^ is S A N t Π P E IR i mittendi se habere; tamen diligentissime caveant, ne ad libitum hac sui auctoritate, tum super Denuntiationibus dispensandi, tum cuilibet potius Sacerdoti, quam proprio Parocho facultatem, ut in contrahendis Matrimoniis intéresse possit, committendi, nisi ubi ineluctabilem necessitatem ita exigere animadverterint, utantur. Immo cum, ut praemissum est, commissionem huiusmodi necessario dandam esse perspexerint, eam non statim, sed post­ quam ex adhibitis diligentiis, acceptisque certis notitiis, sibi tuto constiterit nullum inter Contrahentes interponi impedimentum, impertiuntur. § 13. Quoad dispensationem vero super Denuntiationibus semper prat oculis Concilii Tridentini Decretum de reformatione Matrimonii habentes, apertissime intelligunt, facultatem in huiusmodi dispensationibus effraenatam immoderatamque sibi nullatenus inesse, sed facultatem ad prudentiae ratio­ nem, legitimarumque causarum emergentes occasiones dirigendam,eaque caute uti, ita ut hac in re semper recitent haec eiusdem Concilii Tridentini verba Quod si aliquando probabilis fuerit suspicio, Matrimonium malitiose impediri posse, si tot, nempe tres praecesserint Denuntiationes; tunc vel una tantum Denuntiatio fiat, vel saltem Parocho, et duobus, vel tribus Testibus praesenti­ bus, Matrimonium celebretur. Deinde ante illius consummationem Denuntiatio­ nes in Ecclesia fiant, ut si aliqua subsunt impedimenta, facilius detegantur. § 14. Haec, Venerabiles Fratres, Antistitum gravissimas Episcopalis in Matrimoniis praesertim celebrandis ministerii partes adimplere studentium sollicitudo, diligentia, ac ratio agendi, omnes fere Connubiorum dissolutiones e medio tollit; hanc igitur sequamini. Per hanc semitam, non recens apertam, sed semper tuto tritam, et a laudato Concilio Tridentino tantopere commen­ datam, atque sub praecepto ad suscipiendam frequentandamque universis Antistitibus traditam, dirigite gressus vestros, ut iniuncto Vobis oneri, etiam hac in parte satisfacere possitis. Vigiles, ac solliciti adnitamini, ut Parochi, Animarumque Christifidelium Rectores, in partem laborum vestrorum Coadiutores vocati, in suis, ea, qua tenentur, vigilantia, sedulitate, et integritate muneribus exercendis, per se ipsi omnem operam, et curam impendant Ne patiamini, ut facili, humanitate ducti, non autem legitima necessitate coacti, iuridicam propriorum Parochorum praesentiam, in contrahendis Ma­ trimoniis necessariam, ob quodlibet leve momentum removentes, cuilibet Sacerdoti in illis interessendi licentiam concedatis. Canonicas Ordinationes, ac Leges super Denuntiationibus ante contrahendum Matrimonium faciendis, non sive gravi animi angore, conscientiaeque stimulo servandas, et summi cum nonnullorum offensione scandaloque minime praetereundas, Vos ipsi custodite, et ab aliis, quorum interest, re ipsa servari facite. § 15. Nec obtentu, praetextu, aut colore cuiuscumque consuetudinis, et usus hactenus quomodolibet invecti, et in vestris Dioecesibus vigentis, ea, quae ad haec usque tempora, super Denuntiationibus sine legitima causa dispensandi, versa est in fastidium, et tot litium fomitem, facilitate, deinceps abuti audeatis; perniciosa enim consuetudo, et auctoritatis abusus, non ad normam agendi, sed ad male actorum exprobrationem confert. § 16. Quam vero Vobis, ad commissiones, et dispensationes huiusmodi praecipitanter effuseque dandas, exemplo, et incitamento fuisse asseritur, h Romani Pontifices 795 nimiam in iisdem tribuendis indulgentiam, qua vere, nec ne, Ordinarius Apostolicae huius Sanctae Sedis in Polonia pro tempore existens Nuntius, vigore facultatis, ipsi, inter caeteras tamquam a Latere Legato concedi solitas, utcumque hac in re competentis, easdem commissiones dispensationesque impertitur, ipsam moderno, et pro tempore existenti in Polonia Nuntio inhi­ bendam mandamus, ut Fraternitates Vestrae, hoc exemplo, et incitamento etiam sublato, exinde sese a Commissionibus Dispensationibusve antedictis abstineant § 17. Itaque, Venerabiles Fratres, nolumus Vos ignorare, Nos, tot nostras susceptas sollicitudines, tot nostras non omissas adhortationes, tot praescri­ ptas Apostolicae nostrae providentiae auctoritatisque ordinationes, ex animi nostri, ad maiorem Dei gloriam, Animarumque salutem intenti, sententia, minime succedere, nec pristinas in Matrimoniis ineundis dissolvendisque lites, et controversias e medio tolli animadvertentes, suprema auctoritate nostra, ad efficaciora, et asperiora remedia hisce malis curandis apta atque 1 idonea opportune adhibenda, esse usuros: Vobis enim satis superque per­ spectum est, Nos iustis, ac rationabilibus de causis, quemadmodum, si secus fortasse fiet quam praescripsimus, certe accideret, ludicium Causarum Matri­ monialium Poloniae quoad primam etiam Instantiam reservare posse; et insuper, relicta Episcopis locorum prima, et Metropolitanis secunda Instantia, decernere, (sicut, necessitate tamen coacti, omnino decernemus) ut in Causis Matrimonialibus Poloniae, tum prima ab Episcopalibus, tum secunda a Me­ tropolitanis Curiis Sententia, super nullitate Matrimonii pronuntiata, execu­ tioni minime demandetur, nisi utraque Sententia, cum rationum momentis, prius in Congregatione Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. CardinaIum Concilii Tridentini Interpretum mature exacteque fuerit expensa, ac pro­ bata; necnon Matrimonium quodlibet, post utramque sententiam in Curiis vestris latam, vel interea temporis, dum in eadem Congregatione Cardinalium otraque sententia huiusmodi expenditur, vel nullo apud eamdem Congrega­ tionem Cardinalium habito recursu, quomodolibet, servatis etiam servandis, exinde contractum, nullum, irritum, nullius roboris, et momenti esse et fore declarare. § 18. Decernentes, etc. [Bened. XIV Bull., torn. 1, p. 278-283]. 338. Benedictus XIV, ep. encycl. Demandatam, 24 dec. 1743· * Demandatam caelitus humilitati Nostrae omnium Ecclesiarum curam abeuntes, sub ipsum initium Pontificatus Nostri, per encyclicas Literas datas die 3 Decemb. anni 17402 ad Venerabiles Fratres, Patriarchas, Primates, ' Venerabilibus Fratribus, Patriarchae Antiocheno Graecorum Melchitarum, et omnibus eiusdem Ritus Catholicis Episcopis, eidem Patriarchae sublectis. ’ Cf. N. 304. 796 Romani Pontifices ΒΙΒΓΙΟ ΤΗ EC A FU A T T R IT A S SA C ER lK JffV uiS SA N C O PETR * Archiepiscopos, et Episcopos per universum terrarum Orbem regentes Eccle­ siam Dei, inter caeteros animi nostri sensus, quos illis manifestos esse voluimus, eosdem etiam omnes hortati sumus, ut quibuscumque in rebuild Catholicae Fidei, disciplinaeque conservationem et incrementum pertinentibus, Nostram atque huius Sanctae Sedis auctoritatem et opem sibi, suisque Eccle­ siis necessariam esse contingeret, de iis ad Nos cum omni fiducia referre non dubitarent; atque omnibus illis ea adiumenta polliciti sumus, quae ab Apostolica suprema Potestate Nobis concredita, et ab ea sollicitudine, quae nostrum Pastorale decet officium, inferiorum Ecclesiarum Praelatis afferri maxime convenit. Haec autem a Nobis universo Episcoporum coetui publice promissa cum semper huc usque omni cura, et vigilantia, in mediis etiam difficillimorum temporum perturbationibus, Domino vires subministrante, effectu complere studuerimus; atque iis omnibus, qui hortationibus nostns excitati, de suis, suarumque Ecclesiarum rebus ad Nos adierunt, ea omnia praestiterimus, quae tum ad propriam ipsorum, tum ad animarum ipsis subdi­ tarum incolumitatem, atque utilitatem conducere judicavimus, minime quidem negligendum esse censuimus recursum, quem de rebus non parvi momenti, et alias ad fel. record. Praedecessores Nostros Benedictum XIII, et Clementem XII, et nuper ad Nos ipsos habuerat Ven. Frater Cyrillus Patriarcha Antiochenus; qui ardenti zelo erga Fidei, et disciplinae puritatem, atque animarum salutem impulsus, pro quo etiam illustres labores exantlasse, et magna pericula adiisse dignoscitur, complura dubia in suae, aliarumque Ecclesiarum sibi sublecta­ rum regimine incidentia, et varia postulata de rebus, sua sententia, sibi oppor­ tunis, ad huius Apostolicae Sedis iudicium, more Maiorum detulerat; ut suprema Romani Pontificis auctoritate, et omnis dubitationum ambiguitas, errorumque tolleretur occasio, et Ecclesiastici regiminis ordo, ac tranquillitas, in iis regionibus, ad Populorum salutem providis legibus assereretur. § 1. Itaque laudabili, iustoque illius desiderio obsecundare, eiusdemque iteratis precibus, quantum opportune fieri posset, satisfacere cupientes, totam rerum summam longo intervallo iacentem resumpsimus, eamque per nosnietipsos examinare, atque accurate definire volentes, summo studio, ac dili­ gentia praedicta Dubia, et Postulata singulatim perpendimus; adhibitisque in consilium nonnullis ex Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, ex eo coetu delectis, qui Propagandae Fidei negotiis praesunt, tum etiam aliquibus ex Clero Saeculari, et Regulari gravibus Viris, ac Theologica, et Canonica facultate praestantibus, quos omnes coram Nobis semel, bis, tertio de praedictis rebus sententias suas aperire manda­ vimus; ea tandem decernere, atque sancire statuimus, quae per has Literas Nostras, Vobis, Venerabiles Fratres, per universum Antiochiae Patriarchatum Orthodoxis Graeco-Melchitarum Ecclesiarum Episcopis, tenenda, atque ob­ servanda, Apostolica auctoritate declaramus; maximam de vobis omnibus in Domino fiduciam habentes, fore, ut Paternae Nostrae erga Vos charitati, ac studiosae de rebus vestris sollicitudini, integra, promptaque, ut par est, obedientia, aque observantia respondeatis. § 2. Porro ex dubiis, et postulatis a praelaudato Ven. Fratre Cyrillo Patriarcha propositis, aliqua pertinent ad conservationem Rituum, et Morum Romani Pontifices 797 Ecclesiae Graecae, tum universorum in genere, tum eomm in specie, qui ad ieiuniorum observantiam, et Sacrosancti Missae Sacrificii celebrationem attinent. Alia versantur circa Jurisdictionem eiusdem Patriarchae, et Episco­ porum ei subiectorum, quam hinc ab Episcopis Maronitis, hinc vero a Mis· sonariis Latinis perturbari asseritur. Nonnulla denique spectant ad Mona­ chorum disciplinam, eorumque legitimam Superioribus sublectionem; tum etiam ad Religiosarum Foeminarum vivendi Regulam, earumque regimen, d tutelam, § 3. De Ritibus igitur, et moribus Ecclesiae Oraecae illud imprimis generatim statuendum decrevimus, nemini licuisse, aut licere, quovis titulo, et colore, et quacumque auctoritate, aut dignitate, etiamsi Patriarchal!, aut Episcopali praefulgeat, quidquam innovare, aut aliquid introducere, quod integram, exactamque eorumdem observationem imminuat. Hinc est, quod Euthymii olim Archiepiscopi Tyri, et Sidonis, Viri alioquin Catholici, reique Christianae propagandae studiosissimi, factum, alias ab hac Sede Apostolica de anno 1716 improbatum, iterum cogimur reprobare; inductamque ab eo, auctoritate propria, inconsultoque Romano Pontifice, nonnullarum Ecclesiae Graecae consuetudinum immutationem, revocamus, atque irritam fuisse, et esse decernimus; omnesque imposterum, et singulos Ecclesiae Graecae Ritus, et mores a Patribus traditos omnino servari mandamus; specialiter iniungentes Ven. Fratri Patriarchae Antiocheno, ut eorum conservationi diligenter invigilet, ac provideat, ne ulla novitas (unde confusionis, ut plurimum, et scandali occasio) in ipsis introducatur: permittentes solummodo eidem Pa­ triarchae, et Episcopis Catholicis in propriis Dioecesibus facultatem corri­ gendi, atque extirpandi abusus, si quos, aut errore vulgi, aut schismaticorum dolo, sive saeculi vitio inter eos irrepsisse compererint; vel etiam aliqua peculiaria pietatis exercitia admittendi, ac probandi, si quae ad promovendam Fidelium religionem apta, et proficua prudenter in Domino judicaverint § 4. Huic autem sanctioni generaliter a Nobis prolatae consentaneum est, ut illae consuetudines in specie, quae aliquam mutationem, aut detri­ mentum subiisse feruntur, in pristinum vigorem reducantur, et restituantur. § 5. Cum itaque praedictus Cyrillus Patriarcha Antiochenus in quodam Episcoporum consessu de anno 1736 in Monte Libano habito, supra enunciati Euthymii Archiepiscopi exemplum aliqua ex parte sequendum sibi esse duxerit, ignorans vero, ut asseritur, Apostolicae Sedis Decreta, quae ad ipsius petitionem anno 1732 prodierant, (et quorum quidem exeeutionem, ab eodem in accipienda suae Dignitatis confirmatione in genere promissam, pro illius perspecta vitae, officiique religione, et constanti in hanc Sanctam Sedem observantia, nunquam eum scienter praetermissurum fuisse, in ani­ mum inducimus); non solum sibi licere, sed etiam expedire putaverit, re­ ceptam Ecclesiae Graecae disciplinam circa ieiunia immutare: considerans nempe inopiam complurium suorum subditorum Graeco-Melchitarum, de­ sertos Arabum pagos incolentium, ubi ciborum Quadragesimalium maxima est penuria, magnam insuper severitatem, ac diuturnitatem abstinentiarum, quae in Ecclesia Graeca observantur, ubi nimirum, praeter ieiunium Qua­ dragesimae, quod in tota Ecclesia Paschalibus Resurrectionis Domini Festis 798 r. »4 ► Romani Pontifices Apostolica institutione praemittitur, similis etiam quadraginta dierum absti­ neri tia Natalitiae Christi solemnitati praecedit, tum alia quatuordecim dierum ante Festum Assumptionis Beatae Mariae Virginis observatur, et alia demum ante Festum Sanctorum Apostolorum Petri, et Pauli, totidem dies complectens, quot a Feria secunda post Octavam Pentecostes ad eorumdem Apostolorum Festum intercurrunt; perpendens etiam relaxationem disciplinae, quae per Euthymii decreta iam apud illas Gentes invaluerat, difficile posse ad veterem rigorem revocari: super tribus huiusmodi abstinentiis postremo loco recen­ sitis, quo ad omnes Incolas Pagorum Montanorum, perpetuo dispensans, eas coarctaverit singulas ad unum diem immediate praecedentem enunciates solemnitates Natalis Christi, Assumptionis B. Mariae Virginis, et Martyrium SS. Apostolorum Petri, et Pauli. § 6. Nos huiusmodi innovationem, et abstinentiarum relaxationem, et coarctationem, in nimium detrimentum veteris Graecarum Ecclesiarum disci­ plinae vergere indicantes, licet alioquin, deficiente auctoritate Apostolicae Sedis, nullius roboris esse dignoscantur, eas tamen auctoritate Nostra expresse revocamus, et nullum effectum imposterum habere, neque ullatenus execu­ tions mandari, sed omnia in pristinum restitui debere, iubemus. Atque insuper in toto tractu Patriarchatus Antiocheni laudabilem consuetudinem a Maioribus derivatam, abstinendi etiam qualibet Feria quarta, et sexta per annum ab esu piscium, quae ab aliis quoque finitimis Populis eiusdem Graeci Ritus exacte custoditur, indistincte servari praecipimus. § 7. Et nihilominus Decreta Congregationis Particularis de Propaganda Fide alias die 22 lanuarii anni 1732 de eiusmodi rebus edita, et a praedicto Patriarcha, ut asseritur, ignorata, renovantes, ac Paterno animo commise­ rantes egestatem Fidelium Incolarum Libani, et Anti-Libani, et inopiam cibo­ rum Quadragesimalium, quae in plerisque locis illius tractus adesse fertur, ob quam saepe accidit, ut carnibus, et lacticiniis necessario vesci debeant; indulgendo statuimus, ut illaesa remanente etiam quoad illos generali lege de ieiuniis, et abstinentiis, a qua nemini liceat dispensationem in genere concedere, si tamen aliquando vera, et gravis necessitas urgeat dispensandi cum aliquo coetu, seu Communitate, facultatem concedimus Ven. Fratri Patriarchae Antiocheno, ut in singulos tantum annos, quibus eam necessi­ tatem persistere cognoverit, et non aliter nec alio modo, huiusmodi dispen­ sationem singulis praefatis Communitatibus concedere possit: non omissis interim debitis cautionibus, per quas veterum Rituum neglectui, et oblivioni sensim irrepenti occurri posse, pro suo arbitrio, et prudentia existimaverit. § 8. Simili modo nullam innovationem fieri debere decrevimus in eo, quod respicit celebrationem Sacrosancti Missae Sacrificii, quod unicum in singulos dies super quolibet Altari offerri, veterum Sanctorum Ecclesiae Graecae Patrum praecepto, et consuetudine traditum est ; proptereaque minime indulgendum censuimus petitioni per eumdem Patriarcham Nobis porrectae, qua postulaverat, ut ad satisfaciendum pietati Sacerdotum, et multiplicibus Fidelium Oblationibus, praedictum Ritum antiquitate commen­ datum immutari permitteremus, et in Ecclesiis Libani, et Anti-Libani plures Missas eodem die super eodem Altari offerendi Sacerdotibus fieret potestas; Romani Pontifices 79g K praeterea in Feriis Quadragesimae (quo tempore, exceptis diebus Sab­ bati, et Dominicae, nonnisi Praesanctificatorum Missa in Graecis Ecclesiis I celebratur) integrum Sacrificium peragendi facultatem concederemus. Quibus de rebus veteres Ecclesiae Graecae Rubricas omnino servari, earumque executionem Sacerdotibus inculcari mandamus; eliminata tamen ab opinione vuîgi inepta credulitate, qua nonnulli arbitrari dicuntur, Sacerdotem utentem indumentis, et supellectilibns, quibus alius Sacerdos eodem die usus est, iriunii observantiam infringere. § 9. Permittimus tamen, iuxta Decretum latum die 31 Martii 1729 ab aliquibus ex Ven. Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, ut alia Altaria in loco Ecclesiae apto erigi possint. Si autem Altarium numerus Celebrantium, et Offerentium multi­ tudini non respondeat, liceat pluribus Sacerdotibus, ubi huiusmodi consuetudo viget, super eodem Altari una cum Episcopo, vel alio Sacerdote Sacrificium peragente, concelebrare; ita tamen, ut sacris vestibus more Celebrantium induti, unusquisque totam Liturgiam integre recitet, et verba Consecrationis proferat, perinde ac si Sacrosanctum Sacrificium singulatim conficerent. § 10. Huiusmodi autem Sacrificium singuli Sacerdotes iuxta mentem eorum, qui voluntarias oblationes exhibent, licite valent applicare. Quod si secundae, et ulteriores Oblationes pro eiusdem Sacrificii applicatione super­ addantur, Sacerdos, qui eas receperit, semper teneatur monere Fideles po­ steriore loco offerentes, de aliis oblationibus ad eumdem finem acceptis; et nisi iidem Offerentes unica Missae celebratione se voti compotes fore declarent, sciat se unico Sacrificio plurium voluntati minime satisfacturum. Eorum vero mentem, qui pro Sacrificio obtulerunt, nunquam a Sacerdotibus impletum iri declaramus per solam adiectionem Particularum, et comme­ morationem, quae in Panis praeparatione ante Missae Sacrificium fieri solet: cum omnino necessaria sit integra concelebratio; nisi de eorumdem Offe­ rentium voluntate aliter fiat. § II. Ut autem a Sacerdotibus Graeco-Melchitis in Sacris Mysteriis pera­ gendis una, et eadem caeremoniarum ratio, iidemque Ritus serventur, et ne aliqua sensim in iisdem obrepat difformitas, mandavimus Typis Congrega­ tionis de Propaganda Fide imprimi Missale ad usum illorum Ecclesiae, iuxta Rubricas remotissima antiquitate firmatas; quod absoluta editione sacrorum Librorum Ritus Coptici, qui sub praelo sunt, incessanter impleri curabimus. § 12. Quod vero attinet ad praedictorum Venerabilium Fratrum, Patriar­ chae Antiocheni, et Episcoporum Graeco-Melchitarum Jurisdictionem, cuius conservatio magnopere Nobis cordi esse debet: non sine magno animi Nostri dolore accepimus, nonnullos Episcopos Maronitas, praedictorum iura sibi asserentes, in illorum subditos lurisdictionem sibi neutiquam competentem saepe, ut asseritur, exercuisse; absolvendo eos, qui Ecclesiasticis Censuris a propriis Pastoribus innodati fuerant; dispensationes Matrimoniales con­ cedendo in gradibus, et circumstantiis a Ritibus Graeco-Melchitis minime permissis; dispensando etiam cum Monachis Graeco-Melchitis super votis Reli­ gionis; subditos denique Antiocheni Patriarchae ad Maroniticum Ritum ample­ ctendum variis artibus attrahendo. Quae omnia, et singula a dictis Episcopis» mi3M M1WS v a s H x o u a ia si -w m m b t o s SVUW«aiVM4 8• I Romani Pontifices ut fertur, peracta, iam per se nulla, et Pontificio, Canonicoque iure damnata, ne, in alienae lurisdictionis perturbationem, et simultatum, ac discordiarum fomentum, iterum renovari contingat, suprema, quam lesus Christus Princeps Pastorum Beato Petro Apostolo, Nobisque huius Successoribus, in Ecclesia Catholica tribuit potestate, omnibus, et singulis Maronitarum Episcopis, ipsique Patriarchae Nationis Maronitarum, eorumque Successoribus in per­ petuum, in virtute sanctae obedientiae, quatenus Nobis exposita veritate nitantur, praecipimus, ut ab huiusmodi imposterum abstineant; inhibentes praeterea, ne quocumque praetextu aut obtentu, rebus spiritualibus Nationis Graeco-Melchitarum, in iis, quae spectant ad Jurisdictionem, et auctoritatem illius Patriarchae, Episcoporum, et Parochorum, se ingerere audeanζ aut eorum subditis transitum a Graeco ad Maroniticum Ritum suadere, vel eos, qui sponte transire vellent, nisi forte peculiaris a Romano Pontifice licentia interveniret, acceptare praesumant. § 13. Et quoniam intelleximus saepedictum Patriarcham Antiochenum, eique subiectos Episcopos, vereri, ne Missionarii Latini, quos in eorumdem adiutorium et levamen, Apostolica Sedes in eas regiones mittere, nec sine gravi incommodo, magnisque sumptibus illic substentare consuevit, utendo facultatibus sibi concessis, eorum lurisdictioni praeiudicium inferant, et nume­ rum subditorum imminuant, volentes etiam in hac parte eorumdem indem­ nitati consulere, ac libero propriae auctoritatis exercitio prospicere, statuimus primo, et declaramus, licere tantummodo Fratribus Ordinis Minorum Sancti Francisci Custodiae Terrae Sanctae, Parochialia munia obire circa Graecos Melchitas, eisque Sacramenta administrare, in iis locorum et temporum cir­ cumstantiis, quibus omnino deficiat modus habendi Parochum, aut alium Antistitem Graeci Ritus. Quo casu praedicti Fratres emolumenta legitimo iure debita percipere licite valeant, et a jurisdictione Antiocheni Patriarchae nullatenus ipsi dependeant; sed huic dumtaxat petenti teneantur singulis annis notulam tradere Animarum Graeci Ritus in ea Civitate, seu loco exi· stentium, utpote quae in reliquis eidem Patriarchae omnino subesse intelligantur. Curet autem Patriarcha pro sui muneris implemento, ut ubicumque opus fuerit, Catholici Parochi copia suppetat, a quo praefati Graeci-Melchitae Sacramenta Graeco Ritu recipere queant. § 14. Sacramentum vero Confirmationis a Patre Guardiano Terrae San­ ctae, in Civitate Hierosolymitana, et in iis locis, ubi Episcopus Graecus Cathoticus iure suo, et in propria Dioecesi non resideat, conferri posse sub condi­ tione Graecis a simplici Sacerdote confirmatis, ac sponte ab eodem confirmari petentibus. Ubi vero sit Episcopus Catholicus residens, huiusmodi Sacra­ mentum non conferat, nisi de eiusdem Episcopi consensu ; eo autem dissen­ tiente, abstineat. § 15. Praeterea omnibus, et singulis Melchitis Catholicis Graecum Ritum servantibus, ad Latinum Ritum transire deinceps expresse vetamus. Missionariis vero omnibus districte mandamus, sub poenis etiam infra exprimendis, aliisque arbitrio Nostro decernendis, ne cuiquam ex illis huiusmodi transitum a Graeco ad Latinum Ritum suadere praesumant, aut etiam cupientibus, inconsulta Apostolica Sede, permittant. 801 Romani Pontifices § 16. De iis autem, quos Latinizantes appellant, nimirum, qui a Graecis parentibus progeniti, deficientibus Graecis Sacerdotibus, Latino Ritu a Latinis «i hunc diem baptizati fuerunt, eumque Ritum hactenus tenuerunt, quorum magnus numerus Damasci inveniri perhibetur, neque satis hucusque defini­ tum fuit,cui potissimum Ritui addicti esse deberent: statuimus, et declaramus, ut coram Persona a Nobis deputanda semel profiteri debeant in quo Ritu tirere malint; in eoque imposterum, omni variandi facultate adempta, per­ severare teneantur. § 17. Filii vero, qui ab huiusmodi Parentibus post emissam ab illis prae­ dictam declarationem nascentur, necnon ii, qui iam nati sunt, sed nondum ad usum rationis pervenerunt, sequantur conditionem Parentum, si Coniuges unum eumdemque Ritum elegerint; sin minus, Patris Ritum sequantur. § 18. Caeterum si quos imposterum Graecos, necessitate cogente, ob defectum Parochi Catholici Ritus Graeci, Baptismum, aut alia Sacramenta a Latino Presbytero recipere eveniat, illi non ideo censendi erunt Latinum Ritum suscepisse; sed, omni dubitatione sublata, Ritum Graecum, in quo orti sunt, observare teneantur. Et eum quidem, durante praedicta necessitate, in omnibus rebus, quibus possunt, et praecipue in ieiuniorum observatione, retineant; in reliquis vero integre resumant, et prosequantur, statim ac Epi­ copus, aut Parochus Graecus supervenerit § 19. Ad praecidendas denique controversias omnes, quae super huiusmodi quaestionibus oriri solent, etiam inter ipsos Missionarios, propter diver­ sis eorum sententias, atque doctrinas; utque omnis contentio inter Fideles inde promanans penitus extinguatur: expresse praecipimus Missionariis cuius­ cumque Ordinis, et Instituti, etiam Societatis lesu, ut solliciti sint super his omnibus servare unitatem spiritus, et doctrinae; quod quidem, nostris hisce decretis, aliisque de Ritibus Graecorum in partibus Orientalibus observandis alias a Sede Apostolica editis, fideliter obtemperantes, facile consequentur. Curent praeterea, ut omnia laudabilia Ecclesiae Graecae instituta ab antiqua Patrum traditione derivata, et Apostolica approbatione firmata, in suo vigore permaneant, atque a Fidelibus istius Nationis integre execution! tradantur; neque aliquid ii.sdem suggerere, aut suadere audeant, quod illorum con­ temptum, atque imminutionem inducere possit; multoque minus auctoritate propria aliquid circa illa innovare, aut etiam super iisdem aliquam dispen­ sationem concedere, vel admittere praesumant. Alioquin, praeter districtam, quam Deo, Nobis, suisque Superioribus (quos de urgenda huius Decreti observantia peculiariter oneramus) rationem reddent, sciant se harum Literarum vigore privationem vocis activae, et passivae, et inhabilitationem ad quemcumque gradum, et officium in suis respective Ordinibus, Institutis, et Congregationibus, ipso facto incursuros. §20. Demum quod attinet ad Regularem Monachorum disciplinam, decer­ nimus, ut Monachi utriusque Congregationis sub invocatione respective San­ ctissimi Salvatoris, et Sancti loannis, observent regulam genuinam Sancti Basili , eis tradendam a Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis: abstineantque ab esu carnium in sensu praedictae Regulae. Utriusque autem supradictae Con­ si 802 ίS Romani Pontifices gregationis, sive alterius cuiuscumque Instituti Monachos immediate subesse iubemus Episcopis Ordinariis Catholicis, et mediate Patriarchae pariter Catho­ lico. At in Dioecesibus, in quibus non est Catholicus Antistes, Patriarchae Catholico immediate subiaceant. § 21. Nullius vero generis Libros, aut folia, sine praevia approbatione, et licentia Episcopi Dioecesani, et Patriarchae praedictorum edere possint, atque insuper nullum de rebus sacris Librum, aut folium publici iuris faciant, inconsulta Sede Apostolica. Quod si novas Librorum sacrorum ab eadem Sancta Sede iam probatorum Editiones fieri contingat; onus erit Patriarchae, et Episcoporum Catholicorum, inspicere, ne ulla in re discordent ab Editio­ nibus approbatis. § 22. Monasterium porro Monialium in Kesruano erectum a OraecoMelchitis, pro Puellis suae Nationis, et Ritus, ante omnia declaramus eidem Oraeco-Melchitarum Nationi iure proprietatis acquisitum esse; ita ut Puellae alterius cuiuscumque Ritus, et Nationis nullatenus quacumque de causa in eodem deinceps admitti possint; sublata cuicumque, etiam Patriarchae, atque Episcopis, super hoc dispensandi facultate. §23. Insuper praedictum Monasterium, et Moniales sub protectione San­ ctae Sedis Apostolicae, et Congregationis de Propaganda Fide recipimus; illius vero, seu illarum regimen, tum spirituale, tum temporale, ad Monachos Con­ gregationis Sancti loannis de Soairo spectare decernimus, cum immediata subiectione Episcopo Ordinario, et mediata Patriarchae Graeco-Melchitarum Antiocheno; qui etiam immediatam super eo, et illis auctoritatem acquirere debeat, quotiescumque futuris temporibus non adesset Episcopus Orthodo­ xus illius Sedis. Quatenus vero (quod Deus avertat) neuter esset Catholicus, per id tantum temporis, et donec alteruter Catholicus supervenerit, praedi ctum Monasterium immediate subiaceat Abbati Generali praefatae Congre­ gationis Sancti loannis, tamquam Delegato Sedis Apostolicae. § 24. Confessarius Ordinarius Monialium praedicti Monasterii sit Mona­ chus professus dictae Congregationis Sancti loannis, quem scientiae, pietatis, ac prudentiae commendatione ab ipsius Abbate Generali delectum, et praesentatum, Episcopus Dioecesanus probaverit. Idemque statuimus de Confessario extraordinario, quem idem Abbas Generalis ter in Anno, et quando­ cumque necessitas urgeat, ad audiendas dictarum Monialium Confessiones valeat deputare. Facta insuper praedicto Episcopo potestate, quatenus id expe­ dire putaverit, alium quemcumque Sacerdotem Regularem, etiam alterius Instituti, et Ritus Latini, vel etiam saecularem eiusdem Ritus, in Confessarium extraordinarium dictis Monialibus deputandi. § 25. Non aliam vero Regulam a praedictis Monialibus servandam sta­ tuimus, quam genuinam illam Sancti Basilii, quam Monachis tradendam, supra significavimus. Cui quidem Regulae, si tam supradicti Monachi, quam mox enunciatae Moniales, aliquas peculiares Constitutiones addere velint, quae nec eiusdem Regulae observantiae, neque Graecis Ritibus adversentur, eas ad Congregationem de Propaganda Fide prius cognoscendas, et si opus fuerit corrigendas, Nobisque auctoritate Apostolica confirmandas exhibere teneantur. Romani Pontifices 803 §26. In omnibus hisce Decretis, Venerabiles Fratres, quae, praevio maturo examine, ut supra diximus, auditoque consilio Venerabilium Fratrum Nostro­ rum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, alionlmque praestantium inte­ gritate, ac doctrina Virorum, statuenda, edenda, ac Vobis denuncianda esse i indicavimus, minime dubitamus, quin agnoscatis, nihil aliud Nobis propo­ situm fuisse, quam ut et Venerabiles Ecclesiae Oraecae Ritus, ac mores in suo vigore persistant, et debita Vobis a populis obedientia, vestraque simul in eos auctoritas, et lurisdictio, sarta tecta servetur. Quorum utrumque ex una, eademque animi, ac iudicii aequabilitate proficiscitur; per quam et varias Ecclesiarum Institutiones et consuetudines iusta aestimatione pensantes, unum illud ad animarum salutem omnino necessarium in votis habemus: ut scilicet omnes, qui ubique Terrarum Catholico censentur nomine, unico Fidei, atque unitatis vinculo teneantur. Et supremam huius Sanctae Sedis auctoritatem, qua super alias Divina institutione praeeminet, ad promovendam omnium Eccle­ siarum utilitatem solummodo interponentes, de caetero Fraternitatibus Vestris intacta manere volumus iura omnia, ac privilegia, et liberum Iurisdictionis vestrae exercitium, ad regendas Oves vestrae fidei commissas, easque per semitas mandatorum Dei ad salutis aeternae metam, adiuvante Divina Gratia, dirigendas. Hinc est, quod, et huiusmodi Decreta libenter a Vobis, et cum debita devotione, atque observantia, suscipienda et amplectenda fore confidi­ mus. Et nihilominus auctoritate Nostra Vobis mandamus atque praecipimus, ut ea omnia et singula servetis, et ab aliis, ad quos attinet, exeeutioni man­ dari, atque exactissime observari curetis. Et Apostolicam Benedictionem Fra­ ternitatibus Vestris ex animo impertimur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 290-296]. Benedictus XIV, ep. 339. encycl. Inter omnigenas, 2 febr. 1744· * Inter omnigenas calamitates, quibus Ecclesiae Filii sub Infidelium domi­ natione degentes undique opprimuntur, quibusque omnibus paterna charitate compatimur; non aliae magis animum nostrum sollicitant, atque urgent, quam quae sunt eius generis, unde animabus Christi Sanguine redemptis perditionis occasionem oriri, et Catholicae Fidei, disciplinaeque integritati detrimentum inferri posse veremur. Ex quibus cum illae, quas in Serviae Regno sub durissimo Turearum iugo iamdiu sustinetis, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, multis ex partibus alias ad aures nostras pervenerint; tum vero novissime, per Venerabilem Fratrem loannem Baptistam, electum a Nobis, et constitutum Archiepiscopum Scopiae distinctius expressae, ac pene ob oculos nostros expositae, incredibili Nos dolore affecerunt. Licet enim inter gravissimas vexationes, ct persecutiones ab infidelium crudelitate, et schisma1 Venerabilibus Fratribus, Dilectis Filiis, Archiepiscopis, Episcopis, Parochis, et Universo Clero, et Populo Regni Serviae, allarumque finitimarum Regionum. m ia 804 Romani Pontifices ticorum odio illatas, assiduam Pastorum istius Regni vigilantiam, ac sollici tudinem in proprios greges, firmamque Populorum in Fide, ac pietate con stantiam commendare, immo et admirari debuerimus; plures tamen dolendi causas Nobis attulerunt, tum nonnullorum ex illis infracta, et fluctuans, ve. etiam arbitraria, in maximi momenti rebus, agendi ratio; tum invecta inter plerosque Fideles, ex alienigenarum consortio, morum, ac disciplinae cor ruptela; praesertim vero turpis Christianae professionis occultatio, ad infide­ litatem accedens, qua plures in istis regionibus uti, temporalium damnorum timore, perhibentur. § I. Debuerant quidem pleraque ex iis, quae contra Fidei, et morum puritatem inter istarum Ecclesiarum Fideles irrepsisse dicuntur, vel anteverti, vel introducta corrigi, atque emendari, per satis notas Pontificii, et Canonici luris sanctiones, et per Apostolicae Sedis Decreta per organum Venerabilium Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium negotiis Propa­ gandae Fidei praepositorum saepius emanata; potissimum vero per ea,quae statuta fuerunt in Albano Concilio, quod sub fel. rec. Praedecessore nostro Clemente XI, ab istius Regni Primate, pro universo Clero, et Populo Albaniae, et Serviae, indictum, et celebratum fuit. Ideoque praedictas omnes juris Ecclesiastici, et Sedis Apostolicae leges Vobis omnibus in memoriam revo­ cantes, earumque studium, et observantiam impense commendantes, praedi ctum Concilium Albanum vestris praecipue rebus, ac temporibus accommo­ datum et opportunum, omnino teneri, ac per omnia observari praecipimus; volentes, ut omnes istius Regni Archiepiscopi, Episcopi, Parochi, et Missionarii, et Reliqui Animarum curam habentes, aliquod illius exemplar apud se habeant, atque ad illius normam, suos, et Populorum mores exigere studeant, et conformare. § 2. Attamen, ut graviores abusus ad Fidei, morum, ac rituum integri­ tatem pertinentes, quae ex istis Regionibus ad nostram notitiam in specie pervenerunt, penitus tollantur, ac perpetuo eliminentur, postquam eosdem accurate, ac diligenter per nosmetipsos perpendimus, examinavimus, ea, quae sequuntur, Decreta, non sine Venerabilium Fratrum nostrorum consilio, per­ ferre, ac vobis denunciare statuimus; quorum dispositiones a vobis omnibus ad quos attinet, utpote utiles, ac necessarias, libenter amplectendas esse in Domino confidimus; et nihilominus auctoritate Apostolica exactissime impleri, et custodiri mandamus. § 3. Ordientes itaque a negotiis Fidei, sine qua impossibile est placere Deo, omnibus et singulis istius Regni fidelibus, qui Ecclesiae Catholicae com­ munionem retinere cupiunt, districte praecipimus, atque iubemus, ut caveant, ne ad occultandam, quum licitum et nccesse est aliquando, Christianae Reli­ gionis professionem, aliqua faciant, aut admittant contra Evangelica Praecepta, et Instituta; praesertim vero, quae protestationem includunt Mahumcticie sectae. Ideoque si Circumcisionem susceperint, sciant, quod Christus ipsis, Apostolo attestante, nihil proderit. Nomina Turcica, quorum ncc memores esse deberent per labia sua, assumere : abominanda Infidelium Templa, quae Moschaeas vocant, frequentare, ecclesiasticorum Iciuniorum dies Carnium esu profanare, ct haec eo fine, ut Mahumetani credantur, prorsus devitent. Romani Pontifices ' 805 H»ec enim omnia, etsi Fides Christi in corde teneatur, fieri nequeunt, sine Mihumetis errorum simulatione, sinceritati Christianae contraria, quae mendicium in re gravissima continet, et virtualem Fidei negationem, maxima cum Dei Iniuria, proximique scandalo, includit. §4. Multo vero magis, quum a publica Potestate interrogantur, illicitum sibi esse sciant Mahumeticae sectae se addictos profiteri; sed illud noverint esse tempus, quo eos oportet, sumentes scutum Fidei, non solum corde cre­ dere ad iustitiam, sed etiam ore Christum confiteri ad salutem ; alioquin si eum coram hominibus negare ausi fuerint, et ipse negabit eos coram Patre suo. § 5. Impius pariter, et illicitus est illorum Serviae Christianorum abusus, qui, ex hac vita migraturi, cadavera sua Turearum sepulturis mandari, cum istorum assistentia, et Mahumeticis adhibitis ritibus, permittunt, aut iubent. Etenim si Christum in vita erubescere minime debent, quanto minus quum eiusdem tremendo iudicio sistendi sunt; ne et ipse eorumdem coram Aeterno suo Patre erubescat. § 6. Munus itaque Episcoporum, Parochorum, et Missionariorum erit, serio Christianos illos, qui supradicta, cum ingenti Fidei iniuria, nefarie prae­ sumunt, docere et admonere; quod frustra sibi de Christianae Legis custodia, et zelo, deque Filiorum in eadem educatione blandiantur; quoniam vel in uno istorum deficientes, facti sunt omnium rei. Itaque ipsis aperte denun­ tient, quod quisquis metu cuiuslibet potestatis, vel temporalium amittendo­ rum formidine, Fidem suam prodit, iram Dei super se provocat; seque, nisi resipiscat, ab omni salutis spe extraneum reddit; quoniam magis timet homi­ nem, quam Deum, et momentanea retinere, quam aeterna acquirere mavult. Si qui autem obstinati in huiusmodi via impiorum pergere velint, incapaces erunt Sacramentorum in vita, et, si impoenitentes decesserint, suffragiorum post mortem; ad quae nullus Ecclesiae Minister illos admittere praesumat; ilioquin a proprio Episcopo Canonicis poenis, ad praescriptum etiam supradicti Albani Concilii, plectendus erit. § 7. Arcendae pariter a Sacramentis Ecclesiae sunt illae Mulieres, quae nuptiarum nomine in Turearum contubernium admissae, celantes Christianae Religionis professionem, ibi vitam agunt ab omni Religionis exercitio remo­ tam; eisque, a Pastoribus denuntiandum est, ne salutis aeternae fiduciam collocent in ea Fide, quam, sine operibus mortuam, in corde tantum utiliter conservare posse, sibi persuadent. § 8. Istarum vero Filios quos Parochis baptizandos exhibent, ubi eorum vitae periculum imminere videatur, sacro lavacro abluere praedicti Parochi minime dubitent; admonitis Matribus, ut, si convaluerint, ipsos in Christiana Religione educare sedulo curent. De iis vero, qui validam, ac vivacem cor­ poris constitutionem praeseferunt, et nullo superstitioso fine, sed unico salutis obtinendae voto, ad baptismum a supradictis Matribus offeruntur; quoniam impossibile est singulas rerum circumstantias expendere, quae suadere pos­ sunt, vel eos in Evangelicac legis, et fidei cultu perseveraturos, vel Christiana educatione ab huiusmodi Matribus fraudatos, Mahumctani Patris impietatem sequuturos esse; perpensis etiam infantilis aetatis periculis, ob quae tertiam plerumque hominum partem ante completum decennium extingui ferunt; 806 Romani Pontifices Romani Pontifices SANCO PETJU nihil expresse iubenduni censemus; Ecclesiaeque Ministros dumtaxat horümur, ut invocato cum gemitibus lumine Spiritus Sancti, iuxta illius ductum, et prudentiae suae dictamina se gerant. Quod si eos ad Baptismum admitti posse crediderint, ne omittant Matribus inculcare districtam obligationen qua tenentur, huiusmodi Ecclesiae Filiis, si ad rationis usum pervenerim notam facere veritatem Dei, eosdemque in disciplina, et correptione Domini educare. · § 9. Illud etiam grave, ac permolestum auribus nostris accidit, Con­ cilii Tridentini Decreta de Sacramento Matrimonii ab aliquibus non obser­ vari in istis Regionibus, in quibus debitam eorum publicationem iamdiu sequutam fuisse, ipsius Albani Concilii testimonio comprobatur. Itaque omnes istarum partium Fideles supradictis Decretis teneri declarantes, irrita omnino, et nulla esse definimus praetensa Matrimonia, quae coram solo Turearum ludice, Caddi dicto, vel etiam absque isto, per solos Sponsos, et non ad praedicti Tridentini Concilii praescriptum1 contrahuntur. Quique huiusmodi nullas, et clandestinas nuptias contraxerint, et post contractas convivunt, tam­ quam in illicito concubinatu versantes (nisi de praeterito poenitentiam agam, et iusto Matrimonio in facie Ecclesie iungantur), a Sacramentorum partici­ patione arceri praecipimus. § 10. Matrimonio autem a Fidelibus rite contracto, eisdem minime per­ mittimus, ne quidem ob causam Uxorum a Turearum raptu servandarun, idem coram Caddi per Procuratores Turcico Ritu renovare; nisi tamen Mahumetanus nuptiarum ritus sit mere civilis, et nullam Mahumetis invocationem, aut aliud quodeumque superstitionis genus includat. Etsi enim non per se ipsos, sed per Procuratores id peragant, nunquam tamen illius delicti insontes haberi debent, quod ipsorum auctoritate, vel mandato committitur. § 11. Quoad proclamationes vero a Tridentino Concilio statutas,2 licet in Servia minime usu firmatae asserantur, quum tamen in praelaudato Concilio Albano Parochis etiam Serviae praescribantur, adempta dispensandi facultate extra urgentis necessitatis occasionem; Nos idem omnino, quum fieri potest, observari praecipimus. § 12. Quod si alicuius Fidelis Uxor ad Tureas confugiat, et cum aliquo ex istis nefarias nuptias contrahere audeat, non licet Viro aliam Uxorem in illius locum ducere; quum Matrimonium, Iure Divino, Coniugibus supersti­ tibus, indissolubile, per huiusmodi Mulieris facinus minime dissolvatur. Unde, qui in tali casu alteram ducit, moechatur; et nisi ab ea omnino separetur,a Sacramentis arcendus est. § 13. Et quidem de huiusmodi Mulierum salute, nisi poenitentiam agant, quid iudicandum sit, omnibus patet. De Mulieribus autem Christianis a Tureis per vim raptis, iisdemque violenter, vel in pueritia nuptis, quae nullo Sacramentalis fidei iure coniunctae, in illicito concubinatu cum Infidelibus perse­ verant, idem omnino statuimus, quod in praedicto Concilio Albano decretum fuit; ut scilicet illis Ecclesiae Sacramenta denegentur; nulla ratione habita, 1 Sess. XXIV, de ref. matrim., c. I. ’ Scss. XXIV, de ref. matrim., c. 1. I 807 vel praetensae illarum in Christiana Fide perseverantiae, vel violentiae in puerili aetate a Tureis illatae, vel etiam quod unicae, aut potions, et iustae Uxoris loco a Tureis habeantur; quum ista nullum ius tribuant in concubi­ natu, et fornicatione degentibus, ad percipienda Sacramenta; nullamque Sacer­ dotibus, ad eadem indignis ministranda, praebeant facultatem. § 14. Circa Dispensationes Matrimoniales, caveant Episcopi, et Missionirii Serviae, ne facultatibus sibi ab hac Sancta Sede communicatis inconsuite, vel erga immerentes utantur; neve terminos suae potestatis transiliant Nullas itaque Dispensationes concedendas esse statuimus illis Christianis occultis, dc quibus dictum est, quod Mahumeticos simulent ritus: etenim isti, quum Christum erubescant, gratiarum Ecclesiae, quae Christi sponsa est, I indignos se faciunt. Praeterea nullas dispensationes concedant in iis casibus, quibus Matrimonia iuxta Ritum Ecclesiae Catholicae, ut supra dictum est, et valide, et sancte celebranda non esse praeviderint. Tunc enim non Dispen­ sationes, sed Dissipationes, et incontinentiae fomenta essent, a quibus fidelis prudensque Minister Christi omnimode abstinere tenetur. § 15. Specialiter autem advertant, eam facultatem, inter caeteras ipsis communicatas, non reperiri: dispensandi scilicet super impedimento iustitiae publicae honestatis, proveniente ex matrimonio rato, quod alias inter alte­ rutram partem, et alterius consanguineum in primo gradu, intercesserit; sed ante consummationem, vel morte, vel aliter legitime solutum fuerit. Hoc enim impedimentum fortius est eo, quod ex sponsalibus oritur; idcirco ab huius­ modi dispensatione concedenda abstinere debebunt. § 16. In celebratione nuptiarum observentur tempora ab Ecclesia Catho­ lica praescripta. Quod si infra vetitos dies Mahumetani suas nuptias cele­ brantes, aliquem ex Fidelibus officii causa invitaverint, quoniam Ecclesiae praecepta ad eos, qui foris sunt, minime pertinent, non prohibentur Catho­ lici Serviae, Christianam modestiam secum ferentes, illis interesse; dum­ modo fieri possit absque Creatoris iniuria, et offensione fidelium, et Eccle­ siae Dei; et nulla in Turearum nuptiis Mahumetis invocatio, nullique superstitiosi ritus intercedant, quibus invitati, ore, vel opere iungi debeant, et consentire. Quae tamen Infidelium consortia, et profana convivia, sf, quantum poterunt, devitare curaverint, multa sane animarum pericula prae­ cavebunt. §17. Quod pertinet ad cognationem spiritualem, sapientissima Tridentini Concilii Decreta, 1 quacumque in contrarium consuetudine minime obstante, in Servia omnino observari mandamus. Itaque nec eam, quae oritur ex Sacra­ mentis Baptismi, et Confirmationis, ultra personas, et gradus ab eodem Con­ cilio praefinita, extendi permittimus; nullam vero spiritualem cognationem aliunde oriri, et in specie ex assistentia matrimonio praestita, etiam ad con­ trahentium invitationem, sicuti nec inter eos, a quibus capilli pueris primo tondentur, expresse declaramus. Urget enim ratio praedicti Conciliaris Decreti; ne scilicet propter multitudinem prohibitionum, contingat saepius, in casibus prohibitis ignoranter contrahi matrimonia, in quibus vel cum peccato per1 Scss. XXIV, de ref. matrim., c. 2. 808 >) ” X3d 1J 3W s ?2J ► Romani Pontifices Romani Pontifices 809 eeveretur, vel quae cum scandalo dirimi debeant Quod cum sapienter sta­ § 22. Dolenter vero nimis accepimus, vel adeo desertas, et ruinosas esse tutum fuerit circa ea spiritualis cognationis genera, quae iam in Ecclesia istarum Regionum Ecclesias, vel adeo insolescere infidelium furorem, ut San­ recepta erant; multo maiori ratione obtinere debet in aliis huiusmodi spe­ ctissima Eucharistia neque decenter, neque tuto, ut par est, asservari possit; ciebus, quae in Ecclesia Catholica ignotae, infectum a schismaticis prinonnde eveniat, ut plerique Fideles Infirmi, absque salutari Viatico, naturae pium habent, quorum est alligare hominibus onera gravia, et importabilia, debitum solvant Porro gravissimo huic malo, quantum fieri potest, occurri, digito autem suo ea non movere. Itaque et istorum scandalum, si quod ct provideri debet. Quamobrem Infirmorum notitia per Parochos anxia dili­ acceperint ex huius Decreti inter Fideles observantia, secure conteninengentia est inquirenda, non tantum pro iisdem Poenitentiae Sacramento expurdum est. pndis, Christianisque monitis, ac spiritualibus consolationibus iuvandis, ac § 18, De Sacris autem Ritibus, in quibus istarum Regionum Ecclesia, sublevandis; verum etiam, ut Sanctissimo Christi Corpore reficiantur, atque Romanam hanc, reliquarum omnium Matrem, et Magistram, in speculum sibi, id extremum agonem subeundum muniantur. Itaque ubi alicui ex Fidelibus et exemplum proponentes, non alio quam Romano Missali, Rituali, acCae» mortis periculum instare perspiciant, praedictum Sacramentum Eucharistiae * remontais uti perhibentur, hortamur Venerabiles Fratres Archiepiscopos, et quamprimum ipsi ministrent; et si quidem sine periculo possint, ab Ecclesia Episcopos, ut nihil in huiusmodi tuta, ac laudabili consuetudine immutari, sumptum, si aliqua ibi existerit, ad Infirmi domum deferre debent, cum extra et tam in Sacrorum celebratione, et Sacramentorum administratione, quam summum necessitatis casum, apud infirmos, in Aedibus non Sacris, Missam in Benedictionibus, et Exorcismis, non aliis quibuscumque aliunde petits celebrare non liceat Ritibus, Caeremoniis, et precationibus, quocumque praetextu, aditum rese­ § 23. Dum autem Sacerdos tantum Sacramentum ad infirmos defert, rari permittant. Decreta in Albano Concilio promulgata adamussim observet, quibus prae ­ § 19. Videant autem, ne forte inanes, aut leves timendi causae illae sint, ci p i t ur, ut indutus Superpelliceo, Stolaque utrique humero circumscpta, et quae passim afferuntur, pro omittendis in Baptismatis administratione cae­ praecedente uno saltem lumine, Hymnos, et Psalmos submissa voce reciremoniis a Rituali Romano praescriptis; quas etiam, quum ex veris, graviUni , in Sacra Pyxide, vel in Calice mundo, velamine cooperto, ambabus busqué causis praetermitti contingat, primo quoque tempore suppleri cura­ manibus illud ante pectus tenens, devote deferat. At ubi (sicut ibidem addi­ bunt. Neque enim sine gravi peccato negliguntur tam magni ponderis, tur) Turearum vis praevalet, et iniquitas, Sacerdos Stolam semper habeat tantaeque antiquitatis Ritus, atque ad reverentiam Sacramento conciliandam propri i s coopertam vestibus: in sacculo, seu bursa Pyxidem recondat, quam maxime necessarii. per funicolos collo appensam in sinu reponat; et nunquam solus procedat, § 20. Curandum est etiam, ne extra casum necessitatis, iustique timori» sed uno saltem Fideli, in defectu Clerici, associetur. ab Infidelibus incussi, communis, et naturalis Aqua, vel etiam ea, quae pro § 24. Denique circa sepelienda Fidelium Cadavera, omnes Turearum lustrationibus benedicitur, in Baptismi administratione adhibeatur; ac temere superstitiones devitentur; a quibus profecto impuram originem trahunt superomittatur usus Aquae ad hunc praecise effectum benedictae iuxta praescri­ stitiosl quidam ritus, veluti lotiones, quae incenso Thure, et certarum pre­ ptum Ritualis Romani. Vix enim sine maxima incuria, vel inani timore (iuxta cum recitatione, quae a Catholica improbantur Ecclesia, peraguntur. Itaque sensum etiam Albani Concilii) evenire potest, ut In Ecclesiis Parochialibus, ibstinentes, quantum poterunt, ab omni specie mala, et infidelium imita ­ ubi illae existunt, Baptismales Fontes, statutis temporibus, et ritibus non ti o ne, discant istarum Regionum Populi, nihil in huiusmodi Ritibus conti ­ benedicantur, aut Sacrorum Oleorum ad hoc sufficiens copia non suppetii neri , quod necessarium sit ad Defunctorum salutem, atque suffragium. Tur ­ § 21. Invigilent etiam, pro pastoralis muneris implemento, ne Fidelibus earum vero dicteria, et cachinnos, inanesque schismaticorum sermones, pro quocumque in loco degentibus Sacerdotes Catholici desint, qui ipsis in ni h i l o habeant. Paschatis solemniis Sacrosanctam Eucharistiam ministrare possint; tum, ut 25. In aestimandis autem periculis, quorum interventu in supra enun­ Lateranensis Concilii pro omnibus utriusque sexus Fidelibus Decretum1 obser­ tiatis§ rerum generibus Ecclesiasticae disciplinae rigorem relaxari posse decla ­ vetur; tum, ut in communi totius Ecclesiae de Resurrectione Domini laetitia, ravi m us, universos istarum Regionum Fideles, praecipue vero Animarum hoc vivifico pabulo, quod symbolum quoque unitatis est, Ecclesiae Filii Pastores monemus, itidemque rogamus, ut abiectos animos Christiana vir ­ roborentur, ac nutriantur. Quod si propter locorum, et temporum infelici­ tute erigentes, quid vere timendum sit, quid contemnendum, examinent; et tatem eveniat, ut infra duas Hebdomadas, quae a Dominica Palmarum ad non in angustia, et metu terrenarum potestatum, sed in amplitudine chariDominicam in Albis intercurrunt, nullatenus id fieri possit: tunc, ut eidem tati s , et ardore dilectionis, quae foras mittit timorem, Dei, et Ecclesiae prae ­ praecepto, vel in Quadragesima, vel in solemniis Pentecostes, praeviisque cepta observent, et Animarum Curam administrent. Quod si solam Turearum diebus, iuxta proprii Sacerdotis consilium, a Populis istarum Serviae regio­ insultantium formidinem, aut levium incommodorum periculum, ad trans­ num satisfieri valeat, harum Literarum tenore concedimus, et indulgemus. gredienda Christianae professionis instituta, vel ad negligendum Animarum si b i creditarum regimen, iustam sibi causam esse iudicaverint: vere de ipsis * C. 12, X, de poenitentiis et remissionibus, V, 38. dici poterit, quod ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Idcirco Vene- 810 Romani Pontifices BIBLIOTHECA ^ FRATERNITAS SA C LR IX M a is SANt Γί PE I R rabiles Fratres Archiepiscopos, et Episcopos, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesias istas gravissimarum calamitatum cumulo vexatas, horiamur in Domino, et obsecramus, ut inanes huiusmodi timores, ex inferiorum Eccle­ siae Ministrorum, omniumque Fidelium pectoribus excutiant, eosque erigant atque excitent, ut calcatis aeque mundi blanditiis, atque terroribus, perarduam, angustamque semitam, Christum Ecclesiae Caput, ad sanctificationis fasti­ gium invitantem, constanter sequantur. § 26. Agnoscant porro singularem in ipsos Dei nostri misericordiam, qui dum, terribili iudicio, in aliis Regionibus Infidelium dominationi subre­ ctis Christianam Religionem penitus conculcari, et extingui permisit: in isto tamen Serviae Regno veritatis suae lumen vigere voluit, quo respicientes homines in angustiis, et tribulationibus constituti, et consolationem acci­ perent in hac vita, et ad meliorem, ac beatiorem aliam assequendam perdu cerentur. § 27. Itaque, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, cogitate etiam, atque etiam, et praecavete, ne per ingrati animi vitium, Divinae erga vos pietatis fluenta siccentur; et auferatur a vobis Regnum Dei, cuius legibus obtemperare, ct recte constitutos mores servare contempseritis. § 28. Quod si supra exposita Decreta, quibus vestram agendi discipli­ nam ad Sanctissimarum Ecclesiae legum puritatem cupimus revocare, quaeque vobis omnino exequenda per has Literas nostras auctoritate Apostolica denun tiamus, gravia vobis videbuntur, et importabilia; videte ne ad leve Christi onus, ac suave ipsius legis iugum, eam gravitatem, et molestiam vestra opi­ nione transferatis, quae ex superaddita temporalium bonorum, vel retinen­ dorum sollicitudine, vel acquirendorum cupiditate proficiscitur. Haec si abje­ ceritis, et mundi servitutem cum ea, quam Christo professi estis, minime conciliandam esse duxeritis : profecto levia vobis omnia, et expedita in Christianae legis observantia videbuntur. Fidelis est autem Deus, qui non patietur vos ab infidelibus vexari, ac tentari supra id, quod potestis; sed faciet etiam ex tentatione proventum, et momentanea tribulationum vestrarum aeterno gloriae cumulo abunde rependet. Quod ab ipso Patre misericordia­ rum, et Deo totius consolationis vobis ex animo adprecantes, Apostolicam Benedictionem vobis omnibus amanter impertimur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 302-308]. 340. Benedictus XIV, const. Ab augustissimo, 5 mart. 1744. Ab Augustissimo Eucharistiae Sacramento, in quo Salvator Noster, et Dominus lesus Christus se ipsum nobis, tamquam gratiarum omnium fon­ tem uberrimum, atque pretiosum aeternae gloriae pignus amandum, atque fruendum exhibere ineffabili benignitate dignatur; cui curvari convenit omne genu, omnesque gentes, et populos, et linguas perenne adorationis et hono­ ris tributum offerre; sceleratorum Hominum audaciam, multoque magis sacri­ Romani Pontifices I ' I 811 legas impiorum manus arcendas esse, in primisque a Nobis Apostolicae auctoritatis clypeo, ac districto poenarum gladio, quantum cum Domino possumus, longius propulsandas, tum ipso ministerii Nostri Officio, tum etiam Praedecessorum nostrorum exemplis admonemur. § 1. Et sane, cum alias Ven. mem. Praedecessor Noster Innocentius Papa XI per suam Constitutionem datam iv Idus Martii Anno Incarnationis Dominicae mdclxxvi!,’ statuerit, ut omnes, et singuli utriusque sexus, qui de «ecrabili furto Hostiae consecratae, sive unius, vel plurium Particularum consecratarum, cum sacra Pyxide, vel sine illa, legitime, et judicialiter con­ fessi, aut convicti fuerint, quive propria malitia, vel de alterius mandato, Hostiam eiusmodi, sive unam, vel plures Particulas consecratas, ad malum finem, apud se retinere, vel alio transferre, seu asportare praesumpserint, condignis poenis, et animadversionibus pro facinoris atrocitate plectantur, et pro prima etiam vice Curiae saeculari tradantur, non obstante minori aetate, dummodo vigesimum annum attigerint; easdemque poenas constitue­ rit etiam contra Mandantes: immediatus illius Successor fel. pariter rec. Ale­ xander Papa VIII, aequali zelo ad tam nefarium scelus eliminandum arma­ tus, praedictam Innocentii XI Constitutionem confirmavit, per aliam in simili forma datam xi Kalendas Januarii anni mdcxc;2 in qua etiam illud addidit, ut sub antedictae Constitutionis dispositione intelligi deberent comprehensae omnes, et singulae personae tam Saeculares, quam Ecclesiasticae, etiam Re­ gulares, cuiuscumque dignitatis, status, gradus, Ordinis, Congregationis, Societatis, et Instituti, quibuscumque privilegiis, exemptionibus, et Induitis munitae, et quavis speciali nota, aut individuatione dignae, nulla prorsus excepta ; easque omnes, si quas atrocissimi huius criminis, quocumque modo, etiam sine qualitate furti, per se ipsas, vel per alios quoscumque, aut de alterius mandato, commissi, reas esse constaret, omnibus, et singulis poenis tum antiquis, tum in dicta Innocentii XI Constitutione innovatis, etiam, quoad Ecclesiasticos, degradationis realis, et traditionis brachio saeculari, omnino et irremissibiliter obnoxias fuisse et esse, atque in posterum fore, declaravit. § 2. Nos igitur, quibus horrendae huiusmodi impietatis magis magisque praecavendae non minor cura pectori insidet, supradictas Praedecessorum nostrorum Innocentii XI, et Alexandri VIII Constitutiones (quarum tenores, ac si de verbo ad verbum praesentibus insertae forent, haberi volumus), atque omnes, et singulas dispositiones, ordinationes, declarationes, et exten­ siones in illis contentas, prout iacent, Motu proprio, et ex certa scientia, et deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, hac Nostra perpetuo valitura Constitutione confirmamus, approbamus, et innovamus, easque inviolabiliter, et inconcusse servari volumus, et mandamus. § 3. Cum autem, sicut Nos ipsi pluries agnovimus, dum adhuc in mino­ ribus existentes, in Romana, atque universali Inquisitione Consultoris munere fungebamur, in huiusmodi Causarum tractationibus, quae coram Sacro prae­ dictae Inquisitionis Tribunali agitantur, hae plerumque exceptiones a Reis, ' Cf. N. 250. ’ Cf. N. 255. 812 Romani Pontifices Romani Pontifices 813 tndKionis brachio Saeculari, et quoad Ecclesiasticos, degradationis realis, et atque Reorum Advocatis proponi soleant, quod scilicet subreptarum Particu traditionis pariter pro prima vice brachio Saeculari, in praefatis, et antiquio­ larum, sive Hostiarum consecratio, et surripientium, sive asportantium, vel ribus Praedecessorum Nostrorum, et iuris sanctionibus, contra huiusmodi respective retinentium intentio ad malum finem directa, minime a Fisco pro­ nunquam satis detestandi facinoris Reos iuste, ac sapienter constitutis, subli­ bentur; et propter huiusmodi exceptiones, et deficientes in Fisco probationes dantur, et cum effectu plectantur, et puniantur. ad easdem repellendas, huius generis causas in longum protrahi contingat, § 6. Decernentes, etc. atque etiam ipsi aliquando Rei delictorum suorum impunitatem, aut poena­ (Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 314-317). rum minorationem pessimo exemplo obtinere tentaverint; cumque super rele­ vantia istarum exceptionum, quae ex praedictarum Innocenta XI, et Alexan­ dri VIII Constitutionum contextu oriri asseruntur, et super eo, an ipsis Reis, vel Fisco potius incumbat onus conficiendi probationes pro supradictis exce­ 341 ptionibus fundandis, vel respective destruendis, novam aliquam declaratio­ Benedictus XIV, const. Sacerdos in aeternum, 20 apr. 1744 nem Pontificia auctoritate suffultam memoratis Constitutionibus adiungi desi­ deraretur: idcirco Nos, volentes omnia sacrilegis Hominibus adimere subtu fugia, per quae condignas tantae impietatis poenas declinare, vel earum mino­ Sacerdos in aeternum Christus Dominus, dum ipsa nocte, in qua trade­ rationem, et relaxationem praetendere, vel obtinere possent, motu, scientia, batur, Apostolis a se ipso delectis consecrandi Corporis sui, eiusdemque deliberatione, ac potestatis plenitudine paribus, atque etiam Venerabilium offerendi, et ministrandi potestatem concessit: mox eisdem post resurrectio­ Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium in tota Republica Christiana adver­ nem suam, insufflato Spiritu Sancto, amplissimam peccata remittendi, ac reti­ sus haereticam pravitatem generalium Inquisitorum a Sancta Sede specialiter nendi contulit facultatem; hoc simul exemplo praeceptoque suo constituit, deputatorum sensui, et consilio Nobis alias super hac re insinuato inhae­ et sanxit, ut ea deinceps in universam Ecclesiam potestas atque facultas per rentes, ea quae sequuntur opportune statuenda, et declaranda censuimus. legitimam tantummodo Sacerdotum ordinationem transfundi, et propagari § 4. Quoties igitur per legitimas probationes constiterit, vel Hostiam, deberet; unde, evacuato veteri Levitarum ministerio, et Sacerdotio filiorum vel Particulas a Reo subreptas, sive alio modo asportatas, atque retentas, in Aaron, qui exemplari, et umbrae deserviebant Caelestium, omnibus quidem Sacro prius Repositorio, seu Tabernaculo, vel in Sacra Pyxide, aut Ostenadoptionis suae filiis ad novum Sacerdotium secundum ordinem Melchisesorio asservatas, indeque sacrilego ausu extractas, atque asportatas fuisse; vel dech aditus pateret; sed non alii reipsa ad sublimem fungendum honorem eidem Reo constituto, aut alteri personae, in actu Communionis a Sacerdote esumerentur, quam qui a Deo vocati, atque ab Apostolis, seu ab eorum traditas, deindeque vel in eodem Communionis actu, vel post illum, ab if• Λ successoribus, rite instituti atque ordinati fuissent. Quod si, iuxta Legem sumente ex proprio ore extractas fuisse: tunc satis, et abunde fundatam prae­ .Moysi, accedentes ad Sanctuarium illud manufactura, aut Thuribulum aureum sumptionem Fisco suppetere declaramus, pro asserenda earumdem Hostia­ rb hominibus effectum, manu arripientes, praeter eos, qui ex designata Tribu, rum, seu Particularum consecratione; ad quam excludendam nonnisi claras, J dFamilia originem ducerent, sine ulla miseratione morti deputabantur, quanto et concludentes in contrarium probationes admitti debere decernimus; qua­ magis putandum est deteriora supplicia mereri cos, qui, profani cum sint, rum perficiendarum onus ad ipsum Reum pertinere dubitandum non est, ideo praestantiori novae Legis ministerio se ingerere, atque oblationem, et ac ne in posterum dubitari contingat, praesentis declarationis tenore sta­ dispensationem Mysteriorum Dei sibi arrogare praesumpserint; quum praetuimus. strtim ea nulliter, ct irrite celebrantes puram ipsam Panis, et Vini substan§ 5. Inutiliter etiam a Reis, vel ab eorum Defensoribus proponeretur thm publicis adorationis actibus, atque receptis Latriae protestationibus impie exceptio non probatae pravae intentionis abutendi Sacramento ad malum, vel j prosequantur,'et quantum in ipsis est, in idem Idololatriae crimen fideles popu­ sacrilegum finem, nisi concludentibus, et juridicis probationibus, adstruendis los, licet ignorantes, inducant. Mendaces vero illi, qui absque legitima aucto­ pariter ab ipsis Reis, in quos tale onus praesentis declarationis vigore expresse ritate, in Poenitentiae Tribunalibus, tamquam ludices animarum, sedere refundimus, huiusmodi exceptio constabilita fuerit, et iusta, aut excusabilis audent, eamque sibi falso asserere facultatem, emundandi conscientias homi­ ratio asportationis, aut retentionis Sacramenti, plene comprobetur. Aliis num ab operibus mortuis, quam aeterni foederis Sponsor Dei Filius nemini etenim Fisco semper assistet valida, et legitima praesumptio de intentionis se, nisi per Ecclesiasticam Ordinationem, communicaturum promisit, severio­ pravitate, quotiescumque probaverit ipsam Sacrae Hostiae, vel Particulae sub­ ribus profecto poenis plectendi sunt, cum Sacramentum reconciliationis reptionem, asportationem, aut retentionem; absque eo quod, super malo, vel bumanae conculcent, ct sanguinem Testamenti, a quo virtus illius omnis sacrilego fine, speciales probationes debeat cumulare. Itaque neque istam, promanat, pollutum ducant, confitentibus vero fideliter peccata sua impiam neque aliam superius memoratam exceptionem, ubi sufficienter, ut supra, in re gravissima fraudem faciant. probatae non fuerint, impiis tanti Sacramenti violatoribus ullatenus suffra­ § I. Et quidem gravissima huiusmodi scelera exccrantes Romani Pon­ gari volumus, quo minus omnibus, et singulis poenis, etiam pro prima vice tifices Praedecessores Nostri Paulus IV, et Sixtus V decreverunt, ut qui ad 814 Romani Pontifices BIBE IOTHECA t-TfATFKN IlAS S A C LU lK > fai.lS SANCTI PCTIU Presbyteratus Ordinem non promoti, Missarum celebrationem usurpare, ei Sacramentum Poenitentiae ministrare praesumpserint, a ludicibus Sanctae Inquisitionis tradi deberent Curiae Saeculari, debita animadversione puniendi. Eorumque vestigiis per omnia inhaerens fel. record. Clemens Papa VIII etiam Praedecessor Noster, ne circa poenam huiusmodi delinquentibus irrogandam ullus dubitationi locus superesset, in suis Literis incipientibus: Et si alias, datis in forma Brevis apud S. Petrum sub die prima Decembris anni millesimi sexcentesimi primi,1 distinctius constituit, ut omnes, et singuli, qui ad Sacer­ dotium, ut supra, non promoti, reperti fuerint Missarum celebrationem usur­ passe, vel Sacramentalem confessionem audisse, a praedictis ludicibus S. Inqui­ sitionis, vel locorum Ordinariis, tamquam Ecclesiae misericordia indigni, a Foro Ecclesiasiastico abiiciantur, et ab Ordinibus Ecclesiasticis, si quos habue­ rint, rite degradati, statim Curiae Saeculari tradantur, ner ludices Saeculares debitis poenis plectendi. § 2. Et successive rec. pariter mem. Praedecessor Noster Urbanus Papa VIII per similes Literas datas die vigesimatertia Martii anno millesimo sexcentesimo vigesimo octavo, quarum initium est: Apostolatus Officium,1 supradictas Decessorum dispositiones ita confirmavit, et ampliavit, ut qui­ cumque se praefatis sceleribus obstrinxerint, mandaverit eos privilegio aeta­ tis minoris annis vigintiquinque, nullatenus excusari, dummodo vigesimum annum expleverint, quominus ad normam dictae Constitutionis Clementinae, statim Curiae Saeculari, condignis poenis afficiendi, tradantur. Quas quidem omnes et singulas Constitutiones, atque Ordinationes, Apostolica Nostra Auctoritate adprobamus, et confirmamus, et quatenus opus sit, innovamus, atque in posterum ab omnibus, ad quos spectat, inviolabiliter observari praecipimus, earum omnium tenores, ac si praesentibus de verbo ad verbum insertae forent, pro plene, et sufficienter expressis habentes. § 3. Quia vero propria nonnunquam experientia cognovimus, dum adhuc in minoribus existentes in Romana atque Universali Inquisitione Consultoris munere fungebamur, ab huiusmodi criminum Reis, seu ab eorum Defenso ribus, complures alias exceptiones proponi, quarum praetextu, poenarum ut supra iuste indictarum condonationem, aut saltem minorationem obtinere con­ tendunt; et signanter contra probationes a Fisco adstructas opponi solere, quod aut Testes cumulaverit in sua quemlibet depositione singulares, dum, exempli gratia, unus ex ipsis Reum viderit Sacris se Sacerdotalibus Vestibus induentem, alter eundem ad Altare progredientem, alius vero unam, alius aliam Missae partem recitantem audierit; aut etiam quod ab eodem Fisco non satis exclusa fuerit promotio Rei ad Ordinem Presbyteratus, iuxta praetensum onus, quod ipsi Fisco incumbere contendunt. Ad elevandam vero delicti gravitatem, illud aliquando audivimus allegari, quod Reus integram Missam non celebraverit, sed antequam illam expleret, ab Altari discesserit; vel quod, si unam Missam integre celebrasse convictus fuerit, id, iuxta asser­ tum sensum praedictarum Constitutionum, nequaquam sufficiat ad incurren‘ Cf. N. 1S8. 1 Cf. N. 207. Romani Pontifices 815 dis poenas in eisdem propositas; vel denique, etiamsi plures huiusmodi sacrilegas Missas celebraverit, minime probari possit formam Consecrationis ib eo prolatam fuisse. § 4. Idcirco Nos, frivola huiusmodi Reorum effugia de medio tollere volentes, re matura a Nobis ipsis, et accurate perpensa, atque etiam audito consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium in tota Repu­ blic! Christiana adversus haereticam pravitatem Generalium Inquisitorum a Sinda Sede specialiter deputatorum, Motu proprio, et de Apostolicae potestatis plenitudine, statuimus primo, et declaramus, quod licet delictum cele­ brationis Missae non satis plene probatum dici possit ad effectum deve­ niendi ad realem delinquentis traditionem brachio Saeculari, quando Testes inducti in suis quisque depositionibus singulares dignoscuntur; nihilominus I Indicia per huiusmodi depositiones acquisita satis relevantia iudicari debeant, nt Reus tormentis subiiciatur, ad eliciendam veritatem. § 5. Ad dignoscendum autem, utrum Reus in Ordine Presbyteratus mera constitutus fuerit, necne, laudabilem quidem commendamus praxim Tribunalis Sac. Inquisitionis, qua consuevit in huiusmodi casibus exquirere per literas ab Episcopo illius loci, unde Reus originem ducit, vel in quo domicilium habet, an ipse eundem Reum promoverit, sive ad alium Episcopum Literas Dimissoriales pro eiusdem ordinatione direxerit, ut hic deinde requiratur, an ad earum exeeutionem devenerit. Verum ubi, hoc peracto, ex huiusmodi extraiudicialibus Episcoporum Literis constet, minime Reum fuisse promotum; id satis superque esse volumus, ut Fisci intentio probata dica­ tur; declarantes, non aliter Fisco incumbere onus probandi non promotio­ nem Rei ad Ordinem Presbyteratus, sed ad ipsum potius Reum pertinere, quatenus contrarium praetendat, suam promotionem ad praedictum Ordinem concludenter ostendere. § 6. Sub dispositione vero praesentis Nostrae, necnon praemissarum omnium Constitutionum comprehendi decernimus omnes et singulos, qui, absque Sacerdotali gradu, et ordine, non modo unam Missam celebrare ausi sint, sed etiam unius Missae partem celebrasse iudicialiter fateantur, seu legi­ time convicti fuerint, dummodo elevationem Hostiae, vel Calicis, seu utrius­ que, in Altari peregerint, quamvis de prolatione formae consecrationis non constet: cum ex huiusmodi verborum prolatione tremendi quidem Sacrificii contemptus, et delinquentis audacia, et crimen augeatur;sed ex eorum reti­ centia nequaquam imminuatur peccatum idololatriae, quod per actus adora­ tionis a Celebrante non promoto erga puram Panis, et Vini substantiam exhibitos, admittitur, et in quod Populus etiam fidelis, materialiter saltem, inducitur. Quod si, non peracta Elevatione, Reum ab Altari discessisse pro­ betur, tunc solum concedimus, ut contra ipsum ad mitiorem poenam deve­ niatur, arbitrio, et prudentia Indicis Ecclesiastici praefiniendam. § 7. Omnes denique exceptiones supra expressas, quae ab huiusmodi Reis, eorumque Defensoribus, in ipsorum excusationem praetendi solent, seu singulatim, seu comunctim considerentur, nullatenus attendi, seu eisdem Reis suffragari debere statuimus, quominus ad realem eorum traditionem brachio Saeculari, vel, si de Clericis in aliquo Ecclesiastico Ordine consti- 816 Romani Pontifices Romani Pontifices tutis agatur, ad eorum degradationem, et traditionem pariter brachio Saecu­ lari, etiam pro prima vice, procedatur, ad hoc ut condignis tantae impietati, poenis a iure, seu alias statutis, et comminatis, cum effectu puniantur, et afficiantur. § 8. Easdemque declarationes, et ordinationes a Nobis contra Celebrantes non promotos hucusque statutas, ad eos etiam extendimus, et pertinere dear nimus, qui, cum Sacerdotes non sint, Confessiones Sacramentales audire, et absolutionem poenitentibus impertiri praesumant; quos pariter eisdetr. poenis traditionis brachio Saeculari, seu respective degradationis, et tradi­ tionis pariter brachio Saeculari, etiam pro prima vice, subiici debere praeci­ pimus, non obstantibus praemissis exceptionibus, si quas ab huiusmodi Reis ad proprium casum aptabiles, in sui defensionem seu excusationem adduci contingat Sed unam dumtaxat exceptionem, ad effectum mitigandae poenae, attendi debere mandamus; ubi nimirum concludenter probetur, Absolutionem a Reo minime prolatam fuisse: tunc enim concedimus, ut iudex Ecclesiasticus mitiorem poenam, pro suo arbitrio et prudentia, delinquenti valeat irrogare. § 9. Decernentes, etc. [Bened. XiV Bull., tom. 1, p. 342-346]. r 342. Benedictus XIV, ep. Fw Si fraternitas, 8 iuL 1744.1 Si Fraternitas Tua secum reputabit quot gravissimis et maximis curis propemodum obruamur, quantumque, hoc praesertim difficillimo tempore, prorsus Nos teneat imposita tenuitati nostrae sollicitudo omnium Ecclesiarum, non sane mirabitur tamdiu sibi procrastinatum fuisse responsum ad eas Lite­ ras, quibus Apostolica auctoritate dissolvendas rogasti obortas in Hispania disputationes aliquas, e duabus nostris Epistolis ad omnes Episcopos supe­ rioris anni mdccxli, xxx maii,:et xxii augusti,3 quibus intra legitimos fines coercuimus invalescentem Ecclesiastici ieiunii relaxationem. Potius tibi in mentem veniet cogitare de singulari nostro in religiosissimam Hispanam Eccle­ siam amore, unde Nos immensa licet rerum mole fatigatos ad expediendum sibi in omni sua perplexitate salutis iter opem nostram praesto habet. § 1. Quamquam igitur, dum praenuntiatas Constitutiones edidimus, non aliud propositum Nobis fuerit, ac refraenare paucorum nimis ingenio fiden­ tium Theologorum licentiam, qui opinionum novitate gaudent; nec otium, nec animus Nobis fuerit definire quicquid subtili indagatione deduci possit ex proposita a Nobis ieiunandi regula; tamen eximia paterna caritate com­ plectimur adeo observantissimos Romanae Sedis Hispanos, tantique facimus obsecrationes tuas, ut occurrere anxietati vestrae libenter adieccrimus animum, 1 Venerabili Fratri Archiepiscopo Compostellae. • Cf. N. 308. ’ Cf. N. 314. 817 tl Nos ipsi quaestiones abs te propositas dirimendas constituerimus. Sic intern se habent. I. Utrum, quae in antedictis nostris literis in forma Brevis de unica corne­ ront, d de epulis non permiscendis, praescribuntur, sub gravi etiam praecepto prohibeantur? Respondemus: Concedentes facultatem vescendi carnibus tempore vetito, sub gravi teneri easdem facultates non aliter dare, quam geminis hisce adiectis conditionibus, videlicet unicae in diem comestionis, et non permiscendarum epularum. Eos vero, qui huiusmodi facultatibus utuntur, sub gravi ad binas ipsas conditiones implendas obligari. II. An ii, quibus concessum est vesci carnibus, possint in vespertina refediancula, ea quantitate carnis vesci, quae ieiunantibus permittitur? Respondemus: non licere; sed opus habere eo cibo, eaque uti potione, quibus utuntur homines ieiunantes rectae meticulosae conscientiae. III. An qui ieiunii tempore vesci carnibus permittuntur, et unica corn.essaiione uti debent, horam ieiunantibus praescriptam servare opus habeant? Edicimus, observandam iis esse. IV. Quaenam sint epulae licitae, quae vetantur cum interdictis coniungi? Respondemus: Epulas licitas pro iis, quibus permissum est carnes come­ dere, esse carnes ipsas. Epulas interdictas esse pisces, adeoque utrumque rimul adhiberi non posse. Piscibus tamen edendis non interdicuntur ii, quibus datur tantum facultas adhibendi ova, et lacticinia. VII. Utrum memorata duo praecepta urgeant extra Quadragesimam? Respondetur: urgere extra Quadragesimam utrumque praeceptum ; illud scilicet unicae comestionis, cum reliquis legibus in secundo, et tertio ad i see postulata responso expressis; et alterum non permiscendi epulas licitas cum interdictis, ut in quarto postulato definitum est. § 2. Habes, Venerabilis Frater, penitus explicatum quicquid apud vos «nostris saepius nuncupatis Apostolicis literis dubitationem attulisse scribis. Qua quidem in re laudavimus consilium tuum interrogandae supremae RomanseScdis, ut libero, et non vacillanti gressu ad oves sana doctrina imbuendas incedere Pastores queant, in istoque tuo suscepto consilio agnovimus Hispa­ nam religionem, nihil sibi tutum nisi e Divi Petri Cathedra acceptum, reputantem ; qua splendidissima gloria tantum nomen, et incorruptae Fidei fructum Hispania sibi peperit. § 3. Cavendum autem vobis est (idque plurimum ad te pertinet, qui Hustris Archiepiscopi, et Inquisitoris geris praecipuum munus) ne in expen­ dendis Apostolicae Sedis Constitutionibus, pro nimia exhauriendi argumenti sollicitudine, nullus fiat disserendi ambigendique modus. Sedula deinde opera conferenda, ut istiusmodi dubia, quae facile, pro ingeniorum varietate, dispu­ tando emergunt, penitus inter vos dirimantur, ne diuturna unquam discep­ tatione fluctuent animi; praesertim cum Constitutiones ipsae Apostolicae scopum, quo tendunt, aperte demonstrent, et illuc prompte dirigi potest quicquid dubitando interturbare videatur. Id si animadvertissent, qui de prae­ senti negotio plura dubitarunt, nodum sibi exsolvissent. Patebat enim nihil aliud Nobis in animo fuisse, quam collibere vivida nonnulorum Theologorum 52 818 Romani Pontifices ingenia, qui nimium sacri ieiunii fines praetergressi, et non parum obliti illu ad retinendum in officio corpus divinitus institutum, hosti huic spiritus infen­ sissimo blandiebantur. Statim siquidem comperissent, quid in propositis quae­ stionibus constituendum esset; nec tibi molestiam exhibuissent, nec Nobis, quos gravissimae undique circumstant curae, non parum temporis occupas­ sent; quod tamen pro singulari nostro in vestram gentem studio, atque amore, libenter impendimus ad rectum vobis iter monstrandum, in posterum simul praecaventes, quomodo in huiusmodi quaestionibus firmare gressus vestros in promptu sit. § 4. Reliquum est, Venerabilis Frater, ut tibi, quod facimus ex animo, praecipuae benevolentiae nostrae pignus, Apostolicam Benedictionem pera­ manter impertiamur. M [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 356-358]. BIBLIO TH ECA F K A T F R 'IilA S SACEUUOT a CIS SANCTI PET II i 343. Benedictus XIV, decr. Cum ex relatione, 17 iul. 1744. § 1. Cum ex relatione eorum, quae Congregationibus Sac. Rituum, aut Antepraeparatoriis, aut Praeparatoriis proponuntur, et discutiuntur, facta Nobis pro sui muneris adimplemento tum a Congregationis Secretario, tum a Fidei Promotore, innotuerit, saepe excitatam fuisse inter eiusdem Congregationis Consultores controversiam, an in Causis Beatificationis, et Canonizationis Servorum Dei, procedentibus per viam non Cultus, cum disputandum pro­ ponitur Dubium super Virtutibus aut Martyrio, Testes de auditu auditus, qui soli extant in Processu Apostolico, in linea probationis iungi possint cum Testibus de visu, qui extant in Processu Ordinario; contendentibus non­ nullis, id tantum fieri posse, si Testes de auditu, qui extant in Processu Apostolico, sint de auditu a videntibus; aliisque asserentibus, idipsum fien debere, etiamsi Testes non sint de auditu a videntibus, sed de auditu auditus, dummodo caetera alia non desint, quae requiruntur pro coniunctione Pro­ cessus Ordinarii cum Processu Apostolico, et alia etiam concurrant a Con­ gregatione Rituum statuta, ut rite, et recte admittantur Testes de auditu, de quibus omnibus in Nostro Opere de Canonizatione Sanctorum, lib. 2, cap. 4 et 5. §2. Nos ad amputandam quamcumque controversiam, decernimus primo, non posse in linea probationis coniungi Testes de auditu auditus in Processu Apostolico examinatos, cum Testibus de visu, qui extant in Processu Ordi­ nario, praedictamque coniunctionem in linea probationis competere tantum Testibus de auditu a videntibus, qui sint in Processu Apostolico examinati, dummodo caetera supra indicata non desint requisita: et ex coniunctione Testium de visu examinatorum in Processu Ordinario, cum Testibus de auditu a videntibus, examinatis in Processu Apostolico, propositis Dubiis super Virtutibus, aut Martyrio, responderi posse, Constare de virtutibus, etc, aut Constare de Martyrio: et in progressu ad ulteriora pro obtinenda for­ mali Beatificatione sufficere debere duo miracula, quae ante Bcatificationem Romani Pontifices 819 patrata sint, et approbata; et pro obtinenda Canonizatione sufficere debere alia duo miracula, post Beatificationem secuta et approbata. § 3. Decernimus secundo loco, quod, si in Processu Ordinario Testes extent de visu, et in Processu Apostolico non reperiantur nisi Testes de auditu auditus, Testes hi de auditu auditus, in Processu Apostolico excepti, vim et robur adminiculi habere valeant, modo quidem levis, modo gravis, prout eorum numerus, et qualitas exposcit, ita ut, exclusa a Postulatoribus quacumque fraudis, aut negligcntiae suspicione, ex qua factum sit, ut soli Testes de auditu auditus in Processu Apostolico fuerint examinati, si, attentis numero, et qualitate Testium de visu in Processu Ordinario examinatorum, habitaque consideratione adminiculi non levis, sed gravis, desumpti ex Testi­ bus de auditu auditus in Processu Apostolico examinatis, res ad eum statum redacta sit, ut faciat fidem, et auctoritatem Viro prudenti de re gravi iudicaturo, propositis Dubiis super Virtutibus, aut Martyrio, responderi possit, ita constare de Virtutibus, aut ita constare de Martyrio, ut procedi possit ad ulteriora, hoc est ad discussionem Miraculorum: nec obtineri posse Decretum Beatification is, nisi tria Miracula praecesserint, quae fuerint approbata; neque demum Canonizationis Decreto locum esse debere, nisi duo alia post Beatifi­ cationem Miracula superveniant, quae pariter fuerint approbata. § 4. Demum tertio loco decernimus, nihil per praesens Decretum a Nobis fuisse immutatum super Dubio Virtutum, aut Martyrii, in Causis, quae pro­ cedunt per viam casus excepti, aut in quibus, etsi procedant per viam ordi­ nariam non Cultus, soli Testes de auditu extant in Processu tum Ordinario, tum Apostolico; quoad eas enim exacte observari mandamus Decretum Gene­ rale a Nobis editum die 23 aprilis 1741 et impressum in Nostro Opere de Canonizatione Sanctorum lib. 3, cap. 3, num. 25 editionis Patavinae, et editionis Romanae, quod etiam nunc confirmamus tum quoad numerum Miraculorum, tum etiam quoad caetera, quae in dicto Decreto continentur; et in quibus statuitur, Miracula -semper esse comprobanda per Testes contestes de visu, sive agatur de Causis procedentibus per viam Ordinariam de non Cultu, sive per viam extraordinariam de casu excepto, et sive res sit de Miraculis pro obtinenda Beatificatione, sive de aliis, quae proponuntur pro Canonizatione obtinenda. Et Secretario Congregationis Sacrorum Rituum mandamus, ut praesens Nostrum Decretum inter acta Congregationis referat, et typis edi curet, ut ad omnium notitiam deveniat. [Bencd. XIV Bull., tom. 4, Appendix, p. i, n]. 344. Benedictus XIV, const. Apostolica indulta, 5 aug. 1744. Apostolica indulta, quamvis prudenti Romanorum Pontificum dispensa­ tione concessa, ad Christiani Populi profectum, et promovendam animarum salutem plurimum conferre non dubitemus: si tamen eorum interpretatio ingeniorum liberius opinantium licentiae permittatur, unde in sensus a mente, S20 Romani Pontijices BIBLIOTHECA FU ATT ROUTAS S XCIJklKlTAi.LS SANC Π PE I R à et voluntate concedentium alienos detorqueantur: eadem in Ecclesiasticae Disciplinae detrimentum, et ipsorum Fidelium periculum atque pehiidem perverso hominum abusu, traduci posse veremur. Quapropter, pro ea, quam Dei nutu suscepimus, sanctissimarum Ecclesiae Legum custodia, et flagranti, quo tenemur, studio, de universo Christi grege ad aeternae beatitudinis metam securius dirigendo, non solum recte constitutas a Patribus agendi regulas in dies magis magisque constabilire satagimus; nullam praetermit­ tentes occasionem intemeratae disciplinae observantiam Catholicis omnibus praescribendi et commendandi; verum etiam Indultorum ab hac eadem Apo­ stolica Sede benigne concessorum certos indicare limites, et tutam ipsorum formam usumque praefinire, iuxta nostram et Praedecessorum nostrorum, quorum auctoritate prodierunt, mentem et voluntatem, opportunum in Domino iudicamus. § 1. Sane hanc providentiam, si quod aliud Indultum, illud in primis postulare videtur, quod Sedes Apostolica, vel cunctis Christifidelibus, per universalis lubilaei Literas, vel nonnullarum Regionum Incolis, per Bullam, ut appellant Cruciatae, vel certis Universitatibus, aut Sodalium seu Confratrum coetibus, per specialia privilegia, elargiri quandoque consuevit facultatem eligendi sibi unum quempiam Confessarium ex approbatis ab Ordinario ad Confessiones audiendas, qui eos a culpis, criminibus, et censuris, alioquin reservatis, absolvere valeat. Etenim eo periculosius in usu Indultorum huius generis erratur, quo gravius in iisdem agitur negotium, Sacramenti nimirum Poenitentiae, lapsis post Baptismum ad salutem prorsus necessarii, valida ac legitima administratio, eiusdemque respective susceptio. § 2. Et quidem fel. record. Praedecessor Noster Innocentius Papa XII ex delatis ad se nonnullorum Episcoporum Regni Portugalliae tunc temporis existentium, et alforum timoratae conscientiae Virorum, querelis, intelligensopi­ nionem quandam revixisse, caeteroquin per Apostolicas Pauli V,’ Urbani VIII,2 et Clementis X3 Romanorum Pontificum Praedecessorum suorum Constitu­ tiones, necnon per plura Congregationum S. R. E. Cardinalium, tam Concilii Tridentini Interpretum, quam negotiis et consultationibus Episcoporum, et Regularium praepositorum, Decreta, dudum damnatam, ac reprobatam; qui opinione freti plerique illarum partium Fideles, Privilegia, et Indulta circa praedictam Confessarii electionem a Sancta Sede concessa et elargita in Literis Apostolicis pro Cruciata Sancta emanatis, quas Bullam Cruciatae vocant, ita intelligenda esse existimabant, ut facultas in Bulla huiusmodi Christifidelibus attributa, confitendi peccata sua cuilibet Confessario per quemcumque Ordi­ narium ad Confessiones audiendas approbato, et recipiendi ab eo absolutio­ nem, ut praefertur, a quibusvis peccatis atque censuris in praedicta Bulla non exceptis, locum haberet, et habere censeretur, etiamsi Ordinarius praefatus non esset Ordinarius illius loci, in quo Confessiones praedictas excipi contingeret: huiusmodi opinionem, in Congregationibus S. R. E. Cardinalium, tam eorum, 1 Const. Alias, 24 dec. 1608. - Bull. Rom., torn. 5, III, p. 352, 353. 1 Cf. N. 203. . * Cf. N. 246. Romani Pontifices S21 qui tunc tempon’s Episcoporum et Regularium consultationibus praepositi erant,quam aliorum adversus haereticam pravitatem Generalium Inquisitorum a Sede Apostolica specialiter deputatorum, de ipsius mandato ex integro exa­ minatam, iterum censuit proscribendam atque damnandam, sicuti reipsa pro­ scripsit, et damnavit, per Apostolicas in forma Brevis Literas incipien. Cum ùut.àit decima nona aprilis anni millesimi septingentesimi, Pontificatus sui anno nono editas;1 decernens et declarans, praedictam Bullam Cruciatae, quoad approbationem Confessoriorum, nihil novi iuris induxisse, nullumque privilegium continere contra formam Concilii Tridentini,2 et praedictarum Con­ stitutionum Apostolicarum; adeo ut Confessarii tam Saeculares, quam Regu­ lares, quicumque illi sint, in vim dictae Bullae Cruciatae a Poenitentibus ad audiendas Sacramentales eorum Confessiones electi, nullatenus Confessiones huiusmodi audire valeant sine approbatione Ordinarii, et Episcopi Dioecesani loci, in quo ipsi Poenitentes degunt, et Confessarios eligunt, vel ad exci­ piendas Confessiones requirunt; nec ad hoc suffragari approbationem semel, vel pluries ab Ordinariis aliorum Locorum, et Dioecesum obtentam, etiamsi Poenitentes illorum Ordinariorum, qui Confessarios electos approbassent, subditi forent. Subindeque statuit Confessiones aliter in posterum factas et respective auditas, nullas, irritas, et invalidas fore, et Sacerdotibus, qui illas audire praesumpserint, suspensionis poenam ipso facto incurrendam indixit. Opinionem autem quamcumque contrariam, tamquam falsam, temerariam, scandalosam, et in praxi perniciosam, damnavit, et reprobavit; eamque potis­ simum, de qua supra diximus, ullo modo doceri, sustineri, aut ad praxim deduci, prohibuit, sub poena excommunicationis per contrafacientes ipso 'acto incurrendae; prout latius in supradictis Literis continetur. §3. Has Literas Innocentii Praedecessoris praedicti post aliquot annos sua quoque auctoritate approbavit, confirmavit, et innovavit recol. pariter mem. Innocentius Papa XIII, die vigesima tertia maii anni millesimi septingentesimi vigesimi tertii, Pontificatus sui Anno secundo, editis similibus in forma Brevis Literis incipien. Apostolici Ministerii,3 quibus plura complexus est ad Eccle­ siasticam disciplinam in Hispaniarum Regnis servandam pertinentia; ac inter alia declaravit, Sacerdotes tarn Sacculares, quam Regulares, qui ab Episcopis obtinuerint licentiam audiendi Confessiones, limitatam vel quoad locum vel quoad tempus, vel quoad genus personarum, non posse Sacramentum Poeni­ tentiae administrare extra tempus, vel locum, vel genus personarum ab ipsis Episcopis praescriptum; quocumque privilegio, etiam in vim Bullae, quae ap­ pellatur Cruciatae Sanctae, competente, nullatenus suffragante: necnon Sacer­ dotibus praedictis tam Saccularibus, quam Regularibus, ad Confessiones exci­ piendas, vel ex vi praedictae Bullae Cruciatae, vel ex quocumque alio privilegio electis, minime suffragari, quod approbati alias fuerint ab Episcopo, qui ali­ quando loci, in quo Confessiones audiendae sunt, Ordinarius fuerit, sed talis non amplius existât, vel quia ab humanis excesserit, aut Episcopatui renuntiaverit, 1 Cf. N. 263. ’ Sess. XXIII, de ref, c. 15. ’ Cf. N. 280. m n a u iK v s s n v io m ra a v s v a a n io n u ia s v iik h a iv ïh 822 Romani Pontifices vel quia ad aliam Ecclesiam Auctoritate Apostolica translatus reperiatur, sed necessariam omnino esse illius, qui actualiter, et pro tempore Ordinariis Jurisdictionem in ea Dioecesi exerceat, approbationem ; hanc tamen sufficere etiam tacitam, eamque tamdiu durare, quamdiu praecedens licentia sive appro­ batio expresse revocata non fuerit; in quo casu nova de integro approbatio impetranda erit; sicut etiam quando prior approbatio, tempore praefinito elapso, expiraveriL § 4. Cumque san. mem. Benedictus Papa XIII praefatas Innocentii XIII Literas, suis aliis Apostolicis Literis iqcipien. In supremo Militantis Ecclesia Solio, die vigesima tertia septembres anni millesimi septigentesimi vigesimi quarti, Pontificatus sui Anno primo datis,1 earum tenore de verbo ad verbum inserto, pari Auctoritate Apostolica in omnibus, et per omnia perpetuo approbasset, confirmasset, atque innovasset; ipsius quoque Auctoritate corroborati innovataque noscuntur, quae de facultate eligendi Confessarium tam ab Innocentio XII, quam a XIII, decreta, declarataque fuisse commemoravimus. § 5. Quia vero iidem Praedecessores Nostri Innocentius XII, et XIII in suis respective Literis, Indultum per Bullam Cruciatae concessum tantum­ modo nominatim expresserunt, et ab Innocentio XIII alterius cuiuscumque generis privilegia generatim dumtaxat sunt indicata: idcirco Nos animo pro­ spicientes, quod, nisi clarius, atque distinctius declaratum fuerit, quaenam Privilegia, seu Indulta sub praefatas regulas cadant, et cadere debeant, idem fortasse reprobatarum, ut supra, opinionum offendiculum, ut olim in prae­ dictae Bullae Cruciatae, sic etiam in aliorum eiusdem generis Indultorum interpretatione et usu, subesse facile posset; et vigili cura animum in id intendentes, ne inimicus homo huiusmodi zizania in agro Dominico ullatenus valeat superseminare, atque ut Fidelium conscientiae securius dirigantur, non modo relata superius Praedecessorum nostrorum Decreta Auctoritate quoque Nostra approbamus, confirmamus, et innovamus, verum etiam eadem auctoritate, et simili motu, scientia, et potestatis plenitudine statuimus, et declaramus, quod idem omnino ius, quod vigore Decretorum huiusmodi, circa intelligentiam, et usum Indulti Bullae Cruciatae obtinet, etiam quoad reliqua eiusdem generis Indulta pariformiter valere debeat, et obtinere. Volu­ mus etiam reprobationem dictarum opinionum, quatenus respiciunt intelli­ gentiam, et usum Indulti praedicti Bullae Cruciatae, a praefatis Praedeces­ soribus proscriptarum, locum similiter habere, quatenus easdem opiniones ct sententias in medium proferri contingeret circa similia etiam Indulta, sive universis per Ecclesiam Christifidelibus, sive alicui Regioni, aut Loco, Uni­ versitati, aut Coetui particulari Sodalium, seu Confratrum, quandocumque, et ubicumque concessa vel concedenda. § 6. Insuper decernimus, et declaramus, id, quod generaliter de Induitis praemissis sentiendum esse iam diximus, generaliter quoque intelligendum esse de omnibus et singulis personis, quae sub eorundem Indultorum con­ cessione comprehensae reperiuntur, vel quas in posterum comprehendi con­ tingat, quaeque supradictis Induitis uti voluerint. Ita videlicet, ut si in aliquo * Cf. N. 283. Romani Pontifices 823 I Induito tam Saecularibus, quam Regularibus tribuatur facultas eligendi Con­ fessarium ab Ordinario Loci approbatum, tunc Confessarius vigore talis concessionis, sive a Saeculari, sive a Regulari Poenitente ad audiendas eorum respective Confessiones electus, nullatenus huiusmodi Confessiones audire valeat, nisi ab Episcopo Dioecesano et Ordinario Loci, ubi Confessio exci­ pienda est, ad Confessiones approbatus et deputatus existât; quacumque alia approbatione, tam illius generis, quam uterque Innocentius Praedecessores praedicti declararunt non suffragari, quam ea, si de Regularibus agatur, quae ' I I a solo proprio Regulari Praelato obtenta foret, minime suffragante. Aequum est enim, et rationi consentaneum, ut quicumque speciali Indulti beneficio pudere, eoque uti voluerit, is conditiones in eodem Induito praescriptas omnino servet; neque licitum est cuiquam, conditionem illam approbationis Confessarii per loci Ordinarium faciendae, alio modo intelligere, quam eo, quo ipsam inlelligendam esse toties Praedecessores Nostri Romani Pontilices, ut praemissum est, decreverunt. Quorum Nos quoque vestigiis inhae­ rentes, praefatam conditionem in eodem plane sensu, quem illi tradiderunt, ab omnibus et singulis huiusmodi Induito sub ea conditione concesso uten­ tibus, accipiendam, et servandam esse statuimus, atque mandamus; quicum­ que illi fuerint, qui in vim eiusmodi Indulti Confessarium sibi eligent, sive Saeculares, sive Regulares cuiuslibet Ordinis et Instituti, tam Mendicantium, quam non Mendicantium, et Ordinum Militarium, etiam Militiae Hospitalis Sancti loannis Hierosolymitani, necnon Societatis lesu, atque alterius cuiusvis Congregationis, vel Societatis, tametsi de illis, aut illorum vel illarum aliquo seu aliqua, specialis, et expressa mentio quomodocumque facienda foret. Ideoque Confessiones, et absolutiones in praemissis casibus aliter in posterum lactas, et respective auditas seu impertitas, irritas fore et invalidas declaramus; et contrariam quamcumque opinionem, eiusque praxim, deinceps prohibemus ac reprobamus, tamquam explanatae toties ab Apostolica Sede verborum intelgentiae, ac menti nostrae, quam ad omnem hac super re ambiguitatem tol­ lendam per praesentes clarius exposuimus, penitus adversantem. §7. Postremo illud monendum existimamus, nihil hic a Nobis statui, aut pronuntiari super eo, an scilicet in uno aut altero Induito unum aut alterum personarum genus comprehendi, et quaenam Indulta specialiter Regularibus suffragari, vel non suffragari, censendum sit; hoc enim ex uniuscuiusque Indulti tenore, ac verbis colligendum relinquimus; firmis tamen manentibus, et perpetuo mansuris, quod ad Bullam Cruciatae pertinet, plurium Praede­ cessorum Nostrorum declarationibus, eandem scilicet Bullam, quantum ad articulum eligendi Confessarium, seque a casibus reservatis absolvi faciendi, nequaquam Regularibus suffragari. Quod Nos etiam perpetuo tenendum atque sentiendum, eorumdem Praedecessorum Nostrorum exemplo, similiter declaramus, et contrariam quamcumque opinionem uti falsam, et perniciosam, interdicimus, et reprobamus. § 8. Decernentes, etc. [Bened. XIV Bull., tom. 1, ρ. 358-363], 824 Romani Pontifices 345. Benedictus XIV, ep. 19 fi encycl. Cum semper oblatas, aug. 1744·1 Cum semper oblatas Nobis occasiones Apostolica scripta dirigendi ad Fraternitates Vestras libenter amplectimur, ut sincerae Nostrae erga Vos dilectionis argumenta frequenter eluceant; turn vero maiori animi alacritate idipsum praestamus, quum ad excitandum Fraternitatum Vestrarum zelum pro conservatione rectae disciplinae in Clero regimini Vestro commisso, prae­ sentibus rerum aut temporum conditionibus commovemur. Nec enim impo­ situm imbecillitati Nostrae omnium Ecclesiarum sollicitudinis onus aliter susti­ nere Nos posse confidimus, quam si divini Cultus augmentum, atque exactam Ecclesiasticarum Sanctionum in singulis Dioecesibus custodiam, religiosae vigilantium Pastorum curae, identidem inculcando, commendemus. § 1. Huius porro Epistolae ad Vos scribendae occasionem Nobis atque argumentum in primis praebet onus illud, quod omnibus animarum curam gerentibus incumbit, applicandi Missam Parochialern pro Populo ipsorum curae commisso; tum etiam applicatio Missae Conventualis, quae pro Bene­ factoribus in genere facienda est ab iis, qui Missas canunt in Ecclesiis Patriarchalibus, Metropolitanis, Cathedralibus, et Collegiatis; tum denique debitum psallendi, quo tenentur Canonici praedictarum Ecclesiarum Choro assistentes. Cuius quidem argumenti minime nova, sed a Scriptoribus frequenter habita tractatio est, cumque ea res in huius Almae Urbis Nostrae Congregationibus, et potissimum in Congregatione Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R.E. Car­ dinalium Concilii Tridentini Interpretum, cuius Secretarii munere olim in minoribus constituti multos annos perfuncti sumus, multoties discussa, ac definita fuerit; quamvis earumdem Congregationum Decreta plerumque circa eam uniformia, et sibi consona prodierint, eorumque Decretorum nonnulla etiam Pontificiam Praedecessorum Nostrorum approbationem ct confirma­ tionem meruerint; minime tamen mirandum esset, eorum notitiam ad sin­ gulos quosque Vestrum non adhuc pervenisse. Quapropter non modo oppor­ tunum, verum etiam necessarium duximus, Encyclicam hanc Epistolam ad Vos scribere, per quam, sublata demum diversarum, in quas Scriptores abie­ runt, opinionum varietate, constans huius Apostolicae Sedis sententia prae­ dictis de rebus cuilibet innotescat: et Fraternitatibus Vestris quaedam veluti norma, ac regula suppetat, iuxta quam Synodales, aliasque Vestras circa prae, missa Constitutiones, Ordinationes, seu Edicta, quorum publicationem Vobis iniungimus, dirigere valeatis. Eorum vero exequutionem, dum, iuxta ea, quae in praesentibus tenenda atque servanda praescribimus, omni, qua decet, sol­ licitudine, ac vigilantia urgere studebitis, minime dubitandum Vobis erit, ne * Venerabilibus Fratribus, Patriarchis, Archiepiscopis, cunctisque locorum Ordi­ nariis per Italiam constitutis. Romani Pontifices 825 Statutorum Vestrorum implemento obicem, aut moram afferre valeant recursus id huius Nostrae Curiae Tribunalia forsitan habendi; utpote quos omnino reiiciendos esse praecipimus, ac iubemus. Quamobrem has ipsas Literas Nostras in singulorum Tribunalium Regestis asservari volumus, atque ad urum praescriptum, tam ipsorum Tribunalium resolutiones, quam de Vestris decretis, quae ipsis praesentibus inhaerentes edituri estis, iudicia, exigi et con­ ferri mandamus. § 2. Et quidem quod nuper enunciavimus, Sacrosanctum Missae Sacrifirium a Pastoribus animarum applicari debere pro Populo ipsorum curae commisso, id veluti ex Divino praecepto descendens, a Sacra Tridentina Synodo diserte exprimitur sess. 23, cap. \,de Reformat, per haec notabilia verba: Cum praecepto Divino mandatum sit omnibus, quibas animarum cura vmmissa est, oves suas agnoscere, pro his Sacrificium offerre. Et quamvis minime defuerint, qui per inanes, et frivolas interpretationes huiusmodi obli­ gationem a Sancta Synodo memoratam de medio tollere, vel saltem exte­ nuare contenderint; quum tamen relata Concilii verba satis clara et perspicua sint, quumque praedicta Congregatio eiusdem Concilii interpretationi priva­ tive praeposita, constanter edixerit, eos quibus animarum cura demandata est, non modo Sacrificium Missae celebrare, sed illius etiam fructum medium i pro Populo sibi commisso applicare debere, nec illud pro aliis applicare, aut ί pro huiusmodi applicatione eleemosynam percipere posse; quodque magis interest, quum haec intelligentia a Praedecessoribus Nostris Romanis Pon­ tificibus approbata fuerit, et confirmata; nihil iam amplius ulli Vestrum desiderandum superest, ut eam amplecti, eidemque obsequi, necnon illius promptam exeeutionem in Vestris respective Dioecesibus omni studio pro­ curare debeatis. § 3. Neque Nos tamen, qui, ut superius innuimus, in minoribus adhuc degentes, munus Secretarii praedictae Congregationis Concilii Tridentin. Interpretis plures annos obivimus, aliosque non paucos partim in Anconitanae Cathedralis, partim in Metropolitanae Bononiensis, Patriae nostrae dilectissimae, quam adhuc retinemus, gubernatione assidue transegimus, non inquam Nos latent multiplicis generis effugia, per quae nonnulli praedictae obligationis implementum declinare satagunt, quibusque proinde opportune i Nobis est occurrendum. § 4. Quum enim Sacrum Tridentinum Concilium, ne Animarum cura oegligatur, non uno in loco Episcopis mandet, ut quotiescumque opus fuerit, idoneos Vicarios cum certorum fructuum assignatione ad eandem curam exercendam eligant ac deputent, uti videre est in sess. 6, cap. 2, sess. 7, cap. 5, tt 7, sess. 21, cap. 6, sess. 25, cap. 16; non raro autem eveniat, ut aliqua Ecclesia Parochiali vacante, Vicarius pariter ad implenda huiusmodi Ecclesiae onera, asque ad novi Rectoris electionem ab Episcopo deputari debeat, eodem Con­ cilio Tridentino id iubente sess. 24, cap. 18, de Reform.; nonnulli ex huius­ modi Vicariis nituntur se ipsos a praedicta obligatione subtrahere, vel ex eo quod, habituali cura penes alium seu alios residente, ipsi actualem dum­ taxat exerceant; vel quod ipsi sint ad nutum amovibiles, vel ad breve tempus huiusmodi curae sint addicti: ut nihil hic loquamur de Parochis Regularibus, 826 Romani Pontifices qui a praedicta applicatione Missae pro Populo nonnunquam alienos se ostendunt. Itaque mens Nostra, et sententia est, sicuti etiam pluries a praelaudatis Congregationibus iudicatum fuit ac definitum, quod omnes et sin­ guli, qui actu Animarum curam exercent, et non solum Parochi, aut Vicarii Saeculares, verum etiam Parochi, aut Vicarii Regulares, uno verbo, omnes et singuli, de quibus supra dictum est, atque alii quicumque etiam specifica et individua mentione digni, aeque teneantur Missam Parochialem applicare pro Populo, ut praefertur, ipsorum curae commisso. § 5. Nonnulli vero ad evitandum huiusmodi obligationis implementum, allegare solent, congruos sibi Parochiae suae redditus non suppetere; alii denique ad inveteratam consuetudinem confugiunt, sustinentes id neque sibi, neque decessoribus suis, per longum tempus, quod immemorabile affirmant, unquam in usu fuisse. Nos autem ad praecedentes praedictae Congregationis Concilii resolutiones nostram approbationem et confirmationem extendimus; et, quatenus opus sit, auctoritate Apostolica, iterum tenore praesentium decer­ nimus, et declaramus, quod licet Parochi, seu alii, ut supra, animarum curam habentes, congruis praefinitis redditibus destituantur, et quamvis antiqua seu etiam immemorabili consuetudine in ipsorum Dioecesibus, seu Parochiis obtinuerit, ut Missa pro Populo non applicaretur, eadem nihilominus omnino imposterum ab ipsis debeat applicari. § 6. Dum tamen diximus omnes animarum curam habentes Missae Sacri­ ficium pro Populo sibi commisso applicare debere, non ideo statuere volui­ mus, eosdem aut quotidie, aut quotiescumque celebraverint, ad praedictam applicationem pro Populo teneri. Et quidem Sacrosancta Tridentina Synodus sess. 23, cap. 14 praecipit Episcopis curare, ut Sacerdotes saltem diebus Dominicis, et Festis solemnibus, Missarum sacra faciant, si autem curam habuerint animarum, tam frequenter, iit suo muneri satisfaciant, Missas cele­ brent; in pluribus autem Synodalibus Episcoporum Constitutionibus novimus provide constitutos, ac designatos esse dies, quibus animarum Pastores Missas c.debrare debeant. At vero Nos id unum in praesenti suscepimus decernen­ dum, quando nimirum iidem pro Populo celebrare et applicare teneantur; et quamvis compertum habeamus id, quod alias a Congregatione Concilii responsum fuit, Parochum nempe pinguibus redditibus dotatum quotidie pro Populo celebrare et applicare debere ; eum vero qui uberioribus huius­ modi redditibus non gaudeat festivis tantum diebus id ipsum praestare teneri; quum tamen pariter Nobis perspectae sint tum controversiae super hoc ipso exortae, nimirum ad quam summam pertingere debeant Ecclesiae Parochialis proventus, ut pingues, et uberes appellari possint; quoniam pingues minime habendi sunt redditus, etiam copiosi, quibus tamen multiplicia et gravia sint onera adnexa; tum etiam multorum querelae adversus huius­ modi decretum, tamquam plus aequo rigidum, excitatae, Nobis innotescant idcirco opportunum censemus Fraternitatibus Vestris declarare, Nobis abunde satisfactum fore, Vobisque proinde satis esse posse, dum ii, qui animarum curain exercent, Sacrificium Missae pro Populo celebrent atque applicent in Dominicis aliisque per annum diebus Festis de Praecepto, quum praedicti Dominici, aliique Festi dies, ii sint, in quibus iuxta praeceptum Concilii Romani Pontifices 827 Tridentini sess. 5, cap. 2, et sess. 24, cap. 4 quilibet animarum curae prae­ positus Populum sibi commissum salutaribus verbis pascere debet, docendo a quae scire omnibus necessarium est ad salutem; iidemque sint dies, de quibus eadem Sancta Synodus statuit, ut moneat Episcopus Populum dili­ ghter, teneri unumquemque Parochiae suae intéressé, ubi commode id fieri potest, ad audiendum Verbum Dei, et quibus Parochi Subditos suos in Do­ ctrina Christiana erudire debent, iuxta id quod a praedicto Concilio in citat, ap. 4 Episcopis praecipitur, ut nempe saltem Dominicis, et aliis festivis diebus Pueros in singulis Parochiis, Fidei rudimenta, et obedientiam erga Deam et Parentes, diligenter ab iis, ab quos spectabit, doceri curent. § 7. Et quia in nonnullis Dioecesibus numerus dierum Festorum de praecepto, de Apostolica nostra auctoritate et consensu, eatenus est immi­ nutus, ut nempe in aliquibus Festis Christifideles et Missam audire et ab operibus servilibus abstinere debeant; in aliis vero Populo permissum sit opera servilia exercere, firma remanente obligatione audiendi Missae Sacri­ ficium; Nos, ut obortae iam dubitationes circa onus applicationis Missae Parochialis in huiusmodi diebus Festis, penitus eliminentur, statuimus et declaramus, quod etiam iisdem Festis diebus, quibus Populus Missae inter­ esse debet, et servilibus operibus vacare potest, omnes animarum curam gerentes Missam pro Populo celebrare et applicare teneantur. §8. Quia vero propria nonnunquam experientia satis agnovimus, ali­ quos esse Parochos adeo pauperes, ut ferme ex eleemosynis, quas a Fide­ libus pro Missarum celebratione accipiunt, vivere cogantur; eos vero qui, Ecclesia Parochiali vacante, ad animarum curam exercendam, sub Vicarii, seu Oeconomi nomine deputantur, aliquibus in locis adeo illiberaliter trac­ tari, ut exigui redditus ipsis constituti, et pauca incerta emolumenta eisdem obvenientia, aegre ad eorum vitae necessaria sufficiant; quod iis quoque non raro evenire solet, qui in aliquibus Ecclesiis, habituali cura apud alios manente, actuali tantum exercitio sunt addicti; proindeque cum istis severe nimis agi videretur, si diebus Festis, quibus potissimum huiusmodi occasio se offert, eisdem vetitum esset eleemosynam pro applicatione Missae recipere: idcirco Nos tam istorum, quam illorum inopiam summopere miserantes, cisdetnque, quantum Nobis integrum est, consulere volentes; quamvis, ut supra dictum est, omnes et singuli praedicti teneantur diebus festis Missam pro Populo celebrare et applicare ; attamen, quod pertinet ad praedictos Parochos egentes, unicuique vestrum facultatem concedimus, cum iis, quos revera tales esse noveritis, opportune dispensandi, ad hoc ut, etiam diebus festis huiusmodi, eleemosynam ab aliquo pio offerente recipere, et pro ipso Sacrificium appli­ care, quatenus id ab eo requiratur, libere et licite possint et valeant; dum­ modo ad necessariam Populi commoditatem, in ipsa Ecclesia Parochiali Missam celebrent; ea tamen adiecta conditione, ut tot Missas infra hebdo­ madam pro Populo applicent, quot in diebus Festis, infra eandem hebdo­ madam occurrentibus iuxta peculiarem intentionem alterius pii Benefactoris obtulerint. § 9. Quod autem spectat ad Vicarios, sive Oeconomos Ecclesiarum vacantium, quum a Sacro Tridcntino Concilio citat, sess. 24, cap. 18, cuilibet 828 Romani Pontifices Episcopo tribuatur facultas eos deputandi et constituendi, cum congrna, tins arbitrio, fructuum portionis assignatione, vestrum erit, Ven. Fratres, cum iis agere, qui vacantis Ecclesiae fructus exigunt, ut egenti Vicario, qui exigua huiusmodi certorum fructuum assignatione, paucisque incertis proventibus gaudeat, congruum aliquod augmentum praebeatur, pro onere celebrandi et applicandi Missam pro Populo diebus Festis. Quapropter pro iis locis, in quibus Ecclesiarum vacantium fructus ad commodum Camerae Nostrae Apostolicae exiguntur, opportuna Thesaurario Nostro Generali mandata diri­ gimus, quae is denunciare non praetermittet peculiaribus dictorum locorum Collectoribus, cum quibus Episcopi Ecclesiasticae Nostrae Ditionis, caeterorumque locorum, in quibus, ut praefertur, Ecclesiarum vacantium fructus ad Cameram praedictam pertinent, officii sui partes in eum finem, de quo supra diximus, interponere debebunt. § 10. Ac demum, quoad illos, qui tanquam Vicarii, sive perpetui, sive ad tempus constituti, Animarum curam administrant, quae apud alios habitu residet, ratione alicuius Ecclesiae Parochialis, ipsorum Ecclesiis, seu Mona­ steriis, Collegiis, aut Locis Piis olim unitae: quamvis a recol. mem. Praede­ cessore Nostro S. Pio Papa V praefinita fuerit certa pars fructuum huius­ modi Vicariis assignanda, prout in ipsius Constitutione, quae incipit: Ad exequendum, data Kalendis Novembris Anni mdlxvii 1 distincte statuitur ; nihi­ lominus ubi praescripta fructuum portio vel nullo modo, vel non integre Vicariis praedictis assignata reperiatur, vel etiam ubi ea, quae ad normam praedictae Constitutionis eisdem fuerit attributa, minime sufficiens a vobis reputetur, propter temporum circumstantias, et signanter pro implendo onere celebrandi, et applicandi Missam pro Populo diebus Festis de praecepto; utendum vobis erit potestate, quam fecit Episcopis Synodus Tridentinasess.7, cap. 7, dum illorum arbitrio permisit, iuxta temporum atque iniunctorum onerum rationem, congruam praedictis Vicariis fructuum portionem assi­ gnare; quam ob causam Nos etiam Fraternitatibus Vestris, quatenus opus sit, necessarias omnes et opportunas facultates impertimur, quibuscumque appellationibus, privilegiis, aut exemptionibus, ut in eodem Concilio san­ citur, adversus ea, quae salubriter a Vobis constituta fuerint, minime suffra­ gantibus. § 11. Haec igitur circa Missam Parochialem statuenda, et Fraternita­ tibus Vestris denuncianda iudicavimus. Indeque gradum facientes ad ea quae pertinent ad Missam Conventualem, neminem Vestrum latere putamus Sacro­ rum Canonum sanctiones, quibus praecipitur, ut singulis diebus in Ecclesiis Patriarchalibus, Metropolitanis, Cathedralibus, et Collegiatis, tum Horae Cano­ nicae debitis modo et forma recitentur, tum etiam Missa Conventnalis cele­ bretur; quae adeo clarae sunt, ut nulla super iis oriri possit dubitatio. Eaque de re perspicuae pariter et per omnia uniformes existunt Resolutiones ab hac Congregatione Vener. Fratrum Nostrorum Concilii Tridentini Inter­ pretum repetitis vicibus emanatae, quas omnes Apostolica Auctoritate Nostra confirmamus et approbamus, earum executionem Vobis enixe inculcantes. ’ Cf. Bull. Rom., torn. 4, If, p. 401, 402. Romani Pontifices 829 ut scilicet Missa Conventualis, quae singulis diebus canitur a Clero praedi­ ctarum Ecclesiarum, pro earundem Benefactoribus in genere quotidie appli­ cetur; eodem prorsus modo, quo Missam Parochialem ab iis qui curam Ani­ marum gerunt, pro Populo sibi commisso, singulis saltem diebus Festis de praecepto, applicari debere superius declaravimus. § 12. Itaque date operam, ut falsam quorundam opinionem eliminetis, quam in aliquibus Ecclesiis eiusmodi, sive dolo malo, sive per errorem inve­ ctam esse novimus: quod nempe dum Missa Conventualis pro certo aliquo Ecclesiae Benefactore, vel grati animi ergo, vel ex vi oneris impositi, cele­ bratur et applicatur, satis impletum censeatur debitum applicationis Missae Conventualis. Etenim huiusmodi debitum non quidem respicit singulare *· aliquos Benefactores, sed Benefactores in genere cuiuslibet Ecclesiae, cuiu servitio addicti sunt quicunque in eadem sive Dignitates, sive Canonicatus, siveMansionariatus, sive Beneficia Choralia obtinent, et Missam Conventualem suis respective vicibus cclebrant. § 13. Neque minus improbandam noveritis aliorum sententiam, qui satis putant supradictam obligationem impletam esse, dum in eorum Ecclesiis pro Benefactoribus in genere aliquae interdum preces fiunt, vel anniver­ saria statis diebus Sacrificia pro illis peraguntur. Nemo enim id sibi arro­ gare debet, ut impositae obligationi alia ratione satisfacere possit, quam ea, I quae a Lege Ecclesiastica multoties praescripta fuit; nimirum Missam Con­ ventualem singulis diebus pro Benefactoribus celebrando, eandemque pro illis in genere applicando. § 14. Profecto non solum prioribus Ecclesiae seculis, verum etiam tem­ poribus haud longe a nostra aetate remotis, (quod Vos ex Historia Ecclesiae didicisse non dubitamus) servabatur olim in singulis Ecclesiis series accu­ rata omnium et singulorum, quorum liberalitate unaquaeque aucta fuerat, eorumque nomina Sacris Diptychis, sic enim vocabantur, ideo consignata erant, ut eorumdem recordatio nunquam interiret, utque pro iis tum preces funderentur, tum etiam Missae Sacrificium offerretur; quam ob causam etiam praedictus Catalogus in plerisque Ecclesiis ob oculos Presbyteri Celebrantis apponi consuevit; licet iidem pii Benefactores in suis Donationibus nihil penitus pro se pacti essent, sed tantummodo pro peccatorum suorum remis­ sione se bona sua Deo offerre déclarassent. Ecclesiarum siquidem Praesules preces pro iis imperandas esse duxerunt; quamvis illi propria bona offe­ rentes ne verbum quidem ea de re fecissent. Sacrorum huiusmodi Dipty­ chorum usus sensim defecit; ob idque in oblivione iacent alicubi complurium Benefactorum nomina. At non idcirco deserere fas est usum et disciplinam orandi pro iis, et Sacrificium Missae pro illis offerendi. Atque inde praece­ ptum applicandi Missam Conventualem pro Benefactoribus in genere, ori­ ginem atque rationem desumit. § 15. Quemadmodum vero, loquendo de Missa Parochial!, superius dictum est, varias excusationes afferri solere, ad declinandam illius applicationem pro Populo diebus festis de praecepto; ita pariter usuvenit quoad applicationem quotidianam Missae Conventualis pro Benefactoribus in genere. Ut autem superiores illae, sic etiam hae posteriores, provide e medio sublatae fuerunt 830 Romani Pontifices per opportunas Congregationis Concilii Tridentini resolutiones, quas proinde in his etiam auctoritate Nostra approbamus, et confirmamus. § 16. Nonnulli siquidem obtentu contrariae consuetudinis, etiam imme­ morabilis, in propria Ecclesia vigentis, se ab huiusmodi onere eximi posse sibi persuaserunt. Verum iam pluries responsum fuit, huiusmodi consuetu­ dinem, licet immemorabilem, quae potius abusus et corruptela dicenda est, nemini suffragari. § 17. Alii a Missa pro Benefactoribus in genere applicanda se excusatos voluissent, ex eo, quod alio quopiam Missarum onere obstricti inveniantur, vel ratione proprii Canonicatus, aut alterius Beneficii Ecclesiastici, quod insimul cum Canonical! praebenda obtinent; vel quia, praeter munus Cano­ nici, seu Bénéficiât!, aut Mansionarii in Ecclesia Cathedrali, seu Collegiata, quum etiam in eadem, vel in alia Ecclesia Parochialem curam exerceant, dum Missam Conventualem canunt diebus festis de praecepto, debent pro Populo sibi commisso eam applicare; ac proinde nequeunt eandem pro Ecclesiae Benefactoribus specialiter offerre. Sed his quoque obviam itum est, iubendo singulis praedictis, ut Missam Conventualem, quam canunt, pro Ecclesiae Benefactoribus in genere applicent; pro aliis vero, pro quibus ipsi peculiariter Missam applicare tenentur, alterum substituant, qui ipsorum loco Missam huiusmodi celebret, applicetque. § 18. Aliorum pariter exceptio fuit, quod Missa Conventualis non semper a Canonicis, aut Dignitatibus celebretur, sed aliquando etiam a Beneficiatis, aut Mansionariis; quos minus aequum videtur pro Missae celebratione omni eleemosyna carere, quae unde desumi valeat, ignoratur. Cui tamen rei pa­ riter consultum est, demandando, ut ea desumatur ex Massa distributionum. § 19. Alii denique obtenderunt exiguitatem huiusmodi distributionum, quae, ob detractam eleemosynam quotidianam pro Missa Conventuali, ad nihilum fere redactae, vix foret, ut ab aliquo curarentur, cum magno detri mento servitii Ecclesiae praestandi. Tridentina quidem Synodus sess. 24, cap. 15 opportunas rationes ostendit, quibus Canonlcalium Praebendarum inopiae valeat provideri. Si vero designatam a Concilio viam, ut fere eve­ nire solet, nequaquam iniri posse contingat, reliquum erit ad Congregatio­ nem Concilii recursum habere; cuius erit, perspecto ex Vestris relationibus rerum statu, auctoritate Apostolica a Praedecessoribus Nostris eidem impar tita, et a Nobis etiam praesentium tenore confirmata, quotidianam applica tionem Missae Conventualis pro Benefactoribus in genere, ut alias, ad Festos tantummodo dies reducere. § 20. Non modo Ecclesiis Patriarchalibus, Metropolitanis, Cathedralibus, et Collegiatis iniunctum reperitur, ut quotidie Missa Conventualis in eisdem canatur, sed etiam in Rubricis Generalibus, quarum exactissimam Fraterni­ tatibus Vestris custodiam commendamus, praescribitur, ut certis diebus non una, sed binae, atque etiam aliquando tres Missae Conventuales uno die celebrentur. Itaque quum nuper a Nobis dictum fuerit, primam Missam Conventualem quotidie pro Benefactoribus in genere celebrandam, et appli­ candam esse; nunc expendendum superest, an earundem Ecclesiarum Capi­ tula Jurisdictioni Vestrae respective subiecta adigere debeatis, ut alias quoque Romani Pontifices 831 Missas, si plurcs, ut praefertur, celebrari contigerit, pro Benefactoribus in genere similiter applicent. § 21. Huiusmodi quaestio ab aliquibus ex Vobis Ecclesiastico zelo fla­ grantibus supradictae Congregationi Venerabilium Fratrum Nostrorum Con­ cilii Tridentini Interpretum proposita est. lamque ante illius propositionem compertum fuerat, alias ab eadem Congregatione responsum fuisse, conce­ dendam esse exemptionem ab onere applicandi secundam, ac tertiam Missam Conventualem pro Benefactoribus in genere, attenta Canonicatuum, et Bene­ ficiorum tenuitate; ex quo inferri poterat, huiusmodi applicationis debitum manere, ubi de Ecclesiis pauperibus non ageretur. § 22. Verum quum hanc definiendae quaestionis regulam apud praedi­ ctam Congregationem non admodum veteri observantia firmatam probe noverimus, cumque huiusce dubii solutionem eadem Congregatio nuper indicio Nostro remittendam esse censuerit; Nos ita iudicamus, idque Vobis tenendum indicimus: laudandos nempe, et confirmandos esse, quotquot sponte sua secundam, aut tertiam Conventualem Missam pro Benefactoribus in genere applicant; qui vero idem agunt ex vi consuetudinis in ipsorum Ecclesia vigentis, iis imperandum, ut in ea consuetudine perseverent. Ubi vero id usu receptum non invenitur, liberam omnino secundae, tertiaeque Missae Conventualis applicationem celebrantibus relinquendam esse, dum­ modo in commemoratione pro Defunctis, Ecclesiae Benefactorum in genere non obliviscantur. § 23. Huic demum Epistolae nostrae finem imponentes, Fraternitates Vestras enixe hortamur, ut maximam curam et vigilantiam in id conferatis, ut in Ecclesiarum Vestrarum Choris, praeter devotam celebrationem, debilamque applicationem Missae Conventualis, Horae Canonicae non praepro­ pere, sed exacte, pausa nempe interposita, et maxima, qua decet, reverentia, ac religione canantur. § 24. Equidem scimus, in aliquibus Metropolitanis, et Cathedralibus Ecclesiis, inter Canonicos eam opinionem invaluisse, ut se munus suum satis implere contendant, dum Choro praesentes assistunt, licet ipsi sibi silentium imperent, neque psallentibus Beneficiatis, aut Mansionariis in cantu se adiungant. In huiusce vero opinionis confirmationem, adduci ab iisdem solent inveteratae consuetudines, statuta peculiaria, aut etiam praetensa Eccle­ siarum suarum Privilegia. At quum Synodus Tridentina s«s. 24, cap. 12, loquens de Dignitatibus, et Canonicis, qui Choro intéressé debent, unum ex eorum officiis esse dicat, in Choro ad psallendum instituto, Hymnis et Conficis Dei nomen reverenter, distincte, devoteque laudare; quumque pauca omnino sint Capitula, in quibus eo modo a Canonicis in Choro assistitur, ideoque receptae in universa Ecclesia disciplinae paucos illos adversari di­ gnoscatur; quum insuper opinio illa nunquam in Congregatione Concilii Tridentini interpretationi praeposita, examinata sit, quin statim explosa fuerit, et improbata; quamvis praesumptis consuetudinibus, aliisque fundamentis, et rationibus innixa perhiberetur, Canonicis etiam Ecclesiarum Patriarchalium huius Nostrae Urbis super hoc instantibus; quum denique idem indicium prolatum reperiatur a pluribus Conciliis Provincialibus, ab hac etiam Apo- 832 Romani Pontifices Romani Pontifices n quibus Christifideles in operibus pietatis, ac religionis se exercere debent, j qui pravi homines, Dei, et Catholicae Ecclesiae praeceptorum immemores, et turpi lucro, animarum suarum salute posthabita, inhiantes, per integrum iestorum dierum tempus in operibus servilibus, et commerciis obeundis, ngotiisque temporalibus tractandis, non sine bonorum scandalo, imo Gen» üiim, et ludaeorum admiratione, occupati sunt. § 2. Nos igitur ex commisso Nobis Pastoralis sollicitudinis munere, tun pernicioso abusui, et gravi malo opportunum remedium afferre, et detestandam hanc abominationem e medio dilectae Nobis Civitatis Nostrae inferre cupientes; volentesque etiam indemnitati, et perpetuitati iurium, et privilegiorum eiusdem Civitatis, eiusque, ac totius temporalis Status nostri commodo, atque utilitati, quantum in Domino possumus, consulere, ac pro· ndere: Motu proprio, ex certa scientia, et plenitudine potestatis, hac Nostra in perpetuum valitura sanctione decernimus ac constituimus, et Apostolica nostra auctoritate mandamus ac iubemus, ut tempore Nundinarum, quas in posterum in praefata nostra Civitate de more haberi volumus, festi dies pie nncteque, perinde ac reliquo totius anni cursu, a Christifidelibus colantur, Officinae, ac Tabernae claudantur, nullaque publice exerceantur commercia, 1 stipulenturque contractus, neque alia omnia fiant, quae in caeteris anni festis diebus a Christifidelibus peragi prohibentur, eo potissimum tempore, quo in maiori Ecclesia Sacra Missarum solemnia fieri, et Vesperarum Divina Officia celebrari, et praedicatio verbi Dei haberi consuevit: mane scilicet hora decimatertia usque ad meridiem, post meridiem vero ab hora vice­ sima prima diei usque ad occasum Solis; et per totum dictum temporis spatium omnes Christifideles ab operibus servilibus, ad quae peragenda nulla necessitas cogit, omnino abstineant, sed ab omni terrena cura, et tem­ porali sollicitudine liberi et vacui, ad Ecclesiam pergant; ibi Sacrosanctae ‘fissae Sacrificio pia animi attentione ingentia Dei beneficia recolentes inter­ sint; quin etiam exhortamur in Domino, ut in precibus quoque, Divinisque laudibus persolvendis, audiendoque verbo Dei frequentes sint, et ρσ totum festum diem, quoad fieri potest, se exerceant in fis officiis, quae Christianam pietatem continent, et comitantur. Si qui autem temerarie ausu, Dei, ct Ecclesiae praecepta contemnentes, hanc nostram Constitu­ tionem transgredi lentaverint: volumus, ut omnibus, et singulis subiiciantur poenis, ac censuris alias a Nobis, nostrisque Praedecessoribus contra inobservantes, temerantesque dies festos statutis, ac determinatis, quas, qua­ tenus opus sit, contra eosdem delinquentes rursus sancimus, constituimus, I ac determinamus. § 3. Deinde vero ne cx hac Constitutione, et provisione nostra aliquod temporale damnum Civitati praedictae, aliisque ditionis nostrae, et Status Ec­ clesiastici populis praejudicium, vel detrimentum publico commercio eiusque libertati oriatur, praefatarum Nundinarum tempus ad alios quinque dies, praeter solitos et consuetos, producimus, ac prolongamus, in hunc modum videlicet: ut Nundinae praedictae in Civitate nostra Senogalliensi de more celebrentur per octo dies ante festum Sanctae Mariae Magdalenae, et insuper per novem dies subséquentes, usque ad initium sequentis mensis Augusti; et stolica Sede approbatis, et confirmatis: nihil iam reliquum esse videtur, quominus pauciores universorum legi se accommodent. Equidem minime Nobis compertum est, quo peculiari titulo suffulti persuasum habeant unius vel alterius Ecclesiae Canonici, se muneri suo satisfacere per simplicem in Choro assistendam, absque Divinae Psalmodiae Cantu. Verum, nisi illis praesto sit Apostolicum non praesumptum, vel abrogatum, sed legitimum, ac vigens Privilegium sive Indultum, iure ac merito verendum est, ne isti, dum ita se gerunt, Praebendarum, ac distributionum fructus minime suos faciant, et consequenter ne ad eorum restitutionem teneantur. Quapropter vestrum erit. Venerabiles Fratres, haec omnia illis aperire, ut neque Nobis, neque Vobis apud Divinum ludicem fraudi sit, si in huiusmodi re, quae tanti est mo­ menti, utpote quae ad ipsius Dei cultum proxime spectat, abusus et corrup­ telas, quas arguendo et increpando evellere debebamus, dissimulatione ac silentio nostro fovisse et confirmasse inveniamur. Interea Fraternitatibus Vestris, quas intimo cordis affectu complectimur, Apostolicam Benedictio­ nem amantissime impertimur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 366-373J. 346. Benedictus XIV, const. Paternae charitatis, 24 aug. 1744. Paternae charitatis officium, quo Christifideles omnes in Domino com­ plectimur, eorumque felicitati procurandae spirituali in primis, ac deinde temporali etiam, quantum in Nobis est, studemus, Nos admonet ac stimulat, ut diligentiori studio ac cura ad ea intendamus animum, quae ad Subditarum in temporalibus Nobis, ac Sedi Apostolicae Civitatum publicum, et privatum commodum, communemque utilitatem pertinent. Aequitatis enim ratio, et justitiae rectitudo postulat, ut qui sub temporali Sanctae Romanae Ecclesiae domino positi ac degentes, superna dispensatione parvitatis Nostrae regi­ mini, et gubernio temporali concrediti sunt, et a Nostra Pastorali sollicitudine bona non solum, quae ad salutem animarum, sed etiam, quae ad subsidium, et opem huius mortalis vitae sustentandae inserviunt, certa ac firma fiducia sibi pollicentur, iusta expectatione sua, ac spe in Nobis reposita minime defraudentur; sed abundantius etiam, quam sperant, optata sua, sine ullo tamen spirituali animarum suarum detrimento, consequantur, ut votorum suorum compotes facti, in uberi rerum necessariarum copia, omnium bonorum Largitori humiles gratiarum actiones laetanter persolvant. § 1. lamdudum, et ab immemorabili tempore in Civitate nostra Seno galliensi celebres Nundinae per octo dies ante Festum Sanctae Mariae Magdalenae, et quatuor subséquentes, magno hominum concursu ex remotis et longinquis Europae, atque Asiae partibus ad eas confluentium peragi, con­ sueverunt. Cum autem intra illorum dierum spatium dies festi unius, aut alterius Dominicae mensis Iulii, et Sancti facobi Apostoli, et Sanctae Annae incidere soleant, non sine animi nostri dolore accepimus, quod his diebus, 834 * Romani Pontifices Romani Pontifices ulterius ad pleniorem praemissorum effectum, et huius voluntatis, provisionis, ac determinationis nostrae executionem, omnia et singula iura, privilegia, indulta, statuta, consuetudines, sententias, ac rescripta quomodocumque a Nobis, nostrisque Praedecessoribus, praesertim Urbano VIII, et InnocentioX, quorum tenores hisce nostris praesentibus Literis de verbo ad verbum pro insertis, et expressis haberi volumus, contra quoscumque emanata, et a prae­ fata Civitate nostra Senogalliensi obtenta atque impetrata, super iure priva­ tive celebrandi praefato tempore Nundinas praedictas, tenore praesentium, non ad ullius petitionis instantiam, sed motu proprio, scientia, et potestate pari, confirmamus, ac roboramus, eisque perpetuae et inviolabilis firmitatis robur, et Apostolicae confirmationis munimen adiicimus. § 4. Denique, ut commerciorum per dictum Nundinarum tempus cele­ britas inter nostros Subditos, et exteros Mercatores, qui ex diversis, et dis­ sitis regionibus terra, marique cum variis mercibus, ad victum, et communem vitae usum utilibus et necessariis adveniunt, navium numero, iumentorumque multitudine, Mercatorum frequentia, hominumque concursu, copia et uber­ tate mercium in dies magis magisque augeatur, omnes gratias, immunitates, ac privilegia, liberum ac tutum commeatum, accessum, ac recessum, et pro­ missam sub fide publica securitatem omnibus et singulis, ad dictas Nundinas in Civitate nostra Senogalliensi peragendas accedentibus, ibique commoran­ tibus, eo modo ac forma, qua durante dictarum Nundinarum tempore gau­ dere ac perfrui consueverunt, de Apostolica benignitate per supradictum a Nobis constitutum temporis spatium confirmamus, ac de novo indulgemus, atque impertimur. § 5. Decernentes, etc. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 378-380], 347. Benedictus XIV, const. Inter conspicuos, 29 aug. 1744. Inter conspicuos Ordines, quibus Romana Curia toto terrarum Orbe celeberrima constat atque conflatur, et quorum aliqui pro gerendo universae Ecclesiae Catholicae regimine per inscrutabilem Divini consilii altitudinem humilitati Nostrae concredito, alii pro temporali Nostro, seu verius Beatorum Apostolorum, Patrimonio administrando, consilium atque operam suam Nobis assidue praestant; alii vero Ecclesiarum, sive Universitatum, aut privatorum controversiis, quae ad Nostram hanc Urbem et Curiam undique deferuntur, cognoscendis, atque diiudicandis; alii denique in concertantium iuribus et causis sustinendis, defensandis, agendis, scientiam suam atque labores impen­ dunt; provida Praedecessorum Nostrorum cura a remotissimis usque tem­ poribus extare voluit illustre Advocatorum Consistorialium Collegium, ex praeclaris compositum virtute ac doctrina Viris, quibus propter scientiae praestantiam ac rerum usum atque prudentiam, ex omni Advocatorum coetu delectis, et singulare ius, ac privilegium attribuerunt perorandi coram Romano 1 A 835 Pontifice, in Supremo Iustitiae Solio, adstantibus Venerabilibus Fratribus suis S. R. E. Cardinalibus, solemniter considente; in Sacro nimirum Consi­ storio, in quo pleraeque olim gravioris momenti causae, ad Apostolicae Sedis iudicium ex omni parte delatae, discutiebantur; et plures adhuc vel caminantur, vel, si illae extra Consistorium agitatae ac discussae iam fue­ rint, in ipso tamen Consistorio definiuntur ac terminantur. Quod quidem Advocatorum praedictorum Collegium, singularesque personae vertentibus annis eidem adseriptae, industriam atque operam suam praefatis Praedeces­ soribus Nostris ita probarunt, ut et gravissimorum munerum, quae ad reti­ nendam sanctiorum iudiciorum religionem, ad Apostolicae Sedis iura tuenda et conservanda, ad calamitosorum salutem et defensionem, ac promovendam luris et bonarum artium scientiam pertinerent, proprium sibi, atque, ut vocant, privativum exercitium adiudicari; necnon amplissimis gratiis, privi­ legiis, atque favoribus, plurium Summorum Pontificum beneficentia cumu­ lari, et cohonestari meruerint. § I. Quum autem huiusmodi Privilegia eximiis ipsorum meritis elargita, alia quidem aliis temporibus indulta reperiantur, nonnulla vero, licet longis­ simi temporis usura, optimo iure eisdem acquisita esse dignoscantur, atta men propter remotissimam fortasse concessionum vetustatem, incertis videan­ tur principiis et originibus innixa, aliorum denique usum et quasi possessio­ nem contrariis nonnunquam actibus interturbari et labefactari contigerit: optandum profecto videbatur, ut unica aliquando eorumdem collectione per­ acta, eademque inviolabili Apostolicae auctoritatis robore munita, et ipsius Collegii splendori ac dignitati, et iurium ex Pontificia liberalitate eidem com­ petentium firmitati ac securitati consuleretur. Nos itaque, qui concessum Nobis olim a felic. record. Praedecessore nostro Clemente Papa XI in eodem Collegio locum multos annos tenuimus, eundemque primum Nobis in Ro­ mana Curia honoris gradum fuisse, et validum ad studia laboresque Nostros in Apostolicae Sedis obsequia collocandos incitamentum, aptissimamque ad superiora munera et praemia adipiscenda occasionem extitisse, non sine iucunditate et grati animi sensu nobiscum recolimus, et palam profitemur: cum iam eidem Collegio peculiaria quaedam Indulta et Privilegia per alias Nostras Literas in forma Brevis sub Annulo Piscatoris expeditas benigne con­ cesserimus; ut illustre ac perenne extaret Nostrae erga praedictum Collegium existimationis et benevolentiae argumentum, eadem Indulta, et Privilegia tam a Nobis, ut praefertur, tributa, quam alia, quorum concessiones diversis Prae­ decessorum Nostrorum Literis consignatae reperiuntur, vel quae ex invete­ rata consuetudine ipsi Collegio competere dignoscuntur, in unum veluti corpus redigere, eaque omnia Apostolica Nostra Auctoritate firmata et robo­ rata, atque etiam, sicubi opus fuit, declarata, et ampliata praesentibus Nostris Literis perpetuo valituris comprehendere constituimus. Igitur dilectos Filios modernos Aulae Nostrae Consistorialis Advocatos, eorumque Collegium prae­ dictum amplioris gratiae favore prosequi volentes, et a quibusvis excommu­ nicationis, suspensionis, et Interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis et poenis a lure, vel ab Homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodo­ libet innodati existunt, ad effectum praesentium tantum consequendum, i.j I 836 re oh ÈÏ Pomarii Pontifices eorum singulares personas harum serie absolventes et absolutas fore censen­ tes, Motu proprio, non ad Collegii, et Advocatorum praedictorum, vel aliorum pro ipsis Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de Nostra mera liberalitate, et ex certa scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, omnia infrascripta privilegia, indulta, iura, facultates, honores, munera, praeeminentias, et praerogativas ipsi Collegio earundem tenore praesentium in perpetuum asserimus, approbamus, confirmamus, et innovamus, eaque novo Apostolicae Nostrae Auctoritatis robore communimus, simulque, ut infra, decernimus, statuimus, declaramus, atque sancimus. § 14. Praecipua vero et propria eorum Collegii munera ea sunt, quae circa Consistorium, ct actus atque negotia in eo gerenda atque tractanda, versantur. Quae quidem ita ipsorum Advocatorum Consistorialium propria sunt, ut ad ipsas functiones pro huiusmodi Advocati munere in Consistorio peragendas nequidem admittantur ex eodem Collegio illi, qui inter Romanae Curiae Praelatos adscript! reperiuntur, nisi Praelatitio habitu deposito, habi­ tum Advocati Consistorialis in eum finem induere consentiant. Cum igitur aliqua maioris momenti causa in Consistorio secreto veteri more iudicialiter agenda erit, non alii, quam Advocati Consistoriales praedicti ad deducenda Partium iura sunt admittendi. Et quoniam inter maiores causas, quae a Romano Pontifice cum Venerabilium Fratrum suorum consilio definiuntur, Beatificationes Servorum Dei, ac Beatorum Canonizationes merito recensen­ tur, congruum propterea visum est, ut praerogativa scribendi in iure in huius­ modi Causis Collegio Advocatorum Consistorialium reservaretur; quamvis, habita ratione plurium Officiorum, quae illis incumbunt, opportune quoque statutum sit, a Congregatione Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Sacris Ritibus praeposita, duodecim alios e celebrioribus Romanae Curiae Causa­ rum Advocatis ad hunc effectum approbari et deputari, ad hoc ut Causa­ rum huiusmodi Postulatores earum Patrocinium alicui ex illis, pro ipsorum libitu, servatis servandis valeant demandare. § 15. Ad ipsos tamen Aulae Consistorialis Advocatos privative spectat publicas in Consistorio instantias proponere pro Servorum Dei Beatificatione, aut Beatorum Canonizatione, hoc est in Consistoriis publicis, quae in traditione Pilei Cardinalitii novis Cardinalibus creatis, seu in receptione Legati Sedis Apostolicae ad Urbem redeuntis, aut alicuius Principum Ora­ toris ad praestandam obedientiam Sedi Apostolicae missi celebrantur, Ora­ tiones habere super meritis ac virtutibus praedictorum Servorum Dei, et Beatorum, instando apud Summum Pontificem, ut eorum Beatificationis, aut Canonizationis Causae committantur, seu ulterius promoveantur, aut respe­ ctive expediantur; quemadmodum, abrogato veteri more minus decenter inducto, declamandi scilicet de rebus profanis, et plerumque de atrocioribus criminibus confictis et imaginariis, per Urbani Papae VIII Praedecessoris Nostri Decretum sub die vigesima septima Januarii anni millesimi sexcente­ simi trigesimi primi editum, subsequuta deinde circa methodum in huius­ modi Orationibus servandam peculiari institutione, firmatum fuit. Pro quibus Orationibus peragendis, quae in duo, aut ad summum in tria Consistoria singulae dividi consueverunt, quaeque non solum a Senioribus et Parfici- Romani Pontifices 837 pmtlbus, sed etiam a lunioribus ct Coadiutoribus per turnurn, servato intianitatls ordine, et a Coadiutoribus praedictis tam ex propria, quam ex Coadiuti persona, haberi solent, decem scuta auri in auro Advocato pero­ ranti pro qualibet vice, ex maleficiorum proventibus, expedito Mandato a Notario Charitatis, eoque a Gubernatore Almae Urbis Nostrae subscripto, persolvi debere. § 16. In iis pariter publicis Consistoriis, quae pro alicuius Beati Cano­ nizatione coguntur, ad Advocatum pertinet Consistorialis Aulae, vitam, vir­ tutes, atque miracula Servi Dei fuse integreque enarrare, atque Instantias Ecclesiarum, Principum, et Populorum pro eiusdem Servi Dei Canonizatione Summo Pontifici repraesentare. Idemque paratus esse debet praedicta omnia, si opus sit, in sequenti Consistorio semipublico strictim referre. Deinde in die solemni Canonizationis in Vaticana Basilica peragendae, iterum pro defi­ nitivae sententiae prolatione coram Summo Pontifice publice instare. Pro quorum omnium implemento is, qui ea gesserit, ex emolumentis, quae occa­ sione Canonizationis, Advocatorum praedictorum Collegio debentur, triginta scuta monetae percipiet, a Postulatore autem Causae, eidem dono dabitur Imago depicta Servi Dei inter Sanctos relati. § 17. Quotiescumque demum Summo Pontifici in Consistorio sedenti supplicandum fuerit, sive ii, quorum res agitur, in Curia praesentes sint, sive absentes, dummodo non sint Imperatoriae, Regiae, aut Cardinalitiae dignitatis, et in ipso Consistorio personaliter constituti, id nonnisi alicuius Advocati Consistorialis voce et opera peragendum erit. Ipsique S. R. E. Car­ dinales, ubi suae Dignitati renunciare, eamque in manibus Summi Pontificis dimittere voluerint, per Advocatum pariter Consistorialem a Collegio de ipso­ rum assensu deputandum, praesentibus eorundem Procuratoribus legitimum mandatum habentibus, instantiam suam in Consistorio proponi facere debent. Qua de causa centum Ducati aurei de Camera ad Collegii creditum antea depositi, eidem Collegio praestandi sunt, iique inter Participantes aequis portionibus dividendi. § 18. Similiter Patriarchae, Archiepiscopi, ct nonnulli ex Episcopis, qui, vel ex Ecclesiarum suarum iuribus, vel ex personali concessione, honore Pallii decorantur, illud in Consistorio secreto per interpositam Advocati Consiste­ ndis personam postulabunt. Ideoque si Patriarcha, Archiepiscopus, sive Epi­ scopus, ut supra, Pallio donandus, in Romana Curia praesens existât, in Consistorio praedicto coram Pontifice se sistet, medius inter Advocatum pro eo perorantem a dexteris, et Magistrum Caeremoniarum a sinistris; si vero Praelatus extra Curiam moretur, illius Procurator dextrum, Magister vero Caeremoniarum sinistrum, Advocatus autem Consistorialis medium locum tenebit; atque hic pro supradicti Pallii concessione demissas Pontifici preces exhibebit. Et nisi agatur de Ecclesia in Partibus Infidelium existente, vel cui ad instantiam, et iuxta Decretum Congregationis S. R. E. Cardinalium nego­ tiis de Propaganda Fide praepositae de Pastore provisum fuerit, Advocatus praedictus decem Ducatos auri de Camera, qui praecedenter depositi esse debent, pro huiusmodi petitione percipiet. Ad has vero petitiones in Consi­ storio proponendas soli admittentur septem Advocati seniores seu Partiel- 838 Romani Pontifices Romani Pontifices pantes, per furnum, exclusis Junioribus et Coadiutoribus, nisi ex persona alicuius ex Senioribus praedictis ad postulandum accesserint. § 36. Decernentes, etc. [Bened. XIV Bull., torn. 1, p. 381-397]. 34 Benedictus XIV, const. . Omnium sollicitudinum, 12 sept. 1744. B IB L IO T H E C A ï ATKRNITAS SACERUQT a LIS SANCO »-T PETR1 Omnium sollicitudinum, quae demandatum Nobis, Divino prorsus con­ silio, nulloque merito nostro, supremi universalisque Pastoris munus gravis­ simum praeter modum, formidandumque constituunt, potissima sane, quae­ que magis animum nostrum exstimulat, Nosque perpetuo trepidantes, et anxios habet, ea est, ut concreditum Nobis Fidei depositum, integrum, il ibatumque servemus; ideoque omne studium nostrum operamque in id con­ feramus, ut late diffluentes super faciem Terrae Caelestis doctrinae latices nullo aut corruptelae luto, aut erroris inficiantur veneno, dumque Evangelica lux undequaque diffunditur, nulla forte Gentilitatis superstitione obum­ bretur; atque ut ii, quos e potestate tenebrarum erutos, confractis ferreis infidelitatis vectibus, in admirabile lumen suum vocavit misericors Deus, in spemque evexit aeternae salutis, et haereditatis, corde credentes ad iustitiam, operibusque quod credunt comprobantes, et mystici Corporis Christi, quod est Ecclesia, digna se membra exhibentes, id ipsum dicant, ut Apostolus exo­ ptabat ardenter, et sint perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. Hinc cum primum Altissimo placuit humilitatem nostram ad summi Apostolatus apicem evehere, nulli unquam labori parcere decrevimus, quem non solum ad propagandam in omnem Terram Fidei, et salutis scientiam, sed etiam ad unitatem spiritus, et doctrinae inter Fideles ubique fovendam et confirman dam, vel, sicubi opus esset, reconciliandam ct stabiliendam, opitulante Deo, proficuum et necessarium fore deprehenderemus. § 1. Verum quum eam ob causam ad extremas usque Orbis Terrae Pia gas mentis nostrae obtutus dirigeremus, eosque peculiariter figeremus in novella illa germina Christianitatis, quae, Divina irrorante gratia, in novis Ecclesiis Regnorum Madurensis, Mayssurensis, et Carnatensis dudum pullu­ larunt, non parvam Nobis inde laborum, atque curarum materiem allatum iri verebamur, dum animo recenseremus quantum, et quam diu Apostolica Praedecessorum Nostrorum desudasset industria, ut ex recens-coalesccntibus praedictorum Regnorum Ecclesiis, vanarum observationum, rituumque a Chri­ stiana Religione abhorrentium zizania radicitus evellerent, atque importunas controversias inter sacros ipsos Regionum illarum Operarios in re tam gra\i exortas, et, quod magis dolendum erat, inimici hominis opera, nostris adhuc temporibus perstantes, componerent, atque eliminarent. Attamen fiduciam nostram collocantes in Domino, qui humanos animos, ubi vult, fortiter, sua viterque inflectit, potissimum vero quum, delatis ad Nos argumentis filialis 839 qua plerique illarum Partium Missionarii suprema huius ApoDecreta se excipere professi sunt, Nobis expositum fuit, ad iis de rebus controversias sedandas, ac praedictarum Eccle­ statum componendum, atque firmandum, nil aliud iam reliquum ese, ut ad nonnulla postulata, quae ex parte aliquorum Operariorum Nobis proponebantur, congruae resolutiones, et responsiones auctoritate prodirent; magnam in spem erecti sumus, fore, ut per opportuna rescripta propositis dubitationibus, ac finitivis demum huius Apostolicae Sedis mandatis atque praeceptis editis, ac pro­ mulgatis, optatus aliquando finis imponeretur diuturnis molestisque dissen­ sionibus, quae Praedicationis Evangelicae in praedictis Regnis olim dissemi­ natae fructum late inficientes, ipsasque novarum Ecclesiarum soboles vehementi discordiarum turbine agitantes, eo rem adduxerant, ut tot Verbi Dei prae cones eximii sine causa adhuc laborasse, largosque sudores, et sanguinem ipsum frustra effudisse viderentur. § 2. Ut enim multa praetereamus, quae retroactis temporibus hac in re acciderant, grandiores, quas innuimus, controversiae hoc ipso ineunte saeculo eruperunt, seu potius renovatae fuerunt, quum a fel. record. Praedecessore Nostro Clemente Papa XI missus, ad Oram Coromandeli appulit bon. mem. Carolus Thomas, tunc Patriarcha Antiochenus, cum potestate Legati a Latere in Indiis Orientalibus Commissarius, et Visitator Apostolicus, deinde huius Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Tournonius nuncupatus. Is enim, eo cum appulisset, ad trutinam vocatis nonnullis caeremoniis, quae ab aliquibus Missionariis observabantur, vel permittebantur, ab aliis vero tamquam Chri­ stianae pietatis spiritui minime conformes reiiciebantur, unde discordiarum, d funestissimarum disputationum semina, exploratis, ea, qua par erat, dili­ gentia, factis, et circumstantiis, e re Christiana esse, suique Officii partes exigere iudicavit, plures huiusmodi caeremonias gravi interdicto proscribere, atque damnare, latoque Edicto, seu Decreto, certam Missionariis normam praescribere, quam in excolendo Dominico illo Agro cuncti servaret, ut Divini Verbi semen, praecisis lolio, et vepribus, altas agere radices, et feli­ cissime posset propagari. Quod quidem a se editum Decretum a Missionum illarum Provincialibus, et Superioribus, sub poena Excommunicationis latae sententiae, a caeteris vero Subditis Missionariis sub poena suspensionis a Divinis ipso facto incurrendae, inviolabiliter observari et executioni mandari praecepit, donec aliter Apostolica Sedes provideret. Exemplum autem Decreti eiusmodi est, videlicet: § 3. Carolus Thomas Maillard de Tournon, Dei, et Apostolicae Sedis obedientiae, stolicae Sedis omnes demum siarum quam huiusmodi Apostolica sublatis nostris et gratia Patriarcha Antiochenus, Sanctissimi Domini Nostri Clementis Divina Providentia Papae XI Praelatus Domesticus, eiusque Pontificio Solio Assi­ dens, necnon Sanctae Romanae, et Universalis Inquisitionis contra haereticam pravitatem Consultor, ac in Indiis Orientalibus, et Sinarum Imperio, finitinisque Insulis Commissarius, et Visitator Apostolicus cum facultate Legati dt Latere, etc. Inter graviores, quibus premimur, curas pro Apostolici Visitatoris munere nobis, licet tanto oneri imparibus, iniuncto, ea sane est praecipua, cum nos 840 Romani Pontifices Romani Pontifices 841 huc missos esse consideramus ad expurgandum Dominicum agrum a zizaniis Latino, vel saltem indico, quatenus voces Indicae Regionis latinae significa­ novella Christi germina suffocantibus, et de alienis peccatis rationem esse red­ ndi liquido, et adamussim respondeant. dituros, qui aeternam Dei ultionem pro nostris nunquam satis expiandis iure Et quia audivimus, Baptismum Infantium ex Christianis Parentibus orto· formidamus. Quamobrem statim atque ad has Indiarum oras appulimus, tam, eorumdem incuria saepe saepius diu protrahi, non sine maximo dictorum mentis nostrae oculos per vastissimas illas Orientales Regiones circumferentes, Infantium salutis discrimine, monemus Evangelicos Operarios, ut Sacrorum dum corpus pertinaci morbo iaceret detentum, Missionum necessitates undique Canonum memores, terminum breviorem, quam fieri possit, attentis circum­ inquirere curavimus, ut iisdem pro viribus de opportuno remedio prospiceremus. stantiis, Genitoribus praefigant, graviter conscientiam eorum onerantes, nisi Et quidem merito inter primas nostrae sollicitudini occurrerunt novae Domini filios intra praefixum tempus ad Ecclesiam deferant sacro fonte abluendos. vineae in Regnis Madurensi, et Maissur, recentiusque Carnatensi, iisdem fere Praeterea cum moris huius regionis sit, ut Infantes sex, vel septem anno­ legibus, parique labore, ab Evangelicis Societatis lesu Operariis Lusitanis, et rum, interdum etiam in teneriori aetate, ex Genitorum consensu, matrimonium Gallis plantatae, ubi inter Ethnicorum, atque Gentilium persecutiones, ac inter indissolubile de praesenti contrahant per impositionem Tally, seu aureae tes­ tot vitae asperitates, virentes germinant Evangelii palmites, assiduis Missioserae nuptialis, uxoris collo pensilis: Missionariis mandamus, ne huiusmodi nariorum sudoribus irrigati. Illuc sane fuissemus, non minus laboris, quam irrita matrimonia inter Christianos fieri permittant, nec Sponsos sic coniunclos gaudii in Christo lesu participes esse vehementer cupientes, nisi hoc nobis diu­ cohabitare sinant, donec completa legitima aetate, et explorato eorum consensu, turna infirmitas prohibuisset. Quod autem per nos ipsos immediate obtinere ir. faciem Ecclesiae, iuxta formam a Sacro Concilio Tridcntino praescriptam,1 non licuit, exhibitum erga nos, et Sanctam Sedem Apostolicam obsequium a 'rerum, et Canonicum matrimonium contraxerint. Et quoniam apud peritiores Patribus Venantio Bouchet Carnatensis Missionis Superiore, et Carolo Mi· impiae illius Religionis Sectatores Tally praeseferet imaginem, licet informem, chaele Bartoldo Madurense Missionario, viris doctrina, et propagandae Fidei sive Idoli nuptialibus caeremoniis praepositi, cumque dede­ zelo praestantibus, opportune suppeditavit. Enim vero cum ab illis, in moribus, ceat Christianas mulieres talem effigiem collo deferre in signum matrimonii, lingua, et Religione istarum Regionum ex longa in his vitae consuetudine districte prohibemus, ne in posterum audeant Tally cum hac effigie collo apprime versatis, plura certius cognoverimus, quae eosdem palmites enerves appendere; et ne uxores innuptae videantur, poterunt uti alio Tally, vel Sanctis­ reddant, et fructu vacuos, utpote qui Gentilium vanitatibus magis inhaereant, simae Crucis, vel Domini Nostri lesu Christi, vel Beatissimae Virginis, vel quam viti, quae est Christus, in multo experimento tribulationis abundantia alia quavis religiosa Imagine ornato. Et cum superstitione non careat funiculus gaudii nostri fuit. Rebus itaque maturo examini suppositis, dictisque Patribus centum et octo filis compositus, et croceo succo delinitus, quo plerique dictum oretenus ac in scriptis fuse auditis, atque Dei ope publicis precibus implorala, Tally appendunt, prohibemus etiam dictorum Filorum numerum, et unctionem. ut Fidei puritati, spiritualique Christianorum proventui salubriter in Domino Caeremoniae etiam nuptiales iuxta harum regionum morem tot sunt, tanconsulamus, utque fiat oblatio Gentilium accepta, et sanctificato in Spiritu laque superstitione maculatae, ut tutius remedium aptari non posset, qaam Sancto, ad praesens Decretum auctoritate Apostolica, etiam cum facultati cos omnino interdicendo, cum undique noxia Gentilitatis labe scateant, et dif­ Legati de Latere, devenimus. ficillimum sit eas a superstitiosis expurgare. At vero ut faciliori conversionum Et a Sacramentorum administratione exordium sumentes, districte prohi­ riae, ct Neophytorum commodo, quantum fieri potest, in Domino indulgeabemus, ne in baptizandis tam pueris, quam adultis cuiuscxmque sexus, d nns, Missionariis, et praecipue Missionum Superioribus iniungimus, ut novis conditionis, omittantur Sacramentalia, sed omnia palam adhibeantur, et si­ adhibitis diligentiis, severiorique calculo, superstitiosa omnia a dictis caere­ gnanter saliva, sal, et insufflatio, quae ex Apostolica traditione Catholice moniis expungant, ita ut nihil inultum relinquatur, quod Christianam pie­ Ecclesia recepit, ac ob recondita in his sacris caeremoniis Divinae erga nos tatem offendat, et Gentilium superstitionem redoleat; et signanter praeter bonitatis mysteria, sancte, et inviolabiliter custodivit, Decreto Sanctae Uni­ tas, quas audivimus iam statutas in hac materia ab iisdem Missionariis refor­ versalis Romanae Inquisitionis de anno 1656 pro Sinis facto,1 ob diversas mationes, ramus arboris A resciomara omnino auferatur, ferculorum numerus, rationes, et circumstantias, minime obstante. non minus ac cibi praescripta qualitas, varietur. Circuli super caput spon­ Item praecipimus, ut iuxta laudabilem Ecclesiae consuetudinem semper sorum ad tollenda maleficia, omittantur. Et quod de ferculis diximus, de imponatur Baptizando a Baptizante nomen alicuius Sancti in Martyrologio luteis vasis ibidem adhiberi solitis a nobis dictum, et prohibitum intelligatur ; Romano descripti, omnino interdictis nominibus Idolorum, vel falsae Religionis fructus etiam, vulgo dictus Cocco, ex cuius fractione prosperitatis, vel infor­ Poenitentiam, quibus Gentiles utuntur, et Neophyti hactenus appellari consue­ tunii auspicia Gentiles temere ducunt, vel omnino a Christianorum nuptiis verant, antequam essent per Baptismum Divinae Gratiae renati. Nec Parochis, reiiciatur, vel saltem, si illum comedere velint, non publice, sed secreto, et seu Missionariis sub quovis praetextu liceat, Crucis, Sanctorum, et rerum Sa­ extra solemnitatem aperiatur ab iis, qui Evangelica luce edocti, ab huiusmodi crarum nomina per translata immutare, nec ea ullo idiomate explicare, nisi auspiciorum deliramento sunt alieni. Pulleyaris, Pyllajaris ‘ Die 23 mart. - Cf. Collectanea S. C. de Prop. Fide, vol. I, n. 126. ' Sess. XXIV, de ref. matrim., c. 1. 842 Romani Pontifices Nullus rite, et sufficienter dispositus arceatur a Sacramento poenitentiae, ad peccatorum remissionem, tanquam instrumento divinae Misericordiae, a Christo Domino instituto, et signanter mulieres menstruali morbo laborantes; non attentis diebus purificationis iuxta morem Gentilium, cum haec Sacra· mentalis vera animae purificatio, et non alia, sit attendenda a Christifidelibus, eorumque Pastoribus; quibus praeterea non licet nec per se ipsos, nec per Catechistas, nec per alios quoscumque, dictis mulieribus prohibere accessum ad Ecclesiam, vel ad Confessorium, durante dicta infirmitate, et dicto puri­ ficationis tempore. Dedecet etiam Christianae Virginis honestatem prima vice dicto morbo laborantis, illum Cognatis, Vicinis, et Amicis notum facere, ac inverecunde publicare, iisque, Ethnicorum more et ritu, in eius domum col­ lectis, super re tam sordida festum instituere. Quocirca huiusmodi celebri­ tates et ritus orthodoxis puellis penitus interdicimus, et abolemus, Missionariisque iniungimus, ut non solum eas, verum etiam Genitores moneant, quam dissona sit Virginei pudoris legibus huiusmodi obscoena consuetudo, quae a Gentilium impudentia videtur inducta, ut ita labefactata puellarum verecundia, eas effrenate ad libidinem provocare valeant. Ferre pariter non possumus, quod a Medicis spiritualibus pro animarum salute ea charitatis officia denegentur, quae Medici Gentiles, nobilis etiam generis, seu Castae, pro corporis salute praestare non dedignantur Infirmis etiam abiectae, et infimae conditionis, vulgo dictis Quapropter districte mandamus Missionariis, ut, quantum in ipsis erit, nemini e Christianis aegrotis, quantumvis et vilioris, si adessent, generis hominibus, desideranda relinquatur in infirmitate copia Confessorii ; et ne ingravescentibus morbis, cum gravissimo vitae temporalis periculo, aeternae consulere cogantur, iisdem Missionariis praecipimus, ne infirmos huiusmodi conditionis ad Ecclesiam deferendos expectent, sed consultius domos, ubi aegrotant, pro viribus petant, ad eos invisendos, ac piis sermonibus et precibus, Sacramentorumque pabulo recreandos, atque demum eos in extremo vitae discrimine constitutos Sancto Infirmorum Oleo deliniant, absque personarum, aut sexus acceptione, expresse damnantes quamcumque praxim huic Christianae pietatis officio contrariam. Non sine maximo animi nostri moerore accepimus etiam, Christianos tympanorum pulsatores, Tibicines, aut alterius cuiuscumque musici instrumenti sonatores ad Idolorum festivitates, et sacrificia accersiri, ad ludendum, d interdum etiam cogi, ob quamdam servitutis speciem erga publicum ab ipsis contractae per huiusmodi artis exercitium, nec facile esse Missionariis eos ab hoc detestabili abusu avertere. Quocirca considerantes, quam gravem rationem essemus Deo reddituri, si huiusmodi Christifideles a Daemoniorum honore et cultu pro viribus non revocaremus, illis prohibemus, ne imposterum audeant, nec in Pagodis, nec extra, tum occasione Sacrificiorum, tum quarumcumque solemnitatum superstitiose cultu imbutarum, sonare, aut canere, sub poena excommunicationis latae sententiae, cum nullo modo liceat Christi famulis Belial inservire. Ideoque Missionarii non solum eos monere tenebuntur de praefata prohibitione, verum etiam illam omnino execution! demandare, et contrafacientes ab Ecclesia expellere, donec ex corde resipiscant, et publici" poenitentiae signis patratum scandalum emendaverint. Pareas. Pareas, Romani Pontifices 843 Declaramus praeterea Pontificiam Constitutionem Qregorii XV incipien­ Romanae Sedis Antistes,1 tem: ad petitionem Patrum Societatis lesu editam, qua indigenis Christifidelibus lavacra, non alia occasione et fine, quam cor­ poris reficiendi, et a naturalibus sordibus mundandi, ab Apostolica Sede per­ mittuntur, interdictis tempore, et modo, quibus a Gentibus adhiberi solent, nque afficere Evangelicos Operarios, quibus propterea non liceat sub quacumque alia causa et fine, etiam ad effectum, ut existimentur Sanias, seu Brachmanes, prae caeteris dediti huiusmodi ablutionibus, illis uti, praesertim •tatutis eorum horis, et ante, vel immediate post quamcumque sacram fun­ ctionem. Cineres itidem ex Vaccae stercore confectos, et impiam Gentilium poeni­ tentiam a Rutren institutam redolentes, benedicere, eosque fronti Sacro Chris­ mate dclinitae impingere, sive alia quaecumque signa albi, vel rubei coloris, quibus Indi superstitiosissimi in fronte, vel in pectore, aut in alia quavis corporis parte utuntur, deferre prohibemus ; mandantes, ut Sanctae Ecclesiae consuetudo, piique ritus Cineres benedicendi, iliisque Christianorum caput Cruce signandi, ad humanae infirmitatis memoriam recolendam, religiose serventur, tempore, ac modo ab Ecclesia praescripto, scilicet feria quarta Cine­ rum, et non alias. Et demum, quia, ex librorum de falsa religione, et de rebus obscoenis superstitiosisque tractantium lectura, venenum ut plurimum serpere solet ad cor Fidelium, quo non minus Fidei puritas offenditur, quam mores corrum­ puntur, magnopere commendantes zelum, ac studium Missionariorum, qui libros sacram Ecclesiae Catholicae doctrinam, rerumque Sacrarum monumenta continentes, pro Indorum Christifidelium eruditione, in Unguam Malabaricam, seu Tamulicam transtulere, vel novos pro illorum commodo, et institutione composuerunt; iisdem Christifidelibus expresse interdicimus fabulosos Genti­ lium libros, eosque legere, et retinere prohibemus, sub poena excommunica­ tionis latae sententiae, nisi prius habita licentia Parochi, seu Missionarii curam animarum exercentis, quorum prudentiae committimus facultatem super hoc dispensandi, ct libros (si qui forte sunt) noxia superstitione vacuos, et nihil contra bonos mores tractantes, pro Christianorum usu seligendi, eorumque lecturam permittendi. Ea igitur universa, et singula auctoritate Apostolica, et tenore praedictis damnamus, ac districtiori, quo possumus, modo prohibemus. Mandantes Patri Provinciali Provinciae Malabaricae, caeterisque Superioribus Societatis lesu in Indiis Orientalibus, ut hoc nostrum Decretum notificent singulis Missio­ nariis, sive aliis quibuscumque curam animarum exercentibus sibi sublectis, illudque perpetuo, et inviolabiliter exequi faciant, sub poena excommunicationis latae sententiae quoad Provinciales, et Superiores, ct suspensionis a Divinis ipso facto incurrendae quoad Subditos contrafacientes, seu aliter permittentes. Atque ita decernimus, et mandamus in omnibus, donec aliud fuerit ab Apostolica Sede, vel a Nobis eiusdem auctoritate provisum, inviolabiliter servari, non obstantibus quibuscumque. ' Cf. Ius Pontif. de Prop. Fide, pars I, vol. I, p. 15-17. 844 Romani Pontifices Et ne ex his, quae expresse praecepta, vel prohibita a nobis fuere, tacitum quis deducere valeat, in reliquis practicari solitis in istis Missionibus, nostrum assensum, seu approbationem, {cum plura forsan reformatione digna nostram cognitionem effugerint, et alia maturius examen postulantia indecisa reman­ serint), hanc interpretationem omnino reiicirnus, et menti nostrae esse contra­ riam declaramus. Volumus autem iustis de causis, ut hoc nostrum Decretam afficiat, et pro publicato habeatur post illius traditionem a nostro Cancel­ lario faciendam Patri Guidoni Tachard Vice-Provinciali Patrum Gallorum Societatis lesu in !ndiis ; cui propterea in virtute Sanctae Obedientiae onus iniungimus, quatuor similia exemplaria transmittendi ad Patrem Provinciae Malabaricae, ac ad Patres Superiores Missionum Madurensis, et Maissur, et Carnatensis, quibus post bimestre, et reliquis Missionaries post trimestre a die consignationis faciendae dicto Patri Tachard, idem Decretum pro publi­ cato, et notificato pariter habeatur. Datum Pudicherii in Sancta Visitatione Apostolica hac die 23 lunii 1704, et publicatum die 8 lulii eiusdem anni 1704 per traditionem factam coram Illustrissimo, et Reverendissimo Domino per me Cancellarium infrascriptam Rev. Patri Guidoni Tachard Patrum Gallorum Societatis lesu in Indiis Orien­ talibus Superiori, praesentibus RR. Patribus Francisco Laines, Superiore Mis­ sionis Madurensis, ac Venantio Bouchet Superiore Missionis Carnatensis. Carolus Thomas Patriarcha Antiochenus Visitator Apostolicus. Andreas Candela Sacrae Visitationis Apostolicae Cancellarius. § 11. His ita peractis, idem praelaudatus Pontifex Benedictus XIII ausa ad se avocata, Apostolicas Literas in forma Brevis anno mdccxxvh exeunte, ad universos Episcopos, et Missionarios Regnorum Madurensis, Mayssurensis, et Carnatensis dedit, quibus praedicti Caroli Thomae Cardinalis Tournonii Decretum confirmavit, observandumque praecepit. Literae sunt huiusmodi videlicet: § 12. Venerabilibus Fratribus, ac dilectis Filiis, Episcopis, et Apostolicis Missionaries in Regnis Indiarum Orientalium Madurensi, Mayssurensi, d Carnatensi. BENEDICTUS PAPA XIII Venerabiles Fratres, ac dilecti Filii, salutem, et Apostolicam Benedictionem. Ad aures nostras pervenit, vocationem Gentium, Ecclesiaeque incrementa, propter subortas inter Operarios Evangelicae Messis controversias, magnis isthic difficultatibus laborare. Quae quidem eo graviorem nobis dolorem attu­ lerunt, quo remedia salubriter alias adhibita diutius a nonnullis repudiari intelleximus. Iam enim per bon. mem. Carolum Thomam Patriarcham tunc Antiochenum, cum potestate Legati de latere Apostolicam Visitatorem, deinde huius Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem, pleraque ad gliscentes lites com­ ponendas, cxplicandasque difficultates sapienter praescripta fuerant, decreto condito Pudicherii in Sacra Visitatione Apostolica die XXII! mensis lunii Anni MDCCIV, die vero octava lulii eiusdem anni promulgato. Partibus autem nondum acquiescentibus, de mente fel. record. Clementis X! Praedecessoris Nostri diversa opinantibus, et evulgantibus, idem Praedecessor Noster, datis Romani Pontifices 845 cd Venerabilem Fratrem Episcopum Meliapurensem literis die X VII mensis Septembris Anni MDCCXID suam de observandis Decretis mentem opportune declaravit. Ut igitur nostrae quoque sollicitudinis partes ad controversias nectendas, et salutem gentium concordibus studiis facilius a Vobis procu­ randam adhibeamus ; praesertim ne quis ex silentio nostro detractum aliquid esse suspicetur mandatis, et declarationibus antedictis; laudati Antecessoris costri vestigiis inhaerentes, decreta eiusdem Patriarchae Antiocheni nostra diam auctoritate confirmamus, eorumque obedientiam, et observantiam simi­ liter mandamus, et requirimus. Decretum quoque de Sacramentis administrandis moribundis hominibus infimae conditionis, quos Pareas appellant, ulteriori dilatione remota, pariter servari, et impleri praecipimus. Vestrum autem erit, s! mandata per Antecessorem nostrum, et per Nos ipsos Apostolica auctoritate, tenore praesentium, in omnibus confirmata, impigre, et obsequenter facientes opus Dei, quod tanta cum animi alacritate suscepistis, rite, unanimiter, sta dicseque perficiatis. Ac vobis, Venerabiles Fratres, dilecti Filii, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die XI! Decembris MDCCXXVH Pontificatus Nostri Anno Quarto. § 13. Tantum vero abfuit, ut qui pro Ritibus eo Decreto damnatis pugnabint, huic novae eiusdem Decreti confirmationi acquiescerent, quin potius Anno mdccxxxii Praedecessori Nostro Clementi Papae Xil in Benedicti locum subrogato declaraverint, se nihil de nova confirmatione audivisse, neque aliquid, quod ad eam spectaret, Episcopis, et Missionariis Indiarum fuisse legitime denuntiatum, ideoque enixis precibus ab eo postulaverint, ut, non obstante Benedicti XIII dispositione, dignaretur hanc eandem causam denuo Sancti Officii Congregationis examini et cognitioni subiicere: et quamquam, aliis earum Partium Missionariis causam finitam esse, et in rem iudicatam abiisse reputantibus, seu excipientibus, non deessent, qui postulatis haud annuendum esse crederent, iisque adversarentur; attamen idem Pontifex Clemens XII, supremum tandem acerrimis perniciosisque dissidiis finem fieri peroptans, supradictorum preces admittendas existimavit, declaravitque in ausa posse procedi. Quare totius materiae instaurata disceptatione, et per duos fere annos continuata, documentis certis et necessariis ex utraque Parte productis, factaque praesertim Decreti impugnatoribus amplissima facultate afferendi quidquid in controversum quemque Articulum deducen­ dum, allegandumque e re sua iudicarent; post plures Congregationes habitas in Conventu Sanctae Mariae supra Minervam a S. R. E. Cardinalibus in negotiis Fidei Generalibus Inquisitoribus per universam Christianam Rempublicam deputatis, ii tandem, quid ipsorum iudicio in controversis Arti­ culis aut confirmandum, aut moderandum, declarandum denique, aut aliqua exparte remittendum esset, aperuerunt; eorumque resolutiones probavit, confirmavitque praelaudatus Clemens Papa XII, illasque inserendas decrevit Apostolicis literis in forma Brevis, quibus Madurensibus, Mayssurensibus, et Carnatensibus Episcopis, ac Missionariis, Apostolica auctoritate mandavit, ' Non sine gravi. Bened. XIV, Bull., tom. 1, p. 403, 404. 846 4 ,755 Romani Pontifices iniunxitque, ut lata abs se decreta tum religiose ipsi observarent, tum ab aliis omnibus sumina fide, ac diligentia observari curarent. Literae in forma Brevis sunt sequentis tenoris. § 14. Venerabilibus Fratribus, etc. Compertum, etc. (Omittuntur literae, quia eas habes supra, in N. 296). § 16. At tam felicibus initiis conceptum gaudium statim evanuit; tristis­ simus siquidem nuntius quam citissime Sedi Apostolicae allatus est, Missio­ naries scilicet, qui Cardinalis Tournonii Decretum impugnaverant, non obstan­ tibus Clementis ΧΠ Literis Apostolicis solemni formula ab iis acceptatis, publicatisque, damnatos tamen ritus ac caeremonias iuxta earundem Literarum praescriptum minime aboleri posse causantes, tantum sibi licentiae sumere, ut eos easque adhuc usu permittere et retinere non dubitarent. Cumque de tamdiu dilata ab iis obedientia in dies fama increbresceret, prae­ fatus Clemens Papa XII, ut debitum Pontificii mandatis obsequium, et obser­ vantiam vindicaret, certamque redderet in posterum eorum, quae in praedictis Pontificiis Literis mandabantur, exeeutionem, alteris in simili forma Brevis datis diexm maii anni mdccxxxix Apostolicis Literis, earum regionum Episco­ pis, et Missionariis praeceptum iteravit, gravioribus etiam poenis impositis, ut nedum exactissime servarent, quae in suis praemissis Literis mandabantur, sublata cuilibet secus interpretandi facultate, verum ad id illico se adstringerent solemni iureiurando interposito, iuxta formulas respective eisdem prae­ scriptas. Literae in forma Brevis sequentis sunt tenoris: § 17. Venerabilibus Fratribus, etc. Concredita Nobis, etc. (Omittuntur lite­ rae, quia eas habes supra, in N. 300). § 21. His ita constitutis, atque mandatis obtemperantes omnes Episcopi, ct Missionarii Apostolici Regnorum Madurensis, Mayssurensis, et Camatensi-, nominatimque, qui pridem contra Cardinalis Tournonii Decretum steterant, fide data, sacramentoque interposito, exactam, integram, absolutam, inviolabilemque observantiam Literarum, quarum superius exemplum insertum est, quodque incipit, Compertum exploratumque, promiserunt, secundum formulas aliis in Literis Pontificiis expressas, quae pariter enunciatae iam sunt, quaeque incipiunt, Concredita Nobis Dominici Gregis. Utque suum Nobis ad Ponti­ ficatus apicem evectis, Sanctaeque Sedi fidele obsequium, et submissionem certo probarent argumento, ad manus nostras exempla reddi curarunt solemnis iurisiurandi, quod singuli praestiterunt. § 22. Hunc igitur fructum ex prudenti constantique, quam hactenus recensuimus, Praedecessorum nostrorum agendi ratione Nobis colligere datum est; neque iam temere videmur hanc animo spem concepisse, ut quaecumque dubia supra exeeutione eorum, quae ab iisdem Praedecessoribus praescripta memoravimus, adhuc reliqua sunt, resolutis, ut infra, propositis quaestionibus, penitus submoveantur: omnesque demum inter sacros istarum Regionum Operarios dissensiones, et controversiae compositae conticescant, atque Apo­ stolica mandata et Decreta, quae, gravi praemissa ponderatione, ac de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum in tota Republica Christiana in negotiis Fidei Generalium Inquisitorum specialiter deputatorum, aliorumque Virorum pietate ac doctrina praestantium, harum serie edituri sumus, pari obedientiae Romani Pontifices 847 alacritate ab omnibus istarum Partium Missionariis excipiantur, ac debitae execution! demandentur. § 23. Nonnulli siquidem, postquam Literis professi sunt servatas ab se fuisse Apostolicas Literas Compertum exploratumque, seque accusatos idcirco perperam fuisse tanquam refractarios; affirmantes nihilominus, in maximas itque extremas animi angustias se esse coniectos, ob Iurisiurandi religionem, ob excommunicationis periculum, aliasque gravissimas poenas, quibus inobe­ dientes, legive repugnantes inevitabili nexu obligati sunt atque obnoxii; com­ muni illorum omnium nomine, qui in pari muneris et periculi societate ver­ antur, ad sublevandas suas, ut aiunt, oneratas trepidantesque conscientias, atque ad plurimorum Christianorum salutem, qui recenter conversi perse­ cutionum procellis assidue conflictantur, in tuto collocandam, tria a Nobis flagitarunt § 24. Primum illud est, ut onere subleventur (quod quidem onus gravissi­ mum, inlolerandumque appellant) tot juramentorum, censurarumque, quibus inextricabilibus veluti laqueis eorum conscientiae vinciuntur, quibusque fit, ut propriae amittendae salutis periculo expositi, de aliena procuranda cogi­ tationem prope omnem deponere cogantur. § 25. Alterum, ut dispensatio alias concessa super insufflationum, atque salivae ritu, in Sacramento Baptismatis ministrando, prorogetur, eo vel maxime, quod non tali lege sit huiusmodi ritus inductus, in quo dispensatio locum habere non possit; imo, ut ea concedatur necessarium esse aiunt, ad conser­ vandam propagandamque disseminatam iam ac diffusam Fidem in vastissimis illis Regionibus, quarum Incolae ingenito veluti horrore, seu potius invete­ rato et communi praeiudicio, ita salivam aversantur, ut de eo evellendo prope iam sit ab eis desperatum. § 26. Tertium, ut aperta, atque plana tradatur interpretatio praecepti a Cardinali Tournonio Missionariis gravissime iniuncti, atque ab Apostolica Sede confirmati, eisque inculcati, ut abiectissimum hominum genus, vulgo Pareas, minime deserant, sed cum domi aliquo morbo laborantes detinentur, eos invisant, eisque, cum opus fuerit, Sacramenta ministrent, omnibusque erga eos charitatis atque pietatis officiis defungantur. Nam, sine aliqua prae­ lati Decreti declaratione, perniciem eis, qui Christianae Religioni nomen dede­ runt, imminere prorsus arbitrantur, Gentiliumque ad Fidem conversionem impossibilem penitus evasuram. Itaque eorundem Parearum saluti providen­ dum esse rentur, non adigendo Sacros Operarios ad ingrediendum eorum Domos, quod certe, ut asserunt, exitio Missionibus foret, sed alia ratione· itque ea potissimum, quam ipsi primo induxerunt, quaque usi sunt post Apostolicas etiam Literas promulgatas, quarum initium Compertum explora· twnque, obtentu verbalis cuiusdam declarationis, quam ipsis suus Missionum Procu ra to r sign i f ica ve ra t. § 27. Rumore itaque ad Nos allato de huiusmodi vocali declaratione, quae Clementi Papae XII Praedecessori nostro tribuebatur, et cuius etiam xemplum monumentumque in Actis, et Tabulario Sanctae Inquisitionis rela­ tum fuisse atque reconditum ferebatur, exemplum monumentumve huiusmodi diligentissime exquiri mandavimus. Cumque illud nusquam inventum sit, 849 Romani Pontifices S48 <11 Romani Pontifices longa licet atque exactissima indagine investigatum ; cum etiam Administri, quorum custodiae mandandum fuerat, ea de re per Nosmetipsos interrogati, nihil huiusmodi a se visum, nihil auditum fuisse, et nunquam ad se pene· nisse praedictam declarationem, proptereaque et in actis, et in Archivo desi­ derari, constanter et indubitate affirmaverint; cum denique ipsius Nostri Praedecessoris ea de re mentem atque sententiam, in Apostolicis eius Literis supra relatis luce ipsa clarius expressam, exploratamque haberemus, totum hoc gravissimum et inveteratum negotium, cum approbatione et consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Generalium Inquisi­ torum, ut supra, deputatorum, tandem diiudicare ac definire deliberavimus. Auditisque propterea tum eorundem Venerabilium Fratrum Nostrorum, tum etiam Consultorum sententiis, ac rursus ad trutinam revocatis, et coram Nobis multum diuque perpensis atque discussis moderationibus illis, quas postu­ larunt a Nobis illi, qui duram atque difficilem Decretorum toties enunciatorum integram absolutamque observantiam existimarunt, in hunc, qui sequi­ tur, modum, statuimus, atque decrevimus. § 28. Ac primo quidem, animadvertentes impositam lurisiurandi legem esse veluti saluberrimum antidotum extinguendo gliscentium litium, discor­ diarumque veneno, aptissimumque ad cohibendam licentiam libertatemque opinandi, interpretandi, agendi denique pro libito in re tam gravi et pericu­ losa, fraenum existere; Censuras quoque a praedicto Clemente XII Praedeces­ sore Nostro in enunciatis Literis, incipientibus Concredita Nobis constitutas, ad solos dumtaxat pertinere Apostolicae legis praeceptorumque violatores, easdemque in huiusmodi tantum refractarios, quorum animos neque Eccle­ siasticae mansuetudinis officia, neque paternae admonitionis charitas vincere, aut inflectere ullo modo possent, iustissimam poenam esse et fore reputantes, non solum inopportunum censuimus, lusiurandum aliqua in parte remittere, aut moderari Censuras, quod primo fuit ab illis propositum; verum etiam, de praedicto consilio et assensu, ac de plenitudine Potestatis a Deo Nobis concreditae, illud, illasque probamus, confirmamus, et innovamus, illudque, et illas omne robur et firmamentum, omnemque vim et efficaciam in posterum semper habere, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, inviolabiliter et inconcusse observari decernimus et iubemus. § 29. Quod autem attinet ad secundam postulationem, de proroganda supradicta dispensatione, quam Praedecessor noster in decennium concessit, ut scilicet per id temporis, in Sacramento Baptismatis conferendo, salivae usu abstinere, et sacras insufflationes in occulto adhibere liceret, non tamen hoc generatim, neque indistincte, sed ubi gravis aliqua et certa necessitas postolaret, ut luculentius in eiusdem Literis Apostolicis, quarum initium Comper­ tum exploratamque expressum est; Nos declarare satis non possumus, quam aegre feramus, quod nullis adhuc certis indiciis aut argumentis cognoscere potuerimus, utrum Missionarii per id decennii tempus, quod iam elapsum esse dignoscitur, ad Apostolicarum Literarum praescriptum, in eo pro viribus elaboraverint, atque ea. qua par erat, fide, ac diligentia, omne suum studium, operarnque adhibuerint, ut vanus ille horror, et parum aequa aversatio prae- dictorum Sacramentalium, quae Gentium illarum animis insidere fertur, sensim emendata, demum ab eisdem penitus deponeretur. Nemo quippe ignorat, i ' It ||| l| Sacramentalium, de quibus agitur, usum, sive institutionis antiquitas, ex qua Ritus illi in Ecclesiam derivati sunt, sive multiplex mysteriorum significatio, -■ (' M quae in illis continetur, sive demum Romanae Ecclesiae omnium Magistrae spectetur autoritas, quae eosdem in suis Ritualibus receptos inviolabiliter I I observari praecepit, iure, ac merito venerandum esse, praecipuoque semper in honore habendum, consequenter incapacem prorsus recipiendae Baptis­ matis Gratiae cum esse, qui falso sibi persuaserit, insufflationes, atque salivam | aptam haud esse materiam Sacramentalium caeremoniarum, gravissimique piaculi expertem non futurum, qui sic opinanti conferre illud auderet. | § 30. Et quamquam exploratum esset. Gentes illas hoc pravo errore minime detineri, sed ob id tantum a praedictorum Sacramentalium usu abhor * rere, quod ingenita quadam, ut ferunt, aversione salivam, anhelitumque abominentur, non minori tamen industria Sacris Ministris adnitendum est, ut ex eorum animis perperam conceptum horrorem, ineptamque aversionem eliminent atque ablegent: aliter timendum merito esset, ne illarum Regionum Neophiti, confirmata in ipsorum mentibus huiusmodi abominatione, eo usque desipiant, ut eandem etiam transferant ad miracula, quae per salivam Christus Redemptor Noster edidit; ipsumque propterea miraculorum et salutis nostrae Auctorem, quo nihil profecto magis impium excogitari potest, aversentur. (Jtque alia praetereamus, illud tandem non diutius est differendum, ut in I Regnis Madurensi, Mayssurensi, et Carnatensi, Baptismi Sacramentum rite uncteque ministretur, iisdem adhibitis Sacramentalibus, et caeremoniis, quibus Romana utitur Ecclesia, ex qua ad Gentes illas Fidei lux propagata est, dedi- I i ! || I i I scantque tandem novelli Regionum illarum Fideles id horrere, quod Deus dignatus est facere. § 31. Vcrumtamen, ut memorata Sacramentalium praedictorum abomi­ natio suaviter, leviterque ex eorum animis divelli possit, neve huiusmodi lex, quae Sacramentalium usum praescribit, ad nimiam in specie severitatem exacta, eas adducere calamitates videatur, quae ex illa, tamquam e fonte, in Ecclesias atque Missiones dimanatnrac denunciantur; Nos enarratis de causis dispen- sationem, quam Praedecessor noster in Literis iam relatis concessit, iterum concedendam, prorogandamque decrevimus in aliud decennium, quod a die datae praesentis Nostrae Apostolicae Constitutionis est inchoandum. § 32. Ex quo fas est intelligere, non eam esse aut fuisse nostram et Apostolicae Sedis sententiam, quod scilicet nullus dispensationi locus esse possit in huiusmodi Sacrorum Rituum, et Sacramentalium materia, nec ulla dispensandi necessitas, aut sufficiens causa unquam valeat allegari. Verum, quum ex rationibus superius allatis, nullo pacto permitti valeat, venerabiles adeo Ritus, ac traditum a Patribus, sancteque ab Ecclesia servatum huiusmodi Sacramentalium usum, penitus aboleri; vel eorum contemptui, aut erroribus circa eadem inducendis, vel iam conceptis amplius confirmandis, occasionem praeberi; idcirco omnibus dictorum Regnorum Missionariis districte praeci­ pimus, ut hac dispensatione benigne a Nobis indulta, nonnisi certis in casibus, et cum gravis id necessitas postulabit, de quo eorum conscientiam oneramus, 54 | j I | 1 ; i < ,} *IjT· f | I I ! ; · · Romani Pontifices 850 851 Romani Pontifices utantur, nec nisi in praedictis casibus salivae usum in administratione Bap­ tismatis possint omittere, et occultas adhibere insufflationes; modo ii, t}ui se baptizandos offerunt, in ea non sint opinione, ut credant salivam, atque insufflationes huiusmodi ineptam esse, atque indecentem Sacramentalis Ritus materiam; qui enim adeo falsa, atque distorta persuasione imbuti essent, tamquam indigni, et incapaces Sacramenti Baptismatis licite suscipiendi, ab eo repellendi essent. Volumus autem, atque omnibus et singulis praedictorum Regnorum Episcopis et Missionariis in virtute sanctae obedientiae praecipimus, et expresse iubemus, ut et communibus studiis atque consiliis, et singuli pro virili parte, intra praefinitum decennii tempus, omnibus viribus nervisque contendant, et quemadmodum fuerat eisdem a sanctae memoriae Praedeces­ sore nostro imperatum, non intermissis laboribus assidue curent, ut ex illarum Gentium animis errorum tenebrae, malesanaeque opiniones, quibus obcaecantur, et miserrime detinentur, penitus discussae, ac radicitus evulsae eli­ minentur. Ut vero indultum, prorogatumque a Nobis tempus, sanctissimis Romanae Ecclesiae caeremoniis praedictis, quae tamdiu a Sede Apostolica commendatae atque inculcatae fuerunt, facilius apud Nationes illas insinuandis vere conducat, utque ulterior huiusmodi Rituum praetermissio (quam tamen extra verae necessitatis casus, ut supra, nullatenus concessam aut licitam esse, iterum declaramus) alendis Populorum erroribus, atque difficultatibus augendis confirmandisque ansam non praebeat: universis Gentium illarum Episcopis, et Missionariis praedictis notum esse volumus, hoc exacto décennie, nullis aut precibus, aut rationibus, quae porrigi, proferrique unquam possent, aliam denuo prorogationem concessum iri. § 33. Ad tertium denique quod pertinet postulatum, ut nempe apertius atque districtius declaretur Decreti articulus, quo laudatus bonae memoriae Carolus Thomas Cardinalis Tournonius sancivit, ut Missionarii ad Pareas aegrotantes accedant, ut Sacramenta desiderantibus etiam domi administrent, ut denique illis omnia praestent spiritualia subsidia, quae Charitas, Religio, et Officii ratio Evangelicis Operariis, nullo discrimine, nulloquc respectu, Fidelibus universis, adversa praesertim valetudine conflictatis, administranda praescribunt: nemo profecto non videt, quantumvis maximae proponantur difficultates, in quas incurrere Missionarii se posse dicunt, si huic praecepto tam iusto, tam sancto parere velint; ferendum tamen nullo modo esse, quod Casas humiliorum huiusmodi hominum ex morbo decumbentium subire recu­ sent, atque illos in summo etiam vitae discrimine, aut Sacramentis omnino carere sinant, aut saltem eorumdem percipiendorum maximam illis ingerant difficultatem. Nulla etenim apud Deum est personarum acceptio; nec ullum despicere fas est eorum, quos Unigenitus Dei Filius per novam generationem sibi coniunctos, non confunditur Fratres vocare; quin immo elegit Deus pau­ peres in hoc Mando, divites in Fide, et haeredes Regni, quod repromisit dili­ gentibus se. Quae qui contemnunt, exhonorantes pauperem, et Fratrem humi­ lem confundentes in humilitate sua, hi porro longe nimis discedunt a doctrna, ct exemplo Christi Domini Salvatoris Nostri, qui Nos, non Divina tantum voce, sed magnis etiam atque illustribus factis edocuit, quanti apud Nos esse debeant, qui pauperes, atque abiccti per Mundi insaniam vocantur:Ecceenim, aiebat S. Gregorius Pontifex Maximus, ire non vult Filius Dei ad Filium Reguli, et tamen venire paratus est ad salutem Servi. Certe si nos cuiuspiam Servus rogaret, ut ad eum ire deberemus, protinus nobis nostra superbia in cogitatione tacita responderet, dicens: non eas, quia temetipsum degeneras, honor tuus despicitur, locus vilescit. Ecce de Caelo venit, qui Servo in Terram occurrere non despicit. § 34. Quare ut gravissimo huic malo remedium afferrent Praedecessores Nostri Romani Pontifices Gregorius XV, Alexander VII, et Clemens IX in suis Apostolicis Literis dic xxxi ianuarii anni mdcxxui, die xvin ian. anni mdclvhi, 1 et die xm sept, anni mdclxix2 respective datis, omni animorum contentione, atque zelo obtinere curarunt (quod et Nos eorum vestigiis inhaerentes sum­ mopere optamus, et quantum in Domino possumus, districte praecipimus, et mandamus), ut Nobiles cum Plebeis in unam eandemque Ecclesiam con­ venientes, una simul Divini verbi pabulo reficerentur, et Ecclesiae Sacramenta reciperent, utque Missionarii Regnorum, Provinciarumque Orientalium ludia­ rum, sui officii memores, ita animo essent comparati atque dispositi, ut non secus ac Nobilibus, abiectis quoque, et infimae sortis hominibus, in iis, quae ad spiritualem eorum profectum pertinent, praesto essent, iliisque in propriis etiam domibus, etsi humillimis ac sordidis, Sacrum Viaticum ministrare minime recusarent. At, quod maxime Nos angit, sive ob immodicum illum horrorem, quo claro genere nati infimae Plebis homines, ut fertur, ita aversantur, ut vel illorum contactu se commaculari, nobilitateque, et gradu cadere sibi per­ suadeant, (qui tamen horror cum sit Christi lege damnatus, e Christianorum animis omnino est eliminandus), sive ob patrias leges, imperiaque Regum idololatrarum, quibus Christiani in iis Regionibus subiecti sunt, aliave tandem de causa id evenerit: frustra certe fuerunt Praedecessorum nostrorum con­ silia, paternae exhortationes, praecepta demum, queis usi sunt, ut infimi huius generis hominum conversioni ac saluti procurandae, quantum optave­ rant, plene consulerent, atque providerent § 35. Cum vero et Nos, Christi Domini documentis, Praedecessorumque Nostrorum exemplo excitati, anxie cogitaremus, qua ratione illud tandem reipsa consequi possemus, quod eisdem Praedecessoribus Nostris tantopere cordi fuit; opportune accidit, ut Societatis lesu Missionarii, quorum villica­ tioni Regnorum Madurensis, Mayssurensis, et Carnatensis Missiones potis­ simum concreditae sunt, postquam declarari a Nobis articulum de Pareis postularunt, paratos se Nobis obtulerint, pollicitiquc sint (modo id Nos ipsi probaremus) certos aliquos delegare Missionaries, qui Parcis convertendis, dirigendisque praecipue dent operam. Quod quidem eorum consilium, quo Parcarum conversioni ct saluti satis bene consultum fore confidimus, paterno gaudio suscipientes, pro temporum circumstantiis probandum, commendandumque esse duximus, oblationisque Nobis factae, ac religiosi promissi exem pium ab eorum Praeposito Generali subscriptum, in huius Romanae, atque Uni­ versalis inquisitionis Tabularium referri, perpetuoque asservari mandavimus. ' Cf. N. 235. » Cf. N. 244. 852 Romani Pontifices § 36. Praemonemus itaque in primis Partium illarum Missionaries uni­ versos, ut quae Apostolici eorum ministerii erga Fideles omnes ex Divina institutione potissimae partes sunt, minime obliviscantur; ac serio perpen­ dentes, quod inter eos, qui filii Dei sunt, per Fidem quae est in Christo lesu, iuxta doctrinam Apostoli, iam non est servus neque liber, non est masculus neque foemina, sed omnes unum sunt in Christo lesu; quod ipse quoque Salvator noster a Deo Patre suo postulaverat pro omnibus, qui credituri erant per verbum Discipulorum in ipsum, rogans nimirum : Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in Nobis unum sint, ut credat Mundus, quia tu me misisti; novos credentes instruant, oportere illos eo mutuae charitatis vinculo inter sese colligari, ex qua veluti tessera, et Divini Filii ab aeterno Patre missionem, et Christianae Religionis veritatem ' facile Gentiles agnoscant § 37. Deinde vero tot statim pro Pareis Missionarios deputari volumus et praecipimus, quot necessarii, et re ipsa sufficientes reputabuntur, pro eorum debita cura singulis in locis exercenda; qui peculiari studio eorun­ dem domos, ubi aegrotant, pro viribus petant, ad eos invisendos, ac piis ser­ monibus, ac precibus, Sacramentorum que pabulo recreandos, eosque demum in extremo vitae discrimine constitutos sancto infirmorum Oleo deliniendos, absque Personarum, aut sexus exceptione. Ubi vero contigerit praefatos Mis­ sionarios ad Parearum curam praecipue deputatos, aut eorum aliquem e vivis excedere, vel alio abire; alterum alterius loco continuo subrogari mandamus; et intra spatium quinquennii a die datae praesentium, certissima atque authen­ tica documenta de mandatorum nostrorum executione Apostolicae Sedi reddi debere praecipimus. Quod si intra quinquennii spatium huiusmodi docu­ menta reddita minime fuerint, vel iis redditis, minime constiterit alios Mis­ sionarios ad praecipuam illam Parearum curam exercendam subrogatos fuisse in eorum locum, quos vel obiisse, vel alia de causa officio deesse contigerit; tum etiam, si intra spatium annorum decem, omnes non fuissent adhibitae diligentiae, quae tam a Praedecessoribus nostris, quam a Nobis ipsis supe­ rius praescriptae sunt, ad evincendum expellendumque horrorem, quo Gen­ tes earum Regionum insufflationes atque salivam in Sacramenti Baptismatis administratione, et susceptione, aversari dicuntur: de quo tamen minime dubitare Nos sinit filialis obedientia, quam ii prae caeteris Missionarii in Apo­ stolicam Sedem se profiteri gloriantur; aut denique si omnes adhibitae dili­ gentiae frustra cessissent: quod secus fore confidimus, dum mentis nostrae oculos ad Misericordiarum Patrem, totiusque consolationis Deum, cuius agitur causa, convertimus; in quemcumque eventum, ne Missiones illas tot Virorum laboribus ac sanguine fundatas deseramus, a quo sane longissime absumus; decernimus, et mandamus, ut alii Missionarii sive Saeculares, sive Regulares ex alio coetu, vel instituto, in ea Regna mittantur; ut experiamur num Deus, cuius incomprehensibilia sunt iudicia, in aliorum Operariorum villicationem divitias misericordiae suae effundere decreverit, eorumque labore, atque indu­ stria illos fructus in praefatis Regionibus ct Gentibus producere, quos Missionariorum nunc ibi laborantium sudoribus, nulla licet ipsorum culpa vel omissione, consequi non potuerimus. Romani Pontifices 853 § 38. Et quamquam confidimus Missionarios nunc et pro tempore ibi existentes, pro suo erga Apostolicam Sedem obsequio, ab excitandis turbis alienos futuros, nec ullum jussionibus Nostris obstaculum aut impedimen­ tum allaturos, si dum ipsi in iis Regionibus commorantur, eo novi Missio­ narii accederent, ibique versarentur; tamen quoniam Apostolicis muneris id a Nobis ratio exigit, ut caveamus pericula, quae Christianae charitati offen­ diculo esse possent; hinc est, quod Societatis lesu Missionariis, qui in Madurensi, Mayssurensi, et Carnatensi Regnis tunc erunt, virtute sanctae obe­ dientiae iubemus atque praecipimus, ut quicumque casus ex supradictis evene­ rint, quo vel omnia, vel aliqua ex his, quae per praesentes Literas Nostras circa praemissa decrevimus et observari mandavimus, intra praefinitum respe­ ctive tempus, integre, exacteque, ut par est, impleta non fuerint, sive id ex eorum facto, sive ex omissione, sive ex prava, et contra literalem earumdem praesentium sensum distorta mentis et voluntatis nostrae interpretatione, sive demum ex qualibet alia causa, etiam de necessitate exprimenda, id contigerit : statim, relictis praedictarum Regionum Missionibus, quarum in iis Regnis exercendarum, et quocumque titulo, etiam deputatorum ab Episcopis, seu Ordinariis Locorum, aut simplicium suae Religionis Presbyterorum, seu quo­ libet alio colore prosequendarum, iure omni, officio, et facultate ex eo tem­ pore in posterum iam nunc eos a Nobis privatos, et imminutos declaramus, atque ex nunc prout ex tunc, et e contra, Auctoritate Apostolica, et earum­ dem praesentium tenore privamus, et imminuimus, illico, non expectata alia nostra, et Sedis Apostolicae declaratione, iussione, aut sententia, in Europam revertantur, uberiores, ut speramus, in hisce Partibus fructus relaturi. § 39. Demum, etsi ii Missionarii, qui moderandas censuras, dispensan­ dum super insufflationum, et salivae Ritu in Sacramento Baptismatis admi­ nistrando, atque articulum de Pareis declarandum postulaverunt, nil difficul­ tatis praesetulerint circa alia capita Decreti praedicti Caroli Thomae Cardinalis Tournonii, et Apostolicarum Literarum Clementis Papae XII, quarum initium Compertum exploratumque: ex aliorum nihilominus Literis ingenti Nostro dolore accepimus, ex Missionariis alios esse, qui nulla habita interdicti a praefato Cardinali Tournonio lati, amplissimeque a Praedecessore nostro con­ firmati ratione, eo usque progrediuntur, ut Christianis Mulieribus gestare permittant monile collo suspensum, contracti tesseram Matrimonii quod Regionis illius lingua Taly denominatum, effigiem quamdam habet informem Idoli, quod profanis carum Gentium nuptiis praesidere fertur; ipsisque pariter Fidelibus, quo tempore ab illis nuptiae celebrantur, permittant fructum, vulgo Cocco nuncupatum, frangere, ad hoc ut futurorum inde auspicia vel fausta, vel infausta desumant: Mulieribus demum, cum mensibus detinentur, Templi accessu, et salutari Poenitentiae Sacramento interdicant. Quamobrem Nos animo reputantes, quam sit exeerandum, Mulieres illas, quae sub Crucis vexillo militant, ornatas incedere huiusmodi insignibus, quae aut Idololatriam importent, aut de Gentilitatis superstitione suspecta sint, prout dubio procul est memoratum Taly, necessario proinde damnatum : quamque Christifideles dedeceat, ritus, caeremoniasque sequi, vel imitari, ethnicam superstitionem 854 Romani Pontifices redolentes, qua certe non vacat illa nuptiarum tempore in praedictis Regio­ nibus usitata praefati Cocco diffractio, quae idcirco iure et merito pariter repro­ bata dignoscitur; quam denique iustum sit, mensium tempore minime arcere Templis, et salutari Poenitentiae Sacramento fideles Mulieres, quas laudabili praxi admittit Ecclesia, Redemptoris vestigiis insistens, qui sanguinis fluxu laborantem non abiecit: Sz enim, ut olim scripsit laudatus S. Gregorius Magnus, in sanguinis fluxu posita laudabiliter potuit Domini vestimenta tan­ gere, cur quae menstruum sanguinis patitur, ei non liceat Domini Ecclesiam intrare ? B IB L IO T H E C A F K A T E R N T lA S S A C t R lx if A C lS SA N C T I P E T R i § 40. Haec inquam reputantes, ac relatis et minime ferendis abusibus pro Apostolici muneris ratione remedium adhibere quam maxime cupientes, mandamus, et virtute sanctae obedientiae, tenore praesentis nostrae Consli· tutionis perpetuae legis vim habiturae, iubemus atque districte praecipimus universis Episcopis, atque omnibus, et singulis tam Saecularibus, quam Regu­ laribus ex quocumque sint Ordine, Congregatione, Instituto, nominatimque ex Societate etiam lesu, in Orientalium Indiarum Regnis Madurensi, Mayssurensi, et Carnatensi existentibus Apostolicis Missionariis, ut omnia et sin­ gula, quae in supra insertis Clementis Papae XII Literis, quarum initium: Compertum exploratumque, quas etiam auctoritate nostra, quatenus opus sit, in omnibus, et per omnia approbamus, confirmamus, et innovamus, contenta sunt, tam quae supradicta capita respiciunt, quam alia quaecumque per easdem Literas praescripta, et definita, ad eorum normam, quae idem Praedecessor Noster alteris pariter superius insertis Apostolicis Literis, incipientibus: Can’ credita nobis, constituit et sanxit, non solum ipsi pro virili parte integre, exacte, absolute, inviolabiliter, perpetuoque observent atque adimpleant, verum etiam, quantum in ipsis est, ut ab universis Fidelibus, qui eorum curae sunt concrediti, exacte serventur et impleantur, omni studio ac viribus curent, atque contendant § 41. Denique eosdem Episcopos, et Missionarios omnes rogamus, et obsecramus per Dominum lesum Christum, et per charitatem Sancti Spi­ ritus, ut nihil aliud sapientes, praeter id, quod a Nobis, et a Praedecesso­ ribus Nostris constitutum fuit, salutare Dei, quod per eorum ministerium Regionum istarum Gentibus missum est, pari zelo ac puritate propagare non intermittant; omnique studio dent operam, ut nedum in novellis Christifidelibus veteris hominis vestigia penitus expungantur, delcanturque, venim etiam quaecumque vel symbola, vel imagines, aut figurae, atque omnis demum species mala, ipsaque veluti umbra, et odor ethnicae superstitionis ab ipsis eliminentur; illud cogitantes, eiusmodi caeremoniis, vanisque observationibus, quae Idololatriae reliquiae sunt, earum Gentium animos inextricabilibus veluti laqueis irretiri, ac vetustos ali confirmarique errores, quibus misere deline­ bantur. Quod si aliquos Regionum illarum Fideles, veluti parvulos adhuc fluctuantes, Paganorum contemptus, contumelias, aut persecutiones, propter Ecclesiae praeceptorum, et Rituum observantiam, formidare conspexerint, illud ipsis illustre monitum, quod Sanctus Augustinus Ecclesiae Doctor in pari argumento reliquit, commemorare, atque inculcare non desinant: Si quaeritis, unde vincantur Pagani, unde illuminentur ; quodque ad ipsos Evan- Romani Pontifices 855 gtlii praecones praecipue dictum esse dignoscitur : Si quaeritis unde ad vitam \xintur; deserite solemnitates eorum, deserite nugas ipsorum. § 42. Volumus autem, etc. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 397-426]. 349. Benedictus XIV, const. Firmandis, 6 nov. 1744. Firmandis, atque asserendis Ecclesiasticae disciplinae regulis studiose intenti Praedecessores Nostri Romani Pontifices, consueverunt, peculiaribus rerum aut temporum necessitatibus animadversis, ad generalis providentiae curam animum adiicere, easque Apostolicas Constitutiones opportune pro­ mulgare, quibus gliscentes morum corruptelas resecarent, et inordinatas huma­ nae arrogantiae praesumptiones reprimerent. Cui rei obtinendae utilissimum plane experti sunt, vel antiqua Patrum constituta renovare, interpretari, aut declarare, vel competentium Romanae Curiae Tribunalium, sive Congrega­ tionum iudicata et responsa colligere, confirmare, aut in aliquibus remittere, eademque prudenter atque apte conciliare, si quando inter ea non satis con­ venire videretur. Utque antiquiora omittamus exempla, non alia sane ratione fel. rec. Praedecessor Noster Clemens Papa X per suam Constitutionem, quae incipit: Superna, datam xi Kal. Iulii Anno mdclxx, 1 inhaerendo pluribus resolutionibus Congregationum S. R. E. Cardinalium negotiis et consulta­ tionibus Episcoporum et Regularium, ac Tridentini Concilii interpretationi Auctoritate Apostolica praepositorum, multa constituit circa debitam a Regu­ laribus erga Episcopos Locorum Ordinarios observantiam, et subiectioncm ; tam in petenda eorum licentia et benedictione pro Verbi Dei praedicatione in Ecclesiis etiam suorum respective Ordinum habenda, quam in approba­ tione et facultate ab eisdem obtinenda pro administrando Saecularibus Poe­ nitentiae Sacramento. Ita pariter se gessit recolendae memoriae Praedecessor Noster Innocentius Papa ΧΠ, quum, ad normam plurium resolutionum Con­ gregationis Concilii praefatae, certas sacrarum Ordinationum regulas, et sin­ gulorum Episcoporum iura in proprios Subditos praefinivit, lata Constitutione, quae incipit: Speculatores, sub datum pridie Nonas Novembris Anni mdcxciv.2 § 1. Hanc ipsam rationem Nos ipsi secuti sumus in Apostolicis nostris Literis, quarum initium est: Sacramentum Poenitentiae, Anno mdccxli Kalendis Junii datis,3 in quibus nonnulla decrevimus et statuimus adversus Sacerdotes in Sacramentali Confessione suos Poenitentes ad turpia sollicitantes, iuxta declarationes in causis huius generis, diversis temporibus et casibus prolatas a Congregatione Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Eccle­ siae Cardinalium contra haereticam pravitatem generalium Inquisitorum. Idi' Cf. N. 246. » Cf. N. 258. ’ Cf. N. 309. 856 * F Romani Pontifices psum nuperrime egimus, dum Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Archie· piscopis, Episcopis, cunctisque Locorum Ordinariis per Italiam constitutis Encyclicas Literas dedimus sub die xix Augusti huiusce Anni mdccxliv, qua­ rum initium est: Cum semper oblatas, 1 quibus, a praedictae Congregationi} Concilii Tridentini Interpretis resolutionibus et placitisneutiquam discedentes, plura declaravimus circa onus, quod habent tum omnes animaram curam gerentes, Missam pro Populo applicandi diebus saltem festis de praecepto; tum etiam Ecclesiarum Cathedralium, et Collegiatarum Canonici, aliique de earum gremio, Missam Conventualem quotidie pro Benefactoribus In genere specialiter offerendi. Nunc denique hoc idem a Nobis servatum iri decla­ ramus, dum Episcoporum iura, quod attinet ad Visitationem Ecclesiarum Parochialium ad Regularium Monasteria pertinentium, hac nostra perpetuo valitura Constitutione asserere, atque, ut infra, definire et constituere in animum induximus. § 2. Animarum curam in saeculares personas exercentes in iis Ecclesiis, quae Monasteriis seu Domibus Virorum aut Mulierum adnexae sunt, sive ipsi Regulares sint, sive Saeculares, Sacri Tridentini Concilii praescripto, sess. 25, cap. 11, de Regularibus, subesse debent, immediate in iis, qaaead dictam curam, et Sacramentorum administrationem pertinent, iurisdictioni, visitationi, et correctioni Episcopi, in cuius Dioecesi praedicta Monasteria sunt sila, exceptis dumtaxat iis Monasteriis seu locis, in quibus Abbates Generates, aut Capita Ordinum Sedem Ordinariam principalem habent, atque aliis Mona­ steriis, seu Domibus, in quibus A bbates, aut alii Regularium Superiores iuris dictionem Episcopalem, et temporalem in Parochos, et Parochianos exercent; salvo tamen eorum Episcoporum iure, qui maiorem in praedicta loca, vel per­ sonas iurisdictionem exercent. § 3. Cum itaque nonnulli Sacerdotes ab Episcopali iifrisdictione exempli, quos neque Parochos, neque animarum curae addictos esse constaret, ausi fuissent aliquibus Christifidelium matrimoniis interesse, sine praevia Episcopi aut Parochi licentia; quaesitum fuit, utrum huiusmodi Sacerdotum correctio; atque in eosdem animadversio ad Episcopum, an vero ad eorum Superiores, privative spectaret. Cumque ii privativum eiusmodi ius ex eo deducerent, quod Tridentina Synodus loco citato dum facultatem tribuit Episcopis corri­ gendi, et puniendi Sacerdotes ab eorum Jurisdictione exemptos, in his, quae ad animarum curam, et Sacramentorum administrationem pertinent, de iis dumtaxat Sacerdotibus loquitur, qui vel Parochi sunt, vel animaram curam exercent, cuiusmodi sane ii non erant, de quibus agebatur: futilem hanc, variamque praesumptionem reprimere statuit fel. rec. Praedecessor Noster Gregorius Papa XV, ac de consilio Congregationis Sacri Concilii Tridentini Interpretis, edita Constitutione, quae incipit: Inscrutabili, data Nonis Februarii Anno Incarnationis Dominicae mdcxxii, 2 decrevit ac declaravit, ut deinceps tam Regulares, quam Sacculares, quomodolibet exempti, sive animarum curam personarum saecularium Monasteriis, seu Domibus Regularibus, aut quibusvis ’ Cf. N. 345. 1 Cf. N. 199. Romani Pontifices 857 aliis Ecclesiis, vel Beneficiis, sive Regularibus, sive Saecularibus incumbentem acrceant, sive alias Ecclesiastica Sacramenta, aut unum ex illis ministrent, pmevia Episcopi licentia, et approbatione; sive quoquo modo in dictae Curae (urcitlo, aut in eorundem Sacramentorum, vel alicuius ex illis administratione de facto, absque ulla auctoritate, se ingerant; in his, quae eiusmodi curam, sea administrationem concernunt, omnimode iurisdictioni, visitationi, et cor­ rectioni Dioecesani Episcopi tamquam Sedis Apostolicae delegati, plene in omnibus subiiciantur. § 4. Hac controversia per Constitutionem Gregorianam e medio sublata, non ideo ab aliis quaestionibus et litibus circa idem rerum genus promovendiscessatum fuit; pluraque Dubia tam in Congregationibus Sanctae Roma­ nae Ecclesiae Cardinalium, quam in Auditorio Rotae frequenter agitata et resoluta fuerunt, circa peculiarium quorundam actuum naturam, an scilicet iidem censendi essent ad animarum curam, seu ad Sacramentorum admini­ strationem pertinere; et consequenter, an Episcopus In visitandis Regularium Ecclesiis, quibus imminet animarum cura personarum saecularium, posset, nec ne, suam circa huiusmodi actus iurisdictionem exercere; tum etiam, an hoc aut illud Monasterium dici posset ordinaria et principalis Sedes Abbatis Generalis, seu Capitis Ordinis, ideoque Ecclesia huiusmodi Monasterio adnexa, quamvis Parochialis foret, Episcopo in visitatione subiecta non esset. Cum igitur resolutiones in praedictis Curiae nostrae Tribunalibus circa huius generis quaestiones identidem captas, earumque rationes et fundamenta, diligenter et considerate perpenderimus, consilium quoque et sententiam audierimus ali­ quot ex Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, aliorumque Virorum in iuris Canonici scientia praestantium; nonnulla super his de Apo­ stolicae potestatis plenitudine decemere deliberavimus, ac praesenti nostra Constitutione inviolabilem quandam normam praefinire, qua posita, omnes de caetero lites, et controversiae praedictis de rebus, si fieri possit, penitus eliminentur, atque omnia submoveantur obstacula, quae debitam Decretorum Sacri Tridentini Concilii exeeutionem in re tam gravis momenti impedire, aut retardare hactenus consueverunt. § 5. Optimo sane consilio ab Episcopis Pastoralem visitationem aggre­ dientibus praemitti solent in singulae Dioecesis loca aliqui Sacerdotes Missionarii, qui ante ipsorum adventum, praedicationibus verbi Dei, et adminislratione Sacramentorum Poenitentiae et Eucharistiae, spiritualem Populorum profectum, et animarum salutem, qui potissimus est Pastoralis visitationis scopus, studeant promovere. Inventi sunt autem ex iis Regularibus, quorum Ecclesiis incumbit Parochialis saeculianim cura, qui in dubium revocarent, an huiusmodi Missionaries, sive Saeculares, sive alterius Instituti vel Ordinis Regulares, ab Episcopo missos tamquam visitationis suae praenuntios, in propriis Ecclesiis et Domibus ad exercenda munera eisdem commissa admit­ tere et recipere ipsi tenerentur. Quod dubium, quum in Congregatione S. R. E. Cardinalium negotiis et consultationibus Episcoporum et Regula­ rium praeposita examinatum fuisset sub die 31 Augusti Anni 1668 affirma­ tive resolutum fuit; ut scilicet praedicti Missionarii etiam a Regularibus Parochis seu Curatis libenter excipi debeant, omnibusque rebus iuvari, 858 η Romani Pontifices quibus ad iniunctum sibi onus adimplendum opus illis esse contigerit Quod Nos quoque probamus, et auctoritate Apostolica confirmamus, atque in posterum (quoties id opus esse, prudenti Episcopi arbitrio iudicatum fuerit) ab omnibus huiusmodi Parochis seu Curatis praecipimus observari. § 6. Sed et in ipso visitationis cursu, atque etiam extra illam, aliqui Regulares de suorum privilegiorum et exemptionum indemnitate plus nimio solliciti, hanc Episcopis controversiam moverunt, utrum iis liceret, in ipsorum Regularium Ecclesiis, sive Parochialibus, sive non Parochialibus, Sacramentum Confirmationis administrare; quae quidem controversia in Congregatione Concilii, partibus plenissime auditis, pro Episcopis decisa fuit, quemadmodum et Nos generaliter et sine exceptione eandem definimus. § 7. In exequenda vero Pastorali visitatione Ecclesiarum Parochialium, quae a Regularibus administrantur, minime quidem licet Episcopo omnia Ecclesiarum huiusmodi Altaria visitare, sed illud dumtaxat, in quo Sanctis­ simum Eucharistiae Sacramentum asservatur, et consequenter Sacrum ipsum Tabernaculum; Fontem quoque Baptisterii, si adsit; item Confessionale, in quo Parochus ad audiendas Confessiones residere solet; Pulpitum Ecclesiae, e quo Parochus ius habet, verbi Dei, iuxta praecipuum ministerii sui munus, annunciandi; Sacrarium pariter Ecclesiae, ad inspiciendum locum, in quo asservatur sacra supellex, pro Sacramentis tam intra Ecclesiam, quam extra illam decenter administrandis; Sepulchrum excipiendis Subditorum Parochiae corporibus addictum, Coemeterium Parochianorum humandis cadaveribus destinatum; Turrim Campanariam, dummodo in ea sint Campanae ad Pa­ rochiam proprie spectantes; ac demum, praeter res supra enunciatas, omnia sacra vasa, quibus vel Particulae consecratae servantur, vel Sacra Olea sive in Baptismo, sive in Extrema Unctione adhibenda, vel aqua Baptisterii, vel alia rite benedicta, quae pro ingredientium aspersione ad Ecclesiae fores poni consuevit § 8. Visitationi locali proxima est ea, quae personam respicit Parochi; cuius quidem, si Regularis sit, agendi rationem, in iis, quae spectant ad observationem proprii ipsius Regularis intstituti, non est Episcopi inquirere, quum ad ipsius Superiorem Regularem privative id pertineat. Licet tamen Episcopo, vel potius ipsi specialiter incumbit, ipsius Parochi seu Curati, etiam Regularis, vitam ac mores scrutari, quatenus ea, quae extra Claustrum prodierint, Rectoris animarum exempla, plurimum conferre ad Populi aedi­ ficationem, vel contra eidem obesse maxime possunt, quemadmodum alias eadem Concilii Tridentini Congregatio sapienter decrevit, et Nos etiam earundem praesentium tenore decernimus, et statuimus. § 9. Ad personalem quoque Parochi visitationem, proindequead Episcopi ius et officium pertinet ea occasione examinare, an titulo legitimo Parochus etiam Regularis animarum curam exerceat, an residentiae lex ab eo obser­ vata fuerit atque observetur; an ad Synodum vocatus, iverit; an Congre­ gationes seu Conferentias super casibus conscientiae haberi solitas frequentet; an onera, quae secum fert animarum cura, adimpleverit; ac inter alia, an Missam pro Populo applicaverit diebus festis de praecepto; an iisdem festis diebus omnia praestiterit, quae a Sacro Tridentino Concilio praescripta sunt, Romani Pontifices 859 Populum verbi Dei praedicatione, et Pueros in Fidei rudimentis Christianaeque Doctrinae praeceptis instruendo ;1 an, statis diebus, excipiendis Fide­ lium confessionibus vacet; an aegrotantibus et in extremo vitae agone labo­ rantibus debita spiritualia subsidia sedulo praestet, et Sacramenta Ecclesiae tempestive conferat; an Pueros et Puellas ante susceptionem Sacramenti Confirmationis, tum etiam ante primam eorum Communionem, opportunis instructionibus erudierit; an priusquam Fideles ad matrimonia in faciem Ecclesiae celebranda admittat, debitas inquisitiones adhibuerit, atque adhi­ beat, quibus tuto deprehendere possit, nullum inter Contrahentes impedi­ mentum existere, eosdemque libere matrimonio consentire, ac demum in Doctrina Christiana, maxime vero in praecipuis Religionis nostrae Mysteriis, il os instructos esse; denique an Parochus apud se recte ordinatos retineat libros tum Baptizatorum, ubi Fons Baptismalis adsit in ipsius Ecclesia, tum Sacro Chrismate confirmatorum, libros etiam Matrimoniorum, et status animarum. § 10. Uno verbo, quidquid Episcopus a Parocho saeculari exquirere atque exigere solet ac debet, id omne, Regulari observantia unice excepta, a Parocho Regulari exquirere et exigere potest; atque ubi hunc muneri suo defecisse compererit, opportuna Decreta condere et pronunciare, ac meritas in eundem poenas statuere; in quo nihilominus Episcopi facultates minime privativae sunt, sed Praesul Regularis ius cumulativum cum ipso habet; ita tamen, ut, si aliter a Superiore Regulari, aliter ab Episcopo decerni con­ tingat, huius, non vero illius, Decretis sit standum; prout alias a Congre­ gatione Tridentini Concilii interprete iudicatum fuit, Nosque Auctoritate Apostolica probamus, confirmamus, atque decernimus. Privativum tamen Episcopi ius est in Parochianorum mores inquirere, ac si quae inter ipsos scandala oborta fuerint, auditis proborum ac prudentium Virorum sinceris relationibus, de iis cognoscere, eaque opportunis remediis resecare et refor­ mare: nec enim Superioribus Regularibus in huiusmodi saeculares Parochiae subditos ulla competit Jurisdictio. § 11. Eveniente autem casu, quo vel Episcopus, vel Superior Regularis aliquem ex praedictis Parochis ab exercitio Curae removendum, eademque privandum esse iudicaverint; quoniam huiusmodi Parochis, sine praevia Epi­ scopi approbatione, ad Curam animarum accedere nequaquam licet, quamvis a suis Superioribus deputati, iidemque ad nutum sint amovibiles; dubitatum propterea fuit, an Episcopus posset ad huiusmodi remotiones procedere, sine Superioris Regularis consensu, et an remotionis causas eidem adducere, easque verificare deberet; tum etiam an Regularis Superior ad similem remo­ tionem et privationem suo iure deveniens, consensum Episcopi exquirere, suasque agendi rationes illi notas atque probatas facere teneretur. Qua de re. supradicta Congregatio Concilii decrevit, huiusmodi Parochos tam ab Episcopo, quam a Superiore Regulari, aequo iure, non requisito alterius con­ sensu, ab Animarum cura removeri posse, nec unum alteri causas iudicii sui aperire, multoque minus probare et verificare debere. Id quod a Nobis in omnibus approbatur et confirmatur. » Sess. V, de ref., c. 2; sess. XXIV, de ref., c. 4, 7. 860 Romani Pontifices Romani Pontifices 861 toimus: minime attenta distinctionis nota, quae in plerisque Concilii Tri­ § 12. Postquam vero Tridentina Synodus loco superius laudato’decla­ dentini editionibus impressis apposita conspicitur inter verbum Abbates, ravit, praedictos Curatos seu Parochos tam saeculares, quam regulares, ani­ iliudque Generales, utpote quae nullatenus reperitur in exemplari authen­ marum curam exercentes in Monasteriis seu Domibus Religiosis, quibus tico Actorum ipsius Concilii, quod in Archivo Sedis Apostolicae in Arce huiusmodi cura personarum saecularium incumbit, subesse debere imme­ Sindi Angeli asservatur; quodque, ut genuinam huius loci lectionem certo diate, in iis, quae ad dictam curam et Sacramentorum administrationem cognosceremus, diligenter inspici fecimus, proindeque a praedictis exempla­ pertinent, jurisdictioni, visitationi et correctioni Episcopi, (quod quidem, ribus impressis eadem distinctionis nota omnino est expungenda. iuxta magis receptam Tribunalium huius Nostrae Curiae sententiam, intel· ligitur de iurisdictione Episcopi Ordinaria, non vero de delegata): illa tamen § 14. Altera questio est, an ad obtinendam exemptionem ab Episcopali Monasteria seu Loca ibidem a Concilio excipiuntur, in quibus Abbates, aut iurisdictione et visitatione, sufficiat, quod aliquod Monasterium, Superioris alii Regularium Superiores iurisdictionem Episcopalem et temporalem in Generalis Sedes Ordinaria existât, an vero praeterea requiratur, ut ipsum Parochos et Parochianos exercent; salvo nihilominus eorum Episcoporum Monasterium sit Caput Ordinis. De quo, quidquid alii opinati fuerint, de­ iure, qui alia quapiam ex causa seu titulo, maiorem in praedicta Loca vel cernimus sufficere, quod Monasterium seu Domus, sit Ordinaria et princi­ Personas iurisdictionem exercent. Quare nonnullis Episcopis contendentibus, palis Sedes Superioris Generalis; prout a Congregatione Concilii constanter licere sibi, saltem tamquam Delegatis a Sede Apostolica, in Parochos prae­ indicatum fuit; quum verba Tridentini, de Capitibus Ordinum loquentis, dictos, sive in Parochianos, aliquem iurisdictionis actum exercere, Congre non ad loca, sed ad personas Praesulum Regularium in locis residentium gatio Concilii respondit, quod ubi Abbas, aut Superior Regularis suam referantur. probat iurisdictionem Episcopalem et Temporalem in ;psos Parochos et § 15. Tertio dubitari contingit, an exemptio ab Episcopi Visitatione, Parochianos, et contra Episcopus probare nequit ampliorem in eosdem iuris­ quam Tridentina Synodus, ut supra, concedit Ecclesiis Parochialibus eorum dictionem ex alio capite sibi acquisitam fuisse, abstinere omnino debet Epi­ Monasteriorum, in quibus resident Abbates Generales aut Capita Ordinum, scopus tam a visitatione, quam ab alio quocumque iurisdictionis actu in ad alias quoque Parochiales extendatur, quae praedictis Monasteriis unitae huiusmodi Parochos et Parochianos. Quod quidem, veluti ipsius Concilii sunt, et ab eisdem dependent. Sed quum de aliis hisce Ecclesiis unitis taceant Decretis consonum, Nos etiam Apostolica confirmatione roboramus. Conciliaria Decreta, neque porro eadem ratio honoris cuiusdam et reveren­ § 13. Similiter ab Episcopi iurisdictione, visitatione, et correctione, etiam tiae habendae erga Superiores Ordinum Generales in propriis Monasteriis in his, quae ad Animarum Curam et Sacramentorum administrationem spec­ vel Ecclesiis residentes, locum habeat in aliis Parochialibus, eisdem Mona­ tant, praedicta Sancta Synodus excipit tam Saeculares, quam Regulares Paro­ steriis ut praefertur, unitis; quod pluries Congregatio Concilii censuit, huiuschos, qui Animarum curam exercent in iis Monasteriis seu Locis, in quibus modi scilicet Ecclesias unitas, minime exemptas esse a iurisdictione et visi­ Abbates Generales aut Capita Ordinum Sedem Ordinariam principalem tatione Episcopi, quamvis illae a Parochis regularibus administrarentur; id habent. Quae exceptio, sive limitatio, pluribus controversiis occasionem ipsum Nos, praedictae Congregationis resolutionibus inhaerentes, decernimus praebuit. Et primo, an ad inducendam huiusmodi exemptionem ab Episco­ et constituimus. pali visitatione, satis sit, quod in aliquo Monasterio resideat Abbas Regu­ § 16. Quaesitum fuit quarto loco, an ratione exemptionis a iurisdictione laris, licet is Ordinis sui Generalis non existât. Super quo praefata Concilii Episcopi, quae competit supradictis Rectoribus Ecclesiarum residentialium Congregatio pronunciavit, non sufficere Abbatis cuiuslibet residentiam, nisi Superiorum Generalium, et propter eorundem Rectorum omnimodam subsit Abbas totius Ordinis sui Generalis. Tunc enim Tridentinum Concilium ectionem jurisdictioni et correctioni praedictorum Generalium Regularium, simplices Abbates, aut Regularium Superiores nominat, quum ab Episcopi ius aliquod, et jurisdictio attributa sit iisdem Superioribus Generalibus iurisdictione ac visitatione eximit Parochos Ecclesiarum seu Monasteriorum, in saeculares Subditos huiusmodi Ecclesiarum, sive Parochianos; an vero in quibus Abbates aut alii Regularium Superiores iurisdictionem Episcopalem dicendum sit ius istud ad Episcopum privative pertinere. Super quo decer­ et temporalem exercent; qua iurisdictione compertum est nonnullos etiam nimus, Episcopo plenam et privativam iurisdictionem competere in Paro­ simplices Abbates aut Superiores Regulares gaudere, quamvis non sint Ordi­ chianos, ad cundemque Episcopum pertinere, non solum propriam aucto­ num Generales. De Abbatibus autem Generalibus, seu Ordinum Capitibus ritatem et consensum (praevio examine per se ipsum, vel per Vicarium suum tunc loquitur eadem Sancta Synodus, quum a iurisdictione, et visitatione faciendo) interponere, quotiescumque Superior huiusmodi Generalis aliquem Episcopali exemptos esse indulget eorum Monasteriorum seu Locorum Paro­ sive saecularem, sive regularem Parochum seu Curatum, etiam ad nutum chos. in quibus Abbates Generales praedicti, aut Capita Ordinum, Sedem amovibilem, ad exercendam in praedictis Ecclesiis animarum curam perso­ Ordinariam principalem habent. Cumque ea dubio procul sit Concilii mens, narum saecularium deputare voluerit; sed etiam si Episcopus huiusce Paro­ in hunc plane modum semper in posterum iudicari et censeri debere stachiae regimen a supradictis Parochis exemptis, sive saecularibus, sive regu­ 1 Sess. XXV, de regularibus, c. 11. laribus, non recte administrari cognoverit; posse ipsum, et aliquando etiam debere pro sui Officii munere, apud Superiorem Generalem instare, ut Paro- 862 Romani Pontifices Romani Pontifices churn seu Curatum huiusmodi ah animarum cura removeat; implorata quoque, quatenus opus sit, Apostolicae Sedis auctoritate; si nempe Generalem prae­ dictum, aut reluctantem, aut Parocho plus aequo faventem invenerit. § 20. Decernentes, etc. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 432-440], 350. U 1W S KV>VJ O«TH-J.->VS v . W H io n a iu S V X IN a a x V M . Benedictus XIV, ep. Redditae Nobis, 5 dec. 1744. * Reddite Nobis altero abhinc Mense fuerunt Literae tuae xxvn maii proxime elapsi ad Nos scriptae, ac Typis impressae, quibus occurrentem istic cuiusdam facti speciem enarras, et Nostram super eo sententiam requiris. Non te latere arbritramur, nullum Nos diem vacuum habere, quum gravis­ simis assidue curis, atque negotiis non tam occupemur, quam pene iam obruamur; in hisce praesertim asperitatibus rerum, quibus undique confli­ ctamur, et quarum famam ad vestras quoque oras pervasisse, non dubitamus. Sed tamen, ut compertum sit omnibus, quanti te facimus, Venerabilis Frater, et quanto dignitatem Episcopalis characteris, quo praefulges, in honore habe­ mus, aliqua temporis spatia reperire, et colligere studuimus, eaque in evol­ vendis privatae Bibliothecae Nostrae libris insumpsimus, quo possemus pro­ positae abs te quaestioni respondere. Quod quidem praesentibus Nostris Literis facimus, non tamen ex auctoritate Apostolicae Sedis, quam, meritis licet imparibus, obtinemus, sed meram sustinentes personam Doctoris privati, cuius vitae aetas fere omnis in Sacrorum Canonum studiis, quamvis non magno fortasse fructu, exacta est. Neque enim visa Nobis est ea questio Pontificiae Decisionis Oraculo indigere, quemadmodum ex inferius dicendis Fraternitas Tua probe poterit intelligere. § 1. Itaque casus est. Vir Nobilis uxoratus rem habuit, stante matrimonio, cum libera Muliere, pari cum ipso natalium nobilitate, duosque filios ex ea procreavit. Defuncta vero Uxore, matrimonium contraxit cum praedicta Muliere, quae duos, ut praefertur, filios ei pepererat. Horum alter iam mortem obierat; atque ille procul dubio natus erat priore Uxore in vivis agente. Alter superstes est, sed nondum satis est exploratum, an eadem prima Uxore vivente conceptus, aut natus fuerit. Dubitatur de utroque, an legitimi sive spurii sint habendi; seu potius, an per subsequens matrimonium cum ipsorum Matre contractum, ambo censendi sint légitimât). § 2. Porro, admissa Canonici iuris regula, quam Nos verissimam judi­ camus, quamque, ut paulo infra patebit, a nemine in dubium revocari posse arbitramur: quod nempe, licet proles ante matrimonium nata, legitima fiat per subsequens matrimonium inter Parentes rite contractum; attamen id dumtaxat locum habeat, quum copula intercesserit inter liberum et liberam, non autem ubi alter ex Parentibus matrimonio ligatus foret: tunc enim pro* Venerabili Fratri Archiepiscopo Sancti Dominici in Insula Hispaniola. / 863 lésante secundas nuptias nata nequaquam fit legitima, quamvis Adulter, post mortem prioris Uxoris, verum, et legitimum cum eius Matre contrahat matri­ monium; hac inquam regula semel admissa, evidens est, filium illum prae­ mortuum, qui natus est prima Uxore superstite, legitimum non evasisse per matrimonium cum ipsius Matre contractum, postquam prima Uxor e vivis excesserat. § 3. Quod vero ad alterum filium adhuc viventem attinet; si constaret saltem hunc natum esse post mortem primae Uxoris, quam illius Pater habue­ rat, quamvis, ea superstite conceptus fuisset; in arduam illam controversiam deduceremur, quae inter Doctores, ut nosti, agitatur, an scilicet, pro statuenda prolis legitimatione, eiusdem nativitatis tempus attendi debeat, an praeterea habenda sit ratio temporis eiusdem conceptus; in qua controversia, satis, ut praediximus, ardua, quum inveniantur Textus Textibus contrarii, cumque Doctores Doctoribus, Tribunalia Tribunalibus adversentur; si a Nobis judi­ cium nostrum in casibus particularibus interponendum foret, non aliter id a Nobis fieret, quam secundum sententiam in Tribunalibus et Curia illius Regionis receptam, in qua esset pronunciandum. § 4. Cum vero hactenus, ut scribis, incertum sit, quo tempore filius ille vivens conceptus, quove in lucem editus fuerit, solumque constet de morte prioris Uxoris, et de secundo cum altera Muliere matrimonio: supervacaneum, extraneumque remanet examen praefatae controversiae, an, ad effectum legitimationis prolis, tempus nativitatis dumtaxat, an etiam tempus conceptus attendi debeat. Sed in his facti circumstantiis, quum certum sit matrimonium inter illius Parentes rite contractum, incertum vero tempus, quo filius idem conceptus, et in lucem editus fuit; si nostrum de eo iudicium exquireretur, filium hunc legitimum censeremus, quum ludex in dubio debeat in bonum et commoda prolis propensus esse. § 5. Equidem intelligimus, hanc nostram responsionem neque desiderio tuo, neque praeconceptae opinioni satisfacturam. Non desiderio, inquam; propterea quod utrosque praefatos filios, per subsequutum inter Parentes matrimonium, legitimates fuisse declarari velles. Neque porro opinioni, quam foves; eo quod existimes filios etiam ex adulterio procreatos legitimari, super­ veniente matrimonio inter Adulteram et Patrem, Coniuge iam defuncta. Verum aequo animo feras volumus Nos ad haec asseverando reponere, quod filii ante matrimonium nati legitimantur utique per subsequens matrimonium, si tamen ex soluto et soluta fuerint procreati, ut, inhaerendo Canonicis san­ ctionibus, definitum fuit a Praedecessore nostro Alexandro Papa III, in Cap. Conquestus, Qui filii sint legitimi. Secus autem, si iidem filii orti sint ex Patre, qui de eo tempore cum alia Muliere matrimonio coniunctus erat; licet ea postea e vivis sublata, aliam illam duxerit, ex qua prolem susceperat; ut idem Alexander III respondit in Cap. Tanta, Qui filii sint legitimi; cuius verba sunt, quae sequuntur. Tanta est vis matrimonii, ut qui antea sunt geniti, post contractum matrimonium legitimi habeantur. Si autem Vir, vivente Uxore sua, aliam cognoverit, et ex ea prolem susceperit, licet post mortem Uxoris eandem duxerit, nihilominus spurius erit filius, et ab hacreditate repellendus; praeser­ tim si in mortem Uxoris prioris alteruter eorum aliquid fuerit machinatus. / 864 Romani Pontifices § 6. Neque vero postremis hisce verbis commoveri debes, ac si ex illis colligi posset, minime ab Alexandro definitum fuisse, quod proles ex adulterio suscepta, per subsequens matrimonium legitimari nequeat; sed illud dum­ taxat, quod nempe proles legitima non fiat, si contra vitam prioris Uxoris alteruter ex Parentibus adulteris machinatus fuerit. Etenim animadvertere te oportet verbum illud a Pontifice usurpatum, praesertim; quod idem sonat, ac multo magis; ita ut vera Decretalis illius sententia sit, quod quum proles ex adulterio suscepta pro spuria perpetuo sit habenda, et ab haereditate repel­ lenda, etiamsi legitimum postea ineatur inter Parentes matrimonium; multo magis id procedet, ubi alteruter in prioris Uxoris mortem fuerit machinatus. Ex quo minime sequitur, quod proles ex adulterio nata, si machinatio absit, legitimefur per subsequens matrimonium; sed palam fit, eiusmodi prolem ex adulterio susceptam, ideoque per subsequens matrimonium neutiquam legi· timandam, multo maiori ratione legitimam nunquam fieri, si alter ex Paren­ tibus adulteris contra vitam prioris Uxoris sit machinatus. Qua de re optime opportuneque disserit Gonzales in Cap. 6, num. 6. Qzzz’ filii sint legitimi, per haec verba: Arguit Alexander III de minori ad maius: Nam si filii spurii non legitimantur per subsequens Parentum matrimonium ; multo minus per matrimonium nullum, quale est, quod contrahitur, quum alter ex Coniugibus in necem Coniugis machinatus est. § 7. Sane a te dissimulata non fuit dispositio relatae Decretalis Ale­ xandri III in citat. Cap. Tanta, Qui filii sint legitimi; quin immo ultro fateris communem Doctorum opinionem eam esse, quae nuper a Nobis exposita fuit; nimirum prolem ex adulterio progenitam, per subsequens matrimonium nequaquam legitimari. Verumtamen aperte declaras, nullam sententiam, quan­ tumvis communi Canonistarum calculo comprobatam, apud te valere, nisi eadem in Textu Canonico fundata sit, illique innitatur; hanc autem senten­ tiam, de qua agitur, minime dici posse Canonico Textui innixam esse; quo­ niam, inspecta praecitata Decretali Alexandri III non quidem mutila, atque contracta, prout iacet in nostra Decretalium collectione a Gregorio IX con­ fecta, sed in sua integritate; manifeste, ut putas, agnoscitur, ideo Pontificem illegitimam declarasse prolem illam ex adulterio procreatam, quamvis eius Pater, defuncta priore Uxore, Adulteram sibi matrimonio iunxisset; quia nimirum Alexandri aetate vigebat adhuc ea disciplina, qua interdictum erat Adultero, etiam post mortem prioris Uxoris, matrimonium cum Adultera valide contrahere; et quia, tota Decretali perlecta, perspicuum est, in eo casu, praeter adulterium, adfuisse etiam machinationem Adulterae contra vitam prioris Uxoris. Quibus positis, deinde concludis, quod quum, iuxta praesentem Ecclesiae disciplinam, Adulterium praecedens non habeatur pro impedimento dirimente matrimonium inter maechum et maecham, nisi coniunctum sit vel cum machinatione, vel cum fide data futuri matrimonii; cumque in proposita facti specie nullum indicium adsit machinationis in prioris Uxoris necem intentatae; nullum propterea adduci valeat obstaculum adversus prolis legitimationem, sequuto iam inter ipsius Parentes legitimo matrimonio; atque adeo tuum illud systema firmiter, ut putas, stabilitur; nimirum, subséquente matrimonio, legitimari prolem etiam ex adulterio susceptam, quoties adulterio 865 Romani Pontifices I __ —-------------- ---------------------------------------------------------------------———· non accedat aut machinatio adversus prioris Coniugis vitam, aut promissio matrimonii post Prioris Coniugis mortem inter Adulteros contrahendi. § S. Profecto, ut ingenue loquamur, Venerabilis Frater, displicet Nobis tua haec ingeniosa ratiocinatio, in qua nescio quid arrogantius et audacius, quam par est, introspicere videmur. Nobis etenim persuasum manet, opi­ niones Doctorum communes non ita facile parvipendendas esse; idque didi­ cimus ex celeberrimo vestrate Melchiore Cano, qui in suo Tractatu de Locis Theologicis lib. VIII, Cap. 7 ita de communibus Canonistarum sententiis, in his, quae pertinent ad doctrinam Canonum, loquitur: In huiusmodi Canonum ! interpretatione Ecclesiae Iudices, et administri concordem omnium lureconsaltorum sententiam amplectuntur. Qui enim in actionibus, vel Judiciis Ecclesia­ sticis, suo sensu, et non communi lurisperitorum omnium duceretur, sine dubio, suo illum iudicio Ecclesia coerceret. § 9. Praeterea minus recte Nobis videris de compilatione Decretalium Oregorii IX iudicare. Non hic agitur de Gratiani Decreto, quod, utpote pri­ vata auctoritate confectum, tantam vim habet, quantam Textus in eodem adducti ex se ipsi habere noscuntur. Non agitur de aliqua ex aliis quinque I Decretalium Compilationibus, quae Gregorii IX opus praecesserant, et quarum nonnullae a privatis Auctoribus concinnatae fuerunt. Res est de sexta illa compilatione, quam Gregorius Pontifex a Sancto Raymundo de Pennafort adornari iussit, quamque approbatione Pontificia munivit, mandans, ut ea sola deiceps in Tribunalibus, et Scholis deberet usurpari. En illius verba in Praefatione Decretalium: Volentes igitur, ut hac tantum Compilatione universi utantur in Indiciis, et in Scholis, districtius prohibemus, ut quis praesumat aliam facere, absque auctoritate Sedis Apostolicae. § 10. Non latuit Gregorium, multa in Decretalibus resecata fuisse ab earum Compilatore, quum idem Pontifex in dicta Praefatione hoc ipsum innuat, iis verbis: Resecatis superfluis. Voluit tamen singulis Constitutionibus praefixum manere nomen earum Auctoris. Idem quoque deinceps praestitit Bonifacius VIII in sua Compilatione Libri VI similium Decretalium a Romanis Pontificibus conditarum, quibus, licet multimode, ubi opus fuit, a se immu­ taris, atque truncatis, nihilominus praefixum reliquit Auctorum nomen; siqui­ dem ipse Bonifacius sic loquitur in Prooemio: Pluribus plane resecatis, reliquis quibusdam ex eis abbreviatis, aliquibus in toto vel in parte mutatis, multisque correctionibus, detractionibus, et additionibus, prout expedire vidimus, factis in ipsis. Constat etiam Clementem Papam V pari modo se gessisse, dum suo Clementinarum Libro inseruit Concilii Viennensis Constitutiones, tam­ quam a se ipso factas in eodem Concilio, quamvis, Synodo peracta, eas resecasset, atque mutasset, uti testatur loannes Andreas in Glossa ad Ptaefationem earundem Clementinarum: Demum per peritiores fecit illas recenseri, qui aliquas et paucas in totum reservaverunt, aliquas mutaverunt quoad verba, mente servata; in aliquibus menti et verbis detraxerunt, et addiderunt; ct has, licet non sub his verbis in Concilio publicatae fuissent, voluit sub nomine Concilii reservari. Quod pariter testatur Bernardus Quidonis, Auctor illius aetatis, in suo Codice manuscripto, qui in Bibliotheca nostra Vaticana asservatur; idemque legitur in duabus Historiis de vita eiusdem Pontificis a Balutio publicatis. 55 866 Romani Pontifices § II. Qua in re praedicti Pontifices, Gregorius, Bonifacius, et Clemens, exemplum sequuti sunt Triboniani, aliorumque doctissimorum lurisconsultorum, qui veteres Leges, Responsa Prudentum, et praecedentium Imperatorum Codices in Corpus Iuris nostri Civilis redigentes, non dubitarunt, quaecumque opus erant, emendare, corrigere, et immutare, et nihilominus Auctorum nomina singulis Responsis et Legibus praefixa reliquerunt ; accedente nimirum expressa Justiniani Imperatoris approbatione; cuius haec verba sunt, in promulgatione Pandectarum, et Codicis, Senatui Populoque Constantinopolitano perscripta: Tanta autem a Nobis antiquitati habita est reverentia, ut nomina Prudentum taciturnitati tradere nullo modo patiamur; sed unusquisque eorum, qui Auctor Legis fuit, Nostris Digestis inscriptus est, ut si quid Legibus eorum superva­ cuum, vel imperfectum, aut minus idoneum visum esset, vel adiectionem, vel deminutionem necessariam accipiat. Nam nomina quidem veteribus servavimus, Legum autem veritatem nostram facimus. Nominibus enim Veteribus relictis, quidquid Legum veritati decorum, et necessarium fuit, hoc nostris emendationibus servavimus. m t n t r iw s ^ jv , o < w i: > v s s v u x a a x v m V. )3 H j.O r iilIU Et infra: Et alibi: § 12. Sic igitur Praedecessor noster Gregorius IX suam confici iussit Decre­ talium compilationem, qua hodie in Scholis, et in Foro utimur, eamque, abrogatis aliis prioribus, publica auctoritate, et Pontificia confirmatione muni­ vit. Huic collectioni insertam voluit Decretalem Alexandri 111, demptis ex ea verbis illis, quibus, ut contendis, indicabatur, matrimonium, de quo ibi age­ batur, duplici ex capite irritum et nullum fuisse, nimirum et quia cum Adul­ tera contractum fuerat, et quia machinatio in necem prioris Uxoris praeces­ serat. Retulit vero alia verba, ex quibus, ut iacent, consideratis, eruitur sententia superius a Nobis exposita, quod nempe proles ex adulterio procreata neutiquam legitimatur per subsequens matrimonium, post mortem prioris Uxoris, cum Adultera contractum. Non tamen ex ea Decretali nomen Alexandri 111 delevit. Omnia haec pro concessis interim habeto. Verum his positis, quidnam inde pro sententia tua erui posse putas? Potuit Gregorius ita se gerere, immo non aliter debuit facere, quam fecit. In animo illi erat locum dare in nova Compilatione Decretali Innocentii III, quae incipit Significasti, quaeque legitur sub Titulo De eo, qui duxit in matrimonium, etc. In hac Decretali Innocentii III, quae posterior est alia ab Alexandro III condita, manifeste definitur (quod et ipse agnoscis), matrimonium inter Adulterum et Adulteram consistere posse, nisi machinatio saepedicta, aut promissio futuri matrimonii praecesserit: Discre­ tioni vestrae, Innocentius ait, per Apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi alter eorum in mortem defunctae Uxoris fuerit machinatus, vel, ea vivente, sibi fidem dederint de matrimonio contrahendo, matrimonium illud legitimum iudices. Quum autem Gregorius collocare vellet in sua Collectione tum Decre­ talem hanc Innocentii III, tum alteram Alexandri III, plane vides, necesse illi fuisse abiicere ab hac Alexandrina Decretali verba illa, quae, tuo iudicio, nullitatem matrimonii inter Adulterum et Adulteram statuebant. § 13. Nunc igitur, bona fide disserendo, iterum quaerimus: quid tandem illud est, quod contendis? Filios ne illos, de quibus agitur, legitimos esse; propterea quod, iuxta Decretalem integram Alexandri III pro legitimis habendi essent? At nihilominus illegitimi sunt, quia tales ab Innocentio 111 et Gre- Romani Pontifices 867 gorio IX declarantur, et quia, malo ipsorum fato, nonnullis iam saeculis post horum Pontificum mortem in lucem sunt editi. An manifestum fieri cupis, le scientiam Sacrorum Canonum funditus callere, neque contentum esse his, quae in Gregoriana compilatione leguntur, sed altius ab ipsis fontibus doctri­ nam tuam repetere? Nihil tibi controversiae nobiscum de hoc erit, Venera­ bilis Frater. Diligentiam potius tuam commendamus, studium laudamus: nemo tibi succensere poterit, quod integram Decretalem inspicere velis, ubi in aliquam incurreris, quae in Gregoriana Compilatione deprehenditur decur­ tata. Verumtamen memineris, laudandam quidem illius diligentiam esse, qui Decretalem integram consulit, ut eam, quae integra non est, perfectius intelligat; quemadmodum optime advertit clarissimus Antonius Augustinus in sua Praefatione Gregorio XIII Pontifici Maximo inscripta, quam praemisit Volu­ mini quatuor priorum Compilationum Literarum Decretalium, quas ipse edidit; quibusque deinceps quintam adiecit Innocentius Cironius: Sed neque pro­ bandum scito, neque ferendum, quod quis ad integram Decretalem confugiat, ubi perspicua, et dilucida est illa, quae aliquo modo mutilata fuit; et si quid huic deesse dignoscitur, id eo iubente ac volente detractum fuit, qui suprema ad hunc effectum pollebat auctoritate; eaque de causa detractum, ut disci­ plina, quam ipse Legislator servari voluit, in tuto poneretur; neve turbari illam, et nutare contingeret, si tota Decretalis novae Compilationi inserta luisset. § 14. Hucusque disseruimus, tuum tibi permittentes assertum, quo pro certo ponis, aliquod interesse discrimen inter Decretalem integram Alexandri 111, aliamque contractam ; et quidem in integra Decretali nullum declarari matri­ monium ibi relatum, ex duplici capite; tum scilicet, quia inter Adulteros, defuncta Uxore legitima, contractum fuerat; tum quia machinatio accesserat in vitam prioris Uxoris; et ex utroque praefato capite simul considerato, prolem illegitimam censeri: Mutilam vero Decretalem validum admittere matri­ monium cum Adultera contractum post mortem prioris Uxoris, et tunc solum huiusmodi matrimonium nullum in ea statui, quando machinatio intervene­ rit; sed prolem nihilominum illegitimam declarari tam in uno, quam in altero casu, etiam seorsim sumptis; tam scilicet ex causa simplicis Adulterii, ex quo eadem proles progenita fuerit; quam ex causa praecedentis Parentum machina­ tionis in necem legitimae Uxoris. Haec, inquam, tibi hactenus concessa volui­ mus. Nunc vero tandem aggredimur demonstrare, Decretalem tam integram, quam minus integram, sibimetipsi perfecte constare, eandemque prorsus esse utriusque sententiam. § 15. Integra Decretalis, quae refertur Tom. VI, part. 2 Conciliorum Col­ lectionis Harduini pag. 1819 ita se habet: Meminimus Nos Fraternitati Tuae, super causa, quae inter P. et R. de quadam haereditate vertitur, quod idem P. nomine Sybillae Uxoris suae petebat, tali modo scripsisse; ut si constaret, prout Literae tuae continebant, inter R. Patrem et Matrem, post eius nativi­ tatem, matrimonium fuisse contractum, eum, omni appellatione remota, legi­ timum esse denunties, et ab haereditate paterna propter causam praedictam nul­ latenus debere repelli. Tanta est enim vis matrimonii, ut qui antea sunt geniti, post contractum matrimonium habeantur legitimi. 868 Romani Pontifices Hic statuit integra Decretalis, quod filii nati extra matrimonium, ex soluta, accedente postea matrimonio inter ipsorum Parentes, legitimi fiunt. Nec aliud porro statuitur in Decretali minus integra, quae sic incipit: Tanta est vis matrimonii, ut qui antea sunt geniti, post contractum matrimonium legitimi habeantur. § 16. Progreditur integra Decretalis, et casum ponit, quo aliquis Uxo­ ratus adulterium admittit, et filium ex eo habet, Adultera vero machinatur in vitam legitimae Coniugis; et, hac demum defuncta, matrimonium inter Adulteros contrahitur: Verum quoniam P., ultra quam in Literis tuis conti­ netur, Nobis significavit, quod Pater suus, vivente Uxore, Matrem R. tenebat, et eum in adulterio procreasset, et quod in mortem ipsius Uxoris Mater fuerit machinata. u tsa rn v v s M V . X Romani Pontifices adulterii consuetudo cum famula intercedebat. Quum vero semel Superioris Ecclesiastici praecepto adactus Adulteram dimisisset, postea tamen in idem relabens scelus, ausus est, vivente adhuc prima Uxore, reverti ad famulae contubernium, in eoque quasi matrimonialiter per decennium perseverare, unde et decem filios ex ea procreavit. Defuncta demum Uxore, quum con­ suleretur Pontifex (quem aliqui non Caelestinum, sed Clementem III huius Decessorem fuisse autumant) quidnam statuendum esset de huiusmodi Adul­ teris, qui in eadem prava consuetudine adhuc perseverabant, tale dedit respon­ sum : Ut separentur omnino, et eis competenti poenitentia iniuncta, perpetua continentia indicatur; habita potissimum ratione ipsorum pervicaciae, gravisque scandali, quo Ecclesiam perturbaverant. § 28. Ex ipsa simplici hac rei narratione, facile agnosces, non ibi quae­ stionem fuisse de validitate aut nullitate matrimonii, post mortem prioris Uxoris, inter Adulteros contrahendi, sed de poenitentia Canonica adversus gravissimum crimen irroganda: quae quidem huiusmodi fuit, ut non modo ipsis Adulteris prohibitum fuerit matrimonio invicem copulari; sed etiam cum alia qualibet persona matrimonium contrahere: praesertim cum in dies suos ambo processerint, et iamdiu publice in adulterio, et periurio, ex certa scientia perdurantes, Ecclesiam in gravi scandalo perturbaverint, ut eadem Decretalis prosequitur. § 29. De validitate quidem matrimonii inter Adulterum et Adulteram, ex instituto agit Alexander III in Epistola sua Decretali, quae tamen nostris Compilationibus inserta non est, sed reperitur in Actis Conciliorum Colle­ ctionis Harduini praefatae, Tom. VI, part. 2, pag. 1838, ea vero sic habet: Ex praesentium latoris confessione percepimus, quod cum ipse quamdam alte­ rius Uxorem in adulterio polluisset, poenitentiam inde suscepit. Sed postea in eundem incidit, Diabolo instigante, reatum ; ac eandem Mulierem, Viro defun­ cto, sibi in Matrimonium copulavit, eamque asserit in praesenti pro Coniuge retinere. § 30. Super his autem quum Alexandri iudicium requireretur, respondit, non (quod tu quidem velles) matrimonium, ratione adulterii, invalidum fuisse, sed nullitati obnoxium fore, si machinatio, aut promissio nuptiarum inter­ venisset. Verum quoniam Nos de salute Animarum ipsorum sollicite compel­ limur in Domino cogitare, Fraternitati Tuae etc. quatenus rem ipsam diligen­ ter inquiras, et si tibi constiterit, quod ille, vel illa, in mortem prioris Viri fuerit machinatus, vel si, eo vivente, fidem ipsi Mulieri dederit, se eam in Coniugem recepturum, eos non differas penitas separari. § 31. Neque hic sistit Alexander, quin etiam dicere non omittit, quid iuris esset, si solum adulterium praecessisset. Tunc enim nequaquam matri­ monium irritum fore declarat (quod utique non taceret, si huiusmodi disci­ plina eo tempore viguisset; quemadmodum supra de eo matrimonio pronunciaverat, in quo ad crimen adulterii accessisset machinatio, aut promissio futuri coniugii); sed iubet procedi in causa secundum Canonicas regulas: Quod si neutrum istorum constiterit, in causa ipsa iuxta Ecclesiasticam consuetudinem, et Canonica statuta procedas. Si autem quaesieris quidnam hac de re consue­ tudo Ecclesiastica, et Canonica statuta decernerent; respondemus, satis pro- 873 Romani Pontifices bibile videri, respexisse Alexandrum ad Concilii Toletani VI, anno sexcente­ simo trigesimo octavo celebrati, constitutum, quod extat Can. De his 33, quaest. 2, et in quo praescribitur methodus cum iis servanda, qui post poe­ nitentiam publicam peractam, in idem reciderent crimen, pro quo subiecti fuerant poenitentiae. Canonem hunc, quum tibi vacaverit, legere poteris, atque perpendere; sed frustra in illo quaeras nullitatem matrimonii inter Adulteros ipso iure statutam; deficientibus aliis irritantibus circumstantiis, a Nobis pluries memoratis. § 32. Attamen, quod ibi statutum non reperitur, alibi te sine ullo labore invenisse affirmabis, in nostra nempe Collectione Oregoriana sub Titulo superius allato, De eo, qui duxit in matrimonium, quam polluit per adulte­ rium, Cap. Propositum, quod est ipsius Alexandri III, ubi sic legitur: Licet autem in Canonibus habeatur, ut nullus copulet in matrimonio, quam prius polluerat adulterio, et illam maxime, cui fidem dederat, Uxore sua vivente, vel quae machinata est in mortem Uxoris, maxime, et quidem validum tibi argumentum dices suppetere in ea voce qua indicari videtur nullitas matrimonii inter Adulterum et Adulteram, (de quo Pontifex in superioribus locutus erat), etiam non concurrente machinatione, nec data fide futuri matrimonii. § 33. Forte putabis, Nos, adversus haec responsionem nostram compa­ rantes, grammaticalem controversiam tecum agitare velle de significatione illius verbi maxime·, eaque de re a Nobis consultum iri libros veterum Cano­ nistarum, praesertim Abbatis, qui in citat. Cap. Propositum audacter sustinet vocem illam maxime, in relato Textu, aequipollere adverbio solum. Verum si ita de Nobis opinatus fueris, haud aegre feras Nos tibi respondere, non satis tibi notum esse morem, animumque Nostrum; Nos enim in veritatis inquisitione, nequaquam huiusmodi nugis, levibusque fundamentis innitimur, et quaestiones inutiles prorsus aversamur. § 34. Itaque respondemus, veram Alexandri Pontificis mentem, circa ea, de quibus nunc agimus, minime eruendam esse ex aliquibus verbis, quae ipsi excidere potuerunt, dum aliam omnino quaestionem definiret. Sed viden­ dum esse potissimum, quid ipse scripserit, quum data opera eam pertractaret quaestionem, quam prae manibus habemus. Porro Alexander in citat. Cap. Propositum respondet Abbati Sancti Albani, qui ab ipso quaesierat, quidnam statuendum esset de quodam homine, qui, vivente Uxore sua, alteram sibi matrimonio copulaverat, insciam coniugii quo is adstrictus erat, et filios ex altera illa procreaverat; Uxore vero defuncta, renuebat cum praedicta Mu­ liere permanere, sub obtentu, quod invalidum cum ipsa matrimonium con­ traxerat, legitima Uxore adhuc superstite. Pontifex ergo quum eam circum­ stantiam magni aestimaret, quod scilicet praefata Mulier erat inscia quod ille aliam Uxorem haberet viventem, nec aequum censeret, praedictum Virum, qui scienter contra Canones venerat, lucrum de suo dolo reportare, statuit, ut, si quidem ipsa Mulier id postularet, divortium inter eos fieret; non vero, si, volente Muliere in huiusmodi connubio perseverare, Vir peteret ab ea separari. § 35. Questionem hanc definiendam sumpsit Alexander in citat. Cap. Propositum·, atque ita definivit, ut praecipuam aequitatis, prudentiaeque ■ 874 Romani Pontifices ÎAc.LS S A iS C n P E T R j rationem ab illo habitam esse dignoscatur; eaque definitio unice est atten­ denda. Si autem, dum Legislator de principali argumento verba facit, quid· piam ab ipso extraneum minus recte dictum esse comperiatur, minime debet enunciatio haud satis accurata aut Legislatori vitio verti, aut in veritatis praeiudicium trahi; neque potest pro regula iuris id accipi, quod sic ab eodem Legislatore, veluti praetereundo, dictum fuisse apparet; praesertim quum ipse, opportuniore occasione oblata, Judicium suum super eadem re aperte declaraverit. § 36. Nos autem in hoc praecise casu versamur. Idem nimirum Ale­ xander, cui in citat. Cap. Propositum, ea verba exciderunt, quibus, ut tibi visum est, negavit, validum matrimonium esse posse inter Adulteros, de­ functo legitimo Coniuge, etiam absque aliis irritantibus circumstantiis; Idem, inquam, in alia sua Decretali, quam ex Collectione Conciliorum Harduini supra retulimus, quum directe ab eo quaereretur, an nullum censendum foret huiusmodi Matrimonium, nullum illud esse respondit, si machinatio, aut nuptiarum promissio intervenerint. Isque Pontifex hoc ipsum firmat in Cap. Super eo, De eo, qui duxit in matrimonium, etc. ubi sic habet: Super eo vero, quod de latore praesentium tuis Literis quaesivisti; an liceat cum ea sibi ma­ trimonium contrahere, quam, alia sua Uxore vivente, sibi de facto matrimonio copulavit: tuae sollicitudini duximus respondendum, quod si Adultera est in mortem alterius aliquid machinata, sive iste fidem dederit, quod eadem de­ functa, hanc esset ducturus, secundum Canones ab eius consortio perpetuo prohibetur; et haec prohibitio perpetuo est observanda. Quibus verbis, per­ petuo prohibetur, et prohibitio perpetuo est observanda, pro ea, qua polles, Canonum scientia, plane intelligis, impedimentum designari, quod a Doctoribus dirimens appellatur, illudque, per huius Decretalis coutextum, ad casum praecedentis machinationis, aut pacti connubii coarctari. § 37. Superest nunc, ut, licet prolixior iam haec Epistola evaserit, quam Nobis initio propositum fuerat, aliqua tamen addamus, quae adhuc legere non graveris, quemadmodum praemissis hucusque animum patienter adhi­ buisti. Nec enim, levioribus praetermissis, quidquam a Nobis praeteriri decet ex his, quae in Literis Fraternitatis Tuae gravioris sunt ponderis, et momenti. § 38. Legitimationem Prolis ex Soluto et Soluta procreatae, quae fit per subsequens matrimonium, ex Sacramenti virtute derivandam esse putas, eodem Alexandro III auctore, qui ait: Tanta est enim vis Sacramenti, ut qui antea sunt geniti, post contractum matrimonium habeantur legitimi. Unde arguis, quod, si isti ex vi Sacramenti legitimantur, nihil obstat, quominus filii pariter ex adulterio suscepti, tanti Sacramenti virtute, legitimi evadant. § 39. Verum ubi a te legitur: Tanta est vis Sacramenti, Nos legimus: Tanta est vis Matrimonii, quemadmodum scriptum est in Decretali Alexan­ dri III Cap. Tanta, Qui filii sint legitimi. Quod si ad integram Decretalem, quae apud Harduinum est, de more provoces, rogamus, ne te pigeat in marginem quoque oculos coniiccre; ibi enim, loco verbi Sacramenti, adno tatum reperies aliud Matrimonii. Nec aliter profecto res se habere poterat. Vis enim ac dignitas Matrimonii, qua Sacramentum est, in eo est posita, quod gratiam sanctificantem confert, quod unionem hypostaticam Verbi Romani Pontifices 875 Divini cum humana natura repraesentat, itidemque illam, qua Christus cum Ecclesia per gratiam coniungitur; non autem in eo sita est, quod spuriam prolem legitimam efficiat. Neque enim hanc efficaciam lesus Christus tribuit Matrimonio, quum illud ad dignitatem Sacramenti novae Legis evexit; sed id ab Ecclesia institutum est, cui placuit, pro auctoritate sibi concessa, sta­ tuere, ut proles extra matrimonium, non tamen ex adulterio, procreata, per subsequens matrimonium legitima fieret § 40. Denique addis, magis abominatam Canonicis Legibus esse pro­ lem incestuosam, quam sit proles adulterina; ideoque, quum illa interdum legitima fiat, hanc etiam pari aut maiori ratione legitimari posse. Porro legitimafur proles incestuosa, ope dispensationis, quae dicitur in radice Matrinonii. Ut autem obtineatur huiusmodi Dispensatio, quae non sine urgentissima causa concedi consuevit, requiritur quod proles nata sit ex copula non manifeste fornicaria, sed putative matrimoniali, quodque impedimentum, quo matrimonii nullitas inducta est, non a iure Divino, aut naturali, sed a iure dumtaxat Ecclesiastico proveniat. Sicque, et non aliter, legitimatur proles incestuosa, vigore dispensationis, quae dicitur in radice Matrimonii. Tuum modo est huiusmodi circumstantias aptare ad legitimationem prolis ex adul­ terio genitae; quod sane opus ingenii Nostri tenuitatem excedere fatemur. § 41. Hactenus Fraternitati Tuae satisfacere studuimus, quoad Nobis licuit per angustias temporis, ut plurimum somno detracti; meram gerentes in hac Epistola, ut initio dicebamus, privati Doctoris personam. Nunc demum Epistolae Nostrae finem facientes, Supremi Pastoris partes resumimus, ut Apostolicam tibi Benedictionem impertiamur; utque praeterea te admonea­ mus, quod, quum ea, quae ad Nos scripsisti, a lusto Henningio Boëhmero (quantumvis nullam de eo mentionem feceris) sis mutuatus, eaque descrip­ seris ex eius Opere de Iure Ecclesiastico Protestandum Tom. I, pag. 287 et sequentibus, iuxta tertiam Editionem anno 1730 Typis impressam; sicuti laudabilis foret industria tua, si eo auctore usus esses ad venerabiles Eccle­ siae Catholicae doctrinas illustrandas, aut si ipsum in iis, in quibus Nobis adversatur, confutare aggressus esses; ita reprehensioni te obnoxium fecisti, dum illius Opus perlegere, atque etiam tacitus transcribere ausus es, ut ad impugnandas Canonicae lurisprudentiae sententias inter Orthodoxos com­ muniter receptas, instructior accederes. At ne forte paterni huius moniti libertatem in malam partem accipias, Tibi persuasum volumus, non minus sincero charitatis affectu Nos te complecti, ac Fraternitati Tuae fausta omnia ex animo ad precari. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 452-464]. Romani. Pontifices 876 351. Benedictus XIV, ep. Redditae Nobis fuerunt, 19 dec. 1744.' Β ΙΒ ΙΛ Ο Τ Η Ε ϋΛ b Κ A T E R N I I A S S A C E R D O T A L IS S A N I Π P E T H i Redditae Nobis fuerunt eodem tempore duae Fraternitatis Tuae epistolae, prima quidem die decima mensis lanuarii elapsi anni 1743, qua gratiarum actionem Nobis, quod Tibi Episcopatum Pekinensem in Sinis contulerimus, referre studes; altera vero die quinta mensis itidem lanuarii currentis anni 1744 data, qua dolens quereris, Te apud Nos tamquam debitae Apostolicis Constitutionibus ac Decretis obedientiae reum fuisse peractum. Una insimul cum hisce Epistolis tuis accepimus pariter sollennem iurisiurandi a Te in Episcopali tua inauguratione delati, iuxta formam, ac tenorem Tibi prae­ scriptum in ipsis Nostris tuae ad Episcopatum promotionis literis in simili forma Brevis expeditis, Actum; necnon duo alia a Te seorsim praescripta testimonia, alterum quidem de iureiurando super Apostolicae Constitutionis, quae incipit Ex illa die,1 2 alterum vero de iureiurando etiam super alterius Apostolicae Constitutionis, quae incipit Ex quo,3 observantia, praestitis. Hisce omnibus coniuncta erant nonnulla etiam praescripta Missionariorum testi­ monia, qui te studiosum zelantemque super observantia memoratae Aposto­ licae Constitutionis Ex illa die, esse testabantur, quemadmodum tu ipse Sacramento contestaris. § 1. Sed Fraternitati Tuae etc. et infra·, id unum in animo semper fixum permaneat, tam apud Nos ipsos, quam apud Venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales negotiis et consultationibus quarumcumque Congrega­ tionum Apostolicae huius Sanctae Sedis praepositos, plurimum valere hoc unicum et maximum, ad accusationum veritatem falsitatemve diiudicandam comprobandamque, argumentum, novam scilicet post criminum delationes initam agendi rationem. Quamobrem adesto animis, et enitere, ut quemad­ modum Tu spopondisti, et Nos de Fraternitate Tua nobis pollicemur, ita deinceps Te in omnibus rebus geras, ut tuam erga Apostolicas Constitu­ tiones, atque eas praesertim, de quibus agitur, obedientiam, reverentiam, zelumque non solum Nobis, sed universis etiam, probare et reipsa common­ strare ex animo satagas. Hinc enim fore confidimus, ut falsitatis redarguantur accusationes de gestarum rerum ratione a Te hactenus habita instructae. § 2. Porro, ut caeteris in tuis Literis a Te propositis satisfaciamus: asseris quidem, quod cum per quatuordecim annos operam laboresque tuos in Sacris Missionibus antea peragendis impenderis, atque adeo optime noveris istarum partium ac populorum ingenia, ac et rerum vices, contestari prae caeteris possis, praesentia certe tempora exposcere, non angustiari vasa carnis, sed dilatari spatia caritatis, ac propterea melius fuisse consultum, res omnes 1 Venerabili Fratri Polycarpo Episcopo Pekinensi in Sinis. 2 Cf. N. 275 1 Cf. N. 329. Romani Pontifices 877 in eodem, quo reperiebantur, statu relinquere, cum in praesentia omnis spes de exigenda a Christifidelibus istarum partium debita Apostolicis Constituuonibus ''bedientia penitus praecisa videatur: Apostolica namque Sacro­ sanctum lesu Christi Evangelium praedicandi libertas, non tam impedita, quam certe sublata, est; quippe quod Christifideles per vim metumque ad Idolorum templa trahuntur; unde timendum est, ne proximum immineat Sacris Missionibus excidium. Nec Fraternitati Tuae, nec aliis in Vinea Dei adlaborantibus, insunt vires, quibus per vim etiam Christifideles, ut vestris mandatis ea, qua par est, reverentia obediant, cogi possint. Tartari pariter, et ipsi Fideles, tam intra Pekini moenia, quam in suburbiis, sub gravi durae servitutis iugo degentes, omni procul dubie antiquis indulgentiis permissio­ nibusque per abusum inhaerentes, ne a Dominis ad Imperatorem deferantur, Apostolicarum Constitutionum observantiam periculis ac tormentis postha­ bebunt; quamvis Fraternitas tua aliique Missionarii per pastorales exhorta­ tiones monere obtestarique minime omittant. § 3. At liceat ut Fraternitati Tuae replicemus, post susceptum consilium onusque per tot annos retinendi servarique faciendi Patrios SHarum Ritus, priscasque caeremonias, propositis tot tantisque in varias partes trahentibus dubiis et disputationibus, post diuturnam accuratissimamque, adhibitis dili­ gentiis, requisitisque debitis notitiis, eorumdem Rituum et Caeremoniarum discussionem, fieri ne poterat, ut sine gravissimo conscientiae angore con­ silia tanta providentia capta, et constitutiones tanta sapientia propositae amplius differrentur? Certe si obfirmatis Patronorum proscriptorum Rituum Caeremoniarumque huiusmodi sensibus votisque assensum satisfactumque fuisset, nunquam profecto advenisset tempus, verba tua usurpamus, angu­ stiandi vasa carnis? Nos quidem non latet, Vobis deesse cogendi compellendique vires; sed scimus et certi sumus, eamdem inesse vobis virtutem, quam habebant Sanctissimi lesu Christi Apostoli (si tamen apostolico spiritu ducti ad Evangelium praedicandum ad remotissimos populos accessistis), qui reponentes omnem fiduciam in eo, qui eos confortabat, Deo, et ferventis caritatis zelo, et verbi Divini Ministerio, non solum Gentes ad credendum perducebant, sed credentes etiam, nova Fidei germina, collectumque lesu Christi gregem providentissime regebant, et suaviter fortiterque incendebant, et excitabant ad illud iucundissimum spectaculum a Minucio Felice descrip­ tum, praesertim ubi ob oculos ponit laetitiam Christifidelium, qui intentatas minas obiectaque tormenta despicientes, libertatem suam adversus Reges et Principes erigebant, soli Deo cedebant § 4. Ingenti cum animi nostri dolore, et graviori, quam explicari possit, moerore tuum excepimus sane nuntium de persecutionibus isthic adversus Sacrosanctam lesu Christi Religionem saevientibus: verum quod huiusmodi persecutiones, si minime fuissent proscripti Ritus Caeremoniaeque Sinenses, si minime sublatae fuissent indulgentiae permissionesque laudati Caroli Am­ brosii Patriarchae, vel desinerent, vel mitiores fierent, sive praedicandi Evan­ gelium libertas magis coalesceret, nec Christifideles ad Idolorum templa raperentur: haec ne ii quidem sibi, qui res iuxta humanae prudentiae re­ gulas diiudicant, unquam persuadebunt; quanto magis eadem in animum 878 Romani Pontifices Romani Pontifices numquam inducent suum ii, quibus pro comperto exploratoque est, quod Christiana Religio inter persecutiones semper increverit adoleveritque. § 5. Omnibus iam notum est, in rebus ad Orthodoxam religionem spectantibus, patientiam sive tolerantiam, ubi de superstitione vel idolola­ tria agitur, nullo pacto haberi posse; tunc enim iuxta Tertullianum: Omnis patientia huiusmodi Idololatria. Caeterum unicum ac singulare solatium, quo Nos dolentes moerentesque consolamur, inde affertur, quod ex tuis literis perspicimus, Te pro debita Apostolicis Constitutionibus, ac Decretis obser­ vantia, probe studiosum planeque accensum esse. Quamobrem fore in Patre misericordiarum, et Deo totius consolationis confidimus, ut Christifideles proposito Fraternitatis tuae exemplo, zelo, opera, consiliis, et monitis exci­ tati, Orthodoxam Fidem integram, reliquiarumque gentilitatis omnino puram putamque, ad Principis etiam tenebrarum contemptum despicatumque, con­ stanti pectore profiteri, et coram hominibus lesum Christum confiteri non erubescant. Nam utile est et salutare, ut S. Cyprianus Episcopus, et Martyr verbo et opere docuit, cum se Episcopus per firmamentum Fidei Fratribus praebet imitandum. Interea a bonorum omnium Largitore Deo uberrimam coelestium charismatum copiam Fraternitati Tuae apprecantes, Apostolicam Benedictionem Tibi, Venerabilis Frater, etiam peramanter impertimur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 464-466]. 352. fJ 'tyjVS ST'TVjr Benedictus XIV, ep. Dilectus Filius^ 15 ian. 1745.’ *Dilectu Filius Emmanuel Pereyra Sampajus Militiae Ordinis lesu Christi Commendator negotiis Maiestatis Tuae apud Sanctam Sedem praepositus sae­ pissime Nobis declaravit Regale prorsus consilium ac pietatis plenum, excitandi magnificum Sacellum in Ecclesia quae in civitate ista Lisbonae Sancto Rocco nuncupata est: primam totius rei formam charta exaratam ac delineatam no­ stris subiecit oculis, nempe opera sive ex marmore, sive ex aere ducenda, aptissi­ mas et elegantes gemmarum conjunctiones, ac tabulas effingendas ex opere con­ cinne tessellato, quibus omnibus perficiendis peritissimi huius Urbis Artifices sedulam modo impendunt industriam, et quae Nos ipsi (cum absoluta penitus fuerint) invisuros promisimus, antequam Lisbonam transvehantur. Postremo idem Commendator Sampajus Nobis exposuit, gratissimum fore Maiestati Tuae, si, perfecto iam lapide AItaris erigendi in Sacello, quod superius innui­ mus, ad ipsum consecrandum Nos ipsi deveniremus. Itaque cum jucundissi­ mum Nobis sit morem gerere voluntati Maiestatis Tuae, quae Dei cultum augere semper expetit, et simul nostri Apostolici muneris partibus satisfacere; hinc absque ulla haesitatione Nos paratissimos ostendimus, ut huiusmodi Consecrationem susciperemus in Ecclesia Sancti Antonii, quae ad Lusitanos 1 Carissimo in Christo Filio Nostro loanni Portugaliiae, et Algarbiorum Regi Illustri. 879 pertinet, die dccimaquinta mensis decembris anni proxime elapsi, quo in Templo octiduum Conceptionis Beatae Mariae Virginis Immaculatae celebra­ batur. Quapropter Venerabilem Fratrem Nostrum Vincentium Episcopum Sabinensem S. R. E. Cardinalem Bichium nuncupatum, olim Apostolicae Sedis Nuntium apud Maiestatem Tuam, designavimus, qui praecedenti vespera sacras Reliquias exponeret; et re integre peracta, iuxta leges, quae a sacris Ritualibus praescribuntur, Nos postera die solemni indicto comitatu ad eamdem Ecclesiam Sancti Antonii venimus, eamque splendide magnificeque ornatam deprehendimus. Cardinales octo Nobis advenientibus Ecclesiae limitibus adfue­ runt Post haec initium fecimus Consecrationis totius lapidis, qui in parte eiusdem Templi aptissime collocatus ante fuerat. Postquam, Deo iuvante, finem Consecrationi imposuimus, licet plurium horarum spatium requireret, eam facultatem Nobis haudquaquam tribuimus, quae a Pontificali conceditur Episcopo consecranti, si debilitatus longo temporis incommodo fuerit, nempe ut alium suo loco substituat, qui sacrum faciat; sed Nos ipsi super conse­ crato lapide Missae Sacrificium celebravimus. Ritus eiusmodi pietatem incre­ dibilem ac Religionem praesetulit, ad quem, praeter Cardinales, quos iam memoravimus, omnes quoque Principum exterorum Oratores, Praesules, et Optimates magna frequentia convenerunt Res universa decenter ordinateque peracta fuit, ob eximiam operam, studium, summamque diligentiam, qua idem Sampajus Maiestatis Tuae negotiis apud Sanctam Sedem praepositus maxime praecellit. § 1. Equidem cum Nos ipsi sacraverimus hoc Altare, et super ipso Deo operati sacrum fuerimus, ob hanc causam Pontificium Altare appellandum est, nec ulli licet Sacerdoti ad ipsum accedere, ut Missae Sacrificium peragat, nisi antea facultas nostra intercesserit, iuxta morem, et institutum Sanctae Roma­ nae Ecclesiae, quae Mater et Magistra caeterarum Ecclesiarum habenda est. Id aperte demonstratur exemplo Altarium, quae sunt in Ecclesiis Lateranensi, Vaticana, aliisque Patriarchalibus huius Urbis, in quibus Aris solus Romanus Pontifex sacrum facere potest, aut etiam Cardinalis aliquis certis temporibus, lacta tamen prius a Pontifice potestate, quae per Apostolicum diploma decla­ ratur. Anno 1588 Sixtus V Decessor noster Sanctum Didacum solemni ritu inter Coelites adnumeravit, ac deinde Philippo Catholico Regi dono misit Altare, ad quod sacrum fecerat, cum ritum eiusmodi Canonizationis pera­ geret; Pontificium illud Altare pronunciavit, permisitque Cardinalibus, Epi­ scopis, Abbatibus Thiara insignitis, et illis, qui primam Dignitatem in Ecclesiis Metropolitanis, et Cathedralibus obtinerent, demum Generali Ministro Ordinis Minorum Sancti Francisci, ac Priori in Monasterio Sancti Laurentii, Sacrifi­ cium Missae super eodem Altari conficere diebus Festis Domini, Beatissimae Virginis, Feria quinta in Coena Domini, in celebritate Sanctorum omnium, ac Sancti Didaci, ut constat ex eius Diplomate, quod die 20 augusti promul­ gatum fuit eodem anno, quem paulo ante indicavimus. § 2. Nos quidem instituta Decessorum nostrorum retinere perpetuo volu­ mus; sed quibusdam gravibus causis adducti, paululum declinabimus ab ea via, ac ratione, quam illi pro huius rei exequutione tenuerunt. Ipsorum sen­ tentiae constanter adhaeremus, nemini licere ad Pontificias Aras sacrum cele-. 880 Romani Pontifices Romani Pontifices brare, nisi prius Apostolicam facultatem pro re gerenda consequutus fuerit; tamen pro eadem facultate tribuenda diversum consilium a Decessoribus nostris suscipiemus; etenim cum Romae diploma Pontificis toties necessario requiratur, quoties ad Aras huiusmodi Romae existentes Missae Sacrificium indicendum est, et eadem facultas solis Cardinalibus conferatur, nempe cum dies quidam festi peculiares celebrantur; et cum Sixtus dies etiam illos desi­ gnaverit, quibus liceret sacrum facere super Altari, quod ad Catholicum Hispaniarum Regem Matritum transvehi iusserat; Nos pietate singulari Maiestatis Tuae permoti, et sperantes etiam ob singularem Dei bonitatem fore, ut reliqui omnes Lusitanaie Reges eadem pietatis laude commendentur, absque ulla dierum, aut Sacerdotum limitatione, Maiestatem Tuam, et Reges Lusita­ niae pro tempore futuros constituimus, ut nostro nomine, et Sanctae huius Sedis, facultatem impertiant sacrum faciendi ad Altare, quod a Nobis conse­ cratum Lisbonam devehetur; pro certo habentes idipsum negotium tam caute, ac prudenter a Maiestate Tua pertractandum esse, ut nihil unquam futurum sit, quod rationi parum consentaneum videatur. Insuper idem Altare perpetuo privilegiatum declaramus, quamvis in Ecclesia S. Rocchi aliud Altare prae· ditum simili iam privilegio existât. Regi autem Lusitaniae pro tempore, item Reginis, caeterisque eorum Consanguineis, et Affinibus usque ad tertium gradum inclusive, plenariam Indulgentiam, et omnium delictorum remissio­ nem elargimur, quoties Poenitentiae Sacramento expiati, et Sacra Synaxi refecti, ante ipsum Altare preces ad Deum effundent, ut haereses extinguat, Christianos Principes ad concordiam deducat, et S. Ecclesiam in altiorem gloriae et dignitatis locum efferat. § 3. Haec a Nobis praestanda duximus, ut Maiestas Tua benevolentiam nostram magis agnosceret, gratique animi studium pro tot beneficiis, quae in Nos amantissime congessit. Illud quoque persuasum habeat optamus, hae­ rere defixam animo Nostro Sui memoriam, et quoties sacrum Deo facimus, enixe petere, ut Maiestatem Tuam omni cumulet felicitate, cui Nos pariter Apostolicam Benedictionem impertimur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 481-483]. Benedictus XIV, ep. 353. In suprema, i6 ian. 1745. ’ In suprema Catholicae Ecclesiae administratione imbecillitati nostrae a Pastorum Principe lesu Christo imposita, inter caeteras gravissimas pasto­ ralis officii nostri sollicitudines ac curas, eam praecipuam esse magis magisque in dies experimur, qua et creditarum Nobis Ovium regimini prospicere, et Animarum saluti tenemur consulere. § 1. Exponi siquidem Nobis nuper fecerunt Dilecti Filii Priores, et Guber­ natores Loci Pii Catechumenorum Civitatis Venetiarum, quod Locus Pius 1 Venerabili Fratri Martino Innico Archiepiscopo Calcedonen., moderno, necnon pro tempore existenti Nostro et Sedis Apostolicae in Dominio Venetorum Nuntio. 881 huiusmodi ab usque anno mdlvii fundatus a tribus Virorum dissimilis con­ ditionis, nempe Regularium, Nobilium, et Civium, ordinibus, quibus pro tem­ pore existens Venerabilis Frater Patriarcha Venetiarum semper praeesse debet, iamdudum administrari, regi, et gubernari pergit. In hoc autem Infideles, ludaei, et Tureae utriusque sexus, in distinctis cubiculis, ab eorum respe­ ctive Priore, et Priorissa, tamquam in vera et reali clausura, conviventes, Catholicae Fidei rudimenta, et dogmata edocentur, ac postmodum, praemissis longis diligentibusque examinibus, in propria dicti Loci Pii Ecclesia sacris lustralibus Aquis abluuntur. Illam subinde Priores, et Gubernatores praedicti sibi curam assumunt, ut Neophyti quidem huiusmodi in iis sese, pro suo quisque captu et ingenio, exerceant artibus, ut vitam inde honeste ducant; Neophytae vero iis eleemosynarum subsidiis coadiuvantur, ut vel in Domino, vel in saeculo nubere possint. Quoniam autem saepe contigit, utriusque sexus Infideles, ludaeos, et Tureas huiusmodi, post contracta gentili ritu matrimonia, vel maritum uxorem, vel uxorem virum seu maritum, ut Catho­ licam Religionem amplecti possint, deserere, aliosque captivos factos, a pro­ priis finibus, et propriis Coniugibus in alias regiones transferri; atque adeo dictis utriusque sexus Infidelibus, ludaeis, et Tureis ad Fidem Catholicam conversis deesse modum et opportunitatem, vel quia interdum in hostilibus et barbaris Provinciis, ad quas ne nuntiis quidem patet accessus, commorantur, vel quia ignorant prorsus, in quibus regionibus sint, vel quia itineris longi­ tudo magnam affert difficultatem, ad monendos interpellandosque utriusque sexus Coniuges, an cohabitare velint sine contumelia Creatoris; atque hinc fieri, ut non minima novis hisce matrimoniis obiiciatur difficultas, qua obstante, saepissima et gravissima damna consecuta sunt: eapropter Exponentes prae­ fati, ut hisce incommodis remedium afferre possint, per Nos opportune pro­ videri, et, ut infra, indulged summopere desiderant. § 2. Nos igitur dictos Exponentes specialibus favoribus et gratiis prosequi volentes, et eorum singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspen­ sionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, et quibus quomodolibet inno­ dati existant, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutas fore censentes, huiusmudi supplicationibus inclinati, de Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium in tota Republica Christiana Generalium Inquisitorum adversus haereticam pravitatem aucto­ ritate Apostolica deputatorum consilio, Fraternitati Tuae, et pro tempore exi­ stenti Nuntio Venetiarum, ut cum quibuscumque utriusque sexus Neophytis, vel Infidelibus, vel ludaeis, vel Tureis, aliisque personis cuiuscumqtie Sectae huiusmodi in dicto Loco Pio pro tempore existentibus, seu in illum prius receptis cl admissis, ac postmodum inde egressis, vere ad Fidem conversis, qui ante Baptismum matrimonia, ut praefertur, contraxerint, ut eorum qui­ libet, etiam superstite Coniuge Infideli, hidaeo, et Turea, etiam eius consensu vel requisito et non expectato, vel minime requisito, dummodo etiam Tibi constet summarie et extraiudicialiter, coniugem absentem moneri legitime non posse, aut monitum, intra tempus in monitione praefixum suam volun­ tatem significare neglexisse: matrimonium cum quovis Fideli, et Catholico, 5Ô Romani Pontifices 882 883 Romani Pontifices praemissis prius proclamationibus, seu denuntiationibus a Concilio Tridcntino praescriptis,1 in faciem Ecclesiae rite contrahere, ac carnali copula con­ summare, et in matrimonio sic contracto, quoad vixerint, remanere libere et licite possint, auctoritate nostra Apostolica dispenses et indulgeas. Prae, terea matrimonia inter Neophytos huiusmodi, et alios Fideles, et Catholicos alias rite contracta, etiamsi postmodum innotuerit priores Coniugcs Infideles, vel Tureas, aut Judaeos, nonnullis legitimis impedimentis detentos, suam voluntatem significare minime potuisse, vel ad fidem etiam tempore secundi matrimonii conversos fuisse, ullo unquam tempore rescindi minime debere, sed illa semper firma, valida, et inviolabilia existere et fore, dicta auctoritate decernas et declares, plenam et amplam facultatem et potestatem, eadem aucto­ ritate, tenore praesentium, tribuimus et impertimur; salva tamen semper in praemissis auctoritate Congregationis eorumdem Cardinalium. Non obstan­ tibus Apostolicis, ac in Universalibus, Provincialibusque, et Synodalibus Con­ ciliis editis generalibus, vel specialibus Constitutionibus, et Ordinationibus, caeterisque contrariis quibuscumque. [Bened. XIV Bull., torn. 1, p. 483-485]. 354. Benedictus XIV, const. In regimine, 3 febr. 1745. In regimine Universalis Ecclesiae, quod superna dispositione Omnipo­ tens Deus Nobis, licet immeritis, commisit, illius rei cura animum nostrum assidue exercere solet, ut, quid deceat, et quod aptum sit Personis, sedulo prospiciemus, et in id vires nostras auctoritatemque conferamus, ut pro dignitate muneris, officii, et laboris, suum unicuique ius constanter et per­ petuo tribuatur. § 1. Quoniam autem ex eo tempore, quo Nos in minoribus constituti, Romae versantes, Apostolicae huic Sanctae Sedi nostram operam studiumque pro viribus nostris impendebamus, a praeclarissimis Viris improbari saepius audi­ vimus cam consuetudinem, ob quam nonnulli S. R. E. Cardinales longe ab Alma Urbe nostra degentes, bis per annum ad illam ventitabant, ibique ncogniti plerumque, et spatio paucorum dierum permanebant, ut cum reli­ quis S. R. E. praefatae Cardinalibus Romae commorantibus in partem Rotuli, vulgo ut dicitur, admitterentur, nempe ut acciperent partem, seu portionem illius pecuniae, quae, veluti quoddam laborum stipendium, distribui solet eiusdem S. R. E. Cardinalibus praedictis, qui non sine incommodo ad Con­ sistoria, Congregationes, et ad Sacellum Pontificium, ubi Sacra Mysteria cele­ brantur, conveniunt. § 2. Haec praestantium Virorum opinio menti nostrae adeo adhaesit, ut cooptati inter eiusmodi Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales a fcl. rec. Beneidicto Papa XIII Praedecessore nostro, et Ecclesiae Anconitanae regendae 1 Sess. XXIV, de ref. matrim., c. 1. ipsius Benedicti Praedecessoris beneficio praepositi, ac deinde a rec. mem. üemente Papa XII itidem Praedecessore nostro ad Metropolitanam Ecclesiam Bononiensem auctoritate Apostolica translati, nunquam spatio duodecim annorum Romam venerimus, ut dicti Rotuli fructum, seu partitionem perci­ peremus; nec Sedes nostrae curae commissas unquam deseruimus, nisi causa Comitiorum, quae bis interea temporis indicta fuerint eisdem Cardinalibus, ut novus Pontifex de more crearetur. Statim vero atque ad Summum Apostolatum, licet immerentes, evecti, normam aliquam super hac re praescri­ bendam consuimus; sed tunc executioni minime demandandam esse existi­ mavimus, eo quod perpauci Cardinales Roma absentes numerarentur, qui proficisci ad Urbem commode possent, ut eamdem Rotuli partitionem, seu partem deposcerent. Accedebat etiam, quod numerus eorumdem Cardina­ lium Romae degentium, pluribus vita functis, adeo imminutus fuerat, ut ipsi solum exiguo detrimento afficerentur, etiamsi absentes pro comparanda sibi Rotuli partitione ad Urbem se conferrent. Attamen cum multi a Nobis Sacro Collegio Cardinales adscript! fuerint, et numerus absentium Cardina­ lium, qui bis per annum Romam venire fortasse deliberarent» ut Rotuli par­ tem assequerentur, excreverit; et cum plures, quam antea, Cardinales modo in Urbe praedicta commorentur, quibus procul dubio gravius damnum infer­ retur, si veteri instituto pars eiusdem Rotuli Cardinalibus absentibus tribui deberet, qui statis anni temporibus ob hanc causam Romam accederent; ideo consilium a Nobis iam antea initum, probantibus nonnullis ex Dilectis Filiis nostris eiusdem S. R. E. Cardinalibus, executioni tandem demandan­ dum esse decrevimus. § 3. Eapropter motu proprio, et ex certa scientia et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, primum ea omnia, quae caventur, et praescribuntur in Constitutionibus dicti Sacri Collegii Cardina­ lium, et usque in hanc diem observari consueverunt quoad Cardinales de Latere Legatos, tenore praesentium confirmamus: ac insuper illos Cardinales Rotuli fructu omnino carere statuimus et decernimus (licet bis per annum Romam accesserint), qui longe ab Urbe praedicta detinentur, quamvis id facere necesse sit, ne Sedes Archiépiscopales, aut Episcopales deserant, quas administrandas acceperunt, et quamvis etiam Praefecturam aliquam, sive quodeumque aliud munus a Sede praefata sibi demandatum gerant, sine Episcopali, vel cum Episcopali dignitate coniunctum, quod, si Roma absen­ tes retinent, eius certe naturae et conditionis esse existimatur, ut cum ipso­ rum absentia copulari, et, sine eorum praesentia, Romani Pontificis vigilan­ tia et auctoritate facile possit administrari. Cum vero Cardinales absentes pro suis negotiis expediendis, aut legitimam ob causam ad Urbem se con­ tulerint, veterem consuetudinem ct institutum servari volumus, praecipimus, et mandamus; nempe ut Rotuli partem capiant, habita ratione temporis, quo Romae versantur: ea tamen lege obstricti, ut Nos, seu Romanos Pontifices pro tempore existentes, adeant, nec ab Urbe discedant, antequam a Nobis, seu Romanis Pontificibus Successoribus nostris abeundi facultatem obtineant. Illos autem, qui sui muneris obliti (quod vix fore credimus) aliter se gesserint, non solum ab omni parte Rotuli percipienda penitus exclusos decernimus; sed I 884 Roman i Pontifices praesentibus nostris Literis (quatenus opus sit) obnoxios esse declaramus censuris ac poenis, quas piae mem. loannes Papa XXII pariter Praedecessor noster irrogavit in Extrav., quae incipit: Etsi deceat quoslibet subditorum cu­ ram, etc., 1 quam per praesentes pro plene et sufficienter expressam, ac dc verbo ad verbum insertam habentes, ad modernos, ct pro tempore existen * tes eiusdem S. R. E. Cardinales extendimus et ampliamus. § 4. Decernentes, etc. (Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 487-489]. 355. V 3 3 H J L O I ia iU 'JfJJM U 3 M V S M T V r < X n r i3 V S S V U N IU L L V X Benedictus XIV, const. Apostolici muneris, % 8 febr. 1745. Apostolici muneris partes in procuranda praecipue rerum sacrarum pura illibataque penitus administratione versari debere probe intelligentes, non modo et assiduis hortationibus, et iusta, ubi res postulat, legum severitate, ut ab Ecclesiasticis quibusque Ministris sancta sancte tractentur, quantum cum Domino possumus, providere studemus; verum etiam leges ipsas, ne forte sinistris interpretationibus in alterutram extremam partem, aut immo­ derati rigoris, aut detestabilis laxitatis, perperam detorqueantur, opportune communire ac roborare pro earumdem tuendo vigore, cum occasio popo­ scerit, non praetermittimus. § 1. Sane cum Nos alias per quamdam nostram Constitutionem, cuius initium est: Sacramentum Poenitentiae, Anno Incarnationis Dominicae mille­ simo septingentesimo quadragesimo primo, Kalendis lunii Pontificatus Nostri Anno Primo editam,2 omnibus et singulis Sacerdotibus tam Saccularibus, quam Regularibus interdixerimus, et prohibuerimus, ne aliquis eorum, extra casum extremae necessitatis, nimirum in ipsius mortis articulo, et deficiente tunc quocumque alio Sacerdote, qui Confessarii munus obire possit, Confes­ sionem Sacramentalem personae complicis in peccato turpi atque inhonesto, contra sextum Decalogi praeceptum commisso, excipere auderet; ita ut absolutio, si quam impertivisset, nulla, atque irrita omnino esset, tamquam impertita a Sacerdote, qui iurisdictione, et facultate ad valide absolvendum necessaria, ipsi per Nos vigore eiusdem Constitutionis adempta, privatus existeret, et alias prout in memorata Constitutione, cuius tenorem praesentibus pro plene et sufficienter expresso et inserto haberi volumus, uberius dicitur contineri. Cum Nos subinde super ea dictae Constitutionis parte, quae mor­ tis articulum respicit, dubitationes quasdam exortas fuisse acceperimus, qua­ rum resolutionem privato cuiusque iudicio relinquendam minime existima­ mus, ne Lex incertis coniecturis et opinionibus iactata, in sensus a mente Nostra alienos forsitan distrahatur, eiusque vigor paulatim langueat atque enervetur. ' C. 3, dc maioritate et obedientia, I, 8, in Extravag. com. ’ Cf. N. 309. Romani Pontifices 885 § 2. Hinc est, quod Nos omnem dubitandi rationem, quantum cum Domino possumus, de medio auferre cupientes, Motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis pleni­ tudine, memoratam Constitutionem nostram cum omnibus et singulis in ea contentis, tenore praesentium, quatenus opus sit, confirmamus, illamque integre, penitus, et omnino, atque ab illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit, inviolabiliter, ct inconcusse observari praecipimus, et mandamus. Praeterea, habita super his cum Venerabili Fratre Nostro Vin­ cendo Episcopo Praenestino S. R. E. Cardinali Petra nuncupato Poenitentiario Nostro Maiori, ac dilectis Filiis Officii Poenitentiariae Apostolicae Ministris, qui rem iussu Nostro mature perpenderunt, deliberatione, motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus, edicimus ac declaramus, eadem Constitutione singulis, ut supra, Sacerdotibus, quemadmodum interdictunf non est in mor­ tis articulo personam in praedicto turpi peccato complicem confitentem audire, atque ab huiusmodi quoque culpa rite contritam absolvere, deficiente tunc quocumque alio Sacerdote, qui Confessarii munus obire possit; ita interdici re ipsa et prohiberi praedicto modo tunc audire et absolvere, ut si alius aliquis Sacerdos non defuerit, etiamsi forte iste alius simplex tantum­ modo Sacerdos fuerit, sive alias ad Confessiones audiendas non approbatus, possit nihilominus ipse Sacerdos simplex Confessionem excipere ac absolu­ tionem impertiri. § 3. Porro, si casus urgentis qualitas, et concurrentes circumstantiae, quae vitari non possint, eiusmodi fuerint, ut alius Sacerdos ad audiendam constitutae in dicto articulo personae Confessionem vocari, aut accedere, sine gravi aliqua exoritura infamia vel scandalo nequeat; tunc alium Sacer­ dotem perinde haberi, censerique posse, ac si revera abesset, atque deficeret ; ac proinde in eo rerum statu, non prohiberi socio criminis Sacerdoti abso­ lutionem poenitenti ab eo quoque crimine impertiri. Sciat autem complex eiusmodi Sacerdos, et serio animadvertat, fore se re ipsa coram Deo, qui irrideri non potest, reum gravis adversus praedictam nostram Constitutionem inobedientiae, latisque in ea poenis obnoxium, si praedictae infamiae, aut scandali pericula sibi ultro ipse confingat, ubi non sunt: imo intelligat, teneri se graviter huiusmodi pericula, quantum in se erit, antevertere, vel removere, opportunis adhibitis mediis, unde fiat, ut alteri cuivis Sacerdoti locus pateat illius confessionis, absque ullius infamia vel scandalo, audiendae. Ita enim ipsum teneri vigore memoratae nostrae Constitutionis declaramus; et nunc quoque ita ipsi faciendum esse districte mandamus et praecipimus. § 4. Quod si idem Sacerdos aut quovis modo sese nulla gravi necessi­ tate compulsus ingesserit, aut, ubi infamiae vel scandali periculum timetur, si alterius Sacerdotis opera requirenda sit, ipse ad id periculum avertendum congura media adhibere de industria neglexerit, atque ita personae in dicto crimine complicis, eoque in articulo, ut praefertur, constitutae Sacramentalem Confessionem excipere, ab eoque crimine absolutionem largiri, nulla, sicut praemittitur, necessaria causa cogente, praesumpserit; quamvis huius­ modi absolutio valida futura sit, dummodo ex parte poenitentis dispositio­ nes a Christo Domino ad Sacramenti Poenitentiae valorem requisitae non 886 Romani Pontifices defuerint: non intendimus enim pro formidando mortis articulo eidem Sacer­ doti, quantumvis indigno, necessariam jurisdictionem auferre, ne hac ipsa occasione aliquis pereat, nihilominus Sacerdos ipse violatae ausu eiusmodi temerario Legis poenas nequaquam effugiet; ac propterea latam in dicta Constitutione maiorem excommunicationem, eodemque plane modo, quo ibidem decernitur, Nobis et huic Sanctae Sedi reservatam, incurret, prout illum eo ipso incurrere declaramus, volumus, atque statuimus. Non obstan­ tibus omnibus et singulis illis, quae in praefata nostra Constitutione volui­ mus non obstare, caeterisque contrariis quibuscumque. § 5. Volumus autem, etc. [Bened. XIV Bull., torn. 1, p. 489-491]. 356. V 3 3 H X O lia iU ’M-I'Jd F X 3N V S M ^ V J O o ^ n iD V S S V L ll^ itajL V JH Benedictus XIV, const. Pastoralis sollicitudinis, i6 febr. 1745. Pastoralis sollicitudinis officium, quantum Nobis ex alto conceditur, omni ex parte implere satagentes, non solum ea, quae sub oculis nostris geruntur, opportunis legibus apte ordinare atque dirigere studemus; verum etiam providentiae nostrae intuitum ad ea intendere non omittimus, quae post expletum a Nobis huiusce mortalis vitae cursum, ubi Omnipotenti Deo, qui numeravit dies nostros, ita placuerit, aut fieri necessario debere, aut eve­ nire posse prospicimus. § 1. Sane ex quo in hac Romana Urbe a prima fere aetate diversis in gradibus commorati sumus, meminimus, non semel, sed iterum, ac tertio iam contigisse, ut, vacante, per obitum Romani Pontificis, Apostolica Sede, solemnitas Corporis Christi recurreret, in qua, ex pia Urbani Papae IV Prae­ decessoris Nostri institutione ac lege,1 et fructuosa universae Catholicae Eccle­ siae consuetudine, post exacta Paschatis, et Pentecostes solemnia, vivificum Eucharistiae Sacramentum, continuata per dierum Octavani celebritate, et publicis Supplicationibus a Christifidelibus percolitur. Cumque huiusmodi Supplicationibus, sive Processionibus, vivente Romano Pontifice, initium det prior illa et solemnior Supplicatio, quae incipiens ab ipso Pontificiarum Aedium Vaticani Sacello, praeeuntibus-et subsequentibus omnibus tam Sae­ cularis, quam Regularis Cleri, Romanaeque Curiae et Pontificiae Aulae Offi­ cialium Ordinibus, per congruum viarum ambitum, ad Basilicam Principis Apostolorum procedit, ibique terminatur: vacante, ut praediximus, Aposto­ lica Sede, Nobisque, per mortem recol. mem. Praedecessorum Nostronim Benedicti Papae XIII, et Clementis Papae XII, intra Apostolicorum Comitio­ rum septa commorantibus, quaestionem hanc, non sine sententiarum atque studiorum varietate, audivimus agitari; an scilicet in eodem Vaticano, an vero in Lateranensi Patriarchio, solemnis illa, et generalis, de qua supra diceba­ 1 Cf. C. un., de reliquiis et veneratione sanctorum. III, 16, in Clem. Romani Pontifices 887 mus, Supplicatio peragenda esset. Et quidem praemissis in casibus, Nostris primum oculis aspeximus, deinde etiam aliorum relatione audivimus, prae­ litae solemnitatis celebritatem duplici Supplicatione inchoatam fuisse, quarum altera in Basilica S. loannis in Laterano, altera vero simul eodem tempore in Basilica S. Petri in Vaticano habita fuit; divisionem autem factam fuisse eorum, qui primae huiusmodi generali Supplicationi interesse tenebantur; nonnullis videlicet ad unam, aliis vero ad alteram ex praedictis Basilicis acce­ dentibus, prout vel ratione, vel imperio, vel etiam propria voluntate atque arbitrio adducti fuerunt § 2. Quod quum Nostra, et aliorum etiam complurium sententia, nec Ecclesiasticis regulis ac ritibus, nec piae Praedecessorum nostrorum menti, consentaneum esse iudicaverimus; neque vero absque notabili Divini Cultus imminutione, et Populi scandalo, reipsa fieri contigerit; Nos, cupientes tan­ tae solemnitatis initia, communibus omnium ordinum studiis, eoque maximo cultus splendore, quo potissimum fidelium mentes ad debitum erga Divinae bonitatis mysteria venerationis affectum excitantur, omni tempore concele­ brari: Motu proprio, et ex certa scientia, post maturam deliberationem hac de re habitam, hanc in posterum praecepti Nostri formam volumus esse per­ petuam, qua de Apostolica potestatis plenitudine statuimus atque mandamus, ut, sicuti Sede plena de mane Feriae V post Festum Sanctissimae Trinitatis, unica Supplicatio, sive Processio Generalis Sanctissimi Corporis Christi in Urbe peragi consuevit, ita eadem Apostolica Sede vacante, ubi Solemnitatem praedictam, anno vertente, celebrandam esse contingat, unica pariter in Urbe Generalis Processio habeatur, cum interventu omnium et singulorum, qui de caetero huiusmodi Supplicationi generali adesse tenentur; quorum nomina, et incedendi ordo, aliis Nostris Apostolicis Literis hac ipsa die manu Nostra subscriptis distinctius expressa reperiuntur.1 § 3. Dum autem pro huiusmodi generali Supplicatione Sede vacante, ut praefertur, habenda, congruum opportunumque locum deligere, ct consti­ tuere mente animoque versabamus: illud Nos maxime permovit, quod ani madvertimus, in caeteris per Christianum Orbem Civitatibus, tempore Epi­ scopalis Sedis vacantis, nihil mutari solere circa locum, aut Ecclesiam, in quo, seu qua, Episcopo vivente, quotannis praecipua huiusmodi Processio Corporis Christi celebrari solet. Itaque quemadmodum in Urbe, Sede plena, Processio Generalis huiusmodi in Vaticano celebratur, quantumvis Pontifex in eiusdem Vaticani Aedibus actu non commoretur, sed in Quirinali Palatio degat, vel etiam eundem extra Urbem moram trahere contingat; ita nihil obstare censemus, quominus, etiam defuncto Pontifice, Processio Generalis die Festo Corporis Christi in Vaticano pariter celebretur; quin potius id satis congruum et opportunum fore iudicamus, habita ratione tum Vaticani Conclavis, in quo Collegium S. R. E. Cardinalium, ad maximum in Terris opus peragendum, tunc temporis permanet, tum frequentiae Populi, qui hac de causa per cos dies ad Vaticanum confluit. 1 Motu propr. Omnibus et singulis, 16 febr. 1745. - Bened XIV, Bull., torn. 1, p. 499-501. rj î ws si' 888 Romani Pontifices Romani Pontifices § 4. Inchoanda igitur erit praedicta Supplicatio Generalis a Basilica Vati­ cana, ea hora, quae a Congregatione Cardinalium in Ordine Priorum indi­ cetur. Et quidem Missae Sacrificium per eum, a quo Sanctissimum Eucha­ ristiae Sacramentum, ut infra, deferendum erit, ad Altare Cathedrae S. Petri celebrabitur. At quoniam plures causae obstant, quominus tempore Sedis vacantis amplior ille ambitus, atque splendidior viarum apparatus servetur, qui, vivente Pontifice, sive is praesens sit, sive absens, observari consuevit; statuimus, praedictam Supplicationem per brevius illud iter procedere, eodemque apparatu perfici, quo iam alias, vacante Apostolica Sede, in eodem Va­ ticano factam fuisse constat; in eius quoque regressu, volumus, omnes, et singulos, qui in Processione interfuerint, cum intortitiis accensis, intra eam­ dem Basilicam de more dispositos, usque ad extremum manere: ac demum, Sanctissimo Sacramento super Altare maius, Confessionis videlicet Principis Apostolorum, per manus Diaconi Episcopo adstantis collocato, et consuetis precibus devote decantatis, ab ipso Episcopo celebrante trina benedictionecum eodem Sacramento super Populum data, augustam sanctamque celebritatem absolvi. § 5. Et quia praedicta Supplicatio, quae sic, ut praemisimus, Nostrae huius Ordinationis vigore celebranda erit, nequaquam habenda est pro pecu­ liari Processione Basilicae Vaticanae; quae quidem Basilica propriam Suppli­ cationem peragit in die Octava Corporis Christi; sed locum tenere debet generalis illius Supplicationis, quam, Sede plena, Romanus Pontifex celebrare solet, et in qua Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum ab ipso Pontifice, vel, eo impedito, ab antiquiore ex S. R. E. Cardinalibus defertur; hinc est, quod, Sede Apostolica, ut praefertur, vacante, volumus, ut a Collegio prae­ dictae S. R. E. Cardinalium, hoc est, a Congregatione trium Cardinalium in quolibet Ordine Priorum, et a Cardinali eiusdem S. R. E. Camerario, triduo ante Solemnitatem Corporis Christi, aliquis eligatur et deputetur, qui prae­ fatum Augustissimum Sacramentum deferat; unus nimirum ex Patriarchis, sive Archiepiscopis, aut Episcopis in Romana Curia praesentibus, cui mini­ strare debebunt Sacri illi Ministri, qui in Cappellis Cardinalitiis Officio Dia­ coni et Subdiaconi sunt perpetuo addicti. § 6. Acolythi pariter Cappellae Pontificiae, necnon eiusdem Cappellae Clerici, aliique inferiores Ministri, in propriis Officiis rite ministrabunt, sub directione eorum ex Pontificiis Caeremoniarum Magistris supranumerum, qui, iuxta Constitutionem a san. mem. Decessore Nostro Clemente Papa XII de rebus Sede vacante perageijdis editam,1 cum aliis ingredi Conclave non permittuntur. Item Cantores eiusdem Cappellae Pontificiae Hymnos et Laudes de more concinentes, et Missae celebrationi intererunt, et totam Supplicationem insuo gradu et ordine prosequentur. Umbellam vero seu Baldacchinum, iidem fere suis respective vicibus deferent, qui, vivente Pontifice, eiusmodi decorantur praerogativa. Eiusdem1 Const. Apostolatus Officium, 5 oct. p. 302-314. 1732, § 13. - Bull Rom., tom. 13, 889 que Umbellae latera, tam Officiales virgae rubeae cum intorticiis, quam Ser­ vientes Armorum, sive Mazzerii Papae nuncupati, cum Mazziis argenteis, et .Milites Helvetici cum suis Decurionibus atque Tribunis, militari ritu armati, claudent, et respective custodient. Nullam vero peculiarem Crucem volumus elevari, sub qua tota Suppli­ catio incedat; sed propriam Crucem a singulis tam Saecularis, quam Regu­ laris Cleri, Capitulis, Ordinibus, sive Corporibus, ex quibus Processio com­ ponitur, de more erectam deferri. Cursores etiam Cardinalis pro tempore Urbis Vicarii, quemadmodum Sede plena mos est, totum Processionis Ordi­ nem dirigere mandamus. § 7. Sacrae autem Vestes, necnon Ostensorium, Thuribulum, Candela­ bra, argentea Funalia, Umbella, seu Baldacchinum, et reliqua suppellex ad Sacram Functionem necessaria ab Apostolico Sacrario, seu respective a Pon­ tificia Floreria subministrari debebit. Cerei quoque, quotquot necessarii erunt, sumptibus Camerae Apostolicae provideri; ac demum Porticuum Vati­ cani, et reliqui ambitus apparatum, Apostolicarum Aedium Aulaeis, ut vivente Pontifice, moris est, et in reliquo, eiusdem Camerae Apostolicae sumptibus, adornari praecipimus. § 8. Denique Pontificios Milites Urbanos per totum Processionis iter dispositos de more adesse, eamdemque subsequi, et custodire iubemus. § 9. Quapropter omnibus, ad quos spectat, et ad quos in casu pro tem­ pore spectabit, committimus, et mandamus, ut quaecumque, ad Divini CuL tus et Religionis incrementum ac decus, hac Nostra Constitutione statuimus d ordinavimus, singuli pro virili parte respective impleant, et ab aliis impleri curent. Specialiter autem Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, iisque potissimum, qui pro tempore in quolibet Ordine Priores existent, una cum eiusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Car­ dinali Camerario, iniungimus, ut opportuna mandata atque praecepta pro praemissorum omnium exeeutione expediant. Itemque Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus pro tempore Camerario, Vice-Cancellario, et Maiori Poenitentiario, ut omnes sibi respective Subditos Ministros, et Officiales, eorumque Collegia; sive Ordines, qui huiusmodi Processioni Generali dt more adesse debent, sub consuetis praeceptis et poenis, adesse compel­ lant. Ac demum Cardinali, qui pro tempore in Urbe, eiusque Districtu, Romani Pontificis Vicarius existet, ut omnes Cleri Saecularis et Regularis Ordines, qui, vivente Pontifice, eidem pariter Supplicationi intéresse solent, Collegia, Capitula, etiam Basilicarum Patriarchalium, et Collegiatarum etiam insignium, aliosque omnes etiam necessario exprimendos, sub consuetis pariter praeceptis, ac poenis, auctoritate sibi a Nobis in perpetuum harum tenore delegata, iubeat interesse. § 10. Has enim Nostras Literas, etc. [Bened. XIV Bull., torn. 1, p. 496-499]. 890 Romani Pontifices Romani Pontifices 357. rwiJd u .iw s s r v io o w v s V Ï > û f M X O l'lif iu svxiKaii.v»< Benedictus XIV, instr. Eo quamvis tempore, 4 maii 1745. * Eo quamvis tempore, quo pro demandato Nobis Apostolicae servitutis onere tot tantisque curis circumdamur, ut pene obruamur, delata ad Nos fuerint nonnulla Postulata a Religioso Viro lacobo a Cremisir Ordinis Fra­ trum Minorum S. Francisci Strictioris Observantiae, et Missionum Apostolicarum in Aegypto Praefecto: nihilominus in eo, qui infirmitatem Nostram misericorditer regit, confidentes, operam studiumque nostrum ad proposita enodanda dubia libenter adiecimus, in spirituale electi illius Gregis solatium, qui magno licet intercedente Terrarum spatio a Nobis dissitus sit, Paterno tamen Cordi Nostro charitate proximus efficitur. § 1. Quas sane Pontificiae sollicitudinis, et providentiae partes cum a nemine desiderari patiamur, qui verum Deum per veram fidem agnoscat; peculiari sibi illas vindicat iure Inclyta Cophtorum Natio, quae praecipui cultus, ac Filialis obsequii, quo Romanam Ecclesiam omnium aliarum Matrem et Magistram prosequitur, non semel luculenta, et perenni digna laude prae­ buit specimina. Praesertim vero in Sacra Oecumenica Florentina Synodo, in qua fel. rec. Eugenio PP. IV Praedecessore Nostro expetitam diu Graecae Latinaeque Ecclesiae Unionem promovente, veteri eiusdem Unionis incendi desiderio visa est,2 palamque edocuit, oportere membra sub uno in Terris Capite indivisa consistere. Id ipsum quoque testata est Successoribus Romanis Pontificibus Pio IV, et Gregorio XIII omni conatu in praemissae Unionis scopum enitentibus; ac apertius etiam Clementi VIII, ad quem solemni, et honorifica decreta Legatione, obsequentis animi, ac devotae in Romanam Ecclesiam voluntatis publica exhibuit Testimonia. Hanc quoque egregiam propensionem adhaerendi Romanae Ecclesiae plane perspectam habuit alter Noster Praedecessor Urbanus PP. VIII, qui zelo, et sedulitate pari in id potissimum incubuit, ut praedicta Ecclesiarum Unio indissolubili charitatis foedere pro virili parte firmaretur. § 2. Alacriores tamen prae omnium rationum momentis ad hanc exequendam Pastoralis Officii partem Nos effecit iampridem concepta, intimeque cordi Nostro infixa spes maioris incrementi Catholicae Religionis, ct lucri Animarum, quibus erudiendis in Superiori, ac Inferiori Aegypto, et in Urbe Principe Cairo, strenuam, invictamque navant operam Apostolici Missionarii ex Franciscana ut plurimum Familia adlecti, qui nullo laborum aspectu ter­ riti, sed induti fortitudine ex alto, in summa rerum ac temporum difficul­ tate, Nationem illam toto olim Orbe Terrarum celeberrimam, nunc vero assi ' Dilectis Filiis, lusto Maraghi, in universa Aegypto Vicario Generali, et lacobo a Cremisir Ordinis Minorum S. Francisci Strictioris Observantiae, Praefecto Mis­ sionis Apostolicae in Aegypto, caeterisque Missionis Cophtae Missionariis. 2 Cf. N. 54. 891 duis aerumnis attritam, ac pene confectam, verbo vitae informant, vigilesque laborant, ut novi in diem palmites in Vineam Domini traducantur. § 3. Adhibitis itaque in consilium nonnullis Ven. Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, Dilectisque Filiis Consultoribus in Congregatione Supremae et Universalis Inquisitionis contra haereticam pravitatem consi­ dentibus, exquisitisque, quo maturius deliberare possemus, aliorum etiam doctrina et prudentia praestantium Virorum suffragiis, eorumque praesertim, quibus Orientalium mores, Ritus, et Instituta, longo usu et experientia essent cognita planeque perspecta, privati Nostri laboris accessione singulorum sen­ tentias scripto traditas expendimus, atque libravimus. Cum tamen ad sin­ gula definienda Dubia in praesentiarum quamplurima desiderentur; idcirco haec Apostolica scripta Missionariis exhibenda mandavimus, ut ea, quae defi­ nitivo reliquorum dubiorum iudicio facem quodammodo praeferre valeant, ad Nostri Apostolatus auditum quamprimum deducenda curent Dub. I. Cum Fideles Cophti Catholicam profitentes Religionem a Baptismo Ritu Ecclesiae Latinae collato hoc potissimum nomine abhorreant, quod Bapti­ zatis una simul non conferatur Sacramentum Confirmationis: Quaeritur, an in casu, quo Sacerdos Ritus Cophti commode adiri nequeat, permittendum sit PP. Missionariis illico post Baptismum Confirmationem conferre. Dub. IL An Parochis Ritus Cophti, qui a Schismate redeunt ad Catho­ licae Ecclesiae Unitatem, tribuenda sit facultas administrandi Catholicis Sacramenta Parochialia, qua prius potiebantur inter Schismaticos; quamvis eadem administratio, nullo existente Parocho Catholico, demandata sit PP. Mis­ sionariis. Dub. 111. An Cophtis proprio Ritu in aetate puerili ad Diaconatus Ordi­ nem promotis, ubi legitima ad contrahendum Matrimonium actas advenerit, liceat nedum primum, sed alterum quoque inire Matrimonium, ex vi dispen­ sationis obtentae a PP. Missionariis absque ullo speciali induito Apostolico. Dub. IV. An dicti Diaconi Officium Divinum recitare teneantur. § 4. Quod attinet ad primum, plane compertum Nobis est, veteri more et disciplina invaluisse apud Cophtos, ut abluti Sacro Regenerationis Lavacro illico ab eodem Sacerdote post absolutas Baptismatis Caeremonias Sacro Chrismate liniantur, ut prae aliis testatur Thomas a lesu in suo Tractatu de Conversione Gentium, lib. 7, cap. 7. De simultanés tamen utriusque Sacra­ menti administratione non una eademque fuit agendi ratio cum Graecis apud Orientales Ecclesias residentibus, et illis, qui commorantur in Italia, et Insulis eidem adiacentibus. Quemadmodum enim Graecis Incolis Italiae expresse vetita est administratio utriusque Sacramenti ab eodem Ministro contemporanee facienda; ita patientia quadam, et facilitate Sedis Aposto­ licae factum est, ut unum, et alterum Sacramentum ab eodem Sacerdote in Oriente Graecis conferretur; nec defuere idcirco Theologi, qui huiusmodi tolerantiae, vestem et imaginem tacitae Dispensationis obducerent. § 5. Quo opportune praemisso, apte distinguenda sunt, diversoque iure censenda duo, quae exinde profluunt, extrema: aliud enim est, quod Cophti ex Indulgentia Apostolicae Sedis licitam sibi adstruant collationem utriusque Sacramenti, servato Orientalis Ecclesiae Ritu, ab eadem Apostolica Sede non * >J Vl· IJH uLO l l i i ΙίΙ ntl3d f jr iw v M -» vjo < n r< > vs' s v x r M X jjtv ^ 892 Romani Pontifices expresse vetito, sed tolerato: longe vero diversum, quod tolerantiam in peiorem partem detorquentes, abhorreant a Baptismo Ritu Latino collate, hoc potissimum nomine, quod seorsim a Confirmatione administretur. Idcirco sicuti lenitati, et patientiae Sedis Apostolicae consonum videri potest, quod Cophti in suo iamdiu recepto, et ab eadem Sede tolerato usu perseverent; ita ferendum non est, quod Baptismum Ritu Latino, et seorsim a Confir­ matione collatum, acerbo alienoque animo perhorrescant. § 6. Praeterea licet apud Occidentales etiam Ecclesias in more posita quandoque fuerit Baptismatis, et Confirmationis simultanea collatio, et haec consuetudo in aliquibus Dioecesibus anteacto tempore inoleverit, iuxta exempla relata a Vicecomite in tract, de Confirmat., cap. 14, et a Martene, de antiq. Eccles. Rit., lib. 1, cap. 2, art. 1, nihilominus abrogato prorsus a Romana Ecclesia aliarum Matre et Magistra huiusmodi more, consultissimis Summo­ rum Pontificum Decretis provide cautum est, ut renatis Fonte Baptismatis conferretur Sacramentum Confirmationis in ea solum aetate, in qua fideles, evacuatis quae erant parvuli, intelligerent, tantum inter se differre Baptismum et Confirmationem, quantum in naturali vita distat generatio ab incremento; seque per Baptismum fuisse quidem ad militiam receptos, per Confirmatio­ nem vero ad pugnam roboratos, et ad perferendos agones per gratiam instru­ ctos. Ex quo fit, ut rigide animadverti in eos oporteat, si qui forte sanctioris huiusce disciplinae instituta refugerent, aut contemnerent; omnemque curam adhibendam esse, ut ab errore, et caecitate, Ecclesiae Latinae adeo iniuriosa, retrahantur. § 7. Verum attributa, iuxta propositum thema, Sacerdotibus Latinis facul­ tate conferendi statim post Baptismum, Confirmationem, tantum abest, ut Orientales captivari possint in obsequium veritatis, ut immo animo semper obfirmatiore suae adhaererent sententiae, erga quam facilem se ac pronam Apostolica Sedes exhiberet. Praeterea Haeretici, et Schismatici, qui improbo pravoque ut plurimum ingenio Catholicorum facta interpretantur, vel incon­ stantiae notam inurerent Latinis, a suscetpa semel probataque disciplina defle­ ctentibus; vel suo exemplo eos commovisse, et in suas traxisse partes superbe dictitarent, ipsa temere vertentes officia pietatis in elationis argumentum. § 8. Si itaque ea sit Nationis Cophtae conditio, ut Fideli Populo Con­ firmatio administari nequeat ab Episcopis, quibus huius Sacramenti admini­ strandi ordinaria potestas commissa est; minime Nos latet eandem admini­ strandae Confirmationis potestatem ex Induito Apostolico ad Sacerdotem, vel Missionarium, pro modo necessitatis quandoque deferri posse. Huius­ modi delegatio nec nova, nec inusitata videri debet, cum S. Oregorii Magni, aliorumque Romanorum Pontificum Nostrorum Praedecessorum sanctissimis innitatur exemplis. Cum enim saepe contigerit, Christifideles Pastoris solatio esse destitutos, et Episcopis ob distantiam Locorum impossibile vel difficile admodum fuerit, Populorum necessitatibus praesentes fieri; in hanc partem Episcopalis Ministerii vocati sunt Sacerdotes, dummodo uterentur Chrismate ab Episcopo rite benedicto et consecrato: ne alias contingeret, Fideles rem sanctitatis plenam cunctando negligere, vel decedere sine hoc Sacramento Divinis muneribus cumulato, et ad nostram sanctificationem instituto. Rfimani Pontifices 893 § 9. Apostolici igitur Missionarii, non suae auctoritatis incremento, sed lucro tantum Animarum inhiantes, qua par est sedulitate et diligentia inqui­ rant, an Catholico Gregi, super quo vigilias custodiunt, desit praesentia Pasto­ ris; an difficilis, vel impossibilis sit frequens illius accessus; an fidelis Populus in casu necessitatis versetur; et an demum circumstantiae in unum collectae praemissis consonent exemplis, ac parem exposcant providentiam. Integra porro, sinceraque fide ea omnia quamprimum renuncient Sanctae Sedi, ut re tota sedulo cognita, intimeque perspecta, deliberare possit, an, et cui potissimum Presbytero, tanquam Ministro extraordinario, tribuenda sit haec auctoritas confirmandi, et Episcopale hoc munus obeundi. § 10. Ipsi interim Missionarii, quibus datum est exhortari in Doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere, satagant, ut fidelis Populus ab errore ad veritatem, ab odio ad obsequium erga Baptismum Ecclesiae Latinae redu­ catur, utque Gens illa tandem agnoscat, pia sanctaque ordinatione fuisse dispositum, ut seorsim a Baptismate conferretur Sacramentum Confirmationis iis, qui in provectiori essent aetate, et ad percipiendam virtutem Sacramenti accommodata. § 11. Haec quoad primum Dubium. Quo vero ad secundum, licet in sui primordio Catholica Ecclesia haeresim eiurantibus non semel ostenderit dura, ut eos potaret vino compunctionis ; ideoque promotos ad Sacros Ordines solius Laicae Communionis participes voluerit; ab hac tamen severitate iudicii successivis temporibus temperatum est, et ipsi Nicaenae Synodi Patres Ca­ none 8 ultro consensere, quod Novatiani in Sacris Ordinibus constituti, ab errore in semitam veritatis reduces, nedum permanerent in Ordine Clericali, sed etiam obtentarum Dignitatum honore (providis tamen adiectis legibus) fruerentur. Hanc quoque piae Matris Ecclesiae lenitatem in amplexum Filio­ rum occurrentis, experti sunt Donatistae. Siquidem Catholici Praesules, qui gemino adstipulante Edicto Marccllini Proconsulis, eos pro agenda Religionis causa advocaverant in illuni Conventum Ecclesiasticis monumentis tantopere celebratum, quo facilius ad verae Fidei cultum, et unitatem allicerent, reten­ tionem gradus Episcopalis antea adepti, veluti quoddam conciliandae pacis praeliminare, illis consulto obtulere. § 12. Praeclara haec lenitatis argumenta attento Nobiscum animo repe­ tentes, aequum visum est, ut Parochi Ritus Cophti, valide tamen ac rite ordinati, qui ex atra errorum, in quibus versabantur, caligine, in lucem Catho­ licae veritatis emergunt, capaces sint etiam inter Catholicos Administrationis Sacramentorum Parochialium, qua prius in Schismate potiebantur, quamvis hacc ipsa spiritualis auctoritas, nullo existente Parocho Catholico, tributa etiam sit Patribus Missionariis, et ab illis exerceatur. Hanc autem capacitatem, quae singulis inest, ita temperandam esse decernimus, ut non omnes indistincte hoc Pastorale munus sibi assumant, sed ii tantum, quos Vicarius Generalis Dominico Gregi praefecerit; qui pietate, castis moribus conspicui sint; qui bonorum exemplo praeluceant; et in quorum reditu ad Ecclesiam nihil fictum, aut simulatum, sed certum sincerae conversionis indicium deprehendatur. § 13. Praeterea qui a Vicario Generali inter alios praeelecti fuerint, absti­ neant ab exercitio dictae auctoritatis, quousque non reportaverint necessa- W tr.3 M f j . i w s snvr 894 Romani Pontifices riam in utroque foro absolutionem, reliabilitationem, necnon dispensationem ab Irregularitate, Censuris, et poenis, lapsis in Haeresim canonice inflictis. Ritu praeterea Catholico administrent Sacramenta. Nullum eisdem cum Schi­ smaticis in Divinis sit consortium, ex quo haeresis, pravaeque mentis suspicio suboriatur; sed interiecto cum Schismaticis pariete, corde puro, conscientia bona, fide non ficta, praecepta Matris Ecclesiae, quae denuo eos in Christo genuit, intemerate custodiant. § 14. Ex hac porro indulgentia uberem in dies spiritualium gaudiorum messem expectamus, lucrum scilicet Animarum ad gremium Ecclesiae redeun­ tium. Probe enim intelligent, Nos Pastoris lesu Christi vicem in Terris tenentes, tantum quaerere, et salvum velle, quod perierat; ovesque inventas non virga timoris, sed officio charitatis, ad Ovile congregare. § 15. Nec conqueri iure poterunt Missionarii suam auctoritatem hoc pacto videri imminutam, si opportune in memoriam revocaverint, quae ab eorum Patre, et Institutore S. Francisco in suo Testamento scripta leguntur: Et si haberem tantam sapientiam, quantam Salomon habuit, et invenirem pau­ perculos Sacerdotes in Parochiis, in quibus morantur, nolo contra eorum volun­ tatem praedicare. Cui sententiae consona sunt documenta S. Bonaventurae in suo Tractatu, Quare Fratres Minores praedicent: Temperatissime, inquit San­ ctus Doctor, disposuit divina Sapientia, et instituit Sedes Apostolica, ut per Ordines praenotatos in praedicatione, et Confessione defectus Cleri suppleatur, et Animae salventur, et nec in spiritualibus, nec in temporalibus Ius Cleri­ corum aliquatenus minuatur. Parique censura, in simili negotio cum Graecis Melchltis nuperrime discusso,1 a Nobis definitum est: Licere tantum Fratribus Ordinis Minorum Sancti Francisci Custodiae Terrae Sanctae Parochialia munia obire circa Graecos Melchitas, eisque Sacramenta administrare in iis locorum, et temporum circumstantiis, quibus omnino deficiat modus habendi Parochum, aut alium Antistitem Graeci Ritus. § 16. Neque etiam perperam timeant Missionarii sibi in Vinea Domini tanquam Operariis tota die otiosis, et a bono opere torpentibus, nullam, vel exiguam occasionem impendendi laboris esse relictam. Praedicandum est ab illis sanctum Christi Evangelium, et docenda Mysteria Christiano Homini necessaria ad aeternam salutem; explicanda vitia, quae declinare, virtutes, quas sequi oporteat; adhibenda medela sauciatis per Sacramentum Poeni­ tentiae; tum alia quoque administranda sunt Sacramenta in subsidium Pres­ byterorum Ritus Cophti; nihil demum derelinquendum est, quod ad Anima­ rum salutem, et Religionis incrementum pertinere possit. Potissima tamen sollicitudo conferenda est, ut Sacerdotes Cophti a Fidei unitate, rectaque semita declinantes, erroris depulsa caligine, ad unionem, et amplexum Catholicae Ecclesiae revocentur, eorumque numerus augeatur; hoc enim pacto Vinea Domini Sabaoth reflorescet, optatumque fructum salutis, benedicente Domino, dabit in tempore suo. ; ’ § 17. Ad tertium, et quartum Dubium gradientes, pro faciliori et accu­ ratiori illorum examine iuvat praemittere, verificari practice et in concreto ' Cf. N. 338. Romani Pontifices 895 apud Cophtos, quod in abstracto, et pro suo ingenio disputant inter se Latini Theologi, et Canonistae, de Ordine sacro Infanti ante rationis usum, vel ante pubertatem collato. Praematuram huiusmodi Ordinationem apud Cophtos veteri usu, et disciplina invaluisse testatur Pater Thomas a lesu dicto Opere dt Conversion. Gent., lib. 7, pag. 361 : Conferuntur, inquit, Ordines, excepto Presbyteratu, omni aetati, etiam immediate post Baptismum Parvulis, simulque dantur Tonsura, et quatuor Gradus, et Diaconatus, et Subdiaconatus ; nec hisce conferendis interstitia, vel tempora particularia determinata sunt. Ubi Sacros Ordines recipiunt, castitatem, et abstinentiam pollicentur, ieiunare vide­ licet diebus Mercurii, et Veneris, et tempore Adventus, et Quadragesimae, etc. Insuper etiam Quadragesimis Apostolorum Petri et Pauli, et Assumptionis. Quando autem Infantulis, aut Pueris, Sacri Ordines conferuntur, pro eis spon­ dent, et haec vota observant ipsorum Parentes, donec decimam sextum aetatis Annum, aut circiter exegerint. § 18. Hanc quoque vigentem inter Cophtos consuetudinem assumendi ad Ordinem Diaconatus constitutos in aetate infantili, confirmat suo testi­ monio Carolus Franciscus a Breno in Manuali Mission. Oriental., Tom. I, lib. 3, cap. 2, num. 5; idemque usus evincitur in Literis B. Bernat, Missio­ narii Societatis lesu datis anno 1706. Cairo ad P. Solerium, magni nominis, probataeque doctrinae Bollandistam: memoratis in iisdem literis Cophtorum, seu lacobitarum moribus et institutis, advertit, Diaconos promotos in aetate sex vel septem Annorum, in immensum excrevisse numerum, caeteroquin necessarium, ne Ecclesia debitis fraudetur obsequiis; neve Divina Mysteria absque decenti Ministrorum cultu et frequentia celebrentur, quemadmodum videre est in continuatione Bollandi torn. 5, Mens, lun., pag. 132. § 19. Nemo adeo rudis est, qui ignoret in Ecclesia Occidentali diversos Ordines, et Ministrorum Gradus fuisse institutos, et in sua rite tempora dispo­ sitos. Prima etenim Tonsura initiandi sunt praediti usu rationis; qui in septimo aetatis Anno praesumitur. Minoribus vero Ordinibus licet determinata aetas a Sacris Canonibus praestituta non sit, adhuc a septimo ad decimum quar­ tum Annum conferri solent, concurrentibus tamen in Ordinando qualita­ tibus desideratis a Tridentino sess. 23, de Reform., cap. 5 et 11. Porro eius­ dem Tridentinae Synodi lege cautum est, ad Subdiaconatum aetatem vigesimi secundi Anni, ad Diaconatum vigesimi tertii, ad Presbyteratum vigesimi quinti, ad Episcopatum trigesimi esse necessariam; eo tantum inter Sacros Ordines et Episcopatum recurrente discrimine, quod pro Sacris Ordinibus satis sit unius, vel alterius respective Anni inchoatio, pro Episcopatu vero comple­ mentum trigesimi Anni requiratur. § 20. Si tamen in huiusmodi provide institutarum Legum contemptum contingeret fortasse ab Episcopo legitima auctoritate suffulto non solum Minores, sed etiam Sacros Ordines Infanti conferri, concordi Theologorum, et Canonistarum suffragio definitum est, validam, sed illicitam censeri hanc Ordinationem, dummodo nullo laboret substantiali defectu materiae, formae, ct intentionis in Episcopo Ordinante; non attenta contraria sententia, quae raros habet Asseclas, et quae supremis Tribunalibus, et Congregationibus Urbis numquam arrisit. Aeque tamen certum et exploratum est, per hanc V-X1H JLO 1 U tilll S96 Romani Pontifices Ordinum collationem non subiici Promotos obligationi servandae Castitatis, nec aliis oneribus ab Ecclesia impositis; cum electio status a libera cuius­ que pendeat voluntate, et Altissimo nostra, non autem aliena, vota reddere teneamur. § 21. Obsolevit enim vetus illa Ecclesiae Disciplina, quae coacte, aut per vim Promotos ad Sacerdotium, et Episcopatum, duro subiiciebat iugo servitutis, et observationis onerum et legum cuicumque Ordini impositarum, spreta quavis protestatione Ordinati, vel Promoti, contra vim illatam, spretaque declaratione animi a suscepto Ordine abhorrentis. Insuper licet usque ad saeculum duodecimum consueverint Parentes Filios in infantili aetate positos in sacris Monachorum Coenobiis devovere, et divino Famulatui mancipare, perpetuo vetito egressu e septis Monachorum; attamen mitio­ ribus Clementis III,1 Coelestini III,2 et Tridentinae Synodi Decretis3 abrogata fuit Lex illa, contra quam naturae, et liberi arbitrii iura clamare videbantur. § 22. Non desunt tamen graves Theologi, qui accuratiori etiam examine rem intime scrutentur. Aiunt siquidem, Infantes promotos ad Sacros Ordines, ubi sui compotes iam fuerint, diserte esse interrogandos super intentione permanendi, nec ne, in Ordine sibi collate. Si firmo deliberatoque animo palam assenserint, eo casu censent eos obstringi voto Castitatis; sin minus, licitum sit eisdem ad saecularia vota transire, suspensa exercendi Ordinis potestate. § 23. Alium expendunt casum Theologi, Ordinis suscepti post usum rationis, sed ante pubertatem. Affirmant ita Ordinatum tunc solum obligari voto servandae Castitatis, quando Ordinationem expresse ratam habuerit, vel tacite aliquo exteriori signo, puta quia ministraverit in Ordine suscepto, vel quia pensum diurnum horarum Canonicarum more aliorum absolverit. Quousque ratihabitio non superveniat, iidem Theologi nullam Ordinato im­ ponunt obligationem recitationis Officii Divini ; immo censent tamdiu inter­ dictum exercitium Ordinis suscepti, quamdiu Ordinatus in aetate impuberi attingat alteram aetatem a sacris Canonibus Promovendis rite praestitutam. § 24. Expensa huc usque in abstracto ad tramites Legum Canonicarum, quibus Ecclesia Occidentalis informatur, facilem viam sternunt resolutioni non solum tertii Dubii, in quo quaeritur: An Diaconis Ritus Cophti licitae sint primae, et ulteriores Nuptiae, sed etiam quarti, in quo quaeritur: An dicti Diaconi teneantur Divinum Officium recitare. § 25. Et sane si Missionarii, qui Dubia proponunt, ultro consentiunt, apud Cophtos Ecclesiasticam Hierarchiam perseverare in suis Ordinibus, ei gradibus apte dispositam; si sacrae illae Ordinationes nullo laborant sub­ stantiali defectu ex parte materiae, vel formae; si demum, sublato illo, qui olim aderat, dissidentium opinionum conflictu, nemo est, qui hodie validam non fateatur Ordinationem a Ministro etiam Schismatico factam: necessario sequitur, ut quemadmodum in Ecclesia Occidentali valide conferuntur Or1 C. 12, X, de regularibus et transeuntibus ad religionem, III, 31. ' C 14, X, de regularibus et transeuntibus ad religionem, III, 31. 1 Scss. XXV, de regularibus, c. 15, 17. 897 Romani Pontifices dines Sacri etiam Infantibus; ita Cophtis sacer Diaconatus Ordo in infantili aetate valide conferatur. § 26. Immo si in Ecclesia Occidentali, ut praemissum est, eximuntur ab obligatione recitationis Divini Officii non solum Pueri, sed etiam Impuberes assumpti ad Ordinem sacrum, nisi confirmata iam aetate suam Ordinationem expresse, vel tacite ratam habeant: ex paritate rationis idem ferendum est in hac quoque parte indicium de Diaconis Ritu Cophto in tenera aetate ordinatis, recurrente in uno, ct in altero casu defectu liberi assensus, sin- gulis ad electionem, et professionem status necessarii. § 27. In Concilio Toletano II relato in Can. De iis, dist. 28, ubi sermo instituitur de iis, quos voluntas Parentum a primis Infantiae annis Clericatus Officio mancipavit, haec disciplinae regula opportune praescribitur: Ubi octanm decimum aetatis suae compleverint annum, coram Cleri Plebisque con­ spectu voluntas eorum de expetendo Coniugio ab Episcopo perscrutetur, quibus si gratia Castitatis Deo inspirante placuerit, Sabdiaconatas Ministerium, habita probatione Professionis suae, a vigesimo anno suscipiant etc. Quibus cutem voluntas, propriae interrogationis tempore, desiderium nubendi persuaserit, concessam ab Apostolo licentiam auferre non possumus. Canonicae huius sanctionis litera aperte edocet, Infantes a Parentibus Ecclesiasticis Ministe­ riis dedicatos, exacto decimo octavo anno ab Episcopo interrogari oportere, an velint in sancto perseverare proposito, vel temporale inire Coniugium. Ab huiusmodi recte agendi semita non deflectat Praefectus Missionis, sed Diaconos in prima aetate ordinatos aperte interroget per se ipsum, si com­ mode fieri possit; sin minus, per alium a se deputatum, et quae illorum sit mens ct voluntas, diligenter exploret. §28. Haec porro interrogatio, ct inquisitio fiat postquam Diaconi Deci­ mum Sextum aetatis Annum excesserint; consonum quippe est, Diaconos eo tempore deliberare, quo, iuxta Tridentini Decreta,1 in quacumque Religione tam Virorum, quam Mulierum solemnia Castitatis, Paupertatis, et Obedien­ tiae vota per Regularem Professionem emittuntur. Si completo decimo sexto anno Interroganti responderint, nolle diutius in Diaconali Officio persistere; liceat illis primum, coque legitime soluto, alterum quoque inire Matrimo­ nium. Certiores praeterea fiant nulla Ecclesiastica lege, vel praecepto, ad recitandum Officium Divinum, vel preces a Clero Cophto usitatas compelli. § 29. Nec turpe videri debet, aut indecorum, Diaconis a quavis Eccle­ siastica Lege solutis aditum ad iteratas Nuptias aperiri. Pro libertate secundi Matrimonii Sacrae clamant Literae, et Doctoris Gentium saluberrima con- silia. Ad Foeminas sermonem instituens Apostolus in Epistola ad Romanos, cap. 7: Si autem, inquit, mortuus fuerit Vir eius, Uberata est a Lege Viri, ut non sit adultera, si fuerit cum alio Viro. Et in II ad Corinth., cap. 7: Dico autem non Nuptis, et Viduis: Bonum est illis, si sic permaneant, sicut et Ego. Quod si non se continent, nubant; melius est enim nubere, quam uri. Demum Epist. I ad Timoth., cap. 5 florentis aevi Viduas denuo ad Matrimonium, et ad sobolem procreandam hortatur, ne forte in contemptum Casti» Sess. XXV, de regularibus, c. 15. 57 ! , ! 1 gg B||j f 1 i 898 Romani Pontifices tatis sordibus incontinentiae coinquinentur. Qua freti auctoritate Orientalis Ecclesiae Patres graviter erroris arguunt, et tamquam haereticos damnant, qui putant, post primae Uxoris obitum nefas esse ad secunda vota transire, ut videre est apud Petrum Arcudium de Concordia Eccles. Occident, et Orient., lib. 7, c. 27. § 30. E contra si Diaconi Ritus Cophti, completo decimo sexto anno, Interroganti, et illorum voluntatem inquirenti serio ac deliberate responde­ rint, velle se in adepto Ordine perseverare, et Ecclesiasticis vacare mune­ ribus; eo casu sub districti severitate iudicii Secundae Nuptiae illis aperte interdicantur, clamante Apostolo, Ep. 1 ad Timoth., cap. 3: Diaconi sint unius Uxoris Viri. § 31. Insuper, cum Personas Deo consecratas maxime puritas, sancti­ tasque deceat, provide Canones Apostolici 17 et 18, quos praecipua venera­ tione, et cultu Ecclesia prosequitur, prohibent Episcopis, Presbyteris, et Diaconis nedum bigamiam propriam, quae profluit ex secundo Matrimonio, sed etiam similitadinariam, ortam ex primo Matrimonio cum Vidua, vel Cor­ rupta, contracto. Disposita per Canones Apostolicos innovata fuerunt in Canone 3 Concilii Trullani; cuius auctoritas licet in Ecclesia Occidentali recepta non sit, illam tamen Orientalis Ecclesia suscipit, et veneratur. Ale­ xius Aristenius (magni nominis apud Orientales Auctor, quemadmodum Balsamon, et Zonaras inferiori loco citandi) praefati Canonis Trullani Glos­ sator, ita scribit: Illam qui binis implicatus est Nuptiis post Baptismum, aut a ■< U r A T F k N I l A S s A (> J U A > ÎA L I .S S A A ( Π I’HU j . i rj i i o t h e c a Pellicem retinet, aut Viduam, aut ab alio dimissam, aut Meretricem, aut Servam, aut Scoticam ducit, non posse Episcopum, aut Presbyterum, aut Dia­ conum, aut Hypodiaconum fieri, iuxta decimum septimum et decimum octavum Apostolorum Canones, decernunt. loc. cit. adepto gradu excidere, § 32. P. Bernat apud Bollandistas propius ad rem accedens, testatur Diaconos Cophtos vinculo secundi Matrimonii alligatos et ab Ordinis antea collati ministerio suspendi. Nec sane deest huic Disciplinae satis firmum rationis praesidium. Cum enim Diaconi opportuno tempore interrogati, libero et deliberato actu voluntatis ratam Ordinationem habuerint, et novum quoddam vitae genus ratificando elegerint, ac professi fuerint; deliberato pariter voluntatis actu censendi sunt se subiecisse Le­ gibus Ordini ratificato, et vitae instituto necessario connexis, ac Legi prae­ sertim prohibenti secunda Connubia, et Bigamiam, adeo ut nefas sit a pro­ posito resilire. § 33. Toti hactenus fuimus in examine secundarum Nuptiarum. Nunc vero aliqua de primis attingenda sunt, ut singulis propositi Dubii partibus satis fiat. § 34. Quamvis antiquissimo tempore, ad augendam Clericalis Militiae Sanctitatem, utraque Ecclesia Occidentalis, et Orientalis aeque praescripserit, nedum Presbyteros, sed alios etiam in SS. Ordinibus constitutos in perpetuo Coclibatu versari debere, et hanc custodiendae Castitatis obligationem numquam remiserit aliarum Mater et Magistra Romana Ecclesia: secus tamen contigit tractu temporis in Ecclesia Orientali, ut aperte evincitur ex Can. Aliter, dist. 31; cap. Quaesitum, depoenit. et remiss.;et cap. Cum olim,de Cleric. Romani Pontifices 899 coniugat. Quibus sanctionibus consonae sunt Literae Apostolicae felic. record. Gregorii XIII Praedecessoris Nostri datae ad Patriarcham Maronitarum, le­ gendae apud Thomam a lesu in supra memorato Opere, pag. 490 ibi: Cum Stephaniis Papa tradat, Orientalium veterem esse traditionem, ut eorum Sacer­ dotes Matrimonio copulati sint, cumque id illis numquam interdixerit Ecclesia, nec videtur interdicendum Maronitis; Lex enim Coelibatus semper gravis visa est Graecis, propterea Coniugium permissum est illis etc. Permittendum id itaque videtur Maronitis, dummodo ad Matrimonium non compellantur, qui coelibes esse vellent, sed ad id potius piis hortationibus inducantur. § 35. lunguntur Matrimonio Graeci in Minoribus Ordinibus constituti, et Uxore retenta, ad maiores Ordines, et ad Sacerdotii gradum rite promo­ ventur. Ubi tamen contigerit, eos in Statu Coelibi Sacris Ordinibus insigniri, a quacumque spe contrahendi Matrimonii deiiciuntur, ut fuse edocet Oloss. in Can. Diaconi, disr. 28. § 36. Quin obstet declaratio, et protestatio de expetendo Coniugio in ipsa susceptione Ordinis Sacri emissa a Diaconis, qua concurrente, compa­ tibles videntur Nuptiae cum simultaneo Diaconatus Ministerio, ad praescri­ ptum Canonis 10 Concilii Ancyrani, relati in Canone Diaconi, dist. 28: Qui­ cumque Diaconi constituti, in ipsa ordinatione protestati sunt, et dixerunt, oportere se Uxores ducere, cum non possint sic manere, ii si Uxorem postea duxerint, in ministerio maneant, eo quod hoc sit illis ab Episcopo concessum ; si qui autem, hoc silentio praeterito, et in Ordinatione, ut ita manerent, sus­ cepti sunt, postea autem ad Matrimonium venerunt, ii a Diaconatu cessent. Siquidem Balsamon, qui Canonem illum accurate expendit, expresse reiicit in illo disposita, inquiens: Hunc Canonem ne sequaris·, et Innixus solidiori doctrinae Sexti Canonis Synodi Trullanae, inefficacem esse concludit assen­ sum dictae protestationi quoquo modo praestitum ab Episcopo Ordinante: Sextas enim Canon (sunt illius verba) Synodi in Trullo deponendos decernit Presbyteros, et Diaconos, qui post Ordinationem matrimonium contraxerint. Quod fit autem contra Canones, nec ex permissione Episcopali, nec ex eo tantum, quod tacuerint, concedetur, ut quod consistere nequit. § 37. Eadem est quoque Sententia Zonarae de Canone supra relato Con­ cilii Ancyrani ; immo ad removendam antinomiam duorum Canonum, nempe Ancyrani, et Trullani, qui inter se colliduntur, sextae Synodi Decreta sequenda proponit: Cum igitur sibi invicem hi Canones manifeste adversentur, sextae Synodi Canon, qui et posterior fuit, et magis cum Apostolico Canone con­ sentit, servari debet. Nec diversimode etiam sentit Aristenius, qui in hoc auctoritatum conflictu adhaeret partibus Concilii Trullani. Ait enim: Sed huic Canoni opponitur sextus sextae Synodi Canon, non omnino ei, qui coe­ lebs ad Hypodiaconi, aut Diaconi, aut Presbyteri gradum venit, concedens Matrimonio sibi Foeminam coniungere, sed eum, qui hoc ausus fuerit, deponi iubens. Et vim retinet ille Canon; sed hic in desuetudinem abiit. § 38. Diu multumque agitata est inter Theologos controversia illa, plena iurgii ac dissidii: an solum illicitum, vel potius illicitum et invalidum repu­ tari deberet Matrimonium initum in Ecclesia Orientali post collationem Sacrorum Ordinum, quemadmodum nullum et irritum reputatur in Ecclesia 900 Placuit sane pluribus, validum, sed illicitum censeri debere huiusmodi matrimonium, tum quia Canonicae Sanctiones, et Decreta Eccle­ siae Occidentalis illud irritantia protendi non possunt indole sua ad Eccle­ siam Orientalem; tum quia Canones Synodi Trullanae, quorum semper a Graecis commendata fuit auctoritas, nullibi expresse annuitant, et irritant matrimonium post Sacros Ordines contractum. Strenue contra pugnarunt alii pro omnimoda invaliditate. Et saniori certe consilio; utpote tuentes sententiam maioribus suffragiis suffultam, et menti Congregationum Urbis consentaneam. Nullitatem Matrimonii satis erui posse iudicarunt ex ipso Can. 3 Concilii Trullani his verbis: Eis nefario videlicet dissoluto Coniugio. § 39. Favet etiam eidem Sententiae auctoritas Imperatoris Justiniani, qui in Codice a Oothofredo illustrato lib. 1, de Episcop. et Cleric., Novell. 45 huiusmodi Nuptias nefarias, et incestuosas appellat; et soboli inde procreatae notam illegitimitatis, et turpem Paternae incontinentiae maculam inurit. Et licet in luribus Ecclesiasticis Potestati Laicae sola relicta sit gloria obsequendi, non auctoritas imperandi, in subiecto tamen casu loquitur Imperator rela­ tive ad SS. Canones, ibi: quae et Sacris visa sunt Canonibus. § 40. Omnia itaque in unum perstringentes, si, ex hucusque dictis, Graecis ad Ordines Sacros iam promotis expresse vetitae sunt non solum secundae, sed primae etiam Nuptiae; pari sane iure in proposito themate prohibenda est Diaconis ordinatis in tenera aetate celebratio quarumcumque Nuptiarum, postquam ipsi in aetate iam confirmata, serio deliberatoque animo consensere in Ordinationem iamdiu susceptam, illamque publica declaratione ratificarunt; proindeque Patribus Missionariis omnis adimitur potestas super hoc dispensandi. § 41. Nec opitulari quoquo modo potest Cophtis salutare propositum eiurandi Schismaticorum errores, seque devovendi ex animo unioni Catho­ licae Romanae Ecclesiae. Si enim Divina tantum adspirante aura, nulloqne humano impellente consilio, in piae Matris gremium se receperint, et ad Nos confugerint, facile etiam intelligent, eiusdem Catholicae Ecclesiae Disciplinae et observantiae eos conformari oportere; ideoque subiici legi Coelibatus, quam Promoti ad Ordines Sacros, sive Latini sint, sive Graeci, in Romana Ecclesia sancte et inviolate custodiunt. § 42. Imminet etiam Diaconis ratam habentibus suam Ordinationem onus dietim recitandi Officium divinum; de quo instituitur quaestio in quarto Dubio. § 43. In Ecclesia Occidentis imposita est Presbyteris, Diaconis, et Subdiaconis dicta obligatio, quamvis nullum Ecclesiasticum Beneficium fuerint assequuti. Cohaeret enim Ordini Sacro diurnum pensum Horarum Canoni­ carum; illudque veteri traditione acceptum, et immemorabili consuetudine in more positum fuisse, docet communior Theologorum opinio. § 44. Quantum assequi potuimus coniectura, et testimonio Monachorum Ritus Cophti in Urbe degentium, quos ea de re percunctari non praeter­ misimus, Diaconi, Subdiaconi, et Presbyteri Ecclesiae Orientis nulla lege expressa, Canone, aut Concilii Decreto adiguntur ad recitationem Officii Divini; quia vero positi in huiusmodi ministerii gradibus tenentur Omnipo· Occidentali. > Romani Pontifices Romani Pontifices t 901 tenti Deo orationes, et sacrificium laudis offerre, etiam apud Orientales lau­ dabilis invaluit consuetudo recitandi Divinum Officium. § 45. Memoriae proditum est, Patriarcham Maronitarum plura propo­ suisse Dubia Praedecessori nostro Gregorio XIII, ut supremo illius, et Apo­ stolicae Sedis iudicio definirentur. Legitur § 6 hoc potissimum: Creamus, inquit Patriarcha, Pueros quinque vel sex Annorum Subdiaconos, sine obli­ gatione legendi Horas Canonicas. En Apostolica Definitio relata in saepe memorato Opere P. Thomae a lesu : Tenentur etiam omnes Ordinati ad Horas Canonicas, saltem illi Nationi consuetas, et a Viris doctis recognitas, non solum Bénéficiait, sed etiam qui sunt in Sacris, sine Beneficio. Qua de re, si Disciplina Ecclesiae Orientalis subiicit obligationi et praecepto recitandi Officium Divinum more Nationis generatim omnes in Sacro Ordine consti­ tutos; eadem sane obligatio, idemque praeceptum persolvendi Horas Cano­ nicas more suae Nationis afficiet Diaconos Cophtos, qui per solemnem ratificationem tempore habili emissam denuo assensum praestitere Ordini Sacro in infantili aetate suscepto. § 46. Satis haec videri possunt pro examine tertii, el quarti Dubii, semper tamen prae oculis habita firmiterque retenta hypothesi, quod quae­ stio usque modo instituta referenda sit ad Diaconos ordinatos in prima aetate Ritu Cophto inter Schismaticos, qui post reditum ad Orthodoxam Eccle­ siam, et post ratihabitionem Ordinis factam apud Catholicos in statu coelibi, vindicent sibi postea legitimi lura Coniugii. § 47. At suspicari Nobis non temere licet, crebrius in praxi alium dari casum a praemissa hypothesi longe diversum. Saepissime etenim contingit, a Diaconis apud Schismaticos in aetate infantili ordinatis, ubi aetas ado­ levit, ratam haberi apud eosdem Schismaticos Ordinationem, si non expresse, saltem tacite, v. gr. ministrando in Ordine suscepto; et ab ipsis subinde contrahi Matrimonium. Demum ab erroribus, in quibus versantur, quaerunt in sinu Catholicae Ecclesiae salutare perfugium, sub spe tamen obtinendae Dispensationis super Matrimonio iam inito, ut in statu coniugali legitime perseverent. § 48. Casus iste quo frequentior est, eo etiam explicatu difficilior. Etenim si, ad tramites iam expensarum rationum, ipso iure irrita sunt Matrimonia post Ordinem Sacrum contracta, necessario sequitur, Diaconos in reditu a schismate ad unitatem Ecclesiae non posse pedes tenere in diversis, unum in Divinis, alterum in carnalibus, sed illico separari debere, a quovis Uxoris consortio. Quis erit tamen, qui non agnoscat ac fateatur, hanc separationem gravem obicem obtrudere properantibus in viam salutis, ac plurimum obstare, ne inita de Conversione consilia ad exitum perducantur. § 49. E contra vero si facile cum Diaconis dispensetur in Matrimonio post Sacrum Ordinem contracto (quod tamen omnino novum, ac inusitatum non esset, ut perperam nonnulli arbitrantur), ineluctabiles sese obiiciunt difficultates in dicta dispensatione exequutioni demandanda. Siquidem cum apud Fideles, etiam Ecclesiae Orientalis, nulla sint et irrita Matrimonia post Ordines Sacros celebrata; dispensatio grave illis scandalum ingereret, et acerbe quererentur, maximum infligi vulnus Ecclesiasticae Disciplinae. 902 Romani Pontifices § 50. insuper cum res sit de matrimonio in radice nullo; dispensatio suffragari non posset, nisi renovato, ac denuo in faciem Ecclesiae rite prae­ stito a Coniugibus consensu. Hanc vero renovationem consensus novam omnino putarent Cophti, vel fortasse refugerent, tamquam plenam aleae; probe intelligentes, unum, et alterum Coniugem posse pro libito abstinere a praestando assensu, immo potiri facultate sese in libertatem vendicandi. § 51. Caeterum, ut mox innuimus, indubiis Ecclesiasticae Historiae mo­ numentis edocemur, alias dispensatum fuisse, ut Orientales ad Unitatem redeuntes perseverarent in foedere Matrimonii post Sacros Ordines contracti. Exemplum huiusmodi dispensationis exhibent Apostolicae Literae fel. rec. Innocentii IV Praedecessoris Nostri Anno 1244 datae ad Magistrum et Prio­ rem Fratrum Praedicatorum Terrae Sanctae, quibus idem Pontifex inter alia indulget, ut per Fratres dicti Ordinis, qui deputantur ad praedicandum lacobitis, Neostritis, Giorgianis, Graecis, Armenis, Maronitis, Mossolinis, aliisque Nationibus in Partibus Orientalibus constitutis etc. dispensari valeat, ut illi ex Nationibus numeratis, qui post susceptionem Sacrorum Ordinum, vel in gradibus, et casibus a Divina minime Lege prohibitis, matrimonia contraxerunt, remaneant in eisdem. Extat dictarum literarum Exemplar authen­ ticum Romae in Archivo Ordinis, exscriptum ad fidem Autographi asser­ vati in Coenobio Viterbiensi, ut videre est in novissimo Bullario Dominicano, edito et illustrato ab Antonino Bremond dicti Ordinis Alumno, tom. 1, pag. 136. § 52. Sed haec exempla tanti non sunt, ut Nos statim ea sequi velimus. In hoc gravi negotio, in quo multa desunt, quae scitu digna sunt, haeremus adhuc; et praecipuum Pontificiae sollicitudinis munus esse intelligimus, nihil intentatum relinquere, quod ad singulas circumstantias enucleate assequendas pertinere possit. § 53. Partes erunt igitur Vicarii Generalis, ac praefecti Missionis, caetcrorumque Missionariorum, ad quos praesentem Instructionem deferri volu­ mus, Articulis infra subiectis congruum ac dilucidum exhibere responsum, Nosque certiores quam primum efficere, ut tandem firmo, ut aiunt, pede deliberare possimus. I. An spes ulla affulgeat proximi reditus alicuius Episcopi ad sinceram cum Catholica Ecclesia Unitatem. II. An rebus in eo, in quo hodie sunt, statu manentibus, expediat, tribui uni, vel pluribus Presbyteris facultatem extraordinariam administrandi Sacra­ mentum Confirmationis: cui, vel quibus dicta facultas tuto delegari possit ut Sacro Chrismate praecipue liniantur Filii orti a Parentibus Catholicis post haeresim eiuratam, et abluti Sacro Baptismate, saltem a Sacerdote Latino. Ill An in casu concessionis huiusmodi facultatis expediat monere Sacer­ dotes, ne ea utantur administrando Confirmationem Infantibus immediate post Baptismum (nisi in casu necessitatis), sed in ea tantum aetate, qua Confirmandus virtutem Sacramenti valeat mente percipere. IV. An Diaconi Ritus Cophti attingant hodie eximium illum numerum, qui a Scriptoribus praefertur. An Diaconi ordinati in aetate puerili, mini­ Romani Pontifices 903 strent adulti in Ordine suscepto, et in statu coelibi, ita ut inferri possit, eos ante Nuptias ratam Ordinationem habere; cum compertum sit, teste P. Benart, eos a Puero functionibus Ecclesiasticis assuescere, et in magno numero ordinari, ne aliquando desint, qui Ecclesiae Ministeriis operam navent. V. An et quomodo tolli possit, et radicitus extirpari abusus conferendi Ordines ante legitimum tempus, et induci, quoad aetatem Ordinandorum, observantia Decretorum Concilii Tridentini, quam in casu simili, ad Catholicae Fidei praesidium, et Disciplinae Ecclesiasticae augmentum, Gregorius XIII plurimum commendavit Patriarchae Maronitarum in illis verbis: Inducendi sunt Maronitae, ut Concilii Tridentini Decreta observent sess. 23, cap. 12. VI. An plus commodi et utilitatis vel potius scandali et detrimenti alla­ tura sit rei Catholicae Dispensatio super Matrimonio inito post Ordines Sacros, libratis in utramque partem omnium rationum et circumstantiarum momentis. § 54. Enixe demum expetimus ea omnia, quae Evangelici Praecones, ad Animarum salutem, ad Catholicae Fidei propagationem, et spirituale solatium Nationis illius, quam intima complectimur charitate, opportuna esse cognoverint. Interim Deum, a quo sancta desideria, recta consilia, et insta sunt opera, enixe rogantes, ut Ovibus, ac Pastoribus suorum charis­ matum dona multiplicet, eisdem optati eventus auspicem, Apostolicam Bene­ dictionem ex animo impertimur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 511-522J. 358. Benedictus XIV, ep. encycl. Libentissime, io hin. 1745." Libentissime quidem amplectimur, quae Nobis offeruntur, occasiones ad Vestros animos excitandos, ut Ecclesiasticae disciplinae reparandae se­ dulam curam conferatis. Etenim Summi Pontificatus dignitati, ad quam Nos, licet immerentes, evecti fuimus, coniunctam esse intelligimus sollicitu­ dinem aliarum Ecclesiarum, Nobisque commendatam, qui plane tenuitatem virium nostrarum non ignoramus. § 1. Cum itaque praesentium literarum argumentum totum sit de leiunio, quod tempore Quadragesimae, veteri Ecclesiae instituto ac lege, Fidelibus indicitur; supervacaneum ducimus longam orationem conficere de Quadra­ gesimae Institutione, et Patrum, ct Conciliorum omnes super hac re in medium proferre auctoritates. Difficile id quidem Nobis parum videretur: sed potius alienum, et nullo modo consentaneum Vobis, quos doctrinae laude, Canonum, et Sacrae Historiae cognitione praestantes arbitramur. Porro ad scribendas has literas adducti fuimus gravissimis illis verbis Tridentinae Synodi, quae sess. 25, de Reformat, praecipit Episcopis, omne stu1 Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Primatibus, Metropolitanis, Archiepiscopis, ct Episcopis universis, gratiam ct communionem Sedis Apostolicae habentibus. 904 Romani Pontifices dium impendere, ut Fideles ipsorum curae traditi magna religione perficiant ea, quae a Sacris Canonibus praescribuntur: Ut illis omnibus, et iis prae­ cipue sint obsequentes, quae ad mortificandam carnem conducunt, ut ciborum delectus, et ieiunia. Κ Α Τ Γ Κ !^ ια τ ϊίΛ Ο Ί Ή Ρ ϊίΆ «Α Λ S A -\L li PJETtU § 2. Ubi primum Bononiensem Ecclesiam administrandam suscepimus (ad quam beneficio Clementis XII fel. rec. ab Sede Anconitana translati fuimus) Mandatum evulgavimus (quod Libro primo Institutionum Nostrarum pro Viris Ecclesiasticis decimoquinto loco continetur). In illo plures diffi­ cultates indicavimus, ob quas minime solvendos leiunii legibus putabamus illos, qui ob legitimam causam, et legitima prius auctoritate interposita, Quadragesimae abstinentiam non observarent, minime, inquam, solvendos a ieiunio, ita ut liceret ipsis quolibet die mensam bis instituere, non unica vice, vespertina superaddita Refectione, quae permitti ieiunantibus consuevit § 3. Tandem in hac Pontificia Sede collocati, rem totam in examen iterum revocavimus, et praestantissimis quoque Viris demandavimus, ipsam diligenter accurateque perpendere, ac suas deinde opiniones Nobis exponere. His peractis, huiusmodi controversiae finem tribuere constituimus, illudque decrevimus, ne ulla in posterum, sive peculiaris, sive generalis pro aliqua Civitate, vel Oppido concedatur facultas adhibendi carnes ad mensam tem­ pore leiunii, vel Quadragesimae, nisi conditio servandi leiunii, sive unius comestionis, interponatur; et illud quoque monitum addatur, nequaquam licere mensam eandem carne, ac piscibus instruere. Equidem declinatis hac ratione nimium implicatis quaestionibus, existimavimus, unicam singulis diebus comestionem inducere illis etiam, qui carnibus uti, cum leiunium indicitur, rite obtinuerunt; et pravam illam consuetudinem, quae apud multos iam nimis invaluerat, penitus evellere, afferendi nempe carnes in mensam cum piscibus, postquam ipsi Quadragesimalis abstinentiae praecepto soluti fuerunt, ob eam potissimam causam, quod grave detrimentum saluti ab esu piscium accipiant. § 4. Haec apertissime constant ex nostris Apostolicis Literis, quas in forma Brevis dedimus ad omnes Episcopos Orbis Catholici anno 1741, quarum primae incipiunt: Non ambigimus‘P alterae vero: In suprema.1 Nos profecto nulli unquam elargiti sumus vesci carnibus, cum tempus Quadra­ gesimae, sive aliud leiunium praecipitur, nisi indicta, scriptaque conditione, quam superius commemoravimus. Maximam pariter laetitiam percepimus, cum redditae Nobis fuerunt plures Epistolae, ac Mandata vestra, Literis nostris Apostolicis omnino consentanea, quibus pro virili parte contendistis adducere Populos vobis subiectos, ut propositam in illis disciplinam pie servarent. § 5. Interim promulgatis iisdem Apostolicis Literis, quas paulo ante nomi­ navimus, plures cavillationes excogitatae sunt a nonnullis, uti Nos antea facili coniectura suspicati fuimus. Plures etiam quaestiones propositae Nobis fuerunt, exigui quidem ponderis ac momenti, quemadmodum Nos opina­ mur; cum illae, vel ipsius Legis verbis, vel sensu penitus corruant ac dis• Cf. N. 308. » Cf. N. 314. Romani Pontifices 905 solvantur. Attamen Sacro Tribunali nostrae Poenitentiariae, rerum huiusmodi conscio ac peritissimo, easdem quaestiones expendendas commisimus, quibus omnibus plene cumulateque, quoties opus fuit, satisfecit. § 6. Archiepiscopus Compostellae, in Hispaniarum Regnis Primus Inqui­ sitor, nuperrime vita functus, longam ad Nos dedit Epistolam, qua plures recensebat difficultates, quae Literis nostris Apostolicis adversabantur, quo­ minus executioni mandarentur; eo quod nonnulli Theologi in diversas opi­ niones ac sententias abirent in solvendis quibusdam quaestionibus, quibus Literae nostrae Apostolicae causam et occasionem praebebant; ac proinde de illis ludicium Nostrum exquirebat. Equidem Archiepiscopi Literae Nos gravissimis ac difficillimis temporibus occupatos deprehenderunt. Attamen, dum quaestiones in ipsis expositas percurrimus, visum Nobis est non quidem expeti, ut iis quaestionibus responsum fieret, ipsisque solutis, nullum impe­ dimentum, sive obstaculum nostris Literis Apostolicis superesset; sed potius ut obiectis cavillationibus ad optatum finem ipsae minime adducerentur. Accedit etiam, quod Epistola Archiepiscopi multis argumentationibus, et obscuris vocibus redundabat: quamobrem, licet plures hortarentur, ne ullum Archiepiscopo responsum redderemus; illi tamen satisfecimus, res praecipuas ex eius literis delibantes, et quaestiones omnes ad certum numerum redi­ gentes. Primum Nostris occupationibus tribuendum testati sumus, quod tarde ipsi responsum daremus, eius studium commendavimus, etiam magnopere probavimus, quod anceps ac dubius ad hanc Sanctam Sedem confugerit, ut consilium exposceret. Deinde prolatis quaestionibus satisfacere non praetermi­ simus, illum tamen monentes de instituto Summorum Pontificum, qui leges condere solent, disciplinam decernere, neque ullam habere rationem illorum,, qui dubitandi causas obiiciunt, ut quae constituta sunt, perturbent ac evertant. § 7. Vix redditis Literis, Archiepiscopus paulo post vitae cursum absolvit. Itaque non immerito suspicamur, responsa Nostra, quae literis continebantur, haud cognita fuisse et perspecta illis, qui quaestiones excitaverant. Post haec alii pariter ex Hispanis Episcopis nonnullas ex iisdem quaestionibus Nobis proposuerunt; quare iisdem responsis usi sumus, quae tradita prius Archie­ piscopo Compostellae a Nobis fuerant. Non defuerunt etiam praestantes inter Italos Theologi, qui Literas nostras Apostolicas datas anno 1741 egregiis commentariis illustrarunt, idem contigit Responso, quod fecimus Archiepi­ scopo Compostellae die 8 lulii 1744, quod sane integrum suis Libris prae­ figendum curaverunt. § 8. At quoniam Libri eiusmodi ad Vos fortasse nondum pervenerunt, vel curis aliis distenti illos percurrere minime potuistis, his Literis Encyclicis adiungimus illas pariter, quas (uti dictum saepius est) ad Archiepiscopum Compostellae iam pridem scripsimus, ut quae disciplina Vestris in Dioecesibus tenenda sit, plane cognoscatis, ac ne Vos deterreant difficultates, si quae a captiosis hominibus concitentur. Sequitur tenor Apostolici Brevis superius impressi, num. XCIX, torn. 1, pag. 356. 1 ' Cf. N. 342. 906 Romani Pontifices ► Μ Λ Τ Τ Τ Κ Γ Μ ίΙΑ ώ ί § 9. Cum haec ita se habeant, satis muneri nostro fecisse videmur, ne illi, quibus licet carnes edere, cum leiunium tempore Quadragesimae, vel extra Quadragesimam Fidelibus praescribitur, unius comestionis limites exce­ dant, ac ne piscibus simul et carnibus parari sibi mensam patiantur, neve cavillationes perscrutentur, ut legi tenebras offundant. Pauca tamen adhuc supersunt, quae remedium a Nobis deposcunt. § 10. Siquidem advertimus iam multis abhinc annis non solum plures in qualibet Italiae Urbe, vestra auctoritate, dissolvi a Quadragesimali absti­ nentia, sed etiam magno studio contenditis, ut universam Civitatem, totamque Dioecesim eadem abstinentia liberemus. Hinc factum est, ut in quibusdam Civitatibus ac Dioecesibus iam per multos annos Fideles universi, absque ullo discrimine, carnibus per Quadragesimam utantur. § 11. Id quidem maximam Nobis affert sollicitudinem, eo quod depre­ hendimus certis Testimoniis, in quibusdam Regionibus Septemtrionis, toto Quadragesimae cursu, lactis et ovorum usum libere permitti, quia per plures annos eandem facultatem petierint, et ab Sede Apostolica consecuti fuerint: quamobrem illi Populi sibi in animum induxerunt, non esse rursus ad Pon­ tificem confugiendum pro huiusmodi facultate impetranda, sed priores con­ cessiones singulis annis acceptas sufficere, ut lactis et ovorum consuetudo per Quadragesimam comprobetur. § 12. Praeterea maximi facienda esse ducimus ea verba Trident. Cone. Sess. 25, cap. 18, de Reform. Sicuti publice expedit, Legis vinculum quandoque « λ ο ε μ ο ο γ α α .ιλ relaxare, ut plenius, evenientibus casibus, et necessitatibus, pro communi uti­ litate satisfiat; sic frequentius Legem solvere, exemploque potius, quam certo personarum, rerumque delectu, petentibus indulgere, nil aliud est, quam uni­ cuique ad Leges transgrediendas aditum aperire. § 13. In Literis nostris Apostolicis, quas anno 1741 ad omnes Catholicos Episcopos dedimus,1 huic corruptelae viam praecludere cogitavimus ea ratione, Hlisque verbis, quae rursum hic subiicimus: Debitum igitur Paternae unius­ ri pjf cuiusque vestrum sedulitatis et charitatis officium iure postulat, ut omnibus notum faciatis et annuntietis, nemini quidem sine legitima causa, et de utriusque Medici consilio, multitudini vero, veluti Populo, aut Civitati, aut Genti indiscriminatim integrae, nonnisi gravissima, et urgente necessitate, et in casibus per Sacra Canonum Statuta praescriptis, cum debita Apostolicae huius Sanctae Sedis reverentia, a Quadragesimali leiunio dispensationem, toties quoties opus fuerit, concedendam, nec audacter fidenterque usurpandam, nec superbe et arroganter ab Ecclesia, sicut alibi in more positum esse acce­ pimus, esse postulandam. § 14. Porro Nos hanc normam secuti sumus, cum multitudinem, veluti Populum, aut Civitatem integram, Quadragesimali abstinentia immuneni declaravimus. In primis loci Episcopus id postutare a Nobis debuit, ac dc gravissima, urgentique necessitate suum testimonium interponere. Deinde carnes minime permissae fuerunt, si lactis, et ovorum usus satis esse vide­ retur. Tum vero facultas edendi carnes tribui solum consuevit, cum inter­ * Cf. N. 308. Romani Pontifices 907 posito Episcopi testimonio id omnino necessarium judicaretur; nec sufficiens necessitati remedium afferri constaret, si ova solum, et lacticinia concede­ rentur. Quoties autem abstinentia Quadragesimae nostra auctoritate soluta fuit, certos tamen dies praescripsimus, quibus integra abstinentia servaretur, nempe diem Cinerum, dies quatuor temporum, vigilias praecepto obeundas, dies Maioris Hebdomadae a Dominica Palmarum. Quandoque recensuimus etiam totam hebdomadam Cinerum; aliquando etiam indiximus abstinen­ tiam Feriis sextis, ac Sabbatis, etiamsi facultas a Nobis tradita, lactis et ovorum usum solum complecteretur. Postremo eam conditionem semper addidimus, ne leiunii lex unius per diem comestionis ullo modo violaretur, ac ne simul in mensa carnes et pisces apponerentur. § 15. Dum rationem huius consilii nostri serio perpendimus, haud plene acquiescimus, ob eam sollicitudinem ac dubitationem, ne causa ab Episcopo loci prolata, quam Nos legitimam credidimus ad solvendam Quadragesimae abstinentiam, eius naturae fortasse non sit, quae veram et urgentem neces­ sitatem contineat. Quippe illud Nobis semper ante oculos propositum habui­ mus, ut nihil a ratione alienum, nihil inconsulto ac temere faciamus. Hae­ rent pariter animo defixa Sancti Bernardi verba ad Pontificem Eugenium lib. 3, de Consideratione, cap. 4 : Facitis hoc, quia potestis, sed, utrum debeatis, quaestio est, et quomodo. Attamen fidem praestitimus iis, quibus praestanda fuerat, Episcopis nempe locorum. Non enim alio pacto exerceri potest sol­ licitudo peculiarium Ecclesiarum, ac Dioecesum, nisi fides habeatur Episcopis, a quibus illae administrantur. Sed in posterum, ut gravissimum hoc nego­ tium tutius, quam fieri possit, geratur, molestum vobis non sit, animum iis advertere, quae subiicimus. § 16. Non ignoratis ab Innocentio III Praedecessore Nostro Cap. Consi­ lium, de observatione ieiuniorum, inter causas legitimas solvendi abstinentiam a Carnibus ieiunii tempore, recenseri veram, et existentem re ipsa aegritu­ dinem: Praeterea de illis, qui in Quadr ysima, vel in aliis ieiuniis solemnibus infirmantur, et petunt sibi esum Carnium indulgeri, respondemus: quod, cum non subiaceat legi necessitas, desiderium infirmorum, cum urgens neces­ sitas exigit, supportare potes et debes, ut maius pariculum in eis evitetur. Idem statuerant multo ante Innocentium III Patres octavi Concilii Toletani Can. 9, quod anno 653 celebratum fuit: Quisquis absque inevitabili necessi­ tate, atque fragilitatis evidentis languore, seu etiam aetatis impossibilitate, diebus Quadragesimae esum Carnium praesumpserit attentare, non solum erit reus Resurrectionis Dominicae, verum etiam alienus ab eiusdem diei Sancta Communione.... Illi vero, quos aut aetas incurvat, aut languor extenuat, aut necessitas arctat, non ante prohibita violare praesumant, quam a Sacerdote permissum accipiant. § 17. Nemo est, qui non intelligat huiusmodi causas satis esse, ut aliqui a leiunii legibus et abstinentia imrnunes existimentur; non autem, ut Populus, vel integra Civitas idem Privilegium obtineat. Quis enim sibi persuadere possit, Cives universos alicuius Urbis, vel Dioecesis, eodem tempore gra­ vissimo morbo teneri, vel in eodem discrimine versari omnes, ut periculosam aegritudinem contrahant? Nisi forte eos morbos intelligamus, qui ab aeris 908 Homa ni Pontifices intemperie, vel infectione promanant, de quibus paulo post verba faciemus. Quis credat unquam, Populum universum alicuius Dioecesis vel communi languore penitus extenuatum, vel extrema senectute confectum? § 18. Neque vero causa sufficiens habenda est, ut aliqua Civitas, vel Populus abstinentia Quadragesimali liberetur, ipsique Carnes permittantur, si forte pisces, vel ova caro pretio vendantur. Sicut enim Urbes habent egenos Cives, ita etiam opulentos; e quibus etiam alii vitae sustentationem labore ac sudore sibi comparant; alii vero patrimonio ac divitiis satis su· perque abundant. Itaque, si pro emendis piscibus grave pretium solvendum sit, id quidem egenis Civibus, non vero divitibus suffragatur. Id asserunt etiam nonnulli Theologi haud severioris disciplinae, quorum sententiam recensuimus Capite nono Libri tertii nostrarum Institutionum, quas Bono­ niae Typis impressimus. § 19. Illud etiam inane commentum prorsus existimari debet, solvendas esse abstinentia Quadragesimae Civitates, vel Dioeceses, ubi exercitus ver­ santur, eo quod Milites in iis locis permanentes abstinentiae leges minime observant. Id potius animos Civium inflammare deberet ad ieiunium rite religioseque suscipiendum, ut nempe Milites tanta virtute temperantiae per­ moti, ipsorum exemplum sequantur. Illud solum pro legitima causa in medium proferri potest, Copias Militum tantam afferre Civitati penuriam herbarum, atque olei, licet Quadragesimae leiunio non obtemperent, ut harum rerum pretia summopere augeantur. Tunc autem eadem statuenda sunt, quae paulo ante diximus, cum pisces, et ova cariori pretio comparantur. § 20. Igitur peculiares morbi, quamvis frequentes, in posterum pro causa solvendae abstinentiae non adducantur, nisi forte Civibus universis iidem morbi communes habeantur ob aliquam aeris corruptionem; neque in posterum herbarum, olei, piscium, et ovorum pretia tanti ponderis esse censeantur, ut omnis Civitas, vel Dioecesis, ab instituto Quadragesimae leiunio ac temperantia liberari contendat. Quod si veras, ac legitimas a Nobis causas ad hanc facultatem obtinendam expetitis, duas potissimum percensebimus, quarum prima ex iure Canonico, altera vero ab ipsa rerum magistra experientia deprompta est. § 21. Innocentius III, quem superius nominavimus, eodem Cap. Consi­ lium, de observatione ieiuniorum, Archiepiscopo Bracarensi postulanti, qua poena plectendos iudicaret illos, qui tempore Quadragesimae a Carnibus non abstinuerant ob summam rerum caritatem, et angustiam, ita ut plures fame enecarentur, respondit his verbis: Cum autem quaesieris, quae sit illis poe­ nitentia iniungenda, qui diebus Quadragesimalibus, tempore quo tantae famis inedia ingruebat, quod magna pars populi propter inopiam annonae periret, carnes comedere sunt coacti; respondemus: quod in tali articulo illos non cre­ dimus puniendos. Preces tamen Domino pro illis et cum illis effundas, ne ipsis aliquatenus imputetur; quia bonarum mentium est, ibi timere culpam, ubi culpa minime reperitur. Si quis hoc tempore Episcopus, adductus exemplo Bracarensis Antistitis, idem consilium peteret a Sede Apostolica, tanquam ineptus, ac simplex haberetur; sed illo Ecclesiae felicissimo saeculo maximi pende­ batur, uti aequum est, Quadragesimae praeceptum. Hinc magna severitate Romani Pontifices 909 inquirebantur illi, qui minime paruissent, licet talis causa intercederet, ut liberi ab eodem praecepto viderentur: nec ulla ratio habebatur Virorum Principum, licet ipsorum incolumitas cum Reipublicae felicitate coniuncta putaretur; uti Nos fuse ostendimus in decima quinta nostrarum Institutionum Libri primi. Sed iis omissis, et aliis bene multis, quae in hanc rem congeri i Nobis possent, illud primum delibabimus ex responso Innocentii III, tunc Quadragesimae abstinentia solvi posse integram Civitatem, vel Dioecesim, cum reipsa non suppetunt ea, sine quibus praeceptum Quadragesimae obser­ vari nequit Itaque si revera in aliquo loco neque oleum, neque pisces com­ parari possint, tunc Incolis eiusdem loci permitti fas est, ut lacte, et ovis utantur: si haec autem revera deficiant, tunc Carnis, salubris tamen, edenda facultas concedetur, interposita semper ieiunii servandi conditione. § 22. Insula Sancti Dominici in America Meridionali in temporalibus paret Charissimo in Christo Filio nostro Ludovico Galliarum Regi Christianissimo, nec ei ullus pracest Episcopus. Praefectus Patrum Societatis lesu anno 1742 a Nobis quaesivit, an ex concessione sibi facta a Sede Apostolica dispensandi super esu carnium, ovorum, et lacticiniorum tempore ieiuniorum, et Quadragesimae, dici posset, sibi etiam datam fuisse facultatem dispen­ sandi nedum particulares personas, sed etiam multitudinem hominum, et omnes sui districtus Incolas, quando coram Deo id expedire iudicassct: habitoque responso, facultatem ei fuisse concessam dispensationem indulgendi particularibus hominibus, non autem multitudini hominum, et omnibus Incolis sui districtus, pro concessione exoravit Pro causa exposuit veneficam piscium qualitatem ; exiguum piscatorum numerum, qui longe ab Insula piscantes, pisces deferebant aut foetentes, aut corruptos ob nimios calores; pau­ pertatem earum gentium, quae oleum emere non poterant pro cibis Quadragesimalibus necessarium; deficientiam denique olerum, et leguminum, quae in ea regione facile corrumpuntur, aut a vermibus consumuntur. Re subinde mature discussa coram Nobis in Congregatione Generali Sanctae Romanae et Universalis Inquisitionis die 12 Aprilis anno 1742, habita ratione regionis nimis remotae, a qua quolibet anno impossibilis erat ad Sedem Apo­ stolicam recursus; indulgentes necessitati Fidelium degentium in Insulis Ditio' nis Gallicae in America, facultatem concessimus Praefectis Missionum illarum partium, ut in casu verae, et ineluctabilis necessitatis, et tantum de anno in annum, praefataque vera necessitate durante, et non aliter, nec alio modo, uti possent et valerent cum,fidelibus Populis ipsorum regimini commissis dispensare super esu ovorum, et lacticiniorum, et etiam carnium tempore Quadragesimali, indicta simul cum huiusmodi dispensatione observantia ieiunii per unicam comestionem, onerataque praedictorum Praefectorum con­ scientia, si adamussim iuxta praescriptum concessa facultate usi non fuissent. § 23. Sed iam ad experientiam deveniamus. Quindecim abhinc annis per totam fere Europam morbus invaluit, qui pectoris inflammationem inferebat, ita tamen, ut ex una Civitate in aliam, et ex una Provincia in aliam haec funesta lues promanaret. Id contigit annis 1730, 1733, 1740. Licet autem morbus eiusmodi, qui universos hominum ordines, atque aetates corripiebat, lentam solum in pectore inflammationem excitaret, tamen senibus matura 910 Romani Pontifices iam aetate debilitatis extremam afferebat perniciem : nam ex ipso febres acu­ tissimae, ac mortales sequebantur. Idem morbus in periculum trahebat iuniores etiam, qui paululum infirmo pectore laborarent. Postremo multorum pectora adeo labefactavit, ut gravissima deinde mala provenerint. Alias quoque morbos huius generis, pectoris inflammationem magno cum periculo affe­ rentes, aegros in discrimen vitae adduxisse, Medici Scriptores luculenter testantur. § 24. Itaque si Medicinae Professores acciti, monitique graviter, ut nihil a veritate alienum respondeant, unanimi consensu fateantur (uti nobis ipsis accidit, cum adhuc Bononiae versaremur) morbum esse talis naturae, qualem superius commemoravimus, ita ut nulla aetas libera, et incolumis esse queat; et affirment, illis ipsis, qui inter Cives salvi et integri numerantur, eandem perniciem imminere; id praeterea conferre plurimum ad eiusmodi luem depel­ lendam, aut evitandam, si tum aegrotantes, tum sani a piscibus, et oleo, et quandoque pariter a lacte, et ovis abstineant, si, inquam, res ita se habeat, tum procul dubio causa sufficiens iudicanda est, quae experientiae innititur, et quae semper probata, et in posterum probanda videtur, ut nempe Populus, seu Civitas integra a carnibus abstinendi praecepto non teneantur. § 25. Neque ulla difficultas removere vos debet a consulendis Medicis, qui praestantiores habeantur. Cavendum pariter, ut quidquid revera senserint, scripto testari non praetermittant; quae conditio si desit in posterum, nulla unquam facultas Civitati, aut Dioecesi, carnibus aut lacticiniis vescendi tem­ pore Quadragesimae tribuetur: quippe id necessarium omnino videtur. Acce­ dit etiam, quod Medici facilitate quadam incredibili peculiares quidem Cives a Quadragesimae praecepto liberos, et immunes decernere soleant (de qua re gravissime monendi a vobis sunt, ne suas animas indulgendo nimis aggra­ vent): cum vero pro universis Civibus idem statuendum proponitur, tum se difficiles, anxios, ac sollicitos praestare, Nos ipsi experti sumus. Postremo si velint percurrere ea, quae in Italia, et extra ipsam praeclarissimi Auctores Medici Typis evulgarunt, facile deprehendent, abstinentiam, ciborumque par­ simoniam ab illis magnopere commendari; discrimen inter morbos constitui, et certis rationibus ostendi, in curandis quibusdam morbis nequaquam requiri, ut iusculum, et carnes, loco piscium, olei, et herbarum substituantur; in aliis vero iuvare plurimum, si sublatis carnibus, cum indicitur ieiunium, oleo, vel lacte aegrotantes utantur. Demum advertent, quam diligenter, accurateque scribant de pectoris incommodis, cum in omnibus generatim excitan­ tur, ne corripiantur eodem morbo, qui adhuc incolumes a communi lue supersunt. § 26. Haec vobis indicanda putavimus. Reliquum est, ut Vos hortemur, ne tam facile suscipiatis negotium petendae facultatis utendi carnibus, et lacti­ ciniis tempore Quadragesimae pro universa Civitate, vel Dioecesi. Quippe abrumpenda tandem est consuetudo, ob quam iam per tot annos in qui­ busdam locis hae facultates tribui consueverunt. Illud etiam experientia a Vobis compertum erit, delicatis quoque, ac mollibus abstinentiam Quadra­ gesimae nullam inferre perniciem; neque plures ob hanc causam inter aegro­ tos, vel mortuos recenseri. Romani Pontifices 911 § 27. Hanc rationem, et institutum Nos ipsi secuti sumus Romae, ac Bononiae (cuius Sedem adhuc retinemus), cum nuper Quadragesimae tempus ageretur. Si vos id quoque praestabitis, neque facile a Nobis pro universa Ovitate, vel Dioecesi, facultatem solvendi Quadragesimae abstinentiam postu­ labitis, vel (si necessarium id arbitremini) non aliter, quam servatis praemissis conditionibus Dispensationis instantia ad Nos deferretur, non solum ii fructus provenient, quos iam indicavimus; sed etiam repulsae pudorem evitabitis, Xosque pariter ea molestia vindicabitis, quam ferimus, dum votis vestris minime obsecundamus. Postremo vos omnes peramanter amplectimur, et Apostolicam Benedictionem Vobis, Populisque vestris impertimur. (Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 523-529]. 359. Benedictus XIV, const. Altissimo, 26 iun. 1745. Altissimo Divinae providentiae consilio imposita imbecillitati Nostrae suprema Catholicae Ecclesiae procuratio, atque adeo commendata Nobis a Pastorum Principe lesu Christo, cuius vices plane immerentes gerimus, assidua pascendi universi Domini Gregis cura, iure ac merito exigit ac requirit, ut ad eumdem Gregem in unitate et integritate servandum custodiendumque semper advigilantes, inter gravissimas Apostolici ministerii Nostri partes eam praecipue reputemus, qua procul eliciamus amandemusque perditos homines, ne sub inducta Pastoris larva Oves Christi venenatis fraudulentium fallacium que doctrinarum suarum pascuis pelliciant, ac decipiant, et ne eas a Christi Ovili separantes, ad perditionis viam agant atque perducant. § 1. Cum itaque nomine duorum assertorum Antistitum, quos re ipsa haud legitime, sed nulliter electos, ac sacrilege consecratos, et supremis Apo­ stolicae huius Sanctae Sedis praeceptis inobedientes et contumaces, alias Nos aCatholicae Ecclesiae communione separavimus et seiunximus, ac separatos et seiunctos esse declaravimus, et publice denunciavimus,1 in lucem prodierit , quidam libellus anno mdccxliv editus sine Typographi nomine, et sine loci indicatione, sed hoc dumtaxat titulo: Illustrissimorum, ac Reverendissimo­ rum Archiepiscopi Ultraiectensis, ct Episcopi Harlemensis Instrumentum appel­ lationis ad Concilium Generate futurum, a duobus Brevibus, quae praeferunt nomen SS. D. N. Benedicti XIV, scriptis ad universos Catholicos in Foederato Belgio etc. Nos, licet titulus ipse praefatum libellum proscriptione dignum esse et fore, aliisque censurarum Ecclesiasticarum, quibus Romani Pontifices Praedecessores Nostri huiusmodi appellationes damnarunt proscripseruntque, notis, rcipsa obnoxium esse demonstret, atque adeo haud necesse sit, ad illum damnandum ac reprobandum, animadvertere rationes atque momenta 1 Const. Auget Pastoralem, 24 ian. 1741; const. Quamquam, l sept. 1742; const. Obsurdescit, 20 dec. 1742. - Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 29, 30, 207-209, 231-233. 912 Romani Pontifices in eodem libello ad comprobandum dictum titulum adducta, utpote fallacia, schismatica, et seditiosa; nihilominus postquam accuratissimo tam Nostro, quam aliorum examini subiecimus, Apostolica demum censura perstringen­ dum ac proscribendum duximus. § 2. Auditis itaque plurium in Sacra Theologia insignium Magistro­ rum suffragiis, de plurimorum quoque Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium ad hoc specialiter deputatorum sententia atque consilio, libellum praefatum uti continentem propositiones falsas, seditiosas, scandalosas, captiosas, ad schisma ac eversionem Hierarchiae Ecclesiasticae pelli­ cientes, et Apostolicae Sedis praedictae auctoritati iniuriosas, et Ecclesiasticae iurisdictionis eversivas, auctoritate Apostolica, tenore praesentium, damnamus, et reprobamus; ipsiusque libelli impressionem, descriptionem, lectionem, et usum omnibus et singulis Christifidelibus, etiam specifica, et individua men­ tione et expressione dignis, sub poena excommunicationis latae sententiae per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incurrenda, a qua nemo a quoquam (praeterquam a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente) nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere, omnino interdicimus. Volentes, et eadem auctoritate mandantes, ut quicumque libellum huiusmodi penes se habuerint, illum, statim atque prae­ sentes literae ei innotuerint, locorum Ordinariis, vel haereticae pravitatis Inquisitoribus tradere atque consignare teneantur; hi vero exemplaria sibi sic tradita illico flammis aboleri curent. § 3. Insuper omnia alia scripta, vel manu exarata, vel typis excusa, in quibus huiusmodi errores, aut illorum aliqui quomodolibet renovantur, vel defenduntur, seu eos in posterum, quod absit, renovari aut defendi contigerit, sub eadem poena, auctoritate, et tenore praefatis proscribimus itidem, et damnamus, ipsiusque libelli impressionem, descriptionem, retentionem, et usum, sicut praemittitur, omnino prohibemus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. [Bened. XIV Bull., torn. 1, p. 531-533J. 360 Benedictus XIV, ep. encycl. Suprema, 7 iul. 1745. ’ Suprema omnium Ecclesiarum sollicitudo, et Divina lesu Christi omnium Pastorum Principis, cuius vices plane immerentes gerimus, Caritas assidue urget Nos, ut pro commissa divinitus imbecillitati nostrae universi Dominici gregis cura semper advigilantes, periculis animarum, sicubi forte superimpenderint, per omnes Christiani Orbis Populos ac Nationes, opportune, quan­ tum cum Domino possumus, occurramus; atque iis praecipue Regnis et Locis peculiari quodam Apostolicae nostrae Caritatis studio, auctoritatisque pro1 Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, et Episcopis Regnorum Portugalliae, et Algarbiorum. 913 Romani Pontifices videntia consulamus, in quibus, cum Fides, Religio, Pietas quam maxime floreant, callidus humani generis hostis nocere Fidelibus, dum aperto bello desperat, per insidias molitur; in Angelum scilicet sese lucis transfigurans, et ementita boni specie incautis illudens, qua ex arte non minora saepe ani­ marum detrimenta, quam ex aggressione manifesta, esse proventura nequis­ simus veterator confidit. § 1. In harum autem fraudum numero computamus, quod florentissimis Portugalliae, et Algarbiorum Regnis, et Ditionibus, quibus Vos Antistites summa cum Sacerdotalis virtutis vestrae commendatione praesidetis, et quibus pro singulari erga Catholicam Ecclesiam, atque Apostolicam hanc S. Sedem observantia, meritae debentur laudes, nuper evenisse non sine ingenti animi nostri dolore cognovimus. Pervenit enim haud ita pridem ad aures nostras, nonnullos istarum partium Confessarios, falsa zeli imagine seduci se passos, sed a zelo secundum scientiam longe aberrantes, perversam quamdam, et perniciosam praxim in audiendis Christifidelium confessionibus, et in salu­ berrimo Poenitentiae Sacramento administrando invehere, atque introducere coepisse; ut videlicet, si forte in poenitentes incidissent socium criminis habentes, ab iisdem poenitentibus socii huiusmodi, seu complicis nomen passim exquirerent: atque ad illud sibi revelandum non inducere modo sua­ dendo conarentur, sed, quod detestabilius est, denuntiata quoque, nisi reve­ larent, absolutionis sacramentalis negatione, prorsus adigerent atque compel­ lerent; imo etiam complicis eiusdem nedum nomen, sed habitationis insuper locum sibi exigerent designari. Quam illi quidem intolerandam impruden­ tiam, tum procurandae complicis correctionis, aliorumque bonorum colli­ gendorum specioso praetextu colorare, tum emendicatis quibusdam Doctorum opinionibus defendere non dubitarent; cum revera opiniones huiusmodi vel falsas, et erroneas sequendo, vel veras, et sanas male applicando, perniciem tam suis, quam poenitentium animabus consciscerent; ac sese praeterea plu­ rium gravium damnorum, quae inde facile consecutura fore praevidere debue­ rant, reos coram Deo aeterno ludice constituerent. § 2. Et vero iam secuta fuisse multa eiusmodi damna, infelici experientia compertum est. Nec fieri potuit quin ea de causa et oblocutiones, et scandala, et non Ministrorum tantum, sed sacri etiam ipsius Ministerii odium, et ani­ morum ingens conturbatio in Populo fideli exorta sint. Tristia Nos haec nuntia cum accepimus, simul audivimus, contra exitialem huiusmodi abusum protinus iusta indignatione pro munere suo commotos fuisse Dilectos Filios nostros S. R. E. Cardinales Nunum a Cunha in iisdem Portugalliae et Algarbiorum Regnis Generalem Inquisitorem, et Thomam de Ahneyda Patriarcham Lisbonensem; atque utrumque sollicite gliscenti malo compescendo, atque etiam eradicando adlaborasse. § 3. Nos autem, ne in tam gravi animarum discrimine ulla ex parte Apostolico nostro Ministerio deesse videamur, neve mentem hac super re nostram apud Vos obscuram, aut ambiguam esse sinamus: notum Vobis esse volumus, memoratam superius praxim penitus reprobandam esse, eamdemque a Nobis per praesentes nostras in forma Brevis literas reprobari, atque damnari, tanquam scandalosam, et perniciosam, ac tam famae proxi58 914 I Romani Pontifices tJ rws- çr-nrjwxnro^ v \ Κ Ί Η Χ Ο Γ ΙΗ ΙΗ morum, quam ipsi etiam Sacramento iniuriosam, tendentemque ad sacrosancti sigilli sacramentalis violationem, atque ab eiusdem Poenitentiae Sacramenti tantopere proficuo et necessario usu Fideles abalienantem. § 4. Eapropter, Venerabiles Fratres, quamquam de pastorali vestra vigi­ lantia nihil est quod dubitemus: supremi tamen officii quoque nostri esse censemus, alacritatem ipsam vestram hac mentis nostrae aperta significatione, et Apostolicis insuper hortationibus nostris intensius acuere et excitare, ut pro se quisque vestrum opportunioribus, quascumque prudentia suggesse rit, initis rationibus, et efficacioribus quibusque luris remediis, quoad opus fuerit, contra delinquentes Ministros adhibitis, noxiam huiusmodi novitatem strenue insectemini, ac pene nascentem opprimatis, neque patiamini traditis curae vestrae ovibus ibi offendiculum parari, ubi salus a Christo posita est, ab eoque Divinae misericordiae fonte illas averti ac deterreri, ad quem ab eodem Redemptore nostro, ad abluendas dealbandasque in Sanguine suo animas; amantissime invitantur. Interea, dum a zelo vestro, ac prudentia, luculentiora Nobis certo pollicemur vestrae pietatis et observantiae argu­ menta, Apostolicam Benedictionem cum uberrima caelestium charismatum copia coniunctam, Vobis, Venerabiles Fratres, ex animo impertimur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 535,536]. 361. Benedictus XIV, const. Quod inscrutabili, 9 iul. 1745. Quod inscrutabili Divinae Providentiae consilio Nobis immerentibus demandatum est Apostolicae servitutis Officium, inter gravissimas curas, qua­ rum pene obruimur multitudine, hanc etiam Nobis imponit, ut eas contro­ versias dirimere, atque aliquando de medio tollere studeamus, quae iampridem diu agitatae, magno Ecclesiasticae disciplinae detrimento indecisae adhuc pendere dignoscuntur; idque potissimum, ubi et rei controversae gravitas, doctorum Virorum iudicio, visa est Apostolicae Decisionis oraculum postu. lare; et ipsi Romani Pontifices Praedecessores Nostri eiusmodi decisionis edendae consilium alias susceperunt; tametsi, quominus id perficerent, alio­ rum fuerint negotiorum occupationibus praepediti. § 1. Celebris iamdudum est controversia, an Canonici Regulares capa­ ces sint obtinendi et retinendi Ecclesias Parochiales saeculares, absque Induito Apostolico. Quam quidem controversiam tum veteres, tum recentiores Canonistae tractarunt, in suis Commentariis ad cap. Quod Dei timorem, de statu Monachorum ; nec defuerunt inter Ecclesiasticarum rerum Scriptores, tum Italos, tum ex Regionibus ultra Montes positis, qui huiusmodi quaestionem accurate examinaverint Hac ipsa de re flagitantibus Canonicis Regularibus Lateranensibus, bonae memoriae Franciscus Maria Pitonius magni quondam nominis in Romana Curia Advocatus, ac deinde Episcopus Imeriensis in Partibus Infidelium, et sanctae memoriae Benedicti Papae XIII Auditor, amplum composuit volumen, quod licet nunquam Typis vulgatum, a Nobis Romani Pontifices 915 tamen visum, atque perlectum est. Praeterea dilectus Filius Caesar Benvenuti Abbas Generalis Canonicorum Regularium Lateranensium, non multos ante annos, in lucem edidit Opus a se conscriptum, pro asserendo Cano­ nicis sui Ordinis iure obtinendi praefatas Parocbiales, absque Induito Apo­ stolico; in quam etiam sententiam plures clarorum lurisperitorum Consulta­ tiones editae sunt, ac Typis impressae in Bullario Canonicorum Regularium Sanctissimi Salvatoris. Denique innumeri propemodum sive Theologi, sive Jurisconsulti, in suis Operibus, quaestionem hanc instituerunt; quorum aliqui eo usque progressi sunt, ut praedictos Canonicos Regulares nedum ad obti­ nendas saeculares Ecclesias Parochiales ad praesentationem Patronorum sive Ecclesiasticorum, sive Laicorum, sed ad alias quascumque Parochiales Eccle­ sias ad liberam Ordinariorum collationem spectantes, etiam per concursum, assequendas, et ad se sistendum huiusmodi concursibus, absque Induito Apostolico, habiles atque capaces asserere non dubitaverint Tum a Parochialibus Ecclesiis gradum faciendo ad Canonicatus Metropolitanarum, Cathedralium, et Collegiatarum Ecclesiarum, horum quoque absque Apostolica dispensatione adipiscendorum, capaces eos esse sustinuerunt. Et quod magis notatu dignum videtur, idem plane affirmarunt de Beneficiis simplicibus, et Pensionibus Ecclesiasticis; plura congerentes exempla huiusmodi Canonico­ rum Regularium, qui, absque Romani Pontificis Induito, tum ad regendas Parochiales Ecclesias Saeculares, et ad obtinendos Canonicatus atque Prae­ bendas in Ecclesiis Collegiatis, Cathedralibus, et Metropolitanis; tum etiam ad Beneficia Ecclesiastica simplicia, nimirum absque Animarum Cura, vel residentiae onere, administranda, e Claustris exierunt § 2. Sane quum in Congregationibus Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium ad diversi generis negotia cogno­ scenda auctoritate Apostolica deputatorum, examinatum saepe fuerit huius­ modi assertum ius Canonicorum Regularium; saepe responsum est, eos, absque Apostolico Induito, ad saeculares Parochias promoveri non posse. Ita respondit Congregatio Concilii de anno millesimo quingentesimo octuagesimo primo, ciusque responsum approbatum fuit a sanctae memoriae Prae­ decessore Nostro Gregorio Papa XIII. Ita decrevit Congregatio Episcoporum et Regularium 1 de anno millesimo sexcentesimo septuagesimo primo, expen­ sis prius rationibus fuse deductis a Procuratore Generali Canonicorum Regu­ larium Lateranensium; atque hoc pariter Decretum a piae memoriae Clemente Papa X confirmatum,2 deindeque ad Canonicos quoque Regulares Sanctis­ simi Salvatoris extensum fuit. Cumque iidem Canonici Regulares Decretis praedictis minime acquiescerent; oblata occasione cuiusdam Causae Placen­ tinae in Congregatione Concilii propositae Anno Domini millesimo sexcen­ tesimo nonagesimo tertio, in qua agebatur de quodam Canonico Regulari Lateranensi praesentato ad Parochialem Ecclesiam saecularem; quamvis Apostolicuin Indultum eidem concessum fuisset; additum tamen fuit in Rescri­ pto, ipsis petentibus, ut omnia, quae praecesserant super hac re Decreta 1 Dic 18 mart. » Cf. Bull. Rom., torn. 7, p. 94, 95. 916 Romani Pontifices unirentur, utque, auditis Procuratoribus Generalibus, certa, et universalis Lex in hac materia constitueretur, idque a sanctae memoriae Innocentio Papa XII Praedecessore Nostro per Apostolicas Literas in forma Brevis fuit confirmatum. § 3. Haec tamen Decretorum unio, et generalis Causae discussio minime peracta fuit. Verum anno Domini millesimo septingentesimo decimo tertio Pro­ curator Generalis Canonicorum Lateranensium postulavit a felicis recordationis Praedecessore pariter Nostro Clemente Papa XI, ut totius Causae cognitio­ nem praedictae Congregationis Concilii Tridentini Interpretis examini et iudicio subiiceret; ad hoc ut eadem Congregatio illam discuteret ac defi­ niret, in mero puncto luris communis, Concilii Tridentini, Professionis, et Instituti Canonicorum, independenter et praecisive ab omnibus Resolutionibus et Decretis Sacrarum Congregationum, iudicatis quorumcumque Tribunalium, Rescriptis, et Oraculis Summorum Pontificum, tam favorabilibus, quam con­ trariis Ordini Canonicorum Regularium, a temporibus Gregorii XIII usque in praesens emanatis; iuxta petita super quo Pontificium Rescriptum obtinuit. § 4. luvat credere, tunc existentem, aliosque deinceps praedictae Con­ gregationis pro tempore Secretarios, pro debita erga Pontificis mandatum observantia, diligenter curasse, ut Causa isthaec in Congregatione propone-, retur. Equidem dum Nos in minoribus constituti, eodem Secretarii munere fungeremur, plurium annorum cursu nihil intentatum reliquimus, ut et prae­ dicta controversia ad examen revocaretur, et congrua tandem decisione tol­ leretur; sed minime licuit, novis semper impedimentis obiectis, negotium hoc ad optatum finem perducere. Verumtamen minime dubitabamus (quod etiam praedictis Secretariis, qui ante Nos fuerunt, persuasum fuisse cense­ mus), quin interim inviolate servaretur praecitatum Decretum anno millesimo sexcentesimo septuagesimo primo a Congregatione Episcoporum et Regu­ larium editum, et a Clemente Papa X confirmatum; quum potissimum et ipsorum temporibus, et Nobis etiam huiusmodi Secretarii Officium obeun­ tibus, frequenter evenisset, ut ab Apostolica Dataria, tam ad ipsam Concilii Tridentini, quam ad aliam Episcoporum et Regularium Congregationem, remitterentur petitiones Canonicorum Regularium, qui pro obtinenda aliqua Parochiali Ecclesia saeculari, ad quam a Patronis praesentati fuissent, vel pro assequendo Canonicatu Ecclesiae Cathedralis aut Collegiatae, ab aliquo Episcopo sibi collato, Apostolicum Indultum postulabant. Unde consequens erat, ut opportunis adhibitis diligentiis pro Causae propositione ad normam Rescripti Clementis Papae XI, non admodum interesse videretur, si ipsi Canonici Regulares eiusdem Causae decisionem minime urgerent. § 5. At vero quum a sanctae memoriae Benedicto Papa XIII Anconitanam Episcopalem Ecclesiam regendam accepissemus, statim ac ad eandem, uti par erat, praesentes accessimus, sero didicimus Nostram hac de re opi­ nionem Nos fefellisse. Siquidem in ea Civitate nonnullos Canonicos Regu­ lares invenimus, qui post relatum Decretum anni millesimi sexcentesimi septuagesimi primi, nullo suffulti Apostolico Induito, sed de licentia tantum suorum Praelatorum Regularium, ad Parochias saeculares, vel ad Canonicatus in Cathedrali Ecclesia promoti, e Religiosis Claustris migraverant. Quin Romani Pontifices 917 etiam unum ex his invenimus, qui quum saeculare Beneficium, quod olim obtinuerat, resignasset; tamen extra Claustra similiter, in habitu Presbyteri saecularis degebat Atque huius quidem conscientiae securitati, pro Nostri muneris ratione, consulere non omisimus, implorata eidem dispensatione ab Officio Poenitentiariae Apostolicae, cui rem totam referentes, demonstravi­ mus iam moraliter impossibile Oratori fore, claustralis vitae institutum, et Religiosum habitum resumere; quum et octogenario maior esset, et mala valetudine laboraret. § 6. Deinde paucis post annis a felicis recordationis Clemente Papa XII Praedecessore Nostro ab Episcopatu Anconitano ad Metropolitanam Cathe­ dram Bononiae Patriae Nostrae translati, idem omnino in hac etiam Civi­ tate et Dioecesi obtinere comperimus. Configit autem, quemdam Canonicum Regularem Lateranensem ad Ecclesiam Parochialem saecularem de lurepatronatus Laicorum a Patrono Laico nominari; cumque Nos, ante huiusmodi nominationis admissionem, praeter consensum Abbatis Generalis ipsius Ordi­ nis, Apostolicum insuper Indultum Nobis exhiberi postularemus, eaque de re apertissimum Clementis Papae X Decretum anno millesimo sexcentesimo septuagesimo primo editum extare diceremus: mirati profecto sumus, quum Nobis responderi audivimus receptam esse in toto Canonicorum Regularium Ordine sententiam, quod praefatum Clementis X Decretum omne robur amisisset, et in suspenso remaneret, ex quo Clemens XI anno millesimo septingentesimo decimo tertio, ut supra dictum est, quaestionem illam de ratione obtinendarum a Canonicis Regularibus Parochiarum saecularium, an scilicet consensus eorum Abbatis Generalis, nullo interveniente Apostolico Induito, ad hoc sufficiens esset, Congregationi Concilii examinandam tradi­ derat. Equidem Nos huiusmodi responsioni, quam agnovimus omni solidi­ tate destitutam, minime acquievimus; neque porro Canonicus ille Regularis ad regimen Parochialis Ecclesiae, ad quam praesentatus fuerat, a Nobis admissus fuisset, nisi prius Apostolicam dispensationem petiisset, atque impetrasset. Verum ex hoc plenius cognovimus, quam necessarium esset huic controversiae aliquando finem imponere, ac certam atque universalem regu­ lam stabilire super Canonicorum Regularium capacitate ad obtinendas Parochiales Ecclesias, Canonicatus, aliaque Beneficia Ecclesiastica saecularia, vel de licentia dumtaxat eorundem Superioris Regularis, vel nonnisi accedente Apostolicae dispensationis auctoritate. Pro quo tamen nihil a Nobis tunc temporis factum fuit; quum satis esse duxerimus, aliarum Dioecesum curam propriis Pastoribus relinquentes, in commissae Nobis Ecclesiae procuratione vigilare. § 7. Iam vero, nullis Nostris meritis, in sublimi Apostolatus culmine constituti, Nostras esse partes reputavimus, quaestionem hanc suprema tandem decisione terminare, et, pro concessa Nobis auctoritate, declarare, an prae­ dicti Canonici Regulares, tam Lateranenses, quam Sanctissimi Salvatoris, de licentia tantum suorum Superiorum Generalium valeant Parochiales Ecclesias saeculares, et in Ecclesiis Metropolitanis, Cathedralibtis, aut Collegiatis, Ca­ nonicatus atque Praebendas, ac demum Beneficia Ecclesiastica simplicia obti­ nere, aut Pensiones Ecclesiasticas percipere; an vero, praeter huiusmodi 4 918 eM Romani Pontifices Superiorum Regularium licentiam, Apostolicae quoque auctoritatis requiratur accessio. § 8. Porro quam methodum piae memoriae Clemens XI pro huius quae­ stionis enodatione praescripserat, eam laudatissimi Pontificis mente dignam semper existimavimus; eidemque propterea inhaerentes, cupientesque rem ipsam, antequam illius examen alteri committeremus, privatis Nostris studiis penitus introspicere, tempus illud, quod mense Octobri proxime elapso a publicis audientiis vacuum habuimus, in Bibliotheca Nostra domestica insu­ mentes, quamplurimos illic existentes Libros, aliosque etiam rariores e celebri Bibliotheca dilecti Filii Nostri Dominici Tituli Sancti Bernardi ad Thermas Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Passionei nuncupati Brevium Nostrorum Secretarii, ad Nos allatos, avide evolvimus; sedulo inquirentes, quid luri communi, quid Concilii Tridentini sanctionibus, quid Professioni ab ipsis Canonicis Regularibus emissae, ac demum quid eorundem Instituto magis consentaneum esset; ac super his omnibus prolixam Dissertatio­ nem, Canonici Iuris principiis, et Historicis notionibus innixam, non qui­ dem Pontificiae auctoritatis iure, sed privati Doctoris diligentia, elucubra­ vimus. § 9. Quamvis vero, ex praescripto relati Decreti Clementis Papae XI huiusce controversiae examen in Congregatione Venerabilium Fratrum No­ strorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Concilii Tridentini Inter­ pretum haberi debuisset; nihilominus satius esse duximus totam huiusmodi Causam ad Nos avocare, non quidem, ut ipsi per Nos, absque aliorum con­ silio, eam definiremus, sed ut solemnior atque commodior ipsius controver­ siae discussio accuratissima maturitate perageretur, prout ex inferius dicen­ dis revera praestitum fuisse apparebit. § 10. Siquidem in consilium hac de re nobiscum assumpsimus Venera­ bilem Fratrem Nostrum Vincentium Episcopum Praenestinum Sanctae Ro­ manae Ecclesiae Cardinalem Petra, necnon Dilectos Filios Nostros eiusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteros Cardinales, de Gentilibus, Cavalchinum, Tamburinum, et Besozzium respective nuncupatos, omnes, penultimo excepto, praedictae Congregationi Concilii Tridentini adscriptos, tres vero etiam priori loco memoratos, olim, dum in minoribus agerent, eiusdem Congregationis Secretarios, alterum autem a pluribus annis ipsius Praefe­ ctum. His adiunximus Dilectum Filium Magistrum losephum Alexandrum Furiettum saepedictae Congregationis Concilii Secretarium, necnon alios Praelatos praecipua Romanae Curiae munera obeuntes, nimirum Dilectos pariter Filios Magistros loannem lacobum Milio Datarium, Clementem Argenvillers Auditorem, et Xaverium lustinianum Subdatarium Nostros; ex Regu­ laribus autem Petrum Aloysium de Ia Torre Abbatem Ordinis Sancti Bene, dicti, Congregationis Cassinensis in eadem Romana Curia Procuratorem Generalem, et olim in sua Congregatione Sacrorum Canonum Professorem-; duosque Societatis lesu Presbyteros, Dominicum Turanum Officii Poeniten· tiariae Apostolicae Consultorem Theologum, et Aegidlum Mariam Giulii Sacrorum Canonum Professorem, eorumdemque in Collegio GermanicoHungarico de Urbe Lectorem. Romani Pontifices 919 § 11. His omnibus, et singulis praefatam Dissertationem Nostram com­ municavimus, In qua aperte declaravimus, Nos meram, ut praefertur, Docto­ rs privati personam in ea gessisse, nec aliis ademptam voluisse libertatem in contrarium opinandi, si ita ius et ratio suaderent; datoque illis trium et amplius mensium spatio, ut totius rei examen ad normam luris communis, Concilii Tridentini, Professionis, et Instituti Canonicorum Regularium utrius­ que praedictae Congregationis exigerent: iussimus, ut singuli suum suffra­ gium aperirent, ac literis consignatum Nobis exhiberi curarent § 12. Neque vero opus esse judicavimus, ipsos praedictorum Canoni­ corum Regularium Ordines ad Causam dicendam excitare, ut sive per se, sive per alios, ea deducerent, quae facere posse putarent pro eorum asserto iure obtinendi Beneficia saecularia absque Apostolico Induito; tum quia rationum, quae in utramque partem afferri solent, referta sunt ut initio dicebamus, Theologorum, Canonistarum, aliorumque Scriptorum Ecclesiasti­ corum Volumina; tum quia post ipsum Clementis XI Rescriptum, ut pariter supra adnotavimus, et Franciscus Maria Pitonius, prolixa Dissertatione, in qua Canonicorum Lateranensium defensionem suscepit, et istorum Abbas Generalis Caesar Benvenuti, in suo Opere in publicam lucem emisso, quae­ cumque ad Causam facere poterant, iuxta singula Capita in praecitato Cle­ mentis XI Decreto indicata, et a Nobis in praedicta Dissertatione Nostra, ut praefertur, ordinate ac singillatim expensa, latissime sunt prosequuti; tum demum quia noluimus novum ipsis Canonicorum Regularium Ordinibus imponere sumptuum onus, postquam toties super eadem re lurisconsultorum Curiae Nostrae operam, et calamum adhibuerunt. § 13. Quum itaque praedicti omnes a Nobis requisiti, intra praefinitum tempus suffragium quisque suum Nobis obtulissent (excepto praefato Vincentio Episcopo Cardinali, quoniam ipse in suis Commentariis ad Constitu­ tiones Apostolicas, suam hac de re sententiam pluribus in locis aperuerat, et iampridem Typis vulgaverat); Nos illorum scripta attente perlecta dili­ gentissime expendimus; eademque, una cum praedicta Dissertatione Nostra, Dilecto Filio Magistro Nicolao Antonello, Praelato Nostro Domestico, et Archivi Pontificii in Arce Sancti Angeli existentis Custodi, in eodem Archivo diligenter asservanda tradidimus; ut perpetuis futuris temporibus constare valeat, quam caute ct considerate in hac Causa definienda agere voluerimus. § 14. Et quoniam praedictorum omnium concors fuit sententia (unius enim dissensus in duodenario Consulentium numero, uniformitatem non tollit); iidemque in eo convenerunt, quod neque Canonici Regulares La­ teranenses, neque Canonici Regulares Sanctissimi Salvatoris, Beneficium quodlibct Ecclesiasticum saeculare obtinere, aut quamlibet Pensionem Ecclesia­ sticam percipere valeant, absque auctoritate Apostolicae Sedis: Nos eorun­ dem consilium et sententiam sequentes, atque etiam motu proprio, et certa scientia, atque Apostolica auctoritate, hac Nostra in perpetuum valitura Con­ stitutione statuimus, decernimus, et declaramus, eosdem Canonicos Regula­ res, absque Induito Apostolico, ut praefertur, cuiuscumque Beneficii Eccle­ siastici saecularis, sive cum adnexo animarum curae, aut residentiae onere, sive etiam Beneficii simplicis, et sine cura, ac personalem residentiam non 920 Pomarii Pontifices requirentis, ct cuiuscumque Pensionis Ecclesiasticae, vere incapaces esse, et censeri debere; eisdemque nec his commune, nec Tridentinae Synodi Decreta, neque Professionem ab ipsis emitti solitam, aut eorum peculiare Institutum, neque demum ullam contrariam consuetudinem, usum, possessionem, seu quasi, aliumque omnino titulum, pro huiusmodi praetensa capacitate ullatenus suffragari. § 15. Proindeque non amplius permittendum, aut ullo modo ferendum esse, ut aliquis ex ipsis, sola interveniente eiusdem Superioris, sive Abbatis Generalis licentia, consensu, aut praetensa auctoritate, ad animarum curam in Ecclesiis Saecularium assumendam, et exercendam, vel ad Canonicatus> sive Praebendas, Dignitates, vel alia quomodocumque nuncupata Officia, aut Beneficia residentialia in Ecclesiis Patriarchalibus, Metropolitanis, Cathedra­ libus, aut Collegiatis obtinenda, e Religiosis Claustris exeat, discedat, et extra ea moretur; sed necessarium omnino, semper, et quandocumque esse et fore spe­ ciale Apostolicae Sedis Indultum tam ut iidem Canonici Regulares huiusmodi Ecclesiasticorum Beneficiorum Saecularium, sive cum animarum cura, sive cum residentiae onere adnexo, capaces fiant, et existant; quam ut ad ea assequenda, regenda, et retinenda, e Claustris discedere, et extra ea degere licite possint Similiter omnium et quorumcumque Beneficiorum Ecclesiasticorum simplicium nuncupatorum, aut Ecclesiasticarum Pensionum quarumlibet,eosdem incapaces esse declaramus, et ad ea assequenda ex se inhabiles haberi debere dccernimus. At si aliquando aliquem ex ipsis, sive pro Religiosis ipsius indigen­ tiis, sive ob meritum personale, sive alio quocumque titulo, aut causa, de uno aut pluribus huiusmodi Beneficiis simplicibus, vel de una, aut pluribus Ecclesiasticis Pensionibus ab Apostolica Sede provideri contingat; decerni­ mus, non ideo huiusmodi Canonicum Regularem e Religionis suae Claustris exire, aut extra ea vitam degere posse; sed in suis Religiosis Domibus, ut antea, et sub legitima suorum Superiorum Regularium obedientia manere debere statuimus; contravenientes vero omnibus et singulis poenis, adversus Regulares Apostatas latis atque statutis, subiicimus; et iisdem re ipsa et cum effectu affici et coerceri mandamus. § 16. Et quidem Canonici Lateranenses, quique a Sanctissimo Salvatore nomen habent, non verbo, aut specie tantum, sed revera et proprie Regu­ lares existunt, ipsisque cum aliis omnibus caeterorum Ordinum Regularibus communia sunt Vota solemnia, Castitatis, Paupertatis, et Obedientiae; ideo· que, quatenus Regulares sunt, aeque ac Monachi, caeterique Religiosis qui­ busque Ordinibus adscript!, incapaces sunt Beneficiorum Ecclesiasticorum Saecularium, absque Apostolicae Sedis auctoritate, et dispensatione. Quia tamen (ut Innocentius HI ait in praecitato Cap. Quod Dei timorem) Regulae inserviunt laxiori; aequum est, maiorem cum ipsis indulgentiam adhiberi, et, ubi eorumdem Superiorum Regularium consensus adsit, benigniori quadam facilitate, per Apostolicae auctoritatis Indulta, ad Saecularia Beneficia eos­ dem admitti. Verum ut in huiusmodi casibus omnia rite recteque procedant, sequentes Regulas, inviolabiliter, respective, sub poena nullitatis Collationis Beneficiorum, tenendas et observandas, eadem Apostolica auctoritate prae­ scribimus atque statuimus. Romani Pontifices 921 § 17. Ubi nempe agatur de Beneficiis Ecclesiasticis Saecularibus, pro quorum collatione Concursus indici non solet, veluti sunt Ecclesiae Paro' chialcs de lurepatronatus Laicorum, et in Patriarchalibus, Metropolitanis, Cathedralibus, aut Collegiatis Ecclesiis, Canonicatus, atque Praebendae (exce­ ptis tamen Theologali, et Poenitentiaria Praebenda, quarum utraque praevio semper Concursu provideri debet); et quidem ubi huiusmodi Beneficia de iurepatronatus sive Ecclesiastico, sive Laicali existant; et cessantibus quoad Beneficia lurispatronatus Ecclesiastici reservationibus et affectionibus Apostolicis; integrum esse volumus Beneficiorum Patronis, aliquem ex praedictis Canonicis Regularibus, quem idoneum iudicaverint, ad ea Beneficia praesen­ tare, seu nominare; dummodo praesentatio, seu nominatio fiat cum expressa praeservatione Beneplaciti Apostolici. Postquam vero praesentatus, seu nomi­ natus Canonicus Regularis, praesentationem seu nominationem de se factam acceptaverit, cum clausula de obtinendo Beneplacito tam Superioris Gene­ ralis sui Ordinis, quam Sedis Apostolicae, ad ipsos praesentantes seu nominan­ tes pertinebit, consensum exquirere Superiorum Regularium. Qui si ex discessu huiusmodi Canonici Regularis, ad animarum curam, seu ad Canonicatum in Ecclesia Saeculari obtinendum evocati, nullum Ordini detrimentum obven­ turum esse, in Domino reputaverint; multoque magis, si perspectam haben­ tes vitam ab huiusmodi praesentato seu nominato religiose institutam, et studia ab eodem in Religione laudabiliter peracta, illius operam utilem atque proficuam fore Ecclesiae illi, cuius servitiis deputatur, in Domino pariter iudicaverint; requisitum assensum in scriptis praebentes, testimonium insuper adiicient de ipsius praesentati seu nominati idoneitate, tam quoad mores, quam quoad doctrinam, sive ad animarum curam, sive ad Praebendam Canonicalem; super quorum veritate ipsorum Superiorum conscientiam districte oneramus. Sed et ab Ordinario, sive ab Ordinariis Locorum, in quibus ipse Religiosus praesentatus aut nominatus per aliquod tempus commoratus fuerit, requirendum erit, utrum ipsis aliquid adversus illius vitam et mores relatum fuerit, vel alias legitime constiterit. § 18. Quae omnia, videlicet praesentatio, seu nominatio, et respective acceptatio cum adiectis clausulis praeservativis supra enunciatis; item Supe­ riorum Regularium consensus, corundemque attestatio; Ordinariorum quoque favorabile testimonium, exhibenda erunt nostro, sive Successorum Nostrorum Romanorum Pontificum pro tempore Datario, qui, facta Nobis, aut Succes­ soribus Nostris, praedictorum omnium relatione, si ita Pontifici videbitur, Literas Apostolicas super concessione huiusmodi Beneficii eidem Canonico Regulari praesentato seu nominato ad illius vitam facienda, statim expediri iubebit ; vel alias, de eiusdem Pontificis mandato, ante ipsam expeditio­ nem, praedictae Congregationis Tridentini Concilii Interpretis consilium exquiret. § 19. Idipsum, quantum rei natura, et circumstantiarum diversitas patitur, tunc etiam observari volumus et mandamus, quoties Ordinarius ipse Cano­ nicum Regularem Lateranensem, aut Sanctissimi Salvatoris, ad Ecclesiam Parochialem, quam in casu particulari sine concursu conferri posse contigerit, sive ad Canonicatum absque Concursu pariter providendum, et ad ipsius Ordi- 922 Romani Pontifices narii liberam dispositionem et collationem pertinentem, promovendum putaret. Decernentes, in huiusmodi casibus nihil ab Ordinariis propria auctoritate fieri posse; sed Romano pro tempore Pontifici rem totam deferri; item consen­ sum Superiorum Regularium, iuxta formam superius a Nobis praescriptam, exquiri, et obtineri, omniaque demum, ut praefertur, ad Datarium pro tem­ pore transmitti, ut is, relatione Pontifici facta, opportunum super expediendis Literis Apostolicis mandatum accipiat. § 20. Ubi vero agatur de Beneficiis Ecclesiasticis Saecularibus, ad quae Concursus de iure indici, et haberi debet; cuiusmodi plerumque sunt Eccle­ siae Parochiales ad liberam Ordinariorum collationem spectantes, itemque Ecclesiae Parochiales de lurepatronatus Ecclesiastico, et in Ecclesiis Cathedralibus, Metropolitanis, aliisque, Praebendae Theologalis, et Poenitentiaria; statuimus, nullum Canonicum Regularem, sive Lateranensem, sive Sanctis­ simi Salvatoris, etiam accedente licentia ipsorum Superiorum Generalium, ad huiusmodi Concursus accedere posse: ipsisque Episcopis, sive aliis Ordinariis quibuscumque, districte inhibemus, sub poena nullitatis Concursus, ne prae­ dictos Canonicos Regulares ad huiusmodi Concursus admittere praesumant, sine praevio Beneplacito Apostolicae Sedis, pro quo obtinendo sequentem methodum inviolabiliter tenendam, atque servandam praescribimus. §21. Quoties videlicet Episcopus, aut alius Ordinarius, inter eos Saecu­ lares Presbyteros, sive Clericos, qui ad Concursum pro Ecclesiae Parochialis, aut Praebendae Theologalis, vel Poenitentiariae collatione et provisione haben­ dum, sunt accessuri, neminem ad huiusmodi Parochiam aut Praebendam ido­ neum revera esse, in Domino iudicaverit; et e contrario aliquem ex Cano­ nicis Regularibus ad praedictas Ecclesiam, aut Praebendas respective aptum, et idoneum existere noverit; Romani Pontificis pro tempore existentisiudicio rem totam deferet; a quo si illi indultum fuerit, ut huiusmodi Canonicum Regularem ad Concursum admittere valeat, tunc ab eodem Religioso Cano­ nico requirere debebit, an forte, accedente consensu ipsius Superiorum Regu­ larium, huiusmodi Concursui se sistere vellet. Quod ubi is facturum se esse affirmaverit, idem Episcopus Superiores Regulares rogabit pro huiusmodi consensu, seu licentia; quam tamen ipsi Superiores nequaquam impertiri debebunt, nisi simul testati fuerint, et nullum proprio Ordini detrimentum extiturum, si religiosus vacantem Parochiam, aut Praebendam assequatur, et eundem, anteactae vitae ac doctrinae merito, dignum esse, qui ad illam promoveatur. § 22. Hisce omnibus in antecessum exacte servatis, licebit Canonicum Regularem ad Concursum admittere. Et nihilominus si cum prae caeleris probari contigerit, ipsa Parochiae, seu Praebendae concessio a Romano Pon­ tifice expetenda erit; transmissis ad Datarium pro tempore omnium praemis­ sorum documentis, ut hic, facta relatione Pontifici, opportuna pro expeditione mandata recipiat. § 23. Si autem contigerit, ut habito Concursu pro Ecclesiae Parochialis, aut Praebendae Theologalis, vel Poenitentiariae provisione, nullus ex Con­ currentibus de Clero Saeculari idoneus repertus fuerit; aut si, huiusmodi Concursu indicto, intra praefinitum tempus nemo ex Clero Saeculari ad illum Romani Pontifices 923 — accesserit, Episcopus autem vacantem Ecclesiam, aut Praebendam alicui Cano­ nico Regulari Lateranensi, aut Sanctissimi Salvatoris utiliter concedi posse crediderit, pari modo Apostolicum assensum ad hoc exquirere debebit; habitoque rescripto iuxta petita, quod, annuente Pontifice, in ea verba conceptum esse poterit: pro gratia, servatis servandis; tunc Episcopus cum ipso Cano­ nico Regulari, et cum ipsius Superioribus ea servabit, quae superius a Nobis praescripta sunt; ac de praemissorum omnium implemento opportuna docu­ menta ad Datarium transmittet, Romano pro tempore Pontifici exhibenda, ut, eo iubente, ad concessionem huiusmodi Ecclesiae aut Praebendae per Literas Apostolicas procedi possit. § 24. Denique, quod pertinet ad Ecclesiarum Parochialium, aut Canonicatuum renunciationes, seu resignationes, vel Coadiutorias, necnon colla­ tiones Beneficiorum Ecclesiasticorum simplicium, aut Pensionum Ecclesiasti­ carum reservationes; quum in his omnibus, non solum ex superius dictis, propter Regularem qualitatem Resignatarii, aut Coadiutoris deputandi, sivg de praedictis Beneficiis aut Pensionibus providendi, verum etiam ratione tituli intrinseci huiusmodi collationum, Apostolicae auctoritatis interventus semper et omnino requiratur: Nos Romanorum Pontificum Successorum Nostrorum arbitrio et prudentiae omnia relinquenda esse ducimus. Confi­ dimus autem, neminem fore ex praefatis Successoribus Nostris, qui in huius­ modi casibus, praeter alia ad resignationes, aut Coadiutorias admittendas, sive constituendas, et ad Beneficia simplicia conferenda, vel Pensiones Eccle­ siasticas reservandas, de iure requisita, rerum insuper ac personarum ratione habita, ea quae superius a Nobis circa praemissas concessiones statuta sunt, prae oculis habere, et mature perpendere omittat. § 25. Equidem inspecto Canonicorum Lateranensium, et Sanctissimi Sal­ vatoris Regulari Instituto, non licet eis, quoad vivunt, post solemnem Voto­ rum Professionem, e Religiosis Claustris discedere, et a Superiorum Regula­ rium obedientia se subtrahere. Quamvis autem, ut antea dictum est, huiusmodi Legi subiecti sint et esse debeant etiam post assequutum aliquod Saeculare Beneficium simplex, aut Ecclesiasticam Pensionem, cuiusmodi certis in casibus ab Apostolica Sede Regularibus concedi et assignari contingit; attamen satis patet, neque permanentiam intra Claustra, neque immediatam Superioribus Regularibus subiectionem consistere ullo modo posse cum animarum cura, aut Canonica Residentia, si aliquem ex iisdem Canonicis Regularibus Eccle­ siam Parochialem, aut Canonicatum, et Praebendam, vel Dignitatem, aut aliud Saeculare Beneficium Ecclesiasticum personalem Residentiam requirens con­ tingat quomodolibet obtinere. § 26. Illud vero Dubium in Congregationibus huius Urbis ct Curiae frequenter discussum ac disputatum fuit; an scilicet huiusmodi Canonici Regulares, post adeptam in Ecclesiis Saecularibus Parochiam, sive Canoni­ catum, e Claustris egressi, retinere deberent habitum sui Ordinis, an vero Clericorum Saecularium vestibus uti possent. Item de iis, qui ad Parochorum Officium sunt promoti, quaesitum fuit, an alterum Canonicum Regularem, dum possent, in sui consortium assumere, et apud se habere tenerentur. Super quibus non una fuit sententia, tam praedictarum Congregationum, quam I 924 Romani Pontifices eorum, quos nuper a Nobis in consilium adhibitos esse memoravimus. Verum Nos, iustis et rationabilibus de causis animum Nostrum moven­ tibus, decernimus atque statuimus, praedictos Canonicos Regulares, sive ad animarum curam gerendam, sive ad Canonicatum obtinendum in Ecclesiis Saecularibus, e Claustris egressos, habitum Clericalem Saecula­ rem assumere posse, et ab obligatione secum retinendi Socium sui Ordi­ nis, liberos et immunes esse, et fore. Eosdem tamen monitos volumus, ne, propterea quod extra Religiosa Claustra vitam degunt, et Clericorum Sae­ cularium habitum deferunt, ideo se absolutos aut dispensatos esse arbitrentur ab observatione Votorum, quibus se in Regulari Professione Deo mancipa­ runt; sed sciant, se teneri eadem Vota servare et implere in iis omnibus, quae cum animarum Rectoris, aut Canonici Saecularis Officio coniungi possunt Epi­ scopo autem, sive Ordinario Loci, per omnia subiecti sint; ipsumque etiam Superioris Regularis loco agnoscant et colant. Ac demum suas partes esse intelligant, sanctioris conversationis exemplo, sedulitate in officio obeundo, frugalis vitae parsimonia, copiosa eleemosynarum largitione, veluti quibus­ dam religiosae perfectionis insigniis, etiam in habitu Saeculari, pro Canonicis Regularibus in oculis hominum se gerere. § 27. Quaesitum praeterea fuit, utrum huiusmodi Canonici Regulares, qui Parochialcm Ecclesiam, vel Canonicatum Saecularem essent adepti, pos­ sent a suis Superioribus Regularibus, legitimis ex causis, ad Religionis Clau­ stra revocari ; qua etiam de re non satis conformia prodierunt iudicata. Sed convenientibus in unam sententiam his, qui hac occasione a Nobis consulti fuerunt, Nobis visum est statuere ac declarare, praedictos Superiores Regu­ lares huiusmodi facultate destitutos esse, ubi agatur de Saecularibus Paro­ chiis, aut Canonicatibus in Titulum conferri solitis, et alicui ex praedictis Canonicis Regularibus in perpetuam administrationem rite concessis; sed ad Episcopum dumtaxat, sive ad Ordinarium loci pertinere, concurrentibus causis canonicis, ad legitimam contra illos privationem per sententiam procedere: vel alias ipsos, iustis pariter de causis, ad animarum curam inhabiles, et ab ea perpetuo suspensos declarare; quo casu hi, qui sic per sententiam privati, aut perpetuo suspensi existent, utique Religiosum habitum resumere, et ad Tropria Claustra redire teneantur. § 28. Denique disputatum fuit, utrum Canonicus Regularis, si resigna­ verit Ecclesiam Parochialem, aut Canonicatum Saecularem, quem obtinuerat, habitum Regularem resumere, et Religionis Claustra iterum ingredi debeat, itidemque an id locum habeat, ubi de praedictis per sententiam privatus, vel a Parochialium munium exercitio perpetuo suspensus, sive ad ea obeunda inhabilis declaratus fuerit; atque etiam, ubi Coadiutorem in Parochia aut in Canonicatu eidem deputari contingat; vel post laudabilem operam in Canonicatu per annos quadraginta assidue praestitam, privilegium lubilationis, ul vocant, ipsi fuerit concessum. Et in his quidem cum distinctione proceden­ dum censentes, ut omnem dubitandi occasionem perpetuo removeamus, decer­ nimus atque statuimus, Canonico Regulari, qui se Parochia, aut Canonicatu abdicaverit, vel iis per sententiam legitime privatus, vel ad gerendum Paro­ chiae regimen inhabilitatus, et ab eodem perpetuo suspensus fuerit, ad habi­ Rornani Pontifices 925 tum Regularem, et Instituti sui Monasteria redeundum esse. Non ita vero si, extra casum perpetuae inhabilitationis, et suspensionis, Coadiutorem habuerit in Canonicatu, aut in Parochialis curae regimine, vel per lubilationem a ser­ vitio Chori fuerit exemptus; quum et ii, qui Coadiutorem habent in affectae valetudinis aut ingravescentis aetatis subsidium, teneantur in loco Parochiae, aut Canonicatus residere; ut praesto sint, quoties legitimum Coadiutori impe­ dimentum obvenerit, ipsius Parochiae, aut Chori necessitatibus quoad pote­ runt, inservire, et qui lubilationem obtinuerunt, valeant pro libito Chorum frequentare, atque etiam, non obstante huiusmodi lubilatione, si Divinorum Officiorum ratio id exigat, possint ad servitium Ecclesiae revocari. § 29. His porro declarationibus atque decretis, quae praevia matura deli­ beratione, auditoque, ut praefertur, nonnullorum Venerabilium Fratrum No­ strorum, aliorumque prudentum atque doctorum Virorum consilio, per has Nostras Literas ferimus, atque Apostolica Auctoritate statuimus, pluribus controversiis finem factum iri confidimus; eademque opera tam Episcopis, aliisque Locorum Ordinariis, quam ipsis, de quibus agitur, Ordinibus Regu­ laribus, utiliter consultum esse existimamus; Episcopis nempe, sive Ordina­ riis, quorum frequentes audivimus querelas super nimia facilitate, qua huius­ modi Canonici Regulares ad Ecclesias Parochiales aut Canonicatus Saeculares convolabant, sola muniti licentia ipsorum Superiorum Regularium; quos quidem suspicabantur in ea concedenda haud difficiles se praebere, ubi de turbulentis hominibus, aut ipsi Religioni inutilibus ageretur: ipsis vero etiam Canonicorum Regularium Lateranensium, et Sanctissimi Salvatoris Ordinibus, quos peculiari semper benevolentia prosecuti sumus; ex quibus non paucos probitate ac doctrina insignes, suorumque respective Ordinum amantes, et olim, quum in minoribus ageremus, et postquam etiam Apostolicam hanc Sedem tenemus, aperte conquerentes audivimus, non raro evenire, ut depre­ catorum studio et auctoritate, cui Superiores obsistere aut nollent aut non auderent, illos ex Collegis suis cogerentur amittere, ex quorum permanentia maiorem utilitatem atque splendorem consecuturus erat ipsorum Ordo, a quo iidem multos annos hanc in spem educati et alti fuerant, ac religiosis virtu­ tibus, optimisque disciplinis imbuti. § 30. Quocirca easdem praesentes Literas, et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo, quod Canonici Regulares praedicti, aut quilibet alii etiam spe­ ciali nota et expressione digni, in praemissis interesse habentes, seu habere quomodolibet praetendentes, illis non consenserint, aut ad ea vocati et auditi non fuerint, aut ex alia quacumque causa, colore, praetextu, et capite, etiam in corpore luris clauso, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obrep­ tionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis nostrae, aut alio quolibet defectu notari, impugnari, in ius vel controversiam revocari, ad terminos iuris reduci, aut adversus illas aperitionis oris, aut quodeumque aliud iuris, facti, vel gra­ tiae remedium impetrari posse; sed easdem praesentes semper firmas, vali­ das, et efficaces esse et fore, ac ab omnibus et singulis, ad quos spectat, et pro tempore quomodocumque spectabit, inviolabiliter observari. Sicque et non aliter in praemissis per quoscumque ludices ordinarios et delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, ac S. R. E. Cardinales, etiam 926 Romani Pontifices de Latere Legatos, Vice-Legatos, dictaeque Sedis Nuntios, et alios quoslibet quavis auctoritate et potestate fungentes, et quandocumque functuros, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et aucto­ ritate, iudicari, et definiri debere; et si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari, irritum, et inane decer­ nimus. § 31. Non obstantibus, etc. [Bened. XIV Bull., torn. 1, p. 536-547]. 362. Benedictus XIV, ep. Sollicitudini, i oct. 1745.’ Sollicitudini nostrae dudum relatum fuerat, in Civitate Imperiali Kauffbura, quam incolunt simul Orthodoxi, ac Lutheranae professionis sectatores, vitam degere sanctimonialem quamdam, Crescentiam nomine, adeo sancti­ tatis opinione celebratam, ut assiduus ad eam concursus fieret hominum etiam virtute et genere illustrium. Quapropter multiplici experimento edocti, inanes aliquando affectatae sanctitatis larvas obtendi, atque etiam ab anima­ rum Directoribus, ob suos peculiares fines, eosque interdum minus rectos, depraedicari et divulgari; datis ad Fraternitatem tuam Literis die 17 Maii superioris Anni 1744, discretioni tuae commisimus, ut in praedictae Sororis Crescentiae vitam et mores inquireres, deque illius agendi rationibus, sive bonis, sive malis, certiores Nos redderes. § 1. Quamvis autem ante Literarum nostrarum adventum, eadem Soror Crescentia extremum diem obiisset; ideoque expirasse dici posset nostra Tibi directa commissio; attamen Fraternitas tua Pastoralis vigilantiae partes esse iudicavit, graves quosdam atque prudentes Viros ad hoc subdelegare, ut in eiusdem Defunctae mores eam inquisitionem explerent, quam, ipsa vivente, fieri cupiebamus. § 2. Huius itaque inquisitionis acta, aliaque ad rem pertinentia, una cum Epistola tua scripta die 24 Maii proxime elapsi, ad Nos allata fuerunt: et Nos quidem Epistolam ipsam statim legimus et perpendimus; ipsa vero acta, aliaque adnexa, Viris expertis tradidimus redigenda in summarium; quod deinde, simul ac per tot alias, quibus distinemur, occupationes et curas Nobis licuit, cum ipsis authenticis actis et documentis conferre non praetermisimus. § 3. In his omnibus equidem nihil offendimus, ex quo defuncta Soror Crescentia de affectatae sanctitatis crimine argui possit. Verum ex ipsis Testium dictis, (etiamsi integra fides iis adhiberetur, nec ulla iusta adesset suspicio, eos ad favendum praedictae Sorori praecedenter instructos fuisse), illius quidem vitam ad normam probitatis exactam, et gravibus exemptam criminibus agnoscere Nobis visi sumus; nullam tamen heroicam virtutem, 1 Venerabili Fratri loseph Episcopo Augustano. Romani Pontifices 927 nullum signum, sive miraculum ab omnipotenti Deo, ipsius intercessione, patratum deprehendisse, ingenue fatemur. § 4. Non ignotum Tibi esse Opus De Canonizatione Sanctorum a Nobis conscriptum, ex Fraternitatis tuae Literis intelleximus. In quo Opere elabo­ rando, postquam ultra viginti annos in munere Promotoris Fidei versati fuimus, qualemcumque operam Nostram conferre opportunum duximus; non ut doctrinae laudem ac nominis celebritatem consequeremur; sed ut certam ac tutam methodum traderemus dirigendi seriem Causarum Beatificationis et Canonizationis, quae ob varias opiniones Scriptorum, qui in negotiis Congregationis Sacrorum Rituum non satis versati fuerant, aliquo modo involuta ac perturbata videbatur; utque omnium oculis pateret, quam caute ac diligenter Apostolica Sedes in huiusmodi Causarum examine se gereret. § 5. Inhaerendo itaque Regulis in eo Opere expositis, quae non equidem a Nobis conditae, aut primum excogitatae, verum ex praefatae Congrega­ tionis disciplina collectae, et in aliorum usum productae fuerunt, satis agno­ visse poterit Fraternitas Tua, huiusmodi Causis initium fieri a conficiendis Processibus propria et Ordinaria auctoritate Episcoporum, sive aliorum Ordi­ nariorum Praesulum. His tamen minime properandum esse in demandanda confectione huiusmodi Processuum; sed expectandum esse congruum tem­ poris intervallum ab obitu illius Dei Servi, sive Ancillae, de cuius virtutum, aut miraculorum fama inquirendum sibi esse duxerint; neque vero admo­ vendam esse operi manum, nisi praecesserit vera et legitima fama virtutis heroicae, aut miraculi ad illius Servi Dei intercessionem, sive invocationem, a Deo patrati; nihil enim frequentius esse, quam post mortem alicuius fidelis Viri, aut Mulieris, magnam sanctitatis vel miraculorum opinionem in populo oriri, ac potissimum si ab aliquibus de industria rumor foveatur; quae tamen opinio, nisi veritate innixa sit, vel ipso temporis lapsu lan­ guescere, et interire, vel etiamsi hominum artificiis aliquandiu sustentari pergat, perspicuis tandem Divinae Sapientiae consiliis destrui, et confundi consuevit. In conficiendis autem huiusmodi Processibus, praecipue conside­ randum esse extremum mortis articulum, in quo nisi aliquid illustre et sanctitate conspicuum se obtulerit, reliquae omnes inqusitiones superva­ caneae remanent. Denique ubi a Defuncto, vel, ipso iubente et probante, ab alio quolibet, aliquid scriptum fuerit, ne in praefatis concinnandis Pro­ cessibus inutiliter tempus, aurumque insumatur, ante omnia ad trutinam revocanda esse huiusmodi scripta, ac diligenter investigandum, an aliquid contra Fidei veritatem, aut contra morum integritatem contineant, vel ullam peregrinae doctrinae novitatem a communi Ecclesiae sensu et consuetudine alienam exhibeant. § 6. Porro Fraternitati tuae in procuranda Processus ad Nos transmissi compilatione, non id propositum fuisse putamus, ut Causam Beatificationis Sororis Crescentiae quandocumque promovendam inchoare volueris. Novimus, potissimum inquisitionis peractae scopum fuisse, ut de Monialis Defunctae moribus instructos Nos redderes, et an affectatae sanctitatis notam meruerit, Nos edoceres. Sed quoniam facile evenire posset, ut fervente adhuc plurium 928 Romani Pontifices pio erga illam affectu, enixe a Te postularetur, ut conficiendis Processibut initium fieret; idcirco non inopportunum duximus, praemissa omnia Tibi in memoriam revocare, tutioremque agendi rationem paucis innuere; quum necessarium omnino putemus, per aliquod temporis spatium inquisitiones differri, atque interim observari, quo res evadat; an ullum appareat arti­ ficii, bumanaeque machinationis vestigium; an denique requisitae conditiones adsint pro inchoandis Processibus ad Beatificationis iudicium instruendum profuturis. § 7. Quod etiam in casu, de quo agitur, magis expedire censemus, tum quia in collectis nuper plurium virorum, atque mulierum testimoniis, ut supra diximus, nulla elucet heroicae virtutis aut miraculorum probatio, nec in obitu Sororis Crescentiae splendidum ullum sanctimoniae indicium apparet; tum quia complura huius scripta supersunt, quae ante omnia opus est ad examen vocari. Quod si etiam compilationi Processus Ordinarii, ad inchoandam Beatificationis Causam, locus esset, necessarium plane videretur exactam Instructionem pro recta illius confectione, iuxta ea, quae in prae­ dicto Opere Nostro De Canonizatione conscripsimus, hinc ad vos mittere; quum in praedicto Processu Nobis oblato, nostroque iussu a peritissimis Viris discusso, animadversum fuerit, Testes in eo inductos turmatim exami­ natos fuisse; nec praevium, ut par erat, iusiurandum praestitisse; cumque non ita, ut oportebat, interrogati fuerint, generalia dumtaxat deposuisse, nihil de peculiaribus actionibus defunctae Sororis enarrantes. § 8. Atque haec, Venerabilis Frater, satis esse possent, ad accuratam illam, quam de commissa Tibi inquisitione Nobis reddidisti rationem; nec ulterius progrederetur Epistola Nostra, nisi alia quaedam Literis tuis Nobis indicanda iudicasses; inter quae praecipuum locum obtinet, quod scribis, de publicatis, lateque diffusis quibusdam Imaginibus Spiritum Sanctum sub speciosi luvenis forma referentibus, subscriptis verbis: Veni Sancte Spiritus; de quibus Imaginibus, utpote statim undequaque sparsis, atque multiplicatis, duo potissimum inquirenda sunt: primum, an Soror Crescentia eas inve­ nerit, vulgaverit, approbaverit; alterum, an (praetermissa indagine de earum auctore) huiusmodi Iconum usus, expressio, et veneratio, sive intra Ecclesias, sive extra illas admitti possit. § 9. Nos autem de prima quaestione minime verba faciemus, eamque intactam relinquemus iis, quibus forsan de virtutibus Sororis Crescentiae quandocumque inquirendum esse contigerit; sive agendum fuerit de permit­ tenda introductione causae super ipsius Beatificatione, sive, introducta iam Causa, de ipsis virtutibus aestimandis, et comprobandis. § 10. De altera vero quaestione dicturi, primum omnium Apostolicum Fraternitatis tuae zelum, quo huiusmodi Imagines huc illuc sparsas, et per Coenobium, per Ecclesiam, per Chorum palam expositas, auferri, et remo­ veri iussisti, laudamus, atque probamus, Te hortantes, immo etiam auctori­ tate, qua fungimur, Tibi mandantes, ut in suscepto proposito firmiter constanterque perseverans, nullo pacto permittas huiusmodi Icones ulterius multiplicari, quascumque vero ullibi existere compereris, eas omnes et sinjulas de medio tollas; adhibitis iis auctoritatis simul, prudentiaeque tuae Romani Pontifices 929 remediis, quibus optatum finem sine turba, ac tumultu consequi posse iudi. caveris. § 11. Neminem profecto latet, impium atque sacrilegum errorem fore, divinaeque naturae iniuriosum, si quis se putaret Deum Optimum Maximum, sicuti in se est, coloribus exprimere posse. Quum enim illius Imago depingi, atque oculis subiici nequeat, nisi tanquam materialis alicuius substantiae, corporea figura et partibus praeditae; si quis has qualitates Divinae Naturae tribueret, is profecto in Anthropomorphitarum errorem incideret. § 12. Repraesentatur tamen Deus eo modo, eaque forma, quibus in Scripturis Sanctis legimus ipsum mortalibus apparere dignatum esse. Licet enim id ab Heterodoxis Scriptoribus improbe reprehendatur, inter quos Simonem Episcopum vidimus suarum Institutionum Theologicarum lib. 4, sect. 2, cap. 13, asserentem non licere Deum pingere, ne sub ea quidem forma, qua se hominibus videndum exhibuit; ex nostris vero etiam Duran­ dus opinatus fuerit huiusmodi Imaginum usum minime expedire; et loannes Hesselius, Catholicus itidem Scriptor, Catechismi sui lib. 1, cap. 65, huic opinioni favere videatur, dum ait innocuas quidem fore huiusmodi picturas, si a doctis tantummodo Viris conspici deberent; sed quum sapientium et insipientium oculis expositae esse debeant, facile evenire posse, ut indoctis per eas male de Deo credendi occasio praebeatur. § 13. Nihilominus communiter Catholici Theologi aliter docent Petavius Theologicorum Dogmatum lib. 15, De Incarnatione, cap. 14, ut videre est ipsius Operum Tomo VI, licitum esse demonstrat, Deum sub ea forma depin­ gere, qua ipsum accepimus semetipsum conspiciendum praebuisse: Communi Catholicorum assensu inveteravit opinio, nimirum ut eatenus figurari Deus possit, qua sub externa aliqua specie aspectabilem se praebuit hominibus. Molanus doctus auctor, Historiae sacrarum Imaginum, lib. 2, cap. 3, hanc ipsam sententiam confirmat. Eandemque quaestionem duo alii clari nominis Theologi egregie illustrarunt, nimirum Suarez in 3 part. D. Thomae, tom. 1, quaest. 25, art. 3, disput. 54, sect. 2, pag. 793, et Valentia, tom. IV suorum Operum, pag. 384. Quibus addendi sunt duo S. R. E. Cardinales, Bcllarminus, et Gotti, a Nobis alias citati in Opere Nostro De Canonizatione Sanctorum, lib. IV, part. 2, cap. 20, num. 2. § 14. Imagines Deum ita repraesentantes minime reprobat sacra Tridentina Synodus, sess. 25, De Invocatione, veneratione, et Reliquiis Sanctorum, et sacris Imaginibus ; sed Episcopis mandat, ut Populos edoceant, per huius­ modi Picturas erudiri et confirmari Gregem Christi in articulis Fidei com­ memorandis et assidue recolendis. Si quis vero privatus huiusmodi Imaginum usum opinione sua reprobare ausus est, Ecclesiastico iudicio damnatus fuit, ut indicat Propositio XV inter damnatas a fel. rec. Praedecessore Nostro Alexandro Papa VIII die 7 Decembris 1690, quae sic habet: Dei Patris sedentis simulacrum nefas est Christiano in Templo collocare. § 15. Et profecto quum in Sacris Literis legatur, Deum ipsum sub hac, aut illa forma hominibus se videndum exhibuisse, cur sub eadem forma eundem pingere non licebit? S/ ergo Hierae legentibus permittuntur ; cum tamen sacrae Literae in maxima veneratione habeantur, cur non etiam Ima59 930 Romani Pontifices Verba sunt Alphonsi de Castro, lib. 8 adversus Haereses; quo etiam argumento strenue usus est Cardinalis de Richelieu in suo Trac­ tatu, De faciliori ratione reducendi cos, qui se ab Ecclesia segregarunt, lib. 3, pag. 439. § 16. His positis principiis minime dubiis, facile patebit, qua ratione Imago Spiritus Sancti a Pictoribus efformari debeat, et quaenam ipsius Ima­ gines approbari debeant, aut reprobari. In Sanctis Evangeliis a BB. Matthaeo, Marco, et Luca conscriptis, ubi Baptismus enarratur, quem Dominus Noster lesus Christus a loanne accipere voluit, legitur, apertum fuisse Coelum, et Spiritum Sanctum corporali specie, sicut Columbam, super eum descendisse. Quod cur factum fuerit, mirifice explicat Dionysius Alexandrinus in Epistola adversus Paulum Samosatenum, quae extat in Collectione Conciliorum Labbei, tom. 1, pag. 867, ita: Cur vero in specie Columbae Spiritus Sanctus descendit? gines permittentur? scilicet ut nos doceret, qui misit illum, quique eum, quem misit, accepit. Sicut enim Noe dimisit ex Arca Columbam, et ipse illam recepit; ad eam similitu­ dinem intelligcndum Nobis est, ipsius Christi esse Spiritum Sanctum coaeter­ num, et quod erat ipsius, hoc dedisse Nobis; dividens, et effundens super omnem carnem credentium, quia Deus est et Dominus, qui divisit Nobis suum Sanguinem et Spiritum. §. 17. Non hic opus est in eam controversiam ingredi, quae inter eru­ ditos Criticos agitur, super illius Columbae natura. De hac olim egimus in Nostro Tractatu De Festis Domini Nostri lesu Christi, Editionis Patavinae, § Liv, qua editione absoluta, recentiorem quamdam super hoc argumento vidimus Dissertationem inter Discursus Historico-Criticos ad illustrationem veteris et novi Testamenti Typis edito Hagae Comitum an. 1737, pag. 148. § 18. Quod autem ad praesentem quaestionem attinet, quum Spiritus Sanctus in Columbae specie olim visibiliter apparuerit; profecto illius Imago sub eadem specie dipingi debet. Qua in re vetus Ecclesiae disciplina nostro­ rum temporum consuetudini adstipulatur. De ea siquidem testatur S. Paulinus Episcopus Nolanus, qui, saeculo Christi quinto ineunte, in epistola ad Severum, describens Picturas in Basilica S. Petri iam tunc existentes ita cecinit: Pleno coruscat Trinitas Mysterio: Stat Christus Agno, vox Patris Coelo tonat. Et per Columbam Spiritus Sanctus fluit. § 19. Pariter Christi anno Antiocheni Clerici et Monachi, in pre­ cibus loanni Patriarchae, et Synodo adversus Severum congregatae exhibitis, haec habent, apud Labbeum, Conciliorum tomo 5, pag. 159: Columbas aureas, dxviii et argenteas in figuram Spiritus Sancti super Divina Lavacra et A Itaria appensas, una cum aliis, sibi appropriavit ; dicens, non oportere in specie Columbae Spi­ ritum Sanctum nominare. Damnatus etiam fuit in Concilio Nicaeno Secundo habito anno Domini Xenaias Catechumenus, quum ausus esset asserere, non licere Spiritum Sanctum sub Columbae forma repraesentare: Inter caetera autem dicebat, et hoc esse puerilis animi factum, fingere in Colum­ bae Idolo ter adorabilem Spiritum Sanctum, ut videre est in Collectione Condcclxxxvii Romani Pontifices 931 ciliorum, Regia nuncupata, Parisiis impressa anno 1644, torn. 18, pag. 458, et apud Cardinalem Baronium ad annum Christi 485. § 20. In opere quoque Italica lingua scripto Philippi Bonarotae Senatoris Florentini, quod inscripsit, Observationes in antiqua vitrea vasa, ex Urbis Coemeteriis effossa, pag. 125, plures afferuntur Imagines Spiritus Sancti, sub Columbae specie in nobilibus illis sacrae antiquitatis fragmentis expressae. Cum vero recentiores sectarii, Calvinus, Lutherus, Zuinglius, mox relatum Severi errorem renovare contenderint, neminem latet, quid de illorum deli­ riis Ecclesia judicaverit; quorum ampla refutatio videri potest apud Gretserum in Tractatu De Sacris Imaginibus, cap. 9, impresso in tomo 17 novissimae Editionis ipsius Operum. § 21. Legitur insuper in sacris Novi Testamenti paginis, quod quum post Christi in Coelum Ascensionem congregati essent Apostoli et Discipuli, una cum Maria Matre lesu, solemni die Pentecostes apparuerant illis disper­ titae linguae, tanquam ignis, seditque supra singulos eorum; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto. De quo Mysterio fuse egimus in praedicto Opere Nostro De Festis Domini Nostri lesu Christi, § 480 et sequentibus, Editionis Pata­ vinae, ubi sub § 492 docuimus, licere Pictoribus ad repraesentandum id, quod in solemniis Pentecostes ab Ecclesia recolitur, Apostolos pingere, aliosque cum iis in Coenaculo congregatos, et flammulas ignis in linguarum figuram e Coelo demissas, eorum omnium capitibus impluentes; quoniam in sacra Apostolicorum Actuum Historia, cap. 2 refertur, Paraclitum Spiritum San­ ctum hoc visibili signo adventum suum ea occasione hominibus manife­ stasse. Verum si quis extra hanc occasionem eundem Spiritum Sanctum pin­ gere velit, non aliter ipsum, quam sub Columbae forma poterit repraesentare; ut etiam recte monuit eruditus auctor Ayala in Tractatu, cui Titulus est Pictor Christianus, ubi lib. 2, cap. 3, num. 7 scribit: Cum vero Spiritus San­ ctus depingendus venit, non alia specie pingendas est, nisi illa, qua in Ior­ dane nimirum apparuit, quamque docet Divinus Textus his verbis: Et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut Columba in ipsam. In Catechismo autem auctoritate sacri Concilii Tridentini edito, super eo Decalogi Prae­ cepto: Non habebis Deos alienos coram me, ubi agitur de pingendis Divinis Personis, haec habentur: Columbae vero species, et linguae tanquam ignis, in Evangelio, et Actis Apostolorum, quas Spiritus Sancti proprietates signi­ ficent, multo notius est, quam ut oporteat pluribus verbis explicari. § 22. Quod si dicatur, minime reprobari, humo libenter admitti usum pingendi Spiritum Sanctum in Columbae specie; verum id agi, ut praeterea possit sub speciosi Invenis, aut Viri forma repraesentari; Nos contra iure responderi posse contendimus, quod cum aliter non liceat Divinae Personae Imaginem Immanis oculis intuendam exhibere, quam sub ea forma, sub qua in Scripturis Sanctis narratur eandem Personam se olim hominibus aspe­ ctabilem praebuisse; sequitur inde, non modo licitum esse Spiritum San­ ctum, vel die Pentecostes in mystica figura linguarum ignis super Apostolos descendentium, vel alias in Columbae specie, depingere; propterea quod uterque eiusdem pingendi modus in Divini Textus historia ct auctoritate fundatur; sed hoc insuper recte colligitur, minime licere, eundem Spiritum 932 Romani Pontifices Sanctum sub Adolescentis, aut Viri specie figurare, quum nullibi inveniatur in Divinis Scripturis ipsum sub huiusmodi forma hominibus apparuisse. § 23. Huic autem rationi addenda est auctoritas sacrosanctae Tridentinae Synodi, quae loco superius citato, prohibet Fidelium oculis exhiberi ullas falsi dogmatis Imagines, aut rudibus periculosi erroris occasionem prae­ bentes; et generaliter, ullam insolitam poni, aut ponendam curari imaginem, tam in Ecclesiis, quam in aliis quibuscumque locis, districte vetat. Imago autem, de qua agimus, praeterquamquod insolita est, impium etiam, atque damnatum a Patribus errorem in animos intuentium revocare posset; eorum videlicet, qui asseruerunt, Divinam Spiritus Sancti personam humanae con ditionis naturam assumpsisse, de quibus loquitur Sanctus Cyrillus Hie­ rosolymitanus Cathcchesi XVI, Tomo 4 Bibliothecae Maximae SS. Patrum Lugduni impressae anno 1677, pag. 523, et S. Isidorus Pelusiota, Lib. 1, Epist. 243 eiusdem Bibliothecae Tomo 7, praeter Auctorem Notarum ad Con­ cilium Constantinopolitanum I, in Collectione Conciliorum Labbei, tom. 2, pag. 976. § 24. Equidem ex Epistola Fraternitatis Tuae satis intelleximus, huiusce argumenti vim ab iis quoque agnitam fuisse, qui de praesenti quaestione apud te verba fecerunt; qui tamen eam se declinare posse putarunt, adductis exemplis quarundam Imaginum Sanctissimae Trinitatis, quibus ea sub figura trium hominum aequalis, et undequaque similis aspectus repraesentatur. Id quod alterius disquisitionis occasionem Nobis aperit; ut scilicet examinemus, an liceat Sanctissimam Trinitatem coloribus pingere; et, quatenus id licitum sit, quaenam illius Imagines damnatae sint, quaenam haud omnino repro­ batae, quaenam demum approbatae, et permissae: denique an ex huiusmodi Picturis ullum argumentum trahi possit, ut Imago Spiritus Sancti, de qua nunc agimus, vitio carere ostendatur. § 25. Porro licere Sanctissimam Trinitatem coloribus pingere, communis est Theologorum opinio, quam copiose propugnant Valdensis, Molanus, Catharinus, Conradus Brunus, Nicolaus Sanderus, Franciscus Turrianus, Suaresius, Vasquez; quos sequitur Theophilus Raynaudus in Libro cui titulus Heteroclita Spiritualia Coelestium, et Infernorum, pag. 23 inter ipsius Opera Tomo 15, ita scribens: Ex usu Ecclesiae, et ex consensu potiorum Theolo­ gorum, fas est pingere Sanctissimam Trinitatem, ubi etiam Durandum impu­ gnat inter Scriptores Catholicos contra opinantem. Thuanus quidem Lib. 18 refert Decretum quoddam, cuius Auctorem Espencaeum fuisse asserit: Ut Sanctae Trinitatis Effigies, tamquam Sac. Scripturae, Conciliis, et Veterum Patrum testimoniis prohibita, tollatur; ac reprehendit Decanum Collegii Theo­ logici Parisicnsis, Nicolaum Malardum, eo quod huiusmodi Decreto obsti­ tisset. Verum hac in re Thuani dicta refellit Oretserus in Thuano Pseudotheologo, pag. 57, tom. 17 novissimae editionis Ratisponensis Operum eiusdem Oretseri. Christianus Lupus Vir non vulgaris eruditionis in Notis ad Canones septimae Synodi, cap. 5, admittens piam consuetudinem pingendi Sanctissimam Trinitatem, quaerit quo tempore eadem introducta fuerit, seque id reperire non potuisse ingenue fatetur; quod idem Nos quoque, pari sinceritate, pro­ fessi sumus Lib. 4, De Canoniz. Sanctor., p. 2, cap. 20, n. 3. Romani Pontifices 933 § 26. Illud tamen a Theologis Nostris communiter traditur, minime permittendum esse Pictoribus, ut Sanctissimam Trinitatem qualibet forma pro ipsorum libito repraesentare audeant: quin adversus eorum licentiam invehuntur Vasquez, Tom. I, pag. 676, et Cardinalis Bellarminus Controver­ siarum tom. 2, cap. 8, de Imaginibus Sanctorum; qui sic ait: Notandum non debere eiusmodi Imagines multiplicari, nec tolerandum esse, quod Pictores audeant ex capite suo confingere Imagines Trinitatis; ut cum pingant unum hominem cum tribus faciebus, vel unum hominem cum duobus capitibus, et in medio eorum Columbam : ista enim monstra quaedam videntur, et magis offen­ dunt deformitate sua, quam iuvent similitudine; eademque docet Sylvius, Torn. 4 in tertiam partem Divi Thomae quaest. 25, art. 3, quaest. 2, pag. 111, editionis Antuerpiae anni 1714. § 27. Inter reprobatas Imagines Sanctissimae Trinitatis ea procul dubio recensenda est, quam pluribus insectatur loannes Gerson, Tomo 3 ipsius Operum, Antuerpiae editorum, anno 1706, quamque narrat se vidisse in quadem Domo Regularium; ubi nimirum repraesentabatur Deipara Virgo Tri­ nitatem ipsam in utero gerens, quasi vero tota Trinitas humanam carnem ex Virgine assumpsisset. Addit vero Molanus Historiae Sacrarum Imaginum lib. 2, cap. 4, se nunquam satis intellexisse id, quod apud Gersonem lege­ rat, donec huiuscemodi Sanctae Trinitatis Imagines in Belgio pluribus locis expositas conspexerit; quas quidem se quoque damnare, et reprobare pro­ fitetur. § 28. Humani corporis figuram tribus capitibus instructam, tamquam Imaginem Sanctissimae Trinitatis repraesentandae aptam, tueri quodammodo conatur Valentia Tomo II ipsius Operum, pag. 389. Verum super huiusmodi Imaginibus solemne Indicium fel. record. Urbani Papae VIII Praedecessoris Nostri prodiisse referunt, Macri in Vocabulario Ecclesiastico, verbo, Icona, et Episcopus Sarnellus Epistolarum Ecclesiasticarum Tomo IV, Epist. 13, qui testantur praedictum Urbanum comburi iussisse Picturas quasdam, Sanctis­ simam Trinitatem exhibentes sub specie hominis triplici facie instructi; idque factum fuisse dic 1! Augusti anno 1628. Sed et longe ante ipsius Urbani, et Bellarmini supra laudati tempora, S. Antoninus in Summa Theo­ logica, part. 3, tit. 8, cap. 4, § 11, ita scriptum reliquit: Reprehensibiles etiam sunt, Pictores videlicet, cum pingunt ea, quae sunt contra fidem, cum faciunt Trinitatis Imaginem unam Personam cum tribus Capitibus, quod monstrum est in rerum natura. § 29. Sequitur, ut videamus, quid sentiendum sit de Imagine Sanctis­ simam Trinitatem exhibente in Tribus Personis, statura, aetate, omnibusque aliis lineamentis omnino aequalibus. Thomas Valdensis suorum Operum Tomo III, Tit. 19, de Sacramentalibus, cap. 151, huiusmodi Picturam appro­ bare non dubitat. Nec dissentit Molanus Historiae Sacrarum Imaginum, lib. 2, cap. 3. Verum Ayala in aliam abire videtur sententiam, in praecitato Opere Pictor Christianus, lib. 2, cap. 3, num. 8 de ea Imagine sic loquens: Aliam ali­ cubi conspeximus pingendae Sanctissimae Trinitatis rationem, hanc scilicet: Depingebantur in tabula tres Viri perquam similibus faciebus, aequali prorsus statura, et aequalibus atque omnino similibus coloribus, vestibus, ac lineamentis. 934 Romani Pontifices Λ M t Non quidem hoc tam absurde; sed tamen non omnino recte; etsi enim hac ratione servetur repraesentatio aequalitatis et coaeternitatis Divinarum Persona­ rum, deficit tamen Character, et notio, ut ita loquamur, Divinae Personae; praeterquam quod in his rebus, quae sunt dignitate sua gravissimae, vitanda et fugienda est omnis et quaecumque novitas. § 30. Ut autem variarum huiusmodi opinionum fundamenta paullo accu­ ratius exploremus, innititur sententia Valdensis apparitioni Abrahamo factae, quae Genes, cap. 18 refertur his verbis: Apparuit ei Dominus in Convalle Mambre sedenti in ostio Tabernaculi sui, in ipso fervore diei; statimque subjicitur: Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei Tres Viri stantes prope eum, quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio Tabernaculi, et adoravit in terram. Post quae animadvertere licet, quod Abraham unum tantummodo allo­ quitur. Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum; atque vicissim unus dumtaxat Abrahamo respondet. Dixit autem Domi­ nus ad Abraham, etc. In hac itaque apparitione S. Augustinus lib. 11, de Tri­ nitate, cap. 20, tomo 8, pag. 784 Editionis Monachorum Congregationis Sancti Mauri, agnoscit Sanctissimae Trinitatis Imaginem, ita scribens: Cum vero tres Viri sunt, nec quisquam in eis vel forma, vel aetate, vel potestate maior caeteris dictus est, cur non hic accipiamus visibiliter insinuatam per creaturam visibilem Trinitatis aequalitatem, atque in Tribus Personis unam eandemque substantiam. Augustini opinionem amplexi sunt Rupertus lib. V, Commen­ tariorum in Genesim, cap. 37, Suarez, de Angelis, lib. 6, cap. 20, num. 10, et sequentibus, Cornelius a Lapide, et Du Hamel in idem Caput XVIII Qenescos, aliique. § 31. Sunt tamen, a quibus eadem S. Doctoris interpretatio non reci­ pitur. Praetermissa siquidem Hebraeorum opinione, qui putant, tres illos Abrahamo visos, non alios fuisse, quam Angelos Michaelem, Oabrieiem, et Raphaelem, quorum primus, Dei partes gerens, venerit, ut inquireret in sce­ lera Sodomae, et iustum in meritam Civitatem supplicium statueret; at reliqui duo, iussu prioris, Civitatem ipsam everterint, Lot vero liberaverint, uti nar­ ratur sequenti Capite eiusdem Libri Qeneseos XIX; quam Hebraeorum opinio­ nem referentes Tostatus, atque Tirinus, in eandem propendere se ostendunt; ut videre est in ipsorum Commentariis in praemissum Genesis Caput XVIIISane non pauci ex Sanctis Patribus existimarunt, duos ex tribus, qui tunc Abra­ hamo apparuerunt, Angelos extitisse, tertium vero fuisse Filium Dei, Secun­ dam nimirum Sanctae Trinitatis Personam: atque hanc sententiam frequenti expositorum calculo comprobatam, ab ipsa Ecclesia adoptatam fuisse putat Augustinus Calmet; idque deducit ex iis verbis, quae licet non habeantur in Sacro Textu, in Divinis tamen Officiis leguntur, videlicet: Tres vidit, et unum adoravit. Videatur ipse Calmet in praecitatum Genesis caput XVIII, necnon Discursus XVII, in idem Caput XVIII Genesis, inter Discursus Historico-Criticos Theologico-Morales in Vetus, et Novum Testamentum, Antuerpiae editos anno 1736, Tomo II. § 32. Imagines itaque Sanctissimae Trinitatis communiter approbatae, et tuto permittendae, illae sunt, quae vel Personam Dei Patris exhibent in forma Viri senis, desumpta ex Dan., cap. 7, vers. 9: Antiquus dierum sedit ; in eius Romani Pontifices 935 autem sinu Unigenitum ipsius Filium, Christum videlicet Deum et Homi­ nem, et inter utrosque Paraclitum Spiritum Sanctum in specie Columbae, vel duas Personas modico intervallo seiunctas repraesentant, unam Senioris Viri, nimirum Patris, alteram Christi, medium autem inter ipsos Spiritum Sanctum, in Columba, ut praefertur, expressum: Imagines ergo Trinitatis, quae ab Ecclesia probantur, sunt illae, quae Deum Patrem continent in forma Hominis Senis, in cuius sinu sit Christus, et inter utrumque Spiritus Sanctus in forma Columbae; vel Imagines, in quibus seorsim Deus Pater in forma Hominis Senis, et seorsim Christus, sed propinqui ambo, et inter utrumque Spiritus Sanctus in forma Columbae efformentur. Verba sunt Cardinalis Capi· succhi, qui plures annos munere Magistri Sacri Palatii Apostolici laudabi· liter functus fuit; in Controversiis Theologicis, Controv. XXVI, de Cultu Sacra­ rum Imaginum, § 11 circa finem. Similia peti possunt ex praedicto Opere Nostro, de Canonizatione Sanctorum, lib. 4, part. 2, cap. 20, num. 3. Et quam­ vis Molanus loquens de hac ratione repraesentandi Sanctissimam Trinitatem, ac praesertim ubi Christus in sinu Patris, veluti mortuus, depingitur, dubitare videatur, an approbari possit, propterea quod Christum mortuum nemini apparuisse legitur; attamen facile dignoscitur quam levis momenti sit huius­ modi difficultas. Licet enim Salvatoris nostri mortui nullam apparitionem factam fuisse legamus; mortuus est tamen, et palam in conspectu innume­ rabilis Populi expiravit. Cur igitur ea forma, qua olim Hierosolymis a tot millibus hominum visus est, depingi nequit etiam in sinu Patris? aut cur sub eadem specie exponi nequit publicae adorationi Fidelium? Quocirca facile Mofani dubium resolvitur, ut observat etiam laudatus Ayala, supradicto Libro, cui Titulus Pictor Christianas, lib. 2, cap. 3, num. 12. § 33. His itaque praemissis, quoniam potissimum fundamentum pro susti­ nenda Imagine Spiritus Sancti sub humana luvenis specie, in usu prae­ dictarum Tabularum statuitur, quae Sanctissimam Trinitatem exhibent in tribus Personis, statura, vultu, lineamentis aequalibus; harum vero Tabula­ rum legitimus usus desumitur cx trium Virorum apparitione Abrahamo facta, de qua Genesis cap. 18, iuvat nunc ita ratiocinari. Aut usus pingendi San­ ctissimam Trinitatem in tribus Personis undequaque similibus, canonicus est, ct in Ecclesia pacifice receptus; sicuti etiam sententia de indicato Trinitatis mysterio in tribus Viris, qui Abrahamo apparuerunt, satis tuta est, et solidis rationibus innixa; aut usus huiusmodi Tabularum, ut nonnulli putant, cano­ nicus non est, nec ab Ecclesia probatus; et relatae pariter opinionis funda­ menta nutant, ut aliqui superius citati arbitrantur. Si nec canonicus est usus memoratae Imaginis, nec opinio de figurato in praedicta apparitione Trini­ tatis mysterio tuta est, nec solidis rationum momentis suffulta: nequaquam permitti potest, ut super debilibus hisce infirmisque fundamentis, tamquam certum stabiliatur, quod licitum sit sub Viri aut luvenis specie Spiritus Sancti Imaginem exhibere. § 34. Quod si usus pingendi Sanctissimam Trinitatem in tribus personis aequalibus et similibus, canonicus esset, legitimus, et ab Ecclesia probatus! atque etiam tutissima foret praefata opinio, quod apparitio trium Angelorum Abrahamo facta mysterium adorandae Trinitatis significaverit; nihil aliud ex 936 Romani Pontifices his inferri posset, nisi praedictum Trinitatis repraesentandae modum, hoc est pingendi tres Viros aequali specie, et simili vultu, licitum esse et tolerandum; nunquam vero ex iisdem rite colligeretur, licere Spiritum Sanctum, seorsim a duabus aliis Personis, humana facie, et sub speciosi luvenis forma depictum exhibere. Nec enim apparitio Abrahamo facta unius Angeli fuit, sed trium; nec ullibi in Sacris Literis narratur, Spiritum Sanctum in forma Viri, aut luvenis, seorsim a duobus aliis, qui reliquas duas Trinitatis Personas reprae­ sentarent, hominibus apparuisse. Singulas vero Sanctissimae Triadis Personas non alio modo pingi posse, quam qua earum quaelibet hominum se aspe­ ctibus exhibuerit, iam supra a Nobis probatum est. Idemque in Catechismo Romano, loco superitis citato his verbis traditur: Nemo tamen propterea contra Religionem, Deique legem quicquam committi putet, cum Sanctissimae Trini­ tatis aliqua Persona quibusdam signis exprimitur, quae tam in Veteri, quam in Novo Testamento apparuerunt. § 35. Denique Imago Spiritus Sancti, de qua est quaestio, insolita est, et inusitata in Ecclesia; et consequenter nullo modo recipienda, iuxta mentem Sacrae Tridentinae Synodi supra relatae, et Conciliorum Provincialium post Tridentinum coactorum, quorum Decreta collegit Thiers in suo Tractatu de Superstitione, tom, 1, lib. 2, cap. 1, pag. 214. § 36. Pingitur Imago Sanctissimae Trinitatis, Patris, Filii, et Spiritus Sancti, repraesentando vel Patrem iuxta Filium, vel Filium in sinu Patris; simulque cum iis, Spiritum Sanctum in Columbae forma, ut antea diximus. Pingitur et Pater solus, seorsim ab aliis Personis, quoniam vocem Domini Dei deambulantis in Paradiso audivit Adam, Qenesis, cap. Ill; innixus mysticae scalae, visus est lacob, Genesis, XXVIII, 13; Moysi quoque miro modo conspi­ ciendum se praebuit, Exod., XXXIII, 23; tum etiam Isaiae, tamquam Rex in Solio sedens, Isaiae, VI, 1 ; et Danieli, veluti senex albo vestimento amictus, Dan., VII, 9. Pingitur etiam aeternus Filius seorsim a Patre et Spiritu Sancto, quoniam is homo factus, in diebus carnis suae cum hominibus conversatus est, atque etiam postquam a mortuis resurrexit, non semel Apostolis aliisque manifestus apparuit. Repraesentatur idem Cruci, quam pro Nobis pertulit, affixus: quam quidem Crucifixi Effigiem nec impius Lutherus e medio tolli posse putavit; et Elisabetha Angliae Regina nuncupata, Henrici VIII et Annae Bolenae Filia, licet Sacr. Imaginibus bellum indixerit, eam tamen in Regio suo Oratorio retinere voluit, ut videre est apud Bossuetum Meldcnsium quon­ dam Episcopum, torn. 2 ipsius Operum, Gallico Auctoris Idiomatc Venetiis editorum anno 1738, pag. 137, et pag. 460. Pingi quoque consuevit in forma Agni; atque huic Imagini fundamentum praebet Prophetia Isaiae, testimo­ nium Baptistae, Evangelistarum dicta, Apocalypsis loannis Apostoli, et Epistola prima Beati Petri ; quapropter eandem Salvatoris Nostri Imaginem approbat Hadrianus Pontifex in Epistola ad Tharasium conscripta, quae lecta est in Synodo septima, Actione II;1 et vetustissima occurrunt huiusmodi pictura­ rum exempla in Sacris Coemeteriis, et in Basilicis huius Nostrae Romanae Urbis expressa. Pingitur denique Spiritus Sanctus, vel tamquam de Caelo 1 Cf. Mansi, tom. 12, coi. 1077-1084. Romani Pontifices 937 descendens die Pentecostes in figura linguarum ignis, vel alias in Columbae specie, seorsim pariter ab aliis Divinis Personis; quia sub his figuris factae sunt eiusdem apparitiones, quarum Scriptura meminit. Nusquam vero inve­ nire est in Sacris Literis, Tertiam Personam absque aliarum consortio, in similitudinem Viri, aut luvenis apparuisse. Quapropter argumenti superius expositi vis immota manet; nimirum quod etiamsi per tres Angelos Abrahamo visos Divina Trinitas repraesentata fuerit, non ideo tamen Spiritus Sanctus seorsim a duabus aliis Personis, humana specie, seu Viri, seu luvenis depingi potest. § 37. Atque haec privatis Nostris studiis colligere, et paucis illis subci­ sivis horis, quae Nobis ab ingruentibus undique negotiis publicis vix super­ sunt, ut peculiarem Bibliothecam nostram ingredi possimus, praesentibus ad Fraternitatem tuam Literis complecti voluimus; ut initam abs te rationem prohibendi praedictas Imagines Spiritus Sancti, earumque usum et cursum intercipiendi, comprobaremus. Neque porro dubitamus, quin, pro magna laudis existimatione, quam Tibi peperit egregia tua Apostolici muneris admi­ nistratio, et pro ea rationum gravitate, cui innititur huiusmodi Imaginum prohibitio, debita mandatis tuis obedientia ab omnibus exhibeatur. Verum ubi, instigante humani generis hoste, contrarium eveniret, tuum erit de omnibus Nos certiores facere; Nos etenim ministerii Nostri partes esse repu­ tabimus, Apostolicam, qua Deo volente fungimur, auctoritatem interponere, ut et refractarii meritis poenis afficiantur, et pravae consuetudines adversus Ecclesiae instituta ac disciplinam invectae, penitus eliminentur. § 38. Praetermittenda autem non sunt alia quaedam, quae in eadem Epistola tua legimus: spargi nimirum, ac dispensari complures praefatae Sororis Crescentiae effigies; necnon coronas precatorias, earumque grana, Cruces, Scapularia, Oleum, Pulverem, Aquam, Manus denique, vel pictas, vel ex ligno effictas, cum pollice inter indicem et medium inserto; existiman­ tibus plerisque de vulgo, praedictas Cruces, et Coronas a Deo benedictas, et Indulgentiis ditatas fuisse; earum vero Manuum simulacra ad fugandos Daemones plurimum valere; cum aliis huiusmodi nugis, quae ab iis disse­ minantur, qui venditandis huius generis superstitionibus temporalia sibi lucra comparare student. § 39. Et quidem ex eadem Epistola tua optime agnoscimus, Tibi satis consilii, et prudentiae in temetipso esse, ad rectum de huiusmodi rebus indi­ cium ferendum; nec aliud Nobis reliquum esse videtur, quam ut Fraternitatem tuam hortemur, ut quam ingressus es viam, insistere pergas, inepta nimirum, quae diximus, deliria non approbando, sed fidem auctoritatemque omnem iis derogando. § 40. Ut tamen circa similia Apostolicae huius Sedis sensum atque indi­ cium agnoscas, consilio iudicioque tuo per omnia consentaneum; notum Tibi esse volumus, fuisse olim piam Dei Ancillam, nomine loannam a Cruce, magna Sanctitatis fama illustrem, cuius vita conscripta est ab Antonio Daca. Ferebatur in vulgus, quaedam Coronarum precatoriarum grana, ipsius inter­ cessione a lesu Christo benedicta fuisse, pluribusque aucta Indulgentiis. Verum huiusmodi Indulgentiae ab hac Sancta Sede apocriphae declaratae fuerunt, 938 rrrr 99 r! ;» S >< Λ Romani Pontifices quemadmodum videre est apud praecitatum Thiers, de Superstitione, tom. 2, cap. 12, qui etiam refert Decretum de iis prolatum anno 1678 a Congrega­ tione S. R. E. Cardinalium Sacris Indulgentiis praeposita, eodem torn. 2, cap. 12, pag. 17 et sequentibus, et signanter pag. 25. 1 Cumque introducta esset Causa de illius Ancillae Dei Beatificatione, et ob eiusdem praeclara merita, eo usque feliciter processisset, ut iam ab Auditoribus Rotae confecta esset ipsius Relatio, iuxta morem ea aetate vigentem; quum deinde eadem Causa post Decreta Urbani Papae VIII reassumenda esset, cito consepulta remansit, propter excitatas obiectiones ex praefatis granis benedictis, et praetensis Indulgentiis eisdem adnexis desumptas, ut ostendit Pontificium Decre­ tum anno 1664 editum, et a Nobis relatum in Opere de Canonizatione Sancto­ rum, lib. 2, cap. 36, num. 18 Editionis Patavinae; praeter ea, quae in Regestis Congregationis Sacrorum Rituum adnotata reperiuntur, quaeque eo loci in medium afferre opportunum non duximus. § 41. In eodem tamen Opere, lib. 2, cap. 8, num. 3 videre poteris Decre­ tum Praedecessoris Nostri Urbani Papae V, prohibens distribui numismata in eorum honorem conflata, quibus aut Beati, aut Sancti cultus ab Apostolica Sede tributus antea non fuerit. § 42. Demum quod attinet ad expulsionem Daemonum a corporibus obsessis, inter plura remedia in eum finem ab Ecclesia recepta, quorum copio­ sam seriem exhibet diligens Scriptor Martinus dei Rio Disquisitionum Magi­ carum, cap. 2, sect. 3, quaest. 3, locum profecto non habet incompositus ille, et parum verecundus gestus, in praefatis manuum figuris expressus. Porro an Daemones naturalium rerum virtute a corporibus obsessis expelli queant, Nos etiam disputavimus in saepecitato Opere de Canonizatione Sanctorum, lib. 4, part. 1, cap. 29, num. 7, partemque negantem amplexi sumus, cum maiori Theologorum numero; quorum auctoritates ibi retulimus; quibusque addi potest Theophilus Rainaudus in Libro inscripto Theologia naturalis, Tomo V, ipsius Operum, pag. 55, quem Librum videre Nobis contigit, dum hanc ipsam Epistolam dictaremus. § 43. In exorcizandis energumenis, illud potissimum interest, ut ante omnia dignoscatur, an revera obsessus sit a Daemone is, qui talis esse affir­ matur; ubi vero ita esse constiterit, eligatur ab Ordinario Sacerdos perspectae pietatis, vitae integritatis, atque prudentiae; hic autem ad expellendum Dae­ monem, non quidem picta, vel lignea Manu, aliisve ineptis huiusmodi nugis utatur; sed praescriptas in Rituali Romano regulas adamussim servet. Magnus ille Mediolanensis Antistes S. Carolus Borromaeus, quum rectam ac tutam exorcizandi rationem in Libro a se probato tradidissset, in quarta Dioecesana Synodo a se habita anno 1574, Decreto 18, prohibuit, ne quis, occasione oblata, aliis quibuscumque exorcismis, precationibus, aut ritibus uteretur, quam quae haberentur in praedicto Libro; cui nihil ab eo, nimirum ab exorci­ zante, addi, detrahi, ac ne mutari quidem fas sit. Postmodum vero a rccol. mem. Paulo Papa V Praedecessore Nostro, anno Domini 1614 publicatum fuit Rituale Romanum, in quo adest peculiaris Titulus de exorcizandis Obsessis. ' Cf. Decreta Authentica S. C. Indulg., n. 18. 930 Rpmani Pontifices Ac fel. record. Praedecessor pariter Noster Clemens Papa XI in quadam Epistola Encyclica data die 21 iunii 1710, distircte mandavit, ut nemo exor­ cizans a norma in praedicto Rituali Romano praescripta ulla ex parte disce­ dere praesumat. § 44. Praeclarum tandem Fraternitatis tuae propositum, Nos satis pro merito commendare et collaudare non valemus; quod scilicet scribis, operam Te daturum, ut in Clero regimini tuo commisso, una cum Religionis ac Pietatis cultu, Sacrarum Literarum studia conserventur, atque in dies incre­ mentum accipiant, additis ad Theologiam Scholasticam, Ecclesiasticae Histo­ riae, et Canonicae lurisprudentiae disciplinis. Sane hoc Tibi non exiguam in praesentia laudem, perennem vero in Ecclesiae monumentis nomini tuo gloriam comparabit; quodque pluris est, ingens apud Pastorum Principem meritorum pondus tibi acquiret. Nec illud praetereundum est, quod si Clerum ita instructum, sanaque doctrina eruditum habueris, non ita facile te huius­ modi molestiis vexari continget, quales nuper ex tuis Literis intelleximus, animum tuum veritati et Ecclesiasticae Disciplinae integritati inhaerentem fatigasse. Interea Fraternitatem tuam sincero caritatis affectu complectimur, ac Tibi, totique Gregi tibi concredito, Apostolicam Benedictionem impertimur. [Bencd. XIV Bull., tom. 1, p. 560-571], 363. Benedictus XIV, ep. encycl. Vix pervenit, i nov. 1745.’ Vix pervenit ad aures nostras, ob novam controversiam (nempe, an quidam contractus validus iudicari debeat) nonnullas per Italiam disseminari sententias, quae sanae doctrinae haud consentaneae viderentur; cum statim nostri Apostolici muneris partem esse duximus, opportunum afferre remedium, ne malum eiusmodi, temporis diuturnitate, ac silentio, vires magis acquireret; aditumque ipsi intercludere, ne latius serperet, et incolumes adhuc Italiae Civitates labefactaret. § 1. Quapropter eam rationem, consiliumque suscepimus, quo Sedes Apostolica semper uti consuevit: quippe rem totam explicavimus nonnullis ex Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae Theologiae scientia, et Canonicae Disciplinae studio ac peritia plurimum commendantur. Accivimus etiam plures Regulares in utraque facul­ tate praestantes; quorum aliquos ex Monachis, alios ex Ordine Mendicantium, alios demum ex Clericis Regularibus selegimus; Praesulem quoque luris utriusque laurea praeditum, ct in Foro diu versatum adhibuimus. Diem quar­ tam indiximus iulii, qui nuper praeteriit, ut coram Nobis illi omnes conve­ nirent, quibus naturam totius negotii declaravimus; quod illis antea cogni­ tum pcrspectumque deprehendimus. 1 Venerabilibus Fratribus Patriarchis, Archieplscopis, Episcopis, et Ordinariis Italiae. Romani Pontifices y4u Romani Pontifices § 2. Post haec praecepimus, ut omni partium studio, omnique cupiditate soluti, rem totam accurate perpenderent, suasque opiniones scripto exararent, non tamen expetivimus ab ipsis, ut indicium ferrent de contractu, qui con­ troversiae causam initio praebuerat, cum plura documenta non suppeterent, quae necessario ad id requirebantur; sed ut certam de usuris doctrinam constituerent, cui non mediocre detrimentum inferre videbantur ea, quae nuper in vulgus spargi coeperunt. lussa fecerunt universi; nam suas sen tentias palam declararunt in duabus Congregationibus, quarum prima coram Nobis habita est die 18 iulii, altera vero die prima augusti, qui menses nuper elapsi sunt; ac demum easdem sententias Congregationis Secretario scriptas tradiderunt. § 3. Porro haec unanimi consensu probaverunt: 1. Peccati genus illud, quod usura vocatur, quodque in contractu mutui propriam suam sedem, et locum habet, in eo est repositum, quod quis ex ipsomet mutuo, quod suapte natura tantundem dumtaxat reddi postulat, quan­ tum receptum est, plus sibi reddi velit, quam est receptum ; ideoque ultra sor­ tem, lucrum aliquod, ipsius ratione mutui, sibi deberi contendat. Omne pro­ pterea huiusmodi lucrum, quod sortem superet, illicitum, et usurarium est. Π. Neque vero ad istam labem purgandam, ullum arcessiri subsidium poterit, vel ex eo, quod id lucrum non excedens, et nimium, sed moderatum; non magnum, sed exiguum sit; vel ex eo, quod is, a quo id lucrum solius causa mutui deposcitur, non pauper, sed dives existât; nec datam sibi mutuo summam relicturus otiosam, sed ad fortunas suas amplificandas, vel novis coemendis praediis, vel quaestuosis agitandis negotiis, utilissime sit impen­ surus. Contra mutui siquidem legem, quae necessario in dati atque redditi aequalitate versatur, agere ille convicitur, quisquis, eadem aequalitate semel posita, plus aliquid a quolibet, vi mutui ipsius, cui per aequale iam satis est factum, exigere adhuc non veretur: proindeque si acceperit, restituendo erit obnoxius, ex eius obligatione lustitiae, quam commutativam appellant, et cuius est, in humanis contractibus aequalitatem cuiusque propriam et sancte servare, et non servatam exacte reparare. III. Per haec autem nequaquam negatur, posse quandoque una cum mutui contractu quosdam alios, ut aiunt, titulos, eosdemque ipsimet universim naturae mutui minime innatos et intrinsecos, forte concurrere, ex quibus iusta omnino legitimaque causa consurgat quiddam amplius supra sortem ex mutuo debitam rite exigendi. Neque item negatur, posse multoties pecuniam ab unoquoque suam, per alios diversae prorsus naturae a mutui natura contractus, recte collocari et impendi, sive ad proventus sibi annuos conquirendos, sive etiam ad licitam mercaturam, et negotiationem exercen­ dam, honestaque indidem lucra percipienda. IV. Quemadmodum vero in tot eiusmodi diversis contractuum generibus, si sua cuiusque non servatur aequalitas, quidquid plus iusto recipitur, si minus ad usuram (eo quod omne mutuum tam apertum, quam palliatum absit), at certe ad aliam veram iniustitiam, restituendi onus pariter afferentem, spectare compertum est. Ita si rite omnia peragantur, et ad lustitiae libram exigantur, dubitandum non est, quin multiplex in iisdem contractibus licitus 941 modus et ratio suppetat humana commercia et fructuosam ipsam negotia­ tionem ad publicum commodum conservandi, ac frequentandi. Absit enim a Christianorum animis, ut per usuras, aut similes alienas iniurias, florere posse lucrosa commercia existiment; cum contra ex ipso Oraculo divino discamus, quod lustitia elevat gentem, miseros autem facit populos peccatum. V. Sed illud diligenter animadvertendum est, falso sibi quemquam, et non­ nisi temere persuasurum, reperiri semper, ac praesto ubique esse, vel una cum mutuo titulos alios legitimos, vel secluso etiam mutuo, contractus alios iustos, quorum vel titulorum, vel contractuum praesidio, quotiescumque pecunia, frumentum, aliudve id generis alteri cuicumque creditur, toties semper liceat auctarium moderatum, ultra sortem integram salvamque, recipere. Ita si quis senserit, non modo Divmis Documentis, et Catholicae Ecclesiae de Usura iudicio, sed ipsi etiam humano communi sensui, ac naturali rationi procul dubio adversabitur. Neminem enim id saltem latere potest, quod multis in casibus tenetur homo, simplici ac nudo mutuo alteri succurrere, ipso prae­ sertim Christo Domino edocente: Volenti mutuari a te, ne avertaris; et quod similiter multis in circumstantiis, praeter unum mutuum, alteri nulli vero iustoque contractui locus esse possit. Quisquis igitur suae conscientiae con­ sultum velit, inquirat prius diligenter, oportet, vere ne cum mutuo iustus alius titulus; vere ne iustus alter a mutuo contractus occurrat, quorum bene­ ficio, quod quaerit lucrum, omnis labis expers et immune reddatur. § 4. His verbis complectuntur, et explicant Sententias suas Cardinales, ac Theologi, et Viri Canonum penitissimi, quorum consilium in hoc gravis­ simo negotio postulavimus. Nos quoque privatum studium nostrum conferre in eandem causam non praetermisimus, antequam Congregationes haberen­ tur, et quo tempore habebantur, et ipsis etiam peractis; nam praestantium Virorum Suffragia, quae modo commemoravimus, diligentissime percurrimus. Cum haec ita sint, adprobamus, et confirmamus quaecumque in Sententiis superius expositis continentur; cum Scriptores plane omnes, Theologiae, et Canonum Professores, plura Sacrarum Literarum testimonia, Pontificum Deces­ sorum Nostrorum Decreta, Conciliorum, et Patrum auctoritas, ad easdem sen­ tentias comprobandas pene conspirare videantur. Insuper apertissime cogno­ vimus Auctores, quibus contrariae Sententiae referri debent; et eos pariter, qui illas fovent, ac tuentur, aut illis ansam, seu occasionem praebere videntur; neque ignoramus quanta sapientia, ct gravitate defensionem veritatis susce­ perint Theologi finitimi illis Regionibus, ubi controversiae eiusmodi prin­ cipium habuerunt. § 5. Quare has literas Encyclicas dedimus universis Italiae Archiepiscopis, Episcopis, et Ordinariis, ut haec Tibi, Venerabilis Frater, et caeteris omnibus innotescerent; ct quoties Synodos celebrare, ad Populum verba facere, cumque sacris doctrinis instruere contigerit, nihil omnino alienum proferatur ab iis Sententiis, quas superitis recensuimus. Admonemus etiam vehementer, omnem sollicitudinem impendere, ne quis in vestris Dioecesibus audeat Literis, aut Sermonibus contrarium docere: si quis autem parere detrectaverit, illum obno­ xium et subtectum declaramus poenis per Sacros Canones in eos propositis, qui mandata Apostolica contempserint ac violaverint. 942 943 Romani Pontifices Romani Pontifices § 6. De contractu autem, qui novas has controversias excitavit, nihil in praesentia statuimus. Nihil etiam decernimus modo de aliis contractibus, pro quibus Theologi, et Canonum Interpretes in diversas abeunt Sententias; attamen pietatis vestrae Studium ac Religionem inflammandam existimamus, ut haec, quae subiicimus, exeeutioni demandetis. § 7. Primum gravissimis verbis Populis vestris ostendite, usurae labem ac vitium a Divinis Literis vehementer improbari; illud quidem varias formas atque species induere, ut Fideles Christi Sanguine restitutos in libertatem et gratiam, rursus in extremam ruinam praecipites impellat. Quocirca si pecuniam suam collocare velint, diligenter caveant, ne cupiditate omnium malorum fonte rapiantur, sed potius ab illis, qui doctrinae ac virtutis gloria supra caeteros efferuntur, consilium exposcant. § 8. Secundo loco, qui viribus suis, ac sapientiae ita confidunt, ut responsum ferre de iis quaestionibus non dubitent (quae tamen haud exi­ guam Sacrae Theologiae, et Canonum scientiam requirunt), ab extremis, quae semper vitiosa sunt, longe se abstineant. Etenim aliqui tanta severitate de iis rebus iudicant, ut quamlibet utilitatem ex pecunia desumptam accu­ sent, tanquam illicitam, et cum usura coniunctam; contra vero nonnulli indulgentes adeo, remissique sunt, ut quodcunque emolumentum ab usurae turpitudine liberum existiment. Suis privatis opinionibus ne nimis adhae­ reant; sed priusquam responsum reddant, plures Scriptores examinent, qui magis inter caeteros praedicantur. Deinde eas partes suscipiant, quas tum ratione, tum auctoritate plane confirmatas intelligent. Quod si disputatio insurgat, dum contractus aliquis in examen adducitur, nullae omnino con­ tumeliae in eos confingantur, qui contrariam Sententiam sequuntur, neque illam gravibus Censuris notandam asserant, si praesertim ratione, et prae­ stantium Virorum testimoniis minime careat; siquidem convicia, atque iniuriae vinculum Christianae charitatis infringunt, et gravissimam Populo offensio­ nem, et scandalum praeseferunt. § 9. Tertio loco, qui ab omni usurae labe se immunes et integros prae­ stare volunt, suamque pecuniam ita alteri dare, ut fructum legitimum solum­ modo percipiant, admonendi sunt, ut contractum instituendum antea decla­ rent, et conditiones inserendas explicent, et quem fructum ex eadem pecunia postulent. Haec magnopere conferunt non modo ad animi sollicitudinem et scrupulos evitandos, sed ad ipsum contractum in Foro externo compro­ bandum: haec etiam aditum intercludunt disputationibus, quae non semel concitandae sunt, ut clare pateat, utrum pecunia, quae rite data alteri esse videtur, revera tamen palliatam usuram contineat. § 10. Quarto loco vos hortamur, ne aditum relinquatis ineptis illorum Sermonibus, qui dictitant, de usuris hoc tempore quaestionem institui, quae solo nomine contineatur, cum ex pecunia, quae qualibet ratione alteri con­ ceditur, fructus ut plurimum comparetur. Etenim quam falsum id sit, et a veritate alienum, plane deprehendimus, si perpendamus, naturam unius con­ tractus ab alterius natura prorsus diversam et seiunctam esse; et ea pariter discrepare magnopere inter se, quae a diversis inter se contractibus conse­ quuntur. Revera discrimen apertissimum intercedit fructum inter, qui iure licito ex pecunia desumitur, ideoque potest in utroque Foro retineri; ac fru­ ctum, qui ex pecunia illicite conciliatur, ideoque Fori utriusque iudicio resti­ tuendus decernitur. Constat igitur haud inanem de usuris quaestionem hoc tempore proponi ob eam causam, quod ut plurimum ex pecunia, quae alteri tribuitur, fructus aliquis excipiatur. § 11. Haec potissimum vobis indicanda censuimus, sperantes fore, ut mandetis exeeutioni quaecunque per has Literas a Nobis praescribuntur: opportunis quoque remediis consuletis, uti confidimus, si forte ob hanc novam de usuris controversiam in Dioecesi vestra turbae concitentur, vel corruptelae ad labefactandum sanae doctrinae candorem et puritatem indu­ cantur. Postremo vobis, et Oregi curae vestrae concredito, Apostolicam Benedictionem impertimur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 578-581). 364. Benedictus XIV, ep. encycl. Ab eo tempore, 5 nov. 1745.’ Ab eo tempore, quo copiosus in misericordia Dominus, Nos, licet imme­ ritos, ad summum Catholicae Ecclesiae Pontificatum evexit, complures diversi ordinis illustres Viri, itemque Episcopi, et Archiepiscopi in Italia, et extra commorantes, iteratis precibus institerunt, ut Dies Festos, ubique fere nimis auctos, quibus Christianus Populus feriatur, Apostolica auctoritate, immi­ nueremus. Hoc enim prudenti temperamento, Pauperibus, qui quotidiano labore sibi victum quaerunt, facile consuleretur, ac simul gravia adimerentur absurda, quae ex Festorum dierum multitudine, ac frequenti violatione oriri solent, non sine aperto Religionis dispendio. Re expensa, negotii difficultatem probe intelleximus: quare peculiari Scripto, publicis etiam typis vulgato, ratio­ nes varias indicavimus, quibus ea immutatio fieri poterat: consilium pariter exquirentes nonnullorum S. R. E. Cardinalium, Episcoporum Italiae, aliarumque Regionum, Ecclesiasticorum Praesulum, Theologorum, Jurisconsul­ torum, aliorumque Virorum Doctorum, humanas, civilesque res callentium, an huiusmodi petitio esset exaudienda: si vero illam exaudiri aequum esset, et congruens, ipsi quoque rationes significarent, quibus utiliter, ac prudenter imminutio praescriberetur. § 1. Petita responsa tam varia, ut solet contingere, suo tempore acce­ pimus, ut fere sua cuique fuerit sententia. In aliud proinde tempus nego­ tium reiecimus, eam in spem adducti, ut Episcopi cuiusque Provinciae, vel Ditionis, unanimi voto in sententiam imminuendi Dies Festos primum con­ venirent; deinde vero, quo commodius id fieri posset, concordi pariter suf­ fragio medium aliquod suggererent ex tot memoratis in Scripto Nostro, ac pro illius exeeutione Pontificium assensum exposcerent. Hoc sane pacto 1 Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, Episcopis, et Ordinariis Ditionis Ecclesiasticae. 944 I > r •i h »1 AiA Μ Η Μ 1» ί<ί Η *y Romani Pontifices inita ab Ordinariis consilia in re tanti momenti non illorum voluntati referri potuissent, sed tantum Supremae Apostolicae Sedis auctoritati, quam fel. record. Urbanus Papa VIII Praedecessor Noster integram esse voluit in decernenda imminutione dierum Festorum, qui in sua Constitutione 1 recen­ sentur. Demum una eademque Episcoporum deliberatio, Apostolicae aucto­ ritatis tecta munimine, nedum plurimum valuisset ad compescenda Censorum ingenia; sed etiam sublata fuisset disparitas illa ritus, quae hodie viget, Disciplinae Ecclesiasticae iniuriosa, ut intra paucorum milliarium ambitum, et inter finitimos Populos, unus idemque dies ab aliquibus Festus de Prae­ cepto, ab aliquibus vero ferialis haberetur. § 2. Haec methodus feliciori sorte in universa fere Hispania excepta est. Cum enim postremi Tarraconensis Concilii Patres regulam quandam constituerint Dierum Festorum, quibus, pro illorum conditione, atque discri­ mine, Populi Divino interesse Sacrificio, et servilibus operibus abstinere debent; et aliorum, quibus Missae tantum interesse debent, tributa postmodum libertate vacandi operibus servilibus, fel. record. Benedictus XIII De­ cessor, et Benefactor Noster disposita in eadem Provinciali Synodo ad preces Episcoporum approbavit. Quo exemplo alii subinde Hispaniarum Antistites excitati, Nobis humiliter supplicarunt, ut ad minuendum nimis auctum Festo­ rum numerum, liceret ipsis etiam servare regulam in praefato Terraconensi Concilio provide constitutam. Annuimus instantiae, exindeque omnium fere Hispaniarum Dioeceseon uniformitas in dierum Festorum celebratione, et ritu exorta est. § 3. Aliis quoque Catholici Orbis Regionibus servata a Nobis in hoc negotio conficiendo matura dilatio profuit. Interea siquidem aliquot Regni Poloniae Episcopi, mentis aciem ad substantiam, et modum imminuendi dies Festos dirigentes, per Literas Nobis significarunt, in illis Dioecesibus, suos late fines protendentibus, aestivo tempore Incolas, agrorum culturae, et aliis servilibus operibus, quibus vivunt, et sustentantur, dantes operam, difficillime ab illis abstinere posse diebus festis inter hebdomadam occur­ rentibus: enixe propterea Nos rogarunt, ut quae per hebdomadam aestivo tempore occurrunt Festa, in Dies Dominicos transferremus, excepto Festo Assumptionis B. Mariae Dei Genetricis, quae quovis die accideret, religiose ab universis celebraretur. Quorum petitio per Nos, maturo praemisso exa­ mine, exaudita, in Regionibus illis optatam ab Episcopis, et Populis tran­ quillitatem peperit. § 4. Quo vero ad Italiam pertinet, credi vix potest, quam prudens, ac religiosus de re ipsa fuerit sermo, quem Nobiscum instituit Charissimus in Christo Filius Noster Carolus utriusque Siciliae Rex Illustris. Non sine intimo, ac plane acerbo animi sui moerore Nobis exposuit, Dies Festos, quibus Chri­ stiani Populi feriari debent, in subiectis sibi regionibus passim violari, ob nimis auctum illorum numerum; huic porro malo non aliam adhiberi posse medelam, praeter diminutionem Suprema Auctoritate Nostra opportune fa­ ciendam. Significare illi non omisimus, gravem ac molestam utrique sollici­ 1 Cf. N. 226. 945 Romani Pontifices tudinem oborituram, si rem tanti ponderis inconsultis Episcopis conficere vellemus. Idcirco ut omnia feliciter procederent, non solum exquirendas esse illorum sententias; sed oportere, ut Antistites finitimi, vel Metropolitae cum suis Provincialibus, studia, et voluntates in eundem scopum dirigentes, quid tandem facto opus esset, ad Nostri deferrent Apostolatus auditum. Par omnium suffragium communem tranquillitatem subiectis Populis allaturum, et quod potissime in rebus sacris quaerendum est, ritus uniformitatem, et disciplinae concordiam. § 5. Id ipsum significavimus Episcopis temporalis nostrae Ditionis, quo­ rum nonnulli privato sermone Nobiscum habito, nonnulli vero suis ad Nos datis Literis, Apostolicam auctoritatem ad Festos dies imminuendos enixe implorarunt. At cum ipsi nihil hactenus praestiterint, nihil et Nos egimus; liberam, prudentemque Episcoporum concordiam in hoc negotio praesto­ lantes, non imperantes, et exigentes. Etenim moderatio numeri Dierum Fe­ storum non a voluntate, sed a sola pendet necessitate, quam nemo melius, quam Episcopi norunt; ideoque ad eos potissimum pertinet, mali conditio­ nem, et apta eidem remedia proferre. Nec facile adduci possumus, ut in hoc adeo gravi, et implexo negotio quidquam decernamus, nisi audita prius concordi quoad substantiam, et quoad modum, Episcoporum sententia. § 6. Haec Vobis, Venerabiles Fratres, eum in finem scribimus, ut non solum cuique Vestrum plane cognita, ac perspecta sit agendi ratio a Nobis inita in hac gravi causa imminutionis Dierum Festorum; verum etiam ut opportune nuntiaremus, si vestra consilia ex voto nostro Nobiscum com­ municavissetis, vel sublata prorsus, vel saltem magna ex parte submota fuis­ sent mala, quibus curandis congruum, ac salutare remedium non semel a Nobis expostulastis. Complures etenim vestrum voce, aut scripto improbarunt abusum Mer­ catuum, et Nundinarum, quae fieri solent Diebus Festis, quibus feriari oportet, ut Populus unice in res sacras incumbat, rationem a Nobis poscentes, qua grassanti in diem malo occurri possit § 7. Inter modos propositos, atque servandos in imminutione, ac cele­ bratione Festorum, praecipuus ille est, quo inter ipsos Festos dies discrimen constituitur. Etenim in diebus Dominicis, itemque in Celebritatibus Domini, Beatae Mariae semper Virginis Dei Genitricis, ac in aliis solemnioribus in memorato Scripto Nostro indicatis, debet Christianus Populus nedum intér­ esse divino Sacrificio, sed etiam abstinere ab operibus vetitis; in caeteris vero minus solemnibus, qui tamen ex praecepto celebrari consueverunt, imposita est Christifidelibus obligatio interessendi Missae Sacrificio, tradita in reliquis cuique illorum potestate ea faciendi, quae fieri solent diebus ferialibus. § 8. Quo cautius, ac tutius incederemus, consulere voluimus Chirographa Summorum Pontificum Decessorum Nostrorum, quibus peculiaribus Urbibus, et Oppidis temporalis suae Ditionis habendarum Nundinarum facultatem tribuerunt Multi iis diebus Nundinas fieri permiserunt, quibus Chistifideles (iuxta propositum Thema) servilibus operibus abstinere debebant, divinoque adesse Sacrificio; sed numerum longe maiorem illarum compcrimus, quae M 946 Romani Pontifices , • ' ' *·όI J Λ ,, N j* •3 incidunt in eos Dies Festos ex Praecepto, quibus, si expetita fieret illorum imminutio, satis fuisset Missam audire, excluso debito abstinendi ab operibus servilibus, sublatoque onere peragendi, quae in aliis superioris ordinis Festis Christianus Populus debet implere. § 9. Hac via, si non omni, magna certe ex parte sublata essent mala, quibus, memorata de causa, congruens et opportunum a Nobis remedium postulastis. Enimvero bifariam divisis, ut praemonuimus, diebus Festis, affixoque inferiori ipsorum ordini debito interessendi dumtaxat Divino Sacri· ficio, celebratae in illis Nundinae nullum deinceps peperissent absurdum, nec libertas operum servilium, cum interessentia Missae compatibilis, refra­ gari potuisset praecepto ab Ecclesia Fidelibus iniuncto. Praeterea nullus Urbi­ bus, et Oppidis relictus fuisset timor, ne, cum Incolarum, et Concurrentium detrimento, Nundinarum frequentia imminueretur. Quippe iuxta hypothesim praemissam, recolente adhuc Clero solemni ritu diem Festum intra Eccle­ siam, sumptuoso ornatu, omnique nitore instructam; in ipsa Sacri concentus Musices haberi de more potuissent; permitti quoque potuissent citatorum Equorum cursus, aliaque id genus, quae Populi augere solent numerum, Mercatorum frequentiam, et Nundinarum celebritatem. Sed de re huiusmodi, veluti extranea, sermone relicto, ad propositae quaestionis examen progredimur, dierum Festorum imminutione seclusa. § 10. Eruditioni vestrae, Venerabiles Fratres, ignotum non erit, quod hac de re Theologi tradunt S. Thomas in 2, 2, quaest. 122, art. 4, ad qaartum docet, arctiorem in antiqua lege fuisse observantiam Sabbati, quam sit in nova observantia diei Dominici; dieque Sabbato vetita fuisse opera, quae non vetantur die Dominico. Cardinalis vero Caietanus in Commentario ad hunc locum asserit, licere Villicis diebus Festis JUrbem petere, ut calceos emant, et his similia. De Alma vero Urbe sermonem instituens, morem profert hac tempestate iam obsoletum. Inquit enim: Licitum est diebus Festis ’♦ emere, ac vendere Asinos, Equos, quia sic est consuetudo in publico foro in K diebus Festis, spectante Mundo; haec enim omnia ubi antiquata consuetudo, ac per hoc a Praelatis scita, cum sint omnibus notoria, licita sunt ex ipsa consuetudine, fundata super libertate Evangelica, qua non tenemur stricto iure Veteris Legis de observatione Festorum. Sylvestr. in Summ. Verb. Negotium, Sylvius ad S. Thom. Ad prius, de Relig., ad plur. sequen., Giballin., de Negotiation., . ■ ' < ' • ■ H Caietano subscribunt § 2, 2, 2, tom. 3, quaest. 122, art. 4, § Suarez, torn. I, lib. 2, cap. 29, num. 3 torn. I, lib. 2, cap. 3, art. 2, num. 9 in fin. § 11. Eiusdem sententiae sunt etiam Ecclesiastici Iuris Interpretes, ut videre licet apud Fagnan. in cap. Multa, num. 54 et seqq., ne Cleric, vel Monach. idemque sentiunt Qonzal. in cap. Omnes, num. 8, de Fer., Pirhing. ad Tit. Decretal, de Feriis, num. 18, Anaclet. eod. tit., num. 22, Engel, ibid. § 2, num. 13, Pikler, num. 9, Schmalzgraeber, num. 23, aliique multi, qui facile citatis addi possent. Nonnulli vero ex Doctoribus Sacrorum Canonum inter Mercatus et Nundinas discrimen constituunt; ac primos quidem Diebus Festis ex praecepto observandis permitti non posse censent, secus tamen alias; quoniam nonnisi Diebus Festis Populi habetur frequentia, celebrationi Nundinarum congrua et necessaria, teste Cappon., discept. 91, art. ult., num. 4. Romani Pontifices w; Alii tandem docent, quavis consuetudine minime obstante, posse Episcopum in sua Dioecesi vetare, ne Mercatus, aut Nundinae Festis Diebus habean­ tur; idque praeter alios asserunt Cappon. loco cit, num. 6, Gratian, decis. Marchiae 21, Ventrigl. in Prax. Rer. Eccl., torn. I, Annot. 16, § 1, num. 19, Zaul. ad Statut. Favent., torn 1, lib. 7, observat, ad rubric. 2, num. 24, Nicol, in Prax. Canonic., tom. 1, lit C., § 1, num. 44. § 12. Ne quid praeteriremus, consuluimus etiam illustriores Synodos Dioecesanas, habitas ab Episcopis Ditionis nostrae temporalis. In celeberrima Farfensi Synodo Cardinalis Caroli Barberini anni 1684, et in Cesenatensi Car­ dinalis Denhoff anni 1693 interdicitur quidem Mercatus Diebus Festis, nihil tamen de Nundinis constituitur. In aliis nullo discrimine Mercatus prohi­ bentur, et Nundinae, ut constat ex Synodo Lauretana Cardinalis Romae anni 1626, maxime vero deficiente Induito, ut expresse decernitur in Senogalliensi Cardinalis Antonii Barberini anni 1627, innovata anno 1737, ab Epi­ scopo Isolano. Senogalliensi praeterea Synodo Cardinalis Barberini consonat etiam Synodus Ariminensis Cardinalis de Via, edita anno huius saeculi vice­ simo quarto. § 13. Congregationis Cardinalium Concilii Tridentini Iterpretum Responsa ad Episcopos, qui de suis Dioecesibus retulerunt, pari cura a Nobis perlecta sunt. De re ipsa consulta, rescripsit Episcopo Placentino, ut iuxta antiquam consuetudinem sineret haberi Nundinas rerum parvi pretii die Festo S. Bartholomaei Apostoli, dummodo id non fieret in Atrio Ecclesiae, ut ex lib. Decret. anni 1629, lib. 14, pag. 207. Episcopo Casalensi anno 1665 responsum fuit: curaret sedulo, ne Mercatus haberentur Festis diebus, sed transferrentur in diem sequentem; omnemque pro viribus impenderet sollicitudinem, ut id ipsum imposterum fieret, si privilegium, vel immemorabilis consuetudo non adsit. Anno 1697, Episcopo Theanensi respondit: Tolerari posse Mercatus Diebus Festis, dummodo ad alium diem transferri nequeant; et ex eorum omis­ sione iurgia, et scandala exoriri possint. § 14. Probe insuper scientes, fieri non posse Nundinas sine expresso Supremi Principis permissu, cum id iuris pertineat ad Regalia, et quidem maiora, ad tradita per Sixtin. de Regal., lib. I, cap. 6, num. 30, hac etiam in parte opportunae doctrinae lumina quaesituri, non omisimus (ut paulo ante monuimus) inspicere Chirographa Summorum Pontificum Decessorum Nostro­ rum, qui veluti Supremi Provinciarum suarum Domini, eam facultatem multis Urbibus, et Oppidis concessere, haberique Nundinas indulserunt etiam diebus Festis institutis in honorem Domini Nostri lesu Christi, Beatae Mariae Geni­ tricis eius, frequentissime vero Sanctorum Patronorum Principalium, vel Titularium locorum, et Ecclesiarum, ad maiorem Populi frequentiam, atque cele­ britatem conciliandam. § 15. Quae omnia vel secum pugnantia, vel implexa, viam propositae dissolvendae quaestioni non compararunt, immo potius difficiliorem, et abstru­ siorem reddiderunt. Ne igitur ullae diligentiae Nostrae partes deessent pie­ tati, et zelo vigilum Antistitum Responsa Nostra cupientium; his omnibus seorsim positis, manus admovimus Ecclesiasticis Historiis, et Conciliis, e pri­ vatae Bibliothecae Nostrae penu depromptis. Quibus pressius insistentes, 948 Romani Pontifices semper tamen prae oculis habito praesenti rerum statu, longo usu et anti­ quitate fulto, significandum Vobis esse censemus: § 16. Primo, Mercatus, ct Nundinas Festis diebus non licere. Nundinas autem intelligimus, quae sunt de rebus maioribus, et semel in anno fiunt, vel raro in eodem loco, et de longinquo ibidem conventant homines; Mercatus vero, qui fiunt in rebus minoribus, ad quotidianas necessitates pertinentibus, et fiunt singulis septimanis, et ab Hominibus de vicino ibidem convenientibus. Verba sunt Venerab. Servi Dei Umberti de Romanis, Quinti Magistri Generalis Ordinis Praedicatorum, in egregio opere de eruditione Religiosorum Praedi­ catorum, lib. 2, Tract. 2, num. 92, pag. 351 editionis Romanae. Id autem pronunciamus, non quia vendere, ac emere sit opus servile, ideoque vetitum diebus Festis; sed quia actiones huiusmodi impediunt et distrahunt Christifideles a cultu divino, ad quem dies Festi sunt instituti. Secundo : Antiquum profecto esse abusum Mercatuum, itemque Nun dinarurn iisdem diebus. Tertio: Ecclesiasticis legibus quovis tempore illas fuisse vetitas. Quarto: Huiusmodi iustas sanctasque leges caruisse effectu. Quinto tandem: quia malum universale est, ac alte radices egit, opus est prudentia, et maturitate, ne fructu careat medela, ac vulnus exasperet. Quod possumus exigendum est, non quod optamus. Admonitionibus proinde uti satius videtur, quam minis; et si minae quandoque intententur, servan­ dum est exacte monitum sapientissimum S. Augustini in Epistola 22 ad Aure­ lium Carthaginensem Episcopum, qui agens de auferenda Conviviorum licentia totam passim Africam foede occupante sub inani obtentu honorandi Festa Sanctorum Martyrum, scripsit: Non aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista tolluntur; magis docendo, quam iubendo; magis monendo, quam minando; sic enim agendum est cum multitudine. Severitas autem exer­ cenda est in peccata paucorum. Et si quid minamur, cum dolore fiat, de Scri­ pturis comminando vindictam futurorum ; ne nos ipsi in nostra potestate, sed Deus in nostro sermone timeatur. Ita prius movebuntur spirituales, vel spiri­ tualibus proximiores ; quarum auctoritate, et lenissimis quidem, sed instantissimis admonitionibus, caetera multitudo frangatur. § 17. Ad propositam a Nobis rationem firmandam, sufficit legere Catechisinum Tridentini Concilii, part. 3, praecept. 3, num. 3, ut simul addiscatur, in quae opera Christifideles festis diebus debent incumbere. Ea nimirum sunt, Divino Sacrificio reverenter adesse; Dei verbum attente, pioque corde audire; Ecclesias frequentare; mundare conscientiam; Deo laudes persolvere, aliasque salutares exercitationes obire. Diu ante Romanum Catechismum idipsum feliciter enunciatum fuit a Sancto Nicolao Papa huius nominis 1 in Responsis ad Consulta Bulgarorum, Torn. 22 Collect. Concilior, editionis Re­ giae, num. 10, pag. 441 : Sane, inquit, sciendam est, quoniam idcirco in diebus Festis ab opere humano cessandum est, ut liberius ad Ecclesiam ire, psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus insistere, orationi vacare, oblationes offerre, memoriis Sanctorum communicare, ad imitationem eorum assurgere, eloquiis divinis intendere, eleemosynas indigentibus ministrare valeat Christianus. Inde etiam coacti in Conciliis Patres rationem potissimam hausere denunciandi, I Romani Pontifices 949 illicitam esse diebus Festis celebrationem Mercatus, et Nundinarum. Qua de re videnda Concilia Rhemense, ac Turonense habita anno Domini 1583. In eandem sententiam Narbonense anni 1609 decrevit: Mercatus, Emporia, et Nundinae nuspiam fiant diebus Festis, sed in antecedentem, vel subsequentem Festivitatis diem transferantur. Eorum porro Conciliorum verba fideli calamo recensentur a Pouget, in Institutione Catholic., Tom. I, pag. 724 et sequen­ tibus. § 18. Caeterum habendarum Nundinarum, et Mercatuum diebus festis cor­ ruptelam antiquo iam tempore invaluisse, plurima evincunt monumenta. S. Basilius Caesareensis Archiepiscopus, qui quarto Christianae Ecclesiae saeculo vixit, in Regula Monachorum interrogatione 38 post stabilitum ipsorum labo­ rem, propriis manibus dietim absolvendum, indicavit in sequenti interroga­ tione, quomodo peracta opera vendi deberent, ut eorum pretio sustenta­ rentur. Mox in interrogatione 40 scripsit: Neque vero quoniam alii iam eam, quae apud Sanctos obtinebat, consuetudinem violavere, qui cum pro se invicem orare debuissent, et una cum pluribus Deum adorare, et cum lacrymis implo­ rare, ipsumque pro peccatis propitium reddere, gratias pro beneficiis repen­ dere, ac verbis hortativis sese aedificare (quod adhuc nostra etiam memoria usitatum, et observatum fuisse novimus) ; pro his omnibus forum, Nundinasque, ac commune emporium et tempus illud, et locum efficiunt, continuo nos etiam hos imitari par est, eiusque rei participatione absurda, et inepta confirmare, ut videre licet in Torn. 2 Operum eiusdem S. Basilii editionis Parisien., pag. 346. Aurelius Cassiodorus Senator, et ab Epistolis Theodorici Regis Gothorum, qui vivebat saeculo sexto, in Epistola 33, lib. 8, tom. 1, Festum celeber­ rimum describens, quod in Lucania agebatur in honorem S. Cypriani Mar­ tyris, itemque Miraculum a Deo hac occasione edi solitum ad Fontem Marcilianum; mentionem pariter ingerit de Nundinis longe frequentissimis ad augendam Festi celebritatem ibidem institutis. Quidquid enim (inquit) prae­ cipuum aut industriosa mittit Campania, aut opulenti Brutii, aut Calabri pecuniosi, aut Apuli idonei, vel ipsa potest habere Provincia, in ornatum pul­ cherrimae illius venalitatis exponitur, ut merito tam ingentem copiam iudices de multis Regionibus congregatam. lubet deinde Severo Provinciae Praesidi, ut vim tumultuariam Villicorum quorundam comprimat, qui commeantes Mercatores spoliabant. Ad finem eiusdem saeculi vixit S. Gregorius Turonensis Episcopus. Is autem in lib. 1 de gloria Martyrum, cap. 32 editionis Parisien., pag. 758 describit nobile Festum, quod in honorem S. Thomae Apo­ stoli fiebat Edessae, ubi sacrae illius exuviae ex India translatae quiescebant. Fontem mirifice scaturientem memorat, potum confluentibus ad Festum, quod triduo agebatur, tribuentem: nec reticet liberas a vectigalibus Nundinas, quae sacram celebritatem illustriorem reddebant: In supradicta igitur Urbe, in qua beatos artus diximus tumulatos, adveniente Festivitate, magnus aggregatur Populorum Coetus, ac de diversis Regionibus cum votis, negotiisque venientibus, vendendi, comparandique per triginta dies sine, ulla telonii exactione licentia datur. Theodoricus Ruinartius in notis ad hunc locum animadvertit, in qui­ busdam exemplaribus legi: Negotiaforibusque venientibus; in aliis vero: Nego­ tiisque venientes: negotiique nomine res venales indicari. Tandem undecimo I J l i j 950 Romani Pontifices ineunte saeculo, cum Mediolani in Templo S. Mariae ad Portam septimo Idus Maii aliquot insignes Sanctorum Reliquiae fuissent inventae, constitutum est a Clero, ut ad perennem rei memoriam Dies ipse quotannis Festus habe­ retur; Populusque universus feriaretur, tanquam in die Resurrectionis, et Nativitatis Domini Nostri lesu Christi. Quo etiam die, ad frequentationem solemnitatis, statutum est, annualem esse Mercatum, teste Landulpho luniore, cap. 2 suae Historiae, apud Muratorium, torn. 5, Collect. Script, rer. Italicar. § 19. Quod autem vigiles Ecclesiarum Praesides nunquam omiserint, in huiusmodi abusum celebrandarum Nundinarum atque Mercatuum diebus Festis, invehere, agnoscere potestis ex torn. 4. Anccdotorum Parisiis edito­ rum a Martene, et Durand, pag. 335, et 1133; ex amplissima collectione Scri­ ptorum, et monumentorum ab iisdem publicata, praesertim toni. 7, pag. 1401, et torn. 8, pag. 1006, 1560, et sequent.; itemque ex Labbeana Collectione Conciliorum editionis Parisiensis torn. 7, pag. 1177, torn. 8, pag. 111, et 127, torn. 9, pag. 422, et 584, torn. 13, pag. 1380, et torn. 14, pag. 702. Inter Acta Mediolanensis Ecclesiae idipsum liquet ex Tertio Provinciali Concilio, et Undecima Synodo Dioecesana S. Caroli. Quod si id genus testimonia ex Canonico quoque Iure petenda sint; in prima Decretali sub Titulo de Feriis vobis occurrit praeceptum, quo iubentur Christifideles diebus Dominicis ab omni illicito opere abstinere, ut in eis Mercatum minime fiat. Quo nomine comprehenduntur etiam Nundinae, ut in Commentariis ad allegatum Textum docent plerique Canonici luris Interpretes. Praeterea in Bullario Romano extat Constitutio quinta S. Pii V, in cuius § 7 Pontifex vigilantissimus cavit: Ut omnes Dies Dominici, et praecipue in honorem Dei, Beatae Mariae Vir­ ginis, Sanctorum Apostolorum feriati, cum omni veneratione observentur, et omnes in diebus praefatis Ecclesias frequentent, Divinis officiis devote inten­ dant, ab omni illicito, et servili opere abstineant, Mercatus non fiant, pro­ fanae negotiationes, et iudiciorum strepitus conquiescant.1 § 20. Adversus tot saluberrimas Ecclesiae Sanctiones provide editas, suborta iam diu corruptela adhuc perseverat, et a Populis pertinaciter reti­ netur non in nostra solum temporali Ditione, verum etiam in tota Italia, ut testatur Muratorius torn. 2, Antiquitatum Italicarum dissert. 32, ubi postquam asseruit magnis Mercatibus tributum fuisse nomen Feria, vulgo di Fiera: Hisce vero hoc nomen inditum, quod plerumque diebus feriatis haberentur, hoc est, in Natali alicuius Sancti, aut Dominicis Festivitatibus, opportune ad rem prosequitur: Quem morem parum alioqui laudabilem adhuc Italia servat. In Transalpinis quoque Provinciis idem abusus, antiquo tempore invectus, hodie viget, quemadmodum videre licet apud Theologos, et Sacri Iuris Inter­ pretes a Nobis paulo ante memoratos, qui tamen patrium morem, etsi minus probum, excusant obtentu Indulti, vel consuetudinis antiquae constanter toleratae. Quapropter suspicari merito possumus, toti fere Orbi Christiano accidisse, quod in Anglia contigit duodecimo Christi Saeculo. Abbas Flaiensis, ut refert Matthaeus Parisius, subiectae sibi regionis populis veta­ verat Mercatus, et Nundinas diebus Dominicis, quamvis illae in tota Anglia * Cf. N. 111. Romani Pontifices 951 fierent; sed vix aliquandiu relicto abusu, in vetitum morem Gentes illae rediere: Verurntamen tempore procedente, plerique, ut canes, ed vomitum sunt reversi. § 21. Reliquum modo est, ut dispiciamus, quod ultimo tandem loco expendendum proposuimus, quo scilicet remedio prudenter ac salubriter uti debemus, ut grassans aetate nostra tollamus absurdum. § 22. Debito procedentes ordine Mercatus a Nundinis distinguimus. Textus Iuris Canonici paulo ante allegatus in cap. 1, de Feriis, loquitur de Mercatu. Idem quoque Verbum in Constitutione sua usurpat S. Pius V. Communis praeterea sententia est (quidquid sit de Nundinis), Mercatum haberi non posse Diebus Festis, sed esse transferendum in antecedentem, vel in subsequentem diem, si in Festum inciderit. Huic regulae Nos inhaesimus, facultatem tribuentes die 9 maii 1742 Viro Nobili Ferrariensi habendi Mercatum in suo Rure qualibet feria quinta, dummodo in illam non inci­ deret Festum servandum ex praecepto; quo casu Mercatus transferretur in feriam quartam. Qua de re omnem dubitandi ansam praecidentes, Vobis per haec Apostolica scripta mandamus, ne in Dioecesium Vestrarum UrbiLus, et Locis, Mercatus fieri Festis Diebus patiamini. y 23. Libentius praeterea id Vobis praecipimus, quia post sedulum ac maturum examen, consentanee idipsum decrevit die 2 maii 1711 Congregatio Cardinalium Concilii Tridentini Interpres in Causa Ripana Mercatus, ut ex lib. 61 Decretor., pag. 203 a terg. Quod Decretum Apostolica auctoritate Nostra comprobantes, instar regulae esse volumus, ac in omn ius Tempo­ ralis Ditionis Nostrae Provinciis, Urbibus, ac LocisS. Sedi Apostolicae mediate, vel immediate subiectis, inviolabiliter observari praecipimus. Decreti huiusmodi sequens est exemplum: Cum modernus Episcopus Rjpanus de mense Septem­ bris 1709 Edictum typis mandaverit super observantia dierum Festorum, in quo signanter illud praescripsit §2: « Lc fiere, che sogliono farsi m alcune Feste determinate dell’Anno, si tollerano dopo celebrata la Messa Maggiore. Ma i Mercati, che si fanno in giorno fisso della settimana, cadendo in questo qualche Festa, si trasferiscano nel giorno antecedente, o susseguente non festivo, seconda la disposizione di tutti i Sinodi Diocesani da’ nostri Antecessori stampati sotto le infrascritte pene, etc. » Nihilominus Civitas, et Homines Ripant ad impediendam eiusdem Edicti promulgationem, ex asserta immemorabili consuetudine habendi Mercatum in die Sabbati, etiamsi in eum incidat dies Festus, obtinuerunt ab A. C. Monitorium super manutentione cum inhibitione. Sed R. P. Auditoris Sanctissimi Decreto Causa remissa fuit ad hanc Sacram Congregationem, in qua concordato infrascripto Dubio, contingit hodie ex deducendis hinc inde a Partibus momentis disputari: An liceat Communitati, et Hominibus Ripae habere mercatum die Sabbathi, intus, vel extra Civitatem, quando occurrit quod sit dies festivus in casu, etc. Die 2 Maii 1711. Sacra Congregatio Concilii respondit Negative, et huiusmodi causam amplius non proponi mandavit. § 24. Et sane nullum hic locum habet quaevis consuetudo, etiam imme­ morabilis, ut, omissis generalibus iurisprudentiae regulis, perspicue liquet ex aliis momentis mox adducendis. Ante memoratam Causam Ripanam, pro- I I 1 9 952 Romani Pontijices posita in Congregatione Concilii fuit alia, inscripta Barchinonen. Observationis Festorum. Contendebant Mercatores Birchinonenscs, vendere posse Merces suas diebus Festis, consuetudine fulti immemorabili, rite probata, ac etiam speciem, et imaginem necessitatis praeseferente. Finitimorum siquidem Loco­ rum Incolae reliquis hebdomadae diebus victui quaerendo, ac laboribus intenti, nonnisi die Festo ad Urbem accedebant Adversante nihilominus Episcopo, Causa proposita fuit in Congregatione, quae die 13 maii 1669 respondit: Id Mercatoribus non licere, quacumque consuetudine immemorabili nequaquam obstante. Putarunt tamen Mercatores succumbentes, huiusmodi rescripto fun­ damentum praebuisse opinionem ingestam forte partibus: Se distrahere velle Merces apertis Apothecarum foribus. Instaurato proinde iudicio, ac mente pate­ facta, validiore conatu obiectae consuetudini immemorabili institerunt. Con­ gregatio tamen die 27 martii 1683 in priori sententia, et decreto perstitit, silentiumque Mercatoribns imposuit. § 25. Mercatibus succedunt Nundinae, quarum respectu propositum no­ strum esset ea decernere, quae de Mercatibus statuimus, pleno corde illis inhaerentes, qui Festos Dies, qua decet cura ac sedula religione, sanctificari a Christifidelibus cupiunt, et pro viribus enituntur. Sed ne peiora contingant absurda, praecipimus quod possumus, non quod optamus. §26. Neminem certe latet, quo flagraverit zelo, quantumque divini honoris fuerit studiosus, celebratissimus Pontifex Alexander III Noster Praedecessor. Ratione tamen pari, ac necessitate compulsus, induisit quibusdam Populis, ut diebus Dominicis, aliisque Festis, piscarentur, maioribus dumtaxat Solemnitatibus exceptis; dummodo piscatione peracta, congruentem eleemosynam impertirent vicinis Ecclesiis, et pauperibus lesu Christi, ut habetur in Cap. Licet, de Feriis. § 27. Dum in minoribus constituti a Secretis eramus memoratae Con­ gregationis Concilii Tridentini Interpretis, prae manibus habuimus Indultum fel. record. Sixti Papae V Praedecessoris Nostri, qui ad preces cuiusdam Abbatis Ordinis S. Benedicti Dioecesis Gerunden. facultatem impertitus est piscandi Diebus Festis habitatoribus Castri, mari adiacentis, post auditam Missam, et post meridiem, adiecto onere tribuendi Abbati, eiusque Monasterio tertiam lucri partem, in Ecclesiae instaurationem pie erogandam. Quae con­ ditio progressu temporum cum nimis onerosa visa sit Piscatoribus, paupertate pressis, et exhaustis dispendio, quod Naves Piscatoriae exigebant; re ad Sacram Congregationem delata, imminutum fuit primaevum onus ad septi­ mam partem, ut ex Decreto edito die 24 Augusti 1720. § 28. Fatemur sane, necessitatem, quae sese Alexandro III obiecerat, cum illa, in qua versamur, non esse conferendam. Nostra tamen gravis est, si illa fuit gravissima. Durum enim est, atque asperum id Populis adimere, quod Decessores Nostri peculiaribus Literis indulserunt. Res praeterea huiusmodi conditionis est, quae pluries vetita, atque sublata, denuo in pristinum morem emersit: de ipsa non una est Theologorum, et Canonistarum sententia. Quinimo aliquot doctrina, et pietate illustres illam illicitam non habent. De re tandem agitur, qua sublata, minuerentur Populorum commoda, atque com­ mercia, humanae vitae longe opportuna. E contra vero retineri alio modo Romani Pontifices 953 non potest, quam quo viget. Etenim difficillimum, ne dicamus impossibile deprehenditur, frequentes haberi posse Nundinas extra dies Festos, quibus confertim Populi confluunt, quovis alio soluti labore, ac negotio. § 29. Inter Nundinas, quae in Provinciis nostris aguntur, illustriores, ut bene nostis, sunt Senogallitnses protractae multis diebus. Cum Anconitanam Ecclesiam Scnogalliensi finitimam regeremus, non sine moerore intelleximus, tempore Nundinarum ea omnia fieri Festo etiam die, quae aliis hebdomadae diebus Divino cultui non consecratis, peragebantur. Huic malo occurrere satagentes, die 24 Augusti superioris anni Constitutionem Nostram de Nundinis Senogalliensibus publicavimus,' qua praeter caetera iussimus, ut Diebus Festis Apothecae clauderentur; neque matutinis horis, aut vespertino tem­ pore, quibus Divina Officia in Ecclesiis celebrantur, vel Dei verbum Populo nuntiatur, Contractus fierent. Imminutum vero hac de causa saccularibus negotiis tempus compensaturi, Nundinarum dies, cum iisdem Privilegiis et immunitatibus, opportune multiplicavimus. Exequutioni debitae iussa nostra hoc anno mandata, meliorem atque utiliorem rerum ordinem pepererunt, magno omnium Civium et bene moratorum hominum solatio. § 30. Id ipsum, Ven. Fratres, et vos agite. Constituite, Auctoritate Nostra, matutinas, et vespertinas horas quibus Festo Die, quo Nundinae habentur, claudi debeant Apothecae, nec publica possint exerceri commercia, ut qui ad Nundinas confluxerunt, Missae Sacrificio, et Divinis Officiis intersint, aliisque Christianis operibus Festum sanctificent. Vigilate, ut omnia plene, et exacte impleantur. Nos autem per Publicum Edictum non praetermittemus extendere Nundinarum privilegia ad diem sequentem, qui Festus non erit; ut temporalia negotia paucarum horarum spatio, propter Dei cultum et animarum salutem, intermissa, integri diei accessione commode peragantur. § 31. Haec sunt, Ven. Fratres, quae post maturum examen, auditamque gravium atque doctorum Virorum sententiam, de proposita quaestione Vobis significanda ccnsuimus, quibus omnibus Apostolicam Benedictionem pera­ manter impertimur. [Bened. XIV Bull., tom. 1, p. 582-5901. > Cf. N. 346. I I j ] 1 ; I i