PONTIFICIA UNIVERSITAS OREOORIANa IUS CANONICUM AUCTORE P. FRANCISCO XAV. WERNZ S. J. AD CODICIS NORMAM EXACTUM OPERA P. PETRI VIDAL S. J. \vf p w z -■ i I π a r TOMUS I NORMAE GENERALES ROMAE APUD AEDES UNIVERSITATIS OREGORIANAE Piazza della Pilotta 1938 IMPRIMI POTEST Romae, 25 Martii 1938. P. Raphael Bitetti, S. I. Praep. Prov. Rom. S. I. IMPRIMATUR Romae. 6 Aprilis 1938. t A. Traglia Archiep. Caesarien. Vic. yer- TYPIS PONT, universitatis gregorianak PRAEFATIO Ultimo loco, oh rationes practicas, prodit in publicum To­ rnus I huius operis iam ad finem perducti, qui ex ordine logico primum locum tenere debuisset. Quae referuntur ad completam historiam fontium seu collectionum iuris ecclesiastici et ad histo­ riam literariam scientiae canonicae, quae ante Constitutionem « Deus scientiarum Dominus > optimam exhibebant introductio­ nem ad iuris canonici studium, post memoratam constitutionem (art. 27) cum adnexis Ordinationibus exulant a commentariis Co­ dicis seu textus canonici, et amandanda sunt ad disciplinam au­ xiliarem cum propria schola in illa constitutione praescriptam, ideoque separato volumine suo tempore publicando expla­ nandam. Si ad promovenda studia canonica opus, ita iam comple­ tum, modicum saltem contribuerit, id omne ut in Dei gloriam et Ecclesiae bonum cedat sincere exopto. Romae in festo Paschalis 17 Aprilis 1938. Petrus Vidal, S. I. //7^7 INDEX ANALYTICUS PAG. Prooemium........................................................................................................ 3 Introductio generalis ............. • ♦ ' - * 9 if De fundamentis iuris ecclesiastici................................... 9 De religione .. ................................................................................... 9 De Ecclesia catholica...................................................... 11 De relatione Ecclesiae catholicae ad aliassocietates re­ ligiosas 14 § 4. De relatione Ecclesiae catholicae adsocietatem civilem . 16 § 5. Historia relationis inter Ecclesiam catholicam et socie­ tatem civilem........................................................... 25 Titulus I. § 1. § 2. § 3. Titulus II. Praenotiones generales iuris ecclesiast.................................... 66 § 1. De iure ecclesiastico universim spectato................................... 66 § 2. De scientia iuris ecclesiastici................................................. 81 Liber Primus Codicis................................................................................. 110 Titulus III. Canones praeliminares............................................................. 110 Praenotiones de fontibus existendi iuris ecclesiastici . . . 140 Titulus § § § IV. De Deo legislatore et legibus divinis....................................... 143 1. De Deo legislatore et lege naturali...................................... 145 2. De Deo legislatore et lege veteri............................................. 147 3. De Christo legislatore et lege nova...................................... 149 Titulus V. De legibus Ecclesiae catholicae............................................. 152 Cap. I. De natura legis et de legifera potestate ..... 153 § 1. De potestate legislativa Ecclesiae • « · ....................................... 157 § 2. De eius subiecto activo ........................................................... 158 ’ I .* .*■/··. f. Cap. Cap. Cap. Cap. Cap. Cap. II. De III. De IV. De V. De VI. De VII. De obiecto legum ecclesiasticarum........................................168 forma et promulgatione legum........................................ 185 subiecto passivo sive de subditis................................. 197 effectibus legum ecclesiasticarum.................................212 effectibus legis quatenus confirmatae .... 223 interpretatione legum ecclesiasticarum .... 227 INDEX ANALYTICUS PAG. Cap. VIII. De iure suppletorio post Codicem . Cap. IX. De cessatione legis.......................... Cap. X. De praeceptis ecclesiasticis 241 249 256 Titulus VI. De Constitutionibus RR. Pontificum . § 1. De decretis vel decretalibus RR. Pontificum § 2. De decretis SS. Congregationum . § 3. Ius particulare pontifificium .... 274 276 282 292 Titulus VII. De concordatis............................................ 1. De subiecto concordatorum.......................... 2. De forma concordatorum.......................... 3. De obiecto concordatorum.......................... 4. De necessitate et convenientia concordatorum 5. De vi et obligatione concordatorum . 6. De interpretatione concordatorum . 7. De derogatione et abrogatione et cessatione oncordator. 293 303 306 308 311 314 335 337 Titulus VIII. De consuetudine . § 1. De iure tradito . § 2. De iure consuetudinario Scholion: De legibus civilibus 342 343 343 369 Titulus IX. De temporis supputatione . § 1. Praenotiones......................... § 2. Usus fori ecclesiastici § 3. Regulae Codicis . . . . 375 Titulus X. § 1. § 2. § 3. S 4. 391 396 409 421 429 De De De De De rescriptis....................................................................... personis ad danda vel recipienda rescripta habilibus forma legitima, conditionibus et vitiis rescriptorum interpretatione et exsecutione rescriptorum . rescriptorum cessatione.............................................. 380 383 432 Titulus XI. De privilegiis 1. De personis habilibus ad concedenda et accipienda pri­ vilegia ...................................................................... 438 . 441 2. De obiecto et forma privilegiorum . . . . . . 448 3. De usu et interpretatione privilegiorum . . amissione privilegiorum....................... De 450 Scholion: De facultatibus apostolicis....................... 456 Titulus ΧΠ. De dispensationibus • 463 NORMAE GENERALES DILECTO FILIO FRANCISCO XAVERIO WERNZ, SAC. E SOC. IESU, GREGORIANAE STUDIORUM UNIVERSITATIS RECTORI Dilecte Fili, salutem et apostolicam Benedictionem. Sollertium sane curarum, quibus doctorcs decuriales Lycei magni Gregorian i lectos frequentes numero adolescentes rite sa­ cris disciplinis instruunt, praeclarum specimen Nobis, rector ipse Lycei, dedisti nuper de scientia et facultate tua. Volumina enim quatuor muneri obtulisti, a te adhuc edita de lure Decre­ talium. Quod opus, etsi susceptum habes, ut alumnis disciplinae tuae esset usui, sic tamen videmus probari, ut omnibus ecclesia­ sticarum legum studiosis, eis etiam, qui hanc ipsam profitentur doctrinam, accommodatum valde atque utile praedicetur. In quo quidem docti atque intelligentes viri et dispertitam subtiliter ma^ teriem laudant, et singulorum copiosam eruditissimamque tracta­ tionem capitum, et petita vel ab historia canonum vel a philo­ sophia iuris vel a finitimis doctrinis in rem lumina. Quum au­ tem cetera merito efferuntur, tum numeris omnibus absoluta habetur ea pars operis tui. quae de Matrimonio est; ob singula­ rem nempe summamque peritiam, quam diuturno usu eius ge­ neris causarum, consultor apud sacra Urbis Consilia, ea conse­ cutus. Est igitur, hoc tuorum laborum exitu, quod tibi et incli­ tae Societati lesu gratulemur; idque quum libenter ex animo­ que facimus, te, ut instituta absolvere simili studio pergas, ve­ hementer hortamur. Auspicem interea divinorum munerum, ac testem peculiaris benevolentiae Nostrae, tibi, dilecte Fili, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die xxvi. lunii anno Pontificatus Nostri secundo. 9 PIUS PP. X. mdccccv., PROOEMIUM 1. Imperator lustinianus praeter Digesta sive Pandectas et Codicem etiam promulgavit Institutiones, quae essent totius le­ gitimae scientiae prima elementa, iisque plenissimum suarum Constitutionum robur accommodans simul vim collectionis au­ thenticae iuris Romani impertitus est (1). Praeterea Const. « Om­ nem reipublicae » 16 Dec. 533, praescripsit, ut, qui legitima per­ agerent studia, primo anno suas haurirent Institutiones, servata in reliquam anni primi partem et quattuor annos subséquentes Digestorum et Codicis lectione. Quae lustinianus in omne aevum ab omnibus tam profes­ soribus quam legum auditoribus observanda esse sanxerat, ea magna ex parte usque ad nostram aetatem moribus recepta erant. Nam etiam in universitatibus litterarum duplex esse solebat schola iuris Romani, sci. una de Institutionibus, altera de Pan­ dectis (2). 2. In foro ecclesiastico numquam exstiterunt Institutiones, quae et scientiae canonicae prima essent elementa et simul iuris pontificii brevem et authenticam exhiberent collectionem. Si­ quidem Institutiones iuris canonici Lancelotti (f a. 1590), quae prima vice Perusiae anno 1563 publicatae fuerunt et inter ap­ pendices corporis iuris canonici referri solebant, ut pontificio nomine exirent, cum gravi auctoris moerore non sunt conse­ cutae (3). (1) Laurin, Introd, in corp. iur. can. pag. 246. (2) Leo XII Const. «Quod divina sapientia* 28 Aug. 1824, n. 209; Arndts (t a. 1878), lurist. Encyklop. u. Methodolog. §§ 160, 164; Vering, Gesch. u. Pand. § 2; Accarias, Précis de droit romain p. V sq. (3) Laurin, 1. c. p. 227. 4 PROOEMIUM Attamen longo saeculorum usu in scholis catholicis (-1) et ultimo quoque tempore praesertim in studiis generalibus Roma­ nis Institutiones canonicae praelectionibus de iure Decretalium praemitti solebant (5), Quam methodum, si commode Heri pos­ sit, in scholis canonicis omnino retinendam esse luculenter do­ cuerunt Romanorum Pontificum auctoritas et praxis longo tem­ pore comprobata et rationum pondus virorumque doctorum effata (6). Et prior illa schola in facultate canonica aptissime ex iure Romano obtinuit nomen Institutionum canonicarum : in ea enim tradi solent scientiae canonicae prima elementa. Altera vero schola, cum ex propriis fontibus iuris canonici conveniens ap­ pellatio repeti possit, ex antiqua praxi merito dici potest schola textus canonici (i. e. Codicis canonici), sicut in facultatibus iuris civilis a Pandectis nominabantur scholae, in quibus absolutis Institutionibus diligentissima atque exactissima interpretatione singula tradebantur iura populi Romani. Cfr. § 2, Inst, de iust. et iure I. 1. In Constitutione « Deus scientiarum Dominus » (de Univer­ sitatibus et facultatibus studior. ecclesiast. cum adnexis S. Congretationis Ordinationibus) schola Institutionum non ponitur in facultate canonica sed supponitur ex cursu theologico (can. 1365 §2); ab his vero qui illam scholam non frequentarunt supplenda dicitur art. 22 Ordinationum. Similiter ius publicum ecclesiasti­ cum ponitur inter disciplinas principales eiusdem facultatis (Or­ dinationes art. 27), cuius systematica expositio lucem praefert in­ tegrae tractationi iuridicae, cuius praecipua quaedam principia per totum Codicem sparsa reperiuntur. (4) Canisius (f a. 1610), Summa iur. can.; Doujat (t a. 1688), Praenot. can. lib. V, cap. 21; Zech (t 1772), Praecognita iur. can. 4 sq.; Scherer. Handb. d. Kirchenr. t. I, p. 121 sq. (5) Leo XII, cit. Const.; Pius IX, Const. « Cum Romani Pontifices > 28 lun. 1853 et Const. ; Innocent. IV, Apparatus Decretal, in cap. 13 X. qui fil. IV, 17 et in cap. 13 X. de iudicis II, 1; Suarez, De leg. 1. Ill, cap. 6., Defensio fidei cathol. 1. III. cap. 5; Bellarmin., De controvers. christ, fid., tert, controvers. de S. Pontifice I. V, cap. 1, 5; Lu 28 Aug. 1794 i. f., ubi damnatio quattuor ar­ ticulorum cleri Gallicani (a. 1682), non excluso articulo primo, iam ab Innocentio XI 11 Aprilis 1682 et Alexandro VIII 4 Aug. 1690 facta denuo confirmatur; Pii IX Encycl. < Quanta cura > et Syllab. prop. 24, 42; Leon. XIII Encycl. Immortale . Cfr. Hefele. Concilieng. t. V, p. 1130 sq.; Innocent. IV, Appar. Decretal, in cap. 13 X. de iudic. II, 1, ubi ad verba Innoc. Ill: « Non enim intendimus indicare de feudo » addit interpre­ tationem: < Directe, secus indirecte, quia non potest agere poenitentiam, si non restituat»; at Gierke 1. c. p. 523 not. 13 ista verba Innocentii Ιλ’ perperam interpretatur de divisione eiusdem potestatis quoad meram administrationem; Suarez, De leg. 1. IV, cap. 9, 11, ubi n. 12 docet Ec­ clesiam non tantum declarando, sed etiam constituendo et eximendo sibique reservando posse propter rationem spiritualem efficere, ut ma­ teria quaedam sit canonica sive obiectum legum ecclesiasticarum; Sudrez, Defensio fidei cathol. 1. Ill, cap. 5. 21 sq.. ubi totam theoriam de subordinatione potestatis civilis ex suis principiis repetit; Bellarmn. 1. c. cap. 6; Cuvagnis 1. c. P. I, p. 251 sq.; Molitor. Die Decretale Per venerabilem p. 190 sq. et Card. Ilergenroelher 1. c. p. 434 sq., unde luculenter constat doctrinam de potestate indirecta Ecclesiae tum ante reformationem tum post illam communiter a theologis et canonistis catholicis, si paucos exci­ pias extremarum sententiarum sectatores, tamquam indubitatam fuisse propugnatam v. g. a. S. Thoma. Victoria, Molina. Solo, Mauclero, Staple­ ton. Bianchi. Mamachi. Petra, Gengler, Philipps. Cfr. Sudrez, De leg. 1. IV, DE EUNDA M ENTI S J UK l S ECCLESIASTICI 23 yatiua est dicenda, propter quam potestas civilis ex natura rei etiam intra limites sui obiecli nihil agere potest, quod ex indicio Ecclesiae redundet in ipsius damnum et iniuriam, sed positiva quoque sit necesse est, i. e. potestas civilis ita pendet a potestate ecclesiastica, ut suis actibus id exigente Ecclesia ad bonum et commodum societatis ecclesiasticae conferre debeat (37). Qua ex doctrina unice vera et certa de potestate indirecta Ecclesiae in Statum sponte sequitur, duo alia systemata quan­ doque etiam a catholicis praesertim ultra alpes propugnata sci. de potestate mere directiva (38) Ecclesiae in Statum aut de abcap. 9, n. 2 « Esi ergo conclusio haec certa et communis apud catholicos ». Quae doctrina praesertim post promulgatum Syllabum Pii IX a Libera­ tore, Tarquini, Palmieri, Manning, Molitor, Bargillial, Hammerstein, Pérez, Biederlack, Billot aliisque multis pariter pro certa recte defenditur. Quare illi scriptores, catholici errant, qui theoriam de potestate indirecta Ecclesiae tractant ad instar liberae cuiusdam opinionis plus minusve probabilis, vel cum quadam prudentia seponunt, ut neglectis principiis vere fundamentalibus ex concordatis vel « evolutione historica·» rela­ tionem Ecclesiae et Status explicent, vel etiam argumentis inefficacibus impugnent, v. g. quod huiusmodi systema saltem nostra aetate exsecutioni mandari non possit. At veritas doctrinae et iura Ecclesiae non pendent a condicione temporum et difficultate exsecutionis; secus etiam alia iura certissima Ecclesiae essent neganda. Praeterea falsum est nostra aetate theoriam indirectae potestatis carere practice exsecutione; nam si v. g. certae leges civiles ab Ecclesia declarantur invalidae, etiam nunc in ipso foro civili vi obligandi sunt destitutae. Cfr. Scherer 1. c. t. I, p. 54 sq.; Saegmueller 1. c. p. 37 iunct. Biederlack in Act. theol. Oenipont. t. XXVI, p. 156 sq. et Wernz ibidem t. XI p. 344 sq.; Suarez, Defensio fid. cathol. 1. Ill, cap. 22, n. 6, 7, 8.; Conte a Coronata 1. c. n. 83 sq. (37) Sudrez, Defensio fid. cathol. 1. Ill, cap. 22, n. 9 sq., De leg. 1. IV, cap. 9. (38) Potestas directiva hoc loco non eo sensu intelligitur, quo illam defendit etiam Sudrez, Defens. fid. cath. 1. Ill, cap. 22, n. 1 atque hisce verbis explicat: *Per potestatem enim directivam non intelligimus solam potestatem consulendi, monendi aut rogandi; haec enim non sunt propria superioris potestatis, sed intelligimus propriam vim obligandi et cum morali efficacia movendi, quam aliqui solent coactivam appellare, sed haec vox magis ad poenas pertinet, de quibus in capite sequenti dicturi sumus; hic autem de iurisdiclione ad obligandum in conscientia loqui­ mur ». At patroni huius systematis potestatis directivae veram iurisdictionem Ecclesiae in Statum sive directam sive indirectam, cui insita sit vis obligandi vel cogendi, omnino negant, atque suam potestatem dire­ ctivam Ecclesiae in potestatem civilem intelligunt de facultate quadam Ecclesiae docendi, monendi, consulendi, rogandi, quae, ut scite observat THl’LVS I soluta coordinatione (39) Ecclesiae et Status solido fundamento carere atque vix effugere notam theologicam saltem falsitatis (40). Suàrez, non est propria potestas superior. Quod systema potestatis directivae iam a Fenelon propugnaturi^ potissimum a Gosselin (Le pouvoir' du Pape au moyen âge, Lovanii 1845) per modum theoriae plene evo­ lutae propositum est atque alios quoque nactum est defensores v. g. van Gils, Moechler, Reidtel. At universa ista theoria insufficientibus nititur rationibus et tot gravibus obnoxia est exceptionibus, ut cum doctrina catholica communiter et constanter tradita conciliari non possit. (39) Ista theoria constat duplice elemento. Eius enim patroni im­ primis recte asserunt tum Ecclesiam tum Statum esse societates in genere suo perfectas, licet quandoque ex illo principio illegitimas deducant conclusiones. Cfr. Reichensperger, Culturkampf p. 27 sq. 33; Mar tens, Die Beziehungen der Teberordnung, Nebenordnung u. Unterordnung zwischen Kirche u. Staat p. 347. Praeterea negant non solum directam, sed etiam indirectam subordinationem Status, quae nitatur vera eaque superiore iurisdictione Ecclesiae. Qua ex coordinatione utriusque pote­ statis, quam adeo urgent, ut vix videantur admittere ullam superiorem polestatem Ecclesiae in Statum, eruunt singulares conclusiones de neces­ sitate concordatorum, de auctoritate Ecclesiae in personas, leges, iudicia civilia et criminalia, potestatem coercitivam principum civilium, de obedientia R. Pontificis legibus civilibus debita, cuius immunitatem perso­ nalem iure divino constitutam non satis attendunt, Cfr. Suàrez, Defens. fidei cath. 1. IV, cap. 4 sq.; aliter Saegmueller 1. c. p. 34, n. 4, p. 36, n. 7. Quae theoria coordinationis aliquo modo a Dante praeformata postea praesertim a Goerres in Germania propugnata est. Quem praeclarissimum defensorem libertatis Ecclesiae non pauci viri docti, seposita genuina doctrina a Gengler et Phillips iam tradita v. g. Waite, Schulte, Vering, Kober, Saegmueller atque singulari rigore Reichensperger op. cit. secuti sunt. At haud difficulter demonstrari potest duplex argumentum v. g. a Reichensperger pro ista theoria petitum ex origine divina et distinctione utriusque potestatis evidenter non esse ad rem; nam origo divina et distinctio v. g. familiae et societatis civilis non excludunt subordinalionem. Quare mirum non est, quod etiam Martens 1. c. p. 250 huiusmodi argumenta fallaciis adnumeret. Neque Gengler, Phillipps, Molitor, Hammerstein, Palmieri, Tarquini, Liberatore aliisque viris doctis difficilis fuit refutatio istius theoriae coordinationis, quae ob finium subordina­ tionem utriusque potestatis admitti non potest; ipsa vero finium coordi­ natio Ecclesiae et Status est in se absurda et ducit ad aliam absurditatem duorum principiorum absolutorum, a quibus duae illae potestates abso­ lute coordinatae sunt ortae. Cfr. Act. theol. Oenip. t. XI, p. 387. sq.; Saegmueller in 4a editione sui operis Lehrbuch d. k. KR. opinionem pristinam valde temperavit p. 73 sq. (40) Pius IX Syllab. prop. 24 : <■ Ecclesia vis inferendae potestatem non habet neque potestatem ullam temporalem directam vel indirectam ». DE EUNDA M ENTI S IURIS ECCLESIASTICI 25· § 5. HISTORIA RELATIONIS INTER ECCLESIAM CATHOLICAM ET SOCIETATEM CIVILEM 10. Postquam (41) genuina principia de relatione inter Ec­ clesiam et societatem civilem exposita sunt, summopere expedit,, ut in historiam (42) huius relationis diligentius inquiratur. Quam­ vis enim principia fundamentalia hac de re nitantur iure diuino atque immutabilia sint (43), tamen forma, qua applicantur, mulCuius propositionis prior pars profecto agit de ambitu coerciliuae pote­ statis ecclesiasticae; altera vero de potestate Ecclesiae in se spirituali, quatenus versatur circa res temporales atque idcirco ratione obiecti ma­ terialis dicitur temporalis. Cfr. Innoc. Ill in cit. cap. 13, X. qui fil. IV, 17,. iunct. Suàrez, Defensio fid. cath. 1. Ill, cap. 22, n. 2. Cuius secundae partis contradictoria non est: «Ecclesia habet temporalem potestatem directam et indirectam», ut contra regulas logicae in opusculo «Der Papst u. d. modern. Ideen II » p. 64 plane perverso modo enuntiata fuit, sed potius ita est exprimenda: «Ecclesia habet aliquam potestatem tem­ poralem, etsi non directam, saltem indirectam ». Cum patroni potestatisdirectivae et absolutae coordinationis veram potestatem iurisdictionis indirectae Ecclesiae in Statum negent, sine dubio tenent theoriam in Syllabo damnatam, quae certe ex professo defendi nequit (cfr. S. C. Indic. 23 Maii 1898). Praesertim quia etiam cum aliis propositionibus Syllabi v. g. prop. 30 atque decretis pontificiis conciliari non potest. Circa potestatem Ecclesiae indirectam in temporalia non omnes con­ troversias esse finitas apparet ex his quae tradit Vermeersch, Epitome n. 14-17. Cfr. Conte a Coronata 1. c. n. 88; Rivet, Quaestiones iur. eccl. publici p. 149; Cavagnis 1. c. libr. III, n. 195 sq. \ (41) Scherer 1. c. § 9 aliique auctores primas partes historiae in hac quaestione nimis urserunt; e contra Phillips postquam universam theo­ riam iuridicam relationis inter Ecclesiam catholicam et societatem civi­ lem 1. c. t. II §§ 91 sq. exposuit, demum t. III de historia huius relationis i. e. relationis de facto exsistentis fuse disserit. Quod exemplum recte sequuti sunt Saegmueller et Phil. Hergenroether in suis Institutionibus iuris ecclesiastici. (42) Cfr. Bianchi, Delia potestà e della politia della chiesa; Phillips1. c. t. III, §§ 117 sq.; Card. Hergenroether, Kath. Kirche u. christ. Staat (La chiesa cattolica e lo stato cristiano); Scherer 1. c. §§ 9 sq.; Horry, Des rapports du sacerdoce avec l’autorité civile... jusqu’à nos jours au point de vue legale; Chelodi 1. c. n. 28 sq. (43) Martens, Die Beziehungen der Ueberord. Nebenord. u. Unterord. zwisch. Kirche u. Staat theorias defendit, quas recte refutat Hammerstein, De Eccl. et Stat. p. 63. < 26 TIT V LUS I tipiices subire potest vicissitudines. Neque Ecclesia atque socie­ tas civilis impediuntur, quominus pro concordia et amicitia, quae forte inter illas etiam de facto intercedit, sibi mutuo favores con­ cedant. Denique relationes Ecclesiae etiam in concreto attenden­ dae sunt cum particularibus regnis, non solum cum societate ci­ vili in abstracto et in genere. Quae concretae relationes sane in singulis regnis multum differre atque haud raro a suprema per­ fectione deficere, immo de facto Ecclesiae iniuriosae et intolera­ biles esse possunt (44). 1. A fundatione Ecclesiae catholicae usque ad edictum tolerantiae Constantini M. (a. 29-312) 11. Christus Dominus cum potestatem illam politicam, qua principes civiles instructi esse solent, neque in universum orbem terrarum neque in particulare quoddam regnum assumpsis­ set (45). regibus temporalibus sua reliquit imperia (46); non enim eripuit mortalia, qui regna dat caelestia. Pariter divinus Salvator a theocratia (47) quadam, cui po­ pulus Israeliticus fuerat sublectus. in novo testamento instituen­ da prorsus abstinuit uniceque fundavit Ecclesiam, quae esset regnum spirituale in hoc mundo, sed non de hoc mundo (48). Quare multo minus Apostoli eorumque successores a Christo Domino constituti sunt principes civiles et domini orbis terra­ rum (49); ipsis enim solummodo commissa est potestas propa­ gandi et regendi Ecclesiam a Christo fundatam usque ad ex­ tremos fines terrae atque consummationem saeculorum (50). (44) Vering, Lehrb. d. k. K. 30 sq.; Giobbio, Lezioni di diploniazia eccles. t. I, II. III. (45) Luc. XII, 13 sq.; BeUarmin., De Rom. Pont. 1. V, cap. 4; Suârez, Defens. fid. cath. 1. Ill, cap. 5. n. 11; Pesch. Praelect. dogmaticae t. IV. n. 559 sq. 566 sq. (46) Matth. XXII, ‘21: r Reddite ergo, quae stint Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo*; Suârez I. c. cap. 5, De leg. 1. HI. cap. 6. (47) Wilmers. De religione revel, p. ‘206. (48) Ioan. XVIII. 36. (49) Bellarmin. 1. c.; Suârez 1. c. ( 50) Matth. XXVIII. 18 sq. 27 DE FUNDAMENTIS IUBÏS ECCLESIASTICI Hisce institutionibus legislator novi testamenti licet systema quoddam scholasticum de relatione inter Ecclesiam et Statum explicitis verbis non tradidisset, tamen naturam Ecclesiae eiusque ad societatem civilem habitudinem legibus vere divinis et fundamentalibus, quae hominum arbitrio obnoxiae non essent, accurate definivit (51). 12. Apostoli divina legatione fungentes (52) pro suo iure (53) etiam a republica ethnicorum postularunt, ut divina ipsorum missio plene agnosceretur. Nulla enim fingi potuit ratio, ob quam potestas civilis religionis Christianae liberam praedica­ tionem atque exercitationem licite prohiberet. Nam ut Aposto­ li legitimis potestatibus obedientiam propter conscientiam prae­ standam esse iusserunt (54) atque S. Paulus I Timoth. II, 1 sq. pro regibus et omnibus, qui in sublimatate sunt, orationes fieri statuit, ita etiam de facto primi christiani fuerunt optimi cives. Nihilominus non solum in imperio Romano post brevem mo­ ram (55), sed ordinarie apud plerosque populos infideles dirae persecutiones, quas Christus Dominus praedixerat (56). initio rei christianae excitatae sunt. 13. Plurimae quidem nefandae istius persecutionis in im­ perio Romano fuerunt causae (57), inter quas certe non ulti­ mum locum occupat illa, quod Ecclesia religioni Romanorum non solum sese non subordinaret, sed etiam falsam istam reli­ gionem cum republica intime connexam omnino abolendam esse constanter praedicaret. Nequaquam enim Romani omnes • (51) Suârez, De leg. 1. Ill, cap. G, 1. IV, cap. 9, 1. X, cap. 1; Card. Iler­ genroether-Kirsch, Handb. d. allg. Kircheng. t. I, p. G8 sq. (52) Matth. 1. c.; Act. Apost. V, 29; Card. Ilergenroether-Kirsch 1. c. t. I, p. 71 sq. 113 sq. (53) Lugo, De virt. fidei div. disp. XIX, sect. 2; Phillips I. c. § 117; Moulart 1. c. 1. II, cap. 7 art. 1, 2. (54) Paul, ad Boni. XIII, 1 sq.; I Petr. II, 13 sq. (55) Terlullian., Ad Scapul. c. 2; Brueck, Lehrb. d. Kircheng. (Istituzioni di storia eccles., Manuel de l’histoire de l’église, History of the cath. church) § 12; Card. Ilergenroether-Kirsch 1. c. 2G8 sq. (5G) Ioan. XV, 20. (57) Brueck 1. c.; Card. Ilergenroether-Kirsch 1. c. 28 TITULUS I religiones tolerabant (58), sed eas, quae Pontifici maximo i. e. Caesari subesse detrectabant aut ex sua opinione bono reipublicae nocebant ipsamque religionem Status reiiciebant, peni­ tus exstirpare et prohibere conati sunt. Quare mirum non est. quod Ecclesia Christi a potestate civili imperii Romani collegiis illicitis (59) fuerit adnumerata, eiusque asseclae gravissimorum delictorum v. g. laesae maiestatis, sacrilegii, magiae etc. sint accusati (60). Quae persecutiones divinam originem atque plenam perfectamque independentiam Ecclesiae a potestate civili eviden­ tissime demonstrarunt (61). Hinc illa aetas persecutionum pro disciplina ecclesiastica maximi est momenti; etenim disciplina canonica, quae iam tribus illis saeculis vigebat, sine dubio non nitebatur legibus civilibus vel principum concessione v. g. cele­ bratio Conciliorum, libera exercitatio iurisdictionis ecclesiasti­ cae, acquisitio bonorum temporalium. 14. Ecclesia ut societas religiosa cum in imperio Romano religionibus novis et peregrinis et illicitis (62) adnumeraretur,. (58) Doellinger, Heidenth. u. ludenth. p. 608. (59) Digest. XLVII, 22 de collegiis et corporibus; Minut. Felix, Octav. cap. 8; Tertullian., Apolog. cap. 38; Brueck 1. c. § 17. (60) Tertullian., Apolog. cap. 10: < Deos, inquitis, non colitis et pro Imperatoribus sacrificia non impenditis ... Itaque sacrilegii et maiestatis rei convenimur. Summa haec causa, imo Ma est >. Digest. XLVIII, 4 ad legem luliam maiestatis, 13 ad leg. Iui. peculat. et de sacrilegis; Le Blant, Sur les bases juridiques des poursuites dirigés contre les martyrs; Thiel in Act. theolog. Tubing. (Tuebing. Quartalschr.) t. 37, a. 1855, p. 237 sq.; Goerres in Kraus, Real-Encykl. v. Christenverfolg. (iudicio examinan­ dus); Allard, Histoire des persécutions; Dieci conferenze sul martirio (versio italica Radaelli)·, Les persécutions et la critique moderne; Diet, apol. ΠΙ, 346 sq. Conrat, D. Christenverf. im Roem. Reiche vom Standpunkt des Juristen (*?); U'ei.s, Christenverfolgungen; Kneller in Stimmen a. M. Laach vol. 55, p. 1 sq.; Batiffol, Eglise naissante. Ex quibus scripto­ ribus apparet adhuc nunc controversiam agitari circa fundamentum iuridicum persecutionum, utrum Christiani fuerint damnati vi legis specialis (institutum Nerorianum) an vi communis 1. luliae maiestatis et politicaepotestatis coercitionis. (61) Brueck 1. c. § 11; Card. Hergenroether-Kirsch. 1. c. p. 121 sq. (62) Goerres 1. c. DE FUNDAMENTIS IÜHIS ECCLESIASTICI 29 per modum collegii fratrum vel tenuiorum (63), qui suis sociis honestam procurarunt sepulturam, sibi legalem quandam exsi­ stentiam obtinere studuit. II. Ab edicto tolerantiae Constantini M. (a. 312) usque ad interitum imperii occidentalis (a. 476) 15. Post crudelissimam Diocletiani persecutionem Constan­ tinus M. iam a. 312 edicto quodam tolerantiae in favorem Chri­ stianorum promulgato tandem a. 313 per edictum Mediolanense plenissimam libertatem religioni Christianae concessit (64). Qua tolerantia et permissione non contenti (65) mox Con­ stantinus M. (66) aliique Imperatores Christiani excepto luliano apostata patrocinium atque defensionem Ecclesiae catolicae in sese suscipientes (67) illam reiecto paganismo et exclusis hae­ reticorum sectis (68) tandem religionem Status effecerunt (69), (63) Digest. XLVII, 22 de colleg. et corpor.; Rossi, Roma sotterranea cristiana t. I, p. 101 sq. (64) Euseb., Histor. eccles. 1. X, cap. 5; Kirch, Enchiridion fontium hist. eccl. antiq. n. 314 sq.; Galante, Fontes iur. can. select. 21. Christia­ nismus inde fiebat religio licita, reliquis religionibus aequiparata et om­ nibus legitimis iuribus praedita. (65) Riffel, Gesch. Darstellung des Verhaelt. zvv. K. ut St. (opus insi­ gne, sed incompl. de rei. int. Eccl. et St.); Broglie, L’Eglise et l’empire au IV siècle; Phillips 1. c. §§ 118, 119. (66) Grisar in Act. theol. Oenip. t. VI, p. 554 sq., 585 sq., ubi contra recentiores quosdam scriptores solide defendit sinceritatem Constantini M. in profitenda fide Christiana; Funk, Abhandl. u. Untersuch. t. I, p. 1 sq. (67) Cod. I, 1 de sum. Trinit. et fide oath., 2 de sacros, ecclesiis, 3 de Episc. (68) L. 1, 2 Cod. de sum. Trinit. I, 1; Cod. I, 10 de paganis et sacrif. et tempi., 5 de haereticis, 7 de apost., 9 de lud. Cfr. Schulte, Gesch. d. Unterg. d. griech-roem. Heident.; Boissier, La fin du paganisme; Broglie, L’église et l’empire rom. au IV siècle; Allard, Le christianisme et l’em­ pire rom. de Néron à Théodose; Rauschen, Jahrb. d. christ. K. unter K. Theodos, d. Gr. (69) Euseb. 1. c. 1. X, cap. 5; L. 1 Cod. de sum. Trinit. I, 1 (Theodos. M., Gratian., Valentian. II a. 380). — Inde haeretici et schismatici, delicti in rempublicam rei habiti sunt, et deorum sacra tandem (392) sub gra­ vissima laesae maiestatis poena fuerunt prohibita. Cfr. Galante, Fontes in. 25. 30 TITULUS 1 atque singularibus prosecuti sunt favoribus (7(1). Hinc factum est, ut Imperatores Romani, deposito (71) nomine et officio Pon­ tificis maximi, quo huc usque perfuncti erant, potius titulis ad­ vocati Ecclesiae et Episcopi externi (72) gloriarentur. Porro ipsi Caesares pro Episcoporum ad Concilia itineribus, pro ecclesia­ rum aedificatione etc. ex aerario publico suppeditarunt sum­ ptus. Immunitas quoque personalis et realis et localis iam tum introduci coepta est. Item Episcopis permissum est, ut non pau­ cas litigantium causas in suo foro componerent. Nova quoque utriusque potestatis relatio in imperio Romano maxime illud ef­ fecit, ut leges re.ipublicae magis magisque legibus divinis reli­ gionis Christianae atque sacris Ecclesiae canonibus conforma­ rentur (73). 16. At praesertim Imperatores Byzantini in eo a recto tra­ mite deviarunt, quod in exstirpandis haeresibus limites legiti­ mae tuitionis egressi definitionibus dogmaticis sese immiscere atque edictis imperialibus res ecclesiasticas ordinare praesum­ pserunt. Cuius perversae praxis iam tempore Constantini M. (f a. 337) prima occurrunt vestigia (74). et multo frequentius postea accidit ut Imperatores Byzantini potius haereticis quam Ecclesiae catholicae concederent favorem et protectionem (75). Ex miro illo principio lustiniani I (Novell. 7. cap. 2). quod non «multum differant ab alterutro sacerdotium et imperium, et res sacrae a communibus et publicis*, facile iam explicatur, quare Imperatores leges dederint etiam de Episcopis et clericis, de numero clericorum in ecclesiis Constantinopolitanis. de mo­ nachis, de electione et depositione Episcoporum, de translatione et residentia clericorum, de sacris mysteriis in domibus privatis (70) Euseb. 1. c. 1. X, cap. 2; L. 2, 6 Cod. de Ep. I, 3; Grashof in Arch. f. k. K. t. 36, p. 3 sq. 193 sq. 321 sq.; t. 37, p. 256 sq. (71) Gratianus a. 382 titulo Pont. max. primus renuntiavit. (72) Costantinus M. apud Euseb., Vita Const. 1. IV, cap. 24. (73) Brueck I. c. §§ 46, 47. 48; Thornmasin., Vet. et nov. Eccl. discipl. P. Ill, 1. 1, cap. 33 sq.: Aichner, Comp. iur. eccl. §41; Cardinal, Hergenroelher-Kirsch 1. c. p. 320 sq. (74) Hefele 1. c. t. I, p. 448 sq. 477 sq. (75) V. g. Constantius (t a. 361); Valens (t a. 378) aliique. Cfr. He­ fele 1. c. 488 sq. 735 sq. DE FUNDAMENTIS IURIS ECCLESIASTICI 31 non celebrandis (76). Immo complures Imperatores eo progres­ si sunt, ut in materia quoque fidei catholicae pro suo arbitrio conderent leges (77). Quodsi istae leges Imperatorum fuissent canonum pedissequac, i. e. ad auctoritatem canonum accessiset vis legum, civi­ lium (78) et brachii saecularis, nihil sane mali continuissent (79); at plerumque sacros Ecclesiae canones antecedebant et subsequentibus saeculis usque in hodiernum diem triste constituunt exemplum abusus potestatis civilis, quod faciles invenit imita­ tores. Qua in re antiquum ius Romanum etiam Imperatorum Christianorum magis quam in aliis sanctionibus iuste reprehen­ ditur. 17. Mirum igitur non est, quod iam inde ex saeculo quarto a Praelatis ecclesiasticis (80) et praesertim a Romanis Pontifi­ cibus libertas Ecclesiae in suis rebus ordinandis, salva mutua concordia et amicitia utriusque potestatis (81), gravissimis ver­ bis contra Imperatores Romanos fuerit vindicanda. Cuius pon­ tificiae firmitatis exemplum est celeberrimum effatum Gelasii I a. 494 in epistola ad Imperatorem Anastasium I, quod sae­ culis sequentibus iterum iterumque repetitum in sollemnem transiit formulam : « Duo quippe sunt, Imperator auguste, qui(76) Cod. I, 1, 2, 3, 4, 5, 6, 8; Novell. 3, 5, 6, 7, 123, 131, 133. (77) V. g. Zeno (a. 482) publicavit henoticon; lustinianus vero (c. a. 543) promulgavit edictum contra Origenis errores, deinde (c. a. 544) primum edictum de tribus capitulis, cui (c. a. 551-553) alterum edictum accessit; ab Heraclio (a. 638) ecthesis publicata est, et Leo Isauricus (a. 726) suo edicto doctrinam et praxim de sacris imaginibus impugna­ re coepit. Cfr. Hefele 1. c. t. II, p. 567, 786 sq. 798 sq., t. III, p. 376 sq.; Kirch, c. enchir. n. 883 sq., 757 sq. (78) lustinian. I (a. 545) in Novell. 131, cap. 1: «Sancimus igitur vim legum (τάξιν νομών) oblinere sacros ecclesiasticos canones in san­ ctis quatuor Synodis expositos et confirmatos »; Marcianus de canon. Cone. Chalcedon, (a. 451) in c. 2, 3, D. 96; Hefele 1. c. t. II, p. 474 sq. 544 sq. (79) Cfr. de vi legum lustiniani atque similium legum Hispanica­ rum: Suarez, De leg. 1. IV, cap. 11, η. 16. (80) Hefele 1. c. t. I, p. 652 sq. 666; at non singula verba tunc ab Episcopis prolata ex nostro modo loquendi diiudicanda sunt. (81) Cfr. c. 2, 8 Cone. Carthag. V (a. 401); S. August, in c. 39, 41, 42, 43, C. XXIII, q. 4; S. Leo (a. 450) in epistol. ad Pulcher. August. — c. 21. C. XXIII, q. 5. bus principaliter mundus hic regitur: auctoritas sacrata Ponti­ ficum et regalis potestas. In quibus tanto grauius est pondus sa­ cerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem » (82). 18. Episcopi orientales iam ante ortum schisma Photianum non raro in suo sensu abundarunt et n. g. in ipsa Synodo Constantinopolitana (a. 448) Theodosium II appellant: «Sacerdo­ tem Imperatorem » atque in act. sext. Cone. Chalced. a. 45/ per solemnem acclamationem Marcianum salutarunt : « Tu es simul sacerdos et Imperator, nictor in bello et magister fidei ». Pronum igitur fuit, ut audaciores Imperatores Byzantini verba illa superlata per sinistram interpretationem in praxi studerent applicare ad cohonestandas suas usurpationes. Ita v. g. Leo III Isauricus in controversia de sacris imaginibus a. 729 ad Gregorium II scribit se esse simul Imperatorem et sacerdotem. Quae verba Gregorius II in sua responsione ad genuinum sen­ sum reduxit (83) et Imperatori iconoclastae terminos utriusque potestatis a Deo statutos denuo in memoriam revocavit. Quo ma­ gis autem Praesules Ecclesiae orientalis in schisma prolapsi sunt, eo minus habiles fuerunt ad conservandam independentiam Ec­ clesiae a dominatione Imperatorum (84). III. Ab interitu imperii occidentalis (a. 476) usque ad Carolum M. (a. 768-814) (85) complures populi germanici (86) velut Gothi, Bur­ gundiones, Longobardi, Vandali religionem christianam haeresi (82) Cfr. c. 10, D. 96; Thiel, Epist. Rom. Pontif. t. I, p. 350 sq. De aliis Romanor. Pontif. epist. cfr. c. 1 sq. D. 96. (83) Hefele 1. c. III, p. 399 sq. (84) Card. Hergenroelher, Photius 1. I, p. 296 sq., t. III, p.653 sq. (85) Phillips 1. c. §§ 119 sq; Grosselin, Pouvoir du Pape au moyen âge; Scherer 1. c. t. I, § 12; Glasson. Les rapports du pouvoir spirituel et du pouvoir temporel au moyen âge; Friedberg, De finium inter eccle­ siam et civitatem regundorum iudicio, quid medii aevi doctores et leges statuerint (pro suis principiis protestanticis de hac re disserit); Wab 1er. Deutsche Rechtsgesch. (Hist. iur. german.), t. I n. 19. 20, 53. 66, 67, 75, 80. 91, 97 sq. 158, 170, 187 sq. 230 sq. 249 sq. DE FUNDAMENTIS ILHIS ECCLESIASTICI 33 Ariana deformatam amplexi essent, princeps populus germanicus. qui fidem catholicam susciperet, fuit gens Francorum (post a. 496). Quod exemplum Burgundiones (87) in Gallia ineunle sae­ culo sexto, Visigothi in Hispania (a. 586), Longobardi in Italia ex fine saeculi sexti, Saxones et Angli in Britannia (post a. 596) secuti sunt. In Germania proprie dicta inde ex saeculo sexto usque ad sacculum nonum inter Alamannos et Bavaros et Sa­ xones etc. religio catholica propagata et stabilita est. 20. Qui populi barbari, sed non corrupti, cum singulari qua­ dam animorum devotione fidem catholicam suscepissent, reli­ gionem christianam non solum ut legem singulorum hominum, sed etiam universae societatis atque ipsius civitatis admiserunt. Hinc inter Ecclesiam catholicam et illos populos paulatim orta est intima quaedam coniunctio. Cuius coniunctionis solidum fundamentum fuit concordia utriusque potestatis mutuumque subsidium in prosequendis finibus Ecclesiae et civitatis, salva independentia uniuscuiusque potestatis (88). Neque in dubium vocari potest, quin huiusmodi cooperatio societatis ecclesiasticae et civilis praesertim apud Visigothos et Francos supremum quendam attigerit gradum, unde nata est multiplex competentia mu­ tua, sed simul etiam non levis dependentia Praelatorum eccle­ siasticorum a potestate regum gravibus abusibus coniuncta (89). Ecclesiae indubitatum caput fuit Romanus Pontifex, ad quem vel ipsi reges novarum civitatum Christianarum recurre­ bant (90). Episcopi secundum constitutionem civilem illorum re­ gnorum fuerunt status quidam publicus bonis temporalibus et (87) Hefele 1. c. t. II, 269 sq 667 sq. (88) Cfr. c. 1, D. 96; Hefele II, 633 sq. (89) Schnuerer, D. polit. Stellung. d. Pepstt. z. Zeit Theoderichs d. Gr. in Hist. Jahrb. t. IX, p. 251 sq.; Pfeilschifter, D. Ostgotenk. Theoderich; c. 6 Cone. Tolet. XII (a. 681) de iure regis Visigothorum in nominatione Episcoporum; Walter 1. c. n. 66, 67, 98, 125; Grisar in Act. theol. Oenip. I. XIV, p. 447 sq.; Card. Hergenroelher-Kirsch 1. c. p. 657 sq.; Saegmueller 1. c. p. 41, not. 2. (90) Hefele 1. c. t. II, p. 580 de accusatione principis Friderici, fra­ tris regis Theodorici, a. 462 apud Hilarium Papam contra Hermetem Narbonnensem prolata, p. 591 de simili querela regis Burgundiorum a. 463. 34 riTULUS I privilegiis dotatus, qui cum aliis optimatibus ad Concilia murta convenerunt (91). Keges quoque censebantur habere sacram quandam dignitatem, ad quam vehit Antistites Ecclesiae solemni unctionis et coronationis ritu sunt assumpti (92). Quemadmodum vero ius publicum populorum germanicorum principiis Christianis innitebatur, ita etiam tus priuatum legibus fidei et sacris Ecclesiae canonibus magis magisque fuit adaptatum (93). 21. Denique mutua concordia utriusque potestatis effecit, ut etiam Ecclesia in suo foro reciperet complura instituta iuridica istis populis propria, quae reiectis abusibus disciplinae ec­ clesiasticae promovendae apta videbantur (94). IV. A Carolo M. (a. 768-814) usque ad dissidium de investituris inter Gregorium VII (a. 1073-1085) et Henricum IV (a. 1056-1106). 22. Perfectissima facta est coniunctio utriusque potestatis sub Carolo M., neque principia de distinctione et independentia Ecclesiae et civitatis grave damnum passa sunt. Cum S. Bonifacius Carolo M. in restauranda disciplina ecclesiastica effica­ cissime viam parasset, Pippinus, Caroli M. pater, in eodem ope­ re coadiuvando fuit strenuus praedecessor (95), subsidiumque a Romanis Pontificibus acceptum (96) per gesta Francorum et li­ beralibus donationibus abunde compensavit, unde magna ex parte ortus est principatus civilis Romanorum Pontificum (97). Carolus M. secutus exemplum S. Bonifacii et praeclarissimi gc(91) Walter 1. c. n. 66, 67, 81, 108 sq. Quae condicio Episcoporum fuit causa principalis, ob quam reges in nominandis Episcopis et in cele­ bratione Synodorum multa sibi vindicarent iura. (92) Walter 1. c. n. 90. 57 sq. 87 sq. (93) Walter 1. c. n. 141 sq. 166. (94) Waller 1. c. n. 158. (95) Hefele I. c. t. III, p. 513 sq. 518 sq. 545 sq.; Card. HeryenroetherKirsch 1. c. t. II, p. 43 sq. (96) Hefele 1. c. p. 569 sq.; Grashof in Arch. f. k. K. t. 41, p. 193 sq. t. 42 p. 209 sq. 305 sq. de patriciatu Imperatorum germ. (97) Hefele 1. c. p. 577 sq.; Schnuerer, L’origine dello stato della chiesa (vers. A. Mercati)- 1>E FUNDAMENTIS ILIUS ECCLESIASTICI 35 nitoris praesertim unionem inter Sedem Apostolicam et regnum Francorum sapienter inchoatam magis promovit atque ad cul­ men perfectionis adduxit. Ipse enim destructo (a. 774) regno Longobardorum novis beneficiis Romanos Pontifices cumulavit et suo fideli patrocinio disciplinam ecclesiasticam restauravit fi­ demque catholicam propagavit. Post adeptum cum patre a. 754 titulum patricii Romano­ rum (98), quo saltem ex anno 774 utitur, a. 789, ipse sese appel­ lavit deuotum sanctae Ecclesiae defensorem humilemque adiutorem. Quare tandem in festo nativitatis I). N. I. Ch. a. 800 a Leone Ili (99) solemniter Imperator coronatus est, ut, qui of­ ficio advocati Ecclesiae diu functus erat, deposito titulo patricii insigniretur supremo honore Imperatoris. Quod novum impe­ rium Carolo M. concessum sane a principatu antiquorum Im­ peratorum Romanorum occidentalium est distinctum, neque Graecis fuit ereptum et in Francos sive Germanos translatum, neque naturam induit novae cuiusdam monarchiae universalis Francorum, neque cum dignitate regia unius determinataeque nationis v. g. Germaniae est confundendum (100), sed consistit in officio aduocatiae Ecclesiae universalis atque praesertim Eccle­ siae Romanae et personae Romani Pontificis eiusque principa­ tus civilis. Inde evidenter consequitur huiusmodi officium Im­ peratoris per se a solo R. Pontifice potuisse institui atque con­ cedi (101). Cui officio accesserunt iura quaedam honorifica et (98) Grashof 1. c.; Brunengo, ii patriziato romano di Carlomagno; Niehues, Commentatio histor. de imperat. Henrici III patriciatu romano. (99) Brueck 1. c. §§ 86, 87 sq.; Walter 1. c. n. 53, 91, 170, 171; Ottolenghi, Delia dignità imperiale di Carlo Magno; Card. HergenroetherKirsch 1. c. p. 65 sq. 82 sq. 87 sq. (100) Suarez, De leg. Ill, cap. 7, 8, ubi absonas opiniones antiquorum iuristarum cum sobrietate theologica refutat; Phillips 1. c. t. III, p. 52 sq. 192 sq.; Wernz in Stimmen aus Maria-Laach t. X, p. 198 sq. 246 sq.; Staatslexikon t. Ill, v. Kaiser; Cavagnis 1. c. P. II, p. 103 sq.: Michael in Act. theol. Oenipont. t. XXVI, p. 265 sq. 270 sq. et Gesch. d. d. Volk. t. I, p. 266 sq. (101) loannes VIII (a. 872-882) in epist. 21, 227, 315; Imperator Lu­ dovicos II in epist. ad Imper. Basilium (Baronins, Annal, a. 871); cap. 34, X de elect. I, 6 (Innoc. Ill a. 1202) iunct. Hefele 1. c. t. V, p. 788 sq. Cfr. iiiramentum fidelitatis non ligii vel homagii uasalli ab Ottone I a. 962 R. Pontifici praestitum in c. 33, Dist. 63 iunct. cap. unie, de iureiur. II, 9 in Clem, et Hefele 1. c. t. IV, p. 605 sq.; Scherer 1. c. t. 1, § 12 not. 49. 36 TITULUS I utilia et iurisdictionalia partim ex naturali aequitate partim ex positiva concessione Romani Pontificis (102). Hinc sicut novi illi Imperatores iuramento fidelitatis, quod Romano Pontifici praestiterunt, non facti sunt vasalli Sedis Apostolicae, ita etiam ipsi reliquos reges independentes v. g. in Hispania vel Anglia et in Italia principatum civilem Romanorum Pontificum ad mstar vasallorum subiectos non habuerunt (103) multoque ininus rebus ecclesiasticis ordinandis praepositi sunt. 23. Quae dignitas imperialis cum postea a Romanis Pontificibus diversorum regnorum principibus fuisset concessa (104) inde a tempore Ottonis I, qui anno 962 iterum Imperator coro­ natus fuerat, vi privilegii pontificii per modum taciti pacti cum dignitate et potestate regia Germaniae a dignitate imperiali om­ nino diversa stabiliter est coniuncta (105). 24. Post mortem Caroli M. unio illa inter Ecclesiam Roma­ nesque Pontifices atque Imperatores, etsi multis vicissitudinibus obnoxia, tamen quoad substantiam non fuit sublata (106). At ne­ gari non potest unionem istam praeter multa commoda etiam non levia damna et pericula Ecclesiae attulisse (107). Quodsi iam II Otto I arbitrarie de Sede Apostolica Romanoque Pontifice disposuit, multo magis Henricus III nominationem quandam Ro­ ll 02) Grashof 1. c. t. 42, p. 209 sq. 226. (103) Saurez 1. c.; Grashof 1. c.; Michael 1. c. (104) Cfr. c. 11. D. 96 (loannes VIII?); Hefele 1. c. p. 295, 513 sq. (105) Brueck 1. c. §§ 88 sq. Quare Ludovicus Bavarus graviter erravit, si in sua controversia cum loanne XXII hanc sollemnem publicavit declarationem: < De consensu Electorum et aliorum Principum imperii declaramus" quod imperialis potestas et dignitas est immediate a solo Deo*. Cfr. Wilmers, De Christi Ecclesia p. 10; Michael 1. c.: Card. Her­ genroether-Kirsch 1. c. t. II, p. 202 sq. Pariter Dante. De monarchia libri tres et multo magis Marsilius Patavinus tenuerunt falsas opiniones de im­ perio Romano atque relatione inter R. Pontificem et Imperatorem. Cfr. Card. Hergenroether-Kirsch 1. c. n. 747, not. 1, p. 755 sq. 833 sq. (106) Cfr. c. 28, 31. D. 63; Lapôlre, L’Europe et le Saint-Siège à l’épo­ que carolingienne (I Le pape Jean VIII) ; Card. Hergenroether-Kirsch 1. c. t. II, p. 101 sq. 189, 296 sq. (107) Thomassin. 1. c. P. Ill, 1. 1, cap. 26 sq.; Brueck 1. c. § 91. DE El’NDAMENTIS IVKIS ECCLESIASTICI 37 manorum Pontificum exercuit (108). Quae nominationes licet pro singulari virtute Henrici III nonnisi de dignissimis fierent personis, tamen liberam electionem supremi pastoris Ecclesiae nimis arctarunt atque sub alio Imperatore Henrico III multum dissimili (ut de facto iam fuit ipsius filius HenricUs IV) gravis­ simis abusibus ansam dare potuerunt (109). Libertas Ecclesiae, (piae in eligendo Romano Pontifice fue­ rat violata, magis magisque etiam in electione Episcoporum de­ trimentum passa est (110). Imperatores enim et reges ob ratio­ nes politicas sibi nominationem Episcoporum vindicare studue­ runt. Qua in nominatione iis formis et symbolis usi sunt, quibus sedes episcopales ad instar magistratuum civilium sunt conces­ sae, ita ut distinctio utriusque potestatis iure divino statuta in dubium vocaretur. Quod si complures Imperatores et reges sal­ tem dignos pastores ecclesiis cathedralibus et conventualibus praeficere studuerunt, alii ad capienda lucra a nominationibus simoniacis perditorum clericorum non fuerunt alieni. Quibus malis alii gravissimi abusus in clero accesserunt et imprimis turpissimum concubinatus vitium etiam in superio­ ribus gradibus hierarchiae. Maximum igitur fuit periculum, ne Ecclesia, sponsa Dei, in omnimodam redigeretur servitutem. V. A Gregorio VII (a. 1073-1085) usque ad conflictum inter Bonifacium VIII. (a. 1294-1303) et Philippum Pul­ chrum (a. 1285-1314). 25. Gregorius VII (111), ut simoniam et concubinatum in clero eradicaret suamque Ecclesiae restitueret libertatem, forti constantique animo imprimis causam et originem malorum i. e. investituram laicorum (112) auferre studuit. Qua in pugna (108) Hefele 1. c. p. 599 sq. 660 sq. (de spuria Const. Leonis VIII (Pseudopapae) in c. 23, D. 63); Card. Hergenroether-Kirsch 1. c. t. II, p. 204 sq. 218 sq. (109) Brueck 1. c. § 90; Hefele 1. c. p. 702 sq. (110) Thomassin. 1. c. P. 1, 1. 2; Card. Hergenroelher-Kirsch 1. c. p. 303-sq. (111) Brueck 1. c. § 114; Hefele 1. c. t. V, p. 1 sq.; Card. Hergen­ roether-Kirsch 1. c. p. 350 sq. (112) Cfr. decret. Synod. Later, a. 1075 et Hefele 1. c. p. 47 sq. ··. 38 TITULIS I in Hispania et in Anglia (113). ubi regem Guilelmum fortissimum habuit adiutorem, facilius reportavit victoriam; at in Ita­ lia. Gallia et praesertim in Germania contra reformationem Gregorii VII multi et potentes insurrexerunt adversarii, inter quos maxime eminet Henricus IV, rex Germaniae. Qui fuerit scopus Gregorii VII in sustinenda sua causa, prae­ sertim ex ipsius epistolis clarissime patet: in eo enim positus est. ut pro munere sanctitatem et libertatem Ecclesiae vindicaret. Quare si quis Gregorio VII tribueret intentionem instituendi uni­ versalem quandam monarchiam vel theocratiam (114), is non­ nisi ex verbis Gregorii VII. male intellectis vel ex suis praeju­ dicatis opinionibus huiusmodi consilium sancti Romani Ponti­ ficis deduceret. Nequaquam enim Gregorius VII putavit omnes principes civiles esse suos vasallos multoque minus absurdam tenuit sententiam, quasi ipsa potestas civilis non Deum, sed diabolum haberet auctorem (115). 26. Quamvis Gregorius VII in exsilio moreretur, tamen ipsius causa vicit, atque per concordatum Wormatiense in Concilio La­ teranensi I a. 1123 confirmatum pax inter Ecclesiam et impe­ rium denuo stabilita est (116). Quae perfecta amicitia maxime viguit, cum Lotharius III (a. 1125-1137). qui fuit vere exemplum boni principis, imperio potiretur ideoque ab Innocentio II (cfr. Phillips 1. c. t. III. § 126. p. 173 sq.) merito debitis laudibus est celebratus. Porro Ecclesia, ut in imperio, ita etiam in aliis regnis v. g. in Anglia et in Gallia libertatem ab iniustis laicorum inve­ stituris consecuta est. 27. At quamvis primum saeculum post finita dissidia de in­ vestituris sane melioribus temporibus medii aevi sit adnumerandum, tamen suis controversiis inter utramque potestatem non (113) Cone. Winton, a. 1076. (114) Hefele quoque 1. c. t. V. p. 20 sq. consilium atque doctrinam Gregorii VII minus accurate exponit quam Scherer 1. c. t. I. p. 35 sq. (115) Cfr. h. tit. in nota 26 Sudrez et Michael 1. c.; Bianchi 1. c. t. I. 1. 1 §§ 13 sq.; Card, Hergenroether. K. Kirche u. christ. Staat p. 138 sq.; Saegmueller 1. c. p. 44 not. 1; Card. Hergenroether-Kirsch 1. c. p. 368 sq. (116) Hefele 1. c. p. 186 sq. 363 sq.; Brueck 1. c. § 115; Seniis, D. Mo­ narchia Sicula p. 14 sq. DE FUNDAMENTIS IURIS ECCLESIASTICI 39 caruit. Praesertim vero duo conflictus sunt commemorandi, quos sustinuit Alexander III (a. 1159-1181) cum Imperatore Friderico Barbarossa (a. 1152-1190) (117) et cum Henrico II (a. 1154-1189), rege Angliae (118), pro libertate Sedis Apostolicae atque Eccle­ siae contra Caesaropapismum illorum principum civilium. Quibus controversiis compositis per pacem Venetiis (a. 1177) inter Alexandrum III et Fridericum Barbarossam initam atque per reconciliationem Henrici II (a. 1176), tandem Ecclesia sub Innocentio III (a. 1198-1216) in pace a gravibus perturbationibus non omnino libera obtinuit toto medio aevo suae maioritatis ve­ rae et efficacis supremum fastigium (119). 28. Post pontificatum Innocentii III mox exorta est nova pugna inter imperium et sacerdotium, cum Fridericus II e stirpe Stauforum prava exempla patris et avi secutus iura Ecclesiae Sedisque Apostolicae gravissime laederet, promissis etiam iuratis non staret aliaque patraret delicta. Inde factum est, ut Fri­ dericus II post multas vicissitudines ab Innocentio IV in Conci­ lio Lugdunensi I (a. 1245) deponeretur (120). • * 1 ■' ... * VI. A Bonifacio VIII. (a. 1294-1303) usque ad reformationem (a. 1517) 29. Cum reges Galliae in periculosis controversiis, quibus Alexander III et Innocentius IV cum Imperatoribus erant im­ plicati, non raro fidele praestitissent subsidium (121), ex natura rei Gallia penes Romanos Pontifices maiorem obtinuit auctori­ tatem. Cuius rei vestigia iam anno 1266 reperiuntur quo Cle­ ft 17) Brueck 1. c. § 117; Hefele 1. c. p. 533 sq. 644 sq.; Card. Hergenroelher-Kirsch 1. c. p. 447 sq. (118) Brueck 1. c. § 117; Hefele 1. c. p. 606 sq. (119) Brueck 1. c. § 120; Hefele I. c. p. 768 sq. Quae maioritas Eccle­ siae nequaquam tamen eum gradum obtinuit, ut de facto et de iure quasi actum esset de independentia potestatis civilis. Cfr. Scherer 1. c. p. 38, 53. iunct. Card. Hergenroether-Kirsch 1. c. p. 481 sq. (120) Brueck 1. c. § 121; Hefele 1. c. p. 907 sq.; Card. HergenroetherKirsch 1. c. p. 555 sq. (121) Hefele 1. c. t. V, p. 593, 644 sq. 40 TITULUS I ................................. ............... .. - ____ _ mens IV Carolo, fratri S. Ludovici, regis Galliae, Siciliam in feudum Sedis Apostolicae concessit (122). Quae amicitia inter Sedem Apostolicam et Galliam regnante Philippo Pulchro in apertum dissidium est conversa. Profecto in isto dissidio Bonifacius VIIl in suum favorem habuit « veri­ tatem et iustitiam >, licet in nonnullis documentis forma minus opportuna usus sit (123); at Philippus Pulcher (124) armis men­ dacii et violentiae pugnavit, ideoque mirum non est. quod ap­ parentem quandam vereque tristem reportari! victoriam. Ex illo enim tempore, salutifera illa vis et auctoritas, quam Romani Pon­ tifices in civitates et reges hucusque exercuerant, magis magisque imminui coepta est. Bonifacius VIII vero in sua Const. « Unam sanciam » 18 Nov. 1302 cuius sola clausula finalis continet defi­ nitionem dogmaticam, denuo etiam ad futuram rei memoriam sollemniter adumbravit genuinam relationem inter Ecclesiam et civitatem (125). - — — --------------------- ------------- ------------------------------ (122) Brueck 1. c. § 122; Hefele 1. c. t. VI, p. 1 sq.; Card. Ileryenroether-Kirsch 1. c. p. 573 sq. (123) Hefele 1. c. p. 266 sq.; Brueck 1. c. § 123; Tosti, Storia di Bo­ nifacio VIII; Card. Heryenroether, K. Kirche u. chr. Staat, p. 260 sq.; Card. Heryenroether-Kirsc 1. c. t. Π, p. 583 sq. 597 sq. (124) Boularic, La France sous Philippe le Bel; Hefele 1. c. p. 289 cq.; cuius nimis severa iudicia de Bonifacio VIII prolata a Card. Heryenroether in sua historia ecclesiastica tacite corriguntur. (125) Cfr. de aliis Decretalibus Bonifacii VIII: r Les registres de Boniface VIII par Diyard, Faucon et Thomas: Hefele 1. c. p. 282 sq.; speciatim de Const. < Unam sanctam ; Palmieri. De R. Pontifice p. 548 sq.; Brueck 1. c. § 123 i. f; Moulart 1. c. 1. II. cap. 2, art. 3, § 3, quam alii aliter sine solidis rationibus explicant. Cfr. Saeymueller 1. c. p. 44 sq. not. 4, 5 iunct. Michael in Act. theol. Oenipont. t. XXVI, p. 270, not. I. (126) Hefele 1. c. p. 3*93 sq.; Brueck !. c. § 124; Card. HergenroetherKirsch 1. c. p. 735 sq. _________________ ______ .____________________ __________________________- 30. Cum residentia Romanorum Pontificum a Clemente V (a. 1305-1377) ex infelici consilio in Galliam esset translata (126). cum gravi damno Ecclesiae crevit vera et non raro saltem appa­ rens dependentia Romanorum Pontificum a regibus Galliae. Hinc in dies maior orta est separatio populorum et principum a Sede Apostolica, cum illi aversioni a dominatione regum Galliae ac­ cederent novi conflictus inter imperium et Romanos Pontifices I>E Ι Ι.ΝΟΑΜΕΝΊ IS IL’KIS ECCLESIASTICI 41 infeliciter porotracli v. g. inter Clementem V et Henricum VII (cfr. cap. 2 de sent. II, 11 el cap. un. de iureiur. II, 9 in Clem.), loannem XXII et Ludovicum Bavarum (127). Qui conflictus eo periculosiores exstiterunt, quod a viris doctis de potestate pon­ tificia et imperiali plane novae et falsissimae theoriae ex utra­ que parte divulgarentur (128). 31. Cum tandem Romani Pontifices derelicta civitate Avenionensi denuo Romae suam residentiam collocarent, atque fe­ liciora viderentur appropinquare tempora (129), inde ab Urba­ ne VI usque ad Martinum V (a. 1378-1417) magnum illud et fu­ nestissimum schisma occidentale ortum est. Quo accidit, ut non solum potestas pontificia vel in ipso foro ecclesiastico per per­ versas praxes et falsas theorias deprimeretur, sed ipsa Ecclesia principum civilium arbitrio magis fieret obnoxia (130). Exstin­ cto quoque schismate in Concilio Constantiensi et compluribus initis concordatis (131) pravae doctrinae Concilii Basileensis praerogativis Sedis Apostolicae adeo infensae a principibus ci­ vilibus avide sunt susceptae ipsisque legibus civilibus insertae. Ita v. g. in comitiis Moguntinis (a. 1439) complura decreta Basileensia fuerunt confirmata, postquam in conventu Bituricensi (a. 1438) sanctio quaedam pragmatica est compilata et in senatu Parisiensi promulgata. Quibus molitionibus schismaticis Rom. Pontifices in Germania per concordata Viennensia (a. 1448), in Gallia per concordatum (a. 1516) cum Francisco I initum obviam ire lentarunt (132). Relaxato vinculo unionis, quo populi et reges et Episcopi cum Sede Apostolica erant colligati, ordo societatis Christianae inultum est perturbatus. Porro schismata illa et scissiones illud effecerunt, ut singulae nationes sua iura nationalia vehementius appeterent quam connexionem cum Ecclesia universali. Qua ra­ tione via parata est ad perfectam illam scissionem, qua tempore (127) Hefele I. c. p. 575 sq.; Card. Hergenroether-Kirsch 1. c. p. 746 sq. (128) Hefele 1. c. p. 585 sq.; Brueck 1. c. § 124 p. 428 sq.; Saegmueller 1. c. p. 46; supra h. tit. § 4; Card. Hergenroether-Kirsch I. c. p. 749 sq. (129) Hefele 1. c. p. 727; Brueck 1. c. p. 435 sq. (130) Brueck 1. c. §§ 125, 126. (131) Hefele 1. c. t. VII, p. 326 sq.; Brueck 1. c. §§ 127, 128. (132) Hefele 1. c. p. 426 sq.; Brueck 1. c. § 128. p. 456 sq. 42 TITULUS I reformationis integrae nationes ab Ecclesia catholica separatae sunt (133). 32. Scholion. I. Vt principia cognoscantur, quibus tempore medii aevi habitudo inter Ecclesiam et imperium et regna est definita, praesertim consulendae sunt epistolae Romanorum Pon­ tificum, inter quas nonnullae ob rei gravitatem et doctrinae ex­ positionem plane singularem merentur attentionem (134). Nam etiamsi in medio aevo aliae viguerint formae regiminis in socie­ tate civili, atque Romani Pontifices etiam ad iura humana (135) non raro provocarint v. g. ad ius in uasallos Sedis Apostolicae (136), ad ius tutelae (137) et census, tamen in definienda mu­ tua utriusque potestatis relatione principaliter iis insistunt ra­ tionibus, quae non ex iure quodam historico et humano tam­ quam adminiculo (138). sed ex immutabilibus principiis iuris (133) Brueck 1. c. > 129; Card. Hergenroether-Kirsch 1. c. p. 776 sq., 996 sq. (134) Cfr. v. g. Innoc. HI. in cap. Per venerabilem 13, X, qui filii. IV, 17, cap. Venerabilem 34. X. de elect. I. 6, cap. Novit 13. X, de iud. II, 1; Innoc. IV. in cap. Ad Aposlolicae Sedis 2, de sent. II. 14, in Sext.; Clem. V, in cap. Homani Principes unie, de iureiur. II. 9. in Clem.; loannes XXII, in cap. .Si fratrum unie. tit. 5 ne sede vacante in Extravg. Ioann. XXII; Phillips 1. c. t. III, 127 sq.; Molitor. I). Decretale Per venerabilem, quem impugnat Martens. Ein deutscher (sic!) Vertreter des Hierokratismus (sic!); Ilefele 1. c. t. V, p. 775 sq.; Bonifac. VIII in cap. Unam sanctum 1, de maior, et obed. 1. 8, in Extravg. coni, iuncl. Clem. V, cap. Meruit 2, de privil. V, 7. in Extravg. coni.; Gregor. XI. Const. c Salvator 8 Apr. 1374. (135) Qua in re factum est. ut interdum tituli iuris allegarentur, qui solido fundamento historico carebant, v. g. si Clem. V. in cap. unie, de iureiur. II, 9, in Clem. provocat ad spuriam donationem Constantini M. At istis argumentis inefficacibus reliquae rationes ad comprobandam do­ ctrinam verissimam de indirecta potestate Ecclesiae suam vim non ami­ serunt. Cfr. Scherer 1. c. t. I, § 12. not. 21, 36, 40; Saegmueller, D. Con­ stant. Schenkung. im Investilurstreit (Act. theol. Tubing, a. 1902, p. 89 sq.); Michael 1. c. in Act. theol. Oenip. t. XXVI. (136) Phillips 1. c. t. V, § 243; Hoefler, Kaiserth. u. Papstth. p. 35 sq. (137) Cfr. i. f. cit. cap. unie, de iureiur. in Clern.; cap. 18. X, de pri­ vil. V, 33; Blumenstok, D. paepstl. Schutz iunct. Hinschius, System d. k. Kirchenr. t. V. p. 330 sq.. 971 sq. (138) Molitor 1. c.; Hinschius 1. c. p. 391 sq.. 974 sq.; Scherer 1. c. p. 35 not. 15. HE EUNDAM KNTIS IURIS ECCLESIASTICI 43 divini petuntur (139). Quae principia procul dubio diversis mo­ dis potuerunt applicari, neque negandum est certas potestatis ecclesiasticae ad civilem principatum relationes supponere cer­ tas temporum et hominum condiciones. Inde autem minime effi­ citur omnia illa iura Ecclesiae· in se esse mere humana et histo­ rica. Condiciones quoque historicae, quae requiruntur, ut iura ecclesiastica efficaciter et opportune exerceantur, causa efficien­ tes sive fontes et origines illorum iurium (140) dici nequeunt. II. Quod si epistolae Romanorum Pontificum sunt fontes prin­ cipales genuini iuris medio aevo de relatione inter Ecclesiam et civitatem constituti, haud spernendae sunt disputationes, quibus eodem tempore viri docti suas theorias (141) de eodem argu­ mento proposuerunt. In mediis dissidiis inter utramque potesta­ tem constituti non pauci theologi et canonistae et iiiristae ab extremis sententiis sibi non caventes pro more certorum advo­ catorum iura partis, cuius patrocinium susceperant, exaggera­ runt cum non levi detrimento veritatis (142). Quae exaggeratio­ nes haud raro suum habuerunt fundamentum in factis quibus­ dam historicis v. g. in spuria donatione Constantini (c. 14 D. 96) nimia facilitate admissis. Accesserunt non leves confusiones idea­ rum, quae solida disputatione scholastica per claras legitimasque notiones et distinctiones et argumentationes non sunt sub­ latae (143). Hinc diu quoque desiderata est accurata terminologia, quae disquisitionis vere scientificae solet esse effectus. Quae perfectior terminologia potissimum ex saeculo decimo sexto per * (139) Cfr. cap. cit. in not. 134, praesertim cap. Per venerabilem 1. c. et cap. Unam sanctam 1. c. (140) Molitor 1. c.; at Card, Hergenroether opinatur « historicum sy­ stema» sufficere ad explicandas exercitationes potestatis ecclesiasticae tempore medii aevi. (141) Cfr. .S’. Greg. Naz. (t a. 390) in c. 6, D. 10; S. Thomas (+ a. 1274.), De regim. principum (opus a S. Thoma inchoatum, sed a discipulo fini­ tum); Bouix, De Papa t. III, p. 7 sq. cum indicio tamen legendus tum in quaestionibus canonicis tum in disquisitionibus historicis. (142) Cf. quinque articulos Marsilii Patavini et loannis de landuno a loanne XXII, 29 Oct. 1327, damnatos apud Denzinger-Bannivart, Enchiri­ dion n. 495 sq. et ex adverso doctrinam August. Triumphi (t a. 1328) in Summa de potestate eccl. q. 1, a. 1, q. 44 sq.; Alvarus Pelagius (a. 1352); cfr. Chelodi 1. c. n. 24; supra dicta in § 4. (143) Scherer 1. c. § 12, not. 20, 27, 35 sq. 44 TITULUS 1 Card. Bellarminum (t a. 1621 (144) est itnroducta. At dolcnduni est quod etiam nostra aetate de re adeo gravi nee obscura apud viros catholicos non levis vigeat differentia opinionum (145). Vil. A reformatione (a. 1517) usque ad revolutionem gallicam (a. 1789) 33. Reformatores, ut ordinem quendam in suis sectis reti­ nerent. tandem ius in sacra Romano Pontifici et Episcopis dene­ gatum saltem practice in principes saeculares transtulerunt. Quam praxim. ut aliquo titulo cohonestarent, ad triplicem con­ fugerunt hypothesim sub nomine systematis episcopalis, colle­ giatis, territorialis satis notam (146). In systemate episcopali iura principum in sacra derivantur ex titulo devolutionis; illius enim patroni putarunt saltem in Germania per recessum imperialem (a. 1555) ius episcopale in territoriis protcstanticis esse suspen­ sum et ad principes civiles devolutum. Quae devolutio potestatis cum sit manifeste falsa, alii velut scriptores reformati in Gallia adoptarunt systema collegiale. Defensores huius systematis fin­ gunt Ecclesiam ab initio fuisse collegium quoddam aequalium sociorum, qui postea ex usurpatione hierarchiae suis iuribus fuissent spoliati, at facta reformatione iurisdictionem ad com­ munitates rediisse et ab iisdem libera voluntate in principes protestanticos translatam esse dicunt. Ex quo systemate principibus civilibus duplex genus iurium in religionem competit scii, iura maiestatica, quae ipsi imperio sunt adnexa, et iura collegialia a communitate ecclesiastica accepta. Denique Hugo Grotius (t a. 1645) aliique excogitarunt systema territoriale, quo prin­ cipi civili ius in religionem etiam christianam ex ure quodam (144) Disput. de controv. christ, fid. t. I. De R. Pont. L. V, cap. 1 sq., cap. G sq. (145) Cfr. v. g. quae tradidit Scherer 1. c. I. p. 36 sq., 52 sq., 47 not. 14, Staatslcx v. Kirche u. Staat iunct. Biederlack ibid. v. Oberaufsichtsrecht (ed. 1); Saegmueller, Lehrb. d. k. K. p. 32 sq. iunct. Biederlach in Act. theol. Oenip. t. XXVI, p. 156 sq. (146) Phillips 1. c. §§ 138 sq.; Scherer 1. c. t. I, p. 42 sq.; Veriiig,. Lehrb. d. k. Kirchenr. § 69; Wilmers, De Christi Eccl. p. 133 sq.; Saegrmieller 1. c. p. 48. a* t* ; < DE FUNDAMENTIS lUHIS ECCLESIASTICI 45 naturali et intrinseco eadem ratione competere asseritur atque in quodcumque aliud obiecluin regiminis civilis. Quod systema ter­ ritoriale cum utramque potestatem, ecclesiasticam et civilem, in unam conflaret solisque concederet principibus saecularibus, competentiam potestatis civilis in rebus sacris ultra omnem mo­ dum amplavit. Cuius exaggerationis sollemnis formula contine­ tur illis verbis: « Cuius regio, eius religio·» (147). 34. Quae Protestandum placita in civitatibus quoque catho­ licis, non obstante studio Concilii Tridenlini denuo inculcandi genuinam doctrinam et disciplinam ecclesiasticam, plurimum no­ cuerunt, neque difficulter a guberniis politicis similia systemata fuerunt adoptata. L Inter ista systemata in civitatibus catholicis eminet Gallicanismus (148). Inde a tempore Philippi Pulchri et multo magis post san­ ctionem pragmaticam Bituricensem in Gallia, non obstante con­ cordato inter Leonem X et Franciscum I inito, iura Ecclesiae et Sedis Apostolicae frequenter a regibus christianissimis violata sunt. Quae violationes ut plurimum factae sunt sub praetextu libertatum gallicarum, quae a Petro Pithou 83 articulis a. 1594 in una collectione fuerunt comprehensae. Patroni istius syste­ matis asserere non dubitarunt Romani Pontificis potestatem in Gallia moribus antiquisque canonibus esse arctioribus limitibus * (147) Ab isto systemate territoriali, quo summum imperium etiam in sacris rebus vindicatur potestati civili, non pauci recentiores iuristae in suis disputationibus de civitate quoad rem non recesserunt. Cfr. v. g. Hinschius, Staat u. Kirche, quem cum aliis sectatoribus huius absurdi systematis refutat Hammerstein, De Eccles, et Stat. p. 132 sq. Optimo quoque iure Scherer I. c. § 13, not. 10, exiguum profectum scientiae in hac materia apud quosdam recentiores scriptores iuris publici videtur repre­ hendere. Neque quisquam mirabitur, quod non desint iuristae acatholici huiusmodi principiis imbuti, qui dicant catholicos carere sensu monarchico (utique regis ut summi quoque episcopi) et extra patriam suam ha­ bere principem (utique in rebus sacris, non politicis). (148) Quod si imprimis falsum systema Gallicanismi commemoratur, in Hispania quoque systema quoddam oppressionis libertatis ecclesiasti­ cae sub diversa forma paulatim fuit introductum, quod a Byzantinismo et fiallicanismo parum differt. Cfr. Card. Hergenroelher in Arch. f. k. K. t. X-XV, de relationibus inter Hispaniam et Sedem Apost.; Sentis, D. Mo­ narchia Sicula p. 55 sq. 46 TITULUS I circumscriptam, gubernio civili competere ius vigilandi' et in­ fluendi in rebus ecclesiasticis (droit de la surveillance, droit de l'influence) ipsasque ordinationes Sedis Apostolicae veiut decreta, provisiones officiorum etc. vim non obtinere, nisi rite essent per placitum regium approbatae et receptae, denique contra senten­ tias indiciorum ecclesiasticorum praesto esse appellationem tam­ quam ab abusu. Quae principia gallicana tandem sub Ludo­ vico XIV (a. 1682) in conventu cleri gallicani a rege convocato ad quattuor propositiones fuerunt reducta et per sollemnem de­ clarationem promulgata. Quibus in propositionibus non solum iurisdictio R. Pontificis ad res spirituales i. e. ex mente Gallica­ norum ad negotia potius mere interna coarctatur, sed etiam de relatione Ecclesiae ad potestatem civilem temerario ausu ea pro­ clamantur principia, quae a Sede Apostolica ob multiplices ra­ tiones merito sunt proscripta (149). II. Febronianismus (150) est alterum systema falsum, quod a Justino Fcbronio i. e. a ficticio nomine Nicolai Hontheim (t a. 1790) suflraganei Archiepiscopi Trevirensis, nomen sortitum est (151). Qui auctor adoptatis doctrinis Gallicanorum atque ve­ stigia sui magistri Van Espen (f a. 1728). canonistae lanseniani, secutus longius a recto tramite aberravit. Nam non solum de uni­ versa Ecclesiae constitutione iuribusque Sedis Apostolicae plane falsas divulgavit theorias, sed praesertim de Statu eiusque re­ latione ad Ecclesiam ea tenuit principia, quibuscum libertas et independentia Ecclesiae ut perfectae societatis religiosae conci­ liari nequit. Febronius enim tantum admittit Statum quondam absolu­ tum, cui in suo territorio pro modo loquendi antiquorum patro­ norum systematis territorialis et recentiorum iuristarum omnia •r (149) Denzinger-Bunruuart, 1. c. n. 1322 sq.; Deshayes, Memento iur. eccl. p. 573 sq.; Bossuet, Defensio declarationis etc.; Ballerini, De vi ac rat. primatus Rom. Pontificum. De potestate Eccles, etc.; Bouix, De Papa t. III, p. 2 sq., 54 sq., 248 sq.; Brueck 1. c. S 190; Friedberg-Ruffini, Trattato dei diritto ecclesiastico § 17; Duballet, Traite des Principes de Droit ('anon. tom. I, Append. II, III, IV. (150) Brueck 1. c. § 191; Scherer 1. c. p. 44 sq., 119; Saeymueller 1. c. p. 49 sq. (151) De statu ecclesiae (a. 1763). Quod opus Febronii impugnarunt: Zaccaria, Antifebronio (a. 1767); Ballerini. De potestate ecclesiast. (a. 1768) aliique, postquam illud a Clemente XIII a 1764 damnatum fuit. DE 1TNDAMENT1S IUH1S ECCLESIASTICI 47 sunt subordinata suoque fini servire debent, vel ipsa Ecclesia non exclusa. Cfr. Scherer 1. c. p. 51 sq. not. 11. Quo ex principio fundamentalis iuris maiestatici sive verius omnipotentiae Sta­ tus facile deinde Febronius deduxit ius Status fere universam vitam externam. Ecclesiae suis legibus ordinandi v. g. per con­ vocationem Conciliorum, concessionem vel revocationem immu­ nitatum, reformationem disciplinae ecclesiasticae, administrationem bonorum temporalium Ecclesiae. Cui iuri accedit ius ca­ vendi, quod potissimum exercetur per placitum regium et appel­ lationem tamquam ab abusu; denique ius protectionis, in quo sub specie cuiusdam advocatiae nova habetur usurpatio iurium et violatio libertatis Ecclesiae. III. losephinismus (152) vocatur illud systema, quod losephus II iam sub matre sua praeformatum secundum doctrinas canonistarum aulicorum eo tempore in Austria vigentes obfirmato animo in praxim deducere studuit. Quod systema est spe­ cies quaedam Febronianismi suamque habet originem ex illis doctrinis iuristarum, qui in iure publico civitatis potestatem principum quam latissime extendebant, iura vero hominum priva­ torum angustis limitibus definiebant. Praeterea fingebatur ius quoddam eminens in omnia bona et iura privatorum, cui Eccle­ sia quoque non esset subducta. Per distinctionem inter essentialia et accidentalia religionis pro arbitrio statutam novus inventus fuit modus supprimendi iura Ecclesiae. Etenim principi civili dicebatur omni ope elaborandum esse, ut essentialia ♦ religionis rite doceantur et ubique observentur; accidentalia vero, in quan­ tum reipublicae noceant, limitentur (153). 35. Sedes Apostolic a (154) toto illo tempore non cessavit con­ tra novas istas theorias et praxes tueri et vindicare libertatem (152) Brueck 1. c. §§ 192, 193, 194. Idem fere systema (Leopoldinismus, Tanuccianismus, Monarchia Sicula) mutato nomine vigebat in plerisque Statibus Italiae. Cfr. Bianchi (t a. 1758) 1. c.; Friedberg-Ruffini, Trattato dei diritto ecclesiastico p. 90 sq. (153) Aichner 1. c. §§ 43, 44; Scherer 1. c. p. 47 sq. 98 sq. (154) Cfr. v. g. damnationes Gallicanismi apud Denzinger-Bannwart 1. c. n. 1322 et Deshayes 1. c., placiti regii apud Tarquini 1. c. p. 134 sq. et Mueller, De placito regio p. 162 sq., recursus ad potestatem civilem contra ordinationes Superiorum ecclesiasticorum in Urbani VIII Const. < Pastoralis » 1 Apr. 1627. 48 TITULUS I et independentiam Ecclesiae, nec defuerunt viri docti vehit BcL larminus, Suarez. Bianchi aliique, qui post Concilium Tridentinum genuina principia .de habitudine Ecclesiae ad societatem civilem defenderent. At negari non potest inde ex sacculo de­ cimo septimo multos theologos et canonistas « prudentiae cau­ sa » de ista salebrosa quaestione tacere aut non nisi obiter dispu­ tare (155). Inde facile explicatin', quod crescentibus erroribus non in omnibus regionibus sana doctrina catholica per vivam quandam et claram traditionem scholasticam a singulis viris doctis fuerit retenta (156). VIil. A revolutione gallica (a. 1789) usque ad nostram aetatem. 36. Revolutio gallica (157), qua universa fere Europa per­ turbata est. etiam relationem inter Ecclesiam et Statum in com­ pluribus regionibus praesertim vero in Gallia et Germania mulium diuque immutavit. Quae procella sane non leves abusus sustulit, at mala quoque non pauca introduxit, quibus penitus exstirpandis postea vires non fuerunt pares atque sufficientes. Finita periculosissima tempestate sane manus ad restauratio­ nem admotae sunt, sed dispari successu, ubi de restauranda le­ gitima relatione inter Ecclesiam et Statum actum est. Certe non defuerunt principes civiles, qui horrenda revolutione gallica ad­ moniti aliquid didicerunt et concordatis (158) cum Sede Apostolica initis pacem et concordiam inter utramque potestatem sta­ bilire lentarunt. Alii moderatores civitatum, etsi formis paulis­ per immutatis, tamen re eadem principia Caesaropapismi in praxi tenuerunt, quibus saeculo decimo octavo in suis cum Ec­ clesia catholica relationibus usi sunt (159). Quae principia By­ zantina a viris doctis per novas theorias de natura Status inter(155) Phillips 1. c. t. II. post p. 340. praef. (156) Phillips 1. c. t. II, §§ 91 sq, 115 sq.; Devoti, Ius canonic, uni­ versum t. I. cap. 12. (157) Brueck 1. c. 214 sq. (158) Aussi, Conventiones. (159) Brueck I. c. §§ 216 sq.; Scherer 1. c. p. 47. DE EUNDAM ENTIS IUHIS ECCLESIASTICI 49 dum sunl aliquantisper emollita (160), ipsaque. gubernia prae­ sertim post a. 1830 et a. 1848 libertati et indcpendcntiae Eccle­ siae magis faverunt, donec non raro nostra aetate praesertim inde ab anno 1859 ad pristinas usurpationes atque adeo perse­ cutiones reverterentur. Cum haec in Europa aliisque regionibus agerentur, in Statibus confoederatis Americae septemtrionalis ad vitandos conflictus inter societates religiosas et civiles introducta est in praxi separatio Status a societatibus religiosis, quae brevi tempore etiam inter catholicos nacta est laudatores atque inter ipsos legislatores suos invenit asseclas (161). Viri catholici non omiserunt huiusmodi novas theorias refutare sanamque opponere doctrinam catholicam (162). Praeser­ tim vero Romani Pontifices, ut in praxi v. g. in concordatis mu­ tuam utri usque potestatis relationem ad perfectiorem formam redigere studuerunt, ita pro suo officio errores theoreticos con­ demnare non omiserunt. Denique Pius IX 8 Dec. 1864 in Encycl. « Quanta cura » et in Syllabo prop. 19 sq. atque Leo XIII in En­ cycl. « Immortale » 1 Nov. 1885. de hac materia tam multiplicem atque praeclaram doctrinae catholicae dederunt definitionem et expositionem, ut integrum quoddam systema de habitudine in­ ter Ecclesiam et Statum tradidisse dicendi sint (163). Quod sy­ stema a duobus Romanis Pontificibus delineatum certe non re(160) Scherer 1. c. p. 48 sq.; Biederlak in Staatslex. (ed. 1) v. Oberaufsichtsrecht. At cum in novis istis theoriis supremum falsum princi­ pium de iuribus maiestaticis civitatis in rebus sacris retineretur, patroni novarum theoriarum praesertim in Germania in conclusionibus practicis ab antiquis regalistis et aulicis parum differunt. Cfr. Scherer 1. c.; Hinschius in Encyklop. d. Rechtswissensch. t. I, p. 846 sq. (161) Quae theoria propugnata est aut ad meliorem defensionem li­ bertatis Ecclesiae (L’église libre dans l’état libre) aut propter indifferen­ tiam quandam in rebus religiosis. Cfr. Scherer 1. c. p. 50 sq.; Moularl 1. c. 1. II, cap. 4, art. 3; Conte a Coronata 1. c. n. 91 sq. Cfr. quoque n. 95 re relatione Eccl. cum statu illegitimo. (162) Liberatore, La chiesa e Io stato; Cavagnis, Institutiones iuris pubi, eccles.; Moulart, l’église et l’était; Hammerstein, De Ecclesia et Statu; Card. Hengenroether, K. Kirche u. chr. Staat. Quae Scherer 1. c. p. 52 sq. aliique v. g. Martens contra multos scriptores catholicos dispu­ tant, quos curialistas et patronos hierocratismi nominare solent, in iure et in facto gravibus exceptionibus sunt obnoxia. (163) Biederlack 1. c. 50 TITULUS I futatur, si per ancipitem novamque terminologiam in scholis ca­ tholicis non receptam hierocratismi nomine notatur (164). Ha| J · K» I SjV H I g-’Jfe- 1? j . I I I I I ■jS; ■■ g I E M 37. Quod si universim quaeratur, quaenam de facto nostra aetate sit habitudo utriusque potestatis, triplex relatio inter Ec­ clesiam catholicam et civitatem vigere dicenda est: I. Mutua quaedam intercedit amicitia inter utramque pote­ statem. quae concordatis cum Sede Apostolica a gubernis initis accuratius definitur. Quae relatio per se commendari potest ne­ que carpenda est sive a catholicis sive a liberalistis. etsi diversis ex rationibus id fiat, dummodo concordata fideliter serventur neque civilibus legibus arbitarie adiectis immutentur vel abrogentur (165). II. Plena separatio Ecclesiae catholicae et Status, quae v. g. viget in Belgio, America septemtrionali. Anglia, sane ut princi­ pium absolute verum proclamari nequit (166). quasi ista sepa­ ratione contineatur perfectissima utriusque potestatis habitudo; at certe in praxi Ecclesia catholica in civitatibus supra enumeratis maiore gaudet libertate quam in nonnullis civitatibus concordatariis de facto praedita est. III. Auctoritas civilis pro suo iure maiestatico (167) plane inconsulta Ecclesia legibus civilibus mutuam Ecclesiae catholicae et Status relationem definit atque ex propria potestate determinat, quae iura Ecclesiae conveniant v. g. in Borussia et Austria (168). Qui modus ordinandi habitudinem societatis ec­ clesiasticae et civilis, quantopere laedat veram perfectamque mdependentiam Ecclesiae, si solummodo formaliter et ratione competentiae spectetur, non est multis argumentis demonstrandum nec novis verbis inventis dissimulandum. At non raro insuper istae leges civiles, si materialiter spectentur, eas continent dispositiones, (piae Ecclesiae sunt nocivae atque iniuriosae. Quod si legislatores civiles suis ordinationibus idem statuunt, quod in (164) Scherer 1. c. p. 40 not. 40, 52. (165) Aussi. Conventiones; Conventiones de rebus ecclesiasticis initae (a Leone XIII); Pii IX Syllab. prop. 43. (166) Pii IX Syllab. prop. 55. (167) Ilinschius 1. c.; Friedberg-Ruffini, Trattato dei diritto eccle­ siastico §§ 18 sq. (168) Scheicher in Staatslex. v. losephinismus i. f. DE I I NDAMENTIS IL’HIS ECCLESIASTICI 51 sacris canonibus vel concordatis abrogatis decretum fuerat vel ab Ecclesia toleratur, saltem in praxi graviora dissidia ad tem­ pus vitari possunt. 38. Si iam accurate definiendum sit, quaenam nunc de iure et de facto vigeat relatio inter Ecclesiam catholicam et singulas civitates orbis terrarum, id fieri vix potest, nisi completa quae­ dam historia ecclesiastica nostrae aetatis conscribatur. Id, quod a nostro scopo alienum est. Neque in schola Romana derelictis aliis nationibus unius tantum civitatis habitudo ad Ecclesiam ca­ tholicam fuse tractari potest. Quare unice restat, ut indicatis scriptoribus (169), qui prolixis disquisitionibus historicis et ca­ nonicis hanc materiam illustrarunt, solummodo generalis qui­ dam conspectus illius relationis exhibeatur. 39. Intra Europam. I. Penes populos latinos et meridionales: a) In Italia (170) post sedatam primam procellam revolu­ tionis gallicae a. 1803 per concordatum relationes inter Eccle­ siam et Statum denuo ordinatae sunt. Quod concordatum Eccle­ siae fuit favorabilius quam conventio a. 1801 a Pio VII cum pri­ mo consule Galliae inita. Restauratione a. 1815 facta in plerisque Italiae principatibus antiqua rerum ecclesiasticarum con­ dicio per nova concordata (cfr. Nussi 1. c.). saepe a guberniis non servata, parum immutata est, atque in praxi principes civiles a regalismi principiis aegre recesserunt. Postquam gubernium subalpinum inde ab anno 1848 causam politicam unitatis Italiae suam fecit, etiam cum Ecclesia catholica gravior in dies con­ flictus de causis ecclesiasticis ortus est. Quod dissidium per oc­ cupationem Urbis Romae summum attigit gradum; etenim non (169) Verinff, Lehrb. d. k. K. §§ 37 sq.; Brueck 1. c. §§ 214 sq.; Schere 1. c. §§ 15 sq.; Eloy Montero, Derecho canonico comparado I, p. 145 sq. 381 sq. (170) Nussi 1. c. p. 1 sq.; Grassi, Manuale di legislazione e giurispr. ital. in ordine al diritto pubblico eccles.; Geigel, D. italianische Staatskirchenr.; Sentis, D. Monarchia Sicula; Brueck I. c. § 224; Calchi-Novati, II diritto ecclesiastico dello Stato Italiano; Friedberg-Ruffini 1. c. p. 90 sq. 123 sq. (« Lo stalo e la Chiesa in Italia·») ubi historiam et presentem con­ dicionem (utriusque potestatis) pro suis principiis acatholicis et libera­ libus exponunt. 52 TITULUS I iam intra unius nationis fines contineri, merito censebatur, sed cum de libertate et independent!;! supremi pastoris Ecclesiae ageretur, omnium catholicorum animos vehementer affecit ne­ que arbitrio unius nationis solvi posse (171) communiter cense­ batur. Cui dissidio felix terminus positus per Tractatum Late­ ranensem cum adnexo Concordato a. 1929 (172). b) In Gallia destructo antiquo ordine civili et ecclesia­ stico (173) Napoleo I 15 Iui. 1801 cum Pio VII conventionem iniit, qua Ecclesiae pax quaedam et securitas reddita est. At per articulos organicos 8 Apr. 1802 aliaque acta et decreta gubernii gallici legitima iura Ecclesiae et Sedis Apostolicae mox iterum graviter laesa sunt (17-1). Post devictum Xapoleonem I sane Ludovicus XVIII nova conventione 11 Iulii 1817 cum Pio VII inita antiquum ordinem repristinare studuit; sed nova conventio ef­ fectum sortita non est. Quare non obstantibus vicissitudinibus sub Ludovico Philippo et Napoleone III et nova republica gal­ licans conventio a. 1801 manebat adhuc lex quaedam funda­ mentalis in Gallia de relatione inter Ecclesiam et Statum, a qua Sedes Apostolica singulari constantia noluit recedere, immo ean­ dem 31 Dec. 1860 ad territoria recenter acquisita extendit (175). (171) De civili principatu Rom. Pontif. Exerpta ex actis Pii IX et . .. Leonis... XIII; Giobbio, Lezioni di diplomaz. eccl. t. 1 p. 82 sq.; Pinchetti-Sanmarchi, Guida diplomatica ecclesiastica p. 41 sq. 307 sq. -Wonetti, Lit questione Romana e il laicato cattolico italiano. Cfr. leg. ital. (Guarentigia pontificie) 13 Maii 1871 iunct. Pii IX alloc. 12 Martii 1877; Priedeberg-Buffini 1. c. p. 252 sq.; Calchi-Novati 1. c. p. 21 sq. (172) De hujusmodi Tractatu et adnexo Concordato, plurima opera statim publicata sunt et in dies publicantur, in quibus magis magisque acceditur ad catholica principia, et inde etiam in dies firmatur illa pax inter Ecclesiam et Statum italicum, cui ab utraque potestate consultum esse voluit, cfr. v. gr. Cairoli, Piola, Stocchiero, infra ubi De Concordatis. (173) Cfr. legem de constitutione civili cleri 12 iul. 1790. condem­ natam a Pio VI 13 Apr. 1791. (174) A’ussz 1. c.; Bargilliat 1. c. n. 163 sq. Cfr. de historia const, civ. cleri concord., artic. organic.: Theiner. Documents inédits relatifs aux affaires relig. de la France; Crétineau-Joly. L’eglise rom. en face de la révol.; Sciout. Histoire de la const, du clergé; Haussonville, L’église rom. et le premier empire 1800-1814; Herbrard, Les articles organiques; controvers. inter Theiner et Crètineau-Joly; Constantin, in Diet, de Théolog. cath. t. III, p. 1537 sq. (175) Nova respublica gallicana tot edidit leges et decreta contra iura et libertatem Ecclesiae (cfr. v. g. decr. 29 Mart. 1880, leg. 28 Mart. 1882), Ÿ.i DE FUNDAMENTIS lUlUS ECCLESIASTICI 53 c) Hispania (176) post depulsam dominationem gallicam (a. 1808-1814) funestis controversiis politicis agitata est, e qui­ bus etiam conflictus inter Ecclesiam et gubernium regis catho­ lici orti sunt; factio enim liberalium pro suis principiis usque ad apertam persecutionem et spoliationem Ecclesiae processit. Tandem superatis multis difficultatibus post diuturnas negotia­ tiones 16 Mart. 1851 inita est nova conventio inter Sedem Apostolicam et reginam Hispaniae. Quae conventio exceptis quibus­ dam additionibus (et etiam violationibus a gubernio postea fa­ ctis) mansit norma, qua multiplices relationes inter utramque potestatem ordinarentur (177). At everso a manipulo facinoro­ sorum hominum, sub ductu et protectione sectae massonicae, re­ gimine monarchico, saecularibus innixo radicibus et catholica traditione firmato, a. 1931 nova respublica instaurata est, quae, non obstantibus catholicorum luctis, hodiernum statum praepa­ ravit, in quo lucta contra Ecclesiam et persecutio in sacros mi­ nistros et fideles catholicos indicta est, qualis forte nulla similis fuit in historia christianismi in crudelitate et barbarie, fortiter et generose resistentibus catholicis. d) Lusitania (178) recuperata independentia a Gallorum imperio tristem hereditatem regalismi praecedenti saeculo do­ nt separatio inter Ecclesiam et Statum fuerit discussa. Cfr. contra hiusmodi consilium Leonis XIII Encycl. 16 Febr. 1892, ad omnes Galliae ca­ tholicos; Bargilliat 1. c. n. 29 sq.; Convent. Leonis XIII p. 44 sq. 108 sq. Tandem gubernium Galliae novis legibus et actis manifeste iniustis eo pervenit, ut a. 1904 omnem cum Sede Apostolica abrumperet relationem. Cfr. de Associationibus cultualibus, quas Gubernium gallicum voluit sub­ stituere hierarchiae ecclesiasticae, post legem separationis 9 Dec. 1905, Pii X Allocut. « Gravissimum > 21 Febr. 1906; encyclica « Gravissimo » 10 Aug. 1906; encycl. iUne fois encore» 6 lanuarii 1907; encycl. « Iam (ludum > 24 Alaii 1911. — Procella aliquantulum sedata est circa a. 1921, in quo gubernium relationes cum Sta. Sede restituit et tandem a. 1923 in­ ductus est modus vivendi, et consociationes dioecesanae, prorsus diver­ sae a damnatis civium consociationibus, approbationem obtinuerunt a Pio XI Litt. encycl. « Maximum gravissimumque » 18 lan. 1924, quo pax quaedam non omnino stabilis firmata est. (176) iVussz 1. c. Card. Hergenroether in Arch. f. k. K. t. X-XV de historia negotiationum inter Hispaniam et Sedem Apost.; Sentis 1. c. (177) Cfr. convent. 25 Aug. 1859; art. 11 novae constit. civ. Hispan. 30 lun. 1878, quo unitati fidei gravissimum vulnus illatum est per intro­ ductam et saepius male applicatam tolerantiam cultuum. (178) Nussi 1. c. Append, p. 1 sq; Brueck 1. c. § 223. 54 TITULUS ï minantis non respuit v. g. placitum regium etc. Cum iisdem fere perturbationibus politicis et ecclesiasticis vexata esset atque His­ pania, similia quoque dissidia v. g. ob usurpationem bonorum ecclesiasticorum inter Sedem Apostolicam et regem fidelissimum inducta sunt. At ab Hispania exemplum non petiit, ut novum concordatum de ordinandis rebus ecclesiasticis regni cum Sede Apostolica iniret atque exsecutioni mandaret. Singulari tantum cura studuit antiqua privilegia regibus Lusitaniae in India orien­ tali concessa etiam novis concordatis initis sarta tectaque con­ servare (179). Everso regimine monarchico et instaurato regimine Ecclesiae hostili Ecclesia multa passa est atque bonis etiam fuit spoliata. Ultimis autem annis cum nova Constitutione (19 Martii 1933) sancita est separatio inter Ecclesiam et Statum, in praxim deducta valde benevolo animo erga Ecclesiam cath. II. Apud populos gemianicos et septemtrionales : a) Anglia (180) sive Magna Britannia post longum tempus crudelis persecutionis tandem per legem de emancipatione ca­ tholicorum 13 Apr. 1849 a rege Georgio IV approbatam, abro­ gatis saltem iniquissimis edictis. Ecclesiae catholicae modestam quandam libertatem induisit. Quamvis in Anglia inter Eccle­ siam catholicam et Statum ex officio non soleat intercedere mu­ tua quaedam coniunctio, tamen ibidem et praesertim in colo­ niis (181) anglicis Ecclesia catholica paulatim maiorem conse(179) Cfr. convent. 20 Febr. 1857; convent. 23 lunii 1886; Aussi 1. c. Append, p. 31; Conventiones Leonis XIII. p. 46 sq. Post eversum anti­ quum regimen et proclamatam novam reipublicae formam. 6 Oct. 1910, novum gubernium multiplici ratione Ecclesiam vexavit, atque nefario operi fastigium imposuit. 20 Apr. 1911, promulgata pessima ac pernicio­ sissima lege separationis Ecclesiae et Status, mox in praxi in veram Ec­ clesiae persecutionem conversae, quam Pius X sollemniter damnavit Encycl. litt. 24 Mail 1911. Recentius tamen ad pristinam traditionem catho­ licam redit Lusitania, conspirantibus in eam rem cum novo aequiori gu­ bernio Episcopis, et restituta etiam publica tranquillitate et prosperitate, cum qua religiosus progressus in aliorum exemplum est factus. Eloij Mon­ tero 1. c. p. 193 sq. (180) Conventiones Leonis XIII, p. 95 sq.; Brueck 1. c. § 288. (181) Missiones catholicae ritus lat. cara S. C. de Prop. Fid. descri­ ptae p. 1 sq. 172 sq. etc. In Canadensi ditione, in Australia et reliquis maioribus coloniis anglicis, talis est habitudo Status erga Ecclesiam, ut DE FUNDAMENTIS IUHIS ECCLESIASTICI 55 cula est libertatem atque independentiam ab iniustis vexationi­ bus guberniorum civilium quam in picrisque aliis civitatibus etiam catholicis. A. 1916 in pleno bello Europaeo legationem in­ stituit apud S. Sedem. b) Belgium (182) postquam losephi II gubernium in rebus politicis et ecclesiasticis injustissimum excussit, mox sub iugum dominationis gallicae et hollandicae redactum in utroque foro avitam libertatem denuo amisit. Separatione facta a. 1830 inter Belgium et Hollandiam Ecclesia catholica in novo regno Belgii absque ullo concordato ex ipsa constitutione civili a. 1841 ple­ nissimam obtinuit libertatem. Quae libertas aliqua separatione inter Ecclesiam et Statum et omnimoda cultuum libertate innixa solummodo a factione liberalium, qui in locum fanaticorum Calvinistarum Hollandiae videbantur successisse, pluries in dubium vocata est; at ipsorum tentamina saltem stabilem exitum non habuerunt (183). c) Hollandia (184) tristi experientia amissi regni Belgii me­ lius edocta quam iustitiae rationibus et amicorum consiliis post a. 1830 in dies aequius coepit tractare catholicos. Inde vero ab a. 1848 etiam ex nova regni constitutione civili catholici plenio­ rem consecuti libertatem, sine novis conventionibus cum Sede Apostolica initis sub aequo gubernio generatim fruuntur liber­ tate et pace religiosa. d) In Scandinavia a. 1849 Dania in nova lege fundamen­ tali etiam catholicis plenam libertatem cultus, ipsis lesuitis non exceptis, liberaliter permisit. Norvegia quoque sublatis vel sal­ tem emollitis antiquis legibus catholicos praesertim ex iure nunc theoria separationis in stricto huius theoriae sensu in praxim non sit deducta. Hibernia post obtentam a. 1869 libertatem, ex conventione cum Anglia 6 Dec. 1921, ff Dec. 1922, factus est Status liber cum proprio gu­ bernio (self - government - Irish Free State) et cum libertate politica, militari, oeconomica etiam maiorem libertatem religiosam nacta est. Cfr. Eloy Montero 1. c. p. 204 sq. (182) Brueck 1. c. § 226; Friedberg-Iiuffini 1. c. § 19 p. 82 not. 29. (183) Èloy Montero 1. c. p. 128. (184) Conventio a. 1827 cum Sede Apostolica inita exsecutioni man­ data non est; Brueck 1. c.; Missiones catholicae p. 73 sq.; Eloy Muniero 1. c. n. 129. vigente secundum aequitatem tractat. Quod exemplum saltem ex parte Suecia est secuta (185). . jj e) In Helvetia (186). si excipias maiorem numerum pago­ rum catholicorum, non obstantibus duobus concordatis a Sede Apostolica cum nonnullis pagis initis (187), condicio Ecclesiae catholicae usque ad nostra fere tempora fuit tristissima (188). Fuit enim quasi perpetuus conflictus utriusque potestatis propter vere tyrannicam suppressionem Ecclesiae catholicae in illa li­ bera republica solummodo hisce ultimis annis paululum remis­ sam (189). /) In Germania (190), ubi per revolutionem gallicam et saecularizationem principatuum ecclesiasticorum (a. 1803) et in­ teritum anitqui imperii (a. 1806) universa condicio Ecclesiae ca­ tholicae eiusque ad potestatem civilem habitudo fuit penitus im­ mutata. post devictum Napoleonem I non nisi aegre per concor­ data (191) cum Sede Apostolica inita ordo ecclesiasticus restau­ ratus est. Cum pleraque gubernia essent protestantica aut certe regalismi principiis imbuta, mirum non est, quod Ecclesia ca­ tholica etiam post congressum Viennensem a. 1815 potius duram subierit servitutem. Quae praepotentia principum saecularium vehementer concussa est. postquam Clemens Augustus, Archiepiscopus Coloniensis. ex a. 1837 in Borussia libertatem Ecclesiae coepit vindicare. Aucta est illa libertas, cum Fridericus Guil. IV (185) Missiones catholic, p. 59 sq.; Brueck 1. c. p. 870; Arch. f. k. K. t. 25 p. 161 sq. t. 33 p. 222 sq. (de Suecia), t. 72 p. 375 (de Norvegia). Elog Montero 1. c. n. 146 sq. (186) Aussi 1. c.; Brueck 1. c. $ 275; Scherer 1. c. p. 64 sq.: Vering 1. c. § 46. (187) Convent. 26 Mart. 1828 de erigenda dioec. Basil.; convent. 7 Novem. 1845 de constituenda dioec. S. Galli. (188) Cfr. articulos Badenses 20 lan. 1844 a Gregorio XVI, 17 Maii 1835 proscriptos. Ipsa constitutio confoederationis helveticae a. 29 Maii 1874, denuo promulgata iam continet complures articulos Ecclesiae ca­ tholicae summopere iniuriosos. Quibus legibus iniustis confoederationis alia iniqua decreta in non paucis pagis accedunt. Cfr. Vering 1. c. (189) Convent. Leon. XIII. p. 30 sq.; Arch. f. k. K. t. 49 p. 461 sq. et passim t. 53. 56, 59. (19Ό) Aussi 1. c.; Brueck I. c. § 216 et praesertim eiusdem auctoris historiam Ecclesiae cath. in Germania 1887 sq.; Vering 1. c. §§ 38 sq.; Scherer 1. c. § 16; Friedberg-Ruffini 1. c. 18. 19. (191) V. g. a. 1817 cum Bavaria, a. 1821 cum Borussia. Cfr. Aussi 1. c. DE FUNDAMENTIS lUHiS ECCLESIASTICI rerum potiretur, et imprimis post a. 1848 complures articuli independentiae Ecclesiae favorabiles novae legi fundamentali sive constitutioni Borussiae fuissent inserti. Inde factum est, ut toto illo tempore usque ad a. 1872, quamvis iustarum querelarum causae non deessent, pax inter utramque potestatem conserva­ retur, atque catholici Borussiae generatim maiore libertate gau­ derent (piam in aliis principatibus Germaniae. At a. 1871 vehementissimus conflictus inter Ecclesiam catho­ licam et gubernium Borussiae excitatus est, cui a. 1887 per adi­ tum ad pacem, ut cum Leone XIII loquamur, non per veram perfectamque pacem aliqua ratione finis impositus est; illo enim modo vivendi catholicis pristina libertas ante a. 1872 iam acqui­ sita plene non est restituta, multoque minus ea gaudent independentia, quam pro suo iure postulant, vel catholici in Anglia et Hollandia de facto iam pridem obtinent. Cfr. Bachem in Staatslex. v. Culturkampf. De minoribus civitatibus Germaniae hoc loco ex professo agere non vacat (192); nunc autem etiam superfluum est agere pro praesenti rerum condicione. A. 1918 rebus Germaniae denuo ex integro mutatis nova Respublica Constitutionis Weimariensis (11 Aug. 1919) articu­ lis 135 usque 149 in causa religionis ad principia a. 1848 rediit eo modo, ut Ecclesiae ea fere independentia praestaretur, qua in Statibus Unitis Americae Septentrionalis gaudet, et necessi­ tudo inter Ecclesiam et Statum condicioni Germaniae accom­ modata retineretur. Quae duo principia adhuc magis, firmata, evoluta, in praxim deducta sunt Concordatis a Pio XI cum Ba­ varia (1924), Borussia (1929), Baden (1932) conclusis. Cum tunc a. 1933 Respublica Weimariensis revolutione socialistica natio­ nal! eversa esset, novum gubernium mox (20 Iui. 1933) pro toto Reich Germanico Concordatum cum S. Sede iniit, quod Concor­ data modo nominata includit eisque alias materias, praesertim de schola et organisationibus catholicis, addit. De novo Concor­ dato vix concluso conflictus immanis exortus est. qui adhuc per­ durat (cf. Encvclicam Pii XI « Mit brennender Sorge » 14 Mart. 1937). (192) Cfr. Vering 1. c. §§ 38, 40 sq.; Scherer 1. c.; Brueck 1. c |§ 117 sq. I t f Hi * E:î r $ ’•r/ g) In Austria (193) usque ad a. 1818 vigebat losephinismus, qui paulatim modice fuerat emollitus. Imino licet Imperator Franciscus losephus duobus edictis 18 et 23 Apr. 1849 publi­ catis et praesertim per concordatum 18 Aug. 1855 cum Sede Apostolica initum, quod etiam vim legis civilis obtinuit, antiqua decreta ex losephinismi principiis condita omnino abrogasset, tamen losephinismus in animis multorum clericorum et magi­ stratuum civilium et in praxi nequaquam fuit exstinctus. Hinc facile explicatur, quare nova conventio a multis acriter impu­ gnata sit. Post bellum a. 1866 infeliciter gestum factio liberalis ad gubernacula admissa concordatum novis legibus a. 1868 latis graviter iam violatum deinde a. 1870 omnino abrogavit atque iniustis legibus civilibus supplere studuit. Quodsi in praxi gravio­ res conflictus (194) utriusque potestatis secuti non sunt, id prae­ sertim ex eo repetendum est. quod non paucae leges pleno ri­ gore exsecutioni η n mandarentur, aut quoad partem dispositivam cum articulis concordati a Sede apostolica non revocati con­ venirent. In nova Republica Austriaca post europeum bellum exorta concordatum a. 1855 habitum est ut « res inter alios acta » sed 5 lunii 1933 cum hac nova Republica se catholicam pro­ fessa in petra Ecclesiae fundatam, concordatum initum est, in quo praecipua et magis necessaria iura Ecclesiae agnoscuntur. Restrepo, Concordata Pii XI. p. 620 sq. /i) In Hungaria (195), ubi ius canonicum etiam ut ius civile catholicorum fuerat receptum et sollemni iuramento a rege con­ firmatum, quasi in compensationem rex apostolicus plurima ob­ tinuit privilegia ecclesiastica. Concordatum a. 1855 initum etiam in Hungaria habuit vigorem, ubi multis oh disparatas tamen ratones omnino displicuit. Hinc post annum 1867 Episcopi Hunga­ rian practice ad concordatum provocare non solebant, sed po­ tissimum ad antiqua iura et independentiam Ecclesiae. Catho­ lici Hungariae. ut illam independentiam melius defenderent con­ tra iniurias plurimas gubernii, praesertim ex a. 1867 autono(193) Xu.ssi I. c.; Brueck 1. c. §§ 220, 221; Veriny 1. c. § 37; Scherer (194) (ionvent. Leon. XIII, p. 23 sq., ubi reperitur conventio 8 lunii 1881 de erectione hierarchiae in Bosnia. Eloy Montero I. c. η. 132 sq. (195) Cfr. auctores allegatos in not. 190 h. tit. ■ I>E EL'NOAMENTIS fUHIS ECCLESIASTICI 59 miam (piandam obtinere studuerunt in administratione bono­ rum ecclesiasticorum, in cura scholarum atque exercitio iurispatronatus (196). Cum gubernium hungaricum ab a. 1893 multas publicaret leges iuribus Ecclesiae summopere contrarias (197), denuo a. 1897 consilium captum est de introducenda autonomia catholicorum. Quosnam salutares effectus illa autonomia auspi­ cata produxerit, nondum exploratum est, si indicium proferen­ dum est non de externa forma relationum inter Ecclesiam et Statum, sed de interno statu religionis catholicae in Hungaria. Quando post magnum bellum Europeum, exstincta periodo revo­ lutionis a. 1918, 1919, Hungaria sortita est pacem, libertatem et independentiam ab Imperio, duplici monarchia constante, bo­ nae relationes Hungariae cum Sta. Sede conservatae sunt; sed ipsi imposita est plena libertas cultuum (Tractatus Trianon (198). III. Apud populos slavicos et orientales: a) Russiae (199) Imperator Alexander I pro suo studio pro­ movendi principia Christiana videbatur etiam promptus catho­ licis concedere libertatem sollemnibus pactis promissam. Quae spes penitus frustrata est, cum Nicolaus I fratri suo in imperio succederet. Is enim post devictam Polonorum rebellionem (a. 1830) ad immanem persecutionem Ecclesiae catholicae in Russia et Polonia progressus est. Neque ullius practici momenti vel pro ipsis catholicis latinis fuit concordatum 3 Aug. 1847 cum Sede Apostolica initum; catholici vero ritus graeci, in quorum favorem in laudato concordato nihil fuerat statutum (200), crudelissimae persecutioni vel verius excidio manserunt sublecti. Quae perse­ cutio sub Alexandro II eiusque successore non cessavit vere ne­ gotiationibus longis, quae saepe omni effectu carebant, vel inter(196) Verinff 1. c. § 37 i. f.; Arch. f. k. K. t. 19 sq. t. 25 p. 218 sq. 254 sq. (197) Arch. f. k. K. t. 71 p. 135 sq. t. 72 p. 277 sq. t. 73 p. 368. (198) Eloy Montero 1. c. n. 135. Post decisionem Generalis Parlamenti, qua decisum fuit memoratam periodum revolutionis (1918-1919) esse considerandam ut parenthesim in Historia Hungariae, valde singularis esi condicio politica Hungariae, quae habetur ut monarchia sine rege, quem interim in plerisquc substituit Regens. (199) Nussi 1. c. e append, p. 19 sq.; Brueck 1. c. § 227.; Vering 1. c. .§ 52. (200) Xu.s-.si 1. c. in appendice. TITU LCS I rupta dici potuit. Spem ex novis (201) conventionibus a. 1882 cum Sede Apost. initis aliisque ex causis conceptam fore, ut inter Ecclesiam catholicam et Russiam ex aequitatis et iustitiae legibus pax stabiliretur, subséquentes eventus fefellerunt, saeviit enim iterum persecutio et oppressio Ecclesiae eo periculosior, quo magis subdola. Post fmitum bellum europeum. in quo magnam partem Rus­ sia habuit, hoc magnum imperium Europae Orientalis et partis Septemtrionalis Asiae (Siberia) in tractatu Brest-Litowsk (3 Maii 1918) divisum fuit in plures status fere independentes; sed orta magna revolutione gubernio potiti sunt Soviets (comitatus ope­ rariorum et agricolarum), qui imposuerunt regimen communisticum et a. 1922 erecta est Unio Statuum socialistarum, fere ad instar reipublicae foederalis. Inde catholicae Ecclesiae et catho­ licorum persecutio saevissima, quam cum revolutione communistica Soviets conantur per totum mundum excitare (202). b) Polonia, recuperata independentia, se constituit in rempublicam. publicata Constitutione 17 Martii 1921. quae aliquas mutationes subiit 2 Augusti 1926 et 20 lunii 1927, in qua Eccle­ sia cath. primum locum tenet respectu ad alias confessiones; re­ lationes inter Ecclesiam et Statum debebant regi inito Concor­ dato, quod reapse conclusum est 10 Febr. 1925. c) In regionibus orientalibus Europae imperium Turearum. nostro saeculo ad angustiores limites redactum est, in quo Chri­ stianis speciali edicto Imperatoris 3 Nov. 1839 libertas cultus promissa est. Quae promissio in lege 18 Febr. 1856 et in art. 62 congressus Beroliniensis a. 1878 fuit repetita. Illud in imperio Turearum est ius singulare, quod usque ad nostram aetatem Pa­ triarchae diversorum rituum in suos fideles etiam jurisdictionem quandam civilem consequantur (203). d) Reliquae civitates peninsulae Balcanicae, i. e. Rumania, Bulgaria, Serbia, Montenegro, Graecia (204). quae praecedenti (201) Conventiones Leonis XIII, p. 26 sq.; Scherer I. c. t. I p. 10 sq. (202) Immutatio hoc anno 1937 facta in Constitutione a. 1918 non in bonum fidelium et Ecclesiae est facta quae in tota Russia obnoxia est saevissimae persecutioni, exorto bello etiam contra ipsum Deum ad intro­ ducendum ubique atheismum. Sed non praevalebunt! (203) Veriru) 1. c. §§ 63. 164. 166. (204) Scherer 1. c. p. 71 sq. DK FUNDAMENTIS IÜIUS ECCLESIASTICI 61 saeculo plenam independentiam a iugo Turearum obtinuerant, paucos habent incolas catholicos. Cum illi catholici ex articulis congressus Berolinensis a. 1878 aut etiam ex constitutione pro­ prii principatus fruantur libertate cultus, facile intelligitur, quae relatio inter Ecclesiam catholicam et potestatem civilem in sin­ gulis illis principatibus per se et theoretice (205) intercederet. Sed exortae ex bello europeo novae nationes, etiam gravia dis­ sidia in re religiosa excitata sunt. Itaque: 1°) In republica Cecoslovacha, in statum independentem exorta ex unione antiquae Bohemiae cum provinciis septemtrionalibus antiquae Hungariae, initio eaedem leges retentae sunt, quae in monarchia Austro-Hungarica viguerant. At in constitu­ tione 20 Febr. 1920 omnes religiones habitae sunt ut iisdem iuribus praeditae; expresse permissa erat cadaverum crematio (1 Apr. 1919), matrimonium civile et divortium (22 Maii 1919); subsequuta est libertas data parentibus circa determinandam fi­ liorum religionem (15 Apr. 1920). Post varias difficultates et la­ boriosas negotiationes inter utramque potestatem, tandem ven­ tum est ad statuendum Modum Vivendi (1 Mart. 1928) ab utra­ que potestate approbatum, quo saltem provisoria pax et con­ cordia sancita fuit. Restrepo 1. c. p. 178 sq. 2°) In Romania relationes inter Ecclesiam et Statum re­ guntur conventione inita cum S. Sede, 10 Maii 1927, quae solum 7 lulii 1929 ratihabitionem obtinuit. Hanc conventionem subsequuta est concordia inter S. Se­ dem et Statum, propter dissensiones exortas circa art. 9, prae­ cedentis concordati relate ad institutum et naturam sic dicti « Status Romano-Catholici Transvlvaniensis », cui nova statuta data et sollemniori concordiae forma promulgata sunt. Restrepo 1. c. pag. 374 sq. 478 sq. 3°) In lugoslavia ex Constitutione de die 27 lun. 1921 ad­ missa est libertas religionis et conscientiae. Laboriose actum est pro stabilienda concordia, mediante concordato, ad quem no­ stris diebus ventum est; sed promotis gravibus conflictibus schi(205) (Convent. Leon. XIII, p. 71 sq.. ubi legitur conventio Sedis Apostolicae cum Principe Montis nigri 18 Aug. 1886 inita, Missiones cathol. ritus lat. p. 89 sq. TITULUS I smatici omnibus modis tentant impedire, ne talis modus con­ cordiae civilem sanctionem obtineat. 4°) Bulgaria nondum relationes stabiles cum Sta. Sede iniit; ibi autem maxima pars populi schismati graecorum ad­ haeret. 5°) Lithuania, unus ex statibus post bellum europeum enatis, oh difficultates exortas propter concordatum S. Sedis cum Polonia initum relationes cum S. Sede abrupit (mense Maio 1925); quae difficultates inde exortae evanuerunt post Const. Pii XI « Lithuanorum gente » 4 Aprilis 1926 et 27 Sept. 1927 con­ cordatum initum est. Restrepo 1. c. p. 146 sq. 6°) Etiam Lettonia Respublica, post bellum europeum a Russia seiuncta, prima ex novis nationalitatibus fuit, quae ae­ quum et stabile pactum cum Ecclesia ad rem catholicam rite ordinandam inire decrevit, quod praestitum est per Concorda­ tum 30 Maii 1922. Restrepo 1. c. p. 229. I. Ex constitutione 17 Sept. 1787 et 15 Dec. 1791 Statuum foederatorum Americae septemtrionalis (206) vi­ get separatio Status a determinata societate religiosa, quae sese habeat ad instar religionis Status vel saltem religionis dominan­ tis; praeterea plena libertas cultus est concessa. Quod systema relationis inter Ecclesiam catholicam et potestatem civilem, li­ cet theoria absolute vera et perfecta non sit atque etiam in praxi non levia habeat incommoda, tamen hucusque non impe­ divit. quominus Ecclesia catholica in Statibus illis foederatis mirum in modum cresceret atque propagaretur. Quare catho­ lici Americani sua libertate viribusque propriis confisi atque tutela iuris communis contenti ad illam « protectionem » Status, quae in Europa haud raro est potius oppressio Ecclesiae, mi- ■ nime adspirant. II. Americae latinae civitates (207) post excussam domina­ tionem Hispaniae et Lusitaniae habitudinem ad Ecclesiam ca­ tholicam Sedemque Apostolicam ordinarunt partim ex legibus et moribus antiquii imperii hispanici et lusitani. cum omnibus 40. In America: 1 (206) Missiones catholicae p. 348 sq.; Scherer 1. c. § 15 i f.; Vering 1. c. § 53; Kircheniex v. America. (207) xVussi 1. c. p. 1 sq.; Convent. Leonis XIII, p. 1 sq. 75 sq.; Scherer I. c. DE FUNDAMENTIS 1ÜH1S ECCLESIASTICI 63 suis abusibus, partim ex novis concordatis ut plurimum a gu­ berniis non servatis. Sane pleraeque civitates Americae latinae in legibus fundamentalibus aut etiam in primo articulo concor­ datorum sollemniter declararunt Ecclesiam catholicam maiori minorive rigore religionem Status sive reipublicae, quae cum omnibus iuribus et praerogativis, quibus ex Dei ordinatione et sacris canonibus frui deberet, sarta tectaque esset servanda (208). Cui sollemni declarationi vel promissioni mirum in modum con­ tradixerunt usurpationes bonorum ecclesiasticorum et violatio­ nes omnigenae libertatis et independentiae Ecclesiae atque adeo violentae et cruentae persecutiones (209). In republica Mexicana vi legis civilis 14 Dec. 1874 vigebat aliqua separatio inter Ecclesiam et Statum. Nova constitutio 5 Febr. 1817, immutata a. 1920 et iterum a. 1928 est Ecclesiae ma­ xime adversa: prohibiti ordines et instituta religiosa, actus cul­ tus solum intra templa perfici possunt, reductus numerus sa­ cerdotum; caret Ecclesia capacitate bonorum, templa pertinent ad nationem sicut alia omnia religioni inservientia, scholae im­ piae etc. adest vera persecutio in Ecclesiam in dies periculosior, quia nunc quaeritur obtegi et dissimulari. In Brasilia post de­ structam monarchiam idem systema separationis inter utram­ que potestatem a gubernatoribus novae reipublicae proclama­ tum est, et per const. 14 Febr. 1891 Ecclesia satis ampla liber­ tate fruitur (210). Ex nova Status constitutione, hoc ipso a. 1937 proclamata, felicior religiosus status sperari posse videtur. (208) xVizssi 1. c.; con.stit. reipubl. Mexicanae 4 Febr. 1857, reipublicae Argent. 6 lun. 1880, Columbiae 8 Maii 1863, imperii Brasiliani 12 Maii 1840. (209) Arch. f. k. K. t. 40 p. 321 Cfr. cit. convent. Leon. XIII, p. 75 sq., ubi respublica Columbiae per novas illas conventiones a. 1887 et 1892 dedit laudabile exemplum, a quo nunc imprudenter liberales discedere velle videntur. (210) In ceteris civitatibus Americae latinae pariter relatio inter Ec­ clesiam et Statum varias subiit alternas vices. V. gr. in Republ. Argentina Constit. 25 Maii 1853, aliquantum mutata annis 1860, 1866, 1897 protegit religionem catholicam, tolerat alios cultus. In Aequatoriana Republica viguit Concordatum 26 Octobr. 1862, successerunt tamen persecutiones in Ecclesiam et Concordatum fuit suppressum; a. 1884 promulgata est con­ stitutio Christiana, quae non impedivit varias Ecclesiae oppressiones. De aliis civitatibus, ubi satis communiter viget cultuum libertas cfr. Eloy Montero 1. c. p. 236 sq. i ’i1 64 TITULUS I •11. Asiae (211) vastissimae regiones magna ex parte sub­ sunt dominationi guberniorum Europae, ideoque in istis coloniis dependentibus eadem viget relatio inter Ecclesiam et Statum atque in imperio principali v. g. in Siberia. India orientali, in­ sulis Philippinis nunc subiectis dominationi Statuum foederato­ rum Amcricae septemtr. I. In imperio laponiae cum extincto fere nomine Christia­ no ex medio saeculo decimo septimo omnis aditus missionariis catholicis interclusus esset, a. 1868 antiqua regiminis forma sub­ lata est. atque Mikado denuo verum imperium exercere coe­ pit. Novum laponiae gubernium post brevem religionis Christia­ nae persecutionem (a. 1870-1873) tandem a. 1876 omnia edicta contra christianos abrogavit et concessit cultus libertatem, immo Leo XIII a. 1886 per suum Delegatum ad Imperatorem laponiae litteras dedit, quibus ille respondit se Christianis parem cum aliis subditis protectionem esse concessurum (212). II. In imperium Sinense missionarii catholici inde a sae­ culo decimo sexto aegre penetrantes tantum inter multas vicis­ situdines et persecutiones religionum Christianam propagarunt. Ultimo saeculo Imperatores Sinenses post clades inflictas iterum iterumque coacti sunt, ut sollemnibus pactis v. g. 1844, 1848.1858, 1860, concederent missionariis libertatem. At in praxi illa pro­ missa libertas praesertim in partibus interioribus imperii haud raro ad nihilum est reducta. Cum protectio illa ab una alterave natione missionariis Christianis impertita non levia quoque de­ trimenta afferre videretur, quippe quae Sinensibus religionem Christianam redderet odiosam, post mutuum commercium litte­ rarum inter Leonem XIII et imperatorem a. 1885 inchoatum tan­ dem a. 1886 consilium discussum est in civitate principali im­ perii Sinensis stabilem erigendi Nuntiaturam Apostolicam. Cuius consilii exsecutio ob difficultates ex protectorat!! Galliae ortas in meliora tempora dilata est (213). Quam spem Ecclesiae of­ ferat eversio antiqui regiminis, quae nostris diebus consumma­ tur, incertum est. Nunc assiduam operam ac iuvamen et pro(211) Missiones cath. p. 145 sq. (212) Staatlex. v. lapan 1. ΙΠ p. 355 sq. (213) Staatslex. v. China t. I p. 1342. DE l-UNDAMENTIS IUIIIS ECCLESIASTICI 65 tectionem missionariis praestat Delegatus S. Sedis, permanen­ tem residentiam ibidem fovens. 111. Complures reges Siam nostra aetate christianis liber­ tatem concesserunt et cum Vicariis Apostolicis ipsisque Roma­ nis Pontificibus amice agere coeperunt (214). (215), cuius regiones a mari dissitae ultimo sae­ culo magis exploratae sunt, pauca habet regna independentia atque vix unam alleramvc civitatem cultui et humanitati vere deditam. Quare condicio Ecclesiae catholicae in provinciis do­ minio directo vel protectioni Europaeorum subiectis eadem fere est atque in civitatibus dominantibus; valde precaria autem di­ cenda est apud tribus aliquo modo independentes, quae a cru­ delibus persecutionibus non refugiunt. Abessinia, nunc sub im­ perio Italiae et Morocco sub protectione Galliae et Hispaniae catholicis missionariis certam securitatem et libertatem conce­ dunt. In « republica meridionalis Africae » sive Transuaal et in Statu libero Orange sive Oranje, cum nunc vigeat libertas cul­ tuum et dominatio Angliae, etiam catholici ab iniustis vexatio­ nibus Calvinistarum liberati sunt. 42. Africa 43. Australia (216) fere universa i. e. Australia continens et insularis, quae etiam Oceania insularis vocatur, dominio anglico subiacet praeter paucas insulas gubernio Galliae vel Germaniae vel indigenarum subditas. Quare Ecclesia catholica generatim in istis regionibus post sublatas difficultates ex antiquo regi­ mine anglico ortas eadem gaudet libertate, qua aliae quoque coloniae anglicae iam ex longo tempore fruuntur, aut catho­ lici in Gallia etc. praediti sunt. (214) Missiones cathol. p. 209 sq. (215) Missiones cathol. p. 299 sq. (216) Missiones catholicae p. 469 sq. TITULUS II praenotiones generales iuris ecclesiastici § 1. DE IURE ECCLESIASTICO UN1VERSIM SPECTATO I. De notione iuris ecclesiastici i I i I I -14. Ordo iuridicus et ordo ethicus. In qualibet perfecta socie­ tate humana distinguendus est ordo ethicus et ordo iuridicus (1). Prior innititur ipsa lege naturali unicuique homini signans ho­ nesti et inhonesti limites, eique imponens determinata officia erga Deum, erga semet ipsum et erga alios homines. Ordo iuridicus respicit relationes sociales hominis in societate viventis, ad quam ab ipsa natura ducitur, et imponitur per leges humanas ordi­ natas ad obtinendum finem societati propositum. Qui ordo iuridicus est pars universi ordinis moralis, nec ulla dari potest vera obligatio iuridica, quae sit contraria ordini ethico seu ad rem intrinsece inhonestam. Ordo ethicus prospicit immediate in­ ternae rectitudini, quae non nisi per liberam voluntatis determi(1) L'berior de iure et ordine iuridico tractatio pertinet ad discipli­ nam iuris naturalis et philosophiae iuris. Sicut autem reiiciendus est positiuismus morulis discrimen intrinsecum inter bonum et malum morale variis modis negans, ita respuendus positwismus iuridicus ordinem iuridicum naturalem repudians, quem profitentur: a) omnes illi qui positi­ vism© morali adhaerent; b) qui civitatem vel auctoritatem civilem om­ nium iurium fontem esse docent (Hobbes, Bentham, A. Lassou, E. de Hart­ mann et horum asseclae); c) qui ius omne ex aliquo tacito vel expresso hominum pacto derivant, ut Rousseau; d) asseclae scholue historicae, cuius fundator fuit C. F. de Savigny ad haec usque ultima tempora pa­ tronos nactae, quae omne proprie dictum ius positivum esse asserit, ne­ que alium admittit iuris fontem nisi historicum, sc. publicam legem et consuetudinem populi, huic prae illa praecellentiam tribuens et digni­ tatis et auctoritatis, negata ratione stricti iuris rationis dictaminibus, quae olim nomine iuris naturalis comprehendi solerent. PRAENOTIONES GENERALES 67 nationem obtinetur; ordo iuridicus immediate respicit externam actionis humanae conformitatem cum lege, quae etiam per ex­ ternam coactionem obtineri potest. Hoc idem valet de Ecclesia positivae divinae institutionis, cui divinus Conditor Christus Dom. indidit naturam perfectae societatis, cum hoc tamen discrimine, quod, sicut potestatem so­ cialem qua regeretur ipse divinus Conditor instituit ac determi­ navit, ita ad ipsum ordinem iuridicum talis sui regni voluit per­ tinere quaevis praecepta divina sive naturalia sive positiva ab Ecclesia sua auctoritate sociali proponenda, interpretanda et urgenda, collata insuper eidem vicaria fori divini potestate ad curandam internam et supcrnaturalem rectitudinem sine qua finis conducendi homines ad supcrnaturalem vitae aeternae beatitudinem obtineri non poterat. Ergo ordo iuridicus in Ecclesia continetur legibus divinis et humano-ecclesiasticis, quem pote­ state sociali tuetur et urget etiam coactive; sed insuper eadem Ecclesia alia potestate vicaria universum ordinem moralem sive ethicum supernaturalibus mediis premovet et urget. 45. Notio iuris ecclesiastici. Ius (2), quod graece vocatur δίκη vel το δίκαιον vel melius ό νόμος vel το νόμιμον, apud Ro­ manos dicebatur id quod a populo iussum (3) fuerat. Ex com(2) De iure in genere agunt etiam legistae sive civilistae (Cfr. ArndtsSerafini, Lehrb. d. Pand. § 21; Scherer 1. c. § 1), atque mirum est, quan­ topere sese torqueant, saepe haud felici cum successu, in definitione iuris. Qui labor iuristis catholicis multum imminueretur, si derelictis acatholicis fontibus apud philosophos atque theologos catholicos genui­ nas haurirent iuris notiones. Cfr. Lugo, De iust. et iur. disp. 1 n. 5 sq.; Cavagnis 1. c. P. I p. 1 sq.; Costa-Rosetti, Synopsis philosoph. moralis n. 255 sq. Schiffini, Disp. phil. moral, n. 181 sq. 309 sq.; Cathrein, Moralphilosophie t. I p. 446 sq.; optime Chelodi, De personis n. 2-4; fu­ sius Van Hove, Prolegomena pag. 3 sq.; Conte a Coronata, Ius pubi. eccl. n. 1 sq. 8 sq. (3) Cfr. de etymologia verbi iuris: Forcellini, Lexicon tot. la.t. v. Ius; Georges, Lat.-D. Handw. v. Ius et praesertim Krieg in Liter. Rundsch. (1887) p. 221; Laemmer, Inst. d. k. K. § 1 not. 1; Chelodi, De personis 2; Bonfante, Istituz. di dir. romano, p. 6 in nota; Eichman, Lehrbuch des Kirchenrechts § 1, n. 2 in nota. Veteres auctores in ety­ mologiis huius vocis proponendis interdum minus felices exstiterunt. Cfr. Suârez, De leg. 1. I cap. 2; Schmalzgr. Ius eccles., dissert, prooem. n. 1 sq. 68 TITULUS II pluribus autem significationibus, quas nomen latinum iuris nactum est, pro re nostra duae (4) tantum commemorandae sunt. Significat enim haec vox: I. Facultatem moralem aliquid possidendi aut agendi vel exigendi vel omittendi inviolabilem (ius dominatiuum). Quam facultatem non pauci recentiores iuristae vocant ius subiectiuum (5). . \ II. Legem (ius praeceptivum) vel potius integrum quendam complexum legum, quibus societas aliqua ordinatur v. g. ius Romanum. Huiusmodi complexus legum a iuristis saepe dicitur ius obiectivum, atque haec est principalis quaedam iuris (6) si­ gnificatio. Nam lex est iusti regula normaque iustitiae et fons sive fundamentum illius facultatis sive iuris subiectivi in crea­ turis. 4-6. Utraque significatio iuris ad ius quoque ecclesiasti­ cum (7) applicari potest. Hinc ius ecclesiasticum si obiectiue (4) Cap. 2 de const. 1. 2 in Sext.; L. 1 pr. L. 11 D. de iust. et iur. I 1; Schmalzgr. Ius ecclesiast. univers., dissert, prooemia!, n. 3 sq. 16 sq.; Suarez, De leg. 1. II cap. 14 η. 16, 17 cap. 17 η. 2 1. IX cap. 1 η. 2. In linguis quoque vivis verba diritto, droit, direito, derecho, Hecht eandem duplicem significationem habent atque nomen iuris in lingua latina. Quae duplex significatio apud recentiores quosdam canonistas fuit causa non levis confusionis, quoniam ex notione iuris nimis limitata argumenta de­ duxerunt ad perperam excludenda non pauca obiecta a scientia iuris canonici i. e. a scientia canonum sive legum ecclesiasticarum. Cfr. Schul­ te, Die Lehre v. d. Quellen etc. p. 10. 11, 12; Scherer 1. c. § 4 not. 4. Quo­ rum auctorum opinionem solido fundamento carere iam demonstravit Sudrez, De leg. 1. I c. 2 1. III, c. 12 1. IV, c. 11. Cfr. quoque Haring, Der Reehts-u. Gesetzesbegriff in d. k. Ethik u. modern. Jurisprud. (5) Schiffini 1. c. n. 182 sq.; Cathrein 1. c. 454 sq.; Cauagnis 1. c. P. I p. 1 sq. (6) S. Thom., Summa theol. IIa ΙΙ’- q. 57 a. 1; Meger, Inst. iur. nat t. I, p. 352 sq., ubi doctrinam S. Thomae bene exponit et contra moder­ nos scriptores protestanticos solide defendit; Cathrein 1. c. t. I. p. 332 sq. 406 sq. 452 sq.; Schiffini 1. c. n. 105 sq. 181. (7) Tarquini, Inst. iur. eccl. pubi. p. I; Aichner, Compend. iur. eccles. §§ 1, 2, 3; Scherer 1. c. p. 112 sq. At qui perperam docent Statum esse omnium iurium originem et fontem (cfr. Syllab. Pii IX, prop. 39) vel negant Ecclesiam esse societatem perfectam (cfr. cit. Syllab. prop. 19, 24), tandem etiam duplicem illam speciem iuris ecclesiastici a iure civili vere distincti et independentis negare debent, vel cum Thudichum, PHAENOTIONES GENEHAI.ES 69 spectatur, est complexus legum, sive a Deo sive ab ecclesiastica auctoritate latarum, quibus Ecclesia catholica ordinatur; si vero subjective consideratur, est complexus omnium facultatum mo­ ralium et inviolabilium Ecclesiae catholicae tam in Praelatis quam in subditis aliquid possidendi, agendi vel exigendi vel omittendi sive ex ordinatione divina sive ex lege ab auctoritate ecclesiastica lata (8). At cum ius subiectivum etiam Ecclesiae reducatur ad ius obiectivum (9), et praeterea theologia theoretica non spectet ad Deutsches Kirchenr. t. I, p. 6, coguntur reducere universum ius eccle­ siasticum ad umbram i. e. ad mera placita (« Beliebungen »). Quod si Sohm, Kirchenr. t. I, p. 1 sq. unice admittit organizationem charismaticam vel caritativam, mirum non est, quod negata potestate legifera Ec­ clesiae etiam perveniat ad negationem veri iuris ecclesiastici, immo no­ tionem stricti iuris ecclesiastici ipsi naturae Ecclesiae putet esse con­ trariam. Quae opiniones omnino absonae et falsae istorum canonistarum acatholicorum Germaniae alibi feliciter parum notae statim a viris doctis catholicis in Germania solide refutatae sunt. Cfr. Bendix, Kirche u. Kir­ chenr.; Hollweck, D. k. Strafg. p. IX sq.; Saegmueller 1. c. p. 5 sq. et in Arch. f. k. K. t. 68, p. 445 sq. In Gallia quoque Taine religionem Statui subiectam esse docet, ideoque ex ipsius principiis verum ius ecclesiasti­ cum exsistere nequit. Cfr. Billot, De Ecclesia Christi t. II, p. 124 sq. (8) Huiusmodi iura subiectiva Praelatorum vel institutorum eccle­ siasticorum interdum etiam originem ducunt ex legibus civilibus, v. g. si cum sede episcopali officium senatoris est coniunctum. Porro « ius ecclesiasticum » vel « ius Ecclesiae » ab antiquis Conciliis vocatur ius illud subiectivum Ecclesiae in bona sua temporalia. Cfr. c. 22 Cone. Au­ rei. III (a. 538); c. 26 Cone. Aurel. IV (a. 541); c. 1, 2 Cone. Hispal, (a. 590); Schmalzgr. 1. c. n. 20 sq. (9) Cavagnis 1. c. p. 3 sq. Ius obiectivum sive canones vel leges Ec­ clesiae multiplici ratione distingui possunt. Alii distinguunt canones dogmaticos et disciplinares, alii canones fidei, canones morum, canones disciplinae. Ex his divisionibus secunda facile ad primam reducitur. Nam dogma, quod canone quodam enuntiatur, potest esse theoretician aut practicum; lex autem disciplinaris continet non tantum ius ab Ecclesia propositum, sed etiam constitutum et conditum. Cfr. Franzelin, De Ec­ clesia Christi p. 54 not. 1. Praeterea canones dogmatici in quattuor species dividi possunt sci­ licet 1) in canones fidei, qui continent veritates theoreticas et per emi­ nentiam dicuntur dogmatici canones; 2) in canones morum, qui propo­ nunt leges decalogi a Deo stabilitas sive veritates practicas vel morales; 3) in canones liturgicos, qui enuntiant leges a Christo latas de substan- I: 70 TITULIS II ius ecclesiasticum, neque theologia practice (10), quatenus agit de actibus mere internis aut de actibus quidem externis, sed nulli legi disciplinari vel sanctioni ecclesiasticae in foro externo subiectis solique foro poenitentiali reservatis (11). universum ius tialibus in cultu et sacramentis novi testamenti; 4) in canones politicos (hierarchicos), qui continent leges divinas de politia sive de constitu­ tione (hierarchia) et regimine Ecclesiae conditas. Quae divisio analoga est illi, qua in vetere testamento distinguuntur leges fidei, leges morales decalogi, leges caerimoniales, leges iudiciales. Cfr. Suarez, De legib. 1. IX, cap. 4, 5 1. X, cap. 2; Pesch, Praelect. dogm. t. V, n. 550 sq.; Kleulgen, Instit. theol. t. I, p. 22; at Kihn, Encyklop. p. 384 sq. divisio­ nem theologiae theoreticae et practicae alio sensu explicat, qui apud doctores scholasticos non fuit receptus et merito etiam nunc antiquae significationi magis logicae et scientificae postponitur. Cfr. Pesch, Prae­ lect. dogm. t. I, n. 20 sq. Canones disciplinares sive iuris humani pariter refuruntur 1) ad fidem; quatenus illam promovent, conservant, tuentur v. g. per ordina­ tiones de professione fidei vel de libris imprimendis; 2) ad mores, in quantum accuratius determinant, quod iure divino tantum generali qua­ dam ratione est prohibitum vel praescriptum v. g. de sanctificatione diei dominicae, aut quatenus Ecclesia leges divinas prohibentes vel prae­ scribentes sua quoque auctoritate et sanctione munit v. g. de simonia; 3) ad liturgiam Ecclesiae; nam Christus Dominus tantum in substantia­ libus determinavit cultum divinum et ritus sacros sacramentorum; hinc legibus Ecclesiae disciplinaribus multa in sacra liturgia sunt ordinanda; 4) ad politiam sive hierarchiam et constitutionem et regimen Ecclesiae, de quibus iure divino non omnia sunt definita, ideoque multa canoni­ bus disciplinaribus v. g. de Metropolitis et Conciliis provincialibus, de ordine iudiciario, de usu potestatis coercitivae fuerunt determinanda. Cfr. Concil. Vatic. Sess. IV, Const. < Pastor aeternus » cap. 3; Card. Sofflia, Inst. iur. pubi, eccles. t. I, §§ 8 sq.; Zallinger, Instit. iur. eccl. vol. II, § 389, vol. Ill § 86. (10) Clementis Papae VIII. Decretales ed. Sentis p. XII. XXVIII, sq. Qui auctor 1. c. p. XVI scribit: < In canonum... collectionibus non do­ gmata, sed iura desiderantur » ideoque Pinelli consilium reprehendit indiscriminatim recipiendi canones dogmaticos in collectionem Clementis VIII. Id sane verum est atque latente ipso Pinello 1. c. p. XXVIII sq. praxi antiquarum collectionum comprobatur, si de canonibus agatur ad theoreticam theologiam spectantibus; at nequaquam a collectionibus et tractatibus canonicis omnia dogmata sunt arcenda; multa enim iura sunt vera dogmata. (11) De Angelis, Praelect. iur. can. lib. V, tit. 1. p. 8 sq. de notione delicti; Vering. Lehrb. d. k. K. § 1; Scherer 1. c. p. 19, rite explicatis minus accuratis exemplis et assertionibus de foro interno et externo. PRAENOTIONES GENERALES 71 ecclesiasticum ita definiri (12) potest: Complexus legum sive a Deo sive ab ecclesiastica potestate latarum, quibus constitutio atque regimen et disciplina (13) Ecclesiae catholicae ordinatur. Ergo in sola Ecclesia catholica exsistit ve­ rum ius ecclesiasticum, atque ius obiectivum et subiectivum, quod in aliis societatibus religiosis sive infidelium sive hebraeorum sive haereticorum sive schismaticorum interdum vocatur « ecclesiasticum », est non nisi putativum (14). Hinc facile quoque deducitur nequaquam approbandam esse illam methodum (15) uno eodemque libro exhibendi ius ecclesiasticum catholicorum, schismaticorum orientalium (16), protestantium, nisi speciales circumstantiae talem commixtionem excusent. 47. Corollarium. Communi usu loquendi atque adeo iure ca­ nonico et civili haud raro ius distinguitur ab aequo, et iustitia opponitur aequitati, tum si ius sumatur pro iusto sive iure subiectivo, tum pro lege sive iure obiectivo (17). Duplex enim di­ stinguitur iustum; unum est naturale, quod est rectum secun­ dum naturalem rationem et numquam deficit, si ratio non erret; alterum est iustum legale, quod lege humana constituitur et in particulari deficere potest, licet in universali iustum sit. Ne48. Scholion. (12) Soglia 1. c. § 2; Bouix, De principiis iur. canon, p. 61; Scherer 1. c. 112; Bargilliat 1. c. n. 5 sq. (13) Concil. Vatican. 1. c.; Cavagnis 1. c. P. I, p. 12; Zallinger 1. c. vol. Ill, §§ 49, 74 sq. (14) L. 57 D. pro socio XVIII 2: «Si maleficii societas coila sit, con­ stat nullam esse societatem. Generaliter enim traditur, rerum inhonesta­ rum nullam esse societatem »; Meyer, Inst. iur. natur, t. I, p. 296 sq. Sicut sola doctrina vera de Deo sibi optimo iure vindicat nomen theolo­ giae (cfr. S. August., De civit. Dei 1. VI, cap. 5; Scheeben 1. c. p. 1), ita solius verae Ecclesiae proprium est verum ius ecclesiasticum. Cfr. ad rem Scherer 1. c. t. I, §§ 6, 18, 36, t. II p. 260, not. 12: « Das des akalholischen Beligionsgesellschaften eigenthuemliche Recht existirl fuer die Kirche nicht >; Kihn 1. c. p. 29. (15) Schulte, Die Lehre etc. p. 32 sq. (16) Apte Vering, Lehrb. d. k. Kirchenr. disputationi de iure Eccle­ siae occidentalis coniungit tractatum de iure Ecclesiae oriçntalis cum Sede Apostolica unitae. (17) Cap. 13, X de off. et pot. iud. del. I, 29; cap. 11, X, de transact I, 36; Suarez, De leg. 1. I, cap. 2, n. 9; Schulte 1. c. p. 195. 72 riTLi.is π que propterea lex dicitur iniusta; haec enim necessario debet esse universalis, defectus autem aliunde provenit. Similiter duplex exsistit aequum sci. aequum naturale et legale. Aequum naturale idem plane est atque iustum naturale. Quo sensu vel ipsa iura civilia saepe loquuntur de aequitate na­ turali: « Neque enim inaudita causa quemquam damnari aequi­ tatis ratio patitur » (18). Aequitas hoc modo intellecta non est emendatio iuris, sed potius regula ipsius iuxta L. 90 D. de R. I. I. 17: « In omnibus quidem, maxime tamen in iure aequitas spectanda est ». Aequum vero legale dicitur prudens moderatio legis scri­ ptae (19) praeter rigorem verborum illius atque ita opponitur stricto iuri. Huiusmodi emendatio iusti legalis sive aequitas exer­ cetur per epikeiam (20). Ad virtutem enim epikeiae spectat con­ tra verba legis humanae agere in particulari, quando illius ob­ servatio esset illicita et contra naturalem aequitatem aut saltem nimis gravis et difficilis (21). Quo in casu index dicitur agere non iure i. e. materialiter spectato, et ut verba sonant, sed aequo et bono, et ius ipsum iuxta intentionem legislatoris servatur, dum contrario agendi modo ius potius violatur iuxta R. I. 88 in Sext. : « Certum est, quod is committit in legem, qui legis uerba com­ plectens contra legis nititur voluntatem ». II. De variis nominibus iuris ecclesiastici 49. Ius ecclesiasticum (22) dicitur: I. Ius sacrum, a personis, quae illud condunt, et a materia, de qua disponit, et a fine, ad quem ordinatur. (18) L. 1 pr. D. de requir. XLVIII 17. (19) L. 2, § 5, D. de aqua XXXIX. 3. (20) Scherer 1. c. t. I. § 10. communem sententiam, quae epikeiam admittit inefficacibus rationibus impugnat. Cfr. Siuirez i. c. I. VI. cap. fi, 7. 8; Ailles in Act. theol. Oenipont. t. X. p. 273; aliter Saegmueller 1. c. p. 97. (21) Siuirez 1. c. cap. 7. n. 8 sq.; Cathrein in Act. theol. Oenip. t. XXV. p. 645 sq.; Pesch, Praelect. dogm. t. IX. n. 291. (22) Cardin. Soglia I. c. § 1. Primis saeculis illud verbum iuris ec­ clesiastici ad designandum complexum legum ecclesiasticarum non oc­ currit. sed norma quaedam obiectiva, cui actio fuit conformanda, in foro PRAENOTIONES GENERALES 73 ii. Ius divinum (23), cl sensu stricto quidem, si ab ipso Deo immediate esl constitutum mit ex institutione quadam di­ vina necessario deducitur; sensu vero latiori, quatenus ab eccle­ siastica potestate divinitus instituta ipso Spiritu Sancto coopé­ rante conditur (24), praesertim secundum aliquam praeformationem vel exemplum quoddam veteris testamenti, vel ad per­ fectiorem determinationem alicuius iuris a Deo solummodo quoad substantiam et in genere, non quoad specialem quendam modum definiti v. g. lex de decimis. III. Ius pontificium sive ius Decretalium, partim ut oppo­ natur iuri caesareo, partim quia omnes leges Ecclesiae aut ab ipso Romano Pontifice conduntur aut saltem vi iurisdictionis ab ipso derivatae feruntur (25) aut non raro sine positiva quadam Romani Pontificis approbatione vel confirmatione vim obligan­ di non obtinent aut certe ipso contradicente omni valore desti­ tuuntur. IV. Ius canonicum; nam ex usu antiquissimo iam saeculo quarto vigente κανών (regula) designat legem ecclesiasticam, ut vel ipso nomine differentia a lege civili atque suavior et mode­ stior imperandi modus Ecclesiae insinuetur (26). ecclesiastico dicebatur δρος c. 19. 23 (Cone. Ancyr. a. 314) vel κανών εζκλησιαστικός, κανονικός νόμος (c. 24, Concil. Ancyr. a. 314); c. 15, Concil. Neocaes. (a. 314-325); c. 1, 2, 5, 6, 10, 13, Cone. Nicaen. (a. 325). Prima vice a Siricio in op. ad Himer. cap. 7, (a. 385) leges publicae et iura ec­ clesiastica distinguuntur et opponuntur. Cfr. quoque c. 10, Cone. Aurei. IV, (a. 541); c. 3, Cone. German, (a. 742); c. 4, Cone. Suess. (a. 744). Inde a saeculo 12, ius canonicum vel ius ecclesiasticum promiscue adhi­ bentur ad designandum universum complexum legum ecclesiasticarum. Cfr. Scherer 1. c. p. Ill; Schulte, Geschichte d. Quell, u. L. d. c. R. t. I,. p. 29 sq. 255. (23) Cap. 10, X de testam. III, 20; cap. 2, de privil. V, 6 in Sext.; Ibidem (i. e. apud Sed. Ap.) de cetero regatur et vigeat studium iuris divini et humani, canonici videlicet et civilis ». Immo iam Rufinas circa a. 1104, et Stephan. Tornac. (f a. 1203) et loann. Favenlinus (t a. 1190) ius ecclesiasticum appellant divinum. Cfr. Schulte 1. c. p. 30, 245, 252; hagnez, Disp. Trid. ed. Grisar. t. I, p. 2 sq. (24) Act. Apost. XV, 28; c. 5 (S. Leo a. 446?) C. XXV, p. 2; Zallinger 1. c. vol. Π, p. 207. ' · 1 (25) Lagnez 1. c. p. 9 sq. (26) .Cfr. c. 2, 5, 6. 9, 10, 13, 15, 16. 18, Cone. Xicaen. (a. 325); Novell. 137 praef.; D. 3 diet. Gratiani ante c. 1 et post c. 2. Cfr. de 74 TITULUS Π V. Ius ecclesiasticum (27) tum ratione originis, quia infal­ libilibus Ecclesiae definitionibus est declaratum v. g. ius di­ U con­ vinum primatus Rom. Pontificis, aut ab Ecclesia est etiam stitutum v. g. aetas ad suscipiendum ordinem sacrum, tum ra­ tione materiae, quoniam disponit de personis et rebus, quae spectant ad solum ecclesiasticum forum. III. De divisione iuris ecclesiastici 50. Ius ecclesiasticum dividitur: I. Ratione originis sive fontis in ius divinum sive naturale sive positivum, quod Deum habet auctorem (28) et in humanum ab auctoritate Ecclesiae constitutum. terminologia nunc vigente: Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. I, cap. 2, n. 3; Schulte 1. c. p. 30, ex quo canonis nomine solae illae Constitutio­ nes denotantur, quae sive a R. Pontifice sive a Concilio oecumenico (non ab inferiore Praelato) latae universam obstringunt Ecclesiam. Immo Concilium Tridentinum regulariter (non semper, ut patet ex prooem. ad primum cap. de reform. Sess. XIV, ubi decreta disciplinaria reformatio­ nis appellantur < canones *) haeresum damnationes per canones propo­ suit. Concilium Vaticanum secutum est eandem consuetudinem. At nihil profecto obstat, quominus denuo sustineatur praxis antiqua, qua leges quoque disciplinares Ecclesiae vocabantur canones. Qua ratione in Co­ dice iuris canonici singulae leges iterum insigniuntur nomine canonum, ut distinguantur ab articulis vel paragraphes modernorum codicum ci­ vilium. (27) In Concil. Nicaeno (a. 325) c. 18, κανών distinguitur a συνηβεαι (consuetudine). Ita etiam ius canonicum a iure ecclesiastico, quod latius patet, distingui potest; at communiter haec verba promiscue adhibentur. Cfr. Phillips, Kirchenrecht t. I, § 3. Denique nunc post promulgationem novi Codicis iuris canonici multo minus inter ius canonicum et ius ec­ clesiasticum ea differentia est admittenda, quasi ius canonicum restrin­ gatur ad ius medii aevi cum suis dispositionibus iuris privati (etiam nunc a iure ecclesiastico non alieni) aut excludat recentiores leges Eccle­ siae (pariter in iure canonico comprehensas). Aliter Saegmueller 1. c. p. 7 sq. (28) Laynez 1. c. in ed. cit. p. 2 sq. 7 sq. Quae Schulte 1. c. p. 30, •contra interpretationem iuris divini a Gratiano datam profert, solidis ra­ tionibus non commendantur. PRAENOTIONES GENERALES 75 IL Ratione materiae sive obiecti in publicum (29) et priva­ tum (30). Quae verba diversas significationes habent. (29) Cfr. c. 11 D. 1. « Ius publicum est in sueris et sacerdotibus et magistratibus» ex L. 1 § 2, 1). de iust. I. 1, ubi legitur: t Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. Publicum ius est, quod ad statum rei Romanae spectat, privatum, quod ad singulorum utilita­ tem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim. Publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magistralibus consistit. Privatum est tri­ partitum; collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus » (Ulpianus). (30) Phillips 1. c. t. I, § 3; Scherer 1. c. t. I, p. 112 sq.; Saegmueller 1. c. p. 8, aliique v. g. Vering hanc divisionem iuris ecclesiastici putant non esse fundatam, immo eidem contrariam. Quae opinio nullo solido ar­ gumento nititur, si genuinae iuris publici et privati significationes at­ tendantur, nec solummodo spuriae quaedam acceptationes illorum voca­ bulorum impugnantur, ut non raro videtur esse laudabilis intentio alle­ gatorum scriptorum catholicorum. (Cfr. Soglia 1. c. Praef. et § 6; Cavagnis 1. c. P. I, p. 4 sq. 10 sq.; Tarquini, Inst. iur. eccl. pubi. p. 1, n. 2; Mueller, De placito regio p. 127; Nilles in Act. theol. Oenip. t. I, p. 394 sq.) Nam si adversarii inde arguunt, quod universum ius ecclesiasticum sit publicum, aut proficiscuntur ab assertione omnino falsa aut eam ado­ ptant significationem iuris publici, quae sane aliquid veri continet, sed alias magisque fundatas interpretationes vocabuli iuris (i. e. legum) pu­ blici non excludit. Etenim in iure ecclesiastico quamplurimae reperiuntur leges, quae evidenter referuntur ad ius privatum v. g. de matrimonio contrahendo, de separatione a thoro et cohabitatione. Quod si iidem ad­ versarii ius ecclesiasticum appellant publicum, quatenus est ius cogens, imprimis ipsi admittere debent nequaquam universum ius ecclesiasticum esse cogens i. e. in sua applicatione arbitrio subditorum subductum; suis enim assertionibus subiungunt limitationem, « nisi leges ecclesiasticae expresse tale arbitrium permittant ». Cfr. Saegmueller 1. c. iunct. Nille.s 1. c. p. 396 sq. Praeterea nemo profecto prohibetur, quominus ius ecclesiasticum vero sensu dicat publicum, utpote non pactis privatis, sed publica auctoritate Ecclesiae conditum, quod constituat proprium systema iuris sacri perfectae societatis religiosae distinctum ab altero systemate iuris civilis; cuius iuris civitatis seu Status nequit ius ecclesiasticum haberi ut pars. At manifeste liquet ita totam controversiam reduci ad litem de voce; nam istud verbum iuris publici Ecclesiae sumitur sensu omnino lato, ne­ que satis attenditur hoc loco agi de divisione intra ipsum systema iuris I ecclesiastici cum propria strictaque verborum significatione. Porro patroni contrariae sententiae etiam sibi fingere videntur no­ tionem iuris privati, quae non est ad rem. Nam si hic etiam ius ecclesia­ sticum dividitur in privatum, proxime non intelliguntur subiectiva iura privata, sed obiectiva i. e. ille complexus legum ecclesiasticarum, quibus 76 titulos n a) Dicitur enim ius publicum a causa efficiente, co quod a publica auctoritate Ecclesiae constitutum est, eiqiie opponitur ius privatum, quod a pactis sive conventionibus hominum pri­ vatorum originem ducit. Cfr. L. 38 D. de pact. II 14. « Ius pu­ blicum privatorum pactis mutari non potest ». b) Praeterea ius publicum vocatur illud, quod est com­ mune omnibus atque universos subditos fideles concernit. Quo sensu praesertim distinguitur a privilegio, quod non pertinet ad omnes; sed ad singulos atque lex privata dicitur. Cfr. R. I. 116 § 1, D. L. 17. c) Deinde ius publicum sensu proprio et ordinario appel­ latur. quod ad bonum commune sive utilitatem publicam diimmediate et principaliter bonum privatum singulorum fidelium promo­ vetur. Huiusmodi leges ecclesiasticae indubitanter exsistunt. Insuper ista notio iuris privati ab adversariis allata sub alio quoque respectu est nimis limitata. Nequaquam enim solummodo ea iura subiectiva et privata dici possunt, de quibus quis pro suo urbitrio disponere valet; sunt enim alia quoque iura subiectiva et privata, quae arbitrio privato fidelium non sunt permissa. Multo minus probant aliae rationes adversariorum. Nam exinde divi­ sio quaedam nequit carpi, quod ex iure Romano sit deprompta; secus multae aliae divisiones in iure canonico essent delendae. Deinde ista terminologie iuris Romani in se est optima et in natura societatis perfe­ ctae sive civilis sive ecclesiasticae solidum habet fundamentum. Penitus seponenda est alterç ratio, quod ius privatum sit subordinatum potestati civili. Id enim verissimum est de privato iure civili, non de ecclesiastico, quod subest soli potestati Ecclesiae tamquam verae societatis perfectae. Quare haec difficultas solummodo contra illos v. g. Schulte aliosque mo­ veri potest, qui a falsa notione iuris privati Ecclesiae proficiscentes illam revera v. g. in bonis temporalibus acquirendis etiam de iure subiectam esse legibus civilibus existimant. Denique tertia difficultas exinde repe­ titur, quod ius publicum dicatur spectare ad generalem oeconomiam so­ cietatis perfectae ut societatis, privatum vero referri ad bonum singulo­ rum. Quae explicatio si reprobetur, aut perperam reiicitur divisio in se verissima supra ex Ulpiano relata (cfr. quoque Cavagnis 1. c. p. 15; Nilles I. c. p. 394 s, sci. si desit expressa clausula irritans·, et in novo Codice, can. 11 « Irritantes aut inhabilitantes eae tantum leges habendae sunt, quibus aut actum esse nullum aut inhabilem esse personam expresse vel aequivalenter statuitur». Cfr. L. 5, C. de leg. I, 14; Gregor. M. (a. 598), in c. 13, C. XXV, 2; c. 2. C. XXXV, q. 6. iunct. part. dec. cap. 3. X, qui matr. IV, 8, (Coelest. III, a. 1191-1198?) de rigidiore sententia; Gasparri, De matrim. n. 246; Scherer 1. c. t. II, p. 250, not. 6. PRAENOTIONES GENERALES 79* ius plus quam perfectum, quod actum contra ius gestum irritat et praeterea speciali poenae subiicit; in ius imperfectum, cui sanctio specialis de exsecutione expresse non est addita, sed poe­ na infligenda prudenti arbitrio magistratus relinquitur (37). VII. Ratione relationis ad extraneas societates vel personas religiosas et civiles ius ecclesiasticum dicitur externum ad instar iuris internationalis sive publici sive privati, cum ius internum vocetur, quo Ecclesia in se constituitur et regitur quoad proprior suos subditos (38). VII. Ratione rituum distinguitur ius Ecclesiae occidentalis et ius Ecclesiae orientalis (39). 51. Scholion. Haud abs re etiam nostra aetate commemora­ tur ius ecclesiasticum pseudonatural e et pseudohistoricum. Et profecto quae v. g. Hinschius et Schulte post suam a fide catho­ lica defectionem aliique saepe sub specie quadam eruditionis hi­ storicae proferunt, non sunt solidae disquisitiones historicae, sed iura ecclesiastica pseudohistorica secundum praeiudicatas ipso­ rum opiniones ex monumentis historicis collecta (40). IV. De relatione iuris ecclesiastici ad alia iuris systemata 52. Ius ecclesiasticum nequit esse pars iuris priuati (41) in genere multoque minus iuris civilis privati. Nam Ecclesia est societas religiosa et perfecta (sovrana). non corporatio quaedam (37) Arndts, Jurist. Encyklop. § 22; Vering, Gesch. u. Pandekt. § 11; Scherer 1. c. t. I, p. 11. (38) Mueller, De placito reg. p. 127; Phil. Hergenroether, Lehrb. d. k. K. p. 11 sq. (39) Collect. Lac. t. II; Synod. Sciarf. Syror. (a. 1888). (40) Vering, Lehrb. d. k. K. §§ 3, 4; Ph. Hergenroeiher, Lehrb. d. k. K. p. 6 sq.; Zollinger 1. c. vol. II, pag. 352 sq. 362 sq. (41) Ita revera existimavit Falk in enciclop. iurist. Cfr. Philips 1. c§ 3, not. 11. .80 TlTVl.lS II privata in Statu (-12). Neque iuri publico adscribi potest. ius publicum intelligatur. quod iuristac vulgo appellant ius civitatis sive Status. Etenim quamvis veteres Romani suo iuri publico ius quoque sacerdotum et sacrorum adnumeraverint (43), tamen id naturae Ecclesiae ut religiosae societatis universalis et perfectae manifeste repugnat (44). j Neque ius ecclesiasticum coordinari potest ut tertia quae­ dam species iuri publico vel Status et iuri internationali (45). Nam ius internationale, quo et lege naturae et pactis positivis determinantur relationes inter societates aequales eiusdem or­ dinis civilis, ut pars sive species sub universo genere iuris saecu­ laris continetur. At ius Ecclesiae, cum haec sit societas religiosa plane singularis, perfecta et ab omnibus et singulis t civitatibus · ·* independens iliisque omnino superior, est ius quoddam sui ge­ neris, plane singulare et proprium et ab universo ordine civili independens; ergo iuri publico et internationali ut tertia species -coordinata non accedit. Quod si ius publicum vocetur ius cuius­ vis societatis perfectae proprium, sane ius ecclesiasticum sub hac generica notione ut species continetur, ideoque duo tantum sy­ stemata iuris distingui possunt sci. ius ecclesiasticum sive sa-crum atque ius saeculare sive civile. Quae divisio utriusque iuris cum nitatur intrinseca rerum natura, non tantum medio aevo fuit propria, sed reiectis opinionibus modernis (46) etiam nostra aetate est unice vera. (42) Pius IX in Sytlab. prop. 19 sq.: Leo XIII in Encycl. « Immor­ tale 1 Nov. 1885. Hammertein. De Ecclesia et Statu p. 211 sq. contra falsam theoriam Hinschius: Bendix, Kirche u. Kirchenrecht; Cavagnis 1. c. P. I. p. 115 sq., ubi falsas notiones Ecclesiae a Mamiani, Minghetti, •Oadorna, Castagnola in Italia traditas solide refutat. (43) L. 1 S 2 I). de iust. et iur. I. 1; c. 11 D 1; Vering, Geschichte u. Pand. § 8. (44) Zallinger 1. c.; Arndts, lurist. Encyklop. p. 33 sq. (45) Cfr. contra huiusmodi theorias recentiorum Protestantium vel ut Hicht, Savigny, Puchta. Stahl, Bluntschli aliorumque: Schulte, D. Lehre etc. p. 18 et Buss, Methodol. d. K. p. 80 et praesertim Bendix 1. c. (46) Hinschius in Encyklop.d. Rechtswissensch.. quam ed. Holtzenaiorff P. I, p. 820, ubi species iuris publici hac serie enumerantur: Pro­ cessus civilis, ius ecclesiasticum, ius poenale, processus poenalis, ius con­ stitutionis germanicum. ius administrationis, ius internationale Europ.I Cfr. quoque Hammerstein 1. c.; Kihn 1. c. p. 513: Cathrein. Moralphilos. il. I, p. 535 sq. 81 PRAENOTIONES GENERALES $ 2. DE SCIENTIA IURIS ECCLESIASTICI. 1. Ds definitione et partitione scientiae iuris ecclesiastici Λ 53. Ius ecclesiasticum, ut est pars scientiae theologicae (47), definiri potest: Scientia legum sive a Deo sive ab ecclesiastica potestate latarum, quibus constitutio atque regimen et disciplina Ecclesiae catholicae ordinantur. Cum autem scientia sit cogni­ tio rerum per causas sive systema conclusionum demonstratarum in eadem facultate sive disciplina, facile innotescit, quae sit na­ tura scientiae iuris ecclesiastici. 54. Partitio legitima universae materiae canonicae non le­ vis est momenti. Requiritur enim a vera ratione scientiae, atque singula doctrinae canonicae capita melius intelliguntur, si apto ordine sunt colligata et suo loco convenienti in systemate collo­ cata. At etiamsi quis plena utatur libertate in partitione iuris ec­ clesiastici nec certo ordini magis minusve sit adstrictus, is omne videtur tulisse punctum, qui non solum partitionem vere logi­ cam et naturae scientiae canonicae accommodatam (48) propo­ nat, sed etiam rationem habeat, quantum fieri potest, connexio­ nis cum ordine fontium atque partitionis a viris doctis saltem quoad substantiam communi quodam consensu et stabili tradi­ tione retentae neque negligat practicam utilitatem et sana prin­ cipia paedagogica. (47) Quamvis ius ecclesiasticum distinguendum sit a theologia theo­ retics vel dogmatica aliisque particularibus disciplinis theologicis, tamen nequaquam ut disciplina quaedam mere iuridica ab universo theologiae systemate est seperanda et disputationibus iuristarum tamquam scientia quaedam neutra relinquenda. Nam ius canonicum cum theologia morali constituit partem principalem theologiae praeficae. Cfr. Scheeben 1. c. p. 2 sq.; Wernz in Act. theol. Oenipont. t. XI, p. 333 sq.; Lehmkulh, Theol. moral, vol. I, proleg. § 1; Kihn 1. c. p. 6 sq. 20 sq. 512 sq. (48) Quare nequaquam divisio quaedam ex iure civili repetita indiscriminatim est applicanda iuri ecclesiastico, quod, quamvis in non pau­ cis cum iure civili conveniat, tamen indolem habet propriam et singula­ rem et saepe a iure civili diversam. 32 TITULUS II 55. Veteres auctores (49) in explicando i ure ecclesiastico ordinem librorum et titulorum atque non raro etiam capitum collectionis Gregorii IX (50) secuti, universum ius ecclesiasticum in quinque libros diviserunt secundum vulgatum versiculum: Index, indicium, clerus, sponsalia, crimen (51). Inde a saeculo decimo sexto secundum analogiam Institu­ tionum Imperatoris lusliniani ius quoque canonicum dividi coe­ ptum est in tres vel quattuor libros, in quibus agebatur de perso­ nis. de rebus, de indiciis, de criminibus atque poenis (52). Cu­ ius divisionis speciem referunt institutiones iuris canonici a Lancelotto (53) a. 1563 conscriptae, quae reperiuntur in appendici(49) Goffredus de Trano (t a. 1243) unus ex primis canonistis fuit, qui ordine legali librorum et titulorum retento sub singulis rubricis uni­ versam doctrinam canonicam ordine quodam systematic© in sua Summa exposuit. Cfr. Scherer 1. c. p. 262; Schulte, Geschichte etc. t. II, p. 89 sq. Quem morem plerique commentatores iuris Decretalium a saeculo 13 v. g. Uostiensis (t ad 1271) (Schulte 1. c. p. 123 sq.) usque ad nostrum saecu­ lum secuti sunt v. g. De Angelis, Santi, Grandclaude, Thephamj. (50) Innocentius IV (t a. 125), Commentaria ... in quinque Decreta­ lium libros. Cfr. Schulte 1. c. p. 91 sq. (51) Qui ordo minime, ut fit ab Eybel cum contemptu tamquam plane ineptus erat reiiciendus (cfr. Ailles in Act. theol. Oenip. t. I, p. 399), neque per incongruas hyperbolas, ut placet Devoti, Ius canonic, univer­ sum pubi, et priv. praefat. t. II. p. VII. VIII, summis laudibus erat cele­ brandus; suos enim habuit defectus suasque lacunas. Neque omnes ra­ tiones ob quas Zallinger, Instit. iur. eccles. maxime privati vol. Ill, p. 2 ordinem Decretalium sibi rigorose retinendum esse censuit, nostra aetate erant plane convincentes. Cfr. Phillips 1. c. § 8; Gaspard, De matrim. prooem. p. XI. (52) Quae partitio saltem libros in meliorem redigit ordinem atque nequaquam serviliter imitata est ordinem iuris privati Romanorum, sed iuris quoque publici et personarum publicarum sufficientem habuit ra­ tionem. ut maxime patet ex Devoti. Inst. canon, quae usque ad nostram aetatem tum propter ordinem tum ob soliditatem et elegantiam disputa­ tionis canonicae recte magni aestimantur. Cfr. Phillips 1. c.; Schulte 1. c. t. III b, p. 315, 320 sq. 326 sq. de tempore, quo propria cathedra Instit. canon, paulatim etiam Romae aliisque in locis instituta est. (53) Iam antea Conradus Lagus (t a. 1546), professor protestantic, (cfr. Schulte 1. c. t. 111 b. p. 319) in suo libro: Iuris utriusque traditio me­ thodica, meliorem ordinem systematicum in tradendo iure canonico et civili introducere tentavit. Cfr. quoque Schulte t. II. 397, 403 sq. de aliis antiquis scriptoribus compendiorum iuris ecclesiastici vel Instit. canon. ΡΗΑΕΝΟΊ IONES GENEHAI.ES 83 bus inultarum editionum corporis iuris canonici. At plurimi canonistae ordinem collectionis Gregorii IX etiam sacculis se­ quentibus praesertim in prolixioribus commentariis omnino re­ tinebant. Ultimis demum saeculis, Neller (f a. 1783) (54) professor in academia Trevirensi, Ickstatt (t a. 1776) (55), Endres (t a. 1791) (56) ordinem Decretalium plane derelinquendum esse rati divisionem iuris ecclesiastici in publicum et privatum summo­ pere commendarunt. Quae partitio nova nequaquam a suis pa­ tronis unanimi consensu explicata multoque minus aequali ra­ tione in praxim deducta est, neque multum arrisit sectatoribus antiquae scholae catholicae (57). Nam praeter exceptiones ca­ nonicas. quibus fuit obnoxia, certe ab indole primorum patronorum (cfr. Bathel (t a. 1771) apud Schulte, Geschichte etc. 1.111 a, p. 183 sq. et alios 1res supra citatos auctores) viris catho­ licis non fuit probata (58). At ut non raro fit, ad melius impu­ gnandos adversarios vel ab ipsis adversariis depromuntur arma. Item mox post Lancelottum etiam Cucchi, prof. iur. canon, in univ. Papiensi, a. 1564 publicavit Institutiones iuris canonici meliori ordine dige­ stas. Cfr. Schulte 1. c. t. III a, p. 450. (54) Principia iur. publici eccl. (relat. in Indicem 9 Septembris 1750). Cfr. Schulte 1. c. p. 213 sq. (55) De studio iuris ordine atque methodo scientifica instituendo, Ingolstad. 1747. Cfr. Schutte 1. c. p. 206; Soglia, Instit. iur. pubi. eccl. t. I, praef. (56) De necessario jurisprudentiae naturalis cum ecclesiastica nexu etc., Virceburg. 1761. Cfr. Schulte 1. c. p. 244. (57) Zech (t a. 1772), Praecognita iur. can. § 47; Nilles in Act. theol. Oenip. t. I, p. 398. (58) Primus, qui novis consiliis aures praebuisse videtur, fuith Ph. Anton. Schmidt (t a. 1805)) in suo opere: Instit. iur. eccle. a. 1771. Quod exemplum Zallinger (f a. 1813) non nisi aegre et reluctans secutus est (a. 1784, 1791), ut patet ex ipsius Instit. iur. eccl. maxime privati ordine Decretal, vol. Ill, §§ 75 sq. Tandem vel ipse Leo XII Const. « Quod divina sapientia» 28 Aug. 1824 n. 209 proprias cathedras iuris ecclesiastici pu­ blici in Statu pontificio institut. Idem factum est a Leone XIII in semina­ rio Romano atque in nova universitate catholica Washingtonensi. Cfr. Act. theol. Oenip. t. XV, p. 566. Multae exinde prodierunt ultimo saeculo Insti­ tutiones iuris publici ecclesiastici (cfr. Cauagnis 1. c. P. I, p. VIII sq.), quas, si quis attente examinet, facile in eam consentiet opinionem, causam fi- 84 TITULUS II Hinc paulatim etiam canonistae catholici hanc partitionem ado­ ptarunt. Dubitari enim non potest, quin huic divisioni verus at­ que genuinus subsit sensus, et alias difficultates ex verbo parum apto iuris privati petitas patroni solvere solent per speciales ex­ plicationes aut mutatione nominis aut alia quadam distributio­ ne materiae (59). 56. Citimo tempore magna partitionum exstitit diversitas, e quibus non paucae a consueto ordine multum recedentes, non semper acumine logico vel practica utilitate commendaban­ tur (60). Cum Romae (61) duplex schola Institutionum canonica­ rum et textus canonici existeret, in priori systema Institutionum, in altera vero ordo legalis Decretalium Gregorii IX quoad sub­ stantiam adoptabatur (62). Nunc, sicut partitio Codicis in li­ bros V optimum exhibet ordinem legalem, ita partitionem scicntificae tractationis suppeditat. ninm regundorum inter professores philosophiae moralis, theologiae fun­ damentalis et dogmaticae, iuris publici ecclesiastici, iuris Decretalium, Institutionum canonicarum praesertim iuris privati nondum apta qua­ dam ratione generaliter esse diremptam. (59) Seposita lite de vocibus aliis doctis viris ea partitio ceteris visa est melior, quae universum ius ecclesiasticum dividit in duas partes prin­ cipales: I. De constitutione Ecclesiae catholicae. II. De regimine Ecclesiae catholicae. Cfr. Zech 1. c.; Tarquini 1. c. p. 1 sq.; Cavagnis 1. c., p. 8 sq.; Aichner. Compend. iur. eccl. S 7; Scherer 1. c. t. I. p. 114. (GO) Ita v. g. partitiones, quas derelicto ordine antiquo adoptarunt Waller, Vering aliique. rigoroso ordine logico prae antiquioribus scripto­ ribus certe non excellunt. Immo partitio a Schulte proposita in cit. opere: D. Lchre etc. nititur falsis doctrinis de iure consuetudinario, de concor­ datis legibusque civilibus; divisio vero eiusdem auctoris in altero opere: System etc. pariter supponit plane falsam relationem Ecclesiae ad leges civiles. Felicior quoque non fuit Hinschius in illa partitione, quam ex­ hibet apud Hollzendorff, Encyklop. d. Rcchtsw. p. 819 sq. (61) Leo XII Const, cit. 1. c. Cfr. de praxi antiqua: Zech. Praeco­ gnita iur. can. §§ 3 sq. atque de disciplina nova: Const, cit. universitatis Washingtonensis a Sede Apostolica approbatas, ubi haec leguntur: c Quoad ius canonicum erigentur cathedrae institutionum ac textus necnon iuris publici ecclesiastici: totum vero studium tribus saltem annis absolvetur *. Cfr. Arch. f. k. K. t. 65, p. 44, 45. (62) Cfr. de ordine legali retinendo et convenienter adaptando: Biederlak in Aci. theol. Oenip. t. IX, p. 353 sq. et eadem Act. t. XIII, p. 894 Sq. ΙΉΑΕΝΟΊ IONES GENEKALES 85 II. De relatione scientiae iuris ecclesiastici ad alias scientias 57. Scientia iuris ecclesiastici maxime cohaeret cum philo­ sophia et theologia et iure civili. Philosophiam enim universam supponit ut condicionem necessariam, praesertim logicam atque philosophiam moralem (63). Praeterea in scientia canonica merito tamquam fundamen­ tum etiam supponuntur theologia fundamentalis sive institutio­ nes propaedeuticae de vera religione, Ecclesia Christi, locis theo­ logicis. Nam in iure ecclesiastico excolendo iam versamur intra Ecclesiam catholicam invicte demonstratam. Quare probato in­ fallibili Ecclesiae magisterio definitiones dogmaticae canonistis sunt principia cognoscendi, unde constat, quid de se ipsa decla­ raverit Ecclesia. Quod si ratio habeatur fontium i. e. revelationis et obiecli materialis i. e. legum divinarum et ecclesiasticarum de constitu_ · tione et regimine Ecclesiae, ius ecclesiasticum est pars theologicae scientiae, sed practicae, non theoreticae vel mere speculativae. Denique ius canonicum differt a theologia dogmatica et mo­ rali ratione obiecti formalis. Theologiae enim dogmaticae est inquirere in omne verum demonstrabile ex fontibus revelationis, quatenus est obiectum credendorum; ius autem canonicum non sistit in veritate, cognoscenda, sed in eadem obiecta v. g. in con­ stitutionem Ecclesiae inquirit, quatenus sunt leges sive regulae agendorum, ut pax et recta gubernatio in Ecclesia habeatur. Ab altera autem specie theologiae practicae i. e. theologia morali ius canonicum distinguitur, quia agit de actionibus fide­ liam, quatenus referuntur ad ordinem externum et socialem Ec(63) Soglia 1. c. t. I, §§ 3, 4; Zallinger, Instit. i. ecc. pubi, et pr. liber subsidiar, vol. II, p. 208 sq.; Cavagnis 1. c. p. 18 sq.; Kihn 1. c. p. 6 sq. 20 sq. 30 sq. 84 sq.; ubi in opere suo egregio propter diversam a scho­ lasticis acceptionem theologiae theoreticae et practicae tribuit iuri eccle­ siastico aliam sedem in systemate theologico. Cfr. Schiffini, Disp. philosoph. mor. n. 1; Pesch, Praei, (login. t. I, n. 6 sq. 20 sq. TITULUS H clesiae, et quae idcirco etiam in foro externo legibus ecclesiasti­ cis praescriptae vel prohibitae sunt. Theologia vero moralis generatim inquirit in rectitudinem sive liceitatem vel illiceitatem omnium actionum humanarum in ordine ad finem ultimum at­ que internam sanctificationem hominum , etiamsi illae actiones ad ordinem externum et socialem Ecclesiae vel civitatis respectum non habeant et primario et directe in solo foro interno sint indi­ candae neque in foro externo legibus ecclesiasticis praescriban­ tur vel prohibeantur vel statuta quadam sanctione puniantur. Manifestum igitur est discrimen inter ius canonicum et theolo­ giam moralem, sed aeque patet non paucas quaestiones iuris ec­ clesiastici a moralistis tractari posse v. g. de obligationibus pa­ rochorum. quae legibus ecclesiasticis nituntur. Hinc a practica quadam distributione materiarum pendet, in qua schola de cer­ tis quaestionibus theologiae practicae sit agendum (64). Tandem ius canonicum non raro adoptavit sive, ut dicitur, canonizabit leges civiles. Praeterea in iure canonico excolendo multi canomstae ob similitudinem materiae usi sunt methodo iuris civilis praesertim Romani, sicuti theologi philosophiam Aristotelicam eiusque methodum in theologia scholastica applica­ runt. Propter fontem quasi materialem istarum legum ecclesia­ sticarum canonizatarum. propter similitudinem materiae et me­ thodi ius ecclesiasticum iuridica quoque appellatur disciplina, quae in multis universitatibus litterarum iuridicae facultati fuit incorporata (65). At sicuti theologia scholastica propter usum philosophiae Aristotelicae et methodum philosophicam non de­ sinit esse pars theologiae neque fit disciplina quaedam philoso­ phica, ita ius ecclesiasticum propter similes rationes ex albo di­ sciplinarum theologicarum minime est expungendum neque soli scientiae iuridicae vindicandum (66). (64) Suârez, de legib., praef.. ubi praeclare exponit, qua diversa ra­ tione theologi, philosophi, iuristae, canonistae de legibus disputent. (65) Benedict. XIV. De Synod, dioces. 1. IX. cap. 10 sq., 1. XIII, cap. 10 n. 12. (66) Hinc quae Schulte, Gesch. d. Quell, u. Lit. d. c. R. t. Ill b. p. 279 sq. scribit, non semper aequo nituntur iudicio; at v. g. p. 321 sq. 324 sq. 326 sq. utiles iustasque inserit animadversiones. I* 11Λ KNOT 1 ONES (JENEHA LES 87 III. De scientiis auxiliaribus iuris ecclesiastici 58. Inter scientias auxiliares iuris ecclesiastici sine dubio primum locum occupant theologia dogmatica (67) tum positiva Ium speculativa (68) atque theologia moralis et postoralis cuius hodie sunt innumera optima compendia (69). Quoniam sacra scriptura el traditio tum divina tum apostolica tum ecclesiastica sunt fontes, e quibus in iure quoque ecclesiastico argumenta de­ promi solent, ideo manifestum est exegesim sacrae scriptu(67) Quare illi iuristae, qui non nisi obiter studiis philosophicis et theologicis imbuti iuri canonico operam dant, facile periculo graviter er­ randi sunt expositi, ut ipse Schulle proprio suo exemplo probavit. Xeque lacuna scientiae philosophicae et theologicae eruditione quadam iuridica suppleri potest. Scientiae igitur canonicae parum consultum est, si iuri­ stae solida cognitione dogmatum catholicorum destituti principales partes in iure canonico occupant. Desiderandum igitur est, ut praesertim theo­ logi subsidio scientiae iuris civilis muniti iuri canonico theoretice et pra­ ctice excolendo strenuam dent operam. Cfr. Acta theol. Oenip. t. XI, p. 333 sq.; Zollinger 1. c. vol. II p. 209 sq. (68) 5. Thom., Summ. theolog. De aliis theol. praeclarioribus medii aevi et recentioris aetatis optime disserit Scheeben 1. c. t. I, p. 419 sq. Ex iis, qui theologias dogmaticas completas nostra aetate conscripserunt, utiliter a canonistis consuluntur: Hurler, Compend. theol. dogm.; (pro­ pter insignem eruditionem patristicam); Kalschlhaler. Theol. dogm. cath. spec., qui bene exponit historiam haeresum. Praesertim de Ecclesia, Ro­ man. Pont., Concil., locis theolog. atque similibus quaestionibus consulen­ di sunt: Turrecremata, Summa de Ecclesia (antiquissimus et solidus de hac re tractatus); Canus, De locis theologis; Stapleton, Principior, fidei doctrinal, demonstratio; Bellarmihus, Disput. de controv. Christian, fidei; Kilber, De prine, theolog.; Franzelin, De trad, div., De Eccl.; Murray, De Ecclesia Christi; Hettinger, Fundamentaltheolog. aliique supra iam lau­ dati. Praeterea tractatus singulares utiliter adhibentur v. g. Suârez et Lugo, De fide; Suârez, De leg., De virt. et stat, relig., Defens. fidei cathol.. De censuris; Molina, Lessius, Lago, De institi et iure; De Augustinis, Billot aliique, De re sacramentaria, preesertim, de sacramentis ordinis et matri­ monii. Cfr. Kihn 1. c. p. 384 sq. 373 sq. (69) S. Alphonsus, Theolog. moral.; Scavini, Gury, Ballerini. Ferre­ rez, Mueller, Lehmkuhl, Marc, Bucceroni, Cardin. D’Annibale, Benger, Noldini, Goepfert, Amberger, Schuech, Primer, Cornelisse, Génicot, Simar, Bouquillon, Berardi, Schindler. Cfr. Kihn 1. c. p. 435 sq. 463 sq. 88 TITI'LU S II rae) (70). patrologiam (71). notitiam Conciliorum (72), historiam ecclesiasticam sensu latissimo acceptam (73) esse scientias auxi­ liares iuris ecclesiastici canonistae summopere utiles atque adeo necessarias. Denique philosophia moralis sive ius naturae et philosophia iuris (74), ius hcbraicum (75). Romanum (76), germanicum (77), ius internationale (78) ob multiplices connexiones cum iure ca- (70) Comely, Cursus sacrae scripturae; Kinh 1. c. p. 103 sq. 218 sq. (71) Fessier-Iungmann, Instit. patrologiae; Bardenheiver, Patrolog., Gesch. d. altk. Lit. (72) Hefele, Conciliengeschichte nach den Quellen bearbeitet-Freiburg 1855 sq. 7 vol. Octavum et nonum vol. addidit Card. Hergenroether Freiburg i. B. 1887-1890. Versio Gallica (Delarc et Goeschler) Paris 18691876. Versionem et revisionem operis perfecit Leclercq O. S. B. vol. 16 Paris 1907-1921. (73) Baronins cum suis continuatoribus; Rohrbacher (Darras); Card. Hergenroether-Kirsch; Brueck: Funk; lungmann; .4. Weiss. — Martîgny, Dictionnaire des antiquités chrétiennes; Krauss, Realencyklopaedie d. christl. Alterthuemer.; Cabrol., Dictionn. d’archéolog. chrét. et de liturg. Cfr. Zallinger 1. c. vol. II, p. 371 sq. de historia et critica tanquam neces­ sariis adminiculis iuris sacri; Nirschil, Propaed. d. Kircheng. (74) Ferretti, Inst, philosoph. moral.; Costa-Rossetti, Synopsis philo­ sophiae moralis; Schiff ini, Disput. philosoph. moral.; Cathrein, Moralphilosophie vel eiusd. auctoris compendium: Philosophia moralis. (75) Schegg, Bibl. Archeolog.; Spencer, Selden, Michaelis, Saalschuelz, Keil. (76) Alciatus (t a. 1550); Connanus (t a. 1551); Cuiacius (t a. 1590); Donnellus (t a. 1591); Bruiinemann (t a. 1672); Gothof redus (t a. 1652); Vinnius (t a. 1657); Voëtius (t a. 1713); Pothier (f a. 1772). Ex recentioribus scriptoribus utiliter consuli possunt: Arndts-Serafini, Vering, Ac­ canas, Van Welter, Walter, Willems. Ortolan. Padellelti, Heumann, Handlex. zu d. Quellen d. roem. R. Voigt .W. Rom. Rechtsgschte, 1892, Heilfron E. Rom. Rechtsgschte u. System d. rom. Rechts, 1907 et plurimi alii. (77) Walter, Deutsche Rechtsgeschichte; Phillips, Deutsche Reichs u. Rechtsgesch.; Zoepfl, Deutsche Rechtsgesch.; Schulte, Lehrb. d. d. R. u. R.; Walter, System d. g. d. Privatrechts; Gerber, Grundzuege d. d. Staatsrechts et Syst. d. g. d. Privatrechts; Stobbe. Handb. d. d. Privat­ rechts; Schroeder, Lehrb. d. d. Rechtsg. (78) Philliniore, Commentaries on international law; Casanova, Lezioni di diritto pubblico internazionale; Heffler, D. europ. Voelkerrecht. Cfr. Holtzendorff, Encyklopaedie d. Rechtswissensch P. I. p. H89 sq. PRAENOTIONES GENERALES 89' nonico, item historia profana (79), cognitio linguarum tum anti­ quarum (80) tum rcccntioruin (81) utilissima exsistunt subsidia scientiae canonicae. IV. De methodo docendi atque discendi ius ecclesiasticum. 59. Cum finis scientiae iuris ecclesiastici sit plena atque per­ fecta cognitio canonum, quadruplex methodus adhibeatur necesse est. I. Methodus positiva sive exegetica, quae imprimis in eo consistit, ut ipsae leges ecclesiasticae ex genuinis fontibus iuris canonici deductae, quibus ex disciplina nunc vigenti Ecclesia catholica regitur, per accuratam interpretationem perfecte et ordinate cognoscantur et exponantur. Quam methodum anti­ quissimi scriptores de iure canonico ita exclusive secuti sunt, ut omnia et singula capita secundum ordinem chronologicum et ex­ ternum, quo in collectionibus iuris posita fuerunt, explicarent atque declararent. Methodus ista antiquorum Glossatorum (82) sua sane habet commoda, et postquam multa a viris doctis dispu­ tata fuerunt contra methodum exegeticam tendem etiam nostra aetate praxim interpretandi leges Romanas et capita iuris De­ cretalium Romae numquam intermissam, in seminariis iuridicis universitatum litterarum maiore fervore denuo adoptarunt (83). (79) Mabillon (t a. 1707), De re diplomatica; Lupi, Manuale di paleografia delle carte; Leist. Urkundenlehre; Lersch, Einleitung in d. Chronol. (80) Du Fresne, Du Cange, Glossar. ad scriptor, inediae et infini, graecitatis, Glossar. med. et inf. latinit.; Suicerus, Thesaurus ecclesiastic, ePatrib. graecis; Kihn 1. c. p. 80 sq. 303 sq. 334 sq. (81) Schulle 1. c. t. III b, p. 325; ubi morosum, at non semper iniustum agit censorem. (82) Schulle 1. c. t. I, p. 212 sq.; Scherer 1. c. t. I, p. 254 sq. 258 sq.; Rouix, De prine, iur. can. p. 577 sq. (83) Esmarch. Pandekten-Exegeticum p. Ill sq.; Arch. f. k. K. t. 61, p. 3 sq. t. 31, p. 225; Paulsen, D. d. Universit. p. 266 sq. At quamvis a me­ thodo vere scholastica etiam in interpretatione capitum non sit refugien­ dum (cfr. Scherer 1. c. p. 118), tamen schemata antiqua et recentiora mulloque magis formae absonae et antiquatae non sunt serviliter adhibenda- <)0 [ • I I ( TITULUS II IL Cum methodo exegetica necessario coniimgenda est me­ thodus systematica vel potius scholastica, quam qui a verbo scho­ lasticae methodi sine causa abhorrent (81), aliis verbis vocant iuridico-doymaticam. Ratio enim scientiae imprimis requirit, ut leges vigentes omissis obsoletis et antiquatis statutis canonicis in ordinatum quoddam systema sive corpus doctrinae redigantur. Deinde proficiscendum est more scholastico a legitimis definitio­ nibus et diuisionibus. Mox conclusionibus ex legibus deductis aptae et solidae subiungendae sunt rationes extrinsecae et intrinsecae ex fine et motivis legum petitae. Vindicandae quoque sunt leges ecclesiasticae contra difficultates et exceptiones. Denique nexus ipsarum cum aliis statutis canonicis atque supremis principiis et doctrinis theologicis et philosophicis et civilis iuris est explicandus, et consectaria particularia ex principiis stabilitis de- , ducantur neccsse est (85). Hinc sicuti theologi scholastici primo loco ex fontibus positivis sua dogmata hauriunt et solide pro­ bant, deinde illa in ordinatum quoddam systema redigunt et profundiore speculatione explicare et defendere student, ita ca­ nonistarum est ex genuinis fontibus sua iura sive dogmata hau­ rire, ordinare, probare, vindicare praecisione illa atque metho­ do vere iuridica, quae etiam in scientia iuris ecclesiastici merito requiritur (86). III. Ad plenam perfectamque cognitionem iuris ecclesiasti­ ci habendam maxime nostra aetate accedat necesse est metho­ dus historica (87). Nam disciplina vigens nequaquam perfecte intclligilur, nisi ipsius origo et occasio, vicissitudines et mutatio­ nes. cessatio et restauratio ob oculos habeantur (88). Praeterea nostra aetate canonislae acatholici (89) non iam obsoletis armis antiquorum theologorum protestantium utuntur, sed praesertim (84) Scherer 1. c. 113, 118. (85) Suarez, De leg. 1. cup. 20 1. Ill, cap. 4, 8. (86) Methodus philosophica, quatenus genuinam habet significatio­ nem, iam sub vera methodo scholastica continetur neque specialem me­ retur tractationem. Cfr. Phillips 1. c. § 4; Scherer 1. c. p. 114. (87) Phillips 1. c.; Scherer 1. c. p. 113; Schulte 1. c. t. III b. p. 328 sq. p. 334 assertiones congerit contra viros catholicos solidis argumentis non probatas. Cfr. Act. A. S. v. IX, p. 439. (88) Zech, Praecogn. iur. can. § 12; Zallinger I. c. vol. II, p. 373 sq. (89) V. g. Hinschius, System d. k. Kirchenr. PHAENOTtONP.S GENEHALES 91 ex historia pro suo modo intellecta et subsidiis modernis instru­ cti doctrinam canonicam catholicorum impugnant. Quare catho­ lici quoque canonistae, ut suo tempore iam monuit Devoti (90), non solis scutis et hastis Panormitani et Ancicleti confidere atque neglecta eruditione historica ad iuris ecclesiastici explicationem accedere debent (91). IV. Postquam (piis scientia theoretica iuris ecclesiastici suf­ ficienter imbutus est, methodo practica, qua generales leges ad causas particulares frequenter et rite applicantur, etiam iurisprudentiam acquirat neccsse est, i. c. dexteritatem illam vel fa­ cilitatem, ratam habuerunt. Cfr. /os. Carafa, De gymnasio Romano et de eius professoribus ab urbe condita (sic!) usque ad haec tempora (i. e. a. 1751) libri duo. Constitutio < Deus scientiarum Domi­ nus » de Universitatibus et Facultatibus, Institutiones canonicas aut per­ solutas supponit aut aliqua ratione supplendas esse statuit. Eadem Const, cum adnexis « Ordinationibus » completam methodum tradit pro Facul­ tatibus iuridicis ecclesiasticis. 93 1ΉΛΕΝΟΊ IONES GENERALES lectionum consulit, quem iam S. Ignatius, Const. P. IV, cap. 6 η. 8 et declar. 1 et n. 16 et declar. 0 commendaverat (96). 9 N. De praestantia atque necessitate et utilitate scientiae iuris ecclesiastici. 62. Ius Ecclesiae universalis imprimis illa singulari instru­ ctum est praerogativa, quod sit lex vera, iusta, sancta (97). Quod si constitutiones civitatum et leges humanae a principibus sae­ cularibus conditae non raro supremis principiis veritatis et iuslitiae repugnant, constitutio fundamentalis Ecclesiae ipsum Deum habet auctorem, et Ecclesia pro sua infallibilitate etiam in ferendis universalibus legibus disciplinaribus nihil umquam statuit statuetque fidei atque moribus contrarium (98). Quare leges quoque disciplinares Ecclesiae universalis licet maiori minorive gradu opportunae esse possint, tamen mirum in modum cum doctrina revelata congruunt, ut non nisi corollaria ex prin­ cipiis dogmaticis deducta videantur. Cuius conformi tatis cogni­ tio magnam animis ingeret aestimationem et reverentiam legum ecclesiasticarum, quae non solum ad vitae sanctitatem fideles in­ formant, sed etiam lumen subministrant recte iudicandi. Quantopere leges ecclesiasticae sapientia et prudentia prae­ stent, etiam exinde efficitur, quod non solum a viris catholicis et acatholicis laudentur, sed non paucae ipsarum v. g. de proces­ su civili in ipso foro saeculari fuerint receptae (99). Quod si iam cuilibet fideli pro condicione sui status aliqua cognitio legum ecclesiasticarum est necessaria, perfectior quae­ dam cognitio iuris canonici requiritur in magistratibus politicis. Quae cognitio huiusmodi magistratibus non tantum convenit (96) Cfr. quoque Paulsen, D. d. Universit. p. 203 sq., ubi sepositis suis erroneis principiis non raro de studiis universitariis pariter suggerit com­ plura practica et sana consilia; Kihn 1. c. p. 67, 91 sq. 512 sq.; Card. Ilerfienroelher-Kirsch 1. c. t. II p. 784, ubi refert reprehensiones a loanne XXII a. 1317 de methodo universitati Parisiens! datas. (97) Sudrez, De leg. 1. IV cap. 8. (98) Mazzella, De vera relig. et Eccles, n. 814; Wilmers. De Christi Ecclesia p. 472 sq. (99) Hinschius in cit. Encyklop. d. Rechtsw. P. T, p. 182, demptis tamen compluribus falsis assertionibus. 94 TITULUS H propter intrinsecum valorem iuris canonici, quo unicuique viro erudito et praesertim iuristae commendatur, sed nostra ae­ tate tot agitantur quaestiones in foro civili et in comitiis publicis cum iure canonico connexae, ut magistratus civilis vel iurisperitus scientia canonica destitutus iisdem rite solvendis prorsus im­ par exsistat. Praeterea si praesente aetate haud raro a laids in foro saeculari libertas Ecclesiae est vindicanda, aut de factis historicis a cultoribus scientiarum historicarum indicia sunt pro­ ferenda. id fiat necesse est secundum genuina principia cano­ nica ab Ecclesia probata, non secundum conficta quaedam liber­ tatis et iuris simulacra. At imprimis clericis incumbit necessitas, quae rectius vocatur obligatio, sibi pro suis gradibus completam quandam et solidam comparandi cognitionem sacrorum cano­ num. Nam si magistratus, qui communibus reipublicae muneri­ bus funguntur, ad recte administrandam provinciam sibi com­ missam legum civilium cognitione instructi sint necesse est. sine dubio sacerdotes, quibus gravissima negotia curae animarum et regiminis ecclesiastici sunt commissa, competenti canonum scien­ tia praediti esse debent. Hinc iam Coelestinus Papa monet : « Nulli sacerdotum liceat canones ignorare » (100), atque Conci­ lium Toletanum IV (a. 633) c. 25 statuit: « Sciant sacerdotes scri­ pturas et canones ». Nostra vero aetate Pius IX (101) et Leo Xtll et Pius X atque Pius XI gravissimis verbis clero solidam sacro­ rum canonum scientiam commendarunt. Neque ullum dubium exsistere potest, quin ex mente Eccle­ siae et Bom. Pontificum summopere curandum sit. ut pro diver­ sitate regionum semper existant aliqui viri selecti, qui profun­ dioribus studiis in universitatibus litterarum peractis in scientia etiam utriusque iuris vere emineant. VI. De bibliographia scientiae iuris ecclesiastici. 63. Quod si litterarum cognitio in omni scientia est utilissi­ ma atque adeo necessaria, maxime ad excitanda et promovenda (100) Cfr. c. 4 D. 38 (a. 429); c. 1 (Gelasius a. 494), c. 2 (Zosimus a. 418) D. 36. (101) Pii IX Encycl. < Inter multiplices 21 Mart. 1853 ad Episc. Gall. Leon. XIII Encycl. v. g. ad Episc. Hungariae 22 August. 1886. ΡΗΑΕΝΟΊ IONES GENEHAI.ES 95 studia iuris ecclesiastici omnino requiritur, ut, qui scientiae ca­ nonicae dediti sunt, litterarum monumenta etiam rccentiora ple­ ne cognoscant. Qua ratione fiet, ut legum ecclesiasticarum stu­ diosi. quod publicae institutioni deest, eo maiori facilitate et uti­ litate privato studio supplere possint (102). At ne nimis longus atque inutilis contexatur catalogus librorum, omissis obsoletis atque exiguae utilitatis scriptoribus ut plurimum soli scriptores catholici iique principaliores atque probatae solidaeque doctri­ nae sunt allegandi. Scriptores quoque acatholici, quorum libri aliqua utilitate non carent et saltem placita et opiniones adver­ sariorum insigniorum continent, non sunt omissi. — Qui post publicatum codicem scripserunt ultimo loco simul proponentur. 1. Introductiones. 64. Epo (t a. 1599), De iure sacro (vel principiorum iuris pontificii libri III), Duaci 1588; Gibalinus S. I. (f a. 1671), Scien­ tia canonica et hieropolitica, Lugdun. 1670; Doujat (Doviatus) (t a. 1688), Praenotion. canonical’, libri quinque, Paris. 1687; Plettenberg S. I. (f a. 1693?), Introductio ad ius canonic. Hildesh. 1692; Zech S. I. (t a. 1772), Praecognita iuris canon., Ingolst. 1749; Zallinger S. I. (t a. 1813), Instit. iur. eccles., ubi in ed. Roman, a. 1832 vol II habetur liber subsidiarius, qui est isagogicus cum appendice; Bouix (t a. 1870). De principiis iur. can.. Paris 1852; Cardin. Gousset (f a. 1866) Exposition des principes du droit ca­ nonique, Paris 1859; Schulte, D. Lehre von den Quellen d. k. Kirchenrecbts, Giessen 1860; Romero P. Prodromus ad ius ca­ nonic. universum. 1907. 2. Fontes 65. Corpus iuris canonici edit. Roman. 1582, ed. Petr. et Franc. Pilhou, Paris. 1687, ed. Boehmer, Halae 1747, cd. Freiesleben, (102) Zcch, Praecognita iur. can. § 440; Kihn 1. c. p. 520 sq.; Paulsen I. c. p. 403 sq. Ipso iam medio aevo fuit notissimum adagium: « Haurit aquam cribro, qui discere vult sine libro»; at recte monet Arndts. Iur. Encykl. p. 83, ut lectio librorum sit rationabilis, moderata, solida et prae­ sertim sese extendat ad insignes monographias. 96 TITUIA S Π Colon. 1757. ed. Richter, Lipsiae 1839. ed. Friedberg, Lipsiae, 1879-1881 (103). Collectiones Conciliorum, quas curarunt; Man­ si C. M. D. (t a. 1769). Sacror. Concilior, nova et ampliss. collect.. Florent. 1769- 1798; Harduin S. I. (t a. 1729), Collect, maxim. Concil. general, et provinc., Paris 1715; Sehneemann S. I. (t a. 1884). Act. et decr. Sacr. Concil. recentior. Collectio Lacensis, Friburg. Brisg. 1870-1890 (104) Decretales Romanor. Pontif.... ab ann. Christi 67 ad ann. 440, Paris. 1721; Thiel, Epistol. Rom. Pont... (a. S. Hilario usque ad S. Hormisd. a. 461-523), Brunsbergae 1868; Monumenta Germaniae historica. Epistolarum torn. 1-7; Acta Gregorii XVI (Romae 1901, 1904); Acta Pii IX (Romae. 9 vol. 1854 sq); Acta Leonis XIII (Romae vol. 23. 1881-1905); Acta Pii X (Romae 5 vol. 1905-1913); Cherubini, Bullarium (105) Roman. (106), Rom. 1586-1617; Cocquelines, Bullar. Rom. 17541758. Mechlin. 1826 sq.; Barbéri, Bullarii Rom. continuatio (Clem. XIII - Gregor. XVI) Rom. 1835-1857; Tomassetti, Bullarium (inde a Leone M. usque ad an. 1740). Aug. Taurin. 1857 sq. Desideran­ dum esset, ut continuatores vel novi editores Bullariorum seve­ rae, sed iustae censurae a Grisar (107) contra varias collectiones Decretalium Rom. Pontif. prolatae tandem aliquando rationem haberent. Concil. Trident., cuius edit, a Richter et Schulte curata praesertim canonists est utilissima. Thesaurus resolution. S. C. C., Rom. 1718-1907 (108); Decreta authentica Congreg. s. rit. . . (col(103) Laurin. Introductio in corp. iur. can. p. 221 sq. p. 230 sq.; Schulte I. c. t. III a, p. 69 sq. (104) Salmon (t a. 1736), Traité de l’étude des conciles et de leurs collections. Paris 1724; Hefele (t a. 1893), Conciliengesch. p. 74 sq.; Schulte 1. c. p. 92 sq. (10ό) Cfr. de Bullariis optimam dissertationem, quam in Act. theol. Bonnensibus (Theol. Lit. Bl.) a. 1870, p. 503 sq. publicavit Sentis; Orto­ lan, in Diet, de Théolog. vol. II. col. 1243 sq.; item Schulte 1. c. p. 65 sq. omissis assertionibus ad rem non pertinentibus. (106) Inter Bullaria particularia facile principem locum occupat Bul­ larium pontificium S. C. de Prop. F.. Rom. 1839 sq., cuius nunc nova pro­ diit editio: Ius pontifie, de Prop. F., Rom. 1888 sq. Cfr. quoque Collecta­ nea S. C. de Prop. F., Rom. 1893, cuius collectionis nova editio prodiit a. 1907, ubi quamplurima decreta S. O. aliarumque Sacr. Congr. reperiuntur. (107) Grisar in Act. theol. Oenip. t. XII p. 487 sq. (108) Cfr. de privatis collect, decisionum huius S. C. : Scherer 1. c. p. 291; Schulte 1. c. p. 76 sq. PRAENOTIONES GENERALES 97 leda cura Gardellini (t a. 1826?), Bomae 1808 sq. 1898 sq. (109) nova prodiit Collectio authentica vim legis habens « Decreta aulh. Gougr. Sacr. Hit. ». Bomae 1898 sq. cum duplici appendice (1. 1912; II, 1923). Decreta authentica S. C. Ind. et Bel. 1668-1882. Ratisbon. 1883. Autenthicae collectiones decretorum aliarum Sacr. Cong. non exsistunt (110). 3. Historia fontium et bibliographiae canonicae 66. Don j at 1. c.; Phillips, Kirchen redit t. IV; Schulte, Gcscliichte d. Quellen u. Literatur d. canon. Bechts, Stuttgart 18751880, quem librum post suam defectionem a fide cath. publici iuris fecit ideoque errores non leves eidem inseruit. Idem auctor cum adhuc catholicus esset, breviorem et vere utilem historiam litterariam iuris canonici publicavit in suis Instit. iur. eccl. (Lehrbuch d. k. Kirchenrecht §§ 4 sq. ed. see., Gicsen 1868); Maassen, Geschichte d. Quellen u. d. Literal, d. can. B. im Abendl. bis zum Ausgang d. Mittelaltcrs, Graz 1870 tom. I (et ut videtur ultimus) usque ad Pseudo-Isidor; Tardif, Histoire des sources du droit ca­ nonique, Paris 1887; Laurin, Introductio in corp. iur. can., Friburgl889; Hurter S. /., Nomenclator litterarius recentioris theolog. cath., Oenipont. 1892-1895, Theologia catholica medii aevi ab a. 11009-1563 ibid. 1899, cuius egregii operis nova prodiit edit, locupletior (aetas prima, media, recens) a. 1903-1911 quinque vol. constans, cui sextus accedere debet; Schneider Ph. Die Lehre v. d. K. Bsquellen, 1892; Bersani F., Le fonti del diritto canon, prima della codificazione, Borna 1918. (109) Βοιιίχ, De Curia Rom. p. 355 sq. (110) Multa documenta ecclesiastica utiliter collegerunt: Roskovdnyi, Episc. Nilrens. (t a. 1892), Monumenta pro indep. potestatis eccl.. Quin­ que eccl. 1847 sq., Pestin. 1850 sq., Nitriae 1875 sq. Qui auctor alias quo­ que collectiones publici iuris fecit; sed perfectior quaedam ars critica atque magis circumspecta selectio et editio in eo desideratur. Waller. Fontes iur. ecclesiast. antiqui et hodierni, Bonnae 1861; Schneider, Fon­ tes iur. eccl. novi.ss., Ratisbon. 1895. Fontes iuris Ecclesiae orientalis collegii Cardin. Pilra (+ a. 1889), Iuris ecclesiastici Graecor. historia et monum., Rom. 1864-1868. 7 98 TITULUS II 4. Historia constitutionis et disciplinae Eccl. catholicae. 67. Thomassinus Or. Gall, (t a. 1695), Vet. et nova Ecclesiae disciplina, Paris 1688 (111) (gallice, Lyon 1678-1679); Du Mesnil S. 1. (t a. 1727) Doctrina et disciplina Ecclesiae, Colon. 1730; Ruprecht S. B. Μ. V. (t a. 1763). Notae historicae univers, iur. can.. Pragae 1751-1753; Pons S. I. (a. 1816), De antiquitatib. iur. canon, secund, titulos Decretal., Spolet. 1807. Biner S. /. (f a. 1768), Apparatus eruditionis ad iurisprudentiam praesertim ec­ clesiasticam. Oenipont. 1745; Binterim (t a. 1855), I). Vorzuegl. Denkwuerd. d. christ.-kath. Kirche, Mainz 1825-1841 et Pelliccia (t a. 1822). De christ. Ecclesiae primae, mediae, novissimae po­ litia, Neap. 1777; Card. Hergenroether (t a. 1890) in sua historia ecclesiastica (Handb. d. allgem. Kirchengesch., Freiburg 1876 sq. 1902 sq. ed. Kirsch) et Kath. Kirche u. christl. Staat, ibid. 1872; item Phillips (t a. 1872) in opere maiore infra citando (Kirchen? recht) quaestiones historicas ad ius canonicum spectantes fusius exponunt (112). Inter acatolicos scriptores ultimo tempore hanc partem historicam jurisprudentiae canonicae magna cum eru­ ditione et diligentia, at non sine multis praeiudicatis opinionibus et assertionibus solida probatione destitutis excoluit Hinschius, System d. k. Kirchenrechts, Berlin 1869 sq. (113); Cfr. quoque Card. Segna Franc. De Ecclesiae Christi constitutione ac regi(111) De Marea (t a. 1662), De concordia sacerdotii et imperii, Paris 1611 (in Indic, relat., 7 Apr. 1642), quod opus denuo ed. et complevit Ba­ luze (t a. 1718), Paris 1663 (in Indic, rei. 5 Nov. 1664); Dupin (t a. 1719), Dissert, hist, de antiq. Eccl. disciplina, Paris 1686 (in Ind. rei. 22 lan. 1688) secundum sua principia gallicana disputant de constitutione et disciplina Ecclesiae. (112) Probst. Kirchliche Disciplin in d. drei ersten christi. larhunderten, Tuebingen 1873. Qui liber quamvis theologiae pastorali proxime sit destinatus, tamen etiam canonistis est utilissimus. (113) Sinistro modo agit de historia iuris ecclesiastici: Castellari, II diritto ecclesiastico nel suo svolgimento storico, Torino 1888 sq. Cfr. Arch, f. k. K. t. 63, p. 281. Castellari opus quoad partem iuridicani completur a Scaduto, Diritto ecclesiastico vigente in Italia. Napoli 1889 sq.. qui de­ siderio flagrabat etiam in Italiam introducendi leges in Borussia post a. 1870 contra Ecclesiam latas. PBAENOTIONES GENERALES 99 mine, Romae 1900 una cum suo « Libellus retractionem », Bo­ urne 190"). Bianchi Ο. M. (t a. 1758), Della potesla e della politia della chiesa, Romae 1745-1751. 5. Commentarii in fontes 68. Praetor antiquos Glossatores (114) scripserunt commen­ tarios : In Decretum Gratiani·. Dariis (f a. 1651), In universum iuris canonici corpus commentarii; Van Espen (f a. 1728 lanscnista et Gallicanus), Brevis commentarius ad Decretum Gratiani; Guido de Bagsio (Archidiaconus) Rosarium Decreti pluries edi­ tum; Barbosa in Collect. Doctorum tom. V et tomo VI; Turrecremata, Com. in D. Grat. Lugd. 1519, 6 vol. In Decretales Gregorii IX: Gonzalez Téllez (t a. 1649), Com­ mentaria perpetua in singul. textus quinque libror. Decretal. Greg. IX, Lugd. 1673 et plurimi alii (Cfr. Laurin p. 116 sq.). In Decretales Bonifacii VIII: Passerinus O. Pr. (t a. 1677), Commentaria (in libr.) Sext. Decretalium, Rom. 1667. Barbosa in Collect. Doctorum tom. IV, VI alii plures apud Laurin p. 194 sq. In Const. Clementis V: Altesserra (Hauteserre) (t a. 1682), In libros Clementinarum commentarii, Paris 1680; Baldassini (t a. 1761?), Clementis V Constitutiones... notis locupletatae, au­ ctae et illustratae, Rom. 1769 alii plures apud Laurin p. 207 sq. In Concil. Trid.: Barbosa (ta. 1649), Collectanea eorum do­ ctorum, qui in suis operibus Concil. Tridentini loca referentes illorum materiam incidenter tractar., Lugd. 1642. Insuper consuli possunt: Barbosa, Collectanea doctorum tam veterum quam recentiorum in ius pontificium universum (i. e. Decret. Grat, et omnes collect. Decretal, in corp. iur. can.), Lugd. 1647; Wagnereck S. I. (t a. 1664), Commentarius exegeticus ss. 014) Cfr. de Glossatoribus et commentatoribus medii aevi: Scherer I. c. p. 254 sq.; Laurin I. c. p. 53 sq., 149 sq., 181 sq., 204: Zech, Praeco­ gnita iur. can. § 440 sq., ubi § 4 13, auctoritatem Glossae ad i ustos limites restringit; Schulte 1. c. t. I et II. 100 TITULUS 11 canonum (i. e. omn. collect. Decretal, in corp. iur. can.), Dilingae 1672; Giraldi O. Sch. P. (f a. 1775), Expositio iur. pont., Rom. 1769 et Maschat 0. Sch. P. (t a. 1747), Instil, canonicae, ed. Gi­ raldi, Ferrar. 1760. ubi ad meliorem cognitionem iuris Decreta­ lium et disciplinae vigentis summmaria cum aptis notis (115) et utiles elenchi exhibentur. in Bullarium secundum edit. Angeli Cherubini scripsit Card. Petra (t a. 1747). Commentaria ad Horn. Pontif. Consti­ tutiones, Rom. 1726. 6. Scriptores de iure publico ecclesiastico 69. Schmidt S. 1. (i a. 1805), Instit. iur. cedes., Heidelbergae 1871; Ditterich (t a. 1811), Primae lineae iur. pubi, eccles.. Ar­ gentin. 1778; Zallinger S. 1. (t a. 1813), Instit. iur. nat. et eccles. pubi, libri 5. August. Vind. 1784. Inst. iur. eccl. pubi, et priv. 1. I. subsid., qui est isagogicus.. Aug. V. 1791; Salzano O. Pr. (t a. 1890). Lezioni di diritto canon, pubblico e priv., Napoli 1875 ed. XIII; Card. Soglia (t a. 1856). Inst. iur. pubi, eccles., Laureti 1843; Card. Tarquini S. /. (i a. 1874). Iur. eccl. pubi. Instit., Rom. 1860; Concha, Derech. pubi, eccles., Santiago de Chile 1872; Canagnis, Inst. iur. pubi. eccl. Rom. 188. ubi P. I. p. VIII, sq. alii scriptores hanc materiam tractantes allegantur; Pérez, Inst. iur. pubi. eccl.. Tarrac. 1901; Cappello S. /. Inst. Iur. pubi, eccl., Tau­ rini 1907., 1908., ubi etiam de iur. pubi, status itqlici in relat. ad Eccl.; postea. Summa iuris publici ecclesiastici. Romae 1923 sq.; Rolddn, Ius publicum eccl. Hispali 1910. 7. Commentatores iuris Decretalium secundum ordinem legalem 70. Bernard Papiens. (t a. 1213). Summa Decretalium (scri­ pta 1191-1198) ed. Laspeyres, Ratisbon. 1860; Goffredus de Tra(115) Similia summaria et paratitia ad faciliorem fontium cognitio­ nem alii quoque scriptores ediderunt, quorum catalogum composuit Schcrer 1. c. p. Γ23. Cfr. v. g. Beker (t a. 1791). Compend. iur. Decretal ex ipsis Decretal, collet.. Monaster 1772; Vallensis (Delvaulx) (t a. 1636), Paratitia sive summaria et methodica explicatio Decretal. Gregorii P. IX, Lovan. 1628. PKAENOTIONES GENEKALES 101 /io (t a. 1245), Sununa super rubricis Decretalium (scripta cir­ citer inter 1241-1213) ed. Leonard, a Lege, Venet. 1570; Hostîensis (f a. 1271), Sumina super titulis Decretalium (scripta inter 12501261), Venet. 1574 (116); Engel O.S.B. (f a. 1674), Collegium universi iur. canon., Salisburg. 1671-1674; Pirhing S. L (t a. 1679), Ins canonic., Dili ng. 1674-1678 (117); Reiffensluel O.S.Fr. (t a. 1703), lus canonic, univers., Frising. 1700; Krimcr S. I. (t a. 1703), Quaestiones canonicae in V lib. Decretal., August. 17021709; Wiestner S. I. (t a. 1709), Instit. canonicae sive ius eccl. ad Decretal, etc.. Monachii 1705-1706; Sehmalzgrueber S. I. (t a. 1735), lus ecclesiastic., Ingolst. (1712-1718), 1717-27; Schmier O. S. B. (t a. 1728), Jurisprudentia canonico-civilis, Salisburg. 1716; Leuren. S. I. (I a. 1723). Forum ecclesiasticum, Mogunt. 1717* 1729; Pichler S. 1. (f a. 1736), Summa iurispr. sacr., August. 17231 Boeckhn O. S. B. (f a. 1752), Commentarius in ius canonicum universum, Salisburg. 1735-1739; Maschat 1. c. supra n. 33; Zallinger S. I. (t a. 1813), Instit. iuris eccl. maxime privati or­ dine Decretal., August. Vind. 1792-1793; Devoli (t a. 1820), lus canonicum universum publicum et privatum. Rom. 1803, 1804, 1815(118). Quod opus tantum complectitur prolegomena (t. I) el comment, lib. 1 et II Decretal, (t. II III); De. Angelis, Praele­ ctiones iur. can., Rom. 1877-1891 ; Grandclaude, Ius canonicum. Paris 1882, 1883; Santi, Praelect. iur. canon., Ratisbon. 1886, ed. Leitner 1898 sq.; Sebastianelli, Prael. iur. can., Rom. 1896 sq.; Lega, Prael. de indiciis eccl., Rom. 1896 sq.; Téphany, Exposi­ tion du droit can., Paris 1898. (116) Schulte 1. c. t. I. p. 175 sq. t. Il p. 88 sq., 123 sq., 477. (117) Ex saeculo decimo septimo huc referri potest Fagnanus (ta. 1678), Commentaria in quinque libros Decretalium, Rom. 1661, qui licet non nisi selecta capita interpretetur, tamen est scriptor magnae auctori­ tatis et utilitatis praesertim ad cognoscendam praxini et disciplinam post Concilium Trid. in Curia Romana probatam. (118) Ex numero antiquorum illorum scriptorum assumuntur saepis­ sime canonistae, quorum doctrina in Curia Romana magni habetur, velut Gonzâlez, Barbosa, De Luca, Fagnanus, De Petra, Schamizgrueber, ReifIensluel, Pirhing, Giraldi, Benedictus XIV, Pignalellus, Pitonius, Sanchez, Cascius, Garcias aliique. Cfr. Bangen 1. c. p. 171. Quae sit vis et auctoritas communis sententiae canonistarum, optime exponunt: Benedictus XIV in Epist. « Redditae i 5 Dec. 1744 § 8; Melch. Canus, De locis theol. 1. VIII, cap. 7; Zech, Praecognita 1. c. §§ 454 sq. 102 ■ I ■ ■ “» • ’ ; . ’. ' ·' ΗB Γ I I I ;·ι^3 TITULUS π 8. Institutiones canonicae. 71. LanceUottus (t a. 1590), Institutiones iuris canonici, Perus. 1563; Augustinus (t a. 1586), Epitome iuris pontificii ve-' teris, Tarracon. 1587 et Rom. 1611; Canisius (t a. 1610). Summa iur. canon.. Ingolst. 1594 (119); Strein S. 1. (t a. 1663), Summa iuris canon.. Colon. 1658-1659; Febeo S. /. (t a. 1705), Institu­ tionum iuris can. sive primor. totius sac. iurispr. element. libri quat., Rom. 1698; Chiavetta S. !.. Institutiones iur. can., Panorm. 1711-1713; Clericatus (Chiericato) Congr. Orat.. Patav. (t a. 1717), Via lact. s. Inst. iur. can. Venet. 1713 (?); 7„ech S. /. (t a. 1772) inde ah a. 1749-1766 sex voluminih. sub propriis titulis optimas Institut, canonicas publicavit; Gagliardi (t a. 1778), Instit. iur. can. com. el Neapol., Neap. 1766-1767); Devoti (f a. 1820), Instit. canonicae, Rom. 1758; Ferrante (i a. 1803), Elementa iur. canonic. (ed. ab ips. discipul.), Rom. 1854. 1880; Card. Soglia (t a. 1856). Institut, iur. priv. et pubi, eccles., Paris 1859; Ferrari (t a. 1876). Summa instit. canonicar.. Genuae 1847, Paris. 1866; Sanguineti S. J. (4 a. 1893), Iuris ecclesiastici (privati) Instit.. Rom. 1884, 1890. Mocchegiani, lurisprud. eccl. ad Claras Aquas 1904 sq. Quibus auctoribus Institutionum non pauci alii in Italia sunt addendi velat Scavini. Vecchiotti. De Camillis. Nardi. Luise, Cercià, Lombardi. Nasoni. De Luca aliique. Ex Gallia (120) nostra aetate commemorandi sunt: R. de M., Inst. iur. can. pubi, et priv., Paris 1853; Mau pied (t a. 1878?). luris canonici... compendium. Paris 1861; Craisson (t a. 1881). Manuale totius iur. can., Pictav. (1861) 1872. 1877; Icard., Snip, (t a. 1893). Praelect. iur. can., Paris 1859. 1875; Bouix (t a. 1871). Institutiones iuris canonici in varios tractatus divisae v. g. De princip. iur. can.. De Capitulis. Paris; Bargilliat, Praelect. iur. can.. Paris 1895, 1903 sq.; Duballet, (’ours complet de droit canonique. Paris 1895 sq.; Iluguenin, Expos, method, iur. canon.. Paris 1887. (119) Ambitum Institutionum longe excedit: Barbosa, Iuris ecclesiast universi libri tres. Lugd. 1633. (120) Ad instar modernorum codicum civilium conscripserunt Insti­ tutiones canonicas : Pillet. Ius canonicum generale. Paris 1890; Colomiatti, Codex iuris pontificii. Taurin 1888 sq.; Pezzani, Deshayes, qui eandem methodum redigendi ius canonicum in codicem secuti sunt. phaenotiones genekales ■ ■I ■ Ex Belgio: Brabandère, iur can., campend., Brug. 1881, 1898 sq. Ex Germania: Walter (t a. 1879), Lehrbuch d. Kirchenr. aller chr. Conf. Bonn (1822) 1825, ed. 14, 1871; Phillips (t a. 1872), Kirchenrecht, Regensb. 1845 sq.; Lehrbuch d. Kirchenr. ibid. 1859-1862, 1871, Compend. iur. eccl. Ratisbon. 1875; Schulte (ante suam defectionem a fide cath.), System d. allg. kath. Kir­ chenrechts, Giessen 1856, I). Le h re v. d. Quellen d. k. K. ibid. 1860, Lehrb, d. k. K., ibid. 1863, 1868; Vering, Lehrbuch d. kath., orient, u. prot. Kirchenrechts, Freiburg 1874, 1893; Phil. Hergenroether, Lehrbuch d. k. K., Freiburg 1888, 2 ed. Holl week 1905 (121); Heiner, Kath. Kirchenr., Paderborn 1905; Laemmer, Instit. d. k. K., Freiburg 1892; Laurentius, Inst. iur. eccl., Friburg. 1903; Prümmer O. P., Manuale iur. can. Friburgi, 1920. Ex Austria-Hungaria: Aichner, Compendium iur. eccl., Brixin. 1862, 1900; Scherer, Handbuch des Kirchenrechts Graz 1885 sq. (incompl.); Gross. Lehrb. d. k. K., Wien 1896, 1900; Demkô, lus ecclesiastic, pecul. resp. habit, ad Hungar., Agriae 1888; Haring, Grundzüge d. k. KR. Graz, 1906 sq. (122). Ex Polonia: Slotwinski (f a. 1863), Instit. iur. eccles., Cracov. 1839 sq.; Krasicki (Ep. Wiln. a. 1862 in exsil. puls.), Prawo kanoniezne krôtko zebrane, Wiln. 1863, Bittner, Prawo koscielnc katolickie, Leop. 1878-1879. Ex Hispania: De la Fuente, Disciplinae ecclesiasticae lectio­ nes, Matrit. 1894; Manjon, Derecho eclesiâstico, Granada 1884; Gômez Salazar (Episcop. Legion.), Instituciones de derecho ca­ nonico, Matrit. 1877; Lopez Pelàez Estudios canonicos; Aguilar, Scientiae iurid. compendium. Ex America: Smith, Compend. iur. canon., Neo-Eboraci 1890 (123); Villela de Castro-Taueres, Compendio de direito ec(121) Pro Helvetia consuli potest: Winkler, Lehrbuch d. Kirchenr., Luzern 1862, 1878. (122) Optimum compendium pro catholicis rituum orientalium prae­ sertim in Austria et Hungaria publici iuris fecit Papp-Szilàgyi, Enchiri­ dion iuris Ecclesiae orient, cath., Magno-Varadini 1862, 1880. Cfr. Cara. Heri/enroether de hoc libro in Arch. f. k. K. t. 9, p. 160 atque de universo iure Eccl. orient, catholi. 1. c. t. 7, 8, 9; V ering. Lehrb. d. k. K. § 10, VI, 5. (123) Zitelli, Apparatus iuris ecclesiastici, Romae 1886, ex intentione auctoris maxime iis regionibus videtur inservire, quae S. C. de Prop. Fide subsunt. 1 104 TITULUS 11 clcsiastico, Recife (in Brasil.) 1855; Donoso-Silua, Inslituciones de derecho canon.. Friburgo 1909. 9. Collectiones dissertationum et tractatuum 72. Tractatus ex universis iuris interpretibus collecti, Lug­ duni 1549; Tractatus universi iuris. Venet. 1584-1585; Roccaberti 0. Pr. (t a. 1699), Bibliotheca maxima pontificia. Rom. 1695 sq.; Schmidt S. /. (i a. 1905). Thesaur. iur. eccl.. Heidelberg 17721779; Card. De Luca (t a. 1683). Theatrum veritatis et justitiae, Rom 1671 sq. 10. Repertoria et lexica 73. Barbosa, Repertorium iur. civ. et canon.. Lugd. 1675; De appellativa verbor. utr. iur. signifie.. De diction, etc. (Tra­ ctatus varii 1651); Begnudelli Basso (t a. 1713) Bibliotheca iuris canonico-civilis practica, Frising. 1712. Mutin. 1757-1758. Ferra­ ris Ο. .1/. (t a. 1760?). Prompta bibliotheca canonica. Bonon. 1746. Monte-Cassin. 1844-1855. Paris ed. Migne 1852-1857, Rom. 1883-1899; Alberici de Rosate (i a. 1354). Dictionarium iuris tam civilis quam canonici. Venet. 1573; Ioan. Calvini, Magnum le­ xicon iuridicum. Colon. Allobr. 1725; Philippi Vicat (t a. 1770), Vocabularium iuris utriusque. Neap. 1760; Moroni (t a. 1883), Dizionario di erudizione storico-ecclesiastica, Venezia 1840-1879. Similia lexica exsistunt etiam in aliis regionibus v. g. André Cours alphabétique et méthodique du droit canon., Paris 1852-53; André, Diccionario del derecho canonico. Madrid 1847-48; (Card. Heryenroether) Kaulen, Kirchenlexikon. Freiburg 1882 sq.; Va­ cant-Mange not, Dictionn. de Théolog. cathol. 1903 sq.; Herbermann etc., The Cath. Encyclop. 1907 sq.; Ojetti, Synopsis rerum moral, et iuris pontificii. Rom. 1909 sq. 11. Libri casuistici et practici (124) 74. Pichler S. /., lus canonic, practice explicatum etc., Ingolst. (1724) 1728. 1735. 1746. denuo ed. Zaccaria, Pisauri 1758; (124) Inter libros casuisticos sane principem locum occupant collectio­ nes causarum, quae authentice a supremis tribunalibus Ecclesiae scilicet a SS. Congr. Card, vel a S. Rota decisae sunt. ΡΗΛΕΝΟΊ IONES GENERALES 10.') Ilolznuuui O. M. (t a. 1748), Ius canonicum... casibus... illustra­ tum, Campid. 1719, 1762; Piynatelli (t a. 1675?), Consultatio­ nes canonicae, Bom. 1675, Novissimae consultat. 1711; Pitonius (t a. 1729), De controversiis patronorum et disceptationes eccle­ siasticae, Romae 1716, 1723; Schmalzyr. Consilia seu responsa iuris, Ingolstad. 1722; Prosper Lumbertini sive Benedictus XIV (t a. 1758) Institutiones ecclesiasticae (italice Bologn. 1731, la­ tine Bom. 1747), Quaestiones canonicae sive relat., cum Secretar. S. C. C. esset, ab. ann. 1718-1728. Cfr. Thesaur. resol. S. C. C. vol. 1-4, Urbin. 1739, Bom. 1740, aut Bened. XIV, Opera omnia, De Synod, dioec. edit. 1 (8 libr.) Bom. 1748, ed. 2 (13 libr.) Bom. 1755, ubi de universa fere praxi et disciplina ecclesiastica cum insigni eruditione historica et canonica disseritur; Monacelli (t a. 1714?), Formularium legale practicum fori ecclesiastici. Ve­ net. 1706-1715, Bom. 1844 (125). Card. Gennari, Consultazioni morali, canon, liturg. Bom. 1902-04; Quistioni teologico-morali, Bom. 1907; Quistioni canon. Bomae 1908; Quistioni liturg. Bom. 1908. Cfr. Veriny, Lehrb. d. k. K. § 10 VIII. Libris practicis etiam adnumerandae sunt illae lucubratio­ nes, quibus colliguntur, ordinantur, explicantur leges a potesta­ te civili de facto per fas et nefas de rebus ecclesiasticis la­ tae (126). Cfr. Scherer 1. c. § 62. (125) Alios scriptores practices et casuisticos recensent Zech, Praecog. § 452, et Scherer 1. c. p. 128, e quibus canonistis quoque utiles sunt Card. Lugo (a. 1660), Responsor, moralium libri sex, Lugdun. 1651 et Clericatus, Discordiae forenses, Venet. 1708 sq., Decisiones sacramentales Venet. 1730. (126) Cfr. v, g. Lôpez Pelàez, El derecho espanol. Madrid 1902; Pellicar, Derecho civil, procesal, penal y administrativo, Zaragoza 1908. Grassi, Manuale della legislazione e giurisprudenza italiana, Firenze 1878 aliosque auctores apud Cauagnis 1. c. P. 1 p. 16; Campion. Manuel pratique de droit civil ecclesiastique, Paris 1876; Cappello, Inst. iur. publ. eccl.; Calchi-Nouali, Il diritto eccl. dello Stato Italiano, Milano 1903; Geigel, D. franz. u. reichslaend. Staatskirchenr., Strassburg 1884; idem auctor etiam singulari praedilectione et non minore diligentia atque acumine scripsit de hire regni Italiae in reb. ecclesiasticis; D. ital. Staatskirchenr., Mainz 1886, de quo longe aliter disserunt duo iuristae liberalium scholae addi­ cti sci. Schiappoli, Diritto ecclesiastico vigente in Francia, Torino 18921893 et Scadulo, Diritto ecclesiastico vigente in Italia, Firenze 1891, Tori­ no 1894. Cfr. Friedberg-Ruffini, Trattato del diritto ecclesiastico cattolico ed evan., Torino 1893, p. 9 sq.; Milas, D. Kirchenr. d. Morgenlaend. Kirche, Czernovitz 1897. 106 TITULUS II 12. Folia periodica 75. Analecta iuris pontificii. Recueil des dissertations de droit canonique, Romae 1853 sq., Paris 1869-1890; eiusdem folii quasi continuatio sunt Analecta cedes. Rom. 1893-1911, Act. S. Sod.. Rom. 1865-1909; Archiv f. k. Kirchenr., Innsbruck 1857 sq., Mainz 1861 sq.; Le canoniste contemporain, Paris 1878 sq.; Jour­ nal du droit canon, et de la jurisprudence canonique. Paris 1881 sq.; Nuntius Romanus. Romae 1882 sq.; Consultore Giuridico civile ecclesiastico. Firenze 1877 sq. Cfr. Archiv. f. k. KR. torn. 61. pag. 366 sq. Non pauca, quae studio iuris canonici utilia sunt adminicula et subsidia continentur in foliis periodicis theo­ logiae, jurisprudentiae. historiae ecclesiasticae et profanae v. gr. in Monitore ecclesiastico. Nouvelle Rev. Theologique; Razôn y Fe, De Religiosis et Missionariis Periodica; nunc Periodica de re morali, canonica, liturgica; Ephemerides Lovanienses etc. Apollinaris. Commentarium pro religiosis, Ius Pontificium. 76. R. P. Matthaeus Conte a Coronata in V vol. « Institutio­ num iuris canonici ». in Appendice Bibliographica publicavit duplicem longum atque utilem catalogum: a) auctorum qui ante Codicis iuris canonici promulgationem scripserunt; b) alterum eorum, qui post publicatum Codicem scripserunt. Ex hoc altero scriptorum genere practicae utilitati consulitur, si praecipui qui­ dam auctores indicentur, cum alii ut plurimum iam allegati fue­ rint in tractatione singulorum institutorum ecclesiasticorum, quae explanantur in aliis sex tomis huius operis. Andreuc.ci 11 trattato Lateranense commentato. Firenze 1929. Augustine Chas. - A Commentary on the new Code of ('anon Law, vol. 8, London 1919-1922. Amor Ruibal. El derecho penal de la Iglesia catolica. Compos­ tela 1919 sq. Radii. — Ius canonicum comparatum. Taurini 1925. — Institu­ tiones iur. canon. 2 vol. Florentiae 1921. Bruno. — Codicis iuris canon, interpretationes authenticae. Ro­ mae 1935. Bidagor. — La Iglesia propia en Espana. Roma 1933. PRAENO'! IONES GENERALES 107 filat 4, — Comment. Textus Codicis iur. canon. 5 vol. Romae 1921-1927. Bondini. — De privilegio exemptionis. Romae 1918. Boudinhon. La nouvelle Législation de l’index (2a ed.) Paris 1925. Brys. — De dispensatione, in iure canonico, Brugis 1925. Bueno Monreal. — Las relaciones entre la Iglesia y cl Estado en los modernos concordatos. Madrid 1933. Cairoli. — Il Concordato fra la S. Sede e l’Italia. Monza 1933. Cappello S. I. — Tractatus canonico-moralis De Sacramentis, tom. 3 ab a. 1928. — Summa iuris canonici, Romae 19301936 — Summa iuris publici ecclesiastici, Romae 1932 sq. — Tractatus canonico-moralis De censuris, Romae 1933 sq. — De lubilaeo anni 1929, Romae 1929. Cerchiani E. — Cappellani Papae et Apost. Sed. — Auditores causarum Sacr. Palatii Apost. seu de S. R. Rota ab origine ad a. 1870, 4 vol. Romae 1919-1921. Chelodi. — Ius de Personis — Ius matrimoniale — Ius poenale. Tridenti 1922, 1921, 1933. Cicognani. — Ius canonicum — Prolegomena — Historia Fon­ tium — Commentar, in 1. I. Codicis, Romae 1925. Clemens. — Personnalité morale et Personnalité juridique, Pa­ ris 1935. Cocchi. — Commentar, in Codicem, 8 vol. Taurini 1920 sq. Coronata P. Matth. Conte. — De locis et tempor. sacris. Taurini 1922 — Ius publicum eccl. 1934 — Institutiones iuris cano­ nici vol. 5 — Il terz’ordine Francescano 1933. Dabin J. — La philosophic de l’ordre juridique pontif. spécia­ lement dans les rapports du droit privé, Paris 1929 — Le technique de l'élaboration du droit pontif., spécialement du droit privé, Paris 1935. D’Auak. — La base giuridica del nuovo diritto matrimoniale concordatario in Italia, Roma 1932. De Meester A. — Iuris canonici et iuris canonici-civilis com­ pendium, Brugis 1921-1928. De Smet. — De sponsalibus et matrimonio, Brugis 1927 (4a ed.). Eichmann E. — Lehrbuch des Kirchenrecht (4a ed.). Paderborn 1934 — Staat. Religion und Religiongesellschaften nach der Reichsvervassung. Muenchcn 1930 — Das Prozessrecht des TITULUS u 108 è Codex iuris canonici, Paderborn 1920 Kirchc und Staat, Paderborn 1925 (2* ed.). Ferreres. — Instituciones canonicas. Barcelona (5* ed.) 1934 Derecho sacramental ib. 1932 Las Misas Manuales, Madrid 1924 Los Esponsales y el Matrimonio. Madrid 1927 Las Religiosas en la disciplina vigente, Madrid 1920 Theo­ logi^ Moralis, Barcinone 1932 Epitome Theol. moralis ibid. 1933 — La muerte real y la muerte aparente ibid. 1930 — ('.asus conscientiae ibid. 1934. Haring J. — Grundzuegc des Katholischen Kirchenrecbtes. Graz 1924 Das Eherecht auf Grund des C. I. C. Linz 1918 Den Kirchliche Eheprozess mit einen Anhang ueber der Weiheprozess. Graz 1932 Der Kirchliche Strafprozess, Graz 1931 Kommentar znm neuen ocstcrreich Konkordat. Innsbruck 1934. IJjdsmann. Introductio in ius canon, cum uberiori fontium Studio. Hilversum. Maroto. Instit. iuris canonici (3 ed.) vol. 3. Matriti 1918 sq. Mercati. — Raccolta di Concordati, Roma 1919. Michiels. — Normae generales 2 vol. Lublin 1929 De delictis et poenis, Lublin 1934. Muniz. Procedimientos eclesiasticos 3 vol. Sevilla 1926 — Derecho parroquial. Sevilla 1923 Derecho Capitular, Se­ villa 1917. Nouai. Commentar, libri IV Codicis, Taurini 1920. 1932. Olivi. - Diritto internazionale pubbl. e privato. Milano 1933. 1934. Ottauiani .4. Institutiones iuris publici ecclesiast. Romae 1925. Payen. De matrimonio in missionibus ac potissimum in Sinis 2 vol. Zi-ka-wei — Deontologia medica. Ibid. 1935. Perugini .4. Concordata vigentia notis illustrata. Romae 1935. Quae A. R. P. Wernz in secunda et tertia parte primi voluminis operis « Ius Decretalium » fuse tractabat: a) de fontibus cognoscendi iuris ecclesiastici sive de collectoribus el collectionibus iuris ecclesiastici; b) de historia litteraria scien­ tiae canonicae, dum de hac duplici re speciales scholae non ha­ berentur, erant complementum pro iuris studiosis aliqua ratione necessarium, licet ut plurimum in praelectionibus textus cano77. Scholion. PHAENOTIONES GENEKALES 109 nici non explanarentur ; sed aut aliqua incidenter eruditionis causa breviter attingebantur, aut eorum compendiaria tractatio ad separatam scholam Institutionum amandabatur. Post­ quam vero, publicato (Lodice, alia ratione ordinata est schola textus caltolici, cui suo opere iuvamen praestare voluit prae­ clarus Auctor, et (piae in illis duabus partibus tomi I tractantur in Facultatibus iuris canonici specialibus cursibus et specialibus professoribus commissa sunt, videntur hoc tomo novi operis omittenda, remittendo lectorem ad speciales cursus specialesque tractatus, etiam ad mentem Constitutionis « Deus scientiarum Dominus » cum adnexis « Ordinationibus ». Ipsa quoque historia Codificationis videtur hic omittenda, cum ea. plena quadam ratione, tradatur in « Praefatione » cum ipso Codice, ad modum historicae introductionis, publicata. Fontes nunc vigentes (Atentis sex prioribus canonibus Co­ dicis) sunt sequentes: 1°) Ius divinum sive naturale sive posi­ tivum — 2°) Conventiones ab Apost. Sede cum variis nationibus initac — 4°) Libri liturgici Eccl. Latinae, nisi in (Lodice expresse sint correcti — 5°) Privilegia a S. Sede concessa et ante (Lodicem vigentia nec in eo expresse revocata — 6°) Consuetudines (Lodici non contrariae, vel etiam contrariae, si centenariae vel immemotabiles non expresse reprobatae et per Episcopos conserva­ tae— 7") Leges anteriores implicite in (Lodice contentae — 8°) Le­ ges particulares non contrariae Codici. Ius anterius, cui Codex plerumque conformis est, quaeren­ dum est in Collectionibus contentis in « Corpore iuris canoni­ ci»; in Pontificiis Constitutionibus, quatenus usui essent ab auctoribus iam citatae et in variis Bullariis privatis collectio­ nibus publicatae et in decretis SS. CC. etiam ut plurimum pri­ vation aut authentice collectis, et praesertim in decretis Concilii Tridentini — Collectiones anteriores Corpori iuris canonici mo­ mentum habent dumtaxat historico-iuridicum. LIBER PRIMUS CODICIS NORMAE GENERALIS TITULUS III CANONES PRAELIM1NARES 1· 78. Xormae Generules intelliguntur principia omnibus ma­ teriis canonicis communia, quae proinde praesupponuntur in qualibet canonica materia circa quam versantur praescripta Co­ dicis in reliquis quattuor libris contenta. Normas ipsas praecedit introductio, in qua determinatur re­ latio inter ius Codicis et ius praecedens. Normae ipsae generales comprehenduntur sex titulis sub propria rubrica: I. De legibus ecclesiasticis; II. De consuetudi­ ne; III. De temporis supputatione; IV. De rescriptis; V. De pri­ vilegiis; VI. De dispensationibus. Duo priores versantur circa fontes iuris, sc. scripti et non scripti; tertius definit modum quo tempus supputandum est, quando agitur de determinato tempo­ ris spatio eiusque initio et fine. Ceteri tituli continent principia quibus regulantur actus, qui derogationem continent a lege com­ muniter et ordinarie servanda, quae derogatio fit per rescripta, privilegia, dispensationes, quibus ius singulare constituitur. Relatio inter ius Codicis et ius praecedens 1. Praeservatur ius Orientalium 79. Codex unam respicit Latinam Ecclesiam, neque Orien­ talem per se obligat (can. 1). Ne autem Orientales priventur commodis ex codificatione provenientibus, praesertim vero ut apud ipsos cesset iuris incertitudo, assidue paratur novus quo- CANONES PIIAELIM INARBS 111 que Codex Ecclesiae Orientalis, quo, non penitus suppressis nonnullis rebus peculiaribus singulorum rituum, communis quae­ dam inducatur disciplina pro omnibus Orientalibus. In genere sub nomine Ecclesiae Latinae intelligitur com­ plexus omnium ecclesiarum quae a Patriarchatu Romano de­ pendent; dum Ecclesia Orientalis complectitur omnes ecclesias quae iurisdictioni patriarchatuum Orientalium subsunt aut sub­ ditae fuerunt, se. illis patriarchis, qui suffecti sunt quattuor pa­ triarchis Orientalibus saec. V, videlicet Constantinopolitano, An­ tiocheno, Alexandrino, Hierosolymitano (1). Quae orientales ec­ clesiae ut plurimum schismate a vera Christi Ecclesia defece­ runt: quae vero ad unitatem redierunt et primatum R. Ponti­ ficis admiserunt unitae dicuntur, ceterae se vocant ecclesias or­ thodoxas. Inter se et ab Ecclesia Latina praesertim differunt ritu seu modo liturgiam celebrandi; quamvis simul cum ritu plures ha­ bent peculiaritates in rebus disciplinaribus. Quae varietas iam ab antiquo tempore exsistens maximum incrementum coepit a ma­ gno schismate Orientali sub Michaele Cerulario a. 1054 et Photio; pronum enim fuit ut denegata obedientia R. Pontifici etiam le­ gislatio Pontificia repudiaretur, et de pluribus disponerent li­ bere secundum privata criteria cuiusvis Patriarchae praesertim vero patriarchae Constantinopolitani; de cetero unice respicien­ tes leges antiquorum conciliorum oeconomicorum atque leges Imperatorum Orientis. Ecclesia autem Romana seu Rom. Pon­ tifices. ut Orientales ad unitatem redirent, voluerunt mores et ritus eorum, quantum liceret, revereri. Quae autem acta sunt ad unitatem constabiliendam recenset Benedictus XIV, const. Allatae 26 Iulii 1755. 80. Orientales, quos primus canon Codicis respicit, ratione ritus comprehenduntur sub quattuor familiis, quae in varias spe­ cies subdividi possunt: I. Ritus graecus, cuius species sunt: graecus purus, gracco-melchiticus, rumcnicus, slavicus. Slauicus vero subdividitur in graeco-russicum in graeco-ruthenicum et graeco-bulgaricum. II. Ritus syriacus, cuius species sunt: syrus (1) Primitus quidem distinctio unius Ecclesiae Christi in occiden­ talem seu latinam et orientalem exorta est occasione divisionis Imperii romani in Occidentale et Orientale. Γ IT I’Ll S III purus, syrus maroniticus et syrus chaldaeus. III. Hilus copius seu copticus. qui dispescitur in coptum aegyptiacuin et coptum abissinum seu aethiopicum. IV. Hilus armeniis, cuius non sunt variae species. Hi quattuor ritus comprehenduntur sub nomine ecclesiae Orientalis; qua vero ratione ad determinatum ritum fidelis pertineat definitur canone 93. 81. Praescriptum Codicis praecessit decisio data ab Innocentio III in ('.one. Lateranensi IV a. 1215 (cap. 6. X. de bdptismo III. 42). Dubium autem omne sustulit in praxi decisio Congre­ gationis theologorum apud Cardinalem Pamphilii (qui postea fuit Innocentius X) anni 1631 in hunc modum data: «Subditi quattuor Patriarcharum Orientis non ligantur novis pontificiis constitutionibus, nisi in tribus casibus: primo in materia dogma­ tum fidei; secundo si Papa explicite in suis constitutionibus men­ tionem faciat et disponat de praedictis; tertio si implicite in iisdem constitutionibus de eis disponat, ut in casibus appellatio­ num ad futurum Concilium ». (Cfr. Albitius, De Inconst. in fide cap. 30. n.° 317 sq.; Cit. Const. Benedicti XIV Allatae § 44). Inde enim coepit proponi ut doctrina tenenda atque etiam in docu­ mentis pontificiis allegari, licet BB. PP. eam expresse sua aucto­ ritate nondum sanxissent (2). Codex talem expressam sanctionem continet quoad Codi­ cis praescripta, nihil dicens de futuris legibus post Codicem pro­ mulgandis. Codicis disciplina Orientalem ecclesiam non obli­ gat, nisi de iis agatur (piae ex ipsa rei natura etiam Orientalem afficiunt; insuper plura ad Orientales spectantia etiam in ca­ nonibus Codicis allegantur et firmantur. 82. Ex natura rei: a) tenentur Orientales legibus circa doc­ trinam fidei et morum, quae plurimae habentur in Codice (3). b) tenentur legibus, (piae aut continent aut declarant ius diuinum positivum et naturale; etiam huius generis plurimas continet Codex. c) pariter tenentur legibus disciplinaribus iuris commu­ nis, quae expressam de Orientalibus mentionem faciunt; iuris (2) Cfr. Benedicti XIV Const. Etsi Pastoralis 26 Maii 1742, § 8, n. 24; Card. Ilergenr in Arch. C. K. K. t. 7. pag. 200; Pappszilàfjiji. Enchirid. S 23 p. 43 sq. et S 55 p. 120. (3) S. C. pro Eccl. Orient. 26 Maii 1928 in A. A. S. XX, 195. CANONES l’HAEl.l.MINAHES 113 communis, inquam, quare si lex (Lodicis refert praescriptum iu­ ris communis praecedentis in (pio de Orientalibus expressa men­ tio fiebat aut de tali praescripto communi fuerat data decisio quod Orientales quoque concerneret, etiam post Codicem illo iuris communis praescripto ligantur Orientales, tametsi Codex ipsos expresse non memoret (4); nam Codex disciplinam legi­ timam Orientalium non mutat, nisi expresse dicat. Hoc autem est discrimen inter canones statuentes aliquid de iure Orienta­ lium, et praecepta iuris communis praecedentis in Codice mere relata, non facta mentione Orientalium, quod illa Orientales obli­ gant ui ipsius Codicis et iuxta eius tenorem, non iuxta legem proprii ritus, si haec a iure Codicis sit diversa; alia vero ex vi legis praecedentis, sive communis sive peculiaris determinati ritus (5). 83. Ius peculiare Orientalium. Citra memoratas exceptio­ nes, Orientales suam peculiarem retinent disciplinam ex vetere praxi conservatam et a S. Sede modo dicto recognitam. Cuius praecipui fontes sunt: I. Octo priora Concilia Oecumenica, in quibus pauca de re disciplinari statuuntur; II. Plures Consti­ tutiones Pontificiae et Decreta S. C. P. F. v. gr. Const. Etsi Pa­ storalis Bened. XIV 26 Maii 1742 pro italo-graecis in Italia do­ micilium habentibus; eiusdem Const. Allatae 26 Jul. 1755 in Collect, n. 338, 395; Consi. Leonis XIII Orientalium dignitas 30 Nov. 1894 (de disciplina Orientalium conservanda et tuenda) Collecf. n. 1883; Const. Ea semper Pii X 14 Aug. 1907 (A. S. S. XL1, 3). III. Synodi peculiares singulorum rituum, ubi a S. Sede non fuerint reprobatae: a) Pro Ruthenis: Synodus Provinc. Ru­ thenorum a. 1720. Item Acta et Decreta Syn. Prov. Rutheno­ rum a. 1891, Romae edita a. 1906. b) Pro Maronitis, Synodus Maronitarum in monte Libano a. 1836. c) Pro Melchitis: Act. et Decr. Synodi Prov. Melchitarum a. 1872. d) Pro Coptis: Synodus Alexandrina Coptorum, habita Cairi in Aegypto a. 1898. e) Pro (t) Cfr. cap. 6 X de der. coning. III. 3; cap. 7 X. de poenit. V, 38; Arch. f. k. K. t. 7, p. 198 sq. t. 10, p. 193; A. S. S. I. 108; S. C. P. F. 8 Nov. 1882 (collect, n. 113); Papp-Szilaffiji I. c. p. 48. (5) Cfr. Van Hove, De legibus η. 4. 114 TITULUS III Syris: Synod. SciarfensisSyrorum, habita in monte Libano a. 1888. f) Pro graecis Rumenis: Cone. I Provinc. Alba-Iuliense et Frogariense... In quibus Synodis, praeter plures lacunas non levis momenti, alii quoque defectus reperiuntur; praesertim vero ma­ gna cernitur varietas disciplinae, quae non levem parit con­ fusionem, cum in eadem regione atque adeo in eodem loco de­ gant permixti fideles ad diversos ritus pertinentes ubi pariter adsunt schismatici fixam disciplinam non observantes. Unde patet ius Orientalium fere habere characterem iuris particula­ ris pro singularibus ritibus omnino sui generis, cum non habeat relationem ad aliquod ius vere commune omnibus Orientalibus, id quod luculentius patet ex recenter post Codicem publicatis fontibus iuris cuiusvis ritus in praeparationem codificationis iu­ ris Orientalium, quod vere ipsis sit commune, solis retentis pau­ cis singularitatibus. 84. Plures iam sunt datae decisiones de iure communi ante Codicem Orientales quoque obligantes. 1. Decr. Tametsi Cone. Trid. de matrimoniis clandestinis, ubi tamen peculiaris promulgatio, ipso decreto imperata, facta fuisset, quae tamen apud plerosque Orientales non fuit facta. Substitutum decr. Ne temere Orientales non comprehende­ bat (6): sed fuit exstensum ad Ruthenos prov. Galicianae (decr. S. C. P. F. pro negotiis ritus Orientalis 5 Maii 1911), ad Ruthe­ nos degentes in Canada (decr. 18 Aug. 1914), ad eosdem degen­ tes in America septentrionali (decr. 17 Aug. 1914) et in America meridionali (decr. 27 Martii 1916) (7). 2. Constitutiones contra sollicitantes, ex Benedicti XIV Const. Etsi pastoralis et ex Decr. S. Offici 13 lun. 1710 (Collect, n. 279). Est delictum quod de fide suspectum reddit. 3. Censurae ab Apostolica Sede latae « in materia dogma­ tum. et in Constitutionibus in quibus implicite de iis Orientali­ bus disponitur, nempe ubi materia ipsa demonstrat eos com­ prehendi, quatenus non de lege mere ecclesiastica agitur, sed ius naturale et divinum declaratur» (S. C. P. F. 6 Aug. 1885 in Collect, n. 1640). Huiusmodi poenae apud ipsos manent vi iuris praecedentis, quidquid de illis delictis statuat novus Codex. (6) S. C. C. 1 Febr. 1908 ad I in A. S. S. XLI. 108. (7) A. A. S. V, 398, VI, 463, VIII. 107; Periodica t. 14 p. 99 sq. CANONES PRAEI JMINABES 115 In iure Codicis canones qui Orientales memorant apte dis­ tribui possunt: Alii solum referunt disciplinam Orientalium ad determinandas relativas obligationes Latinorum (98, 257, 542 u. 2, 622 § 4, 644 § 2, 733, 756, 782 § 4, 804, 823, § 1, 955 § 2, 1604,1606 § 5, 2411); alii Orientalibus imponunt obligationes cum iure ipsorum proprio conformes (866 § 1, 3, 1009). Ita apte Van Hove, De legibus eccl. p. 8. Quibus ex dictis addendi sunt: a) canones qui dogma pro­ ponunt velut 218 de primatu Rom. Pontificis etc.; b) qui decla­ rant ius divinum v. gr. 228 de negata appellatione a Papa ad Concilium. Quoad canones qui favores concedunt ritui Orientali non contrarios, declaratum est Orientales posse lucrari omnes in­ dulgentias a R. Pontifice decreto universali concessas (8); at non fuit admissa facultas trium Missarum in Commemoratione om­ nium fidelium defunctorum (9). Pariter favorem canonis 866 pertinere etiam ad Orientales declaratum est a S. C. pro eccl. Orientali (26 lan. 1925) cum tamen prius evulgatum fuisset re­ sponsum (31 Octobr. 1922) 14 Apr. 1924) quod iuxta Const. Pii X Tradita ab antiquis (14 Sept. 1912, η. IX) Orientales tenerentur ad recipiendam communionem pasqualem proprio ipsorum ri­ tu. Inde autem videtur inferri non esse certum Orientales generatim gaudere favoribus spiritualibus in Codice concessis, cl qui non sentiunt onera per Codicem imposita posse indiscriminatim gaudere concessis favoribus v. gr. mitigatione in ieinnioet abstinentia, in impedimentis matrimonialibus etc., nisi spe­ cialis fiat concessio (10). (8) S. Poenitent. 7 Iui. 1919 in A. A. S. IX, 399; Periodica IX, 67 sq. (9) S. C. P. F. pro negot. rit. orient, in A. A. S. VIII, 104, cuius re­ sponsa 22 Mart. 1916 approbationem Pontificiam obtinuerunt. Scitum autem est Orientales non habere in suo Kalendario diem specialem pro commemoratione omnium fidelium defunctorum; ex antiqua consuetu­ dine unum habere altare in quo tantum semel in die fit celebratio; et plu­ ribus Missis applicandis solitum esse fieri satis per plurium sacerdotum in eadem Missa concelebrationem; quae tamen paulatim immutata vi­ dentur per parvas cappellas .secundarias. Cfr. Çicognani in 1. I Cod. p. 13, 338 sq. (10) Decr. S. C. P. F. (17 Martii 1916) de Ruthenis in Américain me­ ridionalem immigrantibus art. 14 «Ad vitanda gravia incommoda, quae inde Graeco-Ruthenis evenire possent, facultas eis fit dies festos et ieiu- 116 TITULUS IU Post Codicem data est declaratio, quod Orientales sicut ce­ leri fideles, teneantur decretis quibus S. Officium damnat libros et diaria, quae damnatio ad materiam doctrinalem pertinet; quod videtur extendendum ad damnationem propositionum et theoriarum. S. C. pro E. 0. 26 Maii 1928. Orientales teneri ad ius Ecclesiae latinae, ubi deficit prae­ scriptum proprii iuris, ita ut illud sit suppletorium pro Orien­ talibus ut nonnulli voluerunt (11) non admiserim; sed in defectu propriae normae succedit ius constituendum per respectivam auctoritatem legiferam cuiusque ritus, a qua congruum est ut respiciatur normq latina cum vi mere directiva, non praeceptiva, hoc ipso quod Orientales pertinent ad unam Christi Ecclesiam, quae unitas maxime ostenditur et fovetur uniformitate legisla­ tionis. • — » 85. Orientales extra proprium territorium residentes teneri iure suo proprio, nisi a S. Sede in aliquo derogatum fuerit, in­ dubium videtur, et hoc sensu videtur posse dici personalis eorum legislatio, sicut est personalis legislatio latina pro latinis (12); et sicut hi ita illi, ubicumque versentur subiciuntur ministris pro­ prii ritus, salva facultate, in eorum defectu, recurrendi ad mi­ nistrum alieni ritus in sacramentis recipiends (131). Illud autem est valde difficile definire, num adsit et quibus limitibus defi­ niatur aliquod verum ius commune Orientalium; nam S. Sedes, cui omnes Orientales subduntur, ius commune, quo omnes Orien­ tales teneantur, noluit hactenus constituere, sed eorum peculia­ ria statuta et consuetudines revereri; inter varios Patriarchas Orientales, nullus est qui supra omnes alios habeat potestatem cosque adigat ad certas communes leges in respective patriarnia observandi iuxta consuetudinem locorum in quibus degunt (A. A. S. VIII. 105 sq.). Cfr. quoque Decret, pro Graeco-Ruthenis in Foederatis Civitat. Amer, septentr. 1 Martii 1929 (A. A. S. XXI. 159) art. 39; Decr. de administratione ordinariatus Graeco-Rutheni in regione Canadiens!, 24 Maii 1930. art. 45 (A. A. S. XXII, 352). (11) Cfr. de ha re Murolo, Institutiones I, n. 173, 198; Cappello, Sumina iur. canon. I. n. 61; Van Hove, De legibus p. 7. (12) Cfr. can. 13 et quae suo tempore de hac re disputavit Bonacina, Opera omnia, t. 11 de legibus, disp. L. q. 1, punct. 6, n. 59 et Sdnchez, De matrim. 1. Ill, disp. 18. (13) Const. Pii X Tradita ab antiquis 14 Sept. 1912. CANONES PKAELÏMINABES 117 chatu observandas; nisi quis velit dicere ius commune Orienta­ lium complexum illorum praescriptorum, quae in ipso can. 1 dicuntur etiam perlinere ad Orientales, paucis adiectis praescri­ ptis a Sede Apost. datis. Sperare licet in codificatione iuris Orientalum verum pro illis constitutum iri ius commune. 11. Praeservatio luris Liturgici 86. « Codex plerumque nihil decernit de ritibus et caeremo­ niis quas liturgici libri, ab Ecclesia latina probati, servandas praecipiunt in celebratione sacrosancti Missae sacrificii, in ad­ ministratione Sacramentorum et Sacramentalium aliisque sa­ cris peragendis. Quare omnes liturgicae leges vim suam reti­ nent, nisi earum aliqua in Codice expresse corrigatur » (can. 2). Leges liturgicae illae dicuntur quae ordinant ritus et cae­ rimonias in sacra liturgia adhibendas, i. e. preces et actiones quae verba comitantur. Earum complexus dicitur ius liturgicum, quod Codice praeservatur, nihil intendens in hac parte prae­ scribere, salvis paucis exceptionibus. De libris liturgicis ab Ecclesia probatis pro usu Ecclesiae La­ tinae cfr. Wernz-Vidal, tom. IV de rebus n. 330 sq. Manent iure Codicis, ubi non corrigantur omnes leges liturgicae in praedictis libris contentae aut alibi publicatae, praesertim vero conten­ tae in Collectione authentica S. C. R. sub Leone XIII usque ad a. 1900 confecta et promulgata, cui deinde accessit appendix I referens nova decreta ad a. 1912, a Pio X promulgata, deinde appendix II decreta exhibens usque ad a. 1926 et sequentia de­ creta in A. A. S. publicata et promulgata. Quae autem Codex in materia liturgica mutavit (cfr. v. gr. c. 947 de ritu extremae unctionis) in respectivis canonibus dicetur: secundum mutationes inductas iam nova editio Ritualis Romani (10 lun. 1925) aptata est. Addendum videtur generatim loquendo, normas generales libr. I Codicis, praesertim quaei continent principia generalia iuris etiam in materiis liturgicis applicari, exceptis quae perti­ nent ad ipsos ritus et caerimonias; in hisce enim materiis multa habentur praecepta disciplinaria, quae sub legibus liturgicis (li­ cet in materia liturgica) comprehendi non possunt; ipse autem ^ΒΙΒΗΗΒΒΒΕΒΒΙ^ ; ' ·' 118 WOll.l I.... —Ill.... .. ............ Illi UJIIJLIirniMUSi J TITULUS III Codex can. <31 voluit ut salvae manerent leges liturgieae de tern poris supputatione. Cfr. Van Hone 1. c. pag. 13. III. Praeservatur ius concordatariurn to . , , • , 4 » j 1 ! 87. « Codicis canones initas ab Apost. Sede cum variis na­ tionibus conventiones nullatenus abrogant aut iis aliquid obro­ gant: eae idcirco perinde ac in praesens vigere pergent, con­ trariis huius Codicis praescriptis minime obstantibus » (can. 3). Post declaratum ambitum, intra quem intendit legislator constituere et promulgare novam universalem legislationem codificatam, declarat relationem novae legislationis cum iure particulari inducto per conventiones cum variis nationibus initis. quae declarantur permanere prout ante Codicem exsistebant sine ulla prorsus immutatione. Conventiones, alias appellatione vulgari atque etiam iuridica (can. 1471) concordata vel etiam pacta conventa, ut ipsum nomen indicat, sunt varia pacta inita a S. Sede cum autoritate sociali diversarum nationum., quibus varii favores potestati civili in materiis ecclesiasticis et mixtis concedi solent, recepta ex parte Status recognitione i urium ad Ecclesiam spectantium (14). Quidquid sit de originario et proprio sensu verborum abro­ gare et abrogare (15) sensus canonis est clarus propter adiectam (14) Xon est hic locus agendi de vera notione ac de propria vi Con­ cordatorum circa res ecclesiasticas, qua de re alio huius tomi loco ex professo tractatur Concordatorum textus ante Codicem initorum re­ censet .VzLssi. Conventiones de rebus ecclesiasticis, Romae 1869; modo magis completo usque ad a. 1914 recenset Mercati, Raccolta dei Concor­ dati su materie ecclesiastiche, Romae 1919. (15) Si attendatur ius Romanum, quod ante Codicem erat suppletprium Ecclesiae, quodque adhuc habetur ut fundamentale in notionibus juridicis, ex dicto Ulpiani: Lex aut rogatur i. e. fertur; ut abrogatur, i. e. prior tollitur; ut derogatur i. e. pars primae legis tollitur; aut sub­ rogatur i. e. adiicitur aliquid primae legi; aut obrogatur, i. e. mutatur aliquid ex prima lege (Ulpiani. Liber singularis Regularum Pr. § 3). Bre­ vius Modestinus: < Derogatur legi aut abrogatur: derogatur legi cui pars detrahitur; abrogatur legi cum prorsus tollitur - (L. 102 D. de verbor. signifie. 50, 16). Ubi a canonistis facta est expressa distinctio inter illa quattuor vo­ cabula iuridica abrogatio, derogatio, subrogatio, obrogatio satis commu- CANONES PEAK LI M INAKES 119 declarationem «pergent vigere perinde ac in praesens», non obstante quovis contrario praescripto novi Codicis. Illae ergo conventiones integrae et immutatae manent, prout tempore pro­ mulgationis Codicis valebant, nec per promulgatum Codicem, quidquam sive explicite sive implicite eis detrahitur, additur vel immutatur. Illud autem operae pretium est animadvertere, quod Benedictus XV declaravit, nonnullas conventiones cum variis na­ tionibus a S. Sede initas, ob mutatam personam moralem, quacum S. Sedes conventionem inierat (penitus immutata forma regiminis Status) iam omne vi destitui, cum sint res inter alios acta, quae neque emolumentum neque praeiudicium ceteris af­ ferat (16). Unde ob mutatum regimen politicum novae post Co­ dicem conventiones initae sunt. IV. De lure quaesito, privilegio et induito obtento ante Codicem in ordine ad ius Codicis 88. « lura aliis quaesita, itemque privilegia et indulta, quae, ab Apostolica Sede ad haec usque tempora personis sive physicis sive moralibus concessa, in usu adhuc sunt nec revocata, integra manent, nisi huius Codicis canonibus expresse revocentur » (can. 4). lura quaevis factis humanis acquisita, nec ex iure naturali facta irrevocabilia, posse absolute per Rom. Pontificem, iuris communis auctorem, auferri, itemque privilegia et indulta ab niter ita intellecta est, ut abrogatio dicebatur totalis legis revocatio di­ recte et expresse facta a competente Superiore; derogatio revocatio par­ tialis; subrogatio facta additio ad legem iam exsistentem; obrogatio vero ablatio legis per contrariam legem. Quamvis frequenter doctores modum loquendi Modestini usurpa­ runt. etiam ex hoc quod illa Modestini explicatio haberetur sub rubrica de verborum significatione, ut dicerent abrogationem esse totalem abla­ tionem legis, derogationem vero partialem, quocumque modo illa fie­ rent sive expresse sive implicite. Cfr. Wernz, Ius Decretalium n. 118; Schmalzgrueber 1. I, tit. 2 n. 47 Codex obrogationem et derogationem can. 22, videtur accipere in determinatum sensum, quem tamen non vi­ detur constanter retinuisse, cfr. can. 2226. (16) Benedicti XV Allocutio Consistor. 21 Nov. 1921 in A. A. S. XIII, 521. Confr. Ojetti in Codic. 1. I. Excurs. 1 ad can. 3. "•A -*w5·’ 120 TITULUS HI ipso concessa, indubium est modo adsit insta et proportionahi causa. A fortiori auferri per eandem potestatem possunt indultu et privilegia ab auctoritate inferiori v. gr. Episcoporum, de qui­ bus in hoc canone non est sermo. Pronum autem est, ut Codex iam ab initio decernat de illis iuribus, induitis et privilegiis ante Codicem obtentis, et introdnctorio can. 4 decernit eadem maneri*, si ante Codicem adhuc vigebant et in usu erant, non obstan­ tibus canonum praescriptis, nisi in ipsis canonibus expresse re­ vocentur. $ 1. De h hibi s quaesitis 89. Sunt nonnulli doctores, qui in Codice explicando con­ jungunt quaestionem de iuribus quaesitis non tollendis (can. 4) cum quaestione de neganda legibus praesentis Codicis vi retroactiva (can. 10). Cfr. Van Hove qui in tomo De legibus (Prooe­ mio lib. I cap. 3) rem egregie tractat ac in omnem partem ver­ sat. adhibita in subsidium doctrina civilistarum (17). Meo in­ dicio duae quaestiones sunt quidem inter se conexae, non ita tamen ut independenter ac separatim tractari et explicari non possint, sed potius crediderim iuris nostri intelligentiae magis consuli si separatim sub respectivi canonis expositione tradantur. Multum disputatum est de notione iuris quaesiti et variae datae sunt definitiones, quae tamen rem integre non videntur comprehendere et in aliquo casu non resultant verae. Porro ius quaesitum in canone refertur ad iura subiectiva et eviden­ ter contraponitur iuri acquirendo: agitur autem in canone di­ recte non de iure quaesito prout hoc in considerationem venit in iure publico, de quo Codex egit in canone praecedenti ubi per concordata, quae dicuntur manere, alterutri potestati in con(17) Ita pariter Vermeersch, Epitome I n. 92 sq. a quo tamen scite notatur, quod, admissa conexione utriusque quaestionis, legem non retrotrahi et praeservare iura quaesita, nec convertuntur, nec ubi unum verilicatur semper et alterum verificari. et v. gr. lex aplicans delicto ante­ riori mitiorem sanctionem, retrotrahitur quidem, sed nullum ius quae­ situm aufert, seu dantur retrotractiones legis sine ulla ablatione, iuris quaesiti, quamvis vice versa lex quae non retrotrahitur iura quaesita, si quae dentur, non aufert. CANONES I’HAEMM INAKES 121 ventione partem habenti advenire iura quaesita possunt, sed versatur canon in iure privato. Privatum autem ius hic intelligas velim illud ius quod oritur ex exercitio iurium privatorum in suis ad invicem relationibus per pacta, contractus aliosque actus juridicos: cui contraponitur ius publicum hoc sensu intellectum ut complectatur relationes iuridicas inter personas privatas et publicam auctoritatem. Relationes iuridicas inter personas pri­ vatas hoc can. 4. directe respici, praeter rationem traditam ex can. praecedenti, ipsa formula videtur clare indicari cum sermo sit dc iuribus aliis quaesitis; quae personae privatae ut tales possunt esse physicae vel morales, (piamvis ipsae personae pu­ blicae etiam privatorum more et in iure privato agere possunt. ♦. Ita circumscripta quaestione, ius quaesitum imprimis non est: 1") facultas generalis aliquid agendi, quod lege non prohibeatur; quae facultas a quovis habetur independenter a imitatione legum, ideoque intelligi non potest ubi est quaestio, num iura quaesita maneant vel pereant per promulgationem novi Codicis. Si in hac facultate consisteret nulla nova lex pro­ hibens, publicari posset, quae non auferret iura quaesita. 2°) Nec consistit in facultate speciali aliquid agendi quod a lege anteriori permittebatur, saltem quando quis ante legem novam prohibentem illa facultate non est usus. Nimis enim evi­ dens est quod facultas orta ex negata exsistentia legis prohiben­ tis, penitus cadat a momento subsecutae legis prohibentis. Ante Codicem adulescens annorum quindecim poterat matrimonium contrahere (matrimonium ea aetate non erat prohibitum); Codi­ ce promulgato sexdecim requiruntur anni. Quare si Titius attigit decimum quintum aetatis annum decimo post promulgationem Codicis mense (Codex ut lex universalis vacavit per integrum annum), si in duobus remanentibus vacationis mensibus matri­ monium non contraxit his elapsis contrahere non poterit, sed exspectaro debebit 1G aetatis annum expletum, quin tamen ex hoc privetur iure quaesito. Si autem in illa facultate speciali consisteret ius quaesitum, per Codicem hoc can. 4. praeservan­ tem iura quaesita, non fuisset mutatum impedimentum aetatis pro matrimonio prout revera factum est. 3°) nec consistit ius quaesitum in exspectativa iuris obti­ nendi aut in spe fundata in facto determinato, v. gr. spes aut 90. 122 TITULUS HI exspectativa aliquid obtinendi ex testamento amici vel propin­ qui. qui necdum testamentum fecit, etiamsi ostenderit volunta­ tem atque promissionem: inde nullum ius certum ex facto con­ creto determinatum oritur, sed mera spes, mera expectativa; non ergo esse potest quaestio de hire (piaesito. I 1 I J j i I I I j j* I 91. In his omnes debent convenire, sed non conveniunt dec­ lares in notione positiva iuris quaesiti (piae paucis verbis facile tradi non potest. Eius saltem descriptio ita videtur proponi posse: Ius quaesitum est facultas moralis et inviolabilis ad aliquid agendum, acquirendum i>el possidendum, acquisita a singulari persona physica uel morali idonea, propter factum proprium vel alienum rite et legitime positum vel quandoque omissum et cum iure efficaciter conexum sub imperio legis. a) Facultas moralis inviolabilis intelligenda est secundum genericum conceptum iuris subiectivi. quod ulteriore explicaliane non eget. a) Acquiri debuit ab aliqua singulari privata persona, eaque tamen sive physica sive morali; est quaestio de singulari privata persona « iura aliis quaesita », exclusis personis moralibus publicis, velut Status, nisi forte non considerentur ut tales, sed ut privatae v. gr. ut subiectum dominii particularis rei in alieno Statu secundum principia iuris internationalis privati. e) Porro subiectum debet esse idoneum seu iuridica ca­ pacitate praeditum; factum enim ab incapaci positum non est vere iuridicum. et actus nullus nullum ius inducere potest con­ tra novam legem; (piae capacitas in iure dominii dicitur capa­ citas acquirendi, possidendi, in iurisdictione capacitas agendi, regendi etc. d) Propter factum proprium aut alienum. Supposita ca­ pacitate iuridica et facultate generali tale determinatum ius ac­ quirendi, a lege vel naturali vel positiva data, requiritur prae­ terea aliquod determinatum factum, quod sit voluti actuatio illius facultatis, quae poterit vocari quasi usucapio iuris. v. gr. occu­ patio rei nullius. r) Factum debet esse, rite positum seu his omnibus condi­ cionibus vestitum, (piae a lege requiruntur, ut sit aptum ad ca­ piendum ius v. gr. pro iure (piaesito ex praescriptione, requiri­ tur tranquilla seu pacifica rei possessio. CANONES PRAELIMINARES 123 f) Cum iure efficaciter conexum, ad quod duo requirun­ tur: alterum negative, videlicet ut lex positive non resistat, se­ cus iam non est rite et legitime positum nec verum factum iuri­ dicum, ideoque ineptum ad sortienda seu gignenda iura; alte­ rum positive, videlicet ut lex permittat, approbet seu ratum ha­ beat tale factum ex quo oritur ius quaesitum. Erit v. gr. factum iuridicum cum lege efficaciter conexum testamentum ad nor­ mam legum conditum, lege non contradicente sed potius per­ mittente, quod morte fuerit confirmatum ante novam legem, de cuius vi quoad iura quaesita agitur. g) Sub imperio legis, videlicet positivae, cum non verse­ mur in iure naturali et iura naturalia auferri non possint, sed versamur in relationibus socialibus privatorum, quae potestati sociali subduntur. Qui legis influxus sub duplici respectu con­ siderari debet 1°) in quantum factum ex lege obtinet vim iuridicam aut talem vim lex ratihaheat; 2°) in quantum significatur subiectio iuris quaesiti ad legem, a (pia possit immutari et etiam aliquando revocari; nam etsi iura quaesita generatim immuta­ bilia sint, non adeo tamen, ut ob exigentiam boni publici re­ vocari non possint. 92. Res ipsa exemplis nostri iuris ulterius illustrari potest: I. Clericus legitime electus beneficiatus habet ius quaesitum ac­ cipiendi beneficium (ius ad rem, ius ad beneficium, non ipsam proprietatem seu dominium tituli beneficialis); confirmatio elec­ tionis facta a legitimo superiore, dat ius in re (titulum ipsum beneficii) non confundendum cum ipsa beneficii possessione. Est exemplum iuris quaesiti ex facto alieno rite posito (legitima electio, legitima electionis confirmatio, qui actus non ab ipso clerico promoto, sed ab aliis ponuntur. Subsequens lex abrogans electionem tamquam modum provisionis, ius quaesitum electo ante legem non aufert, nisi expresse dicat. II. Patronus prae­ sentare potest clericum, ad beneficium vacans, intra certum ta­ men tempus, quo inutiliter elapso, beneficium fit liberae colla­ tionis, et Ordinario obvenit ius quaesitum ad beneficium libere conferendum : en exemplum iuris quaesiti ex facto alieno omisso. III. Plura iura quaesita oriri possunt ex lapsu termini fatalis in materia iudiciali. IV. Idem pariter obtinet in praescriptio­ ne; factum positum a praescribente cum omnibus condicionibus 124 TITULUS ni ad praescriptionem requisitis praescribenti dat ius quaesitum ex praescriptione, quod non tollitur per legem, novam ad praescri­ ptionem condicionem requirentem, nisi expresse caveat. V. Ex voto in favorem tertii facto (votum promissorium); quod vo­ tum fit Deo, sicut omnia vota, sed in favorem tertiae personae physicae vel moralis cui facta est rei promissio, haec persona habet ius quaesitum ex voto, et obligatio implendi promissa, quae antea erat ex iustitia, mediante voto fit etiam ex religione. Idem dicas de iuramento (cfr. can. 1313. 1320). Ex voto religiosi professi exsurgit ius quaesitum tam pro vovente quam pro Re­ ligione; exsurgit ius quaesitum, quia tale votum non tenet sine professione seu quasi-contractu. VI. Ecclesiae non paroeciali, potuit esse ius quaesitum, habere fontem baptismalem (cfr. can. 774). VII. Contractus sunt uberrimus fons ex quo oriantur plu­ ra iura quaesita: generalis facultas ad contrahendum seu acqui­ rendi ius per contractum coniungitur cum facto peculiari, quo illud ius quasi usucapitur, ius quaesitum ex contractu v. gr. ex promissione acceptata; tametsi facultas contrahendi habea­ tur ex positiva lege saeculari ius tamen quaesitum in Ecclesia exoritur, si condiciones ab Ecclesia requisitae fuerint servatae. — VIII. Clericus ab uno Episcopo legitime ordinatus, vel pro tali Episcopo ad clericatum promotus, habet ius quaesitum ut a tali Episcopo promoveatur (servatis servandis) ad ceteros ordines; et in tali Episcopo resultat ius quaesitum ut ulterius ab aliis non promoveatur sine propriis dimissoriis. IX. Etiam in praece­ dentia inter personas morales aut inter membra alicuius capituli seu collegii, potest haberi exemplum iuris quaesiti. Ita iuxta prae­ scriptum can. 370 § 1 Vicarius Generalis praecedentiam obtinet etiam in capitulo cathedrali; sed sub imperio legis praeceden­ tis. potuit Decanus vel Praepositus Capituli habere praeceden­ tiam cum ipsius possessione; Codex non videtur sustulisse hoc ius quaesitum praecedentiae cum quo ad novum ius Codicis subintrat; at praedicto Decano vel Praeposito mortuo nullus ex tali titulo ius quaesitum praecedentiae habet, et Vicarius Ge­ neralis praecedentiam occupat sine violatione cuiusvis iuris quaesiti ex novo Codicis iure (18). (18) Nihilominus, non obstante iure quaesito quod videretur compe­ tere exsistenti decano (seu primae dignitati) momento publicati Codicis, CANONES PBAEMMINAHES 125 Plures alii adsunt fontes iuris quaesiti: 1) Generalis illa Re­ gula XVIII Cancellariae Apostolicae «de iure quaesito non tol­ lendo»; 2) Rescripta Pontificia; 3) Ipse Codex, sicut ius prae­ cedens: v. gr. ex can. 642 religiosi saecularizati arcentur a be­ neficiis in ecclesiis cathedralibus, a magisterio exercendo in Se­ minariis etc. Sed si saecularizatus ante Codicem legitime obti­ nuit memoratum beneficium vel magisterium, per legitimam collationem seu nominationem obtinuit ius quaesitum, quod per Codicem non tollitur (19); 4) Testamenta sunt etiam fontes unde exoriantur iura quaesita. Testamentum morte testatoris firma­ tum ante novam legem, quae capacitatem recipiendi non mutat, tribuit heredi nominato ius quaesitum ad hereditatem testa­ mentariam adeundam (20). 93. In allegatis exemplis ex diversa materia canonica de­ sumptis manifeste patent omnia elementa supra requisita ad iusquaesitum; unde argumentum deduci potest ex inductione ad firmandam notionem traditam. Insuper habentur in notione data S.C.C. statuit legein esse applicandam in omnibus Capitulis, saltem ob hanc rationem, quod si non immediate applicaretur, dispositio omni ef­ fectu careret. Cfr. cans. Cuneen et Uticen « Praecedentiae » 17 Maii 1919 in A.A.S. II, 349 sq. (19) Si Commissio Codicis (24 Nov. 1920) resolvit prohibitiones can. 642 afficere etiam religiosos ante Codicem saecularizatos, decisio valet de religiosis ante Codicem saecularizatis, qui ante Codicem inemoratinn beneficium vel magisterium non obtinuerant, qui proinde ius sibi quae­ situm ad beneficium vel magisterium non habebant, sed solani capacita­ tem ut assumerentur per Codicem sublatam; non pertinent ad eos qui iam assumpti erant ad beneficium aut magisterium et ex tali legitima as­ sumptione ius quaesitum habebant, quod can. 4 diserte statuit per Co­ dicem non auferri. Cfr. votum Consultoris in causa diei 17 Maii 1919 apud 1. c. in A. A. S. a. 1919 p. 351. Hanc can. 642 legem non esse novam sed iam fuisse introductam per Decr. « Cum minoris » 15 lunii 1909 et additam Declarat, diei 5 Apr. 1910, contendit Cicognani, tom. I, p. 88. Decisio data a Commiss. Codicis circa can. 423 (29 Ian. 1931, in A.A.S. p. 110) non habet adeo facilem explicationem, nisi agatur de iisdem religiosis saecularizatis. (20) Si ante mortem testatoris, lex nova capacitatem hereditate ac­ cipiendi mutat, non videtur clarum quod heredi nominato non auferat efficaciter ius hereditarium subsequuta testatoris morte, cum testamen­ tum morte non firmatum non sit factum completum, quod etiam sub im­ perio legis praecedentis iura tribuat. 126 TITULUS in omnia elementa quae requiri possunt ad verum ius quaesitum: ius, facium, et ratio formalis cur subsistere debeat tametsi adve­ niat lex contraria. Generalis ratio cur manere debeant iura quae­ sita, illa afferri potest, ipsum bonum commune postulare ne societatis membra in pacifica rerum et iurium legitimorum pos­ sessione turbentur et semper debeant timere ne iura legitima acquisita quovis memento amitti possint per legis novae pro­ mulgationem (21). Alii modi explicandi ius quaesitum traditi a doctoribus, ve­ ram aliquam ideam continent, sed aut vagum et obscurum tra­ dunt conceptum, aut non omnes casus complectuntur aut in non­ nullis casibus applicationem non habent: ab illis tamen exami­ nandis aut confutandis supersedendum videtur. Etiam in iure publico ius quaesitum conside­ rari posse iam est insinuatum, quamvis de illo non agit can. 4, sed potius can. 3, quod uberius considerabitur ubi quaestio erit de vi concordatorum. In hoc publico iure ius quaesitum, distin­ guitur: «) a iure precario, i. e. a concessione principis omnino gratuita et nullo intercedente pacto facta, quae ad nutum con­ cedentis est revocabilis valide et licite etiam sine insta causa, praesertim vero ex exigentia boni publici (22); b) a iure stricto quod exoritur ex tali concessione, unde in utraque parte (aucto­ ritate publica concedente et persona privata accipiente) obligatio nascitur, quae est causa iuris in utraque parte v. gr. concessio in proprietatem alicuius domus ecclesiasticae a publica auctori­ tate alicui Instituto ecclesiastico absolute facta et ab instituto ac­ ceptata, vel ex titulo oneroso alicuius cessionis Instituti. Tale ius strictum, nequit valide tolli invita altera parte. — Ius ergo quae­ situm, quod aliquo modo de utroque praecedenti participat sed ab utroque specifice differt, est concessio facta a publica aucto94. Scholion. I » I I (21) Cfr. de hac re. secundum principia exposita egregie disputantem Mostaza in suis praelectionibus ad libr. I Codicis. (22) Nulla est specialis difficultas, ut etiam in iure publico possit admitti ius quoddam precarium ad imitationem precarii iuris pri­ vati, cuius notionem tradit Ulpianus (1. 1 pr. D. XLIII, 26) < precarium est quod precibus petenti utendum conceditur tamdiu quamdiu is qui concessit patitur -. Cfr. v. gr. immunitatem postalem, seu servitium po­ stale gratuitum alicui concessum, si concessio non nitatur pacto. < *· CANONES I’BAEl JM1NAHES 127 ritate ex aliqua pactione, quae dat ius strictum iustitiae comm il­ lativae relate ad tertias personas; relate vero ad concedentem. non producit obligationem iustitiae commutati vae, licet illa con­ cessio possit habere firmitatem ex fidelitate. Non est ergo rigorose ius strictum, nec est ius mere precarium et prorsus gratui­ tum. Hoc ius quaesitum semper tolli valide potest a concedente, licite vere tolli non potest sine iusta causa boni publici. Tale est ius patroni praesentandi clericum ad beneficium, quod fuerit acquisitum ex fundatione. Cum sit evidens ius precarium au­ ferri lege contraria, etiam in hoc iure publico; ius quaesitum regitur praescripto can. 3 et 4, cum fuerit obtentum ex Concor­ dato vel ex privilegio. § 2. De privilegiis et indultis. 95. Inter ea, quae Codex praeservavit, praeter iura quaesita, reperiuntur privilegia atque indulta, quae ab Apostolica Sede personis sive physicis sive moralibus concessa fuerant, dummo­ do in usu adhuc essent et non fuissent antea revocata, semper cum eadem exceptione « nisi Codicis canonibus expresse revo­ centur» (can. 4). Si hoc canone simul connumerantur iura quaesita, privile­ gia, indulta, haec tria tamen non sunt eiusdem rationis; nam iura quaesita plurima oriuntur ex privilegiis et induitis (sc. ex actibus vel factis positis in vim accepti privilegii vel indulti); quare abrogatio nunc facta privilegii vel indulti, non hoc ipso tollit ius iam quaesitum ex legitimo usu privilegii vel indulti; et independenter a privilegio vel induito ius quaesitum haberi potest ex actu rite posito secundum legem vigentem. Porro cum canon non faciat distinctionem, non solum vi ipsius manent pri­ vilegia per varia indulta acquisita, sed ea etiam quae praescrip­ tione acquisita erant, ex qua praescriptione etiam originem tra­ hunt iura quaesita. Iura quaesita praeservantur seu non tolluntur ex quadam iustitia, saltem legali; privilegia et indulta potius ex quadam fi­ delitate. iuxta iuris principium: « decet concessum a principe be­ neficium esse mansurum (Reg. 16 De Rcg. Iuris in VI0). Quare Γ2Η TITULUS HI difficilius auferuntur iura quaesita quam privilegia et indultu, quae sunt magis gratiosa (23); et clausula revocans privilegia « revocato quolibet privilegio » ius quaesitum non tollit. Canon agit de privilegiis et induitis concessis ab A postalica Sede, non ab aliquo inferiori intra limites suae competen­ tiae, haec si sint contra ius comune Codicis cessant; si contra ius particulare manent. Privilegia ex consuetudine obtenta vices consuetudinis ex can. 5 sequuntur: valde tamen difficile est in multis casibus dis­ cernere, num privilegium sit ortum ex consuetudine vel ex prae­ scriptione; qua in re praeprimis erit considerandum subiectum privilegii, nam consuetudo supponit communitatem legis reci­ piendi capacem, sine qua capacitate nihilominus iura via prae­ scriptionis acquiri possunt; sed iura ita acquisita vix honestari possunt nomine privilegii. 96. Quaestionem specialem excitavit Ojetti in Excursu ad can. 4 sui Commentarii ad libr.I p. 60. num praeservatio privi­ legiorum facta per can. 4 referatur ad privilegia tam praeter quam contra ius. an sola comprehendat privilegia praeter ius; hoc alterum ipse defendit, sed argumentis non probantibus. Nam primo arguit ex eo quod privilegium contra ius est exemptio a lege, qua sublata ex natura rei cessat exemptio. Sed hic est falsus conceptus privilegii contra ius, quod non est mera exem­ ptio a lege, sed est ius determinato quodam modo operandi, non obstante quod lex aliud praescribat v. gr. privilegium ordini, capitulo etc. concessum lucrandi in propria ecclesia indulgen­ tias. quae sint affixae visitationi alterius determinatae ecclesiae, non est mera exemptio a can. 925 § 2; sufficit legere catalogum privilegiorum, quae can. 239 largitur Cardinalibus ut falsus ap­ pareat ille conceptus, quo privilegium contra ius confunditur cum mera exemptione a lege; privilegium sive contra sive prae­ ter ius constituit pro privilegiato ius singulare seu peculiare per­ sonae privilegiatae: merito autem can. 4 non distinguit inter 97. (23) Indultu sunt quasi-privilegia, a quibus inde discrepant quod per sr perpetua non sunt, facultates potius sunt et gratiae ad tempus con­ cessae praeter vel contra ius ex indulgentia legislatoris. CANONES PHAEL1MINAMES 129 privilegia contra et praeter ius, nec licet privato doctori illam facere (24): ceterum in sensu maxime proprio et in communi et vulgari sermone iuridico praecipue privilegia inlelliguntur ea quae sunt contra ius. Porro ipso momento quo cessabat ius prae­ cedens per novum ius Codicis, huius auctor in ipso novo iure condendo reservavit omnia privilegia sine distinctione quae usque ad illum iuridicum momentum non fuissent revocata et adhuc essent in usu. Porro ius Codicis manifeste adversatur illi singulari et pror­ sus rarae et arbitrariae interpretationi. Nam Codex retinet ean­ dem doctrinam iuris praecedentis, quod per novam legem in fu­ turum edendam contra ius Codicis, non perimuntur privilegia obtenta contra ius nisi expresse revocentur (can. 71 iunct. can. 60 § 2), idem videlicet principium quod ante Codicem viguit. — Nec satis intelligeretur clausula revocatoria privilegii contrarii frequenter in variis canonibus apposita « revocato quolibet con­ trario privilegio », quae esset prorsus inutilis, si generali modo per Codicem sine speciali mentione essent revocata quaelibet privilegia contra ius. Quae autem laudatus Auctor addit de disciplina S. C. de Religiosis, parum sunt efficacia, nam Romanae Congregationes, nisi expresse de privilegio interrogentur, rescripta et responsa dant, nulla habita privilegii consideratione: iura novit Curia, facta non novit, nisi exprimantur, sunt autem privilegia factum allegandum et probandum. § 3. De habitudine canonum Codicis AD PRAEEXISTENTES CONSUETUDINES. 98. De iure consuetudinario seu non scripto post Codicem inducendo, agetur inferius sub propria rubrica in Codice appo­ sita (tit. II): hic solum quaestio est de consuetudinibus iam vi­ gentibus ante Codicem seu ipso tempore quo Codex publicatus (24) Si memoratus auctor insistit in hoc, quod identica lex Codicis nihilominus est ius novum excludens velus (est ius novum formatiler tan­ tum non materialiter), ex eodem principio sequeretur, quod cum iure praecedenti caderent etiam privilegia praeter ius, quae corruere debe­ rent simul cum iure corruente. 130 TITULUS ΙΠ fuit, circa quas Codex potius severius agit, quam circa privilegia et indulta. Consuetudinum tres classes distinguuntur: a) consuetu­ dines in Codice reprobatae, non tantum prohibitae; b) consuetu­ dines non reprobatae quae sint immemorabiles vel centenariae; c) non reprobatae, quae sint minoris durationis. A) Quoad priores iubet Codex ut corrigantur nec renasci permittantur, nam per reprobationem significatur non agi de le­ gitima consuetudine sed de abusu, aut saltem propter reproba­ tionem redditae sunt irrationabiles, quae verum ius constituere saltem in posterum nequeant (Cfr. in Indice alphabetic© sub v. consuetudo canones in quibus habetur illa reprobatio). Munus eas corrigendi, sicut pro secunda specie, committitur Ordinario, qui plerumque erit Ordinarius loci, quamvis si agatur de con­ suetudine Ordinis vel provinciae religiosae erit quoque Superior maior religionis clericalis exemptae. B) Quoad secundas seu centenarias et immemorabiles non reprobatas, licet forte prohibitas, auferendae seu abrogandae erunt a respective Ordinario, nisi forte Ordinarius legitime exi­ stimaverit eas prudenter submoveri non posse ob peculiares lo­ corum et personarum circumstantias v. gr. ob grave periculum ordinis publici. In hoc casu excepto, interim saltem, tolerari ab Ordinariis poterunt tamipiam minus malum intuitu maioris boni obtinendi. Quod si post aliquod tempus, etiam post aliquot an­ nos. iam removeri prudenter possint. Ordinarii uti poterunt sua potestate, quae potius est officium ipsis commissum sine ulla tem­ poris limitatione. Uniusmodi consuetudines videntur a Codice revocari, cum illa tamen limitatione de prudenti indicio Ordinarii, quae limi­ tatio merito fundatur in maiori intrinseca difficultate suppres­ sionis iuris. cui communitas a tempore adeo diuturno assueta est. Positivam autem approbationem Ordinarius non videtur posse dare, sed tacite tantum exhibere illam tolerantiam quam ius eius prudentiae commissit, quamvis nihil prohibet, quominus pro­ priam tolerantiam manifestet, ne iura in incerto maneant. In difficultate vero in qua versatur Ordinarius patet recursus ad S. Congregationem in respectiva materia competentem, quae au­ ctoritatem Ordinarii roboravit declarando consuetudinem non 99. CANONES PBAEL1M INABES 131 sustineri, vel in raro aliquo casu consuetudinem approbabit, si ad hoc habeantur efficaces rationes in hunc sensum ab Ordina­ rio allegatae. Etiamsi canon provocet ad Ordinarium, tam in prima (piam in altera specie, est sermo non solum de consuetudine particulari, id quod magis erit frequens, sed etiam de consuetudine univer­ sali. Porro consuetudines formaliter universales, fiunt materia­ liter particulares (piando determinato loco applicantur; et dif­ ficultas quae in uno loco non verificatur pro consuetudine sub­ movenda, potest verificari in alio, et has peculiarium locorum circumstantias legislator communis ignorare censetur. Leges au­ tem communes pro suo territorio vel pro suis subditis Ordinarii tenentur applicare earumque observantiam urgere. Attento canone 27 et 30 consuetudines immemorabiles et centenariae iuridice aequiparantur ideoque illa duo vocabula disiunctive sumenda sunt, non copulative, ideoque satis est ut constet unum verificari de determinata consuetudine, ut Codicis praescriptum urgeat. C) Quoad tertiam speciem consuetudinum minoris dura­ tionis, eae per Codicem habendae sunt suppressae, nisi aliud ex­ presse caveat. Scholion. Cum de consuetudinibus praeter ius canon 5 nihil dicat; ideo servari poterunt et vim suam habebunt secundum generales normas de consuetudine. § 4. Relatio Codicis ad ius scriptum praecedens. 100. De relatione inter ius scriptum novum et vetus prin­ cipia ponuntur in canone 6, quae sunt maximi momenti. Primum generale principium initio proponitur: « Codex vi­ gentem. huc usque disciplinam plerumque relinet, licet oppor­ tunas mutationes afferat ». Non est nova legislatio quae induci­ tur per Codicem, sed praecedentis legislationis systematic seu codificatio, quae ad tenorem praescripti Pii X (Motu-proprio t Arduum sane munus» 19 Mart. 1904) eo debebat spectare ut . DE FONTIBUS IUIUS ECCL. 141 per dubium methodicum Ecclesiam quaerunt, sed potius suas disquisitiones canonicas ad instar partis practical tractatus de Ecclesia cum disputationibus theologicis coniungunt. Ius autem ecclesiasticum cum formaliter sit scientia legum. de constitutione et regimine atque disciplina Ecclesiae catholi­ cae latarum, non veritatum mere theoreticarum, primo loco in­ quirat necesse est in causas efficientes (6), sive ut alii dicunt, in principia vel fontes exsistendi (7), unde leges in Ecclesia vi­ gentes dimanant. Quae inquisitio canonistis eo magis est neces­ saria, quod noua quidem dogmata non iam condantur, sed tan­ tum definiantur, novae autem leges in Ecclesia condi possint et de facto condantur. Quare imprimis ab Ecclesia catholica di­ scendum est, quaenam sint verae causae efficientes legum, qui­ bus Ecclesia ordinatur et regitur. Porro cum causa efficiens le­ gum sit potestas legifera, quae in aliquo subiecto exsistit, uni­ versa quaestio reducitur ad illam, quinam in Ecclesia catholica sint competentes legislatores. Nequaquam vero huic rei soli est insistendum, sed disquisitio ad generalem theoriam de legibus in Ecclesia constitutis est extendenda (8). Qua quaestione principali resoluta altera iam est enuclean­ da, sci. ubinam sive quibusnam in monumentis vel promptuariis vel collectionibus leges illae a competentibus legislatoribus in Ecclesia catholica latae reperiantur, unde tamquam ex medio obiectiuo cognoscantur. Quae collectiones dicuntur fontes co­ gnoscendi iuris ecclesiastici. 108. Quibus notionibus praemissis facile iam patet divisio fontium exsistendi iuris ecclesiastici: I. In fontes iuris divini sive naturalis sive positivi et iuris humani (9). Causa efficiens iuris divini est voluntas Dei legi­ fera sive necessario pro rerum natura per lumen rationis sive libere per positivam revelationem hominibus manifestata. Inde distinctio iuris divini in naturale et positivum originem ducit. Causae vero efficientes iuris humani in Ecclesia sunt omnia sub­ iti) (7) (8) (9) Sudrez, De leg. 1. IV pr. cap. 11 n. 1, 1. IX cap. 2, 1. X cap. 1. Bouix, De prine, iur. can. p. 137 sq.; Zallinger 1. c. vol. II p. 216 s. Sudrez 1. c. 1. IV cap. 1 sq. Sudrez 1. c. 1. I cap 3. 142 PRAENOTIONES iecta activa perfectae iurisdictionis ecclesiasticae, ex quibus di­ versae appellationes v. g. iuris pontificii vel iuris consuetudinarii ortae sunt. II. In fontes primarios et derivatos (10). Fons primarius omnis iuris etiam in foro ecclesiastico sensu absoluto est solus Deus: omnes autem legislatores humani in Ecclesia derivatam habent potestatem legiferam, quae tandem aliquando nititur concessione Christi. At Romanus Pontifex relative potest dici fons primarius iuris ecclesiastici. Nam ipse in ordine suo est su­ premus legislator, qui solus a Deo. non ab ullo Superiore hu­ mano accipit potestatem legiferam. Reliqui legislatores ecclesia­ stici a Romano Pontifice tamquam ex fonte primario et proximo suam derivant iurisdictionem ad condendas leges ecclesiasti­ cas (11) ideoque etiam in ordine ad Romanum Pontificem fonti­ bus derivatis sunt adscribendi. Cfr. Pii VI Const. «Auctorem fidei » 28 Aug. 1794 prop. 6, 8. III. In fontes iuris scripti et non scripti, iuris universalis et particularis, quatenus legislator divinus et humanus in legibus ferendis forma scripta utitur aut ab illa abstinet, vel omnibus suis subditis in toto orbe terrarum vel tantum parti subditorum in certo territorio leges condit. Et re vera vel ipse legislator di­ vinus suas leges positivas ad populum particularem restringere potest, ut patet ex multis legibus soli populo Israelitico datis. (10) Quae verba non ab omnibus eodem sensu accipiuntur. Cfr. Sche­ rer 1. c. §§ 4, 21; Suarez, De leg. 1. IV cap. 6 η. 11 sq. Certe fons deri­ vatus iuris non est confundendus cum lege, quae utique tamquam effectus productus a causa efficiente potestatis legiferae < derivata * dici potest, at sensu stricto fons exsistendi iuris non est. (11) Suarez 1. c. 1. IV cap. 4, 5; Mlles in Act. theolog. Oenip. t. I p. 287 sq. TITULUS IV DE DEO LEGISLATORE ET LEGIBUS DIVINI 109. Fontes: Decret. Grat. Dist. 1-9 (1) — Compil. I 1. I tit. 1 de const, (cap. 3, 5); çpl. IV 1. I de fide cath. — Decretal. Greg. IX, Bonif. VIII, Constit. Clem. V 1. I tit. 1 d. s. Trin. etc. — Concil. Trid. Sess. VI can. 18‘21, Sess. XXIV can. 3 de sacram, matrim. — Syllab. Pii IX prop. 56 sq. prop. 67; Leon. XIII Encycl. « Quod apostolici » 28 Dec. 1878, t Immor­ tale Dei » 1 Nov. 1885. (Fontes alii, qui potius de professione fidei quam de Deo legislatore et legib. div. agunt, hoc loco non videntur accurate enumerandi. Cfr. Cone. Trid. Sess. XXIV de ref. cap. 12, Sess. XXV de ref. cap. 2). Scriptores: Commentatores iur. Decretal, in h. t. et potiss. in proleg. v. g. Schmalzgrueber 1. c. Dissert, prooem. §§ 2, 3. Auctores Instit. ca­ non. v. g. Zech, Praecognit. §§ 57 sq. §§ 69 sq.; Devoti, Instit. canon, proleg. §§ 27 sq.; Soglia, Inst. iur. pubi. eccl. §§ 14, 20 §§ 39, 40. — Auct. tractat, sing, sive monograph, v. g. Suârez, De leg. I. I, II, IX, X; Bouix, De principiis iur. can. p. 8 sq., 18 sq.; Deville, Le droit canon, et le droit naturel; Act. theol. Ooenip. t. I p. 281 sq., 404 sq., t. XI p. 378 sq.; Hammerslein, De Ecclesia et Statu p. 26 sq. - Commentatores Codicis in Prolegomenis. 110. Quemadmodum Imperator Justinianus Codicem exor­ ditur a rubrica: «De summa Trinitate et fide catholica, et ut nemo de ea publice contendere audeat », ita Gregorius IX suae compilationis libri I titulum 1 inscribebat: «De Summa Trini­ tate et fide catholica ». Cuius rei sane plures atque aptae pos­ sunt reddi rationes (2); at fatendum quoque videtur huius ru­ bricae aptitudinem non raro ab antiquioribus canonistis exag(1) Cod. lust. I, 1 de sum. Tr. etc.; Cod. Theodos XVI, 1 de fide catholica, 11 de religione. (2) Zech, Praecogn. §§ 57 sq.; Schmalzgr. 1. c. h. t. pr. Cfr. Begola· mento penale Gregoriano artic. 73, ubi delicta contra Deum primo loco castigantur, non delicta contra principem vel Statum. 144 TITULUS IV gerari (3). Etenim in omnibus quinque compilationibus antiquis etiam certo authenticis (3, 5) iste primus titulus non reperitur, nisi excipias compilationem quartam, cui prima rubrica: « Dc fide catholica » est praefixa. Praeterea in his rubricis potissimum habetur imitatio quaedam partim Codicis Theodosiani partim Codicis lustiniani (4). Denique disputatio de fidei catholicae pro­ fessione tam parum spectat ad hunc titulum, ut antiquissimi commentatores vehit Goffredus de Trano, Hostiensis aliique sub hac rubrica nihil habeant de fidei catholicae professione. Quare haec materia, quae ex sese potius aliis locis in systemate iuris ecclesiastici est explicanda (5), non nisi extrinseca quadam ra­ tione huic titulo est subiuncta (6). Multo minus canonistarum est mysterium SS. Trinitatis et articulos fidei catholicae (7) om­ nium symbolorum et definitionum dogmaticarum vere explicare, nisi quis evidenter provinciam theologis scholasticis propriam occupare velit aut mere compendiariam vel catecheticam sup­ peditare expositionem (8). Ad mentem illius rubricae merito hoc loco si conexio materiae attendatur, videtur esse agendum de Deo legislatore et legibus divinis. Nam ita legislatio etiam canonica a Deo uno et trino tamquam a supremo iuris principio profici­ scitur atque ex Deo ultimo iuris fonte leges suas repetit (9). (3) Zallinger 1. c. vol. II p. 218 sq. (4) Cod. Theod. XVI, 1 de fide catholica; Cod. (lustiniani) 1. c. (5) Wernz, Ius Decret, tom. Ill tit. 1 sq. (de administratione magi­ sterii ecclesiastici); Scherer 1. c. t. II p. 28 sq.; Aichner, Cornpend. iur. eccles. §§ 148 sq. lure Codicis de fidei professione agitur sub rubrica De magisterio ecclesiastico (can. 1406 sq.) Wernz-Vidal tom. IV n. 629 sq. Merito tamen in ipso Codicis limine ponitur Formula professionis fidei catholicae, qua viva fide in studium sacrorum canonum est incumbendum. (6) Reiff enstuel 1. c. h. t. n. 151 sq. Cfr. quoque recentiora Concilia provincialia, quae non tantum a professione, sed non raro etiam ab expo­ sitione fidei catholicae inchoantur. (7) Verba illius rubricae: «Et fide catholica non denotant actum vel habitum subiectiuum fidei, sed fidem catholicam obiectiue spectatam i. e. post enuntiatum disertis verbis: De Summa Trinitate » supremum mysterium nostrae religionis, verba sequentia « et fide cath. denotant collectionem summariam omnium articulorum fidei, qui in symbolis vel definitionibus ecclesiasticis continentur. (8) Cfr. v. g. ieiunas expositiones Goffredi di Trano. Hostiensis, immo ipsius Reiffenstuel aliorumque h. t. (9) Rom. XIII. 1. Non est enim potestas, nisi a Deo; Matth. XXVIII. 18. 19. 20; Syllab. Pii IX prop. 39, 56 sq.; Suàrez 1. c. 1. II cap. 1 sq. 1. X DE LEGIBUS DIVINIS § 1. De deo 145 legislatore et lege naturali. 111. Cum philosophi atque theologi catholici ex professo probent Deum verae legis naturalis verique iuris naturalis esse auctorem (10), hoc loco unice inquirendum restat, utrum Deus ut auctor naturae et veri iuris naturalis etiam, inter fontes iuris canonici sit recensendus, necne. Cfr. quoque Catech. Rom. P. III cap. 1 q. 3, 4, 11. Non defuerunt canonistae etiam catholici, qui unice posi­ tivam voluntatem Christi atque potestatem legislativam Eccle­ siae tamquam fontem iuris ecclesiastici admitterent, omisso aut etiam disertis verbis reprobato iure naturali ut fonte iuris prae­ sertim canonici (11). At perperam voluntas Dei legifera nobis per ius naturale manifestata ex numero fontium iuris canonici expungitur (12). Nam Ecclesia universa tum docens et regens, tum audiens et obediens vere et proprie iuri naturali est subiecta; v. g. pacta non sunt violanda; salvus conductus haereticis promissus est ser­ vandus. At complexus legum, cui universa quaedam societas est subiecta, certe fontibus iuris illius societatis est adnumerandus. Porro universum ius positivum etiam canonicum atque divinum omni solido fundamento vel praevia condicione necessaria caret, nisi admittatur ius naturae, quo Deus tamquam auctor naturae suam nobis promulgat voluntatem: Deo revelanti atque legiti­ mae auctoritati praecipienti est obsecundandum. Huiusmodi vocap. 1; Hammerstein 1. c. p. 26 sq.; Bouix 1. c. p. 3 sq.; Aichner I. c. § 1; Calhrein, Moralphilosophie t. I p. 322 sq., 515 sq. Cfr. In.st. lustin. prooem.: 8; Billot. De Eccl. Christi t. II, p. 150 sq. 10 146 TITULUS IV Imitas sane a primariis fontibus iuris canonici non est exclu­ denda. Praeterea non paucae sunt materiae iuri canonico omnino propriae volui impedimenta quaedam matrimonii, quae directe iure naturae atque nequaquam solis positivis legibus Dei vel Ec­ clesiae sunt ordinatae (13). Quae res maximi momenti est cum de dispensatione super lege agitur; nam leges divinae dispensa­ tioni humanae non sunt obnoxiae. Denique supposita et positive probata exsistentia certarum institutionum ecclesiasticarum san­ ctiones iuris naturalis illico sunt applicandae, et non pauca ex natura rei deducuntur (14); v. g. Papa dubius est Papa nullus. Ita ex iure naturae sane probari non potest exsistere in Ecclesia potestatem iudicialem. At postquam illa potestas directe ex fon­ tibus positivis vel per deductionem ex potestate Icgislativa iam probata solide est demonstrata, illico etiam in foro ecclesiastico ex natura rei valent sanctiones iuris naturalis; v. g. reo accusato legitima defensio non est neganda: reus accusatus est legitime (itandus. Quare v. g. veteres canonistae inquirere solent, utrum citatio rei in indicio nitatur iure naturali, an tantum humano: huiusmodi investigationes nullum haberent sensum, nisi ius na­ turale esset fons iuris canonici. Inde tamen nequaquam sequitur spurium quoddam ius naturale a Rousseau (15) aliisque pseudophilosophis confictum inter fontes iuris positivi esse recensen­ dum. Neque ex conficto quodam iure naturali iura Ecclesiae po­ sitiva concessione Christi data definiri vel potius impugnari pos­ sunt (16). Quare optimo consilio in universitate Lovaniensi pu­ blice propugnata est thesis: * Omnino contradicendum est Hu(13) Cap. 11. X. de consuet. I. 4; Syllab. Pii IX prop. 67; Leon. XIII. Encycl. « Quod apostolîèi » 29 Dec. 1878. (ID Qiiain rem Lugo, De virt. fid. div. disp. 19. n. 43 iunct. Sirdrez, Deiens, fid. cath. 1. IV, cap. 4. n. 5, ita explicat dicendo v. g. ius Eccle­ siae praedicandi evangelium sine molestatione principum saecularium in radice quidem esse positivum, formaliter tamen et proxime esse naturale. Cfr. quoque Syllab. prop. 32. (15) Zallinger 1. c. vol. II. p. 330. sq.; Cathrein, Moralphilos. t. I. p. 503 sq. (16) Suârez. De leg. 1. X. cap. 1. 2. praesertim n. 16; Aci. theol. Oenip. 1. c. p. 383 et t. I, p. 281 sq., 399 sq.; Billot 1. c. p. 150. DE LEGIBUS DIVINIS 117 (joui Grotto affirmanti principium, Ecclesiae constitutionem a iure nul arae ci gentium esse repetendam » (17). Reck· igitur scribit Card. Soglia I. c. § 40: « Duo in usu iuris naturalis errores vitandi sunt: alter eorum, (pii argumenta iuris naturalis ab ecclesiastica iurisprudentia ita removent, ac si utro­ que disciplina sibi esset adversa: alter eorum, (pii plus aequo ra­ tioni tribuunt, dum omnia indiscriminatim ex naturali iure de­ finiunt ». § 2. De deo legislatore et lege veter e. 112. Deus ante Moysem nequaquam factus est auctor legis cuiusdam positivae, complexum praeceptorum divinorum con­ tinentis, per (piam universum genus humanum vel aliqua ho­ minum congregatio in unam rempuhlicam religiosam coaduna­ rentur (18), ut postea accidit in institutione Synagogae atque Ec­ clesiae Christi. Immo ne leges quidem speciales eo tempore a Deo positive datae absolute et in perpetuum universum genus huma­ num etiam post Christi adventum ligarunt, nisi quatenus nitun­ tur iure naturali et iterum a Christo confirmatae sunt (19) veluti lex in paradiso data de unitate et indissolubilitate matrimoni (20). 113. Deus quamvis in universa lege Mosaica danda usus sit ministerio Angelorum atque Moyse tamipiam suo praecone et proximo promulgatore, tamen ipse eiusdem legis est prin­ cipalis et proximus auctor (21). Quare nequaquam cum Salmerone vel potius Lainez teneri potest Deum solius decalogi fuisse immediatum auctorem, legum vero caerimonialum et judicialium Moyseu vi potestatis divinitus acceptae vere fuisse auctorem, non tantum promulgatorem. Immo ne unius quidem (17) Henry, De residentia benef. i. f. thes. 3. (18) Siuirez 1. c. 1. IX, cap. 1, iunct. 1. IV, cap. 2; Franzelin, De Eccles. Christi p. 8, sq.; Wilmers, De relig. revel, p. 187 sq. (19) Saurez 1. c. 1. IX cap. 1 n. 5 sq.; Zech. Praecog. 82-sq.; Wil­ mers 1. c. p. 191 sq. (20) Wernz-Vidul tom. V n. 23. (21) Saurez 1. c. cap. 2; Wilmers I. c. p. 176 sq.. 688 sq.; /’rsc/i. Praelect. dogm. t. V n. 454 sq. 148 TITULUS IV praecepti particularis legis Mosaicae proprie dictae (22) Moyses fuit verus auctor, sed in omnibus et singulis praeceptis munus tantum ministri et promulgatoris sustinuit. 114. Universum ius veteris testamenti reducitur ad ius cre­ dendorum et ius agendorum sive ad dogmata et praecepta. Porro dogmata alia veteri testamento communia: v. g. dogma de unitate Dei, alia ipsi soli sunt propria et particularia v. g. de exspectatione Messiae, cum dogmata de sacrificio eucha­ ristico vel constitutione Ecclesiae unice spectent ad novum te­ stamentum. Quae dogmata ut veritates revelatae sine dubio ab omnibus et singulis firmissima fide admittantur necesse est. Veruntamen theologia dogmatica veteris testamenti non spectat ad canonistas novae legis. Cfr. Wilmers, De Christi Eccl. p. 74 sq., 193 sq. Praecepta vero veteris testamenti reducuntur ad praecepta moralia, caerimonialia, iudicialia. Neque supervacanea est in­ quisitio, qua ratione triplex illa species legum Mosaicarum etiamnunc ualeat in Ecclesia Christi fontemque iuris ecclesiastici con­ stituat (23). Et profecto leges caerimoniales et iudiciales veteris (22) Sudrez 1. c. 1. IV cap. 2 n. 6 sq. et Palmieri, Re R. P. p. 207 sq. et Wilmers, de Christi Eccl. p. 111, 137 sq. de potestate gubernandi et do­ cendi in Summo Sacerdote veteris testamenti. Cfr. Lainez, Disput. Tri­ dent. et Grisar t. I p. 21 sq., 53 sq., ubi Grisar solide probat tractatum ab editore operibus Salmeronis insertum non esse nisi deformatam dispu­ tationem Lainezii. (23) Innocentius III in responso dato a. 1198 Archiepiscopo Arrnachano et postea cap. unie. X de purif. post part. Ill, 47 debuit declarare mulieres post partum purificationi lege Mosaica praescriptae non esse subiectas. Praeterca propter errores Graecorum tum in Concilio Floren­ tino (a. 1439-1445) tum postea in professione fidei Orientalibus ab Ur­ bano VIII et Bened. XIV praescripta ex professo doctrina catholica fuit declaranda. Cfr. Denzinger-Banniuart 1. c. n. 712 sq. Idem Concil. Trid. Sess. XXIV d. sacram, matrim. can. 3 contra pseudoreformatores male as­ sertam obligationem legis Mosaicae reprobavit; Benedict. XIV Const. < Ex quo » 1 Mart. 1756 §§ 61 sq. fuse exponit Archiep., Episc. aliisque viris eccles. ritus graeci, qua ratione leges veteris testamenti sint abrogatae iunct. Boecknhoff, D. apostolische Speisegesetz; Pesch 1. c. t. V n. 536 (de vi transitoria et locali legis apostolicae de abstinentia ab idololotbytis, sanguine, suffocato). S. C. Inq. 20 lun. 1866 provocans ad decretum oecumenici Concilii Florentini ritum circumcisionis apud Gallas usitatum de- DE LEGIBUS DIVINIS 149 testamenti inde a momento mortis Christi, quo velum templi scissum est, cessarunt et mortuae sunt, immo paulatim mortiferae sunt effectae. Nam omnes illae leges ad Christum futurum erant ordinatae et uni populo Israelitico, non universo generi huma­ no accommodatae et promulgatae. Leges autem morales antiqui testamenti quamvis in vim promulgationis Mosaicae non iam ligent, tamen ut leges in ipsa hominis natura fundatae rationisque lumine promulgatae atque a Christo Domino sublatis dispensationibus veteris testamenti datae plenam vim etiam in novo testamento retinent (24). Quare si aliquae leges caerimoniales vel judiciales inter cano­ nes ecclesiasticos receptae sunt, vim obligandi ex potestate legi­ fera Ecclesiae, non immediate ex voluntate Dei obtinuerunt ideoque iuri humano, non divino nunc adseribendae sunt. Cfr. cap. 1, 3, X. de homie. V. 12; cap. 1, X. de furt. V. 18; cap. 1 sq., X. de iniur. V. 36; cap. 1, 2, X. de adult. V. 16. § 3. DE CHRISTO LEGISLATORE ET LEGE NOVA. 115. Christus Dominus, verus Deus et homo, non tantum a Deo hominibus datus fuit ut redemptor, cui fidant, sed etiam ut legislator, cui obediant. Cfr. Concil. Trid. Sess. VI can. 21 (25). Quae veritas a pseudoreformatoribus in dubium vocata nostra aetate eo maioris est momenti, cum sit fundamentum alterius veritatis. Ecclesiam Christi vera potestate legislativa esse instru­ ctam, qua fideles non tantum doceat et moneat ut praeco, sed ve­ ris praeceptis et legibus etiam invitos liget. Et rc vera Christus Dominus in scripturis verus perfectus­ que dicitur rex spiritualis (26); at verus et perfectus rex est ne­ cessario verus legislator. Porro qui absolute supremus est index, nuo proscripsit. Cfr. Collect. S. C. de Prop F. η. 1663; Wilmers, De relig. revel, p. 493 sq.; Franzelin 1. c. p. .34. sq.; Pesc 1. c. n. 489 sq., 506 sq. (24) Suarez 1. c. 1. X cap. 2; Zech, Praecogn. iur. can. § 80; Pesch 1. c. 511 sq. (25) Sudrez 1. c. 1. X cap. 1; Schmalzgr. 1. c. Dissert, prooem. n. 99 sq.; Phillips 1. c. t. I §§ 9, 10; Wilmers, De Christi Ecclesia p. 96 sq., 102 sq.; Pesch 1. c. V n. 537 sq (26) Psalm. 2 v. 6; Luc. 30 sq.; Ioann. XVIII, 33 sq. 150 TITULUS IV is etiam verus et supremus est legislator; sed Christus lesus est absolute supremus index, qui etiam condonare potest; ergo etiam verus legislator (27). Denique Christus, qui suis miraculis et pro­ phetiis verum infallibilemque legatum divinum luculenter sese probaverat, etiam de facto usus est potestate legislativa (28); ergo re vera illam potestatem habet, cum legatus divinus et in­ fallibilis iura sibi concessa eorumque limites ignorare non possit. 116. Immo C.hristus Dominus non solum fuit verus legislator sive auctor vel conditor legis, sed etiam suam legem nequaquam tantum per angelos vel praecones humanos promulgavit, sed proprio ore personaliter et per se suae legis pro omnibus homi­ nibus omnium temporum et locorum datae exstitit verus et pri­ mus promulgator (29). Nihilominus ipse C.hristus omnibus legem a se latam et promulgatam non annuntiavit. Nam personalis il­ lius legatio quasi a latere Patris aeterni ad solum territorium et populum Israeliticum fuit limitata; quare Apostolos suos legem a se conditam omni creaturae praedicare iussit. Quin immo neque ab Apostolis omnia et singula praecepta legis novae ipsius Christi ore accepta fuerunt, sed alia ab ipsis Apostolis Spiritu Sancto dictante primum visibiliter et sufficien­ ter et vere promulgata sunt. Quo discrimine primi visibilis pro­ mulgatoris in legem novam non inducitur diversitas auctoritatis (universa enim lex nova est manetque divina), sed distinctio quaedam accidentalis oritur, unde repetendum est fundamentum divisionis traditionum in traditiones dominicas et traditiones dinino-apostolicas (30). 117. Lex nova imprimis constat lege fidei, qua Christus plura mysteria supcrnaturalia (piam in vetere testamento homi(27) lacob. IV, 12. (28) Matth. V s Iq. (sermo in monte) XXVIII. 18. 19. 20 « Data est mihi om. potestas... euntes eryo ; Luc. XXII, 19 Hoc facite in meam com. .·■; Ioann. III. 3 < Xisi quis renatus >. VI. 54 .Visi manducaveritis earn.), XIII. 34 < Mandatum nov. do vob. . XX. 23 «Quorum remiseritis pec­ cata >; I Corinth. VII. 10, 12 Praecipio non eyo, sed Dorn. >. (29) Sudrez 1. c. I. X cap. 8 n. 11·, Pesch 1. c, n. 542 sq. (30) Cone. Trid. Sess. IV decret, de canon, script.; Franzelin, De div. tradit, p. 13. DE LBG1UÜS DIVINIS 151 nibus credenda proposuit. Accedunt leges morales (31). At quam­ vis Christus moralia praecepta, quae nituntur iure naturali, etiam positiva sua confirmatione munierit, tamen iisdem moralibus praeceptis legis naturalis nova praecepta moralia positiva non addidit (32), sed abrogatis dispensationibus veteris testamenti do pluralitate uxorum et libello repudii legem moralem in suo re­ gno ad perfectam puritatem reduxit. Porro leges caerimoniales in nova lege a Christo datae sunt solummodo de substantia sa­ crificii et sacramentorum (33). Denique Christus Dominus cum regnum vel indicium tem­ porale sibi non assumpserit, neque rempublicam temporalem, sed unice Ecclesiam tamquam regnum spirituale fundarit, etiam in nova lege divina leges iudiciales proprie dictas non condidit. Cfr. Bellarmin. De Roman. Pontif. 1. V cap. 4; Pesch, Praelect. dogm. t. IV n. 559 sq., 566 sq. Quod si ultra legem naturalem et caerimonialem ad promo­ tionem disciplinae, cultus divini, ordinis et regiminis ecclesia­ stici aliae ordinationes sunt necessariae. Christus Ecclesiae sa­ pienter providit per amplissimam iurisdictionem imprimis Vi­ cario suo in terris concessam (34). (31) Sudrez 1. c. cap. 2; Schmalzgr. 1. c. n. 105 sq.; Zallinger 1. c. vol. II p. 262 sq.; Pesch, Praelect. dogm. t. V n. 550 sq.; Schiffini 1. c. n. 373 not. 1. (32) At Christus in materia morali diversa addidit consilia. Cfr. Schmalzgrueber 1. c. n. 106. (33) In his legibus caerimonialibus institutio, obligatio, initium et causa obligationis sedulo sunt distinguenda. Cfr. Sudrez 1. c. cap. 2 n. 16, 17, cap. 4 n. 4. (34) Sudrez I. c. cap. 2 n. 2; Schmalzgr. 1. c. n. 100; Billot, De Eccles. Chr. t. II p. 122 sq., 148 sq. TITULUS V DE LEGIBUS ECCLESIAE CATHOLICAE Praenotiones 118. Fontes: Decret. Grat. Dist. 1-21. 29, 38, 96. Compil. I, II, III, V, 1. I tit. 1 de const. — Decretal. Greg. IX et Bon if. VIII 1. I tit. 2 de const. — Cone. Trid. Sess. XXV cap. 2, 18 de ref. Decretal. Clem. VIII ed. cit. p. 2 sq. — Const. Pii X < Promulgandi 3 Kai. Oct. 1908 (1). Comm. iur. Decretal, in h. t. Zech, Praecog. §§ 97 sq.; > Scriptores: I Ferrari, Summa inst. can. 1. I tit. 4 de legib. ecclesiast.; Scherer 1. c. t. I §§ 4, 21 sq.; Siidrez, De legib. 1. IV; Schulte, D. Lehre v. d. Quellen d. k. Kirchenr.; Haring I., Der Rechts. u. Gesetzesbegriff in d. Kath. Ethik. u. mod. lurisprudenz, 1890. Hinschius 1. c. t. Ill p. 668 sq. pro suis prin­ cipiis protestanticis disserit de historia et disciplina vigente legislationis ecclesiasticae. Utiliter consuluntur disputationes iuristarum (2) et phi­ losophorum et theologorum catholicorum de legib. hum. universim spe­ ctatis atque speciatim de legibus civilibus. Cfr. Saurez 1. c. 1. I et III; Cavagnis 1. c. P. I p. 60 sq.; Calhrein. Morpiphilosophie t. I p. 332 sq., 406 sq.. 533 sq.; Balle rini-Palmieri. Opus theolog. t. I p. 258 sq.; D'Anni­ bale, Summula theol. mor. P. I n. 160 sq., 198 sq. (3). Comm. Cod. in h. tit. Ferreres S. I.. Instit. canon, vol. I n. 138 sq.; Vermeersch-Creusen S'. /., Epitome iur. can. n. 80 sq.; Muroto, Instit iur. can. n. 177 sq.; Chelodi, Ius de personis nn. 1-89; Van Hove. De legibus eccl. tit. I; Michiels, Normae general. I, p. 119 sq.; Ojelti. Comment, in Cod. I. can. 8-24. Conexio materiae. Explicato primario fonte universi iuris ecclesiastici, qui est Deus legislator ut actor iuris divini in Ec(1) Instit. I. 1. de iust. et iur., 2. de iur. nat. gent, civ.; Dig. I. 1. de iust. et iur., 2. de orig iur., 3. de leg. senatusq. cons., 4. de constit. prin­ cipium; Cod. 1. 14. de leg. et const, princip. et edict., 15. fle mandatis prine., 16. de senatuscons., 17. tie vetere iur. enucl. et de auct. iur. pru­ dentium; Novell. 66 ut novae const, post al. duos menses, quam insinua­ tae fuerint, valeant; cod. civ. Ital. art. 1 sq. (2) Arcarias, Précis de droit romain, t. I η. 8 sq.; Arndls-Serafini, Lehrb. d. Pandekt. §§ 2 sq.; Vering, Geschichte u. Pand. §§ 4 sq. (3) Cod. iur. can. 1. I tit. I can. 8-24. DE LEGIBUS ECCLESIAE 153 clesia. recensendi sunt fontes iuris humani in Ecclesia catholica constituti. Codex de legibus principia generalia tradit tit. I, quem subsequitur tit. II De consuetudine sive alio fonte iuris humani. Caput I De natura legis et de legifera potestate 119. I. Definitio. Lex (4) in genere, cum sit ordinatio ratio­ nis ad bonum commune ab eo, qui communitatis perfectae cu­ ram (cum auctoritate publica) habet promulgata (S. Thomas), sive commune praeceptum iustum ac stabile sufficienter pro­ mulgatum (Suarez) (5), facile patet, quid sit canon sive lex eccle­ siastica (6) sci. ordinatio rationis ad bonum commune ab eo, qui communitatis ecclesiasticae curam habet promulgata. Qua defini­ tione facile patet discrimen, quod intercedit inter veram legem ecclesiasticam atque inter merum consilium vel praeceptum Su­ perioris ecclesiastici (7). Similiter leges ecclesiasticae, quae tan­ tum condi possunt a vero Superiore ecclesiastico i. c. persona phy­ sica vel morali perfecta iurisdictione spirituali instructa, distin­ guuntur a statutis conventione sociorum aut vi alicuius potestatis dominativae, non iurisdictionis spiritualis datis. Quare solutio quaestionis, utrum persona vel corporatio vel congregatio quae(4) Circa etymon vocis cfr. Van Hove η. 71. (5) Suârez, De leg 1. I cap. 12, 1 sq. — S. Thomas, S. Th. I-II q. 9 a. 4. — 0. Lottin, La définition classique de la loi, in Rev. neoscol. de philos, t. 25 p. 129 sq., 243 sq.. (6) Bened. XIV, De Synod, dioec. 1. I cap. 3; Scherer t. I p. 111; HinschiuS 1. c. t. III p. 781. Legi quoque ecclesiasticae qualitates conve­ niant necesse est, quae omni legi positivae et humanae essentiales sunt. Cfr. Suârez 1. c. 1. I cap. 5 sq., 9 sq.; Calhrein 1. c. t. I p. 332 sq. At uni­ versam istam materiam de legibus humanis in genere, utpote a canonistis supponendam, non fuse explicandam, philosophis et theologis relin­ quimus. (7) L. 1, 8 D. de leg. I, 3; Suarez, De leg. 1. I cap. 6 n. 1 sq., 10 sq., cap. 7 n. 1 sq., 6 sq., cap. 8 n. 1 sq., 8 sq.; Reiffenstuel h. t. n. 43 sq.; De Angelis h. t. n. 1; Lehmkuhl, Theolog. mor. t. I n. 72; D’Annibale, Summula n. 248 sq. De praeceptis inferius sub propria rubrica erit agendum. 154 titulus v dam ecclesiastica veras leges ecclesiasticas condere possit, necne, ab illa quaestione praeiudiciali pendet, num praedita sit illa per­ fecta sive completa iurisdictione spirituali, quae etiam potesta­ tem legiferam comprehendat (8). Qua norma rite applicata haud difficulter iustum verumque indicium proferri poterit de mo­ derna illa triplici divisione « fontium derivatorum » in consue­ tudinem, legislationem, autonomiam (9). II. Quod si intimius ipsa legis notio est perscrutanda, illa intimior notio manifestatur ex actibus qui in ferenda lege inter­ veniunt (id e. ex parte ferentis), deinde ex analyst condicionum seu qualitatum quibus ipsa lex pollere debet. Iam vero in danda lege in ipso legislatore hi actus interve­ niunt: 1) generica intentio seu voluntas bene gubernandi pro communi societatis bono; 2) mediorum consultatio; 3) indiciumb* intellectus rem talem esse convenientem, quae communitati pro publico bono praecipiatur, ad quod indicium legislatori iuvamen praestat prudentia; 4) actus voluntatis eligentis quod prudens seu conveniens visum est — qui quattuor actus sunt praerequisiti. ex quibus tamen nondum habetur lex. sed consilium, volun­ tas. desiderium vel propositum legem ferendi. Requiritur insu­ per: 5) actus efficax voluntatis subditos obligandi seu producendi primarium legis effectum (10). Relate vero ad subditos seu communitatem requiritur: 1) Vo­ luntas manifestandi illam internam voluntatem obligandi; 2) Ipsa externa manifestatio uno ex variis modis possibilibus et aptis v. gr. per praeconem, per affixionem ad valvas aedificii pu­ blici etc. De determinato actu in quo formaliter consistit lex. eiusque sit veluti interna forma disputant Doctores: a) D. Thomas formam legis videtur reponere in aliquo actu intellectus, sive sit electio sive imperium, ex illa ratione, (8) Cfr. can. 501 § 1 et infra ubi de singularibus legislatoribus eccle­ siasticis sermo erit. Cfr. quoque Wernz-Vidal, De religiosis n. 127, 125 sq. (9) Suarez 1. I cap. 7, 8; Scherer 1. c. §§ 4, 21; Ballerini-Palmieri t. I p. 259 sq. (10) Non desunt qui requirant praeterea mentale imperium, quo lex imponatur subditis, sed effectus ligandi seu obligandi obtinetur per so­ lum voluntatis actum exterius manifestatum seu intimatum. &?'..· j*. DE LEG t HUS ECCLESIAE 155 quod lex sit «ordinatio rationis», ordinare autem est intel­ lectus (11); b) S. Bonavcntura, Sentus, Suarez, et alii eam reponunt formaliter in actu voluntatis, cum formalis effectus legis sit li­ gare voluntatem, quod a voluntate legislatoris unice pendet (12); c) Nec deest tertia sententia, qua lex formaliter reponitur in actu utriusque facultatis (13). Secunda sententia videtur praeferenda, licet actus intellec­ tus etiam necessarius sit. Pro scopo iuridico, quae teneatur sen­ tentia non multum interest. Leges ecclesiasticae dividuntur: a) Ratione obiecti in leges affirmativas et negativas; b) Ratione subiecti in leges Rom. Pontificum, Concilio­ rum, Episcoporum, etc.; e) Ratione formae in scriptas et non scriptas; d) Ratione effectus in praescribentes, prohibentes, per­ mittentes, poenales, irritantes, odiosas, favorabiles (cfr. Suarez 1.1 cap. 13 sq.). 120. Divisio. Cum divisione conexa est quaestio de vi directiva et coactiva legis: Vim legis declaravit hoc pacto Modestinus (1. 7 D. de legibus I. 3) « Legis virtus haec est. imperare, vetare, per­ mittere, punire ». Quod idem repetit Gratianus ex S. Isidoro in c. 4 D. III et S. Thomas explicat L II q. 92 art. 2 in corp., quae clare pertinent ad effectum legis. In doctrina doctorum ad vim directivam, obligationem conscientiae ad legem servandam intelligentium, pertinent praeceptum, prohibitio et permissio; ad uim coactivam legis pertinet punitio ex qua subditus tenetur sub­ ire malum in lege comminatum ratione ipsius transgressionis. Ad vim directivam vel coactivam spectat irritatio, prout in poe­ nam statuitur vel non. Porro haud raro lex simul vim directivam vel coactivam habet: in legislatore autem adest potestas vim di­ rectivam reddendi efficacem per additam vim coactivam seu poenae comminationem, qua addita lex dicitur poenalis. Scholion. (11) S. Thom., Summa I-II q. 90 a. 1 ad 3; q. 13 a. 1; q. 97 a. 3; Lol­ lia, La définit, classique de la loi, p. 273; Van Houe 1. c. n. 77. (12) Suarez, De leg. 1. I cap. 4, 5. (13) Cfr. Alexandr. Halensem Summa theol. p. Ill q. 26. 156 titulus v e) Ratione ambitus vel modi exercendi suam vim in ter­ ritoriales et personales, in universales et particulares, in gene­ rales et singulares et speciales (14); f) Ratione sanctionis in imperfectas, perfectas, minus quam perfectas, plus quam perfectas (15). de legibus ecclesiasticis sit agen­ dum, vel ipsa ratio temporis exigit, ut nequaquam primo loco tractetur de consuetudine. Nam ut in iure divino novi testa­ menti ius disertis et expressis verbis a Christo Domino datum et deinde traditione transmissum tempore prius est quam ius di­ vinum scriptum in sacris libris (16), ita etiam ius humanum expressis verbis ab Apostolis constitutum tempore omnino prae­ cedit vero iuri consuetudinario. Nam dubium exsistere non pot­ est. quin Apostoli statim ab initio religionis Christianae veras et expressas leges etiam ex parte scriptas tulerint, neque primis temporibus universam disciplinam ecclesiasticam mera quadam consuetudine atque observantia fundatam esse solide demon­ stratur (17). 121. Notae historicae. Cum (14) Universalis et generalis saepe confunduntur, nonnumquam dis­ tinguuntur: haud raro et universalis et generalis declaratur per meram oppositionem cum particulari et hoc sensu est illa lex quae ad universam Ecclesiam extenditur, sive omnes subditos comprehendat sive unum dum­ taxat subditorum genus v. gr. solos clericos, solos religiosos, solos laicos etc. Proprie tamen universalis est quae vim obtinet in universo orbe; cui opponitur particularis vim habens in limitato territorio; generalis quae ad omnes fideles pertinet, specialis quae ad certam fidelium classem; communis designat iuris regulam ordinarie servandam, si opponitur sin­ gulari seu exceptioni a regula ordinaria sive favorabili sive odiosa; ex­ ceptio autem favorabilis dicitur privilegium. Attento can. 6 n. 1 et can. 13. Codex universalem et generalem opponit particulari. (15) Imperfecta dicitur lex si non habet sanctionem adnexam; mi­ nus quam perfecta, cuius violatio aliqua quidem poenali sanctione ple­ ctitur, manet tamen validus actus contra ipsam positus; perfecta si actus contrarius nullitatis poena sancitur; plus quam perfecta cum actum contrarium irritat et plectit sanctione poenali. Cuius terminologiae usus ho­ die est parum frequens et a Codice alienus, ripianus. Liber singularis Regular. 1. (16) Franzelin 1. c. p. 221 sq.; Devoti. Ius canonic, univer. t. I cap. 13, 16; Pesch, Praei, dogm. t. V n. 555 sq. (17) Phillips 1. c. t. IV p. 3 sq. aliique nimis urgent consuetudinem prima Ecclesiae aetate nec a traditione satis distinguunt. c* <■ DE LEGIBUS ECCLESIAE 157 Recenti ores Protestantes aut textus sacrae scripturae, quibus catholici iam pro aetate apostolica potestatem legislativam pro­ bant, silentio premunt, aut inefficacibus argumentis impugnant, aut ex evolutione historica pro suo arbitrio sibi fingunt consti­ tutionem quandam Ecclesiae primorum saeculorum. Ita v. g. Hinschius 1. c. 1. III p. 668, eique accensendi sunt Harnack, Hatch, Sohm, Koestlin, Ritschl. Cfr. Hammerstein, De Eccl. et Statu p. 33 sq., 64; Pesch, Praelect. dogm. t. I n. 310. ) \ l’ i I N I * LEGI S LATI VA ECCLESIAE CATHOLICAE « 4 122. Christus Dominus supremus et perfectus legislator novi testamenti etiam Ecclesiam suam (18) vera atque proprie dicta, spirituali et supernatural! potestate legislativa instruxit (19). Ipse enim Ecclesiam suam ita fundavit, ut esset verum quod­ dam regnum (20) spirituale et supernaturale; sed perfecta gu­ bernatio communitatis vel regni fieri non potest, nisi per leges. Hinc Ecclesiae, cui Christus pro sua sapientia sane sufficienter providit, potestas legislativa fini et mediis proportionata est con­ cessa (21). Praeterea sicut Christus missus est a Patre, ita ipse misit Apostolos (22). At divinus salvator non tantum fuit doctor, sed verus legislator; ergo etiam cum Apostolis potestatem legislativarn communicavit. Et revera potestas legislativa in hoc con­ sistit, quod quis obligatorio modo ea statuere possit, quae ad so­ cietatis finem assequendum sunt necessaria; sive aliis verbis po­ testas legislativa est potestas dircctiva et coactiva de se perpetua super aliquam communitatem perfectam. lam vero Christus Do­ minus verbis illis: «Pasce oves » etc. (loan. XXI. 15, 16, 17) pro­ missum primatum iurisdictionis (Matth. XVI. 19) S. Petro com- u <1 (18) Cfr. de erroribus contra hanc doctrinam catholicam de fide te­ nendam: Smirez 1. c. 1. IV cap. 1 η. 1. 2, 9, 10. 11; Tarquini I. c. p. 86 sq.; Vering, Lehrb. d. k. K. §§ 67, 68, 69; Wilmers, De Christi Ecclesia p. 38 sq. iunct. p. 1 sq., 13 sq., 96 sq., 109 sq.; Billot, De Eccles. Christ, t. II p. 122 sq. (19) Sudrez I. c. n. 3 sq. 7, 8; Devoti I. c. cap. 2, 8. 11; Wilmers 1. c. p. 96 sq. (20) Palmieri, De R. Pont. p. 25 sq. (21) Dist. 15, 96; cap. 3, 7, 10, X h. t.; cap. 6 X de maior, et ob. I. 33. (22) Ioann. XX, 21. U t < r 158 titulus v misit atque Apostolis potestatem ligandi et solvendi absolute et indeterminate promissam (Matth. XVIII, 18) pariter suo tempore concessit (Matth. XXVIII, 19). Quibus verbis veram potestatem legislativam comprehensam esse manifestum est, nisi quis ex praeiudicatis opinionibus textus illos explicare velit. Porro Apostoli, qui a Christo infallibiles magistri religionis Christianae constituti fuerunt, mox post promulgatam legem evangelicam in Concilia congregati potestate legislativa usi sunt per promulgationem authenticae interpretationis legis divinae atque verae legis disciplinaris. Cfr. Act. Apost. IV, 21 sq. Neque alia desunt exempla, quibus Apostoli potestatem legiferam exer­ cuerunt v. g. de bigamis non ordinandis, de neophytis non pro­ movendis. Cfr. I Timoth. III, 2. 6. Quare potestas legislativa a Christo fuit vere concessa; secus Apostoli in gravissima quae­ stione de ambitu potestatis sibi datae turpiter errassent (23). Quibus rationibus non solum definitiones dogmaticae et con­ stans traditio Ecclesiae catholicae (24). sed ipse quoque consen­ sus Ecclesiae orientalis schismaticae (25) accedunt. Corollarium. Ergo Christus Dominus Ecclesiae suae dedit potestatem legiferam a potestate civili plane distinctam et independentem (26). § 2. DE SUB1ECT0 ACTIVO POTESTATIS LEGIS LATI VAE IN ECCLESIA CATHOLICA SIVE DE LEGISLATORIBUS ECCLESIASTICIS 123. Legislatores singulares, qui ius universale constituunt in Ecclesia sunt: I. S. Petrus eiusque in Sede Romana legitimi successores i. e. Romani Pontifices (27). Quae potestas legislativa ipsis imme(23) Boeckeiihoff, 1). apstol. Speisegesetz; Pesch 1. c. t. V n. 536. (24) Cone. Trid. Sess. VII can. 8; Cone. Vatic. Sess. IV cap. 3; Petuuius, De eel. hierachiea I. Ill cap. 9 sq. Pesch, Pralect. dogm. t. I n. 272 sq., 296. (25) Vering 1. c.; Milas, 1). Kirchenr. d. τη. K. 42 sq. (26) Syllab. Pii IX prop. 19. 20, 41, 42; Cone. Vatic. 1. c. Cfr. infra § 4 h. tit. de placito regio; Wilmers 1. c. p. 112 sq., 133 sq. (27) Dist. 19. 20; cap. 3. X h. t.; cap. 1 h. t. in Sext.; cap. 1 de maior, ed obed. 1, 8 in extrav. com.; Syllab. prop. 23, 31; Cone. Vatic. 1. c. DE LEGIBUS ECCLESIAE 159 diale et singulari modo a Christo est concessa atque a consensu Synodi etiam oecumenicae vel collegii Cardinalium est omnino independens. Quin immo Bomanus Pontifex vel ipsum consilium Cardinalium in legibus ecclesiasticis ferendis non ex stricta iuris necessitate, sed ex sola prudentia et aequitate ordinarie postulat. 11. Apostoli quoque etiam ut personae singulares extraordi­ narie tamquam Legati a latere Christi immediate a divino fun­ datore Ecclesiae potestatem (piandam universalem condendi le­ ges in tota Ecclesia obtinuerant, attamen extensione et intensilale minorem potestate legifera S. Petri cique omnino subordi­ nation. Nam Christus Dominus omnibus Apostolis immediate con­ tulit dignitatem et munus Apostolatus, ut praedicarent evangelium in universo mundo, fundarent et ordinarent ecclesias atque praeciperent omnia, quae essent necessaria; sed ad exercendum huiusmodi munus Apostolatus potestas legifera ipsis fuit omnino necessaria, non tantum collectine sive per modum collegii, sed etiam divisim sive personaliter. Nam Apostoli vi sui muneris se­ parandi erant et dispergendi per totum orbem; ergo etiam ne­ cessarium fuit, ut singuli irent cum potestate legifera ad fun­ dandas et ordinandas ecclesias (28). At singulis Apostolis ex solo munere Apostolatus tanta potestas non est data', «ut possent sin­ guli universalem Ecclesiae ordinem praescribere aut leges con­ dere, (piae totam obligarent; namque si hoc possent singuli, ma­ gna confusio oriretur » (29). cap. 1 sq.; Suarez 1. c. IV cap. 3; Devoti, Ius. can. univers, t. I cap. 3, 5; Phillips 1. c. t. I §§ 11 sq., 21, t. III § 152; Schmalzgr. h. t. n. 8, 9; Ca­ vagnis 1. c. P. I p. 424 sq.; Pesch 1. c. n. 285 sq. (28) Ioann. XX, 21; Marc. XVI, 15 sq.; Matth. XXVIII, 18 sq.; Galat. I, 1; Sudrez, De leg. 1. IV cap. 3 η. 4-9, De fide disp. 10 sect. 1 η. 1, 3, 4, II, 12, 25, 28; Devoti 1. c. cap. 4, G; Phillips 1. c. t. I §§ 18, 19; Palmieri I. c. p. 307 sq., 194 sq.; Cavagnis 1. c. p. 426 sq.; Wilmers, De Christi Eccl. p. 40 sq., 115 sq., 239 sq., 285 sq.; Pesch 1. c. n. 435 sq., 272 sq.; aliter atque Sudrez et Bellarminus de potestate Apostolorum disserit Billot 1. c. t. II p. 72 sq. (29) Sudrez, De fide disp. 10 sect. 1 n. 25, De leg. 1. IV cap. 3 η. 9, ubi tamen verba: « Licet singuli Apostoli haberent potestatem ad feren­ das leges obligantes universalem Ecclesiam », ex contextu et munere Apo­ stolatus accipiunt magis restrictivam interpretationem de iis provinciis, in quibus praedicabant, ita ut postea non nisi consentiente Petro ad totam Ecclesiam dimanarent; Cavagnis 1. c. p. 426; Inigo, De sacram, eucharist. 160 TITULUS V III. Multo minus post aetatem apostolicam praeter succes­ sores S. Petri in Ecclesia ulla persona singularis umquam habuit aut habere potuit potestatem legiferam absolute universalem. Quare si lex inferioris cuiusdam legislatoris ecclesiastici v. g. Patriarchae etiam oecumenici in Ecclesia orientali, qui sibi re­ lativam, non absolutam universalitatem vindicare poterant, vel Legati in universa Ecclesia obligaret, id inde effectum esset, quod Romanus Pontifex aut Concilium oecumenicum illam legem in forma specifica tacite vel expresse confirmasse! et in universam extendisset Ecclesiam. Id. quod multo magis valet de lege ab ali­ quo principe civili in causis ecclesiasticis lata. Cfr. Friderici II Imper. Romanor. const. 22 Nov. 1220, quae ab Honorio III eo­ dem die confirmata est. in compil. V cap. 2 de const. I, 1 et cap. unie, de haeret. V, 4. 124. Personae morales sive congregationes, quibus potestas condendi leges universales competit, sunt: I. Collegium Apostolorum S. Petro coadunatum et subordinatum. Cfr. Act. Apost. XV, 6 sq.; Sudrez, De leg. lib. IV cap. 3 η. 6; Devoti, 1. c. t. I cap. 4, 6; Phillips 1. c. t. I §§ 18, 19; Palmieri, De R. P. p. 314 sq.; Cavagnis 1. c. P. I p. 427. 437. II. Concilia oecumenica legitime convocata et celebrata et a Romano Pontifice confirmata. Cfr. can. 222-229; cap. 4, X de elect. 1. 6; Cone. Trid. Sess. XV cap. 21 de ref.; Sudrez 1. c. 1. IV cap. 6; De fide disp. 11; Devoti 1. c. t. I cap. 6 § 11 ; Phillips 1. c. t. II §§ 83, 85. At Hinschius 1. c. t. Ill p. 764 sq. vera et falsa midisp. XIV sect. 4 n. 74: «Si non Christi, sed Pauli praeceptum fuisset (i. e. praemittendi confessionem communioni), non satis apparet, quomodo ex illo obligatio universalis potuisset colligi, cum Paulus praeceptum illud ad solos Corinthios dirigeret, quos solos deberet obligare, non alios, ad quos nec Paulus scripsit nec legitime transmisit illud praeceptum. Omitto autem, quod licet Paulus apostolicam auctoritatem et potestatem haberet atque ideo in singulis provinciis posset praedicare, absoluere, excommu­ nicare, Episcopos constituere et similia, non est tamen certum, quod pos­ set uniuersalem Ecclesiae ordinem praescribere aut leges condere, quae possent totam Ecclesiam obligare, imo id de Apostolis omnibus praeter unum Petrum negat Sudrez disp. 10 de fide sect. 1 n. 25. Unde praece­ ptum illud Pauli non induceret obligationem in universa Ecclesia *. Cfr. de particularibus legibus Apostolorum: Sudrez. De leg. 1. IV cap. 3 η. 6, 9; Boeckenhoff 1. c.; Hefele 1. c. t. I p. 89, 93 sq., 320 sq. (de celebrando festo paschatis). I>E LEGIBUS ECCLESIAE 161 sect et praesertim non attendit Concilium oecumenicum et Ro­ manum Pontificem etiam post Concilii Vaticani definitionem esse duplex sublectum supremae potestatis ecclesiasticae, non adaequate, sed inadaequate distinctum. Quae inadaequata dis­ tinctio sane illud efficit, ut nequaquam dici possit unicum esse subiectum supremae potestatis tum in Concilio oecumenico tum extra illud. Cfr. quoque Nillcs in Act. theol. Oenip. t. 1 p. 287 sq.; Pesch 1. c. t. I n. 459. Ill. Aliae congregationes in Ecclesia vera et absoluta pote­ state legislativa in universam Ecclesiam carent, et si quae um­ quam conderent vel condidissent decreta, illa vim legum uni­ versalium non haberent, nisi aut praecederet aut sequeretur con­ firmatio specialis supremae auctoritatis ecclesiasticae cum ex­ tensione ad universam Ecclesiam. Quare vel ipsum collegium Cardinalium tempore Sedis Apostolicae vacantis leges universales condere non valet, cum nihil potestatis vel iurisdictionis ad Romanum, dum vivit, Pontificem pertinentis, nisi quatenus in Const. Gregorii X (cap. 3 de elect I, () in Sext.) permittitur, licite et valide exercere possit. Cfr. cap. 2 de elect. I, 3 in Clem.; Sudrez 1. c. 1. IV cap. 6 n. 5, 6, 7; Scherer 1. c. 1.1 p. 145. — Const. Pii X « Vacante Sede Apostl. » cap. I. Similiter vel ipsum Concilium oecumenicum sine Papa v. g. tempore schismatis occidentalis leges universales et perpetuas in Ecclesia ferre nequit. Cfr. Sudrez 1. c. n. 34. Item Congregationibus Romanis absoluta potestas legifera vere universalis pro supremo gradu et in omnibus materiis de facto non est concessa neque de iure delegari potest. Recte enim scribit Sudrez 1. c. 1. IV cap. 6 n. 1, 22. « At vero quoad absolutam legislationem, per quam lex accipiat vim obligandi totam Ec­ clesiam absque speciali approbatione R. Pontificis, non videtur posse talis potestas delegari, imo nec ulli alteri committi; ratio est, quia leges canonicae obligantes totam Ecclesiam proficisci debent a potestate, quae in rebus ad mores pertinentibus errare non possit; haec autem potestas, cum pendeat a speciali dire­ ctione Spiritus Sancti Pontifici promissa, delegabitis non est sic­ ut nec potestas definiendi, ut ex propria materia suppono, et ideo nec potestas legislativa pro tota Ecclesia est illo modo dele­ gabitis vel certe saltem non est illo modo deleganda, ne tota Ec­ clesia periculo alicuius erroris in re tam gravi exponatur ». Hinc 11 162 titulus v sicuti generalibus decretis doctrinalibus v. g. S. Congr. Inq. sub­ missio debetur, at non eadem, quae sive Concilii oecumenici sive R. Pontificis definitionibus infallibilibus, sed inferior et earum auctoritati congrua, ita etiam generalia decreta disciplinaria quarundam Congregationum, si prodeunt absque confirmatione R. Pontificis data in forma specifica vel ad summum in forma communi, imo forte absque ulla confirmatione pontificia ex mera auctoritate propria v. g. S. R. C., profecto canonibus et decretis generalibus R. Pontificis vel Concilii oecumenici tanquam tertia quaedam species aequiparari vel coordinari nequeunt, licet etiam ipsis obedientia earum auctoritati congrua debeatur. Quibus in decretis condendis SS. CC. maxime attendant necesse est limites mandati sui. v. g. num apposita fuerit clausula : « Nobis con­ sultis » vel non (30). Illud autem tenendum est consultationem R. Pontificis in forma communi ex sese decretum S. C. non trans­ format in decretum pontificium, uti fit per confirmationem in forma specifica. Cfr. Motu proprio Bened. XV « Cum iur. can. » 15 septembr. 1917; Franzelin 1. c. p. 117 sq.; De Angelis 1. c. 1. I lit. 31 n. 10 i. f.; Billot 1. c. t. II p. 151 sq.; Wilmers 1. c. p. 469 sq., 442 sq., 449 sq.; Grisar, Galileistudien p. 152 sq., 171 sq., 357 sq. et Act. theol. Oenip. t. II p. 673 sq. (31). (30) Cfr. const. < Sapienti consilio > ubi generatim statuitur: « in om­ nibus autem et singulis, superius recensitis Congr. Tribun., Offie. hoc imprimis solemne sit, ut nihil grave et extraordinarium agatur, nisi a Moderatoribus eorundem Nobis Nostrisque pro tempore Successoribus fuerit ante significatum >. Cfr. etiam can. 244; lex auteni nova, quae non sit mera norma exsecutionis, est aliquid vere grave et extraordinarium. Ergo ex lege generali in citato canone relata novae leges a SS. CC. non nisi de speciali antecedente mandato R. Pontif. aut cum subséquente ip­ sius approbatione publicari possent; quam uno vel alio modo esse datam supponendum est. Quare Scherer 1. c. t. I p. 145 non videtur accurate scribere, esse doctrinam maximae partis canonistarum, Romanum Pon­ tificem posse hisce Congregationibus non tantum limitate, sed plene apostolicam suam potestatem et consequenter etiam plenam potestatem legislativam delegare. Quae doctrina, praesertim si usque ad infallibilitatis delegationem extenderetur, utique esset < compluribus dubitationibus ob­ noxia atque merito derelinquenda >; at ne Bouix quidem infallibilitatem a R. Pontifice delegari posse sustinet. Cfr. Bouix, De prine, iur. canon, p. 334 sq.; D’Annibale. Summula theol. mor. t. I n. 184 not. 5; BalleriniPalmieri, Opus theol. mor. t. I p. 272 sq.; Lega, De iud. eccles. t. II p. 346 seq. (31) Decret. S. R. C. 23 Maii 1846 a Pio IX eiusd. ann. confirm.; Lega, 1. c. p. 359 sq., 372. j mwwi^w~->; Suàrez, De leg. 1. IV cap. 6 η. 12, 18, 19, 20; Schmalzgr. h. t. n. 14. Quod si Suàrez 1. c. n. 18 i. f. de explicatione non­ nullorum veterum iuristarum et canonistarum in hac materia notat: 15 Febr. 1892, qua abolevit ius antiquum circa matrimonia praesumpta (praesumptione iuris et de iure) per copulam habitam post sponsalia de futuro, illa constitutio pertinebat ad materiam iudicialem; nam praesumptio iuris obiectivam rerum naturam non mutat, ideoque praesumptiones iuris in praxi ad indices spectant. Illa constitutio statiin fuit ap­ plicanda et secundum illam erant indicandae causae praeteritae et pendentes, et indices obligabat ad non amplius habendam ra­ tionem illius praesumptionis. Constitutio Benedectina « Dei mi­ seratione* illico applicanda fuit et secundum eam indicandae causae matrimoniales, etiam illae quae orirentur ex matrimoniis multis ante annis initis. 136. Quaestio de actibus internis. Alia quaestio circa obiectum legis ecclesiasticae, illa est, « num actus mere interni prae­ cipi possint a potestate ecclesiastica humana et legifera directe. ·*?£**«'JK/r ' TT ... . 11 DE LEGIBUS ECCLESIAE 177 c/ de facio ». Exactae notiones sunt praemittendae ne quaestio in aequivoco versetur, de actibus internis, externis et mixtis. Adus mere interni. Ili dicuntur actus interni, qui intellectu vel voluntate perficiuntur. Sunt autem mere interni si nullam habent conexionem cum actibus externis; dicuntur vero mixti, si perfecti in intellectu vel voluntate conexionem habent cum actibus externis. Externi actus notio est manifesta. Illa conexio actus interni cum externo potest haberi per se vel per accidens seu concomitante!’. Per se autem conecti pos­ sunt aut ex natura rei aut ex lege morali aut praecepto positivo. Actus mere interni sum v. gr. meditatio, actus amoris Dei. Est actus internus per se et ex natura rei cum externo conexus quivis contractus qui necessario complectitur et internam inten­ tionem et eius externam manifestationem. Actus internus per se conexus sed ex lege moriai, est dolor internus in confessione prae­ cepta, quae sine interno vero dolore potius esset confessio sacri­ lega. Per accidens actus internus cum externo coniungitur, quan­ do tales actus non ordinantur ad invicem nec ex natura rei nec ex aliquo praecepto, sed se habent concomitante!* vel unus exo­ ritur occasione alterius v. gr. vana gloria in danda eleemosyna, intentio lucri in Missa celebranda, intentio suffragandi animis in purgatorio detentis in recitatione rosarii, in exercitio alicuius operis caritatis etc. Hi duo actus qui per accidens coni unguntur non efficiunt proprie actum mixtum, quia unus ab altero est prorsus independens, atque internus manet mere internus et ex­ ternus pure externus. Cum est quaestio de potestate legifera ecclesiastica, manet exclusa lex divina et lex civilis; primam indubium est posse praecipere actus mere internos quos de facto praecipit lex divino-positiva sive Dei sive Christi Dei-Hominis; alteram certo constat praecipere non posse, quia est extra finem ipsius, pro quo fine est inutilis. Agitur autem de potestate humana, quae est potestas legi­ fera propria societatis ecclesiasticae, secundum eius naturam societatis externae et visibilis. Quae humana potestas Ecclesiae utique procedit a Deo et quidem modo speciali; sed non idcirco est divina, sicut non est divina potestas societatis civilis, quae utique procedit a Deo: diversus modus originis non facit ad rem. Cui potestati humanae Ecclesiae contraponitur potestas vicaria 12 178 titulus v seu ministerialis, quae profecto divina est, a Deo Ecclesiae dele­ gata, eamque habet plurimis in rebus: in determinandis ritibus accidentalibus sacramentorum a Christo non determinatis; in dispensatione et commutatione votorum; in proponendis, magi­ sterio infallibili, veritatibus ut a Deo revelatis. Potestas haec vi­ caria a Deo concessa potest continere potestatem vicariam ad praecipiendos actus internos, qualis de facto datur v. gr. confessario (Dei ministro) ad imponendam meditationem in poe­ nitentiam seu satisfactionem sacramentalem. De hac potestate vicaria, quae divina est hic non agitur. Nec agitur de potestate in foro interno, ubi causa non agitur inter fidelem et Ecclesiam, sed inter fidelem et Deum; sed de potestate in foro externo in quo directe prospicitur bono societatis. Agitur praeterea de potestate legifera, non de potestate dominatiυα quae in subditum habetur mediante voto et professione religiosa, ex qua profecto praecipi possent actus interni. Potest quis voto se adstringere ad obedientiam etiam quoad actus in­ ternos sive absolute sive saltem praecipiente Superiore; tunc au­ tem Superior praecipit ex potestate dominativa, cuius mensura desumitur ex traditione voventis. Directe legem ferre de actu interno nihil aliud significat, nisi actum praecipi independenter a conexione quam habeat cum actu externo quod directe praecipitur, ideoque quaestionem esse de actu mere interno : aliis verbis quaestio est, num Eccle­ sia possit ferre legem, quae impleatur solo actu interno. Quaestio demum procedit de facto; nihil autem repugnat, quod Deus possit dare Ecclesiae suae potestatem humanam prae­ cipiendi actus internos, tametsi de his indicium in foro externo et humano exercere non possit; sed possibilitas non arguit fa­ ctum, ideoque apodictica argumenta in intrinseca rerum natura aut absurditate fundata non sunt exspectanda nec exigenda (56). Sententia negans est profecto antiquorum valde communis, cui videtur adhaerendum; affirmatiua paucorum praesertim recentiorum (57). (56) Cfr. quaestionis circumscriptionem optime factam a Mostaza in suis praelectionibus ad libr. I Codicis; Van Hove l. c. n. Ill sq. (57) Cfr. pro sententia negante praeter S. Thomam. Sudrez, De le­ gibus 1. IV, cap. 12; S. Alphons. De legib. n. 100; Billot, De Eccl. I pag. 456 sq.; Vernieersch, Theol. mor. I, n. 184; D’Annibale I. n. 200. ’I wSF.r· * · ·"·- >*.·«-- - ■ DE LEGIBUS ECCLESIAE 179 137. Fatendum tamen est hac in quaestione haud raro ad­ hiberi verborum captiones; quare ut vitentur haec sunt antecedenter notanda : I. Iure divino praecepti sunt actus, fidei, spei, caritatis, dilectionis item erga proximum: haec praecepta saepe impleri possunt solo actu interno: Ecclesia autem hoc ius divinum au­ thentice declarare potest, cui declarationi magisterii authentici iure divino debetur obedientia et externa et interna. II. Dum Ecclesia praecipit actum externum, eo ipso prae­ scribit internum cum eo coniunctum. Nam: 1°) cum actu ex­ terno per se coni uncta est voluntas eum obeundi; 2°) ut actus externus suam naturam aut substantiam moralem habeat, re­ quiritur internus, v. gr. intentio in sacramento, applicatio sacri­ ficii pro parochianis, attentio in oratione. In his actus internus concomitanter vel ut alii dicunt indirecte praecipitur; Ecclesia praecipit actum externum utique moralem, honestum: prae­ cepto illo actu externo, sola deliberata voluntas eam legem vio­ landi, non est contra illam legem nisi consecutive ex alio morali generali principio, quod exsistit et permanentem vim habet antecedenter et independenter a tali legi Ecclesiae. III. Quando Ecclesia authentice declarat doctrinam fidei, eius definitioni praestandus est assensus internus, nec satisfit per obedientiam externam quae contradictionem externam vetat, nec per silentium obsequiosum. Quod de fide et doctrina ab Aposto­ lis annuntiata dictum est (Rom. X. 10): «Corde creditur ad iusliliam, ore autem confessio fit ad salutem », id, eodem prorsus modo eademque ratione, pertinet ad fidem et doctrinam, ab Ec­ clesia fidelibus annuntiatam: manet enim apostolica missio; ma­ net apostolica praedicatio; manet assistentia Spiritus Sancti. Non est haec lex arbitraria Ecclesiae: est lex divina et natu­ ralis, quae annuntianti divinam doctrinam, nomine et auctori­ tate Dei, iubet praestari assensum cordis et oris, eumque con­ spirantem. Falsae sectariorum hypotheses, quae nullum agno­ scunt indicem infallibilem controversiarum fidei, per se et naPro affirmante Bullerini-Palmieri I, n. 308 sq. quibus accedunt Bouquillon, Lehmkuhl, Noldin. Cfr. quoque Cappello, Summa iur. pubi n. 173 sq.; Michiels, Normae genera]. I, p. 217 sq. Optime quaestionem 'ractat Van Houe 1. c., n. 159 sq. 180 TIT VIA’S V tura sua faciunt hypocritas, quibus aliud interius sentire et cre­ dere, aliud exterius profiteri licet. IV. Quaevis lex. non ecclesiastica tantum, sed civilis quo­ que, effectum habet internum seu pro foro interno, imponendo obligationem, concedendo ius: sic etiam administratio sacramen­ torum, absolutiones, dispensationes etc. intus in animo operan­ tur aliquid; sed oh id dici non potest, ab Ecclesia praecipi actus mere internos, aut ferri leges, quae impleri possint solo actu in­ terno. Cfr. Zallinger I, 2 § 140 sq. 138. In hac quaestione. — Nulla est controversia, Ecclesiam suis legibus posse directe praescribere vel prohibere actus ex­ ternos etiam occultos, et indirecte actus internos, qui cum acti­ bus externis necessario cohaerent (58). I. At actus mere interni, vi solius jurisdictionis ecclesiasti­ cae directe in foro externo legibus humanis praecipi vel prohi­ beri iuxta communem sententiam theologorum et canonistarum non possunt. Nam ut dicit Innocentius III in cap. 34 X. de simon. V. 3: «Nobis datum est de manifestis tantummodo indi­ care ». Porro potestas legislativa et iudicialis Ecclesiae in eadem sese extendunt obiecta et in eodem versantur ordine (cfr. S. Thom. I. II q. 91 art. 4): ergo cum potestas iudicialis Ecclesiae ex natura rei et positivis declarationibus nequaquam in actus mere internos exerceri possit, etiam potestas legislativa humano et efficaci modo in eosdem actus sese non extendit. Potestas enim legislativa plane inutilis Ecclesiae a Christo non est concessa. Quae pro singulari illa et exorbitante potestate Ecclesiae in actus (58) Cfr. cap. 9 X de celebr. missar. III, 41; cap. 1 § 4 de haereticis V, 3 in Clem.; prop. 14 damn, ab Alex. VII. 24 Sept. 1665; prop. damn, ab Innocent. XI 2 Mart. 1679; Suarez. De leg. 1. IV. cap. 13, De censur. disp. IV. sec. 2, η. 23; Lugo, De virt. fid. div. disp. 23 sec. 1 n. 6, 10. De sacr. poenit. disp. 15 sec. 6, n. 140 sq. Hac porro in quaestione praesupponenduin est, talem potestatem legiferam ad actus mere inter­ nos, qui non pertinent ad ordinem externum et socialem, ad quem pro­ curandum et tuendum ille ordinatur, esset potestas vere exorbitans et extraordinai ia. quam nullus umquarn ausus est tribuere potestati civili respectu suorum subditorum; quare ut asseratur Ecclesiae, debet po­ sitive et in specie probari, eam a Christo D. Ecclesiae fuisse concessam e’, in generali potestate legifera comprehensam, non neglecta traditione ecclesiastica. DE LEGIBUS ECCLESIAE 181 mere internos etiam a recentioribus quibusdam canonistis et theologis (59) allata sunt, nequaquam tantum pondus habent, ut a sententia antiqua et communi recedatur (60), atque insuper facilem et solidam admittunt solutionem et non raro versantur plane extra statum quaestionis. V. g. sane Ecclesia in suis de­ finitionibus infallibilibus non ponit actus nudi magisterii, sed verae iurisdictionis, ita ut fideles respuentes R. Pontificis defini­ tiones vere recteque dicantur « transgressores Apostolicarum Constitutionum ». Nam magisterium ecclesiasticum est una ex duabus speciebus (a regimine ecclesiastico distincta) communis generis iurisdictionis ecclesiasticae. At illae definitiones infallibiles dantur ab Ecclesia vi suae iurisdictionis vicariae tanquam interpretationes iuris divini veluti in foro divino, non ad instar legum disciplinarium in suo proprio foro externo. Praecedens argumentum est argumentum deductum ex ma­ xima convenientia, quod cum potestas legifera perficiatur a ju­ diciali et coactiva, triplicis potestatis integrantis jurisdictionem plenam seu publicam potestatem regendi idem sit obiectum circa quod exerceri possit; licet absoluta repugnantia in contrario non haberetur (61). II. Textus Matth. (XVI, 19; XVIII. 18) quodeumque ligaveris quodeumque solveris, sicut procul dubio comprehendit potesta­ tem vicariam ad forum internum et ad internos etiam actus per­ tinentem. ita, quoad publicam potestatem regendi societatem humanam divinitus institutam, universam comprehendit pote­ statem legiferam ad omnia sese extendentem, quae natura Ec­ clesiae eiusque finis exigit; at quoad hanc alteram potestatis partem coarctatur illis limitibus, quae ex natura rei limitant (59) Devoti 1. c. t. § 3, (ubi etiam sine fundamento docet plerosque suam sententiam tenere); Gury-Balleripi, Theol. mor. t. I, n. 89; Lehmkuhl. Theol. mor. t. I, n. 131, 132, aliisque v. g. Tepe, Sebastianelli. (60) S. Thomas, Summa theol. IL« II.nc q. 91. art. 4, q. 100, art. 9; Suârez, De leg. 1. Ill, cap. 20, 1. IV, cap. 12, 13, De censur. disp. 4, sect. 2; Limo 1. c.; Zech. Praecognita §§ 115, 116; Santi h. t. n. 13 sq.; Kober, D. Kirchenbann p. 130 sq.; D'Annibale, n. 200; Billot, De Eccles. Christi I. II, p. 142 sq.; Pesch, t. I, n. 523. (61) Merito dicit Van Hove, De legibus n. 175 vocem iurisdiclio non univoce dici de iurisdictione fori externi i. c. socialis et de jurisdictione /ori interni, licet utraque habeatur in Ecclesia, in qua fideles in utroque (oro regi debent sed per distinctam potestatem et distincta inedia. quamlibet potestatem propriam regendi homines in foro hu· mano exercendam. Duplicem illam potestatis partem et inter­ nam et externam respicit allegatus textus; sed interna non di­ recte respiciuntur ab altera potestatis parte, divinitus quidem concessa, sed humana; ad interna pertinet prior potestatis pars (vicaria) vice Dei exercenda ideoque etiam ad interna sese ex­ tendens (62). III. Si tinis potestatis ecclesiasticae est spirituale animarum bonum et assecutio vitae aeternae ipsis procurandae, hic finis ab Ecclesia est attingendus per externa media socialia propria Ecclesiae ut societatis perfectae externae, (pialia non sunt actus mere interni, non excluso exercitio potestatis ministerialis et vi­ cariae, ad interna, fori divini propria, sese ut dictum est ex­ tendente (63) et personas singulas non societatem ut talem re­ spiciente. IV. Ecclesiae non est asserenda ea potestas publica, (piae so­ ciali eius indoli non congruit; porro actus interni non pertinent ad socialem membrorum conspirationem ad communem finem, «piem auctoritas publica Ecclesiae prosequitur per media socia­ lia externi regiminis, (pialia sunt leges ad bonum commune ordinatae. Bonum singulorum aliis mediis divinitus sibi conces­ sis promovet. Cfr. Zec/ι, Praecognita iuris canonici § 124. Aliter de bono communi, ad quod ordinatur lex contra communem doctrinam loquitur Michiels, Normae generales 1 p. 143 sq. (64)· V. Porro interna, (piae sunt necessaria ad salutem, divinis praeceptis sunt imposita, (piorum adimpletio vel neglectus auctoritati Ecclesiae in respective foro interno vel externo non sunt subducta. Sua potestate magisterii Ecclesia docet quae sunt necessaria ad salutem: dum praeterea plurimos actus externos directe praecipit, indirecte seu per legem divinam efficit, ut actibus externis fideles coniungant requisitos lege divina actus internos ad propriam sanctificationem perlinentes. Praecipit as­ sistendam Missae, annuam confessionem, paschalem conimunio(62) Hillol, De Eccl. ('.hr. p. Ι.Ί9 sq.; Van Hove, I. c. n. 179. Non in· lelligilur potestas homini coneessn a Deo. nisi quae modo naturae bo· minis accommodato exerceri potest. (63) Van Houe. I. <·.. η. 179; .S. Thoma* I. II. q. 90. art. 1. 2, 3; q. 92. art. 1 ; q. 58, art. 7 ad 2. (64) Cfr. Van Hove I. <■., n. KI sq. 181. DE LEGIIIVS ECCLESIAE 183 mm. Missae celebrationem ciusquc applicationem pro populo, breviarii recitationem, quae sine interna intentione, sine debita interna dispositione, sine orandi intentione honeste, peragi non possunt. Fideles autem de externo actu, (pii legi humanae Ec­ clesiae subest in foro externo et humano Ecclesiae respondere de­ bent; de defectu (dementi interni ex lege divina necessarii etiam Ecclesiae respondere debent, sed non in (dus foro humano, sed in foro interno divino « apud strictum indicem (ait Innocen­ tius 111 de interna simonia), qui scrutator est cordium et cogni­ tor secretorum culpabiles indicantur » : antea autem praemise­ rat «(juia nobis datum est de manifestis tantummodo indicare ». Tribunal districti indicis (vicaria ratione) est (diam tribunal Ec­ clesiae fori interni (cap. 33, 34 X. de simonia V, 3). In me­ moratis actibus mixtis a lege Ecclesiae actus interni non attin­ guntur ratione sui (ex directo praecepto Ecclesiae), sed ratione actus externi, cui coniungi debent r.r debito honestatis. Sicut (piando Status praecipit iuramentum; huius externae prolationi intentio iurandi coniungi debet ex debito honestatis (65). Ap­ plicatio Missae pro populo est in genere de iure divino; quod autein fiat his vel illis diebus, hoc utique est de iure ecclesia­ stico determinante ius divinum sua potestate vicaria: quamvis ex quasi-contractu parochi, (pii ad hoc se obligat in gratiam of­ ficii ab Ecclesia accepti, (diam ex potestate dominati va illa ap­ plicatio praecipi potest (66). VI. Demum ab Ecclesia debemus scire ambitum suae pote­ statis legiferae; Ecclesiae enim est determinare seu definire li­ mites competentiae et auctoritatis sibi a Do concessae, sive per expressam declarationem, sive per ipsam praxim seu exerci­ tium. Expressa formalis declaratio de hoc argumento saltem satis aperta, ut faleri lubet, non habetur; al praxis Ecclesiae po(65) Dum Ecclesia praecipit actum externum, praecipit artum moraliter bonum, qua sola ratione conducit ad finem Ecclesiae; nec prae­ cepto Ecclesiae de confessione aut communione fit satis per confessio­ nem invalidam aut communionem sacrilegam (Propos. II damnata ab Alexandro VII et 55 damnata ab Innocentio XI apud Dcnzituier-Hannuart, n. 1114, 1205). (66) De hac Ecclesiae potestate praecipiendi illam applicationem Missae non potest proinde dubitari, nec dubitatur ab iis, qui in prae­ senti quaestione sententiam negantem tenent. Cfr. S. C. De Hclig. in c. Samlonien. cl (filaram in Λ. A. S. VI, 231. 184 TITULUS v tins est argumentum excludens potestatem praecipiendi actus mere internos in exercitio suae publicae potestatis regendi, cum defectus legum quae circa actus mure internos versantur argue­ ret in Ecclesia gravem negiigentiam in prosequendo suo fine, ad quem assequendum, ex ipso adversariorum argumento, potioris rationis sunt actus interni quam externi (67). Porro in hac quaestione non habemus tantum merum non usum talis po­ testatis. sed non usus coniungitur cum satis apertis declaratio­ nibus supraemae potestatis (68). Nullum autem argumentum deduci potest ex can. 125, 595. 1367 in quibus non praescribuntur directe interna pietatis exer­ citia clericis, religiosis, alumnis Seminarii, sed eorum Superio­ ribus ut curent ea fieri, urgendo curam ipsorum pastoralem et declarando materiam in qua non debent esse négligentes (cu­ rent). ad quae de cetero ipsi se implicite obligant hoc ipso quod libere volunt in clericatum, religionem. Seminarium admitti. Qua ad hoc uti debeant potestate, canones illi non definiunt, et certe inutiliter ad hoc adhiberetur moralis coactio v. gr. per poenas, si quae in illis materiis externa sunt adimpleantur. A ceteris argumentis abstractis, contrariae sententiae alle­ gandis et confutandis videtur abstinendum; quae facile solvi possunt si quae in definiendo quaestione dicta sunt accurate re­ tineantur. et prae oculis habeatur triplex potestas legifera, dominativa. vicaria unde praecepta provenire possunt (69). (67) Cfr. Ballerini-Palmieri, Opus morale I. de legibus n. 310. (68) Praeter cit. textum Innocentii III; idem (a. 1191) edidit etiam celebre effatum, Ecclesia non iudicat de occultis » qualia natura sua sunt interna, adiditque solum excessum Ecclesiae manifestum poena ca­ nonica esse plectendum; simoniam, quae tantum interna est et in sola intentione consistit, reservari Dei iudicio: * apud districtum indicem, qui scrutator est cordium. et cognitor secretorum, culpabiles indicantur (c. 33. 34 X. De simon. V. 3). Urbanus 11 (c. 11 D. 32). postquam statuerat, clericos maiorum ordinum, si incontinenter vivant esse a suis gradibus di­ movendos. addit: < De manifestis quidem loquitur, secretorum autem et cognitor Deus et index est ·.·, secreta autem RR. PP. intelligunt natura sua, qualia sunt interna, non de iis quae natura sua, utpote externa, sunt in humano iudicio cognoscibilia et solum per accidens sunt occulta ex defectu medii probationis, in quae externa procedit Ecclesia etiam per poenas latae sententiae quibus externa licet actu occulta subiciuntur (cfr. can. 2197. 4° delicium occultum; can. 2232; can. 2237 § 2. can. 2251 etc.). (69) Illa argumenta colligit Ballerini-Palmieri 1. c. η. 310 sq. DE LEGIBUS ECCLESIAE 185 Caput III De forma et promulgatione et vacatione et receptione legum ecclesiasticarum (c. 7) 139. Quae de forma legis humanae generatim valent ea in specie legi quoquae ecclesiasticae sunt applicanda. Quare: I. Forma intrinseca legis ecclesiasticae est intentio sive vo­ luntas legislatoris competentis obligandi subditos circa mate­ riam tum quoad substantiam tum quoad modum et circumstan­ tias accurate determinatam; deficiente enim huiusmodi inten­ tione habetur actus mere fictus, qui iuris effectum producere nequit, atque deest actus, qui ad omnem legem humanam fe­ rendam saltem ex parte omnino essentialis est. At ratio, ob quam legislator ecclesiasticus ad legem condendam movetur, forma interna legis canonicae dici nequit, sed est potius mensura extrinseca sive regula directiva voluntatis legislatoris quoad justi­ tiam et honestatem legis ecclesiasticae. Hinc ratio legis vel mens legislatoris, cum multum conferant ad meliorem cognitionem le­ gis. potissimum in interpretatione sunt attendendae (70). II. Forma vero extrinseca legum ecclesiasticarum pariter consistit in signo quodam sensibili, atque uerba vel facta requi­ rit, quae sufficienter voluntatem legislatoris ecclesiastici expli­ cant (71). Ex iure divino positivo aut ex iure canonico ultra formam ex ipsa natura rei necessariam magis determinata et sollemnior forma supremo legislatori in Ecclesia non est praescripta. Immo quamvis inferiores Praelati Ecclesiae ad certam sollemnitatem in legibus ferendis v. g. ad scripturam adigi possint, tamen id de facto et universaliter ex iure communi absolute non est prae­ scriptum, et si quae videantur esse praescripta, non pauca po(70) Sudrez, De leg. 1. IV, cap. 3. Nihil autem prohibet, quominus etiam in lege ecclesiastica nonnumquam ratio allegata possit esse falsa v. gr. si cap. 3 de consanguinitate dicitur matrimonium usque ad 4 gra­ dum prohiberi, quia « quatuor sunt humores in corpore, qui quatuor constant elementis », vel si in dubio de impotentia, muliere asserente, viro negante, huic dicitur credendum quia vir caput est mulieris. (71) S. Thom., Summa theol. I.ft II.ae q. 97. art. 3; Sudrez 1. c. 1. Ill, cap. 15 sq. !i U2 186 TITULUS V tins ad limitationem potestatis legiferae inferiorum Praelato­ rum quam ad perfectiorem sollemnitatem (72) referuntur (73). 110. De promulgatione legum ecclesiasticarum haec prin­ cipia sunt tenenda. I. Promulgatio i. e. legis publicatio communitati facta au­ ctoritate illius, qui curam habet communitatis, tum ex natura rei (74), tum ex sapienti institutione (75) Ecclesiae est saltem (72) Suârez, De leg. 1. IV, cap. 14, η. 2. (73) Cum hac quaestione Suârez 1. c. η. 3 sq. et Schmalzgr. h. t. n. 25, coniungunt disceptationem illam, utrum responsa sive rescripta Romani Pontificis ad consultationem privatorum de iuris interpretatio­ ne ac sententiae indicielles a Rom. Pontifice in casu particulari prolatae habeant vim legum universalium, necne. Haec controversia a novo Co­ dice est dirempta cum in can. 17. § 3 asserat k Interpretatio authen­ tica... data... per modum sententiae iudicialis aut rescripti in re pecu­ liari, vim legis non habet et ligat tantum personas atque afficit res pro quibus data est >. Suaresius utrumque videbatur affirmare; at nimis rigida videbatur esse utraque affirmatio. Nam sane Rom. Pontifex in responsione ad consultationem (cfr. Palmieri, De Rom. Pont. p. 715 sq.) aut per sententiam iudicialem (cfr. cap. 19, X, de sent, et re iud. II, 27) legem universalem dare potest, si intentionem condendi legem univer­ salem habeat et sufficienter Ecclesiae suam intentionem promulget; at haec intentio et promulgatio non necessario cum unaquaque responsione vel sententia iudiciali debet esse coniuncta. Cfr. Zech. 1. c. § 208. Nam sicut Rom. Pontifex magisterium suum nequaquam semper supremo gradu perfectionis exercet (cfr. Palmieri 1. c. p. 718 sq.), ita etiam iurisdictionem suam non per legem universalem, sed etiam inferiori quodam gradu exercere potest. Denique si vera esset haec sententia, omnis responsio et sententia iudicialis Romani Pontificis, utpote lex universalis, immunis esset ab omni errore quoad fidem et bonos mores, sed ipse Suaresius 1. c. n. 12, allegat responsionem Coelestini Papae, cui vim legis univer­ salis et immunitatem ab errore recte non tribuit. Cfr. quoque Scherer 1. c. t. II, p. 588, not. 43. Verum si omnibus et singulis responsis vel sen­ tentiis R.Pontif. vim supremam legum universalium necessario inesse negamus, minime nullam auctoritatem, sed tantum minorem ipsis com­ petere asserimus. Cfr. Zech 1. c. §§ 208. 209, 210: Ballerini-Palmieri 1. c. t. I, p. 265 sq. 272 sq. (74) Suarez, De leg. 1. I, cap. 11. η. 1, 3, I. Ill, cap. 16, ubi n. 3 sq., optime iam explicat distinctionem inter promulgationem et divulgationem legis; Schmalzgr, h. t. n. 26; Reiffensluel h. t. n. 105 sq.; Lega, De iud. eccl. t. I, p. 366, sq.; Sentis. D. Monarchia Sicula p. 292: c labemus has Nostras Apostolicas Litteras publicari die 10 Oct. a. 1867, Pius Papa IX*. Cfr. quoque Hinschius 1. c. t. III. p. 777 sq. 786, sq. 788. (75) Grat. ad c. 3, D. 4; cap. 1, X, de postul. I. 5: Bened. XIV, De Synod, dioec. lib. XIII, cap. 4, n. 1. DE LEGIBUS ECCLESIAE 187 condicio adeo essentialiter ad legem ecclesiasticam requisita, ut statutum canonicum absque promulgatione destituatur valore neque ullam obligationem inducat. Quae publicatio etiam ad ipsam legis irritantis exsistentiam est omnino necessaria (76). Ita etiam praescribitur in novo Codice can. 8, § 1 « Leges instituun­ tur cum promulgantur ». Quod canonis principium promulga­ tionem requirit ut aliquid essentiale, lex enim non instituta seu non condita non est lex, et incipit esse seu exsistere cum promul­ gatur. Si Bouix, De Curia Rom. p. 308 putavit quaestionem de necessitate promulgationis esse saltem controversam, immo sen­ tentiam, quae negat promulgationem esse essentialiter requisitam ad legem, tamquam veram et certam esse praeferendam, cum sententiae affirmanti omnis probabilitas adempta sit; hac in re clariss. canonista opinionem tuetur « fere ab omnibus doctoribus» (Suârez, De leg. lib. I, cap. 11, η. 1) duce S. Thoma reiectam atque solidis rationibus minime comprobatam. Nam etiam lex ecclesiastica est regula pro actibus subdi­ torum; at huiusmodi regula, ut sit efficax, sciri debet a sub­ ditis; id, quod sine promulgatione fieri omnino nequit; ergo pro­ mulgatio legis ex natura rei est prorsus necessaria. Porro pro­ mulgatio, cum non sit norma actuum pro subditis, sed illam tantum manifestet, est potius essentiale, sed extrinsecum, requi­ situm. non pars constitutiva legis ecclesiasticae. Quae Bouix pro singulari sententia profert, nituntur insufficienti consideratione distinctionis inter actum publicum et privatum, promulgatio­ nem sollemnem et simplicem, praesertim vero Regulis Cane. Apost. non satis intellectis. Nam omissa ista animadversione, quod allegatae Regulae sensu stricto non sint leges (cfr. Suârez, De leg. 1. I. cap. 10, η. 1 sq. 16) et potius considerandae fuerunt velut regulamentum pro officialibus quoad vim directivam: iuvat le­ gere solum textum, ut evidenter constet illas Regulas quoad culpam et poenam ante promulgationem non obligare. Praeter­ ea quoad vim irritandi actus in contrarium gestos iam pridem in Ecclesia publicatus est iste effectus, sicut in translatione Epi­ scoporum quoad liberam collationem beneficiorum. Insuper Rom. Pontifex manus apposuit et valet etiam condere leges cum vi retroacti va (77). Saltem haec debent ab omnibus admitti. (76) Suarez 1. c. 1. V, cap. 33. (77) Morte Pontificis expirabant, ita ut sede vacante applicationem non habebant, sed statirn per confirmationem successoris reviviscebant. I : 1 ii Rt>2I 11 ip 0 J it 9 H ii 1 t 1 ‘ B t u 188 TITULUS V II. Quod si dictum est promulgationem saltem esse essentia­ lem tamquam extrinsecum requisitum; non desunt tamen ra­ tiones ob quas aliis non sine fundamento videtur promulga­ tionem non solum requiri ex parte subditi ut possit obligari, sed etiam ex parte legis. Videtur enim ipsis promulgationem requiri ex ipsa condicione legis quatenus est regula publica to­ tius communitatis (Cfr. Suârez, De leg. 1. 1 cap. 11 η. 6). Quae­ cumque enim detur legis definitio, haec in suo conceptu est re­ gula publica communitatis, in quo conceptu, idcoque in essen­ tia legis in actu secundo seu rcalitcr exsistentis, includi videtur promulgatio seu authentica intimatio publice communitati fa­ cta: non promulgatur lex iam in suo esse plene constituta; sed tunc fit lex seu publica communis regula obligatoria voluntas legislatoris, cum communitati promulgatur. Unde videtur infer­ ri. promulgationem non esse meram condicionem (etiam essen­ tialem) ex parte subditi ut obligetur, sed necessitatem (quam omnes admittunt) se tenere etiam ex parte ipsius legis, quate­ nus est regula publica communitatis, eamque proinde ut elemen­ tum legis constitutivum habendam esse; sicut videtur essentia­ le in singulari praecepto Superioris, intimatio voluntatis Supe­ rioris subdito facta. Cui modo sentiendi videtur etiam favere formula can. 8 « Leges instituuntur cum promulgantur », quam­ vis videatur asserendum, canonem cit. 8. desumptum ex c. 3 I). IV non intendisse exsistentem quaestionem dirimere. Cfr. Van Hove 1. c. n. 104. 111. Porro: a) non obstante praemissa animadversione circa canonem 8 Codicis, promulgationem ad essentiam legis perti­ nere videtur inferri ex illo canone 8. ubi principium ponitur «le­ ges instituuntur. cum promulgantur»; unde infertur promulgalionem pertinere ad legis constitutionem, ideoque eius esse ele­ mentum essentiale, nec ex mente legislatoris veram legem exsi­ stere donec publica evadat per promulgationem, quae proinde Plures ex illis regulis aliquatenus immutatae in novum Codicem transie­ runt, et quae remanent multo magis quam antea solos respiciunt Cancelleriae officiales: sunt potius actus administrationis quam exercitium potestatis, sicut plures regulae statutae pro aliis Congregationibus. Tri­ bunalibus et Officiis Curiae Romanae, eorum Officiales seu administros respicientes. I>E LKOinUS ECCLESIAE 189 primum tribuit esse legis. Qua in re confundi non debet promul­ gatio, quae dici potest activa cum passiva; prima est actus (pio fertur et subditis publicatur lex, qui ipsam legem non constituit, altera vero est ipsum esse publicum; quod praedicatum essen­ tiale legi non advenit ex aliis omnibus actibus legislatoris, sicut non habetur praeceptum subditum ligans in sola voluntate Su­ perioris etiam externe manifestata, nisi cum illa voluntas fue­ rit subdito intimata, b) Deinde lex ex sua essentia est allocutio ad communitatem, quam intendit obligare et regula publica ipsi communitati proposita; haec autem concipi non possunt sine promulgatione, c) Lex ut sit plene constituta in suo esse debet habere efficaciam obligandi, quam certe non habet donec pro­ mulgetur; ergo sine promulgatione lex non est plene constituta insuo esse, et illud quod ad hoc requiritur sine dubio est ipsi es­ sentiale. Ponamus qiiod legislator apud se firmiter decernat quod velit certam legem publicare seu communitati imponere: vel non­ dum inde habentur omnia essentialia legis vel habentur: si non habentur, quid ei deficit? profecto nihil aliud nisi promulgatio, ideoque haec est illi essentialis, legis essentiam ingreditur: si autem dicantur haberi, tunc iam dabitur lex quoad totam suam essentiam, quod nullus admiserit, cum voluntas illa legislatoris sit nudum propositum, fortasse mere interne conceptum et re­ tentum; externa manifestatio propositi, huius naturam non mu­ tat; d) Si promulgatio non esset de essentia legis, haec obliga­ ret, quacumque demum via legislatoris voluntas innotesceret communitati; nam iuxta contrariam opinionem promulgatio es­ set tantum condicio sine qua non ad meram applicationem le­ gis; alia autem notitia certo modo habita citra legis promulga­ tionem, esset talis applicatio cum per totam communitatem fuis­ set divulgata; quod adversarii non admittunt. Quare praesens animus legislatoris legem ferendi non facit legem praesentem; sed est adhuc lex solum futura, cum promulgabitur: mutatio illius animi non est revocatio legis exsistentis, sed mera mutatio animi seu propositi. 142. Quae in contrarium afferuntur vim probandi habere non videntur. V. gr. si dicitur, legem aeternam exstitisse ante promulgationem: nam lex naturalis, quae ab aeterno in divina mente subsistit, legis veram rationem non habuit, quamdiu non- 190 i ;|Η· I TITULUS V dum fuit promulgata; dicitur ergo lex aeterna fundamentaliter, quatenus in Deo ratio huius legis ab aeterno fuit, non tamen sub formali conceptu legis, qui respectu Dei se habet extrinsece. Nec promulgatio passiva est res transiens, sed permanens, qua verificatur voluntas intimata communitati: sicut actus (volun­ tas) legislatoris iam transiit; manet tamen donec fuerit revoca­ tum, quod datus est actus legitimi Superioris communitati inti­ II matus per verum imperium; actus morali modo permanet sicut ipsa intimatio. Vere quidem dicitur quod voces, scriptura, nu­ tus, mera signa, quae internos conceptus aut voluntatem mani­ festant, nec tamen ad negotii essentiam pertinent v. gr. ad es­ sentiam contractus, alias omnes contractus essent verbales vel litterales: inde autem poterit inferri promulgationem activam HIM non esse de essentia legis; sed sicut pro humano commercio ad Μ spectat consensus externe manifestatus, essentiam contractuum ita ad essentiam legis pertinet voluntas legislatoris publice ma­ II nifestata et promulgata: nempe ipsum esse manifestum seu pu­ blicum, in his essentiale quid est, non vero voces vel litterae per quas manifesta fit voluntas. Siuirez De legib. 1. I, cap. 11. H ec­ 143. III. Cum de modo promulgationis omnium legum clesiasticarum in genere, ultra condiciones ex natura rei requi­ sitas (78), positiva (79) et determinata sollemnitas neque ex iure positivo neque ex iure canonico sit praescripta, (cfr. v. gr. can. 395, § 2, ex quo liberae determinationi episcoporum relinquitur modus promulgandi proprias leges; similiter can. 291, § 1 de le­ gibus Concilii plenarii aut provincialis), haec per expressam vo­ luntatem legislatoris ecclesiastici, non civilis (80), aut per obser­ vantiam vel consuetudinem (81) est determinanda. (78) Suàrez I. c. lib. I. cap. 11, n. 4, 5, 6. (79) Cap. 1, X, de postul. 1, 5, ubi Innocentius III, a. 1200, negat in­ terdicti sententiam sollemniter et publice promulgatam « singularum au­ ribus per speciale mandatum uel litteras » esse inculcandam. (80) Quare placitum regium neque ad licitam neque ad validam pro­ mulgationem legum ecclesiasticarum est attendendum (cfr. Pii IX. En­ cycl. < Quanta cura prop. dam. 8; Syllab. pr. 19. 20, 28. 29. 41. 49. Cone. Vatic. Sess. IV. cap. 3: Palmieri l. c. p. 567 sq.; Tarquini, De re­ gio placet in Inst. iur. eccl. pubi. p. 133 sq.; Bouix, De prine, iur. can. p. 209 sq.; Cavagnis 1. e. P. II. p. 6 sq.; praesertim Mueller. De placito regio: Papius. Geschichte d. Placet in Arch. f. k. K. t. 18. p. 161 sq.; DE LEGIBUS ECCLESIAE 191 Hinc nihil obstat, quominus lex ecclesiastica semel uno in loco sufficienter promulgata statim vim obligandi exserere in­ cipiat (82), nisi a legislatore ecclesiastico perfectior sollemnitas promulgationis (83) requiratur. Iterata (84) et statuto quoque tempore (85) facienda repetitio promulgationis interdum prae­ scribebatur, ut legis notitia et observantia conservaretur. Quod vero attinet ad leges pontificias, tum Pius X const. Promulgandi 23 sept. 1908, tum Benedictus XV novo Codice can. 9, decreverunt modum ordinarium eas promulgandi, sci­ licet: «Leges ab Apostolica Sede (86) latae promulgantur per editionem in Actorum Apostolicae Sedis commentarius officia­ lis, nisi in casibus particularibus alius promulgandi modus fue­ rit praescriptus » (87). Galante, II diritto di placitazione e 1’economato dei benefici vacanti in Lombardia; Hinschius 1. c. t. III, p. 749, sq. 838 sq., nisi quatenus Ec­ clesia hac in re aliquid indulserit. Cfr .Vussi 1. c. p. 151 sq., 173 sq., ue concordato Sardiniae a. 1727. (81) V. g. si decretum Romae ad valvas Basil. Prine. Apost. etc. so­ lebat affigi vel « ex aedibus S. C. » divulgabatur. Cfr. Leya 1. c. p. 355, 365; S. C. Inq. 15. lun. 1870, in Act. S. Sed. vol. VI, p. 433 sq. de obliga­ tione universali Const. « Apost. Sed. » in Urbe promulgatae. (82) Cfr. can. 291, § 1, 335, § 2. Suàrez 1. c. 1. IV, cap. 15; Scherer 1. c. t. I, p. 164 sq.; Hinschius 1. c. p. 780 sq. Cfr. const. Pii X, «Pro­ mulgandi » 23 Sept. 1908, de legibus pontificiis, per insertionem in Com­ mentarium officiale promulgandis. (83) Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 1, Tametsi de ref. matr.; Clem. XIV. Breve « Domin. ac redemptor » 21 Iui. 1773, et Act. theol. Oenip. t. I, p. 284; decr. « Ne temere » 2 Aug. 1907, per transmissionem ad locorum Ordinarios promulgatum. (84) Cap. Tametsi: cap. 12, X, de poenit. V, 38. (85) Cap. 40, X, de simonia V, 3; cap. 17, X, de lud. et Sarracen. V, G; Decret. S. C. C. 23 Nov. 1697, confirmat. 23 Dec. eod. ann. a Rom. Pont.; Decret. S. C. 21 Sept. 1624. Cfr. Cone. Trid. ed. Richl, p. 148, 434. (86) Habeatur prae oculis praescriptum can. 7: «Nomine Sedis Apo­ stolicae vel Sanctae Sedis in hoc Codice veniunt non solum Romanus Pontifex, sed etiam, nisi ex rei natura vel sermonis contextu aliud ap­ pareat, Congregationes, Tribunalia, Officia, per quae idem Romanus Pon­ tifex negotia Ecclesiae universae expedire solet ». (87) Sollemnis modus promulgandi saltem sollemniores leges ponti­ ficias iamdiu usitatus ante Const. Pii X « Promulgandi > erat per affixionem in certis Urbis locis, videlicet ad valvas Basilicae Vaticanae et La­ teranensis et in acie campi Flore i. e. ad ingressum palatii Cancelleriac. - Praescindendo ab illa sollemni forma in certis casibus electa, de se 192 TITULUS V 114. IV. Promulgatio necessaria est, non solum ut extensiva vel restrictiva interpretatio legis ecclesiasticae (quae vera et stri­ cta interpretatio non est), vim legis habeat, sed etiam interpre­ tatio simpliciter et stricte dicta i. e. declaratio legis dubiae et obscurae, non vero cimprehensiva specifice accepta i. e. de­ claratio legis clarae, indiget vera et proprie dicta promulga­ tione (88). Nam ex notissima iuris regula: « Verba clara non d Kl sufficit pro lege communi Ecclesiae, ut fiat unica promulgatio in uno loco v. gr. Romae, nec necessaria est promulgatio in singulis dioe­ cesibus seu provinciis, sicut pro lege dioecesana sufficit promulgatio in loco sedis episcopalis, nec requiritur promulgatio in singulis paroeciis aut aliis minoribus ecclesiis (Sudrez. De legibus 1. VII, cap. 15). Pecu­ liaris insinuatio et promulgatio in singulis dioecesibus neque requiritur ex natura rei, neque ex dispositione iuris: nam ex natura rei satis est promulgari legem in loco celebri, unde humano modo in universorum notitiam pervenire possit (cfr. cap. X. de postul. Praelat. I, 5). Dispo­ sitio iuris et praxis Sedis Romanae hoc ipsum confirmat: plurima enim decreta, omni tempore Romae publicata sunt, quae, tum ex ratione ob quam edebantur, tum ex materia de qua ferebantur, tum ex verbis qui­ bus concepta erant, omnes fideles respiciebant, et tamen constanti praxi non mittebantur speciatim ad singulas dioeceses, nec demandabatur pro­ mulgatio ubique facienda, sed fiebat Romae v. gr. cum inscriptione, Decretum 1’rbis et Orbis; unde fiebat manifestum Pontificem velle om­ nes obligare, cum ex verbis illa voluntas fieret manifesta, et non nisi cum gravi incommodo ob Christiani orbis amplitudinem, esset coniunctum, ut pro singulis dioecesibus et episcopatibus singula decreta debe­ rent expediri. Quam postremam rationem agnovit et adduxit Grego­ rius XV in sua Bulla Inscrutabili » (nonis Februarii 1622) in cuius fine sic statuit: ceterum quia difficile foret, praesentes litteras ad singula loca deferri, ut ea tamen omnibus innotescant, mandamus illas ad valvas Lateranensis et Principis Apostolorum de 1'rbe Basilicarum, atque Cancelleriae Apsololicae, et in acie campi Florae publicari et inibi affigi et per aliquod temporis spatium dimitti etc. quibus ultimis verbis sisti­ tur antiqua praxis Sedis Apostolicae. Ft autem notitia vere authentica haberetur, ut passim videre est in Bullariis, in omnibus fere Bullis addi solita est clausula, debere fidem adhiberi exemplaribus Notarii auctori­ tate munitis, tam in indiciis quam extra, quamvis ad obligationem indu­ cendam satis sit certa notitia aliis mediis recepta, supposita promulga­ tione in uno loco facta. (88) In definienda interpretatione vere comprehensiva auctores non omnino conveniunt. Alii enim dicunt interpretationem comprehensivam esse illam, quae id tantum denuo edicit, quod clare iam continetur in lege; ab aliis vero interpretatio mere comprehensiva dicitur illa, qua sensus legis declaratus a verborum propria et usu recepta significatione DE LEGIilUS ECCLESIAE 193 Mlmilliuil interpretationem nec voluntatis cornee,turam: multo­ que minus igitur aliqua interpretatio legis clarae forte data in­ diget promulgatione. Quare si quis Praelatus legis universalis 'ereque clarae postulet et obtineat interpretationem, sane uni­ versae Ecclesiae, cui per claram legem iam abundanter provi­ sum est. illa nona interpretatio non est promulganda, sed sufficit insinuatio oratori facta. Inde liquet, cur S. R. C. d. 6 Maii 1826, sapienti consilio ad 1 responderit: « Caeremoniale Episcoporum non indiget interpretatione cl sub respectinis capitibus (i. e. de quibus interpretatio petita fuerat) aperte declarat etc. At sine solido fundamento Fagnanus 1. c. in cap. 13, X, de const. I. 2, n. 43, videtur asserere interpretationem ne tum quidem esse promul­ gandam, «etiamsi le.r declarata sit prorsus obscura et dubia»; nam lex clara et lex dubia et obscura perperam aequiparantur. Cfr. S. Alphons., Theolog. moral, lib. Ill, tr. 6, η. 1027; Tepe, Inst, theol. mor. gener, t. I, n. 442 (89). Nunc vero quaestio aperte soluta est vel potius clara prae­ scriptione confirmata praxis antiqua, si quidem can. 17, § 2 asse­ ritur: « Interpretatio authentica, per modum legis exhibita, eamdem vim habet ac lex ipsa; et si verba legis in se certa declaret tantum, promulgatione non eget et valet retrorsum; si legem coarctet vel extendat aut dubiam explicet, non retrotrahitur et debet promulgari » (90). non recedit, cum extensiva illam egrediatur. Quae duplex definitio non videtur eandem suppeditare notionem. Cfr. S. Alphons., Theologia moral, lib. Ill, tract. 6, η. 1027, cum Tepe, Inst, theol. mor. gener, t. I, n. 442, ubi distinguitur declaratio pure talis, quae clare a principio inest in lege, et declaratio non pure talis, cuius sensus non clare est in lege imbibitus, sed ex argumento infertur; Schmalzgr, 1. c. Dissert, prooem. 0.373; Reiff enstuel 1. c. Prooem. n. 129 sq. h. t. n. 109; Lehmkuhl, Theo­ logia inoral. vol. I, n. 149, 204; D’Annibale 1. c. n. 184, not. 2, qui inter­ pretationem comprehensivam vocat declarativam et cum grammaticali recentiorum iuristarum confundit: Putzer, Commentarius in facult. apost. n. 3 sq. (89) Cfr. infra dicenda circa interpretationem legis. (90) Recte igitur iam scripsit Sudrez 1. c. 1. VI, cap. 1, n. 3. « Et ergo uulhenlica sit interpretatio, oportet, ut habeat omnes legis humanae condi­ tiones, algue ut sit iusla, procedens a legitima potestate, sufficienter pro­ mulgata etc. -. Cfr. quoque D’Annibale 1. c. n. 184, not. 5; Hinschius I. c. t. III, p. 788, not. 11. Aliter Lega, De iud. eccl. t. II, p. 354', cum 1’14 TITULUS V § 3. DE LEGIS VACATIONE ET RECEPTIONE 145. Vacatio legis, quae in hoc consistit, ut promulgatione facta initium obligationis vel etiam irritationis non nisi post cer­ tum tempus v. g. quindecim dierum vel duorum mensium in subditis oriatur, in legibus inferiorum Praelatorum ecclesiasti­ corum ex iuris communis sanctionibus necessario locum non habet, sed ian ante (Lodicem ex certa et communi sententia (91) leges illae per se statim post promulgationem unumquemque subditum afficiunt, nisi aliud ipsemet legislator decernat (92). In nova disciplina id ipsum valet iuxta praescriptum can. 335, § 2. qui sic se habet: «Leges episcopales statim a promulgatione obligare incipiunt, nisi aliud in ipsis caveantur ». Quin immo ut ipsae leges universales Romanorum Pontificum vel Conciliorum oecumenicorum etiam irritantes ligare incipe­ rent, ex communi iure scripto vel consuetudinario vacatio duo­ rum mensium iuxta magis communem sententiam canonista­ rum (93) non requirebatur, sed statim post promulgationem de­ bito modo factam vim ligandi per se habebant, nisi expresse in lege de longiore vel breviore vacatione caveretur (94). aliis, qui Suaresii sententiam impugnant, sed forte ex dispari supposi­ tione. (91) Cap. 1, X, de postid. I. 5. Cfr. quoque cap. 1, Pii X, 29 sept. 1908. (95) Sudrez 1. c. 1. IV, cap. 15, n. 12. (96) S. Poenitent. 8 Nov. 1.821; S. C. Inq. 15 lun. 1870; D'Annibule I. c. n. 202; Barffilliat I. c. n. 72; Rciffenstnel h. t. n. 123; Hinschius I. c. t. Ill, i). 777 sq., 780 sq. Cfr. speciatim de legibus irritantibus: Sudrez 1. c. 1. V, cap. 33; Rciffenstnel I. c. n. 121; D’Annibale 1. c. n. 202. not. 23, n. 216; Rallerini-Palmieri I. c. t. I, p. 678 sq.; Hinschius I. c. p. 781, not. 3. 196 ï TITULIS V obligare non vult, nisi lex saltem a maiore parte acceptetur. At in priore hypothesi de legislatoribus ecclesiasticis falsum sup­ poneretur iuris principium, in altera factum plane falsum su­ meretur. Cfr. Suarez l. c. 1. I. cap. 11, n. 7, 1. Ill, cap. 19, 1. IV, cap. 16; Schmalzgr. b. t. η. 29. Quare quicumque legem canoni­ cam debitis qualitatibus ornatam et sufficienter promulgatam non acceptant (97), constitutionum ecclesiasticarum transgresso­ res exsistunt et puniri possunt. Cfr. Suarez 1. c. cap. 16, n. 4. Cui principio non obstat, quominus Episcopi sive singulares sive coadunati in Synodo vel conferentia quadam contra universalem legem disciplinarem Rom. Pontificis ex rationabili causa sup­ plicationem sive remonstrationem Rom. Pontifici cum debita re­ verentia offerant et interim legis exsecutionem suspendant (98). Quod si Rom. Pontifex auditis rationibus indicium suum protu­ lerit neque putaverit remonstrationi esse deferendum, eius iussa promptae exsecutioni demandentur necesse est. Cui sententiae Hinschius 1. c. tom. III. p. 785 sq., non satis fundatam censuram opponit. (97) Quod si lex canonica etiam culpabiliter a subditis non accepte­ tur, paulatim tamen consuetudine effici potest, ut abrogetur. Cfr. cap. 11, X, de const. I, 4; Suârez 1. c. 1. IV, cap. 16, η. 9, et L VII, cap. 9, n. 5, cap. 19, n. 17. Quae vis abrogativa consuetudinis provenit ab ipso le­ gislatore. Quare etiam in foro ecclesiastico valet illud effatum Gratiani (c. 3 D. IV): : leges instituuntur cum promulgantur; firmantur cum mo­ ribus alentium comprobantur , modo rite intelligatur; non ibi est sermo de firmitate auctoritatis, sed de firmitate stabilitatis, quia sc. usus et observantia impediunt ne lex in desuetudinem et contemptum abeat et sic firmius consistat. (98) Arg. cap. 5, X, de rescript. I. 3, cum parte decisa; arg. cap. 1. h. t. in Sext.; Suârez 1. c. 1. IV, cap. 16, n. 5, 6. 7. 8. qui banc sententiam defendit sine illis multis limitationibus, quibus Bened. XIV, De Synod, dioec. 1. IX. cap. 8, n. 3. facultatem supplicandi circumscribit. Et sane duplex ratio, quam Benedictus XIV, 1. c. suis limitationibus addit, vide­ tur esse adeo rigida, ut omnem supplicandi facultatem excludere adeoque nimium probare videatur. Denique ipse Bened. XIV, 1. c. 1. XII, cap. 7. n. 7, videtur admittere principia et afferre exempla, quae cum ipsius limitationibus difficulter conciliantur. Cfr. quoque Scherer 1. c. p. 177; Bouix, De prine, iur. can. p. 219 sq. et p. 226 sq. DE LEGIBUS ECCLESIAE 197 Caput IV De subiecto passivo sive de subditis legum ecclesiasticarum (can. 12, 13, 14 - can. 8 § 2) Quinam subiecti (99) sint legibus ecclesiasticis, partim ex iure divino partim ex ordi­ natione Ecclesiae est eruendum. Ex iure divino omnes et soli va147. Subiectuin legis eccl. in genere. (99) Membrum alicuius societatis generatim quis constituitur per aliquam unionem, qua mediante etiam subicitur auctoritati illius socie­ tatis. Quae unio et subiectio multiplice ratione fit pro diversitate socie­ tatum. Profecto in societate civili ordinarie quis efficitur membrum per originem naturalem a parentibus iure civitatis illius societatis civilis prae­ ditis; at alii quoque modi extraordinarii v. g. naturalizatio, legitimatio, nuptiae, servitium civile vel militare, domicilium longum a codicibus ci­ vilibus admittuntur, simulque statuuntur casus, in quibus ius civitatis denuo amittatur v. g. privatio, renuntiatio, emigratio. Cfr. L. 1 D. ad municipal. L. 1 ; L. 7 C. de incolis, et ubi quis domicil. X, 39; L. 16, de captiv. XLIX, 15; Mot. propr. Leon. XII, 30 lan. 1828; cod. civ. Ital. art. 1 sq. 11 sq., Galliae art. 8 sq. 17 sq.; Deutsche Reichsverf, art. 3: Arndts-Serafini, Lehrb. d. Pand. § 28; Allègre, Le code civ. t. I, p. 8 sq.; Holtzendorff, Rechtslex. v. v. Reichs- u. Staatsangehoerigk. Gemeindebuergerrecht; Gerber, Deutsch. Staatsr. § 19, Folleville, Traité... de la naturalisation; Corgodan, La nationalité; Suârez, De leg. 1. Ill, cap. 31, n. 7; D’Annibale, Summula theol. mor. P. I,, n. 82 sq. Quae condiciones iure saeculari requisitae ad obtinendum ius civitatis determinati regni nequaquam arbitrarie transferri possunt ad incorporationem in Eccle­ siam Christi, quae est societas sui generis atque supernaturalis. In Ecclesia vero universali membra constituuntur per originem spi­ ritualem sive per baptismum, qui vere, non tantum putative characterem baptismalem imprimit et quoad suam efficaciam (quae certe non pendet a lege civili!) aliquem corpori Ecclesiae catholicae uniendi non impeditur in adultis baptizatis per haeresim, schisma, excommunicationem servatis necessariis condicionibus. Cfr. Act. Apost. II, 41; I, Corinth. XII, 13; Eugen. IV, in deer, pro Armen: « Per ipsum enim (baptisma)... de cor­ pore efficimur Ecclesiae »; Cone. Trid. Sess. XIV, cap. 2, doctr. de poenit.; Bellarmin., De Conciliis et Eccles. 1. Ill, cap. 1, i. f. cap. 2 sq.; Suârez, De fide disp. 9, sect. 1, disp. 10, sect. 6, η. 3 sq. disp. 21, sect. 5, η. 12 sq.; ubi tamen verbis et re minus feliciter et accurate disputat de membris Ecclesiae et praesertim 1. c. disp. 10 et 21, non satis videtur distinguere effectus haeresis mentalis vel occultae atque haeresis publicae, porro ef- 198 TITULUS V fide baplizati sive catholici fideles sive excommunicati sive schi­ smatici sive haeretici etiam inviti et sine eorum acceptatione legibus ecclesiasticis obstringuntur, modo habitualiter usum rafcctus ex natura rei eum haeresi notoria, sed non cum haeresi mentali vel occulta coniunctos, denique effectus iure divino in natura baeresis publicae fundatos, et iure mere humano per sententiam excommunicatio­ nis additos: Franzelin, De Ecclesia p. 11. 20. 377 sq. 102 sq. innet. Pal­ mieri I. c. n. 44; Billot, De Eccles, t. 1. p. 283 sq.; Wilmers, De Christi Eccl. p. 619 sq.; Friedberii-liuffini 1. e. 29, s. 134 (de absurdis et iniustis legibus civilibus); Hinschius 1. c. t. IV, p. 43 sq. Inde homo baplizatus non amplius simpliciter est membrum corporis Ecclesiae, si fiat manifestus sive notorius haereticus, schismaticus, excommunicatus sive vitandus sive toleratus. Cfr. Suarez. De censur. disp. 11. sect. 4, n. 9. disp. II, sect. 1, η. 1 sq. I sq. 8 sq.; Schmalzpr, 1. V, t. 39. n. 163, sq.; Alterius, De excom. 1. I, disp. 5, e. 10; Hollweck, D. k. Strafg. p. 114 sq. not. I, i. f.: paulo aliter excommunicates toleratos etiam publicos mem­ bris corporis Ecclesiae adnumerare videntur: Billot 1. c. p. 320; Wilmers 1. c. p. 643 sq. aliique. \t etiam excommunicatus toleratus vere et proprie est excommunicatus sive abscissus, cui Ecclesia speciales favores non reliquit; sed vere et proprie abscissum ab Ecclesia dicere membrum cor­ poris Ecclesiae videtur esse aperte contrarium notioni excommunicatio­ nis. Porro etiam excommunicatus toleratus vere est privatus suffragiis communibus Ecclesiae. Cfr. Sudrez 1. c. disp. 9, sect. 2, n. 16 sq.; Hollweck 1. c. p. 118; Kober, 1). Kirchenb. p. 267 sq. Denique excommunicati to­ lerati nequaquam simpliciter retinent iurisdictionem ordinariam, ita ut a fortiori possint dici membra, cum maneant capita. Nam non quilibet usus jurisdictionis alicui clerico baptizato permissus probat ipsum esse membrum corporis Ecclesiae; secus ipse sacerdos publice haereticus vel schismaticus, qui in articulo mortis concedere potest sacramentalem ab­ solutionem, esset adnumerandus membris corporis Ecclesiae. Id. quod plane falsum est. Ex altera parte iurisdictio clerico excommunicato re­ licta nequit dici ordinaria. Etenim excommunicatus toleratus ab exercitio jurisdictionis ecclesiasticae graviter prohibetur, nisi a fidelibus in casi­ bus necessitatis vel utilitatis requiratur. Immo ipsi fideles per exceptionem omnes actus excommunicati tolerati v. g. praecepta, sententias etc. eli­ dere possunt. At huiusrnodi potestas sunt rudera quaedam iurisdictionis ordinariae, non vera potestas ordinaria Praelatis ecclesiasticis propria. Hinc perperam exinde deducitur praerogativa capitis et membri cor­ poris Ecclesiae. Cfr. Suarez 1. c. disp. 13. sect. 2, n. 11 sq., ubi n. 14, i. f. scite addit: ; Catcch. Boni. P. I, cap. 10, q. 8, 9; Be- 200 I » » ; f I TITULUS V qui baptismum non receperunt, nec baptizati qui sufficienti ra­ tionis usu non gaudent, nec qui licet rationis usum assecuti, septimum aetatis annum nondum expleverunt, nisi aliud iure. expresse caveatur* (101). Aliud expresse cavetur in can. 859, § 1 et 906 relate ad praeceptum annuae communionis et confessionis, (pio adstringuntur etiam ante septennium omnes baptizati usum rationis habentes; in can. 1099 relate ad formam in celebratione matrimonii servandam, a qua eximuntur acatholici sub quibus­ dam condicionibus et relate ad impedimentum disparitatis cultus nedicti XIV, Epist. < Singulari 9 Febr. 1749, §§ 14. 1G. ad Card. Eborac.; Pii VII, Epist. - Etsi fraternitatis 8 Oct. 1803, ad Arch, Mogunt. (101) Benedicti XIV, Declaratio « Matrimonia 4 Nov. 1741, (de hae­ reticis in Hollandia exceptis a forma Trid. servanda in celebratione ma­ trimoniorum); Tarquini 1. c. p. 69 sq. Recentiores quidam theologi et canonistae v. g. De Angelis 1. I, t. 2, n. 13; Cauagnis 1. c. P. t. p. 347 sq. aliique v. g. Marc, Pillet (cfr. Putzer 1. c. p. 320) secundum novam quondam distinctionem putarunt haereticos vel schismaticos non obligari iis legibus ecclesiasticis, quae velut leges de ieiunio et abstinentia, de celebratione festorum, de sacramentis recipien­ dis etc. directe pertinent ad santificationem animarum, cum merito prae­ sumatur Ecclesiam illos nolle obligare, quos constanti experientia cogno­ vit esse contumaces (?). At iidem auctores concedunt haereticos et schis­ maticos obligari saltem illis legibus ecclesiasticis, quae ad bonum pu­ blicum et honestam conversationem in societate Christiana tuendam spe­ ctant v. g. leges irritantes de matrimonio. At haec distinctio cum par­ tiali et generali quadam immunitate acatholicorum hucusque in fonti­ bus iuris, qui generatim et indiscriminatim loquuntur (cfr. Cone. Trid. Sess. VII, de bapt. can. 8), nullum habet fundamentum. Quae immunitas etiam excluditur per can. 87, ubi ex baptismate repetitur sublectio ad omnia Christianorum officia, licet iura amittantur per abruptam com­ munionem vel incursam censuram. Ratio autem a patronis istius sen­ tentiae ex praesumptione petita nititur coniectura cum textibus iuris vix coneiliabili et in aliquo argumento, quod, cum de omnibus legibus eccle­ siasticis valeat, nimium probat, et insuper non attendit, quod lex quae­ dam iusta et prudens debeat esse utilis loti communitati, non solis per­ sonis. quae illam probabiliter sint observaturae. Quare mirum non est. quod Lago, De sacram, poenit. disp. 17», sect. 7. n. 144; Tepe 1. c. n. 101 sq. aliique huiusmodi argumentationem penitus reiciant. At cum sine dubio multi haeretici et schismatici propter ignorantiam sint in bona fide, ideo per transgressionem legum ecclesiasticarum saltem non peccant et a delicto excusantur, nec maior ipsis vindicanda est immuni­ tas sufficienter non probata. Adsunt tamen casus de quibus expresse ca­ vetur v. gr. impedimentum disparitatis cultus et matrimonii forma. I>E LEGIBUS ECCLESIAE 201 certi quidam acatholici ex can. 1070. Ratio canonis est clara: nam imprimis, quoad necessitatem et sufficientiam baptismi, Deus vi characteris baplismalis omnes et solos baptizatos homi­ nes iurisdictioni Ecclesiae vere subiecil; ipsa vero Ecclesia non potest sibi reddere subditos, quos Christus ipsi non subiccit (102). Quare non solum infideles, sed ipsi quoque catechumeni legibus ecclesiasticis directe non subiciunlur (103); ex baptizatis autem minime excipiendi acatholici aut principes saeculares baptizati qui de regula statutis canonicis soluti non sunt (104); Cf. Suârez, De leg. 1. IV, cap. 19, 20; Palmieri 1. c. p. 40 sq. 261 sq.; Reiffen­ gine l h. t. n. 274 sq.; Schmalzgr. h. t. n. 35 sq.; Phillips 1. c. t. II (102) Cone. Trid. Sess. VII, XIV, 1. c.; Lehmkuhl, Casus consc. t. II, n. 289 sq. iunct. Hillot, De Eccles, t. II, p. 295, ubi recte tenet non sufficere baptismum exis limatum, sed validum requiri, ut quis sit de corpore Ecclesiae. Nam unio in societatem debet fieri per actum validum; etenim actus invalidus nullum producit iuris effectum, nec in casu verificatur limitans clausula, « nisi expresso et speciali iure de contrario ciivealur . Nullibi enim Deus expressa et speciali lege etiam baptismo putativo eundem effectum tribuit atque baptismo valido; Ecclesia vero huiusmodi effectum supplere plane nequit; quoniam ad ipsam non spe­ ctat condicionem iure divino re vera necessariam, qua quis sit membrum et subditus Ecclesiae, actu quodam putativo supplere. Neque quidquam pro contraria sententia efficitur ex cap. 2, X, de presbyt. non bapt. III, 43, ubi Innocentius II, a. 1130-1143, (non Innoc. III, ut legitur in vulg. ed. corp. iur. can.) Episcopo Cremonensi nequaquam declarat presbyte­ rum, qui « sine unda baptismatis extremum diem clausisse » repertus fuerat, ad corpus Ecclesiae revera pertinuisse, sed eundem propter ba­ ptismum flaminis merito admissum « a peccato originali solutum et coe­ lestis patriae gaudium esse adeptum » incunctanter asserit. Aliter opi­ nari videntur: Palmieri, De R. Pont. p. 45; Pesch 1. c. t. I, n. 329. De baptismo dubio cfr. infra in Scholio. (103) I Corinth. V, 12; cap. 8, X, de divert. IV, 9; cap. 3, X, de pre­ sbyt. non bapt. III. 43; decret, pro Armen.; Cone. Trid. Sess. XIV, cap. 2, doctr. de poenit.; Rellarmin. 1. c. 1. Ill, cap. 3; Franzelin I. c. p. 444 sq.; paulo aliter Suârez, De fide disp. 9, sect. 1. n. 18: « Mihi tamen magis placet fidelem catechumenum inter Ecclesiae membra numerare ». Qua in assertione Suârez proficiscitur a notione quadam abstracta et generica Ecclesiae; at in rerum natura nunc praeter Ecclesiam a Christo fundatam alia vera Ecclesia non exsistit; hinc si quis huic Ecclesiae non incorpo­ ratur, nulli Ecclesiae verae est unitus; incorporatio autem in Ecclesiam Christi essentialiter requirit baptismum. (104) Syllab. pro. 54; Reiff cnstuel h. t. n. 57, 58; Cavagnis 1. c. P. I. p. 129 sq. 202 TITULUS V §§ 97 sq.; D'Annibale 1. c. n. 204 sq.; Scherer 1. c. t. I. p. 170 sq.; Hinschius 1. c. t. 111. p. 784 xq. Infideles ultra ius naturale ut divinum, possunt indirecte obligari legibus ecclesiasticis, non quidum quoad vim directiuam, sed quoad vim irritativam actuum. Nam si aliquis actus legi­ timus constat consensu duarum personarum habilium, fidelem Ecclesia ad illum actum reddere inhabilem potest et actum red­ dere nullum et irritum etsi ponatur cum altera parte infideli; talis est casus impedimentorum matrimonii (piae valori matri­ monii obstant ex parte fidelis Declarationes quoque iuris di­ vini ab Ecclesia datae, obiective infideles obligant, qui ue.ro iuri divino subiiciuntur (105). Pariter catechumeni e.r ipso iure diuino tenentur observare leges Ecclesiae de praeparatione ad baptismum: qui enim di­ vina lege obligatur ad baptismum petendum et suscipiendum, eodem iure obligatur ad servandas condiciones ab Ecclesia im­ positas. Exceptionem can. 12 continet duplicem: primam de iis qui sufficientem rationis usum non habent; alteram de his (pii se­ ptennium nondum expleverunt, tametsi usum rationis iam sint assecuti. Utraque classis personarum declaratur de iure exem­ pta a legibus mere ecclesiasticis. Cfr. can. 88, § 3, ubi praesum­ ptio iuris statuitur post septennium. De iure diuino cfr. cc. 859, 906. 940. f 118. Leges ecclesiasticae vere universales et ubique vigentes de se obligant omnes christianos ubique terrarum degentes, ad «pios spectant pro materiae exigentia ex supremi legislatoris vo­ luntate (106). Graeci catholici vero quamvis definitionibus doctrinae ca­ tholicae de fide et moribus procul dubio sint adstricti. tamen legibus disciplinaribus etiam universalibus non ligantur, nisi quid de ipsis statuatur, aut expressa eorum mentio fiat, aut im(105) Quod si non est sermo de potestate legifera in specie sed de publica potestate gubernandi, alia etiam iura habet Ecclesia supra in­ fideles. Cfr. dicta supra n. 8. (106) Cap. 1. X. h. t.; Cone. Trid. Sess. XXV. |. c.; Reiffenstuel h. t. n. 263: D'Annibale 1. c. n. 201. not. 41. Can. 13 § 1 ubi adhibetur vox generales. ■ DE LEGIBUS ECCLESIAE cmmweggii 3«»*! 203 plicitc pro subiecla materia ad illos quoque lex extendatur (107). Inimo Constitutiones Romanorum Pontificum uni ex diversis riti­ bus orientalibus datae alios ritus non obligant sine expressa extensione per Sedem Apostolicam facta (108). 149. Constitutionibus Ecclesiae particularibus tenentur, qui sunt de territorio i. e. vere subditi exsistunt et in territorio ver­ santur (can. 13, § 2). Nam subditi, qui tam physice quam moraliter a suo territorio sunt remoti, legibus particularibus sui ter­ ritorii ordinarie non ligantur; est enim axioma iuris: «Extra territorium ius dicenti impune non paretur» Cfr. cap. 2, de const. I, 2, in Sext. (109). Nihilominus personae ecclesiasticae exemptae, v. g. regulares, quae non sunt de territorio, praeter casus in iure expressos (110) saepe non directe et stricto iure (111), tamen indirecte propter bonum commune et scandaIum vitandum tenentur ad observandas leges Episcoporum vel Synodorum particularium (112). Leges autem latae pro commu­ nitatibus personalibus, quae nullum habent peculiare territo­ rium, subditos ubique terrarum obligant, v. gr. leges, vel regulae Ordinum et Congregationum religiosarum, nisi de determinato territorio expresse caveant vel implicite. — Laici in domo re­ gularium ut hospites vel occasionaliter versantes exemptione a lege particulari loci non fruuntur. Cfr. Suârez, De censuris disp. V, sect. 4, η. 6; Vermeersch, Epitome n. 112; Ojetti, Comm. Cod. I, p. 121 sq.; Van Hove 1. c. n. 211 ; Wernz-Vidal, De religios. n. 398, 399. (107) Cap. 6, X, de cler. coning. Ill, 3; cap. 7, X, de poenit. V, 38; Arch. f. k. K. t. 10, p. 93; Act. S. Sed. vol. I, p. 408; S. G. de Prop. F. 8 Xovemb. 1882, in Collect. S. C. de Prop. F. n. 113; Card. Heryenroether in Arch. f. k. K. t. 7, p. 198 sq.; Papp-Szildgyi 1. c. p. 46. Cfr. dicta supra n. 81 sq. 108) Benedict XIV, Const. «Etsi Pastoralis» 26 Mail 1742 § 8, n. 24; Curd. Hergenr. 1. c. p. 200; POpp-Szildgyi 1. c. § 23, p. 43 sq. et § 55, p. 120; Arndt, De rituum relat. iurid. ad invicem. (109) Zech. Praecog. §§ 137, 138; Beiffensluel h. t. n. 264, 265. Axio­ ma iuris a canonistis fuit applicatum etiam potestati legiferae. (110) Cfr. can. 615. Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 12, 13, de regul. (111) Cap. 16, 17, X. de excess, praei. V, 31; cap. 1, de privil. V, 4, in Sext. (112) Sud re De leg. 1. IV, cap. 20; Bened. XIV, De Synod, dioec. I. IX, cap. 15, 16, 17. I t •|U ./f/ « 204 TITULUS V 150. Legislator quoad suas leges. Si potestas legislativa Ec­ clesiae exercetur a collegio quodam, singuli socii, utpote vere subditi integro collegio, legibus ab ipso latis obligantur, dum­ modo in Concilio oecumenico excipiatur Romanus Pontifex; is enim cum sit supra Concilium oecumenicum. legibus conciliaribus non est sublectus (113). Quod si Romanus Pontifex aliique singulares legislatores ecclesiastici v. g. Episcopi leges promul­ gant. certe coactive atque directe ut subditi suis legibus non tementur; immo ne vi quidem directiva obligantur ad servandas leges a se vel a suis praedecessoribus latas, (piae ipsorum digni­ tati vel personae non sunt accommodatae. At aliis legibus suis suorumque praedecessorum vi direction saltem ex levi obligatio­ ne tenetur (114). Quae obligatio directe, non ex ipsa legislatoris humani voluntate, sed ex divina ordinatione est derivanda. Nam Deus vult, ut legislator humanus non alio modo ferat leges, nisi cum universali obligatione capitis et membrorum. Ubi enim nulla est ratio necessitatis vel utilitatis lex non est mutanda, sed servanda; at si ipse legislator non servat legem v. g. abstinentiae vel iciunii vel annuae confessionis, facile alii quoque eius exem­ plo ducti legis fiunt praevaricatores (115). Cfr. Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 1, pr. de ref. u (113) Cone. Trill. Sess. XXV, cap. 21. de ref.; Palmieri, De Rom. Pont. р. 462 sq. (114) Cap. 1. 6, X, h. t.; Lehmkuhl, Theol. mor. t. I, n. 145. (115) Saurez 1. c. 1. Ill, cap. 35; Reiffenstuel h. t. n. 266 sq.; Schmalzgr. h. t. n. 36; Zech I. c. 111 sq. At Scherer 1. c. §§ 25. 4(1, cum Schulte aliter de hac re disserit. Cfr. Schmalzgr. h. t. n. 61 ; Hinschius vero 1. c. t. Ill, p. 786 sq. in eadem quaestione partim assertiones profert solide non probatas partim nihil tradit, quod ab antiquioribus scriptoribus non iam aequali atque adeo maiore perfectione fuisset dictum. Isidorus ita in с. 2 D. IX obligationem legislatoribus enuntiaverat: lustum est princi­ pem legibus obtemperare suis. Tunc enim iura sua ab omnibus custo­ dienda existimet, quando et ipse illis reverentiam praebet. Insta est enim vocis eorum auctoritas, si quod populis prohibent, sibi licere non patian­ tur». Gratianus autem suam sententiam expressit in Dicto ad c. 16. C. 25. q. 1 : « Sacrosancta et Romana Ecclesia ius et auctoritatem sacris cano­ nibus impertitur sed non eis alligatur. Habet enim ius condendi canones utpote quae caput est et cardo omnium ecclesiarum a cuius regula nemini dissentire licet. Ita ergo canonibus auctoritatem praestat, ut seipsam non subiieiat eis... Sic et summae sedis Pontifices canonibus sive a se, sive ab aliis sua auctoritate conditis reverentiam exhibent, et eis se humiliando 7<Γ"'' ·ίΛτ« Wt^**^*^*** 205 DE LEGIBUS ECCLESIAE 151. Ex principiis stabilitis de legibus ecclesiasticis univer­ salibus et particularibus, facile deducitur, quid iuris sit de suble­ ctione peregrinorum et vagorum (116). Etenim peregrini et vagi ubicumque exsistant, legibus vere universalibus Ecclesiae ibidem vigentibus semper manent subiecti (can. 14, § 1, 3°). Attamen peregrinus legibus particularibus sui territorii ecclesiastici, c (pio ad tempus discessit, certe non tenetur, modo physice et moraliter vere absit, atque lex particu­ laris subditum ecclesiasticum non ratione personae immediate liget. Omnis enim lex ecclesiastica per se et ordinarie est terri­ torialis et non nisi mediante territorio incolas afficit. Cfr. cit. cap. 2.11. t. in Sext. (117). Hinc multo minus vagus ligatur legibus par­ ticularibus mereque localibus alicuius territorii, quod absolute dereliquit (can. cit. § 2). Peregrini legibus favorabilibus et dispensationibus localibus illius territorii, in (pio actu versantur, legitime frui possunt; at ipsos custodiunt et aliis observandos exhibent ». Cfr. Van Hove, De leg. η. 202 sq.; Ojetti in 1, I Cod. p. 106 sq.; Ballerini-Palmieri, Opus mor. I. n. 330 sq. (116) Schmalzgr, h. t. n. 41, 42, 43; Suârez, De leg. 1. Ill, cap. 32, 33, De virt. et stat, relig. tract. II, 1. 2, cap. 14; Putzer 1. c. p. 66 sq. 241 sq.; Tepe 1. c. n. 410 sq. (117) D’Annibale 1. c. n. 119, not. 9, n. 204; Lugo, De iust. et lur. disp. 24, n. 8; Gasparri, De matrimon. n. 902, 983 sq. Cfr. Pacelli, La personalità e la territorialità delle leggi; ubi erudite disserit de vi per­ sonali et territoriali legum ac de iure constituendo votum promit ut prin­ cipio territorialitatis legum succedat maior quaedam extensio principii personalitatis. Cui voto implendo, in quantum tendit ad consulendum meliori dioecesium regimini (p. 18, 19, 33) in iure vigenti media non desunt, cum in iurisdictione episcopali, ut ibidem A. admittit, contineatur potestas dandi personale praeceptum etiam generale, v. gr. pro clericis, cui vis personalis etiam extra territorium praecipientis subditum ligans non potest negari. Ceterum vis illa personalis omnibus statutis particularibus non sine gravibus incommodis tribueretur v. gr. legi determinanti for­ mam habitus clericalis. Cfr. not. 225, h. t., ubi ostenditur non dari inridicam incongruentiam, si unus actus jurisdictionis (ferendi legem) non potest exerceri eo modo quo potest alius (dandi praeceptum), ut eviden­ ter constat ex simili exemplo exercitii jurisdictionis voluntariae et con­ tentiosae. At propter eandem rationem A. est assentiendum, si p. 11 sq. contendit vim merc territorialem non ex natura rei esse propriam legis, sci. regulas non esse leges, sed consilia vel conventiones quasdam, ut voluit Bellarminus I. c. Passim dicitur orta esse doctrina de lege mere poenali occasione Prologi Reg. Fr. Ordinis Praedicatorum in quo (text. IV) dicitur: < Ut unitati et paci totius Ordinis provideamus, volumus et declaramus ut Re­ gula nostra et constitutiones nostrae non obligent nos ad culpam sed ad poenam nisi propter praeceptum vel contemptum ». (154) Quare Phil. Heryenroether in suis Instit. iur. eccl. p. 313 et Santi 1. c. 1. I. t. 2. n. 29. t. 4, n. 19, nimis generaliter asserunt leges ec­ clesiasticas mere poenales non exsistere atque generali suae assertioni rationem inefficacem subiungunt. Nam non omnes poenae ecclesiasticae sunt censurae vel mere spirituales sed etiam temporales poenae in foro ecclesiastico reperiuntur. Cfr. Suârez 1. c. 1. IV. cap. 18, n. 19. 1. V. cap. 4, n. 10 et 1. VII. cap. 19. n. 12; Schmalzgr. h. t. n. 32; Act. theol. Oenip. t. XIII, p. 157. DE LEGIBUS ECCLESIAE 223 potest, sel. decreta Conciliorum provincialium obligare omnes provinciae subditos tantum ad poenam, non ad culpam, nisi Concilium ipsum secus declaraverit. Nam huiusmodi principium generali quadam lege scripta vel consuetudine non probatur, et praeterea verbis Conciliorum provincialium ultimo saeculo usque ad nostram aetatem celebratorum est manifeste contra­ rium. De aliis quaestionibus, quae spectant ad leges poenales vel potius criminales, consuli possunt: Suârez l. c. 1. V, cap. 5 sq.; Reiffenstuel h. t. n. 221 sq. Caput VI De effectibus legis quatenus confirmatae (155) 166. Confirmatio universim spectata est iuris prius habiti sive quaesiti per legitimum Superiorem facta corroboratio. Qua­ re confirmatio supponit aliquod ius sive vere sive saltem de facto quaesitum; porro est actus superioris auctoritatis publicae, non tantum ratihabitio hominum privatorum, (cfr. R. I. 9, 10, in Sext.), observatio actus gesti v. g. excommunicationis ab Epi­ scopo inflictae, quae fit ab aequalibus vel inferioribus Praelatis (cfr. cap. 1, § 1, X, de treug. I, 34), plena convalidatio actus, quae pendet ex alio facto vel eventu, v. g. si testamentum morte < confirmatur »; deinde per se accedit ad actum validum, quo­ niam actus vim per se tantum auget atque corroborat, non va­ lorem efficit, nisi Superior illum effectum expresse intendat; denique in actum gestum novum quendam inducit iuris effectum, secus confirmatio verbo, non re differt a corroboratione (156). cr- · * · (155) L. II, tit. 30 de confirm, util, vel inutili X; commentatores in h. t. 30; cap. 8, 9, X, tit. de constit.; Suârez, De leg. 1. VI, cap. 26, η. 14 sq. 1. VIII, cap. 18, n. 2; Beend. XIV, De Syn. dioec. 1. XIII, cap. 3. Hoc loco ex professo unice disputatur de confirmatione legum ecclesiasticarum; at sub citata rubrica 1. II, t. 30, generaliter disserebatur non tantum de confirmatione sententiae iudicialis, sed etiam possessionis, privilegio­ rum, instrumentorum, officiorum, pactorum, transactionum atque cuius­ cumque dispositionis vel actus v. g. testamenti. (156) Reiffenstuel 1. c. 1. II, tit. 30 n. 2 sq.; Zallinger cod. t. 30. 456 sq. 224 TITULUS V Cfr. cap. 1. 2. X. de conf. 11. 30; cap. 6, X. de renunt. I, 9; cap. 2. X. de pact. I. 35; cap. 3. X, de instil. 111. 7. Quare pro hac materia definiri potest: « Corroboratio legis facta a superiore». I I 8» : 'J 167. Dividitur confirmatio: 1. In essentialem. (157) et in ac­ cidentalem. Essentialis quidem confirmatio duobus modis fieri potest. Etenim aut «) totam essentiam legis ecclesiasticae alicui statuto tribuit, v. g. si statuta monialium, quae iurisdictionc ecclesiastica carent atque veras leges ecclesiasticas condere nequeunt, ita confirmantur a Superiore ecclesiastico competente, ut vim obti­ neant legum ecclesiasticarum; aut b) saltem quasi formam sub­ stantialem sive essentiale complementum dat statuto iam ab aliqua publica auctoritate in Ecclesia condito, sed ita imper­ fecta. quae ex sese tanquam causa efficiens completa vim ve­ ram et plenam suis decretis tribuere non potest. Huc spectat v. g. confirmatio canonum vel decretorum Concilii occumenici per R. Pontificem (158). Cfr. quoque confirmationem electionis Episcopi in alia materia. Accidentalis confirmatio dicitur illa, quae accedens ad le­ gem in se et ex propria auctoritate legislatoris vim iam haben­ tem, illam solummodo auget atque corroborat. Ita v. g. decreta Concilii provincialis alias legitime condita ex sese habent vim obligandi, neque recognitione vel approbatione vel confirmatione Romae facta vim obtinent, sed tantum magis corroborantur, non transmutantur in leges pontificias, nisi confirmatio data fuerit a R. Pontifice in forma specifica. Quare recognitio Conciliorum provincialium v. g. in S. C. Concilii imprimis sese habet ad instar condicionis sine qua non. ut decreta a Metropolitano valide promulgari possint, quemad­ modum Episcopus constitutiones synodales valide promulgare nequit, nisi antea saltem requisiverit consilium Capituli suae ecclesiae cathedralis (159). II. Praeterea distinguitur confirmatio in forma specifica et confirmatio in forma communi. Illa in hoc consistit, ut statuta (157) Sudrez 1. c. 1. VI, cap. 26. n. 16; Pirhiny 1. II, t. 30, n. 1. (158) Cfr. can. 222, § 2. 320, 332; (.one. Trid. Sess. XVI, i. f. decreti suspens.; Phillips I. c. t. IA. § 19«, p. 165, 474 sq. (159) Cfr. can. 105; Scherer I. c. I. I. p. 149. DE LEGIBUS ECCLESIAE 225 post diligens cl accuratum examen absolute et nulla adiecta condicione cum clausula « motu proprio atque ex certa scientia» vel aequi valent i formula (auctoritate apostolica) confirmentur. In confirmatione, quam vocant in forma communi, non omnia statuta adeo rigido examini subiiciuntur neque approbantur ex certa scientia vel cum simili clausula, sed condicionate: « Si iuste, canonice aut provide facta sint, et dummodo sacris cano­ nibus, ... non adversantur » (160). Quae confirmatio in forma communi sive condicionata a Sede Apostolica etiam antecedenter futuris decretis ab inferioribus legislatoribus condendis dari potest et de facto data est. III. Denique distingui potest confirmatio antecedens et con­ sequens ,absoluta et condicionata, generalis et specialis, tacita et expressa, valida et invalida atque utilis et inutilis, quae ef­ fectum intentum non producit, necessaria et voluntaria, iudicialis et extraiudicialis. Cfr. Pirhing 1. II, t. 30, n. 11 sq.; Zallinger eod. tit. 30, §§ 457, 458, 460. 168. Variae confirmationis species etiam diversos produ­ cunt effectus. I. Confirmatio in forma communi non mutat naturam sta­ tuti confirmati, sed in propria sua specie v. g. statutorum Capi­ tuli vel Synodi dioecesanae, decretorum Concilii provincialis, decisionum SS. Congregationum relinquit. Neque valorem sta­ tutis tribuit, si illa forte sint invalida, sed extrinsecus ipsis con­ ciliat maiorem auctoritatem, quatenus removet dubia et oblocutiones et faciliorem efficit exsecutionem; v. g. producit aliquam praesumptionem actus rite gesti, vel maiorem securitatem par­ tium, inter quas actus gestus est, vel maiorem fiduciam Prae­ lati. qui ius suum exercet. Imino confirmatio in forma communi alias valide et legitime data, etiamsi cadat in decretum invali­ dum v. g. Concilii provincialis non plane inutilis est dicenda. Nam Prelati ecclesiastici obtenta illa confirmatione Concilii provincialis ius suum saltem de facto quaesitum maiore fiducia et sine formidine reprehensionis exercent. Porro si lis oriatur (160) Act. S. Sed. vol. XII, p. 165; Concil. West inonast. I, (a. 1852) in Collect. Lacens, t. Ill, col. 935; Cone. Remens. I. (a. 1849) in Collect. Lac. t. IV, col. 135, 102; Vering, Lehrb. d. k. K. § 142, not. 24. 15 226 TITCLL’S V de illo iure quaesito ex confirmatione illius decreti conciliaris, certe Sedes Apostolica pro indicio est adeunda; at praevia ape­ ritio oris a R. Pontifice non est impetranda, ut disceptatio de valore talis decreti tantum in forma communi confirmati in­ choetur; secus si in forma specifica data fuisset confirmatio (161). E contra confirmatio in forma specifica transmutat decretum in­ ferioris legislatoris v. g. Concilii prov. vel S. Congreg. in legem Superioris v. g. Romani Pontificis. Insuper si lex inferioris le­ gislatoris ex sese non est valida, per confirmationem in forma specifica vim atque valorem obtinet, nisi in nonnullis casibus, necessario excipiendis (162). II. Lex inferioris legislatoris a Romano Pontifice in forma specifica confirmata non potest ab illo inferiore legislatore mil­ iari vel abrogari, nisi Romanus Pontifex hanc singularem fa­ cultatem expresse vel tacite (163) concedat. Quod si confirmatio a Rom. Pontifice tantum in forma communi data sit, inferior legislator statutum confirmatum mutare atque adeo abrogare non prohibetur; at iudicium de ipsa confirmatione data a R. Pontifice in forma communi secundum se, sci. num sit v. g. vera vel falsa, legitima vel illegitima, non spectat ad inferiorem Praelatum, sed ad R. Pontificem. Cfr. Cone, plenar. Baltimor. III, (a. 1834) n. 317 sq.; Pirhing 1. c. n. 15. 111. Lex particularis confirmata a Romano Pontifice etiam in forma specifica, non extenditur ad universam Ecclesia: II , sed afficit solummodo territorium vel personas, pro quibus lata est, nisi expresse ab ipso Romano Pontifice vel tacite per generalem consuetudinem ad universam Ecclesiam extendatur (164). IV. Privilegiorum confirmatio si fit in forma communi, iuri exsistenti robur quoddam addit, at ius sive privilegium ablatum non restituit; si vero datur in forma specifica tantam habet ef­ ficaciam, ut aequivaleat primae concessioni et privilegia quoque amissa restituat. Ab huiusmodi confirmatione iuridica distin(161) Reiffensluel 1. c. n. 6; Cone. Weslmonast. T, et Cone. Rem. I, 1. c. innet. Vering 1. c. et Mlles, Comment, in Cone, plenar. Baltimor. tert. P. I. p. 36 sq. 41 sq.; Zallinger 1. c. §§ 463 sq. (162) Schmalzgr. 1. c. t. II, tit. 30, n. 70. (163) Cap. 8, 9, X, h. t.; Schmalzgr. 1. c. n. 54; Bened. XIV L c. cap. 5, n. 9, 10, 11; Zallinger 1. c. § 466. (164) Suarez 1. c. IV, cap. 6. n. 10. DE LEGIBUS ECCLESIAE 227 guenda esi mera innovatio physica documentorum, in quibus scripta erant privilegia. Nam tali innovatione etiam in forma legitima facta ius non acquiritur neque restituitur. 169. Scholion. Principia de confirmatione exposita utiliter ob oculos habentur in tractatu de infallibili magisterio Rom. Pontificis, cum confirmat Concilium oecumcnicum vel provin­ ciale vel decreta S. Congregationis (cfr. Bened. XIV, De Synod, diocc. 1. XIII, cap. 3, n. 1, 2; De Angelis 1. c. 1. I, tit. 31, n. 10, 11.12), in quaestione de valore decretorum disciplinarium Cone, provinc., quae aut solo rescripto S. C. recognoscuntur vel ap­ probantur aut litteris apostolicis sive in forma communi sive in forma specifica. Cfr. Bened. XIV 1. c. n. 3 et cap. 5; Collect. Lac. t. I.-VI inch Caput VII De interpretatione legum ecclesiasticarum 170. Notio. Interpretatio (165) generatim est explicatio (ma­ nifestatio, significatio) sensus in lege lata ab initio iam contenti sive comprehensi (166). Qua ratione omnis interpretatio vera potest dici comprehensiva: manifestat enim sensum ab initio verbis legis comprehensum, nec extenditur ultra verba legis ad casus a legislatore in lege ferenda non comprehensos. Sensu au­ tem stricto interpretatio simpliciter dicitur explicatio sensus dubii et obscuri legis latae. Denique sensu latiori appellatur interpre­ tatio etiam omnis explicatio sensus verborum legis latae in se (165) Fagnan. in cap. 12, X, de iudiciis II, 1, cap. 13, X, de const. 1, 2; Reiffenstuel h. t. n. 351 sq.; Sudrez 1. c. VI, cap. 1; Arndls-Serafini 1. c. §§ 6 sq.; Scherer 1. c. t. t. p. 12 sq.; D’Annibale 1. c. n. 184 sq.; supra h. tit. not. 66. (166) Pius V, Const. «Sanctissimus» 20 Aug. 1566 declaravit Cone. Tnd. Sess. XXIV, cap. 4. de ref. Cfr. Decret. Clem. P. VIII, p. 158 sq.; Sixt. V, Const. « Cun? frequenter·» 23 lun. 1587; Sebastianelli, Praelect. iur. can. t. I, p. 41: «Declarativa interpretatio, (quam distinguit ab ex­ tensiva tum pure extensiva tum mere comprehensiva) est simplex expla­ natio verborum legis, quae aliquam obscuritatem vel ambiguitatem con­ tinent >. 228 t TITULUS V clarae per alias voces vel sententias clariores. Quae interpretatio sensu latiori accepta apud antiquiores scriptores audit declaratio, ut distinguatur ab interpretatione i. e. simpliciter et sensu stri­ cto intellecta, immo quandoque specifice « comprehensiva » ap­ pellatur (167). Quare interpretatio, quae per se nihil novi statuit, sed tantum manifestat, quod ab initio fuit in lege, retento nomine declarationis, non solebat appellari interpretatio, prout nunc fit in textu canonis 17, § 2 (168). 171. Divisio. Interpretatio dividitur: I. Ratione causae ef­ ficientis in authenticam, sive necessariam et in directivam sive non necessariam. Interpretatio authentica est illa, quae obliga­ torio modo ab auctoritate publica proponitur, atque generalis est, si omnibus subditis generali lege scripta vel vero iure consuetu­ dinario praescribitur; particularis vero dicitur, si tantum inter partes v. g. per sententiam iudicialem ius facit. Directiva vo­ catur illa interpretatio, quae ex sese vim obligantem non habet, atque aut doctrinalis est, si fit a viris doctis iuxta leges iurisprudentiae, eamquc habet vim. quam rationum pondus postulat, aut usualis, si moribus populi est introducta actualem tantum constituens observantiam, non ius consuetudinarium; quod si usualis transiit in iuridicam consuetudinem ad instar authenti­ cae est. II. Quod si interpretatio ratione modi et effectuum dividitur in translativam (cfr. cap. 8, X, de verb. sig. V. 40), declarativam sive comprehensivam, correctivam, restrictivam (169), extensi­ vam (170), sola interpretatio comprehensiva sive declarativa, quae est explicatio legis dubiae et obscurae secundum proprium verborum sensum, revera est interpretatio. At per modestiam quandam etiam illa explicatio legis vocatur interpretatio, quae secundum proprietatem verborum data non est, sed aliquam mutationem legis habet admixtam (declaramus et statuimus), sive per extensionem ultra proprium sensum verborum ab initio (167) Cfr. in Const, in not. 176, praecedenti. (168) Suârez 1. c. 1. VI, cap. 1, n. 3; S. Alphons. 1. c. 1. I. n. 106, 200: D’Annibale 1. c. not. 5. (169) Cap. unie, de cleric, coniug. Ill, 2 in Sext. (170) Cap. 1, X. de iuram. calum. II, 7: cap. 6. 61, X, de sent, excoin. V, 30. DE LEGIBUS ECCLESIAE 229 in lege non contentam sive per restrictionem infra verborum sensum. Melius nunc ad normam can. 17 § 2 dicetur compre­ hensiva quae verum legis sensum reddit, extensiva quae legem extendit ad casum prius non comprehensum; restrictiva, quae a lege eximit, quos rationabilis intellectus legis comprehende­ bat (171). III. Denique si apud recentiores scriptores interpretatio di­ viditur in grammaticalem, logicam, historicam, sgstematicam, non fit vera divisio interpretationis, sed potius indicantur media, quibus ad perfectam interpretationem pervenitur. Cfr. D’Anni­ bale 1. c. η. 1842. 172. Cum interpretationis fundamentum sit textus authen­ ticus sive genuinus, integer sive purus, explanationi textus prae­ cedat necesse est critica textus inquisitio. Quae si versetur circa auctorem, aetatem, authentiam, integritatem legis, vocatur cri­ tica realis; si sola verba textus expendat atque errata variis ad­ miniculis adhibitis corrigat, dicitur critica verbalis (172). (171) Suârez 1. c. n. 3, et n. 9, 11, de propriet, roultipl. verbor.; Wernz h. tom. I, n. 144, not. 52. Cfr. v. g. S. C. C. declarat. 13 Mart. 1879 et 17 Mart, eiusd. anni a Leon. XIII confirmatam de inefficacia matri­ monii civilis producendi impedimentum publicae honestatis. (172) Ius praecedens, in quantum maxima ex parte desumebatur ex libris Decretalium, valde limitatum campum praebebat usui criticae in illis libris explicandis, sive ageretur de critica reali, quia unumquodque caput vi insertionis in collectionem authenticam pariter factum erat authenticum, sive relate ad criticam verbalem, praesertim quoad partem dispositivam, quae propter textum a Gregorio XIII constitutum non nisi moderate adhiberi potuit. Potuit quidem critica adhiberi quoad inscri­ ptiones et chronologiam capitum, quae non raro mirum in modum sunt corruptae. Cfr. edit. Friedberg corp. iur. can. P. II Proleg. p. 35. In aliis ob rationes allegatas non nisi moderate adhiberi potest v. gr. Cap. 1, X, de .sacram. 1. 16. et Innocent. IV, Apparatus in hoc cap. 1, et Glossam v. Subdiaconatus (diaconatus?) et Gasparri, De sacr. ordin. n. 1037; cap. 1. X, de plus pct. II, 11, « qui repetunt amplius sine causa» (qui re petunt amplius sive causa?); cap. 10, X, de testib. II, 22, « publicatis instrumentis » (publicis instrumentis?); cap. 19, X, de usur. V, 19, « usu­ rarius (non?) est censendus» iunct. Schmalzgr. in cit. tit. 19 de usur. n. 135 et Zech, De iure rer. eccl. sect. 4, § 363 et .S’. Raymund., Sumina 1. II. t. 7, § 5; Concil. Trid. Sess. VII, cap. 13 «nominati a quibusvis» (nominati quibusvis?), cfr. ed. Romam. Cone. Trid. a. 1564 et Giraldi 1. c. P. II, sect. 27; cap. 15, § 1, X, de haeret. V, 7 « voluerint » loco « no- 230 TITULUS V Postquam secundum solida principia artis criticae textus est definitus, explicationi locus esse potest secundum regulas scientiae, quarum summa vocatur hermcneutica iuris canonici. 173. I. Legem ecclesiasticam authentice interpretari potest aut ipse legislator aut eius successor vel Superior competente iurisdictione praeditus, aut is, cui potestas interpretandi facta est a legislatore vel illius competente Superiore etiam quoad po­ testatem legiferam. Ita edicitur in can. 17. § 1 : « Leges authen­ tice interpretatur legislator eiusve successor et is cui potestas in­ terpretandi fuerit ab eisdem commissa >. Cfr. cap. 31. X, de sent, cxcom. V, 39. Quare imprimis Romanus Pontifex ex praeroga­ tiva infallibilitatis sibi divinitus concessae et pro plenitudine suae jurisdictionis non solum iuris canonici sive humani, sed etiam divini in Ecclesia est authenticus interpres. Congregatio­ nes quoque Cardinalium amplis facultatibus a Sede Apostolica instructae fuerunt leges ecclesiasticas interpretandi et exsequendi. Cfr. Sixti V, Const. « Immensa » 22 lan. 1588, in hac re non immutatam per const. « Sapienti consilio » Pii X. A canonibus autem Codicis authentice et generali modo interpretandis ex­ clusae manent, re delata ad specialem Commissionem Cardina­ lium cum propriis Consultoribus. Motu proprio Benedicti XV. Porro nequaquam omnes interpretationes Congregationum Ro­ manarum ea ratione dicendae sunt authenticae, quasi omnes indiscriminatim vim legum universalium habeant. Cfr. D'Annibale 1. c. P. I, n. 184, not. 5. luerint »■ (?) ; Hinschius 1. c. t. V. p. 385, not. 1. p. 680, not. 10; cap. 5. X. de reb. Ill, 13, ubi pro < conditionem alii legunt venditionem »; cap. 2, X. de cler. pug. V. 14. legitur i defensione . cum in textu originali, c. 8. I). 50 legatur «assensione ; Riganti in Reg. C. Ap. 1, § 2, n. 4 et Hinschius 1. c. t. III, p. 145, not. 4 loco < suspensionem legunt « susce­ ptionem ». Quoad ipsam interpretationem realem plura subsidia sup­ peditabant ipsae Decretales, cum, ut plurimum, ante partem dispositivam late exponeretur factum seu negotium cum omnibus circumstantiis et saepe adhibita varia hypothesi. unde tandem ad modum conclusionis ad­ debatur pars dispositiva ubi continebatur lex; qui modus est alienus a canonibus Codicis et generali hodierna disciplina etiam civili. Antiquus tamen modus non est alienus a legibus, quae extra Codicem versantur et in dies eduntur. * ” · . *" · ; DE LEGIBUS ECCLESIAE '■< · - .*·> -< zr 231 Patriarchae vel Primates vel Metropolitae iurisdictione ad interpretandas leges Episcoporum suarum provinciarum per se non gaudent. Cfr. Suârez 1. c. 1. VI, cap. 1, n. 2. Interdum vero in Conciliis Provincialibus datur facultas interpretandi conciliaria decreta aut soli Metropolitano aut cum consilio vel con­ sensu Suffraganeorum (173), salva semper auctoritate Sedis Apostolicae (174). Denique indicibus quoque ecclesiasticis inest po­ testas declarandi ius ad decidendas causas particulares inter­ pretatione, ut patet, comprehensiva, ipsorum enim est, non le­ gem facere, sed applicare et exsequi. Doctrinalis interpretatio iuris canonici per se cuilibet pri­ vato est permissa iuxta regulas sanae iurisprudentiae, nisi spe­ cialis adsit prohibitio. Huiusmodi specialis prohibitio existebat de publicandis commentariis in decreta Concilii Tridentini iuxta tenorem et ambitum Pii IV, Constit. « Benedictus Deus » 26 lanuar. 1564 (175) II. Vis authenticae interpretationis. «) Si datur per modum legis obligat ut lex. Quae authentica interpretatio, si est restrictiva vel extensiva aut comprehensiva, quae legis sensum vere obje­ ctive dubium explicet, non retrotrahitur et promulgari debet (can. 17 § 2). Si vero est mere declarativa verba legis in se certa declarans, promulgatione non eget et valet retrorsum (can. cit.). Cuius principii ratio est quod per priores interpretationes vere constituitur ius novum, cum etiam lex obiective dubia non obli­ get; e contra autem evenit in interpretatione mere declarativa. (173) Quae facultas ab ipso Concilio (potestate superiori) data nihil continet absurdi, praesertim si datur cuique ex Episcopis pro suis re­ spective subditis, illas enim leges, quae interpretatione indigeant, potuit Concilium firmare ita ut non ligent nisi secundum interpretatioriem ne­ cessariam datam, a quolibet membro Concilii pro propriis subditis; fa­ cultas autem data hoc de facto significat; et in hoc sensu est interpre­ tatio authentica utpote facta auctoritate ipsius Concilii, licet non ab ipso Concilio. (174) Cfr. Collect. Lacens, v. g. t. VI, coi. 212, Concil. (Ravennat. a. 1855); coi. 473, (Concil. Neogranat. a. 1868); t. V, coi. 152, (Cone. Vienn. a. 1858); coi. 335, (Cone. Coloc. a. 1860); coi. 401, (Cone. Prag. a. 1860); coi. 784. (Cone. Ultraiect. a. 1865); t. IV, coi. 258, (Cone. Turonen. a. 1849); coi. 533, 581. (175) Suârez 1. c. 1. VI, cap. 1, n. 2 sq. 232 TITULUS V b) Si datur per modum sententiae vel rescripti illas solas ligat prsonas sive physicas sive morales pro quibus data est et ad solum illud negotium perlinet, de quo agit sententia vel re­ scriptum (can. 17 § 3). Quod valet quoque de illis interpretatio­ nibus, quae inseruntur in Actis A. S. ubi leges promulgantur, quae insertio fit ad publicam notitiam, nec mutat naturam ipsius rescripti vel sententiae in re peculiari datae, licet ipsa publicatio efficiat ut ceteri quoque fideles securam normam inde capiant (Cfr. Periodica de re mor. et can. IX. p. (3)). i de legis ecclesiasticae in­ terpretatione agitur, adsunt certae regulae pro interpretatione doctrinali, quibus privatus doctor adstringitur; I. Verba secundum propriam, significationem sive ex usu communi iuris receptam una cum contextu primo loco conside­ randa sunt (176). Quae si sensum clarum et perfectum habent, illis standum est; eo enim in casu verba voluntatem legislatoris manifestant, ideoque scopus interpretationis legis est obtentus. Hinc orta sunt illa axiomata: « Verba clara non admittunt inter­ pretationem nec voluntatis contecturam; verba generalia gene­ raliter sunt intelligenda; ubi lex non distinguit, neque nos debe­ mus distinguere; indefinita locutio aequipollet universali » (177) (can. 18). II. Quod si verba legis ecclesiasticae dubia sint et obscura aut plus aut minus videantur dicere quam legislator voluit, sen­ sum legis sive voluntatem legislatoris certe sufficienter non ma­ nifestant. Quare ex dispositione iuris ad locos Codicis parallelos, si qui sint, ad legis finem ac circumnstantias et ad intentionem sive voluntatem sive mentem legislatoris alio modo vere ma­ nifestam recurrendum est prout edicit can. 18. Hinc R. I. 88. in Sext.: « Certum est, quod is committit in legem, qui legis verba 174. Normae interpretationis. Cum :!U 4/ (176) Can. 18; Sudrez 1. c. n. 7 sq.; Scherer 1. c. t. I. p. 13 sq.; D’Annibale I. c. η. 184-. (177) S. R. C. 6, (10) Maii 1826, ad 1. respondit: * Caere moniale Episcoporum interpretatione non indiget et sub respectiois capitibus aperte declarat, a quo et qua veste induto deferenda sit crux; nimirum etc.». « Verbum hoc » .si quis, tam masculos quam feminas complecti­ tur» — !.. 1. D. d. S. L. 16. — Cfr. infra n. 175 ubi de verborum si­ gnificatione. DE LEGIBUS ECCLESIAE 233 complectens contra legis nititur voluntatem »; cap. 6, X, d. V. S. V. 40: « Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus », atque in sum­ mario huius capitis dicitur: « Verba sunt intelligenda, non se­ cundum quod sonant, sed secundum mentem proferentis » (cit. can. 18). Quo recursu ad mentem legislatoris aliis modis manifestam, ubi finis et circumstantiae legis non sufficiant, fiet, ut verba dubia et obscura simplicem accipiant interpretationem decla­ rativam aut fortasse restrictivam vel ampliativam. III. Voluntas autem sive intentio legislatoris ex triplici fonte cognosci potest : 1. Ex materia sive obiecto (178) legis. Unde regulae illae ortae sunt in materia favorabili: « Odia restringi et favores con­ venit ampliari» — R. I. 15, in Sext.; « In poenis benignior est interpretatio facienda » — R. I. 49, in Sext.: « In obscuris mini­ mum est sequendum » = R. I. 300, in Sext. : « In contractibus plena, in testamentis plenior, in beneficiis plenissima interpre­ tatio facienda est » = cap. 16, X, d. V. S. V. 40. 2. Ex ratione legis (179), si de ea certo constet v. g. ex ipso legis tenore, si apta et adaequata sit et unica, specialis et positiva, 178) Sudrez 1. c. n. 17; D’Annibale. 1. c. 184s sq. (179) Reiffenstuel h. t. n. 505 sq.; Schulte, D. Lehre v. d. Quellen. p. 186; D'Annibale 1. c. n. 188, ubi recte monet caute ex ratione legis interpretationem legis esse petendam; Arndts-Serafini, Lehrb. d. Pandekt. §§ 5 sq.; Sudrez 1. VI, cap. 7, n. 20 de ratione legis investigata et excogitata a commentatoribus scite admonet: «licet aliquid conferat ad assequendam legislatoris mentem, non est tamen certum indicium, sed probabilis tantum conjectura; tum quia saepe ratio non est certa, sed in opinione doctorum posita est, tum etiam quia multo minus cer­ tum est, illam fuisse rationem, quae movit ipsum legislatorem, cum pos­ sint esse aliae a quibus moveri potuerit, et consequenter est incertum ad quam rationem magis accommodandus sit sensus legis. At vero quando ratio legis in ipsa lege continetur magnum indicium esse potest mentis legislatoris, et post verba ipsa videtur secundum certitudinis locum ob­ linere, quia tunc ratio legis est aliquo modo pars eius, nam in ea conti­ netur et supponitur ». Attamen scite quoque animadvertit, etiam in hoc altero casu non esse medium ita infallibile «quin aliae etiam circum­ stantiae ponderandae sint, quia etiam ipsius rationis sensus potest esse ambiguus et ex aliis circumstantiis certior redditur. Et contingere etiam 234 TITULUS V non tantum generalis et negativa. Quo principio innituntur re­ gulae: « I bi eadem est ratio, ibi eadem debet esse iuris disposi­ tio·»: «De similibus idem est iudieium ». At ratio legis non est lex. Omnes allegatae condiciones sunt attendendae. 3. Ex comparatione et conexione totius legislationis cano­ nicae (cfr. Cone. Trid. Sess. XXIV. cap. 6, de ref.). praesertim si ipsae leges ecclesiasticae insinuant priores canones esse consu­ lendos. Cfr. Concil. Trid. Sess. V, cap. 1. 2, de ref.. Sess. VI, cap. 1, de ref.. Sess. VII cap. 1, 2. 3, 4. 5, 9. 10. de ref., Sess. XIV, cap. 6. de ref. Sess. XXIII. cap. 16, de ref.: « Vestigiis sexti ca­ nonis Concilii Chalcedonensis inhaerendo ». Huc spectant regu­ lae: «Exceptio a regula firmat regulam in aliis»; « In omnibus causis potior esse debet ratio aequitatis quam stricti iuris ». Cfr. Suàrez I. c. n. 18. 175. De verborum significatione. (180). Pro interpretatione verbali canonum, quae primo loco respicienda est, inserviunt etiamnunc regulae iuris praecedentis ubi per Codicem non est aliquid mutatum. — Porro ut singulae scientiae sua habent artis vocabula, ita etiam in iure ecclesiastico reperiuntur formae lo­ quendi et scribendi a communi usu alienae solisque iuris peripotest, ut ex eadem ratione voluntas variis modis, et ad diversa movea­ tur, et ideo ad plene cognoscendam legislatoris voluntatem, quae est propria mens eius, non sufficit sola ratio, etiam in lege expressa, sed omnia expendenda sunt et attente consideranda ». Ex principio de identitate rationis satis communiter, lex disponens de uno casu applicatur ceteris non expressis, quae aeque eandem ratio­ nem participant; quod tenent verificari: 1") in correlativis (pater et fi­ lius, uxor et maritus, servus et dominus, alienatio rer. eccl. et emptio); 2‘) in aequiparatis (minor et persona moralis in certis materiis, electio et postulatio); 3°) in conexis ita, ut unum alteri subordinetur et sine al­ tero stare non possit; 4°) in exemplativis, cum casuum occurrentium unum aut alterum datur exemplum, non in limitativis seu taxalivis. Cfr. D'Annibale I. n. 200, not. 36; Michiels, Normae general. I, p. 428; Van Hove 1. c. n. 260 sq. (180) Decretal. Gregor. IX, lib. V. tit. 40. de verb, signif.; Decretal. Bonif. VIII, eod. lib. t. 12, d. V. S.; Clement, eod. lib. t. II. d. V. S.; Extravg. Ioann XXII, tit. 14, d. V. S.; Schmalzgr. 1. c. 1. V, tit. 40, ubi recte duo ultimi tituli libri quinti dicuntur: « Appendix pro toto iure ca­ nonico », cum libro quinto non sint proprii, sed omnibus libris com­ munes. DE LEGIBUS ECCLESIAE 235 lis cognitae. Quae artis vocabula (181) cum frequenter in fon­ tibus atque disputationibus canonicis occurrant, ad meliorem le­ gum interpretationem sunt cognoscenda. Atque hoc loco refe­ renda, potius quam, secundum ordinem legalem iuris praece­ dentis, ad imitationem (piandam iuris Romani (182), in appen­ dice libri quinti Decretalium (1. V, tit. 40). Verbum sumitur pro omni dictione significativa, quaecum­ que pars orationis sit, sive nomen, pronomen, adverbium etc., atque potest esse affirmativum vel negativum, singulare et par­ ticulare, indefinitum vel generale. Ipsa vero significatio verbo­ rum alia est propria (183), alia vero impropria et abusiva. Porro propria dicitur illa, quae correspondet primitivae institutioni ideoque etiam naturalis vocatur; quod si successu temporis com­ muni usu et consuetudine primitiva significatio mutatur, haec ipsa nova significatio usu recepta fit propria et naturalis signifi­ catio (184). Denique civilis vel iuridica verbi significatio dici­ tur, quam verbum habet speciali acceptatione vel fictione legum (181) Cfr. De postulatione, de postulando, de iurisdictione privativa et cumulativa, censura, novale. Cfr. Dig. L. 16 de verbor. signif. et quae in eam rem disserit Zech, Praecognita iur. canon. § 416 sq. (182) Schmalzgr. 1. c. n. 2, 3; Zech 1. c.; D'Annibale, Summula P. I, n. 20 sq. (183) Quod si verba etiam in legibus ecclesiasticis maxime sunt at­ tendenda (cfr. Gonzdlez Tellez 1. IV, tit. 20, ad cap. 6, n. 12), imprimis ratio habenda est proprietatis verborum (cfr. cit cap. 6, i. f.) ; attamen in iure canonico ab argutiis iuridicis est abstinendum. In eam rem uti­ liter quidem consuluntur Lexica, non solum litteraria, velut Forcellini; Lexicon totius latinitatis, sed maxime Lexica iuridica velut illud Cal­ vini (Kahl) Ioann. Magnum lexicum iuridicum iuris caesar. simul et ca­ nonici, Colon. Allobrog. 1725, 2 vol. Alberici de Rosate, Dictionar. iuris tam civit, quam canonici Venet. 1573, 1601; Lexicon iuridicum i. e. iuris civil, et canon, in schola et in foro usitatarum vocum. Excudebat Stoer 1599; Simonis Schardii, Lexicon iuridicum etc. Colon. Agripp. 1G00; Philippi Vient, Vocabularium iuris utriusque, Neapoli 1760, vol. 4. Barnabae Brissonii, De verborum, quae ad ius pertinent, signifie. Lugd. 1599, Halae Sax. 1743, Hamburg 1778, Kiliae 1813. — Dirksen, Manuale latinit. fontium iuris civil. Romanor., Berolin. 1837; Henman, Handle­ xicon zu den Quellen des roemischen Rechts (ed. VI) lenae 1884. (184) Qua ratione non pauca verba significationem mutarunt, v. g. ex usu nunc recepto verbum « parochiae : non amplius denotat dioece$im. Cfr. Scherer 1. c. t. I, p. 13; Siuirez 1. c. 1. VI, cap. 1, n. 7 sq. 236 J titulus v vel canonum, v. g. si ii. qui statum mutaverant, dicebantur im­ proprie « capite minuti >. Praeter principia generalia de significatione verborum te­ nenda. hoc capite magna ex parte exposita, alia vel ex iure Ro­ mano (i). 50, 16) vel capitibus iuris Decretalium h. t. et sequenti de R. 1. accurata lectione facile cognosci possunt (185) et utiliter consuluntur. Item singularia verba, (piae in iure canonico propriam quandam significationem stricte iuridicam habent, h. t. iuris De­ cretal. non completa quadam ratione, sed potius exempli causa enumerantur. Quare significatio quamplurimorum vocabulorum canonicorum ex propria sede materiae est eruenda aut ex lexicis iuridicis et canonicis petenda (186). Praecipuas regulas de vi verborum iuvabit afferre: I. Verba accipienda sunt secundum mentem et intentionem proferentis; item secundum subiectam materiam et naturam actus vel contractus: cum non intentio et res verbis, sed verba intentioni et rei servire debeant (187). II. Verba praeceden­ tia declarantur per subsequentia et vicissim (188). Unde induite esse dicitur, nisi tota lege perspecta, una aliqua particula dus proposita indicare uel respondere (189). - III. Verba eo sunt interpretanda modo, ut res magis valeant (piam pereant (190). ut excludatur delictum (191) ut evitetur correctio et contradi­ ctio (192). superfluitas (193) et praeiudicium iuris tertio quae(185) Cfr. quoque Schmalzgr. 1. c. n. 6 sq.. ubi 24 huiusmodi regu­ las enumerat; Zech, 420 sq.; Scherer 1. c. p. 13 sq. (186) Laurin, Introductio in corp. iur. can. p. 234, 277. (187) C. 11 C. XXII. q. 5. « Non sermoni res. sed rei est sermo subieclus >; cap. 6 h. t. cap. 6 h. t. (V. 40) * Xon debet aliquis considerare verba, sed voluntatem ; cap. 5 eod. iunct. cap. Il de appellat. (II, 28); I. 15, § 4 D. locati (19, 2). (188) liem earum, quae praecedunt, vel quae sequuuntur. summa­ rum scripta sunt spectanda, 1. 50 § 3 D. de legat, et fidei c. XXX. (189) L. 24 D. de legib. et SC. I. 3. (190) Cap. 25, X, h. t.; cap. 6 de fide instr. X. (II, 22). (191) Cap. 2 de Reg. Iur. (V, 41). (192) Cum expediat concordare iura iuribus, et eorum correctiones evitari, cap. 29 de elect, in VK (193) Cum igitur verba accipienda sint cum effectu, cap. 4 de cle­ ric. non resid. X. (III. 4). DE LEGIBUS ECCLESIAE 237 sili (194). - IV. Pluralis locutio duorum numero est conten­ ta (195). - V. Quod de uno negatur, consequens intellectus patet, quia de quibusdam conceditur (196). V. In conexis quod de uno dicitur necesse est ut de altero intelligatur (197). VII. In conlractibus si verba sint ambigua, interpretatio fit contra eum, qili legem potuit apertius dicere (198), ita tamen, ut quantum fieri potest, servetur aequalitas inter contrahentes (199). — VIII. Verba specialia plus operantur quam generalia, et in omni dispositione magis id, quod specialiter, quam quod generaliter expressum est, inspici debet (200). IX. Verba geminata plus operantur quam simplicia, cum significent maturiorem delibe­ rationem ac voluntatem magis enixam (201). — X. Verba statuti particularis debent intelligi secundum ius commune, ubi aliter intellecta inducerent obscuritatem vel aliquid contra aequita­ tem (202); nam melius est, operari nihil, quam absurde. Cfr. Zech Praecognita iuris § 420. Quae et in legibus et in rescriptis et in pluribus actis iuridicis valent. Inter vocabula artis in iure canonico spe­ ciali quadam commemoratione dignae sunt clausulae (203) quae legibus ecclesiasticis, rescriptis atque actibus legitimis apponi solent. Et clausula quidem, ut ipsum nomen iam insinuat, dici­ tur appendix legis vel rescripti vel actus legitimi, qua de ipsius firmitate vel extensione vel modo aliquid statuitur. 176. De clausulis. > - -■ ’ ’ I » (194) Cap. 10 C. XIV q. 5; cap. 15 de offic. deleg. X. (I. 29). (195) Cap. 40, de Reg. Iur. in VI°. (196) Can. 4 D. 25. (197) Cap. 3 de Constitut. X, (I, 2). (198) Cap. 57 de Reg. Iur. in VI». (199) L. 4 C. de communi divid. (200) Placuit in omnibus rebus praecipuam esse iusliliae aequitatis­ que, (piam stricti iuris rationem, 1. 8 C. de indiciis III, 1, iunct. 1. 7 i. Γ. D. de rescind, vendit. (18, 5). (201) L. 15 § 26 de iniuriis (47, 10). Nec ambigitur in cetero omni iure speciem generi derogare, 1. 41 D. de poen. (28, 19). (202) L. 32 D. ad SC. Trebell. (26, 1) au th. sive a me C. ad SC. Velleian. 4, 29. (203) Barbosa, Tract, de clausulis usu frequentioribus; Perraris, Biblioth. v. Clausulae Apostolicae; Putzer I. c. p. 101 sq. ‘4 238 titulus nrw v Hoc loco sane non est agendum de clausulis in variis acti­ bus legitimis v. g. in testamentis vel contractibus neque de clau­ sulis rescriptorum (204) et dispensationum. Maxime vero in le­ gibus Rom. Pontificum huiusmodi clausulae sunt attendendae. Quae clausulae secundum positionem, quam in lege occupant, sunt aut narrativae aut dispositione aut executoriue Secundum rem contentam, modo sunt salvatoriae (205), modo abrogatoriae, modo damnatoriae (206). Referuntur quoque ad modum publi­ cationis (207) vel fidem copiarum (208) vel uncationem (209) aliaque similia. Denique secundum effectus dicuntur suppletoriae. irritantes, absolutoriae, restrictivae, extensivae, dispensa­ toriae, accessoriae. ('.um nihil inutile in legibus sit habendum, idcirco clausulae nequaquam ut flosculi rhetorici, sed ut aerae leges praecedenti legi sunt adiectae. Quare si de authentia clausularum constat, quae facile cognosci potest, cum clausulae in legibus pontificiis soleant esse stabiles, atque novae et insolitae sint suspectae, uni­ ce de extensione clausularum quaestio potest moveri. Quae quae­ stio, praesertim si lex complectatur plures partes vel paragra­ phes, non ex sola positione clausularum, sed ex universo tenore legis inspecto est resolvenda (210). De singulis clausulis ex professo disputare non vacat, sed potius adeundi sunt scriptores supra allegati; solummodo pau­ cae clausulae in legibus pontificis speciali modo sunt commemo­ randae: I. - De plenitudine potestatis». - II. «Ex certa scien­ tia». - III. «Motu proprio». - IV. «Non obstantibus Constit. et Ordinationib. Apost. vel aliis contrariis quibuscumque » vel « Non obstantibus statutis » talis Ecclesiae etc. - V. « Decernen(204) Cfr. infra tit. de rescript.; Piilzer 1. c. p. 101 sq. (205) Cap. un. i. f. de censib. HI. 10. in Extravg. corn. (206) Cap. 3, de elect. I, 3, in Extravg. com. (207) Cap. unie, de furtis V, 5, in Extravg. com. (208) Cap. 2, de reliq. Ill, 12, Extravg. com. (209) Concil. Trid. Sess. XXIV, cap. 1. de ref. matr. (210) Quod cap. 41, pr. X. de appellat. II, 28, de rescriptis iustit. sta­ tuitur, merito etiam ad leges extenditur. Cfr. exemplum practicum in Act. theol. Oenip. t. VI. p. 610 sq.. ubi explicantur clausulae Constitutio­ num, quibus Pius IV. Concil. Trid. confirmavit. DE LEGIBUS ECCLESIAE 239 tes irritum et inane etc. ». - VI. « Sublata cuilibet aliter indican­ di atque interpretandi facultate» (211). 177. Scholion. In Codice non habetur, ad instar iuris Decre­ talium, titulus vel caput de uerborum significatione, in quo si­ mul declaretur significatio iuridica certorum verborum techni­ corum, sed sparsim aliquae declarationes verborum ponuntur v. gr. in c. 198 etc. vel datur cum in diversis materiis traduntur praeviae notiones, quod alterum in collectionibus iuris praece­ dentibus ut plurimum non est factum. Attento autem canone 6° n.°2, 3 etiam nunc utilitatem praebent generalia principia circa vim et usum verborum ex testibus iuris sive canonici sive romani in canonicum translati diligenter et ordinate collecti a magnis doctoribus, qui ad fontes rite intelligendos et sapientiam iuris comparandam conferunt, quae in legum verbis continetur. 178. Regula specialis de stricta et lata interpretatione. Haec traditur canone 19 : « Leges quae poenam statuunt, aut liberum iurium exercitium coarctant, aut exceptionem a lege continent, strictae subsunt interpretationi ». Unde videtur inferri ceteras potius latam interpretationem admittere. Qua in re, ne a privatis doctoribus erretur, in huius canonis regula stricta et lata interpretatio non ita accipienda est, ut ver­ ba legis ultra sensum naturalem et iuridicum extendantur aut strictius quam fert iustitia legis aut verborum proprietas et legis ratio accipiantur; sed hoc sensu, quod dum verba, retenta eorum proprietate, duplici sensu, restrictiori et ampliori, sumi possint, priori sensu sumantur in stricta, posteriori in lata interpreta­ tione. Formula legis in hac parte est diversa ab ea quae obtine­ bat in praecedenti iure ex Regula iuris 15 in VI0: « Odia restrin­ gi et favores convenit ampliari » secundum quam explanabant 9 (211) Bened. XIV, Inst. eccl. 60, aliique auctores duas ultimas clau­ sulas nimis rigide videntur explicare, praesertim quatenus ex illis clau­ sulis argumenta petunt contra Concilium Tridentinum consuetudines non posse introduci. Cfr. S. C. C. in cans. Alban. 18 Sept. 1824, 3 Sept. 1825 iunct. Zitelli, De Disp, matrim. p. 12 sq.; Suarez, De leg. I, VII, cap. 19, n. 18 sq.; praesertim Biederlack in Art. theol. Oenip. t. VI, p. 438 sq. 608 sq. et speciatim p. 615 sq. 240 I TITULUS V doctores suam doctrinam; est formula noua; quare praecipue ex ipsius regulae tenore est expendenda, non neglecta praece­ dente doctrina. I. De lege poenali res est manifesta, nec discrepat a prae­ cedenti iure: et quamvis non videtur admittenda exceptio a Reiffenstuel proposita de casu « criminis atrocioris » (in Reg. 49 iuris in VI . in 1. I. tit. 2. n. 47 sq.). generalis ratio quod lex in determinato casu evaderet inutilis vel illusoria aut continens absurditatem intolerabilem, etiam hic esset ratio recedendi a stricta interpretatione (Sudrez 1. VI. cap. 4, n. 2 sq.; Michiels Normae general. I. p. 245 sq.). II. Liberum exercitium iurium coarctant: 1°) leges irritan­ tes et inhabilitantes, ut per se patet. 2 ) Leges quae facultatem agendi omnibus positive con­ cessam restringunt, sive ex divina sive ex humana lege illa libera facultas habeatur. Non agitur de libertate negation et generica procedens ex mera absentia legis divinae prohibentis aut praecipientis, secus quaelibet lex hoc praestaret: haec autem libertas negativa non est proprie dictum ius, nec habetur nisi precarie (212). 3°) Multo magis comprehenduntur leges, quae vere tolle­ rent iura quaesita, quae a nulla lege auferuntur ex can. 4 nisi expresse caveant. III. Minus perspicua est vis et sensus illius clausulae de lege « quae exceptionem a lege continent », vel ipsa formida de lege quae exceptionem a lege contineat videri potest insolita. Certe in ipso Codice non videntur inveniri; nam sicut nulla lex Codi­ cis est alteri anterior vel posterior, ita nulla est alterius proprie dicta exceptio, sed utraque directe et primario intenta; poterit una esse limitatio alterius, non eius exceptio. Quare principium potius videtur esse intelligendum de lege particulari quae iuri communi aut praecedenti legi generali de­ roget. Leges ergo quae Codici derogent stricte erunt interpre(212) Cfr. v. gr. ius libere contrahendi matrimonium, ius impetrandi particulari rescripto sive Sedis Apostolicae sive aliorum Ordinariorum ex can. 36 § 1. Cfr. quoque Codicem civilem Italicum art. 4. « Le leggi penali e quelle che restringono il libero esercizio dei diritti o formano eccezione alie regole generali o ad altre leggi. non si estendono oltre i casi e tempi in essi espressi ». DE LEGIBUS ECCLESIAE 241 landau, nisi ex alio principio stricta intelligentia sit deserenda. Unde non est exclusum quod determinata lex ex una parte odiosa sit, ex alia favorabilis, v. gr. privilegium canonis quoad personas quae illo privilegio proteguntur est favorabilis, quoad poenam quae, pro protecto datur, odiosa. Manet adhuc aliud generale principium, quo amplae inter­ pretationi datur locus (de qua lata interpretatione non agit ca­ non 19), quando legislator sive per legem sive alia ratione prae­ ter legem beneficia seu favores ex liberalitate concedit, quam quammaxime deceat Principem benigne erga subditos exercere; qui favores non solent per legem sed per specialia rescripta con­ cedi; et inde etiam non erat locus de ipsis statuendi in can. 19; sed speciali ratione cautum est canone 50, quemadmodum iam directe statutum fuerat iure praecedenti « in beneficiis plenis­ sima est interpretatio adhibenda » (cap. 6, X, III, 24). Caput VIII De iure suppletorio post Codicem 179. Nullus est Codex adeo diligenter elaboratus, ut omnia quae in vita iuridica societatis occurrere possunt sint expresse praevisa (213); insuper lapsu temporis novae exoriuntur rela­ tiones iuridicac cui ius positivum normam dare debet nec po­ tuerunt a legislatore provideri et tamen quivis casus particula­ ris in vita iuridica occurrens debet per indices, ubi ad ipsos re(213) Pulchre S. Thom. I. II q. 96 art. 6 ad 3: «Nullius hominis sapientia tanta est, ut possit omnes singulares casus excogitare: et ideo non potest sufficienter per verba sua exprimere quae conveniunt ad fi­ nem intentum; et si posset legislator omnes casus considerare, non opor­ teret ut omnes exprimeret propter confusionem vitandam; sed legem ferre debet secundum ea quae in pluribus accidunt ». Cui doctrinae con­ sonat ius Romanum L. 3, 4, 5, 10 1). de leg. senatusque consultis et longo consuet. I, 3. Similiter L. 12 C. de legibus et const. I, 14; L. 2, § 21 C. de veteri iure enucl. I. 17. Cfr. Schulte Das Kathol. KR. p. 255 sq.; Michiels, Normae gener. I. p. 457; Van Hove 1. c. p. 318 sq.; Vcrmeersch in Epit., η. 127 sq.; D'Angelo, Le lacune nel vigente ordinamento giuridico-canonico in « Saggi su questioni giuridiche » p. 60 sq. 16 242 î TITULUS V curritur decidi non arbitraria ratione sed secundum iuridica principia, quae dum silentio Codicis non suppeditentur, opus est ut saltem ab ipso tradatur modus legitimus explendi necessarias et inevitabiles lacunas (214). Hoc praestitit Codex can. 20. hoc pacto: « Si certa de re desit expressum praescriptum legis sive generalis sive particu­ laris, norma sumenda est, nisi agatur de poenis applicandis, u legibus latis in similibus; a generalibus iuris principiis eum ae­ quitate canonica servatis; a stylo et praxi Curiae Romanae; a communi constantique sententia doctorum ». 180. Notio. Ius ergo supple tori uni, est ius applicandum in peculiaribus casibus (215), cum circa illud non habeatur in Co­ dice praescriptum quod peculiari illi casui sit applicandum: di­ stinguitur autem a nova lege post Codicem promulgata, quae non constituit ius suppletorium, sed additamentum factum. Vis iuris suppletorii non est praestare subsidium pro doctri­ nali interpretatione (Lodicis, licet ad hoc etiam quammaxime inserviat, sed suppeditare normam juridicam obligantem, ubi ea deficit in Codice. Obiectum circa quod versatur ius suppletorium, aliud est ne­ gativum, aliud positivum. Negativum exprimit can. 20 per exclu­ sionem factam illa clausula: « nisi de poenis applicandis », qua excluditur supplementum extra Codicem quaerendum in mate­ ria poenali cui iam providet can. 1!) et can. 2219; (piae exclusio est ex natura rei ad alias materias extendenda ubi ipsa lex Co­ dicis id praestat v. gr. de irregularitatibus can. 983. Positivum obiectum habetur in reliquis. 181. Pontes iuris suppletorii assignantur quattuor: I. Leges latae in similibus; unde inducitur analogia legalis, per quam iuris dispositio pro aliis casibus applicatur in casu simili de quo lex non disponit, et fundatur in exigentia ipsius iuris eiusque aequalitate, quae postulat ut. deficiente regula positiva, res (piae (214) Etiam Codices civiles moderni solent de hac re cavere: v. gr. Codex civ. Ital. art. 3. (215) Generalem ordinationem condere evidens est ad solum legisla­ torem pertinere. DE LEGIBUS ECCLESIAE 243 eiusdem sunt rationis eodem iure regantur. « In similibus idem est indicium». «Ubi eadem est ratio, ibi idem ius». — Requi­ ritur, ut applicetur, similitudo casus et paritas rationis. Lex ap­ plicanda, est lex ecclesiastica applicata in similibus. Non est quaestio de interpretatione iuris constituti, sed de supplendo eius defectu; quod principium valet etiam in Philosophia iuris, quo debet duci legislator in lege condenda. Quoniam autem est Regula approbata a legislatore, etiam lucem praebet pro interpretanda lege constituta ut patet ex prae­ cedentibus, ubi idem principium applicatur in favorabilibus, non in odiosis, neque in exorbitantibus etiamsi sint favorabilia; ergo principium interpretationis « ubi eadem est ratio eadem est legis dispositio », de lege iam data valet in materia favorabili, quando ratio quae dicitur eadem est adaequata, identica et uni­ ca, et favor qui ex hoc principio intelligitur concessus non est exorbitans. II. Alter fons iuris suppletorii sunt: « g ener alia iuris prin­ cipia cum aequi late canonica servata » (216). Inde ea, quae me­ rito potest dici analogia iuris. Analogia legalis solum ex aliis le­ gibus canonicis desumi potest, non ab extraneis; at altera ana­ logia iuris ex solis principiis canonicis petenda est, si agitur de materia stricte ecclesiastica; at etiam ex aliis generalibus et communibus iuris principiis peti potest in materiis communi­ bus. praesertim vero ex principiis generalibus iuris Romani, quae hactenus fuerunt quasi commune omnium gentium iuridicuni patrimonium, ex quo plurima omni tempore hausit ius ec­ clesiasticum (217). (216) De regulis seu principiis iuris in genere breviter et solide dis­ putat Zech, Praecognita iuris, § 427 sq.; accurate singulas regulas iuris exponunt: Canisius, Sumina iur. canonici in append.; Reiff enstuel post libr. V in propr. comment.; Masçhal Inst. iur. can. i. f. 1. V; Phoebeus S. I., De Reg. iur. can. liber unicus. Vend. 1725. Cfr. quoque Suârez, De virt. el stat, relig. tract. VIII, 11, cap. 1, η. 1 sq. In iure Romano, D. 50, 17 de diversis regul. iur. antiqui. (217) Cfr. iuris Romani praestans elogium contentum in Bulla « Providenlissima Benedicti XV: «Romanorum ius, iurisque veteris sapien­ tiae monumentum, quod ratio scripta est merito nuncupatum >, quod per plura saecula fuit in Ecclesia ius subsidiarium ad quod ecclesiastici in­ dices recurrere debuerunt in decidendis causis in defectu canonicae legis. 244 TITULUS V 182. Huc faciunt Regulae iuris, quae apte vocari etiam pos­ sunt Principia iuris generalia, ad quae evidenter alludit canon 20, dum ab his dicitur petendum esse supplementum, cum lex deficit (218). Sicut unaquaeque ars sua habet artis vocabula, ita scientia iuris regulas quasdam fundamentales sive axiomata se­ quitur. Ius canonicum ab ista praxi non fuit alienum atque suas adoptavit regulas sive paroemias seu principia iuris generalia. Regula iuris universim spectata definiri potest: Sententia generalis quae plures canones agentes de diversis rebus eandem rationem habentibus brevi ac claro compendio complectitur at­ que proponit. Si buiusmodi regulae ipsa auctoritate legislatoris sunt con­ stitutae, uti factum erat in compilationibus authenticis Grego­ rii IX et Bonifacii VIII, vim legum habent et vocantur authen­ ticae; aliae, quae a ductoribus et scriptoribus communi quodam consensu traduntur, sunt mere doctrinales (219) atque ex sese vi iuridica carent. — Priores in Codice collectae in unum lo­ cum non habentur, perinde ac in iure praecedenti, sed plures ha­ bentur sparsae; et quoniam, ut plurimum, erant deductae ex Constitutionibus pontificiis, constituebant veluti substratum seu summarium iuris. Tamen duplici modo considerari pote­ rant (22(1), aut ut principia iuris. quibus decisiones vel constitu­ tiones firmantur, aut ut consequentiae iuris. (piae ex decisionibus vel constitutionibus deductae et collectae fuerunt. Sub utroque (218) In Decretal. Gregorii IX i. f. (V 41) habentur n° 11, in VI’ i. f. n· 88. De regulis iuris in genere breviter et solide disputat Zech, Praecognita S 427 sq. Accurate singulus regulas exponunt: Canisius, Summa iur. can. in append, Commentar in regul. iur. libr. VI; Pirhing, Synopsis i. f. 1. V. tit. 41; Reiffenstuel, post libr. V in propr. comment.; Masc hat, Inst. can. i. f. libr. V; Phoebeus, Tract, special. De Regulis iuris etc. Cfr. quoque Suârez, De virt. et stat, relig. tract. VIII, I. I. cap. 1; η. 1 sq. (219) V. g. Lex posterior generalis non derogat priori speciali, nisi expresse illi derogetur: quod principium alia ratione transiit in can. 22. Huc spectant Brocarda seu regulae iuris, quas a textu iuridico, quem explanabant, iuris professores post explicatam legis litteram depromebant. Nomen autem desumptum est a Burchardo Wormatiensi, qui scripsit Li­ brum Decretorum, adiutoriam operam praestante Waltero episcopo Spirensi et monacho Lobbensi. Cfr. Fournier, Le Décret de Bourchard de Worms in Rev. hist, ecclés. XII p. 45 s. 670 sq. - PL. t. 140 col. 537 sq. (220) Zech 1. c. ? 429; Reiffenstuel I. c. De reg. iur. prooem. n. 2 sq DE LEGIBUS ECCLESIAE 245 respectu pertinent ad hunc locum circa «Normas generales iuris ». Ut consequentiae iuris spectantur regulae iuris in collectio­ nibus authenticis Gregorii IX el Bonifacii VIII ideoque praeeunfe Imperatore Justiniano ultimo titulo fuerunt reservatae. Nam ut Paulus dicit in L. 1, Dig. d. R. I. L. 17: «Non ex regula ius su­ matur, sed ex iure, quod est, regula fiat». At licet regulae iuris ex anteriore iure sint deductae, tamen ab ipsis quoque legisla­ toribus canonicis ut normae sive principia sive rationes decisio­ num passim in collectionibus authenticis applicandae fue­ runt (221). Quare sub hoc respectu, qui videtur esse potior, re­ gulae iuris ab initio in tractatione de fontibus sive principiis iuris canonici inter subsidia interpretationis convenienter recensen­ tur (222); et ob similem rationem supplent iuris lacunas. Quod si canon sextus Codicis reservat per principium gene­ rale quidquid potest ex veteri iure, etiam has leges servare di­ cendus est, additis forte aliis principiis per Codicem sparsis: abro­ gantur leges praecedentes, et earum loco citandus est canon Co­ dicis; sed principia manent et possunt allegari, citari et adhiberi sicut antea: attinguntur per Codicem leges seu principiorum applicationes, non ipsa principia saltem generatin'!. 183. Pro ipsorum recto usu aliquid addendum, quod gene­ ralem exhibeat doctrinam circa illas Regulas. Dividuntur regulae iuris; I. Ratione originis et auctoritatis in authenticas et doctri­ nales. II. Ratione autem materiae distinguuntur in commu­ nes (223), (piae ad quamvis iuris canonici materiam sese exten% dunt, et in particulares, quae ad determinatam tantum mate­ riam referuntur. Quae regulae particulares denuo subdividun(221) Cfr. B. I. 18 in Sext. et cap. 29, X, de elect. I, 6. (222) Hinc recte iam Zech agit in Praeeogn. 1. c. de regillis iuris. (223) B. I. 18 in Sext.: « Non firmatur tractu temporis, quod de iure ab initio non subsistit . Cfr. cap. 29, X, de elect. I, 6; B. I. 68, 72. in Sext.: < Qui facit per alium, est perinde, uc si faciat per seipsum ». Cfr. cap. 30, X, de elect.; B. I. 29 in Sext.: « Quod omnes tangit, debet ab omnibus approbari . Cfr. cap. 7, § 6, X, de off. archid. I. 23; cap. 35 de elect. I. 6, in Sext.: a Tempus non currii legitime impedito ». 2-16 TITULUS V tur in iudiciales (224). bénéficiâtes (22.')), morales (226). Denique regulae morales ( ?) iterum distinguuntur in praeeeptorias (227) et pvrmissorias (228) et prohibitorias (229). In usu regularum iuris unaquaeque iuxta genuinum ipsa­ rum sensum est applicanda neque umquam extendenda ad ca­ sus. (pii in iure iam speciatim sunt decisi, et in quibus ratio aperta est in contrarium. Perversa igitur est regulae applicatio, si quod de certa et determinata materia est statutum, id ad quamlibet aliam materiam trahatur, aut si circumstantiae per­ sonarum. loci, temporis non attendantur. At recte quoque iam Canisius 1. c. p. 408 sq. lacobi Cuiacii sententiam reiecit, secun­ dum quam ex regula iuris non nisi levia et perniciosa argumenta deduci possunt. Neque Cuiacius exemplis a se allatis rem inten­ tam probavit; etenim non attendit in casibus allegatis (v. g. regula est. inquit, invito benefiemm non datur; at libertas be­ neficium est. et tamen invito datur) contra regulas militare ius expressum aut aperiam rationem in contrarium. Atque haec interim de regulis iuris sufficiant; quamvis enim singularum regularum cognitio et memoria sit utilissima tamen accuratior explanatio dari non potest, nisi specialis conscriba­ tur tractatus. Cfr. Schmalzgr. in prooem. ante lib. V, tit. 40. Quare consulendi sunt Reiffenstuel, Pirhing, Canisius, Phoebeus 1. c. in not. 208 h. t. 184·. Nec sunt alienae a iure canonico regulae iuris civilis Romani antiqui (I). 50, 17) sive Romani communis sive civilis (224) Cap. 5, 8, X. de for. comp. II, 2: non: « Ador forum rei sequi debet >. (225) R. I. 1. in Sext.: < Beneficium ecclesiasticum non potest licite sine institutione canonica obtineri ■. Cfr. quoque R. I. 87, in Sext. cum cap. 11, X, de excessib. praelat. V, 31; cap. 5, X. de instit. III, 7; cap. 15. X. de decim. III, 30. (226) Quae vox, licet a compluribus scriptoribus v. gr. a Zech ado­ ptetur, minus videtur apta, quemadmodum etiam subsequens divisio, quae potius est divisio generalis, regularum iuris ratione effectus, non subdivisio tantum certae speciei regularum iuris. (227) Cap. 12, X, de homicidio V, 12. (228) Cap. 3. X, de sent, excom. V, 39. (229) R. I. 58. 59 in VI°; cap. 15. 16 X. de rescript. I, 3. Cfr Zech 1. c. 430 sq. DE LEGIBUS ECCLESIAE x 247 hodierni, modo sumantur cum aequitate canonica, et canon 20 agit de generalibus iuris principiis. Codex autem non remittit amplius ad ius Romanum nec ad ius civile ante Codicem vigens, quae proinde nullo modo pos­ sunt dici supplere aliquam Codicis lacunam. — Quoad ius ci­ vile hodiernum seu patrium iniungit servanda eius praescripta v. gr. de forma testamenti, de supputatione temporis in con­ tractibus, de cognatione legali, de contractibus et solutionibus (can. 1529) salvo semper contrario iuris divini vel canonici prae­ scripto. Etiam in his non est proprie ius suppletorium sed po­ tius ius admissum seu. ut aiebant, canoniza tum, sed extra ca­ sus exceptos, ad hoc ius non licet recurrere tamquam ad ius suppletorium pro quo standum can. 20. Aequitas canonica, de qua in cit. canone est sermo, signifi­ cat illam legislatoris ecclesiastici humanitatem, qua benigne tem­ perari vult nimium rigorem et severitatem textus legalis, illum prudenter aptando cum moderatione ad casus concretos, quos generalia principia brevissime enuntiata non respiciunt, et pos­ sunt oh diversas conexas circumstantias esse valde varios (230). (230) D’Annibale I, 184 (22) dicit leges non esse intelligendas ex rigore iuris « quippe hoc, ait, durum est semper, et interdum iniustum » intellige in casu particulari: aequitatem nonnulli dicebant esse «iustitiam cura dulcore misericordiae » Panormitanus in cap. ult. de transact, n. 6, itemque Duranti Guliel. Speculator et loannes Andreae; vel «quaedam factorum convenientia et rectitudo indicii naturalem sequens rationem » dicitur a Reiffenstuel in tit. 2 de constit. X, n. 148; vel ab Aristotele (Ethic. V, cap. 10) dicitur « iusfi emendatio ». In genere est, moderatio legis scriptae praeter rigorem verborum eius. — Aequitatem Ecclesia maxime iubet servari in casibus in iure non expressis; ita iam Hono­ rius III in cap. 11 X, de transact. (I, 36): «In his vero semper quibus ius non videtur expressum, procedas aequitate servata, semper in hu­ maniorem partem declinando, secundum quod personas et causas, loca et tempora videris postulare». Amplior tractatio de Epikeia et Aequitate excederet limites nostrae tractationis et est provincia specialis monographiae. Cfr. Sudrez, De le­ gibus 1. VI, cap. 7; D’Angelo in Periodica tom. 16 pag. 210 sq. et in Apol­ linaris tom. I, pag. 363 sq.; Hugon, in Angelicum tom. V, p. 359 sq. Fuse et pulchre Van Uove, De leg. n. 267 sq. Cfr. supra n. 48 dicta de di­ stinctione inter iustum et aequum, iustitiam et aequitatem. Interpretamur legem secundum bonum et aequum, cum propter circumstantias cense­ mus mentem legislatoris ad aliquem casum particularem non esse ex­ tendendum (arg. 1. placuit 8 C. de iudic. et 1. in omnibus 90 D. De Reg. y* . 248 » 'I ·. i u« TITULUS V 185. III..Tertius fons iuris suppletorii sunt « Stylus el praCuriae Romanae ». Negotia, in quibus cernitur Stylus et praxis Curiae Romanae sunt actus administralionis et sententiae iudiciales sive administrativo sive stricto online prolatas: (pii actus administrationis vel iudicialis ordinis evidens est, non posse generale ius novum constituere nisi per specialem approbatio­ nem pontificiam debito modo datam in ius generale convertan­ tur. At possunt esse subsidium pro decidendis casibus particu­ laribus, ubi deficit ius quo decidi debeant; inde enim resultat usus forensis vel auctoritas rerum similiter indicatarum, quae consti­ tuunt jurisprudentiam directivam. Quare inserviunt: 1°) pro ne­ gotiis extra Urbem Episcopis commendatis tamquam delegatis Stae. Sedis per sic dictas «Facultates Pontificias»; cum dele­ gatus procedere debet iuxta Stylum delegantis, (pii certe serva­ tur in ('.uria Romana; 2°) in materia iudiciali, in (pia maior da­ tur necessitas iuris suppletorii, cum index non debeat abstinere a sententia proferenda ob putatum defectum iuris in quo in­ nitatur. 186. IV. Quartus fons iuris suppletorii est communis et con­ stans sententia doctorum. Cuius auctoritati multum delatum est in foro ecclesiastico, tum in condendis legibus, tum in eisdem iam conditis interpretandis, numquain tamen eodem modo pro­ cessit Ecclesia quo in iure Remano, ubi responsa prudent um si­ lentium iuris supplebant (231). iur. 50, 41). Cum legislator nequeat omnes eventus et difficultates in casibus particularibus orituras prospicere, licebit ob singularem eiusmodi circumstantiam, quae vernsimiliter ei in mentem non venit, ali­ quando casum pro excepto habere. Equidem si dubium id sit, et res moram patiatur, ab ipso legislatore declaratio petenda erit. Si autem manifesta ratio similem restrictionem poscat, nequitiem id necessarium videtur: uti etiam si periculum esset in mora, et ratio restringendi sal­ tem admodum probabilis. Cfr. Noldiii. De principiis n. 160. (231) Cfr. Scriptores iuris Romani in introductionibus ad ipsum ius Romanum. Notum est Ecclesiam, sicut saepe provocasse ad dicta Pa­ trum. ita postea haud raro multum detulisse doctoribus Universitatum. Pro decretis Tridentinis a Pio IV creata est Commissio 8 Cardinalium postea in S. C. Concilii a Pio V conversam cum facultate decreta Tridentina interpretandi (Wernz-Vidal II, 24, 493). Pro interpretando Co- DE LEGIBUS ECCLESIAE 249 Post Codicem habemus in hac materia: 1°) canonem 20; 2°) can. 6, n. 2. Dirrefentia inter canonem 20 el can. 0, n. 2 ea est, quod in hoc altero canone agitur de doctorum auctoritate doctrinali quando ius loquitur; in can. 20 agitur de auctoritate legali, quando ius silet relate tamen ad casum peculiarem, non constituendo ius obiectivum permanens, nisi quod doctores sen­ tiunt transierit in ius consuetudinarium. Auctoritas iuris suppletorii habetur in moraliter communi et constanti sententia doctorum, qui ex canonibus generalibus ducunt peculiares applicationes. Ubi variae sunt doctorum sen­ tentiae non suppeditant verum ius nequidem pro casu peculia­ ri, sed expendendae sunt secundum pondus rationum quibus in­ nituntur. Caput IX De cessatione legis (232) 187. Nimis evidens est de legibus humanis, quod, sicut non necessario fuerunt positae, ita rursum tolli valeant, et aliis etiam modis cessare possint. Cessat lex humana: a) quoad totam communitatem: 1°) ces­ sante fine legis intrinseco et adaequato; 2°) abrogatione et de­ rogatione — b) relate ad unam personam vel unum statum sub­ ditorum lex cessat dispensatione et exemptione seu privilegio contra ius — Canon 22, 23 contemplatur cessationem legis per actum ipsius Superioris ipsam constituentis (ab extrinseco), at etiam illa cessatio quae dicitur ab intrinseco refunditur in vo­ luntatem legislatoris, qui legem a se latam in certis casibus non sustinet, in futurum. dice simul cum ipso Codice publicatus est Motus proprius Benedicti XV. quo creabatur Commissio ad Codicem interpretandum. Ut exponunt Romanistae (Cfr. Larin, Introductio in Corpus iuris civilis pag. 239) per legem c Citationum » Constantini magni sufficiens erat sententia unius iurisconsulti inter electos; quod postea mutatum est. (232) Cfr. Sudrez, De legibus 1. VI cap. 9 25, 26, 27; Ballerini-Palmieri, Opus morale I, n. 461 sq.; Van Hove 1. c. n. 332 sq.; D’Angelo in Apol­ linaris t. I, p. 238 sq. 250 TITULUS V Notio. Cessat lex, quando desinit obligare in communi. Distinguitur cessatio ab intrinseco cum lex corruit sine speciali actu legislatoris et ab rxtrinseco quando a legislatore tollitur. a) Ab intrinseco lex cessat deficiente adaequate eius fine pro tota communitate (233), nam lex (ordinatio rationis ad bo­ num commune) debet esse utilis communitati seu bonum com­ mune promovens, non noxia. I bi finis adaequate cessat prii>atine evadit inutilis, ubi cessat contrarie evadit noxia. Opus autem est ut finis cesset adaequatu ita ut finis nullus supersit; nam si plures habeat fines, quorum quivis ad eandem sufficiat, non satis est. unum cessare, quippe lex ex aliis finibus adhuc utilis manet. Porro si lex diversos complectatur articulos, at ratio de­ ficiat circa unum, manebit lex saltem quoad alterum. Quoad communitatem début cessare, huic enim datur lex: quare singuli non inde eximuntur, quod cis inutilis sit; unde etiam lex fun­ data in praesumptione periculi generalis (234) pergit obligare tametsi in casu particulari pro determinata persona periculum non adsit (can. 21) (235). b) ab extrinseco per actum legislatoris tollitur lex. vel simplici revocatione sufficienter tamen manifestata, vel per le­ gem aut consuetudinem oppositam. Interim si ex parte solum tollatur derogari potius legi, quam abrogari dicitur, legis autem contrariae introductio dicitur obrogatio. Legem autem revocare (233) Saurez I. c. cap. 6. n. 1, cap. 9, Act. theol. Oenip. t. XI, p. 335. (234) Cfr. can. 1020, 1022. 1000, 1378 § 1. (235) Contrarie dicitur cessare finis legis, quando eius observatio esset aut nociva aut nimis difficilis aut per eam contrarius legis effectus obtineatur: privative seu. ut alii loquuntur negative si finis legis per eius observation non obtinetur. Prohibitio v. gr. librum legendi pravum si observari non potest sine detrimento fidei, quae defendi non possit sine libri lectione, finis talis legis contrarie cessat: si legentibus nullum damnum affert, negative cessat. Si in singulari tantum subdito finis legis cessat, manente fine quoad ceteros, per se ne iste quidem subditus a legis obligatione eximitur, nisi agatur de casu, quo a legis observantia excusatur. Quo in casu excusa­ tionis lex proprie non cessai, sed potius huiusmodi cusus in lege eccle­ siastica non est comprehensus. Suârez 1. c. cap. 6. n. 3 sq. cap. 7. 8; Reiffenstuel h. t. (T, 2) n. 379 sq.; Schmalzgr. eod. n. 44; D’Annibale I. n. 177 sq. Si Scherer asseruit Epikeiam ius non agnoscere, huius asser­ tionis contra communem sententiam, ut ipse fatetur, prolatae, positivum solidumque argumentum non attulit. DE LEGIBUS ECCLESIAE 251 vel abrogare potest ipse legislator, eius successor vel superior; non vero inferior quamvis forsam alias condere possit statuta praeter ius commune. 188. De mutatione quae fit per legem (obrogatio), has re­ gulas tradit can. 21. I. Lex posterior priorem ex toto vel pro parte tollit aut expresse, aut tacite. Expresse id praestat cum id aperte aut saltem aequivalenter statuit per clausulas derogato­ rias v. gr. per cl. contrariis quibuscumque non obstantibus; ta­ cite cum lex posterior priori directe est contraria vel saltem cum totam eius materiam de. nono ordinat, hoc enim praestans legis­ lator satis clare licet tacite ostendit se praecedentem legem nol­ le sustineri (can. 22). Illud autem praesertim de tacita obroga­ tione tenendum est, correctionem iuris esse odiosam, lex enim communi bono utilis praesumitur (pro quo praecise lata est); unde correctio non est sine necessitate asserenda, et in dubio non praesumitur esse facta, sed potius iura iuribus, quantum fieri potest, sunt concordanda, et leges posteriores, attenta tamen verborum proprietate et mente legislatoris, ad priores trahuntur (236), ut edicit can. 23. I bi tamen utriusque contradictio ma­ nifesta evadat, praevalet posterior. II. Ex contrarietate lex generalis posterior praevalet gene­ rali priori, particularis particulari, etsi prioris mentionem non faciat. Sed ex generali iuris principio « generi per speciem de­ rogatur » (R. 1. 34 in VI°): salva abrogatione iuris praecedentis facta per can. 6, n. 1 Codicis, lex generalis non derogat iuribus particularibus, sive haec sint territorialia, sive specialia corpo­ rum moralium, sive singularia (vclut privilegia), (piae sive per legem sive per consuetudinem fuerint inducta, nisi aliud ex­ presse caveatur (can. 22 iunct. can. 30. 60 § 2. 71). Huc pertinet ius speciale in aliquo concordato sancito, quod non solum non aufertur per legem generalem posteriorem, sed etiam per no­ vum Codicem non fuit immutatum ex can. 3. Illud idem princi­ pium «generi per speciem derogatur » (237) infert legem spe­ cialem posteriorem derogare legi generali priori (238). (236) Cfr. can. 6, n. 4. can. 18; Reiffenstuel proocni. n. 201 sq. h. t. (I. 2) n. 402 sq. (237) Cap. 1. h. t. in VI»; Reg. lur. 34 in Vh (238) Gap. 1. X. de rescriptis I, 3. n 252 ,1 Μ» titulus v III. Abrogatio Igis ecclesiasticae, quae iit noua lege con­ traria, sane requirit promulgationem, sine qua nova obligatio imponi nequit. Quod si abrogatio in simplici consistit revocatio­ ne legis prioris, ad avertenda scandala et incommoda, ea publica huius revocationis propositio et divulgatio est necessaria, quae promulgationi omnino aequivalenter acquiparetur (239). Legem revocari etiam posse contraria consuetudine ex dicendis de con­ suetudine fiet manifestum. IV. Principium, can. 22 firmatum, constanter retentum est in disciplina canonica et fundamentum iuridicum «obtinuit in Decretali relata in cap. 1. I. 2 in VI°, ubi edicitur licet Romanus Pontifex qui iura omnia in scrinio pectoris sui censetur habere, constitutionem condendo posteriorem, priorem, quamvis de ipsa mentionem non faciat, revocare noscatur: quia tamen locorum specialium et personarum singularum consuetudines et statuta, eum sint facti et in facto consistant, potest probabiliter ignorare: ipsis, dum tamen sint rationabilia, per constitutionem a se noviter editam, nisi expresse caneatur in ipsa, non intelligitur in aliquo derogare » (2-10). Accedit intrinseca ratio, vix prudenter exigi posse, ut omnia particularia loca quoad omnia reducantur ad uniformem communem disciplinam, cum tanta sit territorii amplitudo et gentium varietas, quae in pluribus exigant ius particulare, non auferendum nisi prius inspecta et ponderanda peculiari loci necessitate. 189. Scholion. De lege dubia. Cum cessatione legis est co­ nexa circumstantia, in qua lex obligationem non imponit, non solum uni vel alteri personae, sed universim toti communitati. Lex potuit vim (piam habebat obligandi amittere, vel potuit eam numquam exserere. Hoc alterum accidit in casu dubii; leges enim non sunt urgendae nisi quae certae sunt, nec vinculum quo li­ bertas coercetur est imponendum nisi certa sit voluntas legisla­ toris. a (pio unice vi suae publicae potestatis imponi potest, non a persona privata sibi neque ab alio publica potestate legifera carente. Inde principium can. 15 sancitum: « Leges etiam irri(239) Suârez I. c. 1. VI. cap. 27. n. 14; Schmalzur. h. t. n. 51. (240) Iam ante illam Decretalem et postea constanter retentum est illud ius. ut optime ostendit Gillman in Archiv. iur k. KR. tom. XC1I, pag. 3 sq. 1>E LEGIBUS ECCLESIAE 253 tantes cl inhabilitantes, in dubio iuris non urgent; in dubio au­ tem [acti, potest Ordinarius in eis dispensare, dummodo agatur de legibus in cpiibus Rom. Pontifex dispensare solet» (241). Certitudo legis deficere potest aut quoad ipsam legis exsi­ stentiam aut quoad eius sensum et extensionem. In utroque casu habetur dubium iuris i. e. num ius exsistat vel num hoc sensu et secundum hanc, extensionem exsistat; erit lex incerta vel du­ bia quae ex natura rei obligationem inducere nequit. Id accidit cum scientificis argumentis re explorata, inter canonistas non convenit an lex exstet aut quaenam sil legis sententia. Lex in­ certa aut dubia est lex nulla (242). Dubium [acti intervenit circa legem, cum dubitatur num aliqua actio vel negotium sub certa et clara lege comprehenda­ tur necne, seu versatur circa facta vel condiciones particulares, a quibus applicatio legis pendet. Qui dubiam legem non observat innoxie et sine periculo agit. Qui vero factum ponit de quo dubitat num sub lege certa comprehendatur suo periculo id facit, quamvis non peccet; nam lex non obstante subiectivo dubio, pro sua objectiva veritate suam vim exserit (243). Aequitas tamen canonica postulat ut in (241) Per can. 15 nullo modo intendit Codex definire aut dirimere generalem quaestionem de probabilismo in re morali; qua de re con­ sulendi sunt doctores theologiae moralis, antiqui et moderni. Cfr. v. gr. Noldin, De principiis libr. IV, q. 1, art. 5, q. 2 de systemate morali p. 221 sq.; Lehmkuhl, I, n. 74 sq.; Ferreres, Theol. mor. I, n. 108 sq.; BalleriniPalmieri, Opus morale tom. I, p. 167 sq. (242) Pariter versatur circa legis exsistentiam, ideoque est dubium iuris, si dubium versatur circa cessationem legis, ubi sc. certa erat legis exsistentia et dubitatur, num cessaverit vel eo quod abrogata sit, vel eo quod aliquis ab eius observantia excusatus sit aut dispensatus, vel le­ gem iam impleverit etc. dubium de cessatione legis reddit exsistentiam legis dubiam: cessatio tamen aut derogatio legis non est praesumenda, (can. 23). (243) Factum incertum nec per ignorantiam nec per opinionis pro­ babilitatem certum fieri potest. Dubium de impedimento consanguinitatis matrimonii valorem non impedit (est lex dubia, est iuris dubium); du­ bium de facto consanguinitatis, quae sit certum impedimentum, matri­ monium relinquit dubium, nisi dispensationem ad celebrandum matri­ monium obtinueris quae ab Ordinario dari potest. Exemplum dubii facti circa legem habes, si dubitas num feceris vo­ tum vel promissionem, num a sacerdote absolutionem obtinueris, num iurisdictio tibi ad certum diem fuerit concessa etc. 254 titulus v tali casu facilius dispensatio concedatur, quae ad cautelam sem­ per petenda est et ab Ordinario dari potest. Quare cum agitur de lege irritante qui contra legem agil in dubio iuris, actum va­ lidum ponit, qui validus manet, tametsi deinde accedat authen­ tica declaratio qua illum actum sub lege comprehendi edicatur; in dubio vero facti, seclusa dispensatione, qui actum objective contra legem ponit invalide agit, licet manente dubio in suo valorc sustineatur, ob iuridicum principium « omne factum prae­ sumitur recte factum >. Si vero ab Ordinario vel a Superiore altiore obtenta est dispensatio ad cautelam, actus valor in quo­ cumque eventu sustinetur. Cfr. can. 17, § 2, in quo respicitur dubium iuris. Atque haec est aequitas quam ius nostrum sequi­ tur: dubio facti consulit per facultatem Ordinariis factam dis­ pensandi, quo securitati et conscientiae fidelium consulitur. Quam facultatem Ordinariis ius non concedit in illis casibus, in quibus Rom. Pontifex non solet dispensare. Consulit etiam non­ numquam per suppletionem defectus probabilis ad normam can. 209, ubi Ecclesia supplere potest. 190. De excusatione et dispensatione in legibus ecclesiasticis. Ut universa lex ecclesiastica sive per cessationem ab intrin­ seco sive per abrogationem ab extrinseco i. e. a legislatore tolli potest, ita pariter, manente generafim. lege ecclesiastica, in casi­ bus particularibus maiori minorive ambitu obligatio vel efficacia legis auferri vel suspendi potest. Quod si fit ab intrinseco ex na­ tura rei et ipsa voluntate legislatoris ab initio iam manifestata, habetur excusatio a lege ecclesiastica; at si quis non iam ex na­ tura rei ex primitiva voluntate legislatoris a lege ecclesiastica eximitur, sed propter causam (piandam sufficientem, ad quam accedat necesse est noua voluntas legislatoris relaxantis vincu­ lum legis, per dispensationem vel privilegium contra ius conces­ sum a legis observantia etiam permanentor eximi potest. Passim distingui solent causae eximentes et causae excusan­ tes seu impedientes, quae duplex species comprehenditur sub gencrico vocabulo causae deobligantis: in qua divisione eximen­ tes dicuntur causae, per quas aliquis desinit esse subiectum legis v. gr. relictio et mutatio domicilii quoad legem particularem, mutatio in aetate vel statu, in (piem novum statum vel aetatem lex non cadat. Excusantes vero dicuntur illae, propter quas ali- wwwWHWMWWf DE LEGIBUS ECCLESIAE **■■■■■ 255 quis, etsi maneat subieclum legis, eam tamen observare non te­ netur v. gr. infirmus quoad ieiunium. Inter principia generalia Codex non ponit causas excusantes a lege; quae excusatio cum dependeat ex multis causis peculia­ ribus respicientibus peculiares personarum condiciones aliasque temporis circumstantias, ex quibus excluditur peccatum in facto aI lege dilformi, potius in doctrina moralistarum est enucleanda, ubi etiam ponunt quaestionem, num et qua ratione liceat appo­ nere causas a lege deobligantes. 191. Codex unam ponit quaestionem de ignorantia quoad legem inhabilitantem et irritantem, et de ignorantiae praesumtione; speciales circumstantias, quae imputabilitatem exclu­ dunt, considerat in canonibus libri V circa delicta et poenas. Iam vero: 1. Omnis lex natura sua obligationem imponit eam cognoscendi; unde unusquisque morali diligentia adhibita tene­ tur illas saltem leges cognoscere, quae ipsum concernunt. Quare ab obligatione quam lex natura sua imponit, de se ignorantia non excusat atque pro regula haberi debet « ignorantia facti non iuris excusat » (R. I. 13 in Vlu). Circa ipsam ignorantiam facti hoc est tenendum praesumptionis principium : « ignorantia vel error circa legem aut poenam (ignorantia iuris) aut circa [actum proprium aut circa factum alienum notorium (aliqua ignorantia [acti) non praesumitur; circa facium alienum non notorium praesumitur, donec contrarium probetur» can. 1G § 2. II. Insuper: « Nulla ignorantia legum irritantium aut inhabilitantium ab eisdem exclusat, nisi aliud expresse dicatur ». Quid­ quid sit de iure praecedenti, ubi plures aderant leges irritantes vel inhabilitantes in poenam, iure novo (irritatio actus, nequidem ponitur in catalogo poenarum), leges inhabilitantes et irritantes feruntur intuitu boni communis, cui. quidquid sit de morali cul­ pa, ob ignorantiam determinati fidelis non derogatur, nisi in de­ terminato casu aliter lex statuat. Intentio agentis in hac re nihil refert, sed sola rei veritas: porro capacitas personarum et vis actus per legem adempta, non nisi per leges restitui potest. Cfr. etiam can. 988. In legibus autem poenalibus aliud valet princi­ pium: nam ibi ignorantia inculpabilis semper prodest; simpli citer culpabilis plerumque, crassa et supina interdum, affectata numquam. In ceteris legibus ignorantia inculpabilis excusat. titvi.cs v 256 HI. Qui ignorantiam allegat illam probare debet si agitur de ignorantia facti proprii aut alieni notorii, quia ex communi­ ter contingentibus nemo haec ignorare censetur; ideoque meritu statuitur praesumptio scientiae; at ex eadem ratione praesumi­ tur ignorantia facti alieni non notorii, cuius notitiam probare, si opus fuerit, adversarius cogetur. Cfr. R. 1. 47 in VI°. ftp! IH & i dicitur praeceptum esse « iussum vel mandatum legitimi Su­ perioris datum subdito in casu particulari », si casus particularis dicatur intelligi dupliciter, vel quia praeceptum datur personis singularibus, uni vel pluribus, vel quia datur toti communitati sed in casu particulari i. e. non stabiliter sed transeunter; quae explicatio idem suppositum notionis praecedentis continet. Quae perpetuitas legis, etiam relativa (illa relativitas in dies est maior, cum adeo frequenter mutentur leges), quae non solet in ipsa legis definitione exprimi (cfr. notam definitionem Sti. Tho­ mae) non ab omnibus admittitur ut essentialis legi (246) nisi so­ lum in sensu iussi stabilis seu permanentis. Quare praeceptum stabile communitati datum ad definitum seu limitatum tempus v. gr. ad annum, pro tempore belli, pestis aliusve publicae cala­ mitatis vel necessitatis, a multis dicitur praeceptum datum ad modum legis, a qua nullum habet discrimen praeter definitam durationem, si datur ab habente potestatem legiferam. Solet au­ tem in communi doctrina lex distingui a praecepto, tametsi non raro ipsa lex definiatur per praeceptum; atque ut plurimum dan­ tur discrimina : a) ratione subiecti passivi, quia praeceptum da­ tur particularibus personis; lex datur communitati perfectae; b) ratione subiecti activi, quia praeceptum dari potest ex pote­ state domination, familiari, oeconomica, conventionali, dum lex non nisi a potestate iurisdictionis pleno sensu intellecta; c) ra­ tione durationis, quia lex est perpetua (?); praeceptum vero dari potest etiam ad unum diem et certe caret perpetuitate propria legis. Alii evitando loqui de legis perpetuitate, quasi haec sit es­ sentialis legis proprietas, duplicem designant qualitatem qua lex distinguitur a praecepto: a) quia lex est stabilis, permanens (attendendo legis durationem) et quia ordinat aliquid ad per­ manentem necessitatem communitatis: duae rationes, quarum (216) Cfr. Van Houe, De legibus π. 88-101. 17 258 TITULUS V altera est fundamentum prioris: at praeceptum est transitorium, quae condicio transitorii magis explicatur ex eo quod corruat cum ipso Superiore, (pii illud dedit; quod magis explicant di­ cendo, quod ad hoc ut praeceptum ultra mortem praecipientis valeat, necessaria est renovatio subsequent is Superioris vel potestas legifera quae ipsi tribuat maiorem firmitatem b) quia /e.r fertur pro communitate, quamvis agatur solum cie parte com­ munitatis seu de singularibus personibus ipsius v. gr. de clericis, de Episcopis: has personas non ut singulares, sed ut partem com­ munitatis considerat. — Praeceptum vero per se non requirit communitatem, sed potest ferri pro singularibus personis vel pro communitate imperfecta. — Additur autem quod deficiente stabilitate, quae est potior qualitas legis, si communitas respicitur. lex non dicitur, sed praeceptum commune vel statutum: unde tamen, lex quae delinitur per praeceptum commune ex duplici qualitate non satis distinguitur a praecepto, nisi nomine tenus, quando communitati datur, cui lex dari potest. Maioris momenti est distinctio, quae petitur a potestate, si dicitur ad legem condendam requiri auctoritatem publicam et potestatem iurisdictionis; dum ad praeceptum sufficit etiam au­ ctoritas privata et potestas dominativa; at nova difficulas nasci­ tur ex hoc quod qui in Ecclesia habent iurisdictionem ecclesia­ sticam plenam, sub qua continetur potestas legifera, in vi II eius­ dem iurisdictionis possunt imponere praecepta iurisdictionalia, quae si communitati dantur, in quo a lege differunt? 194. Diuisio: I. Praecipue attendenda divisio in praeceptum particulare et generale: primum imponitur singulis personis, al­ terum communitati vel etiam societati legis recipiendae capaci. II. Altera divisio desumitur ex potestate praeceptum ferentis: nam vel fertur ex potestate publica, quae sit vera iurisdictio ecclesiastica, vel fertur ex potestate priuata (piae variis nomi­ nibus designatur vehit domestica, oeconomica, quasi-domestica, dominativa. conventionalis seu ex quasi-pacto. Unde etiam prae­ cepta dici possunt iurisdictionalia et non iurisdictionalia prout ferantur a Superiore iurisdictionem habente vel carente. Supe­ riorem posse praecipere sublito intra limites sublectionis, deduci­ tur ex natura rei, et si habet subditam communitatem cum pote- __ DE LEGIBUS ECCLESIAE 259 siale eam gubernandi etiam commune praeceptum ex natura rei dare potest, non solis singularibus subditis (247). Doctrina de praeceptis in iure praecedenti erat parum praecisa et pluribus controversiis obnoxia. Dubia et controver­ sias non solvit Codex, cum de praeceptis generalibus sileat in quibus plures erant controversiae, et unicum posuerit canonem 24, in fine tituli De legibus, in quo de solo praecepto peculiari, singulis dato, duplici dumtaxat questioni dat solutionem sc. urgere extra territorium, et non necessario cessare resoluta pote­ state praecipientis: de quibus non erat concors sententia. 195. Doctrina generalis de praeceptis sic breviter circum­ scribi potest. Potestas praecipiendi. Praeceptum cum sit iussum, tantum ab iis dari potest, qui in alterum tamquam subditum habeat ve­ ram auctoritatem iubendi, aut privatam ex potestate dominativa sive naturali v. g. maritali, parentali, herili sive religiosa v. g. Abbatissa ex professione religiosa monialium, aut publicam vi 196. (247) Canonem 24 non respicere expressis verbis praecepta data ex potestate dominativa, fatendum est; at eodem modo fateri debet expresse non respicere sola praecepta data ex potestate iurisdictionis; cum autem negari non possit Codicem agnoscere utramque potestatem ferendi prae­ cepta, potius inferendum est, in libro in quo agitur de normis genera­ libus iuris, utrumque genus praeceptorum complecti cum generali modo et sine distinctione loquatur. Ex loco ubi canon positus est, censent aliqui parum eflicax argumentum deduci posse, cum evidenter appareat ex ipsa singulari quaestione quam resolvit, ibi poni ad modum appendicis; nec argumentum ex loco nimis urgeri potest, ut inferatur, Codicem essen­ tiale discrimen inter legem et praeceptum non agnoscere. Quod si id in­ feratur ex hoc, quod, praecepta ex potestate dominativa lata « numquam judicialiter urgeri possunt », id absolute verum non videtur; nam si ur­ geri judicialiter non possunt a Superiore religioso jurisdictione carente, urgeri possunt a Superiore externo in casibus in quibus id necessarium sit, atque idem dicatur de aliis Superioribus, qui profecto subduntur Superioribus iurisdictione praeditis. Quod aliis locis Codicis effectus canonici adnectantur expresse jussionibus datis ex potestate dominativa (cfr. v. gr. can. 649), etiam debile pro contraria sententia suppeditat ar­ gumentum, cum versemur in norma generali, quae deinde per alias di­ spositiones legis humanae debeat ulterius ordinari, applicari et limi­ tari. ut fatetur Van Howe Γ. c. n. 357. qui contrariae sententiae n. 35G adhaeret cum moderatione. 260 3 H •I ί» TITI'LUS V potestatis iurisdictionis sive ecclesiasticae sive civilis. Ambitus vero potestatis ita circumscribitur, ut: lu) praeceptum detur ac­ cesse est de obiecto insto, honesto, possibili etc., atque ei, cui im­ ponitur, est publicandum seu intimandum sicuti supra de legi­ bus ecclesiasticis explicatum est. 2") ut feratur in eos, qui actu subditi sint, at sicuti lex etiam invito imponi potest. Qua re dif­ fert a mandato, quod subordinationem in mandatario necessario non supponit, sed liberam acceptationem mandati, ex qua oritur obligatio. Discrimen a lege. At pariter liquet inter legem et praeceptum in foro quoque ecclesiastico multiplicem esse differentiam. Etenim lex ecclesiastica necessario ferenda est vi potestatis iurisdictionis (248); at praeceptum licet a Praelato debita juris­ dictione ecclesiastica munito dari possit, tamen etiam a Supe­ riore vi solius potestatis dominativae potest imponi. Porro una­ quaeque lex essentialiter requirit, ut condatur propter bonum commune neque umquam ordinari valet ad solum commodum privatum legislatoris; vicissim natura rei non obstat, quominus saltem praecepta quaedam imponantur propter commodum pri­ vatum personae iubentis v. g. heri, patris, mariti (249). Deinde natura legis exigit, ut detur communitati et in perpetuum, sed praeceptum imponi potest singularibus personis sive ad particu­ larem quendam actum perficiendum sive ad certum tempus v. g. ad sex menses vel annum vel ad vitam personae praecipientis; immo etiamsi iniungatur ad bonum commune toti communitati ad actum quendam transeuntem vel ad certum tempus, naturam verae legis non induit (250). Praeterea lex directe afficit terri­ torium illoque mediante personas; at praeceptum directe ligat personas. Hoc autem, quod iure praecedenti in controversia erat (251). can. 24 definitive sanxit quoad praecepta singulis data; (218) Saurez, De leg. 1. I cap. 8, 1. IV cap. 6 η. 12; supra h. tit. η. 94. (219) Suurez 1. c. 1. 1 cap. 7; Schmalzgr. 1. I tit. 31 n. 33 sq. (250) Suarez 1. c. 1. I cap. 7, 10 n. 6 sq.; Pacelli 1. c. p. 15. (251) Cap. 2 de const. 1, 2 < Statuto Episcopi, quo in omnes, qui fur­ ium commiserint, excommunicationis sententia promulgatur, subditi eius furtum extra ipsius dioecesim committentes minime ligari noscuntur, cum extra territorium ius dicenti non pareatur impune .Quo ex principio evidenter consequitur legem localem pro limitato territorio latam propter defectum potestatis in Superiore non obligare subditos extra illud terri­ torium actu et absque fraude versantes. Cfr. Benedict, X/V, De Synod. DE LEGIBUS ECCLESIAE 261 quod praeceptum ubique urget, et merito dici potest subditum sequi vehit umbra corpus et subditi ossibus haerere (cfr. etiam can. 2226, § 1). III. Character praecepti: Quod si agatur de praecepto gene­ rali communitati dato ad actum particularem seu transeuntem, dioec. 1. XIII cap. 4 n. 9, 10; Sudrez, De leg. 1. Ill cap. 32; Pirhtng h. t. η. 55. Controvertitur autem, num praeceptum impositum ita personis in­ haereat, ut obliget subditum extra territorium etiam quoad effectum in­ currendi censuram praecepto adnexam. Quae obligatio a nemine negari potuit, si praeceptum sipgulis imponatur per potestatem certo territorio non alligatam v. g. a R. Pontifice, Superiore regulari, patrefamilias, aut detur in vim pacti vel promissionis v. g. obedientiae canonicae vel reli­ giosae pariter independentis a territorio. Cfr. D*Annibale 1. c. n. 219; Suarez, De virt. et stat, relig. tract. λΊΠ 1. 2 cap. 8. At non est in dubium vocanda, licet praeceptum ab illo Praelato ecclesiastico daretur cuius iurisdictio legifera ipso territorio finiatur, ut cum communiore et probabi­ liori sententia recte tenuit: Suarez, De censuris disp. V sect. 5 n. 18; S. Alphons. 1. c. 1. VII n. 23; Pirhing b. tit. n. 59 sq. aliique v. g. Laymann; aliter D'Annibale 1. c. n. 249; Lega 1. c. p. 101 not. 1 cum aliis. Nam solummodo statutum sive lex afficit subditum ratione territorii, prae­ ceptum vero cum directe liget personam, eam sequitur, quocumque dis­ cedat; hinc subditus cum extra territorium ligetur praecepto, etiam li­ gatur censura forte praecepto apposita. Nec efficax est duplex ratio a D'Annibale 1. c. et Lega 1. c. opposita. Non prior, qua quasi per argumen­ tum ad hominem ex Suaresio 1. c. hanc assumunt probationem: c Ratio autem generalis vel particularis non variat iurisdiclionem »; nam si abs­ que insertione minus accurata verbi legis (post vocabulum « generalis ») sumatur sensu a Suaresio intento et ad scopum ab ipso praefixum i. e. quod valet de particulari praecepto, merito etiam extenditur ad gene­ rale praeceptum, fundatam non suppeditat probationem, quia ex ratio­ ne generalis legis perperam arguitur ad particulare praeceptum; nam lex est territorialis, praeceptum autem personale. Hinc etiam claudicat altera ratio philosophica: Quod non continetur in toto, id est in pote­ state ferendi leges, in parte contineri absurdum videtur. Nihil enim ab­ surdi habetur, quod certae species facultatum in genere iurisdictionis episcopalis contentae eo modo adhiberi possint, qui in alia quadam spe­ cie non est permissus; v. g. extra territorium suum episcopus proprio subdito potest concedere absolutionem a censura, remissionem poenae vindicativae (can. 2239), nequit autem ibidem exercere iurisdiclionem contentiosam (can. 201). Porro quod expresse in iure prohibitum est (cfr. cit. cap. 2 h. in Scxt.) quoad exercitium potestatis legiferae in se perfe­ ctioris. sed territorialis, id perperam transfertur ad potestatem mere praeceptivam in se minus perfectam, sed personalem atque expresso quo­ dam iure hac in re potestati legiferae non aequiparatam, 262 ♦ TITULUS V hoc praeceptum de facto aequivalet praecepto dato singulis, per formulam generalem singula i. e. omnia communitatis membra comprehendentem: quare de huiusmodi praecepto idem indi­ cium est proferendum, nisi legitimus Superior restringere de­ claret praeceptum ad subditos dum in territorio versantur: po­ testas non deest ad obligationem personalem, quae ubique ur­ geat imponendam, sed potest deesse voluntas; cuius voluntatis defectus nonnunquam poterit colligi ex ipsa natura rei prae­ ceptae. IV. Multo facilius poterit praesumi character territorialis in illis praeceptis temporaneis, quae communitati imposita fuerint per praeceptum generale ad modum legis latum et ad bonum ali­ quod commune obtinendum, cuius discrimen a lege, vix ullum assignari poterit nisi ipsius praecepti definita duratio. Cum qua cohaeret vera quaedam stabilitas circumscripta iuxta limites tem­ poris praefiniti. Si de facto perpetuitas legis nihil aliud significat nisi stabilitatem oppositam actui singulari seu transeunti, tale commune praeceptum essentialiter a lege non differt, modo sit datum ab habente legiferam potestatem et communitati legis re­ cipiendae capaci. Idem autem dicendum est de praecepto communitati imperfectae a Superiori vi potestatis dominativae dato; quod, si immediate datum est ad bonum commune ipsius communitatis v. gr. a Superiore religionis non exemptae vel laicalis, vi potestatis quasi-socialis communitatem gubernandi, fa­ cile obligatio restringetur ad subditum in communitate praesen­ tem, non quidem ex defectu potestatis sed voluntatis; itemque manebunt resoluto iure Superioris, nam magis (piam a persona dantur ab auctoritate quae communitati praeest, formalitas ad Jurationem can. 24 requisita servatur, sine iteratione intelliguntur implicite renovata a succedente Superiore, qui ordinem con­ suetum inductum per ordinationes anterioris Superioris ratum habere praesumendus est. donec ex insta causa revocetur. seu eius obligationis. I. Fuerunt multi doclores. (pii loquendo de praeceptis sine distinctione inter va­ rias eius species communiter inter legem et praeceptum etiam illam statuerent differentiam, quod sublata potestate jurisdictio­ nis in legislatore per mortem vel alium modum legitimum nihi­ lominus le.r permaneat, sed resoluta (vel suspensa) iurisdictionc 197. Duratio praecepti DE LEGIBUS ECCLESIAE 263 et inulto magis potestate dominativa in persona, iubente prae­ ceptum penitus expired (252) (vel suspendatur). Quae sententia ab aliis (v. gr. Wernz 1. c.) dicebatur facile admitti posse de [acto in communibus casibus propter defectum voluntatis in Praelato iubente (253) sustinendi obligationem praecepti etiam post reso­ lutam propriam potestatem, v. g. si praecepto apponatur clau­ sula: « Ad beneplacitum nostrum», quod certe morte Praelati exspirat, illa etiam addita ratione quod Praelatus in suo regi­ mine merito dicitur sese conformare communi praxi et doc­ trinae, nisi aliud expresse significet; et si in praecipiendo [ormu legis non utatur, quae natura sua est perpetua, sed simplici prae­ cepto sine speciali clausula, recte censeri merito potest tantum aliquid statuere pro tempore sui regiminis,.non absolute pro fu­ turis temporibus. At ista theoria ipsis videtur fundamento solido carere, si absolute et generaliter propugnetur propter defectum potestatis ex natura rei petitum, etiamsi Superior gaudeat po­ testate praecipiendi in vim verae potestatis iurisdictionis eccle­ siasticae. Sunt autem Superiores etiam in foro ecclesiastico, qui ex sola potestate dominativa dare possunt praecepta v. g. Abba­ tissae monialium vel Praepositi institutorum laicorum; alii au­ tem Superiores regulares licet suis subditis etiam ni iurisdictio­ nis ecclesiasticae praecipere possint, tamen ordinarie id facere nequeunt per modum legis a se latae. Cf. Sudrez, De virt. et stat, relig. tract. VIII 1. 2 cap. 1 η. 15, cap. 8 η. 2 sq. 4 sq., De leg. 1. I cap. 10 n. 12, ubi tenet praeceptum Praelati, qui careat potestate legifera, pariter cum morte ipsius exstingui; sed aliquantulum haesitat in illa assertione, quod cessatio praecepti talis Praelati non solum ex voluntate, sed etiam ex defectu potestatis pro­ veniat. Iam vero ex natura rei Superior ecclesiasticus v. g. Episco­ pus perfecta iurisdictione in foro externo praeditus ita singu­ laribus personis saltem potest imponere praeceptum, ut etiam post mortem suam perduret, donec a successore vocetur. Nam si (252) Sudrez 1. c. 1. I cap. 10 n. 9 sq. 12, De cens. disp. V cap. 5 n. 1δ, D’Annibule I. c. n. 249; Lehmkuhl 1. c. n. 72: « Praeceptum uero natura sua (?) transitorium est et corruit saltem cum Superiore ac propterea, ut perduret, per se innovatione opus est ». (253) Cfr. Sudrez, De leg. 1. c. n. 12, De cens. disp. Ill sect, ί η. 11, 12; Lega, De indiciis eccl. t. Ill p. 100 sq. 264 TITULUS V Superior universae communitati valet condere legem post mor­ tem suam duraturam, a fortiori singulis subditis poterit (254) im­ ponere praeceptum morte ipsius non exstinguendum. Porro ex altera parte Superiores etiam ecclesiastici quandoque sufficien­ ter videntur significare suam voluntatem sese de facto velle sub­ ditum suo praecepto obligare absolute ad tempus certum vel in­ determinatum ultra resolutionem propriae potestatis per mortem vel alium modum legitimum factam, v. g. si apponatur clausula: «.Ad beneplacitum Sedis Apostolicae » (255). Praeterea rationes quoque intrinsecae ex vigore disciplinae ecclesiasticae petitae et ipsa forma et scopus praeceptorum ad externum (256) regi­ men dioecesis ordinatum indepcndcnter a resolutione vel su­ spensione potestatis in Praelato iubente. idem omnino videntur suadere. Nam huiusmodi praecepta omnibus attentis merito aequiparantur sententiae iudiciali absolute latae, sed sententia iu­ dicialis vim habere non desinit nec suspenditur, si in indice, qui illam tulit, potestas resolvatur vel suspendatur (257). Praeterea si ex natura rei ista praecepta cessarent, etiam R. Pontifex suo praecepto non posset apponere clausulam, ut valeat etiam post ipsius mortem. Id, quod plane falsum est. cum plures R. Ponti(254) Suârez, De leg. 1. I cap. 10 η. 11; D’Annibale I. c. n. 249 not. 9 illam possibilitatem omnino concedunt. (255) Bizzarri, Collect, p. 210 sq. ex Secretaria pro negot. interiorib. Status pontif. 21 Febr. 1838 et 5 Sept. 1839. Li precetti ingiunti dai Tri­ bunali ordinarii non possono durare oltre il termine stabilito nelle senlenze di condanna o neWalto dell’ingiunzione del precetio medesimo. Nd casi di contravvenzione durano per quel tempo che sono ffli stessi precetli rinnovati. Qualora poi non siasi prefisso il termine per la durata dei precelli, essi si consideratio cessati dopo il decorso di un anno >. In nota vero 1. c. apud Bizzarri p. 211 additur: < Quamvis suprascripta de­ claratio facta a Secretaria super negotiis interioribus Status (pontificii) respiciat Tribunalia laicalia, tamen ex ea etiam Tribunalia ecclesiastica normam desumere poterunt . Ad eandem sententiam accedit Lega 1. c. p. 100, praesertim quia S. C. Ep. et Reg. in Instr. 11 lun. 1880 art. 7 de praeceptis eodem sensu videtur ius constituisse atque in allegatis re­ scriptis laudatae Secretariae, ubi quoad durationem vel cessationem prae­ ceptorum nulla habetur ratio durationis vel cessationis auctoritatis in Superiore praecipiente. (256) Quid iuris sit de praeceptis in foro interno, moralistis relin­ quimus examinandum. (257) D'Annibale 1. c. n. 301 iunct. Lega I. c. p. 98 not. 1. DE LEGIBUS ECCLESIAE 265 lices clausulam istam apposuerint (25X). 'Tandem saltem certa praecepta sunt adeo evidenter ordinata ad conveniens regimen in foro externo, ad scandala vitanda, ad promovendum bonum ipsius subditi, cui data sunt, ut nulla appareat ratio, ob quam dependeant a sublata potestate Superioris praecipientis (259), v. g. si clerico prohibeatur frequentare certam domum vel caupo­ nam etiam extra dioeccsim (260). H. Codex quaestionem resolvit in praeceptis singulis datis. Haec cessant resoluto iure praecipientis, et nulla est ratio cur fiat distinctio inter praecepta data ex potestate iurisdictionis et data ex potestate dominativa. Fit tamen exceptio pro casu quod fuerint data per legitimum, documentum aut coram duobus te­ stibus", quae formalitas etiam requiritur ut possint iudicialiter urgeri. Sola ergo particularia praecepta priuatim data, sine do­ cumento quod fidem facere possit in indicio aut non adhibitis saltem duobus testibus, qui de praecepto imposito fidem facere possint, ex iuris communis dispositione cessant resoluto iure Su­ perioris qui ea imposuit, nec possunt iudicialiter urgeri quamvis suum habeant valorem non in solo foro interno sed etiam in foro externo. Ut non cessent debet adhiberi forma praescripta sive agatur de praecepto iurisdictionali sive agatur de praecepto dato ex simplici potestate dominativa. cum lex non distinguat. Salva tamen manet permanentia praecepti in Ordine vel Instituto religioso, si id per decretum Capituli Generalis fuerit constitu­ tum. ut dictum est in nota praecedenti. Porro quando praeccp(258) Suârez, De censur. disp. Ill sect. 4 n. 11, 12, ubi fatetur do­ ctrinam « communem » etiam expresso quodam iure positivo non posse probari. (259) Lega 1. c. p. 98 sq. 100 sq.; Droste, Kirchl. Disc. u. Crini. Vefalir. p. 101 sq. (260) Suarez, De cens. disp. V sect. 5 n. 18, De leg. 1. I cap. 10 η. 12; Lehmkuhl 1. c. t. I n. 72. Cum non leves sint difficultates practicae, si praecepta data a Superiore vita vel officio functo statim exspirent, quan­ doque in ordinibus religiosis per decreta Capitulorum generalium con­ trarium statuitur, sci. huiusmodi praecepta manere in vigore, donec a successore revocentur. Quo in casu etiam difficultas theoretica vitatur; nam praecepta imposita ita prorogantur, non a Superiore mortuo vel of­ ficio functo, sed ab ipso ordine religioso, qui, utpote persona moralis, non moritur. Praeterea Capitula generalia religionum clericalium habent potestatem legiferam ideoque suis decretis indubitanter possunt proro­ gare praecepta Superiorum. 266 jHl !♦»· TITULUS V tum datur non a persona singulari Superioris, sed a persona morali (Capitulo) haec non moritur nec eius potestas alia ra­ tione resolvitur ideoque perseverat. III. Quoad praecepta communia communitati seu societati imperfectae imposita et respicientia bonum privatum singulo­ rum membrorum, idem videtur esse dicendum, quamvis vix fiet ut imponantur sine legitimo documento. Quoad illa vero prae­ cepta communia, (piae imponantur ad tempus sed ad modum legis seu statuti et pro communi utilitate, potius ad modum le­ gis dicenda sunt perdurare donec tempus finiatur aut fuerint legitime revocata, nisi ipsa praecepti materia aut expressa prae­ cipientis declaratio aliud ostendat. Ut enim scite animadvertit Van Hove 1. c. n. 370, ipsa natura communitatis de se perpetuae, postulat ut ipsi dentur ordinationes, quae habeant stabilitatem et vim habeant pro membris praesentibus et futuris, ideoque independenter a persona, quae actu illam gubernat; quod a fortiori valet de praecepto iurisdictionali dato ab habente iurisdictionem communitati imperfectae ad commune bonum ip­ sius (261). Silentium Codicis huic doctrinae non abstat. 198. Scholion. I. De praeceptis poenalibus standum est prae­ scriptis canonum 2217. 2225, 2245. Cfr. Wernz-Vidal, Ius poe­ nale n. Scholion 11. «) Inter proprietates legis, solet assignari perpe­ tuitas, non utique absoluta, cum legi derogari possit, sed relatiua, quatenus lex per se durat, donec per actum Superioris in ipsam legem potestatem habentis auferatur (262). Quae proprietas si (261) Cfr. quoque Cicognani 1. c. p. 149 sq.; Marolo Inst. I, n. 268, ubi censet stabilitatem habere independentem a duratione praecipientis in suo munere, etiam illa praecepta singularia, quae personae singulari dantur, non intuitu ipsius personae sed muneris vel officii ipsi com­ missi. v. gr. si Episcopus in dioecesis visitatione ordinationem parocho tradat in bonum paroeciae servandam, quae non solum parochum obli­ gat post mortem Praelati praecipientis, sed etiam parochos successores: cui omnino videtur assentiendum, nec tamen videtur exceptio circa prae­ scriptum canonis 24. prudenter enim talis duratura ordinatio non dabitur sine legitimo documento, sine quo vix certo constabit sive Praelato sive successori subditi in munere. (262) Cfr. quae scite disputat Maroto Inst. I n. 271 de Statutis eccle­ siasticis sive ordinationibus communitatum seu societatum quaç non DE LEGIBUS ECCLESIAE 267 dicitur essentialis, curte lex essentialiter differret a praecepto, cui illa perpetuitas negatur. Atque hoc de facto erat praecipuum discrimen quod solebat assignari inter legem et praeceptum (263). At numquid ad essentiam legis, requiritur eius perpetuitas, illa videlicet relativa, de qua supra? Qua in re imprimis mirum est, in classicis definitionibus legis perpetuitatem non adiici; non dicitur ordinatio perpetua, praeceptum perpetuum: adjicitur quidem haud raro vox stabile (praeceptum stabile); quae vox stabile non excludit definitam durationem saltem satis longam. Quam stabilem durationem, cum illo sensu exclusivo intellectam, satis communiter requirebant doctores, allegantes cap. ult. X de officio legati I, 30 (argumentum non concludens), et L. 2 C. de divers, rescript. I, 23 et L. 3 C. de edendo I, 1 (argum. multo minus concludens); addita etiam illa ratione, quia si incerto sem­ per iure uteremur, societatem assidue fluctuare necesse esset. b) Ad essentiam autem legis pertinere eam stabilitatem quae perpetuitatis nomine donari possit, multis non videtur pro­ bari, non modo si agatur de perpetuitate positiva, ob quam lex humana numquam revocari posset (quod nullus docuit) sed ne­ que de perpetuitate negativa, ita intellecta, quod lex initio fe­ renda sit indefinite sine adicctione temporis pro quo valere de­ beat. Ad quam sententiam firmandam allegant Extravg. ad re­ gimen 13 de. praebendis, inter communes (III. 2). quam Const. Benedicius XII ad dies vitae suae restrinxit. Hoc idem fecerunt singuli RR. PP. in Regul. Cancell. Apost. sub regiminis initio pro­ mulgandis, quae est causa, cur perpetuitatem defendentes nega­ rent esse veras leges. Addunt exemplo osse Edicta Praetoria, quae solum erant annalia (Pr. Inst, de perpetuis et tempor. pollent auctoritate ferendi sibi leges, sed illas ordinationes ferunt ex po­ testate sociali, oeconomica, dominativa et citatum ibidem art. Normarum S. C. Episc. et Regul. circa ordinationes generales Capituli Generalis In­ stituti religiosi, quo edicitur ordinationes illas non durare nisi usque ad novum Capitulum Generale, a quo possunt innovari; quam normam me­ rito dicit non obligare nisi illa instituta religiosa, in quorum Constitu­ tionibus ea regula ex Normis recepta fuit. Idem praeclarus Auctor, ibidem n. 272 sq. fuse loquitur de decretis et edictis secundum antiquam et novi iuris significationem. Brevius Van Hove. De legibus η. 371. (263) Cfr. Sudrez, De leg. I cap. 10; Lehmkuhl, I η. 72 etc. 268 «H TITULUS V aci. IV. 12; Gaius ibid. IV $ 710). quae tamen species iuris habe­ bantur (§ 7 Inst, de iure natur, et gent. I. 2; 1. 7 1). de inst. cl iure I. 1). Subiungunt quoque illam rationem, quod lex accom­ modari debeat circumstantiis temporum et locorum (arg. c. 1-3 Dist. 29). et haec aliquando ita immutentur ut lex minus utilis deinde sil futura vel mox sub primordiis tales appareant, ob quas non nisi temporanea constitutio profutura sit (sane per acci­ dens); ideoque non videatur contra naturam legis, si solum ad tempus feratur. c) Adiiciunt quoque exemplum; si Pontifex ad bellum con­ tra infideles sustinendum ecclesiasticis personis tributa Impe­ ratori solvenda generali lege iubet. — Cui exemplo alia bene multa adiungi possent v. gr. si Episcopus edicto generali aliquid praecipiat pro causa omnino temporanea v. gr. pro tempore pestis, belli aliusve publicae calamitatis (264). Quae rationes vi­ dentur esse efficaciores. d) Porro quod legi aliqua perpetuitas sit agnoscenda ad­ mitti potest: 1°) ex parte ferentis, quia non amoventur illo amo­ to, nec illo mortuo moritur; 2°) ex parte subditorum ad quos fer­ tur. quia non tantum obligat praesentes, qui vel nati sunt vel ter­ ritorium actu incolunt, sed etiam eorum successores postea natos vel denuo ibi habitantes; 3°) unica quaestio esse potuit de per­ petuitate ex parte ipsius legis; quam illi qui asserunt, (v. gr. Suârez 1.1 cap. X η. 16), tandem admittunt hoc pendere a volunta­ te legislatoris, quamvis temporanea non stricto sensu dici debeat lex, sed analogice dumtaxat; unde tandem res reducitur ad quae­ stionem de nomine, cum tria elementa ex voluntate legislatoris verificari possint in communi praecepto temporaneo praesertim diuturno. Hodie autem, cum toties etiam brevi temporis spa­ tio mutentur leges, videri possit quaestio otiosa. Optima ratio­ ne a censu proprietatum essentialium logis perpetuitatem exclu­ dit Van Hove, De legibus n. 88 sq. 96 sq. Illud certe admittendum est praeceptum ad bonum commune, ad unum actum non restri­ ctum toti communitati legis recipiendae capaci intimatum ab habente legiferam potestatem, tametsi pro definita du ratione sal(264) Cfr. Boeckher. lus Canonicum 1. I (I, 2) n. 83; Suârez 1. c. I, 10. n. 5, 77, 15 sq. DE LEGIBUS ECCLESIAE 269 leni diuturna, esse praeceptum commune ad modum lègis datum, cui proprietates et eHeclus legum sint applicandae (265). ·< 199. Scholion III. Colligendo doctrinam ante Codicem tra­ ditam et can. 24 praescripta, tota doctrina de praeceptis sic bre­ viter colligi potest. I. Praeceptum dici potest: « i ussum ad tempus vel in per­ petuum singularibus personis aut sine perpetuitate toti commu­ nitati intimatum ». II. Distingui debet praeceptum iurisdictionale vi potestatis iurisdictionis datum, et praeceptum datum vi potestatis dominaliuae quod dominativum poteris appellare. — Hoc loco (Lodicis videtur agi de solis praeceptis iurisdictionalibus, tum ex loco ubi can. 24 positus est, sub rubrica De legibus, tum etiam ex eo quod consideratur casus in quo praeceptum iudicialitcr exerceri possit; quod e.r parte illius qui praeceptum dat non videtur per­ tinere ad praecepta data ex potestate dominativa (266). III. Distinguitur praeceptum pro foro interno et pro foro externo: hoc alterum pertinet ad hunc locum; prius, cum agatur de sola conscientiae obligatione, ad moralistarum provinciam spectat. Sola autem praecepta pro foro externo data, in hoc foro urgeri possunt et iuridicas consequentias habent. IV. Fori externi praeceptum potest esse iudiciale et extraiudiciale, prout eius observantia in indicio aut mediis extraiudicialibus urgeri possit. Generatim quae in ipso iudicio, a in­ dice partibus aut praesumpto reo praecipiuntur v. gr. si prae­ sumpto reo iniungitur ut a tali loco durante processu non dis­ cedat, potius decreta dicuntur quam praecepta (Cfr. can. 1623, § 3, 1640 etc.). (265) Lehmkuhl, I, η. 72, ubi, quoad effectum obligationis, addit, parum interes.se, quando praeceptum urget, utrum praecepti an legis propriae obligatio adsit, saltem ubi agitur de praecepto vi jurisdictionis ecclesiasticae imposito. Si autem praeceptum commune toti alicui communitati intimatur, quae legis recipiendae non est capax, satis intelligitur illud praeceptum a lege differre ratione subiecti. (266) Vermeesch, Epitome I, n. 136; Van Hove, De leg. n. 356; Coale a Coronula I, n. 32. Cfr. quoque Wernz-Vidal, De religiosis n. 362 circa praesumptionem quod Superior regularis in rebus ordinariis et non ne­ cessariis utatur potius potestate dominativa quam iurisdictionali. 270 titulus v V. E.vtraiudiciale potest esse sollemne vel simplex prout da­ tum fuerit sollemnitate de (pia can. 24. vel sine ipsa. Quae di­ visio pertinet ad praecepta singulis data; nam communitati im­ posita sine publica forma alicuius promulgationis non inlclliguntur. dari possunt: a) Praecepta singularia seu singulis personis: atque de his valent praescripta can. 24: ubique urgent et cessant resoluto iure Superioris, si sunt simplicia seu sine sollemnitate. Superior qui simplex praeceptum dat a sollemnitate abstinens censetur sese accommodare com­ muni praxi. ex qua praecepta huiusmodi singulis data ad tem­ pus regiminis limitantur. Simul tamen asseritur potestas exten­ dendi vim praecepti ultra tempus regiminis, quam iure prae­ cedenti nonnulli negabant, quasi cessatio cum iure praecipientis pertineret ad praecepti naturam. Sed ut hanc extensionem tri­ buat debet uti sollemnitate can. 24 praescripta i. e. aut duobus testibus in actu praecipiendi praesentibus aut documento legi­ timo, quale iam est scriptum authenticum nomen praecipientis ferens et sigillum appositum, nec necessarium est ut sit docu­ mentum publicum. Cfr. can. 1813 sq. Eadem sollemnitas requiritur ut iudicialiter urgeri queant. ludicialiter urgeri posse videtur significare impositionem obedientiae per constrictionem iudicialem. At quodlibet praeceptum fori externi, mediis exlraiudicialibus urgeri potest; insuper con­ sequentiae iuridicae inobedientiae praecepto iurisdictionali ex­ terni fori, etiam per sententiam iudicialem agnosci et decerni poterunt, si et praeceptum datum et inobservantia legitimis pro­ bationibus in indicio constabunt. Etiam praecepta poenalia intimantur forma legali, sive ad comminandam sive ad irrogandam vel declarandam poe­ nam (267). b) Dari potest praeceptum toti communitati intimatum, sed ad unum determinatum actum semel ponendum. Posset videri acquiparandum praecepto singulis (pios concernit datis. At po­ tius (piam praeceptum, dicendum est decretum (generice) vel specifice edictum, cui theoria de vi personali non est applican200. A. Ex potestate iurisdictionis (267) Cfr. can. 2309. § 2; 2310; 2225. DE LEGIBUS ECCLESIAE 271 da; qlioad cessationem etiam hic locum non habet quod dicitur can. 24; tale edictum ex natura rei cessat re praecepta expleta. Tale est edictum de devotione novendiali, vel de festivitate re­ ligiosa peragenda, de processione ad determinatum finem du­ cenda, de colligendo obolo S. Petri etc.; re expleta cessat et in­ fra territorii limites coercetur. Cfr. Van Houe 1. c. n. 371. c) Dari potest praeceptum communitati ad bonum publi­ cum: si datur communitati legis recipiendae incapaci, ex ipsa incapacitate subiecti est praeceptum et non lex in sensu stricto; si datur communitati capaci legis, solebat dici praeceptum ex temporanea definita durations. Sed distinctio non videtur pe­ tenda ex stricta perpetuitate legis propria; diuturnitas determi­ nata non videtur esse nota specifica legis, ut dictum est; sed potius per praecepta succurritur accidentali et momentaneae necessitati; per leges necessitati permanenti, quamvis possint esse temporaneae leges. Ceterum talia praecepta communitati ad pu­ blicum bonum seu nécessitaient data, dicenda sunt praecepta ad modum legis data. Cfr. Sudrez 1. I, cap. 10, n. 9, ubi distin­ guit « Praeceptum ab homine latum per modum personalis prae­ cepti et latum per modum constitutionis ». Facilius dabitur vis personalis praeceptis quam legibus, si id sufficienter declarat Superior, cum ex dictis in Superiore non desit potestas ligandi subditos absentes; at vicissim non cessabit praeceptum commu­ nitati datum resoluto iure praecipientis nisi praecipiens suffi­ cienter id declaret. d) Cum in iure praecedenti (cfr. cap. 2 de constit. in VI° 1,2) et in doctorum doctrina est sermo de censura vel poena lata per sententiam generalem, est quaestio de lege particulari vel de praecepto generali ad modum legis, quae si continet poenam latae sententiae potest dicit sententia generalis, quia continens implicitam sententiam in transgressorem quemcumque legis vel praecepti generalis. 201. B. De praecepto ex potestate doniinativa. Agitur de prae ccpto ecclesiastico, non de praecepto v. gr. patris in filium, (piae est potestas naturalis, non ecclesiastica, neque de praecepto ex potestate mere conventionali data, (piae legem accipit ex con­ ventione non reprobata. Agitur de potestate dominativa religio­ sa, i. e. in institutis religiosis exercenda, in quibus ius agnoscit 272 ririi.cs v et firmat veros Superiores cum potestate gubernandi veroS sub­ ditos, quae vere potest dici potestas characteris ecclesiastici quamvis non agnoscat jurisdictionem nisi in instituto clericali exempto (can. 501) (268). Qui Superiores religiosi habent po­ testatem magis personalem in subditos. Ex hac potestate possunt dari: a) praecepta singulis per­ sonis. Quae praecepta, cum Superioris religiosi potestas directe habeatur in ipsas personas, de se directe ubique subditos, dum subditi manent, urgere dicenda sunt; pariter praesumendum est illa praecepta non urgere resoluto iure Superioris, cum Su­ perior censeatur nolle illa urgere nisi pro tempore sui regiminis: excipe semper casum, quo generale statutum Ordinis vel Con­ gregationis maiorem duralionem tribuat. Cum can. 24 ex dictis videatur intelligendus de praecepto iurisdictionali, per (pian­ dam tamen analogiam convenit applicari praeceptis ex potestate dominativa singulis religiosis datis, salva exceptione memorata. Quandocumque vero praeceptum datur a persona morali, (piae non moritur nec cessat et eadem manet mutatis personis physicis, praeceptum manet donec revocetur aut tempus exspi­ raverit pro quo datum est. b) Potest dari praeceptum communitati ad singularem actum, (pio expleto, cesset. Num in hoc praecepto includantur absentes a communitate, pendet a materia seu obiecto praece­ pti, et a voluntate praecipientis, quae hoc ipso videtur exclusa si absenti praeceptum notificatum seu intimatum non fuerit. c) Potest dari praeceptum communitati de determinata re. sive pro definito tempore sive indefinito. Eius duratio, resoluto iure praecipientis, atque eius extensio ad subditos a communi­ tate absentes, pendet a materia seu obiecto praecepti, a volun­ tate Superioris salis aperte manifestata et a Constitutionibus Ordinis vel Congregationis religiosae. Certe ad praecepta data communitati ad bonum commune ad modum legis vel statuti non pertinet can. 24 Codicis. (26«) Cfr. Wernz-Vidal tom. III. De religiosis n. 93. 125 sq. 111. TITULUS VI DE CONSTITUTIONIBUS ROMANORUM PONTIFICUM EARUMQUE VARIA FORMA ET VIS Praenotiones 202. Fontes: Cfr. Decret. Grat. Dist. 19, 20, aliosque fontes iur. Rom. clean, allegatos in titulo praeced.; Bened. XIV, Const. « Gravissimum Ec­ clesiae» 26 Nov. 1745; Leon. XIII, Motus proprius « Universae Ecclesiae » 29 Dec. 1878; Sixti V, Const. « Immensa » 22 lanuar. 1588, cum Declarationib. Sixti V, datis 11 Maii 1588; Pii X, Const. « Sapienti consilio» 29 lun 1908. Scriptores: Commentatores in tit. de const, vel in prolegom. v. g. Schmulzgr. 1. c. Dissertat, prooem. n. 387 sq. n. 361 sq.; Stephan Tornac, I. c. p. 2, sq. 29 sq.; Paucapalea 1. c. p. 9, sq. 20; Zech, Praecognita §§ 95 sq. 103; Phillips I. c. t. III, §§ 152 sq. t. VI,§§ 319 sq; Schulte, Die Lehre v. d. Quell, p. 60 sq.; Scherer 1. c. t. 1,p. 137, sq. 505 sq.; Hinschius 1. c. t. III, p. 639, sq. 764j sq.; Suârez, De leg. 1. Ill, cap. 6, 1. IV, cap. 3, 10; Bouix, De principiis iur. can. p. 162sq. p. 73 sq. 334 sq., De Curia Rom. p. 295 sq.; Grisar in Kirchenlex. t. II, p. 1482 sq. v. v. Bullen u. Breven; Bresslau, Handb. d. Urkundenlehre; Hilgers in Stim. a. M. Laach, t. 57, p. 398 sq. — Lingen el Reuss, Causae selectae S. C. C. proleg.; Hungen, D. Roemische Curie p. 74, sq. 426 sq.; Analect. iur. pont. t. II, col. 2330 sq.; Slremler, Traité des... congreg. rom. p. 477 sq.; Ferreres, La Curia Romana, p. 523 sq. 535 sq.; Ojetli, De Rom. Curia, p. 10 sq.; Monin, De Curia Romana, p. 197 sq. 215 sq.; Simor in Arch, f. k. K. t. 11, n. 410 sq.; Lega De indiciis eccl. t. II, p. 96 sq. 346 sq. 203. I. Conexio materiae. Absoluta disputatione de legisla­ toribus et legibus ecclesiasticis universim spectatis ex natura rei convenienter fit transitus ad legislatores legesque Ecclesiae in specie. Qua in disputatione merito exordium sumitur a legi­ bus scriptis et speciatim a Constitutionibus Romanorum Pontifi­ cum; etenim Sedes Apostolica non solum est inconcussum fun­ damentum universae legislationis ecclesiasticae, sed etiam 18 274 TITULUS VI fons (1). unde in Ecclesia ordinarie et perenniter praesertim le­ ges universales dimanant (2). II. Definitio. Constitutio (3) cum sensu stricto denotet legem a supremo principe latam, in foro ecclesiastico est vera lex a Rom. Pontifice vi suae iurisdictionis spiritualis scripto lata. At quemadmodum idem nomen constitutionum sensu lato aliis quoque legibus ecclesiasticis applicatur, ita Constitutiones Sedis Apostolicae (4) comprehendunt etiam decreta et responsa a Congregationibus Curiae Romanae data. III. Divisio. Constitutiones Romanorum Pontificum divi­ duntur: «) ratione vis et ambitus in universales et particulares; generales et singulares et speciales; b) ratione occasionis, qua latae sunt, in Decreta sive Motus proprios atque in Decretales i. e. epistolas sive responsa (5), (1) Quae Bouix, De princip. p. 162 sq. de Rom. Pontifice ut unico fonte iuris canonici asserit, explicatione indigent et distinctione inter potestatem legislativam eiusque subiectum et inter duo suprema subiecta potestatis legislativae non adaequate, sed inadaequate distincta. Item Scherer 1. c. t. I, p. 138, non satis distinguit iura subiectiva a potestate iurisdictionis, quae utique a solo Rom. Pontifice ceteris Praelatis ecclesia­ sticis conceditur; neque recte docet secundum < theoriam curialislicam ■> Romanum Pontificem indiscriminatim omnis iuris in Ecclesia esse fon­ tem. Cfr. Act. theol. Oenip. t. XI, p. 342 sq.; Passerini 1. c. in cap. 1, h. t. I, 2, in Sext.; .Villes in cit. Act. Oenip. t. XIX, p. 1 sq. de « scrinio pectoris Rom. Pontif. iunct. Gillmann, de eadem re, in A. f. k. K. t. 92 p. s. sq. (2) Phillips 1. c. t. I, p. 65 sq. (3) Beiffenstuel h. t. n. 1 sq. Alia nomina legum pontificiarum sunt: Statuta Sedis Apostolicae, decretalia constituta, decreta, decretalis epi­ stola, edictum, sanctio. Cfr. v. g. ep. Sirie. Papae ad Himer. Tarrac. cap. 1, 15, a. 385; decret. Gelas. I, de libr. recip. cap. 3. a. 495, v. 496; cap. 34 de praeb. III, 4, in Sext.; cap. 8. de cone, praeb. III, 7, in Sext.; Hinschius 1. c. t. III, p. 683 sq. (4) Cone. Vatic. Sess. III, i. f. post canones. (5) Constitutionibus Rom. Pontificum, quae continere solent ordi­ nationes pontificias aliqua ratione generales et stabiles, opponuntur re­ scripta Romanorum Pontificum, quibus gratiae et dispensationes conce­ duntur vel causae particulares definiuntur. At vel ipsis rescriptis aucto­ ritas decretorum generalium inesse potest (cfr. cap. 19, X, de sent. II, 27), sicut forte in Bulla tantum concessio dispensationis particularis conti­ netur. DE CONSTITUTIONIBUS HH. PONTIFICUM 275 prout sine aliorum relatione aut non nisi post relationem q lian­ dam factam datae fuerunt; at non raro haec nomina v. g. De­ creta. Decretales promiscue adhibentur (6); c) ratione formae in Bullas et Brevia, in Encyclicas i. e. litteras, in Chirographa, in (simplices) Litteras Apostolicas (7). IV. Notae historicae. Potestas legislative, quam Christus DoI minus S. Petro concesserat, a Romanis Pontificibus, legitimis S. Petri successoribus, inde iam a primis saeculis etiam exercitata est. Cuius potestatis Romanorum Pontificum primum vestigium habetur in epistola S. Clementis (8) ad Corinthios et multo ma­ gis in modo procedendi Victoris (9) Papae contra Polycratem, Ephesinum Episcopum. Maxime vero ex tempore Siricii (10) su­ prema illa potestas Romanis Pontificis fit manifesta, ut patet ex ipsius epistola ad Himerium Tarraconensem (a. 385). Item Innocentius I (a. 416) (11) in epistola ad Decentium Eugubinum edicit « ab omnibus debere servari», «quod a principe Aposto­ lorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est ac nunc usque cu­ stoditur». Non minore vi Zosimus (12) atque praesertim Leo M. (13) et Gelasius (14) suorum decretorum observantiam ur­ gent. Hinc mirum non est, quod saltem a saeculo sexto Decre­ tales Romanorum Pontificum collectionibus canonum insere­ rentur atque in Conciliis reciperentur (15) tamquam « auctori­ tas», contra quam agere esset praesumptio (16). Quare in Syn(6) Stephan Tomae. 1. c. p. 2 sq.; Bouix, De principiis p. 272 sq.; Scherer 1. c. § 27, not. 1 sq. (7) Bouix 1. c. p. 275 sq.; Grisar 1. c.; Bangen 1. c. p. 430 sq. (8) Palmieri, De R. Pont., p. 29G sq.; Hinschius 1. c. t. III, p. G69 sq. pro suis theoriis protestanticis solido fundamento destitutis de constitu­ tione Ecclesiae Christi neglecta sacra scriptura sibi construit « historiam » legislationis ecçlesiasticae et pontificiae. (9) Cap. 7, n. 1, cap. 47, n. G, cap. 59, n. 1; Act. theolog. Tubing, (a. 1876) p. 458. (10) Euseb., Hist. eccl. 1. V, cap. 24. (11) Cfr. c. 11, D. 11. (12) Epist. ad Hesych. (a. 418). (13) Epist. ad Episc. per Camp. (a. 443). (14) Cfr. c. 3, § 1G, Dist. 15. (15) Cfr. c. 9, Concil. Agath. (a. 509); c. 2, Cone. Hispal. II, (a. G19); c. 2, C. XVI, q. 3; Saegmueller 1. c. p. 109, 70. (16) Cfr. c. 20, Cone. Turon, (a. 567); c. 1, Cone. Tolet. III, (a. 589); c. 17, Cone. Tolet. IV (a. 633). 276 TITULIS VI odo Romana (a. 863) c. 5 generaliter statutum est (17): « Si quis dogmata, mandata, interdicta sanctiones nel decreta pro catho­ lica fide net ecclesiastica disciplina... a Sedis Apostolicae Prae­ sule salubriter promulgata contempserit, anathema sit ». Quam doctrinam approbavit Concilium oeeumenicum octavum a. 869 Constantinopoli celebratum (18). neque umquam in dubium vo­ carunt sequentes canonum collectiones usque ad Decretum Gra­ tiani (19) et deinceps. § 1. DE DECRETIS VEL DECRETALIBUS ROMANORUM PONTIFICUM 20-1. Romani Pontifices vi primatus iurisdictionis habent ve­ ram potestatem legislativam supremam et plenam sive stricte monarchicam in universam Ecclesiam; idcirco nulla ratione pendent ad instar regum constitutionalium a consensu vel con­ silio alicuius collegii aristocratic! v. g. Cardinalium vel Episco­ porum aut coetus democratic! aut principum saecularium pla­ cito in legibus ecclesiasticis universalibus valide et licite con­ dendis. Cf. can. 218, 219; Dist. 19, 20; cap. 23, X, de privileg. V, 33; cap. 5, Concilii Lateran. IV, a. 1215; Concil. Lugdun. II, a. 1274, in confess, fid. Michaelis Palaeologi; cap. 1, h. t. in Sext.; cap. 1, de maior, et obed. I. 8, in Extravag. com.; Bonif. VIII, Const. «Unam Sanctam»; Innoc. VI, Const. «.Sollicitudo». 6 Iui. 1353; Concil. Florent, a. 1439; Decret, unionis Graecor.; Concil. Trid. a. 1545-1563, Sess. XIV. cap. 7. doctrin. Sess. XXV, cap. 21. de reform.; Pii VI, Const. «Super soliditate » 28 Nov. 1786; Pii VI, Const. « Auctorem fidei» 28 Aug. 1794, propos. 2. 3, 6; Pii IX. Encycl. «Quanta cura» 8 Dec. 1864 i. f.; Syllab. Pii IX, prop. 20. 34; Concil. Vatican. Sess. IV, cap. 3; Suàrez, De leg. 1. IV. cap. 3; Bouix, De princip. p. 168 sq.; Scherer 1. c. t. I. p. 137 sq. p. 187 sq.; Wilmers, De Christi Eccl. p. 16. sq. 148 sq. 260 sq. (17) Cfr. c. 18. C. XXV, q. 2. (18) Pius VI, in cit. Brevi «Super solid. : Bouix, De princip. p. 184. (19) Scherer 1. c. p. 187 sq. praesertim not. 7. 8. ubi ex ipso modo loquendi Bom. Pontif. recte concludit Decretales pontificias fuisse veras et universales leges. UE CONSTITUTIONIBUS KB. PON I IFICL'M 205. Ut infallibilitas Romani Pontificis lam late patet quam infallibilitas Ecclesiae, ita eliam ipsius potestas legislative in omnia obiecta sese extendit, de quibus Ecclesia leges disciplina­ res condere potest (20). Potestas igitur legislativa R. Pontificis nequaquam est illimi lata atque arbitraria; limitatur enim iure divino naturali atque posilivo. Hinc Rom. Pontifex contra ius divitium neque veras dispensationes concedere neque leges con­ dere potest. Porro cum potestas legifera Romano Pontifici data sit in aedificationem, non in destructionem Ecclesiae (21), ipse in legibus condendis imprimis rationem habeat necesse est finis Ecclesiae, mansuetudinis Christi, supremi legislatoris Eccle­ siae (22), item singularis indolis atque naturae Ecclesiae eiusque constitutionis fundamentalis, denique difficultatum tempo­ rum atque nationum indigentiarum. Cfr. Aichner, Compend. iur. eccl. § 103. At minime Romani Pontifices impediuntur, quominus leges ferant contra suorum praedecessorum statuta disciplinaria, (cum non habeat imperium par in parem) (23), aut contra ius com­ mune antiquitate venerandum et a Conciliis oecumenicis vel ah ipsis Apostolis constitutum aut contra ius nationale etiam galli(20) Cone. Vatican. Sess. IV, cap. 3, 4; Granderalh, Constitutiones dogmaticae Cone. Vatie, p. 220 sq. (21) Quare Romanus Pontifex leges mere civiles extra Statum pon­ tificium ferre nequit, quoniam extra territorium sui principatus civilis potestate politica mereque temporali caret, atque ipsius iurisdictio spi­ ritualis ad leges civiles condendas sese non extendit. Cfr. cap. 13, X, de iudic. II, 1; cap. 13, X, qui filii IV, 17; Suarez 1. c. 1. Ill, cap. 6; Schmalzgr, h. t. n. 16. Inde tamen nequaquam sequitur Rom. Pontificem non posse declarare nullas atque irritas leges civiles iuri divino vel canonico con­ trarias. Cfr. cap. 7, 10. X, h. t. I, 2; cap. 2, 10 X, de consuetud. I, 4; Bened. XIV, De Synod, dioec. 1. IX, cap. 10 sq.; Syllab. prop. 42; Hinschius I. c. t. II, p. 765 sq.. ubi affert vera mixta falsis. (22) Cui indoli legislationis pontificiae sane adseribendum est, quod in foro ecclesiastico iura quaesita, quae nituntur iure communi aut pri­ vilegiis vel legitimis consuetudinibus, licet per se a Romano Pontifice pro plenitudine suae potestatis tolli possint, tamen de facto non tollantur, nisi expressa clausula de contrario caveatur. Cfr. supra de clausulis; Re­ gni. Cane. Apost. 18, et Riganti, Comment, in Reg. Cane. Apost. in hac Reg. 18. (23) Cap. 20, X, de elect. I, 6; cap. 4, X. de concess. praeb. III. 8; Bened. XIV, Const. «Magnae » 29 lun. 1748. 278 TITULIS VI canum (24). Quod si sese appellant custodes fidei, vindices ca­ nonum. eorum observantiam promittunt atque adeo se contra canones agere posse negant, huiusmodi dicta illud optime pro­ bant etiam Romanos Pontifices sine insta causa non nisi temere et illicite contra disciplinam probatam Ecclesiae nona condere statuta (25). At quamvis fieri possit, ut Romani Pontifices leges forte minus opportunas brevi tempore a se vel a suis successori­ bus corrigendas et retractandas (26) condant, tamen numquam accidit neque umquam fiet, ut lex disciplinaris rectae fidei et bonis moribus opposita a Romano Pontifice universae Ecclesiae promulgetur. Nam etiamsi supremus gradus prudentiae Roma­ nis Pontificibus in legibus disciplinaribus condendis nullibi est promissus, tamen certe ea gaudent infallibilitate (27), qua gau­ det Ecclesia in legibus universalibus de disciplina (28). Denique si nequaquam quidquid Romani Pontifices vel ora­ culo vivae vocis proferunt vel scripto (29) promulgant, tamquam definitiones ex cathedra vel leges (30) ecclesiasticae sint haben­ dae, atque in ipsis definitionibus ex cathedra pars argumenta- !·»*·< (24) Bouix, De princip. 1. c. p. 82 sq. (25) Cfr. c. 7, 8, D. 19 cum diet. Gratiani; Palmieri. De Rom. Pont, p. 462 sq. (26) Cfr. retractationes concordatorum factas a Paschali II, a. 1112 et a Pio VII a. 1813. (27) Concil. Vatic. Sess. IV. cap. 4; Grande rath 1. c. p. 190 sq. (28) Decreta Cone. Constant, a Martino V. (a. 1418) confirmata apud Denzinger-Bannwart, Enchir. n. 581 sq.; Cone. Trid. Sess. XXI. doctr. de com. cap. 2; Pii VI, Const. < Auctorem fidei » 28 Aug. 1794; Wilmers, De Christi Eccles, p. 472 sq.; Billot. De Eccles, t. II. p. 148 sq.; Suârez, De fide disp. V. sect. 8. n. 7 ; < Hoc intelligendum Quantum ad substantiam seu quantum ad honestatem morum: nam quoad circumstantias vel mul­ tiplicandi praecepta vel rigorem aut nimias poenas, non est inconveniens aliquando committere aliquem humanum defectum, quia hoc non est con­ tra Ecclesiae sanctitatem, approbare autem turpia pro honestis vel e con­ verso damnare honesta tamquam iniqua repugnat veritati et sanctilati Ecclesiae, et ideo etiam in his non potest errare Pontifex >. (29) Extravg. Ioann. XXII. tit. 14, d. V. S. cap. 5; Benedict. XIV. Epist. ad Arch. S. Dom. < Redditae » 5 Dec. 1744. 5 41. De Synod, dioeces. praef.; Zech 1. c.. § 207. (30) Quare sententia iudicialis Romani Pontif. in litibus mere pri­ vatis prolata ordinarie vim legis universalis non habet, nisi R. Pontifex intentionem habeat legem condendi eanique sufficienter promulget. Cfr. Zech 1. c. § 208; Sanchez. De s. matrim. sacram. 1. II. disp. 14. n. 4. PE CONSTITUTIONIBUS RB. PONTIFICUM 279 Hua a doctrina proprie definita sit distinguenda, similiter in Constitutionibus Romanorum Pontificum sola pars dispositiva, non historica vim legis pontificiae habet. 206. Romani Pontifices pro more Apostolorum atque ipsius Christi Domini viva voce et sine scriptura leges dare et tradere nullo iure prohibentur neque certae formae sunt adstricti. Hinc ex iure divino naturali et positivo plenam habent libertatem se­ ligendi formam legislationis quam pro diversitate temporum me­ liorem existimant, dummodo ea semper serventur, quae saltem ex natura rei requiruntur. Cfr. c. 17. C. IX q. 3; Suârez, De leg. 1. IV cap. 14. Ex praxi vero recepta ad vitandam iuris incertitudinem ordinarie in forma scripta, leges suas promulgant. Ex forma quam Pontificiae Constitutiones induunt habentur Bullae, Brevia, Chirographa, Allocutiones, et Oracula vivae vocis. Bullae sunt litterae pontificiae apertae sive patentes, scri­ buntur in forma sollemni cum multis clausulis, de rebus gravio­ ribus, ordinarie lingua latina, in magna et crassa membrana, nunc (31) communibus characteribus latinis et datis pro more calendarii antiquorum Romanorum appositis, sed post cit. Mot. propr. Leonis XIII non amplius appenduntur plumbea numis­ mata, (a quibus Bullae nomen acceperant), nisi pro certis nego­ tiis maioris momenti. Bullae incipiunt cum nomine Romani Pon­ tificis cui numerus non additur, sed illico subiunguntur verba (Pius) « Episcopus servus servorum Dei»; variis in dicasteriis praeparari et registrar! possunt, at semper per Cancellariam Apostolicam expediuntur a Cardinali Cancellario et a Card. Secretar. Status vel a Card. Praef. illius Congregat, ad quam per­ tinet negotium de quo in Bulla agitur. Sollemniores v. gr. canonizationis subscribuntur ab ipso R. P. et a Cardinalibus (32). (31) Benedict. XIV cit. Const. « Gravissimum » (in font.) disponebat, quae negotia per Secretariam Brevium, quae per Datar. Apost. sint ex­ pedienda. Ferveres 1. c., n. 1159 sq. (32) Leo XIII, in cit. Motu propr. 29 Dec. 1878, antiquas litteras teutonicas aliasque sollemnitates abrogavit. Ballandier, Annuaire Pontif. a. 1906. n. 457 sq., a. 1899, p. 499; Ferreres 1. c. p. 465 sq. 470 sq., Constitu­ tio Pii X de Curia Romana, ex qua data ponenda est more vulgato, se­ cundum annum cuius initium est prima dies lanuarii. cum antea data poneretur anni Incarnationis, cuius initium est 25 Martii et dies refere­ bantur ad Kalendas. nonas et idus more roniano. 280 .ι urvi.i.s vi Breuia sunt litterae apostolicae, quae ex mandato generali vel speciali Romani Pontificis in oblonga et tenui membrana, characteribus ordinariis, lingua plerumque latina exarantur. Praemittitur nomen Pontificis cum numero v. g. Leo PP. XIII; stilus est simplex, desunt multiplices clausulae Bullarum, data scribuntur secundum calendarium nunc receptum, deest sub­ scriptio Romani Pontificis, sed eius loco Brevia subscribuntur a Cardinali Secretario Status vel, si minoris momenti sint pro hoc, a cancellario Brevium (33) atque expediuntur « sub annula pis­ catoris* etiam clausa cum directione adseripta. Motu proprio decreta illa acta vel litterae apostolicae dicun­ tur. quae illa verba inscripta habent, ad neminem in particulari diriguntur et a solo Romano Pontifice subsignantur. Etiam res valde graves Ecclesiae interdum hac forma ordinantur et publi­ cantur. Exempla in A.A.S. plurima. Litterae Apostolicae imprimis sunt ipsae Bullae et Brevia (Constit. Sapienti consilii A.A.S. I.. p. 17), quod si non habent for­ mam Bullae aut Brevis, servantur tamen circa res gravioris mo­ menti. Litterae Encyclicae dicuntur ipsae litterae apostolicae ad catholicum Orbem vel ad Episcopos alicuius regionis directae, quae praesertim doctrinam atque graves exhortationes et mo­ nita tradunt atque non raro etiam disciplinaria praescripta con­ tinent. Epistolae Apostolicae simpliciore sub forma dantur et Pon­ tificis nomine in fine subsignantur: quod si de re maximi mo­ menti agatur et ad universam Ecclesiam vel ad Episcopos ali­ cuius regionis diriguntur nonnumquam dicuntur epistolae en­ cyclicae (Cfr. A.A.S. XVI. 5). Chirographa dicuntur litterae ipsa manu Pontificis scriptae aut saltem signatae (cfr. v. gr. A.A.S. XIX. 5). Litterae Decretales nunc (ab a. 1920) vocantur Bullae quae canonizationem decernunt. In A.A.S. acta Pontificia hoc ordine ponuntur: Litterae En­ cyclicae: - Litterae Decretales: - Epistolae Apostolicae; - Motu (33) Cfr. Motum proprium Pii X In Romanae Curiae .·. de refor­ mandis formulis bullarum 8 Dee. 1910 in A. A. S. II. 939. Ferveres 1. c. n. 1151 sq. ni: constitütioniih s an. poniiiici.m 281 proprio: - Chiroyrapha; - Constitutiones Apostolicae; - Litterae Apostolicae; - L pistol ae; - Sermones: - Sacrum Consistorium; Conventiones; Nolificaliones sine ulla subscriptione. 207. Legibus Romanorum Pontificum legitime promulgatis omnes homines baptizati, quibus datae sunt, obedire tenentur; nam jurisdictio Rom. Pontificis in omnes homines baptizatos sese extendit (31). At quemadmodum supra iam expositum est, Episcopi in certis casibus non prohibentur, quominus leges di­ sciplinares Romani Pontificis non illico exsecutioni mandent at­ que interim per legitimam remonstrationein suas rationes SS. Domino exponant (35). Quae exceptio vel limitatio nequaquam eousque est exten­ denda, quasi Romanus Pontifex suis legibus omnes suos subdi­ tos obligare non possit aut de facto non velit, nisi accedat re­ ceptio vel acceptatio legum pontificiarum per populum fidelem vel per Episcopos vel per principes Christianos (3G). Romani Pontifices licet impedire nequeant (cfr. n. 104), quominus ipsorum successores leges praedecessorum aut abro­ gent aut dispensationibus datis relaxent, tamen compluribus adiunctis clausulis eflicere possunt, ut Constitutiones a se latae maiorem firmitatem consequantur atque difficilius muten­ tur (37). Quare si Romani Pontifices videntur nulla et irrita de­ clarare (38), (piae a successoribus contra statuta praedecessorum decernuntur, id intèlligendum est de iis casibus, quibus succes­ sores non sufficienter suam manifestarunt intentionem pro su­ prema et plena potestate etiam leges huiusmodi firmissimis clausulis munitas abrogandi vel mutandi. Ita v. g. Romani Pon­ tifices non derogabunt Concordatis, nisi de derogatione fiat ex­ pressa et specialis mentio (39). (34) Const. Bon if. VIII « Γιιιιηι sanciam Sudrez 1. c. cap. 19. (35) Bouix, De princip. p. 227. (36) Sudrez 1. c. cap. 16; Bouix I. c. p. 191 sq. (37>) Cap. 2(1. (Innoc. HI) X de elect. I. 6; Scherer 1. c. § 25, not. 3, 4, $26, not. 3. § 37. not. 25; Hinschiiis 1. c. t. Ill, p. 746, 770, 793. (38) Boned. XIV, in concord. Ilisp. a. 1753. Cfr. S'ussi, Con ventiones p. 273. (39) Bouix 1. c. p. 77 sq.; Zech I. c. §§ 320 sq. 282 TITULUS VI § 2. DE DECRETIS SS. CONGREGATIONUM •Ί 208. Sacrae Romanae Congregationes resolutiones dant, quae aut decreta dicuntur aut instructiones: nonnumquam, etiam nunc, dant decisiones iudiciales quamvis stricta forma iudiciaria non servata; porro sive ex mandato sive saltem ex speciali Rom. Pontificis approbatione veras leges promulgant (40). Ipse veniunt nomine S. Sedis vel Sedis Apostolicae ut sancitur can. 7. Si de vi et efficacia decretorum Sacrarum Congregationum quaeratur, imprimis distinguenda sunt decreta, quae spectant ad doctrinam, a decretis disciplinaribus. Relicta theologis dispu­ tatione de valore decretorum doctrinalium (41) v. g. S. Congr. Inquisitionis, canonistae propriam provinciam non egrediuntur, si potissimum inquirunt in valorem juridicum. decretorum disci(40) Cfr. Motu proprio Benedicti XV. 15 Sept. 1917 initio editionum Codicis. (41) Qua in re accedendum omnino est ad sententiam illorum theo­ logorum et canonistarum, qui tenent responsa doctrinalia pontificiarum Congregationum etiam a R. Pontifice in forma mere communi confir­ mata v. g. S. C. Inq. ex sese non esse infallibilia, sed sane magnae esse auctoritatis et non nisi cum temeritate posse contemni atque denegata legitima obedientia non admitti. Cfr. Pii IX. Epist. ad Arch. Frising. < Tuas libenter 21 Dec. 1863: decr. < Lamentabili » S. C. Inq. 3, Iulii 1907, prop. 7. et 8. Profecto illa responsa ex sese definitiones ex cathe­ dra de facto non sunt neque per delegationem pontificiam fieri possunt. Nam Romanus Pontifex praerogativam infallibilitatis per delegationem neque cum Congregationibus Cardinalium neque cum ullo homine com­ municare valet; ergo nisi decisiones doctrinales Sacr. Congr. a Romano Pontifice confirmentur in forma specifica (confirmatio enim in forma communi non sufficit) atque transmutentur in veras et peremptorias de­ cisiones pontificias universae Ecclesiae obligatorio modo propositas et promulgatas, definitiones irreformabiles non exsistunt. Ita De Angelis 1. c. lib. I. tit. 31, n. 10; Santi 1. c. eod. 1. et t. n. 70 aliique v. g. Cardinalis Franzelin. Cfr. quoque Grisar in Act. theol. Oenip. t. II. p. 673 sq.: Granderath ibid. t. XIX. p. 623 sq.; Lega, De iudic. eccl. t. II, p. 347 sq.; Scherer 1. c. t. I. p. 145: Choupin. Valeur des décisions doctrinales et disciplinaires du Saint-Siège p. 19 sq. et praesertim Wilmers. De Christi Ecclesia p. 441 sq. Quare Bouix, De Curia Rom. p. 481 sq., non satis distinguens varias confirmationis pontificiae species parum accurate dis­ serit. llinschius quoque 1. c. t. III. p. 787 sq. easdem distinctiones non satis attendit. ■ - DE CONSTITUTIONIBUS HR. PONTIFICUM 283 plinarium Sacrarum Congregationum. Qua in re quoad praete­ ritum disputatio fere reducitur ad decreta paucarum Congre­ gationum atque praesertim ad resolutiones S. Officii, S. C. Con­ cilii et S. R. C. (42); at post novam Curiae Rom. ordinationem maiori vel minori ambitu pertinet ad omnes SS. CC. in materia respectivae competentiae cxclusivae. Decreta Sacr. Congregationum variis nominibus insigniun­ tur atque modo declarationes modo resolutiones vel decisiones medo responsa vel decreta dicuntur. Quae vocabula licet non raro promiscue adhibeantur, tamen sensu stricto declarationes sunt interpretationes iuris iam constituti; resolutiones vero vel decisiones potius appellantur responsiones vel sententiae iudicialcs in causis particularibus; denique decreta sensu stricto vi­ dentur esse novae plane leges, ubi accedit specialis Pontificia ap­ probatio. Quae approbatio hodie requiritur in quavis re gravi vel extraordinarii momenti, salvis iis, ad quae speciales faculta­ tes tributae sint (can. 244). 209. Divisiones decretorum hisce nominibus magna ex parte insinuantur. Etenim decreta SS. CC. distingui possunt. I. ratione diversae potestatis sci. legislativae, interpretato­ riae, iudicialis, exsecutoriae vel administrativae (43), qua SS. CC. (42) Bouix 1. c. p. 295 sq.; D'Annibale 1. c. P. I, n. 184, nto. 5; Acta S. Sed. vol. Ill, p. 563 sq. (de decr. S. R. C.). (43) Sixti V, Const. « Immensa »; De Angelis 1. c. n. 12; Gury-Ballerini, Theologia inor. t. I, n. 130, not. a. «Atqui S. Congregatio C. ex sui institutione (saltem primitiva) potestatem utique interpretandi, non au­ tem leges condendi habet»·, Gasparri, De matrim. n. 738: « S. C. (C.) potestate legislativa caret »; D’Annibale 1. c.; longe aliter Lega 1. c. t. II, p. 362 sq., ubi saltem nonnullis SS. CC. et praesertim S. C. C., S. R. C., S. C. de Prop. F. vindicabat potestatem legiferam etiam ad interpreta­ tiones extensivas. Profecto cum relatum esset in insulis Philippin is « esse aliquos religiosos, qui parvipendentes decreta S. Congregationis de Pro­ paganda Fide cum maximo animarum praeiudicio spargunt per illas par­ tes resolutiones et decreta praefatae S. C. facere tantum opinionem pro­ babilem, uti puram et simplicem Cardinalium declarationem, unde posse etiam contrarium defendi, SS.mus D. N. (Innocentius X) confirmavit (30 Iui. 1652) decretum S. M. Urbani VIII. videlicet quod Decreta S. Congre­ gationis Generalis de Prop. F., quotiescumque sint a Praefecto eiusdem firmata, a Secretario subscripta et sigillo munita vim et valorem habeant Constitutionis Apostolicae ac ab omnibus et singulis inviolabiliter serven­ tur i. e. in territoriis missionum, pro quibus flata fuerunt. Quod decreI 284 titulus vi nul iure ordinario aut saltem ex speciali concessione Romani Pontificis instructae sunt, in decreta (novas leges), interpretatio­ nes sive declarationes, sententias iudiciales, privilegia vel dispen­ sationes vel alias ordinationes exsecutorias vel administrativas; II. ratione ambitus in decreta formaliter generalia (44) vel universalia et in formaliter particularia, quatenus ipsa materia, promulgatione, forma v. g. Urbi et Orbi evidenter ad totam Ec­ clesiam aut solummodo ad materias vel personas particulares referuntur; III. ratione authentiae in genuina et spuria. Illis adnumerantur omnia illa decreta, de (piorum conformitate cum textu originali in forma legitima v. g. regulariter per subscriptionem Praefecti c Secretarii S. ('. Sigillo munitam (45) aut in S. C. Inq. tum a S. C. de Prop. F. 15 Maii 1779 denuo approbatum est. Cfr. Collectan. S. C. de Prop. E. n. 19, 11. Quibus decretis secundum sensum ob­ vium examinatis de vera quadam potestate legifera S. C. de P. F. non poterat dubitari. Idem eruitur de S. R. C. ex declaratione eiusdem S. C. 23 Maii 1846 d. 17 Iui. eiusd. an. a Pio IX confirmata. Legifera quoque potestas S. C. C. compluribus decretis v. g. 29 Iui. 1898 practice demon­ strata erat. Cum praesumptio militet pro SS. CC., omnia requisita in con­ dendo decreto fuisse rite servata, immo saepissime etiam expresse comme­ moretur relatio facta in audientia SS.mi. et ubi de iure mutando vel ex­ tendendo agatur, adiiciatur clausula: Facto uerbo cum SS.mo, insuper nunc, postquam SS. CC. acta unica ratione legitime promulgari possint per insertionem in Commentario officiali de A. A. S., multo facilius con­ stet de aulhentia et publicatione decretorum, ipsa vero forma et tenor decretorum haud difficulter edoceant fideles de valore particulari vel universali, observantia decretorum SS. CC. a compluribus dubiis et con­ troversiis videtur esse liberata et in tuto posita. Praesumendum omnino est, quae ex Codice requiruntur, attento etiam supra citato Motu proprio Benedicti XV, a respectiva S. Congregatione esse servata. (44) Bouix, De Curia Rom. p. 357; Hinschius 1. c. t. III p. 787 not. 9 i. f. 789 not. 2, 3. Cfr. infra de decretis vel potius interpretationibus aequivalenter generalibus. (45) Decretum Urbani VIII 2 Aug. 1631 (cfr. Barbosa, Ius eccl, 1. I cap. I n. 83). vi cuius tantum declarationes sigillo et subscriptione Prae­ fecti et Secretarii munitae tamquam authenticae erant habendae, expresse et directe ad solam S. Congregationem Concilii referebatur, sed postea etiam expresse ad decreta S. C. de Prop. F. fuit extensum. Cfr. S. C. de Prop. F. 30 Iui. 1652 et 15 Maii 1779 in Collect. S. C. de Prop. F. n. 10, 11. Quae conditiones si servantur, sane etiam declarationes aliarum Congre­ gationum authenticae reputantur. At praxis est mitior. Cfr. Santi 1. c. 1.1 tit. 31 n. 45. 46; Scherer 1. c. p. 135; Hinschius 1. c. t. III p. 789. DE CONSTITUTIONIBUS HK. PONTIFICUM per solam subscriptionem Notarii sine ulla subscriptione Cardi­ nalis Secretarii vel Assessoris aut per relationem scriptorum fide dignorum constat. Omnia reliqua habentur spuria aut saltem merito suspecta ideoque non solum ius non faciunt: sed etiam ex mandato Gregorii XV proscripta erant. Nunc authentiae multo melius consultum est per insertionem in commentario officiali ad normam Const. « Promulgandi » Pii X Acta A. Sed. vol. I p. 5 ct can. 9; IV. denique speciali quadam ratione declarationes SS. CC. a multis scriptoribus dividi solent (4G) in extensivas, quae ultra id. quod proprio et communiter usitato sensu verborum attento in lege continetur, novi aliquid statuunt, et in comprehensivas, quae a proprio et communiter usitato sensu verborum legis non recedunt. Cfr. Caus. select. S. C. C. 1. c. p. 20. 210. In his declarationibus sive decretis interpretativis speciatim commemorandae sunt declarationes quae formaliter sunt particulares, sed aequivalenter videntur esse universales. Nam ratio decreti valet aequaliter pro omnibus, quia decisio pendet v. gr. ab interpretatione decreti Tridentini vel rubricae, quibus ex sese vis legis universalis competit. At sensus videtur esse du­ bius et obscurus, non clarus atque manifestus; insuper ista du­ bia non censentur oriri ex subiectiva ignorantia legis obiective et in se clarae, sed fundari in ipsa obscuritate obiectiva verbo­ rum, ita ut ipsi viri docti magno numero in diversas abeant in(46) Ut alias iam observatum est, scriptores in definienda interpreta­ tione comprehensiva non omnino conveniunt. Cum definitione supra al­ lata, quae etiam quoad rem adoptatur a Ballerini 1. c., Bucceroni, Inst. theol. moral, vol. I p. 74 post. Schmalzgr. 1. c. Dissert, prooem. n. 373 aliosque, non concordat definitio Lehmkuhl, Theologia moralis vol. 1 n. 149. < Talis interpretatio... ea, quae satis clare in lege iam continebantur, vere contenta esse denuo edicit, mere comprehensiva dicitur». Sebaslianelli, Praelect. iur. eccl. t. I p. 41 distinguens interpretationem declarativam et extensivam denuo subdividit extensivam i. e. ultra verba legis factam in pure extensivam et comprehensivam: illa fit. cum ob solam paritatem vel similitudinem rationis lex extenditur ab uno casu ad alium neque in verbis legis expressum neque in mente legislatoris comprehensum; altera (comprehensiva) habetur. « quando ob identitatem rationis ex uno casu ad alium porrigitur verbis (?) legis non expressum, in mente (?) tamen legislatoris comprehensum ». Neque Bouix 1. c. p. 362 aliis scriptoribus plane consentit, si docet: « Comprehensivae illae (declaratione) dicuntur, quae declarant dumtaxat legis sensum, ita ut. quod declaratur, non sit 286 TITULUS VI terpretationes, Quae distinctio (47) maxime quoad necessitatem promulgationis videtur esse attendenda. Nam lex clara propter ignorantiam et dubia particularium personarum non denuo uni­ versae Ecclesiae est promulganda; aliter autem est dicendum de promulgatione declarationis legis vere et objective obscurae et dubiae (48), ad normam can. 17 § 2. 211. Quod si de valore iuridico (49) decretorum Sacrarum Congregationum quaeratur, pro triplici specie decretorum haec videntur esse tenenda: I. SS. CC. si privilegium quoddam vel dispensationem concedunt, aut pro sua potestate administrandi et exsequendi attentis specialibus circumstantiis praxim quandam tolerant, aut iuris tramite non servato potius secundum aequum et bonum rem componunt, sane leges generales non condunt neque aliis facultatem concedunt vel obligationem imponunt in casibus si­ milibus eodem modo agendi (50). Nam de ipsis sententiis judi­ cialibus R. Pontificis in similibus causis adoptandis cap. 19, X de sent. II. 27 haec adiungitur limitatio: «Nisi forte cum ali­ quid causa necessitatis et utilitatis inspecta dispensative duxe­ rit statuendum », atque ex ipsa natura rei eadem limitatio sua- novum ius. sed ius ipsa lege iam comprehensum . .4. Palmieri, Opus theol. mor. t. I p. 423 dicitur ea interpretatio comprehensiva, quae declarat id. quod iam in lege, licet obscurius, continetur. D’Annibale 1. c. n. 184, 2 Comprehensivam interpretationem vocat declaratoriam ■», « si quid ob­ scurum verbis irrepserit eamque putat a neotericis dici grammatica­ lem. At declarare legem in se clarum non est idem atque non recedere a proprio et communiter usitato sensu verborum. Etiamsi enim in inter­ pretatione a proprio et communi verborum sensu non recedatur, totus textus atque contextus legis potest esse ita dubius et obscurus, ut lex ne­ quaquam clara vel satis clara dici possit. Item non raro verba determi­ nato quodam sensu accipi possunt, at non debent. Quo in casu pariter lex profecto clara dici nequit, cum complures interpretationes a verbis legis per se non sint alienae, e quibus legislator exclusis aliis interpretationi­ bus forte solide probabilibus unice interpretationem suam authenticam obligatorio moto proponit. Cfr. Pulzer 1. c. n. 3 de sensu lato in favora­ bilibus. de sensu stricto in odiosis. (47) Bouix 1. c. p. 358 sq. de decretis aequivalenter generalibus. (48) Bucceroni 1. c. pag. 73; Hinschius 1. c. t. III p. 788 not. 11. (49) Ballerini-Palmieri 1. c. p. 273 sq.; D'Annibale 1. c. n. 184 not. 5. (50) S. R. C. 8 April. 1854; Bouix I. c. p. 361. Qua de re nulla exsistit controversia. Cfr. quoque Lehmkuhl 1. c. t. I n. 205 DE CONSTITUTIONIBUS RR. PONTIFICUM 287 detur. Nihilominus modus procedendi SS. CC. etiam in his cau­ sis gratiosis, praesertim si in stabilem quendam stilum trans­ ierit. inferioribus Praelatis forte similibus facultatibus instructis potest exsistere tuta quaedam norma. Neque illud omittendum est ex huiusmodi induitis concessis vel negatis etiam facilius co­ gnosci posse, utrum consuetudo quaedam sit rationabilis, an ir­ rationabilis; nam praxis a S. C. ut irrationabilis expresse repro­ bata non facile poterit tacite introduci per legitimam consue­ tudinem (51). 11. Decisiones SS. CC., quae in forma indicii ad dirimen­ das controversias inter partes eduntur, etsi certe partes ligent, tamen vi legum universalium in Ecclesia ex sese carent. Nam Cardinales in huiusmodi causis dirimendis agunt partes indi­ cum, non legislatorum; at iudices etiam supremi atque adeo potestate legifera instructi suis sententiis iudicialibus leges uni­ versales condere non solent, sed tantum partes obligant, nisi ex­ presse suam intentionem illa sententia iudiciali legem ferendi universalem manifestent et sententiam latam omnibus sufficien­ ter tamquam legem promulgent (52). Hinc Cardinales suis deci­ sionibus iudicialibus cum neque talem intentionem manifestent neque sententias a se latas consulto Romano Pontifice promulgent, leges universales non condunt, sed solas partes ligant (53). Nam principium iuris Romani: « Res inter alios indicatae neque emo(51) Lingen et Reuss, Causae select. S. C. C. p. 22; S. R. C. 1 Iui. 1873 in caus. Ratisbon. iunct. Thalhofer, Handb. d. k. Liturgik t. 1 p. 359. (52) Cfr. de sententiis mere iudicialibus ipsius R. Pontificis: Zech, Praecognita § 208; Sanchez, De sanet, matr. sacram. 1. II disp. 14 n. 4. Idem principium nunc applicandum est illis decisionibus, quae ad diri­ mendas controversias sine stricta forma iudiciaria per viam administra­ tivam seu disciplinarem a SS. CC. dari possunt, et a fortiori sententiis iudicialibus S. Rom. Rotae vel Signaturae apost. Cfr. S. C. Consist. 11 Febr. 1911. (53) Huic sententiae si sibi constare velint, etiam· ii auctores videntur esse contrarii, qui velut Fagnanus 1. c. in cap. 19, X de iudic. II, 1 n. 1G, 17 omni declarationi S. C. C. etiam in casu particulari datae vim Consti­ tutionis generalis tribuebant. Cfr. cit. Caus. select. S. C. C. p. 21. Cui sen­ tentiae nimis rigidae Fagnani merito contradicunt: Aichner, Compend. iur. eccl. § 18; Scherer 1. c. t. I p. 145, 512 aliique v. g. per felicem quam­ dam inconsequentiam etiam Santi J. c. t. I tit. 31 n. 51; at Lega 1. c. p. 351 sq. etiam de rescriptis et sententiis iudicialibus in rigidiorem vi­ detur inclinare opinionem. 288 TITULUS VI lumerdum afferre his, qui indicio non interfuerunt, neque praeindicium solent irrogare*, (cfr. L. 2 Cod. quibus res indicata non nocet VII, 56) etiam in foro ecclesiastico est receptum. Cfr. cap. 25, X de sent. II. 27 : « Quamvis regulariter aliis non noceat res inter alios indicata ». Praeterea sententia iudicialis non tan­ tum pendet ab interpretatione legum, sed etiam a particularibus facti circumstantiis, quibus Cardinales saepe moventur ad dan­ dam decisionem; ergo manifestum est illas decisiones iudiciales ad facta forte diversa nec posse nec debere applicari (54). Cfr. S. C. Ep. et Reg. 11 Sept. 1891 in Act. S. Sed vol. XXIV p. 372. Immo indices inferiores etiam in casibus similibus licet senten­ tiam iudicialem Cardinalium ob magnam ipsorum prudentiam et doctrinam optimo iure magni faciant atque tuto sequi pos­ sint, tamen ut id in omnibus et singulis causis faciant, stricto iure universali non obligantur (55). At illud facile concedi pot­ est ex repetitis decisionibus iudicialibus SS. CC. posse oriri usum forensem in tribunalibus superioribus et inferioribus atque sti­ lum Curiae, qui vim legis habeat (cfr. can. 20). Quam legem etiam inferiores indices observare tenentur. III. Instructiones quoque SS. CC. nequaquam per se et indiscriminatim vim legum universalium et definitionum habent. Nam 19 Sept. 1671: « De mandato Sanctissimi (Clementis X) in(54) D'Annibale 1. c. P. I, n. 89; Benedictus XIV. in Declarat. « Ma­ trimonia 4 Nov. 1741: Licet Sanctitas Sua non ignoret, alias in ca­ sibus quibusdam particularibus et attentis tunc expositis circumstantiis S. Cong. Cone, pro eorum (matrimoniorum) invalidilate respondisse, ae­ que tamen compertum habens, nihil adhuc generalim et universe super eiusmodi matrimoniis fuisse ab Apost. Sede definitam... declaravit staluilque... matrimonia... pro validis habenda esse ·; Bened. XIV, Const. ♦ Eo quamvis » 4 Maii 1745, § 38 et Const. < Anno vertente* 19 lun. 1750. S 13. concedit SS. Urbis Congregationes adhaerere opinioni ma­ trimonia orientalium post susceptum sacr. ordinem contracta esse inva­ lida: nihilominus addit hanc controversiam pro omnibus ritibus orien­ talibus nondum Decreto Apostolico esse definitam. Nihilominus etiam una sententia S. C. de nullitate matrimonii maiorem habet vim quam sententia, qua declaratur constare de valore aut non constare de nullitate. Nam in priore casu S. C. debet habere certitudinem iuris et facti, in al­ tero casu potest intervenire aliqua sanatio, et indicium: Non constare. est ferendum, si vel sola probabilitas militat contra nullitatem matri­ monii. (55) Santi 1. c.*, cit.; Causae selecta S. C. C. p. 20. DE CONSTITUTIONIBUS HH. PONTIFICUM 289 iunclum fuit, quotiescumque missionariis ceterisque S. C. de Prop. Fide ministris mittuntur resolutiones dubiorum factae a S. C. S. Off. et Fropag. Fidei, non mittantur tamquam definitio­ nes. sed tamquam simplices instructiones, quibus in occurren­ tibus dubiis gubernari valeant et debeant ». Cfr. Collcctan. (Pa­ ris.) Const. S. Sed n. 5. — Earum scopum et vim optime declarat Benedictus XV Motu proprio (15 Sept. 1917): «Ordinarium igi­ tur earum (SS. CC.) munus in hoc genere (decretorum genera­ lium) erit tum curare ut Codicis praescripta religiose serventur, tum Instructiones, si res ferat, edere, quae iisdem Codicis prae­ ceptis maiorem et lucem afferant et efficientiam pariant. Eius­ modi vero documenta sic conficiantur, ut non modo sint, sed ap­ pareant etiam quasi quaedam explanationes et complementa ca­ nonum. qui idcirco in documentorum contextu peropportune ef­ ferentur » (56). IV. Decreta particularia (57) SS. CC., quae interpretatio­ nem iuris communis dubii et obscuri, non meram declarationem legis clarae continent (58), sane magnam habent auctoritatem et (56) Sunt ex hoc documento interpretativae iuris clari, non dubii; exseculivae insuper et completivae iuris constituti; unde legem quam complent et exsecutioni mandant derogare non possunt; unde si cum lege componi nequeunt, huic insistendum tametsi sit anterior instructioni. (57) Decreta SS. CC. formaliter generalia, quae aut vi praecedentis mandati specialis aut subsequentis specialis et specificae confirmationis Romani Pontificis universae Ecclesiae vere promulgantur, citra omnem controversiam vim legum generalium habent, sive authentico modo ius commune tantum interpretantur, sive per interpretationem extensivam simpliciter novum ius constituunt. Cfr. v. g. decreta S. C. C. ex speciali mandato Pauli V, emanata anno 1615 aut eiusdem S. C. decreta d. 10 Maii 1631, data et 6 lunii eodem anno ab Urbano VIII, expresse con­ firmata; decretum S. C. C. 13 Mart. 1879, d. 17 Mart, eiusd anni a Leo­ ne XIII, confirmatum; decreta S. R. C. 10 Dec. 1703, quae 12 lunii 1704 a Clenient. XI, fuerunt confirmata; decreta Pii IX. per S. C. super statu regular, publicata apud Bizzarri, Collectanea p. 882 sq.; « Sanctitas Sua omnibus, ad quos spectat, etiam in virtute sanctae obedientiae praecipit >; decret. S. C. C. 17 Sept. 1902 de chorali disciplina in Urbe, ubi iuxta to­ tum tenorem decreti tandem Leo XIII statuit atque decrevit; Bouix 1. c. p. 301, 357 sq.; Santi 1. c. n. 46, 47; Aichner 1. c.; Scherer 1. c. p. 512 aliique communiter theologi et canonistae. Cfr. Bucceroni 1. c. p. 74. (58) Bouix 1. c. p. 305 sq.. ubi minus recte in suum sensum suamque theoriam detorquet verba S. Alphonsi. Cfr. D'Annibale 1. c. P. I, n. 185, not. 5. 19 290 TITULUS VI non solum ut interpretationes doctrinales (59), sed etiam tam­ quam vere (60) authenticae personas obligant, quibus data sunt; attamen supremum gradum auctoritatis i. e. legum universalium non attingunt, nisi universae Ecclesiae legitime (61) promulgen­ tur (can. 17, § 2), aut iteratis declarationibus transeant in sti­ lum Curiae aut in praxim et disciplinam communiter vigen­ tem (62). — Post Codicem, attenta Commissione pro canonibus Codicis interpretandis erecta, non semper clare apparere potest, cur certae interpretationes ab aliqua S. Congregatione prodeant. Quae sententia ex tribus illis sententiis inter doctores de valore decretorum SS. CC. agitatis excessivae opinioni a Fagnano (63) principaliter propugnatae est directe opposita et partira concordat cum illa opinione, quam S. Alphonsus (64) Sanchczio aliisque tribuit et probabilem habet; denique non insistit opi­ nioni illi mediae, quam defendunt Schmalzgrueber (65) aliique, (59) Bened. \1V, Inst. eccl. 107, n. 6. (60) Quare quaestionis status non recte definitur, si Bouix, dicat 1. e. p. 303 controversiam in hoc versari, utrum decreta illa particularia ha­ beant tantum vim interpretationis mere doctrinalis, an authenticae, sed potius quaeritur de diverso gradu auctoritatis sive authenticae interpre­ tationis. (61) Lehmkuhl 1. c. n. 206. (62) Bened. XIV, Const. Paucis 19 Mart. 1758 § Expositas; S. R. C. 3. Aug. 1839; 5. Alphons. 1. c. n. 105, iunct. Bouix 1. c. p. 306, ubi ex ad­ ditionibus S. Alphonsi nimium deducit. Cfr. D'Annibale 1. c. (63) Fagnan. 1. c. in cap. 13, X, de constit. I, 2; Bouix, De Cur. Rom. p. 302 sq.; 353 sq.; Lega, De indiciis eccl. t. II, p. 353 sq. 362, sq. 373, ubi vel ipsis responsis S. Poenit. tantam tribuit vim, ut non secus ac leges (?) observentur. (64) S. Alphons. 1. c. n. 105; Scherer 1. c. p. 512; Act. S. Sed. vol. Ill, p. 563 sq,; Lehmkuhl 1. c. n. 204 sq. (65) Schmalzgr. 1. c. Dissert, prooem. n. 370 sq.; Ballerini-Palmieri L c. p. 274 sq. At Lega 1. c. t. II, p. 360, 366. 373 recte huic distinctioni pariter non insistit. Difficulter enim intelligitur, quomodo ex ista distin­ ctione pracliea quaedam et universalis norma repeti possit ad cogno­ scendam obligationem in casibus particularibus. Nam non raro praecise dubium est, utrum interpretatio quaedam S. C. sit mere comprehensiva, an forte extensiva vel restrictiva. Praeterea in decretis pontificiis, quibus observantia decretorum SS. CC. urgetur, haec distinctio non occurril. V. g. in compluribus decretis S. C. Inq. alii invenerunt interpretationes comprehensivas, alii extensivas. Cfr. Pennacchi, Comment, in Const. Ap. Sed. t. II, p. 19 sq. 22. not. 1; Lehmkuhl, Theol. mor. t. II, n. 969. DE CONS i rn i IONIBUS HH. PONTIEICUM 291 qui ex illa distinctione interpretationis extcnsiuae et comprehen­ sivae solutionem huius controversiae reputant. Quamvis negari non possit patronos ita propositae senten­ tiae uno altero ve argumento parum solido usos esse ad compro­ bandam propriam opinionem (66), tamen optimo iure videntur provocare ad sana principia generalia de necessitate promulga­ tionis saltem simplicis, non sollemnis etiam in uera interpreta­ tione legum (67). Porro haec sententia videtur omnino conve­ nire cum illa, (piam Concilium Remense a. 1857 adoptavit, atque S. C. C. post revisionem factam non solum non reprobavit, sed potius disertis verbis laudavit. Denique vel ipsius S. R. C. de­ cretum datum 8 Aprilis 1854 huic sententiae favet (68). Non raro praeterito tempore accidit, ut rigi­ dioris sententiae patroni in praxi suas theorias oblivioni darent. Id vel ipsi Bouix, De Concilio provinciali p. 103 sq. accidisse vi212. Scholion. (66) Schmalzgr. 1. c. n. 377. (67) Suârez, De leg. 1. VI, cap. 1, η. 3; S. Alphons. 1. c.; D’Annibale 1. c., ubi in n. 5, legendum videtur « egere promulgatione » non « egere interpretatione » sci. declarationes « si verba obscura sint et inter DD. controversa », atque haec sententia dicitur « communis ». Quod si Lega. De iud. eccl. t. II, p. 354, putat contrariam sententiam, quae necessitatem publicationis negat, hodie esse certam, id videtur esse indubitatum, si de lege clara explicanda agatur; at nulla certa ratio hucusque allata est ad probandam superfluitatem publicationis interpretationis legis dubiae et obscurae; nam quod est dubium et obscurum, id absque publicatione sal­ tem practice nequit dici communitati sufficienter significatum. Cfr. Pen­ nacchi 1. c. t. II. p. 22 not. 1. Nunc ex can. 17 id evincitur et controver­ siae non amplius est obnoxium. (68) Act. S. Sed. vol. Ill, p. 567; Ballerini-Palmieri 1. c. p. 272 sq. ubi recte docet ex dec lar. S. C. 23 Maii 1846 a Pio IX 17 Iui. 1846 con­ firmata non sequi quaelibet decreta S. R. C. etiam absque promulgatione universae Ecclesiae facta habere vim legum universalium. Ipsa quoque S. R. C. in novissima suorum decretorum collectione diserte distinguit inter decreta generalia et particularia atque pro futuro tempore hanc sta­ tuit normam: «I novi decreti generali avranno il titolo Decretum o De­ cretum generale secondo 1’importanza dclla materia. I parlicolari poi saranno denominati Dubii, Dubiorum, Romana .■·. Cfr. Analecta eccles. t. V. p. 231. At decretum cum inscriptione particulari, quae relinquitur, ut pa­ teat origo, nihilominus attenta re et forma et comprehensione complurium responsorum alias datorum potest in nova collectione (cfr. prooem.) esse generale. 292 is: TITULUS VI detur, ubi non obstante duplici responsione S. C. C. in Pitonio tempore Concilii Romani a. 1725 nihil habet reprehendendum. Cfr. Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. II cap. I n. 4 sq. Porro De Angelis 1. c. 1. I tit. 11 n. 2, ut sese extricaret ex difficultate, quam ipse putavit in duabus declarationibus S. C. C. esse con­ tentam (cfr. Santi 1. c. eod. 1. et t. n. 27 et Gasparri, de sacr. ordin. n. 950), non respondit legem priorem lege posteriore esse sublatam, sed potius: « Concludimus proinde in hac re nondum adhuc revelatum esse sensum S. Congregationis e am que in hac difficili controversia haerere in diversis sensibus ». Cfr. quoque Bened. XIV, De Synod, dioec. 1. II cap 4, 1. IV cap. 8 η. 10 (η. 6, 7), Inst. eccl. 10 η. 4. < § 3. IUS PARTICULARE PONTIFICIUM 213. Cum Rom. Pontificis potestas non solum sit universalis et suprema sed etiam immediata et ordinaria in omnes et sin­ gulos fideles et pastores, non solum edere potest leges universales sive generales sive speciales, sed etiam particulares quae respiciant determinata loca et determinatos fideles. Hanc potestatem constituendi ius particulare hodie praesertim exercet in ineundis concordatis cum diversis nationibus, de quorum vi et natura in sequenti titulo, ob rei momentum, separata tractatione est agendum. 214. Scholion. Quem locum teneant in regimine Ecclesiae ideoque in iuris constitutione Concilia sive Oecumenica, sive Plenaria vel Regionalia, Provincialia ac Synodi dioecesanae in Codice proponitur in sect. II Libri secundi, ubi describitur uni­ versa hierarchia regiminis ecclesiastici, non omissis gradibus supra et infra episcopalibus. Quare ipsa generalia principia me­ lius ibidem sub propriis rubricis proponuntur secundum ordi­ nem Codicis. TITULUS VII DE CONCORDATIS 215. Fontes: Mercati, Raccolta di Concordati su materie ecclesiastiche, Romae 1919; Restrepo, Concordata regn. Pio XI inita, Romae 1934, cum accurato eorundem examine et doctrinali expositione; Nussi, Conven­ tiones de reb. eccles., Rom. 1869. Quae collectio a Brueck in breviorem et magis practicam formam redacta est: Conventiones etc., Mogunt. 1870. — Syllab. prop. 43. — Act. S. Sed. vol. XXI, p. 7 sq.; Conventiones.... initae sub Pontificat..... Leon. PP. XIII, Rom. 1893. Scriptores: Commentatores (1) i. D. in 1. Ill, tit. 5, v. g. Schmalzgr. I. c.; De Angelis 1. I, tit. 4. Appendix de concordatis; Zech, Praecognita iur. can. §§ 313 sq. tit. 15, de concordatis; Phillips t. III, § 158; Tarquini, Instit. iur. eccl. pubi. p. 71 sq.; Schulte, D. Lehre v. d. Quellen p. 435 sq.; Cavagnis, Instit. iur. pubi. eccl. P. 1, p. 380 sq.; Vering, Lehrb. d. k. Kirchenr. § 62; Scherer § 33: Aichner § 11; Moulart, L’église et l’était 1. IV, c. 2, Hammerstein, De Eccles. et Statu p. 210 sq. — Tractatus singulares de concordatis publicarunt: Rebufus, Tractatus concordatorum (inter Leon. X, et Francise, I, reg. Franc.), Paris 1538; Canisius, Commentarius in concordata nat. germ.; Branden, Super concordatis inter S. Sed. Apost. et inclyt. nat. Germ., Colon. 1600; Nicolarts, Compendiosa praxis beneficiar. ex concordatis etc., Colon. 1658; (Cardinal. Cagiano de Azevedo), Natura e carattere essenziale dei concordati, Parigi 1850, Roma 1872; Bonald, Deux questions sur le concordat de 1801; Baldi, De nativa et pe­ culiari indole concordatorum apud scholasticos interpretes, Romae 1883; Fink, De concordatis, Lovan. 1879; Billot, De habitud. Eccl. ad civil, societ, p. 126 sq.; Balve, Kirche u. Staat in Vereinbarungen auf d. Grunde d. Kirchenr.; Card. Hergenroether, K. Kirche u. christl. Staat. p. 793 sq. (2); Phil. Hergenroether in Kirchenlex. t. III, p. 816 sq.; Card. Her(1) Ex philosophis et theologis de concordatis scripserunt: Libera­ tore. La Chiesa e lo stato p. 356 sq.; Audisio, Iuris naturae et gentium... fundamenta p. 280 sq.; Cathrein, Moralphilosophie t. II, p. 705 sq.; Satolli, Prima principia iuris publici ecclesiastici p. 45 sq. 166 sq.; Palmieri, De Rom. Pontif. ed. I, p. 480 sq. et ed. II, p. 557 sq.; Billot, De habitud. Eccl. ad civ. societ, p. 126 sq. (2) Non pauci iuristae protestantici pro suis principiis dc concor­ datis scripserunt velut Sarivey, Hinschius, Herrmann, Huebler, Friedberg. β- 294 • IH . .<· * J . WJI ~^ TITULUS VII genroether in Arch. f. k. K. t. X, p. 1, sq. t. XI, p. 252 sq. t. XII, p. 4fi sq. de concordatis hispanicis; Sentis in cit. Arch. t. XII, p. 225 sq. de con­ cord. Americae centralis; Giobbio, I concordati; Turinaz, Les concor­ dats; Radini-Tedeschi, Chiesa e Stato in ordine ai concordati; Dudon, in Diction. Apologet, t. I, p. 268 sq.; Renard, in Diccion. de Theolog. Cath. p. 727 sq.; Constantin, ibid. p. 744 sq.; Wagnon, Concordat et droit international. Cfr. novos tractatus de iure publico ubi haec quaestio examinatur v. gr. Conte a Coronata, Ius pubi. pag. 138 sq.; Van Hove, Comment. Lovanien. vol. I, Prolegomena n. 68 sq.; Giannini, I Con­ cordati postbellici, Milano 1929; Hilling. Die Koncordate, Düsseldorf Schwann. 1932; Regatillo, Concordatos, Santander 1934; Monreal, Las relaciones entre la Iglesia y el Estado en los modernos Concordatos, Ma­ drid 1931; Montero Eloy, Derecho canonico comparado v. I, Madrid 1934 — De ultimo Concordato Italico: Studium accuratum in « Apolli­ naris > 1929 (η. 4, 5) pag. 488; Cairoli, Il Concordato fra la Santa Sede e Italia, Monza 1932; Cappello, Summa iuris publici 1932 et in «Civilia Cattolica > 1934 vol. L p. 250 sq. etc. I. Conexio materiae. De concordatis inter fontes iuris ecclesiastici ex professo est agendum (3). Nam propter proprie­ tates secundarias et accidentales (4) aut propter principia, quae genuina theoria de natura iuridica concordatorum supponit (5), ratio principalis fontis iuris ecclesiastici in concordatis non est negligenda, neque ad alios titulos illorum explicatio amandan­ da (6). Etenim concordata principaliter constituunt ius particu­ lare sive complexum quondam iuris, quo pro determinata qua­ dam republica negotia ecclesiastica ordinantur (7). Quod ius par216. Cf. Friedberg, Lehrb. d. k. u. ev. Kirchenr. p. 100 sq. et Friedberg-Ruffini, p. 222 sq. (3) Hammerslein. De Ecclesia et Statu p. 210; Zech, Praecognita iur. can. tit. 15, de concordatis; multi scriptores recentiores. (4) Quaestio de pacto ad legem pontificiam et civilem forte acce­ dente est secundaria, neque ex natura concordatorum sequitur, quod illa sint solummodo fons iuris ad conflictus componendos, cum etiam nullo praecedente dissidio iniri possint. Leo XIII, Encycl. « Immortale » 1 No­ vembris 1885; Hammerstein 1. c.; Scherer p. 232 not. 21; Schiffini 1. c. n. 560, II. (5) Palmieri, De R. Pont. ed. I p. 387 sq., 480 sq. (6) Quare propria sedes huius materiae neque erat titulus antiquatus « de tregua et pace > (1. I tit. 34 X) neque titulus < de pactis » (1. c. tit. 35), neque pro more antiquorum canonistarum titulus « de praebendis » (1. III. t. 5 X) ob incidentem quandam quaestionem particularem. Cf. Schmalzgr. cit. tit. 5 n. 265 sq. (7) Scherer 1. c. p. 152. DE CONCORDATIS 295 liciilare cum in concordatis inter Rom. Pontifices et multa gu­ bernia civilia ultimo saeculo initis, re et verbis idem saepe exsi­ stat, proxime ad ius commune accedit exhibetque magna ex parte disciplinam nunc in Ecclesia vigentem (8). Denique cum negari non possit saltem quamplurimos articulos illorum concordatorum habere vim legum pontificiarum (9), atque adeo privilegiorum Sedis Apostolicae, optimo iure cum disputatione de legibus et privilegiis pontificiis etiam tractatio de concordatis coniungitur, neque per modum appendicis (10), sed pro gravitate materiae sub competenti rubrica atque proprio titulo proponitur. — Hoc loco ponitur tractatio sub principali respectu iuris particularis. II. Nomen et definitio. Concordata variis temporibus varia consecuta sunt nomina. Cum ordinarie (11) inita fuissent post dissidium inter potestatem ecclesiasticam et civilem, iam con­ cordatum sive pactum Callixtinum (12) (a. 1122) dictum est con­ cordia (13) vel etiam pax sive tractatus. Idem nomen concordia(8) iVussi, Conventiones v. g. p. 69 sq., 193 sq. (9) Tarquini, Inst. iur. eccl. pubi. p. 73 concordatum simpliciter de­ finit < Lex particularis ecclesiastica pro aliquo regno Summi Pontificis auctoritate edita ad instantiam Principis eius loci speciali eiusdem Prin­ cipis obligatione confirmata, se eam perpetuo servaturum ». Qua in de­ finitione obligatio /?. Pontificis expressis verbis non enuntiatur. Quae omissio minus fortunata cfr. h. tit. not. 27 n. 222) forte effecit, ut Tarqui­ nius plane falso diceretur habere R. Pontificem in concordatis immunem ab omni obligatione. Cfr. h. tit. n. 171 not. 104 sq. Obligatio autem a Tar­ quinio « Principi » imposita, si ad meram legem ecclesiasticam referretur, esset obligatio tantum obedientiae (cfr. h. tit. not. 139); at cum in iure obligatio simpliciter intelligatur obligatio iustitiae, quae etiam verbis con­ textus (confirmato... servaturum) insinuatur, Tarquinius a defendenda obligatione iustitiae in « Principe » non videtur esse alienus. Id, quod potissimum obtinet de « Principe » infideli, in quo directa obligatio obe­ dientiae canonicae ne fingi quidem potest. (10) De Angelis 1. c., ubi post 1. I tit. 4 inseritur: < Appendix de con­ cordatis >; Baldi 1. c. p. 77, not. 100. (11) Pactis amicitiae adnumeranda sunt v. g. pactum Carisiacum (Chiersy), a. 574, inter Stephanum III et Pippinum, porro pacta inter Ha­ drianum I et Carol. M. a. 774 et alia c. 30 sq. D. 63 relata. Cfr. Scherer p. 232; Ilefele Conciliengesch. t. III p. 577 sq. (12) Hefcle 1. c. tom. V p. 370 sq. (13) Simili concordia iam ann. 1106 et 1107 dissidium de investituris in Anglia fuit exstinctum. Cfr. ilefele 1. c. p. 276 sq. 296 TITI* LI'S VU rum sortita sunt concordata Constantiensia (14). atque res in iis­ dem contentae vocabantur capitula concordata. Eadem vel si­ milia nomina occurrunt in subsequentibus concordatis (15). Post­ quam vero pro more alias iam recepto (16) in concordato gallico anno 1801. adhibitum fuit vocabulum conventionis, idem nomen postea in aliis quoque concordatis, quae formam contractus ha­ bent. pariter retentum vim stabilis cuiusdam termini canonici obtinuit (17). Cum de natura concordatorum non una sit sententia, facile intelligitur etiam multiplices exsistere definitiones, quae quam­ vis verbis interdum conveniant, tamen propter diversas verbo­ rum significationes re inter sese discrepant (18). Quare nihil praesumentes, quod probatum nondum est. con­ cordatum secundum obviam verbi significationem est consensio sive conventio (arrangement, accordi, commune intelligenza) (19) auctoritatis ecclesiasticae (Ecclesiae) et auctoritatis civilis (Sta­ tus). (μια ordinantur relationes inter Ecclesiam et Statum circa materiam aliqua ratione utramque potestatem concernentem (20). Quae consensio vel conventio ut sit efficax pro subditis, in utroque foro tamquam 1er est promulganda. Quare concordata habent praeterea vim atque auctoritatem legis ecclesiasticae et civilis (21). Denique conventio illa sive consensio non est « unio voluntatum » qualiscumque v. g. propositi vel « amicitiae » sed vinculi cuiusdam vere obligatorii utrique parti secundum ambi­ tum et tenorem singulorum articulorum impositi, nisi ludere ve­ limus verbis clausulae finalis (22) multorum concordatorum. Ve­ "·— — di) Hefele t. VII p. 351 sq. (15) iVussi p. V sq. (16) Nussi p. VI. (17) Syllab. prop. 43. < Solemnes conventiones vulgo concordata». (184 Salolli p. 46 sq. (19) Convent. Leon. XIII p. 26, 44. 108, 74. (20) Scherer p. 153 not. 2; Giobbio p. 3. (21) « Privilegium Callixti Papae II », < Praeceptum Henrici IV (V) Imperatoris»; Hefele t. V p. 370 sq.; Scherer p. 153 not. 6. (22) A’ussz p. 271 sq. Cfr. praesertim Leon. XIII Encycl. « Ad ex­ tremas Orientis·» 24 lun. 1893, ubi haec leguntur verba: « Cum fidelis­ simo Portugalliae et Algarbiorum rege data acceptaque fide rite pacti DE CONCOBDATIS 297 ra igitur obligalio (23) utriusque partis in ipsa definitione est exprimenda, ut suus veritati sit locus, neve ansa detur exceptio­ nibus saltem spccietenus fundatis. Omne igitur punctum videtur tulisse Schmalzgrueber (24), qui antiqua concordata Germaniae rationem legis pontificiae et imperialis habere omnino tenet, at simul aliquam vim pacti etiam publici utrimque obligantis con­ cordatis inesse non negat. Nihil igitur videtur obstare, quominus concordatum inter Sedem Apostolicam et potestatem civilem ini­ tum definiri possit, si utriusque partis constitutivae ratio ha­ beatur: Lex pontificia et civilis lata pro particulari quadam republica ad ordinandas relationes inter Ecclesiam et Statum circa materiam aliqua ratione utramque potestatem sive societatem concernentem, quae adiunctam habet vim (25) pacti publici (26) inter sedem Apostolicam et illam rempublicam initi et utram­ que partem vere obligantis (27). Pii IX P. M. Acta P. I vol 2 p. 482, haec habent de concordato austriaco: Supradidas concessiones, pacta, concordata tenore praesentium ap­ probamus. . . quousque conditiones et pacta in tractatu expressa serpan­ tur . Cfr. quoque Schneider, D. particulaeren Bechtsquellen p. 152 sq. 161 sq. (23) Salolli p. 47, p. 187 sq.; Hammerstein p. 214. (24) Cfr. 1. III 5 n. 268, 271, 273. (25) Baldi p. 55,not . 87, p. 86, not. 109, ubi terminologia optime explicatur. (26) Quare concordata inter pacta internalionalia proprie dicta non continentur. Etenim Ecclesia et Status qualiscumque sese non habent ad invicem ut duae nationes sive civitates aequales in eodem ordine, sed sunt duae societates perfectae in diverso ordine supremae, e quibus societas civilis Ecclesiae indirecte est subordinata. Hinc conventiones inter istas societates initae sunt plane sui generis singularis. Sane Ecclesia catholica non est civitas, si hoc nomine intelligatur Status, respublica, perfecta (so­ vrana) societas civilis. Quod si Ecclesia hoc sensu non est civitas, nequit inferri Ecclesiam non esse perfectam (sovrana) societatem religiosam, sed solummodo corporationem quandam in Statu. Quare Friedberg-Ruffini 1. c. per usum ancipitis verbi « civitatis » (Status? societatis perfectae?) inducunt confusionem. Cfr. supra h. tom. I n. 16; Baldi p. 34; Ilammerstein p. 210 sq.; Zech, Praecognita iur. canon. § 321; Schmalzgr., in Decretal. (Ill, 5) η. 270 et 273; Suârez, Defensio fidei cath. 1. IV cap. 34 η. 20 sq.; Cavagnis P. I p. 396. (27) Pius VII in concordato anno 1817, cum Ludovico XVIII inito sta­ tuit: < Haec concordata habent vim veri contradas utrimque obligatis ». 298 TITULUS vu III. Divisio. Concordata dividi possunt: a) ratione subiecti in concordata inita ab Episcopis aut a Homards Pontificibus cum gubernio catholico aut cum gubernio acatholico sive schismatico sive haeretico sive infideli (28); b) ratione formae in conventiones expressas sive formales et in conventiones uirtuales sive aequiualentes (29); u c) ratione materiae et ambitus in concordata de particu­ lari quodam (30) negotio aut de comple.ru quodam materia­ rum (31), sive cum agnitione expressa certorum principiorum ex parte Status vel Ecclesiae (32). sive abstractione facta a princi­ piis per meram ordinationem practicam introducitur « modus quidam uiuendi * (33); Quare cum hae similesque formae loquendi atque adeo fortiores « bilate­ ralis pacti > usque ad ultimas Enc. Leonis XIII in ipsis documentis au­ thenticis frequentissime occurrant (cfr. Card. Hergenroether 1. c. p. 794 sq.; Baldi p. 73 sq. 91) nulla exsistit ratio ab illa terminologia recedendi, ne simus magis catholici quam Romani Pontifices, sed terminologiae re­ ceptae vis genuina est exponenda, demonstranda atque vindicanda contra sinistras interpretationes ut plurimum ex confusis et perversis notionibus de primatu iurisdictionis Romani Pontificis et de relatione inter Ecclesiam et Statum repetitas. Cfr. Kreutziaald, Staatslexikon t. I p. 1502 sq.; Cavagnls p. 398 sq.; Palmieri p. 560 sq., ubi recte monet etiam in sententia patronorum theoriae privilegiorum illam obligationem R. Pontificis esse veram obligationem, cuius violatio est actus malus et peccatum coram Deo: Giobbio p. 26, 30 sq. (28) Cfr. de concordatis ab Episcopis initis: Zech. §§ 324 sq; Vering, 1. c.; Scherer, §§ 16, 33 not. 3; Giobbio p. 10 sq.; Nu.ssi 1. c. append, p. 1 sq. (29) Moularl n. 3; Scherer p. 153 sq. (30) Cfr. v. g. conventionem Ferdinandi II de bonis ecclesiasticis a. 1630, cum Sede Apostolica initam apud .Vu.ssi in append, p. 17 sq.; Con­ cordatum cum Lusitania a. 1928 et a. 1929 cum Gallia. (31) Id fit passim in recentioribus concordatis. Cfr. v. g. concordatum hispanicum a. 1851 in Arch. f. k. K. t. VII p. 377 sq. (32) Qui modus ordinarie servatur in concordatis cum guberniis ca­ tholicis. Cfr. v. g. concordatum hispanicum (a. 1851) art. 1; concordatum austriacum (a. 1855) art. 1. 2. 10; concordata Pii XI. apud Restrepo. (33) Profecto sperari non potuit, ut a principe schismatico vel hae­ retico, qui « Summi Episcopi » munere in suo regno fungebatur, art. 1 cit. concord, hisp. vel art. 1. 2. cit. conc. austr. acceptarentur de primatu iurisdictionis R. Pontificis < iure divino ■> in universam Ecclesiam ob­ tento. Cfr. Modum vivendi cum Repuhl. Cecoslovacha 2 Febr. 1928 apud Restrepo p. 177. DE CONCORDATIS 299 d) ratione temporis in temporanea et perpetua (34); e) ratione finis in amicitiae foedera et pacis dentio stabi­ litae pacta (35). IV. Notae historicae. Post linitas persecutiones cruentas, a quibus foedera amicitiae et pacis inter Ecclesiam et Statum lon­ ge aliena fuerunt, christiani Imperatores Romanorum quamvis proprium atque expressum pactum cum Ecclesia non inirent, tamen non paucis exceptionibus admissis Ecclesiae patrocinium susceperunt (36). Quod disertis quoque pactis factum est, cum Pippinus, Carolus M. aliique in imperio Francorum rerum poti­ rentur (37). Orta celeberrima controversia de investituris post longum dissidium per concordias in Italia, Germania, Anglia pax inter Ecclesiam et potestatem civilem est restahilita. Quare si concordata sumuntur secundum significationem illam restrictam concordiae, cui longum dissidium inter Ecclesiam et Statum praecessit, sane concordia Londinensis (a. 1107) et concordia Wormatiensis (a. 1122) tamquam prima quaedam concordata re­ censeri possunt. Errant igitur De Angelis 1. c. n. 3., si existimat pactum Callixtinum sive Wormatiense concordatis non esse adnumerandum. Etenim factum, quod ibidem asserit sci. a Callixto II in illo concordato nullam veram concessionem factam esse imperio, est omnino falsum; asserta vero necessitas conces­ sionis ad veram notionem concordati solido argumento non de­ monstratur (38). (34) V. g. concordata Constantiensia excepto anglico a. 1418 fuerunt temporanea sci. ad quinquennium inita. Cfr. He. fele t. VII p. 365; etiam Concordatum Lettonicum per tres annos durare debebat, sed per tacitam annuam renovationem iterum firmum fieri debuit, nisi sex mensibus ante finem anni denuntiaretur. Cfr. art. 20; Schiffini 1. c. n. 560, ubi divi­ sionem foederis internationalis in realia et personalia reprobat eique potius substituit divisionem in pacta perpetua et temporanea, quod in pactis stricte internationalibus principes gerant personam totius reipublicae, cui praesunt. (35) Moulart n. 2 ex fine concordatorum magis ingeniosam quam accuratam repetit divisionem concordatorum. Cfr. Hammerstein p. 210. (36) Satolli p. 50 sq.; Phil. Hergenroether 1. c. p. 825 sq. (37) Supra h. t. not. 11. (38) Cfr. supra h. tit. not. 4, 6; Acta theolog. Oenip. t. IV p. 530 aliter Giobbio p. 6, 8, ubi rationibus haud efficacibus pariter sententiam De Angelis sustinere conatur. Xam Callixtus Papa in concordato Wormatiensi tria Imperatori « concedit : 1) ut electiones Episcopatum regni teu- 300 TITULUS vu Post concordiam inter Sedem Apostolicam et imperium re­ stauratam Callixtus II aliique Romani Pontifices in conciliandis regibus utriusque Siciliae adversa fortuna usi sunt atque post ton ici in praesentia Imperatoris liant, sed absque simonia et aliqua vio­ lentia; 2) ut si qua inter partes discordia emerserit, Metropolitani et Epi­ scoporum comprovincialium consilio vel iudicio, saniori parti assensum et auxilium praebeat; 3) ut Episcopi electi i. e. ante consecrationem in eodem regno teutonico, ex aliis vero imperii partibus i. e. in Burgundia et Italia non nisi Episcopi iam consecrati intra sex menses regalia per sceptrum ab Imperatore recipiant. Quae hisce verbis Imperatori permit­ tuntur, non tantum expresse vocantur. sed etiam quoad rem sunt conces­ siones R. Pontificis. Etenim si Capitulis cathedralibus imponitur obligatio, ut non nisi praesente Imperatore (vel eius Commissar io) celebrent electiones Episco­ porum, libera electio accipit gravem limitationem neque in natura rei ne­ que ullo iuris textu fundatam, sci. saltem congruo quodam tempore exspe­ ctanda. Praeterea ex intentione utriusque partis illa praesentia Impera­ to! is profecto debuit esse immunis a violentia et simonia, sed nequaquam ab omni licita interventione per preces vel consilia positiva et negativa vel commendationes. Similiter altera concessio, etsi apposita fuerit con­ dicio de consilio et iudicio Episcoporum comporovincialium, tamen denuo admittit veram quandam interventionem Imperatoris in electionibus controversis per se valde onerosam atque adeo periculosam. Tandem R. Pontifex tertio loco permisit, ut Episcopi pro fendis im­ perii iuramentum vasatiorum, non simplicis tantum fidelitatis praestarent. Quod si quis perpendat, quantopere Ecclesia grave istud homagium vasallorum a suis Episcopis voluerit removere, facile intelliget non levem Im­ peratori factam esse concessionem. Nihil igitur mirum, Conrado, Archiepiscopo Salisburgensi, viro pro libertate Ecclesiae zelantissimo, summo­ pere displicuisse, quod in concordato Wormatiensi Episcopi ab homagio vasallorum praestando non fuerint liberati. Cfr. Cauagnis, Inst. iur. pubi, eccles. P. II p. 27 sq. Cui oneri homagii in se iam gravi accessit illa cir­ cumstantia. quod homagium fuerit praestandum saltem in regno teutonico ab Episcopis tantum electis, nondum confirmatis et consecratis. At qui­ cumque attendat, quam aegre Ecclesia semper tulerit, si Episcopi tantum electi iura sedi suae adnexa exercuerint, is haud difficulter sibi persua­ debit gravem fuisse concessionem, si R. Pontifex in concordato permisit, ut Episcopi teutonic! tantum electi investirentur feudis imperii suis sedi­ bus unitis. Quae argumentatio ex ipso textu petita imprimis plene confir­ matur ex testimonio virorum doctorum in Germania, qui nostra aetate ex professo de concordato Wormatiensi scripserunt et communiter docent Callixtum Papam Imperatori Henrico V veras nec leves fecisse conces­ siones. Deinde accedit alterum gravissimum factum. Cum Imperator Lotharius III, optimus successor Henrici V, guberna­ cula imperii teneret, viri ecclesiastici in Germania, quibus summa cura DE CONCOHDATIS 301 varias clades et nefastas pacis stipulationes tandem Hadrianus IV a. 1156 eas concordiae condiciones cum Guilelmo I acceptare coactus est, (pias non nisi iniquissimus Ecclesiae hostis Romano Pontifici imponere potuit. Mirum igitur non est, quod in istis re­ gionibus paulatim orta sit famosa illa « Monarchia Sicula », quae, si cum concordatis aliarum nationum comparetur, vere tyranni­ ca oppressio Ecclesiae in Sicilia est dicenda (39). Exstinctis dissidiis in Germania, Italia, Anglia de investi­ turis maiorum Praelatorum (40) per concordiam Wormatiensem (a. 1122) et Londinensem (1107) potissimum Alexander III fuit promovendi libertatem Ecclesiae, Imperatori persuadere studuerunt, ut non solum concordatum Wormatiense fideliter servaret, sed etiam re­ nuntiaret suae personali praesentiae in electionibus Episcoporum, loco homagii vasatiorum contentus esset simplice iuramento fidelitatis atque etiam in regno teutonico investituram feudalem solummodo praestaret Episcopis iam consecratis. Cui desiderio Lotharius per expressam quan­ dam promissionem non annuit, immo a R. Pontifice studuit potius ulte­ riores obtinere favores. Quae facta denuo evidenter probant coaetaneos concordati Wormatiensis firmiter existimasse. Imperatori speciales factas esse concessiones. Cfr. Hefele t. V. p. 371 sq. 388; Card. HergenroetherKirsch t. II p. 300 sq., 438 sq. Porro si concessiones R. Pontificis dicuntur necessarium elementum genuinae notionis concordati, confunduntur ea, quae de facto communiter fiunt, cam natura rei; praeterea huiusmodi opinio refutatur ex natura iuridica constituti, quo per verum pactum iura recognoscuntur iam aliunde debita (cfr. Schiff ini h. tit. not. 139) et ex facto complurium concordatorum sine concessionibus pontificiis initorum. Cfr. h. tit. not. 50. (39) Sentis, Die Monarchia Sicula p. 76 sq., p. 48 sq. Cui scriptori omnino adstipulandum est, authentiam historicam concessionis Urbani II (a. 1098), non posse solidis argumentis impugnari, cum Paschalis II con­ cessionem sui praedecessoris expresse commemoret atque confirmet. Pa­ riter autem certum est regalistas atque perversam praxim illi privilegio Urbani II eam dedisse extensionem, quae in verbis genuinis privilegii nul­ lum habet fundamentum. Cfr. Senlf.s p. 37 sq., p. 53 sq.; Card. Ilergenroether-Kirsch t. II p. 378, 449. Quare recentiores quoque scriptores ar­ bitrariam illam extensionem recte impugnant (cfr. Cauagnis P. II, p. 45 sq.; Palmieri p. 592 sq.); at si etiam omnimodam authentiam historicam illius privilegii Urbani II negant, id forte exinde repeti potest, quod ipsis Decretalis Paschalis II aut saltem novae disquisitiones Sentis penitus manserint ignotae. (40) Cfr. c. 2 Cone. Remens. (a. 1119); Hefele t. V p. 355 sq., 349 sq.; Card. Hergenroether-Kirsch t. II p. 446, 450 de pacto Eugenii III et Frilerici I (a. 1153) inito. (a. 1159-1181) prudenti temperamento adhibito etiam controver­ sias de inferioribus beneficiis per concessionem iuris patronatus V definivit (41). Quare si (piis contendat in iure Decretalium nihil de concordatis rcpcriri atque magnos illos Romanos Pontifices vehit Alexandrum III et Innocentium III pro sua plena et expe­ dita potestate leges condidisse, non concordata iniisse, id non nisi ex parte verum est. Nam universus titulus 38 de iure patronatus libri III Decretalium est tacitum quoddam concordatum atque non levium iurium in favorem laicorum facta concessio et futu­ rorum privilegiorum principibus saecularibus datorum vera praeformatio. At illud sane ex principiis iuris Decretalium de­ ducitur, concordata necessaria non esse, sed ad summum pro di­ versa condicione temporum utilia vel convenientia. Cum vel ipsi Cardinales ex fine saeculi 13 et potissimum ex medio saecu­ lo 14 etiam per capitulati ones in conclavi et multo magis tempore magni schismatis occidentalis auctoritatem Romanorum Ponti­ ficum deprimere satagerent, facile intelligitur. quod etiam alii principes saeculares et ecclesiastici easdem semitas alacriter se­ cuti sint. Quibus incommodis iam in ipso Concilio Constantiensi Martinus V per concordata prudentibus concessionibus haud va­ cua remedium afferre lentavit (42). Deinde Nicolaus V ad su­ perandas difficultates ex schismate Basileensi ortas exemplum Martini V secutus in concordatis Vindobonensibus iuris rigorem temperavit atque favores induisit. Tandem Leo X ut in Gallia abrogationem plenam pragmaticae sanctionis obtineret, Franciscum I in concordato a. 1516 inito praeclaris privilegiis cumula­ vit. Post hanc aetatem rariora sunt concordata (43). At saeculo decimo octavo cum crescerent mirum in modum controversiae inter Ecclesiam et varias civitates, frequentior fit usus concordatorum (44). Praesertim Benedictus XIV tum in mi­ noribus constitutus tum ad cathedram S. Petri evectus per conces­ siones principibus saecularibus factas et media leniora, haud semper felici cum successu, extrema pericula ab Ecclesia aver­ ti) (42) (43) dinando (44) Phillips t. VII §§ 412 sq. Hefele t. VII p. 351. Aussi p. VI, ubi refert tantum conventionem initam cum FerII (a. 1630). Aussi p. VI sq. DE CONCORDATIS · 303 tere studuit (45). Destructo aut perturbato statu Ecclesiae in uni­ versa fere Europa per revolutionem gallicam. Napoleon I a. 1801 ad restaurandam pacem religiosam in Gallia cum Pio VII sol­ lemnem iniit conventionem (46). Quod exemplum non pauca gu­ bernia postea secuta sunt (47). atque imprimis Pius IX complura concordata iniit (48), quibus post longam moram sub Leone XIII inde ab a. 1881 novae accesserunt conventiones vel stipulationes v. g. propria et formalis conventio cum republica Columbiae a. 1887, pacta adstipulata cum gubernio Magnae Britanniae (49); nec minor activitas ecclesiastica adhibita a Pio XI in celebrandis Concordatis cum variis nationibus post exstinctum ultimum bel­ lum europaeum (Restrepo, Opere citato). § 1. DE SUBIECTO CONCORDATORUM 217. I. E.r parte Ecclesiae concordata inire possunt: a) Episcopi ut principes ecclesiastici intra ambitum suae iurisdictionis de rebus mere ecclesiasticis. Et revera saeculis elap­ sis non raro Episcopi (50) v. g. cum gubernio austriaco vel bavarico (51) concordata inierunt. Quoniam autem Episcopi nihil contra ius commune aut de causis maioribus statuere valent, nostra aetate haec potestas Episcoporum summopere est restricta ct vix ullius practici momenti. Immo huiusmodi pacta inter Epi­ scopum et gubernium civile inita a Romanis Pontificibus fuerunt expresse reiecta aut saltem non probata (52). (45) Sentis, D. Monarchia Sicula p. 162 sq. (46) Crétineau-Joly, Bonaparte, le concordat de 1801, et le Card. Consalvi (contra Theiner); Ronald, Deux questions sur le concordat de 1801; Scherer 1. c. p. 58 sq. (47) A’ussi p. VIII sq.; Scherer p. 60 sq.; Vering §§ 38 sq. (48) Nussi p. IX sq. (49) Act. S. Sed. vol. XXI p. 7 sq.; Convent. Leon. XIII. (50) Nussi 1. c. append, p. 1 sq., ubi refertur concordia inita a. 1288, inter regni Portugalliae Praelatos et regem Dionysium, quae a. 1289 a Nicolao IV est confirmata; etiam inter Episcopum Leodiensem et Carolum V a. 1542 conventio inita fuit; Nussi p. 11 sq.; Arch. f. k. K. t. XXIV p. 223. (51) Zech § 324; Scherer p. 153 not. 3; Cavagnis p. 390. (52) Vering § 89 not. 21 § 44 not. 31. Cfr. can. 220, 255. 304 TITULUS VII b) Romanus Pontifex tamquam supremus rector et pastor Ecclesiae uniuersalis (53) suprema et plena potestate instructus est ad ineunda concordata de rebus ecclesiasticis cum gubernils quibuscunque etiam infidelibus. Quin immo ius ineundi conven­ tiones, quae nostro saeculo vulgo vocantur concordata. Romanis Pontificibus simpliciter est reservatum neque ulla ratione Episco­ pis proprium. Nam saepe in istis concordatis ius commune aliquo modo immutatur, cum v. g. laicis aliquid indulgctur. quod solis clericis est permissum, aut ipsis acatholicis conceduntur favores, quos Ecclesia solis fidelibus catholicis impertiri solet (54). At ius commune a solo Rom. Pontifice, non ab Episcopis immutari pot­ est (55). Praeterea concordata, ut ex textu illorum patet, de gra­ vissimis et plurimis rebus ecclesiasticis universae cuiusdam reipublicae decernunt (56). Quae rerum ecclesiasticarum ordinatio optimo iure causis maioribus adnumcratur; sed causae maiores in Ecclesia Romani Pontificibus sunt reservatae (57). Tandem ne­ gari non potest gubernia civilia ideo expetere concordata, ut ha­ beatur norma determinata et stabilis ad negotia ecclesiastica in universo regno expedienda, ad quam servandam vel ipsi Episcopi et Concilia provincialia adstringantur; manifestum vero est huiusmodi normam sine interventione Romani Pontifices non posse constitui. II. Ex parte reipublicae sive Status subiectum. quod inire potest concordata est is. qui secundum constitutionem reipubli­ cae iure conventiones publicas et internationales ineundi et le­ ges ferendi praeditus est (58). Quo iure reges vel praesides gu­ berniorum civilium ordinarie uti solent per suos delegatos sive plenipotentiaries sibique solummodo reservant potestatem pacta (53) Quare Romanus Pontifex concordata, dc quibus agitur, non init ut princeps civilis Status pontificii. Cfr. 19 Mart. 1448; Schmalzgr. 1. c. n. 265; Scherer p. 289. (67) Nussi p. V sq. (68) Tarquini p. 79 sq.; Vering § 62 p. 365; Baldi 1. c. p. 96. (69) Richter. Lehrb. d. k. u. pr. K. p. 260. Ilerrmann quoque voca­ bulum concordati nimium restringit, ut recte observat Scherer p. 152, not. 1; nequaquam enim concordata tantum eae dicuntur conventiones. in quibus relationes inter Ecclesiam et Statum ordinantur secundum iuris principia, non abstraclione facta a principiis iuris ad stabiliendum mo­ dum quendam vivendi. Cfr. not. 33, h. tit. DE CONCORDATIS 307 hentes antea conventum luerat, atque una inscribitur: «Privile­ gium Callixti Papae II », altera vero: «Praeceptum Henrici IV (V) Imperatoris ». Quae Henrici declaratio insuper hanc habet subscriptionem : « Haec omnia acta sunt consensu et consilio principum, (piorum nomina subscripta sunt» (70). Concordata Constantiensia formam habent Bullarum pon­ tificiarum, quae post concordiam de tenore stabilitam publicatae fuerunt (71). II. Propriam quandam formam pactorum bilateralium refe­ runt concordata Vindobonensia Nicolai V et Friderici III et con­ ventio inita inter Leonem X et Franciscum I. Praesertim saeculo nostro in quamplurimis conventionibus eadem omnino forma externa servata est atque in pactis internationalibus, v. g. « Con­ ventio inter Sanctitatem suam Pium IX, Summum Pontificem, et Maiestatem Suam?.. Franciscum losephum I, Imperatorem Auslriae. In nomine sanctissimae et individuae Trinitatis. Sanctitas Sua... et M aie stas Sua... concordibus effecturi studiis, ut fides, pietas et omnis recti honestique vigor conservetur et augescat, de Ecclesiae catholicae statu in eodem imperio solemnem inire con­ ventionem decreverunt ». Deinde plenipotentiarii ab unaquaque parte contrahente nominati postquam sibi mutuo instrumenta plenipotentiae tradiderunt, de certis articulis conveniunt. Tenor illorum articulorum in formalem quandam conventionem redi­ gitur, ubi in fine determinatur tempus, intra quod ratificationum mutua traditio fiat necesse est; denique conventio a plcnipotcntiariis subscribitur sigilloque munitur. Quibus tractatibus prae­ missis Romanus Pontifex conventionem initam in consistorio pu­ blico et per propriam Bullam (saepe non satis a scriptoribus exa­ minatam) ratificare et tamquam legem ecclesiasticam pro illa re­ gione promulgare solet. Principes civiles vero consuetis formis ratificationem conventioni impertiuntur eamque suis edictis vel alio legitimo modo ut leges Status promulgant (72). (70) Cfr. quoque conventionem inter Benedictum XIII ct Victorem Amadeum, regem Sardiniae, (a. 1727) in forma Brevis et Instructionis R. Pontificis atque notificationis regiae; Scherer p. 153; Giobbio p. 17 sq. (71) Hefele t. VII, p. 358. (72) Exemplum talis conventionis est conventio Columbiae cum S. Sede (a. 1887) et ad ipsius normam inita sunt, ut plurimum, cetera recentiora concordata. Cfr. Act. S. Sed. vol. XXI, p. 7 sq. vel Conventiones 308 TITULUS VU Ill. Cum principes quidam acatholici (73) de sua majestate multum solliciti ineunte ultimo saeculo nollent Romano Pontifici vel in ipsa inscriptione conventionis concedere praecedentiam, singuli articuli, de quibus inter Romanum Pontificem ct princi­ pem acatholicum v. g. per diplomaticas notas signatas sive per litteras reversales (note reversati) i. e. per mutuam acceptatio­ nem promissionum ab utraque parte datarum vere, sed minus sollemniter conventum fuerat, speciali Constitutione Romani Pon­ tificis promulgabantur, atque deinde iidem articuli edicto regio rati habiti sunt (74). § 3. DE OBIECTO CONCORDATORUM 220. Obiectum sive materia concordatordm possunt esse et de facto sunt: I. Res temporales (75), i. e. bona temporalia. Qua ratione Romanus Pontifex v. g. propter maius bonum spirituale renun­ tiat dominio bonorum ecclesiasticorum forte tempore religiosae vel civilis revolutionis dilapidatorum atque ad summu H modi­ cam quandam exigit compensationem; porro indulget, ut Eccle­ siae proprietates possint publicis vectigalibus subici (76). GuLeon. XIII, p. 75 sq.; Vering §§ 37 sq., de conventione austriaca aliisque concordatis. (73) Scherer p. 154; Vering §§ 39, 40, 44. (74) Cfr. Conventiones Leon. XIII, p. 21 sq. 57 sq., 96 sq.; Giobbio p. 17 sq., interdum articulis publicatis concordati adiunguntur aliae se­ cretae declarationes et instructiones, de quibus pariter inter R. Pontifi­ cem et gubernium civile concordia inita fuit. Cfr. v. gr. Protocollum additionale Concordatui Austriaco a. 1934 apud Restrepo 1. c. p. 666 sq.; Scherer p. 153; Vering §§ 37. 44; Collect. Lac. t. V, coi. 1321 sq. (75) Cfr. conventionem Ferdinand! II. cum Sede Apostol. a. 1630. initam (apud Aussi 1. c. in append, p. 17 sq.), quae exclusive agit de bonis temporalibus; convent. Columb. (a. 1887) 1. c. in Act. S. Sed. art. 22-29 inch; Aussi tit. 22, p. 213 sq.; Tarquini p. 74; Cavagnis p. 389 sq. iunct. p. 387 sq. (76) Convent, cit. Columb. art. 6, 29, quibus consentiunt articuli alio­ rum Concordat. — Haud abs re est illa animadversio, inter varias con­ cessiones Sedis Apostolicae etiam circa bona temporalia factas non levia esse discrimina. Nam si Rom. Pontifex certis bonis temporalibus re­ nuntiat (cfr. cit. convent. Columb. art. 29), illa bona non amplius ma- SU*·· ■■W DE CONCORDATIS 309 bernium civile vero pro sua parte sese obstringit, ut loco com­ pensationis pro bonis Ecclesiae sublatis vi publici debiti a Statu suscepti Episcopis aliisque clericis constituat dotem, aut etiam promittit se futuro tempore ad novas dioeceses erigendas suffi­ cientes reditus vel ad alios scopos ecclesiasticos subsidium pe­ cuniarium esse subministraturum (77). II. Res mixtae, quibus sensu stricto eae tantum causae adnumerari possunt, de quibus sub diverso respectu utraque pote­ stas per se iure proprio et nativo aliquid statuere potest velut regiae universitates, scholae municipales (78), matrimonium (79). At latiori sensu eae quoque res vocantur mixtae, quae per se uni tantum potestati ex iure proprio et nativo subsunt, sed d) ob dif­ ficultatem suam exigunt cooperationem alterius potestatis v. g. haeresis (cfr. artic. 1 concord, hisp. a. 1851), vel b) per concessio­ nem sive delegationem unius potestatis in alteram sunt aliquo modo translatae, v. g. si civitas Episcopo concederet magistratum civilem v. g. senatoris, indicis (80), aut vicissim si Romanus Pon- I • i •f « nent in dominio proprietatis Ecclesiae constituta neque iurisdictioni ec­ clesiasticae tamquam vera bona Ecclesiae exclusive et directe sunt sub­ lecta. Quod si Ecclesia v. g. in cit. convent. Columb. art. 6, permittit, ut bona ecclesiastica legibus tributariis Status sive publicis vectigalibus subici possint, nequaquam Rom. Pontifex dominio proprietatis Ecclesiae in illa bona renuntiavit neque Statui ius quoddam proprium et nativum iurisdictionis inesse agnovit ad condendas leges tributarias de bonis tem­ poralibus Ecclesiae, sed ex concessione Ecclesiae absolute revocabili at­ que limitata ius illud Status repetendum esse sufficienter insinuavit. Cfr. .Vzzssz p. 200 et de decimis p. 261 sq. et append, p. 11 sq., ubi refertur concordatum de decimis inter Praelatos et regem Lusitaniae initum et a Leone X, 1516, confirmatum, et p. 222 art. 8, concordati a. 1753, cum Hispania initi de compensationibus solvendis v. g. 310.000 scutatorum Romanorum pro annalis a Sede Apostolica in provisione beneficiorum perceptis. (77) Convent. Columb. art. 22, 25; A'zzs.sz p. 222 sq. (78) Convent. Columb. art. 12, 13. 14; 1. c. p. 69 sq. (79) Convent. Columb. art. 17, 18, 19; A’zzs.sz p. 197 sq.; Vering § 37, 63, 157 de iurisdictione civili P- 153 sq. de praxi hungarica; Vering Episcoporum in imperio Turcarum. (80) Cap. 4, X, de raptor. V, 17. Profecto nequaquam omnes praero­ gativae et facultates, quae tempore medii aevi clero competebant, ex iure divino vel canonico possunt derivari, sed non paucae ex concessione po­ testatis civilis iure mere historico fuerunt acquisitae. Cfr. A’zzssz p. 29; : 31Û TULLUS vu tifcx principi civili indulge! ius (81) nominandi Episcopus sui regni, c) gcneratim eae res. in quibus civilis gubernii et Eccle­ siae utilitas intervenit, vel facilius inter utramque potestatem dis­ sidia oriuntur vel orta sunt (82). III. Res spirituales, quae per se soli potestati ecclesiasticae ex iure proprio et nativo sunt subiectae v. g. liturgia, indulgen­ tiae (83). At ex data notione rei mixtae patet non pauca obiecta concordatorum non nisi lato sensu rebus mixtis esse adnumeranda, et per se optimo iure inter causas spirituales recenseri, vehit privilegium nominandi Episcopos. Quod si potestas civilis iura di­ vina et canonica Ecclesiae agnoscit seque inviolabiliter illa obser­ vaturam esse promittit (84), et vicissim Ecclesia propria iura Status sollemniter agnoscit (85), sane utraque pars in se novum ius non acquirit, sed ex novo titulo iura sua propria contra alteHefele t. VI, p. 131, ubi refertur transactio regis et Episcoporum Norvegiae de iure eligendi regem a. 1273, facta et a Gregorio X, in Concil. Lugdun. II, a. 1274, confirmata. Cum rex in compensationem iuris certe temporalis ab Episcopis dimissi promitteret singularem protectionem Ec­ clesiae, profecto ista protectio regia nequit haberi res in se spiritualis, secus non potuisset tamquam aequivalens permutari cum re temporali. Porro cum pro protectione Ecclesiae possit accipi praemium temporale, denuo efficitur illam rebus spiritualibus non posse adnumerari. Quibus praerogativis mere politicis Ecclesia mutata temporum condicione potuit renuntiare. Cfr. c. 35, C. XI, q. 1; Schmalzgr. 1. c. lib. V, t. 33, n. 75; Vering § 37, p. 153, de praerogativis antiquis cleri hungarici, attenta tamen distinctione inter privilegia, quae per se iure canonico nituntur, et privilegia ex solo iure civili repetenda. Quare nequaquam omnia iura a Vering recensita indiscriminatim possunt dici < iura mere politica >. Cfr. quoque Arch. f. k. K. t. XXIII, p. 413 sq. Item in singulis casibus ac­ curate inquirendum est, qualis fuerit natura iuridica illarum concessio­ num Status. Cfr. Hammerstein 1. c. p. 211. (81) Quod ius etiam disertis verbis in concordatis vocatur privile­ gium vel indultum. Cfr. Aussi p. 34 sq. (82) V. g. de parochiarum et dioecesium erectione, de immunitate eccl. Cfr. Aussi p. 19 sq., 95, 151 sq.; convent. Columb. art. 16. (83) Aussi p. 109 sq.; convent. Columb. art. 23; Giobbio p. 13 sq. (84) V. g. cit. concord. Praelatorum Portugalliae (a. 1288) apud Nussi 1. c. p. 281 sq.; concord, austr. (a. 1855) art. 1. 2; concord. Hispanic, (a. 1851) artic. 1; Aussi 1. c. p. 1 sq. (85) Concord. Wormat. (a. 1122) in praecepto Henrici Imp. apud Aussi p. 29; concord. Columbiae artic. 19. de effectibus civilibus matri­ monii. Cfr. quoque Aussi p. 197 sq. DE CONCORPATIS 311 ram possidet (8G) secundum analogiam constituti (87) vel obli­ gationis aliunde iam debitae, sed promissione vel iuramento con­ firmatae. IV. Practice vero et de facto obiecta concordatorum ordi­ narie ad duplicem speciem reducuntur. Continent enim concor­ data regulariter 1) sollemnes sponsiones guberniorum civilium pro suo officio aliunde iam certo servandi et tuendi iura Eccle­ siae in concordatis expressa, 2) leges et concessiones speciales Rom. Pontificis fide publica Sedis Apostolicae corroboratas. Qua­ re gubernia civilia non nisi extraordinarie in concordatis aliquid Ecclesiae promittunt, ad quod aliunde non iam obligantur, aut vicissim aliquid de proprio concedunt Ecclesiae. I § 4. DE NECESSITATE ET CONVENIENTIA CONCORDATORUM 221. I. Necessitas quaedam absoluta et ordinaria concor­ datorum ad ordinandas relationes inter Ecclesiam et Statum ad­ mittenda non est. Nam huiusmodi necessitas ex logica conse­ quentia solummodo esset asserenda, si inter Ecclesiam et socie­ tatem civilem exsisteret perfecta aequalitas sive coordinatio. Quae cum ob finium utriusque societatis subordinationem contineat manifestam absurditatem et errorem dogmaticum, nullo modo sustineri potest (88). Quod si potestas civilis potius potestati ec­ clesiae indirecte subordinata est (89), sane Ecclesiae competit limites inter utramque potestatem partim pro suo infallibili magisterio authentice declarare, partim. ubi agitur de perso­ nis et rebus cum bono Ecclesiae conexis, pro sua iurisdictione decretorio imperio figere (90). Cui infallibili declarationi (86) Acta theologica Oenip. t. IV, p. 530; Scherer p. 154, not. 9; De Angelis n. 5, «Nisi (?) eadem obligatio naturalis aucta vi pacti»·, Costa-Rossetti, Synopsis philosoph. mor. p. 684 sq. (87) Arndts-Serafini 1. c. § 240; Schiffini 1. c. n. 560, II. (88) Tarquini. Instit. p. 48 sq.. p. 74, III; Act. theol. Oenip, t. XI, p. 385 sq.; Kreutzwald 1. c. p. 1502 sq., 1506 sq.; Hammerslein p. 111 sq.. p. 144 sq.; Giobbio p. 20 sq.; Billot p. 126. (89) Leon. XIII, Encycl. « Immortale » 1 Nov. 1885; Syllab, prop. 24, 30; scriptores all. in nota praeced. (90) Syllab. prop. 30: Sudrez, De leg. 1. IV. cap. 11. η. 12; Hammer· stein p. 166 sq. 312 » •f îa» hm lH.r i TITULUS VU atque imperio potestas inferior necessario obedirc debet (91). Hinc liquet concordata secundum certam et indubitatam theo­ riam de indirecta Ecclesiae superioritate absolute non esse ne­ cessaria (92). Quare Hinschius aliique patroni Status moderni, qui Ecclesiam Statui subordinatam esse defendunt (93), per le­ gitimam consequentiam pariter ad negandam necessitatem con­ cordatorum recte adducuntur, sed legitima illa consequentia non potest efficere, ut principia falsa illorum virorum fiant vera. Cfr. Pii IX Encycl. « Quanta cura» 8 Dec. 1864; Leon. XIII En­ cycl. «Immortale » 1 Nov. 1885; Syllab. prop. 19 sq.; Hammerstein, p. 131 sq. Quin immo etiamsi agatur de rebus mere ecclesiasticis vel mere civilibus, ad quas obtinendas concessio unius potestatis et acceptatio alterius necessaria est. tamen strictum pactum bilate­ rale vel praevium concordatum non requiritur. Nam Ecclesia Statui certos favores per modum meri privilegii sine ulla forma pacti vel concordiae dare potest, atque similiter Status Ecclesiae res suae iurisdictioni subiectas citra pactum tradere valet (94). II. Quod si concordata absolute necessaria non sunt, tamen ea possunt incidere tempora, ut tum Ecclesiae tum Statui sint utilia atque convenientia. Cuius assertionis luculentum argu­ mentum est ipsa longa series concordatorum, quae si neque Ec­ clesiae neque Statui essent utilia, a tot guberniis non fuissent expetita neque a tot Rom. Pontificibus inita. Porro summopere Ecclesiae interest, ut par vigeat et concordia inter utramque po­ testatem. atque iura ipsi propria a potestate civili sint agnita et (91) Sudrez, De leg. 1. IV. cap. 9, η. 2. « Conclusio haec certa et com­ munis apud catholicos ». (92) Leo XIII, 1. c. § < Sed quia utriusque imperium », ubi pervenit ad ordinandas res mixtas, de quibus potissimum conventiones fiunt, con­ cordatis non vim medii primarii et ordinarii, sed subsidiarii et extraor­ dinarii tribuit. Cfr. quoque Cavagnis p. 387 sq. (93) Hinschius, Staat. u. Kirche p. 269. (94) Sudrez 1. c. lib. VIII, cap. 37, n. 3; Hammerstein p. 211; Tar­ quini p. 71, ubi pariter admittit fieri posse, ut conventionibus sive con­ cordatis < Ecclesiasticae potestatis fines vel dilatentur vel contrahuntur». Cfr. supra h. tit. § 3 de compluribus privilegiis cleri. Quare quae Tarquini p. 78 sq. asserit, secundum principia a Suaressio et Hammerstein I. c. propugnata sunt intelligenda vel limitanda. DE CONCORDATIS 313 protecta. Quem scopum si Ecclesia obtinere non potest per usum suae plenae et perfectae potestatis legislativae, sapienter ex novo titulo sollemnis conventionis tranquillum usum suorum iurium praesertim ab iis principibus sibi procurare studet, qui iurisdi­ ctionem ecclesiasticam ex iure quodam divino constitutam non admittunt, aut privilegiis concessis favorem principum saecula­ rium tum catholicorum tum acatholicorum satagit obtinere (95). Quod si concordata etiam ex parte Status aequi iustique stu­ dio ineantur et serventur, relatio inter Ecclesiam et potestatem civilem quamvis a suprema sua perfectione deficiat, tamen sal­ tem intra limites verae amicitiae duarum potestatum independentium manet constituta. Quae relatio perfectae separationi in­ ter Ecclesiam et Statum est praeferenda (9G). Bono quoque communi ipsius Status per concordata consu­ litur. Vix enim ulla re pax et tranquillitas civitatum magis tur­ batur, quam discordis atque dissidiis religiosis (97). Quae discor­ diae conventionibus sopiuntur, civibusque catholicis securitas da­ tur. Ipsa enim iura religiosa non iam pendent ab arbitrio guber­ niorum. sed a iustis legibus publica fide firmatis. Neque civitas per concordata inita suam amittit dignitatem atque auctoritatem. Nam Ecclesia non nisi ex parte recipere solet, quod pro suo iure postulare potest, atque non raro vix ea recuperat iura, quae om­ ni societati honestae vel societatibus religiosis acatholicorum a legibus civilibus conceduntur. At profecto non iam vivimus tem­ poribus Imperatorum Romanorum, quibus Ecclesia catholica collegiis illicitis adnumerata est. Quare si Hinschius aliique acatholici iuristae vel ipsi Statui concordata utilia et convenientia esse negant, id non nisi ex principiis manifeste falsis et studio supprimendi Ecclesiam catholicam est repetendum (98). (95) Tarquini p. 75; Kreutziuald 1. c. p. 1503 sq. (96) Syllab. prop. 35; De Angelis n. 13 sq. (97) luo Carnut. in epistol. (238) ad Paschal. II Cfr. Miÿne, P. L. CLXII. 245 sq.; Leon. XIII, Encycl. « Immortale > : « Illud enim perpetuae legis instar habendum est, quod luo Carnulentis ad Paschalem II. Ponti­ ficem Maximum perscripsit : Cum regnum et sacerdotium inter se conve­ niunt, bene regitur mundus, floret et fructificat Ecclesia. Cum vero inter se discordant, non tantum parvae res non crescunt, sed etiam magnae res miserabiliter dilabantur ». (98) Kreulzwald 1. c. p. 1504 sq. Cfr. quoque Friedberg-Ruffini 1. c. 314 TITULUS vu § 5. DE VI ET OBLIGATIONE CONCORDATORUM 222. Cum de vi sive natura iuridica concordatorum agitur, universae quaestionis solutio inde pendet, quae et qualis obli­ gatio ex concordatis oriatur in subditis atque in supremis re­ ctoribus Ecclesiae et civitatis. L Et subditi quidem vi concordati, quatenus istud est con­ sensus quidam duorum in idem placitum (99), directe et im­ mediate (100) non obligantur. Nam subditi ex neutra parte sunt subiectum concordatorum, sed proxime et directe auctoritas pu­ blica Ecclesiae et civitatis. Praeterea concordatum, ut est con­ ventio quaedam, saepe iam est perfectum, nondum autem pu­ blicatum; at subditis ex actu occulto neque legitime insinuato vel promulgato obligatio imponi non potest. Ergo ex sola illa conventione subditis obligatio directe non imponitur, sed tum demum incipit, cum concordatum rite publicatur et etiam ut lex promulgatur. Qua publicatione facta partim ex naturali con­ secutione partim ex obedientia legi ecclesiasticae et civili debita subditi ad observandum concordatum tenentur (101). (99) Leon. XIII, Encycl. < Immortale » 1 Nov. 1885. « Si qui principes rerum publicarum et Pontifex Romanus de re aliqua separata in ideni placitum consenserint . Quibus ex verbis nequit deduci concordata esse stricta pacta bilateralia. Nam omne pactum bilaterale est sane duorum consensus in idem placitum, at non vicissim omnis consensus duorum in idem placitum est strictum pactum bilaterale; secus confunderetur notio quaedam generica conventionis cum notione specifica stricti pacti bilateralis. Cfr. supra h. tit. n. 216, II; paulo aliter Cathrein, Moralphil. t. II, p. 707 sq. (100) Sine dubio etiam ex ipsa natura rei consequenter ad talem con­ cordiam in subditis sine expresso praecepto positivo possunt oriri obli­ gationes. v. g. si Rom. Pontifex renuntiet dominio proprietatis in certa bona temporalia Ecclesiae. Cfr. Suârez. De leg. 1. VIII, cap. 24, η. 7. 8. (101) Suârez 1. c.; Raidi p. 120 sq. p. 96, not. 120. ubi addendum est. quod princeps civilis infidelis in concordatis ineundis cum Romano Pontifice non agit personam catholicorum subditorum. Isti enim subditi catholici sunt subiectum, in cuius utilitatem concordatum initur, sed non sunt subiectum, quod init conventionem. Nam subiectum, quod ex parte Status paciscitur, est princeps civilis ut princeps civilis legitimus, non ut « Summus Episcopus » aut < Chalifa ». DE CONCORDATIS 315 11. Quod si sententia sit proferenda de imposita obligatione utrique parti conventionem ineunti, scii. Romano Pontifici et principi civili, vix ab ullo viro docto etiam acatholico negatur aliquam obligationem vi concordati utrique parti contrahenti esse impositam (102). Quare quicumque omnem obligationem vel in uno solo ex contrahentibus etiam in ipso Romano Pontifice reicit. aperte errat in iure (103) sibique contrariam habet vere communem sententiam doctorum. Neque ab errore facti immu­ nis est is. qui asserere audeat Cardinalem Tarquinium aliosque antiquos et novos patronos doctrinae a modo laudato Cardinali propugnatae Romanum Pontificem absolvere ab omni obliga­ tione servandi concordata atque tantum admittere aliquam de­ centiam vel meram congruentiam (104). Cui errori facti alter error iuris affinis esset, si quis existi­ maret omne negotium esse confectum, conclamatum de theoria privilegiorum, stabilitam theoriam stricti pacti bilateralis, eo quod vera obligatio etiam in Romano Pontifice esset admit­ tenda (105). Etenim vera exsistit obligatio in ipso legislatore proprias suas leges servandi neque temere vel arbitarrie ab eis recedendi. (102) Hammerstein p. 214; Salolli p. 187 sq.; Tarquini Inst. p. 74, 78. sq.; imino vel ipse Hinschius in Rechtslex. v. Konkordat p. 505, quam­ vis neget Ecclesiam et Statura ex stricta iuris obligatione ad servanda concordata teneri, tamen fidem publicam (Treu und Glauben) existimat sibi obici non posse patrocinium violationis pactorum, cum practice eandem tribuat concordatis firmitatem atque defensores theoriae pacto­ rum. Quae responsio a patronis theoriae privilegiorum in simili con­ dicione non est oblivioni danda. (103) Cfr. clausulas finales concordatorum apud Nussi p. 271 sq.; cit. Leon. XIII, Encycl. « Ad extremas Orientis» 24 lun. 1893; Palmieri p. 560 sq. (104) A quo errore non omnino alienus est De Angelis 1. c. in app. n. 7, cuius refutationem habes in Act. theol. Oenip. t. IV, p. 531 et apud Baldi p. 77 sq. et Palmieri p. 560 sq. et praesertim p. 565. Cfr. quoque Cavagnis p. 391 sq., cuius expositioni non omnes patroni theoriae privi­ legiorum consentient. (105) Vering, Lehrbuch d. k. K. § 62. in sua disquisitione polemica contra Tarquinium diversitatem illam causarum, ex qua obligatio oriri potest, non satis videtur attendisse, atque patroni theoriae privilegiorum recte monent inter cessationem obligationis ex pacto et derogationem con­ cordati per Roman. Pontificem omnino esse distinguendum. Cfr. Raidi, p. 81, sq. 93. 31U riTl'LÜS VU Id. quod etiam de legibus favorabilibus valet, cum in foro quo­ que ecclesiastico recepta sit regula iuris 16 in Sexl. : iDecel concessum a principe beneficium esse mansurum ». Praeterea Callixtus III ad Fridericum III Imperatorem scripsit: « Quanwis liberrima sit Apostolicae Sedis auctoritas nullisque debeat pactionum vinculis coerceri...., ex zelo, quem gerimus ad pacem, et caritate, qua te tuamque nationem pro­ sequimur, concordatis locum esse voluimus nec patiemur ea te­ mere violari, dum Romanae Sedis gubernacula retinebi­ mus » (106). Sane in his atque similibus verbis Rom. Pontificum saltem obligatio fidelitatis ex promissione orta et officium le­ gislatoris proprias leges non temere violandi enuntiantur. Quae obligationes essentialiter differunt ab obligatione iustitiae com­ mutatione. Neque dubium quoddam exsistere potest, quin strictum pactum bilaterale solummodo habeatur, cum utrique parti pa­ ciscenti imponatur mutua obligatio ex iustitia commutativa ita inter se conexa, ut una ordinetur ad alteram tamquam ad cau­ sam sive titulum stricti iuris. Hinc manifestum est, nisi probetur et in principe civili et in Romano Pontifice ex concordatis veram oriri obligationem iustitiae commutativae, non merae gratitudinis vel caritatis vel iustitiae cuiusdam legalis vel obedientiae vel religionis vel fidelitatis, ne prima quidem ele: II enta pacti bila­ teralis haberi. Cfr. Lago, De iust. et iure disp. 22. n. 2 disp. 23, n. 14, disp. 24, n. 312, ubi ultimo loco disputans de commutatio­ ne ultimarum voluntatum omnino negat et falsam habet illam sententiam, quae tenet Rom. Pontificem absque iusta causa pos­ se valide derogare pactis cum Ecclesia initis. Inde quoque efficitur, quantopere necessaria sit ad hanc controversiam dirimendam, ut accuratae supponantur notiones tum stricti iuris sive iustitiae commutativae (107), tum stricti (106) Salolli p. 195. iunct. Suârez, De virt. et stat. rei. tract. V. I, 6. cap. 9, η. 13, (de voto): < λ’οη potest ipse pro suo arbitrio auferre a se obligationem, quam semel contraxit, quia hoc repugnat cum veru ra­ tione et obligatione promissionis etiam inter homines : Schiffini 1. c. n. 359. de promissione eiusque obligatione ex fidelitate vel iustitia. (107) Sane inter se differt a) ius mere precarium (cfr. Schmalzgr. 1. 111, tit. 14, de precariis), quod consistit in facultate vero pacto non concessa et ad arbitrium concedentis licite et valide revocabili; cfr. Suârez. De virt. et stat, relig. tract. VII. 1. 8, cap. 5. η. 29, ubi bene distin- DE CONCOHDATIS 317 pacti bilateralis. Neque confundenda est notio contractus bila­ teralis sensu lato et sensu stricto cum notione generica et speci­ fica (108) contractus bilateralis sensu stricto accepti. Quae no­ tiones, cum versemur in examinanda controversia canonica in­ time cum doctrina dogmatica colligata, sane non principaliter guit meram licentiam a stricto iure, quod vocat illud, quod homini inest ut proprium, quo suo nomine operari potest, quod est obiectum iustitiae commutativae et sine iniustitia involuntarie ab illo auferri non potest; b) ius quaesitum (.cfr. Reg. Cane. Apost. 18 de non tollendo ius quaesitum et Riganti 1. c. in hanc Regul. 18 et Scherer 1. c. p. 138 not. 7), quod in tertias personas est ius omnino stricte iustitiae commutativae, at in ipsum concedentem Romanum Pontificem, quamvis praesertim in laicis princi­ pibus et patronis et propter concordata vel promissiones maiorem habeat firmitatem quam ius mere precarium, tamen strictum ius ex iustitia commutativa non est, et sine causa per Romanum Pontificem saltem valide tolli potest (cfr. Hammerstein p. 219 sq.); c) ius strictum ex vera iustitia commutation debitum ita firmiter domino inhaeret, ut ipsi invito i. e. absque ipsius consensu ordinarie valide auferri non possit, immo inter­ dum simpliciter sit inalienabile. Cfr. Lugo 1. c. disp. 1, n. 2, sq., disp. 23, n. 14; Suârez 1. c.; Ballerini-Palmieri, Opus theol. mor. t. III, p. 548; Calhrein 1. c. t. I, p. 454 sq.; D’Annibale, Summul. theol. mor. P. II, n. 127, quod nostrum ius dominii in rem nobis invitis regulariter a nobis discedere non possit. (108) Si duae personae inter se duo pacta unilateralia ineunt extrinseca quadam ratione inter se conexa, v. g. Franciscus hodie Tito pro­ mittit ex iustitia Missam celebrandam, Titus vero gratitudine motus Fran­ cisco promittit donum quoddam pariter ex iustitia dandum, in Tito et Francisco exsistit obligatio iustitiae commutativae; at neutra ordinatur ad alteram tamquam ad suam causam vel titulum; ergo sensu stricto verum pactum bilaterale non oritur. Similiter in concordatis, quae saepe non uno actu legitimo absolvuntur, sed sub distinctis articulis complexum quendam negotiorum comprehendunt, forte accidit, ut in uno alterove articulo strictum pactum bilaterale contineatur, in aliis forte tantum pacta unilateralia modo hanc modo illam partem obligantia. Cfr. v. g. art. 11, cone. Columb. Quo in casu propter obligationem iustitiae certo quodam ambitu in utraque parte productam, modo sensu stricto modo sensu lato pactum quoddam bilaterale habetur. Profecto omne pactum commutatio­ nis, venditionis, emptionis est bilaterale, sed non omne pactum bilaterale generice sumptum est pactum merae commutationis vel venditionis vel emptionis. V. g. in stipendiis Missae potest oriri obligatio iustitiae ex utraque parte; commutatio autem simoniaca non habet locum. Similiter quandoque in erectione dioecesium vel concessione iuris patronatus vel provisione canonica solvuntur certae summae pecuniae v. g. pro fun­ datione, annatis, taxis pallii; at tantum occasione illorum actuum legi- 318 riTULUS vu ex libris modernorum iuristarum (109) sunt hauriendae, sed ad sanam doctrinam philosophorum Christianorum, quam theologi et canonistae et iuristae catholici ratam habent, omnino est re­ currendum. Cfr. Lugo, De instit. et iure disp. 1. 22, 23; BalleriniPalmieri, Opus theol. moral, t. III. p. 459 sq. 5Γ4 sq.; Costa-Rossetti, Synopsis philosoph. mor. p. 280 sq., 362 sq., 684 sq.; Cathrein, Philosoph. mor. n. 404 sq.; Cau agnis, p. 395 sq.; Audisio, Ius. nat. 1. 3, tit. 12, n. 17. 223. Tres sunt virorum doctorum sententiae de natura iu­ ridica concordatorum, quae a parte principali (110) et a nota singulari unicuique propria nomina sortitae sunt: I. Prima sententia dicitur theoria legalis et regalistis est propria (111). Quae sententia in eo consistit, quod imprimis sup­ ponat Ecclesiam catholicam Statui sive potestati civili uere esse siibordinatam et subiectam. Consequenter omne concordatum si esset verum et bilaterale pactum, esset contractus bilateralis in­ ter Statum superiorem et Ecclesiam ipsi subiectam; sed ex ista opinione inter statum et societatem sibi siibordinatam verum pactum bilaterale iniri non potest; ergo illi viri docti concorda­ tis omnino negant naturam iuridicam veri pacti bilateralis et multo magis rationem privilegii sive legis particularis Romani Pontificis iuxta definitionem Cardinalis Tarquini. timorum, non ad instar aequivalentis pretii temporalis pro favore spi­ rituali concesso. Cfr. Costa-Rosselti 1. c.; Palmieri 1. c. p. 567. (109) Quare Vering 1. c. non apte in hac materia provocat ad defini­ tiones Savigny, Arndts, Windscheid. (110) Quare nec patroni theoriae privilegiorum necessario omne pactum bilaterale a concordatis, excludunt (cfr. Tarquini, Inst. p. 74; Hammerstein p. 214). nec theoriae pactorum defensores concordatis pri­ vilegia inesse in dubium vocare possunt. Fatendum vero est huiusmodi concessionem de privilegiis in concordatis exsistentibus iis limitari et circumscribi assertionibus, quibus concessio facta revera denuo negatur. Id. quod fit v. g. a Grandclaude, Ius canonicum, t. I, p. 102, 104 et a Scherer p. 156. Cfr. Hammerstein p. 218 sq. (111) Minister Electoris Bavariae a. 1770, prima vice sollemniter illam theoriam defendit concordata esse mera privilegia principis civilis ad ipsius nutum revocabilia. Quam doctrinam nostro saeculo non raro gu­ bernia atque comitia publica secuta sunt, neque viri docti defuerunt, qui illam maiori minorive rigore defenderent v. g. Hinschius, Sariueij, Gareis aliique. Cfr. Hinschius in Rechtslex. v. Konkordat; Friedberg-Ruffini 1. c. p. 223, not. 2. DE CONCORDATIS 319 Quare concordatis tantum (112) eatenus tribuunt vim iuridicam, quatenus illa sunt leges ab ipsa potestate civili illius reipublicae latae, quacum Ecclesia concordatum iniit. Cui argu­ mentationi ad impugnandam theoriam pactorum illas addere solent (113) rationes: 1) quod Ecclesia et Status inter se non sint iuris aequalis societates; 2) quod potestas legislativa (Sta­ tus) per pacta cum subditis (Ecclesia) inita neque ligari neque per alienationem (114) imminui possit; 3) quod Ecclesia con­ cordata vi coactiva contra Statum exsecutioni mandare non pos­ sit. cum Ecclesia, quae solummodo tamquam Ecclesia territoria­ lis cum Statu paciscatur, neque de iure neque de facto Statum cogere valeat (115). Cfr. Arch. f. k. K. t. X, p. VI, t. XI, p. 452 sq., t. XII, p. 60 sq. Profecto paucis istis sententiis magna quaedam reperitur errorum collectio (116). Nam Ecclesia, quae est societas per­ fecta atque indirecta potestate in Statum instructa, minime dici potest Statui subiecta (117). A facta quoque ista falsa hypothesi plane falsa est ulterior assertio omnino generalis inter Superio­ rem et subditum nullum posse exsistere pactum (118). Quae ex(112) Concordata etiam habere vim legum civilium non est ambi­ gendum. Cfr. artic. convent, apud Nussi 1. c. p. 277 sq.; Scherer p. 155, iunctum cum Kreutzwald 1. c. p. 1510; Convent. Leon. XIII, p. 12. (113) Ita praesertim Sarwey. Cfr. Scherer p. 155, not. 13. (114) Etiam Hinschius 1. c. p. 505, huic argumento ex impossibilitate imminutionis potestatis civilis petito vim probandi negat. (115) Etiam exinde petebantur argumenta, quod a tempore Concilii Vaticani Ecclesia catholica ob definitionem infallibilitatis Romani Ponti­ ficis essentialiter esset mutata, aut propter monarchiam absolutam in mo­ narchiam constitutionalem transformatam Status quoque non iam esset idem subiectum. Quorum argumentorum mentio ad refutationem sufficit. Cfr. Hammerstein p. 212 sq. (116) Hammerstein p. 211 sq.; Saegmueller 1. c. p. 89, 90. (117) Syllab. prop. 19 sq. 24, 34; Tarquini p. 30 sq.; Hammerstein p. 117 sq.; Cavagnis P. I. p. 116 sq. 413 sq., ubi theoriam regalistarum de concordatis solide refutat. (118) Suârez, De leg. 1. VIII, cap. 37, η. 5; Reiffensluel 1. I, t. 25, n. 35; Lugo, De instit. et iure disp. 21, n. 280; Hammerstein p. 218, sq. Friedberg-Ruffini p. 223 sq. Quare ad strictum pactum bilaterale perfecta aequalitas inter subiecta contrahentia non requiritur. Quod si de iuribus iurisdictionis spiritualis Ecclesiae strictum pactum bilaterale cum Statu iniri non potest, id ex speciali natura potestatis ecclesiasticae i. e. ex eius inalienabilitate, non ex generali quodam principio philosophico gra- 320 TITULUS VU ccptio regalistarum eo minorem habet vim, quoit ex natura rei nihil obstet, quominus principis civilis potestas nere limitetur atque saltem ex parte aere alienetur. Cfr. Hinschius 1. c. p. 505, iunct. Friedberg-Ruffini p. 223. not. 3. Qua in re inter potesta­ tis asserto de absoluta impossibilitate pacti bilateralis inter Superiorem et subditum est derivandum. Cfr. quoque Giobbio p. 48 sq.; ubi tamen parum accurate provocat ad « fictionem iuris >, quae rerum naturam non mutat, multoque minus fundata est assertio etiam patronos theoriae pri­ vilegiorum in concordatis cum haereticis et infidelibus recurrere ad ali­ quam iuris fictionem; haeretici enim veri sunt subditi Ecclesiae, ne­ quaquam vero infideles, nihil igitur est fingendum. Denique nemo pro­ fecto negat R. Pontificem posse concedere principi civili privilegium nominandi Episcopos; at quaestioni a cl. auctore propositae responde­ mus alia quaestione. Numquid R. Pontifex huiusmodi privilegium ita per pactum concedere valet, ut illud absque consensu principis civilis propter defectum potestatis saltem sine causa valide revocare non possit? Si af­ firmativum detur responsum, inciditur in errorem Gallicanorum infra h. tit. not. 126, notatum; si negative respondeatur, non iam in principe civili exsistit strictum ius iustitiae commutativae, et consequenter non habetur strictum pactum bilaterale. Cfr. h. tit. not. 107. Tertium etiam hac in re non datur. Nec iuvat cum eodem auctore p. 38 sq. approbare illa argumenta, quibus ex fine honesto promovendi bonum Ecclesiae con­ cluditur etiam ad possibilitatem et liceitatem ineundi concordatum per modum stricti pacti bilateralis. Quae conclusio non est legitima. Nam imprimis id, quod probandum esset, simpliciter sumitur. Profecto ius ad finem honestum dat etiam ius ad media possibilia et honesta vel sal­ tem indifferentia. At contractus bilateralis, quo R. Pontifex in concor­ dato de causis spiritualibus (de temporalibus non agitur) ita ligatur, ut sine consensu alterius partis valide etiam absque iusta causa non am­ plius disponere possit, nequaquam est medium possibile et honestum, ut patet ex argumentis supra allatis. Propterea cl. auctor p. 42 minus accu­ rate contendit Hammerslein 1. c. p. 217 asserere principium, quod susti­ neri non possit. Is enim minime in dubium vocat distinctionem inter iura primatus in se speciata eorumque exercitium, quod pro diversitate temporum v. g. quoad poenitentiam publicam admittit magnam varieta­ tem. Multo minus Hammerslein negat R. Pontificem posse facere delega­ tiones et concessiones. At optimo iure reprobat errorem illum dogmati­ cum. quod R. Pontifex in exercitio valido suae iurisdictionis circa con­ cessiones a se in concordatis factas possit dependere a consensu alterius partis. Quod si denuo respondeatur (cfr. Giobbio p. 60 sq.) nullitalem il­ lam provenire a defectu voluntatis, non potestatis in R. Pontifice, denuo quoque concedatur necesse est ius illud principis civilis esse ius mere iiuaesitum. non strictae iustitiae commutativae. quod in vero contractu essentialiter requiritur. DE CONCORDATIS 321 torn ecclesiasticam Homani Pontificis et potestatem politicam principis civilis essentiale intercedit discrimen. Hinc quoque efficitur positiva argumenta regalistarum etiam contra patronos catholicos theoriae pactorum non esse efficacia. Illi enim facile probare possunt Ecclesiam catholicam saltem esse societatem perfectam planeque independentem. Corruit igi­ tur prima et secunda exceptio patronorum theoriae legalis supra allata. In tertia vero exceptione imprimis evidenter falsa sup­ ponuntur principia philosophica de vi coactiva iuris (119). Dein­ de sustinetur error dogmaticus; nam Ecclesiae neque potestas coercitiua etiam poenis temporalibus (120) deest neque ius de­ fensionis societati perfectae proprium. Tandem plane absurda hypothesis in subsidium vocatur. Nam concordata non ineuntur a Statu cum Ecclesia quadam territoriali (121), sed cum Roma­ no Pontifice tamquam supremo pastore (sovrano) Ecclesiae ca­ tholicae i. e. perfectae societatis religiosae (sovrana) (122). Cfr. Syllab. prop. 19. II. Secunda sententia vocatur theoria pactorum, eo quod concordato vim legis pontificiae et civilis inesse non neget, sed principaliter (123) vim pacti bilateralis propriam esse conten­ dat. Quae opnio profecto maxime conformis est placitis illorum virorum, qui absolutam coordinationem inter Ecclesiam et Sta­ tum aperte propugnant (124) aut tacite supponunt aut veram (119) Cathrein 1. c. t. I, p. 376 sq. (120) Syllab. prop. 24; Pii IX, Encycl. «Quanta cura» 8 Dec. 1864; Mlles in Act. theol. Oenip. t. VII, p. 170, ubi contra similem erroneam doctrinam optimo iure provocatur iam ad Constitutionem dogmaticam < Licet iuxta» loannis XXII. Aliter Scherer t. I, § 33, not. 10, 20. (121) Dove quoque istud figmentum Ecclesiae catholicae territorialis reicit. Cfr. Scherer p. 155, not. 13. (122) Hinschius 1. c. p. 505 genuinam naturam huius potestatis supre­ mae R. Pontificis nullo solido argumento impugnat. Cfr. Pinchetti, Guida diplomatica ecclesiastica p. 104 sq., (della sovranità spirituale spettante al R. Pontefice). (123) Kreulzwald 1. c. p. 1509. (124) Schulte 1. c. summo rigore theoriam pactorum defendit, quem non pauci tamquam antesignanum et suasorem secuti sunt. Qui scriptor eo progressus est, ut indiscriminatim assereret potestatem legislativam etiam Romani Pontificis in obiecta concordatorum ligatam esse atque in­ vita altera parte valide non posse exerceri. Certum vero est talem ligatio­ nem potestatis Romani Pontificis esse contrariam doctrinae catholicae et 21 322 TITULUS νπ doctrinam de relatione inter Ecclesiam et Statum plene perspe­ ctam non habentes etiam de natura concordatorum oscitanter disserunt (125). ’ ■' ,’M 1% At negari non potest non deesse viros etiam catholicos, qui ab illa theoria coordinationis omnino alieni sunt, et nihilominus concordatis vim pactorum bilateralium vindicant. Quibus scri­ ptoribus praesertim adnumerandi sunt De Angelis, Cavagnis, Fink 1. c. aliique v. g. Palmieri, De R. Pont, in secund, cd 1. c. Billot p. 132 (126). Quin immo non raro isti viri vim pacti bilatehuiusmodi theoriam concordatorum a theoria Gallicanorum de ligata po­ testate Romani Pontificis per antiquos canones re omnino non differre. Cfr. Satolli p. 174 sq.; Palmieri. De Rom. Pont. p. 387 sq. ed. I. p. 462 sq., iunct. p. 566, ed. II; Arch. f. k. K. tom. XI, p. 454, ubi theoria pacto­ rum tamquam absoluto valore praedita defenditur, cum Huebler ipsi tan­ tum relativum valorem concedit sci. pro tempore vigentis coordinatio­ nis inter Ecclesiam et Statum. Qui scriptor tempore medii aevi, quo vi­ guerit maioritas et superioritas Ecclesiae, sane theoriam privilegiorum praeferendam esse putat; at si vigeat superioritas Status, theoriam lega­ lem probat. Sub multiplici sane respectu Huebler in suis assertionibus errat (cfr. Arch. 1. c. p. 452 sq. et tom. XII, p. 60 sq. demptis minus ac­ curatis propositionibus a Moy prolatis), tamen aliquid veri assecutus est. Cfr. Baldi p. 114 sq. (125) Scherer § 33; Vering § 62. Summa quoque vi « coordinationi > utriusque potestatis in hac re insistit Saegmueller 1. c. p. 89, 90. At coor­ dinatio ista asserta aut est terminologia non accurata, et ita versamur in lite de voce, aut stricto sensu obvio implicat errorem philosophicum et dogmaticum; tertium salva reverentia non datur. Cfr. supra h. tom. I, n. 9 sq.; Giobbio p. 20 sq. (126) Etiam Cardin. Soglia in suis Inst. iur. pubi. eccl. illam distin­ ctionem Barthelii, perversorum principiorum patroni, inter ligationem ipsius potestatis et usus potestatis in R. Pontifice adoptavit. Quae asserta ligatio usus potestatis pontificiae manentibus et nondum rescissis concor­ datis. si ad usum validum extenderetur, alia via induceret spuriam do­ ctrinam Gallicanorum de vi coactiva antiquorum canonum. Qui Gallicani certe suam theoriam tantum defenderunt, quamdiu illi antiqui canones suum valorem retinebant; nequaquam vero etiam in illo casu, quo forte canones illi antiqui legitime fuissent abrogati. Nemo autem negabit Ro­ manum Pontificem quoad usum licitum suae potestatis posse ligari. Cfr. Mazzella. De Relig. et Eccles, p. 771; Palmieri 1. c. p. 462 sq. 566, et. II; Baldi p. 56 sq.; Hammerstein p. 217. Nec solido fundamento nititur alia distinctio a viris quibusdam catholicis ad solvendam hanc controveisiam excogitata (cfr. Grandclaude 1. c. p. 102 sq.). sci. quod concordata quoad materiam sint privilegia, quoad intentionem contrahentium et for­ mam instrumenti pacta bilateralia. Nam profecto Romanus Pontifex cum DE CONCORDATIS 323 ralis adeo limitant atque in pactum « sensu lato» transformant, ut a tertia sententia rite explicata vix iam multum diffe­ rant (127). init concordata aliud non intendit quam pro obiecto et qualitate con­ trahentium intendere potest. Item concessiones Romani Pontificis factae in concordatis non sunt confundendae cum modis concessionum; etenim concessiones fieri possunt per pacta v. g. donationis, at etiam per privi­ legia; ergo inquirendum est, utrum materia illa concessionum privilegio nitatur, an pacto bilaterali. Cfr. Hammerstein p. 218 sq.; Cavagnis p. 412 sq.; Giobbio p. 51 sq., ubi pariter concedit saltem formulam De Angelis: -Concordata sunt concessiones ratione materiae, contractus ratione for­ mae * non fuisse feliciter inventam; at etiam ipsa res per illam formulam minus accurate exprimitur. Quare Giobbio p. 53 sq., praefert formulam : Concordata sunt privilegia conventionalia atque hanc doctrinam potissi­ mum confirmat ex notionibus traditis a Sudrez, De leg. 1. VIII, cap. 1 sq. 4. Quae formula generalis non caret difficultate, et vix omnia con­ cordata et singuli eorum articuli sub illa comprehendi possunt. Profecto privilegium conventionale est lex privata specialem conce­ dens favorem contra vel praeter ius, non tamen omnino gratiose, sed cum aliqua obligatione iustitiae seu recompensatione recipientis, cui similiter corresponde! obligatio iustitiae in concedente. Cfr. Sudrez 1. c. cap. 4, n. 9 sq. cap. 37, n. 13. At sunt concordata v. g. conventio Urbani VIII, et Ferdinandi II, a. 1630, inita et ab ipso Giobbio p. 62 sq. allegata, alii­ que non pauci articuli particularium concordatorum, in quibus reperiuntur stricta pacta bilateralia, immo commutatoria, non privilegia conventio­ nalia, nisi quis favorem in genere confundat cum privilegio in specie. Nam scite notat Sudrez 1. c. 1. VIII, cap. 8, n. 6: « (Privilegium) per se requirit potestatem iurisdictionis, non solum quando derogat iuri com­ muni. sed etiam quando concedit aliquid praeter ius; nam illud postea respectu privilegiarii tamquam ius servandum est. Quando ergo illae concessiones, quae per dominia privata fiunt, privilegia dicuntur, lato modo sumitur privilegium pro quolibet honore, favore vel utilitate liberaliter concesso in propriis bonis, tamen illud non dicitur proprie pri­ vilegium, sed per quondam imitationem seu analogiam ». Qui auctor 1. c. cap. 8. n. 10, pariter optimo iure observat privilegia, quae episcopalia vocantur, ordinarie in iure esse donationes liberaliter ab eis factas, non propria privilegia. Deinde alii articuli concordatorum v. g. art. 8, con­ cord. Hispan. (a. 1753) (cfr. not. 76, h. tit.) sub privilegio conventionali certe subsumi possunt. Xam ibidem tribuitur immunitas a lege tribu­ taria simul imposito onere ex iustitia a rege Hispaniae solvendo. Quae pecunia a R. Pontifice sine titulo et contra iustitiam commulativam fuisset retenta, si is non obstante solutione regis Hispaniae perrexis­ set etiam in exigendis taxis consuetis. Cfr. Tarquini p. 77 sq. At nemo non videt in istis privilegiis conventionalibus agi de rebus mere tempo­ ralibus. in quibus obligatio strictae iustitiae ex utraque parte vi pacti 324 TITULUS \ Il Argumenta pro hac sententia imprimis repetuntur e,r forma et sollemnitatibus concordatorum, ex necessitate mutui consen­ sus ab ipsis articulis conventionum requisiti, ut pacta mutari bilateralis non excluditur. Longe aliter res ses habet, si concordatum initur de exercitio iurisdictionis pontificiae in rebus spiritualibus et mixtis (non de dominio proprietatis rerum temporalium) v. g. de nomi­ natione Episcoporum, immunitate cleri, in quibus principes civiles vi pacti bilateralis strictum ius acquirere nequeunt in ordine ad R. Pon­ tificem. Eadem enim redit argumentatio supra proposita. Nam aut incidi­ tur in errorem Gallicanum de ligata potestate R. Pontificis, aut si cum Giobbo p. 60 sq. nullitas actus in contrarium gesti repetitur ex defectu voluntatis, non potestatis R. Pontificis, certe ius strictum in principe ci­ vili non exsistit. quippe quod independenter ab ipsius consensu etiam sine causa valide, sed non licite per R. Pontificem auferri potest. Quod si admittatur, disputatio magis reducitur ad litem de modo loquendi. Eo enim in casu non amplius habetur pactum bilaterale sensu stricto, sed tantum sensu quodam lato. Porro si Giobbio locis citatis multum insistit doctrinae Suaresii de privilegis conventionalibus in opere < De legibus traditae, forte non videtur satis attendisse ibidem principaliter explicari theoriam genericam privilegiorum conventionalium et in materia tem­ porali, quae dominium proprietatis et compensationem permittit; at Sua­ rez, Defensio fidei cath. 1. IV cap. 31 n. 14 sq., ubi ex professo agit de con­ cordiis sive pactis vel concordatis in materia spirituali immunitatis cle­ ricorum .non allegatur; iam vero ibidem doctor eximius n. 17 docet: < Intercedente ergo simili causa (concordatum de immunitate a R. Pon­ tifice) poterit revocari, sine illa vero non poterit saltem licite: si tamen fiat, existimo factum tenere propler supremam potestatem Papae, quae in se minui non potest, ut de privilegio stalim dicam ». Quod factum R. Pontificis si tenet, de nuo probatur principem civilem ex concordatis illis non acquisivis.se ius strictum iustitiae commulativae. Nec satisfit difiicultati per illam distinctionem inter ius ad rem et ius in re, inter actionem iniuslam et iuridice invalidam, cui praesertim fidit Straub < De Eccl. Christi v. II n. 1120 sq. secutus Palmieri < De Rom. Pontif. > ed. altera, p. 564 sq. Nam si R. Pontifex manente concordato non potest valide revocare ius ad rem per ipsum Principi concessum relate ad exercitium iurisdictionis spiritualis in Primatu contentae, potestas Ponti­ ficis vere et proprie manet ligata et diminuta, sicut si non potest revocare ius in re. Nam si ius nominandi (quod dicitur ius ad rem) est in Principe strictum ius iustitiae comrnutativae. illud ius nominandi non posset R. P. valide concedere alteri, v. gr. Metropolitae, Capitulo cathedrali, sicut Ti­ tius ligatus vinculo sponsalicio cum Caia. unde in Caia oritur ius ad ma­ trimonium, non posset nequidem valide inire sponsalia cum Bertha eique ius ad matrimonium secum contrahendum concedere. Ergo libera Titii po­ testas ad matrimonium contrahendum vere mansit ligata et diminuta per HE CONCORDAT f S 325 vel explicari possint, ex solcmnibus promissionibus et sponsio­ nibus ab ulraque parte datis, ex declarationibus complurium Romanorum Pontificum concordata revera vim pactorum bila­ teralium habere, ex diversis responsis et notis diplomaticis Car­ dinalis Secretarii Status et Nuntiorum Apostolicorum et ex de­ cretis Conciliorum provincialium. Quibus rationibus addunt pon­ dus saltem communioris sententiae canonistarum huic theoriae faventium aliaque iuris adminicula ex communi persuasione vel ex difficultate defensionis iurium Ecclesiae petita. Cfr. Aichner, Compendium iur. ecclcs. § 11 et Vering § 62; Phil. Hergenroether 1. c.; Saegmueller I. c. p. 89 sq. Quamvis patroni huius sententiae a nonnullis argumentis suorum adversariorum sese expedire possint (128), tamen rigi­ diores asseclae huius theoriae v. g. Schulte aliique contra prin­ cipalia tela sese tueri non possunt. Cf. supra h. tit. not. 124, concessionem iuris ad reni quod stante contractu non potest valide revo­ cari sine alterius partis consensu. Certe illi iuri Principis esset contraria lex Pontificia generaliter revo­ catoria cuiuscumque iuris nominandi ad Episcopatus, quae lex non potest dici actus iniuslus sed iuridice validus; lex enim statuens aliquid iniustum et inhonestum non est valida lex. Ergo in rem spiritualem per concorda­ tum concessam vere non retinuisset R. P. plenitudinem potestatis. Insuper illa distinctio est minus feliciter excogitata; nam ius nomi­ nandi est ius in re non ad reni, non enim in corcordatis promittitur, sed datur seu traditur. (Cfr. v. g. concord. Guatimalense art. 7. « R. P. con­ cedit praesidi reipubl. Guatimalen. eiusque in munere successoribus, ius proponendi ad sedem Arcbiepiscopalem vacantem »; art. 8 « S. P. praesidi indultum concedit nominandi in quolibet capitulo ad sex praebendas »). Ergo ex ipsa doctrina horum auctorum, si illud est ius strictum in stricto pacto concessum, nequidem valide a R. P. tolli potest, sicque vere et pro­ prie manet ligata et diminuta potestas Primatus. (127) Cavagnis p. 395 sq.; Giobbio p. 50 sq. 35 sq., ubi puriter contra Soglla et Tarinaz tenet concordata non posse absque limitatione et sensu stricto appellari contractus (bilaterales); Cfr. quoque Gillot p. 141, qui supposita concessione nominationis episcoporum in concordato facta, tenet R. P. posse valide instituere episcopos extra formam concordaticiam, sicque ius strictum ex stricto pacto bilaterali ortum principi non con­ cedit. (128) Kreulzivald 1. c. p. 1505; Scherer p. 154 not. 9 i. f. ; Cavagnis p. 103 sq.; Palmieri p. 550 sq.; Giobbio p. 29 sq. II sq., ubi difficultati ex simonia petitae dat responsa. 326 TITULUS VU 126. Praeterea positivis suis rationibus (129) universam suam atque nimis generalem intentionem quoad stricta pacta bilatera­ lia probare nequeunt. Praesertim vero « communior » illa sen(129) Cavagnis p. 399. 407, ubi recte monet rigidas clausulas Leon. X et Benedicti XIV (cfr. Aussi p. 271 sq.) non ita esse intelligendas, quasi Romano Pontifici per illas omnis adempta sit potestas valide agendi con­ tra articulos concordatorum. Quae potestas R. Pontificis non solum as­ serenda est, quando ad rescissionem concordatorum legitime procedere potest, sed etiam pro illo tempore, quo vis concordatorum subsistit; se­ cus saltem tunc R. Pontifex in valido usu suae potestatis monarchicae iure divino constitutae penderet a consensu suorum subditorum. Hinc nullitas illorum actuum in contrarium gestorum ex defectu voluntatis, non potestatis Romani Pontificis est eruenda. Cfr. Leon. XIII decret, per S. C. C. 17 Sept. 1902 datum de choral i disciplina in Urbe, ubi statuitur S. C. C. exclusive esse competentem ad concedendas dispensationes, et in antecessum dispensationes etiam vivae vocis oraculo obtentae decla­ rantur nullae et suprepticiae. At numquid Leo XIII suo decreto voluit et potuit ligare manus suorum successorum? Nequaquam, sed clausulae de­ creto adiectae efficiunt, ut re vera illae dispensationes sint invalidae, nisi de facto successor Leonis XIII huic decreto specialiter et expresse dero­ gare velit; id, quod indubitanter potest, quia praedecessor successori le­ gem imponere non valet. Cfr. cap. 20 X de elect. 1. 6; Schmalzgr. 1. III t. 5 n. 271 sq. Porro patroni theoriae pactorum nimis confidenter insistunt formae concordatorum. Nam si ex sola forma res esset conficienda, non pauca concordata simpliciter legibus pontificiis et civilibus essent adnumeranda, quippe quae formam contractus bilateralis omnino non habent. Cfr. Giob­ bio p. 18. Deinde non forma, sed etiam materia est attendenda, quae saltem in non paucis articulis stricti pacti bilateralis incapax est. Nec iuvat provocare ad finem bonum et utilitatem Ecclesiae; etenim finis bo­ nus non permittit media impossibilia atque adeo inhonesta; impossibile autem et inhonestum est R. Pontificem in causis spiritualibus ita suam potestatem ligare per concordata, ut stante concordato actum in contra­ rium valide ponere non possit, nisi eae verificentur circumstantiae, quibus R. Pontifex ad dissolvendum concordatum licite et valide procedere va­ leat. Multo minus dici potest theoriam pactorum clare contineri in docu­ mentis authenticis; Rillot p. 133 sq. Profecto lex clara non indiget in­ terpretatione. atque unicus sensus obvius simpliciter est retinendus Ve­ rum inter patronos theoriae pactorum alii v. g. Turinaz, Soglia aliique concordata putant esse stricta pacta bilateralia, alii v. g. Giobbio p. 35 sq., 50 sq. cum Cavagnis aliisque id negant atque iisdem solummodo tribuunt vim contractuum bilateralium sensu latiori. At sane inter contractum bilateralem sensu stricto et sensu latiori est essentiale discrimen; unicus igitur ille sensus clarus et obvius non existit. Cfr. Giobbio p. 72 sq. Ac­ cedit. quod complures ex patronis huius theoriae non satis distinguant DE CONCORDATIS 327 tentia doctorum in favorem rigidae theoriae pactorum vel ipsa nostra aetate non subsistit; multo minus inter veteres canonistas probatae doctrinae reperitur, quorum dicta et asserta patroni rigidae theoriae pactorum saepe in suum favorem allegare so­ lent (130) propter terminologiam sibi non satis perspectam. Cfr. Baldi 1. c. p. 86 sq., ubi solida exhibetur disquisitio et refutatio. III. Tertia sententia audit theoria privilegiorum i. e. ponti­ ficiorum. Quae theoria in eo consistit quod patroni illius, re­ probata perfecta coordinatione Ecclesiae et Status, subordinationem indirectam potestatis civilis sub potestate ecclesiastica tamquam doctrinam certam et indubitatam supponant (131). contractum bilateralem generice spectatum a contractu bilaterali sensu loliori sive a consensu duorum in idem placitum. Quae « claritas » rei multum imminuitur, si quis praeterea perpendat antiquos doctores, ut optime exponit P. Baldi, saltem communiter in concordatis theoriam pa­ ctorum strictorum non admisisse. Mirum autem esset, si tot viri docti non intellexissent rem iam satis claram. Tandem Pius IX Bonald laudat, quod oculis subiecerit nativam et peculiarem indolem huiusmodi pactorum seu indultorum. Similiter Leo XIII, ut probe mihi constat, enixe commendavit, ut quaestio de con­ cordatis serio examinaretur. Quae laus et commendatio plane mira esset, si theoria pactorum bilateralium simpliciter clareque a Sede Apostolica fuisset adoptata. Quod si urgetur, « coordinatio » Ecclesiae et Status (cfr. Saegmueller 1. c. p. 89), tota theoria pactorum superaedificatur super er­ rore dogmatico aut mera fictione, quae obiectiva realitate caret. Cfr. Giob­ bio p. 48 sq. Neque multum proficitur, si quis ex notione parum accu­ rata causae mixtae argumenta depromit. Cfr. Saegmueller 1. c. p. 89, 35 sq. iunct. supra h. tit. n. 220; Priimmer, Manuale iur. eccl. q. 25, ubi doctrinam h. t. propugnatam complete non proponit, nec congruam solu­ tionem suppeditat praecipuae difficultati contra nimis generalem theoriam pactorum; nam diminuitio libertatis Ecclesiae in causis spiritualibus non satis defenditur per hoc quod non teneatur facere concessiones, quas facit, cum R. Pontifex nec per obligationem libere susceptam possit minuere jura Primatus. Minus quoque accurate theoriam privilegiorum vocat utopiam, ex eo quod concordata explicet « non prout hodie sunt, sed prouti deberent esse si relatio inter Eccl. et Stat, esset perfectissima »; nam R. P. sine dubio etiam hodie concordata init secundum veram et dogmaticam doctrinam de relatione inter Eccl. et Stat. (130) Id fit a Moulart 1. c. (131) Quare nequaquam haec theoria nititur iure quodam mere histo­ rico medii aevi aut superioritate quadam Ecclesiae in rebus plane politi­ cis pro eodem tempore conficta. Cfr. cap. 13 X de iud. II 1; cap. 7 X de appell. II 28; cap. 13 X qui fi). IV 17; Xilles in Arch. f. k. K. t. XI p. 452 sq. contra Iluebler. 328 TITULUS VII Porro eadem sententia maxime innititur doctrinae catholicae de immutabili plenitudine potestatis Romani Pontificis iure divino constituta, quae nullis alienationibus vel pactionibus etiam in valido ipsius usu potest ligari vel coarctari. Quibus principiis subjungitur illud, quod spirituale citra crimen simoniae non pos­ sit cum temporali per verum pactum bilaterale commutari. Inde deducitur concordata in certis articulis habere naturam veri pacti bilateralis sensu stricto, at in plerisque potius vim privile­ giorum pontificiorum (132). Quae privilegia licet ob citatam re­ gulam iuris 16 in Sext. et sollemnes promissiones concordatis adiectas ordinarie non sint temere sive arbitrarie, violanda, ta­ men extraordinarie et pro plenitudine potestatis Romani Pon­ tificis, cui numquam sunt subducta, valide per derogationem vel abrogationem mutari possunt; immo etiam licite, si causa legiti­ ma subsit. Id, quod obtinet non solum iis in casibus, in quibus ex natura rei et antecedenter ad sententiam quandam declaratoriam concordatum vi obligandi destituitur (v. g. si princeps ca­ tholicus in concordato accepit indultum nominandi Episcopos, postea deficiat a fide catholica vel illo privilegio evidenter abu­ tatur) (133). sive obligatio cessat et excusatio est admittenda, sed etiam quotiescumque ex causa proportionata. (piae ad re­ scissionem pacti non sufficeret, manente concordato ad instar dispensationis derogatio concordati a Rom. Pontifice decernitur. Qua distinctione attenta denuo patet defensores quosdam theo­ riae privilegiorum non efficaciter impugnare patronos theoriae pactorum, si ipsis videntur imputare opinionem eo quoque, in casu Rom. Pontificem concordatis ligari, quo non solum potest, sed pro suo officio ad avertenda gravissima pericula animarum etiam debet a concordatis recedere; at pariter defensores theo­ riae pactorum modum excedunt, si tenent R. Pontificem tunc solum a concordatis saltem valide posse recedere, cum contra(132) Schmalzgr. 1. III t. 5 n. 271. t Haec concordata licet habeant aliquam vim pacti, ut fatetur talius III. tamen magis sunt privilegium papale ; n. 268. Concordata haec non tantum pactionis qualiscumque, sed etiam ordinationis et legis tum imperialis tum apostolicae rationem habent >. (133) Tarquini. Inst. p. 71 sq.; Satolli p. 166 sq.: Baldi p. 65 sq.; Kreutzivald 1. c. p. 1508 sq.; Palmieri p. 560 sq. ............. ................~ ~w—»ww»**- — DE CONCOBDATJS 329 cius bilateralis alicuius concordati ex natura rei obligare cessat vel rescissioni iit obnoxius. Huius sententiae nostra aetate acerrimus vindex fuit Car­ dinalis Tarquini. Sepositis nonnullis secundariis assertionibus huius auctoris, quibus speciale quoddam pondus non est tribuen­ dum (134), et attenta mere accidentali differentia terminologiae inter Tarquinium et Schmalzgrueber et Wiestner, in qua modus loquendi Sciunalzgrueberi (cfr. h. tit. not. 132) eiusque magistri videtur esse praeferendus (13.5), dubium exsistere non potest, quin Cardinalis Tarquinius de natura iuridica concordatorum quoad substantiam non nisi doctrinam communem ueterum ca­ nonistarum defenderit. Quam rem magna cum eruditione de­ monstrasse, est singulare meritum citati commentarii P. Baldi. 224. Expositis fundamentis triplicis sententiae positive vi­ dentur hae conclusiones tenendae: 1. Concordata Statui sive principibus civilibus in multis arti­ culis saltem ex novo titulo imponunt obligationem etiam (136) ex iustitia commutation sive ex fide publica data et acceptata ad observandos articulos concordati, nisi ex speciali forma et (134) V. g. tenninologia p. 72 sq. proposita neque in se est universa­ liter recepta neque magnam habet vim probandi, neque ex illa solide de­ duci potest generale principium inter Superiorem et subditum non posse exsistere verum pactum. Cfr. Cavagnis p. 403; Schiffini n. 177 not. 1 cum Molina, Sudrez aliisque. Item pro magno numero articulorum in concor­ datis, qui privilegia R. Pontificis non continent, sed potius sollemnes spon­ siones Status implendi officia quaedam erga Ecclesiam et tuendi ipsius iura (cfr. v. g. art. 1-5, 8. 9. 10, 12, 13, I I, 18. 19. concord. Columbine cam 33 artic. a. 1887) non adeo ad amussim urgenda sunt verba p. 73 sci. concordata < ordinarie et regulariter » esse privilegia pontificia, etiam abstractione facta a pactis bilateralibus de bonis temporalibus, nisi com­ paratio restringatur ad ea, quae unaquaeque potestas ex propriis bonis alteri liberaliter concesserit. Qua in hypothesi utique regulariter potius Ecclesia aliquid liberaliter concedere solet. Cfr. cit. concord. Columb. art. 22-29 incl.; convent. Ducis Mutinensis a. 1857 in Arch. f. k. K. t. II p. 490. Item assertio apud Tarq. p. 78 n. 81 genuina indiget explicatione. Cfr. llammerstein p. 211; Arch. f. k. K. t. XII p. 241 de epistolis gratis mittend.); Scherer § 33 not. 20 (de dignitate senatoria Episc.). (135) Palmieri p. 564. ubi saltem certam formam proponendi ve­ terum doctrinam recte non approbat. (136) AW p. 272. 330 TITULUS Vil materia articuli atque ex intentione contrahentium probetur ex­ ceptio. Hinc Ecclesiae in multis articulis etiam e.r nono titulo accrescit ius strictum, nisi ex speciali indole alicuius articuli eruatur ipsi tantum ius quoddam precarium vel quaesitum, non strictum et absolutum (137) a Statu esse concessum. Quare reicienda est theoria legalis. Nam pactum publicum est consensus a personis publicis datus de aliquo praestando in publicam utilitatem ex iustitia: iam vero in concordato certe intervenit consensus verus datus a personis publicis propter publicam utilitatem de aliqua re praestanda ex iustitia saltem a Statu. Etenim Status non raro in sese suscipit onus alicuius partialis restitutionis vel etiam li­ beralis donationis bonorum temporalium. Cfr. conc. Columb. art. 22 sq. 31; Xussi p. 245 sq. Porro in non paucis articulis sollemniter promittit interposita fide publica se complura iura Ecclesiae re­ ligiose servaturum esse. Quae donationes et sponsiones evidenter habent naturam obligationum ex iustitia. et quamvis iura illa Ecclesiae saltem ordinarie aliis titulis iam nitantur, tamen vi huius novae donationis vel promissionis ex novo titulo a Statu Ecclesiae debentur. Ergo indubitata est multiplex Status obliga­ tio (138) ex iustitia, et idcirco Ecclesia tenet saltem ex novo titulo sua iura, qui etiam a Statu infideli et haeretico vel schismatico omnino est admittendus (139). Quae res patet exemplis n. prae(137) Cfr. de ista limitatione: Hammerstein p. 211; Vering. Lehrb. § 63 p. 375 §§ 158 sq. 202. (138) Tarquini p. 73 n. 73. (139) Cavagnis p. 394; Tarquini p. 79 sq. n. 84. Immo Leo X «in virtute sanctae obedientiae > mandat (Francisco I). ut is Litteras Apostolicas de concordato et omnia et singula in eis contenta inviolabiliter observari faciat. Cfr. .Vussi p. 272; Schiff ini n. 560. II recte docet de pactis internationalibus, quae facile etiam concordatis applicari possunt: « Foedera alia constituunt seu potius confirmant tantum ius naturale, alit' vero ei aliquid adiiciunt. Priora duplicem vim obligandi habent ex naturali iure. sci. immediate, ratione materiae, circa quam versantur, quae antecedenler ad ipsam pactionem naturaliter praecepta vel prohi­ bitu: et mediate, ratione sci. mutuae conventionis, quae accedit, quaeque servanda est vi generalis praecepti legis naturae pacta legitime inita ser­ vari iubentis. Non sunt propterea inutilia, ut vult Puffendorf, quemad­ modum neque inutiles censentur complures leges positivae sive divinae sive humanae, quae versantur circa materiam naturali iure praeceptam vel prohibitam. Quin immo proficua valde sunt eiusmodi foedera et quan- DE concorda ns 331 cedente ex concordato Columbiae allatis et quamplurimis aliis concordatis confirmatur. Cfr. ex 36 artic. concord, austr. art. 1-11 inet. 15, 18, 26, 28, 29, 30, 33; Nussi p. 1 sq.; Leon. XIII Encycl. (Nobilissima (rallorum » 8 Febr. 1884. II. Concordata, prout saepe de facto inita fuerunt, in com­ pluribus articulis Sedi Apostolicae sive Romanis Pontificibus strictam imponunt obligationem iustitiae commutatiuae et Sta­ tui strictum concedunt ius saltem ex nouo quodam titulo obten­ tum. Ergo theoria privilegiorum generaliter et sine limitationibus non est asserenda (140). Etenim Sedes Apostolica saepe renun­ tiat in concordatis dominio proprietatis in certa bona ecclesia­ stica (141). Item interdum dimisit iura iurisdictionis, quae certe indiscriminatim ex iure divino vel canonico non fuerunt repeten­ da (142). Denique disertis verbis agnoscit iura iurisdictionis in Statu tamquam propria et nativa v. g. in effectus mere tempo­ rales (143) matrimonii ordinandos et diiudicandos, saltem si non sint causae incidentes. Atqui in omnibus istis causis ex natura rei doque etiam necessaria. Sunt proficua. Nam multa naturali quidem iure praecipiuntur vel prohibentur, sed cum indeterminatione quadam... Porro (Iliae sunt eiusmodi... valde utiliter per diversa foedera... declarantur et determinantur. Sunt praeterea necessaria quandoque saltem apud illas gentes, quae nulla officia imaginantur se habere, nisi erga suos... Quare cum eiusmodi gentibus oportet ipsa naturalia officia stricta iustitiae, qui­ bus erga alias ipsae adstringuntur, in pactum deducere ». (140) Ita recte Hammerstein p. 210 sq. (141) Cfr. cit. concord. Columbiae art. 29; Nzzssz p. 213 sq. 241 sq.; Cavagnis p. 409. Quae ratio sola adeo gravis est, ut propter correspondentem obligationem iustitiae in Statu iam ex sese sufficiat, ob quam a generali negatione concordatorum tamquam pactorum sit abstinendum, nisi quis optimum et legitimum medium defendendi iura sua Ecclesiae eripere velit. Verum haud abs re est illa animadversio nequaquam omnes articulos concordatorum de bonis temporalibus, quibus Ecclesia aliquid concedit, veris renuntiationibus et pactis alienationis esse adnumerandos, ut patet legenti art. 6 cit. concord. Columb. aliosque apud Nzz&sz' 1. c. (142) Cfr. renuntiationes factas a Paschali II quoad bona et regalia in concordato Sutrin. (a. 1111), quibus ex parte potestatis Roman. Pontif. et obiecti nihil obstabat. Cfr. Hefele t. V p. 298 sq.; Vering, Lehrb. § 37. p. 183. Cfr. quoque salvum conductum a Concilio Tridentino Protestantibus datum i. e. solleminiter promissum Sess. XIII i. f. et praesertim Secs. XV post decret, prorog. (143) Cfr. art. 19 cit. conc. Columbiae, art. 11 eiusd. cone.; A’zzssz" p. 151 sq. TITULUS VII nihil obstat, quominus Ecclesia veram contrahat obligationem iustitiae et Status verum et strictum acquirat ius saltem ex novo titulo. Quare Romanus Pontifex si post concordatum initum v. g. sibi indiscriminatim vindicaret in aliquo regno indicium de om­ nibus effectibus II ere civilibus matrimonii, et naturale ius Status et positivum ex concordato quaesitum violaret et nullam irritamque conderet ordinationem. Bona quoque ecclesiastica, quae absolute in favorem Status alienata fuerunt, ab Ecclesia arbi­ trarie repeti nequeunt (144). III. Dubium exsistere non potest, (juin multi articuli pluri­ morum concordatorum vera atque proprie dicta contineant pri­ vilegia apostolica Statui sive principibus civilibus concessa. Hinc rigida theoria pactorum ob nimiam suam amplitudinem et generalitatem est reprobanda (145). Quae privilegia (146) etsi Statui non tantum ius quoddam mere precarium, sed potius ius quae­ situm ad instar iurispatronatus tribuunt, tamen strictum ius so­ lummodo in ordine ad tertias personas, non in ordine ad Roma­ num Pontificem concedunt. Quare concordata quoad istos artilos sensu stricto neque bilateralia, immo neque unilateralia pacta (141) Cavagnis p. 409. Cfr. de revocatione donationis factae: Luyo, De iust. et iure disp. 23 n. 167 sq. (145) Cavagnis quoque p. 391. 396 sententiam, quae tenet « concordata in omnibus esse veros contractus bilaterales el conventiones internationa­ les >, pariter reicit. (146) Cfr. v. g. concord, austr. art. 19. Maiestas Sua Caesarea in se­ ligendis Episcopis, quos vigore privilegii apostolici... ad Ipsam devoluti a Sancta Sede canonice instituendos praesentat seu nominat, in posterum quoque Antistitum imprimis comprovincialium consilio utetur». Alia exempla quamplurima habes apud .Vn.s.si 1. c. p. 29 sq., 151 sq.. 271 sq. Probe autem notandum est illam concessionem Statui factam, quod R. Pon­ tifex nolit in certis negotiis procedere nisi t collutis consiliis » vel cum consensu gubernii, esse privilegium apostolicum, utique vi promissionis factae sanctius servandum, sicuti est favor concessus patronis vel Capi­ tulis. si Romanus Pontifex dependenter ab illorum consensu in praesen­ tatione vel electione manifestato procedit ad provisionem canonicam Epi­ scoporum. Similiter si regularibus interdum concessa fuerunt privilegia, quae solummodo cum ipsorum consensu essent revocanda, aut Sixtus IV Cardinalibus dedit indultum postea revocatum, quod vel ipsi Rom. Pon­ tifices in ecclesiis titularibus Cardinalium absque ipsorum consensu be­ neficia non conferrent, huiusmodi concessiones Romani Pontificis tantum cum consensu privilegiatorum revocandi privilegia etiam sunt privilegia. quae a Romano Pontifice revocari possunt. DE CONCORDATIS 333 existant, quia vel ipsum unilaterale pactum produceret in Statu ius strictum in ipsam rem privilegio Romani Pontificis conces­ sam. Id. quod omnino falsum est. Nam Romanus Pontifex hu­ jusmodi indultu vel privilegia concedere non potest, quin ipse in reni concessam retineat iurisdictionem eamque perfectiorem quam ipse privilegiatus, ita ut valide illud privilegium etiam sine causa proportionata auferre possit (147). At facultas in rem, quae invito privilegiato etiam sine causa proportionata valide subduci potest, non est ius strictum in rem, nisi plane vagam et arbitra­ riam substituamus iuris stricti notionem. Ergo cum ius strictum non exsistat, etiam pactum strictum non oritur. Nam vel ipsum pactum unilaterale supponit necessario in una parte contrahente strictum ius, quod sine eius consensu usurpari nequit, in altera strictam obligationem iustitiae commutativae. Cfr. Costa-Rossetti 1. c. p. 282 sq.; Lago, De iust. et iure disp. 23, n. 14, 98 sq. Inde denuo efficitur concordata simpliciter et in omnibus articulis non posse vocari privilegia conventionalia sensu stricto, ut supra h. tit. not. 126 demonstratum est. Verum inde minime efficitur etiam in illis privilegiis servan­ dis nullam exsistere obligationem in Romanis Pontificibus. Nam legislator proprias leges pro arbitrio suo et absque causa insta licite non potest revocare. Porro principis beneficia decet esse mansura. Quae « decentia » nequaquam est mera quae­ dam congruentia, quae salva conscientia et absque culpa pro lubitu violari potest. Etenim princeps, qui sine insta causa bene­ ficia concessa revocat, praesertim illa, quibus forte post dissidia et longas tractationes pax restituta est, evidenter illicite agit. Deinde Romanus Pontifex, quod licite facere, permittere vel omittere potest, id etiam promittere valet, se facturum, vel per­ missurum vel omissurum, sive se et successores suos sancte ser­ vaturos esse omnia, de quibus in articulis concordati conventum est. atque vicissim, quod ipsi illicitum est. id etiam se non factu­ rum esse promittere potest (148). At nemo profecto in dubium vocabit in concordatis multa licite fuisse concessa, (piae absque insta causa a nullo Rom. Pontifice mutari vel abrogari licite pos(147) Sudrez. Defensio fid. cathol. 1. IV cap. 34 n. 23, 24; Schmalzgr. 1. c. n. 271: Hammerstein p. 214 sq.; Cavagnis p. 407. (118) Tanner. Theol. schol. t. III disp. 1 q. 9; Lugo 1. c. disp. 23. n. 127. 334 TITULUS VII sent; ergo Romanus Pontifex non prohibetur, quominus pro se et suis successoribus illarum concessionum licitam observatio­ nem promittat, atque spondeat se usum certorum i urium non ar­ bitrarie principibus civilibus esse denegaturum. Quae promissio etiam de facto in concordatis a Romanis Pontificibus data est atque eo maiorem habet vim, quod certe « verbum pontificium » non sit temere violandum (149). Quae autem sit natura illarum promissionum ipsi Romani Pontifices apertissime manifestarunt. Ett nim in ipsis concordatis ea adhibentur verba, quae complures articulos continere privilegia vel indulta evidenter indicant (150). Ipso quoque tempore transactionum Romani Pontifices sua prin­ cipia non occultarunt, sed disertis verbis vindicarunt (151). Speciatim vero sollemnibus Constitutionibus declararunt supremam potestatem Romani Pontificis his privilegiis concedendis saltem quoad validum usum non posse pactionibus ligari (152). Nam si Rom. Pontifex in valido usu suae potestatis pendet a consensu principum civilium, quibuscum conventionem iniit, ipsius po(149) Cfr. clausulas finales apud .Vzzssz p. 271 sq.; supra h. tit. not. 102, 103 et 157. (150) Cfr. cit. art. 19 concord, austr. et alios art. apud. .Vzzssz' p. 29 sq., 95 sq.; Hammerstein p. 216. Quod si Saegnincller 1. c. p. 90 opinatur sine ratione asseri in concordatis pro diversitate materiae vel articulorum eperiri privilegia vel stricta pacta, imprimis non videtur satis attendisse ipsum tenorem complurium articulorum, ubi R. Pontifices expressis vel aequivalentibus verbis declarant in concordatis se concedere privilegia vel indulta; at fundamentalis est lex interpretationis, ut stetur expresso et obvio verborum sensui; hinc privilegio vel induito non substituendum est strictum pactum bilaterale. Porro quamvis in non paucis articulis con­ cordatorum reperiantur verne pactiones, inde nequaquam in aliis exclu­ duntur privilegia. Nam generi per speciem derogatur, ideoque si in spe­ cialibus articulis evidenter et expresse conceduntur privilegia, frustra quis in huiusmodi negotio composito concordatorum provocat ad nomina generalia aliosque articulos. Tandem maxime attendenda est materia spi­ ritualis quamplurimorum articulorum v. g. nominatio Episcoporum, quae ipsa natura sua non admittit strictum pactum bilaterale, atque forma ac­ cidentali et exlrinseca concordatorum effici nequit, ut illa materia induat naturam iuridicam sibi repugnantem. (151) Consului, Esposizione dei sentiment! di Sua Santità (a. 1819). Cfr. Vering S 44. (152) Cfr. declarationem Callixti III supra h. t. n. 171 II allegatam; Innoc. V Const. Sollicitudo 6 lui. 1353; Bened. XIV, De Synod, dioec. 1. XIII cap. 13 n. 19 sq. üE concordatis 335 testas non amplius est verc monarchica, sed sese habet ad instar potestatis in monarchia temperala, in qua rex absque consensu comitiorum valide leges ferre non potest. Quare Romani Ponti­ fices sollemnibus suis promissionibus pro se suisque successoribus eam tantum in se suscipiunt obligationem, quam unusquisque illorum iam aliunde habet atque Callixtus III apte enuntiavit illis verbis: « Nec patiemur ea temere violari » (153). Quae obli­ gatio corroborata et aucta per interpositionem fidei publicae a Romanis Pontificibus datae tantam habet auctoritatem et firmi­ tatem, ut privilegia quoque concordatorum quamvis strictum ius pacticium non constituant, tamen « vim pactorum » habeant, quemadmodum ipsi Romani Pontifices optimo iure affirma­ runt (154). § 6. DE INTERPRETATIONE CONCORDATORUM 225. I. Si quid dubii oriatur de vi et ambitu concordatorum, ex natura rei desiderandum est, ut orta controversia per amicabilem compositionem sopiatur. Nam ex natura rei, unde ius or­ tum est. inde etiam accipit interpretationem (155); iam vero con­ cordata remote ex mutua quadam conventione Ecclesiae et Sta­ tus orta sunt; ergo ipsorum indoli convenit, ut etiam collatis consiliis utriusque partis interpretationem et conservationem accipiant. Cfr. Tarquini p. 79 n. 84. Porro ex natura rei requiri­ tur. ut inter Ecclesiam et Statum saltem vera vigeat amicitia; sed mutuae amicitiae congruit, ut orta controversia per amicahilem compositionem tollatur (156). (153) Quod si Hammerstein p. 218 talem explicationem promissionis videtur habere « nuf/aloriam >. eo quod illa supponat timendum esse, ne Summus Pontifex ex levitate quadam et sine causa revocet, quae con­ cessit, huiusmodi exceptio non habet so.lidum fundamentum. Nam ipsi obstat factum Callixti III, qui certe nihil nugatorii fecit; praeterea ex eadem ratione etiam iuramenta quaedam Rom. Pontificum possent dici nugatoria, eo quod non timenda esset ipsorum levitas in alienandis bonis ecclesiasticis v. g. in favorem consanguineorum. (154) Schmaizf/r. 1. c. n. 271, 272; Raidi p. 73 sq. Cfr. quoque Luuo. De iustitia et iure disp. 23, n. 14, 98 sq. (155) Cfr. quoque R. I. 1 X. V, 41 ; Arch. f. k. Kirchenr. t. 78, p. 234 sq.; Ginbbio p. 82 sq. (156) Leon. XIII Encycl. « Immortale > 1 Nov. 1885. 336 Γ»«» Η·Ι · TITULLS Vil II. Standum est tenori concordatorum; at saepe in fine con­ cordatorum reperitur haec fere clausula inserta: Si qua vero in posterum supervenerit difficultas, Sanctitas Sua et Praeses (.-!«·quatoris) (vel Regia Maiestas) invicem conferent ad rem amice componendam » (157). Quae clausula licet sit privilegium et si­ gnum specialis benevolentiae Ecclesiae abstinentis ab exercitio supremi gradus suae potestatis, tamen in suavi quodam agendi modo Ecclesiae suum habet naturale fundamentum, et tamquam lex sub interpositione fidei pontificiae (158) data etiam ab ipso Romano Pontifice non temere est violanda (159). III. Cum non raro fieri possit, ut frustra tentata mutua com­ positione controversia non cesset. Ecclesiae competit potestas authenticam proferendi interpretationem. Cui indicio etiam so­ cietas civilis stare debet (160). Nam is, qui retinet supremam potestatem legislativam in aliquam materiam, is retinet de eadem materia etiam supremam potestatem interpretandi (161). At Ec­ clesia in res spirituales et mixtas, quae ordinarie constituunt obiectum concordatorum essentialiter retinet supremam potesta­ tem legislativam. Sicut enim Ecclesia non potest mutare formam suae constitutionis, ita etiam non potest limitare vel alienare ius in res spirituales vel mixtas, quatenus est ipsi divinitus conces­ sum; ergo supremam quoque retinet potestatem interpre­ tandi (162). (157) Nussi p. 278 sq. (158) Bened. XIV in concord, hisp. a. 1753: < Lu Sanlità Sua in fede di Sommo Pontefice e Sua Maestà in parola di Re Catlolico promettant) mntuamente per se medesimi ed in nome dei loro successori la fermezza inallerabile etc. ». (159) At inde non sequitur tantum mutuo consensu fieri posse inter­ pretationem concordatorum, ut contendere videtur Moulart 1. c. Cfr. n. Ill hoc (160) Tarquini p. 77 sq.; Cavaynis p. 394 sq. 404. (161) Aliter Scherer p. 156. Cfr. quoque Hammerstein p. 117 sq. (162) Cum supra propugnata sit sententia, concordata quoad omnes et singulos articulos neque indiscriminatim pacta neque exclusive pri­ vilegia dici posse, illico sequitur in singulis concordatis iuxta sana prin­ cipia interpretationis canonicae examinandum esse, quid pactis, quid privilegiis et legibus specialibus sit adseribendum. Qua distributione facta normae generales de interpretatione pactorum et privilegiorum le­ gumque specialium sunt applicandae. Cfr. Hammerstein p. 214 sq.; Nussi p. 238 sq.; concord. Hispan. (a. 1859). DE CONCORDATIS 337 § 7. DE DEROGATIONE ET ABROGATIONE ET DE CESSATIONE CONCORDATORUM 226. Ex parte Ecclesiae·. I. Omnes (163) in eo conveniunt abrogationem vel derogationem concordati iis in casibus Eccle­ siae esse permissam, quibus quis legitime potest (164) vel etiam debet a contractu recedere, v. g. si altera pars non staret pactis vel promissis (165); si res plane mutarentur (166); si necessitas Ecclesiae et salus animarum aliud omnino postularet (167). Nam certe concordatum saltem iisdem tacitis condicionibus subiacet, quibus reliquae conventiones sunt obnoxiae, atque imprimis eam habet condicionem haud difficulter ex scopo concordatorum eruendam, « nisi bonum publicum Ecclesiae aliud exigat ». Nisi haec saltem condicio admittatur, vere concordatum non iam esset aptum medium ad finem bonum promovendum, sed potius vinculum iniquitatis. II. Si Ecclesia dominium (168) bonorum temporalium vi spontaneae cessionis in concordatis factae in civitatem vel horni(163) Tarquini p. 79; Baldi p. 93; Scherer p. 156 sq.; Vering § 62. (164) Scherer p. 157 sq.; Cavagnis p. 421 sq., 408. (165) Quod de facto non solum saepe accidit, sed etiam legibus con­ trariis nova iniuria non raro addita est. (166) Cfr. artic. 17 concord, gallici a. 1801; et recentem allocut. Benedicti XV in Consistorio die 21 novembres 1921 : « Etenim nemo est qui ignoret, post recens immane bellum, vel novas natas esse Respublicas, vel Respublicas veteres, provinciis sibi adiunctis, crevisse. Iam vero, ut alia omittamus quae huc possumus afferre, patet quae privilegia pridem haec Apostolica Sedes, per pactiones sollemnes conventionesque, aliis concesserat, eadem nullo iure posse hasce Respublicas sibi vindicare, cum res inter alios acta neque emolumentum neque praeiudicium ceteris afferat. Item civitates nonnullas videmus ex hac tanta conversione rerum funditus novatas exstitisse, adeo ut quae nunc est, non illa ipsa possit haberi moralis, ut aiunt, persona, quacum Apostolica Sedes olim conve­ nerat. Ex quo illud natura consequitur, ut etiam pacta et conventa, quae inter Apostolicam Sedem èt eas Civitates antehac intercesserant, vim iam suam omnem amiserint». (A. A. S. vol. XIII, p. 521). (167) Si lupi nominant pastores ovium, male consultum est gregi. Cfr. Hammerstein p. 200. (168) Cfr. cit. concord. Columb. (a. 1887) art. 29 iunctum artic. 6, ubi conceditur privilegium imponendi proprietatibus Ecclesiae vectiga­ lia. Alia exempla refert Nussi 241 sq. 22 338 TITULUS VII nes privatos transtulit, sane huiusmodi stipulationem pro suo arbitrio abrogare vel immutare nequit, nisi eae verificentur con­ diciones, quibus quis vel ipsam donationem liberalem revocare potest (169). Nemo enim re sua per Ecclesiam spoliari potest, sed per cessionem Ecclesiae in concordatis bona illa ecclesiastica vera facta sunt bona civitatis vel illorum hominum privatorum propria. III. Privilegia et indulta quae a Romanis Pontificibus in concordatis conceduntur, ex rationabili, iusta et proportionale causa sive per simplicem derogationem sive per absolutam abro­ gationem ex plenitudine potestatis pontificiae et valide et licite tolli possunt, immo etiam sine causa valide, sed illicite (170). Ete­ nim Rom. Pontifex in ea obiecta, quae in concordatis concessit per modum privilegii, semper supremam atque maiorem juris­ dictionem retinet (171). Praeterea Romani Pontifices sibi etiam disertis verbis vindicarunt ius ex causa rationabili et evidenti derogandi concordatis (172). Quae clausula ex natura sua neque ad unum tantum privilegium restringitur neque adeo rigorose est limitanda, ut solummodo locum habeat, cum vel ipse con­ tractus obligare desinit (173). Nihil igitur obstat, quominus illa privilegia valide etiam sine causa revocentur, sicuti valida esset revocatio jurisdictionis in Episcopo per Romanum Pontificem, etiamsi absque iusta causa omnino esset illicita. At concedendum est Romanos Pontifices etiam in casibus licitis non facile usuros esse sua potestate, nisi gravissima causa (1G9) Lugo, De iust. et iure disp. 23 n. 167 sq.: Suârez h. tit. not. 181. (170) Schmalzgr. n. 271 sq.; Zech § 322; Riganti 1. c. in ind. v. v. Gall i arum concordata, Germaniae concordata, pacta conclavis et prae­ sertim Reg. 1 § 7 n. 126, 135, 136 et Reg. 42 n. 78 sq. et Reg. 9 § 3, n. 163 sq.. 232, 264; Baldi 1. c. p. 65 sq.; Suârez 1. c. Quare Priimmer, p. 45. ex detectu distinctionis factae in materia nimium restringit pote­ statem R. P. (171) Cap. 20 X de elect. I 6; cap. 4 X de cone, praeb. Ill, 8; cap. 14 de praeb. Ill 4 in Sext. (172) Nicolaus V in cit. concord. Germaniae: Riganti, Reg. 2 Cane. Apost. § 1. 132. 133; Bangen, Die roem. Curie p. 497, ubi refert facultates Secretario S. C. C. concessas dispensandi super levioribus quibusdam sanctionibus concordatorum v. g. cum regno Neapolitano vel Sardiniae initorum. (173) Baldi p. 81 sq., 93 seq. DE CONCORDATIS 339 id exigente et servatis sollemnitatibus ex stilo Curiae Romanae requisitis, ut constat ex iteratis declarationibus Romanorum Pontificum praxi quoque confirmatis (174). Cui sententiae non obstat, quonimus concordatis etiam per consuetudinem uel praescriptionem immemorialem derogari possit (175). IV. Multo magis Romani Pontifices cassare valent conces­ siones (17G). quae ipsis in concordatis non nisi per errorem sub­ stantialem, per dolum et fraudes, per vim et metum fuerunt extortae (177). Item ex rei natura reprobanda esset omnis con­ cessio. quae fieret de materia illicita vehit de iuribus et officiis inalientabilibus Rom. Pontificis, de privilegiis periculosis et ner­ vum ecclesiasticae disciplinae corrumpentibus (178). 227. Ex parte Status’. I. Si agitur de bonis temporalibus, quorum dominium plenum et absolutum (179) respublica trans­ tulit in Ecclesiam, v. g. si Status fundavit dioeceses, seminaria etc. (180). illa bona nullatenus a Statu repeti possunt. Donatio enim etiam liberalis, quae insuper non subdito facta est, ordina­ rie revocari non potest; iam vero in hypothesi facta bona illa data sunt per verum pactum donationis Ecclesiae, quae certe Statui non est subdita (181). Quae assertio multo magis est te­ nenda, si elargitiones illae, ut de facto ordinarie obtinet, nihil (174) Riganti 1. c.; Schmalzgr. 1. c. n. 272; Scherer p. 156 not. 15; Cavagnis p. 394. (175) Ita recte tenent Schmalzgr. n. 275; Scherer p. 156 not. 16; Moulart 1. c. aliique contra alios veteres et recentiores canonistas. (176) Tarquini p. 76 sq. (177) Huc spectant v. g. concordatum Sutrin. Paschalis II a. 1111 cum Henrico V initum (cfr. Ilefele t. V p. 307 sq.), concord. Napoleonis I cum Pio λΓΗ a. 1813, neque multum aliena est restauratio * Monarchiae Siculae > sub Benedicto XIII Cfr. Sentis, D. Monarchia Sicula p. 157 sq.; cfr. quoque de concord, germanicis: Arch. f. k. K. 1. c. p. 236 sq., 277 sq. (178) Cfr. de Concil. Lateranensi (a. 1112), contra * privilegium > concordati Sutrin.: Hefele, 1. c. p. 318; Suârez, De leg. 1. VIII cap. 8 η. 8. (179) Quod si donatio quaedam facta est condicionate, sine dubio condicioni ab Ecclesia acceptae standum est. Cfr. convent. Ducis Mutinens. (a. 1857) in Arch. f. k. K. t. II p. 490 sq.; iVussi p. 222 sq. (180) Concord. Columbine (a. 1887) art. 25, 31; Nussi p. 261. (181) Saurez. De leg. lib. VIII cap. 37 iunct. Def. fid. cath. 1. IV. cap. 34, n. 23. 24. 340 TITULUS VU aliud sunt, quam partiales restitutiones bonorum ecclesiastico­ rum iniuste ablatorum; at nemo profecto pro suo arbitrio sese eximere potest ab onere restitutionis iure divino praescriptae et a debitis solvendis, ad quorum solutionem etiam ex speciali pacto esi obligatus (182). II. Potestas civilis sz se iura divina Ecclesiae v. g. liberum exercitium magisterii ecclesiastici, potestatis iudicialis in causis matrimonialibus agnoscere, et non solum non impedire, sed pro viribus tueri et sarta tectaque servaturam esse in concordatis promittit, sane numquam accidere potest casus, quo illa iura Ec­ clesiae negari et impediri tuta conscientia possint. Ipsa enim divina lege citra omne pactum huiusmodi negatio vel impeditio est absolute prohibita. Quod si quandoque ea incidant tempora, ut positiva et exclusiva tutela Ecclesiae a Statu sine maximo discrimine rerum publicarum non amplius concedi possit, sane ex natura rei illa obligatio concordati cessante obligatione ipsius legis divinae pa­ riter cessat (183). At utrum revera eae circumstantiae adsint, non fingendum, sed probandum et authentico indicio Ecclesiae con­ firmandum est. Hinc si v. g. contra primum articulum concordati hispanici, quo cavetur: Religio catholica, apostolica, romana, quae excluso quocumque alio cultu esse pergit sola religio hispanicae nationis, conservabitur semper... cum omnibus iuribus ac praerogativis, quibus potiri debet iuxta Dei legem et canonicas sanctiones », absoluta libertas cultuum ob sola falsa principia liberalism! et absque ulla necessitate concederetur, non solum gravis haberetur violatio legis divinae (184). sed etiam sollemnis promissionis in concordato datae (185). III. Quod si agatur etiam de iis rebus, quae ex lege divina Ecclesiae iure proprio et nativo non sunt reservatae, sed iure proprio et naturali competentiae potestatis civilis subesse pos­ ti 82) Concord. Columb. art. 22 sq.; Nussi p. 240 sq., 245 sq. (183) Lugo, De iust. et iur. disp. 23, n. 127; Tanner. Theol. schol. t. III disp. 1 q. 9; Tarquini p. 67. (184) Syllab. prop. 77 sq.; Scherer p. 152 sq. not. 2, ubi recte limitat arbitrarias assertiones Schulte. (185) Cfr. Arch. f. k. K. t. VII p. 318. ubi Card. Antonelli in speciali nota diplomatica rationes gubernii XVuerttembergici recedendi a concor­ dato egregie refellit. Γ— DE CONCORDATIS 341 sunt, nisi Ecclesia propter conexionem cum bono religionis illas sibi positive pro sua potestate reservari! (v. g. nonnullas, at non omnes immunitates clericorum), potestas civilis sine consensu Romani Pontificis neque licite neque valide quicquam contra concordatorum tenorem immutare potest (186). Omnis enim im­ mutatio esset immutatio facta a legislatore civili ex duplici titulo potestate destituto. Nam potestas civilis nequit validam condere legem civilem, (pia ordinatio lege canonica constituta abroge­ tur (187), atque lex contra pactum concordati a potestate civili lata pariter est nulla et irrita. IV. Denique in istis favoribus, qui ex mera liberalitate Sta­ tus Ecclesiae fuerunt concessi (nostra aetate rarus casus), natura actus et intentio contrahentium sunt attendendae (188). De historia et statutis singulorum concor­ datorum agere non vacat. Quare consulendi sunt auctores, qui ex professo quaestiones istas particulares explicarunt (189). 228. Scholion. (186) Syllab. prop. 43; Baldi p. 94; Friedberg-Ituffini p. 224. (187) Syllab. prop. 30, 31, 42 « In conflictu legum utriusque potestatis ius civile praevalet ». (188) xVzz.ssz p. 213 (concord. Wormatiense); Hammerstein p. 211, 215; supra de privileg. et favorib. a Statu concessis. Cfr. quoque Tarquini p. 78; Palmieri p. 565, ubi notanda est differentia inter potestatem eccle­ siasticam et civilem; haec enim, non illa vere alienari atque imminui pot­ est Cfr. quoque Palmieri, De R. Pontif. (ed. 3,) p. 561 not. a. de vi stricti pacti bilateralis in eodem ordine. (189) De antiquis concordatis consuli potest Hefele t. V p. 363 sq., 379; de concord, hispanicis fuse disserit Card. Hergenroether in Arch. f. k. K. inde a t. X usque ad t. XV inch; de concord. Americae ineridion. agit Sentis in cit. Arch. t. XTI p. 225 sq.; de concordatis germanicis cfr. Vering 32 sq.; de concordato gallico (a. 1801) cfr. Crétineau-Jolg l. c.; Vering § 45 aliosque v. fi. in Civiltà cattolica (a. 1899) ser. XVII t. V, p. 654 sq. TITULUS VIII DE CONSUETUDINE Praenotiones 229. Fontes: Decret. Grat. c. 2, 4, 5, 6, D. 1; c. 3, 5, 6, D. 4; D. 8, 9. 11. 12 (1). — Compil. I. Ill, V, lib. I tit. 3 de cons. — Decretal. Greg. IX et Bonif. VIII lib. I tit. 4 de cons.; Extravg. coin. 1. I tit. 1 de cons. — Cone. Trident. Sess. XXII cap. 3 de ref. Sess. XXIII cap. 1 de ref. Sess. XXIV, cap. 12 de ref. — Act. S. Sed. in indie, general, v. Consuetudo. Scriptores: Commentator, iur. Decretal, in h. t.; Paucapalea 1. c. p. 16 sq.; Stephan. Tornac. 1. c. p. 20 sq. — Zech. Praecognita §§ 360 sq. tit. IS de iure non scripto; Zallinger 1. c. vol. IT p. 310 sq.; Schulte, Die Lehre v. d. Q. p. 199 sq.; Scherer 1. c. t. I, p. 310; Phillips 1. c. t. Ill §§ 159 sq.— Sudrez, De leg. 1. VII; Bouix, De princip. iur. can. p. 349 sq.; Hammerslein in Stimmen aus Maria-Laach t. I (a. 1871), p. 319 sp., ubi refutat falsam theoriam de iure consuet.; Kreutziuald, De canonica iuris consuetudinarii praescriptione (dissert. Berol. a. 1873); Baudoin, De consuetudine in iure canonico, Lovan. 1888; Lingen in Arch. f. k. K. t. 73, p. 131 sq.; Mostaza, El derecho consuetudinario in Cuestiones canonicas, Santander 1927, I. pag. 49 sq. — Ponsius, De antiquit. iur. can. p. 14 sq. h. t.; Dolhagaray in Diet. d. Theol. cath. t. III, coi. 1931 sq. — Maroto, 1. c. n. 248 sq.; Blal, Normae generales, n. 83 sq.; Ferreres, Institut, canon., t. 1, n. 169 sq.; Verineersch. Epitome iur. can., t. 1, n. 85 sq.; Cocchi, Normae generales, n. 84 sq.; Bravandere-Meester, Compend. iur. can., t. 1, n. 281 sq.; Van Hove, Comment. Lovanien. V, I, tom. Ill fuse et praeclare. — Ceteri Co­ dicis Commentatores. Post finitam disputationem de legi­ bus scriptis Ecclesiae ex natura rei (2) de iure non scripto est 230. Conexio materiae. (1) D. I. 3 de legib. senatusque consultis et longa consuetudine; C. VIII 53 quae sit longa consuetudo. Cfr. Vering. Gesch. u. Pand. §§ 20, 21. — Cod. civ. Ital. art. 580; cod. civ. Gall. art. 671. — S. Thom., Summa theo· log. I, q. 97 art. 3 ad 3; D’Annibale, Summula theol. mor. P. T. n. 245 sq.; Cathrein. Philos, mor. n. 245. Moralphilosophie t. I. p. 536 sq. <2) Sudrez 1. c. prooem. 1. VII; Zech 1. c. § 360. t DE CONSUETUDINE 343 disserendum. Quod verbum iuris non scripti (3) evidenter la­ tius patet quam consuetudo, cum ius non scriptum sit genus, ipiod ius traditum atque ius consuetudinarium tamquam duas species complectitur. Complementum autem doctrinae videtur requirere, ut sub titulo de consuetudine, praeter strictum ius con­ suetudinarium, etiam ius traditum explicetur, breviter. § I. DE TUBE TRADITO I. De notione et divisione et historia iuris traditi T 4 — * — ■ 231. I. Notio. Dimissa disputatione de traditionibus diuinis ad theologos, qui de ea fuse et ex professo agere solent, pauca hoc loco insinuanda sunt de traditionibus humanis ad disciplinam ecclesiasticam spectantibus. Huiusmodi traditio humana in Ec­ clesia catholica intelligitur ius legale immediate imperio ipsius competentis legislatoris ecclesiastici expressis verbis, sed sine scrcriptura antiquitus constitutum et promulgatum et per te­ stimonium fidelium testium et mores populi christiani praximque Ecclesiae transmissum. At quamvis traditio sensu stricto designet legem, non est ne­ gandum exsistere traditiones sive potius institutiones (4), anti­ quissimas in Ecclesia quae saltem ab initio uim uerarum legum ecclesiasticarum non habuerunt aut non nisi postea ex consuetu­ dine consecutae sunt, immo forte numquam obtinuerunt. Insuper traditio sane etiam intelligi potest illud testimonium de antiquo iure iam constituto, quod sese habet in iure tradito ad instar scripturae in iure scripto; attamen ordinarie potius sumitur pro ipso iure antiquo per illud testimonium ad nos transmisso (Tra­ ditio formalis et traditio materialis) (5). Praeterea facile ex de(3) Inst. § 3 de iur. nat. I, 2. < Constat autem ius nostrum aut ex scripto aut ex non scripto, ut apud Graecos των νόμων οί μεν έγγραφοι, οί δέ άγραφοι, legum aliae scriptae, aliae non scriptae»; L. 2 § 1, D. de orig. iur. I. 2. « Initio duitatis nostrae populus sine lege certa, sine iure certo primum agere instituit, omniaque manu a regibus gubernabantur ». Ius quoque naturale est ius non scriptum, sed cum sit ius divinum neque a consuetudine pendeat. certe sub iure consuetudinario, utpote hu­ mano subsumi nequit. (4) Sudrez 1. c. cap. 4. n. 11. (5) Zech 1. c. § 361; Pesch, Praelect. dogm. t. I, n. 564 sq. t E ί 341 F TITULUS VIII finitione allata intelligitur discrimen inter ius traditum ct con­ suetudinarium. Etenim consuetudo, que ius legale constituit, nun­ quam quoad materiam determinatur proprio et expresso legi­ slatoris ecclesiastici imperio per scripturam aut verba formaliter promulgata, sed usu, qui in factis, non in scriptura aut verbis consistit, materia sive obiectum definitur et consensu legislatoris mere legali aut ad summum tacito, non expresso firmatur (6) atque vim legis obtinet. II. Divisio. Traditiones humanae in duplicem speciem di­ stinguuntur; sunt enim aut apostolicae, quae legi vel saltem in­ stitutioni ab Apostolis sine scriptura conditae debent originem, aut dicuntur ecclesiasticae, quatenus ab immediatis Apostolo­ rum successoribus vel antiquissimis Ecclesiae pastoribus fuerunt introductae neque per scripturam promulgatae (7). III. Notae historicae. Ad antiquas traditiones et ad ipsas or­ dinationes Apostolorum provocatum est, cum saeculo secundo de tempore celebrandi festum paschale i. e. de re mere discipli­ nari vehemens controversia orta esset. Item ex traditionibus pe­ tebatur decisio in controversia de baptismo haereticorum, in quo­ rum reditu ad Ecclesiam, si rite erant baptizati. nihil dicitur re­ novandum. nisi quod traditum fuerat. Similiter in disputatione de coelibatu, quae in Concilio Nicaeno dicitur fuisse exorta, iam S. Paphnutius praxim servandi coelibatum ab iis. qui coelibes ordines sacros susceperunt, vocat antiquam traditionem (8). Quamvis paulatim non pauca negotia ecclesiastica expres­ sis et scriptis canonibus ordinarentur, tamen antiqua traditio a SS. Patribus et scriptoribus ecclesiasticis in scripturam relata vim suam nequaquam amisit (9). Quare ut etiam in rebus disci­ plinaribus traditiones vere antiquae distinguerentur ab innovationibus. regula a S. Augustino (10) proposita communi appro­ batione est recepta: «Quod universa tenet Ecclesia, nec Conci­ liis institutum, sed semper retentum est, nonnisi auctoritate apostolica traditum rectissime creditur ». (6) Suârez 1. c. cap. 2, n. 2; Baudin 1. c. p. 4 sq. (7) Bauduin 1. c. p. 5. (8) Hefele 1. c. t. I. p. 86 sq., 431 sq. (9) Suârez 1. c. cap. 4, n. 3, 4. (10) De baptismo contra Donatist. 1. II. cap. 7 et 1. IV cap. 24 (Miffne, P. L. XLIII, 130. 170). DE CONSUETUDINE 345 II. De testibus iuris traditi eorumque auctoritate 232. I. Testimonium sane fidelissimum de traditionibus etiam humanis in Ecclesia dare potest ipsum magisterium ecclesiasti­ cum sive sacra Ecclesiae auctoritas. Nihilominus Ecclesia nos po­ tissimum remittit ad SS. Patres, qui non solum propter honesta­ tem vitae et scientiam sunt testes fide dignissimi, sed propter an­ tiquitatem, doctrinae praestantiam, vitae sanctitatem tamquam testes authentici ab Ecclesia publica fide muniti et approbati sunt (11). Quibus praeclaris testibus accensendi sunt ii viri, qui pro­ pter eminentem doctrinam et insignem vitae sanctitatem per sollemnem declarationem Romani Pontificis vel Concilii occumenici legitime, renuntiantur Doctores Ecclesiae (12). Hinc in numero SS. Patrum vel Doctorum Ecclesiae haben­ di non sunt, quibus omnes illae praerogativae singulis propriae ex Ecclesiae indicio non competunt, licet forte fama sanctitatis aut scientiae laude floruerint. Multo minus inter SS. Patres vel Doctores computari merentur, quorum vita vel doctrina ab Ec­ clesia reprobata est. Quare v. g. Origenes et Tertullianus quam­ vis sibi magnum nomen compararint, tamen SS. Patres vel Do­ ctores Ecclesiae non reputantur. Cum primis saeculis Ecclesiae nondum exsisteret ea, quae nunc obtinet sacrarum disciplinarum divisio, SS. Patres non so­ lum habendi sunt fidei praedicatores, traditionis custodes et te­ stes, scripturarum interpretes, praeceptores morum, sed etiam canonum magistri atque iurium Ecclesiae defensores. Quod si iam Severus Sulpitius S. Athanasium appellavit iurisconsultum, huiusmodi elogium saltem de canonum notitia est intelligendum et ad alios SS. Patres merito extendendum (13). (11) Leo IV (a. 849) in c. 1 D. 20; Zailinger 1. c. p. 310 sq., Pesch 1. c. n. 572 sq.; Bardenheiper, Patrologie §§ 1 sq. (12) Cap. unie, de reliq. III. 22 in Sext.; Bened. XIV Const. « Militanti Ecclesiae* 15 Octob. 1754. De beatific, et canoniz. 1. IV P. II, cap. 11, 12; Bainvel, de inagist. vivo et tradit, p. 73; Valton, in Diet. d. Theolog. cath. t. IV coi. 1509. (13) Zailinger 1. c. p. 314; Bardenhewer, Gesch. d. altkirchl. Literal, t. II. p. 3, 19, 609. 346 Λ TITULUS VIII Hinc 55. Patrum scripta in iure quoque canonico suum ha­ bent usum, ut patet ex Decreto Gratiani aliisque collectionibus iuris canonici (14), quibus non pauca capitula ex scriptis SS. Pa­ trum deprompta pro more Triboniani fuerunt inserta. Senten­ tiae enim SS. Patrum ex sese canones non sunt, quoniam ad le­ ges ecclesiasticas condendas nec doctrina eminens nec sanctitas sufficit, sed potestas legifera requiritur (15). At sententiae illae vim sacrorum canonum consecutae sunt, si a SS. Patribus pro sua potestate tamquam pastoribus Ecclesiae ex alio titulo pro­ prio in vim legum fuerunt conceptae aut a Conciliis vel Roma­ nis Pontificibus approbatae (16). Quae approbatio Ecclesiae certe non deest. si unanimis sit SS. Patrum consensus (17). Au­ ctoritas vero paucorum SS. Patrum forte a reliquis dissentien­ tium atque adeo unius v. g. S. Augustini pro more haereticorum lansenistarum non est exaggeranda, et praesertim lansenistae ipsum S. Augustinum suis perversis doctrinis habent contra­ rium (18). 11. Doctores et interpretes iuris sacri potestate legifera in Ecclesia catholica non sunt instructi. Neque secundum analo­ giam iuris Romani exsistunt responsa prudentum sive canoni­ starum classicorum, quorum placita a maiore parte probata vim legum habeant (19). Nihilominus cum non vilis sit auctoritas hominum etiam privatorum qui in arte sua sunt periti, in iuris quoque quae­ stionibus dilucidandis vere communis et constans canonistarum sententia magni est facienda, immo, in defectu legis, expres­ se tamquam norma ad iuridice agendum proponitur in can. 20. Nam si quamplurimi viri docti ingenio pollentes veritatisque amore ducti libere atque independenter et constanter in eandem (14) Cfr. corpus iuris canonici ed. Friedberg P. I. p. XXI sq. P. II, p. XVIII. (15) Grat. pr. D. 20. (16) Leo IV 1. c.; corp. iur. can. ed. cit. P. II, p. VIII; L. 1 § 6. Cod. de vetere iure enucl. I, 17 et cap. 22 de praeb. III, 4 in Sext. « Cum ipsa provisio ipsius Legali post impertitam a nobis auctoritatem nosira cen­ seatur effecta*. (17) Concil. Trid. Sess. IV decret, de ed. et us. s. lib.; Pesch 1. c. n. 576 sq., 588 sq. (18) Cfr. c. 4, 5. 9, 10 D. 9. (19) L. 1. Cod. Theod. I. 4; Vering, Gesch. u. Paud. S 18. III. DE CONSUETUDINE 347 sententiam asserendam conveniunt, id non nisi rationum ponde­ re atque evidentia rei factum esse merito tenetur; magna igitur confirmatio veritatis in illa communi doctorum opinione reperitur (20), et quoad ius vetus eorum sententiae ad rite capiendum eius sensum, can. G, 2" commendantur.· Inde quoque efficitur etiam veterum doctorum scholastico­ rum in iure canonico communem sententiam non temere esse contemnendam (21). Nemini vero imponitur necessitas, « ut scho­ lasticorum quorumdam aut etiam ueterum iuris interpretum bar­ bariem aut doctas nugas aut longas contentiones de rebus ob­ viis aut frequentes disgressiones a proposito argumento defen­ dat » (22). Ubicumque igitur doctores in unam sententiam non con­ veniunt, imprimis rationes et gravior auctoritas sunt examinan­ dae. Quae auctoritas sine dubio gravior est, si quis doctor scri­ bit de re arti suae propria, v. g. si solutio difficultatis pendet ab interpretatione sacrorum canonum. Quo in casu, quod iuristis videtur sacris canonibus esse conforme, etiam pro theologis sa­ cris canonibus conforme sit necesse est (23). § 2. DE IURE CONSUETUDINARIO I. De notione et divisione et historia iuris consuetudinarii 233. I. Notio. Consuetudo potest spectari materialiter, ut est factum (24), et formaliter, ut est ius. Sub priori consideratione nihil aliud est quam frequentia libere operandi circa eandem rem uniformi modo; sub altero (20) Zallinger 1. c. p. 321 sq.; Pesch 1. c. n. 595 sq., 600. (21) Quare Benedictus XIV in Epist. « Redditae» 5 Dec. 1744 § 8 recte reprehendit Archiepiscopum S. Dominici parvipendentem commu­ nes doctorum opiniones. (22) Zallinger 1. c. p. 326; Scherer 1. c. p. 135. (23) Zallinger 1. c., ubi recte dissentit a modo loquendi Reiffenstuel; sed vicissim si quid theologice vel canonice certo probatum est. a « iurislis» vel ab « historicis » non est reiciendum. Cfr. Scherer 1. c. p. 175, not. 13; Arch. f. k. t. 74 p. 376 sq. (24) Cap. 1 de const. I, 2, in Sext.; Sudrez 1. c. cap. 1; Billot. De Ec­ clesia Christi t. III. p. 19 not. 1; Vering. Gesch. u. Pand. § 20. 348 ΤΙ I V LI S VIU vero respectu est ius (25), quod ex facto sive frequentia illa ope­ randi resultat (26). Quare si duplex ista significatio applicetur communitati, consuetudo materialiter sumpta sive facti est frequentia actuum a communitate vel saltem maiore eius parte libere et uniformi­ ter facta; consuetudo autem formalis sive iuris est ius legale ex illa frequentia actuum communitatis ortum. In foro igitur ecclesiastico consuetudo iuris, quae maxime attendenda est, definitur: lus legale non scriptum diuturnis mo­ ribus populi christiani cum aliquo consensu competentis legis­ latoris ecclesiastici introductum. Quibus verbis satis insinuatur differentia a) a consuetudine facti, b) a iure dominii et praescri­ ptione (27). c) a lege scripta et sollemniter promulgata (28), d) a iure tradito, e) a stilo Curiae (29). (25) Cfr. c. 5 D. 1 (Isidor.), cuius definitio a De Angelis h. t. η. 1, tanquam incompleta et obscura carpitur. Cfr. Sudrez 1. c. n. 6; D'Annibale 1. c. n. 245, not. 1. (26) Recte notat Sudrez 1. c. n. 8, 9, ex frequentia illa actuum duplex quoddam ius posse oriri. Unum consistit in facultate utendi sive in do­ minio vel quasi dominio, quod comprehendit ius ad rem et ius in re, atque generaliter dici potest ius dominii vel quasi dominii sive ius sub- · iectivum scriptorum recentiorum. Quod ius dominii per illam frequen­ tiam actuum eliam a persona singulari et privata acquiri potest. Alterum ius ex moribus populi ortum dicitur ius legis sive ius legale (νόμος) sive cum S. Isidoro 1. c., quod pro lege suscipitur , sive cum recentioribus scriptoribus ius obiectivum . Quod ius legale, ut ipsum nomen insinuat, habet vim verae legis communitati impositae. (27) u) Praescriptio inter privatas quoque personas locum habet et ius subiectivum sive dominii vel quasi dominii concedit; consuetudo au­ tem introducit legem, cuius communitas, non vero persona privata vel familia capax est. b) In consuetudine introducenda requiritur consensus principis, contra quem forte inducitur; in praescriptione consensus illius, contra quem praescribitur, non est necessarius, c) Denique praescriptio f legitima requirit bonam fidem et titillum; quae condiciones in consue­ tudine non requiruntur. Cfr. Sudrez 1. c. n. 10, 11. 12. Quare quamvis in iure occurrat < consuetudo legitime praescripta ·, tamen consuetudo cum praescriptione non est confundenda et illa locutio nihil aliud significat quam consuetudinem quae duravit per requisitum a iure tempus. Cfr. Sudrez I. c. n. 12, i. f.; Stimmen aus Maria-Laach t. I (a. 1873), p. 387 sq.; Scherer 1. c. p. 135, not. 26. ubi nimis generaliter < scholam carpit. Cf. Bauduin 1. c. p. 56 sq. (28) Sudrez 1. c. cap. 2. (29) Sudrez 1. c. cap. 3; Zech. Praecognita §§ 382 sq. DE CONSUETUDINE 349 II. Dhiiiio. Consuetudo canonica, de qua unice hoc titulo est agendum dividitur: :Zech 1. c. § 387, ubi de stilo Curiarum saecularium atque moderato illius usu ea scribit, quae etiam in foro ec­ clesiastico sunt attendenda; Scherer 1. c. p. 135; Putzer, Comment, in Facult. p. 15 sq., de stilo Curiae Romanae; Reiffensiael 1. I, t. 4, n. 166, de consuetudinibus Ecclesiae Romanae. (36) Zech I. c. 382 sq.; Sanli. Praei, iur. can. 1. I, t. 31, n. 49 sq. 53: « Si in casibus particularibus similibus aliqua Congregatio (et multo magis aliae quoque Congregationes) constanter uniformem sententiam tulerit, ex huiusmodi uniformi indicio merito certa conficitur regula, quae ius traditionale constituit, cui contraire indices inferiores nefas est, sed potius ius hoc fideliter est custodiendum et observandum. Hoc enim proprium est tribunalium supremorum, ut dum causas particulares resolventes leges in aliquo determinato sensu constanter interpretantur, forenses traditiones progignant, quae certas pro indiciis regulas defigere solent ». Cfr. quoque Vering, Gesch. u. Pand. § 21 (de iure Romano). Quod si Congregationes Romanae nunc procedunt via administrativa, cum in tali modo procedendi apices iuris haud raro non sequantur, difficilius ex earum decisionibus stilus Curiae dignosci potest. (37) S. Augustinus in c. 5. D. 9. sapienter monet per « auctores cano­ nicos vel probabili ratione > verum esse eruendum; ex qua assertione sa- DE CONSUETUDINE 351 (/) ratione temporis, per quod duravit, in praescriptam et non praescriptam (38). Huc spectat alia quaedam divisio, qua­ tenus pro diversitate temporis ad praescriptionem sufficientis vel requisiti, ut consuetudo facti transeat in consuetudinem iuris, distingui potest consuetudo ordinaria 40 annorum, aut centenaria aut immemorialis (39) sive consuetudo longi vel longissimi vel immemorialis temporis. Immemorialis non ea tantum habe­ tur consuetudo, cuius initium per historicam investigationem in­ veniri non potest, sed ea quam viventes nunc homines nec vide­ runt nec audiverunt quando incoeperit. Scholion. His divisionibus ad meliorem huius materiae co­ gnitionem utiliter illae addi possunt, secundum quas distinguun­ tur consuetudo bona et mala, rationabilis et irrationabilis, posi­ tiva et negativa, permissa, abrogata, prohibita, reprobata tam­ quam corruptela (40). III. Historia. Praeter traditiones primis saeculis etiam mox mores probati atque consuetudines receptae occurrunt (41). Quae consuetudines etsi ab initio sine dubio potius consuetudines fa­ cti fuerunt, tamen non raro paulatim in veras consuetudines iu­ ris transformatae sunt. Etenim ipsa auctoritas publica illarum strictam observantiam urget atque vim obligandi iam inductam esse supponit (42). At vix negari potest consuetudines illas an­ tiquas fuisse consuetudines secundum ius et praeter ius, ubi lex forte deficeret (43). Quare cum ius canonicum etiam in hac ma­ teria aliqua ratione imitaretur ius Romanum, in quo L. 2 Cod. ne non sequitur communem opinionem parvi esse faciendam. Cfr. Scherer I. c. p. 135. (38) Cap. 11, X. h. t.; Suàrez 1. c. cap. 8. (39) Cum Pitonius non retineret usitatam definitionem consuetudinis immemorialis, i. e. cuius initii memoria non exsistit, sibi viam paravit ad rigidam suam theoriam de iure consuetudinario contra decreta Tridentina non admittendo. Cfr. Biederlack in Act. theol. Oenip. t. VI. p. 633 sq. (40) Siuirez 1. c. cap. 6, 7; Bouix 1. c. p. 353 sq.; Baudoin 1. c. p. 10 sq.; Dolhac/aray, in Diet. d. Theol. cath. t. III, coi. 1991. (41) In controversia de baptismo haereticorum praeter trail itionem multum iam ex utraque parte insistitur consuetudini. Cfr. Hefele I. c. t. I, p. 126 sq. (42) Cfr. v. g. legem coelibatus; c. 1, Concil. Arelat. (a. 314); c. 6, 7. Cone. Nicaen. (a. 325). (43) S. Isidor. in c. 5, D. 1; D. 11, 12; Baudin 1. c. p. 36 sq. 352 TITULUS VIH quae sit longa consuet. VIII, 53 (Constantin. M. a. 319) statuitur: « Consuetudinis ususque longaevi non vilis auctoritas est, verum non usque adeo sui valitura momento, ut aut rationem vincat aut legem > (44), non facile in foro ecclesiastico admissae sunt con­ suetudines saltem particulares contra legem. Et revera Gratia­ nus in suo dicto post c. 4 D. 11, ubi cit L. 2 Cod. rettulerat, saltem particularem consuetudinem « sacris canonibus » contrariam non videtur admittere, sed in dicto post c. 3 D. 4 tum leges tum ca­ nones, generaliter per mores abrogari posse concedit (45). Quam doctrinam magistri Gratiani Glossatoros (46) clarius proposue­ runt vel potius limitarunt, ita ut consuetudinem etiam particu­ larem dicerent praeiudicare iuri positivo, dummodo ipsa sit prae­ scripta aliisque legitimis condicionibus vestita. Tandem Grego­ rius IX cap. 11 X h. t. authenticam dedit interpretationem c. 4 D. 11, in qua doctrinam limitantem Glossatorum canonizavit. Qua controversia generali de vi et ambitu iuris consuetudi­ narii soluta, in Decretalibus Bonifacii VIII et Extravg. com., ubi tit. de consuetudine non deest, nihil novi de iure consuetudina­ rio formaliter spectato reperitur. Nihilominus complures con­ troversiae remanserunt, quae usque ad nostram aetatem sunt (44) Quae lex a Windscheid, Paud. § 18, not. 10 perperam intelligitur de sola consuetudine particulari, ut recte tenet Vering 1. c. § 20. III. Cum apud antiquos Romanos suprema potestas legifera esset penes populum, nihil mirum est. quod Iulianus L. 2, D. de leg. I. 3, haec de consuetudine etiam contra legem doceat: « De quibus causis scriptis legibus non utimur, id custodiri oportet, quod moribus et consuetudine inductum est, et si qua in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est; si nec id quidem appareat, tunc ius, quo Urbs Roma utitur servari oportet. § 1. In­ veterata consuetudo pro lege non immerito custoditur, et hoc est ius, quod dicitur moribus constitutum. Nam cum ipsae leges nulla alia ex causa nos teneant, quam quod indicio populi receptae sunt, merito et ea, quae sine ullo scripto populus probavit, tenebunt omnes, nam quid interest, suffra­ gio populus voluntatem suam declaret, an rebus ipsis et factis? Quare rectissime etiam illud recepturn est, ut leges non solum suffragio legisla­ toris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur ?. At postquam universa potestas legifera in Imperatores fuit translata, certe saltem a tempore Constantini M. consuetudo vim legis tantum obtinere potuit per consensum tacitum vel expressum etiam generaliter sub certis condicionibus per legem ab Imperatore datum. Cfr. Vering 1. c. § 20 II. (45) Bauduin 1. c. p. 32 sq.; Scherer 1. c. p. 133 not. 17. (46) Glossa ad verb. Vincat c. I I). 11. Cfr. quoque Paucapalea 1. c. p. 16; Stephan. Tornac. 1. c. p. 20 sq. DE CONSUETUDINE 353 agitatae (47); inter quas eminebat post Concilium Tridentinum orta, num consuetudo procederet etiam contra decreta discipli­ naria huius Concilii (48). Tandem ultimo tempore partim anti­ quae controversiae fuerunt repristinatae partim novae recenter excitatae (49). II. De vera causa efficiente consuetudinis iuris 234.1. Vera causa efficiens (50) consuetudinis ecclesiasticae, quatenus ius legale constituit, est unice consensus competentis legislatoris ecclesiastici sive tacitus sive expressus etiam gene­ raliter et antecedenter per legem sub certis condicionibus da­ tus (51), qui propterea consensus legalis appellatur. Et ita edi(47) Cfr. v. g. de tempore ad praescriptionem consuetudinis requi­ sito: Suârez 1. c. cap. 8, n. 1, 7 cap. 18, n. 12; Baudin 1. c. p. 79 sq.: de conditionibus necessariis ad inducendam consuetudinem facti et iuris v. g. de necessitate absentiae erroris: Suârez 1. c. cap. 12, n. 2, 3; Zech 1. c. §§ 369, 372 ;Zallinger h. t. §§ 229, 234; Vering, Lehrb. d. k. K. p. 350; Bauduin 1. c. p. 55 sq. (48) Cuius controversiae historiam et originem optime exponit Biederlack in Act. theol. Oenip. t. VI, p. 453 sq. (49) Bauduin 1. c. p. 13 sq.; Biederlack 1. c. p. 441 sq. contra theo­ riam Schulte atque assertiones insolitas aliorum canonistarum antiquorum et recentiorum. Cfr. quoque Nilles in cit. Act. theol. Oenipot. t. XIX, p. 1 sq. de sensu illius sententiae cap. 1 de const. I, 2 in Sext., quod < Romanus Pontifex iura omnia in scrinio pecloris sui (i. e. in memoria) censetur habere » iunct. Passerin., Comment, in prim. lib. Sext. Decr. in cit. cap. 1 de const, n. 4 sq. ac praesestim Gillmann in Arch. f. k. K. t. 92 p. 1 sq. qui profundiore instituta investigatione in fontibus historicis de­ ntio erudita admodum disertatione genuinum illius sententiae sensum contra perversas interpretationes efficaciter vindicavit. (50) Suarez 1. c. cap. 9 n. 1, 2 cap. 13, n. 1, ubi recte distinguit cau­ sam efficientem consuetudinis primariam et proximam, quam alii vocant secundariam vel remotam. Cfr. Biederlack 1. c. p. 442. (51) Suârez 1. c. cap. 13, n. 6; Vering, Gesch. u. Pand. § 20 II, ubi recte docet non solum in iure canonico, sed etiam in iure Romano atque in legibus antiqui imperii germanici generaliter et antecedenter a legisla­ tore consuetudinibus facti, quae certis condicionibus sint praeditae, vim iuris consuetudinarii sive legum concedi, at eandem vim in codicibus ci­ vilibus Borussiae, Austriae, Saxoniae suo tempore consuetudinibus fuisse negatam. Cfr. quoque Gerber. Syst. d. d. Privatr. §§ 20, 28 not. 3; cod. civil. Ital. art. 5. 354 TITULUS VIII cilur in novo Codice, can. 25: « Consuetudo in Ecclesia vini le­ gis a consensu competentis Superioris ecclesiastici unice obtinet ». Quod iuris praescriptum evidenter excludit quod consuetu­ do ecclesiastica vim verae legis obtineat r.r persuasione vel poluntate Ecclesiae, si nomine Ecclesiae intclligantur subditi sive Ecclesia audiens. Omnis enim lex sola iuridica ratione non iit, sed etiam volun­ tate (52); iam vero persuasio Ecclesiae audientis i. e. subditorum est merus actus rationis; ergo saltem persuasio illa non potest ef­ ficere legem sive consuetudinem iuris. Neque voluntas Ecclesiae sive subditorum fidelium, potest inducere legem. Nam ad leges ferendas in Ecclesia catholica re­ quiritur iurisdictio spiritualis sive immediate a Deo sive ab hierarchia ecclesiastica collata; atqui ius leges condendi a Deo im­ mediate soli Romano Pontifici est concessum, reliquis Praelatis hierarchiae ecclesiasticae per Romanum Pontificem obvenit; populus vero Christianus nec iure divino nec iure canonico pote­ statem legiferam consecutus est; voluntas igitur fidelium nequit dare vim legis obligantis. Quare quemadmodum populus Chri­ stianus suffragio quodam universali et expresso leges ecclesiasti­ cas ferre nequit, ita tacito suo suffragio universali pariter a con­ dendis legibus ecclesiasticis excluditur, nisi quis monarchicam et hierarchicam constitutionem Ecclesiae catholicae omnino reicere et negare velit (cfr. can. 107. 109. 118). II. Ultimo tempore Schulte (53) theoriam a Puchta aliisque sectatoribus scholae historicae v. g. Savigny, Windscheid, Sohm, Arndts, Gerber pro iure consuetudinario in foro civili propugna­ tam iuri canonico applicare tentavit; hinc reiecto consensu legis­ latoris praesertim legali solam communitatem tamquam causam efficientem iuris consuetudinarii admisit. Qua in assertione non so­ lum ipso fatente doctrinam communem doctorum sibi habuit con­ trariam. sed etiam apertum errorem dogmaticum defendit (54). (52) Suarez 1. c. 1. I, cap. 4 e 5. (53) Schulle 1. c. p. 209 sq. (54) Stim. aus Maria-Laach 1. c.; Biederlack 1. c. p. 441; Scherer 1. c. p. 131 sq.; Baudoin 1. c. p. 13 sq. Cfr. quae Suarez 1. c. 1. VII cap. 13. n. 1 sq. vel de ipsis liberis civitatibus quoad introducendum ius consue­ tudinarium tenet; Cathrein, Moralphilosophie t. I. p. 537, ubi scite reficit theoriam scholae historicae de iure consuetudinario etiam pro foro civili. DE CONSUETUDINE 355 111. Consensus expressus legislatoris ad consuetudinem iuris constituendam sine dubio sufficit, at certe non requiritur (55). Quin imino controversia vera non exsistit ad eundem effectum consensum tacitum sufficere, neque oppositio aliquorum docto­ rum hanc assertionem potest reddere dubiam (56). Conceden­ dum vero est consensui mere praesumpto eandem vim atque con­ sensui tacito non esse tribuendam, multoque minus ex silentio mere oeconomico approbatio consuetudinis deduci potest. Nam interdum accidit, ut « multa per patientiam tolerentur » vel etiam dissimulentur (57). Minime vero exinde sequitur consensum tacitum generali­ ter (58) requiri et consensum legalem non sufficere. Nam certe* supremus legislator expresse potest lege generaliter et antecedenter approbare consuetudines sive praeter ius sive contra ius certis condicionibus praeditas. Talis consensus pro futuris con­ suetudinibus sub condicionibus accurate determinatis datur a le­ gislatore can. 26, sq. Similiter iure praecedenti ille consensus fuerat datus in cap. 11 X h. t. et cap. 3 h. t. in Sext., ut patet ex cap. 1 de const. I, 2 in Sext. (59). Xam etiam in illo valor iuris consuetudinarii nequaquam ultimatim repe­ tendus est ex communi persuasione iuridica populi independenter a con­ sensu expresso vel tacito legislatoris, ut volunt asseclae scholae historicae. Eteniin obligalio per legem communitati solummodo imponi potest per voluntatem eius, qui habet potestatem legiferam. Quare etiam in libera republica, in qua potestas suprema est penes populum, ius consuetudina­ rium tantum induci potest, si populus « rebus ipsis et factis » suam vo­ luntatem legiferam manifestet. Cfr. L. 32 § 1, D. de leg. I, 3; Vering 1. c. §20,11. (55) Qui consensus legislatoris etiam expresse et scripto manifestatus non efficit, ut consuetudo ius consuetudinarium esse desinat atque fiat ius scriptum. Cfr. cap. 2, X h. t.; Bened. XIV Const. « Singulari 9 Febr. 1749 § 10; Sudrez 1. c. cap. 2 n. 3, 4, cap. 13, n. 7, 8; Scherer 1. c. p. 133. (56) V. g. Verani, Commentaria h. t. § 4, n. 7. (57) Cap. 18 i. f. X. de praeb. III, 5; cap. 3, X de cogni. sp. IV, 11; Sudrez 1. c. VII cap. 13, n. 12; Bouix, De prine, iur. canon, p. 371 sq.; Bargillial 1. c. n. 114; Scherer 1. c. p. 131. (58) Zech 1. c. § 376; Biederlack 1. c. p. 445. Cui sententiae non obstat, si Sudrez 1. c. cap. 13, n. 11 saltem tacitum consensum legislatoris requi­ rit. ut consuetudo nondum praescripta obtineat vim iuris legalis. Cfr. Scherer 1. c. p. 131, not. 7. (59) Sudrez 1. c. n. 8, 9; Schmalzgr. h. t. n. 15; Zech I. c. § 376. Bauduin 1. c. p. 29 sq.; Scherer 1. c.; Bouix 1. c. p. 382 sq. Quare errarunt ■ ■ t ! j 3Ô6 TITULUS VIII IV. Qui consensus si consuetudo universalis vel particularis contra ius commune aut consuetudo universalis praeter ius sit inducenda, profecto debet esse supremi et universalis legislatoris in Ecclesia; ille enim solus ex iure divino est supra ius com­ mune constitutus atque universam Ecclesiam obligare valet. Epi­ scopi vero consensus sufficit ad inducendam consuetudinem dioecesanam praeter ius commune aut contra ius diocccsanum; at minime sufficit, licet consuetudo mere dioecesana sit introdu­ cenda, contra legem etiam particularem, sed a superiore aucto­ ritate v. g. a R. Pontifice vel Concilio plenario vel provinciali la­ tam; nequit enim Episcopus suo consensu tacito vel legali effi­ cere, quod expresse facere omnino non potest. Pariter consue­ tudo particularis per plures dioeceses forte integri regni divul­ gata a R. Pontifice ita suo consensu potest ratificari, ut Episcopi etiam in Conciliis provincialibus vel plenariis nihil in contrarium statuere valeant. Cfr. concord. Austr. (a. 1855) art. 22 de consue­ tudine conferendi canonicatus per concursum; S. C. C. in cans. Placent. 31 lan. 1882 de consuetudine Hispaniae requirendi scripturam publicam ad validam sponsalium celebrationem. III. De conditionibus requisitis in consuetudine facti ad inducendam consuetudinem iuris 235. Consensus legislatoris ecclesiastici quamvis optimo iure dicatur causa efficiens iuris legalis ex consuetudine materiali Fagnanus, Pontius, Diana, editores Analect. iur. pont., Schulte aliique, qui sufficientiam et factum consensus legalis de praecedenti iure nega­ bant; neque minus a vero alieni fuerunt editores operis Mélanges théo­ logiques, qui sufficientiam consensus legalis admittentes negabant de fa­ cto esse datum ad introducendas consuetudines praeter ius, Cfr. Bauduin 1. c. p. 28 sq., 36 sq. — In iure Civitatum schola historica iuris in Ger­ mania propugnavit universas leges determinatae societatis oriri ex per­ suasione iuridica populi, directe manifestata per inores communitatis, in­ directe per leges ab auctoritate publica latas populi persuasioni confor­ mes (cfr. Puchta, Das Gewohnheitrecht; Sauigny, Vom Beruf unser Zeit fiir Gesetzgebung u. Rechtsvissenschafl) : nihil mirum quod praedicta schola consensui legislatoris substituerit opinionem communem iuridicam communitatis. ■bwwii i 9H0BB····· DE CONSUETUDINE 357 orti, lamcn consuetudinem facti certis condicionibus vestitam necessario supponit a populo Christiano iam esse productam. Postquam autem moribus populi ipsa materia legis est accurate definita et singulari plane forma promulgata, voluntas consen­ tientis legislatoris huic consuetudini facti adiungit complemen­ tum iuridicum sive vim legis obligantis (60). Quare sicut sine consensu legislatoris ius legale in Ecclesia exsistere non potest, ita vicissim sine moribus populi suppositis ius consuetudinarium non habetur, sed forte ius scriptum vel traditum. Oritur igitur ius consuetudinarium Ecclesiae ex actione qua­ dam conspirante legislatoris ecclesiastici et populi christiani, sed longe alia ratione atque lit in ordine politico Status constitutio­ nalis. Universa vis iuridica consuetudinis ecclesiasticae est unice (can. 25) petenda ex sola potestate legifera hierarchiae ecclesia­ sticae. Cuius potestatis ne pars quidem (v. g. consensus quidam pro more comitiorum publicorum) est penes populum christianum. Is enim solummodo subministrat materiam legis iam de­ bito modo publicatam tamquam condicionem sine qua non, ne­ que ullam exercet potestatem iurisdictionis sive ordinariam sive delegatam. Ecclesia vero illam materiam condicionibus a iure requisitis praeditam pro sua potestate obligatorio modo per le­ gem proponit. Qua re denuo manifestatur dependentia omnimo­ da tum populi christiani a potestate ecclesiastica tum iuris con­ suetudinarii a iure scripto in introducendo novo iure consuetu­ dinario. 236. Speciales condiciones, quae, a iure in consuetudine facti requiruntur, hac recenseri possunt: I. Consuetudo facti procedat necesse est a communitate (61) vel saltem a maiore illius parte, quae legis ecclesiasticae reci(60) Sudrez 1. c. cap. 9, n. 1, 2. (61) Sudrez, 1. c. 1. I cap. 6, n. 18 sq. 1. VII cap. 2, n. 6. 7, cap. 9, n. 3 sq.; Schmalzgr. h. t. n. 3. 4; Biederlack, 1. c. p. 442 sq.; Bauduin, 1. c. p. 43 sq.; Wilmers, De Christi Ecclesia p. 5 de societate absolute perfecla, sed relative imperfecta v. g. magna provincia vel colonia, quae est pars vasti imperii; Billot, De Ecclesia Christi t. II, p. 123 not. 1; L. 34, D. de leg. I, 3. < Cum de consuetudine civitatis vel provinciae con­ fidere quis videtur, primum... explorandum arbitror.. . ». 358 I·' TITULUS VIII piendae capax est v. g. provincia ecclesiastica, dioecesis, ordo religiosus etiam monialium. In foro autem ecclesiastico non re­ quiritur, ut consuetudo inducatur a communitate, quae ipsa le­ gem dare possit. Nam vis iuridica consuetudinis eccleciasticae non oritur directe et formaliter a communitate, sed a consensu legislatoris ecclesiastici. Hinc personae, singulares et priuatae atque societates ecclesiasticae plane imperfectae, quibus leges dari non possunt, licet simplicibus praeceptis subiici vel consue­ tudine sive praescriptione iura subiectiua (62) vel privilegia ac­ quirere possint, tamen consuetudines vim legum ecclesiasticarum habentes neque contra ius neque praeter ius introducere va­ lent (63). Huc spectat can. 26: « Communitas quae legis eccle­ siasticae saltem recipiendae capax est, potest consuetudinem in­ ducere quae uim legis obtineat »; qui canon intelligendus est de vi legis tum novum ius inducentis tum ius praecedens abrogantis. II. Actus, quibus mores populi constituuntur, sint frequen­ tes, uniformes (64), publici (65). libere et sponte, non solummodo ex ignorantia de lege quadam per errorem supposita (66) aut ex (62) Cap. 3, h. t. in Sext.; cap. 1. de praescr. II, 13 in Sext. (63) Suârez, 1. c. 1. I, cap. 6. (64) Suârez, 1. c. 1. VIII, cap. 10; Bauduin, 1. c. p. 47 sq. (65) Suârez, 1. c. cap. 11; Bauduin, 1. c. p. 51, 102 sq. Quamvis sen­ tentiae iudiciales secundum consuetudinem quandam latae optimum sint medium ad probandam exsistentiam iuris consuetudinarii, tamen ad con­ stituendum ius consuetudinarium et ad publicitatem actuum non requi­ runtur. Nam sententia iudicialis ius legitime constitutum iam supponit illudque tantum firmat (cfr. Goffred. de Trano, Summa h. t. n. 8), et actus populi possunt esse publici et notorii sine ulla interveniente sententia iudiciali per totum tempus ad praescriptionem requisitum. Cfr. Bauduin, 1. c. p. 48 sq., recte adoptans doctrinam Suaresii (1. c. cap. 11, n. 9 sq. cap. 17. n. 4), contra Reiffenstuel h. t. n. 176 sq. et Bouix, 1. c. p. 352 sq., qui ex duabus sententiis iudicialibus intra decennium datis perperam pu­ tabat consuetudinem iuris constitui. (66) Cfr. Suârez. De virt. et stat, relig. tract. VII, 1. 9, cap. 14, η. 11, ubi disputans de coelibatu clericorum optime explicat, quomodo res ab initio non praecepta transeat in obligatoriam, si per usum paulatim mu­ tetur indicium. Si a populo unice propter legem quandam putativam per multos annos servaretur v. g. aliquod festum vel ieiunium, consuetudo praeter ius non oriretur, atque detecto errore nulla remaneret obligatio. Consuetudo enim praeter ius essentialiter requirit consensum quendam praevium populi in novum illud ius; at ubi unice error talis intercessit, nec populi consensus habetur, nec legislatoris consensus legalis potest DE CONSUETUDINE 3ύ9 vi vel metu positi, denique exercitati cum animo sese denuo obligandi (67), si de introducenda consuetudine praeter ius aga­ tur, aut cum animo sese saltem subducendi obligationi contra­ riae (68). si consuetudo contra ius sit inducenda. Prius expresse supponi. Cfr. Suârez, De leg. I. VII, cap. 12, η. 1 sq. Quae argumentatio nequit extendi ad errorem concomitantem. Nam illo non obstante potest in fidelibus exsistere animus legi vere oppositus vel vicissim intentio, qua vellent legem quandam exsistere, etiamsi scirent illam non ligare. Quare in priori casu poterit induci consuetudo contra ius, in altero praeter ius. Cfr. Bauduin, 1. c. p. 71. Hinc absolute et generaliter non videtur posse defendi quod omnis error vel ignorantia impediat consuetudinem etiam contra ius. « Potest (enim) per actus etiam formaliter peccaminosos, id est scienter (mala fide) contra legem commissos introduci consuetudo ra­ tionabilis occasione horum actuum ex consensu Principis resultans. Non tamen simpliciter necessarii ad eiusmodi consuetudinem sunt actus for­ maliter mali, eundem enim effectum habent actus bona fide contra legem exerciti. Nam ut per consuetudinem derogetur legi, non tam opus est, ut populus reflexe velit illi derogare, quam ut legislator hanc derogationem approbet quacumque demum fide populus frequentatos actus (mores) po­ suerit. .. (Hinc) in consuetudine... quae est contra legem, posse aliquem errorem intercedere, sequitur ex dictis s>. Ita Zech, 1. c. § 369, 372, cui Zallinger, h. t. §§ 229, 234, aliique consentiunt. Cfr. Bauduin, 1. c. p. 62 sq.; Be Angelis, 1. c. t. n. 7; Veroni, Comment, h. t. § 6, n. 20; Biederlack, 1. c. p. 451; Scherer, 1. c. p. 132. Qua sententia admissa facile etiam expeditur altera controversia, num in consuetudine contra ius bona fides aut mala fides, actus boni aut actus peccaminosi necessario requirantur. Nam respondendum est tum bona fide tum mala fide, actibus bonis et actibus malis consuetudinem contra ius posse induci. Etenim non est paritas (nter strictam praescriptionem et ius consuetudinarium. In illa bona fides absolute est necessaria, secus a solis peccantibus acquireretur ius; id, quod plane absurdum est. At con­ suetudo contra legem dat favorem toti populo, non solis peccantibus. Cfr. Schmalzgr., 1. II, t. 26, n. 56, 57; Bauduin, 1. c. p. 55 sq. (67) Quae opinio necessitatis non habetur, si mos exercetur ex mera devotione vel urbanitate. Cfr. Suârez, De leg. 1. VII, cap. 15, η. 10 sq.; Zech, 1. c. § 373; Bauduin, 1. c. p. 55 sq., 72 sq.; Suârez, De virt. et stat, relig. tract. II, 1. 1, n. 10 sq., 16, 17, 18, ubi cum aliquo «additamento» n. 18, facto exponit, qua ratione decimae ab initio libere datae pro succes­ soribus potuerint fieri obligatoriae. (68) Quare si populus ex ignorantia vel errore de existentia legis age­ ret contra legem, sed ita esset animo comparatus, ut sublata ignorantia vel detecto errore promptissime legem observaret, talis consuetudo non probat animum populi legi oppositum, neque a legislatore ratificatur suo consensu, ideoque legem non abrogat. Cfr. Bauduin, 1. c. p. 68 sq 360 TITULUS Vil! a novo iure requiritur can. 28; « Consuetudo praeter legem, quae scienter a communitate cum animo sese obligandi servata sit. legem inducit...». De animo quo inducitur consuetudo contra ius Codex expresse nihil dicit; sed ex natura rei deducitur; nam factum uniformi modo a communitate positum contra legis prae­ scriptum tendit ad inducendam moralem libertatem et ratio­ nem agendi quasi lex non exsisteret, ideoque includit animum sese saltem subducendi a vinculo morali legis contra quam agitur. III. Consuetudo debet esse rationabilis (69). Etenim illa con­ dicio expresse can. 27 et 28 requiritur. Porro consuetudo aut no­ vam legem inducit aut legem exsistentem abrogat. Atqui in priore casu consuetudo est vera lex, quae essentialiter est ordinatio ra­ tionis ad bonum commune (70). ergo eadem condicione consue­ tudo ista praedita sit oportet. In altero vero casu cçrte ad revo­ cationem legis iustae rationabilis causa requiritur et sufficit; hinc etiam consuetudo abrogationem legis iustae exsistentis tantum ex rationabili causa efficere valet. Quare ea consuetudo facti merito habetur rationabilis, quae. praeter intrinsecam honestatem materiae, habet omnes condi­ ciones necessarias ad iustam legem inducendam (dummodo ex­ cipias certos favores, qui tantum expressis privilegiis acquiri possunt) vel ad iustam revocationem legis, sive quae fini et na­ turae Ecclesiae vel singulari indoli alicuius instituti ecclesiastici directe non adversatur et saltem generaliter conformis est (71). E contra irrationabilis dicenda est consuetudo facti, quae a) iuri divino sive positivo sive naturali est contraria ac proinde contra hoc ius non potest umquam praevalere consuetudo ulla (can. 27) (72); b) ab ipso iure canonico vel competente legislatore ecclesiastico ut corruptela est reprobata prout fert can. 27 § 2 (73); c) disrumpit nervum ecclesiasticae disciplinae sive fun(69) Cfr. cap. 11. X. h. t.; Schmalzgr., h. t. n. 6 sq.: Bouix, 1. c. p. 342 sq.: Biederlack. 1. c. p. 445 sq.; Baaduin, 1. c. p. 51 sq. (70) S. Thomas, Summa theolog. I» 11« q. 1. art. 4; Suârez, J. c. 1. I, cap. 4. 5, 6. (71) Suârez. De leg. 1. VIT. cap. 16. η. 17: Zech. 1. c. §§ 367, 368, 369; Baudoin, 1. c.: Biederlack. 1. c. (72) Cfr. cap. 4. 11. X. h. t. (73) Cfr. cap. 7, X. h. t.; cap. 1, h. t. in Sext. Simplex prohibitio alicuius consuetudinis a legislatore facta, non semper eius irrationabili- DE CONSUETUDINE 361 danieiitalia iuris principia subvertit (74); d) est peccatorum oc­ casio atque utilitati communi (75), sanae rationi praesertim at­ tenta singulari natura alicuius instituti ecclesiastici (76) manife­ ste adversatur (77). Semper autem critérium practicum habetur in praescripto can. 27, § 2: «consuetudo quae in iure expresse reprobatur, non est rationabilis ». Hinc consuetudo facti merito habetur irrationabilis, quae etiam per novam et expressam leyem induci nequit aut ad revo­ cationem exsistentis legis iustae insufficiens est. IV. Legitime praescripta sit oportet consuetudo. Quae con­ dicio i. e. duratio consuetudinis facti non interrupta per totum illud tempus a iure statutum in rigore non requiritur, si ad con­ suetudinem facti accesserit expressus vel tacitus legislatoris con­ sensus. Quamprimum enim de illo tacito consensu ex factis con­ cludentibus constat, iam ante lapsum temporis ad praescriptio­ nem legitime requisiti validum habetur ius consuetudinarium (78) et consuetudo dicitur procedere per viam coniventiae. Illa ergo legitima praescriptio requiritur in consuetudine quae vim habet ex consensu legali, in qua consensus legislatoris perperam sup­ poneretur antequam elapsum sit illud tempus, cui ipse legislator in iure suum consensum alligavit. V. Tempus a iure (79) requisitum sunt quadraginta anni continui et completi ad inducendam consuetudinem sive contra tatem arguit, nisi insuper reprobetur: quin immo non est absolute exclu­ sum quod accidere possit, ut mutatis rebus vel circumstantiis ipsa con­ suetudo nunc reprobata possit evadere rationabilis, exclusa consuetudine iuri divino contraria. Suârez, 1. VIII, cap. 7, η. 7; Reiffenstuel h. t. η. 46. (74.) Cfr. cap. 3, 5, X. h. t.; cap. unie. h. t. in Extravg. corn. (75) Cfr. cap. 9, 10, X. h. t. (76) Cfr. cap. 2, h. t. in Sext. (77) Elenchum consuetudinum irrationabilium exhibet Giraldi, Ex­ pos. iur. pont. P. I, sect. 36; consuetudines partim reprobatas in iure De­ cretalium referunt: Pirhing, h. t. n. 73 sq.; Maschat, 1. c. i. f. vol. II, ed. Giraldi. (78) Suârez, 1. c. J. VII, cap. 8, n. 11, 16, cap. 15, n. 8, 9. (79) Ante determinationem temporis in Codice factam non defue­ runt doctores, qui ad consuetudinem inducendam negarent necessitatem determinati temporis: quam sententiam potissimum tenuerunt aliqui theologi et praesertim Soto «quem plures ex modernis expositoribus S. Thomae sequuntur » ut dicit Suârez 1. c. n. 5, eandemque opinionem postea etiam complures ex commentatoribus iuris (v. gr. Schmier, 362 TITVl.US VIII sive praeter ius; quod si lex. cui derogatur clausulam contineat futuras consuetudines prohibentem, talem legem sola consuetudo centenaria aut immemorabilis vincere potest (can. 27. 28). Cum autem continuum tempus illud sit quod nullam patitur interrup­ tionem (can. 35). consuetudo non procedit si aut una tantum vice legislator consuetudinem publice respuat v. g. authentica declaratione vel sententia iudiciali vel poena agentibus impo­ sita. aut consuetudinem introducentes eam intermittant. Inter­ rupta praescriptione consuetudo iterum incipi potest et comple­ to intervallo temporis denuo procedere, modo iam ab initio et toto temporis decursu reliquas qualitates requisitas habuerit (80). Quae purificatio in Codice facta, quoad tempus requisitum, inter consuetudinem contra ius et praeter ius, optimam habet explicationem in elementis a iure requisitis pro consuetudine praeter ius: «Consuetudo praeter legem, quae scienter a comBoeckhn, Pichler. Zech) et recentiores quidam scriptores (v. gr. Gary, Schulte) aliique adoptarunt. Cfr. Bauduin. 1. c. p. 76; D’Annibale, 1. c. n. 246, nota 14. Quae opinio, tenens illud tempus prudenti quodam arbitrio esse determinandum nullo solido iuris fundamento nitebatur et ius consuetudinarium nimis arbitrio relinquebat privatorum hominum, tametsi scientia et prudentia praestantium; nec atecedens consensus le­ galis intelligitur posse prudenter dari cum tali indeterminatione. (80) Hoc novi iuris praescripto diuturnae et molestae controversiae exsistentes circa tempus ad praescriptionem requisitum claram solutionem obtinuerunt: quae controversiae inde habebant originem, quod nec iuris Romani nec iuris canonici textus illud tempus definiverant, sed require­ bant diuturnam, longaevam consuetudinem legitime praescriptam. Non defuerunt qui negarent necessitatem determinati temporis, cuius deter­ minatio potius arbitrio boni viri esset relicta: ita aliqui theologi et prae­ sertim Solo < quem plures ex modernis expositoribus S. Thomae sequun­ tur > ut dicit Suârez. 1. c. n. 5; eandemque opinionem postea etiam com­ plures ex antiquioribus commentatoribus Schrnier, Boeckhn, Pichler, Zech et recentiores quidam scriptores v. gr. Guru. Schulte aliique adopta­ runt. Cfr. Bauduin, 1. c. p. 76; D’Annibale, 1. c. n. 246, not. 14. Plerique, praesertim antiquiores, requirebant decem annos ad praescribendam consuetudinem praeter ius, quadraginta ad consuetudinem contra ius (cfr. Suârez, 1. c. cap. 15. n. 1 sq.. 7 sq.. cap. 18, n. 11 sq.; Bauduin, 1. c. p. 77 sq.; Reiffensluel, h. t. η. 36. Non deerant tamen tum veteres tum recentiores qui etiam ad prae­ scribendum contra ius putarent sufficere decennium. Cfr. Inigo, De inst. et iure disp. 6, n. 94; Schmalzgrueber, h. t. n. 10; Bauduin, 1. c. p. 83 sq.: Biederlack, 1. c. p. 448 sq.; Benedict. XIV, De Synodo 1. XIII, cap. 5, n. 4. DE CONSUETUDINE 363 munitate cum animo sese obligandi servata sit. legem inducit si pariter fuerit rationabilis et legitime per annos quadraginta continuos et completos praescripta » (can. 28). Porro spatium 10 annorum alicuius praxis communitatis est spatium satis breve, ut in ea possit certo modo agnosci in communitate (non in ali­ quot ipsius membris) ille animus sese subicicndi novae obliga­ tioni: quare hoc brevius spatium, quod communius docebant doctores requiri et sufficere (81), merito fuit productum ad an­ nos quadraginta, qua ratione magis consulitur libertati, et gra­ ves praesertim obligationes non nimis facile brevique tempore parum opportune imponuntur (82). — Quoad consuetudines con­ tra ius, Codex, relicta mitiori sententia a saeculo 17 apud phires theologos et canonistas probabili habita (83) rediit ad sententiam antiquorum canonistarum de 't0 annis. Quod si nostra aetate in foro saeculari consuetudines contra scriptas leges saltem ordi­ narie non amplius admittuntur, negari non potest etiam in Ro­ manis Congregationibus vix consuetudines immemoriales contra sacros canones tolerari vel permitti (84) unde, retentis principiis, jurisprudentia paulatim reddidit difficiliores consuetudines con­ tra ius (85). (81) Suârez, 1. c. cap. 15, n. 1 sq., 7 sq.; Reiffenstuel, h. t. n. 96. A qua sententia recedebat sine sufficienti fundamento Scherer 1. c. p. 133; Vering, Gesch. v. Pand. § 20 aliique. Cfr. Bauduin, 1. c. p. 80 sq. (82) Certe iura merito sunt promptiora ad solvendum quam ad ligan­ dum, et minus est tollere legem quam inducere, et minor ratio videtur requiri, ut lex per consuetudinem tollatur, quam praeter ius inducatur: quae ratio certe militat pro longiore tempore statuendo ad novum ius per consuetudinem inducendum, ut praestitit Codex. (83) Cfr. Lugo, De inst. et iure dip. 6, n. 94; Schmalzgr. h. t. n. 10; de qua Benedictus XIV, De syn. 1. XIII, cap. 5, n. 4: « Cum vero agitur de lege iam populi moribus firmata, ad illam contraria consuetudine abro­ gandam communiter exigunt DD. 40 annorum spatium.. . Verum plerique ex recentioribus opinabantur satis esse consuetudinem decem annorum ». (84) D’Annibale, 1. c. n. 203, not. 30; Gasparri, De sacr. ordinat, n. 53. 69 sq., 75, 159 sq., 211, 510, De matr. n. 26, 273, 304 sq., 904, 898; Lehmkuhl, Theol. moral, t. II, n. 229 iunct. S. C. C. 14, Dec. 1901 in Anal. eccl. t. X p. 12 sq. de consuetudinibus contra rubricas non admissis. (85) Si cum consuetudine contra ius concurrat praescriptio contra ius tertii v. gr. collegii ecclesiastici, tempus ad praescriptionem requisi­ tum etiam requiri ad praescribendam consuetudinem communiter tenue­ runt doctores, eo tempore quo, ut plurimum pro praescriptione require­ bant longius tempus, quam pro iuridica consuetudine, quod iure Codicis 364 TITULUS VIII IV. De effectibus consuetudinis 237. I. Effectus consuetudinis secundum ius, quae sensu stricto ius consuetudinarium non constituit, hi recenseri pos­ sunt: a) quod firmat legem antea latam; leges (enim) instituun­ tur, cum promulgantur, firmantur, cum moribus utentium ap­ probantur. ut dicit Gratianus post c. 3 D. 4 (86); b) quod legem interpretatur, atque inde ortum est prin­ cipium iuris can. 29 firmatum: Consuetudo est legum optima interpres. At consuetudo secundum legem, si est consuetudo fa­ cti, sese habet tantum ad instar signi vel testis de vero sensu le­ gis atque de mente legislatoris. Qua ratione optimum est medium interpretationis doctrinalis. Quod si consuetudo ista eum gra­ dum attingit, ut legem dubiam et indeterminatam iuxta certum et definitum sensum obligatorio modo observandam esse statuat, interpretationem vere authenticam continet atque tamquam ve­ rum ius consuetudinarium una cum lege, quam interpretatur, ad stabiliendam obligationem concurrit (87). Ad hoc principium revocari potest, si in recentioribus con­ cordatis vel Conciliis provincialibus « vigens Ecclesiae discipli­ na a S. Sede approbata » tamipiam norma obligatoria sive vera lex proponitur. Cf. Nussi 1. c. p. 274 sq.; Concil. Neogranat. (a. 1868) in Collect. Lac. t. VI coi. 468. non accidit (cfr. can. 1511): hoc tamen non erat proprium consuetudinis contra ius, sed idem valere debet de consuetudine praeler ius si in tali consuetudine similis consociatio cum praescriptione iuris tertii existât. Cfr. Sudrez libr. VII, cap. 18. n. 13 ubi haec applicat, quando consuetudo legalis « miscetur cum praescriptione propria alicuius rei. quae maiorem durationem requirat». Potius idem est dicendum de aliis requisitis ne­ cessariis ad praescriptionem: si enim legislator per legem non vult tol­ lere iura quaesita (nisi exprimat), ita nec per consensum legalem datum consuetudini facti·, minus enim de se est efficax voluntas generalis quam specialis ». (86) Sudrez. 1. c. 1. VII. cap. 4, n. 5 sq., 9, 14 sq.; Bauduin, 1. c. p. 98 sq.; Dolhagaray, 1. c. coi. 2000. (87) Cap. 8. X. h. t.: Sudrez. 1. c. cap. 17; Bargilliat, 1. c. n. 115; Paulo aliter Toso in can. 29 ubi non requirit ut habeat qualitates consuetudinis; sed immerito: nam in quantum legem forte extendit vere novum ius in­ ducit. in quantum eam restringit vere iuri derogat. Chelodi n. 73. DE CONSUETUDINE 365 11. Consuetudo praeter ius generalim inducit legem tum in toro externo tum in foro interno vere obligantem universam et solam communitatem, quae consuetudinem illam servavit (can. 28). Cfr. Sudrez 1. c. 1. VII cap. 16 n. 1 G sq., atque de consuetu­ dinibus Eccl. Rom. servandis cfr. Reiffenstuel h. t. n. 166. Quare etlicacia generalis huius consuetudinis cum non sit arbitrarie li­ mitanda, sese extendit ad introducendas leges prohibentes et praecipientes et permittentes, irritantes, mere poenales, favo­ rabiles, nisi specialis probetur exceptio (88). III. Consuetudo contra ius (89) imprimis illud efficit, ut ius humanum sibi contrarium sive scriptum sive traditum sive consuetudinarium, non solum praecipiens et prohibens et per­ mittens, sed etiam irritans ad instar legis posterioris et abrogatoriae plene vel partialiter tollat. — Quae consuetudo contra ius, si est universalis iuri universali derogat, particularis vero tum particulare, tum universale ius tollit pro loco ubi viget. Quae vis abrogatoria huius consuetudinis ita exseri potest, ut manente obligatione legis ad culpam, poena ipso facto transgressioni adiuncta abrogetur et in poenam forte ferendae sententiae mute­ tur, vel qualiscumque poena specialis tollatur. Neque eidem consuetudini etiam in foro ecclesiastico ne­ ganda est efficacia abrogandi legis ecclesiasticae obligationem directam in conscientia, relicto solummodo debito ad poenam ecclesiasticam sustinendam, dummodo illa poena non sit censura aut adeo gravis castigatio, quae necessario gravem culpam sup­ ponit (90). Consuetudo centenaria aut immemorialis potest etiam prae­ judicare legi humanae, quae adiunctam habet clausulam sim­ pliciter prohibentem (can. 27, § 1), quae clausula vim habet re(88) Cap. 3, X. de cognat, spirit. IV, 11; cap. unie. Ill, 16 in Sext. iunct. Arch. f. k. K. t. 79, p. 58, de abrogatione clausulae poenalis per con­ suetudinem; Sudrez, 1. c. cap. 16, η. 2 sq.; Schmalzgr. h. t. n. 16 sq.; Bau­ duin, 1. c. p. 87 sq., 187; De Angelis, 1. c. 1. IV, tit. 1, n. 15, i. f.; Gasparri, De sacr. ordin. n. 53, 159 sq.; D’Annibale, 1. c. n. 247, not. 20. Cfr. v. gr. can. 1041, circa impedimenta matrimonialia. (89) Sudrez, 1. c. cap. 18; Schmalzgr., t. t. n. 20 sq.; Bauduin. 1. e. p. 91 sq. Cfr. v. g. cap. 3, X. de observ. ieiun. Ill, 46. (90) Sudrez, 1. c. cap. 19, n. 11, 12; Reiffenstuel, h. t. n. 155 sq.; Bauduin, I. c. p. 93. Quarc Sanli h. t. n. 19 et De Angelis h. t. n. 11, nimis generaliter parumque accurate de legibus ecclesiasticis id negarunt. 366 titulus vuι tardandi non absolute impediendi vim derogalivam consuetu­ dini. Vel ipsa clausula legis tamipiam corruptelam reprobans omnem consuetudinem sibi contrarium etiam futuram potest per dictam consuetudinem infirmari, dummodo circumstantiae in­ terim ita mutatae sint, ut consuetudo iam possit dici rationabi­ lis (91). Quae mutatio circumstantiarum fieri potest post lon­ gissimum tempus, si agatur de legibus humanis v. g. de obliga­ tione certorum Capitulorum recitandi omnes horas canonicas, in choro·, secus dicendum, si consuetudo quaedam tamquam cor­ ruptela ab ipso iure divino omnino reprobata sit. IV. Consuetudini immemoriali illa singularis vis fuit tributa, ut inducat praesumptionem iuris de privilegio apostolica ob­ tento, si possessor habilis sit rem acquirendi sine speciali et ex­ presso privilegio apostolico, et non agatur de iis favoribus, qui expresse petiti negantur vel tamquam abusus et corruptelae a iure reprobantur (92). V. De probationibus consuetudinis 238. 1. Consuetudinis particularis exsistentia cum sit res facti, quae a indice probabiliter ignorari potest (93). non prae(91) Schmalzgr., h. t. n. 23. Cfr. de hac controversia: Sudrez, 1. c. cap. 19, n. 19 sq.; Reiff enstuel, h. t. n. 47 sq.; Biederlack, 1. c. p. 469 sq., 619 sq.; Bauduin, 1. c. p. 94 sq.; Scherer, 1. c. p. 134; Zitelli, De dispensat, inatrim. p. 12; Vering, 1. c. § 20. III. Quod eadem vis non tribuatur con­ suetudini ordinariae 40 annorum, optimam explicationem accipit ex hoc, quod secus clausula consuetudinem prohibens atque adeo reprobans esset inefficax et illusoria. Legi generali, clausula prohibitoria consuetudinis contrariae carens, ex vi ordinaria consuetudinis contrariae derogatur; huic legi additur lex specialis si adiunctam habet clausulam consuetudi­ nis contrariae prohibitoriam, tumque valet Regula I, 34 in Sext. « generi per speciem derogatur i. e. efficacia ordinariae consuetudini aufertur. (92) Bened. XIV Constit. < Declarasti 16 Mart. 1746 § Praescriptio­ nem i. f.. Const. < Inter mulla 4 April. 1747, S Atque haec; Schmalzgr., h. t. n. 31. 32; Biederlack, 1. c. p. 631 sq. Cf. quoque Schmalzgr., I. V, tit. 33. n. 94, 95. (93) Cap. 1 de const. I. 2 in Sext. et Passerin. 1. c. in hoc cap. 1; Vering. Gesch. u. Pand. § 20, V. DE CONSUETUDINE 367 sumitur, scd a parte illam allegante ordinarie probari debet, nisi sil notoria (94); iura enim novit Curia, neque in casu notorietalis parti consuetudinem alleganti onus probandi a indice imponi polest, etiamsi altera pars litigans neget exsistentiam consuetudinis. Rationabilitas vero consuetudinis, (piae est quae­ stio iuris, a indice ex officio et examinanda et definienda, non per partes illam allegantes probanda (95) est. II. Probatio exsistentiae consuetudinis cuiusdam particularis ut sit efficax et plena, sese extendere debet excepta rationabili­ tate ad omnes condiciones essentiales, quae nituntur in facto. Plena et concludens fit probatio consuetudinis per testimonium authenticum Ordinariorum aut per statuta synodalia, in quibus consuetudo allegata commemoratur, aut per collectiones scriptas iuris consuetudinarii praesertim publica quadam auctoritate factas, aut per sententias iudiciales conformes, per duos saltem testes fide dignos, denique per scripta virorum doctorum aliaque documenta publica vel privata et iuris adminicula v. g. iuramenta (96). III. Speciatim ad probandam consuetudinem immemorialem vel centenariam requiritur, ut testes conformiter deponant sese saltem per 40 annos consuetudinem illam observatam vi­ disse atque a maioribus suis audivisse semper fuisse observatam, quin ipsi testes vel maiores viderint aut audiverint aliquid fa­ ctum fuisse in contrarium (97). (94) Schmalzyr., h. t. n. 33 sq.; Bauduin, 1. c. p. 106 sq. (95) Quod ius Episcopo non dat potestatem expresse condendi legem consuetudini conformem, quae forte contra ius commune etiam legitime fuit introducta. Cfr. Bened. XIV, De Synod, dioec. 1. XII, cap. 8, n. 8 sq.; Scherer, 1. c. p. 134, not. 21; Sudrez, 1. c. cap. 6, n. 15, ubi rite explicantur, quae Scherer, 1. c. not. 20 asserit. (96) Bauduin, 1. c. p. 107 sq., p. 102 sq. Cfr. quoque L. 34, D. de leg. I. 3. « Cum de consuetudine civitatis vel provinciae confidere quis vi­ detur, primum quidem illud explorandum arbitror, an etiam contradicto aliquando indicio consuetudo firmata sit ». (97) Bened. XIV cit. Const. « Inter multa » 1. c.; Beiffenstuel, h. t. n. 80. Rot. Rom. 5 Maii 1910 (dec. IX, n. 26); 16 Iui. 1913 (dec. XXXVI, n. 3). 368 TITULUS VIH VI. De cessatione et abrogatione consuetudinis 239. L Quemadmodum lex scripta ab intrinseco cessare pot­ est per materiae cessationem vel linis desitionem, ita iisdem modis locum habet cessatio iuris consuetudinarii; nulla enim hac in re assignari potest ratio discrepantiae inter ius scriptum et non scriptum (98). II. Abrogatio consuetudinis a causa extrinseca duobus mo­ dis fieri potest: a) Per ipsam competentis legislatoris ecclesiastici revoca­ tionem. Quae revocatio sane habetur, si consuetudo a legislatore disertis verbis directe tollitur (99). Item consuetudo generalis per supervenientem legem generalem atque contrariam omnino abro­ gatur, licet in lege superveniente expressa mentio generalis con­ suetudinis contrariae non fiat; consuetudo autem particularis per supervenientem legem particularem ipsi oppositam. Verum ut generalis lex superveniens abroget ordinarias consuetudines par­ ticulares, expressa clausula : « Nulla obstante consuetudine » aut alia aequipollens requiritur (100); eam enim legislator praesu­ mitur ignorare nisi eius notitiam ostendam. Quae clausula ut sit efficax contra consuetudines centenarias vel immemoriales, ne­ cessario adiuncta habere debet ulteriora verba : « Etiam cente­ naria vel immemoriali ». Quae verba si desint, per simplicem clausulam: « Non obstante quacumque consuetudinem vel aequivalentem formulam consuetudo centenaria vel immemorialis non censetur abrogata, nisi aliunde ex verbis legis specialis pro­ betur exceptio (can. 30) (101). (98) Suârez, 1. c. cap. 20 η. 1; Dolhayaraij, 1. c. col. 2001. (99) Can. 30 iunct. cap. 1, X. h. t. (100) Cap. 1, de const. I. 2 in Sext. (101) Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 9 i. f. de ref.; S. C. C. 9 Maii 1626, in ed. Richt. C. Tr. p. 437 sq.; Suârez, 1. c. n. 3 sq.; Reiffenstuel, h. t. n. 181 sq. Cfr. de clausula: « Sublata ··: Act. S. Sed. t. 34, p. 352 sq., ubi eam accipit interpretationem, quod non tantum tollat consuetudinem contrariam iam exsistentem, sed etiam impediat futuram; at Biederlack in Act. theol. Oenip. t. VI. p. 620 sq. utramque vim clausulae « Sublata > propriam esse haud sine fundamento negat atque unice concedit < subla­ tam illam indicibus auctoritatem aliler indicandi » solummodo efficere. DE CONSUETUDINE 369 b) Per contrariam quoque consuetudinem vel per simpli­ cem desuetudinem sive generaliter sive particulariter etiam ip­ sum ius consuetudinarium abrogari potest, modo requisitis pro­ prietatibus sit praedita et per usum quadraginta annorum prae­ scripta (102). De antiqua quaestione, quae hodie videtur obso­ leta, num contra disciplinaria decreta Cone. Tridentini legitimae possent induci consuetudines, cfr. Biederlack in Act. Theolog. Oenip. 6, VI, p. 453 sq. ubi solide illa controversia examinatur; Bauduin, 1. c. p. 129 sq., 185 sq.; editores Act. S. Sedis tom. IV, p. 26 not. 1; A. S. S. vol. VII p. 379; XII p. 492; XIII p. 264. Scholion. Scholion De legibus civilibus 240. I. Legislatores civiles fontibus exsistendi sive causis ef­ ficientibus iuris ecclesiastici adnumerari non possunt. Nam prin­ cipes civiles ad condendas leges de causis ecclesiasticis omnino non sunt competentes. Ecclesia enim est societas perfecta et in ordine suo suprema et ratione sui finis etiam summa (103). Quare optimo iure Ecclesia catholica inde a primis saeculis leges a principibus saecularibus sibi de suis rebus obtrusas et praesertim iuri divino et canonico contrarias constanter respuit atque nullas et irritas declaravit (104). Innocentius III vero cap. 10, X de const. I, 2 sollemniter edixit statuta a laicis religiosis motu proprio etiam in commodum ecclesiarum condita nullius esse firmitatis, nisi ab Ecclesia fuerint approbata. ut contra legem noua consuetudo difficilius introducatur. Cfr. quoque Chelodi n. 74. (102) Cfr. cap. 1, X. d. R. I. V, 41; Schmalzgr., 1. c. n. 38; Reiffenstuel, h. t. n. 194 sq.; Suârez, 1. c. n. 19 sq.; Bauduin, 1. c. p. 115. (103) Syllab. Pii IX. prop. 19. sq. 39. sq. 68. sq.; Pii IX. Encycl. Quanta cura 8 Dec. 1864; Leon. XIII. Encycl. < Immortale * 1. Nov. 1885., Encycl. « Libertas * 20. lun. 1888., Encycl. c Sapientiae 10. lan. 1890., Encycl. «Arcanum » 10. Eebr. 1880.; Wilmers, De Christi Eccle­ sia p- 133. sq. (104) Osius, Cordub. Ep., ad Tmper. Constantinum (a. 337.-361.) apud S. Athanas., Ilistor. Arianor. ad monach. cap. 44. (Migne, P. Gr. XXV. 24 370 TITULUS VIH Quod si nihilominus a principibus saecularibus leges ratione materiae plane congruae de rebus ecclesiasticis ferebantur, haud raro cum tacita vel expressa confirmatione Ecclesiae vere canonizatae sunt (105). At non paucae leges principum saecularium per Ecclesiam correctae vel expresse reprobatae sunt (106). Quandoque Ecclesia leges civiles incompetenter latas tacite de facto tolerat, ubi de rebus secundariis agitur v. g. de acquisitione vel administratione bonorum temporalium Ecclesiae, et obser­ vantia (107) illarui •1 legum in se mala non est atque ad vitanda mala maiora requiritur. Immo eo in casu Ecclesia citra formalem aprobationem etiam expressis verbis (108) interdum tolerat vel permittit, ut fideles certas leges civiles observent. Quo in casu istae leges nequaquam vi legum civilium obligant, sed ex neces­ sitate vitandi mala maiora et ex voluntate Ecclesiae. Tandem 713. sq.); Cone. Chalced. (a. 451.) i. f. Sess. IV. iunct. Hefeie Conciliengsch. t. I. p. 741. t. II. p. 464.; c. 1. (Nicol. I. a. 863.) D. 10.; c. 1. (c. 3. Synod. Rom. a. 502.), 5. sq. (Nicol. I.), 9. 10. (Gregor. VIL) D. 96.; cap. 7. X. de const. I 2; Suârez, De leg. 1. Ill cap. 11 n. 11 1. IV cap. 9 10 11 prae­ sertim. n. 13. sq. 16., ubi explicat leges Romanas et hispanicas in materia canonica datas; Bened. XIV., De Synod, dioec. 1. IX. cap. 10.-14. de usu legum civilium in Synodis; Laurin. Introduct. in corp. iur. can. p. 260. sq.: Scherer t. I. §§ 11. 12. 34. 45. 97. Cfr. quoque Nussi, Conventiones p. 271. de clausulis finalibus concordator.; Bargilliat, Praelect. iur. canon, n. 171. sq. de articulis organicis in Gallia. (105) Cfr. de legibus Imperatorum Rom., regum Francorum aliorumque et Concil. mixt.: Suârez 1. c.; Benedict. XIV 1. c.; Scherer 1. c.; Hefeie t. III. p. 747. (106) Benedict. XIV 1. c. Zallinger vol. II. p. 343 sq. 358» sq.; ubi praeclare disserit de legibus princip. civil, et excessib. Imperat. lustiniani; Scherer 1. c. § 12 n. 27, § 34 not. 8, 9. (107) Quare omnino falsum est leges civiles absolute et indiscriminatim esse fontes proprios in hisce rebus temporalibus Ecclesiae, ut Laemmer, Inst. § 186. aliique tenuerunt. Cum non raro res mere civiles vocen­ tur. quae mere civiles non sunt, ut patet exemplo allato de acquisitione bonorum temporalium, saltem anceps est assertio Ecclesiam in rebus mere civilibus legibus Status esse subiectam. Reprobanda quoque est propo­ sitio non raro divulgata; Ecclesia legibus generalibus Status est subdita, quasi Ecclesia esset corporatio quaedam privata, non societas perfecta, quae legibus Status ligetur, nisi forte in speciale ipsius odium sint latae. Cfr. Saegmueller 1. c. p. 86. (108) Bened. XIV. Lilt. Ap. « Redditae » 17 Sept. 1746; S. C. de Prop. F. 20 Febr. 1801; Instr. S. Poenit. 15 lan. 1866, in Collect. S. C. de Prop. F. n. 1390. 1398. 1406. ubi de matrimonio civili agitur. DE CONSUETUDINE 37) non raro Romanns Pontifex, quod ab initio per iniustas leges ci­ viles usurpatum fuerat, concessione indulti vel privilegii in con­ cordatis (109) sanat. II. Quod si legislatores civiles ut verae causae efficientes in­ terfontes exsistendi iuris ecclesiastici recensendi non sunt, tamen ratione materiae legum ecclesiasticarum causae quaedam exem­ plares exstiterunt. Saepe enim suis legibus optime ordinarunt materiam propriae et nativae suae iurisdictioni subiectam v. g. de domicilio (110), de ordine iudiciario (111), de contractibus ineudis (112), de infamia (113) Quae materia evidenter cum foro ecclesiastico est communis, neque potestas civilis in hisce legibus condendis limites suae competentiae violavit, uti accidit istis constitutionibus η. I h. schol. commemoratis. Quare Eccle­ sia huiusmodi civiles leges ex sese valide sapienterque latas, longa experientia comprobatas atque fidelibus in suis negotiis saecularibus familiares etiam in foro ecclesiastico facile convenienterque adoptare potest. Neque quicquam obstare, quominus Ecclesia lege generali decerneret in suo quoque foro huiusmodi leges civiles esse observandas, si negotium quoddam propter la­ cunam in iure canonico ex legibus ecclesiasticis terminari non posset. Manifesta igitur est differentia inter canonizationem legis η. I h. scholii commemoratam, et istam legem generalem. Ete­ nim in priori casu agitur de lege civili ex sese irrita in utroque foro etiam civili, quae ex sola approbatione Ecclesiae vim atque valorem consequitur. In altero casu lex ex sese et absque ulla approbatione Ecclesiae in foro civili est omnino valida, et si quaestio incidat in foro ecclesiastico de huiusmodi legibus civi­ libus. Ecclesia illas pro foro civili semper ratas habet (114). At ut in foro ecclesiastico leges illae civiles necessario observandae sint, approbatio Ecclesiae omnino requiritur. Id. quod non so­ lum tum obtinet, cum legibus ecclesiasticis res iam est definita, (109) .V».wi Concordata, p. 125, 151, 171, 198, 202. (110) Laurin in Arch. f. k. K. t. 26, p. 165 sq. (111) Molitor, Ueber kanon. Gerichtsver. p. 32 sq. 234 sq.; Bouix. De indiciis eccl. t. T. p. 19. sq. (112) Scherer t. I. §. 34, not. 3. (113) Cfr. c. 17. Cone. Matiscon. I. a. 581 = c. 7. C. II. q. 3. (114) Cap. 2 de except. II. 12, in Sext. 372 TITULUS VIII sed etiam cum lex ecclesiastica deficit, qua negotium terminari possit. Nam ex natura rei et per se tales leges latae a potestate alterius societatis plane distinctae atque Ecclesiae nequaquam superiore in foro ecclesiastico nullum habent valorem; ergo re­ quiritur positivus actus legislatorius Ecclesiae, quo aut lege ge­ nerali ius civile tamquam fons subsidiarius iuris canonici decla­ ratur. aut lege speciali ordinatio quaedam particularis iuris ci­ vilis in foro ecclesiastico recipitur et approbatur. Quibus praemissis universa quaestio reducitur ad quaestio­ nem facti, num Ecclesia revera aliquod ius civile in istis causis communibus tamquam fontem subsidiarium admiserit in prae­ terito aut admittat pro futuro. Qua in re dubium exsistere nequit, quin Ecclesia antiquitus approbarit ius Romanum. (115) ut fon­ tem subsidiarium, ad quem index ecclesiasticus potuit et debuit recurrere, si sacri canones decisionem causae non suppeditarunt. Cum autem ius ecclesiasticum magis magisque perficeretur et ad universas fere materias ecclesiasticas sese extenderet, huius fontis subsidiarii in dies magis exiguus remanebat usus, nisi ex­ ciperentur tituli libri I et II. Decretalium de indiciis (116), atque (115) Cap. 1. (Lucius III. a. 1181.) X. de nov. oper. nunt. V. 32.; supra h. t. not. 123 sq.; Bartholus, Inst. iur. canon, cap. 43, 44, 45; Devoli, Ius canonic, t. I. cap. 15 § 18; Bouix 1. c.; Motitor 1. c. in not. 124, h. tit. (116) Conc. provinc. Compostell. a. 1887, tit. 7, cap. 1. « In proces­ sibus quibuscunque concinnandis sacrorum canonum regulas et ordiriam ecclesiasticorum tribunaliam praxim servandas meminerint, ad ci­ vilium tramites non recurrendo, nisi praedictis praxi et regulis deficien­ tibus et Ecclesiae vetito non intercedente Quo in decreto, licet expres­ sis verbis non dicatur, utrum intelligantur leges civiles antiqui iuris Romani, an recentiorum codicum Hispaniae, tamen secundum sensum obvium, theoriam quorundam virorum doctorum et praxim quandoque receptam in Hispania recursus ad leges civiles Hispaniae videtur fuisse permissus, dummodo servarentur appositae clausulae limitantes. Qui recursus cum a cit. Concil. Compost, ad processus restringatur, et ordo iudiciarius Ecclesiae iam magnam obtinuerit perfectionem, raro erit practicae utilitatis, immo in processibus criminalibus praesertim S. 0. est periculosus et attenta praxi Curiae Romanae licitus dici non potest. Certe hucusque in foro ecclesiastico ex iure communi praesertim de pro­ cessu canonico viguit illa norma, quod lacunae in sacris canonibus forte exsistentes supplendae essent legibus Romanis. Cfr. Lega. De indiciis eccl. t. I. p. 14; Bouix. De iudic. eccles. t. I. p. 19 seq.; Schulte. Eheproc. p. 96; cap. 10, X de probat. II. 19 iunct. Sudrez, De leg. 1. IV. cap. 11 η. 13 sq. DE CONSUETUDINE 373 tituli lib. 1 cl 111 Decretalium de pactis. Verum in illis quoque titillis propter immutatam Ecclesiae disciplinam non pauca pri­ stinam utilitatem amiserant. Multo minus Ecclesia medio aevo omnes « leges barbarorum » inter fontes subsidiarios sui iuris generaliter recepit; at leges quasdam particulares iuris germanici v. g. de computandis gradibus consanguinitatis, de iuramento credulitatis suo iuri accommodavit. Quod si denique quaeratur, num Ecclesia nostra aetate fon­ tibus subsidiariis saltem iuris particularis provinciarum eccle­ siasticarum adnumeret modernos codices iuris civilis et crimina­ lis diversarum nationum, certe generalis lex ecclesiastica, qua universalis approbatio omnium illorum codicum detur, omnino non exsistit. Solum in quibusdam materiis leges civiles canonicas facit novus Codex ut in materia de contractibus can. 1529: « Quae ius civile in territorio statuit de contractibus, tam in genere, quam in specie, sive nominatis sive innominatis, et de solutionibus, eadem iure canonico in materia ecclesiastica iisdem cum effecti­ bus serventur, nisi iuri divino contraria sint aut aliud iure ca­ nonico caveatur ». Similiter de impedimento cognationis legalis haec habentur in Codice, can. 1059: «In iis regionibus ubi lege civili legalis cognatio, ex adoptione orta, nuptias reddit illicitas, iure quoque canonico matrimonium illicitum est». Can. 1080: «Qui lege civili inhabiles ad nuptias inter se ineundas habentur ob cognationem legalem ex adoptione ortam, nequeunt vi iuris canonici matrimonium inter se valide contrahere ». Praeter haec nullibi iam in novo Codice recognoscuntur aliae leges civiles tamquam canonicae ne quidem tamquam fontes subsidiarii. Cfr. supra dicta de iure suppletorio n. 179 sq. Quare cum Gregorius XVI decrevisset etiam a Curiis ecclesiasticis Status pontificii in causis civilibus observandum esse codicem pro foro civili publicatum sci. Regolamento legislative e giudiziario, id §§ 399, 1707 ibidem specialiter expressum et statutum est. At postquam ordo judicia­ rius in causis criminalibus pro foro saeculari laicorum Status pontificii applicari quoque coeptus est in tribunalibus criminalibus fori ecclesia­ stici, S. C. Ep. et Reg. decreto 15 Dee. 1834 § 10 id omnino prohibuit Cfr. quoque decret. S. C. Ep. et Reg. 22 Mart. 1898 in Anal. eccl. t. VI p. 146. t. XI. p. 163 sq. de tempore praescriptionis in causis criminalibus clericorum deficientibus legibus ecclesiasticis ex iure Romano, non ex moderno iure saeculari definito. ·. Λ II ί I 374 .1 titulus vin III. Si Ecclesia in ipso foro civili favores et beneficia conse­ quitur velut feuda, dignitates et magistratus civiles, dubium exsi­ stere non potest, quin de istis causis ecclesiasticis legislatores et leges civiles sint veri fontes. Hinc vel ipso tempore medii aevi Ecclesia iudicia de fendis regni vel imperii a viris ecclesiasticis forte possessis suo foro non reservavit, sed Curiae parium sive foro saeculari reliquit (117). Diffitendum vero non est catholicos quosdam scriptores at­ que multo magis acatholicos falso non paucas causas propriae potestati legiferae principum civilium subiicere atque ex meris privilegiis civilibus repetere complura iura Ecclesiae, quae ne­ quaquam ex solo iure civili sunt derivanda (118). Causae vero quae mixti fori dicuntur eo quod in eas tum Ecclesia tum Status civiles competentes sunt, ipsa Ecclesia non obstat quominus etiam lege civili ordinentur et in foro alterutro tractentur. Ita fert can. 1553, § 2 « In causis in quibus tum Ec­ clesia tum civilis potestas aeque competentes sunt, quaeque di­ cuntur mixti fori, est locus praeventioni ». (117) Cap. R, X de for. comp. II. 2. (118) Scherer 1. c. §§ 34. 35. TITULUS IX I 1 DE TEMPORIS SUPPUTATIONE t Scriptores: Soyeri L., Annus et dies iuridicus sive accurata resol. quaestionum in hac materia iuridice occurrentium, Colon. 1662; Ruecker I. C. Diss. de naturali et civili computatione temporis, Lugd. 1749; Antonellus, De tempore legali, lenae 1672; Savigny, Sistema dei diritto Ro­ mano (v. Scialoja) vol. IV, § 177 sq.; Van Weller, Droit Romain (1875), p. 150; Denbury, Pandette I, § 88-90; D'Annibale, Summa I, η. 39; Marolo, ■ Institut. I, η. 255 sq.; Ojelli in Libr. I, tit. 3 p. 191 sq.; Van Hove, Com­ mentar. Lovaniense vol. I tom. Ill a pag. 238 diffuse et praeclare; Lucan, De tempore 1921; Cicognani, tom. II, pag. 177 (1925); Moslaza, Computo del tiempo in « Cuestiones canonicas» tom. I. p. 70 sq. Ceteri Codicis commentatores. De loco quem in Codice tenet ad­ ditus titulus « De temporis supputatione» non est cur fiat pecu­ liaris disputatio. Ea quae pertinent ad modum computandi tem­ pora sunt notiones generales, quae universam Codicis materiam transcendunt, ideoque in primo Codicis libro erant ponenda, ubi iuris generales normae traduntur. Intra ipsum libr. I ob di­ versas rationes ab AA. propositas diversis locis collocari potuit v. gr. tamipiam ultimus praedicti libri titulus. Qui titulus cum deesset in collectionibus iuris praecedentis, ea de re classici canonistae non expresse agebant, sed tantum incidcnter occasione specialis materiae v. gr. titulo de feriis. Non est huius loci tradere notiones, quae pertinent ad scien­ tiam cbronologiae (1). quae potius est provincia historicorum nec eas (piae respiciunt accuratam cognitionem Kalendarii ecclcsia211. Vis et locus rubricae. (1) Chronologia est relatio rerum praeteritarum ad tempora quibus contigerunt, temporum partibus rite descriptis. Historia vero in rerum gestarum memoria et enarratione consistit; facta autem ita enarrat, ut his veluti rerum silvam et materiam praebeat, cui chronologia ordinem ac collocationem, quae instar formae est. suppeditat. 4 stici. cuius explicatio pertinet ad liturgistas. Supponendum hic est. quod uberius traditur in scientiiica Kalendarii explicatione. Ecclesiam admisisse prius calendarium sic dictum Julianum, deinde, post reformationem a Gregorio XIII a. 1582 inductam, ca­ lendarium. quod de nomine huius pontificis dictum est Gregorianum (2). Sicut Romanum calendarium assumpsit, ita praecipua principia, cum necessitas occurrebat, solebat assumere ex iure Romano (3). in (pio pariter illa principia de modo supputandi temporum durationes non erant systematice in unum locum col­ lecta. unde non adeo facile erat distinguere regulam ab excep­ tione regulae; quare nihil mirum quod adessent in canonistis sen­ tiendi disparitas et molesta dubia, ad quae solvenda ad proprios iuris fontes recurri non posset. Haec tandem solutionem habent ex proprio iure hoc Codicis titulo constituto, cuius valde frequens occurrit applicatio, quod partim cum iure Romano, partim cum iuribus modernis congruit, dum in aliis ab iisdem discrepat. § 1. Praenotiones I. Romani in iis, quae ad ius perti­ nent. tempora mensurarunt diebus civilibus, 24 horis constanti­ bus. a media nocte ad mediam noctem supputandis. Totum νυχ212. Supputatio Romana. (2) Zech, De iure rerum eccl. sec. II specialem titulum adiecit 19 De calendario ecclesiastico ante tit. 20 «De officio divino» ex eo quod Ordo divini officii ad Calendarii ecclesiastici normam sit confor­ mandus, illa etiam addita ratione, quod sacri canones exigant a clericis Computi ecclesiastici et ordinandorum Festorum notitiam (C. 5, D. 38, Cone. Trid. sess. XXIII, cap. 18 de reform.). (3) Ius tamen Romanum, ubi opus erat, etiam pro usu fori eccle­ siastici corrigebat. Cfr. cap. 24 X, I, 29, in quo Inn. Ill Arch. Toletano: ; Ne vero indicium ecclesiast. exerceatur in tenebris, quia iuxta testimo­ nium Veritatis ” qui male agit, odit lucem,,; licet secundum consuetudi­ nem et constitutiones legitimas, more Romano dies a medietate noctis incipiat et in medio noctis desinat subsequentis (unde quod in duabus dimidiatis noctibus agitur, perinde sanxit habendum legalis auctoritas, ac si qualibet parte lucis agatur). Nos tamen eam procedendi horam congruam intelligimus. ex qua possit ante noctis tenebras perficere, quod incumbit », DE TEMPOIUS SUPPUTATIONE 377 σήμερον complectitur (4), cuius 12 horae luci, 12 tenebris tri­ bulae. II. Deinde tantummodo integros dies considerabant, non re­ spicientes minores partes temporis. «Non ad momenta tempo­ rum, sed ad dies numeramus» (Paulus L. 134 D. de. verb, signif. 50, 16 L. 16, 98 (Celsus) eod.). Quare de regula dies erat veluti unitas indivisibilis ab una ad alteram noctem. « Itaque quidquid in his viginti quattuor horis, id est duabus dinstinctis noctibus et luce media, actum est, perinde est quasi quavis hora lucis actum esset » (Paulus L. 8 D. de feriis et dilat. II. 12). — Compu­ tatio naturalis a momento ad momentum pro regula in iure Ro­ mano non habetur: adsunt paucae exceptiones, in Digesto quoad restitutionem in integrum, in iure lustinianeo pro fatalibus ad appellandum (5) — Haec computatio naturalis de momento ad momentum valde difficilis est, molestiis et scrupulis obnoxia; nam praesupponit momentum illius facti, a quo tempus suppu­ tandum est, indubie constare et certe memoria teneri. Unde etiam a iuribus modernis passim exulat. III. Inde etiam dies civilis inceptus pro completo habetur: unde obligatio solvendi 30 die Iulii mensis in quocumque mo­ mento huius diei expleri potest. IV. Romani computabant tempus mensis, quamvis non omnes calendarii menses eiusdem essent durationis (31, 30. 28 dies habent) pro 30 diebus. Annus autem pro 365 diebus accipie­ batur tametsi esset annus bissextilis. in quo dies intercalaris cum praecedenti pro uno die accipiebatur (bissextus prior, bissextus posterior ante Kalendas Martii) (6). Quamobrem mensis et annus non sumitur ut periodus una et integratis, sed ut mera summa dierum: atque ita tempus unius anni, qui incipit die l456*11 lanuarii (Kalendis lanuarii) terminatur die 31 Decembris (pridie Kalen(4) Paulus, 1. 8 D. de feriis et dilat. II, 12. (5) Ulpianus, L. 3 § 3 D. de minor. 25 ann. IV, 4; Novella 23 cap. 1. (6) Ulpianus, L. 3 § D. de minor. 25 anno. IV, 4: «Proinde et si bissexto natus est sive priore sive posteriore die, Celsus scripsit nihil referre: nani id biduum pro uno die habetur et posterior dies Kalendarum intercalatur . Nec Februarius mensis anni bissextilis in Kalendario habet 29 dies, sed 28; et 24 Februarii computatur ut dies 48 horarum (ideo bissextus). Cfr. quoque L. 98 pr. D. (50, 16). 378 TITULUS IX. das lanuarii), non die prima Januarii anni sequentis, et dies ulti­ mus coeptus pro completo habetur. Apud Romanos dies primus alicuius temporis spatii, est ille, in quem factum, a quo tempus computandum est, cadit. Ex. gr. die 3 lanuarii pactura inter partes initur, ut decem diebus certa summa solvatur; dies primus huius temporis est ipse dies 3 lanuarii. Inde dies seu terminus a quo inceptus valet pro integro die, « dies a quo computatur in termino » seu comprehenditur in duratione, Cfr. Ulpianum in L. 5 D. qui test, facere 28, 1 — Item L. 1 D. 40, 1; L. 7 D. (41, 3); L. 1 § 5-7. 12 D. (49, 4). Quoad diem seu terminum ad quem, in quo duratio absolvi­ tur. sufficit quod sit inceptus cum agitur de acquirendo iure: si vero agitur de iuris exstinctione, ultimus dies debet esse plene praeterlapsus. — Ususfructus usque ad diem 31 Decembris a. 1930 more Romano intelligitur includere integrum diem 31 Decembr. (7). 243. In iuribus modernis, a) Annus, mensis, hebdomas iure moderno significat aliquod unum, unum spatium temporis, integralem periodum, non meram summam dierum: quare spa­ tium anni vel mensis, non quantitate dierum, sed a dato ad da­ tum supputatur. Quare dies ultimus talis spatii temporis est ille dies in mense vel anno finali, qui habet correspondentem eun­ dem numerum ac dies in quem cadit terminus a quo, vel, si aga­ tur de hebdomada, qui habet idem nomen. Cambium confectum die 3 Julii solvendum duobus mensibus a dato, est solvendum 3 Septembris. Quod si deficiat in mense finali correspondons dies, tunc spatium temporis terminatur die ultimo mensis qui finis est Jurationis. Ex. gr. cambium confectum 31 lanuarii. solvendum post mensem, solvendum est die 28 Februarii. — Hodie die Mer(7) Paulus, I). 50. 16 de verb, signif. L. 134: ■ Anniculus non statim, Ut natus est. sed trecentesimo sexagesimo quinto die dicitur, incipiente plane, non exacto die, quia annum civiliter non ad momenta temporum sed ad dies numeramus . - Vicissim completus dies esse debet v. gr. in praescriptione actionis temporariae. Paulus in L. G D. de obligat, et action. (44, 7): In omnibus temporalibus actionibus, nisi novissimus totus dies compleatur, non finit obligationem ·. 379 DE TEMPORIS SUPPUTATIONE I curii, 17 Maii, abhinc tribus hebdomadis, es! spatium temporis quod terminatur die Mercurii 7 lunii. Quae computatio a dato ad (latum est commodissima et practica (8). b) Si spatium temporis determinatum est certo dierum nu­ mero, tempus ita computatur, ut primus dies censeatur ille, qui sequitur [actum, a quo computandum est: v. gr. mutuum con­ trahitur die 3 lulii pactione restituendi 10 diebus, computatio 10 dierum incipit die 4 lulii (9). X. B. - Causa rationalibilis ut comprehendatur in computa­ tione dies ille primus habetur, si initium temporis coincidit cum initio huius diei decretorii : ex. gr. locatio huius habitationis per triennium, a die 1 Octobris a. 1900; terminatur iam die 30 Sept. 1903. quia locatio vim habet a media nocte qua incipit 1 Octobris. In certis casibus potest lex aliter statuere v. gr. si charta ferroviae pro itinere illo die peragendo in quo solvitur, non habita ratione quod forte tempore solutionis pretii iam 5 horae illius diei praeterierint. Casus specialis habetur in computatione aetatis. Ita v. gr. Codex Germanicus loc. cit. in fine: «in computanda aetate ali­ cuius personae dies natalis comprehenditur; aetas ergo aliqua a lege requisita, initio illius diei Kalendarii completa est. quo persona ante respectivos annos a lege determinatos (14. 18, 20. 25) nata est. Natus 1 lanuarii 1901, die 31 Decembris 1912 ha­ bebit aetatis annos 12. c) Spatium temporis, quod horis mensuratur, accurate a momento ad momentum computatur. (8) Ita expressis verbis artic. 88 Codicis obligationum in Helvetia et § 188 Cod. civ. Germ. (9) In art. 13 Cod. process, civil, in Italia: «Nel computo dei ter­ mini misurati a giorni o a periodi maggiori non si comprende il giorno della notificazione ». — Item in art. 88 Cod. Helvetiae, De obligationibus. In Cod. civ. Germ. § 187 « Si pro initio alicuius spatii temporis factum aliquod vel aliquod momentum in cursum alicuius die cedens erit decre­ torium, pro computando temporis spatio ille dies non comprehenditur, in quem illud factum vel momentum cadit ». ■■■■■ c· I : I ΓΗ 4 I '« I · 380 TITULUS IX § 2. l’sus FORI ECCLESIASTICI I. Usus fori ecclesiastici ante Codicem ιΜ» 244. A. Generatim dies more Romano a media nocte cense­ batur initium habere et in subséquente media nocte finiri (cap. 24 X. de offic. indic, dele.g. I, 29). In liturgia tamen a Vesperis ad Vesperas supputatur, Mensis autem aut sumebatur prout est in Kalcndario aut absolute pro spatio 30 dierum. In odiosis ple­ rumque 30 dies sumi posse erat in doctrina admissum (10). An­ nus reputabatur continere 365 dies et Alexander III admiserat fictionem, qua in anno bissextili pro uno die computabatur 24 et 25 Februarii (bissexto et sexto Kal. Martii), quamvis non de­ erant qui tenerent fictionem in odiosis dumtaxat, non in favora­ bilibus locum habere (11). B. Admissa erat duplex supputatio naturalis (a momento ad momentum) et civilis (per dies). Utra esset adhibenda nulla lege erat definitum. Num dies a quo et dies ad quem in duratione es­ sent computandi et haberi debere pro completis, dissentiebant doctores inter se et in diversis materiis. Quare citra speciale le­ gis praescriptum, res incerto modo erat definienda doctorum opi­ nionibus (12). (10) Cfr. I)'Annibale Summ. I. n. 39. not. 9, 10. (11) Antonelli I. c. Π. 1. I. cap. 3, η. 12; I)'Annibale 1. c.; Vermeersch in Periodica tom. I (a. 1907) p. 7 sq. (12) Generatim computatio a momento ad momentum pro regula ha­ bebatur: cfr. gloss, v. sciverit in cap. Concertationi 8 in VI0, (II, 15); Gonzalez in cap. Consuluit 24 (I. 29) n. 3 ; Reiffenstuel (II. 27) n. Ill, qui allegat Andream et Abb. Panormitanum qui pro regula ponunt, quod omne tempus currat de momento ad momentum, ubi aliud a iure non exprimitur . Idem testatur Muenchen I), can. Gerichtsverf. u. Strafr. tom. I. p. 88 et Schmalzgr. (II. 28) n. 72. At Lega. De indiciis vol. I, p. 405. tenuit: Haec computatio (de mo­ mento ad momentum) non tenetur nisi pro aliqua obligatione eam ius positivum imponat, ut factum est pro dilationibus legalibus, ut puta pro deeendio ad appellandum constituto, quod decurrit a momento recitatae sententia, non a die insequenti ... At etiam in dilationibus legalibus... aequitas canonica induxit, ut dilatio censeatur exspirare tantum in pos­ tremo momento ultimi diei, in quo actus poni valet > Deinde idem DE TEMPORIS SUPPUTATIONE 381 Iuris incertitudini auferendae in re, in qua quaestio esse potest de actus iuridici valorc, merito consuluit Codex, tempe­ rato modo adhibens proprium pro usu fori ecclesiastici crité­ rium, partim modernis iuribus conforme partim romano i uri. II. Ius Codicis 245. Quoniam in canonibus de temporis supputatione fit ser­ mo de tempore vero et medio, necnon de tempore locali et re­ gionali et legali atque extraordinario, breves notiones sunt de hac re praemittendae. Tempus verum est spatium temporis quo terra eandem or­ bitam circa solem percurrens integram revolutionem perficit: quod tempus est semper idem et vocatur annus. Sed pro usu hu­ manae vitae oportet ut hoc longum tempus mensuremus per dies; dies autem est spatium temporis inter duplicem transitum solis per idem meridianum, qui transitus est apparens et re nihil est nisi integra revolutio ipsius terrae circa se ipsam. Huiusmodi dies solares sunt inaequales, cum motus revolutionis terrae non omnibus anni partibus seu stationibus eadem celeritate perficia­ tur. Cum pro usu vitae humanae expediens sit, ut dies eandem habeant mensuram 24 horarum, facta computatione media, an­ nus divisus est in 365 dies eiusdem durationis 24 horarum independenter a diebus solaribus seu veris. Hi dies 24 horarum vo­ cantur dies medii (tempus medium) quia facta computatione me­ dia ipsis tributa est aequalis duratio. Tempus hocce medium cum tempore vero non coincidit nisi quater in anno. Differentia inter tempus verum et medium vocatur « aequatio temporis »; quae cum Barbosa (Tractatus varii I de axiomatibus iuris. axioma 71, n. 5) etiam hanc regulam statuit « dies termini (a quo) non computatur in ter­ mino . Cui pro foro canoni merito contradixit Passeribus in VI, vol. II. libr. H de restit. spoliat, cap. 1, n. 7 ubi illam regulam dicendam dicit exceptionem, et tenet pro regula computationem fieri de momento ad momentum « quando computatur tempus mesurandum non a die. sed ab actu aliquo-expleto, secus si assignatur tempus mensurandum « die actus, quia tunc dies assignationis non computatur». Vicissim in cap. 1. Frequens in VI (II, 5) Innocentius IV expresse dicit < infra 15 dierum spatium post diem in quo proponitur exceptio >. Quae tamen regula data est tantum in hoc casu et in exceptione excom­ municationis, et non verificatur universaliter. 382 TITULUS IX aequationes habentur in specialibus tabulis, in quibus constat momenta temporis quae sunt addenda vel detrahenda a meridie solari ut habeatur tempus medium loci, et solet signo aliquo pu­ blico singulis diebus enuntiari ad regulanda privata horologia secundum tempus medium. Tempus locale, ut dicit ipsum nomen est tempus determi­ nati loci meridiani (sive verum sive medium); sol namque per diversa meridiana transit successive (360 gradus). Differentia au­ tem 15 graduum latitudinis inter unum et alterum meridianum inducit differentiam unius horae solaris. Et quia tempus me­ dium. mediante sic dicta aequatione temporis, regulatur per tem­ pus solare, pronum est quod tempus loci A differat a tempore loci B distantis 15 gradibus in una hora sive solari vera sive so­ lari media. Hora v. gr. decima meridiani Greenwich est hora de­ cima tertia meridiani Berolinensis. Tempus legale regionale. De se. ut apparet ex dictis de tem­ pore locali, unusquisque locus, unaquaeque urbs seu oppidum habet suum tempus locale proprium, sicut suum proprium habet meridianum. Atque horologia solaria olim in usu signabant pro unoquoque loco suum proprium tempus locale; sed aucta inter homines communicatione, exorta est necessitas adhibendi tem­ pus commune pro tota aliqua regione v. gr. pro integra natione. Hoc est tempus legale i. e. tempus v. gr. urbis principis nationis, quod inservit pro tota natione et imponitur per legem pro ne­ gotiis iuridicis. Inde factus est gressus ad tempus legale commune etiam pro nationibus vicinis, quod praestitum est in conventione international! pro statibus Europae, assignato triplici meridiano pro Europa occidentali, centrali et orientali. En tempus legale regionis i. e. vel nationis vel complexus plurium nationum (13). (13) Si gradus longitudinis 360, a determinato meridiano v. gr. Green­ wich dividuntur in duas partes 180 graduum ad orientem et 180 graduum ad occidentem praedicti meridiani, totus orbis terrarum dividitur in 24 zonas 10 graduum; singuli autem 15 gradus complectuntur durationem unius horae, quae addenda erit (anticipanda) horae meridiani Greenwich versus orientem, subtrahenda (retardanda) versus occidentem (tempus zonarium). Primam zonam horariam a meridiano Greenwich admisit Eu­ ropa Occidentalis (Anglia. Gallia, Belgium. Hollandia. Lusitania, Hispa­ nia). Secundam zonam horariam assumpsit Europa Centralis (Suecia. Norvegia, Danimarca, Germania. Austria. Hungaria, Italia. Lituanie, Po- DE TEMPORIS SUPPUTATIONE 383 » ····“ Est et tempus legule extraordinarium v. gr. si tempore ae­ stivo anticipatur in horologiis una hora et aestate finita fit redi­ tus ad antiquam horam. Tempus usuale est illud quod nititur potius usui hominum alicuius loci quam scientifica temporis mensura; quod potest pro­ venire ex variis causis v. gr. ex difficultate communicationis, ex defectu publici horologii, quod v. gr. suppleatur sonitu campa­ narum ad ortum solis, ad meridiem et ad solis occasum, sumpta regula ex solari vel ex privato horologio. § 3. Regulae Codicis 246. Primus generalis can. 31 iubet servari regulas canonum subsequentium, salvis tamen legibus liturgicis (14), quas Codex ex can. 2 intendit plerumque immutatas relinquere. Praeservat praeterea exceptiones, quas in casu particulari legislator potest statuere, et quas Codex ipse suis locis induxit. Ita v. gr. can. 923 ad lucrandas indulgentias alicui diei affixas, si visitatio ecclesiae vel oratorii requiratur, permittit ut « visitatio a meridie diei prae­ cedentis usque ad mediam noctem, quae statutum diem claudit (horae dantur 36) (15) peragi possit. — Can. 1635: si actus iurilonia, Tcheco-Slovachia, lugoslavia, Helvetia) ex meridiano Stargard in Germania, Termoli seu montis Aetnae in Italia. — Tertiam zonam hora­ riam admisit Europa Orientalis (Turchia, Bulgaria, Romania, Finlandia, Estonia, Lettonia; ex parte Russia et Graecia) ex meridiano 30 gradus ad orientem meridiani Greenwich — Status Foeder. Amer. Sept, quinque admiserunt horarias zonas, ex meridianis ad occidentem meridiani Green­ wich sitis respective gradibus 60, 75, 90. 105, 120. (14i) Leges liturgicae inteliguntur speciales leges de modo compu­ tandi temporis in libris liturgicis propositae quoad normam, v. gr. reci­ tandi horas canonicas, quoad determinationem anni liturgici. — Quod si lex specialis in materia liturgica non habeatur ad normas Codicis recur­ rendum est, cum de re cum liturgia conexa Codex non sileat (cfr. can. 33). (15) Num can. 923 exceptionem contineat, an potius sit prorogatio ter­ mini in controversia est. Primum propugnat: Maroto, Instit. iur. can. I, n. 255: Ojelti, Comment, in Cod. I. p. 193; alterum tenet Van Hone, Com­ ment. Lovan. vol. I. tom. Ill, n. 279 cum V ermeersch-Creusen 15, n. 148. Potius videtur extensio peculiaribus responsis inducta et per Codicem firmata (c. 923), quae tamen est vera exceptio relate ad canones de tem­ poris supputatione. 384 TITULUS IX dicus ponendus sit die feriata, intelligitur dilatus ad diem se­ quentem, qui feriatus non est. — Can. 33, § 2 pro contractibus determinatio temporis relinquitur voluntati paciscentium; secus praescripto iuris civilis in territorio vigentis (16). Porro generatim tenendum est: 1“) tempus a iure praescriptum pro aliquo negotio iuridico sumendum esse physice et absolute, nec in hac re valet principum in moralibus passim invocatum « parum pro nihilo reputatur». Nec obligatio persolvendi divinum ofticium impleri post mediam noctem potest, nec professio religiosa vali­ de emitti potest ante aetatem iure requisitam aut ante expletum validum noviciatum; alia exempla prostant plura: nec tamen imponenda est aestimatio mathematica et scientifica, sed suffi­ cit physica computatio iuxta horologia quae ordinarie recte pro­ cedant. 2”) tempus a iure statutum de regula intelligendum esi completum in initio et in fine, a parte ante et a parte post, nisi aliud caveatur expresse. Id fit v. gr. in can. 1254, § 2, ubi lex ieiunii dicitur obligare ab expleto septennio usque ad incoeptum sexagesimum annum. Principium autem valet tam in odiosis (fr. v. gr. can. 1254 § 1) quam in favorabilibus, cfr. v. gr. can. 88 et alios quibus determinata aetas requiritur pro Episcopo. Vica­ rio Generali, pro ordinibus recipiendis etc. (17). I. Duratio temporum 247. Admittitur can. 32, diem 24 horarum a media nocte esse supputandum et quidem supputatione continua, nec conflari diem ex 24 horis ad diversos dies pertinentibus. — Mensis su­ mitur pro spatio 30 dierum; annus pro spatio dierum 365, nisi mensis aut annus dicatur debere sumi prout sunt in calendario, v. gr. mense Februario. Martio, Aprili. vel anno proxime fu­ turo. qui referri non potest nisi ad annum calendarii. (16) Huius exceptionis amplitudo intelligenda videtur secundum am­ plitudinem can. 1529, nec nimis insistendum sensui restrictivo, quasi la­ xative referretur exceptio ad solum ius exigendi contractus adimpletio­ nem. multa enim alia cum hoc iure sunt conexa. (17) Cfr. D'Annibale I. c. ubi in iure praecedenti, cum anceps esset loquutio. in favorabilibus diem coeptum pro pleno haberi posse tenuit. DE TEMPORIS SUPPUTATIONE 385 Hebdomada Ί diebus absolvitur (18). In assignanda duratione diei, mensis et anni, sumitur dies, mensis et annus civilis, quem mensem vel annum civilem etiam designat lex cum edicit esse sumendos prout sunt in calendario, licet in calendario menses sint diversae durationis. Non exclu­ ditur a computatione canonica etiam dies naturalis supputatus spatio 24 horarum, quando dies seu tale temporis spatium a mo­ mento ad momentum iniungatur supputari, ideoque non a me­ dia nocte. Hebdomada, si etiam sumenda est prout est in calendario, non necessario importat, ut hoc spatium temporis computari in­ cipiat a die dominica, sed constat septem spatiis 24 horarum continuo supputandarum a quocumque hebdomadae dic compu­ tatio fiat. — Dies non continui non censentur constituere hebdo­ madam, nisi id expresse dicatur, quod vix fiet. Annus bissextilis dies complectitur .366. definitur canone 33: i In supputandis horis diei standum est communi loci usui; sed in privata Missae celebratione, in privata horarum canonicarum recitatione, in sacra communione recipienda et in ieiunii uel abs­ tinentiae lege servanda, licet alia sit usualis loci supputatio, pot­ est quis sequi loci tempus aut locale sive verum sive medium, aut legale sive regionale sive, aliud extraordinarium ». d) Prima regula circa assumendum tempus pro computa­ tione alicuius durationis est, ut assumatur usus loci i. e. tempus usuale; quae appellatio convenit tempori adhibito a maiori com­ munitatis parte, licet diversum sit a tempore locali vero vel me­ dio, quod v. gr. signat privatum aliquorum paucorum horolo­ gium. Duplex autem simul dari potest tempus usuale v. gr. unum pro negotiis quae publica auctoritate reguntur, aliud pro rebus ad vitam privatam spectantibus usus communis vulgaris, et iuxta utrumque horae supputari possunt. Plerumque unicum erit lem248. Quae species temporis adhibenda (18) Pro Sinensibus, qui menses computant ex cyclo lunari et anno solari non utuntur S. 0. 7 Maii 1890 declaravit: c Annos aetatis ad ma­ trimonii validitatem requisitos solares esse debere: quod si supputatio huiusmodi fieri non possit aetas supputetur iuxta annum lunarem, sed mense adiecto ». 25 386 TITULUS IX pus usuale, cum populus soleat sese accommodare horae legali, cuius cognitio plerumque in praxi erit facilior. b) Exceptio, pro triplici negotio ecclesiastico in textu ca­ nonis commemorato, permittit praeter usuale sequi loci tempus locale (verum vel medium) sive legale (quod potest esse locale vel regionale vel etiam extraordinarium v. gr. hora aestiva). Co HUI issio Codicis (10 Nov. 1925) declaravit ubique quiempiam posse sequi tempus zonarium loci dummodo sit legale (A.A.S. XVII, 582); at hora zonaria potest esse usualis, tametsi legalis non sit, quo casu eius usus non est exclusus. Per se patet communi utilitati expedire, ut in communibus actionibus seu negotiis supputatio adhibeatur, quae sit eadem pro omnibus et facile sit cognoscibilis; et actiones exceptae om­ nium communitatis membrorum non intersunt, sed privatum dumtaxat habent respectum (19). (19) Privata Missa non est intelligenda sensu liturgico, sed potius sensu vulgari sc. quae ex devotione celebratur: quare non comprehen­ ditur in exceptione Missa capitularis, conventualis, paroecialis. Sub ieiunio etiam intelligitur ieiunium naturale sive eucharisticum. — Quoniam non est quaestio de eligenda opinione probabili, sed de usu libertatis con­ cessae, nihil impedit, quominus pro diversa lege observanda diversa sup­ putatio adhibeatur v. gr. si secundum tempus verum quis recitat brevia­ ram; poterit abstinentiam secundum tempus medium observare et secun­ dum tempus legale regionis ad ieiunium eucharisticum, dummodo tamen integre impleatur praeceptum, quod non accideret si v. gr. tardius inci­ peres ieiunium vel abstinentiam et prius finires, adhibendo pro initio et fine diversum computandi modum; ita pariter, qui secundum unam sup­ putationem, media adveniente nocte. Missam in nocte Nativitatis litavit et ex inadvertentia ablutiones sumpsit, non potest alias duas Missas ce­ lebrare eligendo supputationem secundum quain adhuc esset a media nocte ieiunus. Cfr. Vermeersch-Cr., Epit. I, n. 149; Chelodi n. 89, 6 et praesertim Van Hove, η. 295 sq. qui rem diligenter versat et aequo iudi­ cio resolvit, et aptas limitationes ex natura rei deducit n. 300. Quoad itinérantes, qui in itinere veniunt ad locum ubi computatio usualis est diversa, in hoc loco actum complere possunt secundum huius loci usuale tempus; quare qui post mediam noctem loci a quo in locum pervenit ubi adhuc desunt 50 minuta prima ad mediam noctem tametsi aquam sumpserit huic alteri tempori pro celebratione Missae sese accom­ modare potest, perficere officium divinum nondum integre persolu­ tum etc. Van Hove 1. c. η. 301. Ieiunium nec tenetur prorogare, si dies fiat brevior 24 horis; nec si longior fiat tenetur ad illud continuandum ultra 24 horas. DE TEN POHLS SUPPUTATIONE 387 11. Modus adhibendus in computanda duratione Agitur de computando tempore pluribus diebus, hebdo­ madis, mensibus, annis constante — Re II brevibus regulis de­ 249. linit can. 34. I. Si mensis vel annus in individuo designatur, sive id fiat proprio nomine (mense februario, iulio etc.) sive loquutione aequivalenti (mensis vel annus proxime futurus) sumendi sunt prout sunt in calendario. Quare suspensus per mensem lanuariiun (31 dies), per februarium in a. ordinario (28 dies) in bissextili (29 dies) poena tenebitur — Suspensus per mensem sine addito 30 dierum poenam luet; quia mensis abstractus 30 die­ bus constat. II. Si terminus a quo durationis non designatur, sed arbitrio agentis relinquitur, tempus supputatur naturaliter, non civiliter, ideoque de momento ad momentum: quo casu si tempus sit con­ tinuum supputatur ad calendarium; si intermissum iuridice i. e. pro 7, 30, 365 diebus prout agatur de hebdomada, mense, anno. Ergo damnatus ad hebdomadam exercitiorum spiritualium (heb­ domada non determinata), si meridie eam incipiet, meridie, post septimam noctem, hebdomadam absolvet. Canonicus, cui tres va­ cationum menses ius concedit, si 1 Augusti vacationes sine inter­ ruptione suscipit, die 1 Novembris eadem hora qua dimisit ser­ vitium chorale resumere debet; si intermissis diebus vacat, va­ cationes ultra 90 dies producere non potest. III. Si terminus a quo explicite vel implicite fuerit designa­ tus, computatio fit civiliter et ad calendarium. Quod si: a) ter­ minus a quo coincidit cum initio diei, primus dies in computa­ tione comprehenditur; b) si non coincidit non comprehenditur: ultimus vero dies in utroque casu est dies eiusdem numeri in ca­ lendario; sed in primo casu tempus finitur incipiente tali die; in altero casu eo die expleto. — Si mensis dic eiusdem numeri careat, in primo casu tempus finitur incipiente, in altero casu expleto ultimo mensis die. IV. Si agatur de actibus eiusdem generis statis temporibus renovandis, tempus finitur eodem recurrente die, sed novus actus per integrum eundem diem poni potest (20). (20) S. C. de Rei. (3 Maii — A. A. S. VI. 229) declarabat: E TEMPORIS SUPPUTATIONE 389 competit ut ignoranti aut agere non valenti non currat; conti­ nuum, quod nullam patitur interruptionem » (21). Tempus natura sua est continuum, iugiter currit independenter a qualibet circumstantia determinatae personae. Ergo si distinguitur tempus continuum et utile, se refert distinctio ad modum computandi tempus. Computatio continua (tempus con­ tinuum) consistit in computando sine distinctione omnes dies ali­ cuius durationis. In computatione utili (tempus utile) negliguntur illi dies, in quibus possibile non fuit ponere actum iuridicum de quo agitur (22). Invenitur praeterea in iure Romano compu­ tatio utilis absolute i. e. sive quoad initium sive quoad cursum durationis (tempus utile ratione initii et ratione cursus) et com­ putatio utilis solum quoad durationis initium (tempus utile ra­ tione initii, sed continuum ratione cursus) (23). Porro valebat re­ gula. tempus debere haberi continuum, salvo contrario iuris prae­ scripto, cum hic modus computandi magis sit conformis naturae temporis. 251. Iure Codicis tempus ad exercitium alicuius iuris vel ad alicuius iuris prosecutionem censendum est continuum : utile ha­ betur ex expressa vel saltem implicita iuris concessione, i. e. le­ gis. decreti vel praecepti. A lege conceditur tmpus utile cc. 161, 432. 1432, 1457. 1881. 1884. 1885. — Per speciale decretum, prae­ ceptum. ubi alteri nocumentum non obveniat, censendum est concedi tempus utile, cum non censendum sit praecipientem obli­ gare velle nullo habito respectu ad possibilitatem eius cui prae­ ceptum datur. Pariter concessio facta cum determinatione tem­ poris ad iuris exercitium vel iuris prosecutionem, cum datur in favorem alicuius sine alterius odio seu gravamine: nam his duo­ bus principiis ut plurimum nititur lex dum tempus designat utile. Temporis utilis ea est condicio, ut non currat ignoranti aut agere non valenti. Huius supputatio fit de die in diem, et dies a (21) Λ iure nostro non est alienus alius sensus, quo continuum tem­ pus dicitur illud quod de facto non est interruptum, ita cc. 555, 556 annus noviciatus requiritur continuus seu non interruptus. (22) Ulpianus, Liber sing. Regular. XXII, 32; L. 1 D. de divers, tem­ per. praescr. (44, 3). (23) L. 2, §, 1 D. quis ordo in possess; 38, 15; L. 19 in medio C. 6,30 de iur. delib. 390 TITULUS IX quo in tempore non supputatur, cum durationis terminus a quo implicite maneat designatus per momentum a quo ignorantia vel impedimentum ad agendum cessat, quod cum initio diei gene­ rati ii non coïncidât. Qui modus supputationis valet tum ad deinandum initium temporis utilis, tum ad determinandos dies non utiles postquam tempus utile iam coepit currere; tales autem reputandi sunt si notabili diei civilis parte impedimentum sub­ sistat, quod morali modo aestimandum est. ('um autem soli dies utiles sint supputandi, in duratione tot dies addendi sunt, quot fuerint impediti, praesertim cum agitur de tempore brevi. Exem­ plum tibi exhibet can. 432 §1,2 temporis utilis ratione initii, ra­ tione tamen cursus continui, ubi decernitur devoluta ad métro­ politain deputatio Vicarii Capitularis, si ea quavis de causa non fuerit facta a Capitulo intra octiduum ab accepta notitia mortis Episcopi. TITULUS X DE RESCRIPTIS Praenotiones 252. Fontes: Dist. 97; C. XXV q. 1, 2 (1). — Compil. I 1. I, tit. 2 de rescr. et eor. interpretationib.; cpl. II 1. I, t. 2 de rescr.; cpl. Ill 1. I, t. 2 d. r. et interpretationib. eor.; cpl. IV et V 1. I. t. 2 de rescr. — Decret. Greg. IX 1. I, t. 3 de descript, et Deer. Bonif. VIII 1. I, t. 3 d. r.; Const. V 1.1, t. 2 d. r. — Concil. Trid. Sess. XIII sap. 2, 5 de ref. Sess. XXII cap. 5, 6 d. ref. Sess. XXV cap. 10 d. ref. — Decretal. Clem. P. VIII ed. Sentis p. 3 sq. cum aliis decretis Sed. Apost. — Regul. Cancell. Apost. iunct. Riganti, Comment, in R. C. Ap. — Ordo servandus in SS. CC. etc. in A.A.S. p. 3(5 sq. Act. S. Sed. vol. VIII p. 601, vol. V p. 656. Scriptores: Commentatores in h. t.; Zech, Praecognita §§ 330 sq.; Soglia, Inst. iur. publ. eccl. §§ 27 sq.; Phillips, Kirchenr. t. Ill, § 155; Scherer 1. c. § 27; D’Annibale 1. c. P. I, n. 236 sq.; Zilelli, De dispens. matrimonialib. p. 20. Cfr. de clausulis supra h. t. I, n. 133; Putzer, Com­ ment. in facult. apost. p. 1 sq., 63 sq., 99 sq. — Ponsius, De antiquitatibus iur. can. h. t. — Commentatores Codicis, praesertim Van Hove, De rescri­ ptis n. 88 sq. Lex et consuetudo, de quibus in praecedentibus actum est constituunt ius obiectivum quod tam­ quam norma communis imponitur membris communitatis; per rescripta vero privilegia et dispensationes casus et personae sin­ gulares respiciuntur et ortum dant iuribus subiectivis. De his fontibus iuris subiectivi. post fontes iuris obiectivi, hoc loco agen­ dum est initio facto a rescriptis per quae vel ipsa privilegia et dispensationes frequenter conceduntur. 253. Conexio materiae. (1) Cod. I. 23 de divers, rescriptis et pragmat. sanctionib.; Vering. Gesch. u. Pand. § 16. Cfr. quoque L. 2, 3. Cod. de leg. et const, princip. I, 14; Suârez, D eleg. I. Ill, cap. 15 n. 11 sq.; Zech 1. c. § 208. — Cfr. L. 12 c. de leg. I. 14;L.lD.d. const, prine. I, 4; Pirhing h. t. prooem. I 392 TITULUS X 254. Definitio. Rescriptum ex vi nomini, est responsum prin­ cipis scripto datum ad alicuius supplicationem vel relationem vel consultationem (2). Quare rescriptum differt ab oraculo ul­ vae vocis, quod viva voce datur, licet postea probationis causa in scripturam (3) redigatur; a Decretali, quae saepe motu proprio supremi principis, non semper ad consultationem alicuius conce­ ditur; ab ipsa Constitutione, (piae ius quoddam generale condit, et ad bonum commune refertur. At rescriptum licet pariter nor­ ma generalis esse possit (4), tamen ordinarie et per se lex genera­ lis non est (5). sed iura tantum subiectiva sive favores singula­ rium personarum vel privilegia vel dispensationes concedit aut ad summum ius particulare constituit. Quod ius particulare in re­ scripto conditum non raro v. g. per insertionem in collectiones (2) Sensu lato in hac notione verbum principis etiam Legatum vel Episcopum comprehendit. Ceterum canones huius tituli Codicis agunt de rescriptis sive S. Sedis sive Ordinariorum, praesertim vero de prioribus. Ceteri Superiores, qui Ordinariorum nomine non veniunt huiusmodi prae­ scriptis non tenentur in concedendis gratiis, favoribus vel licentiis intra propriae competentiae limites. (3) Principem i. e. Rom. Pontificem ad gratiam seu favorem conce­ dendum. non teneri ad formam scriptam, nimis evidens est. Plurima olim privilegia aliaeque gratiae oraculo vivae vocis a RR. PP. fuerunt concessa. Sed in incertitudine iuris non scripti facile abusus committi possunt, unde plures factae sunt revocationes huiusmodi oraculorum. Ita Grego­ rius XV Const. Romanus Pontifex revocavit omnia oracula vivae vocis tam a se quam a praedecessoribus usque ad a. 1622 concessa paucis ex­ ceptis. Urbanus VIII (a. 1631) revocationem Gregorii XV confirmavit et extendit etiam ad casus ab illo pontifice exceptos; quam tamen revoca­ tionem a. 1635 alia constitutione temperavit (cfr. Piat, Ius regulare II. q. 216). — Res nunc fuit melius ordinata in Const. Sapienti consilio de Curia Romana, ubi in « Ordo servandus in Rom. Curia » P. II, c. 3, a. 1 n. 2 ubi pro foro interno talia Oracula habentur eiusdem valoris ac re­ scripta. Pro foro vero externo nihil valent nisi per authenticum docu­ mentum officialis Curiae aut attestationem Cardinalis probari possint. Cfr. can. 79, 239, n. 17. Vivae vocis Oracula non sunt nec decreta, nec gratiarum concessiones aut dispensationes ab aliqua S. Congregatione datae ex audientia Ss.mi aut facto verbo cum Ss.rno: significant neces­ sarium approbationis requisitum. (4) Cap. 19, X de sent. II, 27; leg. Rom. alleg. in not. 1. — Ex ho­ dierna praxi et stilo rescripta in sensu stricto solum dantur pro privatis negotiis et solum inter partes ius faciunt et favorem impetranti conce­ dunt (Cfr. can. 17, § 3). (5) Pirhing, 1. c.; L. 2. Cod. de leg. DE RESCRIPTIS 393 authenticas corporis iuris canonici factum est ius universale (6). Denique rescriptum in forma simplici datum (7) saepe oppo­ nitur Brevibus vel Bullis, quibus responsa sive rescripta princi­ pis in forma sollemniori et de rebus gravioribus dantur. Inde non difficulter erui possunt differentiae (8) inter rescriptum atque privilegium vel dispensationem si rescripta ratione modi dicun­ tur alia dari ad supplicationem alia motu proprio; nihilominus a Motu proprio vere tali rescriptum distinguitur ex ipsa utriusque notione : quare dum in rescripto R. P. apponit clausulam motu proprio hoc fit ad firmiorem reddendam concessionem et sananda petitionis vitia ad normam can. 45. III. Divisio. Rescripta pontificia dividuntur: «) in rescripta gratiae, quibus favor praeter ius aut contra ius commune conceditur in materia cum contentione iudiciali partium non conexa v. g. indulgentia, beneficium, dispensatio aliaque similia; in rescripta iustitiae, quae, praesertim favorem ordinarie secundum ius commune continent ad iustitiae administrationem sive ad definiendas controversias iudiciales inter par­ tes v. g. per delegationem iudicis. per concessionem vel praescrip­ tionem specialis formae in procedure iudiciali, per restitutionem in integrum a principe concessam, per explicationem legis in re­ latione vel consultatione expetitam, denique per ipsam senten­ tiam iudicialem ad instantiam partis datam vel saltem confirma­ tam (9); in rescripta mixta, quae simul gratiam continent et ad iustitiae administrationem spectant; ft) in rescripta secundum ius (10). quae a R. P. ad urgen­ dam ipsam iuris observantiam conceduntur, ut ordinarie fit in rescriptis iustitiae. cfr. v. gr. rescriptum (pio R. Pontifex requi­ sitam dat commissionem, ut S. R. Rota de aliqua causa in prima instantia cognoscat; et in rescripta contra ius et praeter ius, quae aliquid contra ius largiuntur, aut quod iure non est defini­ tum. ut communiter accidit in rescriptis gratiae; (6) Pirhing, h. t. n. 3; Sanli h. t. n. 2. — Hoc tamen ab hodierna praxi est alienum. (7) Act. S. Sed. vol. XXVIII. p. 188 sq. (8) Suârez, De leg. 1. VIII cap. 2, η. 7 sq. (9) Suârez, 1. c. η. 7, 8; Sanli, h. t. η. 3, 4. (10) Pirhing, h. t. n. 4. 394 TITULUS X c) in rescripta exsecutoria (11) et moratoria sive dilatoria; d) in rescripta temporalia et perpetua quatenus tempus certum et limitatum praefixum habeant, aut non; e) in generalia et peculiaria; priora pertinent ad oinnes causas determinatarum personarum aut ad omnes determinati loci personas; posteriora ad determinatas causas aut ad determi­ natas personas referuntur (cfr. can. 48); f) ratione formae, in rescripta data in forma gratiosa quando princeps in rescripto gratiam facit sine intermedio exse­ cutore. ideoque rescriptum dicitur continere gratiam factam; in forma vero commissoria dicitur dari rescriptum cum princeps alteri dat necessariam facultatem ad gratiam concedendam, et ideo dicuntur continere gratiam faciendam. Quod tamen duplici ratione fieri potest: nam constitutio exsecutoris pro gratia imper­ tienda aut fit designando exsecutorem necessarium v. gr. sub hac formula « mandamus ut dispenses si vera sint ». quo casu a plu­ ribus etiam dicitur gratiam factam continere et rescriptum di­ citur in forma mixta dari; vel impertienda gratia committitur arbitrio exsecutoris designati aut huic tribuitur necessaria et op­ portuna facultas gratiam impertiendi, tunc proprie et stricte di­ citur rescriptum tali forma commissoria datum continere gra­ tiam faciendam. IV. Notae historicae. Imperatores Romani suis decretis ad decidendas controversias per sententiam judicialem publicatis itemque mandatis, quibus normae procedendi inferioribus indi­ cibus et magistratibus constitutae sunt, atque rescriptis ad rela­ tionem vel consultationem etiam privatorum datis, dummodo certae sollemnitates servatae fuissent, vim legum universalium inesse sanxerunt (12). At non pauca rescripta Imperatorum Ro­ manorum. quae potius interlocutiones fuerunt sine causae co­ gnitione. brevi manu et de plano datae, generalia iura non fue­ runt. sed leges dumtaxat illis negotiis atque personis, pro quibus fuerunt promulgatae (13). (11) Cap. 37. 39 X h. t., ubi a litteris exsecutoriis etiam litterae mo­ nitoriae distinguuntur: dilatoria dantur in favorem debitoris, moratoria in favorem creditoris. (12) L. 12 pr. L. 3, Cod. de leg. I 14; L. 6 S 3, D. de off. proc. 1. 16; Veringl. c. § 16; scriptores not. 1 h. tit. allegati; Scherer 1. c. § 27 not. 14. (13) L. 2 L. 3 i. f. Cod. de leg.; Walter. Gesch. d. room. R. n. 311, 441. DE RESCRIPTIS 395 Quod si Romani quoque Pontifices praesertim iam inde ex saeculo quarto ad varias consultationes sibi propositas respon­ derunt sive rescripta dederunt (14), id nequaquam ex servili qua­ dam imitatione praxis Imperatorum et iuris Romani est repeten­ dum multoque minus ex praerogativa quadam Episcopi Romani in circumstantiis politicis mercque externis sedis suae fun­ data (15). Cum beneficia ecclesiastica fuissent instituta, atque, plene iam evoluto instituto bénéficiai!, paulatim invalescerent rcservationes beneficiorum, mandata de providendo, itemque causae iudiciales frequentius delegarentur, per specialia responsa re­ solverentur dubia iuris, stabiliretur forma procedendi in casibus particularibus, praesertim saeculo duodecimo inde ab Alexan­ dro III usus rescriptorum frequentissimus est factus. Quare mi­ rum non est, quod in prima compilatione antiqua Bernardi Papiensis (a. 1189-1191) proprius iam reperiatur titulus de rescrip­ tis. Universa iurisprudentia canonica de rescriptis in compila­ tionibus antiquis et collectionibus authenticis corporis iuris ca­ nonici (16) haud sine subsidio mutuato ex legibus Romanis (17) et reflorescente studio iuris civilis magis magisque fuit exculta. Regulae quoque Cancellariae Apostolicae (18), quae inde ex sae­ culo 14 prodierunt, ad expoliendam theoriam et praxim rescrip­ torum multum contulerunt. Nostra aetate, ut patet legenti capita huius tituli iuris Decretalium, non paucae quaestiones de rescri­ ptis beneficialibus (19) vel judicialibus memorato titulo resolutae practicum usum rarissime habebant, et suum valorem iuridicum solum pro casibus extraordinariis retinebant. Inter rescripta gratiae nunc frequentiora sunt rescripta dispensationum prae­ sertim matrimonialium (20). (14) Qua in re Siricius (a. 285) nequaquam primus fuit. (15) Ita opinatus est Hinschius 1. c. t. III p. 682 sq. (16) Cfr. Maschat, 1. c. vol. I p. 214 sq. et elenchos de mutationibus factis in prioribus collectionibus per subséquentes compilationes. (17) Scherer, 1. c. p. 141 not. 4; Soglia, 1. c. § 28; diet. Gratiani post c. 16. c. XXV q. 2. (Pelag. a. 555-560). (18) Cfr. v. g. Reg. Cane. Apost. 9, 10. 12 sq., 16. 17, 18, 27. 48, 49 et Riganti, 1. c. in has Reg. (19) V. g. mandata de exspectativis; cfr. Maschal, 1. c. in elencho II h. t. (20) Cfr. Decretal. Clem. Pap. VIII in ed. cit., ubi ea recensentur. 396 TITUI.CS X § 1. DE PERSONIS AD DANDA VEL ACCIPIENDA RESCRIPTA HABILIBUS Quicunqu legem condere potest, is etiam capax est ad dandum rescriptum (21). At R. Pontifex ad concedenda rescripta gratiae vel iustitiae utitur ministerio diver­ sorum tribunalium seu dicasteriorum in Urbe, per quae aut in forma Bullae vel Brevis vel simplicium litterarum apostolicarum sive rescriptorum ad instantias propositas respondere solet (22). 255. Subiectum activum. 256. Subiectum passivum. Oblinere rescripta potest quicum­ que est membrum Ecclesiae et subditus legislatoris ecclesiastici rescribentis sive actor sive reus, mas vel femina, in quacunque causa ecclesiastica, de qua litigari potest, sive temporali sive spi­ rituali. de beneficiis et ecclesiis et universim de omnibus rebus, quae aut ex officio et secundum ius alicui debentur aut ex gratia concedi possunt et solent; porro contra quemcumque (cfr. cap. 15, 34. 35. 36, X h. t.; cap. 2, 3 h. t. in Sext.; cap. 1 h. t. in Clem.) subditum legislatoris concedentis rescriptum, sive clericum sive laicum. sive maiorem sive minorem 25 annis, etiam contra excommunicatum (23). Cuius regulae generalis ea tantum statuen­ da est limitatio: « .Vzsz quis iure communi propter scelus aut do­ lum expresse sit prohibitus ». Nam in hac materia valet iuris principium: «Concessum intelligitur, quod expresse non prohibetur » (24). Quare in Ec­ quae inde a Concilio I.ateran. V per Leon. X 1515 et 1516 et postea per Concil. Trid. et Romanos Pontifices usque ad nostram aetatem huic titulo adiecta sunt. Cfr. de dispensationibus matrimonialibus: Feije, De imped, et disp. matrim. n. 600 sq.; Gasparri, Tractatus can. de matrim. n. 303 sq.; Zitelli. 1. c.; Giouine, De disp. matrim. t. II p. 3 sq., 117 sq. (21) Hostiensis, Summa h. t. n. 2; Pirhing, h. t. n. 6. Quare quae de rescriptis pontificiis statuuntur, proportione servata facile ad rescripta Episcoporum aliorumque Ordinariorum applicari possunt. Cfr. Scherer. 1. c. p. 142. (22) Bangen, 1. c. p. 17 sq., 386. 431: Zech, 1. c. § 332; Gasparri, De sacr. ordin. n. 70. (23) Hostiensis. 1. c. h. t. n. 3 sq.: Pirhing, h. t. n. 6; Putzer, 1. c. p. 63 sq. (24) Cap. 15 X h. t.: cap. 1 de procur. I 19 in Sext.; cap. 2 § 1 i. f. X de transi. I 7. DE RESCRIPTIS 397 clesia omnes fideles, qui iurium ecclesiasticorum sunt capaces, ad impetranda rescripta gratiae vel iustitiae ius habent libere recurrendi ad Romanum Pontificem, atque R. Pontifici et fideli­ bus infertur iniuria, si gubernia civilia tamquam mediatores sese obtrudunt et liberam communicationem inter supremum Eccle­ siae pastorem et fideles pro suo arbitrio impediunt (25) lure Codicis. Haec generalis facultas adseritur can. 36 § 1 : < Rescript a tum Sedis Apostolicae tum aliorum Ordinariorum impetrari libere possunt ab omnibus qui expresse non prohi­ bentur ». I. Inhabiles autem habentur ex eod. can. 36, § 2 quoad re­ scripta pontificia irretiti censura excommunicationis, interdicti personalis, suspensionis, si aut sint vitandi aut de censura in foro externo constat per sententiam conclemnatoriam vel cleclaratoriam (26). 257. hire antiquo inhabilitas extendebatur ad omnes ex­ communicates excommunicatione maiore, sive vitandi essent sive tolerandi, publici vel occulti (27), nisi in causa excommunica­ tionis vel appellationis ad sui defensionem (28). Ut vero incom­ modis et difficultatibus occurreretur, quae facile obvenire pot­ erant in casu excommunicationis occultae, invaluerat usus ut in plerisque Stae. Sedis rescriptis insereretur absolutio a cen­ sura aci cautelam et aci effectum gratiae valide obtinendae (29). (25) Syllab. prop. 28 29 41 49; Concil. Vatic. Sess. IV. (26) Cfr. can. 265 § 2; 275 n. 3; 2283. Cap. 15 X. h. t.; cap. 1 de pro­ car. I, 19 in Sext.; cap. 2 § 1 i. f. X. de transi. I, 7. Syllab. prop. 28, 29 41, 49; Concil. Vatic. Sess. IV. (27) Cap. 1 h. t. in VI0; cap. 26 X. h. t.; Martini V decr. «Ad evi­ tanda », ipsis escommunicatis toleratis specialem favorem non conces­ serat. Cfr. Hefele, Concilieng. t. VII. pag. 357 ed. I; Kober, D. Kirchenbann, p. 245 sq.; Sudrez, De censuris disp. IX. sect. 2; Benedictas XIV, De Synodo dioec., 1. VI, cap. 5, n. 2: Hollvveck, I). K. Strafg., p. 120. (28) Cit. cap. 41 X. h. i.; cap. 1 h. t. in VI0; cap. 7 X. de indic. At­ tamen S. Poenitentiaria (9 Sept. 1898) responderat quoad excommuni­ cates occultos valere etiam rescripta minorum gratiarum v. gr. benedi­ cendi coronas, legendi libros prohibitos, sed pro foro interno tantum. (29) Ex reg. Cane. Apost. 66 a favore absolutionis ad effectum exclu­ debat haereticos, non parentes rei indicatae, incendiarios, violatores ec­ clesiarum, falsificatores et falsarios procurantes litteras et supplicationes apostolicas et illis utentes, receptatores et fautores eorum, ac res vetitas 398 TITULUS X Successit immutatio facta per Pium X, qua edictum fuerat: « gratiae et dispensationes omne genus a Sta. Sede concessae etiam censuris irretitis, ratae sint ac legitimae, nisi de iis agatur qui nominalim excommunicat i sint, aut a S. Sede nominalim pariter poena suspensionis a divinis multati >. Sed mutato in Codice conceptu vitandi, cum plures effectus, qui de vitandis valebant, tributi sint iis, quorum censura per sententiam nota esset reddita, illa praescriptio Pii X, debuit restringi ad normam explicatam can. 36. § 2. 258. De memorata inhabilitate ex can. 36 § 2 haec viden­ tur dicenda : a) invalide ab huiusmodi inhabilibus impetrari re­ scripta, etsi apponatur clausula motu proprio, sed ut valeat re­ quiritur expressa mentio censurae inhabilitantis. Nam R. P. nec explicite nec implicite dispensat inhabilitatem quam non novit; ut ergo dispenset implicite opus est ut mentionem faciat de cen­ sura inhabilitante. Absolutio ad cautelam et ad effectum nunc apponi non solet, postquam normis Regularum Cancelleriae substituta sunt praescripta Codicis (can. 46, 55, 2265, § 2). b) Per se intelligitur a valido rescripto obtinendo arceri, qui a S. Sede seu iure communi inhabilitantur per poenam vindicativam ad gratias ecclesiasticas, sive quaslibet, sive saltem ad ad infideles deferentes, violatores ecclesiasticae libertatis; item ab eodem favore excludebantur via facti ausu temerario apostolicis mandatis non obtemperantes, et X’untios vel exsecutores Apost. Sedis et eius officialium, eius commissa exsequentes impedientes, qui propter praemissa vel aliquod eorum excommunicati a iure vel ab homine per quattuor menses scien­ ter excommunicationis sententiam sustinuerint (insorduerint). Ex eadem Reg. 66 Cane. Ap. absolutio illa non proderat iis, qui in quacunque cen­ sura insorduissent i. e. post censuram in eos latam aut per iudicem de­ claratam per annum continuum in ea pertinaciter vixissent. At complu­ res ex illis personis a beneficio absolutionis exceptis ex iure Const, c Apost. Sed. stabilito non amplius excommunicationem incurrebant. Im­ mo praedictae personae insordescentes tum tantum videntur a beneficio absolutionis fuisse exclusae, si publice fuissent excommunicatae et nomina­ tim denuntiatae. Cfr. Riganti 1. c. in Reg. 66 Cane. Ap.; Zitelli, De dispens. p. 76; Suârez, De censuris disput. 17 sect. 1 η. 2; Pirhing h. t. η. 10; De Angelis h. t. n. 3 iunct. decreto S. C. Inquis. 27 ïunii 1866 (cfr. Decret. Clem. P. VIII, p. 6 sq.) et Van de Biirgl. De dispen. matr. p. 137; Gaspard, De matr. n. 422. Sed post innovationem iam a Pio X factam, non amplius illa absolutio ad cautelam rescriptis pontificiis erit inserenda. Ferreres De Curia Romana n. 235 sq. "MK % DE RESCRIPTIS i 399 illas pro quibus impetratur rescriptum (30). Utrum etiam sus­ pensio totalis vel interdictum personale per sententiam data aut declarata, inhabililatem inducant cum feruntur ad modum poenae vindicativae et non ad modum censurae, a nonnullis negatur (31); verior tamen videtur affirmativa sententia (32). c) Sententiae condemnatoriae vel declaratoriae videtur aequiparandum decretum S. Sedis aut Ordinarii infligens cen­ suram etsi latam non servatis formalitatibus iudicialibus, itemque declaratio extraiudicialis (publica tamen) aliquem incur­ risse censuram latae vel ferendae sententiae per praeceptum particulare comminatam (33). d) Pro rescripto dato in forma gratiosa inhabilitas induci­ tur, si sententia condemnatoria vel declaratoria iam data est tempore, quo datur rescriptum; non impedit validitatem si haec lata est post rescripti concessionem, nec quoad hunc casum et effectum sententia declaratoria vim habet retroactiuam (34). li­ cet sententia postea data possit forte impedire usum rescripti iam valide obtenti (cfr. v. gr. can. 2263). In rescriptis datis in forma commissoria sive libera, sive necessaria, pariter validi­ tati obstat censura exsistens tempore concessionis rescripti, tam(30) Cfr. can. 2291, 9°; 2298, 5°; 2294, § 1. (31) Ita Cappello, Summa iuris canon, n. 142, 3°; cui timide videtur adhaerere Van Hove 1. c. n. 96. (32) In canone 2255 sub nomine censurae veniunt suspensio et in­ terdictum, tum cum feruntur ad modum poenae vindicativae; in hoc al­ tero casu directe et immediate ius intendit punitionem, in priori directe et immediate intenditur emendatio et resipiscentia. Cfr. Const. « Apostolicae Sedis » ubi cum ageretur de censuris comprehendebantur etiam inter­ dicta et suspensiones ad modum vindicativae poenae latae; item in « Nor­ mis peculiaribus » erat sermo de poena suspensionis a divinis. (33) Ita Van Hove 1. c. n. 97. Profecto iuridicam publicitatem dat tale decretum vel declaratio, et est latae sententiae etiam censura inflicta per praeceptum peculiare. Cfr. can. 2258, § 2 et ius statutum in « Normis peculiaribus» Const. «Sapienti consilio» cap. 3, n. 6. (34) Cfr. Chelodi 1. c. n. 76, not. 7 qui insistit in can. 2266, ubi for­ mula adhibetur post sententiam, quae retroactivam vim videtur exclu­ dere: quem A. alii doctores sequuntur, velut Van Hove 1. c. n. 98, ubi in not. 3 scite admonet ad effectum convalidandi seu impediendi eius nullitatem, non sufficere absolutionem datam in solo foro interno cum onere reincidentiae ad normam can. 2254, § 3. 400 TITULUS X etsi postea absolutio detur; absolutio namque censurae effectus aufert in futurum, non est modus convalidandi actum invalidum. Item censura exsistens tempore exsecutionis, post rescriptum va­ lide obtentum, impedit validitatem exsecutionis, nam rescripta effectum non habent nisi a momento exsecutionis (cum exsecu­ torem exigit) ut statuit can. 38; porro momento exsecutionis, ut supponitur est inhabilis orator ad gratiam seu rescriptum. Si tamen exsecutor habeat facultatem absolvendi, data absolutione, valebit exsecutio: at pro censura ab homine, non facile habe­ bitur illa facultas (35). e) Inhabilitas publice per sententiam ccnsurati valet non solum pro rescriptis gratiae, sed etiam pro rescriptis iustitiae: nam his quoque gratia seu favor conceditur v. gr. index dele­ gatus. Ceterum hoc cohaeret cum canone 1629 § 3, 1654 § 1. f) Quoniam exceptio ab inhabilitate in publica censura irretitis, fit pro casu quo in rescripto fiat mentio de censura, valet etiam iure Codicis exceptio iuris praecedentis, si rescri­ ptum censurato concedatur in causa censurae ad suam defen­ sionem. cum in tali casu de censura mentio fiat in rescripto. g) Cum inhabilitates ex censuris ortae a iure communi procedant, etiam Ordinariorum rescriptis sunt applicandae; quas non possunt auferre, nisi in quantum auferre censuras possunt, per absolutionem. Quare rescripta ab Ordinario data ad concedendam aliquam gratiam earum, ad quas ob censuras de quibus in canonibus citatis in can. 37. § 2 impetrans rescri­ ptum est inhabilis, nulla sunt, cum Ordinarius facultatem aufe­ rendi iuris communis inhabilitatem non habeat ex suis, nec eam recipiat ex iure communi (cfr. can. 2237). — At ubi ex facultate habituali sive induito apostolico. pro diversis facultatum for­ mulis. rescriptum ipsi concedunt, certe non accipiunt facultatem concedendi per proprium rescriptum dispensationem inhabili­ bus personis, sed tantum habilibus. Quare licet ipsi non tenean­ tur pro antiquo more e. gr. Datariae, praemittere absolutionem ad cautelam et ad effectum, cum nullam suspicari possint inha­ bilitatem ratione censurae; at si illam non praemittunt secun(35) Cfr. canones 2245, 2: 2252; 2253. 2°. DE HESCIUPTIS ΙΟΙ dum potestatem, quae ipsis iit per can. 66 § 3, rescriptum Ordi­ narii validum effectum in personam inhabilem non sortitur (36). Si autem agatur de re ad propriam et nativam Ordinarii competentiam pertinente, certe Ordinarii non tenentur prae­ scripto can. 36 § 2, ut iam primo docuit Nauarrus, Consil. et responsa libr. V, cons. 44, n. 2 sq.; (piem sequuti sunt Suârez De cens. disp. 17 sec. 1.; Bonacina, De censui, disp. II, q. 2; Leurenius, Forum eccles. h. t. (I, 3) et alii. Ii) Si per rescriptum concedatur indultum aliquod in ne­ gotio individuo duabus personis, e quibus una (supplicans) est capax, altera incapax gratiae recipiendae v. gr. ex censura, illud utrique prodest, ne pars innocens plectatur malitia alterius. S. C. P. F. 17 April. 1828 in Collect. I, n. 803. 259. IL De haereticis et schismaticis. Dubitari non potest, quin iure praecedenti haeretici et schismatici essent inhabiles ad obtinenda rescripta et in genere ad favores et gratias quae per rescripta conceduntur (37) et de stilo Curiae res erat manifesta. Porro haeretici et schismatici erant et sunt excommunicati. nec favor tributus per « Normas peculiares » const. « Sapienti Con­ silio cap. Ill, η. 6 excommunicatis, qui sunt et volunt esse intra Ecclesiam, factus est haereticis et schismaticis extra corpus Ec­ clesiae constitutis et aliunde iam inhabilibus: quem favorem re­ strinxit Codex; vel ab ipsis sacramentis arcentur, etiam bona fide errantes, nisi prius, erroribus reiectis. Ecclesiae reconciliati fue­ rint (can. 731, § 2) (38); unde aliae gratiae non sine scandalo hae­ reticis et schismaticis concederentur. hire Codicis eadem inhabilitas manifeste traditur can. 87 (39). Certe quoad illos fideles intra Ecclesiam constitutos, qui (36) Chclodi 1. c. n. 76. not. 7, qui etiam provocat ad can. 2265, § 2 ! ubi dicitur post sententiam lata fuerit; cui plures alii auctores in hac re adhaerent v. gr. Van Hove 1. c. n. 98. (37) S. C. P. F. 26 Sept. 1821 (Collect. I, η. 769); S. Off. 18 Dec. 1872 I (Collect. II, n. 1329); S. Poenit. 2 lulii 1891 (Collect. II, n. 1759); Ferreres, La Curia Romana n. 216. (38) Quae praescriptio canonis nititur plurimis praescriptis S. ΟΓ' ficii antecedenter latis et inter fontes canonis allegatis. Cfr. v. gr. dccis. in Collectanea II, n. 2012, 1566. (39) Nulla vis fieri potest in verbo ab omnibus can. 36, £ 1, quasi contineretur exceptio incredibilis can. 87; sicut enim per illud verbum non includuntur infideles, ita nec haeretici aut schismatici, sed soli fideles. 26 402 riTvi.vs x idcirco sunt haeretici, quod aliquam fidei veritatem negarunt vel de ea positive dubitarunt, quoadusque constet de formali et pertinaci errore nondum ad rescripta, ideoque quamdiu hoc iuridice non constiterit inhabiles dicendi non sunt, nec hoc ju­ ridice constabit nisi per sententiam condemnatoriam vel decla­ ra toriam. Ergo pro foro externo Ecclesiae, quoad poenas et inhabili* tates etiam ad rescripta obtinenda hi habendi sunt haeretici vel schismatici: 1) qui sententia dcclaratoria vel condemnatoria ut tales sunt declarati; quae declaratio etiam importat declaratio­ nem quod sunt excommunicati, cum censura sit latae senten­ tiae; 2) clerici suspecti de haeresi, qui, post repetitam inutiliter monitionem a divinis suspensi, intra sex menses a contracta poena sese non emendaverint (can. 2315); 3) omnes, qui notorie pertinent ad sectam haereticam vel schismaticam aut atheisticam (40); ideoque omnes qui ad aliquam sectam transierint vel eidem publice adhaeserint (41). Cfr. Chelodi 1. c. n. 96 ubi etiam commemoratur infamia. Saltem, ultra pubertatem, qui ad aliquam sectam acatholiII cam, schismaticam, vel atheisticam pertinent, tametsi in ea nati et educati sint, in foro Ecclesiae haeretici vel schismatici cen­ sentur. et ad catholicam conversi, a censura in foro externo sunt absolvendi praei II issa abiuratione, nec de bona fide in foro ex­ terno constat; ideoque eadem praesumptione censendi sunt in­ habiles ad obtinenda rescripta. Impuberibus vero eiuratio non imponitur, sed verae fidei dumtaxat professio. De facultate Ordinariorum in re ad propriam et nativam competentiam pertinente vel ex facultatibus delegatis, idem di­ cendum est quod circa excommunicatus est praemissum. 260. Scholion, Iure praecedenti, rescripta, quibus causae iudiciales ex auctoritate Sedis Apost. vel eiusdem Legatorum indi­ cibus delegatis cognoscendae et definiendae committerentur, ex(40) Commissio Codic. 30 Iulii 1934 in A.A.S. tom. 26, pag. 474. (41) Quoad notorie pertinentem ad sectam vel ad eum transeuntem esset curiosum, inutile et ridiculum edere declarationem, nisi in casu particulari id esset necessarium ad evitandam fidelium deceptionem: ipsi in se sententiam dicunt, et sententiam Ecclesiae contemnunt — ut plurimum. DE RESCRIPTIS (03 secutioni mandari non poterant, nisi a clericis dignitate praeditis aut personatum obtinentibus aut ecclesiarum cathedralium ca­ nonicis (42). Cui dispositioni Bonifacii VIII per Cone. Tridentinuni non luerat derogatum in sess. XXV, cap. 10 de rcf„ nam in­ dices synodales a Conciliis Provincialibus vel Synodis dioecesanis designandi, quibus ex delegatione Sedis Apost. causae per rescripta committi possent, debebant esse personae, quae quali­ tates a Bonifacio VIII requisitas heberent et alioquin ad id aptae exsisterent. Quae rescripta, non obstantibus conatibus Benedi­ cti XIV (43), ob non leves rationes fere in desuetudinem abi­ erant. Antiquis praescriptis, alia novi iuris substituta sunt; nam inter indices synodales in Codice (can. 1574) praescriptos facile S. Sedes reperire potest personas peritas quibus exsecutio re­ scripti iustitiae committi possit. Ceterum hodie huiusmodi dele­ gationes, v. gr. ad instruendum aliquem processum, solent com­ mitti ipsi Curiae dioecesanae vel eius Ordinario, qui ad manum habet iuvamen in indicibus synodalibus. Porro rescripta, per quae omnia negotia committerentur ar­ bitrio unius iudicis vel plurium, quos sibi pars elegisset a Rom. Pontificibus non concedebantur et ob suspicionem fraudis nulla et irrita declara fuere in cap. 10 X. h. t. Possunt plures gratiae in eodem supplici libello peti, et in eodem rescripto concedi, ut manifeste supponit can. 42, § 3, in quo sancitur vitium obreptionis vel subreptionis in una rescripti parte commissa alias rescripti partes non infirmare, nulla facta distinctione inter obreptionem et subreptionem, inter bonam et malam fidem, quae vitio originem dedit. Huiusmodi rescripta censentur virtualiter plura et applicatur principium contentum in Reg. iur. 37 in VI® « Utile non debet per inutile vitiari ». 261. Gratia quae ab una S. Congregatione vel officio Roma­ nae Curiae fuerit denegata, invalide ab alia S. Congregatione vel Officio aut a loci Ordinario (44), etsi potestatem habente, con(42) Bonifacias VIII in cap. 11 h. t. in VI0. (43) Constit. « Quamvis paternae > § 3; De Synodo dioecesana 1. IV, cap. 5, n. 5, 6. — Wernz-Vidal tom. VI, De processibus n. 88. (44) Ex formula legis, quod dicitur de Ordinario loci, non est ap­ plicandum aliis Ordinariis v. gr. Superiori religioso, Nuntio, Internuntio; hic firmiter insistendum litterae legis, nisi lex futuro tempore corrigatur. Van Hove 1. c. n. 172. 404 TITULUS X ceditur sine assensu S. Congregationis vel Officii quocum vel qui* buscum agi coeptum sit (45). salvo iure S. Poenitentiariae pro foro interno (can. 43): quod sacrum tribunal fori interni, independenter agit a decisione fori externi et decisionem capit se­ cundum id quod in certis casibus, pro salute animarum censet praevalere debere, nec proinde eius rescriptum vitiatur vitio subreptionis ob omissam mentionem denegatae in foro externo gratiae. Circa hoc praescriptum haec breviter notanda veniunt: à) Casus hodie rarus erit, ut pro eadem gratia plura dicasteria S. Sedis adiri possint, cum suppressa fuerit antiqua com­ petentia cumulativa; vix ergo verificabitur nisi in casu dubiae competentiae. b) Agitur de casu denegatae gratiae, non de mero recursu facto seu de petitione exhibita, nec de casu in quo concessio gra­ tiae fuerit dilata; tunc enim ex textu canonis et argumento de­ sumpto ex can. 204, § 1, potest negotio pendente sive valide sive licite recurri ad aliud dicasterium et etiam ad Ordinarium ut gratia citius impetretur. c) Non vetatur et multo minus invalidus declaratur recur­ sus ad idem dicasterium, reticita praecedenti repulsa. A fortiori valide et licite fit recursus ad ipsum R. Pontificem, tametsi reticeatur prior gratiae denegatio. d) Regulam can. 43 locum non habere in casu quo R. Pon­ tifex gratiam vivae vocis oraculo gratiam denegavit incuntantcr affirmat D'Annibale I. n. 226 etiam allegata ratione, quod Pon­ tificia denegatio oratori facta, non est actus quo alterius iurisdictio adimatur aut suspendatur, cui consentit Vermeersch-Creusen, Epit. I. n. 156; Van Hove 1. c. n. 171; Cappello, Summa iur. n. 145 (46). Crediderim quidem ex tacita repulsa Rom. Pontificis non invalidari rescriptum S. Congregationis vel Ordinarii; illi­ do) Hic locum habet Reg. iur. 84 in VL· < Cum quid una via prohi­ betur alicui, ad id alia non debet admitti . Idem statuerat quoad Con­ gregationes Pius X (Ordo serv. P. II, cap. 1. n. 2); Codex addidit loci Ordinarium. Praecesserat Const. Innocentii XII « ΓΙ occurratur » 4 lunii 1692, quod idem statuerat de solo recursu ad unam ex SS. CC. Ferreres. La Curia Rom. n. 152. (46) Aliter Maroto Instit. I, pag. 261 not. 2; Cicoanani Ius can. II. pag. 226: De Meester, Comp. iuris canon. I. n. 290. DE RESCRIPTIS ' i 405 cite tamen daretur rescriptum, nisi ex gravi urgentique causa concederetur ad normam can. 204. Porro gratiam non denegat Rom. Pontilifex cum illam non vult oratori concedere, sed peti­ tionem decernit transmittendam ad competens dicasterium Ro­ manum. e) Quoad reservatam S. Poenitentiariae competentiam, licet communiter admittatur validitas rescripti S. Poenitentiariae pro foro interno, denegata concessione in foro externo etiam sine mentione huius denegationis; non omnes tamen admittunt valere rescriptum fori externi, reticita denegatione S. Poenitentiariae pro foro interno. Valorem in hoc altero casu negat Chelodi n. 78, not. 3; Van Hove 1. c. η. 170 cum aliis ex communiore et veriori, ut ait. opinione. Dummodo agatur de re fori externi, seu de re contenta in competentia S. Congregationis vel Ordinarii loci, pu­ tarem valere concessionem, reticita degenatione S. Poenitentia­ riae. obtentam; nam clausula, « salvo iure S. Poenitentiariae pro foro interno » videtur generali modo a praescripto canonis 43 excipere tribunal S. Poenitentiariae. asserendo ipsi plenam inindependentiam a competentia SS. Congregat, salvo principio quod illius gratiae ct absolutiones valeant pro solo foro inter­ no (exceptis Indulgentiis). Nec videtur efficax allegatum ar­ gumentum, quod rescriptum S. Congregationis (vel respective Ordinarii) ex potestate fori externi datum, vim etiam habeat in foro interno, et rationes denegationis S. Poenitentiariae non essent forte allegabiles in foro externo. Nam SS. CC. proce­ dunt ex rationibus in foro externo allegatis, ad quas, ut suppo­ nitur, potuisset Orator immediate recurrere, praetermisso re­ cursu ad S. Poenitentiariam. 262. « Nomo gratiam a proprio Ordinario denegatam ab alio Ordinario petat, nulla facta mentione denegationis; facta autem mentione Ordinarius gratiam ne concedat, nisi habitis a priore Ordinario denegationis rationibus » (can. 44, § 1). — Providetur casui competentiae cumulativae inter varios Ordinarios, quae fa­ cilius haberi potest, quando alienus Ordinarius non vetatur gra­ tiam concedere peregrinis (47). (47) Ordinarius non proprius gaudet facultate quasdam gratias etiam peregrinis concedendi vel ex facultatibus habitualibus, vel etiam vi legis universalis cfr. canones 927; 1039; 1043; 1245, § 1; 1253; 1385, § 2. 406 TITULUS X Circa huiusmodi praescriptum haec sunt notanda; 1°) Agitur de mera prohibitione, quae petitionem et respectivam concessionem reddit illicitam non invalidam. Ergo re­ scriptum alieni Ordinarii, non requisitis debitis informationibus datum, valore non destituitur. Agitur de Superioribus eiusdem gradus, et inde ordo hierarchicus non turbatur: Ordinarius au­ tem proprius, ad quem de se esset recurrendum, speciali honore afficitur, dum denegationis ab alieno Ordinario factae rationem habere non debet. 2°) Ordinarius proprius est Episcopus, Vicarius Capitu­ laris, Superior maior pro religioso religionis clericalis exem­ ptae (48). 3 ) Ordinarium proprium quis sortitur per domicilium vel quasi-dcmicilium in territorio Ordinarii: unde quis potest ha­ bere phires Ordinarios proprios. 4n) Qui respuitur ab Ordinario alieno, tametsi competente, ad proprium. Ordinarium valide et licite recurrit nulla etiam facta denegationis mentione. 5C) « Ab alio Ordinario » clare significat Ordinarium alie­ num seu non proprium, dum opponitur Ordinario proprio·, quare qui repulsa ab uno Ordinario proprio accepta, ad alium Ordi­ narium proprium recurrit, iure suo utitur nec ex dolo vel fraude agit, tametsi non memoret prioris Ordinarii denegationem; itemque licite sine mentione repulsae recurrit ad Superiorem, qui nomine Ordinarii non venit, velut ad Delegatum Apostolicum. Nuntium vel Internuntium ad gratiam concedendam compe­ tentes (49). 263. « Gratia a Vicario Generali denegata et postea, nulla facta mentione huius denegationis. ab Episcopo impetrata, inva­ lida est; gratia ab Episcopo denegata nequit valide, etiam facta denegationis mentione, a Vicario Generali, non consentiente Epi­ scopo, impetrari » (can. 44. § 2). Ganon est clarus eiusque iuri­ dica ratio manifesta: Vicarius Generalis utitur potestate vicaria, subordinata propriae ordinariae Episcopi potestati; unam cum (48) Religiosorum Ordinarius proprius per Constitutiones determi­ natur. (49) Specialis severior prohibitio can. 1382, $5 2 quoad licentiam imprimendi libros, est derogatio principii generalis « generi per speciem derogatur > ex Reg. iuris in VI°. DE DESCRIPTIS 407 Episcopo personam constituit idemque tribunal; suis facultatibus non nisi ad mentem et voluntatem Episcopi uti debet. Canonis praescriptum intelligitur de proprio Vicario Gene­ rali determinati Episcopi: (piare non obstante repulsa habita ab alieno Episcopo vel alieno Vicario Generali, ad proprium Episco­ pum propriumque Vicarium Generalem valide et licite recurri potest etiam omissa denegationis mentione. Momentum a quo rescriptum, alias validum et non vi­ tiatum, suum producit affectum est ipsum momentum in quo datae sunt litterae, cum conceditur sine interiecto exsecutore; ce­ tera a tempore exsecutionis (can. 38). Qua in re attenditur ipsum momentum, non dies. Datur autem rescriptum illo ipso momento, quo ab habente potestatem subscribitur (50); subscriptum autem praesumendum est die in rescripto apposito; dies expeditionis nullius est mo­ menti. Practice, cum nesciatur momentum, subscriptionis, at­ tendendus erit dies datae. 264. Ius praecedens. Nemo prohibebatur iure praecedenti quominus pro alio rescri­ ptum saltem gratiae obtineret etiam sine mandato speciali. Nam gratia etiam absenti et ignoranti concedi potest, dummodo is concessionem acceptaret vel concessionem ab alio acceptatam ratam haberet (51). Rescriptum vero iustitiae antiquo iure De265. III. Rescriptum per alium impetratum. (50) Data litterarum seu rescripti non est illa qua gratia fuit con­ cessa per S. C. in congressu vel in Plenaria aut in audientia Sanctissimi, si est diversa ab ea quae in litteris inscribitur, nisi exceptio statuatur. Exceptio statuitur in dispensatione a matrimonio rato et non consum­ mato, in qua rescriptum effectum habet « a temporis momento quo in die audientiae Summus Pontifex dispensationem concessit ». S. C. de Sacr. Ilegulae processus servandi n. 103 (A.A.S. tom. XV, pag. 413): videlicet nimpitur vinculum matrimonii rati momento quo R. P. utitur ad hoc sua potestate vicaria. Ex natura rei habetur, quod rescriptum non valeat a momento concessionis cum effectu usus gratiae imploratae, si haec con­ cedatur sub condicione ad impetrante implenda. Haud raro S. C. procuratori Romano permittit ut transmittat impe­ tranti notitiam concessionis, qua iam impetrans possit uti, interim dum suo tempore mittetur rescriptum. (51) Cap. 24 X. de praeb. III. 5; cap. 17 de praeb. III, 4 in VI'». Pirhing h. t. n. 14; Suârez, De leg. 1. VI, cap. 13, η. 6. Controversiam ex­ ponit Sanchez, De matrim. 1. III. d. 3fi et Suârez 1. c. 1. VIII, cap. 25. 408 TITULUS X cretalium (52) pro alio sine mandato speciali obtineri non potuit, nisi forte de iis personis ageretur, a quibus de iure mandatum exigi non debet v. g. a coniunctis personis. In illis enim man­ datum quoddam praesumptum facilius fuit admittendum(53). Quae prohibitio iuris Decretalium generatim sancita fuit pro­ pter praesumptionem doli et ad evitandas fraudes atque prae­ sertim. ut iniqui mercenarii a litibus iam sopitis suscitandis aut quaestionibus excitandis impedirentur, neque rescripta iustitiae a Sede Apostolica obtenda deinde actori aut reo venalia exhibe­ rent. At ex stilo Curiae Romanae et consuetudine, passim re­ cepta (54) postea ius Decretalium ita emollitum est, ut extranei etiam pro aliis absque speciali mandato rescripta iustitiae denuo impetrare possent. Quae consuetudo mitior sane ad tegendas frau­ des et turpe commercium cohonestandum extendenda non erat. Iure Codicis illa libertas impetrandi pro alio rescriptum ma­ gis ampla asseritur can. 37: « Rescriptum impetrari potest pro alio etiam practer eius assensum; et licet ipse possit gratia per rescriptum concessa non uti, rescriptum tamen valet ante eius ac­ ceptationem, nisi aliud ex appositis clausulis appareat ». Non fit distinctio inter rescripta gratiae et iustitiae; porro receditur ab illa communiore doctrina, qua requirebatur assensus vel acce­ ptatio illius pro quo impetrabatur rescriptum (55), cum iam va­ leat praeter et ante eius assensum: non consideratur ut donatio, quae acceptatione egeat, sed ut actus iurisdictionalis Superioris, cuius valor non pendet ab acceptatione subditi, ut iam docuerat Sudrez, De legibus. 1. VIII, cap. 25, qui idcirco necessitatem ac­ ceptationis vel notitiae repetendam dicebat unice ex voluntate legislatoris. Exceptio admittitur ex clausulis rescripto apposi­ tis. quibus edicatur rescriptum non valere ante eius acceptatio(52) Cap. 28, § 1 X. h. t.; Pirhing h. t. n. 11. 12. (53) Pirhing h. t. n. 13. (54) Pirhing h. t. n. 13; Reiff enstuel h. t. n. 59. (55) Historice et iuridice totam quaestionem praeclare, more suo, exponit Van Hove 1. c. n. 113; De Smet, De matrim. n. 875. Rem durante codificatione in ancipiti fuisse positam ostendit, quod in Schemate Co­ dicis a. 1912 Libr. I, can. 40, adhuc antiqua doctrina his verbis retine­ batur: «Rescripta Sedis Apost. impetrari possunt pro alio etiam praeter eius assensum, sed in hoc casu plenum effectum non sortiuntur ante eius acceptationem, nisi hanc aut res de qua agitur aut rescribentis voluntas non exigant >. DE KESCHII’TfS 409 item. Idem autem dicendum de valore rescripti, ante eius noti­ tiam, quae non requiritur nisi in quantum fequiratur acceptatio. Evidens autem est usum rescripti ante notitiam non esse licitum: indultario autem libera iit facultas gratia per rescriptum con­ cessa non utendi. § 2. DE FORMA LEGITIMA, CONDITIONIBUS et vitiis rescriptorum: 266. Legitima est rescriptorum forma, si in expeditione illo­ rum omnes et solae sollemnitates atque condiciones intrinsecae et cxtrinsecae de iure et stilo Curiae Romanae requisitae rite servantur (56). I. Ad sollemnitatem sive formam intrinsecam rescripti requi­ ritur a) narratio sive series facti, in qua exponuntur obicctum et causa supplicationis iuxta libellum principi oblatum (57); b) ipsa supplicatio (58), quae cum narratione constituit corpus signaturae sive partem expositivam; c) conclusio sive pars dispo­ sitiva, in qua R. Pontifex et rem concessam et concessionis factae condiciones speciatim exprimit. Cui parti disposilivae adnumerandae sunt clausulae, quae sive tacite (59) sixe expresse (60) ap­ ponuntur. — Alii in rescriptis 1res partes distinguunt, narrativam, motiuam, dispositiuam; alii vero duas dumtaxat ponunt partes expositivam et dispositiuam. Discrimen est nominale dum­ taxat. II. Forma externa rescripti est legitima, si in ipsa scriptu* (56) D’Annibale, Summ. I n. 237 sq.; Pulzer, Commentar, in Facul­ tates Apostol., p. 15 sq. (57) Cap. 5, X. de cohabit, cleric. Ill, 2; Schmalzgr. h. t. η. 9, 10, quid in rescriptis iustitiae et benefleialibus positive sit exprimendum. CI. cap. 3, 6, 12, 26, X. h. t.; cap. 11, § 1 h. t. in Sext.; cap. 8, 17, 27, 31, 42, X. h. t. ; cap. 23 de pracb. Ill, 4 in Sext. (58) « Si preces veritate nitantur », est condicio in omnibus rescriptis subintelligenda, etiamsi non exprimatur. Cfr. cap. 2, X. h. t. (59) V. g. si preces veritate nitantur; salvo iure tertii; sine prae in­ dicio alterius. (60) Cap. 25, X. h. t. cum Reg. Cane. Apost. 61; cap. 17, X. h. t. cum Reg. 59 Cane. Ap.; cap. 18, X. h. t.; cap. 13, X. h. t.; Schmalzgr. h. t. n. 11 sq.; Pirhing h. t. n. 32 sq.; Pulzer L c. p. 16 sq. 410 TITULUS X ra (61) praemittatur nomen rescribentis, adiiciatur annus, dies, mensis (62) et habeatur legitima subscriptio. Praeterea in ipso corpore rescripti eae occurrant necesse est locutiones, quae ex stilo Curiae Romanae pro diversitate personarum et materiae requiruntur (63). III. Condiciones speciales rescripti, (piae exprimuntur per clausulas, distinguuntur in essentiales, quae ad valorem sunt ser­ vandae, et accidentales quae tantum ad liceitatem requiruntur. — Porro generale principium est, illas solas esse essentiales, quae « per particulas si, dummodo, vel aliam eiusdem significationis exprimuntur » (can. 39). Porro ex natura rei illae quoque sunt essentiales, quae restringunt facultatem per rescriptum conces­ sam; id enim obtinetur quod rescripto conceditur, non ultra re­ scribentis concessionem; v. gr. «in foro sacramentali tantum» «in actu sacramentalis confessionis» (cfr. v. gr. can. 1044). — Ceterae sunt accidentales, quae etiam dicuntur directiuae et con­ tinent monitiones vel instructiones vel praecepta servanda ad li­ ceitatem tantum, nisi aut ex natura rei. aut ex praescripto legis servandae ad validitatem forent: ex natura rei v. gr. confessio sacramentalis ad obtinendam gratiam in foro interno sacramen­ tali; ex praescripto legis, si iubeatur in matrimonio ineundo san­ ctiones canonicae servari, ipsa forma celebrationis erit ad valo­ rem requisita. sunt aut extrinseca aut intrinseca. I. Vitia extrinseca oriuntur e defectu externae formae vel sollemnitatis substantialis in rescripto non servatae. Atque anti­ quitus quidem maior vis tribuebatur vitiis extrinsecis, ita ut nul­ lum evaderet rescriptum: a) si deesset nomen rescribentis, data, sigillum etc. rescripta essent nulla ex stilo Curiae Romanae; li­ cet si tantum littera deesset nullitas non induceretur (64); b) item si rasura vel correctio reperiretur in loco substantiali et suspe­ cto (65); secus erat dicendum, si esset in loco non suspecto (66); 267. Vitia rescriptorum (61) Zech 1. c. § 337. (62) Cap. 7. X. h. t. (63) Cap. 3, 11. X. de fide instr. II. 22; cap. 6. X. de crim, falsi V, 20: Bangen 1. c. p. 391 sq. (64) Cap. 11, X. de fide instr. II, 22. (65) Cap. 7. X. de statu monachor. Ill, 36. (66) Cap. 3. X. de fide instr. DE RESCRIPTIS 411 (j pariter si rescriptum contineret manifestum errorem in lati­ nitate (67). Mitius hodie iuxta can. 47: «Rescripta non fiunt irrita ob errorem in nomine personae cui vel a qua conceduntur, aut loci in quo ipsa moratur, aut rei de qua agitur, dummodo, iudicio Ordinarii, nulla sit de ipsa persona vel re dubitatio ». II. Vilia intrinseca sunt defectus substantiales commissi in ipsa parte expositiua aut dispositiua, quibus valor concessionis inficitur. Vilia illa intrinseca sunt imprimis duo sci. obreptio sive insinuatio falsi et subreptio sive reticentia veri. Quae duo voca­ bula saepe promiscue adhibentur. Causa subreptionis vel obre­ ptionis potest esse aut dolus, quo scienter allegatur falsum, vel reticetur verum, aut ignorantia vel simplicitas. Cfr. cap. 20 X. h. t. (68). iure nouo quando obreptio vel subreptio invalidum red­ dant rescriptum manifestant clare sequentes canones: can. 42, 11: « Reticentia veri seu subreptio, in precibus non obstat quo­ minus rescriptum vim habeat ratumque sit, dummodo expressa fuerint quae de stilo Curiae sunt ad validitatem exprimenda ». — § 2. « Nec obstat expositio falsi seu obreptio, dummodo vel unica (67) Cap. 11, h. t. X. (68) Rescriptum obrepticium vel subrepticium dolose impetratum erat ipso iure nullum si erat rescriptum gratiae; at si erat rescriptum iusti­ tiae, ipso iure invalidum non erat, sed ope exceptionis irritari poterat. Rescripta, in quibus propter ignorantiam vel simplicitatem obreptio vel subreptio locum habuerant, nulla et irrita erant, si Rom. Pontifex cognita veritate non fuisset concessurus illa rescripta. Nam valor re­ scriptorum ultimatim pendet ab intentione et voluntate legislatoris re­ scribentis, non ab ignorantia et simplicitate oratorum. Quod si Rom. Pon­ tifex cognita veritate rescriptum dedisset, valebat rescriptum iustitiae si in forma communi i. e. secundum sollemnitates processus ordinarii, non si secundum formam specialem in rescripto forte expressam erat proce­ dendum; sed rescriptum gratiae etiam in hoc casu erat irritum non ob­ stante ignorantia vel simplicitate, si in rescripto reperiretur expressio falsitatis vel reticentia veritatis substantialiter vitiosa v. g. quoad causam motivam sive finalem secundum ius vel stilum Curiae Romanae. Cfr. De iure praecedenti cap. 8, 31, X. h. t.; cap. 1 de praeb. III, 2, in Clem.; Pirhing h. t. n. 85; Maschat h. t. n. 10 et Sebastianelli 1. c. t. I p. 62 sq. in casu doli defendunt nullitatem ipso iure habere locum; cap. 22 X. h. t.; Pir­ hing h. t. n. 85; Scherer 1. c. p.142; D’Annibale 1. c. n. 238; cap. 20, X. h. t.; Schmalzgr. h. t. n. 16; cap. 20, X. h. t.; cap. 23 de praeb. III, 4 in Sext., Pirhing h. t. n. 97, 98; Schmalzgr. h. t. n. 16; Santi h. t. n. 11, 12; D’Annibale 1. c. n. 237. 412 TITULUS causa proposita vel ex plurimis propositis una saltem motiva vera sit ». § 3. « Vitium obreptionis vel subreptionis in una tantum parte rescripti aliam non infirmat, si una simul plurcs gratiae per rescriptum concedantur. Can. 45: «Cum rescriptis ad preces alicuius impetratis ap­ ponitur clausula Motu proprio, valent quidem ea, si in precibus reticeatur veritas alioquin necessario exprimenda, non tamen si falsa causa finalis eaque unica proponatur, salvo praescripto can. 1054». Scilicet in dicto can. 1054: «Dispensatio a minore impedimento concessa, nullo sive obreptionis sive snbpretionis vitio irritatur, etsi unica causa finalis in precibus exposita falsa fuerit ». Sicut autem iure praecedenti (cap. 2 X. h. t.) « si preces veritate nitantur », erat condicio in omnibus rescriptis subintelligenda. etiamsi non exprimeretur, ita pariter ex can. 40 eadem condicio tacite subintelligitur, etsi non expressa; cumque effe­ ratur per particulam sz condicionalem, habenda est ut condicio essentialis, salva tamen duplici exceptione: l3) exceptio iam com­ memorata ex can. 1054 de dispensatione a minori impedimento obstante valori matrimonii; 2a) exceptio de rescripto habente ad­ nexam clausulam Motu proprio, quod saltem oh subreptionem non vitiatur. 268. Ceterum, praeter obreptionem et subreptionem, rescri­ ptum ex iam explicatis potest esse nullum: 1°) ex inhabilitate personae propter censuram vel poenam (can. .36. 46); - 2°) ex eo quod talis persona sit haeretica vel schismatica seu extra corpus Ecclesiae, modo supra explicato; - 3°) ex eo quod rescriptum da­ tum fuerit contra statutum peculiare vel consuetudinem legiti­ mam alicuius loci, nisi expressa derogatoria clausula rescripto apponatur (69). Nam R. Pontifex leges quidem et consuetudines universalis Ecclesiae novisse censetur; leges et consuetudines par­ ticulares potius censetur ignorare, ideoque non intendit illis de­ rogare, nisi exprimantur in supplici libello et ita expressis et (69) Id ipsum iam fuerat constitutum per Alexandrum III cap. 6. X. h. t.; per Innocentium III quoad statutum iuramento firmatum et per Rom. Pont, confirmatum, cap. 19, X. h. t.; et generalius per Bonifacium VIII quoad specialem consuetudinem, privilegium vel statutum cap. 10, h. t. in VI": quae praescripta hactenus non fuerant abrogata, ideoque ea assumpsit Codex ex iure praecedenti. DE RESCRIPTIS 413 cognitis per clausulam derogatoriam exprimat suam voluntatem illis derogandi in ordine ad valorem et effectum rescripti (can. 46); - 4°) ex eo quod rescriptum datum sit contra ius alteri iam quaesitum, nisi pariter huic derogetur per appositam expresse clausulam derogatoriam (can. 46). Iura quaesita non vult legis­ lator auferre per suas leges, quibus constituit ius obiectivum fortius, nisi de ipso tollendo in lege caveat; satis intelligitur id nolle per rescriptum, quo tribuit ius subiectivum debilius, nisi expressam addat clausulam derogativam; nec uni censetur velle favere cum alterius detrimento, nisi dicat expresse. Praeter ius antiquum (70), id ultimo fuerat constitutum a Pio X in Ordina­ tione Curiae Romanae : « Si gratiae seu facultates, dispensatio­ nes, indui ta quae quis a Sancta Sede postulat, ius aliis quaesitum laedent, ii quorum interest aut directe aut per Ordinarios suos ante concessionem audiendi sunt (« Normae peculiares » cap. Ill, art. 1 η. 2). Quo Pii X praescripto attento, et Codicis verbis con­ sideratis ubi dicitur non sustinentur, videtur inferri posse, re­ scriptum non esse penitus nullum; est si is qui sese opponere de iure potest, aut renuntiat iuri suo opponendi ius sibi quae­ situm, aut, quod in idem recidit, consentiat exsecutioni rescripti, haec fieri poterit et erit valida (71). Quod tamen ita intelligendum videtur, si ipse notitiam habuerit rescripti, cum in casu ignorantiae oppositio non sit possibilis: porro qui sese opponit ex titulo laesionis iuris sibi quaesiti invocatam laesionem pro­ bare debet (72). (70) Regula de iure quaesito non tollendo antiquissima est. Iam oc­ currit in titulo de rescriptis (cap. 8, 10 h. t. in VI et iterum in cap. 8, III, 7 in VI"). In Regulis Cancelleriae constanter est retenta ab initio us­ que ad tempus quo transierunt in formam stabilem non amplius immu­ tatam, et est Regula 18, et innititur in principio summae aequitatis. Quid autem sit ius quaesitum et qua ratione non auferatur etiam per novas leges, supra explicatum est in explanatione generalis et praeliminaris canonis 4. Haec iterum late versat, subtiliter et erudite Van Hove, De rescriptis η. 189 sq. (71) In hunc sensum iam videtur explicatum a D'Annibale I. n. 237. not. 2, 3" ante Codicem, et post normam Pii X et Codicem a Chetodi 1. c n. 78 in fine et not. 2; Vermeersch-Creusen Epit. I, n. 102; Cappello. Summa iur. n. 153 i. f. (72) In foro interno certa laesio iuris quaesiti, sine derogatoria clau­ sula in rescripto apposita rescriptum efficacia destituit, si intéressé ha­ bens non renuntiaverit. Van Hove 1. c. n. 189. 414 TITULUS X Ex expresso praescripto can. 46 clausula Motu proprio re­ scripto apposita has quattuor causas nullitatis seu incilicaciac rescripti non sanat seu convalidat; opus est clausula expresse derogatoria. 269. Scholion. Relate ad can. 39 iam facile solvitur quaestio de condicione requisita per clausulam ablatiuo absoluto expres­ sam, de qua magna quaestio in iure praecedente (73). Cum iam ultimo tempore, etiam invocatis Stae. Sedis responsis (74) non­ nulli doctores negarunt per ablativum absolutum generali modo indicari condicionem ad valorem requisitam, tandem concluden­ dum erat per clausulam illa latina forma appositam de se non significari veram condicionem essentialem sed cius efficaciam aut ex natura rei aut ex iuris universalis dispositione esse dime­ tiendam (cfr. duo exempla numero praecedenti adducta). Quod multo magis dicendum est attento praescripto canonis 39. — Quare illae clausulae: «sublata occasione proxima», «remoto scandalo », « peractis publicationibus », cum aliquid praescri­ bant quod iam ex natura rei seu iure divino vel iure ecclesia­ stico est praescriptum, eundem effectum habet clausula, quam res praecepta habet aliunde ex iure communi sive naturali, sive divino, sive ecclesiastico i. e. clausula monet de obligatione iam aliunde exsistente, ideoque in praedictis exemplis ad liceitatem, non ad valorem est observanda, nam vel ipsae publicationes ma­ trimoniales non pertinent ad matrimonii validitatem; si vero clausula esset « servata forma canonica », cum haec ad valorem (73) Cfr. D'Annibale I, n. 41, 76 III. n. 500; Siuirez, De censuris, disp. Ill, see. 12. n. 6; De legib. 1. VIII. cap. 25; Reiffenstuel 1. IV Ap­ pendix de dispens. c. 21; Benedicius IV. Instit. eccles. institutio 68 n. 68; De Jstis, De dispens. inatr. 1. I. cap. 7; Corradas. Praxis disp. Apostol. 1. 7, cap. 7; 1. 8, cap. 10.; Zitelli. De dispens. niatr. p. 75; Bucceroni Theol. mor. I. n. 286; Ferraris, Pr. Biblioth. v. Clausulae; Ojelli, Com­ ment. Codic. tit. de rescr. in can. 39; Van Hove 1. c. η. 134 sq. (74) V. gr. S. Poenit. (8 April. 1890) edixit non esse essentialem clausulam < iniuncta poenitentia salutari ; illi esse satisfactum « etiamsi ficto animo ab iis suscipiatur, qui dispensantur > (12 Nov. 1891); pariter non esse essentialem clausul. « erogata ab eis (pauperibus) aliqua elee­ mosyna. indicio ipsius Ordinarii taxanda (11 Nov. 1890). — Clausulas adhiberi solitas refert Ojelli 1. c. p. 218 sq.; Ferreres, La Curia Rom. n. 879 sq.; De Smet, De spons, et matr. n. 869 sq. 882 sq.; Van Hove l. c. η. 138 sq. im* w DE HESCKIPTIS 415 matrimonii sit necessaria, clausula monet de re ad valorem prae­ scripta. ideoque importat condicionem essentialem. Merito in hanc rem ab Annibale (I, 46, not. 50; III, η. 500) invocatum est principium : « ea quae tacite insunt (seu natura seu lege), si ver­ bis fuerint expressa, non faciunt condicionem », nisi palam ap­ pareat expressum fuisse ut faceret condicionem. Si clausula ali­ quid de novo imponit seu praecipit standum est canoni 39, ad diiudicandum num ad valorem vel ad liceitatem fuerit prae­ scriptum. 270. De clausulis solitis adhiberi in variis rescriptorum spe­ ciebus, quae etiam facili subsunt mutationi haud raro publici iuris non factae, longum esset et minus utile hic agere, cum di­ versae sint pro diverso dicasterio et pro diversa rescripti ma­ teria: unde haec tractatio, quae non est de. principiis, sed de facto, minus pertinet ad hanc generalem iuris partem. Utilius et magis logice, haec quaestio facti expenditur in singulis iuris tra­ ctatibus de speciali illa materia circa quam dantur rescripta (75). 271. Quod attinet ad praemissa praescripta Codicis de vitiis intrinsecis rescriptorum, tria remanent explicanda: I. Subreptio non obstat valori rescripti, dummodo expressa fuerint quae de stilo Curiae sunt ad validitatem exprimenda. II. Obreptio pari­ ter valori non obstat, modo saltem una causa motiva proposita aera sit. III. Quid importat clausula (tacite intelecta) « Si preces veritate nitantur », cum ex numero praecedenti aliquae falsitates valori rescripti non obstent. I. Ante omnia intelligitur stilus Curiae Romanae, hic enim solus de se facit ius; porro intelligitur stilus formalis seu ad re­ gulas pertinens determinantes formam et modum expediendi lit­ teras seu rescripta secundum peculiaria statuta et praxim cuius(75) Inter antiquos doctores, modo qui magis accedit recentiori di­ sciplinae. praeter Barbosa. Tractatus de clausulis usu frequentioribus (Inter «Tractatus varii») consuli possunt: Ferraris, Prompta Bibliotheca canonica v. Clausulae cum additionibus; Ojelli, Synopsis rer. mor. et iuris pontif. v. Clousulae — Post Codicem, de clausulis frequentioribus agit Ojetti, Comm, in c. i. c. I, pag. 215 sq.; Van Houe, De rescriptis η. 140 sq. — Speciatim circa matrimonium: De Smet, De Spons, et Ma­ trim. (1927) p. 723 sq.; Cappello, De matrim. (1933) n. 284 sq.; Gasparri, De matrim. (1932) I, n. 353 sq. 416 TITULIS X que oflicii. et contraponitur stilo materiali, qui versatur circa decisiones de determinato negotio datas, non habito respectu ad formam seu modum actus expediendi. Priores non solum vali­ dae expeditioni consulunt sed etiam uniformi; ex quo uniformi modo expeditionis etiam indirectum habetur critérium litteras genuinas a falsis vel falsatis discernendi : qui modus expeditionis licet aliqua ratione constans sit. non est absolute immutabilis; sed haud raro antiqua formularia novis circumstantiis, novis ca­ sibus, variis tribunalium decisionibus et praesertim novis pro­ mulgatis legibus per convenientes correctiones aptantur (76). Nullibi in iure per generales leges vel peculiaria statuta ille stilus est determinatus, et unaquaeque Congregatio vel Oflicium Curiae Romanae suum peculiarem habet modum, qui praeser­ tim dignoscitur ex variis formulis seu formulariis expeditionis, quae solent esse typis impressa, relictis opportunis spatiis ad pe­ culiaria per scripturam addenda, atque ex hodierna praxi ita plerumque ad impetrantem mittuntur per respectives Ordina­ rios, salvis casibus omnino specialibus. Formulae praecipuae fré­ quentions usus, passim ab Auctoribus in suis operibus ex authen­ ticis exemplaribus publicantur, adnotatis correctionibus forte factis. In iure Codicis quaerendae sunt Regulae, verae legis vim habentes, in respectivis materiis, circa quas dantur rescripta praeter generalem regulam can. 39 circa condiciones quae essen­ tiales reputantur. Ita pro dispensationibus ab irregularitatibus habetur can. 931 — pro conferendis beneficiis ecclesiasticis cc. 156, § 3, 1447 — pro dispensandis impedimentis matrimonia­ libus 1040,1045,1047, 1051. 1057 — pro debitis vel obligationibus a religiosis contrahendis c. 534, §2 — pro obtinendo beneplacito ad alienationem bonorum ecclesiast. c. 1532. Quod attinet ad ea. quae pertinent ad ipsos officiales manet praeterea « Ordo servandus » praescriptus per const. « Sapienti consilio». Non raro accedunt Instructiones ab ipsis dicasteriis datae vel decisiones publicatae; quibus accedunt consuetudines, (76) Illud probe notandum non fieri subpretionem ex omissione eo­ rum quibus exstantibus rescriptum est nullum nisi apponatur in rescripto clausula derogans (v. gr. inhabilitatis) quia eorum expressio non redderet rescriptum validum — Sed, ut plurimum, non apponetur haec clausula derogans, ideoque rescriptum valore carebit, etsi non ex vitio subre­ ptionis. DE HES CRIPTIS 417 unde inducitur observantia, quae in sensu magis stricto stilum constituunt. Haec in unum colligere in hacparte generali potius obnoxium esset confusioni, et potius sunt tradenda in singulis tractatibus pro respecliva materia. 272. Aderant tamen principia quaedam generalia ex fonti­ bus iuris praecedentis deducta, quibus standum est nisi per Co­ dicem aut posteriorem praxim facta fuerit immutatio: I. Gene­ rating invalida habenda erant rescripta: «) quae data essent con­ tra ius statutarium vel consuetudinarium vel contra ius et pri­ vilegium tertii, nisi horum mentio fieret (nunc can. 46) (77); b) in quibus non fieret mentio prioris rescripti nondum aliunde ineflicacis, nisi prius rescriptum esset generale, alterum vero speciale (78); - c) quae clausulam haberent prohibentem cogni­ tionem causae et veritatis precum, quia in omni rescripto pon­ tificio subintelligitur clausula «si ita est» (79); - d) item quae luissent obtenta contra Innocentii XII decretum « Ut occurratur » 4 lun. 1692 (nunc temperatum ex can. 43). IL Speciatim invalida habebantur rescripta iustitiae, a) si illis dati fuissent incerti iudices arbitrio oratoris eligendi (80); b) si reus vi rescripti citandus esset ultra unam diaetam (=20 milliaria, italien) extra fines suae dioecesis, nisi specialiter id exprimatur (81); - c) si litis pendentis, sententiae appellationis in eadem causa non fieret mentio (82). III. In specie ex rescriptis gratiae invalida dicta sunt re­ scripta beneficialia·. d) si prioris beneficii etiam modici mentio non fieret (83); - b) si qualitas beneficii antea obtenti non expri­ meretur; - c) si modus, quo beneficium vacasset, non insinuare­ tur (84); - d) si mentio omitteretur rescripti primi super bene­ ficio ab alio impetrati (85). Cap. 4S 10 h. t. in VI® — cap. 2, 19, X, h. t. (I. 2) in (78) (79) (80) (81) (82) (83) (84) (85) Cap. Cap. Cap. Cap. Cap. Cap. Cap. Cap. cap. 1 de const. 1, 2, 3 X h. t. Reiff enstuel h. t. § 4. 2 X h. t. 10 X h. t. 28 X h. t. correctum per cap. 11 § 2 h. t. in VI®. 12 X h. t.; cap. 3 X de confirm. II, 30; Schmalzgr. h. t. n. 9. 17, 42 X h. t. 8 X h. t. 6 h· t· in VI Cfr. quoque Ojetli. Comm. c. i. c. I, pag. 235. 418 TITULUS X IV. Quoad rescripta matrimonialia, omnino remittendum est ad tractatum de matrimonio (86). 273. II. Relate ad obreptionem, haec ex dictis vitatur, «si vel unica causa proposita vel ex pluribus propositis una saltem motiua vera sit » (can. 42, § 2). Distinguitur causa motiua seu finalis vel principalis se. illa quae movet seu determinat Superiorem ad rescriptum conceden­ dum, et causa impulsion quae impellit quidem superiorem sed sola non movet. Nihilominus ex pluribus causis impulsivis alle­ gatis potest moveri superior (singula quae non prosunt, simul collecta iuuant S. C. de Sacr. 1 Aug. 1931 in A.A.S. t. 23, 414); omnes simul constituunt unam causam motivam. Unica causa allegata ex qua conceditur rescriptum erit motiva; ex pluribus allegatis illa quae ponitur in ipso rescripto pariter erit motiva. Indicium pertinet ad ipsum rescribentem et stilus Curiae, praeter instructiones vel decisiones de determinatis materiis da­ tas. cognoscitur ipsa praxi. Quare impetrantis est allegare causas omnes, ob quas spem fundatam habeat gratiae concessionem ob­ tinendi, omissa qualibet allegatione causae falsae, quae si scien­ ter fiat est delictum poenis obnoxium ad normam can. 2361. i 274. In dubio de subreptione vel obreptione, applicanda sunt generalia principia. Quare in dubio iuris valet can. 15, ideoque non est censendum vitiatum rescriptum ex reticentia veri, quod non constat esse exprimendum ad valorem, nec allegatio causae falsae, in dubio num sit impulsi va vel motiva, modo alia causa motiva sufficiens fuerit allegata. — In dubio facti i. e. si dubium versatur circa exsistentiam facti, de stilo Curiae exprimendi vel circa exsistentiam causae motivae, applicandum est generale iu­ ris principium: in dubio standum est pro valore actus (87): ideo­ que licebit retinere (si dubium excuti non possit) preces veritate (86) Est ampla materia, difficilis et valde practica: in ea attendenda sunt: Instructio S. C. P. F. 9 Maii 1877 (Collectanea n. 1482); Formulae Apost. Datariae pro matrim. disp. editae a. 1901; Praxis Apost. dispensa­ tionum super dispensat, matrimon. a. 1902. — Cfr. De Smet, De matrim. n. 817 sq. 843 sq.; Wernz-Vidal, De matrim. n. 439 sq.; Cappello, De maIrini. n. 270 sq.; Gasparri, De matrim. (1932) I. n. 295 sq. 324 sq. (87) Cfr. ad rem L. 12 D. de rebus dubiis 34,5. JW ι· I DE RESCHIPT1S 419 niti, expressa esse que de iure erant exprimenda, causam veram allegatam esse causam validam seu sufficientem, nam generatim ex can. 84, § 2 in dubio de sufficientia causae dispensatio licite petitur et licite ac valide conceditur, quod si valet respectu dis­ pensationis, quae est vulnus legis, a fortiori in aliis gratiis per rescriptum concedendis. Cfr. quoque can. 54 § 1 de manifesto vitio subreptionis vel obreptionis, ut exsecutor necessarius possit denegare exsecutionem (88). 275. III. Ex bis iam facile deducitur vis clausulae « si pre­ ces veritate nitantur », sive expresse apponatur, sive tacite intelligatur etiam sine expressa mentione. Veritas quae in supplici libello requiritur, est absentia subreptionis vel obreptionis secun­ dum praecedentes regulas verificata; quod tamen non significat valere illa rescripta, in cuius supplicatione fuerint narratae res fabulosae, falsae, absurdae sive circa rem ipsam quae petitur, sive circa personam rescriptum impetrantis. Falsa penitus narratio factorum et falsa et ad decipiendum composita expositio qualitatum supplicantis, est dolus, fraus et deceptio, est crimen falsi et iniuria Superiori facta, quam evidenter Superior non vult praemio afficere per concessionem gratiae. Codex praescriptum desumpsit ex iure praecedenti ab an­ tiquo vigente (89) et constanter retento. Iure vero Codicis inqui­ sitio de veritate precum, ut condicio essentialis non exigitur, nisi per specialem clausulam praescribatur (90). Ubi ergo exprimi­ tur (semper subintelligitur) habenda est ut monitio intelligenda secundum generales iuris regulas (91). (88) Ita generatim Codicis Commentatores, licet in dispensationibus matrimonialibus nonnulli consulunt recursum ad rescribentem si tempus suppetat. Cfr. De Smet, De spousal, et matr. n. 921. (89) Iam Gratianus: «Rescripta... expressam debent in se habere conditionem: si preces veritate nitantur. Mendax enim precator debet carere impetratis et quibus scripta diriguntur sunt puniendi, si precum mendacia vetuerint argui » (Dictum Gratiani post c. 16, C. XXV q. 2). (90) Praescriptum videtur urgeri per illam clausulam: « si preces veritate niti repereris », quae sua efficacia carere non debet. (91) Cfr. Van Hove 1. c. n. 116 — Can. 41 hic quoque applicandus est circa momentum, quo veritas precum verifleare debet, sc. in rescri­ ptis datis in forma gratiosa eo momento quo datae sunt litterae, in aliis momento exsecutionis. titulus x 420 De convalidatione rescripti invalidi. Rescrip­ tum invalidum per rescribentem convalidari potest, expeditis convalidatoriis litteriis. quae dicuntur « Perinde valere », qua­ rum effectus retrotrahitur ad diem datae prioris concessionis: si tamen datum est forma commisoria et exsecutor illud exsecutioni mandavit, requiritur nova exsecutio. Ad eas obtinendas requiri­ tur, ut in nova supplicatione summatim saltem referatur tenor prioris concessionis, indicandum est vitium prioris rescripti et revalidatio petenda. Immo refert Gasparri ex Giovine, quod si post obtentas convalidationis litteras novus defectus detegatur, nova gratia opus est. ex stilo Rom. Curiae nuncupatur « perinde valere super perinde valere ». Dicuntur vero litterae reformatotoriae seu decretum reformatorium, quando convalidatio peti­ tur ipsius supplicis libelli, ante rescripti expeditionem, ad quod obtinendum in nova supplicatione est exprimendum quae in priori omissa fuerint aut in ea sint corrigenda (92). 276. Scholion. Concursus habetur, si de una eademque re impetrata fuerint duo vel plura rescripta inter se contraria, quae proinde simul ad effectum deduci nequeunt. Non habetur concursus in iterata rescripti expeditione eidem perso­ nae factae. — Practice ille concursus potissimum obtinere facile potest in materia bénéficiai! et in materia iustitiae. Regulae in concursu servandae dantur canone 48: I) Peculiare, in iis quae peculiariter exprimuntur, praevalet generali, nulla habita ra­ tione prioritatis temporis, quia generalia, iuxta peculiaria re­ guntur generali iuris principio « in toto iure generi per speciem derogatur » Reg. 34. Iur. in VI. II) Si aeque sint generalia vel pe­ culiaria. attendenda temporis prioritas. ex principio « qui prior est tempore, potior est iure » Reg. 54 Iur. in VI. Insuper, qui 277. Rescriptorum concursus. (92) Cfr. Gasparri. De matrim. (1932) n. 346 ex Giovine. De dispen­ sat. matrim. t. II § 82, n. 4 sq.; Van Hove 1. c. n. 180 sq. qui etiam refert hodiernam formulam litterarum Perinde valere: « S. C. de discipl. Sa· cram., vigore facultatum a SS.mo D. N. Pio X sibi tributarum. Ordinario... committit ut praefatas dispensationis litteras, quas ipsa S. C. super noviter deducto impedimento dispensando sanat et convalidat perinde ac si super (impedimento post obtentam dispensationem nuper detecto) ex­ peditae fuissent, servata in reliquis illarum forma et tenore, licite ac li­ bere exequatur >. Cfr. quoque De Smet. De matrim. n. 924. DE RESCRIPTIS 421 prius impetravit, inde habet itis quaesitum, cui rescribens non vult derogare, nisi expresse dicat. Quae temporis prioritas sup­ putatur a die datae (hora non solet adnotari) tum in rescriptis gratiae factae, tum in datis forma commissoria (93). — Regula duplicem habet exceptionem: «) si in posteriori rescripto mentio fiat prioris; tunc enim a rescribente cognosci prius rescriptum noscitur, qua notitia exsistente alterum consulto dedit ideoque voluit praevalere; b) si is qui prius rescriptum impetravit, sive ex dolo sive ex notabili negligentia usus non fuerit. Notabilis ne­ gligentia erit nota, si alterum seu posterius rescriptum, non so­ lum exsecutioni mandatum est sed etiam in usum deductum fuerit et gratiae seu iuris quasi-possessio capta fuerit. Négli­ geas sibi imputet, si in sui nocumentum usus fuerit facul­ tate can. 52 differendi impetrati rescripti praesentationem. — III. Si inter rescripta praelatio ex duobus praecedentibus titulis determinari non possit, puta quia utrumque est generale vel spe­ ciale et eodem die datum fuit, nec constet quodnam prius eodem die fuit datum, « utrumque irritum est, et si res feret, rursus ad eum qui rescripta dedit, est recurrendum » (cit. can. 48 § 3). Qui postremus casus, in praxi hodierna, raro admodum occurret. — Praesumptio quaedam potius est, quod posterius rescriptum sine prioris mentione datum, censeri debere subrepticium (cfr. cap. 3 X. h. t.). — Ab antiquis disputationibus afferendis, stante iure Codicis claro, videtur abstinendum. § 3. DE INTERPRETATIONE ET EXSECUTIONE RESCRIPTUM 278. Interpretatio. I. Rescripta postquam legitime praesentata (94) fuerunt, generatim ita sunt interpretanda (95), ut verba clara etsi videntur esse gravia et a iure communi exorbitantia, accurate sint servanda. Nam verba clara non admittunt interpre­ tationem nec Voluntatis contecturam (96). Hinc praescriptum can. (93) Etiam rescripta in forma commissoria dicuntur impetrari seu concedi die quo signata fuere; cfr. Reiffenstuel h. t. n. 89 sq. (94) Schmalzgr. h. t. n. 20 sq. (95) Pirhing h. t. n. 15 sq. Cfr. de interpretatione clausularum h. t. I, n. 133; Pulzer 1. c. p. 16 sq. (96) Cap. 15, X de V. S. V. 40; cap. 2 h. t. in Sext.; cap. 18, X h. t. 422 TITl’l.VS X 49: «Rescripta intelligenda sunt secundum propriam verborum significationem et communem loquendi usum, nec debent ad ca­ sus alios praeter expressos extendi >. Quod si verba sunt dubia, rescripta iustitiae sunt strictae in­ terpretationis: etenim parti collitiganti sunt odiosa et iurisdictioni Ordinarii haud raro detrahunt (97). Quare luiismodi rescrip­ ta ad personas in supplici libello non expressas, ad lites post obtentum rescriptum exortas, vel ad alias lites prius exsistentes et non indicatas nequaquam extendi possunt (98). Rescripta vero gratiae cum liberalem contineant Rom. Pontificis concessionem, generatim sunt iargae interpretationis contra concedentem; nam qui liberaliter aliquid concedit neque quidquam excipit, omnia praesumitur concessisse (99); a fortiori si praeter privatum fa­ vorem publici etiam boni intersit facultas dispensandi. Nihilominus ab ista regula excipiuntur, strictaeque inter­ pretationi sunt obnoxia omnia rescripta de beneficiis, quae spe­ ciem quandam ambitus exhibent, aut quae praeiudicium quod­ dam tertiae personae involvunt (100), aut sunt contra ius com­ mune in commodum privatorum, velut ordinariae dispensatio­ nes (can. 50). Lata autem rescripti interpretatio non permittit rescriptum extendere de persona ad personam aut de casu ad casum, cum vis rescripti non nitatur in ratione ob quam datur sed in volun­ tate rescribentis, licet extendi debeat ad omnia quae virtualiter comprehenduntur in ipsis verbis; quod ultimum etiam dicen­ dum est de rescriptis strictae interpretationi obnoxiis (a). 279. II. Rescripta interdum continent gratiam, quam Ro­ manus Pontifex immediate absque intermedio exsecutore vel de­ legato concedit supplicanti. Quo in casu rescriptum dicitur da(97) Cap. 15, 16, X h. t.; cap. 2 h. t. in Sext. Cfr. obligationem au­ diendi interesse habentes ante concessionem gratiae, cum haec ius aliis quaesitum laedit in Ordo servandus, part. II, c. 3, art. I, n. 1. (98) Cap. 32, 40. X de off. et p. i. d. I, 29: Pirhing h. t. n. 156 sq.; cap. 34, 43, X h. t.; Scherer 1. c. p. 1+3. (99) Cap. 4 de praeb. III. 4 in Sext.; Schmalzgr. h. t. n. 28 sq. (100) Cit. cap. 4 de praeb. in Sext.; cap. 15, X de off. et p. i. d. I, 29. (a) Cfr. Suârez, De leg. 1. VIII cap. 28. η. 11 sq.; Pirhing 1. v. tit. 33. n. 25; Reiffenstuel (V. 33) n. 98 sq.; Schmalzgr. (V, 33) n. 121. DE RESCRIPTIS ; I ! 423 tum in forma gratiosa atque continere gratiam factam, quae vim consequitur et ius quaesitum parit oratori a die datae sive expeditae gratiae (can. 38), ita ut solummodo acceptatio gra­ tiae per supplicantem accedere debeat. Inde consequitur, quod in rescriptis gratiae factae causa motiva ipso tempore gratiae da­ tae sive expeditae exsistat nccessc est (can. 41). Ordinariae vero rescripta tantum continent mandatum, quo Romanus Pontifex aut imperat exsecutori necessario, ut servatis servandis gratiam supplicanti largiatur (rescripta in forma commissoria necessa­ ria) aut concedit facultatem exsecutori uoluntario pro suo pru­ denti arbitrio gratiam supplicanti impertiendi: quo altero casu rescripta dicuntur dari in forma commissoria et ad gratiam faciendam (forma commissoria libera). Hinc qui rescriptum in forma commissoria obtinet, eo demum die gratiam consequitur, quo. delegatus nomine Romani Pontificis mandatum exsequitur et sutlicit ut eo die causa motiua veriiicetur, licet falsa fuerit cum datum fuit rescriptum (can. 41). Quam ob causam in rescriptis gratiae faciendae sive in forma commissoria dies praesentatae est attendendus. Idem obtinet in rescriptis iustitiae (101). 280. III. Praesentatio rescripti gratiae factae. Per se S. Sedis rescripta, gratiam factam continentia Ordinario impetrantis praesentari necessario non debent, exceptis tribus casibus can. 51 taxative enumeratis, a) Primus casus est, quando praesen­ tatio in ipso praecipitur ; b) Secundus casus est cum in rescripto agitur de rebus publicis. Publicae autem hoc loco intelliguntur per oppositionem ad res privatas, non ad res occultas. Hoc sensu publicae habendae sunt, quae, spectata eorum natura, divulgan­ dae sunt et in commune populi notitiam venire debent; tales enim res Ordinarium latere non debent. Ab ipso iure exempla peti possunt, v. gr. concessio insignium pro confraternitatibus (can. 713 § 2); indulgentiae novae ecclesiis etiam regularium concessae, quae Romae promulgatae non sint (can. 919 § 1); altaria Beatis dedicata in ecclesiis et oratoriis ex pontificio in­ ii 01) Cfr. cap. 12, 59 X de appellat. II, 28 I^icet inter praesen­ tationem et exsecutionem ordinarie aliquod intervallum re.c.urrat, tamen classica loquutio, quod rescriptum quod pro exsecutione praesentari de­ deLt valet a die praesentatae, intelligitur de potestate exsecutoria non de valore ipsius rescripti. (iulto (can. 1201 § 4); dispensationes super matrimonio rato et non consummato (102); sacrae reliquiae publicae venerationi ex­ ponendae (103) et similia quae cadunt sub vigilantia Ordinarii, quam sine notitia exercere non potest, c) Tertius casus in quo ur­ get obligatio praesentandi rescriptum est. ubi ad Ordinarium per­ tinet comprobare quasdam condiciones praerequisitas ad hoc ut gratia concessa impetrans frui possit, cuius rei exemplum clas­ sicum est visitatio et comprobatio oratorii privati seu domestici per Ordinarium facienda antequam indultarius induito oratorii frui possit (can. 1195 § 1; 1192 § 2). De se Ordinarius in casu canonis 51 rescripti exsecutor non est, sed tantum attestatur nihil obstare usui rescripti seu, ut dicitur « visum > apponit, ex quo nullam potest compensa­ tionem seu taxam repetere, quamvis necessariae expensae sarciri debeant (104). 281. IV. Praesentatio rescripti in forma commissoria dati. Ex natura rei exsecutori rescriptum est praesentandum, cum is oilicio suo nec valide nec legitime fungi possit, nisi prae manibus habeat rescriptum eiusque authenticitatem et integri­ tatem recognoscat, nec ei sufficit privata notitia, litteras esse a Curia expeditas; salvo casu quo. urgente necessitate, ex offi­ cio etiam per telegraphum illa notitia transmittatur, per quam officialem transmissionem revera autorizatur ad exsecutionem re­ scripti (can. 53). Quod si non sufficit privata notitia, licet omni­ no certa, multo minus exsecutori licet procedere ex mera prae­ sumptione vel probabilitate facultatis concessae (105). De se rescriptum natura sua est perpetuum, nisi agatur de gratia momentanea (de dis­ pensatione ad unum actum) quae nullum concedit favorem tra­ ctum habentem successivum seu ad actus successive et indefinite ponendos; talis enim momentaneus favor ad unum actum, actu expleto ex natura rei cessat sed huic quoque favori momentaneo 282. V . Tempus praesentationis. (102) S. C. Sacram. 7 Maii 1923 c. XV, n. 105 in A. A. S. XV, 413. (103) < Ordo servandus», Nonnae pecul. cap. Ill, art. 1, η. 4. (104) «Ordo servandus», Normae peculiar, cap. Ill, art. 1 n. 4, 5. (10o) Nova exsecutio erit necessaria, habito rescripto, non novum rescriptum Wernz-Vidal, De matrimonio n. 445, nota 147. DE RESCRIPTIS 125 propria quaedam est perpetuitas in quantum ut plurimum non determinatur tempus in (pio actus explendus sit, ideo favor in­ definite durat. Ad eam perpetuitatem invocata constanter est Regula 16 luris in VI” « decet concessum a Principe beneficium esse mansurum ». Congruenter ad hoc principium sanxit can. 52: «Rescripta, quorum praesentationi nullum est definitum tempus, possunt exsecutori exhiberi quovis tempore, modo absit fraus et dolus» (106). Pro foro externo. 1° De persona exse­ cutoris nihil in particulari decernit ius novum (107). Pro foro in­ terno confessariis; pro foro externo Ordinariis solet committi. 283. Exsecutio ipsa. I. (106) Fraus et dolus ex circumstantiis coniici poterit. Ius Codicis nullum proponit critérium. Quoad rescripta iustitiae, olim frequentissima, in quibus dolus facilius et cum alterius damno committi poterat, valebat principium (cap. 23 X h. t. Innocent. Ill) : « si quis nostras litteras im­ petrans, intra annum, postquam copiam iudicum habuerit, ex malitia vel negligentia postposuerit uti eis, auctoritati posteriorum litterum va­ leat conveniri, licet in ipsis nulla de prioribus mentio habeatur»: unde in tali facto saltem habebatur legitima praesumptio fraudis et doli. Ce­ terum rescripta iustitiae durabant per totum tempus utile ad agendum, si interim aliae litterae non fuissent concessae. Cum lex non distinguat, fraus et dolus non solum intelligitur contra legem (v. gr. procrastinatio facta ut preces quae vere non erant, mu­ tatis circumstantiis verae fiant, ut desinat obstare ius alterius contra quem rescriptum fuerat impetratum ut impetrans ex inhabili habilis fiat), sed etiam fraus et dolus directe admissus in alterius detrimentum v. gr. eum defatigando et decipiendo. Fraudem et dolum in procrastinatione praesentationis admissum obstare valori exsecutionis non costat. Damnum inde alteri per fraudem illatum profecto erit reparandum et ad hoc fraudis auctor erit cogendus, et ipsum rescriptum a rescribente merito rescindi debet, annullata, si possibile est, gratia concessa. (107) Iure praecedenti exsecutores rescriptorum iustitiae, quae juris­ dictionem in foro externo requirebant erant personae in ecclesiastica dignitate constitutae veluti Episcopi, Vicarii generales, Praelati regulares etiam locales, dignitates et personatus, canonici ecclesiarum cathedralitim. (cap. 11 pr. h. t. in VI0). At canonici ecclesiarum coli egi a tarum (S. C. C. in c. Regensi 9 Sept. 1843), decani rurales, priores claustrales, parochi non sunt ideonei. Quod si iurisdictio in foro externo non requi­ reretur, exsecutio rescriptorum committi solita est doctoribus sacrae theo­ logiae vel sacrorum canonum vel confessariis regularibus privilegiatis 426 TITULUS X 2°) Exsecutor accurate servare debet mandati nonnam in rescripto expressam. Et quidem ad valorem condiciones essen­ tiales. ad liceitatem alias condiciones seu clausulas praeceptivas. Si condiciones essentiales non servaverit aut substantialem pro­ cedendi formam non servaverit, irrita est exsecutio. Substantialis est illa procedendi forma, quae rescriptum limitat quoad formam (« in foro sacramentali » — « in foro interno tantum »); item ordo procedendi a iure communi alienus; pariter a forma quae sub­ stantialis apparet ex clausulis, rescripto expresse appositis, quae accurate expendendae sunt. 3°) Quae forum externum respiciunt, scripto exsecutioni mandanda sunt (can. 56); quod praescriptum ex ipso canonis tenore pertinet ad liceitatem et inservit etiam ad legitimam pro­ bationem. Cum in foro interno sacramentali exsecutioni man­ danda sunt, haec fieri debet oretenus in actu ipso confessionis sive ante sive post sacramentalem absolutionem et valet'tametsi absolutio data non fuerit modo facta fuerit confessio: in illis vero quae data sunt pro foro interno, ubi confessio aut expresse aut aequhalenter non fuerit praecepta, sive intra sive extra con­ fessionem et plerumque viva voce exsecutio facienda est. (Cfr. can. 202). Cum scriptura pro foro externo, praesertim requiratur ad probationem, non est exclusa oralis exsecutio etiam per telepho.nium vel etiam per telcgraphum; nec est improbabile quod va­ leat exsecutio, praesertim pro impedimento matrimoniali confe­ renda. si exsecutio tacite seu implicite fuerit data, si v. gr. exse­ cutor edicat «oratores matrimonium inire posse». 4°) Ex iam praemissis de duplici forma rescripti dati in forma commissoria, exsecutor potest esse aut voluntarius quod minus frequenter occurrit aut necessarius quod frequentius ac­ cidit (10X). Necessario committitur nudum ministerium, nec quid­ quam inquirere debet, nisi num preces veritate nitantur et es­ sentiales condiciones forte per clausulas appositas requisitas vevel personis ecclesiasticis alias idonei (Cfr. Maschat h. t. n. 13, 14). Sed etiam quoad forum internum in disciplina hodierna non soient requiri speciales qualitates personates. (108) Distinctio olim facta exsecutoris necessarii in merum et mix­ tum. iure Codicis videtur exsultare. Cfr. Van livre 1. c. n. 246 sq. iunct. c Ordo servandus » 1. c. n. 3 sq. DE KESCHIPT1S 427 rilicentur, inquisitione simplici, non iudiciali. Quo constito, exse­ cutio rescripti denegari non potest, « nisi is qui rescriptum im­ petravit adeo, indicio exsecutoris, videatur indignus ut aliorum offensioni futura sil gratiae concessio; quod si accidat, exsecutor, intermissa exsecutione, statim ea de re certiorem faciat rescri­ bentem » (can. 54 § 1). Voluntario vero exsecutori preces oratoris remittuntur cum facultate expetitam gratiam concedendi, « cuius est pro suo pru­ denti arbitrio et conscientia gratiam concedere vel denegare » (can. 54 § 2), attenta forma rescripti, causis in supplici libello allegatis et rei opportunitate. Num voluntarius an necessarius exsecutor designatus sit ex tenore rescripti est eruendum. Mandatum gratiam concedendi i exsecutorem designat necessarium, tametsi addatur pro arbitrio et conscientia (v. gr. Mandamus ut, si vera sint exposita, dispen­ ses » vel « 5. C. Ordinario committit ut, si vera sint exposita, dis­ pensationem benigne largiatur », quae est formula hodierna dis­ pensationis matrimonialis). Voluntarium exsecutorem designat remissio precum exsecutori cum facultatibus necessariis vel op­ portunis; vel eadem remissio, cum facultate gratiam largiendi pro arbitrio et conscientia ipsius exsecutoris. 5°) Valor exsecutionis non pendet a verificatione causa­ rum; ea bona vel mala fide omissa, exsecutio erit illicita, sed va­ lida, nisi tamen preces re ipsa veritate non nitantur, tempore fulminationis. 6°) Exsecutor, qui quovis modo in rescripti exsecutione er­ raverit, potest illud iterum exsequi (can. 59 § 1). 7°) « Rescripta quaelibet exsecutioni mandari possunt etiam ab exsecutoris successore in dignitate vel officio, nisi fue­ rit electa industria personae » (can. 58). Quae praescriptio pro­ venit ex mutatione facta a Leone XIII, a quo hac in re voluit esse satisfactum postulatis Episcoporum Belgii in Cone. Vaticano exhibitis, idque praestitum est per decreta S. 0. 20 Febr. 1888; 20 April, et 23 lun. 1898; 3 Maii et 20 Dec. 1899; 5 Sept. 1900. II. Pro foro interno. 1°) Si agitur de foro interno sacramen­ tali, exsecutor constituitur confessorius et quidem cum mandato exsequendi seu ut exsecutor necessarius. Qui confessarius vel determinatur personaliter cum nomine et praenomine, vel, idque plerumque, indeterminate designatur sc. «confessorio ex appro- TITULUS X bâtis ab Ordinario loci ab eis electo (vel eligendo) », videlicet ab impetrantibus rescriptum, (ionfessario autem committitur, sive supplica ad S. Poenitcntiariam directe, sive per medium Ordi­ narii a confessario fuerit transmissa; in altero casu Ordinarius quidem rescriptum accipit sed cum onere illud clausum confes­ sario transmittendi. Ubi confessarius indeterminate designatur, illum eligit poenitens; litteras autem iam a poenitente confes­ sario traditas, si nondum exsecutioni mandatae sunt, a poeni­ tente repeti possunt, ut ad alium confessarium recurrat (109). 2') Pro foro extrasacramenlali, dum rescriptum in for­ ma commissoria datur, in exsecutorem designatur Ordinarius, parochus aliusve sacerdos, (pii supplicationem transmisit. WQ 281·. Exsecutoris substitutio. I. Exsecutio fieri potest etiam per substitutum ab exsecutore pro suo prudenti arbitrio libere ele­ ctum. nisi; 1 ) fuerit electa industria personae, quod tunc obti­ net cum rescribens aliquam qualitatem personalem exsecutoris praecise intenderit et suam intentionem declaraverit; hoc non accidit si persona substituenda designata fuerit per officium, di­ gnitatem vel titulum; 2’) substitutio prohibita fuerit; 3°) persona substituenda fuerit a rescribente praefinita (can. 57 β 1). Etiam quando fuit electa industria personae, exsecutori sem­ per est permissum alteri committere actus praeparatorios v. gr. necessariam inquisitionem (can. 57 § 2). Porro rescripta quaelibet exsecutioni mandari possunt etiam ab exsecutoris successore in officio vel dignitate, nisi pariter ele­ cta fuerit industria personae (can. 58). II. Substitutio etiam in rescriptis pro foro interno est aliqua ratione possibilis (can. 57 § 1 distinctionem non facit), in quan­ tum confessarius. etiam personaliter designatus, nisi appareat electus ex industria personae, possit alium confessarium sibi sub­ stituere. praevio, ut per se patet, consensu poenitentis. ne sacramentale sigillum laedatur. Pro exsecutione rescripti, eam dumta­ xat taxam exigere potest exsecutor, quae in ipso rescripto fue285. Taxa exigenda. (109) Cfr. De Smel, De spons, et inatrini. n. 865 not. 1; Ferreres. La Curia Romana n. 873. Talis esset casus, quo confessarius cui litterae sunt praesentatae aegritudine aliave causa impediretur, vel imperitus aut nimis rigidus reperiretur. DE HESCIUPT1S 429 rit indicata, ut plerumque fit in rescriptis fori externi, aut in indicationis defectu eam quae fuerit praefinita in Concilio pro­ vinciali vel in Episcoporum conventu ct insuper S. Sedis appro­ bationem obtinuerit ad normam can. 1507 § 1. § 4. DE RESCRIPTORUM CESSATIONE 286. Rescripta ex praemissis de se sunt illimitatae duratio­ nis (est beneficium Principis), nisi ipse rescribens expresse limi­ tatam durationem ipsi assignaverit, quo casu, tempore expleto, ex ipsa natura rei rescriptum cessat. Qui aliquid concedit prae­ cise ad determinatum tempus, ultra illud nihil concedit. Codex non memorat causas, ex quibus rescripta ab intrin­ seco cessant, nec ex causis extrinsecis eas quae se tenent ex par­ te rescriptum impetrantis sed tantum eas quae se tenent ex parte rescribentis. In his quas Codex memorat facile distinctio fieri potest inter causas cessationis et causas peremptionis rescripti, prout interveniat vel secus novus actus rescribentis. 287. I. Ex natura rei ex causa intrinseca cessat rescriptum, praeter memoratum casum rescripti temporanei, ipso lapsu temporis certi vel incerti pro quo datum est: a) impleta condicione resolutoria (cfr. cap. 5 h. t. in VI0; cap. 4 de olT. ind. dcleg. I 2). b) Morte impetrantis rescripta ad beneficia et privilegia personalia, non vero rescripta iustitiae et privilegia realia. quae transeunt ad haeredes. c) Morte illorum contra quos nominatim rescripta iustitiae sunt impetrata, ita ut non transeant ad haeredes, si res adhuc sit integra (can. 36 X h. t.). d) Morte exsecutoris, si is fuerit exsecutor nominatim con­ stitutus. cuius industria est electa. Non cessat si commisso exse­ cutori facta fuit ratione dignitatis vel officii, nam hoc casu, ex memorato canone 58, potestas exsequendi transit ad successorem. r) Renuntiatione impetrantis rescripta gratiae, si illa fa­ vorem contineat solius impetrantis, quoniam unusquisque favore sibi concesso renuntiare potest; si duobus vel compluribus gra- 430 TITULUS X tiam indulgeanl, quilibet suo favori renuntiare eatenus lanium valet, quatenus id absque laesione favoris alterius fieri potest; si vero favorem publicum, ipsamque communitatem respiciunt, certe renuntiatione ius tertii tolli nequit, immo nec proprium, cum ob publicam utilitatem favor sit concessus, cui privatus renuntiare non potest; item rescripta iustitiae renuntiatione ces­ sant vel ipso adversario invito, quamdiu indici delegato non fue­ rint praesentato. Cfr. quae can. 207 § 1 de variis modis, quibus potestas delegata exstingui potest. 288. II. E.r parte rescribentis. 1°) Rescriptum cessat ob revo­ cationem generalem per legem contrariam factam, in duplici tantum casu: a) si lex lata fuerit a Superiore ipsius rescriben­ tis (qualis est Rom. Pontifex respectu rescripti ab Ordinario concessi) quae rescripta omnia legi contraria revocet; b) si lex eiusdem rescribentis vel successoris nominatim caveat de rescri­ ptis appositis clausulis illa revocans — Extra hos casus lex re­ scriptis ipsi contrariis non nocet neque ea revocat, sicut generalim non nocet iuri iam quaesito ex usu rescripti (can. 60, 2 iunct. can. 10) (110). 2°) Cessat rescriptum revocatione peculiari facta per actum rescribentis vel successoris vel Superioris; quae tamen revocatio effectum non obtinet antequam parti, quae rescriptum obtinuerit, fuerit auctoritative intimata (can. 60 § 1) nec suffi­ cit notitia privatim habita. Salva manent principia can. 48 de praevalentia rescriptorum in casu concursus duplicis rescripti. 3°) Resoluto iure concedentis perimitur rescriptum: «) Si (110) Non numquam ipsum legis obiectuin est directe revocatio cer­ torum privilegiorum, et tunc nulla est difficultas. Hoc diu praestabat novus Rom. Pontifex, dum initio pontificatus promulgabat Regulas Cancelleriae Apostolicae, quoad certa rescripta quae nondum exsecutionem sortita fuerant. Cfr. Reg. 13. 14, 15. Interdum legi additur clausula re­ vocatoria rescriptorum, quod attinet ad privilegia legi contraria per rescriptum concessa. Si in rescripto haberetur clausula prohibens de­ rogationem aut simpliciter aut cum addito « sine insertione de verbo ad verbum privilegii cui derogatur», certe pro revocando rescripto seu privilegio requiritur clausula specialis, sed saltem ex stylo et praxi ho­ dierna admittitur efficacia derogatoria per clausulam « non obstantibus quibuscumque privilegiis etiam speciali mentione dignis» vel «sub qua­ cumque verborum forma conceptis ». Van Hove 1. c. n. 287. DE RESCRIPTIS 431 datum est cum clausula « ad beneplacitum nostrum aut alia aequipollenti »; ipsa namque clausula ex voluntate rescribentis li­ mitem (lurationis indigitat. Aequipollens autem non est clau­ sula « ad beneplacitum Sedis Apostolicae », Sedes enim ipsa non moritur nec cessat, b) Si rescriptum dat facultatem concedendi gratiam peculiaribus personis in rescripto expressis et res adhuc sit integra; agitur videlicet de exsecutore voluntario, qui nondum coepit rescriptum exsequi: res est adhuc integra in rescriptis iustitiae citatione nondum legitime peracta, in rescriptis gratiae si nondum positi sunt saltem primi actus praeparatorii. — In hoc casu applicandum est principium canonis 207 § 1 de ces­ satione delegationis, scilicet ad gratiam faciendam, resoluto iure Superioris, c) Cetera rescripta per vacationem Sedis Apostolicae vel dioecesis non perimuntur (can. 61). In hoc tertio casu ratio casus praecedentis non adest: ceterum extra casum numeri praecedentis, aut rescriptum datum est in forma gratiosa, et tunc habetur gratia facta, aut rescriptum concessit gratiam i. e. facultatem generalem (non pro peculiari personae i. e. gratia facienda) et pariter est gratia facta ei cui talis generalis facul­ tas data est. Porro ex gratia facta oritur ius quaesitum, cui non derogatur sine expresso praescripto. De rescriptis vero a SS. Congregationibus dandis Sede Apostolica vacante, accurate ob­ servanda sunt praescripta Const. « Vacante Sede Apostolica » in Codicis Appendice n. 23-25; de facultatibus vero Poenitentiari Maioris cavet n. 13. Cfr. Ferreres'. La Curia Romana n. 844 sq. TITULUS XI DE PRIVILEGIIS Praenotiones. 289. Fontes: C. I. C.. I. I, tit. V de privilegiis; Decret. Grat. c. 3 D. 3· c. 18 C. IX q. 3: c. 63 C. XI q. 3; c. 8, 17 C. XVI q. 3; c. 1, 2, 6, 8, 17, 21 cum diet. Grat. C. XXV q. 2 (1) — Corapl. I 1. V t. 28 d. pr. et exc. pr.; cup. II 1. V t. 14 d. pr. etc.; cpl. Ill 1. V t. 16 de pr. et indulgentis; cpl. IV 1. V t. 12 de privilegiis; cpl. V 1. V t. 12 d. pr. et exc. pr. — Deer. Greg. IX 1. V t. 33 d. pr. et exc. pr.; Deer. Bonif. VIII 1. V t. 7 ead. rub.; Consi. Clem. V 1. V t. 7 ead. rubr.; Extravg. Ioann. XXII t. 11 ead. r.; Extravg. com. 1. V t. 7 ead. r. — Decretales Clem. P. VIII 1. V t. 16 ead. rubr. in cit. ed p. 173 sq., ubi recensentur decret. Cone. Lat. V et Cone. Trid. et aliae Const. Rom. Pont. — Acta S. Sed. vol. I p. 239, 687, vol. Ill p. 433, 413, vol. V p. 183, 593, vol. XIV p. 271; Collectan. S. C. de Prop. F. v. Pri­ vilegia. Scriptores: Cfr. n. 183 Commentatores (2) iur. Decret, in h. t.; Paucapalea 1. c. p. 9 sq.; Stephanas Tornac t. c. p. 13; Zech Praecognita §§ 546 sq.; Sanguineti, Instit. canon, n. 114 sq.; Schulte, D. Lehre v. d. Q. p. 140 sq.; Phillips 1. c. t. V §§ 206 sfl; Scherer 1. c. § 37; Hinschius 1. c. t. III p. 805 sq. Suârez, De leg. 1. VIII, quem de hac materia egregie disputantem recentiores scriptores saepe plane negligunt atque auctoribus inferioris notae postponunt; Laurentius, in Arch. f. k. K. t. 81 p. 273 s.; Putzer, Comment, in facult. apostol. n. 1 sq.; Mergentheim, D. Quinquennal-fakultaten pro foro externo. Thomassinus, Vetus et nov. Eccl. discipl. variis in locis dis­ serit de historia privileg. v. g. P. Ill 1. 1 cap. 33 sq. (3). (1) L. 16 D. de leg. I. 3 < Ius singulare est, quod contra tenorem ra­ tionis propter aliquam utilitatem auctoritate constituentium introductum est »; L. 1 § 2 D. de const, prine. I. 4 « Plane ex his (i. e. constitutionibus) quaedam sunt personales ... personam non egreditur »; L. 4 Cod. Theod. de itinere muniendo XV, 3 « Privatorum privilegiorum », ab onere cura­ tionis < privilegia » (< rescripta presonalia >). (2) Ex theologis consuli quoque possunt: S. Alphonsus, Theol. mor., ubi post 1. I tract. 2 reperitur appendix II de privilegiis; D’Annibale 1. c. P. I n. 222 sq. 227 sq., Ballerimi-Palmieri, Op. theol. mor. t. I p. 428 sq. (3) De privilegiis in foro civili scripserunt: Arndst-Serafini 1. c. §§ 23, 57; Vering. Geschichte u. Pand. § 36. DE PKIVILEGllS 433 290. I. Conexio materiae, Privilegia conectuntur cum legi­ bus, sunt enim leges privatae i. e. in favorem privatorum factae; ex alia parte conectuntur cum rescriptis, quia solent concedi per rescripta sive simplicia, sive magis sollemnia (per Bullas, Bre­ via). Inde apparet conexio cum duobus titulis in Codice prae­ missis (4). Quare minus apte in ordine legali iuris Decreta­ lium (5) fuerunt posita in iure criminali libri quinti propter ac­ cidentalem circumstantiam, quod in privilegiis a personis privilegiatis excessus et abusus committi possunt; quae ratio pariter adduci posset pro aliis multis materiis. Retinet ergo in iure Co­ dicis suam naturalem sedem inter fontes iuris ecclesiastici; abu­ sus vero cl excessus (i. e. delicta cum respectivis poenis) merito amandata sunt ad ultimum titulum libri V Codicis. II. Definitio. Privilegium cum sensu lato et stricto (6) acci­ piatur, duplicem quoque admittit significationem. Et lato qui­ dem sensu denotat quamlibet legem singularem, qua alicui offi­ cio vel personis, rebus aut locis certi ordinis vel generis praero­ gativae quaedam prae aliis etiam exclusive conceduntur tametsi hoc fiat ordinario et communi iure. Quo sensu vel ipsa iura or­ dinaria Romani Pontificis, Patriarcharum, Episcoporum, cleri­ corum, regularium, minorum, interdum dicuntur privilegia, quamvis iure communi nitantur (7). Verum privilegium si sensu (4) Cfr. Zech. Praecognita iuris canon, tit. XVII « Inter rescripta, de quibus modo egimus, illa magnum nomen obtinent, quibus conceduntur privilegia. Haec ad generalia iuris principia merito reducantur, cum ver­ sentur circa omnia summa Iuris capita. Dantur enim personis, rebus et locis: ac in indiciis sicut multas exceptiones pariunt, ita a indicibus at­ tendi summopere debent ». (5) Schmalzgr. h. t. in prooemio tituli sane optime probat ante quae­ stionem de abusu, privilegiorum disserendum esse de ipsis privilegiis (sal­ tem in genere); at minime haec ratio evincit de privilegiis non iam ab initio libri primi, sed non nisi immediate ante delicta privilegiatorum ('. idcirco hic? ») in libro quinto esse disputandum. Quare recte docet Zailinger 1. V t. 33 §§ 259, 262 tractationem de privilegiis reduci ad theo­ riam de legibus. (6) Zailinger h. t. §§ 263, 264. (7) Cfr. c. 8 C. IX q. 3; Zailinger 1. c. § 263; Scherer I. c. p. 165. Concil. Trid. Sess. XXIV cap. 6 de ref. de facultate Episcoporum dispen­ sandi ab irregularitatibus; decret. S. C. Inq. 20 Febr. 1888, quo potestas Episcoporum dispensandi de impedimentis matrimonii multum aucta est. Ita in ipso Codice est sermo de privilegiis clericorum can. 118 sq.; 28 43-1 TITULUS XI stricto et obiective spectatur, est: Lex privata specialem favo­ rem contra vel praeter ius commune concedens (8); si autem subiectivc consideretur, definiri potest: Ius speciale permanens a Superiore contra vel praeter ius commune in gratiam conces­ sum. Quare ad notionem privilegii proprie dicti, cum detur ad instar legis, pertinet perpetuitas (can. 70). licet iure Codicis pari iure regantur facultates quae saepe hac qualitate carent et ni­ hilominus privilegiis accensentur (can. 66). Lex dicitur privilegium, quoniam est norma quaedam obiectiva et permanens, secundum quam quis ex concessione Supe­ rioris obtinet facultatem ordinarie et stabiliter operandi contra vel praeter ius commune (9), et insuper omnibus aliis vera im­ ponitur obligatio saltem non turbandi privilegiatum in usu fa­ voris concessi. Privata vero est ista lex, quia particulari tantum personae vel communitati, ut sunt partes superioris societatis speciale quoddam ius concedit. Quod ius non debet continere favorem qualemcumque, sed directum et specialem. Quare pri­ vilegium non habetur, si favor conceditur de re quae in iure communi (10) iam continetur, qui dicitur « secundum ius ». Paut religiosorum can. 613 sq.; Cardinalium can. 239; Episcoporum can 349; Abbatis regularis can. 625 etc. (8) Cap. 25, X. de V. S. V. 46 < Privilegium ... nec esset 1er privata, nisi aliquid specialiter indiilgerel »; c. 3 D. 3 cum dicto Grat. «Sunt au tem quaedam privatae leges tam ecclesiasticae quam civiles, quae privile­ gia appellantur > (Diet. Gratiani). Privilegia sunt leges privatorum, quasi privatae leges. Nam privilegium inde dictum est. quod in privato fera­ tur» (Isidorus). — Et Cicero 1. 3 de legib. « Maiores nostri in privato 'ho­ mines leges ferri noluerunt, id est enim privilegium ». — « Privos privasque antiqui dicebant pro singulis > (Festus de V. S.); Sudrez 1. c. cap.1, 2. 3fi sq.; Schrnalzgr. h. t. n. 1. 2 sq.; Putzer 1. c. p. 2 sq. not. 3. Hoc sensu etiam dicitur indultum, favor, gratia, immunitas, quamquam stricte privilegium differt a gratia tamquam species a genere. (9) Pirhing h. t. n. 5 recte docet privilegium dari per modum legis privatae ad operandum ordinarie et stabiliter contra (vel praeter) aliquod ius commune. (10) Cfr. cap. 7. X. de procur. I. 38 iunct. cap. unie. X de synd. I. 39, cap. 26. X. de iureiur. II. 24; Schmalzgr. h. t. n. 8, 9; Suarez 1. c. n. 4. 6, 7; Pirhing h. t. n. 3. Quod si quandoque a principe specialiter et expresse ea conceduntur, quae in iure communi iam reperiuntur concessa, id fit per modum declarationis iuris naturalis vel communis ad maiorem secu­ ritatem et confirmationem et auctoritatem, ad vitanda dubia, tollendos scrupulos, pacandas conscientias, compescendos adversarios; nam con­ DE PB1VILEGIIS 135 eis igitur verbis privilegium dici potest lex specialis favorabi­ lis (11). Facultas autem subiectiva ut vere possit dici privilegium, perpetuitate quadam gaudeat necessc est, ut « lex », cui inniti­ tur (12). Privilegium enim est ad modum iuris sive potentiae vel habitus, non ad modum actionis. Quare dispensatio ad actum transeuntem vel ad nonnullos actus similes tractum successivum habentes vel facultas quaedam temporanea v. g. facultates trien­ nales sensu stricto non sunt privilegia, sed v. g. a Reinffestuel in app. ad 1. IV n. 20 appellantur « quasi privilegia » et in can. 66, 1 dicuntur accenseri privilegiis praeter ius. Huiusmodi facul­ tates, quando dantur Ordinariis assimilantur privilegio reali, cum magis officio quam personae adhaereant, et ideo illis uti va­ lent ii omnes qui sub nomine Ordinarii ex canone 198 § 1 ve­ niunt (can. 66, § 2). Quibus notionibus accurate expensis etiam discrimen pri­ vilegii a lege ordinaria, a dispensatione, a gratia vel beneficio, a rescripto haud difficulter poterit erui. A lege proprie dicta differt, quia est lex mere privata; a dispensatione quia est nor­ ma quaedam operandi stabilis; a gratia vel beneficio, quia est ius speciale permanens, gratia autem esse potest transiens; a rescripto, quo quidem etiam privilegium concedi potest, sed non semper et necessario, ubi autem per rescriptum conceditur, hoc est causa privilegii seu concessionis modus. Cfr. Suarez, De leg. 1. VIII cap. 2; Schmalzgr h. t. n. 23. D'Annibale I, 222. III. Divisio. Privilegia dividuntur a) in privilegia contra et praeter ius commune concessa (13); cessio specialis et expressa pluris aestimatur quam generalis aliunde iam obtenta. Cfr. cit. cap. At istae concessiones quamvis aliquem favorem principis contineant, tamen stricti privilegii rationem non habent. Cfr. quoque Pulzer 1. c. p. 1 sq. (ID Cfr. supra h. tom. I n. 50 de iure vel lege speciali. Quare privi­ legium non optime appellatur lex exceplionalis, quia non satis distingui­ tur genus a specie; omne enim privilegium est lex specialis sive exceptio a iure ordinario et regulari, sed non omnis exceptio vel lex specialis v. g. exceptio odiosa est privilegium. (12) Sudrez, De leg. 1. 1 c. 10 n. 16, 17, 18: Zallinger h. t. § 263. (13) Cap. 7, 9, X. h. t. Quod si Hinschius 1. c. p. 808 hanc divisionem negat, eo quod tantum exsistant privilegia contra ius, assectationem pro­ ponit fundamento solido destitutam et aliis opinionibus eiusdem auctoris 436 TITULUS XI b) in favorabilia (14). quae merum favorem continent sine incommodo alterius, et in odiosa, quae tertiae personae praeju­ dicium afferunt v. gr. exemptio a decimis solvendis; c) in affirmativa, quae facultatem concedunt aliquid effi­ ciendi vel agendi, et in negativa, quibus ius ad aliquam omis­ sionem acquiritur (15); d) in gratiosa, remuneratoria, onerosa sive conventionalia, quatenus dantur aut ex mera liberalitate aut in compensationem meritorum aut per modum contractus etiam cum reciproca obli­ gatione ex iustitia commutati va (16); e) in personalia et realia: nam licet omnia privilegia ultimatim redundent in personas, tamen alia proxime et immediate personis conferuntur, alia proxime et immediate conceduntur rei v. g. loco, dignitati, officio (17); f) in privilegia motu proprio et in privilegia ad instantiam sive ad preces concessa; : Suârez 1. c. cap. 4; Schmalzgr. h. t. n. 38 sq.; Giohbio, I concordati p. 53 sq. (17) Gap. 6. X. de praesumpt. II. 23; in Sext.; Suârez 1. c. cap. 3 n. 3 sq. Cfr. quoque decr. S. 0. 24 Nov. 1897 de transitu facultatum apostolicarum Episcopi in Vicarium capitularem ratione officii «Ordinarii DE PRIVILEGIIS 437 /i) in privilegia absoluta atque in condicionata et mo­ duli" (18); i) in scripta et in non scripta (19). Quod si privilegia etiam dividuntur in privilegia iuri com­ muni sive (ut alii minus accurate loquuntur), corpori iuris ca­ nonici inserta et in privilegia speciali concessione sive rescripto data et extra ius commune vagantia, haec divisio nequaquam concidit cum divisione privilegiorum in communia et privata sive singularia (20) Haec altera divisio petitur ex hoc quod primo et per se respiciatur bonum communitatis, licet in istius membra redundet (priv. commune) v. gr. privilegium canonis et fori; vel primo et per se respiciatur bonum personarum particularium, quod mediale redundat in bonum commune (privatum seu sin­ gulare) v. gr. restitutio in integrum minoribus concessum. — Etiam novo iure retineri debet divisio in privilegia Codici inserta et peculiari concessione obtenta, propter canonem 71. Saepe uti­ lis est insertio, ut ab aliis cognoscatur et privilegiatus in eius usu non impediatur. (18) Schmalzgr. h. t. n. 46 sq. 69, 50 sq.; Saurez 1. c. cap. 13. (19) Suârez 1. c. cap. 7, uib occasione huius divisionis exceptiones, quas Scherer 1. c. p. 166 et Hinschius 1. c. p. 810 contra acquisitionem < privilegiis per consuetudinem legitime praescriptam movent, iamdiu praeoccupatae et solutae sunt et iure Codicis explosa. Cfr. quoque Lau­ rentius in Arch. f. k. K. t. 81 p. 273 sq. (20) Suârez 1. c. cap. 6 n. 1 sq.; Schmalzgr. h. t. n. 54, 60. 61. Si Hinschius 1. c. p. 809 duplicem illam divisionem appellat « plane indif­ ferentem s sive nullius momenti, iustos limites excedit neque concluden­ tibus rationibus rem probat. Cfr. D’Annibale 1. c. n. 227; Laurentius in Arch. f. k. K. t. 81 p. 273 sq. Si moderni canonistae (v. gr. Savigng, Schulte, Scherer) reiiciunt illam distinctionem inter privilegia commu­ nia et singularia, etiam innixi iuri Romano (L. 1 § 2 D. 1, 2), Codex huic rationi sentiendi (quidquid sit de theoretico aliquo principio probabili) non adhaesit, et retentio iuris praecedentis, per canonistas classicos ex­ politi, habet, praeter alia, illud commodum, ut in iure valde practico et cotidiani usus non abrumpat traditionem iuridicam Ecclesiae eiusque jurisprudentiam sanis principiis evolutam. D’Annibale quoque, Summula I, n. 218, not. 3 et 227, nota 1, doctrinae classicorum canonistarum mo­ rosum et non satis aequum agit censorem. 438 TITULUS XI $ 1. DE PERSONIS HABILIBUS AD CONCEDENDA ET ACCIPIENDA PRIVILEGIA ·· 291. I. Collator privilegii ecclesiastici potest esse omnis ct solus legislator ecclesiasticus in materia et ditione suae potestati legislatives subiecta. Nani privilegium est lex privata, qua quis ab ordinaria et communi lege observanda permanente!· eximitur, et aliis in communitate imponitur obligatio privilegiatum in usu favoris concessi non turbandi; iam vero huiusmod exemptio et obligatio solummodo a legislatore statui potest (21). At quoniam in foro ecclesiastico maxime agitur de iis privilegiis, quae con­ tra ius commune conceduntur, evidenter solus Romanus Ponti­ fex (22). non inferior Praelatus (23) talia privilegia concedere (21) Cap. 16 pr. X de maior, et ob. I, 33; Suàrez 1. c. cap. 8 n. 1 sq.; Schmalzgr. h. t. n. 70; Pirhing h. t. n. 9. (22) Cap. 3, 4, 12. X. h. t.; cap. 5 h. t. in Sext.; Suàrez I. c. n. 7, 8. (23) Profecto inferiores Praelati a concedendis privilegiis intra am­ bitum suae competentiae i. e. in suis legibus et territoriis non arcentur, sed practici momenti sunt potissimum privilegia pontificia. Cfr. cap. 14, X. h. t.; Suàrez 1. c. n. 10; Scherer 1. c. § 37, II. Rom. Pontifex indubitanter etiam privilegia praeter ius v. g. de ab­ solutione et dispensatione concedere potest; nam cum sit supra ius com­ mune constitutus, non solum contra ius, sed a fortiori praeter ius valet indulgere facultatem libere operandi. Cfr. Suârez 1. c. n. 7; Pirhing h. t. n. 9. At non omnes doctores conveniunt, utrum solus R. Pontifex sit com­ petens ad concedenda privilegia praeter ius, an similis praerogativa Prae­ latis quoque inferioribus v. g. Episcopis sit vindicanda. Profecto Ballerini-Palmieri, Op. theol. mor. t. I p. 428 scribit: « Etsi (privilegium) sit solum praeter legem, solus legislator seu supremus prin­ ceps communitatis potest alicui facultatem talem concedere agendi prae­ ter legem, ut ea sit iuridica. et universa communitas teneatur eam servare priviiegiato ». Quae verba ex sensu obvio soli supremo principi i. e. R. Pontifici in Ecclesia videntur tribuere talem potestatem. Aliter opinatur Biederlack in Act. theol. Oenip. t. XXI p. 564 sci. huiusmodi ius exclusivum R. Pontificis non posse probari. Suârez quoque i. c. 1. VIII cap. 8 n. 10 < Denique simili modo dicendum est de privilegiis, quae non sunt contra ius; nam illa etiam concedere possunt Episcopi respectu rerum ad se perlinentium ». Quibus ultimis verbis Suaresius suam assertionem limitat et nequa­ quam defendit generale principium. Episcopos posse concedere vera pri­ vilegia praeter ius. Quod si deinde descendit ad particularia privilegia ab DE PIUVILEGHS 439 potest; nam ipse solus sive.cum Concilio oecumcnico sive extra illud est supra ius commune constitutus. Qua potestate legislator ad concedendum privilegium competens etiam sine iusta causa Episcopis praeter ius concessa et in corpore iuris canonici relata, fatetur illa potius esse privilegia impropria i. e. donationes vel elargitiones in rebus temporalibus secundum disciplinam tunc vigentem. At donare ali­ quid de propriis bonis, vel concedere usum rei propriae, ut ipse Suàrez 1. c. n. G scite observat, non importat proprium privilegium; nam non est actus iurisdictionis, sed dominii; privilegium vero constituitur per modum legis cum vi obligandi alios ad ipsum servandum. « Et ideo (pri­ vilegium) per se requirit potestatem iurisdictionis, sed non solum quando derogat iuri communi, sed etiam quando concedit aliquid praeter ius; nam illud postea respectu privilegiarii tamquam ius servandum est ». Deinde inter privilegia praeter ius ad instar stabilis exempli prae­ sertim recensentur facultates quaedam absolvendi vel dispensandi a R. Pontifice concessae. At quod ipsi Episcopi per se non habent, id multo minus aliis per modum privilegii concedere valent, ideoque saltem a ge­ nerali assertione iuris cuiusdam ordinarii Episcoporum impertiendi pri­ vilegia praeter ius videtur abstinendum. Porro Biederlack 1. c. t. XXVI p. 156 contra Saegmueller defendit, a compluribus saeculis multa, quae sint mere (?) praeter ius in commune (i.e. ratione materiae legum) potestati legiferae Episcoporum esse subducta et R. Pontifici reservata v. g. de novis festis, irregularitatibus, impedimentis matrimonii inducendis (ideoque huiusmodi leges ab Episcopis latae ra­ tione subiecti legiferi sunt contra ius commune.). At ubi deficit potestas legifera, etiam deest potestas concedendi privilegia. Nam privilegii con­ cessio non solum requirit potestatem legiferam, ut forte deroget iuri communi, « Sed etiam ex ea parte, qua privilegium habet vim obligandi alios ad servandum privilegium ipsi privilegiario est vera lex respiciens communitatem, et ideo ex hac parte requirit publicam potestatem simpli­ citer legislativam ». Cfr. Suârez 1. c. n. 4. Et re vera quid sibi vult privile­ gium non servandi novum festum, quod Episcopus instituere non potest? Sane Episcopus interdum specialiter et expresse aliquid permittere potest, quod iure communi non est prohibitum, sed permissum; v. g. si dicat sponsalia (ubi non viget ius decret. « Ne temere ») sine scriptura publica coram aliquot testibus valide et licite posse celebrari. Quod in casu strictum privilegium omnino non haberetur, ut in not. 13 h. tit. iam est demonstratum. Quod si vicissim Episcopus pro suo iure aliquid prohi­ beat vel praescribat quod hucusque iure communi non fuit prohibitum vel praescriptum v. g. de admissione sacerdotis extranei ad celebrationem Missae sine speciali licentia etiam Ordinarii loci, procul dubio contra hanc legem suam poterit concedere privilegium. Qui favor non nisi im­ proprie, non formaliter diceretur privilegium praeter ius commune; certe in alia dioecesi, ubi similis viget ordinatio, privilégiât© in rigore iuris non prodest; nam Episcopus extra suam diocesim nequi ferre leges. Hinc 440 titulus xi valide utitur, dummodo aliunde nihil obstet; at huiusmodi uibitraria collatio privilegii sine iusta causa facta semper est il­ licita (24). II. Privilegia ecclesiastica, quae sunt contra ius, solis sub­ ditis concedi possunt. Nam haec privilegia concedunt exemptio­ nem ab observantia legis, propterea supponunt obligationem ex lege lata in eo, qui privilegio donandus est; sed obligatio legis tantum veris subditis a legislatore imponi potest; ergo etiam soli subditi acquirendae exemptionis vel dispensationis a lege sunt capaces. Quibus subditis merito adnumerantur illi, qui in aliquo territorio quoad certas saltem leges ab ipsis observandas subdi­ tis aequiparantur (25). Privilegia praeter ius per concessionem legislatoris etiam a non subditis acquiri possunt, dummodo agatur de materia le­ gislatori sive collatori privilegii subiecta, et de qua eidem com­ petat potestas proprios subditos cogendi, ne privilegiatum in usu privilegii impediant. Cuius assertionis ea est ratio, quod talis pri­ vilegii concessione nulla exerceatur jurisdictio in privilegiatos, sed actus merae liberalitatis et donationis (26). Ita Ordinarius illa immunitas ibidem solummodo practicam habet utilitatem, si appro­ batur ab Episcopo quoque alieno, aut a R. Pontifice conceditur, qui uni­ versalem habet jurisdictionem v. g. quoad regulares in ecclesiis sui or­ dinis Missam celebrantes. Quibus omnibus attentis Ballerini-Palmieri recte videtur asserere so­ lum R. Pontificem, non inferiorem Praelatum posse concedere privile­ gium praeter ius in universa communitate servandum. Obligatio vero iustiliae ex privilegio improprio v. g. donationis et translati dominii nequit aequiparari obligationi ortae ex stricto privilegio, quod nititur actu iurisdictionis. Atque haec breviter dicta sint, relicta aliis uberiore rei disce­ ptatione. (24) Sudrez 1. c. cap. 21; Schmalzgr. h. t. n. 16 sq.; Pirhing h. t. n. 12; Hinschius 1. c. p. 810. (25) Sudrez 1. c. cap. 9; Schnialzgr. h. t. n. 73; Putzer 1. c. p. 63 sq. 67 sq. 241 sq. (26) Quo in casu accurate attendendum est, utrum favor quidam non subdito concessus fuerit per modum stricti padi, an tantum per modum licentiae vel iuris precarii; porro num concessio fuerit absoluta, an con­ dicionata. Maxime vero in concedendis turibus iurisdictionis inquiren­ dum est. num legislator sive collator potuerit et voluerit certa iura iuris­ dictionis absolute vel condicionate i. e. salvo iure revocandi per succes­ sorem personae non subditae directe concedere. Qua diversitate stabilita manifeste consequitur nequaquam indiscriminatim et absolute tamquam DE PRIVILEGIIS 441 loci facultates ministeriales etiam sacerdotibus extradioecesanis concedere potest. Quae principia etiam ob oculos habenda sunt, ut iustum indicium feratur de certis favoribus a potestate civili forte Ecclesiae et personis ecclesiasticis concessis (27), vel vicissim de non paucis favoribus ab Ecclesia guberniis civilibus datis. § 2. DE OBIECTO ET FORMA PRIVILEGIORUM 292. I. Obiectum. Privilegium ecclesiasticum indulgeri pot­ est generatim circa materiam, quae legis ecclesiasticae capax est atque generales condiciones ad legem requisitas habet. Praeterea ut patet ex ipsa definitione privilegii, materia debet continere specialem quendam favorem. Qui favor insuper non debet con­ sistere in mero quodam facto transeunte, sed in permanente qua­ dam facultate; privilegium enim participat rationem legis. De­ nique cum privilegium duplicem habeat respectum sci. unum ad privilegiatum, cui favor specialis conceditur, alterum ad re­ liquam communitatem, quae obligationi et oneri manet obnoxia, ad honestatem materiae omnino requiritur, ut privilegiatus iure sibi concesso honeste et sine iniuria aliorum uti possit, et ne aliis nimium gravamen imponatur (28). Hinc Romanus Pontifex in universa materia spirituali suae potestati legislativae directe subiecta indiscriminatim tum con­ tra tum praeter ius commune in toto orbe christiano privilegia concedere potest. Quae potestas nulla ratione sese extendit ad danda privilegia contra-ius naturale et divinum, bonos mores, conservationem atque rectam gubernationem Eclesiae nervum­ que ecclesiasticae disciplinae v. g. per depressionem dignitatis et potestatis suae et universae hierarchiae vel contra ius tertii, nisi bonum ex privilegio oriundum sit multo maius quam damnum tertio illatum. axioma iuris defendi posse, favorem non subdito concessum a collatore non amplius posse revocari. Cfr. Sudrez 1. c. cap. 37 n. 3 i. f., ubi pro more suo hanc quaestionem sobrie et solide examinat. (27) Cfr. c. 35 C. XI q. 1 et notam praec. et Sudrez 1. c. cap. 9 n. 4, 6. (28) Sudrez 1. c. cap. 9 n. 1, 2 cap. 22, 23, ubi rem bene exponit. Cfr. quoque Hinschius 1. c. p. 806 sq. 442 TITULUS XI Item Episcopi aliique Praelati inferiores Romano Pontifice in suis legibus suorumque praedecessorum privilegia concedere possunt, minime vero contra ius commune ne in eis quidem casibus, quibus ex iuris communis vel expressa Rom. Pontificis con­ cessione super ius commune tantum dispensare valent (29). •k· ! 293. II. Acquisitio. Privilegia ecclesiastica acquiri possunt modis qui indicantur in can. 63, § 1 : i. c. « non solum per di­ rectam concessionem competentis auctoritatis et per communi­ cationem, sed etiam per legitimam consuetudinem aut praescri­ ptionem >. - § 2: «Possessio centenaria vel immemorabilis in­ ducit praesumptionem concessi privilegii ». De modis singulis haec sunt animadvertenda: a) primus et praecipuus modus est concessio competentis Superioris ecclesiastici primo et directe alicui facta sive motu proprio sive ad preces, sive per scripturam sive oraculo vivae vocis (30); quod si concessio fiat oraculo vivae vocis (31), curan­ dum est. ut de illo in forma authentica constare possit (32), prout fert can. 79: «Quamvis privilegia, oretenus a Sancta Sede ob­ tenta. ipsi petenti in foro conscientiae suffragentur, nemo tamen potest cuiusvis privilegii usum adversus quemquam in foro ex­ terno vindicare, nisi privilegium ipsum sibi concessum esse le­ gitime evincat »; b) alter modus est communicatio, qua privilegium uni con­ cessum ad alium quoque ex superioris ecclesiastici ordinatione extenditur. Quae communicatio ad instar alterius privilegii potest esse absoluta (sive aequalis sive pariformis sive aeque prin(29) Schmalzgr. h. t. n. 19, 71 sq.: Suârez 1. c. cap. 8 n. 5; Pirhing h. t. n. 9. (30) Cfr. c. 7 C. XXV q. 2 i. f. de sepult. III. 7 in Clem. « verbo seu scripto»; cap. 3 de poenit. V, 9 in Extrvg. com. «etiam oraculo vivae vocis»; Suârez 1. c. cap. 2; Hinschius 1. c. p. 811. (31) Antiqua oracula vivae vocis ablata sunt iuxta tenorem et ambi­ tum Const. Gregor. XV < R. Pontifex» 2 lui. 1622. Urbani VIII Const. ·. Alias » 20 Dec. 1631. Cfr. Perraris 1. c. v. Oracula vivae vocis n. 8, 10. (32) Reg. 27, 31, 52 Cane. Apost.; Riganti 1. c. in Reg. cit.; Ferraris 1. c. n. 2, 10 sq. Cfr. « Ordo servandus in SS. CC. etc. i, part. II c. 3 art. 1 η. 2, ubi gratiae oretenus obtentae dicuntur petenti in foro conscientiae, sine alia condicione, suffragari; at usum privilegii adversus alium nemo potest sibi vindicare, nisi privilegium ipsum legitime probet. ί)Ε PRIVILEGIIS 443 â cipalis) et relativa sive accessoria. In priori casu privilegium uni concessum ita perfecte et independenter cum altero ad instar primae concessionis communicatur, ut aucto, imminuto, sublato privilegio in primo privilegiato per se non augeatur vel minua­ tur vel tollatur in eo, ad (piem « ad instar aeque principaliter » extensum est; v. g. ita non raro inter ordines religiosos privilegia communicabantur. Quod si ad instar in forma accessoria facta est communicatio, privilegium principali privilegiato ita inhaeret, ut si in illo augeatur, minuatur, exstinguatur, etiam in privilegiatis « ad instar in forma accessoria » pariter augeatur, minua­ tur vel exstinguatur v. g. in familiaribus monasteriorum (33). Haec doctrina prout iacet retinetur in Codice can. 65 : « Cum pri­ vilegia acquiruntur per communicationem in forma accessoria, augentur, imminuntur vel amittuntur ipso facto, si forte augean­ tur, imminuantur vel cessent in principali privilegiario; secus si acquiruntur per communicationem in forma aeque principali Quaenam vero privilegia censeantur impertita per communica­ tionem (piando hoc privilegium communicationis conceditur, de­ terminatur praescripto can. 64: «Per communicationem privi­ legiorum, etiam in forma aeque principali, ea tantum privilegia impertita censentur, (piae directe, perpetuo et sine speciali re­ latione ad certum locum aut rem aut personam concessa fuerant primo privilegiario, habita etiam ratione capacitatis subiecti, cui fit communicatio ». Quare exclusa a communicatione manent: 1°) privile­ gia ante Codicem per communicationem obtenta, (piae iure praecedenti etiam per communicationem participari poterant cfr. v. gr. Reiffenstuel V, 33) n. 60; Piat, Praei, iuris regul. V, II q. 145): exclusa manent quia non directe concessa; 2”) etiam privilegia post Codicem ex communicatione acquisita, non par­ ticipantur ex concessa communicatione, sc. si Sodalitas A pri­ vilegium per directam concessionem obtinuit, sodalitas B illud privilegium acquiret per concessam communicationem cum privilegiis sodalitatis A; at sodalitas C illud non acquiret ex con­ cessione communicationis cum sodalitate B; 3°) oh eandem ra­ tionem non participantur ex communicatione privilegia acqui(33) Gap. 25, X. h. t.; cap. 2 h. t. n Sext.; Saurez 1. 1 cap. 15, 16, 17; Schmalzgr. h. t. n. 77 sq. 444 TITULIS XI sita per consuetudinem aut praescriptionem, qui duo modi non continent directum concessionem: salvum tamen manet princi­ pium quod possessio centenaria vel immemorialis inducit prae­ sumptionem concessionis directe factae, quamdiu praesumptio illa iuris non elidatur; 4°) excluduntur privilegia temporaria; 5°) quae habent spe­ cialem relationem ad locum vehit ad determinatum sanctuarium, imaginem etc., aut ad rem v. gr. ad specialem dignitatis vel mu­ neris praestantiam, aut ad personam singularem ob peculiaria merita; 6°) quae communicari nequeunt ob subiecti incapacitatem; atque ita moniales communicant cum privilegiis primi res­ pective ordinis, sed his exceptis quae continent facultates iurisdictionales, quarum illae sunt incapaces (cfr. can. 613). Ante Codicem praesertim regulares mendicantes inter se om­ nia privilegia communicabant (cfr. Piat 1. c. III, q. 144); sed in posterum per codicem quaelibet inter religiones privilegiorum communicatio est exclusa. Cfr. Wernz-Vidal tom. Ill De reli­ giosis η. 389. q) tertius modus est consuetudo vel praescriptio: sane pri­ vilegium sensu strictissimo denotat gratiam permanentem a prin­ cipe specialiter et expresse datam, ideoque consequenter in ri­ gore iuris atque in odiosis, v. g. in revocatione, consuetudo vel praescriptio legitima in anteriore disciplina non recensebantur inter formas vel modos acquirendi privilegia (34); attamen cum consuetudine vel praescriptione possint obtineri iura contra vel praeter ius commune, quae manifeste vim privilegiorum habent, haud sine ratione antiqui canonistae tenebant etiam consuetu­ dine vel praescriptione privilegia posse obtineri sive consuetu­ dinem posse habere secundum leges vim privilegii (35); nunc (34) Zallinyer h. t. § 267; Schmalzgr. h. t. n. 96. (35) Cfr. c. 8 C. IX q. 3; cap. 9, X. de off. i. ord. I, 31; cap. 13, X. de iud II. 1; cap. 13, X. de for comp. II, 2; cap. 4, 18. X. de praescr. II, 26; cap. 26, X. de V. S. V. 40, ubi saltem certae consuetudines vel prae­ scriptiones privilegiis aequiparantur. Hinschius 1. c. p. 810 et Scherer 1. c. p. 176 nullo solido argumento sententiam veterum canonistarum (cfr. Suârez 1. c. cap. 7 praesertim n. 5. 6 sq.; Schmalzgr. h. t. n. 94, 95; Zallinyer h. t. § 267) efficaciter refutant, licet recte admittant consuetu­ dinem esse medium probandi exsistentiam privilegii. Cfr. c. 8 D. 100; Bened. XIV, De Synod, dioec. 1. ΧΠΙ cap. 8 n. 20 sq.; Sentis, D. Monar­ chia Sicula p. 35. DE PRIVILEGIIS 445 vero espresso ii modi recognoscuntur in iure ut legitimi ad ac­ quirenda privilegia, linmo prout fert canon possessio centenaria vel immemorabilis inducit praesumptionem concessi privilegii; d) tamquam quartus modus assignari potest confirma­ tio (36) in forma specifica: nam huiusmodi confirmatio aequiparatur novae concessioni. Quare si referatur ad privilegium inva­ lide primum concessum vel interim exstinctum, invalida conces­ sio sanatur, atque privilegium exstinctum restituitur, nisi clau­ sulis adiectis in confirmatione fiat extensio vel restrictio (37). Quae vis confirmationi privilegii in forma communi non con­ venit (38) multoque minus merae innovationi authenticae instru­ mentorum, quibus privilegia scripto fuerunt consignata (39). Si dictum est ipsa formula codicis privilegia acquiri posse per consuetudinem vel praescriptionem, manife­ stum est requiri condiciones, quas ius exigit respective pro effi­ cacia consuetudinis vel praescriptionis. Quare ut acquiratur per consuetudinem necesse est ut illa consuetudo sit inducta a com­ munitate legis recipiendae capaci; dum praescriptione acquiri possunt tum a personis singularibus tum a communitate legis re­ cipiendae incapaci, sive contra sive praeter ius, quod a nonnullis doctoribus dicebatur minus stricte dictum privilegium, quod vi­ detur sonare specialem concessionem Superioris, dum consue­ tudo ius singulare inducit, etiam ignorante Superiore per gene­ ralem iuris dispositionem, non ex speciali favore Superioris erga talem communitatem. Omnes tamen doctores in hoc erant con­ cordes, quod induceretur in communitate condicio privilegiata, seu tale ius singulare habere vim privilegii (cfr. Suârez, De leg. 1. VIII, cap. 7). Pariter ut praescriptione acquiratur privilegium requireba­ tur tum capacitas in possidente tum res praescriptibilis, tempus requisitum et bona fides. Etiam in Codicis can. 1509 n. 1 a prae­ scriptione excluduntur multiplicia iura quae ex solo privilegio Apostolico obtineri possunt; et n. 2 « iura spiritualia, quorum 294. Scholion. (36) (37) (38) (39) cap. 20: Cfr. supra de confirm, leg. η. 113 sq. Reiffenstuel h. t. n. 78 sq. 85, 107; Suârez 1. c. cap. 18. 19. Cap. 12, X. de const. I, 2 cum Glossa; Reiffenstuel h. t. η. 77. Cap. 13, 29, X. h. t.; cap. 4, X. de confirm. II, 30; Suârez I. c. Scherer 1. c. p. 167. 44f> TITULUS XI laici non sunt capaces, si agatur con­ trariam proponit, sub utroque respectu errat, ut patet legenti Suaresium 1. c. (42) Sudrez 1. c. cap. 25 n. 11 sq. (43) Conc. Trident. Sess. XXV cap. 3 de regul.; cit. can. Si quis sua­ dente diabolo; Sudrez 1. c. cap. 24 n. 3. 4; Scherer 1. c. p. 167. 448 TITI I.VS XI ventur insuper praescripta canonum (pii sequuntur ». Unde an­ tiquae quaestiones de hac materia solutae manent (44). § 3. DE USU ET INTERPRETATIONE PRIVILEGIORUM 297. L Usu». Privilegia, quae principaliter propter bonum publicum et universale concessa sunt, quoad usum (45) non pen­ dent ab arbitrio singulorum privilegiatorum, sed omnino appli­ cari debent. Quod si privilegia directe et immediate privatum quoddam bonum intendunt, usus privilegiorum concessorum per se et ordinarie obligatorius non est (cfr. cap. 6, X. h. t.; R. I. 61 in Sext); per accidens vero potest oriri obligatio utendi privi­ legio, quatenus citra grave incommodum removetur impedimen­ tum alterius obligationis implendae v. g. audiendi Missam die dominica vel festo de praecepto (46). Ita res enuntiatur in can. 69: «Nemo cogitur uti privilegio in sui dumtaxat favorem con­ cesso, nisi alio ex capite exsurgat obligatio ». Privilegiatus in usu sui privilegii contra alium pariter privilegiatum non impeditur, si privilegia sint aequalia et in simili materia; quae si sint sibi manifeste et perfecte opposita, privi­ legium fortius ob maiorem auctoritatem aut ex sese magis abso­ lutum omnino praevalet; ceterum etiam hic locum habent prae­ scripta can. 48. Quod si quaeratur, quonam tempore usus privilegiorum va­ lidus vel saltem licitus sit, generatim solutio ex principiis § 2 h. tit. de intimatione et promulgatione, notitia et acceptatione est repetenda. In specie vero attendatur oportet, utrum privilegium (44) L. 60 D. d. R. I. L. 17. < Invito beneficium non datur»; Sudrez 1. c. n. 15 sq. Quanta fuerit hac de re opinionum diversitas, inde patet, quod praeter duas sententias principaliter sibi oppositas quattuor aliae recenseantur. Cfr. Suârez 1. c. n. 2 sq.; Pulzer 1. c. p. 48; Hallerini-Palmieri, Op. th. m. t. I p. 684 de privilegio etiam ignoranti concesso. Quare Hinschius 1. c. p. 813 sq. non satis distinguens inter ius et factum nimis generaliter necessitatem acceptationis privilegii negat. (45) Quae quaestio de usu privilegiorum coincidit cum disputatione de effectibus privilegiorum. Cfr. Sudrez I. c. cap. 22, 23; Putzer 1. c. p. 8 sq. 63 sq. (46) Schmalzgr. h. t. n. 97 sq. cum Suârez. Pirhing aliisque; alii mi­ tius opinantur. DE PRIVILEGIIS 449 ad certum tantum tempus, an absolute et sine temporis limita­ tione sil concessum (47). Quoad locum (48), quo quis privilegio concesso uti potest, profecto restrictio in privilegio apposita accurate est servanda. Si restrictio desit, privilegium in universo territorio collatoris usui esse potest (49). Quare cum Romanus Pontifex limitatum territorium non habeat, privilegia ab ipso sine ulla restrictione ad certum locum concessa ubique valide et licite adhibentur. Scholion. Si quis in usu vel exercitio legitimo suorum privi­ legiorum impediatur, privilegiato laeso etiam in foro ecclesia­ stico varia praesto sunt remedia tuendi sua iura. Quare cum actus contra privilegium gesti sint nulli atque irriti (50), privilegiatus pro diversa materia sese defendere potest detrectatione obedientiae (51) aut postulatione declarationis nullitatis (52) ac­ tuum privilegiis contrariorum aut per recursum ad Rom. Pon­ tificem (53) aut per actionem personalem vel realcm v. g. per actionem iniuriarum, per actionem spolii, vel per exceptiones (54). 298. II. Interpretatio doctrinalis privilegiorum imprimis iis­ dem innitatur oportet principiis, quae de universa legum eccle­ siasticarum ac praesertim rescriptorum interpretatione statuta sunt (55). Quare primo loco attendenda sunt verba forte iam ex sese clara, deinde intentio sive mens collatoris est eruenda ex supplicatione, materia, ratione atque conexione ipsius privile­ gii (56). Speciatim privilegia, quae merum continent favorem nec iuri communi derogant nec tertiae personae praeiudicium (47) Sudrez 1. c. cap. 25 cap. 5; Pirhing h. t. n. 8. (48) Sudrez 1. c. cap. 26; Schmalzgr. h. t. n. 106 sq.; Pulzer 1. c. p. 73 sq. (49) Quod si privilegium sil personale, etiam extra territorium concedentis adbiberi potest. Cfr. Schmalzgr. h. t. n. 108 sq.; Zech 1. c. (50) Gap. 10, X. de elect. I, 6. (51) Cap. 4, X. de excess, praei. V, 31. (52) Cap. 7, X. eod. (53) Cap. 4, 24, 26, X. h. t. Cfr. de conservatoribus Clem. XIII Const. c Cum omnium* 23 Apr. 1762; Scherer 1. c. p. 168. (54) Zech 1. c. § 356; Hinschius 1. c. p. 824. (55) Sudrez 1. c. cap. 27, 28; Pirhing h. t. n. 13 sq.; Schmalzgr. h. t. n. 117 sq., ubi tractant universam materiam de interpretatione privile­ giorum. (56) Cap. 7, X. h. t.; Schmalzgr. h. t. n. 117 sq. 29 150 1 HULLS xi afferunt, ceteris paribus potius large sunt interpretanda (57); re­ gulariter vero magis strictae sunt interpretationis, si iuri com­ muni derogant atque potissimum, si tertiae personae praejudi­ cant (58). Numquam vero lata illa interpretatio potest esse ita larga, ut fiat iniusta aut ultra propriam verborum significatio­ nem extendatur ad personas vel res in privilegio minime com­ prehensas (59), quemadmodum stricta interpretatio inter cos li­ mites est coarctanda, ut privilegium non sit plane inutile (60). En breviter expositam hanc doctrinam in can. 67 et 68. — Can. 67: « Privilegium ex ipsius tenore aestimandum est, nec licet illud extendere aut restringere». — Can. 68: « in dubio privilegia in­ terpretanda sunt ad normam can. 50; sed ea semper adhibenda interpretatio, ut privilegio aucti aliquam ex indulgentia conce­ dentis videantur gratiam consecuti ». § 4. DE AMISSIONE PRIVILEGIORUM (61) 299. I. Iuxta canonum 70: «Privilegium, nisi aliud constet, censendum est perpetuum ». Ipso tamen facto amittitur privile­ gium a) per mortem personae privilegiatae, si sit personale. (62) iuxta can. 74: « Privilegium personale personam sequitur et cum ipsa exstinguitur »; b) per interitum rei totalem et absque spe reaedificationis si sit real e (63); c) per lapsum temporis vel expleto numero casuum pro quibus fuit concessum (can. 78); d) per non impletam condicionem. sub qua erat datum (64); (57) R. I. 15 in Sext.; cap. 16, X. de V. S. V. 10 « Cum beneficia prillcipum sint interpretanda largissime ». (58) Cap. 12. X. de off. iud. ord. I, 31. (59) Cap. 9, X. h. t.; Pirhing h. t. n. 20 sq.; Schmalzgr. h. t. n. 130 sq.; Putzer 1. c. p. 11 sq. (60) Cap. 30. X. h. t.; Zech 1. c. §§ 352, 353. (61) Suârez 1. c. cap. 29-40 inch; Pirhing h. t. n. 167 sq. (62) R. 1. 7 in Sext. Eadem regula valet etiam de personis moralibus v. g. de officiis vel corporationibus ecclesiasticis legitime exstinctis. (63) Cap. 2, X. de rei. dom. III, 36; cap. 25 i. f. X. de V. S. V. 40. (64) Cap. 5 de rescr. I. 3 in Sext.; Suârez 1. c. cap. 29. - Illud autem ex hodierno iure probe notandum quoad potestatem pro foro interno concessam, validum haberi actum quo inadvertenter factus est usus pri- DE PHIVII.EGIIS 451 r) per mortem collatoris vel cessationem ob officio tantum in casibus a iure exceptis, non vero regulariter (65) prout prae­ scribit can. 73: « Besoluto iure concedentis, privilegia non exstin­ gui! Iur, nisi data fuerint cum clausula ad beneplacitum nostrum, vel alia acquipollenti »; /) per cessationem causae finalis in contrarium, si agatur de privilegiis odiosis etiam integre iam concessis et tractum suc­ cessivum habentibus (66): huc spectat can. 77 rem his verbis proponens: «Cessat quoque privilegium, si temporis progressu rerum adiuncta, indicio Superioris, immutentur ut noxium eva­ serit, aut eius usus illicitus evaserit ». Et quidem, ubi appareat illiceitas usus, ut per se patet, non est necessaria declaratio Su­ perioris; sed ad decernendam cessationem causae in contrarium et characterem nocivum privilegii, ex natura rei requiritur indi­ cium Superioris, ad quem provocat canon; g) Privilegia realia cessant per absolutum rei vel loci in­ teritum; privilegia vero localia, si locus intra 50 annos restitua­ tur, reviviscunt (can. 75). II. Renuntiatione libera privilégiai! in forma legitima fata post acceptationem a Superiore competente amitti potest privi­ legium, si principaliter in solius privilegiati favorem fuit con­ cessum (67). Nam unicuique liberum est iuri ex sese alienabili et in proprium tantum commodum colluto vere renuntiare. Quod si concessio privilegii principaliter facta sil ob causam publicam in fauorem communitatis vel dignitatis vel loci, particulares per­ sonae huic favori renuntiare nequeunt (68). Multo minus renun­ tiatio arbitrio privilegiati est relicta, si privilegia per modum le­ gum universalium fuerunt concessa et praescripta vehit privi­ legia clericalia (69). - Cfr. can. 72, § 1 « Privilegia cessant per vilegii post elapsum tempus vel expictum numerum casuum pro quo con­ cessus erat (can. 77 ct 207); hoc autem ipsum generalius admittitur etiam pro foro externo in Formulis facultatum S. C. P. 1·'. (G5) Schmalzfir. h. t. n. 160 sq.; Suârez I. c. cap. 40. Quae Hinschius 1. c. p. 817 huic sententiae opponit, solida argumenta non sunt. (G6) Suârez 1. c. cap. 31, 32; Schrnulzf/r. h. t. n. 150 sq.; Pirhing h. t. n. 1G8 sq.; Putzer 1. c. p. 49 sq. (G7) Cap. G, X. h. t.; Suârez 1. c. cap. 33; Schrnalzf/r. h. t. n. 176 sq. (68) Gap. 5, X. de arbiti*. I, 43; cap. 8, X. de rest. I, 41. (G9) Gfr. c. Si quis suad. diab.; cap. 12, X. de for. comp. II, 2; Schmalzfjr. 1. C. 178, 179; Hinschius 1. c. p. 820 sq. 'r 452 TITULUS XI renuntiationem a competente Superiore acceptam ». - § 2 « Pri­ vilegia in sui tantum favorem constituta quaevis persona privata renuntiare potest ». § 3 « Concesso alicui communitati, dignitati locove renuntiare privatis personis non licet ». — § 4 « Nec ipsi communitati seu coetui integrum est renuntiare privilegio sibi dato per modum legis, vel si renuntiato cedat in Ecclesiae aliusve praeiudicium ». III. Per non usum resp. per usum contrarium (70) etiam longo tempore continuatum privilegia mere favorabilia sive af­ firmativa sive negativa non amittuntur (71). Nam solus non usus resp. usus contrarius, nisi aliae circumstantiae (72) accedant, non est sufficiens signum atque argumentum tacitae renuntiatio­ nis (73); praescriptione vero huiusmodi privilegia tolli non pos­ sunt. cum nemini positivum onus imponant. At privilegia affirmativa quae in gravamen aliorum redun­ dant, per non usum amitti possunt, si iste non usus vere fuerit liber, occasione oblata et potestate privilégiât! non impedita, et tantum elapsum sit tempus, ut exinde merito praesumi possit tacita renuntiatio, aut quoad durationem condiciones legitimae praescriptionis fuerint impletae. Cfr. Schmalzgr. h. t. n. 190. Similiter privilegia negativa, quibus aliis onus imponitur, per usum contrarium possunt amitti, si ab ipso privilegiato libere ponantur actus privilegio directe et totaliter contrarii v. g. sine protestatione salvatoria iuris. ut in foro externo merito admit­ tatur renuntiatio, aut post actus contrarios elapsum sit tempus (70) Sudrez 1. c. cap. 34. 35. (71) Quod si privilegium quoddam pertineat ad ius publicum, et ra­ tione illius non solum singulis concedatur facultas, sed imponatur ne­ cessitas. non usus vel usus contrarius manifeste irrationabilis vel illicitus ad renuntiationem privilegii plane est inefficax. Cfr. cap. 36 X. de sent, excom. V. 39; Sudrez 1. c. cap. 35 n. 5; Hinschius 1. c. p. 822 sq. (72) Quare si aliae illae circumstantiae accedunt vel ex iuris interpre­ tatione accessisse praesumuntur, etiam huiusmodi privilegia per non usum ex tacita renuntiatione cessant, ut quoad rem recte tenent Sudrez 1. c. cap. 34 n. 17; Zech 1. c. § 357; Scherer 1. c. p. 168. (73) Si ex directa legis dispositione propter non usum privilegia ces­ sant (cfr. Bened. XIV. De Synod, dioec. 1. II cap. 11 n. 5, 7; claus. « qua­ ternis sunt in usu ). imprimis haec sanctio ad casus in iure non expres­ sos non est extendenda, et cessatio privilegii in casu tam ex concessione condicionale facta quam ex tacita renuntiatione a iure praesumpta ex­ plicari potest. Cfr. Sudrez 1. c. n. 18; Zech 1. c. DE PH1VHÆGIIS 453 legitimum ad praescriptionem requisitum. Quare tum tacita re­ nuntiatione ex iuris praesumptione statuta turn via praescriptio­ nis amissio istorum privilegiorum locum habere potest (74). Quae confirmantur praescripto can. 76: « Per non usum vel per usum contrarium privilegia aliis haud onerosa non cessant; quae vero in aliorum gravamen cedunt, amittuntur, si accedat legitima praescriptio vel tacita renuntiatio ». Quae amissio per tacitam renuntiationem non requirit Superioris acceptationem, quam ex can. 72 § 1 requirit renuntiatio expressa; vel si malis, dicas ac­ ceptationem fieri ab ipso iure. IV. Privilegia tandem amittuntur revocatione collatoris vel eius successoris vel superioris (75). Quae potestas revocandi sese extendit proportione servata ad omnes 1res principales species privilegiorum sci. ad privilegia gratiosa, remuneratoria, conven­ tionalia. Verum ut revocatio privilegiorum gratiosorum licita sit, iusta requiritur causa. Quae causa multo gravior sit oportet in privilegiis remuneratoriis (76). Denique ut valide revocari possit privilegium conventionale, quod transit in verum pactum donationis maxime non subdito factae et ab eo acceptatae, re­ quiritur causa iusta et publica. Praeterea compensatio est con­ cedenda, si ius fuerit acquisitum ex contractu oneroso; secus di­ cendum, si revocatur privilegium datum ex contractu mere lu­ crativo sive per liberalem donationem (77). (74) Cap. 6, 15, X. h. t.; Scherer 1. c. Quam sententiam Hinschius 1. c. p. 823 inefficacibus rationibus impugnat. Cfr. quoque Santi h. t. η. 12 de conciliatione cap. 6 et 14, X. h. t. ob diversum tempus in parte narra­ tive sive historica ad praescriptionem requisitum. (75) Sudrez 1. c. cap. 37; Schmalzgr. h. t. n. 227, 228; Putzer 1. c. p. 55 sq. (76) At tum privilegia gratiosa tum remuneratoria ex gratitudine con­ cessa v. g. privilegia regularium etiam sine iusta causa valide a R. Pon­ tifice revocari possunt. Cfr. Sudrez 1. c. n. 10; Schmalzgr. h. t. n. 121 sq.; Pirhing h. t. 187. Quare Hinschius 1. c. p. 818 doctrinam canonicam ve­ terum doctorum de hac re non recte proponit. (77) Quae doctrina solide defenditur a Schmalzgr. h. t. n. 224 sq. aliisque et frustra impugnatur ab Hinschius 1. c. p. 819, qui non satis at­ tendit suos adversarios disputationem nequaquam restringere ad solum forum ecclesiasticum. At in foro ecclesiastico haec quaestio solummodo practici momenti esse potest, ubi agitur de bonis temporalibus ; minime vero est applicanda privilegiis spiritualibus, etsi forte in concordato con- 454 titulus xi Ipsa renocatio potest fieri duobus modis sci. tacite aut expresse. Tacita est, quae fit per actum principis scienter et directe privilegio ita stabiliter oppositum, ut illud non amplius subsi­ stere possit (78). Ita per legem universalem subsequentem re­ vocantur omnia privilegia contraria in iure communi contenta, quamvis ipsorum mentio specialis non fiat; sed non revocantur privilegia specialia et iuri communi non inserta. Etenim R. Pon­ tifex cum ista privilegia ignorare praesumatur, ab abrogandi voluntate censetur esse alienus (79). Neque prius privilegium speciale revocatur per speciale privilegium posterius, nisi prioris privilegii expressa fiat mentio, aut prius privilegium generale sit, et tantum posterius exsistat speciale; generi enim per spe­ ciem derogatur (80). Ita edicitur can. 71 : « Per legem generalem revocantur privilegia in hoc Codice contenta; ad cetera quod attinet, servetur praescriptum can. 60»; scilicet: privilegium per peculiarem Superioris actum revocatum, perdurat usque dum revocatio ei, qui illud obtinuit, significetur. Per legem contrariam nulla privilegia revocantur, nisi aliud in ipsa lege caveatur, aut lex lata sit a Superiore ipsius concedentis. Cfr. praeterea can. 48, qui etiam in privilegiis applicationem habet. Denique per sententiam indicis privilegio contrariam tacite privilegium non revocatur, sed potius directe et expresse tollitur, si sententia fuerit condemnatoria legitime lata, aut habetur declaratio nullitatis privilegii, si sententia lata sit reprobatoria ipsius privi­ legii (81). Expressa revocatio privilegii habetur, si aut disertis verbis privilegium determinatum indicantibus (Cfr. cap. unie. h. t. in Extravag. Ioann. XXII) aut per clausulam generalem cum cessis, ut vel ipse Hinschius videtur concedere. Cfr. de privilegiis forte Ecclesiae a potestate civili datis supra h. toni. n. 226 sq.; dicta de con­ cordati revocatione et Suârez 1. c. cap. 9 n. 3 sq.. cap. 37 n. 2, 3; Tarquini 1. c. p. 77 sq. n. 80. (78) Gap. 28, X. de rescr. I. 3; cap. 1 de const. I. 2 in Sext.; Schmalzgr. h. t. n. 230. (79) Cap. 1 de const. I. 2 in Sext.; Suârez 1. c. cap. 39 n. 2: Schmalzgr. h. t. n. 230 sq. (80) Sap. 19. X. de praescr. II. 26 et R. I, 34 in Sext. (81) Cap. 21, X. de sentent, et re II. 27; Suârez I. c. n. 4. DE PRIVILEGIIS 455 necessaria amplitudine et efficacia appositam revocatur (82). Inter revocationes privilegiorum praesertim commemorandae sunt, (piae per Concilium Tridentinum atque Pii IV Const. « In principiis» 17 Febr. 1565 (83) factae sunt. Causae, propter quas privilegium quoddam revocari potest, hae potissimum recensendae sunt: a) iusta poena propter abusum privilegii aliaque delicta ad normam can. 78 et aliorum cano­ num poenalium (84); Z?) nimium praeiudicium tertiae personae ex privilegio ortum (85); c) cessatio causae principalis privilegii concessi (86), quod tractum successivum habet; d) utilitas pu­ blica (87). Denique quoad publicam promulgationem et intimationem privatam revocationis privilegii principia de revocatione legum atque de promulgatione et intimatione concessionis privilegii supra stabilita omnino sunt applicanda, habita tamen ratione diversitatis privilegiorum; alia enim ad instar legum universa­ lium, alia per modum legum privatarum sive per indulta parti­ cularia constituta sunt (88). Quare privilegia, quae per univer­ salem legem revocantur, non censentur sublata, donec lex revo­ catoria sufficienter sit communitati promulgata. Quod si revo­ catio fiat sine universali lege revocatoria ad servandum ordi­ nem et vitanda scandala de facto privilegia non cessant, ante(82) Suârez 1. c. cap. 38 n. 1 sq.; Schmalzgr. h. t. n. 229. Exceptio­ nes ab Hinschius 1. c. p. 819 contra limitationes veterum canonistarum allatae solido fundamento destitutae sunt. (83) Scherer 1. c. p. 169; Schmalzgr. h. t. n. 234 sq. et n. 240 sq., ubi disserit de oraculis vivae vocis eorumque revocatione. (84) Cap. 24, X. h. t.; cap. 45, X. de sent, excom. V, 39; Leon. X Const. « Supernae » a. 1514 § 39; Pii IX Const. « Cum catholica·» a. 1860, ubi usurpatores Status pontificii eorumque complices statuit incurrere: « Omnium quorumcunque privilegiorum, gratiarum et indultorum sibi a Nobis seu a Romanis Pontificibus praedecessoribus quomodolibet con­ cessorum amissionis poenas eoipso »; Zech 1. c. § 358; Hollweck, D. kirchl. Strafg. p. 153 sq. (85) Cap. 9, X. de decim. III, 30. (86) Cap. 60, X. de appell. II, 28. Quae sententia in textu propugnata non est contraria doctrinae supra h. tit. § 4 η. I assertae; nam causa, quae ad cessationem non sufficit, potest sufficere ad revocationem. Cfr. cap. 9, X. de decim; Schmalzgr. h. t. n. 166 sq. (87) Goffred. de Trano h. t. n. 6. (88) Suârez 1. c. cap. 24 n. 3. cap. 40 n. 1. 456 TITULUS xi quam revocatio privilegiato specialiter intimata fuerit (89). Cfr. can. 71 et 60 § 7. Cum disputatione de privilegiis intime conexa est tractatio de facultatibus a Sede Apostolica Episcopis vel Vicariis et Praefectis Apostolicis remo­ tiorum provinciarum aliisque Praelatis v. g. regularibus ad cer­ tum numerum annorum vel casuum concessis, quibus uti possint vel immediate vel per inferiores sacerdotes a se designatos. Quae indulta vel facultates praesertim triennales, quinquennales atque adeo vicennales cum proxime accedant ad privilegia, interdum vocantur quasiprivilegia vel privilegia personalia (90). Propter hanc conexionem in novo Codice de facultatibus agitur in hoc eodem titulo de privilegiis et in can. 66, § 1 dicuntur accenseri privilegiis praeter ius. I. Facultas hoc loco generatin'! definitur potestas, quam Su­ perior ecclesiasticus jurisdictione in foro externo praeditus sub­ dito concedit aliquid sive in foro poenitentiali vel conscientiae tantum, sive etiam pro foro externo valide vel licite aut saltem tuto (91) agendi. II. Dividuntur facultates: a) Ratione obiecti in iurisdictionales (absolvendi, dispen­ sandi), in gratias sive licentias, in concessiones ad cautelam; b) Ratione subtecti concedentis in facultates papales a R. Pontifice per se sive per SS. CC. concessas, in episcopales, in fa­ cultates Praelatorum regularium. 300. Scholion. De facultatibus apostolicis. (89) Sudrez 1. c. cap. 40 n. 2; Schmalzgr. h. t. n. 244. 245; Pirhing a. 197. Qua in re Hinschias 1. c. p. 820 terminologiam veterum canonista­ rum frustra reprehendit eorumque doctrinam parum accurate proponit et inefficaciter impugnat. (90) Collect. S. C. de Prop. F. n. 141 sq. 243 sq.; Benedicti XIV Const. « Apostolicum ministerium ■ 30 Maii 1753 § 11; Reiff enstuel in app. ad 1. IV n. 20, 33; Putzer 1. c. p. 1 sq.; Kircheniex. v. v. Facultaeten, Induit. (91) Pirhing h. t. n. 3; Putzer. Commentarium in Facultates Apostolicas p. 2; Vermeersch. Periodica de re morali, canonica etc. tom. XI (a. 1922 p. 33 sq.; Iglesias. Comment, in Facultates S. C. P. F. (Romae 1924); Vromant. Facultates apostolicae quae S. C. P. F. delegare solet (Lovanii 1926, Supplementum 1930). Γ>Ε ΡΒΙVI LEGI IS 457 c) Ratione modi et extensionis in generales (pro personis indeterminatis) et particulares (pro personis determinatis in ca­ sibus particularibus). Ratione formularum in ordinarias et ex­ traordinarias. III. Si de origine et historia illarum facultatum et formula­ rum inquiratur, profecto novae et extraordinariae facultates fuerunt prorsus necessariae, cum post detectas novas regiones opus missionum (92) inde ex saeculo decimo sexto mirum in modum reflorescere coepisset. Quare iam ante Urbanum VIII occurrunt certae facultatum formulae, quae tamen ipsius Const. « Operosum » 10 Febr. 1637 in novam formam redactae et ap­ probatae sunt (93). Quae formulae facultatum quemadmodum propter conexionem cum quaestionibus fidei et morum a sola S. C. Inq. approbari possunt, ita etiam ab initio per eandem S. C. immediate cum Episcopis vel Vicariis Apost. fuerunt com­ municatae (94). Quae communicatio facultatum pro diversis for­ mulis approbationi S. 0. reservatis iuxta praestitutam praxim facta deinde fuit per S. C. de Prop. F. etiam cum Episcopis ipsi non sublectis, salvo tamen iure aliorum dicasleriorum Roma­ norum concedendi « facultates » v. g. S. Poenitent., S. C. pro neg. eccl. extraord., S. C. Inquis, (v. g. matrimoniis mixtis) (95). Acquirebant Episcopi aut Vicarii vel Praefecti Apostolici fa­ cultates papales immediate a Sede Apostolica per supplicatio­ nem penes competentes SS. CC. oblatam, quae illi annuere sole­ bant « non passim et pro cuiusque Episcopi merito, sed iuxta antiquam praestitutam praxim (mutationi tamen obnoxiam). (92) Quae origo non raro in interpretatione facultatum ob oculos est habenda; nam facultas quaedam Missionariis vel Vicariis Apostolicis po­ tuit esse necessaria, quam Episcopi residentiales iam habent ex iure com­ muni. Nilles 1. c. (93) Collect. S. C. de Prop. F. n. 141, 142; Vermeersch cit. Comment, n. 5 sq. 14· sq. distinctae autem fuerunt in ordinarias et extraordinarias : priorum decem erant schemata numeris latinis distincta; posteriorum for­ mulae erant quam plurimae litteris minusculis et maiusculis distinctae. Cfr. Pulzer 1. c. p. 3 sq.; Nilles, in Act. theolog. Oenipont. (a. 1891) p. 550. (94) Reiffenstuel 1. c. n. 21; Scherer 1. c. t. I p. 174 not. 12. (95) Instr. S. C. Inq. 16 Aug. 1781 in cit. Collectan. n. 147; Pulzer 1. c. p. 3: Scherer 1. c. t. I p. 529 not. 45; Vermeersch. cit. Comment, n. 23 sq.. ubi n. 26 recenset distributionem Facultatum per regiones, quae obtinuit circa a. 1873. 458 TITULUS XI prout regionum distantia ab Urbe et dioecesium utilitas postula­ ret (96). Quae facultates papales ita ad potestatem ordinariam vel alias iam delegatam accedebant ut illis non praeiudiearent (97). Praeterea si quis a duabus Congregationibus v. g. a S. C. de Prop. F. et S. Poenit. obtinuisset facultates, « neutra ex Congregationibus facultates per alteram datas coarctare dicenda erat, nisi expresse id in rescripto cautum esset » 98). At si suppli­ catio ab una S. C. reiecta postea reticita denegatione ad aliam S. C. dirigebatur, petitum forte concessum nullius valoris erat (99). Sed post novam Ordinationem Curiae Romanae a Pio X factam et publicationem Codicis, cum multa (piae per formulas facultatum concedebantur, iam in ipso Codice Ordinariis con­ cederentur, alia vero quoad modum concessionis minus cohae­ rerent cum principiis Codicis, formularum reformatio vix non erat necessaria. Ergo: 1°) per decr. S. C. Consist. 25 April. 1918 (A. A. S. X. 191) facultates suppressae sunt pro dioecesibus om­ nibus iuris communis, exceptis C. P. F. subicctis. 2°) Fiebant exceptiones quoad dispensationes matrimoniales (100). 301. Interim parabuntur novae Formulae cum interventu singularum SS. C.., quibus praeparatis. Motu-proprio, « Post datam » 20 Maii 1923 (A. A. S. XV. 193) edicebatur facultates quinquennales concedendas esse per approbatas Formulas typis impressas a sola Congregatione Consistoriali, quae initio cuius­ cumque quinquennii deberet exquirere ab officiis S. Sedis num in respectivis Formulis aliquae mutationes essent faciendae — (9B) Cit. Instr. S. C. Inq. 16 Aug. 1781; Instr. S. C. de Prop. F. 8 Maii 1877, n. 11; Putzer 1. c. p. 3 sq.; liosset 1. c. n. 2499. (97) Cfr. Nilles 1. c. p. 552; Putzer 1. c. p. 5 sq. 38, 40 sq. (98) Ita teste Aichner, Comp. iur. eccl. app. p. 24 S. C. de Prop. F. ad quaestionem sibi propositam respondit. (99) Innocent. XII Const. < Ut occurratur* 4 lun. 1G92; Putzer 1. c. p. G sq. (100) Pro nonnullis Ordinariis permittebatur ut possent pergere in concedendo dispensationes matrimoniales per quinquennium; pro aliis usque ad finem belli, quoties impossibilis vel per mensem difficilis esset recursus ad S. Sedem. Accessit decr. 9 Augusti 1919 Amcricae prorogans facultatem ad sex menses post bellum finitum seu pacem subscriptam. Demum nova declaratio de permanentia facultatum data est 7 Mart. 1921 (A.A.S. XIII, 134). DE PRIVILEGIIS 459 Eodem tempore S. Congr. Consistor. Formulam facultatum com­ pilavit pro Nuntiis, Internuntiis et Delegatis Aposlolicis; et S. C. P. Fidei proprias Formulas pro Ordinariis missionum, in qui­ bus tempus durationis relinquitur determinandum momento concessionis. 302. Formulae a S. C. P. F., cum, exceptis Formulis Nuntiis datis, contineant ampliores facultates missionariis necessarias, criteria pro ipsis interpretandis inservire possunt etiam pro aliis, salvis clausulis appositis a singulis SS. CC. Formulae S. ('.. P. F. hodie habentur tres, designatae nomi­ ne Prima, Secunda, Tertia. Secunda et Tertia distinguitur in maiorem et minorem. Prima, Secunda Maior, et Tertia Maior conceditur Praelatis Missionum auctis episcopali charactere; Mi­ nores dantur charactere episcopali carentibus. Ampliores vel restrictiores facultates continent prout dantur pro regionibus quae magis vel minus distant ab ordinaria condicione hierarchica ipsius regionis. 303. Sunt ad modum privilegii praeter ius, latae proinde in­ terpretationis. Facultates non singulis missionariis (ut factum est antiquitus), sed Superioribus missionum, ab iis singulis mis­ sionariis per subdelegationem communicandae, ubi aut rei na­ tura aut exceptio facta talem communicationem non impediat. Ordinarii appellatione veniunt ii, qui enumerantur can. 198; etiam comprehenditur Vicarius Delegatus, qui ex apostolica con­ cessione institui potest ab omnibus Missionum (totius missionis) Superioribus (101). licet veri Vicarii Generales non sint. Facul­ tas vero ad singularem casum missionario delegata regitur po­ tius principiis canonis 61. 50, 85. Regulae speciales in Codice non dantur; sed quoniam ex Codice acccnsentur privilegiis prae­ ter ius, ad interpretationem inserviunt principia de privilegio­ rum interpretatione; cum privilegia ut plurimum conferantur per rescripta, etiam regulae de descriptis attendendae sunt; quo­ niam sunt facultates delegatae et pro simplici missionario sub301. Facultatum interpretatio. (101) A.A.S. a 1920 p. 120. — Principium in textu allegatum deri­ vatur ex decretis S. Officii, 20 Febr. 1888 (Collectanea n. 168'»); April. 1898 (Collectanea n. 1996); 5 Sept. 1900 (Collectanea n. 2094). 460 HTULVS XI delegatae, etiam principia de potestate delegata sunt attendenda; porro ipsa dispensatio a lege in vim facultatis regitur principiis de legum dispensatione vigentibus (cfr. can. 85). Practice haec sunt attendenda: 1. Huiusmodi facultates a S. Sede datae exerceri possunt in subditos et in peregrinos si id concedatur, et extra territorium in proprios subditos, ubi agitur dc exercitio jurisdictionis voluntariae, nisi probetur exceptio (can. 201, § 3). Transeunt ad Ordinarios successores (can. 66, § 2). Sunt exercenda in foro pro quo datae sunt ad normam ca­ nonis 202. Subdelegabiles sunt sive ad actum sive etiam habitualiter. nisi subdelegatio sit prohibita (can. 199, § 2) aut agatur do gratia personali sive ex concessione sive ex fine sive ex ipsa natura facultatis. A subdelegato autem alteri delegari non pos­ sunt (can. 199). II. In formulis P. F. : a) iam imprimis habetur illa clausula restrictiva. « non esse delegabiles nisi illas facultates, quae in Formula sunt asterisco notatae»; aliae facultates habent inscri­ ptionem « pro ipso Ordinario ». quae proinde non possunt exer­ ceri nisi per ipsum Ordinarium, b) In iisdem Formulis habetur illa clausula « Ordinarius insuper supradictis omnibus faculta­ tibus sive per se sive per alios uti tantum valeat « intra fines suae iurisdictionis ». lamvcro facultates Ordinariae antiquarum formularum habebant clausulam vi cuius facultate muniti non poterant illa uti « extra fines dioecesis vel missionis ». Quoad sensum et vim duae clausulae idem valent (non extra fines — tantum intra fines). Clausulae antiquae Formulae (Formula VI) hanc dedit interpretationem. S. Officium 2 Maii 1877 (Collecta­ nea n. 1469): « Verba relatae Formulae (VI) ita esse intelligenda, ut Episcopus uti possit facultatibus erga suos subditos, qui actu quo dispensandi sunt, in propria dioecesi commorantur, quam­ vis ipse Episcopus extra dioecesim degat ». — Nunc autem stan­ dum videtur generalibus principiis Codicis atque ex huiusmodi principiis interpretandas Formulas, quae praecise reformatae sunt ut Codici aptarentur. Iam vero. can. 201 aperte distinguit inter facultates iurisdictionales. quae etiam extra territorium et eas quae tantum intra territorium exerceri possunt: quare facul­ tates eisdem limitibus concluduntur, quibus iurisdictio ad nor­ mam citati canonis. Quare facultas in casus reservatos vel reser­ vatas censuras, in foro interno, poterit ubique erga subditos exer- DE PRIVILEGIIS 461 ccri. Vicissim ex ipsa rei natura facultas designandi altaria priviJegiata, erigendi viam crucis et in genere facultates quae ef­ fectus locales habent in solo proprio territorio exerceri poterunt, dum c contra factae personae, quae iurisdictionem non habet restrictam intra lines determinati territorii, illis ubique, ceteris paribus, uti poterit et delegare seu communicare (102). Adest et alia explicatio, quam proponit Iglesias 1. c. p. 21 sq. quae tamen in praxi videtur concordare cum explicatione data. c) In praedictis S. C. P. F. Formulis ponitur clausula quod « gratis et sine ulla merccde exercendae » sint, qua maxime com­ mendatur aposlolicum ministerium; expensas tamen cancclleriae et postales non tenetur facultates obtinens ipse subire, etiam quando agitur de iis, qui ad» illas solvendas pares sunt, nec dona seu elemosynas omnino sponte oblatas praesertim in pium mis­ sionis finem tenetur reicere, si occasione dispensationis afferan­ tur (cfr. can. 1056 circa dispensationes matrimoniales). d) Mentio apostolicae delegationis debet fieri in exercitio facultatis erga alios, quod iam praecipit generali modo can. 1057 quoad dispensationes matrimoniales. Quae mentio ad valorem actus non est requisita. (Cfr. can. 1057) sicut nec illa stricta gra­ tuitas (103). e} Quod Codex (can. 207, § 2) statuit de potestate accepta pro foro interno, tribuens valorem actibus per inadvertentiam positis, post elapsum tempus vel expletum numerum casuum pro quibus potestas respective data fuerat, id in Formulis C. P. F. extenditur ad omnes facultates etiam fori externi. Quod est intelligcndum sive de personali exercitio sive de communicatione seu delegatione alteri facta. Quare missionarius valide dispen­ sabit, si ei facultas data fuerit dispensandi, quando iam in sub(102) In Formula facultatum matrimonialium S. C. de Sacr. ponitur quod Ordinarius facultate uti possit « cum suis subditis ubique commo­ rantibus et aliis omnibus in proprio territorio actu degentibus », quae clausula non ponitur in Formula P. F., nec in Codice habetur de hac re principium generale: cum tamen in casibus a iure Ordinario permissis si­ milis clausula habeatur in dispensationibus matrimonialibus (cfr. can. 1043 sq.), videtur etiam subintelligenda in Formula P. F. quoad dispen­ sationes matrimoniales. (103) Cfr. Instr. S. C. P. F. 8 Sept. 1869 et S. Offlc. 22 lun. 1893 in Collectanea n. 1346 et 1838. Besp. S. Offlc. 15 lunii 1873 (Collect, n. 1444). 462 riTULüs xi delegante exspiraverat tempus acceptarum facultatum vel nu­ merus casuum fuerat expletus; at invalide dispensabit, si missionarius utatur facultate dispensandi ultra tempus sibi ab Or­ dinario designatum, clausula enim respicit potestatem Ordinarii accipientis Formulam, non missionarii subdelegati. Immo benignior a P. F. in formulis typicis additur clausula: « Insuper, datis ab Ordinario precibus pro renovatione seu pro­ rogatione earumdem facultatum, ipsae in suo robore perseve­ rare censeantur usque dum responsum S. C. ad eundem Ordi­ narium pervenerit >; quae (piam sit opportuna quisque inlclligit. atque applicanda videtur etiam facultatibus datis pro certo casuum numero, attento can. 207, § 2. Cfr. Ve.rmcersch 1. c. n. 49. f) Quare effectus communicatae seu subdelegatae facultatis, si quidem agitur de communicata facultate aliquid concedendi vel dispensandi in subdelegato iisdem limitibus coercetur, qui­ bus in subdelegante seu Ordinario facultatibus munito; non enim plus potest Ordinarius per alium a se subdelegatum quam per se. Quare finito tempore vel expleto casuum numero cessat et renovanda est. Sed licentiae, permissiones, dispensationes iam datae, perseverant quoad suum effectum, nisi certum tempus praefixerit delegans pro usu : facultas exercetur permissione data, licentia concessa, dispensatione iam facta. Ergo contrahi matri­ monium poterit per dispensationem impedimenti iam datam, si ante matrimonium contractum exspiraverit tempus facultatum; licentia iam data legendi missam B. Μ. V., post elapsum tempus facultatum non debebit renovari etc. Cfr. Vermeersch 1. c. n. 48. 305. Scholion. Cum Formulae facultatum identidem ex pe­ culiaribus causis reformentur et unaquaeque S. Congregatio in­ tra certum fixum stilum Curiae, suam habeat peculiarem praxim. praeter generalia Codicis principia, peculiares clausulae sunt diligenter attendendae et observandae, quae in ipsa formula pro diversa materia et pro diversa praxi cuiusque Congregatio­ nis sint appositae in formulis typicis et quae forte addantur in ipsa concessione vel renovatione. Quare v. gr. pro dispensationinibus matrimonialibus plena tractatio remittenda est ad titulum respectivum de dispensationibus matrimonialibus; atque idem cum proportione est dicendum de dispensatione irregularitatum aliarumque condicionum pro ordinatione etc. TITULUS XII DE DISPENSATIONIBUS 306. Fontes. Commentatores universi iuris Decretalium de dispen­ satione agebant simul cum privilegiis i. e. in lib. V, tit. 33. Similiter Gratianus v. gr. c. 5 C. XXI q. 1; D. C. p. c. 16 C. XXX q. 1; D. G. a. c. c, 13. D. 56, a. c. 518 C. I, q. 7. Scriptores: Comment, iuris Decret, in cit. tit. v. gr. Schrnalzyrueber, Pirhing, Reiffenstuel - Suârez, De leg. 1. VI, cap. 10-24; Pyrrhus Corradas, Praxis dispensationum; D’Annibale I, 230 sq.; — Commentatores Codicis in 1. I tit. 6 velut Michiels, Normae Generales; Conte a Coronata, Institu­ tiones; Ojetti, Commentarium; Cappello, Summa iuris 1. I, cap. 3, art. 8; Vermeersch-Creusen, Epitome; Chelodi, De Personis n. 86 sq. - Brys, De dispensatione in iure canon, praesert. apud Decretistas et Decrelalistas usque ad saec. XIV; Stieyler in Arcbiv. f. k. K. R. torn. 77 pag. 3 sq. 307. Conexio materiae. Hic titulus bene potuit poni imme­ diate post titulum de legibus. Cum tamen habeat maximam co­ nexionem cum titulis de privilegiis et rescriptis quibus et privi­ legia et dispensationes conceduntur studio brevitatis in hunc Co­ dicis locum translatum est, cum generalia iuris principia magis respiciant privilegia et modum quo et privilegia et dispensatio­ nes conceduntur. Ut universa lex ecclesiastica sive per cessationem ab intrin­ seco sive per abrogationem ab extrinscco i. c. a legislatore tolli potest, ita pariter manente generatim lege ecclesiastica in casi­ bus particularibus maiori minorive ambitu obligatio vel effica­ cia legis auferri vel suspendi potest. Quod si fit ab intrinseco ex natura rei et ipsa voluntate legislatoris initio iam manifestata, habetur excusatio a lege ecclesiastica; at si quis non iam ex na­ tura rei et ex primitiva voluntate legislatoris a lege ecclesiastica eximitur, sed propter causam quamdam sufficientem, ad quam accedat necesse est nona voluntas legislatoris relaxantis vincu- 464 465 TITI LI S χπ PE DI S PENS AT ION IBUS him legis, per dispensationem (1) vel privilegium contra ins con cessum a legis observantia etiam permanentor eximi potest. g) Ab irritatione, quae mediate tantum attingit voluntatem legislatoris et plerumque ex potestate dominativa exercetur. /i) A dissimulatione, qua obligatio legis non tollitur, sed permittitur, ut impune violetur ad maius malum vitandum. Cfr. Chelodi, De Personis n, 86 not. 3. 308. Notio, Dispensatio etiam in foro ecclesiastico ad men­ tem can. 80 definiri potest: Relaxatio legis ecclesiasticae in ca­ sibus particularibus a competente Superiore ecclesiastico ex cau­ sa speciali et sufficienti facta. Relaxatur tantum illud vincu­ lum obligationis conscientiam ligans quod a lege imponitur, non ipsa lex; et quidem non universim, sed pro determinatis tantum personis et in determinatis circumstantiis. Ex qua definitione fa­ cile deducitur, quod dispensatio différât a declaratione iuris. epikeia, absolutione, licentia simplici, privilegio (2). «) A privilegio differt, quia hoc est permanens, dispensa­ tio transiens; illud ius quoddam possitivum confert, haec mere negative operatur. b) A declaratione, qua indicatur aliquem casum a lege ex­ cipiendum esse, quod etiam fieri potest sine speciali potestate v. gr. a confessario, medico etc. c) Ab epikeia, quae est benigna et aequa interpretatio late dicta, non tam legis, quam mentis legislatoris, qui rationabiliter censetur non urgere observantiam legis in casu particulari; est quaedam iusta legis correctio. d) Ab absolutione, qua potius tollitur vinculum poenae. e) Ad simplici licentia, quae est facultas secundum legem facta; quae praeterea dari potest ex potestate dominativa et praesumi potest, dum dispensatio est actus iurisdictionis et prae­ sumi nequit. f) Ab excusatione, qua legis ogligatio tollitur sine inter­ ventu Superioris, licet ex mente legislatoris in lege condenda derivetur; dispensatio mutat primam voluntatem legislatoris pro particulari casu. (1) Thomassin., Vet. et nova Eccles, discipl. P. II. lib. 3, cap. 24-29, ubi agit de historia dispensationum; Pyrrhus Corradas, Praxis dispensa­ tion.; Suârez 1. c. 1. VI. cap. 10 sq.; Phillips 1. c. t. V. 21Û sq.; Scherer I. c. p. 172 sq.; Hinschius 1. c. t. III p. 744 sq. 789 sq. (2) Suârez i. c. 1. VI. cap. 10, n. 9 sq. cap. 12. ubi scite materiam sive verum obiectum strictae dispensationis assignat et exponit i. e. legem (humanam), 1. VIII. cap. 2. n. 10; Pyrrh. Corradas 1. c. I. I, cap. 1; Pirhing 1. c. 1. V, tit. 33 n. 5; Schmalzgr. h. t. n. 56 sq.; Reiffenstuel h. t. n. 449 sq.; D’Annibale 1. c. n. 230 sq. Dividi potest dispensatio legis ecclesiasticae : I. in debitam (iustitiae.)sive necessariam et in permissam (3) (gratiae) sive voluntariam, prout sit debita vel ex benevolen­ tia data; II. in expressam et tacitam ratione formae, qua datur (4); III. in directam et proprie dictam et in indirectam et minus propriam (5); IV. in unicam vel multiplicem, i. e. ad unum actum vel ad multiplices actus; datam in diem vel in perpetuum (quae potius privilegium est), totalem vel partialem. 309. Divisio. f Cum primis Ecclesiae temporibus Praelati ec­ clesiastici accuratam urgerent canonum observationem (6), pri­ ma exempla dispensationum in historia ecclesiastica sunt illa, quibus post legem ecclesiasticam non servatam ex benignitate Ecclesiae conceditur, ut quis iure suo de facto tantum quaesito in posterum etiam legitime utatur (7). Ita v. g. Melchiades Papa 310. Historia. (3) Quam divisionem Hinschius 1. c. t. III, p. 837, sine solido funda­ mento carpit; Pulzer 1. c. p. 81 sq. n. 59. Cfr. Suârez 1. c. cap. 11 n. 1 sq., ubi recenset varias divisiones dispensationis ratione diversorum ef­ fectuum legis v. g. ratione vinculi principalis legis i. e. obligationis in suspensionem legis et in exemptionem a lege, porro ratione poenae v. g. iam contractae ob transgressionem legis. (4) Ferraris, Bibi. v. Dispensatio n. 6 sq.; Beg. 51 Cancell. Apost.; Suârez 1. c. cap. 13. (5) Schmalzgr. h. t. n. 56, Dissert, prooem. n. 76. 77. 81. i. f. (6) Freisen, Geschichte do can. Eherechts p. 891 sq.; Stiegler in Arch. f. k. K. t. 77, p. 3 sq. (de historia dispensationum). Quare exinde patet assertam illam absolutam potestatem Episcoporum dispensandi in iure communi ex sese non satis solide factis historicis comprobari (cfr. Thomassin. 1. c. cap. 24, n. 14), ut recte etiam tenet Stiegler 1. c. p. 28. Cui rationi accedit, quod illis temporibus nequaquam tot materiae iure quodam universali, sed potius particulari essent ordinatae. Quo in iure particulari sane Episcopi praesertim in Conciliis congregati facilius dis­ pensare poterant. Cfr. quoque Brys 1. c. p. 11 sq. (7) Thomassinus 1. c. cap. 24. n. 20. 30 • u ;t I 466 titulus χπ a. 313 induisit, ut Episcopi Donatistarum a Maiorino consecrati ordinis episcopalis honorem et exercitium retinerent (8). At non desunt paulatim dispensationes verae, in quibus relaxatio legis per Superiorem ecclesiasticum concessa praecessit factum legis non observatae. V. g. Carolus M. a. 794 in Synodo Francofordiensi cum Episcopis communicavit illam concessionem sibi fac­ tam, quod ex induito Rom. Pontificis permissum esset, ut Angilramnus, Episcopus Metcnsis. et Hildeboldus, Episcopus Coloniensis, a lege residentiae dispensati in palatio regali permanerent (9). Denique ut constat ex Ivone Carnutensi (10). quod posset «prae­ cedere auctoritate praesidentium... dispensatio » vel in ipsa theo­ ria (11) admissum est. Nihilominus quamplurimis exemplis col­ lectionibus Decretalium insertis facile probari potest etiam illo tempore dispensationes « e.r post » maxime fuisse usitatas (12). Successu temporis Sedes Apostolica saltem difficiliores dispen­ sationes etiam disertis et expressis verbis sibi reservavit (13). At * non sunt admittenda ex tempore medii aevi dissidia inter duas opiniones vere controversas, quae non nisi tandem aliquando sae­ culo decimo octauo fuerint diremptae. Nam abusus non pauco­ rum Praelatorum et oscitantes assertiones doctorum rem indu­ bitatam non efficiunt dubiam. Cfr. Bened. XIV, De Synod, dioec. 1. II cap. 1, 2. Relaxatio a lege ecclesiastica con­ cedi potest aut ex potestate propria ab eo, qui legem tulit vel successore aut Superiore eius, vel potestate deriuata, quam ipse legislator vel eius Superior inferiori Praelato concessit iure or­ dinario vel delegato exercendam. Ita profertur in can. 80: « Dis% 311. Auctor dispensationis. (8) Cfr. quoque c. 56. Dist. 50 = ep. Siricii Pap. (a. 385); c. 1, Cone. Valent, (a. 376); c. 1, Cone. Agath. (a. 506): Thomass. 1. c. cap. 24. (9) Thomassin. 1. c. cap. 26 n. 2; Stiegler 1. c. p. 22 sq. 29 sq. etiam antiquioribus insistit exemplis; at non omnia videntur esse plane ad rem. Cfr. quoque Brys 1. c. p. 25 sq. de antiqua controversia. (10) In prologo ad Decret, apud. Migne, P. L. CLXI, 51. (11) Scherer 1. c. p. 173, asserit < doctrinam medii aevi » negasse (?) potestatem legislativam Episcoporum eisque tamen vindicasse potestatem dispensandi. Cfr. Grat. Dist. 13, 14; diet, a dc. 5, C. I. q. 7; cap. 2, X. de M. et Ο. I. 33; cap. 2, h. t. in Sext.; Suârez, De leg. 1. IV, cap. 4. (12) Cfr. de dispensationibus matrimonialibus: Wernz-Vidal tom. V. n. 405 sq. (13) Cap. 17, 18, X, de fil. presbyt. 1. 17. DE DISPENSATIONIBUS 467 pensatio concedi potest a conditore legis, ab eius successore vel Superiore, nec non ab illo cui iidem facultatem dispensandi con­ cesserint ». Illa potestas propria exercetur valide etiam sine cau­ sa a Superiore ecclesiastico in propriis legibus vel in statutis suo­ rum praedecessorum vel Praelatorum inferiorum. At inferior Praelatus potestatem propriam dispensandi in legibus Superio­ ris per se omnino nullam habet, potestatem vero derivatam dis­ pensandi, quae ipsi forte iure ordinario vel delegato concessa est, valide tantum exercere potest intra ambitum facultatis expresse vel tacite concessae et ex iusta causa. Cfr. cap. 4. X. de reg. iur. V, 41; Concil. Trid. Sess. XXV cap. 18 de reform. (14). En prae­ scriptum can. 84 : « A lege ecclesiastica ne dispensetur sine iusta et rationabili causa, habita ratione gravitatis legis a qua dispen­ satur; alias dispensatio ab inferiore data illicita et invalida est ». « Dispensatio in dubio de sufficientia causae licite petitur et pot­ est licite et valide concedi ». I. Romanus Pontifex in legibus divinis sive naturalibus sive positivis absolute latis vere valideque dispensare non pot­ est. Praecepta vero iuris naturalis, quae pendent in sua obliga­ tione praeceptiva a priori consensu voluntatis humanae et ab ef­ ficacia illius ad aliquid agendum, possunt a Romano Pontifice vi potestatis suae vicariae a Deo speciatim concessae ex iusta causa dispensari, at non directe ac praecise auferendo obliga­ tionem legis naturalis, sed mediante aliqua remissione, quae fit ex parte materiae (15). Ita v. g. Romanus Pontifex nomine Dei remittit debitum ortum ex voluntate humana in voto aut dis­ solvit vinculum matrimonii rati per contractum matrimonialem effectum, atque exinde consequenter cessat obligatio iuris natu312. (14) Bened. XIV, De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 5, n. 7; Suârez 1. c. 1. VI, cap. 14, 15; Reiffenstuel h. t. n. 478 sq. (15) Saurez 1. c. 1. II, cap. 14, 1. X, cap. 6, De virt. et statu relig. tract. VI, 1. 6, cap. 9, tract. VII, 1. 6, cap. 16, n. 11, ubi ex verbis Christi: Quodcumque solveris etc., de potestate dispensandi R. Pontificis hoc de­ ducit principium: «Inde habetur, quidquid natura sua indissolubile non est per publicam potestatem, et ab ipso Christo non est prohibitum solvi, per potestatem Petro datam solvi posse, quia ab universali Christi lo­ cutione non excipere possumus, nisi quod vel natura saa exceptum est, vel Christus ipse excepit*. Schmalzgr. h. t. n. 56-57; Pesch 1. c. t. V, n. 547. w w v< » 4GX TITULUS XII ralis. Quare rede monet Sudrez, De leg. 1. II cup. 1-1 n. 11, quod huiusmodi remissiones in rigore non sint dispensationes iuris na­ turalis, sed potius vocari dispensationes, quia liant per (piandam remissionem ex potestate jurisdictionis. Quando autem lex naturalis obligat ex vi solius rationis in materia independenti a priori consensu voluntatis humanae, etiam Romano Pontifici omnimoda potestas dispensandi est sub­ ducta. Cfr. Sudrez 1. c. n. 25. Verumtamen R. Pontifex in omni lege mere ecclesiastica (16) sive sua sive suorum praedecessorum sive inferiorum Praelato­ rum aque adeo Conciliorum occumenicorum vel Apostolorum valide etiam sine causa insta dispensare potest, ad licitam autem dispensationem concedendam causam iustam et proportionatam habeat necesse est (17). Hanc potestatem exercere potest per se vel per alium. Porro alteri potestatem conferre potest per delegationem sive genera­ lem ad quoscumque casus occurrentes, vel ad casum particula­ rem. Maxima delegatio vel potius communicatio potestatis dis­ pensandi R. Pontificis propriae illa est. qua potestas communi­ catur ut exercenda tamquam ordinaria: hic modus communica­ tionis habetur, (piando inferiori communicatur per ipsam iuris dispositionem et datur non personae ratione sui. sed adnectitur ipsi officio, ita ut intclligalur haberi cum ipso officio a quacum­ que persona (piae officium obtineat, hire Codicis haec potestas dicenda est ordinaria-vicaria: sicut ordinaria est potestas Vicarii Apostolici. cui tamen maior vel minor potestas a Romano Pon­ tifice concedi potest ut comprehensa in eius efficio (18). (16) Cfr. c. fi, C. I. q. 7 (Gelasius a. 491); cap. 4, X, de concess. praeb. III, 8; cap. 13, X, de rest'd, spot. Π. 13; Bened. XIV, Const. < Ma­ tinae ■■ 29 Tnnii 1748; Pii VI. Responsio ad Metropolis German, cap. 4 (II Nov. 1789); Suarez. De leg. 1. VI, cap. 12. 11. n. 2; Reiffensluel h. t. n. 455 sq.; Hinschius 1. c. t. III. p. 792 sq. (17) Hom. Pontifex illam potestatem dispensandi exercet aut per se in causis gravioribus aut per officiales suos in Curia Romana constitutos aut per delegatos extra Curiam v. g. per Episcopos, quibus non raro vi facultatum annualium, triennalium, quinquennalium ampla potestas dis­ pensandi conceditur. Cfr. Scherer I. c. p. 174 sq.; Martin. Collectio (lo­ cum. Conc. Vatie, p. 151 sq.; Act. theol. Oenip. t. XV, p. 550 sq.; Putzer I. c. p. 1 sq. (18) Nihil ergo interest, num illa potestas pertineat necne ad nati­ vam rationem ipsius officii, aut ab hac exulet: frustra autem Ojetli in DE DISPENSATIONIBUS 469 313. II. Episcopi in suis suortimque praedecessorum legibus etsi in Synodo dioecesana latis etiam absque iusta causa valide dispensare possunt (19). Cfr. Benedict. XIV, De Synod, dioec. lib. XIII cap. Γ> η. 7. Neque.* ex can. 291, § 2 quidquam obstat, quo­ minus in rasibus particularibus super decretis Concilii provin­ cialis vel plenarii valide et licite dispensent (20), dummodo iusta interveniat causa. At in legibus latis a Romano Pontifice pro pe­ culiari territorio nequeunt generatim dispensare prout statuit can. 82: «Episcopi aliique locorum Ordinarii dispensare valent in legibus dioecesanis, et in legibus Concilii provincialis ac ple­ narii ad normam can. 291, § 2, non vero in legibus quas spccialim tulerit Romanus Pontifex pro illo peculiari territorio, nisi ad normam can. 81 ». Verum in legibus universalibus Ecclesiae dispensare ne­ queunt (21), nisi in casibus expresse vel tacite iure ordinario per­ missis (22) aut speciali delegatione concessis ad normam can. 81 : « Gregorianujn » VI, 436 sq. strictiorem notionem potestatis ordinariae Codici non conformem propugnat. Ipso iure praecedenti passim diceba­ tur quasi-ordinaria, quam terminologiam abolevit Codex utpote obscuram et dubiis obnoxiam. Quod si lex det facultatem agendi ex delegatione, profecto potestas erit delegata a iure. Practicum discrimen inter pote­ statem delegatam a iure et ordinariam-vicariam vix datur. Cfr. Chelodi, De Personis η. 126. (19) Schmalzgr. b. t. n. 55; Suarez 1. c. 1. VI, cap. 15, n. 8, 9, 10. Putzer 1. c. p. 70 et Tepe I. c. n. 414 sq. (20) Profecto Archiepiscopus, qui decreta Concilii provincialis abro­ gare non potest, etiam super iisdem decretis in universis dioecesibus suo­ rum Suffraganeorum dispensare nequit; etenim neque ex natura rei ne­ que expressa iuris concessione neque usu recepto huiusmodi facultas ipsi competit. Cfr. Sudrez 1. c. n. 5, 6, 7; Benedictus XIV, vero 1. c. n. 8, licet recte asserat Episcopos « non eo... iure, (pio... dioccesanae » consti­ tutionis vincula relaxant, posse etiam decretum Concilii provincialis re­ laxare, tamen nequaquam generaliter Episcopis negat facultatem inesse dispensandi super decretis Concilii provincialis, sed potius ratam habet doctrinam Suaresii 1. c. n. 2, 4, 7, ubi expresse ius illud dispensandi Epi­ scoporum sustinet et probat. Cfr. quoque D'Annibale I. c. n. 231, not. 7; Scherer 1. c. p. 174; Putzer 1. c. p. 35 sq. (21) Saurez I. c. 1. VI, cap. 11. n. 3 sq.; Iteiffensluel b. t. n. 463 sq. (22) Cap. 59, X, de elect. I, 6; cap. 4 § 1. X, de indic. II, 1; cap. 29, X, de sent, excomm. V, 39; cap. 34, de elect. I, 6, in Sext.; cap. 1, de fil. presbyt. I. 11, in Sext.; Conc. Trid. Sess. XXIV, cap. 6, de reform.; Iteiffcnstuel h. t. n. 466 sq.; Scherer I. c. p. 174 sq.; D’Annibale I. c. n. 231; Putzer 1. c. p. 83 sq. 470 TITULUS XII € A generalibus Ecclesiae legibus Ordinarii infra Romanorum Pontificum dispensare nequeunt, ne in casu quidem peculiari, nisi haec potestas eisdem fuerit explicite vel implicite concessa, aut nisi difficilis sit recursus ad Sanciam Sedem et simul in mora sit periculum gravis damni, et de dispensatione agatur quae a Sede Apostolica concedi solet » (23). Implicite conceditur facul­ tas, quando observatio legis integre vel partialiter remittitur Or­ dinarii indicio (cfr. v. gr. can. 978 de intertitiis) vel habet clau­ sulam « donec dispensetur », « dispensari posse ». Difficilis recursus est casus extraordinarius, si simul con­ currat periculum in mora et lex dispensari soleat. Pericu­ lum requiritur aut moraliter certum aut saltem vere probabile damni aut publici aut privati, moralis aut physici aut oeco­ nomici vere granis seu notabilis, licet non maximi. Recursus difficultas intelligitur mediis ordinariis scilicet mittendi litteras et accipiend responsum (non attenta possibilitate per medium quod non habetur ut ordinarium v. gr. telegraphi vel telephonii), licet attenta oratoris condicione medium extraordinarium esset possibile aut facile. Indicium relinquitur Ordinario, qui si erret valide tamen dispensat. Quod dispensatio conferri so­ leat discendum est ex stilo Curiae Romanae mutationi obnoxio. 314. III. Parochi nec a lege generali nec a lege peculiari dis­ pensare possunt, nisi haec potestas expresse eis concessa sit (can. 83). In festorum observantia, et in abstinentia et ieiunio possunt dispensare intra terminos can. 1245, § 1, id est in casibus particularibus, tum fideles subditos etiam extra territorium, tum etiam peregrinos in suo territorio. Quae potestas iam iure prae­ cedenti erat agnita, et petebatur ex probata consuetudine. — In (23) Cum stilus Curiae sit mutabilis, non potest generali modo de­ finiri, quaenam soleant, quaenam non soleant ab Apostolica Sede con­ cedi: v. gr. in dispensatione super aetate ad Episcopatum requisita non solebat dispensari infra 27 aetatis annum. Ex SS. CC. stilo solebat re­ sponderi per formulam non concedi non numquam etiam per for­ mulam « lectum » vel < non expedire >. Prima formula etiamnunc reti­ net illam vim. In praxi id discendum erit ex repetitis responsis in hunc sensum datis: in genere id valet de dispensationibus valde extraor­ dinariis. Cfr. Bucceroni. Inst, theol. mor. vol. I, p. 97; D’Annibale 1. c.. Etiam statuta Synod, dioec. et provincial, in hac re sunt attendenda. Cfr. Cone, provinc. Neogranat. a. 1868 in Collect. Lac. t. VI. coi. 535-539. 7 ---- DE DISPENSATIONIBUS 471 quibusdam autem casibus urgentibus, etiam confessorius vel sim­ plex sacerdos a iure accipit potestatem dispensandi (24). 315. IV. Ordinarii religiosorum i. e. Superiores maiores re­ ligionis ck ricalis exemptae idem possunt relate ad suos subditos, quod possunt Ordinarii locorum v. gr. a) in dubio facti (can. 15); b) a ieiunio et abstinentia (can. 1245); c) in votis non reservatis (can. 1313); in iuramentis (can. 1320); in irregularitatibus ex de­ licto occulto provenientibus, excepto homicidio, abortu et alia ad forum contentiosum deducta (can. 930); in casibus occultis quoad poenas latae sententiae, nonnullis exceptis ad normam can. 2237; a vetito legendi libros prohibitos in casibus singulis et urgentibus (can. 1402). — Quod si agatur de temporibus sacris, votis, aut iuramentis, eisdem in hac re subditi intelligunlur reli­ giosi (professi vel novicii) et personae (piae in religiosa domo diu noctuque commorantur causa famulatus, educationis aut hospi­ tii vel infirmae valetudinis (can. 514). In iisdem religionibus omnes Superiores (etsi maiores non sint) possunt dispensare a temporibus sacris servandis, a iura­ mentis et votis non reservatis, prout dictum est de Ordinariis (can. 1245, 1313, 1320). 316. Subiectum passivum dispensationis. I. Cum dispensatio proprie talis sit actus iurisdictionis (25), in genere dici debet, dispensationem nonnisi subditis dari posse. Ordinarii tamen lo­ corum vagos semper dispensare possunt, quos ipsum ius momen­ tanee subiicit Ordinario loci in quo actu commorantur (cfr. can. 94, § 2). II. Quod si agitur de peregrinis, iure praecedenti erat quae­ stio, num potestas dispensandi qua gaudet Ordinarius (respec­ tive parochus) quoad suos subditos et quoad vagos exerceri pos­ sit etiam in peregrinos, quod admittebant nonnulli doctores vel­ li t D’Annibale I. 232 practice ex hoc solo quod a S. Alphonso prohabile diceretur, maxime pro casu quo id exigeret necessitas vel utilitas dispensationem impetrantis. Quae quaestio fiebat dependenter ab illa alia quaestione, num peregrini si in loco versa­ rentur quasi in termino (locutio satis vaga) subditi fierent loci (24) Cfr. canones 1044, 1045, 2252-2254, 2290. (25) Schmalzgrueber h. t. n. 60, 61: Suarez, De leg. 1. VI cap. 12, η. 6, 7, 12. 472 TITULUS XII perinde ac advenae, quod verius esse negandum tenebat ipse D'Annibale (1. 86). Haec altera quaestio non amplius habet lo­ cum ob canones 91, 94. Porro principium generale nec in iure praecedenti nec in iure Codicis habetur ad decidendam quaestionem in favorem pe­ regrinorum; qui. in sententia ipsos comprehendente, [uvore gau­ derent subditorum, oneribus ipsorum non tenerentur, et quidem sub eadem ratione (quia peregrinus gauderet subiectione in sui favorem, et quia peregrinus excuteret sublectionem quoad leges). Praeterea Codex non numquam expresse concedit facultatem pro peregrinis (can. 1245. 1313. 1320); can. 990 requirit expresse ut sint subditi; can. 1043, 1045 datur facultas pro actu commoran­ tibus; can. 2237 nihil dicit de subiecto passivo. Ex iure ergo res clare decidi non potest. Quare videretur standum generali prin­ cipio can. 201, § 1. Plures ipsos comprehendunt (26). Praeterea facultates quas ius concedit confessariis. in omnes exerceri possunt, qui fiunt ipsius subditi hoc ipso quod ad confessarium accedunt potestate praeditum, quin requiratur specialis potestas in peregrinum. Aliunde in praxi, ex parte Superioris dispensantis ex delegata facultate, valde difficile est distinguere inter peregrinum et quasidomiciliatum; unde in usu potestatis inquisitionem haud raro difficilem instituere deberet, ne limites potestatis excederet. Qua­ re censerem, etiam in iure Codicis nihil haberi, quo certo modo excludantur peregrini ab hoc favore; ideoque remanere proba­ bilitatem iuris praecedentis, cum praesertim facultas dispen­ sandi sit favorabilis, licet ipsa dispensatio, utpote vulnus legis, sit potius odiosa. 317. Superiorem in propria le.gv se ipsum dispensare iuridice non videtur dicendum (27); in lege superioris nulla est dif(26) It:: ΛίίίΓοΙο, Instit. I. n. 305; Cappello. Summa iuris can. n. 130; D'Angelo in « Apollinaris » I. 255 sq. Vermeerscli-Cretisen. Epitome I. n. 198 etc. Chelodi b. c. n. 87 rem in ancipite relinquit. Declarationem authenticam esse opportunam, inde etiam patet, quod dispensatio saepe habet tractum successivum, unde patet locus abusibus et fortasse etiam scandaio, si proprius subditi superior hunc videt solutum a lege, quem ipse non dispensavit. (27) Legislator se ipsum per legem a se latam non ligat; unde in propri i lege se ipsum non dispensat. Obligatio aequitatis se conformandi DE DISPENSATIONIBUS 473 ficultas quin se ipsum dispenset, sive directe sive indirecte qui habeat facultatem dispensandi extra forum sacramcntale exer­ cendam (cfr. 201, § 3), est enim actus iurisdictionis voluntariae, non qua obligatio iniungatur, sed qua gratia conceditur ad quam non requiritur persona distincta (28). Ad licitam dispensationem semper requiritur causa insta et proportionate (29). Causa deficiente, quisque in lege sua illicite sed valide, in lege superioris nec licite nec valide dispensat (can. 84, § 1). Ad vitandos tamen scrupulos in dubio de sufficientia causae, dispensatio et licite petitur et licite con­ ceditur (can. cil. § 2). Porro Superiores ecclesiastici dispensare /ion solent, nisi petitio veritate nitatur saltem tempore exsecutio­ nis gratiae (cfr. c. 41). Invalida igitur est dispensatio, si falsitas vel error committatur in allegatione obiecti et causae motivae dispensationis atque generatim in iis, quae ex stilo curiae essen­ tialiter requiruntur, ad normam can. 42-47. Cfr. c. 20, X. de re­ script. I, 3. Quae causa, ut valida sit dispensatio, saltem objective exsistere debet, etsi non fuerit in supplicatione allegata; at ex praecepto Ecclesiae licita non est dispensatio, nisi causa allege­ tur et cognoscatur. Immo ne valida quidem est dispensatio, si causae cognitio expresse ad valorem dispensationis requiratur. Id, quod nunc non amplius fieri solet, praesertim post Codicem. Cfr. can. 53-55. 318. Causa. qua dispensationes petuntur et conceduntur, or­ dinarie est scriptura. Cfr. supra dicta de rescriptis n. 148; Suâ­ rez, De leg. 1. VI cap. 13 η. 4. At licet scriptura generaliter ad valorem vel liceitatem dispensationis non requiratur, sed tantum sil aliquo modo necessaria pro faciliore et meliore probatione, tamen « secundum regulam ordinariam » per telegraphum in Curia Romana vel Curiis Episcoporum non sunt petendae dis­ pensationes aliaeque gratiae. Cfr. Litt. encyti. Secret. Stat. 10 319. Forma, communitati potius pertinet ad forum internum. Cfr. Suârez, De legibus 1. VI, cap. 12, n. 7. (28) Cfr. Suârez, De legibus 1. VI. cap. 12 n. 8 sq.; S.çhmalzgr, h. t. n. 61; Vermeersch-Creusen, Epitome I, n. 199. (29) Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 18, de ref.; Schnudzf/r, h. t. n. 12; Suârez 1. c. 1. VI, cap. 18, 19. 474 TITULUS XII Dec. 1891 iunct. resp. S. C. Inq. 14 Aug. 1892 in Collect. S. C. de Prop. F. n. 2189, 2192. Praeterea nihil prohibet quominus fiat petitio dispensationis a tertia persona sine mandato, vel conces­ sio eiusdem favoris ex motu proprio; at difficiliores dispensatio­ nes v. g. super professione religiosa a R. Pontifice sine petitione personali oratoris concedi non solent. Cfr. Suarez 1. c. n. 5 sq. Facultas dispensandi generaliter data sive ordinaria sive delegata ad universalitatem causarum est gratia facta quae tertiae cuidam personae non praeiudicat, cum sit fa­ vorabilis et praeter ius concessa, ideoque, retenta verborum pro­ prietate. latam admittit interpretationem (can. 50, 66 § 1, 68). Ipsa vero dispensatio particularis cum sit vulnus legis et contra ius concessa, strictae est interpretationis. Cfr. Reiffenstuel h. t. n. 451 sq. Ipsa facultas dispensandi cum aliquo in particulari, sive delegatio fiat ad petitionem partis vel delegati, sive deter­ minatae personae, sive electio personae committatur dispensan­ do. est concessio stricti iuris; nam huiusmodi concessio est moraliter ipsa dispensatio ideoque pariter strictae interpretationi est obnoxia (can. 85). Non tamen ita coarctanda est ut inutilis fiat vel onerosa. 320. Interpretatio. In genere iisdem modis fit. quibus privilegium, (can. 86). Dispensatio legis ecclesiasticae cessat: I. Revocatione. Quae revocatio a proprio legislatore facta, dummodo dispensatio revocationis capax sit, etiam sine iusta causa, valida, sed illicita est. Quod si dispensatio a delegato ad particularem dispensationem etiam ex iusta causa revocetur, huiusmodi revocatio est nulla et irrita (30). Nam in illo delegato post concessam dispensationem potestas delegata omnino est ex­ stincta. At si inferior Praelatus ex iure ordinario sive ex delega­ tione ad universalitatem causarum dispensationem in lege Su­ perioris concessit et ex iusta causa revocavit, valida est revo­ catio, quia potestas illa dispensandi post actum concessionis fac­ tae non fuit sublata. Invalida vero dicenda est revocatio dispen­ sationis, si ab eodem Praelato inferiore absque iusta causa fiat; 321. CesMtie. (30) Cap. 38. X. de off. et pot. iud. del. I, 29; Putzer 1. c. p. 65 sq.; Posset, De matrim. n. 2469. DE DISPENSATIONIBUS 475 etenim Superior ad istam revocationem non censetur dedisse fa­ cultatem (31). II. Renuntiatione illius, cui dispensatio data est, si insuper in iis obligationibus, quae ex lege, non ex voluntate nostra ini­ tium et statum capiunt, renuntiatio a Superiore ecclesiastico competente acceptetur. III. Fine dispensationis totaliter cessante, v. g. propter mor­ bum plane sublatum, ipsa quoque dispensatio cessat, si habeat tractum successivum, atque absolute data non sit (32). At dispen­ satio non cessat propter non usum aut usum contrarium aut no­ vam dispensationem validam, quae cum priori dispensatione consistere nequit aut propter discessum a territorio dispensa­ toris, si dispensatio fuerit perpetua. Canon cit. 86 praeter modos quibus cessat privilegium, adiicit pro dispensatione cessationem causae motivae. Inde autem indirecte firmatur privilegia, etiam­ si tractum habeant successivum, non cessare ex hac ultima ra­ tione; cuius ratio iuridica est quod privilegium, cum assimiletur legi (propterea solet definiri lex privata) secum fert quamdam perpetuitatem, ac proinde in mente legislatoris videtur prae­ scindi a mutatione adiunctorum forte obventura, nisi ex hac mu­ tatione usus privilegii noxius evadat aut illicitus iudicio Supe­ rioris. Cfr. can. 77 iunct. can. 70. (31) D’Annibale 1. c. n. 77, not. 55, n. 235; Sudrez 1. c. 1. VIII, cap. 37, n. 10, 16. (32) Sudrez 1. c. 1. VI, cap. 20. Quae Hinschius 1. c. t. III, p. 799 con­ tra hanc sententiam profert, aut non sunt ad rem aut solido fundamento carent. Unico vinculo legis per dispensationem sublato dispensatio per­ petua evadit, nec cessat aut aufertur, etiamsi causa ante usum cessaverit: atque ita absolute dispensatus a voto, voti obligatione amplius non tenetur. Laus Deo O. A. M. D. G. INDEX ALPHABETICUS (Numeri referuntur ad numeros marginales) Abbates: nullius quoad potestat. le­ giferam 125. Abrogatio: legum eccles. 187 sq.; Concordati 226 sq.; consuetudi­ nis 239. Abstinentiae: lex quoad temporis supputationem 248. Actus: externi, interni, mixti, prae­ teriti, heroici, qua ratione sint obiectum legum ecclesiast. 130 sq. 136 sq. 128. Aequitas canonica: 184. Aequum: legale et naturale 48. Aetas: eius computatio 243. Africa: 42. Alexander 111 (Rolandus Bandinellus) : eiusque dissidium cum Imperatore Friderico I et Henrico II rege Angliae 27. America: meridionalis et septemtrionalis 40. Analogia: legalis et iuridica ut fon­ tes iuris suppletorii 181. Anglia: quoad relationem inter Ec­ clesiam et Statum 39, II. Annus: eius supputatio 242, 247. Apostoli: quoad praedicationem Evangelii 12; quoad potestatem le­ giferam 123. Asia: 41. Auctoritas prudenlum: 186. Australia: status Ecclesiae 43. Austria: relationes cum Ecclesia 39. II. Auxiliares scientiae: iuris eccle­ siastici 58. Avennionensis residentia: RR. PP. 30. Baptizali : quoad sublectionem le­ gibus ecclesiasticis 147; baptizati dubie 157. Basileense Concilium : 32. Belgium: relationes inter Eccl. et Statum 39, II. Bibliographia: scientiae iuris eccle­ siastici 63 sq. Bituricensis: sanctio pragmatica 34. Brachium saeculare: 16. Breve: pontif. n. 206. Breviarii : privata recitatio quoad temporis supputationem 248. Bulla: pontif. 206. Bizanlinismus : 16, 39 sq. Caerimoniales: leges Vet. Testa­ menti 114. Canon (vis verbi) 46 not. 9; cano­ nes dogmatici, morales discipli­ nares etc. 46. Canonizatio: legum civilium per Ec­ clesiam 57, 240. Capitula: cathedralia et capitula Generalia Ordinum quoad pote­ statem legiferam 126. Carolus Magnus : 22. Catechumeni : num teneantur legi­ bus eccl. 147. 478 INDEX AL.PH ABETICUS Causae: excusantes et eximentes a lege 180. Cessatio: legum ecclesiasticarum 187 sq.; concordati 226; consue­ tudinis 239; dispensationis 321; privilegii 299; rescripti 286. Chirographa: Pontibcia 206. Christus legislator: et lex nova 115. Clausuiae: notio, divisio, vis 176; rescriptorum 267, 269. Clerici: quo titulo subiiciantur le­ gibus civilibus et quibus 158. Codicis canones: praeliminares n. 87 sq. Codex: iuris canonici respicit lalinam ecclesiam 79; eius prae­ scripta relate ad Orientales 81 sq. et ad ius liturgicum 86; ad ius concordatarium 87; ad iura quae­ sita, privilegia et indulta 88 sq. 95 sq.; ad praeexistentes consue­ tudines 98 sq.; ad ius scriptum praecedens 100 sq. Collegia illicita: quibus Ecclesia cath. apud Romanos fuit adnumerata 14. Commentarii : et commentatores in Decr. gratiani et in Decretales 68. Communio : sacra quoad temporis supputationem 248. Concilia: eorumque decreta 124 sq. Concilia mixta: 20; oecumenica et particularia ut subiectum acti­ vum legis 124, 126. Concordata: 215 sq; nomen, defini­ tio, divisio, notae historicae 216, 228; subiectum concordatorum 217 sq.; eorum forma 219; eorum obiectum 220; necessitas et con­ venientia 221; vis et obligatio 222 sq.; interpretatio 225; derogatio, abrogatio et cessatio 226 sq. Concursus rescriptorum: 77. Confirmatio: legum ecclesiast. es­ sentialis et accidentalis, in forma communi et specifica eiusque ef­ fectus 166 sq. Congregationes Romanae : earumque potestas legifera 126; decre­ torum valor 208. Constantini M.: edictum 11. Constitutiones Apostolorum: 91. Constitutiones: RR. PP. 203 sq. Consuetudo : 229 sq.; discrimen a iure tradito 230.; ius consuetudi­ narium eiusque notio, divisio hi­ storia 99, 233.; causa efficiens 234; consuetudo facti eiusque conditiones 235 sq.; consuetudi­ nis effectus 237; probatio 238; ces­ satio et abrogatio 239; consuetu­ do contra statuta Codicis 98 sq. Contractus: quoad temporis suppu­ tationem 246. Convalidatio: rescripti; modus et effectus 276. Conventiones: vide concordata. Decisiones: SS. Congregationum eorumque vis 211. Decreta: conciliorum 124 sq.; SS. Congregationum 208 sq.; RR. Pontif. 204 sq. Derogatio: legis 187 sq.; concorda­ ti 226 sq. Deus legislator: et leges divinae 109 sq.; lex naturalis 11; lex ve­ tus 112 sq.; lex nova 115 sq. Dies: eius supputatio vide suppu­ tatio. Dispensatio: in lege 190, 306 sq,; dispensationis auctor 308 sq.; su­ biectum passivum 316 sq.; di­ spensationis causae et forma ad­ hibenda 318 sq.; interpretatio et cessatio 320 sq. Doctorum : communis sententia fons iuris suppletorii 186. Ecclesia catholica: 6; eius relatio ad alias societates religiosas 7; ad infideles 8; ad statum 9; histo­ ria retationis ad statum 10 sq. INDEX AlJ’HABETICUS Ecclesia latina el orientalis: huiusque varii vitiis 79 sq. Ecclesiae potestas: in statum dire­ cta, indirecta, directiva 9. Edictum: tolerantiae Constantini M. 15. Effectus legum: ecclesiasticarum 159 sq.; consuetudinis 237. Epikeia: in iure canonico 48. Episcopi: in Ecclesia orientali 18; apud populos medii aevi in occi­ dente 20; legislatores in propria dioecesi 125, et in conciliis 124, 126; quoad concordata 217; quoad dispensationem in legibus 313. Epistolae: RR. PP. ut fontes iuris 32; apostolicae 206. Excusatio: a lege 190. Exempti: qua ratione legibus par­ ticularibus subiiciantur 149, 158. Executio: rescripti 283 sq. Executor: rescripti pro foro exter­ no 283; pro foro interno ibid.; substitutio executoris 284. 479 Gelasius: Papa de distinctione po­ testatis eccles. et civil. 17. Germania: relationes inter Eccle­ siam et Statum 39; concordata inita cum Germania 39. Glossa et Glossalores: in Decretum Gratiani et in Decretales v. Com­ mentarii. Graeci catholici: quibus legibus Ec­ clesiae latinae sint subiecti 148. Gregorius: Papa λΊΙ 10, 25 sq. Hammerstein: 10 sq. Hebdomada: eius computatio 247. Helvetia: status Ecclesiae 39, II. Henricus III et IV: Imperatores 24. Hispania: relationes inter Eccle­ siam et Statum 39. Historia relationis: inter Ecclesiam et Statum 10 sq. Hollandia: relationes inter Eccle­ siam et Statum 39, II. Hungaria: status Ecclesiae 39, II. Japonia: status Ecclesiae 41. Facultates apostolicae: earumque leiunii: lex quoad temporis suppu­ tationem 248. notio, divisio, origo et historia, ac­ quisitio, communicatio, materia, Jesus Christus: legislator 6, 115 sq. interpretatio, usus et cessatio 300. Josephinismus 34, III. Febronius et Febronianismus 34, II. Judiciales: leges Veteris Testamenti 114. Fictio: iuris 159. Fontes: iuris ecclesiastici 77, 83, Jus: eiusque notio et divisio in ge­ nere 44. 106; eorum divisio 108. Forma: legum ecclesiasticarum 139 Ius: civile num sit fons iuris suppletorii 181, 184; num clericos li­ sq.; concordatorum 219. get 158. Formulae: facultatum apostolicaIus Decretalium : 1, 2 sq., 54 sq. rum 300. Fridericus I, II : Imperatores 27 sq. Ius ecclesiasticum : 44, eius notio, nomina et divisio 45 sq.; relatio Fundamenta: iuris ecclesiastici 5 ad alia iuris systemata 52; ius sq.; religio 5; Ecclesia catholica eccles. verum et putativum 47; 6; relatio Ecclesiae catholicae ad pseudonaturale et pseudohistorialias societates religiosas 7 sq.; cum 51. ad Statum 9; historia relationis inter Ecclesiam et Statum 10 sq. Ius ecclesiasticum ut scientia: de­ finitio, partitio 53 sq.; relatio ad alias scientias 57; scientiae auxi­ Gallia: relationes cum Ecclesia 39. liares 58; methodus in eo tradenGallicanismus: 34, I. 480 INDEX ALPHABETICUS do 59 sq.; praestantia, necessitas, utilitas 62; bibliographia 63 sq. lus ecclesiasticum : graecae Eccle­ siae 79 sq.. S3, 148. lus naturae: quomodo sit fons iuris ecclesiastici 111. lus Orientalium : relate ad Codicem 79; eius fontes 83; quomodo sup­ plendum 84. Ius precarium 94. Ius quaesitum: notio 90 sq.; relate ad Codicem 88 sq.; eius fontes 92. Ius scriptum praecedens relate ad Codicem 100 sq. Ius suppletorium: eius necessitas 179; notio, vis et obiectum 180; eius fontes 181 sq. Justinianus: Imperator ordinat stu­ dia legitima 1 ; eius interventus in Ecclesiam 16. Justum: naturale et legale 48. Ignorantia: legis eiusque praesum­ ptio 191. Immunitates: ab Imperatoribus Ro­ manis Ecclesiae concessae 15. Imperatores: Romani Ecclesiae ho­ stiles 12 sq.. 16. Imperii occidentalis: interitus 19. Imperii: occidentalis novi Caroli M. notio, relatio ad Ecclesiam, unio cum dignitate regia Germaniae 22 sq. Indirecta: potestas Ecclesiae in Sta­ tum 9. Infideles: in ordine ad Ecclesiam catholicam 8: num teneantur hu­ ius legibus 147. Innocentius III: de relatione inter Ecclesiam et Statum 9. Institutiones: iuris canonici 2 sq. Institutiones: iuris romani 1. Instructiones: S. S. Congregatio­ num, earum vis 211. III. Interpretatio: legis eccles., notio, divisio, auctor, vis 170 sq.; nor­ mae ad interpretandum 174 sq.. 178; concordatorum 225; dispen­ sationis a lege 320; privilegiorum 298; rescripti 278. Investiturae : Episcopor. per prin­ cipes saeculares earumque dam­ natio 24 sq. Italia: status Ecclesiae 39. Lateranensis Tractatus : 39. Lui/nez: (Salmeron) singularis sen­ tentia de Moyse legislatore 113. Legati Sed. Apos.: num leges con­ dere possint 125. Leges barbarorum : num sint fontes iuris ecclesiastici 240. Leges civiles: num sint fontes iuris ecclesiastici 240; num clericos ligent 158; earum canonizatio per Ecclesiam 240. Leges divinae: in Ecclesia catholi­ ca 109 sq.; naturales 111; veteris testamenti 112 sq.; novi testamen­ ti 115 sq.; quomodo sint fontes iuris ecclesiastici 111 sq. Leges liturgicae: notio 86; relate ad Codicem 86, 103; quoad suppu­ tationem temporis 246. Leges universales : simul et tempo­ raneae 104. Legislatores: in Ecclesia catholica 106 sq.; Deus legislator 11 sq.; Christus legislator 115 sq.; legis­ latores humani (S. Petrus Aposto­ li, Rom. Pontif., Concilia Episco­ pi) in Eccles. catholica 123 sq.; num propriis suis legibus ligen­ tur 150. Lex: notio, divisio, notae histori­ cae 119 sq.; auctores in Ecclesia cathol. 122 sq.; eius obiectum 127 sq.. 136 sq.; vis retroacti va 130 sq.; forma intrinseca et extrinseca. promulgatio 139 sq.; vacatio, acceptatio 145 sq.; subiectum pas­ sivum : baptizati 147; infideles et cathecumeni 147; graeci catholici 148; peregrini, vagi 151, 156; eius effectus 159 sq., 163; eius confie- INDEX ALPIIABETICUS malio 166 sq.; interpretatio 170 sq.; cessatio 187; excusatio et dis­ pensatio a lege 190 sq.; ignoran­ tia legis 191; eius perpetuitas 198. Lex dubia: eius vis 189. Lex inhabili tans 160; notio, suble­ ctum, effectus 162; quaenam ut tales sunt habendae 163; eius obli­ gatio ibid.; num sit poenalis ibid. 5°; eius ignorantia ibid. d). Lex irritans: 160; notio, auctor, ef­ fectus 162; quaenam ut talis ha­ benda, eius obligatio 163; num sit poenalis 163, 5°; eius ignorantia 163 d). Lex mosaica: 112 sq. Lex permissiva: notio et effectus 164; eius discrimen a tolerantia et dissimulatione 164. Lex poenalis : num detur in foro ca­ nonico lex mere poenalis 165; re­ gulae religiosorum ordinum, et decreta Concil. provincialium 166. Lexica: iuris civilis et canonici 73. Libertas: Ecclesiae 16 sq., 24 sq., 35. Libertates: Gallicanae 34. Litterae: Apostolicae, Encyclicae, Decretales 206; reformatoriae 276. Ludovicus: Bavarus Imperator 30. Lusitania: relationes inter Eccle­ siam et Statum 39. 481 Nouiliulus: quoad temporis suppu­ tationem 249. Obiectum: legis eccles. 127 sq.; con­ cordatorum 220. Obligatio: concordatorum 222 sq.; legis civilis 158; ecclesiasticae 145 sq. Obreptio: in rescriptis 267. Obrogatio: legis, notio, auctor, quotuplex 187 sq. Ordo: ethicus, juridicus 44; logicus in Institutionibus 4, 54 sq. Orientales: relate ad Codicem 79 sq.; extra proprium territorium degentes 85. Orientalis Ecclesia: eiusque varii ritus 80. Parochi: ut executores rescriptorum 283, II; num possint a lege dis­ pensare 314*. Patriarchae: num leges condere possint 125. Peregrini : quibus legibus subiiciantur 151, 153, 156, 316. Persecutiones: primorum Christia­ norum 13. Petrus S.: legislator supremus et universalis in Ecclesia 123. Polonia: relationes inter Eccles. et Statum 39, III. Maldonatus: eiusque consilia bene Populi: germanici, eorumque leges 19 sq. studendi 4, 61. Potestas: Ecclesiae in Statum 9; le ­ Membra: Ecclesiae 147 nota 99. gislativa, huiusque subiectum et Mensis: eius supputatio v. Suppu­ obiectum 122 sq., 127 sq.; in ac­ tatio. tus heroicos 128; internos 136 sq. Methodus: in scholis canonicis te­ Praeceptum : notio, divisio, anetor, nenda 3, 59. eius discrimen a lege et character Metropolitae: num leges condere 193 sq.; duratio, cessatio 197; to­ possint 125. tius doctrinae de praeceptis sum­ Mexicum: status Ecclesiae 40. ma 199; praeceptum ex potestate Missae: privata celebratio quoad iurisdictionis 200; id. ex potesta ­ temporis supputationem 248. te dominativa 201. Normae generales: notio et exten­ Praefecti Apostolici: quoad potesta­ tem legiferam 125. sio 78. 482 INDEX ALFHABETICUS Praeiati: quoad potestatem legife­ et passivum 255 sq.; inhabiles in ram 125. iure praecedenti et in iure Codi­ Praenotiones: generales iuris eccl. cis 257 sq.; haeretici et schisma­ 44 sq. tici num sint inhabiles ad re­ Praesentatio: rescripti, eius neces­ scripta obtinenda 259; in casu sitas 280 sq.; quo tempore facien­ rescripti denegati a R. Pontifice, da 282. ab una Congregatione, a S. PaePraestantia: iuris eccles. G2. nitentiaria, ab Ordinario, a Vica­ Primates: num sint legislatores in rio Generali 261 sq.; quando inEcclesia 125. cipit valere 264; rescripti impe­ Privilegium: notio, divisio 289 sq.; tratio pro alio 265; forma interna personae habiles ad concedenda et externa, condiciones essentia­ et accipienda privilegia 291; eius les et accidentales, vitia intrinse­ obiectum et forma 292; acquisi­ ca et extrinseca 266 sq.; clausu­ tio 293 sq.; promulgatio, usus 295 lae in rescriptis 267, 269, 275; vis sq.; interpretatio, amisio 298 sq.; rescripti contra statutum peculia­ privilegia relate ad Cod. 95 sq. re, consuetudinem loci, ius alteri Probatio: consuetudinis, condicio­ quaesitum 268; subreptio et ob­ nes et modus 238. reptio quoad rescripti valorem Professio: religiosa quoad temporis 271 sq.; in dubio de obreptione et subreptione 274; convalidatio supputationem 246. Promulgatio: legum ecclesiastica­ 266; concursus rescriptorum, in­ rum, eius necessitas 140; modus terpretatio 277 sq.; praesentatio promulgandi 141. Ordinario, executio 280 sq.; ces­ Protectio: pontificia tempore medii satio 286. aevi 32. Ritus: orientales 80. Prolestantium: errores de legibus Romani Pontifices: supremi et uni­ veteris testamenti 114; de Christo versales in Ecclesia cathol. legis­ legislatore et de Ecclesiae consti­ latores 123, 204 sq.; eorum po­ tutione 6, nota 11, 115. testas dispensandi a legibus 312. Receptio: legum eccles. num sit ne­ Scandinavia: status Ecclesiae 39, II. cessaria 146. Schola: Institutionum canonicarum. Reformatio: protestantica 33 sq. iuris Decretalium, in nova studio­ Regulae iuris: earumque notio, di­ rum ordinatione 1 sq.; principia visio, vis, usus 182 sq. tenenda 3 sq. Relatio: Ecclesiae catholicae ad Sententia: iudicialis R. Pontificis, alias societates religiosas 7 sq.; Congregationis Romanae, eius va ­ ad Statum 9 sq.; historia relatio­ lor 123, 211. nis Ecclesiae catholicae ad Sta­ Separatio: Ecclesiae a Statu 9, 33 sq. tum 10 sq. Scientia: iuris canonici 53 sq. Religio: 5. Siam: relationes cum Ecclesia 41. Religio Mosaica: Ί. Remonslralio: contra leges pontifi­ Sinense: imperium, status Eccle­ siae 41. cias 146. Rescriptum: definitio, divisio, notae Societas: civilis, eius subordinate historicae 254; sublectum activum erga Ecclesiam 9. INDEX ALPHABETICUS 483 ducatio 247; species temporis in Societas: perfecta eiusque potestas diversis adiunctis adhibenda 248; 9 sq. modus durationem temporis com­ Societates : religiosae relate ad Ec­ putandi 249. clesiam catholicam 7 sq. Statuta: dioecesana eorumque sub­ Terminologia: de relatione inter Ecclesiam et Statum 32. jectum, materia, forma, subditi Theocratia: 11. 125. Stylus: Curiae, ut fons iuris supple- Theoriae: exageratae de potestate ecclesias, et civil. 22, 30, 32; de torii 185; in rescriptis 271. vi et obligatione concordatorum Subditus sive subiectum passivum : 223 sq. legum ecclesiast. 147 sq. Tolerantia: legum civilium 240. Subordinatio : Status 9. Subreptio: in rescriptis 2G7, 271 sq. Tractatus: Lateranensis 39. Superiores: religiosi quoad dispen­ Traditio: notio, divisio, historia 230; testes traditionis eorumque sationem a legibus 315. auctoritas 231 sq. Supputatio : temporis apud romanos 242; in iuribus modernis 243; in Tureae : relationes cum Ecclesia 39, III. iure canonico ante et post Codi­ cem 244 sq.; regulae servandae « Unam Sanctam s>: Const. Bonifa246; supputatio anni, diei, heb­ cii VIII 29. domadae, mensis 247; modus tem­ poris durationem computandi Vacatio: leg. eccles. 145. 249; supputatio temporis utilis et Vagi: quibus legibus eccles. subiicontinui 250 sq. ciantur 151, 153, 156, 316. Synodi : dioecesanae 125. Verborum: significatio in interpre­ Systema: collegiale, episcopale, ter­ tatione legis 175, 177. ritoriale de potestate regendi Ec­ Vicarii Apostolici: quoad potesta­ clesiam 33. tem legiferam 125. Vis relroactiva : leg. eccles. 130 sq.; exceptiones 135. Tempus: vis et locus rubricae 241; temporis supputatio, v. Supputa­ Voluntas: legislatoris, quomodo co­ gnoscitur 174. III. tio: verum, locale, legale regiona­ le. legale extraordinarium, usuale, Vota: quoad temporis supputatio­ nem 248. continuum, utile 245, 248. 250; INDEX GENERALIS CANONUM .4 N. B. - 1. Numeri indicantur marginales. 2. Numeri in quibus canones explicantur crassioribus typis, nu­ meri in quibus canones tantum referuntur, levioribus typis exprimuntur. Canon Numerus 1 79-85 2 86; 246 3 87; 94 4 88-97; 178 5 96; 98-99 6 109-195; 120; 177; 186; 188; 232; 294 7 139 149-143; 8 152-155 9 143-146 10 89; 139-135; 288 11 169-163 12 147 13 101; 120; 148-149 14 148; 155 15 189; 273; 315 16 163; 199-191 17 135; 144; 179-173; 189; 210; 211; 254 18 174-177; 188 19 178; 180 20 108; 179-186; 211; 232 21 159; 187; 188 Canon Numerus 22 86; 103; 105; 182; 187; 188 23 187; 188; 189 24 192-201 25 233-234; 235 26 235-236 27 99; 236 28 236-237 29 237 30 99; 188; 239 31 86; 246 32 247 33 246; 248 34 249 35 236; 250 36 178; 256-259 37 258; 265 ; 296 38 258; 264; 279; 296 39 266; 269; 271 40 271; 275 41 275; 279; 318 42 260; 267; 273; 318 43 261; 272; 318 44 262; 263; 318 45 254; 267; 318 46 258; 268; 272; 318 Numerus Canon 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 318 254; 277; 288; 297 267; 278 178; 278; 303; 320 280 276 281; 318 274; 283; 258; 318 318 283 284 283; 284; 287 283 97; 188; 288; 299 288; 303 296 293 293 293 ‘258; 290:300; 304; 320 298 298; 320 297 290; 299; 321 ”£ 97; 188; 290;·299 486 Canon INDEX GENERALIS CANONUM Numerus Canon Nomerus Canoi1 Numerus » 72 73 74 75 76 77 78 79 SO 81 82 83 84 85 86 87 88 91 94 103 104 105 106 107 109 118 125 142 156 161 198 199 201 ο •I:·» / 202 204 207 209 218 220 222 239 240 299 299 299 299 299 299; 321 299 254; 293 308-311 313 313 313 273; 311; 318 79; 303; 304; 320 321 147; 259 147; 246; 316 316 163 163 167 105 234 234 234; 290 138 (VI) 105 271 i 251 177; 303 304 155; 196; 304 ; 316; 317 283; 304; 261 286; 288; 299; 304 189 84 105 167 97 ; 254 ; 290 125 243 244 257 265 266271 274 275 281292 291 294 320 323 328 332 335 349 351 352 358 362 370 391 395 403 410 423 432 435 459 489 501 514 534 542 ·» ODO 572 595 613 615 622 625 105 124; 126; 208 84 256 125 125 256 126 143 125 167 125 105 104; 167; 143; 145 290 125 125 126 126 92; 133 126 143 294 126 92 251 126 104 103 119; 126; 201 315; 271 84 249 104 138 (VI) 290; 293 149 84 290 642 644 649 713 731 733 756 774 782 804 823 859 866 906 919 923 925 927 930 931 940 947 955 978 983 987 988 990 1009 1017 1020 1022 1038 1039 1040 1043 1044 1045 1047 1051 1054 1056 1057 92 84 194 280 259 84 84 92 84 84 84 147 84 147 280 246 97 262 315 271 147 86 84 313 180 8 191 316 84 162 187 187 125 262 271 262; 266; 271; 271 271 267 304 271; * 316 314 314; 316 304 487 INDEX GENERALIS CANONUM Numerus Canon 1060 10611063 1070 1080 1094 1099 1102 1149 1152 1192 1195 1201 1234 1245 1253 1254 1313 1320 1350 1356 1367 1378 1382 1385 1402 1406 1407 1408 Canon 1432 1447 1457 8 1471 147 1507 240 1509 162 1511 8; 147 1512 8 1529 8 1530 8 1532 280 1553 280 1574 280 1604 132 262; 314; 315; 316 1606 1623 262 1629 246 1635 92; 315; 316 1640 92; 315; 316 1654 8 1684 294 1813 138 (VI) 1881 187 1884 262 262 1885 2195 315 2197 104 2217 104 104 2219 187 Numerus 251 271 251 87 285 294 236; 294 294 184; 240; 246 162 271 240 260 84 84 199 258 246 199 258 163 200 251 251 251 130; 192 138 (VI) 198 180 Canon 2220 2222 2225 2226 2232 2237 2239 2245 2251 2252 2253 2254 2258 2263 2265 2266 2283 2290 2291 2294 2298 2309 2310 2315 2347 2411 Numerus 192 130; 135 198; 200 87; 196 138 (VI) 138(VI); 258; 315; 316 196 198; 258 138 (VI) 258; 314 258; 314 258; 314 258 258 258; 259 258 256 314 258 258 258 200 200 259 163 84