I IUS CANONICUM AUCTORE P. FRANCISCO XAV. WERNZ S. I. AD OPERA P. PETRI VIDAL S. I. TOMUS II IMPRIMI POTEST P. Romae, 10 sepi. 1943 Emmanuel Porta Praep. Prov. Rom. S. I. IMPRIMATUR t Aloysius Traglia Romae, 20 oct. 1943 Archiep. Caesariens. Vic. (ier. ROMAE · TYPIS PONTIHCIAE UNIVERSITATIS OREOORIANAE K ___________ Quod iamdiu multorum erat in votis atque assidue fuerat a pluribus supplicatum, prodit noua editio operis P. Xaverii Wernz, quod ipse inscripserat « Ius Decretalium » a praecipuo fonte unde ius ecclesiasticum aide Codicem erat repetendum, uoluilque esse, non explanationem amplam et diffusam universi iuris ecclesias­ tici, sed succinctam licet completam, (piae usui esset ad prae­ lectiones de textu canonico in schola textu habendas. In illo opere, praesertim laudata fuerunt: 1°) methodus scho­ lastica: 2") praecipua cura impensa in tradenda historica evolu­ tione singulorum institutorum ecclesiasticorum: 3") idque maxi­ me, solida informatio, (piae suppeditatur scholaribus praelectio­ nes secundum illum textum audientibus, in principiis canonicis: Γ-) demum amplissima citatio textuum, in quibus innititur doc­ trina proposita, sive quoad textus (pii exhiberent ius vigens, sive quoad illos qui permitterent historicam iuris evolutionem per aetates sequi, simul cum ampla litteratura canonica (pia legenti praesto esset medium eandem doctrinam inveniendi fusius forte propositam apud canonislas praesertim classicos. Cum qua al­ legatione fontium et doctorum connectilur usus continuus iurisprudenliae ecclesiasticae, (pia doctrina canonica confirmatur per allegationem ('ausarum resolutarum in Sacris Congregatio­ nibus aliisque Dicasleriis Curiae Romanae. Propter haec aliaquc illius operis ornamenta, (piorum utili­ tatem diuturna plurium annorum experientia coni perlatu habe­ bamus, nihil mira Ii sumus si opus canonicum egregii decessoris in cathedra textus canonici I nivrrsilatis (ire.gorianae habitum sit ut vera quaedam licet ('(impendiosa encyclopedia canonica ΙΙΊ30 VI PRAEFATIO atque inde fuerit excitatum desiderium ut illud opus dentio pro­ diret ad novi Codicis normam exactum. Ut tam. iustu desiderio fieret salis, libenter illi labori nec brevi nec facili humeros supposuimus, licet aliis occupationibus haud parum distenti. Et quoniam in hac re prius erat consulen­ dum utilitati discipulorum, qui frequentant scholas textus cano­ nici in Universitate Gregoriana, coepta est publicatio a Libro II, De personis. Quem tomum, Deo bene favente, subsequantur (dii. Non fuit magni laboris ordinem tractationis aptare ordini Codicis, quippe Auctor, relicto vel potius paulisper immutato ordine legali Decretalium, ordinem logicum sibi praestituerat, qui quoad substantiam cum ordine in Codice recepto concordat. Quodsi in universum religioni nobis fuit Codicis ordinem perse­ qui, in hoc tamen volumine propter rationes pagina 189 sq. al­ legatas, quae nobis visae sunt vere graves, tractationem de be­ neficiis, de quibus in alio libro Codicis agitur, cum tractatione de officiis ecclesiasticis coniungcndam censuimus. Relate ad methodum in hac nova editione adhibitam, cura­ vimus ut omnia, quae adhuc nunc utilia esse possint, relineremus. Quare conservula fuerunt quae pertinent ad principia canonica et ad historiam iuris, fartis opportunis correctionibus et additio­ nibus. Retenta quoque fuit antiqua allegatio fontium, cuius rei exemplum praebuit legislator in pluribus editionibus Codicis: item, additis auctoribus qui post Codicem scripserunt, conser­ vandas duximus allegationes doctorum, quippe vix fieri poterat, ut non occurrant causae pro quibus solvendis Codex non suppe­ ditat textum legalem, quo casu ex ipso praesci ipto Codicis (can. 6, n. 2n, 3°, 4° et can. 20) ad ius praecedens ideoque. ad doctrinam doctorum ius illud explicantium est recurrendum, ('.clerum (piae, perlinent ad ius vigens, ea non mere corrigenda, sed penitus re­ tractanda censuimus. Explanatio Pariis secundae et tertiae Libri II, in quibus de religiosis ac de piis fideliam associationibus agitur, separato vo­ lumine erit edenda. Faxil Deus ul haec nova editio in angustiis temporum prae- vil FKAEFATÎO parata saltem modiciim (pud coldnboat ad promovenda stadia canonica nunc in Ecclesia tantopere, necessaria. Romae, in die [esto S. Parentis I gnat ii, .7/ lulii 1923, Petbus Vidai,, S. I. In hue altera editione libri «. De Personis » suis locis ratio habita est declarationum S. Sedis, (piae post primam editionem prodierunt, nec non causarum in quibus ius Codicis factis seu controversiis applicatum fuit, non neglectis disceptationibus agi­ tatis in tractatibus fecrnlioribus. Romae, 8 Decembris 1927. ii Auctor PRAEFATIO ΛI) TERTI AAI EDITIONEM Egregium opus, a P. Wernz sub titulo « lus Decretalium » editum, indefessa opera Patris Vidal fuit quoad omnes eius paries praescriptis novi Codicis iuris canonici accommodatum. Vix autem huic arduo labori P. Vidal b. m. finem imposuerat, eum inopinato vita cessit, praemium actuosae diligentiae suae abundans, ut speramus, recepturus. Eodem ferme tempore apparuit necessitas edendi denuo volumen secundum operis ab eo adaptati, ut studiosi iuris ca­ nonici omnia, sub nomine Wernz-Vidal edita, prae manibus etiam in posterum habere possent. Hanc novam editionem of­ ferre nunc nobis licet. In qua paranda illud potissimum prae oculis habitum est, sc. ut non nisi in necessariis mutationes inducerentur. Dolen* dum enim esset quod, vix absoluta adaptatione totius « Iuris Decretalium » ad normas noui Codicis opera unius eiusdemque egregii auctoris, iam substantiales mutationes ab alio in novam editionem introducerentur. Id utilius fortasse post ali­ quot annos praestari poterit. Qua de re textus praecedentis editionis fere integer etiam nunc retentus est: si quid vero maioris momenti aut mutandum aut addendum occurrebat, id omne ad notas asteriscoI distinctas amandatum est. E.r quo fit ut ex una parte opus canonicum, sub nomine Wernz-Vidal ubique cognitum, fere intactum ma­ neat et ex altera parte novae declarationes, necessariae vel utiles lectoribus, in notis additis referantur. Faxit Deus ut hoc opus praeclari utriusque auctoris etiam deinceps in Ecclesiae utilitatem cedat. Romae, in festo Sacratissimi Cordis lesu. 2 iulii 1943. Philippi s Agi ikre, S. I. INDEX ANALYTICUS TITULUS PRAEVIUS GENERALIA DE PERSONIS Caput Caput Caput Caput Caput Caput Caput Caput Caput I. Personae constitutio in Ecclesia............................ II. De personis quoad aetatem.................................... III. De personis ratione originis ............................. IV. De personis ratione loci seu de domicilio et quasidomicilio.................................................................. V. De personis ratione propinquitatis .... VI. De personis quoad ritum........................................... VII. De personis moralibus........................................... VIII. De actibus personarum........................................... IX. De praecedentia inter personas............................. Pdff. ') 4 7 ■ 10 19 24 29 44 52 SECTIO I De clericis in genere TITULUS PRAEVIUS DE HIERARCHIA ECCLESIASTICA Caput I. Art. 1. 4r/. 2. Caput II. Art. 1. Ari. 2. De hiérarchie ecclesiastica in genere.................................... 55 De hierarchia ordinis et iurisdictionis .... 58 De statu laicorum et clericorum........................................... 08 De statu laicorum........................................................................ 09 De statu clericorum................................................................. 74 TITULUS I DE ADSCR1PTIONE CLERICORUM ALICUI DIOECESI 80 TITULUS II DE IUR1BUS ET PRIVILEGIIS CLERICORUM £Λρυτ laput J. De potestate clericorum Π. De privilegio canonis clericorum 93 94 101 INDEX ANALYTICUS Klï Pag. Caput III. De privilegio fori................................................................... 106 Caput IV. De exemptione a servitio militari et a publicis officiis . 109 Caput V. De beneficio competentiae clericorum et de amissione et recuperatione privilegiorum 111 TITULUS III W9 DE OBLIGATIONIBUS CLERICORUM Caput I. De obligationibus positivis clericorum . . . . 116 Art. 1. De virtutibus a clerico exercendis.................................. 116 Ari. 2. De honestate externa clericorum........................................ 127 Caput IV.De obligationibus negativis clericorum . . . . 164 Art. 1. De coelibatu........................................................................ 136 Art. 2. De custodia coelibatus et castitatis........................................ 151 Caput III.De recitatione officii divini per clericos .... 158 Caput IV.De obligationibus negativis clericorum . . . . 164 Art. 1. De oblectamentis et artibus prohibitis . . . . · . 165 Ari. 2. De negotiatione clericis prohibita......................................... 169 Ari. 3. De civilibus et militaribus officiis prohibitis . . . 176 Caput V. De studiis sacris colendis......................................................182 Prooemium \d canones de officiis et beneficiis 189 TITULUS IV DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIAS l ICIS 193 CaPUt I. Praenotiones de officiis et beneficiis .... 203 Caput II. De institutione officiorum et beneficiorum . Ari. 1. Notio, divisio, historia institutionis officiorum ecclesias­ 203 ticorum ............................................................ 207 Art. 2. De potestate instituendi officia ecclesiastica .lr/. 3. De conditionibus requisitis ad instituenda officia ec 211 clesiastica ......................................................... 211 Caput 111. De innovatione officiorum et beneficiorum . Praenotiones ................................................................ 214 218 Art. 1. De translatione officiorum ecclesiasticorum 219 Art. 2. De transformatione officiorum ecclesiasticorum Art. 3. De divisione officiorum ecclesiasticorum . 221 228 Ari. 4. De unione officiorum ecclesiasticorum Uaput IV. De suppressione officiorum ecclesiasticorum . 235 Praenotiones...................................................................... 235 Art. 1. De potestate et requisitis ad suprimenda officia ec clesiastica.............................................................. 236 Ari. 2. De effectibus suppressionis officiorum ecclesiasticorui 238 Caput V. De pensionibus beneficio imponendis .... 239 Caput VI. De communi provisione officiorum et beneficiorum . 2 42 Praenotiones................................................................ 243 Art. 1. De potestate concedendi officia ecclesiastica . 216 INDEX ANALYTICUS XI11 AH· 2. De qualitatibus praeficiendorum officiis ecclesiasticis 253 Ari. 3. De conditionibus requisitis in concedendis officiis ec­ clesiasticis .......................................................................... 2 fi G Ari. 4. De conditionibus requisitis ad actum provisionis ca­ nonicae ....................................................................... 281 Caput VII. De libera collatione officiorum et beneficiorum . 290 Praenotiones ....................................................................... 290 Art. 1. De libera collatione per Romanum Pontificem 291 Ari. 2. De libera collatione per Episcopos .... 301 AH. 3. De libera collatione per alios Praelatos 305 Capit VIII. De electione et confirmatione promovendorum ad offi cia ecclesiastica..................................................... 307 Praenotiones............................................................................... 307 AH. 1. De electoribus ......................................................... 311 Ari. 2. De eligendis et electis ........................................... 315 315 Ari. 3. De praeparatione, loco, tempore electionis . 321 AH. 4. De forma electionis.................................................. Ari. 5. De intimatione et confirmatione electionis . 327 Ari. 6. De consecratione vel benedictione Praelati electi . 332 Caput. IX. De postulatione et admissione promovendorum ad ofii cia ecclesiastica..................................................... 333 Praenotiones........................................................................ 333 AH. 1. De postulatoribus atque postulandis et postulatis . 335 AH. 2. De forma postulationis................................................... 337 Art. 3. De intimatione et admissione et effectibus postulationis 339 340 Caput X. De iure patronatus.......................................................... Praenotiones........................................................................ 341 AH. 1. Principia fundamentalia et historia iuris patronatus ac Codicis immutatio.................................................... 344 Ari. 2. De acquisitione iuris patronatus............................. 350 Ari. 3. De iuribus et obligationibus patroni .... 359 Ari. 4. De amissione iuris patronatus.................................... 369 Caput XI. De institutione corporali seu de tradenda ofiicii vel be neficii possessione........................................................ 373 Caput XII. De iuribus et obligationibus beneficiariorum. 380 Praenotiones de amissione officiorum et beneficiorum eccle siasticorum..................................................................... 387 Caput XIII. De renuntiatione officiorum et beneficiorum . 389 Ari. 1. De subiecto renuntiationis........................................... 392 AH. 2. De obiecto renuntiationis........................................... 393 Art. 3. De causis renuntiationis............................................ 394 Ari. 4. De forma renuntiationis............................................ 395 Ari. 5. De admissione renuntiationis.................................... 396 AH. 6. De effectibus renuntiationis.................................... 398 Caput XIV. De permutatione beneficiorum ecclesiasticorum 399 Praenotiones ............................................................... 400 Ari. 1. De subiecto permutationis.................................... 401 AH. 2. De obiecto permutationis............................................ 4 04 Art. 3. De conditionibus permutationis............................. 405 Ari. 4. De effectibus permutationis.................................... 107 Caput XV. De translatione magistratuum ecclesiasticorum . 409 Praenotiones Ari. 1. Principia fundamentalia de translatione Ari. 2. Notae historicae de translatione........................... Art. 3. Disciplina vigens de translatione........................... XVI. De ablatione vel privatione officii seu beneficii eccle siastici ..................................................................... 409 410 412 416 119 OE POTESTATE ORDINARIA EI DELEGATA Caput I. Iurisdictionis variae species Caput II. De iurisdictione delegata in specie S De potestate delegandi et subdelegandi π. De subiecto passivo delegationis .... ................................. HI. De forma delegationis §. IV. De exercitio iurisdictionis sive ordinariae sive delegatae III. De iurisdictione quae habetur supplente Ecc 423 427 430 432 433 435 439 TITULUS VI DE REDUCTIONE CLERICORUM AI) STATUM LAICALEM Praenotiones .... ,lr/. 1. Principia fundamentalia Ari. 2. Notae historicae .4rL 3. Disciplina Codicis . 447 447 449 453 SECTIO II De clericis in specie Canones praeliminares. Divisio territorialis Ecclesiae . 457 DE SUPREMA POTESTATE DEQUE IIS QUI EIUSDEM SUNT ECCLESIASTICO JURE PARTICIPES Caput Ari. Ari. Ari. Ari. I. De Romano Pontifice................................ 1. De institutione primatus Romani Pontificis 2. De electione Romani Pontificis 3. De officio et potestate Romani Pontificis 4. De restrictione et cessatione potestatis Romani Pon t i ficis...................................... 401 462 462 466 485 508 INDEX ANALYTICUS XV Pag. £ J * & I er ? b C L I » N t\ K ; I • 522 Caput II. De Conciliis Occumcnicis........................................... 522 Praenotiones ........................................................................ 524 §. I. Origines et vicissitudines historicae 528 §. II. Disciplina vigens........................................... · 540 Caput III. De Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus . 500 Caput IV. De Curia Romana......................................................... 500 Praenotiones ........................................................................ 562 Ari. 1. De Sacris Congregationibus.................................... 606 Ari. 2. De tribunalibus Curiae Romanae . 610 Art. 3. De officiis Curiae Romanae.................................... 617 Caput V. De legatis Romani Pontificis........................................... 618 Praenotiones ........................................................................ 618 Ari. 1. Principia fundamentalia............................................ 622 Ari. 2. Notae historicae.......................................................... 629 Ari. 3 Disciplina vigens.......................................................... 633 Caput VI. De patriarchis, primatibus, metropolitis 633 Praenotiones ........................................................................ 637 .4rL 1. Principia fundamentalia........................................... 639 Ari. 2. Origines et vicissitudines historicae .... 649 Ari. 3. Disciplina vigens.......................................................... 669 Capüt VII. De Conciliis plenariis et provincialibus 670 § I. Origines et vicissitudines historicae 676 ' § II. Disciplina vigens................................................... 687 Caput VIII. De Vicariis et Praefectis Apostolicis .... 687 Praenotiones............................................................................... § I. De potestate et iuribus Vicarii et Praefecti Apo 689 stolici........................................................................................ 694 § II. De obligationibus Vicarii et Praefecti Apostoli ci 698 § III. Regimen vicarialus et praefecturae vacantis . 701 Caput IX. De Administratoribus Apostolicis............................. 704 Caput X. De Praelatis inferioribus................................................... 704 Praenotiones........................................................................ 705 Ari. 1. Ius praecedens de Praelatis inferioribus 710 Ari. 2. Ius Codicis de Praelatis inferioribus .... TITULUS VIII DE POTESTATE EPISCOPALI DEQUE IIS QUI DE EADEM PARTICIPANT I. De Episcopis........................................................................ Praenotiones ............................................................................... Ari. 1. De institutione officii Episcoporum............................. Art. 2. De concessione officii Episcoporum............................. Art. 3. Qualitates ad episcopatum requisitae............................. Ari. 4. Institutio canonica et possessio.................................... Ari. De iuribus et obligationibus Episcoporum .... Ari. 6. De restrictione et amissione officii Episcoporum . 6kput II. De Coadiutoribus et Auxiliaribus Episcoporum S L Praenotiones.................................................. z· . . § II. Notae historicae.......................................................... § III. Disciplina vigens.................................... Caput 715 715 718 725 742 744 745 766 770 770 772 779 INDEX ANAIA'TICUS Caput III. De Synodis dioecesanis...................................................... 785 Praenotiones...................................................................................... 785 § I. De convocatione Synodi dioecesanae .... 789 § II. De constitutione Synodi dioecesanae .... 793 § III. De celebratione Synodi dioecesanae .... 795 IV. De competentia et Decretis Synodi dioecesanae . 797 Caput IV. De Curia dioecesana............................................................ 799 Canones praeliminares................................................................... 799 Art. 1. De Vicario Generali............................................................ 800 Art. 2. De Cancellario aliisque notariis et archivo episcopali . 813 Art. 3. De examinatoribus synodalibus et parochis consul­ toribus .............................................................................. 822 Caput V. De Capitulis canonicorum...................................................... 825 Praenotiones............................................................................... 825 Art. 1. De constitutione Capitulorum............................................... 832 Ari. 2. De provisione dignitatum, canonicatuum et officiorum in Capitulis................................ 842 Ari. 3. De praebendis, fructibus et distributionibus . . . 849 Art. 4. De Statutis Capitularibus..................................................... 853 Art. 5. De iuribus et obligationibus Capitulorum et capitu­ larium ..................................................................................... 857 Art. 6. De chorali servitio............................................................ 872 De iubilatione.............................................................................. 887 890 Caput VI. De Consultoribus dioecesanis.................................. Caput VII. De sede impedita aut vacante ac de Vicario Capitulari 893 894 § I. De sede impedita............................... § II. De sede vacante.............................................. 897 905 Caput VIII. De Vicariis foraneis................................ . § I. Notae historicae.............................................. 906 § II. Disciplina vigens.............................................. 907 Caput IX. De parochis................................................................. 910 Praenotiones ................... 911 Ari. 1. De notione, divisione, origine officii parochorum . 911 Art. 2. De institutione et innovatione et suppressione offici parochorum........................................................ 917 Art. 3. De provisione canonica officii parochorum 919 Ari. 4. De potestate et iuribus parochorum .... 926 Art. 5. De obligationibus parochorum................................. 933 Art. 6. De amissione officii parochorum.......................... 941 Caput X. De vicariis paroecialibus....................................... 942 Praenotiones ......................... ...... 942 • · · S I. De vicariis curatis .... 943 · · · S II. Vicarius oeconomus .... * 945 · § III. Vicarius substitutus................................ 947 § IV. Vicarius adiutor...................................... 948 § V. Vicarius cooperator............................... 950 Caput XI. De ecclesiarum rectoribus......................... • · 954 Appendix...................................................................... 961 Index canonum......................................................... 963 Index interpretationum................................................... 967 Index alphabeticus................................................... 968 LIBER SECUNDUS DE PERSONIS PRAENOTIONES i j ! i ! • Sicut liber primus inscribitur Normae Generales et continet canones generales, qui universam materiam canonicam respiciunt, ita libro secundo, qui est de personis, Codex praemittit canones introductorios, qui personas ecclesiasticas generali modo respiciunt, videlicet personarum constitutionem, distinctionem, actionem et ordinem praecedentiae. Agunt de personis physicis can. 87-98; de personis moralibus can. 99-102; de actibus personarum et de praecedentia inter diversas personas communia principia tradunt can. 103-106; tandem ultimus can. 107 introductorius exhibet divisionem personarum, quae est fundamen­ tum divisionis Libri II in tres partes: de clericis, de religiosis, de laids. Cum in huiusmodi libro de personis proponatur quaenam sint in Ecclesia iurium et officiorum subiecta et illa iura et officia in particulari describantur, vere haec iuris pars inscribi posset lus constitutionis Ecclesiae, quo nomine intelligitur ius de po­ testate ecclesiastica eiusque subiecto, prout iure divino est defi­ nita et iure humano accuratius est determinata. Tarquini, Inst. iur. pubi. eccl. prooem. p. VIII, XII; Cauagnis, Inst. iur. pub. eccl.. I, p. 9, 10. 12; Bôuix, De princip. iur. can. p. 530 sq.; Chelodi, De person, n. 90. 1 TITULUS PRAEVIUS Generalia de personis (can. 87-106) * Caput I Personae constitutio in Ecclesia (can. 87) 1. Persona heic non sumitur sensu philosophico, sed iuridico; quo sensu persona est sublectum iurium et officiorum. Ut in ali­ qua societate civili quis nanciscatur qualitatem personae iuridicae, apud cultas saltem gentes nunc, abolita servitute, nulla spe­ cialis requiritur conditio, sed omnis homo iuridica persona est, saltem in ordine ad ea iura quae immediate ex personalitate hu­ mana fluunt et etiam in ordine ad pleraque iura civilia; quamvis plenitudo iurium civilium et praesertim iura politica non com­ petant nisi civibus. Ecclesia autem est societas supernaturalis positivae institutionis divinae, in qua iura membrorum propria non possunt haberi nisi quis prius Ecclesiae membrum fiat, quod ex positiva Institutoris voluntate fit per validam receptionem baptismi fluminis. Inde per baptismum homo constituitur in Ec­ clesia persona et fit capax iurium, quae sunt omnibus fidelibus communia; sed simul contrahit obligationes, quae omnes fideles promiscue urgent, quarum obligationum implicita susceptio fit in ipso baptismo; personalis susceptio ab iis qui in adulta aetate baptizantur volentes, per alios nomine infantis, ab iis qui in infan­ tili aetate sunt baptizati. Haec sunt ex iure divino. Fundamentum personalitatis in Ecclesia est character inde­ lebilis, quem quilibet baptismus validus producit, tametsi forte non producat gratiam propter obicem in subiecto existcntem. Est autem character baptismatis ontologica consecratio hominis in membrum corporis et in civem regni lesu-Christi, quod est Ec­ clesia: quicumque ergo characterem baptismalem in valido bap­ tismo receperunt Ecclesiae in perpetuum obligantur eiusque po­ testati subiiciunUir: ipsi quoque haeretici et schismatici, sive qui in secta haeretica et schismatica baptizati sunt, sive qui postea (iENERALIA DE PERSONIS 3 ad eam transierunt, vi characteris, non ad hanc sectam, sed ad solam Ecclesiam catholicam hire pertinent, quamvis de facto veluli oves extra dominicum gregem vagantes ab ea exclusi sunt (Susse, De Sacr. I, p. 221). Quae obligatio erga Ecclesiam efficit, ut per se ordinationibus canonicis sint obnoxii, nisi speciatim ab Ecclesia eximantur Iura vero connexa cum conditione personae possunt non ac­ quiri et iam acquisita amitti, quin amittatur sublectio. Non acqui­ runtur, cum adest obex impediens vinculum ecclesiasticae com­ munionis: qui obex in recipiente baptismum est defectus verae fidei, ut accidit in adulto qui scienter in haeresi eique adhaerens, baptizatur. Hic nec renascitur interius, nec multo minus nascitur in communione cum ceteris fidelibus, quae venit sub nomine ec­ clesiasticae communionis et est communio unius fidei, participatio eorundem sacramentorum et subiectio ad eosdem Praelatos, praesertim ad Rom. Pontificem, qui est centrum unitatis. Ille obex, ut per se patet, poni non potest ab infantibus, qui dicuntur baptizari in fide Ecclesiae. lura in valido baptismo acquisita amittuntur deinde per cen­ suram2* quae praecise est poena canonica, qua homo baptizatus et contumax privatur usu quorundam bonorum spiritualium, quae in Ecclesia aut promiscue omnibus aut certae fidelium classi competunt (can. 2241). Quae amissio non est radicatis capacitatis ablatio, sed solius' facultatis agendi, quae restituitur statim ac vinculum censurae fuerit sublatum. Λ 1 Ha v. gr. quoad formam celebrationis matrimonii, can. 1099 Ec­ clesia eximit a sua lege eos, qui extra ipsam fuerunt baptizati nec pos­ tea ad veram Ecclesiam sunt conversi. Cfr. quoque S. O. 31 Martii 1911 in A. A. S., III, p. 163. 2* Quo differant inter se hae duae causae amissionis iurium, enun­ tiatae in c. 87, exponitur fuse a Matth. C. a Coronata, Institut. I. C., I2 n. 119. Cfr. etiam Michiels, Principia generalia de personis in Ecclesia, p. 16. 4 TITULUS PRAEVIUS I Caput II De personis quoad aetatem (can. 88, 89) 2. Inter circumstantias personarum, quae influxum habent in earum capacitatem iuridicam, recensenda imprimis est aetas, cum ex natura rei capacitas iuridica ante certam aetatem non habeatur, deficiente ipsa capacitate naturali, et etiam ubi haec non deest, sive ad protegendam imbecillem aetatem contra alio­ rum fraudes, sive ex aliis respectibus publici boni, potest et debet publica auctoritas iuridicam capacitatem limitare aut intra certos limites circumscribere. Sub hoc respectu legislator Romanus hominum aetatem in quatuor partitur periodos: infantiam, impubertatem, pubertatem et aetatem maiorem. Jnfantia iure novo 1 absolvebatur septimo anno completo, eaque durante infans absolute privabatur capa­ citate agendi, sive ageretur de casu quo melior, sive ageretur de casu quo deterior eius conditio fieret (I. 3, 19. de inut. stip. § 10, iunct. § 8; L. 1 § 3, D. de oblig. et act. 44. 7); quodsi sui juris esset, recipiebat tutorem (1.1,13, de tut. § 3). Impubertas iure lustinianeo2 se protendebat, in feminis ad completum annum duodeci­ mum. in maribus ad completum decimum quartum : impuberes limitatam habebant capacitatem iuridicam. cum soli actus onero­ 1 lure antiquo, in quo actus iuridici perficiebantur verbis sollemni­ bus videtur secundum etymologiam (in - fari) significasse restrictam illam vitae periodum, quae determinatur ex incapacitate- loquendi (qui fari non portest). 2 Antiquissimo iure impubertas se protendebat usque ad tempus quo habebatur potestas procreandi, quae in singulis casibus debebat probari ex habitu et inspectione corporis. Qui modus probationis, errori expo­ situs et parum decentiae consulens, satis mature fuit dimissus quoad feminas; quoad viros vero nonnisi postquam lustinianus acrem contro­ versiam inter Proculeianos et Sabinianos existcntem diremit (Gaius, I, 196). Impuberes distinguebantur in infantiae proximos et proximos pu­ bertati (Inst. 3, 19 de inut. stip. § 10). Incertum unde peteretur critérium, an ex actuali mentis evolutione vel ex ipsa aetate, sc. ex eo quod mas­ culi essent constituti infra vel supra decimum annum cum dimidio, feminae infra vel supra nonum annum cum dimidio. Ronqu. « Diritto Romano I. p. 22, not. 3. GENERALIA DE PERSONIS 5 sos ponere non possent, poterant vero ponere actus ipsis favora­ biliores et quibus aliquod ius acquirerent (Inst. 3, 19 de inut. stip. § 9,10). Minor aetas durabat usque ad 25 annos, et qui infra illuni annum erant constituti dicebantur puberes·, puberes non amplius erant incapaces ad actus juridicos, excepta alienatione et nonnullis aliis actibus; ipsis dabatur non tutor, sed curator; gaudebant, si laesionem passi essent, beneficio restitutionis in in­ tegrum. Aetas maior inde ab anno 25 decurrit estque periodus pleni iuris tum quoad iuridicam capacitatem agendi tum quoad obligationes. Ius ecclesiasticum hactenus non habuerat propriam legem limites aetatum determinantem, sed illa lacuna ex principio in iure Decretalium sancito1 *34supplenda erat per recursum ad ius Romanum agnitum ut fontem subsidiarium iuris ecclesiastici. At veroiamdiu abrogato iure Romano tanquam vero fonte et codice authentico iuris civilis et substitutis codicibus novi iuris patrii, nec decebat Ecclesiam hos codices serviliter sequi nec si vellet poterat propter eorum diversitatem, nec quoad res ecclesiasticas opportunum erat ut status iuridicus personarum definiretur etiam a legislatore ecclesiastico dependentor a diversa lege civili cuius­ que regionis: idcirco novum ius propria tradit principia, quae proxime accedunt ad id quod frequentius obtinet in modernis le­ gibus civilibus. 3. Divisio fit in duas aetates : maiorem post expletum vicesi­ mum primum aetatis annum; minorem infra hanc aetatem. Ae­ tas vero minor subdividitur in pubertatem supra annum 14 in masculis, supra 12 in feminis, et impubertatem infra dictam ae­ tatem. Impubertas ante plenum septennium dicitur speciali no­ mine infantia. Ergo ante plenum septennium habetur infans, puer, parvulus; septennio expleto impubes sensu specifico; post annum 14 masculus et post 12 femina dicitur pubes seu sensu specifico minor; post annum 21 maior (can. 88) \ Quoniam tem­ pus ad computandam infantiam desumitur ex generali praesump- 1 Cap. l.X. de nov. oper. nunt. V, 32. Paulo aliter D’Annibale, Summ. Iheol. mor. I, n. 201, a quo propugnabatur argumentis inefficacibus iam ante Codicem antiquo iuri Romano substituendum esse ius patrium sin­ gularum nationum ut fontem subsidiarium iuris canonici. 4 Legislatores civiles moderni diversum limitem statuerunt pro ae- TITULUS PRAEVII s lionr defectus sullicicnlis usus rationis a. GENEHAMA DE PEHSONiS 13 1 ?· * .«Jü & R · 9 «M HRHHI ^^HH^R R I L H^Ri · in loco domicilii3. Talis habitatio decennalis non ex praesump! /zone, tametsi dicatur iuris et de iure4, sed ex dispositione le­ gis, fundata utique in communi praesumptione, tribuit verum domicilium; ac proinde nulla probatio intentionis contrariae exi r eluderet domicilium illius, qui per decennium locum inhabitas­ se! incolarum more. Prout elementa domicilii verificentur in determinata paroei cia, aut in determinata dioecesi, vel territorio dioecesi aequipa' rato, domicilium dicitur paroeciale vel dioecesanum. Quasi-domicilium, ut ipsum nomen indicat, est quaedam imitatio domicilii. Ex iure Codicis iam duplici ratione acquiri­ tur, vel per commorationem in paroecia aut quasi-paroecia (re­ spective in dioecesi, vicariatu apostolico, praefectura apostolica)cum animo seu intentione ibidem manendi per maiorem anni partem, si nihil inde avocet, vel per commorationem de facto ad maiorem anni partem seu ultra sex menses protractam. Per priorem modum quasi-domicilium acquiritur a primo momento quo duo elementa verificantur ; in altero modo, solum expleto tempore quasi-domicilium intelligitur acquisitum ex ipsa iuris dispositione (can. 92, § 2). Pro diversitate loci (paroecia, dioecesis) quasi-domicilium erit paroeciale aut dioecesanum. Amissio domicilii et quasi-domicilii. Domicilium et quasidomicilium voluntarium retinentur, quamdiu unum ex duobus elementis perseverat, nec proinde amittuntur nisi utrumque ele­ mentum esse desinat (can. 95)5. 3 Ver/n.-Cr., Epit. I, n. 212, 3; De Meesler, in Collât. Brugens. (1921) pag. 152. Aliter Rlat, Commentar. II, p. 12. 4 Ita videtur rem intelligere De Meester, 1. c., pag. 151. et De Smet, 1. c. 5 Recessio a loco domicilii in ordine ad matrimonii celebrationem, ante matrimonium celebratum, cum mere provisoria sit et quasi conditionata, non importat domicilii amissionem, tametsi sit coniuncta, ut per se patet, cum intentione sequendi maritum. Wernz, Votum in caus. Pa­ risien. π. 48 (20 Aug, 1908) in Anal. Eccl. 1899, p. 73; sq.; De Smet, De spons, et matr. p. 35, not. 1. 14 TITULUS PRAEVIUS § li. De domicilio necessario seu legali 12. Si attendantur casus in Codice enumerati, est domici­ lium illud, quod ipsa dispositione legis necessario acquiritur a certis personis quae sui iuris non sunt, ratione vinculi cum alia persona, cuius potestati subiiciuntur et ideo ex dispo­ sitione iuris eius domicilium participant. Id verificatur in his­ ce casibus: uxor a viro legitime non separata necessario retinet domicilium viri sui; amens, domicilium curatoris; minor, do­ micilium illius cuius potestati subiicitur (can. 93). Quod do­ micilium. sicut assignatur a lege independenter ab intentione commorandi in loco et etiam antequam velificetur actualis habitatio, ita per eandem dispositionem legis necessario re­ tinetur, quamdiu durat status seu conditio, cui lex domi­ cilium adnexuit. nec cessat, nisi amissis legitime illo statu et conditione. Quare minor, dum minor est et statum sublectionis proprium minoris retinet, propria voluntate non potest amit­ tere domicilium parentum. At quam primum pervenit ad maio­ rem aetatem, illud domicilium cessat qua necessarium, cessante titulo legis, et. si illi non valedicit maior, transit in domicilium uoliintarium. Nihil obstare videtur, quominus minor de paren­ tum licentia, a fortiori si sit emancipatus, proprium domicilium acquirat. Ferreres, Theol. mor. II. 869. not. 3. Tametsi lex loquatur de domicilio necessario, eadem legis dispositio videtur applicanda quasi-domicilio, ideoque uxor, mi­ nor. amens, si ii. quibus subiiciuntur. domicilio careant. habeant vero quasi-domicilium, hoc erit pro personis subiectis quasidomicilium necessarium: nam a iure quasi-domicilium habetur ut subsidiarium domicilii eique aequiparatum quoad effectus iuridicos, nec cum eorum sublectione cohaeret ut sint iuridice vagi, si voluntarium quasi-domicilium habere neglexerint. Utrum autem pro ipsis sit quasi-domicilium necessarium illud quod, praeter verum domicilium, habeatur ab iis. quorum po­ testati subiiciuntur. minus clarum est; videtur tamen asseren­ dum; iuridica quippe ratio cur lex ipsis assignat domicilium ne­ cessarium est quia propter specialem subiectionem in ordine ad actus et negotia iuridica sequuntur conditionem illius, cui sub- (.ΕΝΈΒΑΙ.ΙΛ DE PEHSONIS iiciunliir; ergo huius tam domicilium quam quasi-domicilium participant6, nisi quasi-domicilium voluntarium habeant. At personae praedicto modo subiectae non ita sunt alligatae domiciliis eorum, (μιibus subsunt, ut proprium habere non pos­ sint. Quare minor iam infantia egressus7, potest proprium quasidomicilium voluntarium obtinere (non domicilium), itemque uxor a viro legitime non separata; legitime vero separata etiam domicilium, dummodo separatio legitima sit perpetua aut ad indefinitum tempus8 (can. 93. § 2)° *. Personis hactenus consideratis ius assignat domicilium eo­ rum. cui subiiciuntur; est domicilium alienum, ab alio veluti mutuatum. At videtur dicendum etiam posse dari domicilium, vel potius quasi-domicilium. quod sit necessarium et sit vere per­ sonale, non ab alio mutuatum et cum ipso commune. 1°) Tale est domicilium, aut saltem quasi-domicilium quod habet beneficiarius oblinens beneficium residential in loco suae residentiae. quem Paulo aliter De Meester, lur. can. comp. n. 318. not. 7; Verm.-Cr.. Epit., I. n. 214; sed videtur insistendum in hoc, quod in casu illa parti­ cipatio domicilii alieni sit favor seu protectio iuris, quae latam admittat interpretationem. Pater domicilium et quasi-domicilium acquirit pro se et pro suis sibi subiectis. Maroto, o. c. Institut. I. C., I, n. 413. ' Ad infantem et amentem haec non videntur extendenda, nisi forte avatar de quasi-domicilio ex commoratione ultra sex menses protracta acquisito, quod, cum lapsu temporis acquiratur independenter a propriae voluntatis actu, participat de necessario. Ratio est quia separatio ad definitum tempus, eo finito, non am­ plius est legitima et denuo exurgit obligatio redeundi ad domicilium ma­ riti. cum qua pugnat intentio perpetuo seu in indefinitum tempus alibi habitandi, requisita ad voluntarium domicilium. Mulier, a viro malitiose deserta, non potest acquirere proprium ■? distinctum domicilium, nisi obtinuerit a indice ecclesiastico separa­ tionem perpetuam aut ad tempus indefinitum. Comm. Cod., 14 Iui. 1922 I; A. A. S. XIV, 526. Ut separatio uxoris non solum licita, sed etiam legitima esse censeatur, opus est ut intercesserit sententia iudicis eccle­ siastici permittentis separationem, saltem extra casus in quibus ipsi ca­ nones. V. g. 1130 et 1131, legitimam pronuntient uxoris separationem, etiam privata auctoritate factam. Ita Vermeersch, Epit., I. n. 212 ad 4; ita etiam Michiels, o. c., p. 136; secundum eum vero semper ac mulier, etiam propria auctoritate ad normam cc. 1130 et 1131. legitime discedit i viro suo ad tempus indefinitum, potest iam certo proprium domicilium acquirere. 16 TITULUS PRAEVIUS locum inhabitare debet ex dispositione iuris, nec illud potest de­ serere nisi dimisso beneficio; ergo in sensu composito beneficii retenti est residentia necessaria seu beneficiario a iure imposita. (Cfr. can. 188. 8°; 1411. 3°; 2168 sq.). 2°) Pariter incarcérait, qui in poenam delicti per maiorem anni partem aut in perpetuum de­ truduntur in carcerem, acquirunt in loco carceris quasi-domicilium aut verum domicilium necessarium ,0. Quodsi reclusio sit facta solummodo ad custodiam dum processus instruitur, si de facto perduraverit ad sex menses, pariter habetur titulus quasidomicilii necessarii. 3°) Simili ratione milites habent domicilium necessarium in suis praesidiis stabilibus, quod saltem habet vim quasi-domicilii, si commoratio in ipsis ultra sex menses durare debeat aut iam-duraverit10 11 ; quamvis subordinatio militum ad Ordinarios locorum et parochos territoriales vel forte ad pro­ prios cappellanos cum illorum exclusione, est res quae pendet ex iure particulari legitime constituto. (Cfr. can. 451, § 3). Quoad commorationem aegrotorum in hospitalibus, quoad famulos et famulas in loco ubi servitia praestant, quoad puellas vel adolescentes in conservatoriis, hospitiis vel collegiis, itemque quoad magistratus publicos, professores, medicos etc. non vi­ detur esse quaestio de domicilio vel quasi-domicilio necessario, sed potius de voluntario1213 . § III. De pluralitate domiciliorum 13. Plura vera domicilia simul haberi posse erat res ante Codicem communiter admissa, nec innovationes Codicis illi com­ muni doctrinae quidquam detrahunt u. Casus qui praesertim 10 Cfr. L. 22, § 2, D. Ad municip. 50. 1; Benedictus XIV, Inst. eccl. 33, n. 12; Laurin, A. f. k. K. vol 26, p. 171, 211. 11 Cfr. D. 23, § 1, ad municip. 50; 1; Benedictus XIV, Inst. eccl. 39. n. 9; Laurin, 1. c. p. 206. 12 Quod attinet ad religiosos, cum post professionem sui iuris non sint, minoribus videntur esse aequiparandi : ideoque ipsis competit doipicilium necessarium in loco conventus seu domus cui adscript! sunt. Novitii vero, si minores sunt, retinent domicilium necessarium et in domo novitiatus saltem quasi-domicilium acquirunt. Verm.-Cr., Epit. I. n. 217; Marofo, o. c., I, n. 410, not. 2. 13 Leges civiles hodiernae satis communiter pluralitatem domicilio­ rum excludunt, et loca habitualis commorationis, quae forte habeantur GENERALIA DE PERSONIS 17 respiciebatur erat illius, qui aequaliter seu per aequas fere anni partes in duobus locis inhabitabat incolarum more (domicilium hibernum, domicilium aestivum); nec absurditatem continere videtur triplex domicilium simul habitum, v. gr. ab eo qui per aliquot menses, singulis annis, in tribus locis inhabitet14. Frequentissimus casus est coni unctio veri domicilii cum quasi-domicilio. Ex ipsa dispositione Codicis (can. 93) qui ha­ bent domicilium necessarium alterius, non prohibentur, servatis servandis, acquirere sibi proprium quasi-domicilium. Concurrentia veri domicilii legalis cum voluntario can. 92 videtur excludi, ex hoc quod permittatur simul cum legali do­ micilio haberi proprium quasi-domicilium; casus autem in qui­ bus habenti domicilium legale permittitur novi veri domicilii acquisitio videntur explicandi ita, quod eo in casu cessat domi­ cilium legale. Ita v. gr. uxor a viro legitime separata proprium domicilium acquirere potest, sed eo in casu deficit fundamentum pro domicilio necessario, i. e. potestas maritalis in uxorem, vi cuius haec tenetur sequi maritum ut cum eo cohabitet. Pariter Ii sifiliusfamilias minor matrimonium contrahit, deficit dependenlia minoris a parentibus, et consequenter cessat etiam domici­ lium necessarium pro eo, nec quidquam obstat ut habeat pro­ prium domicilium conjugale; atque idem dicatur de minore emancipato. 14. Plura quasi-domicilia voluntaria simul haberi posse communiter ante Codicem negabant Doctores15, eo quod im­ possibile esset quod quis haberet intentionem commorandi in duplici loco per maiorem anni partem; quae impossibilitas, cum sit ex natura rei, etiam post Codicem suum retinet valorem; nec minus impossibile est ut quis commorationem in duplici loco ultra semestre protrahat. Difficultas nulla est de concurrentia quasi-domicilii necessarii cum voluntario, cum necessarium nec residendam exigat nec animum. At insuper duplex quasi-domiprjeter sedem principalem, designant nomine residentiae, quas residen­ ts plures simul haberi non excludunt. Verm.-Cr., o. c., I, n. 212. 14 Vermeersch, 1. c. Plura domicilia haberi posse supponit aperte can. 1216, § 2. ,£ Contrarium iam tenuit Fournerel, « Le Domicile matrimonial », p. 134, etiam Instructio Card. Rauscher, § 61, supponebat possibilem et practicam hypothesim habentis plura simul quasi-domicilia. 2 IS TITULUS PHAEViUS cilium voluntarium ex iure Codicis simul haberi posse tenet Maroto, o. c.. I, n. 413, ex illa ratione, quod Codex dicat quasidomicilium tunc tantum amitti, cum quis ab ipso recedit cum animo non revertendi (can. 95). Quae ratio exinde videtur inef­ ficax, quod Doctores, qui ante Codicem negabant possibilitatem duplicis quasi-domicilii simultanei, etiam exigebant ad amissio­ nem qua si-domic il i i discessum cum animo non revertendi, et profecto absentia per aliquot dies aut hebdomadas erat discessus cum animo revertendi, quo non amittebatur quasi-domicilium. Ergo animus revertendi, si coniungatur cum discessu et animo alibi commorandi saltem per maiorem anni partem, erit animus repristinandi quasi-domicilium amissum vel habendi successive H duo quasi-domicilia; non erit animus sufficiens ad retinendum prius quasi-domicilium simul cum secundo, si quis ad prius quasi-domicilium non intendit redire nisi post commoratio­ nem ultra sex menses alio loco protractam (Verm-Cr., o. c. n. 213). At cum ex una parte commoratio domiciliaris aut quasidomiciliaris non necessario debeat esse continua, et ex alia parte quasi-domicilium. quod ex protractione commorationis ultra sex menses habetur, participet de conditione quasi-domicilii neces­ sarii, videtur dicendum ordinarium et plene voluntarium quasidomicilium posse stare simul cum alio quasi-domicilio ex dispo­ sitione iuris illi competenti, qui in determinato loco commora­ tionem ultra sex menses protraxit. (Verm.-Cr., 1. c.). V. gr. qui Hornam venit ad septem annos, ut ibi absolvat studia ecclesias­ tica, si valetudinis causa per sex menses completos Neapoli co­ gatur versari, retento animo repristinandi studia cum primum per vires corporis licuerit, illa coacta commoratio in loco cura­ tionis. quam infirmus vellet esse brevissimam, esse potest com­ II moratio necessaria, quae non videtur impedire retentionem vo­ luntarii quasi-domicilii Romani; quamvis hoc ipsum ex prin­ cipiis iuridicis plane certum dici non possitle. Vagus in iure est qui nullibi domicilium habet vel quasidomicilium (can. 91); quare ex iure Codicis illa conditio non verificatur per solam desertionem domicilii paroecialis sine ac10 Cfr. Chelodi. De pers. p. 166, not. 3 et 4. Cfr. quoque Lega, Robie Decis. 7 Dee. 1912, dec. 39. n. 8. GENEHAI.IA DE PEHSONIS 19 qiiisitione novi, sed opus est ut tain paroecialc quain dioecesanum domicilium el quasi-domicilium fuerit amissum sine novi acquisitione. IV. Effectus iuridici domicilii 15. Effectus domicilii brevi formula complectitur Codex can. 94 dum sancit, sive per domicilium sive per quasi-domicilium suum quemque parochum et Ordinarium sortiri. Vagis autem proprius parochus vel Ordinarius est parochus vel Ordinarius loci in quo actu commorantur; illorum quoque, qui non habent nisi dioecesanum domicilium vel quasi-domicilium, proprius pa­ rochus est parochus loci in quo actu commorantur. Caput V De personis ratione propinquitatis (can. 96-97) § I. Consanguinitas seu coniunctio sanguinis inter personas 16. Notio. Consanguinitas (cognatio carnalis) est vinculum seu coniunctio personarum ab eodem stipite propinquo descen­ dentium. carnali propagatione contractum. Quod vinculum ma­ ioris amicitiae, affectus, necessitudinis inter consanguineos dis­ tinguitur ab aliis vinculis amicitiae, eo quod fundamentum habeat in unitate et communione sanguinis quae habetur per generatio­ nem, non in alia quadam communione bonorum. Et praecise in hoc respectu omnino peculiaris amicitiae, simul cum reverentia inter certos consanguineos ipsa lege naturae debita atque vere­ cundia ab ipsa natura indita, habetur ratio legis irritantis seu impedimenti dirimentis matrimonium inter consanguineos. Qui peculiaris respectus non est proprius huius loci, sed pertinet ad tractatum de matrimonio: hic consanguinitatis notio dumtaxat praemittitur, sicut datur notio de aliis conditionibus personarum lanquam introductio in librum de personis. Quare uberior dis­ putatio canonica et historica de consanguinitate, sicut etiam de affinitate et publica honestate, ad tractatum de matrimonio est remittenda. I â 20 TITULUS PRAEVIUS Divisio. Consanguinitas dividitur: in legitimam, quae iustis nuptiis inducitur, et illegitimam, quae oritur ex fornicaria coniunctione. Cum factum naturale generationis in utraque con­ sanguinitate existât, in pluribus nihil refert diversa origo seu fons unde oritur. 17. Modus quo computatur. Consanguinitas communem pa­ rentem supponit in iis, qui consanguinei dicuntur: communem parentem plus vel minus remotum omnes habent; at remotum communem parentem habentes non amplius censentur de eodem sanguine participare, ideoque consanguinitas omnino determi­ natis limitibus circumscribitur. Hi limites designantur per sti­ pitem, lineam et gradus. . 3* Stipes est persona illa, sive mas sive femina, a qua tanquam a radice seu trunco communi reliquae personae, de quarum con­ sanguinitate agitur, per carnalem propagationem sive immedia­ tam sive mediatam, legitimam vel illegitimam descendunt. Qui stipes solet constare duabus personis (pater et mater), at quan­ doque una sola (sive pater sive mater), si haec persona e pluri­ bus prolem habuit. * | Linea consanguinitatis dicitur ordinata series personarum consanguinitate coniunctarum ab uno stipite descendentium quae gradus continet et cognationes distinguit. Dividitur in li­ neam rectam et in lineam transversam seu collateralem : illa complectitur personas, e quibus una ab altera originem duxit, seu continet genitores et genitos: et si computatio inchoatur a genitoribus et progreditur ad genitos, dicitur descende ntalis sive descendentium, si a genitis ad genitores numeratio fiat, ascendentalis sive ascendentium audit. Collateralis vero linea est se­ ries illarum personarum, e quibus una ab altera non descendit, sed omnes originem ducunt ab uno communi stipite. Quae li­ nea collateralis, si consanguinei de quibus quaeritur pari gradu distant a communi stipite, aequalis: si dispari gradu, inaequalis appellatur. Gradus est distantia unius personae ab alia in eadem linea consanguinitatis. Quoad modum computandi gradus, adest du­ plex computatio, altera quae dicitur canonica, altera civilis, i. e. propria iuris civilis Romani nunc regulariter in foro saeculari retenta. Uterque modus in numerandis gradibus lineae rectae eandem sequitur regulam, videlicet: Tot sunt gradus, quot sunt GENERALIA DE PERSONIS • 21 generationes, sive toi sunt gradus, quot sunt personae stipite dempto (can. 96. § 2). In linea vero obliqua seu collaterali, cum leges Romanae eandem regulam secutae fuerint, computando tot gradus, quot generationes seu particulares actus generationum, ius canonicum iamdiu adhibuit regulam, quam Codex sancit (can. 96, § 3), videlicet: Tot sunt gradus, quot generationes (spe­ cies generationum) in uno latere seu tractu; si duo tractus sint inaequales, quot generationes in tractu longiore h De historica origine et rationibus illius duplicis modi com­ putandi uberius in tractatu de matrimonio, ubi explicatur im­ pedimentum consanguinitatis. Hic potius notandum consanguinitatem posse esse vel sim­ plicem vel multiplicem, quae divisio post praemissas notiones facilius intelligitur. Simplex habetur, si personae unum stipitem communem habent; multiplex, si plures habent communes sti­ pites: quae notio nunc est completa, cum iure Codicis (can. 1076, § 2) solum multiplicetur consanguinitas ex multiplicatione sti­ pitis, et non amplius ex hoc quod per duplicem viam ascendatur ad communem stipitem. Quare multiplex consanguinitas prove­ nit: 1°) ex eo quod quis prolem habuerit ex persona sibi consan­ guinea; 2°) ex eo quod quis filios habuerit ex personis inter se consanguineis; 3°) ex eo quod plures personae consanguineae filios procreaverint ex personis inter se consanguineis. Quae tres causae non se mutuo excludunt, sed duae simul in eodem coniugio concurrere possunt. § II. Affinitas seu propinquitas ex vinculo maritali procedens 18. Affinitas, iure praecedenti, proxime accedebat ad con­ sanguinitatem ccnsebaturque vinculum quoddam naturale, non mere iuridicum vel ecclesiasticum, atque oriebatur ex carnali copula perfecta sive matrimoniali sive fornicaria, per (piam vir et mulier censebantur fieri una caro, ideoque consanguinei viri attingebant consanguineos mulieris et cum eis speciale necessi­ tudinis vinculum contrahebant, et vicissim consanguinei mulie1 Si de iure aut stylo Curiae in petenda dispensatione sit quoque nominandus gradus proximior, usurpatur illa formula: consanguinei in tertio cum primo vel in tertio attingente primum. 22 TITULUS PRAEVIUS ris cum consanguineis viri. Et dividebatur in affinitatem ex co­ pula licita seu matrimoniali et affinitatem ex copula illicita seu fornicaria; in affinitatem antecedentem matrimonium et matri­ monio supervenientem. 19. Notio. In iure Codicis (can. 97) atlinitas est propinquitas personarum, (piae inter virum et consanguineos mulieris et vicissim oritur ex matrimonio valido, sive illud ratum tantum sit, sive ratum et consummatum. Quare vinculum propinquitatis, quod affinitatis nomine de­ signatur, non amplius oritur ex carnali copula etiam matrimo­ niali qua tali, sed ex vinculo seu coniunctione animorum, quae fit in matrimonio valido, seu ex vinculo conjugali. Quare iure Codicis omnino abrogata manet altera species affinitatis, quae oriebatur ex fornicaria copula, seu extra legitimum matrimo­ nium habita. Quatenus vero oriebatur ex matrimonio, relicta praecedenti causa matrimonii consummationis seu maritalis co­ pulae, Codex rediit ad conceptum affinitatis proprium iuris Ro­ mani, quod affinitatem derivabat ex iustis nuptiis. Cfr. L. 4, § 3, D. 38, 10. « Affines sunt viri et uxoris cognati, dicti ab eo quod duae cognationes, quae diversae inter se sunt, per nuptias copu­ lantur, et altera ad alterius cognationis finem accedit; nam coniungendae affinitatis causa fit ex nuptiis ». Cum affinitas immediate oriatur ex matrimonio valido *independenter a copula, parum refert ad hoc ut existât affinitas quod illud matrimonium fuerit necne consummatum; quod Co­ dex definit illis verbis: «oritur (affinitas) ex matrimonio valido sive rato tantum, sive rato et consummato ». Qui modus loquendi difficultate non caret. Nam ex una parte illa vocabula ratum, ratum et consummatum, attento canone 1015. sunt vocabula technica quae applicantur matrimoniis baptizatorum, i. e. matri­ monio Christiano seu matrimonio sacramento, reservato nomine matrimonii legitimi ad designandum matrimonium non bapti­ zatorum. quod sacramenti ratione caret; unde videretur inferri ex matrimonio legitimo infidelium vinculum affinitatis sensu canonico acceptae (non confundendum cum impedimento matri­ moniali affinitatis) non amplius oriri; iuridica enim vincula non subditis Ecclesia imponere non potest, naturalia autem vincula agnoscere debet; solummodo utroque coniuge converso et bap. tizato simul cum sacramento atlinitas oriretur. GENERALIA DE PERSONIS 23 Difficulter tamen concipitur hanc fuisse mentem legislato­ ris; praesertim si conferatur cum hoc canone 97, § 1 canon 1078, ubi impedimentum publicae honestatis dicitur oriri ex matri­ monio invalido, sine consummato sine non; ex quo facile quis inferre posset illum modum loquendi can. 97, § 1 de matrimonio valido, sive rato tantum, sine rato et consummato, adhibitum fuisse in eodem sensu pro matrimonio, sine consummato sine non. Nam ex una parte Codex rediit ad conceptum Romanum affinitatis, quae affinitas iure Romano oriebatur ex iustis nuptiis, legitimum autem infidelium matrimonium ab Ecclesia agnosci­ tur ut verum validumque matrimonium. Porro Codices moderni fere omnes affinitatem agnoscunt, eamque- pariter derivant ex legitimo matrimonio, sive consummato sive non consummato, ac ponunt eam non cessare soluto matrimonio; unde iuxta commu­ nem hominum aestimationem quodlibet matrimonium affines facit atque ubique habentur propria nomina ad designandos af­ fines: qua in hypothesi vix credibile est Ecclesiam hoc vinculum non considerare quando una pars ei subest, et v. gr. permittere matrimonium inter Titium infidelem, deinde conversu; II et fi­ liam vel matrem aut sororem iam demortuae Caiae eius uxoris. pariter infidelis. Quamdiu de hac re non prodierit authentica declaratio, vi­ detur dicendum quod etiam ex matrimonio legitimo oriatur af­ finitas, quae, cum affines recepto baptismate facti fuerint subditi Ecclesiae, suos producet canonicos effectus2*. Quod multo magis est asserendum, si matrimpnium legitimum fuerit consumma­ tum, cum ex matrimonio consummato ex communi Doctorum sententia5 et ex declarationibus Ecclesiae4 vinculum naturale oriatur5. 9 w Aliter opinatur Vermeersch, Epit. I, n. 219. 3 Schmalzgr., libr. IV, tit. 18, n. 96 sq.; De matrim. n. 1934; Sanchez, De matr. 1. VII, disp. 65, n. 1 sq.; De Becker, De matr. pag. 190: Wernz, De matr. n. 430. ♦ S. C. Inq. 2G Aug. 1891 in Coll. S. C. de P. F. n. 1247. 1 Cfr. Chclodi, Ius matrimoniale n. 99, not. 3, ubi scite monet in latinitate veterum canonistarum voces ratum, ratum et non consummatum usurpari etiam saepe de matrimonio legitimo infidelium. Nec solum apud veteres canonistas, sed etiam apud recentiores passim obtinet ille modus loquendi, tametsi expresse agnoscant et tradant illa vocabula proprie 24 TITULUS PRAEVIUS 20. Inter quos existit affinitas. Vinculum matrimonii inter virum et uxorem est fundamentum affinitatis, quae unice existit inter virum et consanguineos mulieris ex una parte, et mulierem et consanguineos viri ex altera parte (can. 97, § 2), non vero existit inter consanguineos viri et consanguineos mulieris; affi­ nitas non parit affinitatem. Qua ratione computatur. Proprie in affinitate non adsunt nec stipes, nec linea, nec gradus, cum non adsint generationes. Ni­ hilominus solent etiam distingui stipes, linea et gradus; pro sti­ pite hic sumuntur duae personae, vir et mulier, inter quos exis­ tit maritalis coniunctio, quae principium est affinitatis; lineae autem, recta vel obliqua, sunt quae continent alterius coniugis consanguineos, ideoque linea et gradus affinitatis determinantur ex linea et gradu consanguinitatis existentis ex altera parte (can. 97, § 3): quare in qua linea et gradu consanguinitatis aliquis reperitur cum aliqua persona, in eadem linea et gradu affinitatis dicitur esse cum altera, quae vinculum matrimonii contraxit cum priore. De affinitate multiplici inter easdem personas concurrente agetur in propria sede materiae, explicando impedimentum ma­ trimoniale affinitatis. Caput VI De personis quoad ritum (can. 98) 21. Praenotiones. Vox liturgia, cum ex etymologia significet ministerium publicum, nunc in Ecclesia adhibetur ad significan­ dum complexum sacrarum functionum cum omnibus rubricis circa ritus et caeremonias, prout haec a ministris Ecclesiae exer­ centur, dum Deo tribuunt cultum externum socialem seu publi­ cum ipsi debitum, seu brevius liturgia est cultus publicus qua­ tenus est auctoritate ecclesiastica ordinatus1. referri ad matrimonium sacramentum. Cf. v. gr. Wernz, 1. c., n. 701; De Becker, 1. c., p. 411. t 1 Thaihofer-Eisenhofer, Handbuch d. Kath. Liturgik (2. ed.) t. I. p. 4; Calleivaert, I.iturg. Institut, n. 5, 6. GENERALIA DE PERSONIS 25· Ritus stricte significat modum rite actus liturgicos peragendi seu debitum ordinem externum liturgiae; unde vocantur libri rituales qui hunc ordinem praescribunt. Per extensionem quandam, ac proinde in sensu latiore, praeter alias significationes, ha­ bet etiam hanc, ut significet formam urtiuersae liturgiae alicuius ecclesiae, et sic distinguitur Ritus Romanus, Ambrosianus, Mozarabicus, Graecus, Syrus etc. Et in hac significatione sub voce ritus solent comprehendi omnes res peculiares disciplinae ali­ cuius Ecclesiae quavis ratione, saltem remote, connexae cum pe­ culiari forma liturgiae, quae vel auctoritate ecclesiastica directe constitutae sunt, vel usu et consuetudine introductae, ab eadem auctoritate fuerunt deinde comprobatae; ideoque comprehen­ ditur varia cultus divini forma, varius ecclesiasticus ritus, varia etiam disciplina; hoc sensu latiore sumitur vox ritus in hoc ca­ none. ' ’ Omissis longis disquisitionibus circa originem diversitatis ri­ tuum, breviter dici potest circa finem saec. IV Christianam liturgiam diverso modo evolvi coepisse in diversis locis et sensim ortas esse duas liturgiae familias, orientalem et occidentalem 2. In Occidente mutatio seu evolutio perfectiva maiorem uniformi­ tatem habuit propter maiorem influxum centri unitatis; in Orien­ te illa uniformitas fuit minor oh contrariam rationem maioris distantiae a centro unitatis: fere tot formae oriri potuerunt quot Ecclesiae vel saltem quot provinciae, quamvis decursu temporis propter primatum aliquarum Ecclesiarum patriarchalium for­ mae liturgicae in ipsis observatae praevaluerint3. Praecipuum discrimen inter orientales et occidentales sem­ per hoc fuit, quod priores magis retinuerunt indolem antiquam et fere recusant influxum anni ecclesiastici relate ad ritum sa­ crificii; e contra liturgia occidentalis, quasi liturgia viva, conti2 In liturgia Christiana evolutionem esse possibilem inde patet, quod partim divinae, partim humanae institutionis est. Christus D. ritus sub­ stantiales sacrificii et sacramentorum ipse quidem ordinavit, sed ulte­ riora Ecclesiae suae commisit, cui potestatem fecit, ut in mysteriorum dispensatione et sacrificii oblatione, salva substantia, ea statueret vel mutaret, quae fidelium utilitati et sacramentorum venerationi pro rerum, temporum et locorum varietate magis expedire indicaret. Cone. TriiL Sess. XXI, cap. 2. 3 Gatlerer, Annus liturgicus, n. 13 sq. 26 TITULUS PRAEVIUS nuo explicatur et crescit novis variationibus et additionibus, ex evolutione anni lilurgici ortis4. 22. In Ecclesia latina, pro qua Codex directe fuit promulga­ tus, tantum adsunt ritus Romanus, Ambrosianus, Mozarabicus. qui omnes simul sumpti constituunt ritum latinum. Ecclesiam orientalem notum est quattuor complecti ritus, qui in varias species subdividi possunt: I. Ritus g raecus, cuius spe­ cies sunt: graecus purus, graeco-melchiticus, rumenicus, slavicus. Slavicus vero subdividitur in graeco-ruthenum et graecobulgaricum. — II. Ritus syriacus, cuius species sunt : syrus pu­ rus, syrus maroniticus et syrus chaldaeus. Chaldaeus vero sub­ dividitur in syro-chaldaeum proprie dictum seu purum et in syro-malabaricum. - III. Ritus copius seu copticus, cuius species sunt: coptus aegyptiacus et coptus abissinus seu aethiopicus. IV. Ritus armeniis, cuius non sunt variae species. Orientalis Ecclesia constat illis quattuor ritibus, et hi quattuor ritus uni­ versi intelliguntur sub nomino Ecclesiae graecae aut orientalis, non secus ac sub nomine Ecclesiae latinae, romanae seu occi­ dentalis intelliguntur ritus romanus. ambrosianus, mozarabicus et varii speciales ritus Ordinum regularium. Benedictus XIV. Const. Collutae, § 35. In canone praeliminari 98 non continentur aliae quaestio­ nes, nisi illa tantum de relationibus practicis inter diversos ritus nunc vigentes. 23. I. De pertinentia ad determinatum ritum. Ad illum ritum quisque pertinet cuius caeremoniis baptizatus fuit (can. 98, § 1): videlicet, sicut aggregatio ad Ecclesiam fit per baptismum, ita ad Ecclesiam determinati ritus fit per ritum quo baptismus col­ latus fuit. Fiunt tamen exceptiones: a) (piando baptismus per fraudem collatus est a ministro ritus alieni; b) si baptismus col­ latus fuit etiam sine fraude a ministro ritus alieni in casu neces­ sitatis, quia sacerdos proprii ritus praesto non erat; c) quando quis ex induito obtinuit ut in alio ritu baptizaretur sine adseriptione ad illum ritum. Quae dispositio legislatoris supponit dari * Gatterer 1. c. n. 14. 5 Cfr. Nilles, Kalendarium manuale utriusque Eccl. orient, et occid. I. pag. LXI et pag. XXIV. ubi ex Papp-Szildgyi, Enchiridion iuris Eccl. orient., in Praef. refert aliam significationem magis restrictam illius nomencla­ tionis Ecclesiae orientalis et occidentalis. GENERAI JA I>E PERSONIS 27 ritum quondam nativum, in quo quisque baptizari debet: ritum hunc nativum determinat can. 756, ubi generale principium quod proles sequi debet conditionem parentum applicatur ad ritum, decernendo prolem debere baptizari ritu parentum; si vero pa­ rentes pertineant ad diversum ritum, proles debet baptizari ritu patris ”, nisi aliud iure particulari cautum sit, et si unus tantum parentum sil catholicus proles huius ritu est baptizanda. Ergo in casibus exceptis a generali principio canonis 98. § 1, dum quis a ministro ritus alieni vel in ritu alieno fuit baptizatus, non huic manet adscriptus cuius caeremoniis baptizatus fuit, sed illi cuius caeremoniis baptizari debuit. Cfr. can. 733 § 2; item declaratio­ nem Comm. Cod. d. 16 Oct. 1919 datam; A. A. S., XI, 478. 24. II. De transitu ad alium ritum. Mutatio seu transitus ab uno ritu ad alium est rigorose prohibitus nec fieri potest sine spe­ ciali venia Apostolicae Sedis6 7*, sive agatur de prima mutatione, sive agatur de reditu ad ritum iam legitime desertum (can. 98, §3); qui canon licet careat clausula expresse irritanti, ex natura rei non permittit ut transitus privata auctoritate factus effectum sortiatur; agitur enim de subiectione ad determinati ritus mi­ nistros, quam privatae personae propria sua auctoritate ex na­ tura rei nec licite nec valide subvertere possunt. Ne vero ille transitus, etiam requisita venia factus, per frau­ des procuretur, districte vetantur clerici, ne quovis modo indu­ cere praesumant sive latinos ad orientalem, sive orientales ad latinum ritum assumendum (can. 98, § 2); ubi non videtur con­ tineri prohibitio inducendi ab uno ritu orientali ad alium orien­ talem; at quoniam Codex, ubi speciatim de orientali Ecclesia 6 Illa dispositio de sequendo ritu patris iam continebatur in Decr. S. C. de P. F. de assistentia spirituali fidelium Graeco-Ruthcni ritus in regiones Americae meridionalis immigrantium, n. 18 (A. A. S., VIII, p. 107), idemque fuerat constitutum pro Graeco-Rutbenis in Foederatis Amcric. Sept, regionibus n. 32. (A. A. S., VI, pag. 4G3) et Graeco-Ruthenis in Ca­ nada n. 39 (A. A. S., V, pag. 398). Cfr. quoque Benedicti XIV Const. Etsi pastoralis, 26 maii 1742, § 2, n. 6, 8, 9, 10; Epist. encycl. Demandatam. 24 dec. 1743, § 17; Epist. encycl. Inter omnigenas, 2 Febr. 1744, § 8. '* Norma servanda a die 1 Jan. a. 1929 ab omnibus, qui non sunt sacerdotes, ad petendum transitum ad alium ritum, statuta est a S. C. pro E. 0. decreto d. 6 Dec. a. 1928. A. A. S., XX, 416. Postbac Legati Ro­ mani Pontificis gaudebunt facultate concedendi non sacerdotibus veniam transitus ad .alium ritum. 28 TITULUS PRAEVIUS non cavet, directe respicit Ecclesiam latinam, leges speciales ve­ tantes inducere ab uno ad alium ritum orientalem in suo robore videntur manere. Cfr. v. gr. Const. Benedicti XIV Demandatam, §12, 15 *. A prohibitione generali excipitur casus mulieris, quae ma­ trimonium iniit cum viro diversi ritus, cui integrum est ad ritum viri, sive in matrimonio ineundosive eo durante transire; ma­ trimonio autem soluto resumendi proprii ritus liberam habet potestatem, nisi hire particulari aliud cautum sit (can. 98, § 4). Ergo mutatio ritus non inducitur ipso facto contracti matrimo­ nii cum viro diversi ritus, nec reditus ad priorem ritum ipso facto dissoluti matrimonii, sed fieri debet per liberum actum mulieris sic matrimonium contrahentis. Clausula can. de iure particulari aliter statuente ad utrumque membrum videtur referenda, vi­ delicet tum ad mutationem ritus propter matrimonium, tum ad resumptionem prioris ritus dissoluto matrimonio8 *10. Mutatio autem ritus non continetur in praxi seu consuetu­ dine, quamvis diuturna, ritu alieno communicandi (can. 98, § 5); quippe fidelibus cuiusvis ritus datur facultas, ut pietatis causa eucharistiam quolibet ritu confectam, ideoque a ministro diversi ritus, suscipiant (can. 866, 851); ergo tametsi quis veniam habeat mutandi ritum, illa mutatio non continetur in sola susceptione eucharistiae diverso ritu facta, cum possit fieri ex sola devotionis causa11. Atque idem videtur dicendum (attentis can. 881 et 1249) 8 Illa prohibitio inductionis ad mutationes ritus non est nova, sed iamdiu fuerat facta atque severissimis poenis munita, v. gr. in Const. Benedicti XIV Demandatam, § 15, 19 et in Const. Leonis XIII Orientalium dignitas, 30 nov. 1894. “* Mulier latina, etsi ante celebrationem matrimonii declaret se velle transire in matrimonio ineundo ad ritum orientalem viri, adhuc tamen tenetur ad formam celebrationis matrimonii, de qua in canone 1099, § 1, n. 3. Comm. Cod. d. 29 Aprilis 1910; A. A. S. XXXII, 212. Ex hac declaratio­ ne sequitur mulierem in adiunctis supra descriptis tunc demum transire ad ritum viri cum celebratio matrimonii perfecte absoluta fuerit; solum igitur a primo momento peracti matrimonii pertinebit ad ritum viri. Cfr. Pe­ riod.. XXIX. 178. 10 Cfr. de litiiusmodi iure particulari Benedicti XIV Const. Etsi pasto­ ralis. § VIII. et Ferreres. « EI Impedimento de Clandestinidad . n. 233 sq.. Comp. Theol. mor. II. 1094; < Derecho Sacramental > 785 sq. quoad ri­ tum mozarabicum. 11 Cfr. citata Decreta de Graeco-Ruthenis in Canada et in America Septentr. et Meridionali. GENERALIA DE PERSONIS 29 de auditione sacri in alieno ritu et de absolutione sacramentali a diversi ritus ministro obtenta. Quare mutatio ritus non videtur rite facta, nisi quis cum debita licentia in regestis parochi vel Ordinarii novi ritus fuerit legitime inscriptus, et inde contrahat obligationem sublectionis ad novi ritus ministros et horum ritu suscipiendi sacramenta et sacramentalia illa, in quibus rituum permixtio est prohibita. Caput VII De personis moralibus (can. 99-102, can. 105) 25. Praeeunte iure Romano, in Ecclesia (prout fit etiam in qualibet societate civili) agnitum semper fuit duplex persona­ rum genus: persona physica et persona moralis, quae passim persona iuridica audit. Cum autem persona sit subiectum iurium, illa distinctio inducit subiectum iurium distinctum a singulari­ bus personis physicis, cui illa iura cohaerent, quae proinde non sunt iura determinatae personae physicae. Conceptus personae moralis seu iuridicae sponte nascitur ex eo quod in societate sunt certi fines, qui licet indirecte singu­ laribus seu individuis personis physicis aliquod commodum seu utilitatem possint afferre, nihilominus excedunt singulorum ho­ minum necessitatem et finem atque obtineri debent exercitio certorum iurium intra ambitum determinati complexus obliga­ tionum. Qui complexus iurium et obligationum considerari pot­ est vel in adunatione plurium personarum ad illum finem, qui finem singulorum excedit, vel in complexu bonorum ad illum finem permanenter obtinendum destinatorum. In quo conceptu iam continetur idea alicuius personae (subiectum iurium), dis­ tinctae a singulis personis physicis, ad illum finem adunatis, vel etiam ab omni persona physica (persona collegialis, pia fum datio) 26. lure Romano, in quo iura moderna fundantur, duplex species personae iuridicae 1 2 agnoscebatur: una species erat ea1 Arndts-Serafini, «Pandette» I, § 41 A. 2 Haec est denominato hodie communius recepta, licet adhuc prae­ dari Pandectistae indiscriminatim usurpent appellationem personae mo­ rdis vel iuridicae. (Cfr. v. gr. Mau, «Eléments d. Droit Rom.*, 11 ed.. TITULUS PRAEVIUS rum, quae ex multitudine singularium hominum componerentur ad aliquem specialem finem consequendum inter se coniunctorum3; alia species erat earum, quae simpliciter constituebantur ex multitudine bonorum ad aliquem quoque specialem finem relictorum *. Prioris generis personae vocabantur corpora, societates, com­ munitates, respublicae etc., uno verbo universitates personarum; alterius generis vocabantur fundationes, instituta, pium corpus. piae causae etc., uno verbo universitates bonorum. Et distingue­ bantur in politicas et non politicas: quaedam erant ordinis pu­ blici et quaedam ordinis privati. a) Inter corpora politica primum locum obtinebat respu­ blica (populus romanus). Status tanquam suprema societas iuridica recognitione non egens, sed natura ipsa constans. Funge­ batur officio suo per magistratus, vel publicam vitam explicans (mqdo politicd) vel privatam coram quolibet privato homine (modo civili). Cetera corpora politica inferiora, civitates, municipia, vici, fora, c.onciliabula, (serius et provinciae) imitabantur Statum, a quo dependebant dependentia simili dependentiae pupilli a tutore 5. b) Corpora non politica (voluntaria)6 requirebant ad exis­ ti. 20; Girard, < Manuel d. Droit Rom. >, 3 ed.. p. 232). Antiquitus certe potius dicebantur personae morales, raro personae mysticae (Cfr. ArndtsSerafini, 1. c. not. 3). Aliis placet denominatio fictae seu ficliliae, velut Winscheid, « Diritto delle Pandette » (versio italien Fadda-Bensd) T, § 49, qui personam moralem considerat tanquam iura sine subiecto. in qua proinde pro practica tractatione fingendum est subiectum; eum in hac re vehementer plures impugnant, inter quos versionis auctores in nota (x). , 3 L. 22, D. de fideiuss. 46, 2; D. de colleg. et corporibus 47, 22; L. 1. D. Quod uniusc. universit 3. 4; L. 9. 11. 12. C. Th. XX. 2. 4 Pr. Inst. 3, 17, de stip. serv. 5 L. 4, C. quibus ex causis 2. 33 < Res publica minorum iure uti solet ideoque auxilium restitutionis impiorare potest ». 0 Inter non politicas publicas recensebantur: a) religiosae (com­ munitates sacerdotales, vestalium etc.), quamvis antiquitus cultus erat officium politicum; b) civiles (velut societas decurionum), quae dein si­ mul cum municipio confusa est: c) militares (uti legionariorum, equitum). Inter non politicas privatas recensebantur: a) societates religiosae priva­ tae (vocabantur sodalitates. sodalitia, collegia sodalitia) ; b) societates civiles officialium (velut apparitorum, scribarum, lictorum, viatorum, pu­ blicanorum) et opificum; c) societates cultorum scientiarum, voluptuariae (vocabantur pariter sodalitates, sodalitia, collegia sodalitia). GENEHAI.IA DE PERSONIS 31 teiitiam 1res personas physicas: 1res faciunt collegium7 ; finem ill ipsius formam, ex cuius diversitate diversilicabantur corpora; auctoritatis publicae recognitionem, saltem hoc sensu, quod si lex prohibuisset (corpora illicita), non tantum iuridice nulla erat constitutio, sed vi quoque dissolvi poterat8. Non ut existèrent, sed ut agerent, requirebantur qui societatem, collegium, sodali­ tium repraesentarent (syndaci, procuratores, magistratus etc.), quemadmodum pupilli agunt per tutorem. c) Corpora pia, fundationes piae, instituta, pertinebant ad pietatem divinam seu religionem {ecclesiae, oratoria, asceteria, monasteria) vel ad pietatem humanam (xenodochia, nosocomia, gerontocomia, brephotrophia, orphanotrophia, ptochia) et generatim omnia instituta quae ad publicam beneficentiam se refe­ rebant. In causis piis ipse finis erat persona iuridica, ut nonnulli vo­ lunt, vel, ut alii rectius dicunt, determinatum patrimonium ad illum finem permanenter obtinendum. luxta plures personalita­ tem iuridicam obtinebant ab Statu, qui auctoritate sua confir­ mabat largitatem bonorum, quae ad aliquem finem pietatis re­ linquebantur: alii negant fuisse necessariam auctoritatis publi­ cae confirmationem, ut largitates ad pium finem factae iuridicae haberentur, sed hoc ipso quod lex eas non reprobaret (seu finem illicitum non redderet), habebantur recognitae9. Posita recogni­ tione, sive expressa, sive implicita in non reprobatione, omnia agere poterant ad instar corporum, cum hoc discrimine quod in istis procurator repraesentaret multitudinem personarum physi­ carum. in illis vero multitudinem bonorum pro determinato fine. . Ecclesia sese evolvit sub iure Romano, unde nihil mirum quod pro suis institutis ecclesiasticis eam personalitatem iuridi­ cam tempestive in theoria et praxi agnoverit, quae ipso iure Ro­ mano erat sancita, praesertim postquam tempore imperii Chris­ tiani non solum templa, sed et opera seu corpora pia plurimis, privilegiis dotata fuerunt. 7 L. 85, D. de verb. sign. 50, 16. 8 L. 1. 2, 3, D. de cotleg. et corpor. 47, 22. 9 Certe Lex lulia decrevit ne collegium fieret sine Senatus aut Prin­ cipis placito (Cfr. L. 1. pr. D. Quod cuiusc. universit. 3, 4; L. 1-3, D. de colleg. et corpor. 47, 22) quibusdam exceptis, religiosis scilicet et te­ nuiorum. TITULUS P HAE VU S lus Codicis 27. Ecclesia agnoscit praeter personas physicas ctiain per­ sonas morales, nec aliena est a hire Codicis denominatio personae iuridicae (can. 687) vel entis iuridici (can. 1409). Quas personas morales optime distinguit in collegiales et non collegiales. Notio. Nullo loco Codex notionem dat personae moralis, non sine causa obtemperans, praesertim in re valde controversa, mo­ nito legislatoris Romani « Omnis definitio in iure periculosa est: parum est enim ut non subverti possit » L. 202, D. de diu. regal, iuris, 50,17. Praescindendo a diverso modo explicandi earum na­ turam, potest apte dici: Personae morales eae appellantur quae, cum in oculos non incurrant perinde ac personae physicae, ta­ men mente et cogitatione informantur tanquam personae, qui­ bus proinde iuriurn habendorum et acquirendorum et obligatio­ num contrahendarum iuridica facultas sit, et iuris sui tuendi causa ipsis praesidia, perinde ac personis physicis comparata sint10. An illa mentis consideratio fictio sit vel aliquid reale in controversia est inter iuristas, etiam inter illos qui pressius ver­ santur in Romani iuris interpretatione, nec controversia sine exaggerationibus excitata fuit atque etiamnunc vertitur”. Muehleubruch. Doctrina Pandectarum I. Ü 196. In idem recidit no­ tio data a ΙΓ Annibale, Summ. I, 43. « Quidquid iuris acquirendi et exercen­ di lege capax habetur, sive pluribus singularibus personis constet (cor­ pora), seu minus, uti hospitalia, beneficia ecclesiastica ». Cfr. quoque Maroto, Instit. I, p. 458, ubi moralem personam vocat « ens iuridicum, in• dependenter a personis singularibus ex concessione iuris subsistens atque capacitate iuris acquirendi exercendique donatum >. n Idea fictionis iam apparet in litteratura iuridica post-glossatorum iuris Romani, et usque ad nostra tempora sectatores habuit. Speciatim Sauigny necessitatem fictitiae personae propugnavit, dum personam mo­ ralem definivit sublectum luriam fictilie creatum. Ut persona iuridica existât duo iuxta ipsum requiruntur, ut aliquid habeatur tanquam fun­ damentum ipsius (universitas personarum vel bonorum), et ut super hoc fundamento legislator construat sublectum iuridicum fictitium. E dia­ metro illi theoriae sese recentius opponens Brinz, personam iuridicam inde vere subvertit et quodammodo negat: distinctionem inter personas physicas et fictitias, fictionem vocat: absurdum habet quod iura compe­ tere possint enti quod non existit. sed fingitur existere: porro nulla adest necessitas subiecti iuridici proponendi, quia iura. ut vim suam exserant. GENERALIA ÜE PERSONIS 33 Can. 99, ubi duplex species personae moralis recensetur, aperte traditur, quod debent esse publica auctoritate constitutae. Hoc quidem non pertinet ad conceptum personae moralis ut sic; quippe adsunt personae morales, quae natura sua constant, ve­ hit Status. ideoque tales sunt independenter ab eo quod ab aliqua auctoritate sint constitutae. At in Ecclesia quaecumque personae morales iurc divino non sint tales, ex ipsa Ecclesiae constitutione, illum characterem personae moralis habere non possunt nisi a legitima auctoritate ecclesiastica: nam persona moralis eccle­ siastica est subiectum iuriurn quae dicunt relationem ad finem non requiritur essentialiter ut ad aliquem, sed potius ut ad aliquid speclent: ipse ergo substituit personae iuridicae seu subiecto iuriurn pa­ trimonium ad aliquem scopum (Zweckvermôgen), in quo patrimonio inveniretur proprietas sine proprietario, creditum sine creditore, debi­ tum sine debitore, iura sine iuriurn subiecto. Quae radicalis nova theo­ ria iam contra se habet, quod dantur personae iuridicae ab omnibus ut tales agnitae, quae nullum possident patrimonium; v. gr. aliqua Uni­ versitas, quae sustinetur mediis ab Statu suppeditatis, nihil vetat quo­ minus sit praedita iuribus veri corporis sine possessione cuiusvis patri­ monii et inter alia iura etiam iure patrimonium acquirendi potiatur, quod proinde non est praesuppositum ad hoc ut existât persona iuridica . * Ceterum qui ab extremis prudenter cavent, merito tenent in hac re fictionibus non esse opus. Est necessitas socialis, factum naturale, quod nulla indiget artificiali fictione, quod capacitas patrimonialis aliorumque iuriurn non sit alligata dumtaxat individuis, sed pertineat etiam ad orgaaizaliones sociales, ipsa natura duce efformatas, cum adsit socialis ne­ cessitas ut bona patrimonialia aliaque iura non solis individuis subser­ viant, sed pertineant etiam ad generales fines in societate obtinendos, qui transcendunt finem hominis individui; id autem obtinetur, si iuxta personas physicas existant universitates personarum, instituta et funda­ tiones cum simili capacitate patrimoniali aliorumque iuriurn pro ipsorum speciali fine. Personae iuridicae non sunt quidem entia corporea, quae ob oculos occurrant, sed non inde infertur esse entia ficta, irrealia, sed sunt rerum realium repraesentationes. Fictio mente attribuit facto id, quod revera non est; repraesentatio factum reale, cum fundamento in ipso facto, concipit modo ipsi facto respondente (Dernburg-Cicala, « Pandelte I, § 59). Cfr. quoque Fadda-Bensa in Winscheid, « Diritto delle Pandette > I, p. 716, nota (x). Nec Romani illam fictionem agnoverunt, ut optime ostendit Pernice, Labeo I, p. 281. Potest dici persona moralis esse subiectum ideale iuriurn, non subiectum fictum. Cf. Arndts-Serafini, (Pandetto I, § 42; Waffelaerl, De iustitia, I, n. 160. Facilius tamen fictio aliqua admittitur in mera pia fundatione, utpote independente penitus a quavis persona physica. 3 34 TITULIS PHAEV1US supernatural em Ecclesiae, i. e. ad publicum bonum religiosum, cuius omnis cura concredita est Ecclesiae seu ecclesiasticae auc­ toritati. Quae publica auctoritas ecclesiastica potest intervenire duplici ratione, vel per actum specialem elevando determina­ tam collectionem personarum ad conditionem personae moralis, vel per generalem dispositionem in ipso iure contentam: primus modus habetur dum aliqua fidelium associatio per formale erec­ tionis decretum in iuridicam personam evehitur ad nonnam can. 687; altero modo habentur in ipso iure plures personae mo­ rales ipsa dispositione iuris illum characterem habentes, velut Capitulum cathédrale, paroecia et in genere omnia officia et be­ neficia ecclesiastica in ipso Codice relata et partem constituentia organizationis hierarchicae Ecclesiae (can. 100. § 1). 28. Divisio personarum moralium a Codice traditur in duo adaequata membra: in collegiales et non collegiales. Personae morales collegiales illae sunt, quae constant plu­ ribus personis physicis in unum corpus seu collegium adunatis. Quae adunatio in unum corpus seu in unum subiectum iurium distinctum a singulis membris, tam seorsim quam collective sumptis, fit per unitatem finis seu interesse distincti ab intéressé singulorum etiam collective sumptorum: atque hoc intéressé transcendens interesse singulorum atque ad bonum publicum pertinens est ratio, cur illam recognitionem in personam iuridi­ cam distinctam ex parte Ecclesiae mereatur et obtineat. Talis est Capitulum cathédrale vel collegiatum. Capitulum alicuius Or­ dinis religiosi, confraternitas etc. Secundum hunc Collegii seu corporis conceptum : 1°) Collegium est independens a singulis eius membris, idemque manet in mutatione plurium atque adeo om­ nium membrorum ’2. *2°) lura collegii seu personae moralis collegialis non sunt iura membrorum; credita et debita collegii non sunt credita et debita membrorum 1?. sed ipsius collegii ut perso12 Hoc et iure Romano erat agnitum. L. 75. D. de iudic. 5, 1. «Po­ pulum eundem hoc tempore putari, qui abhinc centum annis fuisset, cum ex illis nemo nunc viveret ». L. 7, § 2, D. quod cuiusc. universit. 3, 4. « In decurionibus vel aliis universitatibus nihil refert, utrum omnes idem maneant an pars maneat vel omnes mutati sint >. « Ita iure Romano L. 7. § 1. D. quod cuiusc. universit. 3, 4. « Si quid universitati debetur, singulis non debetur, nec quod debet universitas singuli debent ». GENERALIA DE PERSONIS 35 nae distinctae a membris etiam simul sumptis; si enim debita et credita perlinerent ad membra etiam collective sumpta, sin­ gulis responderet quota pars, singuli essent creditores aut debi­ tores pro parte. Nihil igitur impedit quominus corporatio, col­ legium. capitulum contrahat aut alias obligationes assumat cum membris; nihil impedit quominus membrum collegii acquirat servitutem in praedium collegii, quod accidere non posset, si membra essent condomini praedicti praedii,' itemque collegium potest acquirere servitutem in praedia membrorum J4. 3°) Qui agit et qui convenitur est ipsum collegium, corporatio, capitu­ lum. non membra, (piae proinde nec sunt partes in causa. Agit autem per praesidem aut alium sive iure designatum, sive in defectu iuris aut particularis statuti per personam a membris collegialiter designatam. Memorati characteres personae moralis collegialis non im­ pediunt quominus aliqua iura, quorum subiectum est persona moralis collegialis, habeant pro fine etiam utilitatem ipsorum membrorum, quae respectu illorum iurium sunt subiectum uti­ litatis; et in his iuribus praesertim obtinet regula enuntiata can. 101. § 1. 2°. « Quod omnes, uti singulos, tangit, ab omnibus pro­ bari debet ». dum generatim actus collegiales perficiuntur per suffragia partis absolute maioris, nonnunquam etiam per maioritatem relativam, id positivo iure vel statuto particulari dispo­ nente 15. A personis moralibus collegialibus valde distant societates seu uniones plurium personarum physicarum factae in finem quidem communem, sed non transcendentem finem singulorum sociorum, qui potius eum in finem adunantur, ut efficacius et securius commodum et utilitatem propriam prosequi possint, et idcirco illae utilitates et commoda ad cos pertinent pro parte. Fatendum tamen est in iuribus civilibus modernis, sicut iam plu­ rimis ex illis societatibus concessa fuit personalitas iuridica, ita adest tendentia ut cotidie illas concessiones amplient in favo­ rem novarum societatum, quas novae necessitates industriae et commercii cotidie excitant, in quibus proinde characteres per” . Cfr. L. 2, I). de servit. 8, 1. : Cfr. Dernbarf/. " Pandette », I, ?? 61, n. 2; II, § 125 sq. 36 TITULUS PHABVIUS sonae moralis collégiales miscentur cum characteribus personae collectivae vel societatis w. Personae morales non collegiales eae sunt, vol. I. p. 778 sq.; Arndfs-Serafini, « Pandette > I, § 41, not. 7. 38 TITULUS PRAEVIIS successores. Verum hoc inter eas distat, quod persona moralis intelligitur semper eadem esse; dignitas, ollicium, ipsa quidem eadem semper esse intelliguntur, at non personae sibi succeden­ tes: scilicet successor a decessore suo causam non habet; cumque is ab illo nihil accipiat, nullum ab illo ius, nulla obligatio in hunc transit. Quamobrem. si quid v. e. Episcopus dignitatis nomine alicui concesserit, a successore eius revocari potest: co­ que minus, si ille aes alienum contraxerit, hic tenebitur ». Qui modus explicandi magis cohaeret cum personalitate tributa ipsi officio vel dignitati, quam cum conceptu personae moralis agni­ tae in complexu personarum physicarum sibi in otFicio succeden­ tium et a mente unitate quadam ideali donatarum21. 30. Status iuridicus personae moralis. Etiam in Ecclesia per­ sonae morales distingui possunt in publicas et privatas. Et qui­ dem in Ecclesia, cum omnes personae morales existant non ex privatorum fidelium voluntate, sed ultimo et formaliter per actum publicae auctoritatis, possunt omnes dici aliquo vero sensu publicae. Sed stricto sensu illae solae dici possunt publicae, quae directe ordinantur ad bonum publicum totius Ecclesiae; privatae quae ordinantur ad bonum privatorum fidelium. Maxime pu­ blicae sunt, quae ordinantur ad externum regimen Ecclesiae, ut Sedes Apostolica. dioeceses, certa officia, et praeterea quae sunt aut organa publicae auctoritatis ad prosequendum Ecclesiae fi­ nem, vehit Capitulum cathédrale. Seminarium pro formatione ministrorum Ecclesiae, aut instituta ad publicum Ecclesiae finem, velut Ordo religiosus etc. Publicae reguntur auctoritate publica seu potestate verae iurisdictionis fori externi; privatae, si colle­ giales sint, reguntur interne potestate dominâtiva. aut ex natura ipsa corporationis derivante aut ex statuto et pacto membrorum, salva tamen subordinatione ad publicam auctoritatem, praeser­ tim quoad externam activitatem, et non exclusa eiusdem aucto­ ritatis vigilantia et visitatione etiam relate ad interna. Nihilominus in pluribus actibus, non solum privatae, sed etiam publicae -personae morales instar privatorum habentur: "7 · 21 Innocentius IV in suo continent, ad cap. 3. X. de probat. II. 19 docet: Praebenda potest habere iura sua et possidere, sicut episcopatus, abbatia, hospitale vel quaecumque alia domus vel dignitas vel admi­ nistratio . GENERALIA DE PERSONIS 39 ita acquirere possunt donatione aut testamento, contractus ini­ re. indicio agere, non solum cum hiiiusmodi contractus ineunt cum personis privatis, sed etiam cum contrahunt cum aliis per­ sonis moralibus. In quibus actibus, (pios privatorum instar po­ nunt. minoribus aequiperantur (can. 100, § 3) eaque protectione fruuntur. quam ius minoribus impertitur, v. gr. beneficio resti­ tutionis in integrum contra laesionem ex negotio vel actu valido rescindibili passam (can. 1687, § 2; 1688, § 2): cuius iuris favo­ ris ratio iuridica est, quod sicut res minorum aguntur per per­ sonam tutoris vel curatoris, itâ personarum moralium negotia administrantur per personas physicas, ex quarum negligentia detrimentum capere possunt, sicut minor ex negligentia tutoris. 31. Constitutio personae moralis. Personae morales collegia­ les. ut per actum formalis erectionis in personam erigantur, a mcmhris sive singillatim sive collective sumptis distinctam, re­ quiruntur ad minimum tres personae physicae (can. 100, § 2)22, quibus in actu erectionis cxistentibus, persona moralis eadem perseverat, tametsi personae physicae, quae collegii membra sunt, continuo mutentur. Ceterae personae morales ut constituantur, requiritur im­ primis scopus religiosus, ad quem omnia instituta et fundatio­ nes ecclesiasticae ordinantur; qui scopus religiosus sistit aut in promotione cultus divini, aut in exercitatione caritatis spiritualis vel corporalis. Duplex hic finis cultus et caritatis, multiplicem admittit specificationem; unde multiplices distinguendae fun­ dationes ecclesiasticae, vehit missarum, monasteria. Seminaria, academiae. scholae, hospitalia etc. Sed. praesupposito scopo re­ ligioso, fiunt personae morales per ipsum formale decretum erectionis; quo posito fiunt personae ecclesiasticae, fundationes sacrae, religiosae, in dominio subiecti ecclesiastici constitutae, et tanquam res stricte ecclesiasticae, tum quoad privilegia et iura tum quoad onera, legibus ecclesiasticis de bonis vel rebus ecclesiasticis subiiciuntur. Illo actu erectionis non interveniente, fundationes piae manent laicales, non ecclesiasticae, nec in do­ minium Ecclesiae transeunt; subiiciuntur tamen regimini EcCfr. L. 85, D. de V. S. 50, 16. « Neratius Priscus tres facere exis­ timat collegium et hoc magis sequendum est ». 40 TITULUS PRAEVIUS clesiae, in quantum ad eam per se pertinet, ut piae fidelium vo­ luntates execution! mandentur. Quodsi pia fundatio attributa sit personae iuridicae iani exis­ tent!, satis est ut ipsa sit vere ecclesiastica, ut legitimis modis acceptetur ab illa persona iuridica cui fuit attributa, nec re­ quiritur specialis actus erectionis: illa persona iuridica est veluti fiduciarius, qui de pia fundatione respondere debet. 32. Personarum moralium actio. Personae morales, ut tales, plerumque per se agere non possunt; earum actio explicatur per personas physicas, quae personarum moralium repraesenta­ tionem gerunt; quod munus personam moralem repraesentandi diversa nomina sortitur pro diversa specie personae moralis; sic titularis officii vel beneficii huius personam gerit, est veluti ipsius tutor et simul in beneficio est administrator bonorum con­ stituentium ipsius dotem. (Cfr. can. 1649, 1653). Codex distinguit a personis collegialibus alias non collegia­ les. et quoad has remittit ad dispositiones iuris communis, quae in respectivis locis Codicis traduntur, praesertim vero in L. III. part. 2“, ubi agitur de Seminariis, de beneficiis, ac de aliis insti­ tutis ecclesiasticis non collegialibus. Insuper praescribit servan­ da particularia statuta (can. 101. § 2°); quae particularia statuta aut sunt data per legitimam auctoritatem ecclesiasticam cui sub­ sunt. aut sunt exccutio legis latae a pio fundatore in limine fun­ dationis, quibus praesertim determinatur quis personam moralem repraesentat et intra quos limites cius negotia gerit. Quoad personas morales collegiales, distinguendi sunt actus ipsius personae moralis ab actibus Superiorum qui eas regunt. Circa actus qui sunt ipsius personae collegiatis regula tra­ ditur can. 101, § 1. Ante omnia sc. attendenda sunt quae sive ius commune sive ius particulare sancit de determinata perso­ na morali, v. gr. de numero suffragiorum requisito in electione, puta R. Pontificis. Praelati etc. Deinde notandum est actum non esse vere collegialem nisi collegium fuerit legitime convocatum per vocationem eorum, qui ius suffragii habent secundum sta­ tuta cuiusque collegii. Quo collegio legitime constituto, id vim iuris habet, quod demptis seu non computatis suffragiis nullis, placuerit parti absolute maiori eorum, qui suffragium ferunt (i. e. ex viginti suffragiis, undecim; si numerus fuit impar, ex­ cessus unius suffragii complet maioritatem absolutam, ex no- ΟΕΝΕΗΑΙ,ΙΛ DE J’EHSONJS 41 vein sulfragiis, quinque): quodsi nec primo nec altero scrutinio maioritas absoluta fuerit obtenta, id tenet quod in tertio scru­ tinio placuerit parti relative maiori. Si suffragia aequalia fue­ rint post tertium scrutinium (non post primum aut secundum), praeses suo voto paritatem dirimat; quae formula legis cum ma­ nifeste sit praeceptiva, praeses non potest abstinere a re per suum votum qualification dirimenda28. Illa libertas praesidi conceditur in electionibus, in quibus praeses potest, sed non te­ netur electionem inter varios aequalia suffragia habentes suo voto dirimere : quodsi ab usu iuris abstineat, tunc paritas suf­ fragiorum dirimenda est per praelationem eius qui est senior ordine, vel prima professione vel aetate, si respective etiam in ordine aut in ordine et professione detur paritas. Critérium ergo Codicis hoc videtur esse, ut, sive agatur de electione sive de quo­ libet alio negotio, tertio actu collegiati legitimo res maneat de­ cisa et decisio sit tribuenda personae morali collegiali, cui stare debeant etiam ii, qui diversum tulerunt suffragium. Atque haec in genere valent quando actus collegialis seuy capitularis respicit commune intéressé capituli seu collegii, in quibus plurium voluntas debet praevalere contra minorem par­ tem non consentientem et contradicentem. At ubi agitur de bo­ nis seu iuribus singulorum, non qua collegiales sunt, sed qua singuli, tunc maioritas minoritati et singulis de minoritate praeiudicium generare nequit; sed ubi est intéresse singulorum de­ bet esse singulorum placitum iuxta regulam can. 101, § 1, n. 2 enuntiatam: «Quod omnes, uti singulos, tangit, ab omnibus pro­ bari debet'». Specificatio regulae in casibus particularibus dif­ ficultate non caret24. * 23 Ita Vermeersch, Epitome I. n. 225. Paulo aliter Maroto, Inst. I. G., I. n. 467. 24 Qua de re, cum illa iuris Regula etiam esset contenta in iure de­ cretalium (Reg. 29 in Sext.) imprimis consulendi sunt Doctores, qui illas Regulas commentati sunt, velut Reiff ensiuel, in cit. Reg.; alii commen­ tatores solent de re agere in 1. Ill, tit. 11, de his quae fiunt a maior, p. capit. Phaebeus, De regulis iuris p. 184; itemque commentatores iuris. Romani ubi eadem iuris regula effertur in L. 5, § 2, C, de auctor, prae­ standa V, 59. Praeterea iam SS. Congregationes casus practicos resolve­ runt, velut S. C. C. 17 Sept. 1796. /ississ. apud Zamboni, tom. IV, v. Ca­ pitulum § X et S. R. C. in Verulana 23 Mai. 1835. Cfr. quoque Ferraris, v. Capitulum art. 1, n. 55; Pallottini, v. Capitulum § III, n. 12; Scarfan- 42 TITULUS PRAEVIUS 33. Non omnes actus personae moralis collegialis sunt col­ légialité!’ ponendi; sed solet dari persona physica legitime de­ putata sive a iure, sive statuto, sive membrorum pacto seu con­ ventione, quae personam moralem repraesentat atque in ordi* nari is actibus administrationis eius nomine agit, salvo onere red­ dendi collegio rationem suae administrationis. In his actibus, nomine personae moralis positis, praesertim valet principium, quod personae morales iure minores censentur (can. 100. § 3). Personae morales, praeter internum regimen collegii, in quo saepe non adest verus ac proprius Superior ceterorum membro­ rum, subsunt Superioribus regimini ecclesiastico praepositis, quibus etiam ex dispositione iuris certae personae morales col­ legiales tanquam adiutores regiminis assignantur, de quorum consilio vel consensu in certis actibus procedere debent; v. gr. Capitulum cathedrale assignatur Episcopo in adiutorium regi­ minis dioecesani; capitulum consultorum, assistentium, defini­ torum tanquam adiutorium Superiori religioso in regimine re­ ligiosorum. In his actibus valet principium can. 105 propositum: videlicet ius nonnunquam exigit, ut Superior procedat in agen­ do cum consensu aut cum consilio aliorum. Si ius aliorum con­ sensum exigit, actus positus contra requisitum aliorum votum iuridico valore destituitur; quodsi aliorum non consensus, sed consilium dumtaxat a iure exigatur, ad actus valorem quod at­ tinet, satis est si Superior personas designatas de re consulat: datum vero consilium non tenetur sequi, concordibus tamen plu­ rium personarum, quae audiendae fuerunt, suffragiis plurimum deferre debet et ab eisdem, sine praevalenti ratione, suo indicio aestimanda, non debet discedere (can. 105. 1°) 38. Illud probe notandum, quod quoties ius non unius dumtaxat tonius, lib. IV, tit. II, ânimadv. 5-16; tit. XIII, animad. 1-2; De Ilerdt. Praxis Capitularis P. l\ . cap. 32, | 22; Maroto, Institutiones I. C.. I, n. 467: Verm.-Cr., Epitome I, n. 225. *'-· Quod satis dicatur ad valorem, si audiantur ii, quorum consilium est requirendum, non infert actum valore carere si consilium non fuit .cquisitum, nisi lex consilium requirens expresse vel aequivalenter id requirat ad valorem. Cfr. can. 11; nam de non requisito consilio canon nihil dicit, quemadmodum dicit de non subsecuto consensu et praecise in hoc ponitur oppositio. Cfr. Verzn.-Cr., Epit. I. n. 229. Cfr. etiam Mictiiels, o. c. p. 418. Aliter Toso. Commentaria ad Cod. I. C.. II. p. 54. et praesertim Ojetli. Commentarium. II. p. 190. GENERALIA DE PERSONIS 43 vel alterius personae consensum aut consilium requirendum esse praecipit, sed plurium simul, satis non est ut consiliarii separatim de consensu aut consilio rogentur, sed opus est ut legitime convocentur; et in communi consultatione de re deliberationi obnoxia edocti et. si res ferat, ad secretum servandum iurisiurandi lide adstricti, ibi suffragia ferant vel mentem suam ape­ riant, ex quorum sententiis et rationibus lumen hauriat Supe­ rior. Si non fuerint legitime convocati omnes qui de iure debe­ bant haec omissio valori actus non officit, modo omnes, etiam praetermissi, communi deliberationi praesentes interfuerint (can. 105. 2°, innet. can. 162, § 4). At praescriptis huius canonis satis non fit, si Superior consiliarios singillatim, seorsim a com­ muni deliberatione, de suffragio aut de consilio rogaverit. In qua communi deliberatione, cum consiliarii evidenter suman­ tur per modum corporis seu collegii, obtinere debet quod can. 101, § 1, n. 1° edicitur de numero suffragiorum requisito ac de paritate suffragiorum per praesidem vel Superiorem, qui con­ sensum exquirit, dirimenda 2<5. Consiliarii de consensu aut consilio requisiti debent suam sententiam aperire cum debita reverentia erga praesidem vel Superiorem et erga collegas, et cum omni fidelitate et sinceritate (can. 105. 3°). 34. Personarum moralium duratio et extinctio. Persona mo­ ralis natura sua perpetua est (can. 102, § 1), quae perpetuitas, positiva Ecclesiae lege sancita 27, significat ab Ecclesia non erigi in personas morales nisi illas corporationes, instituta, pias fun­ dationes. quae in perpetuum seu in indefinitum tempus sunt con­ stituta. Quodsi agatur de persona morali collegiali, in qua paulatim deficiunt membra, iura personae moralis consistunt in membris quae supersunt, et etiam cum unicum superest mem­ brum23 ius omnium in illud recidit (can. 102, § 2), a quo nova * Verm.-Cr., Epitome I, n. 225. r Aliter generatim obtinet iure civili moderno, nec ex natura rei. praecisa lege positiva, illa perpetuitas deduci potest; nam ex natura rei nihil obstaret quominus v. gr. pia fundatio missarum ita fieret, ut post quinquaginta annos bona in eum finem relicta essent pauperibus distri­ buenda et pia fundatio maneret extincta ex ipsa lege fundationis. 28 Ita etiam iure Romano, L. 7 § 2, D. quod cui use. un i versit. 3, 4 sed si universitas ad unum redit, magis admittitur posse convenire et 44 TITVIAS PRAEVIUS membra cooptari poterunt, si in collegium liat ingressus per ce­ terorum membrorum cooptationem. Illa perpetuitas non neces­ sario importat in persona collégiale ut semper et modo con­ tinuo suam activitatem explicet, v. gr. Concilium oecumenicum. Capitulum generale Ordinis: est perpetuitas institutionis, quae cohaeret cum hoc quod activitas nonnisi statis temporibus ex­ plicetur. Persona autem moralis extinction! obnoxia est. Duplex au­ tem modus extinctionis assignatur: 1°) per suppressionem a le­ gitima auctoritate factam; 2°) si per 100 annorum spatium esse desierit. Quaenam sit auctoritas competens ad illas supprimen­ das suis locis explicatur: generatim loquendo, si sint immutan­ dae piae fundatorum voluntates, intervenire debet Sedes Apostolica. cuius est bona ad certum finem relicta, reddito fine im­ possibili, in alium finem similem destinare. Caput VIII De actibus personarum (can. 103, 104) 35. Frequenter in iure et foro ecclesiastico incidit quaestio de dolo, errore, atque de vi et metu, velut in electionibus, renun­ tiationibus. professione religiosa aliisque votis, in sponsalibus et matrimonio, in baptismo adultorum, in testamentis, absolu­ tionibus a censuris, iuramentis actui adiectis. praeter actus et contractus qui indiscriminatim versari possunt circa res tempo­ rales ecclesiasticas aut mere profanas. Quare convenienter in canonibus praeliminaribus ponitur regula generalis de influxu illarum circumstantiarum in actus. - § 1. De vi et metu 36. Vis, ut dicitur L. 2 D. quod metus causa IV, 2 est « ma­ ioris rei impetus, qui repelli non potest ». Potest autem esse vis physica, praecisa sive absoluta et consistit in applicatione vioconveniri, cum ius omnium in unum reciderit et stet nomen universi­ tatis ». GENEHAIJA DE l'EHSONIS 45 leiitiae physicae insuperabilis, qua efficitur ut is, cui applica­ tur, propriam actionem non ponat, sed sit merum instrumentum alterius. Et potest esse vis moralis, conditionalis sive compul­ siva, quae minis absolvitur et cum metu confunditur active sumpto, seu cum causa inferente metum. Metus autem (passive sumptus) est « instantis vel futuri pe­ riculi causa mentis trepidatio». Cfr. L. 1, D. eod. Metum infert comminatio alicuius mali (vel eius apprehensio): illa minitatio (seu apprehensio) compellit moraliter voluntatem, ut velit quod secus nollet (vis compulsiva, coactio conditionalis). Metus autem dividitur: I. In metum extrinsecus incussum, per vim seu minas; et in metum intrinsecus ortum ex alia causa12 . II. In gravem, qui vehementer animum perturbat propter malum, sive absolute sive saltem respective grave, et in levem III. In iustum sive probabilem, quem leges approbant, et in iniustam atque non probabilem, qui a legibus reprobatur. 37. Influxus vis et metus in actum. Nimis evidens est actus quoslibet et negotia per vim sive coactionem absolutam gesta ex ipso iure naturae esse nulla et irrita. Nam huiusmodi vis abso­ luta in eô, qui illam patitur, ipsam substantiam proprii et liberi consensus, sine quo actus vere humanus et legitimus exsistere nequit, omnino tollit, ideoque eam patiens etiam ab omni culpa et poena excusatur. Hoc firmat legislator can 103, § 1. Adverte tamen vim in actus dumtaxat externos a voluntate imperatos inferri posse, non in actus a voluntate elicitos: quare qui exter­ nam vim voluntarie admittit, aut non resistit cum debeat non est expers imputabilitatis. Merito docent philosophi et theologi, quibus consentiunt iu1 Cfr. Vermeersch, Periodica, XVII, 141*. 2 Satis communiter gravis dicitur metus, qui cadit in virum con­ stantem, seu quem vir constans et fortis prudenter et rationabiliter con­ cipit. (Cfr. L. 3, § 1; L. 4, 6, 8. § 2, D. IV, 2). Quae formula abstracta fit magis practica per conditiones, quas Doctores declarant debere verificari. Videlicet: 1°) quod malum quod timetur sit grave in se et non solum in vana aestimatione timentis; 2°) quod certo immineat seu certo iudicetur eventurum; 3°) ut is qui timet non possit alia ratione illi malo occurrere seu illud evitare, nisi ponendo actum qui per metum intenditur extor­ queri. IG TITULUS PHAEVH s ristae, metum etiam gravem, nisi plane tollat usum rationis, li­ berum consensum quoad substantiam non auferre, sed solum­ modo minuere: in casu metus, libere eligitur actus ad vitandum malum quod timetur, quem actum non eligeret timens nisi ap­ prehenderet necessarium ad malum vitandum. Cuius doctrinae corollarium est, actum ex metu positum iure naturali non reddi nullum et irritum, sed ad summum rescindibilem, si rescindi pos­ sit. Quae rescindibilitas ad nutum melum passi ex iure naturali ad illos solos actus est extendenda, qui positi fuerint ex metu gravi extrinsecus et iniuste incusso. Sane (pii per iniustum me­ tum extorsit actum, commisit iniustitiam. ad quam reparandam ipso iure naturali adigitur. Cum autem iniustitia et damnum praecise consistat in hoc quod per modum iniustum coegerit alium ad ponendum actum, unica apta reparatio (piae sit facta ad aequalitatem in hoc habetur, quod actus rescindatur et repo­ natur is. cui metum intulit, in pristinum statum seu libertatem, interim vero iniustus coactor nullum commodum percipiat ex actu per violentiam extorto3. Congruenter ad id quod est ex iure naturali, legislator (can. 103, § 2) sancit, actum positum ex metu gravi et iniuste incusso valere, nisi aliud iure caveatur, sed posse rescindi per indicis sententiam, sive ad petitionefn partis laesae sive ex ofïicio latam. Ergo ius positivum firmat principium de ualorc actus ex gravi et iniusto * metu extorti, sine distinctione inter contractum et alios actus, et cum exceptione de casu in (pio aliud iure ca­ veatur 3. 3 Ratio allegata evidenter non potest applicari actui posito ex metu ab intrinseco a causa naturali orto: iniuria ponenti actum nulla fuit il­ lata, unde nec ex hoc capite ipsi restituenda libertas ponendi actum, quam nullus abstulit, et consequenter obligatione, (piam voluntarie sus­ cepit, obligatus manet, nisi legitime dispensetur. Quare votum in medio periculo ex metu naufragii emissum non est unde vitietur, nec ratio cur ab ipso vovente rescindi seu relaxari possit. 4 Metus iuste incussus aut ab intrinseco ortus a legislatore hoc ca­ none non consideratur, ideoque huic casui non applicantur, quae dicun­ tur de rescissione; allegata autem ratio iuris naturalis etiam huic casui non applicatur, quia contrahenti vel actum ponenti nulla facta est iniuria. 5 Illa locutio < nisi aliud iure caveatur >, cum sit generalis, non neces­ sario est restringenda ad ius positivum Codicis, sed apte sub illa compre­ hendi potest ius naturale, quod etiam pro Ecclesia est fons iuris; unde legislator non excludit quod aliquis actus metu gravi iniusto positus possit GENERALIA l»E PERSONIS Talis expressa in contrarium dispositio in Codice habetur: 1j la can. 169, ex quo in electione suffragium est nullum, si ah electore adacto metu gravi aut dolo fuerit datum determinatae personae. 2°) Ex can. 185 est nulla renuntiatio officii ex metu gra­ vi, dolo aut errore substantiali. 3°) Ex can. 572, § 1 est nulla pro­ fessio religiosa, si vi aut metu gravi aut dolo emittatur. 4°) Ex can. 1087 est invalidum matrimonium initum oh vim vel metum gravem ab extrinseco et iniuste incussum, a quo ut (piis se liberet, eligere cogatur matrimonium. 5°) Ex can. 1307, § 3 est nullum vo­ tum metu gravi et iniusto emissum; at can. 1317, § 2 iusiurandum per vim aut metum gravem extortum dicitur valere, licet a Su­ periore ecclesiastico relaxari possit. G°) Can. 2238 irritatur re­ missio poenae, vi aut metu gravi extorta. 38. Iuris remedium. Non obstante valorc actus ex metu po­ siti, ille actus est rescindibilis6, nisi alicui actui particulari ex naexipso iure naturali esse nullus et irritus. Quare licet verum sit principium generale de metu, etiam gravi, ex se non auferente substantialem liberta­ tem, aliae rationes quae, praesupposita substantiali libertate, ex ipso iure naturali afferri possunt, suo valorc, hoc canone non obstante, non desti­ tuuntur; v. gr. si pro nullitate matrimonii ex iure naturali allegatur im­ possibilitas restituendi in integrum personam, quae vim passa est, propter matrimonii validi indissolubilitatem; quae restitutio in pristinam ac de­ bitam libertatem est unicus modus ex iure naturali reparandi iniuriam per metum illatam. Ita pariter canon non obstat, quominus vertatur quaes­ tio, utrum ex iure naturae contractus (/ratuiti sint tantum rescindibilcs ad nutum donatoris metum passi, an vero etiam irriti : nam praesupposita et admissa sufficientia libertatis substantialis, haberetur pactum initum line causa contractus, quae in contractibus gratuitis est animum liberalem ostendere, quem animum liberalem metus penitus tollit. Paulo aliter Ver· meersch, Epit., I, n. 227. • Illa rcscindibilitas seu ius ad actionem rescissoriam, cum canon distinctionem non faciat, etiam habetur in casu metus non consulti seu non eo animo illati, ut extorqueretur assensus, quo etiam in casu rescindibilitatem ex iure naturae repetit Lugo, De iust. disp. 22, n. 175; itemque in casu, quo metus, non a contrahente, sed ab alio tertio fuit incussus, ut etiam apparet ex can. 1685, § 1; quo casu plures Doctores negant rescindibilitatem provenire ex iure naturae (Cfr. Luno, disp. 22, n. 117). Ita etiam passim leges civiles modernae, congruenter ad id quod iam statuerat legis­ lator Romanus L. Idem § 3, I). h. t. « In hac actione (quod metus causa) non quaeritur, utrum is qui convenitur, an alius metum fecit; sufficit enim hoc docere, metum sibi illatum vel vim et ex hac re eum. qui convenitur, etsi crimine careat, lucrum tamen sensisse». Accedit ratio quod metus haud raro iniicitur ab iis qui se occultant; et proinde cum contra metum inii- 48 TITULUS PRAEVIUS tura ipsius repugnet rescissio; rescindibilis autem est ad nutum metum passi, non ex voluntate illius qui metum intulit. Illa tamen rescissio pro foro externo debet implorari a indice, sicut alia iura, ne quis arbitraria ratione, sub praetextu metus sibi illati, cum aliorum damno et iniuria actus rescindat. Ad hoc datur hoc ca­ none metum passo actio rescissoria contra eum qui metum intu­ lit, ma* etiam in alterius f ’? ' 1 commodum, U * itemque n ■ r contra r j quemlibet i lae vel bonae fidei possessorem, qui rem metu extortam possideat (can. 1684, 1685). Quodsi is qui melum intulit urgeat actus seu contractus executionem. succurritur metum passo per exceptio­ nem metus (can. 1686). Si actus rescissio intersit boni publici aut salutis animarum, etiam non proposita a parte laesa actione rescissionis, index ex officio debet procedere ad actum rescindendum ad normam can. 1618. Planum est in casibus, in quibus sive ex natura rei sive ex dispositione iuris actus est nullus, metum passo non actionem rescissoriam competere sed actionem ad obtinendam declaratio­ nem nullitatis ad normam can. 1679. § II. De errore (can. 104) 39. Notio. Error et ignorantia re quidem inter se differunt; errat qui falsam rei notitiam habet; ignorat qui rei scientia desti­ tutus est; in iure tamen idem efficiunt. Divisio: 1°) Error potest esse iuris, si ius respicit; et error . facti, si in facto consistat. 2°) Substantialis vel accidentalis prout cadat in illa, quae ad actus vel contractus substantiam pertinent, aut afficiat tantum accidentia ipsius. 3°) Potest esse antecedens sive dans causam actui seu con­ tractui, vel incidens sive concomitans. Prior error habetur, si quis eo animo est comparatus, ut illo errore detecto sive facto cognito actum seu contractum non poneret; alter vero in hoc consistit, ut cientes in tali casu agi non possit, legislator iure merito contractum ipsum rescindibilem esse constituit, ne metum passus iuris remedio privetur; aliter accidit v. gr. in dolo: deceptus enim facile deceptorem, ut se indem­ nem praestet, convenire potest, cum nemo ab ignoto decipiatur. Marres, De iustit. Π. 95. GENERALIA DE PERSONIS 49 etiam cognito errore, ab actu seu contractu ab errante recessum uon fuisset. 4°) Potest esse error ex alterius fraude et dolo vel sine alte­ rius malitia productus. Sed de dolo inferius. 1-0. De influxu erroris in actus. Ita definitur a legislatore: < Error actum irritum reddit, si versatur circa id quod constituit substantiam actus vel recidat in conditionem sine qua non; secus actus natet nisi aliud iure caveatur ». Canon agit de actu quolibet, qui habeat esse a consensu voluntatis, non de solo contractu in quo duorum placitum intercedit7. Iam vero si intervenit error circa id quod constituit substan­ tiam actus, consensus voluntatis fertur in unam rem et actus seu contractus versatur circa aliam rem, ideoque actus seu contractus est positus sine voluntate et ex ipso iure naturali irritus. Et de hoc errore circa substantiam valet effatum iuris Romani: « Quid tam contrarium consensui est quam error » (L. 15, D. de iurisd. II. 1). Quodsi error non versatur circa substantiam, sed circa qua­ litatem aut circumstantiam rei vel actus, quae tamen in intentione actum vel contractum ponentis recidat in conditionem sine qua non, quatenus non habeat intentionem actum seu contractum po­ nendi. nisi illa qualitas seu circumstantia existât, pariter evidens est quod, conditione non existente, non existât consensus ab ea dependens, quo deficiente pariter ex ipso iure naturae actus seu contractus irritus est. Difficultas est in praxi dignoscere quando error versatur cir­ ca id quod constituit substantiam actus. Substantia hic spectanda est non in se, sed in ordine ad actum voluntarium seu contractum. In contractibus habetur substantialis error, si is'cadit in speciem contractus, vel sit error de re aut.de ipso corpore rei, v. gr. accep­ tas mutuum putando donationem', intendis emere meum equum rufum, ego meum equum album in venditione do. PorrO etiam qualitates rei possunt esse substantiales, non mere accidentales, in Quodsi agitur de contractu, perinde est utrum unus tantum aut uter­ que contrahens erret, dummodo unus alterius erroris conscius fuerit: si vero conscius fuit, quia paciscens paciscenti errorem suum aperuit, atque alter nihilominus errantem ad contrahendum movit, dum ex iustitia ei veritatem pandere deberet, non error solus sed dolus habetur, de quo postea. I 50 rm i rs PiUEvii’s ■■Μ Μ Μ ΒΜ Μ Ι online ad actum voluntarium. Itu in contractibus qualitas rei habetur substantialis, quando res. prout illam qualitatem habet vel non. ad diversam rerum speciem pertinet, v. gr. si catenam auratam pro aurea vendas. Et genera tim quaelibet rei qualitas aut expressa aut tacita conventionis stipulatione a contrahenti­ bus pro contractu, quem ineunt, qua substantialis indicari pot­ est: est error qui dicitur redundare in substantiam. Persona cum qua contrahitur plerumque accidentaliter venit in contractum, v. gr. in venditione; at v. gr. in matrimonio, quia obiectum con­ tractus est, error de persona matrimonium irritat *. Extra casum erroris substantialis vel recidentis in conditio- I nem sine qua non, actus valet, nisi aliud iure caveatur®. Qua | dispositione legislatoris, id quod iure naturae non est undequaque. determinatum magis determinatur, non tamen sine iuris re­ medio. quo semper aequitati et iuri naturali fieri satis potest. I 41. Iuris remedium. Si actus propter errorem fuerit nullus, erranti competit actio ad obtinendam declarationem nullitatis ad normam can. 1679. Quodsi non obstante errore actus fuerit vali­ dus. in contractibus erranti succurritur per actionem rescisso­ riam. qua ille rescissionem actus a indice implorare potest. Cfr. can. 1684. § 111. De dolo 42. Codex dolum connumerat cum metu in eodem can. 103. cum tamen metris directum influxum exerceat in voluntatem, do­ lus immediate in intellectum in quem inducit errorem. Ergo quae sanciuntur de dolo cum iis. (piae de errore dicta sunt, coordinari debent. “ lure positivo in Codicibus modernis solent ob errorem circa per­ sonam irritari contractus donationis, transactionis, societatis, contractus de opere perficiendo, mandati, depositi, commodati, mutui gratuiti, ex illa ratione quod sint contractus postulantes quandam aut benevolentiam aut fiduciam contrahentis erga contrahentem, quam quisque non habet erga quamlibet personam, et propterea praecipue intuitu personae perfi­ ciuntur. " Cfr. de foro civili notam praecedentem, pro foro canonico habetur casus de errore circa qualitatem redundantem in personam et circa condi­ tionem servilem personae cum qua contrahitur, quo in casu matrimonium can. 1083 irritatur. Prior casus, juxta explicationem datam, non est vera exceptio, sed tantum secundus. GENEHAMA DE PERSONIS 51 Nolio. Vocabulum doli, licet et in bonam et in malam partem accipi possit, tamen in iure simpliciter prolatum significat dolum malum. Qui dolus malus L. 1, § 2, I). de dolo malo IV, 3 in genere dicitur: Calliditas, fallacia, machinatio ad circumveniendum, fal­ lendum, decipiendum alterum adhibita. Habetur ergo cum quis fraude aut fallacia usus est ad obtinendum alterius consensum in actum seu contractum ,n. Sicut error, quem inducit, potest esse substantialis et acciden­ talis; antecedens et incidens. 13. Influxus in actum. Si perinde ac dicitur de metu gravi ac iniuslo, actus ex dolo positi per principium generale dicuntur va­ lere nisi aliud iure caveatur (can. 103), hoc, ut cohaereat cum iis quae de errore dicuntur canone sequenti, ita est intelligendum, nl ab hoc principio generali excludantur omnes illi casus, in qui­ bus propter errorem substantialem ex dolo inductum ex ipso iure naturali, per ipsum canonem 104 firmato, actus omnino est irritus cl nullus ex substantiali defectu consensus. Quare tunc solum actus ex dolo positus valet, cum error, quem dolus inducit, relinquit substantialem consensum. Et qui­ dem in casu doli accidentalis, qui tamen dedit causam contractui, V licet contractus iure naturae non sit nullus, ex ipso iure naturae est rescindibilis ad nutum decepti, dummodo contractus ex na­ tura sua solvi possit. Sane hic dolus propter errorem, cum quo coninnctus est. quia contrahentium consensum in idem placitum non tollit, contractum iure naturae non reddit nullum. Sed cum contrahens alterum fraude movit ad contrahendum, libertatem alterius contrahentis etsi non abstulerit, iniuste tamen laesit et iniuriam stricte dictam alteri intulit; ut autem hanc iniuriam reparet, debet alteri contrahenti suam contrahendi libertatem restituere, (piam dolo iniuste abstulit”; ipse vero contractum 9 Si quis bona fide alterum decepit, dolus non intervenit, sed merus error; ideoque de valore actus diiudicandum est ex principiis de errore positis. 1 Haec ratio non retinet suam totam vim in casu doli incidentis, seu non dantis causam actui seu contractui. Plerumque tamen dolus incidens saltem induxit ad contrahendum tali modo (v. gr. maiore pretio), unde deceptus damnum ceperit: ex natura rei deceptor ex stricta iustitia te­ netur ad reparandum tale damnum: quare, cum lex non distinguat, etiam ad hunc casum actio rescissoria videtur pertinere: at fortasse index loco 52 TITULUS PHAEVIVS rescindere non potest, quia libere consensum dedit: contractus igitur rescindibilis est ad nutum decepti. Est eadem fere argu­ mentatio adhibita pro actu ex metu iniusto posito; unde patet cur legislator sub eodem canone metum et dolum posuerit, inter quos insuper adest paritas quoad remedium iuris. 44. luris remedium. Cum ex dictis dolus substantialis actum nullum reddat, ex natura rei et ex positiva dispositione can. 1679 remedium iuris habetur in actione pro declaratione nullitatis. Extra casum doli substantialis remedium iuris est idem quod dictum est de metu, videlicet actio rescissoria contra eum qui dolum patravit, quamvis ipse non in suum, sed in alterius com­ modum dolum adhibuerit12, et contra quemlibet bonae vel malae fidei possessorem, qui rem dolo extortam possideat: insuper ex­ ceptio doli apponenda ei qui dolum patravit, si actus vel contrac­ tus exeeutionem urgeat. Caput IX De praecedentia inter personas (can. 106) 45. Clerici iam per ipsam assumptionem ad statum clerica­ lem atque per ordinum susceptionem consequuntur maiorem dig­ nitatem et excellentiam prae laicis, cui maiori excellentiae res­ pondere debet maior reverentia et perfectior honoris significatio, cuius reverentiae et honoris praecipua quaedam manifestatio est praecedentia digniori et excellentiori relicta. Sed inter ipsos clericos dantur varii gradus dignitatis, ideoque etiam inter ipsos secundum dignitatem est regulanda praecedentia. Difficultas po­ tius inde habetur quod in clericis est duplex hierarchia. altera or­ dinis. altera iurisdictionis, nec necessario qui est altior in una debet etiam esse altior in alia. Ante Codicem, saltem completa quadam ratione, per principia generalia non erat accurate deter­ minatum ius praecedentiae, sed aderant particulares decisiones, concedendi rescissionem, quam deceptus non urgeat, saltem obligabit ad compensandum damnum. 12 De casu quo contrahens a tertia persona deceptus fuerit cfr. Lessium. De iust. 1. II. cap. 17, n. 33; Molina, De iust. disp. 352. n. 8; I.iKjo, De iust. disp. 22, n. 84; Marres. De iust. II. 33 sq. (ΪΕΝΕΗΑΙ.ΙΛ DE PEIlSONfS 53 praesertim S. R. C„ quae in ea re maxime respiciebat functiones lilurgicas. Haec determinatio facta est in Codice per generalia principia hoc canone proposita, quorum deinde in aliis canoni­ bus Iit practica applicatio. •16.Principia de praecedentia. I. Qui alterius personam gerit oblinet praecedentiam respondentem personae quam repraesen­ tat tametsi praecisa repraesentatione sit inferior. V. gr. Legatus R. Pontificis, tametsi Episcopus non sit, praecedit Episcopos qui Cardinales non sint. Non attenditur propria dignitas et praecel­ lentia. sed illius quem repraesentat eius vices gerendo. In Conciliis tamen aliisque similibus conventibus, qui pro­ curatorio nomine intersunt sedent post illos eiusdem gradus, qui intersunt nomine proprio. Ergo v. gr. qui procuratorium manda­ tum habet ab Episcopo sedet post alios omnes Episcopos, tametsi qui procuratorium mandatum dedit pluribus Episcopis praece­ dere debeat ratione antiquitatis promotionis; qui interest procu­ ratorio nomine loco Archiepiscopi sedet post alios omnes Archiepiscopos qui intersunt nomine proprio (can. 106, 1°). Procurator non plene repraesentat mandantem. II. Cuius est auctoritas in personas sive physicas sive mora­ les, eidem ius est praecedentiae supra illas (ib. 2). Habens aucto­ ritatem in alium ex hac auctoritate obtinet superioritatem in ipsum tanquam in inferiorem et subiectum; praecedentia autem est signum honoris fundatum maxime in superioritate. III. Supposito primo principio, quod semper valere debet, potest accidere ut agatur de duabus personis, quae si inter se comparentur non comprehendantur sub principio secundo, quia _ • neutra in alteram habet auctoritatem, quo in casu: 1°) Praevalet gradus iurisdictionis : Patriarcha, Primas, Archiepiscopus, Epi­ scopus etc. 2°) In pari gradu praevalet ordo, v. gr. inter Praelatum nullius et Episcopum consecratum, inter canonicum perti­ nentem ad ordinem presbyteralem et alium pertinentem ad diaconalem. 3°) In paritate gradus et ordinis qui prius est promotus ad gradum, v. gr. inter duos Episcopos, (pii prius est promotus in consistorio, non qui prius consecrationem episcopalem receperit; 1 Inter Episcopos suffraganeos eiusdem Provinciae attenditur anti­ quitas praeconizationis seu electionis ad episcopatum, non promotionis ad Ecclesiam suffraganeam. Comm. Cod. 10 Nov. 1925 (A. A. S., XVII, 582). ,M TITULUS PRAEVIUS inter duos parochos qui prius ad munus luit promotus, excepto parocho ecclesiae cathedralis (cfr. can. 478). 4*) Quodsi eodem etiam tempore sint promoti, praecedit senior ordine, nisi itinior fuerit ordinatus a Rom. Pontifice. 5°) Quodsi tandem etiam eo­ dem tempore ordinati fuerint, senior aetate (can. 106, 3°). IV. In praecedentia diversitas rituum non attenditur (ib. 4”). V. De praecedentia inter personas morales. Si sunt eiusdem speciei et gradus, illa praecedit quae est in pacifica quasi-posses­ sione praecedentiae; et si de hoc non constat, quae prius in loco, ubi quaestio oritur, instituta est; v. gr. inter duas confraternitates et duas pias uniones. De praecedentia inter associationes diversae speciei et gradus cfr. can. 701. Quod vero attinet ad sodales alicuius collegii, ius praeceden­ tiae determinatur ex propriis legitimis constitutionibus, secus ex legitima consuetudine, qua deficiente ex praescripto iuris com­ munis (ib. 5°). VI. Quoniam autem principia generalia difficulter compre­ hendere valent clare omnes casus particulares qui occurrere possunt, loci Ordinario tribuitur potestas ordinandi praeceden­ tias inter suos subditos « habita ratione principiorum iuris com­ munis, legitimarum dioecesis consuetudinum et munerum prae­ dictis subditis commissorum ». Insuper ad Ordinarium etiam spectat controversias de prae­ cedentia exortas in casibus urgentioribus componere, tametsi aga­ tur de personis exemptis quae collegialiter cum aliis procedant, v. gr. si duplex communitas religiosa diversorum Ordinum in­ tersit processioni, aut religiosi singuli incedant cum reliquo clero. Quae decisio Ordinarii non admittit appellationem in suspensivo, sed etiam non praeiudicat iuri praecedentiae controverso, cuius tuitionem post praestitam obedientiam poterit quisque experiri apud Superiorem altiorem (ib. 6°). VII. Praecedentia inter personas ad Domum pontificiam per­ tinentes regitur peculiaribus privilegiis, regulis et traditionibus quae constituunt ius omnino speciale. PARS PRIMA De Clericis SECTIO I DE CLERICIS IN GENERE TITULUS PRAEVIUS De Hierarchia ecclesiastica (can. 107-110) Caput I Art. 1. — De Hierarchia ecclesiastica in genere 47. Hierarchia ecclesiastica, si vel solum verbum 1 attenda­ tur, est sacer principatus in Ecclesia constitutus et definiri potest: Potestas a Christo suis Apostolis eorumque legitimis successori­ bus tributa, ut Ecclesiam regant et divina religionis Christianae mysteria in ea celebrent atque distribuant 2. * 1 Verbum illud hierarchiae ecclesiasticae per Dionysii Areopagitae spuria opera : De caelesti hierarchia, De ecclesiastica hierarchia (περί τής έαληβιαστιχής ιεραρχίας) introductum atque promulgatum est. Cfr. Migne, P. G. III. 119 sq., 369 sq. et praesertim Stiglmayr, in Act. theol. Oenip. LXXII, p. 180 sq., 135 sq.; Wilmers, De Christi Ecclesia p. 285 sq., iunct. p. 1 seq., 13 seq., 19 sq., 96 sq.; De Groot, Summa apolog. p. 46, 68 sq. (de const. Eccl. et hierarch.). 2 Devoti, Inst. can. 1. 1 tit. 1 § 4; Rouix, De prine, p. 513 sq.; Ph. Ileruenroelher-Holhueck, Lchrb. d. k. Kirchenr. p. 51 sq. .)() TITULUS PHAEV1US Quare hierarchia, si obiectiue spectatur, denotat ipsam uni­ versam potestatem ecclesiasticam, quatenus a compluribus per­ sonis diversis gradibus participatur; si autem subiective conside­ ratur, designat subtecta sive collectionem personarum, quibus ex certo ordine et distinctis suhordinatisque gradibus illa potestas ecclesiastica competit. Interdum vero eadem vox sensu latiore adhibetur et univer­ sam designat Ecclesiam Christi, sive congregationem omnium fidelium baptizatorum, non solum clericorum sed etiam mona­ chorum et baptizatorum laicorum 3. Nec deest strictior quaedam significatio, vi cuius hierarchia in Ecclesia distinguitur a monar­ chia ecclesiastica. Quo sensu Ecclesia dicitur non solum perfecta et monarchica*, sed etiam hierarchica societas, ut claris verbis enuntietur ex ipsa ordinatione divina praeter principem Eccle­ siae pastorem, qui solus suprema et plena potestate in universam Ecclesiam instructus est, alios esse secundarios pastores certo or­ dine et diverso gradu potestatis ecclesiasticae participes5 6. Quae significatio ultimo loco recensita etiam alium quendam modum loquendi insinuat. Etenim hierarchia ecclesiastica, licet per se universam potestatem ecclesiasticam complectatur T, tamen non raro, praesertim si argumenta scriptorum ponderantur, solum­ modo de parte sive specie quadam, v. g. de sola potestate ordinis Bellarmin., De membris Eccles, milit. (Clericis, monachis, laicis); Pesch, Praelect. dogm. t. VII, n. 563 sq.; Aichner, Compend. iur. eccl. § 26; Phillips, Kirchenr. t. I, p. 276. At laici ex communi usu loquendi sunt sub hierarchia, non de hierarchia, cui coetus tantum illarum personarum accensetur, quae aliquo gradu potestate ecclesiastica pollent. Nam hierar­ chia est per se sacer principatus; principatus autem denotat tum ipsum principem, tum multitudinem ordinatam sub principe. 4 Phillips, 1. c. § 30; Pesch, 1. c. t. I, n. 364 sq., 379 sq.; Aichner, 1. c. 5 Phillips, 1. c., § 32; Pesch, 1. c. t. I. n. 333 sq.; Wilmers, 1. c. p. 16 sq.; Aichner, 1. c. § 26 « Pulmieri, De Rom. Pontif. p. 106 sq.; Granderath, Const, dogm. Cone. Vatie, pag. 132 sq. ' Paludan., De potestate Eccl.; Vitoria, De potestate Eccles., De potest Pontif. et Cone.; Huilier, De hierarchia ecclesiast; Petauius, De hierar­ chia ecclesiasti Gibalinus, De principiis scientiae canon, et hieropol. lib. II. III, Daude, Maiestas hierar. eccl. P. I; Phillips, 1. c. § 33; Scherer, 1. c. §§ 7. 8. ΙΈ IIIEKAFICIIIA ECCLESIASTICA 57 aut iurisdictioniss, non de loto genere potestatis ecclesiasticae, i. e. ordinis et iurisdictionis intelligitur®. Hinc cum constitutio Ecclesiae catholicae sit ordinatio Ec­ clesiae, tum respectu potestatis sanctificandi et regendi ipsi attri­ butae, tum respectu personarum, in quibus illa potestas residet30, facile intelligitur disputationem de constitutione Ecclesiae catho­ licae a disquisitione de hierarchia ecclesiastica re non esse dis­ tinctam et ius de personis ecclesiasticis pertinere ad Ius consti­ tutionis'1 Ecclesiae catholicae, quod recte definitur: Complexus legum sive divinarum sive humanarum, quibus hierarchia eccle­ siastica ordinatur. ' Qua ratione multi theologi in suis praelectionibus de constitutione Ecclesiae saepe de solo magisterio vel regimine ecclesiastico agunt, dum alii scriptores, v. g. Palmieri, 1. c. 59 sq., et Pesch, 1. c. t. I, n. 281 sq., aliique etiam disputationem de hierarchia ordinis suis tractatibus de Ec­ clesia Christi inserere solent. 9 Cone. Trid. Sess. XXIII, v. g. can. 6, nomine hierarchiae compre­ hendit solam hierarchiam ordinis; at cap. 4, hierarchia ecclesiastica de­ signat totam potestatem spiritualem; Phil. Hergenroether-Holhveck, Lehrb(1. k. K. p. 197 sq. 10 Tarquini, 1. c. p. 2; Zech. 1. c. §§ 1 sq.; Cavagnis, 1. c. I, p. 17 sq. Cfr. quoque Gerber, Grundzüge d. deutsch. Staatsr. p. 19 sq., 76 sq. 11 Etenim persona ecclesiastica vocari quidem potest omne subiectum iurium ecclesiasticorum capax, et in quod Ecclesia, tanquam in verum membrum sibi subditum, iurisdictionem suam spiritualem exercere va­ let. At praeter personas statui religioso addictas speciali modo personae ecclesiasticae dicuntur, quae aut potestatis ordinis aut iurisdictionis ec­ clesiasticae aut forte iitriusque potestatis participes factae sunt, i. e. hie­ rarchiae ecclesiasticae sensu stricto adseribuntur. Cfr. D'Annibale, Sum. P. I, n. 20; Arndts-Serafini, Lehrb. d. Pand. §§ 24 sq.; Devoti, 1. c. 1. I, t. I. § 1.2, 3, 4. Imo Devoti. 1. c. §§3, 4, tantum pro re nata, non sub propria rubrica vult agere de laicis. Aliter Zech, 1. c. tit. 39; Phillips, 1. c. t. I5 § 33, t. II, § 92. Cfr. quoque Cavagnis, L c., I, p. 6 sq. (de personis perfectis et imperfectis, physicis et moralibus, publicis et privatis). Ti l VI.I S 58 Aii. 2. PRAEVIUS De hierarchia ordinis et iurisdictionis § 1. De notione, existentia, distinctione mutuaque relatione hierarchiae ordinis et iuiisdictionis 48. In Ecclesia catholica existit duplex hierarchia sive potestas, sc. ordinis et iurisdictionis12, a Christo instituta, et duplex series personarum a quibus in diversis gradibus inter se subordinatis illa duplex potestas participatur (can. 108). I. Potestas ordinis13 est illa pars potestatis ecclesiasticae, quae directe ad hominum sanctitatem et salutem supernaturalem per exercitium cultus divini publici, maxime eucharistici sacri­ ficii, atque per administrationem sacramentorum et sacramentalium refertur et a Christo Domino vel ab Ecclesia vi ritus sacri 12 Catechism. Rom. P. II. cap. 7, q. 6; schema Const, dog. de Eccle­ sia Christi in Cone. Vat. propon.: Cum vero Ecclesiae potestas alia sit et dicatur ordinis, alia iurisdictionis ». Quibus verbis schematis mox in adnotatione 19 haec adduntur: « Dupler enim, inquit Suarez in defens. fid. cath. I. Ill, c. 6, de Primat. Rom. Pontif., distingui solet potestas ec­ clesiastica. scilicet, ordinis et iurisdictionis; ad haec enim duo membra alia, quae adnumerari solent, reducuntur ». Potestas ergo ordinis, subdit, * non est potestas Superioris in subditos, sed est facultas quaedam mora­ lis ad cultum Dei religiosum ordinata vel per oblationem sacrificii vel per administrationem aut dispensationem sacramentorum, quae ad sanctifi­ cationem fidelium sunt instituta vel denique per quascumque alias caere­ monias, quae ad ornatum sacrificii aut sacramentorum convenienter et ordinate fieri debent... Potestas item iurisdictionis subdislinguitur in iurisdictionem interni fori poenitentiae et externi fori ecclesiastici... ». iQaare) in proposito schemate generalim ac in obliquo asseruisse ordinis potestatem eamque a potestate iurisdictionis distinctam satis visum est ». Cfr. Martin. Collect, doc. Cone. Vatic, p. 44, et Collect. Lac. t. VII, coll. 601 sq., 604 sq. Quare ex verbis praecedentibus eiusdem schematis: « Alii ad sanctificandum, docendum et regendum praediti sunt, alii destituuntur », non recte deducitur tripartitionem in schemate esse approbatam. Cfr. .S’. Thom., Summa theol. Ι1“, ** , II q. 39 art. 3, III», q. 6. art. 2; Devoti, Inst. can. 1. I. tit. 2, § 1, quem minus recte reprehendit Scherer, 1. c. p. 20, not. 8; Aides, in Act. theolog. Oenip. t. I, p. 285 sq.; Laynez, Disputationes Trident, ed. Grisar, t. I, p. 68 sq.; Aichner, 1. c. §§ 23. 26; Wilmers, 1. c. p. 96 sq., 104 sq.; Cavagnis, 1. c., I, p. 19 sq. 13 Gasparri, De sacra ordinat, n. 2 sq., 1137 sq.; Aichner, I. c. § 24. n. 5. DE HIEHAHCIllA ECCLESIASTICA 5» sive sacrae ordinationis alicui ordimini gradui ita est alligata, ut etiam sine missione canonica ordinarie semper et ubique, sal­ tem Datide, exerceri possit. Jurisdictio vero ecclesiastica14 est publica potestas reyendi homines baptizatos directe in ordine ad sanctitatem et bealitudinein supernaturalcm, a Christo vel ah Ecclesia per injunctionem sive missionem canonicam alicui con­ cessa. Quare hierarchia ordinis est series personarum, quibus ordo sive potestas ordinis pro diversis gradibus competit. Cfr. Cone. Trid. Sess. XXII, can. 6. Hierarchia autem iurisdictionis est series personarum, quae iurisdictione ecclesiastica per diversos gradus distributa pollent. Sensu autem stricto eae tantum personae hierarchiae iurisdictionis adnumerantur, quae in foro externo et '·» Cfr. de generica quadam notione iurisdictionis eiusque differentia a iure proprietatis et potestate patria vel dominativa: S. Thom., 1. c. IIa, IIle, q. 65, art. 2; Lago, De iust., disp. 2, n. 1 sq.; Schiff ini, Phil. mor. η. 309 sq., 394 sq., 433; Biederlack, Inst. iur. eccl. priv., de iurisd. eccl. cap. 1; Schmalzgr., 1. I, t. 31, n. 32 sq. Vocabulum iurisdictionis, quamvis in iure romano magis limitatam habeat significationem, tamen in foro ec­ clesiastico iam inde a Gregorio M. universam designat potestatem regendi in Ecclesia, i. e. potestatem legiferam, iudicialem, coercitivam. Cfr. Reif[enstuel,!. I, t. 29, de off. et pot. iud. del. n. 1 sq.; Pirhing, 1. I, t. 31, η. 1; Suarez, De censur. disp. 14, sect. 1, n. 12; disp. 26, sect. 4, n. 19; Phillips, I. c. t. II, p. 5 sq., 142 sq.; Bouix, De princip. iur. can. p. 544 sq.; Wilmers, l.c.p. 13 sq.; D’Annibale, Summula theol. moral. P. I, n. 71 sq.; Hinschius, Kirchenr. t. I. p. 166 sq. At praeter latiorem illam significationem, cfr. Innoc. IV in comment, cap. 11. X. de maior I, 33 : « Potestas iurisdictionis Iransfertur in capitulum », strictior sensus merae potestatis iudicialis etiam postea in fontibus occurrit. Cfr. cap. 16, X. de maior.; cap. unie, de for. comp. II, 2, in Clem. Res vero ipsa est antiquissima, et primis iam saeculis potestas iurisdictionis a potestate ordinis distincta non ignora­ batur optimisque verbis significabatur. Cfr. Pelav., De eccles. hierarch. I. Ill, cap. 9, η. 10 sq., 1. IV, cap. 2, η. 2. Nihilominus distinctio atque adeo separabilitas utriusque potestatis antiquis temporibus minus apparet; ete­ nim fere usque ad saeculum duodecimum simul eodem tempore, quo per electionem vel missionem canonicam iurisdictio data est, etiam ordinatio luit peracta. Cfr. Rallier, De sacr. electionib. et ordinationib. P. I, proleg. cap. 4; Kober, D. Depos. p. 6 sq.; Suarez, De leg. 1. 9, cap. 6, I η. 14, ubi recte monet iurisdictionem in habitu, de qua auctores quandoque disse­ runt, non esse veram iurisdictionem, sed potius potestatem ordinis; at idem Suarez, De censuris, disp. 26, sect. 1, n. 2, scite observat iurisdictio­ nem posse retineri habitu, non actu, si quis suspensus est ab officio suo. 60 TITULUS PRAEVIUS gradu quodam perfecto iurisdictione ecclesiastica, i. e. potestate legifera, iudiciali, coercitiva gaudent, veluti Romanus Pontifex vel Episcopi. II. Si de facto a Christo Domino duplex hierarchia instituta esse dicitur, existentia utriusque potestatis ordinis et jurisdictio­ nis in Ecclesia ultimatim repetitur ex iure divino, nequaquam vero ex concessione potestatis civilis vel conventione quadam humana fidelium. Quare reprobandi sunt multiplices errores de potestate iurisdictionis ecclesiasticae, quos tenuerunt Waldenses. Wikleffus, Hussius, Marsilius Patavinus, Lutherus, Calvinus eorumque sequaces, v. g. Grotius, Puffendorf, Boehmer, Mosheim atque recentiores scriptores protestantici. v. g. Hatch, Harnack aliique. Quae doctrina catholica, quatenus asseritur potestas or­ dinis et iurisdictionis complectens potestatem legislativam, iudicialem atque coactivam. saltem mediis spiritualibus exercendam, indubitanter est de fide: quatenus vero Ecclesiae generatim vin­ dicatur potestas coactiva infligendi corporales quoque sive tem­ porales poenas, est sententia theologice certa. Et sane potestas ordinis potissimum consistit in facultate qua­ dam morali eaque speciali offerendi sacrificium et administrandi sacramenta. At in Ecclesia Christi existit specialis potestas offe­ rendi sacrificium Missae; nam sacrificium eucharisticum supponit verum sacerdotium, quod non cuilibet de plebe, sed tantum Apo­ stolis eorumque legitimis successoribus est concessum. Praeterea ex theologia dogmatica pariter constat ad administrationem sa­ cramenti confirmationis, poenitentiae, extremae unctionis, ordi­ nis. specialem in ministro requiri potestatem, non unicuique fi­ deli datam. Denique Concilium Tridentinum, Sess. XXIII. cap. 1, can. 1. de sacram, ord., inhaerens universali et constanti traditioni Ecclesiae sollemniter definivit: « S. q. d. non esse in novo testa­ mento sacerdotium visibile et externum, vel non esse potestatem aliquam consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini et peccata remittendi vel retinendi, sed officium tantum et nudum ministerium praedicandi euangelium, vel eos, qui non praedicant, prorsus non esse sacerdotes, anathema sit ». lurisdictio vero Ecclesiae propria imprimis evidenter conti­ net potestatem legiferam, ut patet ex verbis Christi (cfr. Act. Apost. XV. 23; XX. 28; I. Timoth. III. 2sq.; V. 19). ex constanti et universali praxi Ecclesiae ipsisque definitionibus dogmaticis, v. g. \T. ■ I DE HJEHAHCIHA ECCLESIASTICA 61 (’.one. Florent, in declar. de primatu R. Pontificis, (Lone. Trid., Sess. VII, can. 7 sq.; Pii VI (’.oust. Auctorem fidei, 28 aug. 1794; Cone. Vat., Const. Pastor aeternus, cap. 3; Syllab. prop. 19. Qua ex potestate legifera necessario consequitur Ecclesiam etiam ob­ tinuisse potestatem iudicialem et coacliuam; nam Christus pro sua sapientia certe non dedit potestatem plane inefficacem; at insuper eandem potestatem duplicem etiam expresse concessit, ut eruitur ex disertis verbis Christi apud Matth. XVIII, 17. Qui­ bus demonstrationibus accedit praxis Apostolorum (cfr. I ad Co­ rinth. IV, 18, 21; I ad Timoth. V, 19) et Ecclesiae traditio sollem­ nibus definitionibus confirmata, v. g. a loanne XXII, Benedicto XIV, Pio VI. Cfr. quoque Pii IX Encycl. Quanta cura et Syllab. propos. 19, 24. Nec minus certum est ingressum in utramque hierarchiam non vocatione et consensu populi aut saecularis potestatis fieri; sed in gradibus hierarchiae ordinis fideles constitui per sacram ordinationem, in gradibus iurisdictionis per missionem canoni­ cam seu mandatum competentis auctoritatis ecclesiasticae, ex­ cepto supremo pontificatu, ad quem rite electus ab ipso Deo immediate recipit potestatem. Can. 109; Cone. Trid., Sess. XXTIT. cap. 4, et can. 7, infra tit. de Rom. Pont, et de Episc. III. Utraque hierarchia vere et realiter est distincta, ita ut quis in una, non in altera, existere possit1C. Nam utraque potes­ tas sive hierarchia habet distinctam et independentem originem et existentiam, plane diversas proprietates, fines proximos omni­ no distinctos. Mirum igitur non est, quod etiam ex constanti doc­ trina Ecclesiae et theologorum duplex sit hierarchia ordinis et iurisdictionis realiter distincta. Cfr. Cone. Trid., Sess. VII, can. 4. 7; supr. h. tit. not. 12. Id ipsum satis aperte declarat Codex can. 108. § 3, 109. Hinc nequaquam unica tantum asserenda est hiprarchia in Ecclesia catholicalc; attamen hierarchia ordinis ■' V. g. Episcopus titularis; laicus, si electus esset ad dignitatem R. Pontificis. Cfr. Laynez, 1. c. p. 323 sq.; Bouix, 1. c. p. 546 sq. ” Distinctionem illam inter utramque potestatem negarunt Georgius Sicardas, aliique heterodoxae doctrinae fautores. Cfr. Devoti, Inst. canon. 1.1.1. 2. § 1; Phillips, quoque 1. c. t. I, § 32, et Hinschius, 1. c. t. I, p. 170, aliique, reiecta duplici hierarchia, unam tantum admittunt, quae episcopa­ tum et presbyteratum sub Papa comprehendens, sacramentali ordinatione secundum triplex munus magisterii, sacerdotii, iurisdictionis obtineatur. 62 THILLS PHAEVICS cum hierarchia jurisdictionis intime est connexa atque unita ,T. Etenim ex iure communi soli clerici ordinati .sunt capaces juris­ dictionis ecclesiasticae adipiscendae, non la ici. nisi speciale obti­ neant indultum apostolicum (can. 118). Porro potestas ordinis saltem in suo exercitio licito est dependens a potestate iurisdictionis. Tandem connatural! modo et regulariter reperitur in iisdem subiectis. v. g. in R. Pontifice et Episcopis. Quodsi merito duplex hierarchia sive potestas ecclesiastica distinguitur, minime tertia hierarchia vel potestas magisterii, tanquam nova quaedam species, duabus prioribus est coordinanda ,!>. Ipsa enim potestas magisterii sub potestate iurisdictionis ut spex-ies continetur’", quae ab altera specie iurisdictionis, i. e. a po­ testate regiminis probe est distinguenda -". Nam magisterium ecSc huile postquam unam hierarehiam esse defendit, tamen postea saltem distinguit inter missionem canonicam et ordinationem; at cum magiste­ rium ad potestatem ordinis referat, novam inducit confusionem. Walter recte animadvertit magisterium ecclesiasticum ad potestatem ordinis re­ duci non posse, sed perperam divisionem S. Thomae in potestatem ordinis et iurisdictionis reprehendit, quasi doctor angelicus in divisione univer­ sae potestatis ecclesiasticae omiserit tertiam potestatem magisterii. Qua in reprehensione eum maiore fervore sequitur Phillips. 17 Laynez, 1. c. p. 339 sq.; Wilmers, 1. c. p. 109 sq. Practiea quaedam vel oratoria enumeratio ex triplici munere Christi petita, sc. prophetae (magistri), sacerdotis, regis, non est confun­ denda cum logica vereque scientiflca divisione, Cfr. Scherer. 1. c. p. 19. 21; Aichner, 1. c. § 24. not. 1; Hinschius, 1. c. 1. IV, p. 432 sq. ,n Cone. Vat. Sess. IV, cap. 1, 4; Relat. de observat. Patr. Concil. Vatic, in Collect. Lac. t. VII, coi. 275. 406; Granderath, Const, dogm. Cone. Vatie, p. 218, not. 3, p. 230, not. 3; Perez, Inst. iur. pubi. eccl. t. I. p. 45 sq.; Tarquini, 1. c. p. 2 sq.; Bouix, 1. c. p. 542 sq.; Bargilliat, Praei. I. c., t. I. n. 17Palmieri, 1. c. p. 2 sq.; Cavagnis, 1. c. I, p. 20 sq. 20 id recte urgent Card. Franzelin, De Ecclesia, p. 41 sq.; Billot. 1. c. p. 8 sq. qui ceteroquin aliquam tripartitionem potestatis ecclesias­ ticae in potestatem ordinis, magisterii, iurisdictionis defendunt. Nam sicut genus (iunsdictio) non est confundendum cum specie (potestate regiminis), ita multo minus una species (potestas regiminis) cum alte­ ra specie, i. e. magisterio. At stricta illa trimembris divisio hucusque argumentis eflieacibus non est demonstrata. Certe in vera divisione om­ nino requiritur, ut nihil in re dividenda praetermittatur, ut nihil eidem rei alienum intromittatur, ut membra divisionis sese mutuo non inclu­ dant. Quodsi in allegata divisione tanquam secundum membrum pro­ ponitur magisterium, illud aut intelligitur de simplici propositione doc­ trinae, et tunc tripartitio laedit secundam conditionem legitimae di- DE il lEHAHC.JI IA ECCLESIASTICA RS elcsiasliciiin non est mero doctrinale sive simplex propositio do­ ctrinae,qua nulla imponitur obligatio, sed est auctoritativiim, quo pi definitionis ecclesiasticae oritur obligatio credendi, ita ut secus fideles vere constitutionum ecclesiasticarum sint transgressores. Quare potestas magisterii profecto differt a potestate regiminis, quia illa ad credenda, haec ad agenda refertur. At utraque potes­ tas in hoc convenit, quod unaquaeque proxime voluntati impo­ nat praecepta. Quae praecepta potestatis regiminis in regenda voluntate fidelium quoad agenda sistunt, cum praecepta magisvisionis, nani magisterium ecclesiasticum ita acceptum non est anctolilaliviun, quod fidelibus obligationem imponit, aut sumitur de auctorilatiuu propositione doctrinae, et tunc tertia conditio non verificatur, quia tale magisterium ut species sub genere iurisdictionis ecclesiasticae continetur. Neque excipi potest magisterium ut sic non importare aliquam polesialem obligandi; non enim agitur de magisterio quodam ut sic et in abstracto considerato, sed de magisterio prout de facto et de iure. unice in Ecclesia catholica existit; sed illud est auctoritativiim, non mere doctrinale. Multo minus argumentum exinde peti potest, quod ad lationem potestatis non pertineat imperandi facultas, quia secus sola potestas iurisdictionis, non ordinis, esset potestas ecclesiastica. Qua in difficultate potestas quaedam publica generice spectata confunditur cum potestate quadam publica specifice considerata, sc. regendi. Profecto potestas sacerdotis sacrificandi est publica, sed non exercetur legibus vel indiciis, ut potestas regendi; at potestas magisterii ecclesiastici spec­ tat ad potestatem regendi fideles cum auctoritate quoad credenda, ideoque includit potestatem imperandi et a potestate ordinis natura sua distin­ guitur. Denique potestas illa imperandi in magisterio ecclesiastico data est, ut ipsum magisterium magis esset efficax, sed potestas ordinis ex Dei ordinatione suam habet efficaciam, atque ad valorem actus in­ tervenire non debet praeceptum Ecclesiae; attamen vel ipsa potestas ordinis licite nonnisi dependenter a iurisdictione ecclesiastica potest exerceri. Tandem in favorem tripartitionis nequaquam provocari potest ad Concilium Vaticanum, Sess. IV., cap. 4, ubi secundum sensum obvium praecise contraria doctrina traditur, sc. sub primatu iurisdictionis etiam potestatem magisterii comprehendi. Quodsi verba Cone. Vatie, dubium quoddam relinquerent, illud manifeste solvitur ex actis eiusdem Con­ cilii. Cum enim a Patribus quibusdam postularetur ut post verbum iurisdictionis (vero proprioque iurisdictionis primatu) adderetur < et magisterii ■, huiusmodi emendatio non fuit admissa. Cuius rei in rela­ tione ad cap. 1 haec redditur ratio: « Potestas magisterii, cuiusmodi est potestas docendi, tum in Episcopis omnibus, tum in Episcopo Episcopo­ rum, ad potestatem iurisdictionis pariter spectat ». Cfr. Collect. Lac. t. VII, coi. 275. 4)4 TITULUS PRAEVIUS terii voluntati imponantur ad regendum intellectum circa cre­ denda; nam licet fides sit actus intellectus, tamen fidei assensus imperatur a voluntate. Quare huiusmodi natura magisterii eccle­ siastici necessario exigit, ut sub potestate iurisdictionis Ecclesiae, generice spectatae, comprehendatur ut species. Quae doctrina etiam efficitur ex conformitate originis et proprietatum; nam ma­ gisterium certe non est potestas diversa a jurisdictione (generice spectata), si eodem modo acquiritur, augetur, amittitur atque generatim iurisdictio, sc. iniunctione sive missione canonica vel revocatione competentis Superioris ecclesiastici. Porro ad ean­ dem conclusionem pervenitur, si comparetur natura iurisdictio­ nis et magisterii. Etenim, ut cum S. Bonaventura loquamur, iu­ risdictio duobus modis operatur, sc. discernendo causam et obli­ gando subditum, in quem ius habet, etiam vera coactione; at profecto magisterium ecclesiasticum discernit causam fidei et sententiam in suo foro prolatam ut legem fidei universalem sub ipsa anathematis poena proponit. Denique doctrina Ecclesiae et theologorum idem suadetur. Nam v. g. in Pii IX Syllab. prop. 33 legitur: « Non pertinere unice ad ecclesiasticam iurisdictionis potestatem proprio ac nativo iure dirigere theologicarum rerum doctrinam ». In Concilio Vaticano. Sess. IV, cap. 4. definitur: « Ipso autem apostolico primatu (iurisdictionis)... supremam quo­ que magisterii potestatem comprehendi, haec Sancta Sedes sem­ per tenuit ». Praeterea veteres theologi et canonistae constanter duplicem tantum potestatem ecclesiasticam admiserunt nec ma­ gisterium ecclesiasticum a Jurisdictione separant; sed plane ab­ sonum est praeclarissimos illos viros tertium quoddam genus potestatis ecclesiasticae non attendisse, ut revera Phillips opi­ natus est. Plane vero perversum est, si quis magisterium ecclesiasticum ad potestatem ordinis referat2l, quasi esset altera species atque exercitatio quaedam potestatis ordinis. Cfr. Scherer, Kirchenr. t. I. p. 21 sq., et Hinschius, Kirchenr. t. I. p. 164 sq., qui contrariam sententiam recte reficiunt. Etenim magisterium comparatur mis­ sione canonica et limitari atque revocari potest (cfr. can. 1328. 1337 sq.): ordinis vero potestas sacra ordinatione confertur eaque immutabiliter. Deinde ordinis potestas exercetur actibus cultus Ita Schulte aliique. Cfr. Niües. I. c. DE ΙΙΙΕΚΛΚΟΗΙΛ ECCLESIASTICA 65 divini, consecrationibus cl benedictionibus sacramentorumque adminislralione; at magisterium legibus fidei condendis, praedi­ catione cvangelii, lectionibus theologicis, i. e. actibus plane di­ versis exercetur ideoque non perlinet ad potestatem ordinis. Neque admittenda est mira sententia, quam tenet Scheeben, llandb. d. k. Dogmatik, t. 1. p. 66 sq., sc. magisterium ecclesiasti­ cum ut testificationem authenticam spectare ad potestatem or­ dinis, sed auctoritativam propositionem doctrinae revelatae per definitiones, sive leges et indicia, pertinere ad iurisdictionem ecclesiasticam. Nam missionarius apostolicus est testis authentiticussivc autorizabilis vi missionis canonicae., quae ad potesta­ tem iurisdictionis, non ad potestatem ordinis est referenda. Cfr. Palmieri, 1. c., p. 164. sq., 166, sq.; Wilmers, De Christi Eccl. p. 371 sq., 381 sq., 486. IV. Mutua utriusque potestatis, sc. ordinis et iurisdictionis. relatio sufficienter patebit, si constet quomodo ambae potestates inter se conveniant aut differant in causa efficiente, in fine, in subiecto, in ipsa essentia. x ' .y,/2' «) Itaque in causa efficiente conveniunt, quod a Deo et a Christo profectae sint; differunt vero in eo, quod ad omnem or­ dinem iuris divini conferendum Deus immediate concurrat, at­ que homo ordinem conferens sese magis habeat ut instrumentum; iurisdictio autem soli R. Pontifici immediate a Deo conceditur, ipse vero R. Pontifex reliquis dispensat iurisdictionem, non ut merum instrumentum, sed ex auctoritate et ut vera causa se­ cundaria. b) In fine conveniunt, quia utraque potestas ultimatim ho­ mines dirigit ad supernaturalem sanctitatem aeternamque glo­ riam; at differunt in hoc, quod ordo magis immediate ad salutem aeternam disponat, quia dat gratiam; iurisdictio vero remote, v. g. disponendo ad veram fidem per magisterium vel absolvendo ab excommunicatione. c) In subiecto conveniunt; etenim pro utraque potestate requiritur creatura ratione praedita, homo viator et baptizatus: differunt, quod ex ipso certo iure divino pro omni ordine impri­ mente characterem requiratur vir; pro iurisdictione autem, id tantum pro certo affirmari potest, quod feminae ex iure divino ordinariae iurisdictionis pastoralis sint incapaces oh specialem relationem, quam iurisdictio illa ordinaria, v. g. Episcopi, habet 66 TITULUS PRAEVIUS ad sacramentum ordinis et curam animarum; est autem contro­ versia num mulieres iurisdictionis delegatae sint capaces. d) In essentia conveniunt; nam utraque potestas est vere supernaturalis. sive quia ipso suo esse et suis effectibus naturam excedit, v. g. in consecratione eucharistiae, in concedendis in­ dulgentiis. in remissione peccatorum, sive quia ratione finis, a quo res specilicatur, vere supernaturalis fit, etsi ratione materiae sit quid naturale, v. g. si ostiarius claudit ianuam; differunt: 1) Quatenus potestas ordinis nititur charactere, qui est ens abso­ lutum et physicum animae inhaerens; iurisdictio vero est relatio moralis inter eum, qui regit, et eos, qui reguntur. 2) Praeterea potestas ordinis ex ipsa sua essentia est magis supra naturam, quia est ens quoddam absolutum, quod in ordinibus commemo­ ratis a solo Deo produci potest; at iurisdictio, cum sit relatio, quamvis supponat aliquid supernaturale in utroque extremo, sc. in uno baptismi characterem, in altero potestatem regendi sive a Deo sive ab hominibus concessam, tamen his positis sponte sua sequitur; ergo Deus ordinarie non adeo immediate ad utram­ que potestatem conferendam concurrit, ut ex consecratione et confirmatione Episcopi electi patet. Papa iurisdictionem, quam solus in Ecclesia immediate a Deo accipit, modo quodam conna­ tural! eandem cum reliquis Praelatis ecclesiasticis communicat. 3) Potestas ordinis est immutabilis et ita indelebilis, ut tantum usus licitus, non autem ipsa essentia et usus validus tolli possint, quia nititur charactere indelebili; iurisdictio vero est multum mutabilis, et ipsa essentia cum usu valido potest auferri, quia nititur hominis voluntate, quae facile mutari potest; v. g. Papa suae dignitati resignare valet; iniunctio vero iurisdictionis ab ipso facta, sive lege, sive consuetudine, sive privilegio, sive actu transeunte, pariter revocari potest. § II. De divisione hierarchiae ordinis et jurisdictionis 49. I. Utraque hierarchia ecclesiastica tum ordinis tum iurisdictionis dividi potest in hierarchiam iuris divini et iuris ecclesiastici. Quae divisio in hierarchia iurisdictionis est certa. Nam indubitatum est solummodo primatum S. Petri eiusque legitimo- DE HIERARCHIA ECCLESIASTICA 67 rum successorum 22 atque officium Episcoporum, qui in Aposto­ lorum locum successerunt23*, niti iure divino, reliquos vero gra­ dus hierarchiae iurisdictionis iure mere ecclesiastico esse consti­ tutos w. In hierarchia quoque ordinis eadem divisio non caret solido fundamento. Profecto ordines Episcoporum, presbyterorum, dia­ conorum certo sunt vera sacramenta 25, ideoque iure divino insti­ tuti. Reliqui vero ordines inferiores, saltem multo probabilius, ex institutione Ecclesiae2C, non Christi, originem repetunt, eamque ob causam vera sacramenta novi testamenti non sunt. Idem satis aperte indicatur can. 108, § 3, cuius ultimum incisum Codex agit in Libro II de omnibus personis, sive pertineant ad hierarch!am ideoque ad ins constitutionis Ecclesiae, sive sub­ sint hierarchiae. Ergo cum religiosi ut tales non necessario per­ tineant ad unam ex his duabus classibus, divisio personarum in religiosos et non religiosos aliunde est petenda. Solet peti illa divisio ex relatione singulorum fidelium ad veram sanctitatem supernaturalem; sub quo respectu universus coetus ecclesiasti­ cus distinguitur in statum vitae communis et statum perfectionis, tum exercendae, tum acquirendae, in quo continetur status re­ ligiosus. Cfr. Suarez, De virt. et stat, religion., tract. VII, 1. L cap. 2. ri. 3, 4, 7 sq., 17, 21; Palmieri, De R. Pontif. p. 29 sq. Inde, licet in rigore iuris quatuor species sive status personarum ecclesiasticarum essent distinguendae, tamen ratione habita partis principalis, pro more antiquorum theologorum et cano­ nistarum (cfr. supra Zech, 1. c.) tres tantum status personarum in Ecclesia recenseri solent, sc. status laicorum, qui ut pluri­ mum, non semper, sunt simul in statu vitae communis : porro status religiosorum, qui praesertim repraesentant statum perfec­ tionis, licet simul in utraque hierarchia supremos gradus te­ nere possint; denique status clericorum, qui proxime et directe ad sanctificandam et regendam Ecclesiam deputantur, licet ratione internae sanctitatis simul in statu perfectionis, sive exer­ cendae, sive acquirendae vel forte tantum in statu vitae com­ munis existant, Cfr. Palmieri, 1. c. p. 40 sq., de anima et corpore Ecclesiae31. 55. Praelati in hierarchia. Proprio nomine in iure dicuntur Praelati clerici, sive saeculares, sive religiosi, qui jurisdictionem ordinariam in foro externo obtinent (can. 110). Quare Superio­ res religiosi Praelati dici non possunt, nisi et sint clerici et aga­ tur de religione clericali exempta (can. 501, § 1). Latiore tamen sensu etiam dicuntur Praelati plures clerici,, qui tali titulo, honoris causa, a Sede Apostolica donantur, qua­ les sunt plures Praelati Curiae Romanae (can. 110). • I 31 De diversis modis quibus explicatur illa distinctio inter statum perfectionis acquirendae et exercendae cfr. S. Thom. 2, 2, q. 185, art. 4, adi; Suarez, De virt. et statu perfect, tract. VII, cap. 14 sq.; BiederlackFuhrich, n. 4; Vermeersch, De religiosis, I, n. 8 sq. De clericorum adseriptione alicui dioecesi (can. 111-117) 56. Eorttes: Cone. Nicaenum (a. 325) can. 15; Cone. Chalcedon, (a. 451) can. 5, 20; Decr. Gratiani, Dist. 70. 71. 72, Caus. Vit, q. 1; Decret. Gre­ gor. IX. III. t. de cleric, non resid.; Cone. Trid., Sess. XXI, cap. 2, de ref. Sess. XXIII, cap. 16. de ref.; Innocent. XIII, const. Apost. ministerii, 13 mart. 1723; Benedici. XIII. const. In su p rem. militant., 23 sept. 1724: Benedict. XIV. const. Ex quo dilectus. 17 inn. 1747; S. C. C. Decr. Anteao tin temporibus. 22 dec. 189 4; Decr. .1 primis, 20 iul. 1898; Decr. Clericos peregrinos, 14 nov. 1903 in Act. S. S., t. 27. p. 373; t. 31. pag. 50; t. 36. pag. 355. Scriptores: Thomassinus, P. II, libr. I. cap. 19; libr. II, cap. 9; Phil­ lips, K. R., t. I. pag. 608; Bouix, De Episcopo, t. II. pag. 268 sq.; id.. L’exeat in Rev. des sciences eccl.. t. V. p. 5 sq.; Devoti. Ius can. unir., lib. I. tit. 13. § 4; Hoffmann, 1). Excardination einst and jetzt. Z. f. Kath. Theol,. t. XXIV; Oberkamp, Wann bewirken die litterae dimissoriae... in Arch. f. k. K. R., t. XXXVI, pag. 389 sq.; Claeps Boiuiaert, D. canonica cleri saec. obedient., p. 192 sq.. 200 sq.; Maroto, Inst. Tur. can., t. I. pag. 467 sq.; I'erreres, Inst. I, 246 sq.; Verm.-Cr., Epit. I. n. 236 sq.; Chelodi, De person., n. 106 sq.; Ojelti, Comment. I. C... III. p. 28 sq.; Matth. C. a Coronata, Inst. I. C., I. p. 203 sq. 57. Connexio materiae. Cum clerici constituant statum se­ gregatum a communi coetu fidelium ut divinis ministeriis man­ cipentur. illa assumptio et mancipatio, quae fit per ordinationem Episcopi, vinculum speciale debet inducere inter clericos et de­ terminatos Episcopos; qui cum habeant suam auctoritatem re­ strictam et ambitu territorii et numero subditorum, non possunt sibi assumere sacros ministros nisi in ordine ad divina ministe­ ria in propria dioecesi et in suos subditos exercenda. Inde ne­ cessitas. ut unusquisque Episcopus suum habeat proprium cle­ rum. suos proprios sacros ministros, de quibus solus libere dis­ ponere possit et de quorum vita et actione speciali modo ratio­ nem reddere debeat, eos sibi formet et ad sacra ministeria in sua dioecesi exercenda sibi praeparet ad normam sacrorum ca­ nonum. Illa conditio cleri proprii debet per legem ecclesiasti­ cam determinari, quod hoc titulo praestatur. DE CLEHICOHLM ADSCKIPTiONE ALICUI DIOECESI 81 58. Notio. Canonica adseriptio clerici est eius iuridica adnumcratio inter clerum determinatae ecclesiae seu dioecesis, vi cuius speciali et permanenti sublectionis vinculo subest Epi­ scopo illius dioecesis, in ordine ad obligationes sui status et ad sacra ministeria in subditos illius Episcopi exercenda. Quoniam vero religiosi suos proprios habent Superiores, quibus ex voto obedicntiae subordinantur, nec subordinatio per­ fecta et completa potest simul haberi erga duos Superiores im­ mediatos, pro ipsis, tametsi clerici sint, adseriptio fit ad ipsam religionem in ordine ad obligationes status religiosi et ad mi­ nisteria sacra secundum propriam vocationem exercenda, ta­ metsi in iis plus minusve pro ratione exemptionis possint simul esse subordinati Episcopis, dum ministeria in illorum Episcoporuni subditos exercent. Adseriptio clericorum alicui dioecesi peculiari nomine di­ citur incardinatio \ 59. Principium. Quemlibet clericum oportet esse uel alicui dioecesi uel alicui religioni adseriptum, ita ut clerici uagi nulla­ tenus admittantur (can. Ill, § 1). Quibus ultimis legislatoris verbis clare deducitur, quo spectet illa clericorum incardinatio, ut videlicet clerici sint subordinati determinato Superiori eccle­ siastico, cuius vigilantiae subsint, tum in observantia obligatio­ num sui status, tum in exercitio sacri ministerii, ita ut a sublec­ tione erga talem Superiorem non possint sola propria volun­ tate se subtrahere, perinde ac laici; cum consensu vero Supe­ rioris ita solum possint, si alius consentiat eos in suum clerum recipere. Iuridica vero ratio generalis praescripti illa est. quod derici nonnisi ob necessitatem vel utilitatem servitii ecclesias­ tici instituendi sunt, quemadmodum antiquissima fert traditio ecclesiastica2; quae necessitas ex natura rei debet considerari respectu illius Superioris, a quo fit promotio, ideoque respectu ecclesiae seu dioecesis cui ille praeest, cum qua dioecesi vincu1 Vocabulum incardinare (cardinare), a cardine derivatum, iam pri­ mitus significavit adseribere clericum alicui ecclesiae seu titulo; clerici autem sic adseripti dicebantur cardinales aut etiam intitulait, titulati, per oppositionem ad non ita adseriptos qui dicebantur vagi, acephali, abso­ luti. Thomassin., P. I, libr. 2, c. 116; Deuoti, Inst. can. libr. I, tit. 3, n. 23: Parères, < La Curia Romana», n. 46 sq., 54 sq. 1 Cfr. textus in fontibus allegatos. • * fi 82 T1TÜ1.US I Ium contrahat servitii praestandi, quod pro lubitu deserere non possit. Atque inde fit nt iiicardinatio fiat per ipsum actum, quo quis assumitur ad statum clericalem, seu per primam tonsuram (cfr. rubricam Pontificalis Romani De clerico faciendo)-. assumi autem debet in clerum determinatae dioecesis, ideoque « incardinatur illi dioecesi pro cuius servitio promotus fuerit. Religiosum vero non pro se ad ordines promovet Episco­ pus, sed pro usu et ministeriis propriis religionis, cui illum ipsa natura vinculi professionis religiosae permanenti modo adseribit. 60. Notae historicae. Primis Ecclesiae sacculis, cum rigorose essent prohibitae ordinationes absolutae, arctissima fuit unio clerici cum sua ecclesia pro cuius necessitate ordinatus fuerat et cui dicebatur incardinatus. Arctissimum illud vinculum sancivit Cone. Nicaenum (a. 325). a quo can. 15 (= can. 19, C. VII. q. 1) arbitrarius transitus in aliam dioecesim irritatur et clerici restitutio urgetur (cfr. quoque can. 16 = can. 23, C. VII. q. 1). Canonem Nicaenum firmavit Cone. Chalcedonense (a. 451), a quo unica commemoratur exceptio de clerico, qui propriae ci­ vitatis destructionem deflens alio ex necessitate cogitur migra­ re (can. 5 *=· can. 26, C. VII, q. 1). Quae lex de perpetua incardinatione clerici suae ecclesiae seu titulo, eo etiam expectabat. ut impedirentur mutationes, lucri aut ambitionis causa perac­ tae ;. Eandem canonicam regulam inculcarunt particularia Con­ cilia per septem priora saecula celebrata, tam Africana quam Hispanica et Gallica; in quorum nonnullis invenitur iam illud temperamentum de facultate Episcopi aliquem ex suis clericis alteri Episcopo concedendi *. Inde ab VIII et IX saeculo a regula canonica coepit non parum discedere abusiva praxis non pau­ corum clericorum huc illuc vagantium, id quod passim osten3 Eandem regulam tradit Cone. Sardicense (a. 345). can. 18. (= c. 1. Dist. 71) et Cone. Antiochen. (a. 341), can. 3 (= c. 24. C. VII, q. 2). Leo I ad Episcop Achileien. (a. 442) Unusquisque non ambitione illectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ibi ubi ordinatus est, perseveret ». 3 Cfr. Cone. Carthagin. (a. 307), can. 21. ( = c. 2. Dist. 71); Cartha­ gin. (a. 348), can. 5, (= can. 6. Dist. 71) - Cone. Toletan. I. (a. 400). can. 12, Toletan. II, (a. 527 vel 531), can. 2; Hispalense II, (a. 619). can. 3 Cone. Arelatense I. (a. 314). can. 2 et 21; Cone. Turonense (a. 460). can. 11; ('one. Aurelian, (a. 549), can. 5; Cone. Epaonense (a. 517), can. 5 — Thomassin., P. II. libr. I. cap. 19. n. 3. DE CI.EKICOHl M ADSCKiPTlONE Al.ICCI DIOECESI 83 dun! variarum Synodorum 'querelae 5; regula tamen permansit immutata, ut ostendunt tum canones per idem tempus in Sy­ nodis conditi, tum antiquorum canonum insertio a Gratiano facta in suo Decreto circa medium saec. XI. At paulalim admissa praxis ordinationum absolutarum, quae inde a saeculo XII inoleverat, valde relaxavit atque adeo nonnullis locis fere penitus solvit vinculum inter clericum et Episcopum a quo ordinatus fuerat. In causa fuit, tum imminuta vita communis clericorum, tum communium redituum eccle­ siae, quibus antea alebantur clerici, in singulis beneficiis di­ visio; unde factum est ut Episcopi non semper attenderent, ut clericis singulis separatum reservaretur beneficium, nec in or­ dinandis clericis stricte respicerent ad propriae ecclesiae neces­ sitatem . cum praesertim et maior honor eo tempore statui cle­ ricali tribulus plures ad statum clericalem alliceret, et Episcopi atque etiam domini temporales frequenti clericorum cohorte circumdari optarent. Quibus causis accessit Universitatum inde a sacculo XII efflorescentia et clericorum multitudo ad eas con­ fluentium ad studia peragenda, cui accessui ad Universitates Romani Pontifices suis favoribus videbantur incitamentum prae­ bere, v. gr. Alexander III7. Quare cum idem Pontifex in Cone. Lateranensi III (a. 1179). prohibuit Episcopis ne sacerdotes et diaconos sine certo titulo ordinarent8, qua constitutione pristi­ na severitas, saltem quoad illos duos maiores ordines, inten­ debatur restitui, tamen propter adiectam sanctionem susten­ tandi clericum absolute ordinatum, « nisi ex bonis patrimonia­ lem sibi necessaria posset comparare », finem intentum non obtinuit, cum potius ex illo canone legitimitas tituli patrimonia­ lis pro ordinatione deducta fuerit. Quem titulum postquam In­ nocentius III pro tribus maioribus ordinibus admisit, ex illo tempore factum est ut iuxta clericos, qui se propriis sumptibus Cfr. Syn. Parisiensem (a. 829), can. 36, Melphensem (a. 1089), can. 9. '■ Claeys-Boùùaert, 1. c. pag. 204; Phillips, 1. c. t. 1, pag. 652 sq.; Hoffmonn, 1. c. p. 401 sq. ' Cfr. Phillips, 1. c. t. VII, p. 265 sq.; Henry, De resident, bénéficiât, p. 105 sq. Decretalis Alexandri III ad Episc. Eboracensem = c. Fraternilali, 5. X. de cleric, non resident III, 4, dat facultatem spoliandi beneffciis non residentes, «nisi forte scholasticis disciplinis invigilaverint ». ’ C. Episcopus, 4, X. de praebendis, III, 5. 84 TITULUS I Ecclesiae servitio mancipabant, turba existeret clericorum iner­ tium et vagantium, qui se Episcopi sui jurisdictioni et vigilan­ tiae subtraherent °. Cum tandem ius agnosceret ut proprium Episcopum etiam illum a quo clericus beneficium receperat, paulatim efformata est doctrinal0. quae clericis non beneliciatis agnoscebat ius ad aliam dioecesim transeundi in ordine ad recipiendum beneficium, ordinatis vero titulo patrimonii pro­ pe illimitatam permittebat libertatem quoad dioecesis mutatio­ nem. Clerici non bénéficiât! poterant dioecesim definitive relin­ quere etiam sine Episcopi consensu; bénéficiait propter legem residentiae, tenebantur vinculo, quod sine Episcopi licentia re­ gulariter solvere non poterant. Sed paulatim admissae sunt re­ strictiones quoad legem residentiae; condita sunt beneficia, quae sub nomine portionum seu praestimoniorum ex ipsa institutio­ ne conferebantur absentibus, v. gr. studiorum causa; beneficia simplicia, quae primitus ex iure communi ad residentium obli­ gabant ", ex universali consuetudine paulatim habita sunt ut non residentialia : quare ne hos quidem bénéficiâtes potuerunt Episcopi impedire quominus in aliam dioecesim migrarent, ubi sibi beneficium quaererent. Concilium Tridentinum, ut a sanctuario arceret clericos inu­ tiles et vagos, visum est velle integre repristinare antiquam disci­ plinam; sed obsistentibus pluribus Episcopis 12 mediam (pian­ dam viam iniit inter antiquum rigorem et relaxationem eo tem­ pore inductam; quod praestitit per duo decreta. In altero (Sess. XXI, cap. 2, de ref.) prohibebat ne Episcopi titulo patrimonii or­ dinarent nisi (pios assumendos indicarent « pro necessitate vel commoditate ecclesiarum suarum»; in altero (Sess. XXIII. cap. 16, de ref.) prohibuit ne quisquam ordinaretur, (pii « ecclesiae aut pio loco non adseribatur. ubi suis fungatur muneribus, nec incertis vagetur sedibus. Quod si locum inconsulto Episcopo de­ seruerit. ei sacrorum exercitium interdicatur ». Quo altero de0 Thomassin., P. II, libr. 2, cap. 9, n. 2; Phillips, 1. c. t. I, p. 608. 10 Cfr. v. gr. Panormitanum, in cap. Fraternitati 5. X. de cleric, non residentibus, III, t «Clericus saecularis vel laicus non sunt ita sublecti proprio Episcopo, quominus possint transferre domicilium et acceptare alibi beneficium sine licentia Praelati ». 11 Henry, 1. c. p. 10 sq. «2 Cfr. Pallauicini. Vera Cone. Tridentini historia. P. III. lib. 17. c. 9. UE CLEIUCOHUM ADSCIilJ’TIONE ALICUI DIOECESI' 85 creto canon 6 Concilii Chalcedonensis quoad substantiam repristinari videbatur ”. Sed decretum de adscriptione pluribus locis non fuit obser­ vatum"; in aliis ad usurn deductum est incomplete ’··; in paucis modo ellicaciore et urgenliore cius observantia procurata est10; al partira reddita fuit inutilis et impossibilis ob erectionem Se­ minariorum ab ipso Cone. Trid. decretam. Nec defuerunt Ro­ mani Pontifices, v. gr. Innocentius XIII, const. Apostolici minis­ terii (13 Martii 1723) pro regnis Hispâniarum, et Benedictus XIII, const. In supremo (23 sept. 1724), qui legem Tridentinam inno­ varunt et ampliarunt. Quo non obstante, Doctores saec. XIX anteriores perrexerunt in propugnandis mitioribus sententiis cir­ ca facultatem clericorum, beneficia rcsidcntialia non obtinenlium, sese in aliam dioecesim transferendi13 *17, et decisiones SS. Congregationum illi modo sentiendi robur addiderunt. Quare, si Concilium Tridentinum suo decreto Sess. XXI suppressit tur­ bam clericorum vagantium et altero decreto Sess. XXIII Episco­ pis media suppeditavit ad retinendos in dioecesi suos clericos, inpraxi allegatae circumstantiae illius disciplinae rigorem mul­ tum mitigarunt. Sed iam ultimo sacculo rigidior disciplina Codicis praefor­ mata fuerat, et sine promulgatione novarum legum, per solam diversam applicationem principiorum, firmatam jurisprudentia 13 Vigente systemate bénéficiai! nequaquam erat possibile integre disciplinam Chalccdonensem repristinare : sed per illud decretum Epi­ scopis dabatur medium quo clericos, qui aliunde ad residentiam non te­ nebantur, v. gr. ratione beneficii, modo quodam stabili ecclesiae adneclendi atque etiam probandi, cum Seminaria nondum essent instituta. Cfr. Benedictum XIV, De Syn. dioec. Lib. XI, c. 2, n. 8, 9; Bouix, De Episc. t. II, p. 272. Garcia, De benefic. P. II, c. 5, n. 103, cuius testimonium saltem valet pro Hispania. Cui contradicit Motiacelli, Formularium P. I, tit. 3, form. 20, 21. Cfr. tamen Benedictum XIV, 1. c. n. 13, et decisionem S. C. C. in causa Valentina 29 lun. 1628, de obligatione adseribendi petentem adscribi apud Barbosa, Summa Apost. decis. coli. 295, n. 13. 11 Cfr. Cone. Mediolanense a. 1569, decr. 28; Syn. Cameracensem a. 1586, tit. 10, n. 6. K Ita factum est a COnc. Remensi a. 1564, n. 12; a Rotomagensi a. 1581, c. de episcopi officiis n. 6; a Burdigalensi a. 1624, c. 6, n. 6. 17 Cfr. Barbosa, De off. et pot. episc. P. II, alleg. 21, n. 5, 6; Garcia, l.c.n. 102; Pirhing, 1. I, tit. 22, n. 3; Schmalzgrueber, L. I. tit. 22, n. 2. 8G TITULUS I S. C. Concilii, clerici arctiore quam antea vinculo coeperant suae dioecesi haberi devincti. In quam rem influxum exercuit ex una parte imminutio numeri beneficiorum, ex alia parte intro­ ductio novorum titulorum ordinationis, quibus causis effectum est, ut ordinatio clerici, quae ex sola necessitate vel utilitate dioecesis fieri potest, habenda esset tanquam adseriptio ad ser­ vitium dioecesis, quod deseri non possit, modo clericus aliquam destinationem ab Episcopo sortiatur; simul autem Episcopi pos­ sent per formalem excardinationem clericos non adeo necessa­ rios aliis Episcopis commodare. 61. Disciplina vigens. In canonibus huius tituli ponuntur va­ rii modi incardinationis, auctoritas competens ad incardinationem faciendam et conditiones ad eius valorem et liceitatem re­ quisitae. Conceptus propriae et alienae dioecesis. Cum Codex non ab­ solute prohibeat clericis dioecesis mutationem, sed tantum de­ sertionem propriae dioecesis sine adseriptione facta alteri dioe­ cesi vel alicui religioni, quo clericus fieret vagus seu acephalus. incardi nationi, quae cum interventu Superioris, non privata vo­ luntate, fit, respondet tanquam actus contrarius excardinatio, quae pariter non dependet a privata voluntate clerici, sed per actum Superioris fieri debet. Respectu quidem laicorum conceptus propriae et alienae dioecesis est facilis. Propria dioecesis illa est, in qua sive dioecesanum sive paroeciale habet domicilium vel quasi-domici­ lium. Quam propriam dioecesim potest laicus independenter a consensu Superioris ecclesiastici libere relinquere per desertio­ nem domicilii, sive cum adquisitione novi domicilii in alia dioe­ cesi, per quam haec nova dioecesis fit propria, sive etiam sine adquisitione novi domicilii, tumque fit vagus seu propria dioe­ cesi carens; quamvis ne maneat sine ullo Superiore ecclesiasti­ co, quo tempore vagus est, provisorie subiicitur Ordinario loci, ubi actu commoratur, tanquam proprio Ordinario (can. 94, § 2). At cum clerici iure praecedenti piares possent habere Epi­ scopos proprios a quibus ordines reciperent, conceptus dioecesis propriae et alienae respectu clericorum erat minus praecisus. Principium quidem erat, ne quis Episcopus subditis alienis or­ dines conferret; sed Episcopus, quocumque ex titulis admissis esset proprius, non alieno sed proprio subdito ordines conféré- UE CLERICORUM ADSCRIl’TIONE ALICUI DIOECESI <87 bat'-. Quibus accedebat, quod quilibet ordinandus, saltem se­ clusa fraude, liberam haberet facultatem eligendi unum ex va­ riis competentibus Episcopis, imo poterat unum ordinem ab uno Episcopo competente, alium ab alio petere 10; cum vero Episco­ pus originis, si subditus dioecesim originis reliquisset, in plerisque aliis rebus non esset amplius competens, puta quoad indi­ cia, quoad matrimonia etc., quoad collationem ordinum adhuc suam competentiam retinebat. Porro ad Episcopum titulo pro­ prio pertinet augere numerum suorum clericorum, non clerum alterius dioecesis. Potcratnc ergo clericus habere plures dioe­ ceses proprias, et sic per illas libere vagari? Non probatus nec acceptus in una ex illis dioecesibus, poterat ab eius Episcopo extrahi a numero suorum clericorum, et sive sponte sive coactus redire ad alium Episcopum proprium, qui eum invitus recipere teneretur? Poterat unus Episcopus proprius ab alio Episcopo proprio suum clericum reclamare? Hae quaestiones difficilem habebant solutionem per principia iuridica. Hae, difficultates per Codicem penitus sublatae sunt, si quae deincardinatione hoc titulo sanciuntur conferantur cum iis quae de Episcopo proprio relate ad ordines suo loco (can. 956 sq.) sunt constituta. Laicus debet pro una determinata dioecesi or­ dinari, non absolute sine respectu ad dioecesim (can. 969); cui determinatae dioecesi per receptionem tonsurae incardinatur (can. 111. § 2) sicque fit dioecesis ipsius propria et unica pro­ pria2 ’. Porro talis laicus pro ordinatione seu pro tonsura reci-1 *19 1S Iure antiquo Episcopus videtur fuisse competens ex titulo baptismi sive nativitatis spiritualis (can. 24, Cone. Illiber a. 300-306; c. 1 sq. D. 93; c. 1. D. 73; Hoffmann, in Act. theol. Oenipont. t. XXIV, p. 115, 112 sq.) vel ex titulo domicilii sive diuturnae habitationis (Cone. Carthag. a. 345348; c. 9, Cone. Arausic. I, a. 441; c. 16, Cone. Roman, a. 402; Hoffmann, 1.c. p. 115), vel ex titulo ordinationis. Qui ultimus titulus quoad clericos, propter necessitatem adseriptionis servitio determinatae ecclesiae, ex­ cludebat alios titulos. Iure Decretalium tituli erant: origo naturalis, do­ micilium, beneficium, et post Cone. Tridentinum et Innocentium XII etiam titulus familiaritatis; inde, etiam in clerico, libertas optionis inter varios titulos. 19 Cfr. S. C. C. in caus. Fundana 27 Feb. 1666; Cone. Trid. ed. lUcht., p. 186; Const. Speculatores, § 3; Many, De sacr. ordinat, n. 42. îj* Si vero aliquis laicus a proprio Episcopo promoveatur ad primani tonsuram in servitium alicuius dioecesis determinatae de consensu huius 88 TITULUS I picnda, qua clericus fiat, nun habet nisi unicum Episcopum pro­ prium. sc. originis, si locum originis non reliquit, domicilii qualificati per iuramentum, si originis locum reliquerit (can. 956). Tam factus clericus ideoque determinatae dioecesi incardinatus. hanc unicam habet ut propriam, ceterae sunt alienae, in quas transire non possit, nisi servatis regulis de excardinatione et incardinatione hoc titulo traditis. 62. Divisio excardinationis et incardinalionis. Incardinatio et excardinatio potest esse expressa seu formalis et tacita seu uirtualis. Prima fit per actum Superioris competentis debitis sollemnitatibus vestitum; altera exurgit ex ipsa iuris dispositione ex facto, cui illa vis a iure tribuitur. De incardinalione formali et expressa. Clerici iam per primam tonsuram in determinata dioecesi, pro qua promotus fuit, incardinati in alienam dioecesim translatio generatim fieri debet per formalem excardinationem a prima et incardinationem formalem in alia21, i. e. per litteras ab Ordinario dimittente subscriptas, quibus declaret se suum clericum perpetuo et absolute a sua dioecesi dimittere, et per litteras Ordinarii recipientis, quibus declaret se clericum ita ab alio dimissum perpetuo et absolute in suam dioecesim recipere seu adseribere (can. 112). Ordinarius autem in hac re est ipse Episcopus (vel respective Praelatus nul­ lius), non autem Vicarius Generalis, nisi ad hoc habeat manda­ tum speciale, nec Vicarius Capitularis, nisi iam elapsus fuerit annus a vacatione sedis et insuper consensum Capituli obtinue­ rit aut, deficiente Capitulo, consultorum dioecesanorum (can. 113. 427). Est idem principium quod observatur pro ordinatione <| clerici proprii, ad quam litteras dimissorias non potest dare Vi­ carius Generalis sine mandato speciali nec Vicarius Capitularis nisi post annum a sede vacante (can. 958, § 1. n. 3); sicut enim per ordinationem augetur numerus clericorum, ita per incar­ dinationem clerici alieni. Episcopi, eo ipso huic dioecesi incardinatus manet. Cornm. Cod. 24 Iui. 1939; A. A. S.. XXXI. 321; cfr. Period., XXIX, 141. 21 Cfr. S. C. C. in caus. Romana et aliarum 15 Sept. 1906. in qua de­ cisum fuit per Decr. < A primis j> abrogatum fuisse modum quendam incardinalionis praesumptae sine formali incardinalionis documento, prout eam Synodus Baltimorensis III admiserat et probaverat; quae ex iure Codicis pariter videtur exclusa. DE CLERICORUM ADSCRIPTIONE ALICUI DIOECESI 8ί> Excardinatio et incardinatio ita sunt inter se connexae, ut excardinatio effectum non sortiatur nisi incardinatione secuta in alia dioecesi, nec incardinatio effectum habeat nisi praeces­ serit excardinatio legitime facta: quare Ordinarius incardinans Ordinarium dimittentem quantocius de incardinatione facta cer­ tiorem reddere debet (can. 116, 117, n. 2°). Qua connexione et dependentia inter excardinationem et incardinationem efficitur, ut ne momento quidem temporis clericus ab una in aliam dioe­ cesim ita transiens fieri possit vagus, quippe reipsa incardinatio pendet a valida excardinatione tanquam a conditione sine qua non, et vicissim excardinatio simili modo pendet a subsecuta in­ cardinatione. 63. Requisita ad expressam excardinationem et *incardina lionem. I. Excardinatio fieri nequit sine iustis causis (can. 116), quales esse possunt : necessitas, quam dioecesis admittens habet ministerii illius, qui incardinationem postulat, vel utilitas inde expectata; minor utilitas vel necessitas ex parte dioecesis dimit­ tentis; infirma valetudo clerici, quae mutatione confirmanda cen­ seatur. etc. II. Pariter ad incardinationem requiritur: 1°) Quod necessi­ tas vel utilitas dioecesis recipientis illam exigat, quae sicut est unica ratio augendi per ordinationem cleri (can. 969, § 1) ita eodem modo urget pro allectione clerici alieni (Decr. A primis, n. 4°). 2°) Requiritur ut caveatur de titulo ordinationis in nova dioecesi, si clericus transiens sit in maioribus ordinibus consti­ tutus22. 3°) Episcopus incardinans non solum debet habere au* - Tituli ordinationis (Cfr. can. 979 sq.) sunt: beneficium; subsidia­ rie. patrimonium aut pensio; iis quoque deficientibus, servitium dioecennnm. Si clericus transiens in dioecesi a qua pro titulo habebat bene­ ficium residentiale, clarum est quod titulum illum per transitum in aliam dioecesim debet amittere, nisi uterque Episcopus consentiat ut, non ob­ stante excardinatione et incardinatione, per aliquod tempus retineat bene­ ficium in eo loco residendo; cuius beneficii dimissio nequit fieri, nisi substituendo alium titulum ad normam can. 1485. Quodsi beneficium non dt residentiale, per se nihil obstaret quominus non obstante transitu illud retineret, quamvis non est facile quod Episcopus excardinans in excardinalionem consentiat cum retentione beneficii, quod potius optabit reser­ vari suis clericis, et tunc pariter dimissio fieri non poterit, nisi substitendo alium titulum; atque idem fere dicatur de pensione. Titulus patri­ monii nullam affert difficultatem, cum sit independens a muneribus in 9;) TITULUS I thenticum documentum de obtenta legitima excardinatione, ex­ clusa mere orali manifestatione, sed habeat praeterea nccesse est a Curia dimittente, sub secreto, si opus sit, opportuna testi­ monia de natalibus, vita, moribus clerici recipiendi, maxime si agatur de incardinandis clericis diversae linguae et nationis. 4°) Tandem clericus coram Ordinario aut eius delegato iurare debet se in perpetuum velle addici servitio novae suae dioece­ sis (can. 117, 3°). Enumerata requisita, non excepto iuramento incardinandi. pertinent ad liceitatem non ad validitatem transitus23. 6-1. Incardinatio et excardinatio tacita seu victualis habetur per collationem beneficii residentialis ab Ordinario clerico alieno facta, si illa collatio facta est cum consensu a proprio clerici Or­ dinario in-scriptis dato, vel cum licentia ab ipso pariter in scrip­ tis obtenta e dioecesi in perpetuum discedendi (can. 114). Illa collatio beneficii residentialis, si beneficium sit perpetuum seu inamovibiie 24, est factum externum tam facilis et evidentis pro­ bationis quam litterae incardinationis ab Ordinario subsignatae, praesertim cum ex dispositione iuris scripto consignari debeat (can. 159, iunct. can. 146,1413, § 2); porro obligatio residendi ex una parte et ex alia parte subiectiva perpetuitas beneficii inclu­ dunt perpetuam et absolutam addictionem servitio dioecesis Or­ dinarii conferentis; quare tacite et implicite in Ordinario con­ ferente habetur quidquid requiritur ad formalem et expressam incardinationem. et ob similem rationem in Ordinario consendioecesi habitis. Tandem titulus servitii dioecesani evidenter deficit in transitu ideoque postulat substitutionem novi tituli; qui si expresse non substituatur, videtur esse applicandus can. 980, § 2. '-’· Cfr. can. 11. iunct. dec. S. C. C. in caus. Bismarckien, et aliarum, 31 fan. 1913, A. A. S.. V. p. 35 sq. et decis. S. R. R. in caus. London., 9 Ian. 1912 in A. A. S., IV. p. 249 sq. Formularia apta pro litteris incardinatio­ nis et excardinationis exhibet Ferreres, Comp. Theol. mor. vol. II. p. 814. -♦ Cfr. can. 1438. Ob allegatas legis rationes tacita incardinatio non est dicenda contineri in collatione beneficii manualis temporarii seu zzznouibilis, S. C. C. in caus. Viterbien. 14 Iulii 1905, in A. S. S., XXXIX, p. 207 sq. Paulo aliter Chelodi, qui insistit in hoc quod conditio perpetui­ tatis expresse non ponitur et idcirco in nota vocat hunc canonem incau­ tis Episcopis periculosum. Cfr. caus. Adrien.. 11 Iui. 1925 in A. A. S., XVIII. 55. * Negat etiam Creusez», lus pont., 1935, 37, necessitatem collationis beneficii inarnovibilis ut tacita incardinatio habeatur. DE CLERICORUM ADSC1UPTIONE ALICL'I DIOECESI ! I I I ! I I 91 tienlc seu licentiam praebente quidquid praestatur per forma­ lem el expressam excardinationem 25 *. 65. Effectus, (pii sequitur ex transitu per incardinationem sive expressam sive tacitam facto, ille est quod Episcopus dimit­ tens non amplius possit reclamare clericum ut suum, nec is exi­ gerent in eius dioecesi admittatur; itemque Episcopus recipiens non potest remittere clericum receptum ad Episcopum dimitten­ tem contra huius voluntatem, at potest impedire ne clericus in aliam dioecesim migret, perinde ac ceteros clericos qui originario titulo ad suam dioecesim pertinent. 66. De religiosis ratione excardinationis et incardinationis. Per religiosam professionem, sive votorum sollemnium sive sim­ plicium. dummodo vota sint perpetua, religiosus ipso facto excardinatura propria dioecesi et perpetuo ex ipsa natura votorum perpetuorum adseribitur religioni in qua professus est (can. 115, 585). Quae vis professioni votorum temporaneorum non compe­ tit, sed talibus votis ligatus manet adhuc propriae, quam reli­ quit, dioecesi incardinatus, donec perpetuam professionem, ad quam plerumque ordinatur temporanea, emiserit. Quare religiosus clericus dimissus vel quacumque ratione post nola temporanea egressus, siquidem sit in maioribus ordi­ nibus constitutus, debet ad propriam dioecesim nondum amissam redire; si vero in minoribus sit constitutus ipso iure reduci­ tur ad statum laicalem, ideoque perinde ac ceteri laici nulli dioe­ cesi manet incardinatus, sed liber est ut in qualibet dioecesi, ser­ vatis servandis, suum domicilium constituat (can. 641, § 1, 648, 669. § 1). — Dimissus vero vel saecularizatus post professionem notorum perpetuam, si sit in sacris ordinibus constitutus, dioecesim. a qua per professionem perpetuam cxcardinalus fuerat, non recuperat, ita ut eius Ordinarius eum recipere teneatur: quare dimissus, qui adhuc votis religiosis adstrictus maneat (can. 669, § 1). generatim (ad normam can. 671, 672, § 1), post emen­ dationem tenetur ad claustra redire; si vero ipsius vota in dimissione cessarunt (praeter casum exceptum can. 670), tractatur ‘Ordinarii proprii consensus aut venia, de quibus in c. 114, viden­ tor debere dari scripto ut valeat tacita excardinatio. Ita Ojetti, Conini. in Cod. III, p. 37. Hanc sententiam ut probabiliorem habet Creusen, Epit. 1, n. 239. 92 titulus i ut religiosus gaudens induito saecularizationis, qui Episcopum benevolum receptorem quaerere debet, a quo suscipi potest, sive pure et simpliciter, et haec receptio ex iuris dispositione habetur ut tacita incardinatio, sive pro experimento, et etiam in hoc casu post unum et alterum triennium probationis manet tacite incor­ dinatus, nisi antea fuerit dimissus (can. 669, § 1, iunct. can. 672. § 2, et can 641, § 2). Per tales iuris dispositiones in praxim deducitur principium can. 111. § 1. de adscriptione clerici in aliquam dioecesim vel in aliquam religionem; quodsi adhuc est rarus casus in quo non verificatur determinata adscriptio clerici religiosi in maioribus, huic manet prohibitum exercitium ordinum, donec S. Sedes ali­ ter providerit. 67. Scholion I. Si per primam tonsuram dicitur laicus fieri clericus et incardinari illi dioecesi pro qua promotus fuit, non tamen Episcopus potest quemlibet laicum ita pro se promovere et incardinare-6*; sed eius potestas ad illos solos laicos extendi­ tur. cpii antecedenter sunt ipsius subditi ad normam can. 956. Quare si Episcopus pro se promoveret laicum non sibi subiectum. ratione originis cum domicilio vel ratione domicilii qualificati. committeret usurpationem adversus proprium Episcopum, cui reclamanti clericum ita male promotum deberet restituere. Scholion II. Utrum iure Codicis possint incardinari laici ad tenorem Decreti S. C. C.. 24 nov. 1906 (iunct. decis. S. C. C. in caus. Rom. et aliar., 15 sept. 1906). cum illa iuris praecedentis dispo­ sitio haberet respectum ad sortiendum Episcopum proprium pro sacra ordinatione, in propria sede materiae, ubi de ordinationis ministro, erit discutiendum. Cfr. Acta S. S.. 39. pag. 486 sq., 600 sq.; Many, De sacr. ord., n. 71. Scholion ΙΠ. Circa demigrationem clericorum in certas re­ giones transmarinas eorumque in dioecesibus illarum regionum incardinationem. standum est Deer. S. C. Cons. Magni semper. 30 dec. 1918 in A. A. S.. X, pag. 39 sq.. iunct. eiusdem S. C. Deer. Ethnographica Studia, in A. A. S.. VI. pag. 182 sq. Cfr. Ferrères, in « Razon y Fe ». vol. 41, pag. 217 sq.. 105 sq.*** *** Haec sententia est iam authentice confirmata per declarationem factam a Comm. Cod.; 17 Febr. 1930; A. A. S., XXII, 195. TITULUS IL De iuribus et privilegiis clericorum (can. 118-123) 68. Fontes: Decret. Grat. D. 21, 22, 23 sq.; C. XI, q. 1; C. XXI, q. 5. Cpl. 1,1. I, t. 25, de M. et O.; cpl. II, 1. I, t. 15, ead. r.; cpl. Ill, 1. I, t. 21, ead. r.: cpl. IV, 1.1, t. 14 ead. r.; cpl. V, 1. I, t. 18, ead. r. — Decret. Gregor. IX. Lib. I, tit. 33, de maiorit. et obed.; lib. II, tit. 2, de foro comp.; lib. Ill, lit. 49, de immun.; lib. V, tit. 39, de sent, excom. Deer. Bonif. VIII, I. I, t, 17, d. M. et 0.; Extravg. com. 1. I, t. 8, ead. r. (Const. Vnam sanctanh. - Cone Trid. Sess. XXV, cap. 13 de ref.; Sess. XXV, cap. 17, de ref. — Decret. Clem. VIII, ed. Seniis, p. 32 sq. — Collectan. S. C. de Prop. F. et Act. S. Sed. v. v. Praeced., Privil. cleric.; Nussi, Convent, p. 4, 161, 176, 220. Scriptores: Commentât, in cit. tit. iur. Decret. — Zech, Hierarch, eccles. tit. 5, de privil. cler.; Devoti, Inst, canon. 1. I, t. 1, 2; Scherer, 1. c. 1.1, § 71. — Del Bene, De immunit, et iurisd.; Antonellus, De iurib. et onerib. clericor.; De Grassis, De eflectib. clerical.; Ferraris, Bibl. v. v. Clericus art. 2, 7, Praeced.; Anal. iur. pont., VIII, p. 1789. — Ferreres, Inst. I, n. 251 sq.; Verm.-Cr., Epit., I, n. 240 sq.; Maroto, Inst. I. C. n. 500 sq.; Chelodi, De person., n. 109 sq.; Thomassin., 1. c. P. Ill, I. 1, cap. 33 sq.; Kraus, Real-Encykl. v. v. Honor cathed., Immunitates, Privileg.; Blot, Commentarium in C. II, n. 52 sq.; Ojelti, Comm, in Cod. Ill, p. 41. 69. Notio et divisio, lura clericorum hoc titulo intelliguntur universus ille complexus facultatum moralium sive iurium sub­ jectivorum. omnibus clericis communium vi sui status clericalis, aliquid agendi vel omittendi vel exigendi. Quae iura cum spe­ ciales continere soleant favores solis clericis concessos, dicuntur etiam privilégia vel iura singularia clericorum. Solent iura vocari praerogativae, privilegia vero immunitates. Sane immunitas per­ sonalis (de reali et locali alibi est sermo) est privilegium, quo personae ecclesiasticae a communi onere eximuntur, i. e. quod legeciri/i a Statu subditis suis promiscue imponitur, et ad hanc immunitatem reduci possunt privilegium canonis et fori et exemp­ tio a servitio militari et a certis muneribus et officiis publicis. Quae iura vel privilegia clericorum sunt divina aut humana, quatenus ordinatione divina aut concessione humana nituntur. Praeterea alia immediate ipsa natura ritus ordinationis obtinen­ tur, alia extrinsecus per iuris dispositionem. Quatenus ritus ille 94 TITULUS π a Christo institutus est. etiam iura per illum colluta ex Dei or­ dinatione sunt repetenda; at si Ecclesia ritum instituit, ex iure tantum humano privilegia consequuntur. Denique nihil obstat quominus clerici etiam concessione potestatis civilis singularia obtineant iura. De origine sive historica sive iuridica immunitatum in ge­ nere agunt scriptores iuris publici ecclesiastici, v. gr. Cavagnis, Inst. iuris publici eccl., II. p. 323 sq., 332 sq., Cappello, Summa iuris pubi. n. 495 sq. De singulis immunitatibus et privilegiis agetur in explanatione respectivi canonis. Caput I De potestate clericorum (c. 118) 70. I. Cum omnis ordinationis ritus, quo quis post receptam tonsuram assumitur ad gradum quendam clericalem, conferat verum ordinem, principalis effectus ordinationis est potestas quaedam ordinis sive ius saltem valide perficiendi ex officio et vi ordinis sacras quasdam functiones illi ordini proprias; ut au­ tem ordinationem recipere quis possit, requiritur ut iam per primam tonsuram sit factus clericus. At per simplicem ordina­ tionem non acquiritur ulla potestas iurisdictionis spiritualis, sive ius regendi subditos in Ecclesia, sed tantum capacitas recipiendi iurisdictionem ecclesiasticam1; ideoque ex iure communi hoc can. 118 expresso soli clerici, saltem prima tonsura insigniti, sunt habiles ad accipiendam iurisdictionem ecclesiasticam; verumtamen ut actu gradum quendam iurisdictionis obtineant, insuper opus est legitima concessione officii ecclesiastici aut speciali de­ legatione, quibus missio canonica concedatur sive iurisdictio iniungatur (can. 109). II. Potestas ordinis a gratia sanctificante, quae eodem ritu ordinationis in tribus ordinibus vere hierarchicis ex opere ope­ rato confertur, plane independens est; aliunde vero obtineri ne­ quit. nisi ordinatio saltem valide sit facta. 1 Tarquini, Inst. iur. eccl. pubi. p. 84; Palmieri, De Rom. Pontii, p. 59 sq. DE lUIUIJlS ET PRIVILEGIIS CLERICORUM 95 Quae res manifesta est, si agatur de potestate ex divina institutione cum tribus ordinibus hierarchicis indubitanter coniuncta. Illa enim potestas iuris divini necessario in subiccto supponit characterem saçramentalem, qui sola ordinatione valida impri­ mitur. Potestas vero ordinis, quae potius ex institutione Eccle.\ nomen suum sortitum est a canone 15 (= c. 29, C. XVII, q. 4) «Si quis suadente diabolo» Concilii Lateranensis II, a. 1139 ab Innocentia 11 celebrati; quoad rem vero consistebat : Schmalzgr., 1. c. 1. I, t. 15 de sacr. unet. n. 12; Gasparri, 1. c. n. 1147; Scherer, I. c. t. II, p. 597 sq. 23 Cfr. Kraus, 1. c. v. Honor cathed.; Kober. D. Deposit, p. 9 sq., 38 sq., 11 sq. ’ Phillips, 1. c. 1.1, § 60; Aichner. 1. c. § 67; Hueffer, in Arch. f. k. K„ L 3. p. 155 sq.; Hinschius, 1. c. t. T. p. 118 sq.. t. V. p. 745 sq. 102 nrvi.is n in poena excommunicationis maioris latae sententiae. Roma­ no Pontifici simpliciter reservatae, omnibus inflicta, qui sua­ dente diabolo in clericos vel utriusque sexus monachos violen­ tas manus iniecissent2, ut personae illae ecclesiasticae contra initirias reales etlicacitcr protegerentur magisque redderentur inviolabiles. Quod privilegium substantialiter mansit in Codice (can. 119. 2343), licet hoc nomine non donetur. Nam in primo ca­ none statuitur character sacer personarum ecclesiasticarum, (pia­ rum violatio per iniuriam realem inducat reatum sacrilegii, in altero tale delictum punitur excommunicatione praeter alias poenas. 74. Notae historicae. Clerici pro maiore sua dignitate et ex­ cellentia. tanquam personae sacrae, multo magis quam alii ho­ mines ab iniuriis realibus alieni sint oportet. Cuius dignitatis violationes cum primis saeculis certe non essent frequentes3*5et legibus Romanis postea satis viderentur proscriptae \ novis et specialibus legibus ecclesiasticis opus non fuit. Postquam religio Christiana etiam apud populos barbaros, ad caedes et violentias promptiores, propagata est. vel ipsi cle­ rici ab iniuriis realibus saepe non fuerunt immunes. Qua in re illi populi barbari dignitati status clericalis saltem ea ratione consuluerunt, quod homicidis vel mutilatoribus clericorum gra­ viores imponerent compositiones et poenas \ Ecclesia vero eos­ dem malefactores severissimis subiecit poenitentiis'· atque forte contumaciter satisfactionem detrectantes sententia excommuni­ cationis innodavit7. Quae excommunicatio, ipso facto incurrenda, iam saeculo IX 2 Pii IX Const. Apost. Sed.. n. 2. inter excoin. simpl. B. P. reserv. innet, n. 5, inter excoin, special. B. P. reserv. 3 Cfr. c. 28 Apost.; c. 11 (’.one. Tolet. a. 400; Phillips, 1. c« L. 10. L. 33, § 6. Cod. de Episc. I. 3. 5 Lex Bipuar. tit. 30, Lex Baiuw. tit. 1. c. 8 sq.; Scherer. L c. not. 21; Siwmiiller, Lehrb, d. k. K. p. 186. 11 Capitulare apud Theodon. villam a. 821; c. 24, Synod. Mogunt. a. 847 — c. 24, C. XVII, q. *'· c. 26. Synod. Wonnat. a. 868; Schmitz. D. Bussbiichcr p. 355 sq. • Cfr. c. 21. § 3. (c. 5, Synod. Bavenn. a. 877). c. 22. S 1. C-Uex. //. a. 1061-1073) c. 23, Nicol. L a. 860-867). C. XVII. q. 4. DE HHIHIS El PHI VI LEGI I.S CLERICOKUM 103 oh maiorem criminis atrocitatem imprimis contra eos statuta est, qui Episcopos laederent vel occiderent H. Cum ob turbulenta tempora et bella privata saeculo XI trcgua Dei (c. a. 1040) introduceretur, clerici atque monachi hu­ cusque non leviter vexati novam acceperunt protectionem °. Non cessantibus violentiis in clericos et monachos, (Conci­ lium Lateranense ab Urbano II a. 1097 celebratum c. 6 excom­ municationem maiorem. Borna no Pontifici reservatam, inflixit omnibus, qui violentas manus in clericos vel monachos infice­ rent. Quoniam autem ex saeculo duodecimo in diversis regioni­ bus duces sectarum haereticarum atque praesertim Arnoldus Brixiensis in clericos saevirent10. Innocentius II a. 1130 in Con­ cilio Claromontano c. 10 eandem % poenam excommunicationis innovavit atque pariter ad violatores omnium clericorum et mo­ nachorum extendit. Denique idem Romanus Pontifex in Synodo Remensi, a. 1131 c. 13, promulgavit celeberrimum decretum Si (piis suadente diabolo, quod deinde can. 15 Cone. Lateran. II, a. 1139 sub Innocentio II congregati, sollemniter pro universa Ec­ clesia confirmatum est”. Excommunicatio ista, quae iam vi ver­ borum canonis 15 est latae, non tantum ferendae sententiae, com­ pluribus capitibus Decretalium Gregorii IX, (cap. 7. 14. X. de sent, excom. V. 39). tanquam poena ipso facto incurrenda sup­ ponitur et tandem etiam ad mandantes extenditur 12; in Sext. autem in odium clericorum, qui non incedunt in habitu et ton­ sura. potius limitatur ΓΛ. In decreto Martini V Ad vitanda,- favor concessus fidelibus quoad excommunicates non denuntiatos non fuit extensus etiam ad notarios percussores clericorum 14. : Cfr. c. 11 Synod. Boman, a. 862, vel 863, (Hefele, I. c. t. IV, p. 260) Ilefele, 1. c. t. IV, p. 698 sq.; cap. 2, X. de tregu. et pace, I, 34. lf' Thomassin., 1. c. P. I. I. 2. cap. 13. n. 4; Ilefele. I. c. t. V, p. 442 sq., 511. n Ita recte Phillips. I. c. t. I, JS 90. p. 660; Scherer. I. c. p. 395; Swmüller. I. c. p. 186. not. 6. contra Berardi, Ilüffer aliosqiie. Cap. fi. X. de sent, exc.; D’Annibale. 1. c. n. 184, not. 5; Bucceroni. Comment, de Const. Apost. Sed., n. 48. Cap. un. de cleric, coning. III. 2 in Sext.; cfr. de amissione privi­ legii clericalis: cap. unie, de vit. III. 1. in Sext.; cap. 1. fie vit. HI. 1, in Clem. " Kober. 1). Kirchenb. p. 248 sq.; Hinschius, 1. c. t. V. p. 505 sq., 509. 101 TITULUS Π Concilium Tridentinum 15 sanctiones iuris Decretalium «le isto privilegio non immutavit, nisi excipias clericos conjugates, quibus privilegium canonis et fori tantum reliquit, si iidem prae­ ter conditiones a Bonifacio VIII statutas etiam servitio alicuius ecclesiae ab Episcopo deputarentur. Pandem circa ambitum hu­ ius privilegii in clericis et monachis cl Praelatis superioribus praesertim standum erat tenori Const. A post. Sed., a Pio IX promulgatae. Cfr. η. V inter excom. spec. mod. et η. II inter excom. simpl. R. P. reserv. 75. Disciplina Codicis. Si clerici speciali ratione protegun­ tur contra reales injurias. fundamentum positivum huius pro­ tectionis est character sacer clericis competens, ex eo quod sal­ tem per primam tonsuram fiant personae, ad cultum divinum publica Ecclesiae auctoritate deputatae, et consequenter eorum violatio induat naturam veri sacrilegii (can. 119). Specialis vero protectio, (piae maxime venit nomine privilegii canonis, est poe­ na specialis qua illa violatio plectitur, seu censura vario gradu reservata. I. Personae, quae favore huius privilegii canonis gaudent sunt : a) Omnes clerici aliquo ordine vel sola prima tonsura initiati; b) Omnes utriusque sexus religiosi, etiam conversi laici et novitii (can. 614)1β; c) Sodales societatis, sive virorum sive mulierum, qui in communi viventes sub regimine Superiorum secundum proba­ tas constitutiones. religiosorum vivendi rationem imitantur, ta­ metsi votis, saltem publicis, careant (can. 6X0) ideoque veri reli­ giosi non sint 15 Sess. XXIII, cap. 6. de ref.; Schmalzy., 1. III. t. 3. n. 39, 40. ”'· Etiam religiosi per vota publica fiunt personae sacrae: si novitii votis publicis carentes destituuntur illo titulo, ius tamen propter inchoa­ tionem vitae religiosae illos in hoc aequiparat veris religiosis, sicut generatim ad ipsos extendit omnia privilegia religiosorum (can. 567, § 1). ,r Huiusmodi sodales in hac parte accensentur religiosis propter imi­ tationem vitae religiosae contentam in vita communi et studio perfectio­ nis forte firmato per emissionem votorum privatorum aut iuramenti vel promissionis stabilitatis. Si Leo X Const. Dum intra, in Cone. Later. V, Sess. 21. et Const. Nuper, ibid., visus est extendere privilegium canonis DE IURIBUS ET PRIVILEGIIS CLERICORUM 105 Sed hoc privilegium licet a privilegiafis, quia concessum statui, directe renuntiari non possit, potest tamen amitti. Quare excluduntur a privilegio canonis: a) Clerici: 1°) qui quavis de causa ad statum laicalem transierunt, ad normam can. 211 sq., ex can. 213, § 1 ; (piae reduc­ tio ad statum laicalem in clericis minoribus etiam ex pluribus aliis causis fit ex ipsa iuris dispositione, v. gr. ob initas nuptias (can. 132,§ 2), ob susceptam militiam (can. 141, § 2), ob depositum habitum et tonsuram (can. 136, § 3), ob dimissionem a religione (can. 648. 669, § 2), praeter casus in quibus illa reductio decer­ nitur in poenam (Cfr. can. 2358, 2387); 2°) qui fuerunt dégradait sive degradatione rcali sive etiam verbali seu edictali (can. 2305); 3°) qui sive perpetuo sive ad tempus fuerunt privati iure deferendi habitum clericalem ad normam canonum 2300, 2304; b) Religiosi non clerici qui legitime egressi fuerint, v. gr. expleto tempore votorum vel ex induito exclaustrationis aut saecularizationis, aut a religione fuerint dimissi (can. 639): idem dicendum est de sodalibus perlinentibus ad societatem imitan­ tem vitam religiosam. II. Poena, qua munitur privilegium est excommunicatio pro diverso gradu reservata aliaeque poenae enumeratae can. 2343. Quae poenae incurruntur secundum normas traditas in li­ bro V. de delictis et poenis. III. Actio punita contra hoc privilegium est iniuria vealis, non mere verbalis, clerico aliisvc privilegiatis facta, quae, cum designetur per verba iuris praecedentis « violentas manus iniicere». ex vetere iure intellecta consistit in facto iniurioso quo ipsa persona laeditur, sive immediate attingatur ipsum corpus, sive immediate violetur libertas aut dignitas personae18. Illa diam ad tertiarias mulieres ducentes vitam virginalem seu caelibem aut castam viduitatem sub voto et habitu religioso, tametsi in consanguineo­ rum et affinium suorum aut propriis domibus vel seorsim habitent (cfr. Batlerini-Palniieri. Opus morale tract. 9, c. 2, n. 337), ad tales mulieres, nisi in communitate vivant, privilegium ex iure Codicis non videtur ex­ tendi. 18 Verm.-Cr., Epitome n. 241; Maroto, o. c.. I. n. 510. Quae antiqui­ tus erant constituta de absolutione huius censurae pro diversis casibus nunc sunt penitus antiquata et res ad normas Codicis est exigenda. 106 llTVl.VS U autem actio induit rationem sacrilegii ex deputatione ab Eccle­ sia facta talis personae in rem sacram in ordine ad eius inviolabilitatem personalem. Caput III De privilegio fori (can. 120, 2341)1 76. \otio. Privilegium fori est illud privilegium quo clerici, aliaeque personae aequiparatae. redduntur immunes a iurisdictione fori saecularis in omnibus causis etiam temporalibus, tam contentiosis quam criminalibus, et subiiciuntur exclusive indi­ cibus ecclesiasticis, ita ut apud solum indicem ecclesiasticum con­ veniri possint, nisi aliter pro locis particularibus legitime pro­ visum fuerit. Cuius privilegii substantia tantum hic est declaranda, relic­ tis quaestionibus historicis et specialibus, v. gr. de reconventione, de causa iam ante clericatum coepta etc. ad titulos de proces­ sibus. Substantia autem est clericos non posse conveniri apud indicem laicum (can. 120). non posse trahi ad indicem laicum; quibus locutionibus in re forensi significatur aliquem trahere, aliquem convenire ut reum vel contra quem agatur (Forcellini, Lexic. lat. v. v. convenire, trahere; Calvini, Lexic. iurid.). Qua­ re ex hoc privilegio indicibus saecularibus non est adempta omnis iurisdictio in clericos; nam profecto clericus in re tem­ porali agens contra laicum. hunc apud indicem laicum con­ venire debet, cum actor sequatur forum rei et tam in reum quam in actorem aliqua iurisdictio exercetur a indice; sed illa iurisdictio ipsis denegatur, qua directe cognoscere et per sen­ tentiam definire possint causam sive contentiosam sive crimina­ lem contra clericum intentatam-. ' Cfr. Pii IX Const. .Ipo.s/. Sed.. I. 7; S. Off. Litt. eno. 23 Ian. 1886: Pii X Mot. pr. Quantaain diligentia, 9 Oct. 1911. - Quare prohibitio, quam privilegium continet, non videtur com­ prehendere casum, quo clericus in indicium vocetur ut testis, vel ut pro­ curator. tutor, aut rei laicalis administrator. Cfr. t'erm.-Cr.. Epitome, n. 242; Per.. VI. p. 105 sq., 190; Ferreres, Razon ij Fe, vol. 32, p. 100. vol. 34, p. 223. Inst. canonic. I, 255. Comp. Theol. mor. II. 1215; Maroto, o. c.. DE tUHIIIl S El l'HIVI I.E0I1S CLEBH.OHl M 107 77. luridica ratio. Huius privilegii iuridica ratio ea est, quod Ecclesia, societas perlecta el independens atque superior Statu, propria habet tribunalia, in quibus pro suo iure exigere potest ut indicentur personae suorum sacrorum ministrorum, eximendo ipsos a jurisdictione indicum laicorum. Qua potestate convenien­ ter usam esse et adhuc uti. probat factum recognitionis illius exemptionis factae in iure civili romano, in iure nationum quae ex ruinis imperii romani elîormatae sunt et etiam saltem quoad partem in Concordatis cum modernis nationibus initis3. Licentia necessaria. At hodie a pluribus guberniis et ab ipsis Codicibus modernis haud raro haec immunitas negligitur. inde ne Ecclesia possit argui, quod urgendo privilegium efficiat ut saepe fideles impediantur a iure suo efficaciter prosequendo, vel ut crimina clericorum maneant impunita, imprimis privilegium non urget in certis locis pro quibus aliter ab ipsa Ecclesia pro­ visum est1. In aliis vero locis, pro qu'bus talis provisio non cxistil ideoque privilegium viget, non obstante defectu recogni1.515; Chelodi, o. c., n. 111. Aliter post Decr. Pii X, II Monitore, vol. 23, p. 506. vol. 24, p. 4. Quodsi in textu legis vocatio in testem non videtur comprehendi in prohibitione ecclesiastica praesertim in ordine ad cen­ suras incurrendas, manet tamen obligatio iuris naturalis consulendi dig­ nitati ministrorum Ecclesiae, praesertim altiorum, cui exigentiae iuris naturalis certe non faceret satis, qui inconsulta Sancta Sede Episcopum ut testem vocaret in indicio criminali. Verm.-Cr., Epitome, n. 242. 3 Cfr. Zallinijer, in tit, 2, libr. II. Decret. § 68; Zech, in eund. tit. > 87 sq. 4 Illa provisio est diversa pro diversis locis. In nonnullis sub certis cautionibus Rom. Pontifex per Concordatum concessit, ut in tribunali­ bus laicis clericorum causae civiles tractari possent atque adeo etiam criminales, certis factis reservation! bus, v. gr. in Concordatis cum plu­ ribus nationibus Americac meridionalis, velut ('.osta Rica, Nicaragua. Guatemala, Honduras, Colombia, in republiea Sancti Salvatoris et Aequatoris. Item in Concordato Austriaco, Pol., liai. et Lith. In aliis locis tolerata erat praxis recursus ad tribunal laicum praehabita Episcopi li­ centia. In aliis, velut in Germania, dicebatur privilegio fori derogatum iuisse contraria consuetudine, quae derogatio per consuetudinem vide­ tur fuisse admissa per responsum Secretariae Status (Cfr. Vermeersrh, Periodica, VI, p. 19(1; // Monitore vol. 23, pi 543 sq.). Ubi vero, e contra, forum privilegiatum per Concordatum fuit agnitum, ibi pergit vigere ea ;atione qua conventum fuit, nec derogatio unilateralis facta per guber­ nium potest habere iuridicum valorem, ut incompetenter factum est. v. gr. in Hispania per regium decretum 6 Dec. 1868. 108 TITULUS II tionis ex parte Status, saltem exigit ut fideles, quorum est iura Ecclesiae agnoscere, stante adversa saecularis potestatis volun­ tate, veniam impetrent a potestate ecclesiastica ad hoc ut ad laica tribunalia contra clericum recurrere possint. Atque huc spectat dispositio § 2 can. 120. qua illa venia exi­ gitur: 1°) A Sancta Sede obtinenda ad conveniendos Cardinales, Legatos Romani Pontificis, Episcopos licet tantum titulares, su­ premos religionum iuris pontificii Superiores, Officiales maiores Curiae Romanae in negotiis propriis sui muneris. 2°) Pro ceteris privilegio gaudentibus, quicumque illi sint tametsi exempti, re­ quiritur et sufficit venia Ordinarii loci; quam licentiam Ordina­ rius loci non debet denegare, nisi adsit insta et gravis causa, prae­ sertim cum actor est laicus, tum maxime cum controversiae inter partes componendae frustra operam dederit. Huc quoque spectat quod § 3 sancitur de ipsis privilegiatis, videlicet, si non obtenta debita licentia conveniantur et in indi­ cium vocati fuerint, ratione necessitatis, possunt comparere ad vitanda maiora mala, certiore tamen facto Superiore a quo venia obtenta non fuit. Ergo Ecclesia fori privilegium, ubi per ipsam aliter provi­ sum non fuit, ita sustinet, ut indicis laici competentiam non agnos­ cat. ideoque vere obligat fideles ut ad ecclesiasticum tribunal exclusive competens recurrant: cuius obligationis relaxationem concedit, dum imploratam veniam recurrendi ad indicem laicum largitur ·. Quae venia respectu indicis laici est actus tolerantiae, qui in causis temporalibus vere reddit et validum et licitum exer­ citium iurisdictionis laicalis in clericum, nisi agatur de illis per­ sonis in quibus obstet forte ius divinum. Illa venia difficilius est danda cum actor est clericus, cui incumbit maior obligatio re­ verendi legem Ecclesiae in favorem sui status latam; facilius est danda cum actor est laicus. Is vero ad quem pertinet veniae concessio, antequam eam largiatur, ex natura sui officii et ex mente huius canonis adlaborare prius debet, ut inter actorem et clericum pacifica seu amicabitis fiat compositio aut transactio (cfr. quoque can. 1925). 5 lain S. Officium 23 Ian. 1886 concesserat, ut Ordinarii licentiam dare possent ad conveniendos in foro laicorum clericos Episcopo infe­ riores, non veru ipsos Episcopos. DE linimus ET PHIVII.EGHS CLEBICORU.M 109 78. Sanctio privilegii. Privilegium fori munitur sanctione gra­ vis censurae vel aliarum poenarum statuta in violatores can. 2341, pro diverso gradu seu dignitate personae, quae per tale delictum offenditur. 79. Amissio privilegii. Amittitur in iisdem casibus in quibus privilegium canonis urgere desinit; in hoc enim differt ius Co­ dicis a praecedenti, quod privilegia clericalia nunc simul haben­ tur et simul amittuntur, dum iure praecedenti speciales nonnunquam requirebantur conditiones ad retinendum canonis et fori privilegium °. Caput IV De exemptione a servitio militari et a publicis officiis (can. 121) 80. Notio. Exemptio seu immunitas personalis clericorum est illa exemptio, vi cuius clerici non possunt cogi ad servitium militare nec ad obeunda ea munera et officia publica civilia, quae iudicio Ecclesiae dedecent statum clericalem. 81. Notae historicae. Quamdiu primis saeculis Ecclesia diris persecutionibus fuit subiccta, ab Imperatoribus Romanis immu­ nitatem personalem suorum clericorum ex iuris civilis sanctione non est consecuta. Quae res immutari coepta est, cum Constantinus M. religio­ nem catholicam non solum toleraret, sed etiam beneficiis et pri­ vilegiis cumularet. Quibus induitis et privilegiis, etiam clerici ca­ tholici ad instar sacerdotum ethnicorum ab omni omnino munere sive onere personali per leges saeculares reliquis civibus impo­ sito sunt liberati, ut divinis rebus inservirent \ Inde factum est ut clerici eximerentur, v. g. a servitio mili­ tari, a personalibus muneribus sordidis, a stricta obligatione suse Cfr. v. gr. Cone. Tridentinum Ses. XXITI, cap. 6, de ref. iunct. cap. unie, de clericis coning. Ill, 2, in Sext.; Benedici. XIV, De Syn. dioec. XII, c. 2, n. 2; Maroto, o. c., I, n. 511. 1 Constant. M. 31 Oct. 313; cfr. Grashof, in Arch. f. k. K. t. 37, p. 256 sq.. ubi vicissitudines et immutationes iuris Romani de immunitate clericorum fuse exponuntur: Siïffiniiller, Lehrb. d. k. K. p. 188 sq., 190 sq. 110 TITULIS H cipiendi magistratus civiles vel curam vt tutelam Ecclesia vero, ne clerici forte curis saecularibus implicarentur, a statu clericali exclusit inferiores magistratus et servitio militari addictos aut curam et tutelam aliaque negotia saecularia exercentes Quae immunitas personalis clericorum inter populos quoque Christianos medii aevi fuit admissa 1 et iure canonico constituta . (Ione. Trid. Sess. XXV. cap. 20. de ref.. principibus saecularibus denuo commendavit : « Ecclesiae et personarum ecclesiasticarum immunitatem Dei ordinatione et canonicis sanctionibus constitu» tam ». Saeculis quoque subsequent ibus immunitas personalis non penitus fuit sublata”. At indu a revolutione gallica magis ma­ gisque legibus civilibus immunitas personalis clericorum praeser­ tim quoad militare servitium coarctata est. neque defuerunt viri, qui propter progressum civilem postularent abrogationem per­ sonalis immunitatis clericorum. Quare optimo iure Pius IX er­ rores in hac materia proscripsit atque principia catholica denuo proclamavit2 7. *4 82. Disciplina Codicis. Ecclesia vindicat etiam nunc 8 suis clericis aliisque personis aequiparatis immunitatem a servitio 2 Cfr. L. 1. 2, 7. 9. 10. 11. 13, 14. 24. 40. Cod. Theod. de Episc.. eccles. et cler. XVI. 2; L. 1. 2, cum authent. Frid. II. Cod. lust, de Episc. I. 3. * Cfr. c. 8. 9 Cone. Carthag. a. 345-348; Hefele, I. c. t. I, p. 741. 4 Authent. Frider. II. a. 1220, post L. 2, Cod. de Episc. I. 3. ·■· Cfr. c. 69, C. XII, q. 2 = c. 21 Cone. Told. Ill, a. 589; cap. 2, 4, 7, X. de imm. III. 49; cap. 4, de censib. III. 20. in Sext.; cap. 3. eod. III. 13, in Clem. n Nussi. Convent, p. 168 sq. 7 Syllab. Pii IX prop. 30, 32; Cauagnis, Inst. iur. publ. eccl., II. p. 323 sq.. ubi inter extremas sententias de origine immunitatis eccle* siasticae recte viam inediam tenet atque argumenta extremarum senten­ tiarum solide refutat. Scherer, 1. c. § 71. de origine immunitatis cleri­ corum minus accurate disputat. Cfr. Schmalzgr., 1. III, t. 49, n. 56 sq.. et praesertim Zalliiiger. 1. II, t. 2, §§ 69 sq., ubi res haud raro a scripto­ ribus confusas accuratius distinguit; Suarez, Defensio fidei. I. IV. Cfr. quoque Cappello, Summa iur. pubi. n. 505 sq. s Tempore medii aevi Ecclesia clericis ipsisque Episcopis ad arma promptioribus pariter militiam interdixit, at ministeria spiritualia in exercitu permisit. Cfr. e. 2 Cone, nation. German, a. 712; c. 17, 18, 19. 20. C. XXIII, q. 8; Scherer. 1. c. £ 70, not. 22; Ilefele, 1. c. t. III, p. 626: Phillips, l. c. t. I. § 60. i. f. Cui prohibitioni non repugnavit capitulare Caroli M. (a. 805-806). quod condidit contra virns liberos, qui non pie- Ι>1· IlKIBIS ΕΊ PRIVILEGIIS CLHiHCOIWM mililtiri'·'. Quae immunitas si se mm solum extendit ad clericos in sacris ordinibus constitutos, qui statui clericali servitioque ec­ clesiastico iam in perpetuum et irrevocabiliter adscript] sunt, sed etiam ad illos, qui in Seminariis ad ordines sacros cum ap­ probationi’ id sub directione Ecclesiae vero et non ficte sese dis­ ponunt atque praeparant. Quare gubernia non pauca maiore minoreve gradu iura Ecclesiae violant Cfr. v. g. Leonis XIII Epist. ad Card. Nina 27 Aug. 1878. de servitio militari clericorum in Italia, in Act. S. S. vol. 11, p. 278. Praeterea clerici omnino non sunt cogendi, ut suscipiant of­ ficia iuralorum ", tutorum et curatorum 12 aliorumque officiorum saecularium, quae cum statu clericali non conveniunt vel in iure expresse clericis prohibita sunt n. Quae leges Ecclesiae sunt adeo rationabiles et iustae, ut non pauci codices civiles usque ad nos­ tram aetatem eosdem fere favores clericis, saltem officio eccle­ siastico fungentibus, concedant. Amissio iit modis iam enumeratis in praecedentibus privi­ legiis. Caput V De beneficio competentiae et de amissione et recuperatione privilegiorum clericalium (can. 122, 123) 83. Notio. Ecclesia quemadmodum legibus latis de titulo or­ dinationis clericis congruam sustentationem procurare studet, ne cum dedecore status clericalis mendicare cogantur, ita etiam cle­ rico reditus sufficientes pro dignitate et exigentia sui status vel latis causa, sed ut servitio militari sese subducerent, statum clericalem ingressi sunt. 9 Cfr. Syllab. Pii IX, prop. 32; Cavagnis, 1. c. P. II, p. 320 sq., iunct. Decr. S. Congr. Cons. 25 oct. 1918, in A. A. S., X, 481. 10 Cavagnis, 1. c. p. 322; Scherer, 1. c. § 71, not. 46. » Scherer, 1. c. not. 4.0 sq.; Cavagnis, 1. c., II, p. 320. 11 Cone. prov. Urbinat. (a. 1859) in Collect. Lac. t. VI. col. 52, Nisi in casibus a iure permissis el ex Ordinarii venia. u Schmalzfir.. 1. ITT. t. 49, n. 10 sq.; Hinschius, 1. c. t. V, p. 902, 978, i. f. 112 TITULUS II officii conservare studet, si forte infortunium quoddam superve­ niat. Id fit beneficio competentiae clericis concesso, vi cuius in solvendis debitis ab actione et executione iudiciali ea pars redi­ tuum alicuius clerici est immunis, quae ipsi ad honestam vitae sustentationem est necessaria . Quare huiusmodi beneficium competentiae iuribus reatibus clericorum est adnumerandum. 84. Notae historicae. Privilegium competentiae clericorum ab antiquioribus canonistis1 2 ut plurimum repetebatur ex cap. 3, Odoardus X. de solut. III. 23. unde etiam privilegium cap. Odoar­ dus nuncupatum fuit. At ex cit. cap. 3, X. de solut., clericus qui debita in totum vel pro parte solvere non valeret, solummodo excommunicari nequibat, et recepta prius ab eo idonea cautione, adigendus erat ut. si ad pinguiorem fortunam pervenerit, debita persolveret. Nihilominus in praxi, praesertim attenta consuetudine et aequitate canonica et analoga dispositione iuris Romani in fa­ vorem militum 3, ex illo capite non solum deducta fuit immunitas clericorum incapacium ad solutionem debitorum ab excommu­ nicatione, sed etiam ab omnibus aliis molestiis iudicialibus, vo­ luti ab incarcerationc. Incapacitas ita fuit limitata, ut clericus non esset cogendus cedere bonis ad honestam suam sustentatio­ nem necessariis; cautio vero idonea ita intellecta fuit, ut iuratoria sufficeret neque pignoratitia vel fideiussoria requireretur4. Be­ neficium competentiae extendebatur etiam ad reditus ex titulo ordinationis, non excluso ipso titulo patrimonii5. Ut privilegio frueretur clericus, ex praxi recepta vere et sine 1 Cap. 2, 4, X. de fideius. III, 22; cap. 1, 2, ct praesertim cap. 3, Odoardus X. de sohitionib. III. 23; Fagnan., in cit. cap. 3. Odoardus; Sanli. 1. c. 1. III. t. 22, n. 3. 34, t. 23, n. 3 sq., 7 sq.; Arndts-Serafini, Lehrb. d. Pand. js 225, not. 5; Scherer, I. c. § 71. not. 28 sq.; Phillips, 1. c. t. I, § 20 p. 664 sq. 2 Gonzalez-Tellez, in cap. Odoardus; Fagnanus, 1. c..; Schmalzgr.. 1. III, t. 23, n. 32 sq.; at antiquissimi canonistae, v. g. Goffredus de Trano, Innoc. IV, Hostiens.. silent: Benedicius IV, De Syn. dioec. 1. XII, cap. 2. n. 1. 2. 3 L. 6. pr. L. 18. Dig. de re iud. XLII, 1; Amdls-Serafini, 1. c. et § 224; Scherer, 1. c. Oct. 29. < Sanli, 1. c. n. 8 sq.; Scherer, 1. c.; summar. cap. 3, Odoardus. e s. C. C. 5 Febr. 1604 et 15 Mart. 1652, in ed. Richt. Cone. Trid. p. 115, not. 26. ni: ivriiBus et privilegiis clericorum 113 dolo debuit esse impotens ad solvendum in causa ciuili et poenali; tenebatur fateri debitum atque insuper praestare idoneam cau­ tionem iam supra commemoratam Cui privilegio, ob favorem publicum statui clericali concesso, clericus renuntiare non pot­ erat1; at favorem privilegii istius amittebat, si conditiones praescriptas non servasset8. 85. Disciplina Codicis. Codex retinet privilegium hoc ambitu, ut clerico, qui creditoribus satisfacere cogatur, iubeat relinqui ea quae sunt necessaria ad honestam sustentationem, definienda prudenti arbitrio indicis ecclesiastici. Expresse non exigitur cau­ tio, sed urgetur obligatio iuris naturalis satisfaciendi creditori­ bus quamprimum poterit. Illa tamen cautio prudenter exigi pot­ est et convenit. Cum vero passim nunc huiusmodi causae cleri­ corum de debitis contractis in foro saeculari discutiantur °, in­ quirendum etiam erit, quasnam limitationes ius civile generatim execution! contra debitores atque speciatim forte contra magis­ tratus publicos constituerit. Etenim non raro certa redituum pars vel pensiones, ex sese iam tenues, ab executione sunt im­ munes. Nec desunt leges civiles, quae favores magistratibus civi­ libus hac in re concessos etiam ad clericos, saltem officio eccle­ siastico fungentes, extendunt. Cum praeterea fere ubique in foro civili incarceratio ob debita pro omnibus civibus sit abrogata, eodem favore etiam gaudent clerici10. Scholion. De amissione et recuperatione privilegiorum clericalium (can. 123). Quae de amissione et recuperatione privilegii canonis dicta sunt in n. 75, valent etiam generatim de ceteris privilegiis hoc titulo positis. s Schmalzgr., t. c. n. 33 sq. ‘ Scherer, 1. c. not. 30, 31; Schmalzgr., 1. c. n. 38 sq. Cfr. singula­ rem praescriptionem pro Urbe a Paulo IV datam, et a Pio IV Const. Cupientes, 27 Oct. 1561, renovatam et in praxi non receptam de viridi birreto deferendo ab iis, qui petunt beneficium cap. Odoardus. Cfr. quo­ que Clem. VII Const. Cum nuper, 20 lun. 1530. pro Statu pontif. de cap. Pervenit (2, X. de fideiuss. III, 22) et cap. Odoardus (3. X. de solut. III, 23). • Schmalzgr., 1. c. n. 38 sq.; Hinschius, 1. c. t. I, p. 127 sq. • Nussi, Conventiones p. 197 sq. w Scherer, 1. c. § 71; Vering. Lehrb. d. k. K. § 78, n. 4; Hinschius. I. c. p. 128 sq. Cfr. v. g. ord. process, civ. in Germ. §§ 715, 749, 811, 8,50. TITULUS 111 De obligationibus clericorum (can. 124-142) 86. Fontes: Decret. Grat., c. 3, 23 sq.» D. 23; D. 33, 41, 44 sq., 86, 91, 92; C. XII, q. 1; C. XXI, q 4; c. 35, D. 5 de consecr. — Cpl. 1, III, IV, V, 1. Ill de vit. et hon. cler. — Decretal. Greg. IX, Bonifac. VIII, Const. Cle­ ment. V, Extravg. com. 1. Ill, t. 1 de vit. et hon. cler. — Cone. Later. V, Leon. X Const. Supernae dispositionis, 5 ma i i 1514, in Sess. IX. - Cone. Trid., Sess. XIV, prooem. et cap. 6 de ref., Sess. XXII, cap. 1, de ref., Sess. XXI11, cap. 4, 12, 13, 14 de ref., Sess. XXIV, cap. 12, 13 de ref., Sess. XXV, cap. 1 de ref. — Sixti V Const. Cum sacrosanctam, 9 ian. 1589; Benedict. XIII Const. Catholicae Ecclesiae, 2 Mai i 1725; Benedict. XIY Const. Ubi primum, 3 Dec. 1740. Cfr. Sentis, Decret. Clem. P. VIII, p. 28. - Collect. S. C. de Prop. F., η. 216 sq.; η. 300 sq.; Lingen et Beiiss, Cau­ sae select. S. C. C., n. 306 sq.; Act. S. Sed., Ill, p. 412; IV, p. 394; Mar­ lin, Collectio docum. Cone. Vat. p. 136 sq.; Collect. Lac. praesertim t. II, 111, IV, V, VI; Cone. plen. Amer. lat. (a. 1899), n. 631 sq.; Synod. SciarL (a. 1888) p. 192 sq.; Synod, prov. Ruth. (a. 1891) p. 143 sq.; In­ struct. Eystett., n. 563 sq. Scriptores: Comment, iur. Decret, in h. t. — Zech, Hierarch, eccl., tit. 3 de vit. et hon. cler.; Phillips, 1. c., t. 1, §§ 61 sq.; Papp-Szilàgyi, Enchirid. iur. eccles. oriental, cathol. p. 316 sq.; Hinschius, 1. c., t. I. § 17 sq.; t. Ill, § 155 sq.. t. V, p. 893 sq. De Grassis, De effectibus cle­ ricatus; Antonellus, De iurib. et onerib. cleric.; Boekhn, De clero seu obligat., olTic., beneL et iur. utriusque cleri; Holl week, D. k. Strafg., §§ 127 sq. — Ponsius, De antiquitat. iur. can., p. 39 sq.; Ferreres, Inst. I, n. 276; Verm.-Cr., Epit. I, n. 247 sq.;4I«roto, Inst. I, n. 529 sq.; Chelodi. De person., n. 113 sq.; Ojetti, Comm, in Cod., Ill, p. 83 sq.; Blal. Comm. in 1. II, n. 60 sq. Praenotiones (can. 124) 87.Recensentur hoc titulo obligationes communes clericorum, sicut in praecedenti agitur de eorundem communibus iuribus et privilegiis. Sicut autem clericorum privilegia extenduntur ad religiosos et alios, quos in hac parte Codex religiosis aequiparat. ita pariter communes clericorum obligationes eosdem compre­ hendunt. qui clericorum privilegiis fruuntur (can. 592, 679, § 1). In iure Decretalium erant comprehensae praesertim sub du­ plici rubrica: « De uita et honestate clericorum » (L. Ill, tit. 1) DE OBLIGATIONIBUS CLERICORUM 115 et clerici vel monachi saecularibus negotiis se implicent ». (L. Ill, tit 50)’. Sub prima comprehendebantur obligationes po­ sitivae circa honestatem vitae, sive internam, sive externam et mixtam; sub altera obligationes negativae seu prohibitiones, qui­ bus clerici arcebantur non solum ab actibus, rebus et negotiis vel ipsis laicis prohibitis, sed etiam a pluribus (piae laicis de se sunt permissa, sed clericis profiter singularem status dignitatem simpliciter interdicuntur. In iure Codicis aptius distribui possunt in obligationes qui­ bus certarum virtutum exercitium praescribitur et in eas quibus procurantur inedia vel removentur impedimenta vitae clericalis aut curae animarum. Fundamentum specialium obligationum tum in ipso iure De­ cretalium et decretis Conciliorum, tum praesertim in Tridentino et Constitutionibus Rom. Pontificum semper fuit quod positum est in principio Codicis, sc. quod clerici prae laicis ad maiorem vitae sanctitatem et honestatem sunt vocati. Nam etsi clerici formaliter vi ordinis vel officii, exceptis Episcopis, in statu perfectionis non sint, tamen quo magis ad altiores gradus accedunt atque vi suae ordinationis, praesertim sacerdotalis, iam inchoative saltem in eostatusunt constituti2. Deinde Cone. Tridentinum (Sess. XXII, cap. 1) etiam illam rationem commemorat, quod clericorum exemplum maximum influxum in populum exercet et quod reli­ qui in ipsos tanquam in speculum oculos coniiciant et ex illis sumant quod imitentur. Et hoc ipsum canone 124 fuit expressum, dum clericis inculcatur quod debeant virtute et recte factis ce­ teris fidelibus in exemplum excellere. Tit. 2,et 3, 1. III de cohabitat, cleric, et mulier, evidenter erant con­ tinuatio tit. 1. Aliqua tamen erant sparsa per alios titulos, vel desumenda ex Pontificiis Constitutionibus aut Conciliorum decretis. S. Thomas, Summa theol., IIa. IIac, q. 84 sq.; Suarez, De relig., tract, vil. 1.1, cap. 17, η. 4; Phillips, t. I, § 61. 116 TITULUS III De obligationibus positivis clericorum » Art. 1. - De virtutibus a clerico exercendis § I. De pietate clericorum (can. 125, 126) 88. I. Inter pietatis exercitia, quae universi aedificii spiri­ tualis solidum iaciunt fundamentum principem locum occu­ pant exercitia spiritualia. Quae exercitia spiritualia1 2 ex iure communi nondum ubique clero universo fuerant praescripta; nunc autem prima vice saltem omnibus sacerdotibus saeculari­ bus iure communi can. 12G iniunguntur, tertio saltem quoque anno peragenda. Attamen in schemate 3*5pro Concilio Vaticano praeparato haec fere statuenda proponebantur: Et quoniam in medio corrupti saeculi facile euenit, ut de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescant, ad ecclesiastici vero ordinis dignitatem et sanctimoniam retinendam ac fovendam pium spiritualium exercitiorum institutum vel maxime conducat, om­ ni studio curent Episcopi, ut clerici, praesertim parochi et con­ fessorii, singulis saltem trienniis vel quadrienniis certo dierum spatio in opportunum aliquem locum iisdem peragendis exerci­ tiis secedant. Quae rationes videntur valere de omnibus sacer­ dotibus. quos Codex nunc obligat. Cum praeterea saltem indi­ recte, per curam Episcopo impositam, omnibus alumnis Semi­ narii quotannis per aliquot dies exercitia spiritualia injungan­ tur can. 1367, n. 1. practice omnes clerici saeculares veniunt obligati ad exercitia spiritualia peragenda. Item cum regularibus in iisdem schematibus Concilio Va­ ticano propositis praeciperetur, ut singulis annis per decem dies peragerent exercitia spiritualia, nunc Codex eam obligationem ·· 1 Cfr. de orationis studio etiam clericorum : Saurez, De virt. et stat, relig., tract. IV, lib. I sq.; Collect. Lac. v. g., t. III, v. Sacerdotes, n. 32, 33. t. IV, v. Clerici, n. 14 sq., t. V, v. Sacerdotes, n. 17, t. VI, v. Clerici, n. 39 sq.: Martin, Collect, doc. Cone. Vatic., p. 136 sq.; pag. 202. • 2 Cfr. Scherer, 1. c. t. I, p. 385. 5 Martin, 1. c.. p. 138 iunct. p. 148 sq. DE OHLIGATIONIill -S CI.EHICOIU M ί I I [ ! I J17 imponit omnibus religiosis (can. 595, § 1·, 1°) et aliis qui privile­ giis clericalibus gaudent (can. 679, § 1)4. Illa obligatio sacerdotum, quoad tempus quo debent durare exercitia spiritualia et quoad locum, relinquitur determinanda prudenti arbitrio proprii Ordinarii, qui debet designare piam aliquam seu religiosam domum. II. Directe ipsis locorum Ordinariis imponitur cura ut clerici frequenter recipiant sacramentum poenitentiae (can. 125, 1°). Quare Episcopi pro iure suo clericos, tum maiorum tum mino­ rum ordinum, ad frequentem confessionem sacramentalem stricio praecepto obligare possunt et de facto quoque haud raro ob­ ligarunt, v. g. semel singulis hebdomadis, aut semel vel bis in mense, aut quater vel sexies in anno, etiam addito praecepto de exhibendo testimonio peractae confessionis \ salvo graviore praecepto confessionis iniunctae sacerdoti in peccato mortali con­ stituto et Missam celebraturo6. III. De usu sacramenti eucharistiae expresse nihil hoc loco Codicis praecipitur clericis nondum in sacerdotio constitutis. Indirecte tamen, praeter commendationem omnibus fidelibus fac­ tam can. 863, ipsis imponit obligationem frequentis communio­ nis in quantum sunt alumni Seminarii (can. 1367, 2°). Item sacerdotibus incumbit illa obligatio Missam celebrandi, quam ur­ 0get can. 805. t IV. Alia pietatis exercitia, velut meditatio, examen conscientiae, visitatio SS. Sacramenti, recitatio rosarii B. V. Mariae, clerosimili ratione praescribuntur, iniungendo Ordinariis curam ef1 Praecesserat in hac re ius particulare passim introductum. Cfr. S. I I I I I I I I I I ! I C. C., 20 Sept. 1878, in Act. S. Sed., XIT, 609 sq.; Cone. plen. Amer. lat. ia. 1899), n. 663 sq.; Collect. Lac. v. g., t. VT, coi. 49, 200, 208, 815. t. IIT. p. 753. 5 Cone. Trid., Sess. XXIII, cap. 18, de ref. (de clericis in seminar.); Collect. Lac., t. VI, col. 442, 815, 52; 199, 227, 317, t. V, col. 23, 170, 421, t.IV, p. 989,1067; t. Ill, col. 1047, 1214; Martin, 1. c. p. 196 sq. (postulatum Episcopi de lege ferenda contra sacerdotes rarissime confitentes). « Can. 807, iunct. Cone. Trid., Sess. XIII, cap. 7. Prop. damn, ab Alex. VII, 18 Mart. 1666, η. 38, 59, apud Denzinger, Enchiridion, n. 1009, 1010; Schmalzgr., h. t. n. 18, 19; Gasparri, De euchar., n. 440 sq. Cfr. de monachis et monialibus; Cap. 1, § 2, de stat. mon. Ill, 10, in Clem.; Cone. Trid., Sess. XXV, cap. 10, de regul. 118 TITULUS III ficiendi ut in praxim reapse deducantur, ex qua consequitur po­ testas eadem praecipiendi7. ÿ II. De temperantia clericorum 89. Ecclesia praeter orationis studium praesertim temperan­ tiam in cibo et potu cum hospitalitate coniunctam clericis prae­ scripsit8. Clerici, saltem saeculares, cum specialibus legibus ieiunii et abstinentiae non sint subiecti. eodem iure quo alii fide­ les in dioecesi reguntur, nisi forte favor quidam singularis, laicis concessus, ad clericos vel saltem ad certos regulares non sit ex­ tensus. Cfr. cap. 3, X. de observ. ieiun. III, 36. Multo magis Ec­ clesia clericis crapulam et ebrietatem 9 aliosque excessus alli­ nes 10 severe interdixit, etiam sub poena suspensionis ferendae sententiae ab ollicio vel etiam a beneficio, vel similibus poenis nunc usitatis et prudenti arbitrio Episcopi inflictis11. Quare cle­ rici. ut vel ipsum periculum intemperantiae facilius vitent et dignitati consulant status clericalis, ab ingressu in tabernas pro­ hibentur. nisi agatur de casu necessitatis, v. g. in itinere (can. 138)12. Cum quoad poenas incurrendas non ubique vigeat ea­ dem disciplina, maxime ius particulare est consulendum, quod contra clericos frequenter, v. g. aliquoties in hebdomada vel co­ tidie, mera edendi bibendique ratione cauponas ingredientes me­ rito utitur maiore rigore. Praesertim prohibitio visitandi taber­ nas pro diversitate regionum legibus dioecesanis vel legitimis consuetudinibus accuratius est circumscripta. Quae leges vel con­ suetudines omnino servandae sunt neque speciosis nominibus et praetextibus (casinos, caffé) elidendae 13. 7 Cfr. Collect. Lac., t. Ill, v. Sacerdotes n. 32 sq.; I. IV. v. Clerici n. 16 sq.; t. VI. v. Sacerdotes n. 17 sq.; v. Clerici n. 39 sq. 8 Cfr. c. 7. D. 41. (ex stat. ant. EccL); Conc. Trid., Sess. XXV. cap. 1. 8. de ref.; Instr. Eyst. n. 570, 581. ’ Cfr. c. 2, 3, 4. D. 44; cap. 15, X. h. t. 10 Cfr. c. 7, D. 44; cap. 14. X. h. t.; cap. 9. X. de celebr. III. 41; Conc. Trid., Sess. XXII, cap. 1, de ref. 71 Cfr. c. 19. D. 35; cap. 14. X. h. t.; Conc. Quit. (a. 1863) in Collect. Lac., t. VI, coi. 403; Scherer. 1. c. p. 371; Hinschius. 1. c. t. V, p. 6 63 . 899Cfr. c. 2. 4. D. 44; cap. 15. X. h. L; Collect. Lac. t. V. coi. 53, 426. ” Reiffensluel. lib. III. t. 1. n. 53; Lehmkuhl. 1. c. t. II. n. 616; Scherer DE OBLIGATIONIBUS CLERICORUM 119 § III. De beneficentia clericorum 90. Clerici, nisi statum religiosum amplexi sint, ad pauper­ tatem voto confirmatam minime obligantur. Quare vita quoque communis14, quae sine voto paupertatis nonnisi difficulter in­ stitui et conservari potest, saltem clero sacculari ex obligatione non est imposita neque invitis imponi potest. Ubi autem, omni­ bus difficultatibus superatis, convenienter introduci potest et sponte suscipitur, multum est laudanda et commendanda (can. 134),3. Ecclesia potius a suis clericis exigit, ut omnem inordina­ tum affectum in bona temporalia atque imprimis turpissimum avaritiae vitium fugientes beneficentia Christiana ad usus pios excellant1ΰ. Speciatim beneficiarii obligantur, ut bona, quae sub­ tracta congrua sustentatione ex reditibus mere beneficialibus supersunt, in causas pias vel eleemosynas elargiantur (can. 1473) n. Quae obligatio etiam in testamento, mature et rite a clericis beneficiariis condendo, omnino est attendenda 1S. Imprimis autem clerici liberales et benefici sint necesse est. ubicumque Ecclesia expressis verbis praescripsit, ut gratis suum ministerium exercerent, v. gr. erga pauperes (can. 463, § 4 iunct. can. 736), aut eis prohibet ne quaevis munera acceptent, v. gr. occasione agendi indicii (can. 1624). At aeque clerici ab inconsi­ derata munificentia et prodigalitate sint alieni, praesertim si ista liberalitas exerceatur per debita cum levitate contracta et sum­ ma iniuria non soluta. c. p. 375; Collect. Lac. t. VI, v. Clerici n. 61; Irlstr. Eyst. n. 570; HolliDtck, 1. c. § 236. 14 Poiian, De seminar, cler., p. 14 sq.; Kirchenlex. v; Canonica s. vita communis; Holzhaiiser (+ a. 1658). Vita clericorum saecularium in com­ muni viventium. 15 Cfr. c. 2. 9. 16 (Pseudo-Isid.), C. XII. q. 1; cap. 9, X. h. t.; Act. S. Sed., II, 387 sq.; Martin, 1. c. p. 149, 175, 199 sq.; Schmalzar.. h. t., η. 14; Scherer, 1. c. p. 384 sq.; Hinschius, 1. c. t. II. p. 50 sq. ’« Cfr. c. 12, 13, D. 45; c. 8, 26, C. XII, q. 1; c. 3, D. 22; c. 21. C. VI, q. 1: Thomassin., 1. c. P. Ill, lib. 3, cap. 26 sq. Coll. Lac. t. III, v. Sacerd. n. 80 t. IV, v. Clerici n. 98 sq. ” Conc. prov. Austral. II in Coll. Lac. III. 1080. 120 TITULUS III « § IV. De castitate clericorum 91. Clerici et beneficiarii caelibes, praesertim in sacris con­ stituti. continenter et caste vivere debent, inio etiam ita caule, ut sint extra omnem suspicionem incontinentiae. Qui vero se­ cundum morem ritus orientalis matrimonio legitime contracto uti possunt, castitatem saltem coniugalem sub graviore reatu ob­ servare tenentur. Imo canones quidam Ecclesiae orientalis pres­ byteris coniugatis strictissimam imponunt obligationem sese ah usu matrimonii abstinendi, quoties ad s. altare, celebrandae sa­ crae liturgiae causa, accedere intendunt. Quodsi papadiam fidem coniugalem fregisse testibus fide dignis comprobetur, presby­ ter coniugatus non solum a commercio coniugali abstinere te­ netur, sed etiam in perpetuum eam dimittere convenit; secus, si nihilominus cum illa convixerit, ab omnibus functionibus sa­ cris cessare debet Ad virtutem castitatis perfectius colendam, clerici servare debent leges ecclesiasticas de prohibita cohabitatione cum mu­ lieribus, item ex natura rei evitare tenentur frequens colloquium cum monialibus sine iusta et rationabili causa 20, denique etiam abstineant necesse est a visitatione theatrorum vel chorearum at­ que multo magis ab ipsa saltatione. § V. De obedientia canonica clericorum (can 127, 128) 92. In primo canone 127 urgetur in clericis, praesertim vero in presbyteris, specialis obligatio exhibendi proprio Ordinario reverentiam et obedientiam. Quae duae voces reverentia et obe­ dientia, licet a nonnullis commentatoribus iuris Decretalium ex­ plicentur de obedientia in iis quae fiunt extra indicium vel in Cone. prov. Alb. Iui. (a. 1872) p. 138, 140. -° Cfr. Benedict. XIV, Inst. eccl. 37, 76: Ferraris, v. Moniales, art. 6. η. 10 sq. 21 Cfr. comment, iur. Decretal, in t. 33, 1. I, v. g. Schmalzgr. vel Pirhing: Phillips, 1. c. t. Il, § 80, p. 171; Scherer, 1. c. t. 1, p. 444 sq.: Hinschius, 1. c. t. HI. p. 199 sq. Praeclare et fuse de hac materia agit Claeys Boiuiaert. De canonica cleri saec. obedientia a. 1904. Cfr. quoque Heiner. D. kanon. Obed. p. 13 sq.; 90 sq.; Schneider, in Arch. f. k. K. t. 82, p. 290 sq.; Saedt, ibid.,t. 76, p. 41 sq. DE OBLIGATIONIBUS Cl.EIUCOHUM J21 indicio, ordinarie tamen obedientia sese refert ad monita et man­ data. reverentia vel ut synonymum exhibetur, vel ut speciali­ ter ad signa quaedam honorifica attendens22, et apte simul po­ sita videntur significare obedientiam coniunctam in exteriore actu cum illis signis honoris, quae respondent dignitati praeci­ pientis23. Ea debet exhiberi proprio Ordinario, qui respectu re­ ligiosi exempti est eius Superior maior, nisi agatur de iis in qui­ bus ius eos subiicil locorum Ordinariis. Exigitur autem obedien­ tia specialis, i. e. maior, saltem ratione tituli, quam quae debe­ tur a laicis et etiam ad specialia obiecta se porrigens. In altero canone declaratur obedientia Ordinario debita in casu speciali, quo hic in certis circumstantiis, videlicet cum Ec­ clesiae necessitas id exigat nec adsit legitimum impedimentum excusans, clerico aliquod munus obeundum committat, qui in tali casu debet illud munus suscipere et fideliter implere. 93. Ratio iuridica canonicae obedientiae. Si iam laici suis praepositis ecclesiasticis et imprimis Romano Pontifici obedire tenentur24, id maiore perfectione a clericis iure exigitur. Ipsi enim iam vi ordinationis ob necessitatem vel utilitatem Eccle­ siae factae, quam libera sua voluntate postularunt, speciali mo­ do ad eius servitium sunt vocati et obligati. Cfr. Cone. Trid. Sess. XXIII, cap. 4. 14. 16. de ref. Cui rationi accedit sollemnis promis­ sio obedientiae in sacra ordinatione emissa 25, et haud raro spe­ cialis obedientiae sponsio etiam iuramento confirmata. Cfr. cap. 19. X. de V. S.. V. 40. Denique si clericus officium ecclesiasticum libere suscepit, aut tale officium ipsi imponitur, cum pro offi­ ciis ecclesiasticis obeundis fuerit ordinatus, ex ipsa natura rei ad fidelem administrationem officii iuxta intentionem et man% data Ecclesiae obligatur et saepe etiam vi iuramenti^ tenetur27. 12 Abbas Antiquus et Fàpnanus ad c. 9, X. de maior, et obedient. I, 33. 23 Fagnanus, ad cap. 16. X. de ofTic. hid. ord., I, 31, n. 14. 24 Cfr. Cap. 1. de maior, obed. I, 8, in Extravg. com. = Bonif. VIII, Const. Vnain Sanctam a Leone X confirmatam in Concilio Lateranensi V. Sess. XI, Const. Pastor aeternus, 19 Dec. 1516; Cone. Trid., Sess. XXV. cap. 20, de ref. et contin. Sess. ΧΧλΓ, deer, de delectu cibor. r' Pontificale Rom. tit. de ordin. presbyt. iunct. Benedict. XIV Const. Ex quo, 14 Ian. 1747. K Scherer, 1. c. § 78. not. 68; Phillips, 1. c. § 81, p. 184 sq. Cavagnis, 1. c., II, p. 259, de iuraniento ab Episcopis guberniis ci­ vilibus praestando; N’ussi, 1. c. p. 139 sq.; Verinq, 1. c. § 61, η. IX. not. 11 sq. 122 TITULUS Hl 94. Notae historicae. Obligatio obedientiae cum sit adeo evi­ denter a clericis requisita, statim primis saeculis in canonibus ecclesiasticis inculcatur26. At promissio quaedam obedientiae canonicae a clericis, etiam scripto data, prima vice saeculo V reperitur2t>. Sacculo autem VII in Hispania nemo ad gradus ec­ clesiasticos assumptus est, nisi ante ordinationem et fidem ca­ tholicam profiteretur et sese regulis canonicis atque mandatis suorum Praelatorum obedientiam exhibiturum esse sollemniter sponderetso. Episcopi41 vero tempore consecrationis suae in manus con­ secratoris, qui ordinarie fuit Metropolitanus (cfr. cap. 13, X. de maior, I, 31) obedientiam promiserunt, et si ab ipso Romano Pontifice vel ex speciali illius mandato consecrati fuerunt, Ro­ mano Pontifici obedientiam iurarunt32. Ex saeculo IX Archiepiscopi quoque Romano Pontifici iuramentum obedientiae ca­ nonicae praestiterunt simulque professi sunt se suis Suffraganeis exhibituros esse adiutorium r·3. Inde autem ex saeculo XIII com­ muni hire54 et praxi statutum est. ut omnes Episcopi tempore consecrationis Romano Pontifici cum iuramento promitterent obedientiam. Quae formula iuramenti usque ad tempus Clementis V/// nonnullas vicissitudines et modificationes subiit, sed post novam illius revisionem a. 1596 factam usque ad nostram aetatem non Cfr. quoque Cone. Tolet. XVI (a. 693), c. 8, 9, 10. ubi omnibus clericis et laicis fidelitas erga regem inculcatur atque contra coniurationes et per­ duellionem grax’es poenae statuuntur. 23 Cfr. c. 38, 40 Apostol; c. 8. Cone. Chalced. (a. 451). -9 Cap. 3. X. de maior. I, 33 — Leon. M. Epist. (a. 446); Claeys, 1. c. р. 22 sq. 30 Cone. Tolet. XI (a. 675), c. 10 — c. 6. D. 23. 31 Cfr. de praxi non approbata saeculo VIII et IX in Italia et Gallia exigendi in ordinatione obedientiam iuramento promissorio confirma­ tam: Muratori, Antiquitates italic. VI, 371. 412; Capital. Ludovic! Pii. с. 16 (a. 818-819); c. 13. Cone. Cabil. (a. 813); Scherer. I. c. p. 445; Hinschius, 1. c. 32 Thomassin., Ί. c. P. II. lib. 2, cap. 44 sq.; Bianchi, < Della potestà e della polizia della Chîesa . t. V, p. 262 sq.; Hinschius 1. c., ubi complu­ res atl’ert singulares interpretationes, quas non efficaciter probat; Phillips et Scherer, 1. c. m Cfr. c. 4. D. 100; cap. 4, X. de elect. I, 6. 34 Cap. 13, X. de maior. I, 33; cap. 5, X. de iur. II, 24. DE OBLIGATIONIBUS CLERICORUM I , ; I I I I I i I I I I 123 iani est mutata. Solummodo interpretationes quaedam formulae ad meliorem intelligcntiam. et modificationes particulares, ut odium ab Ecclesia catholica averteretur, postea secutae sunt36. Cum a Concilio Tridentino 36 introductae essent novae le­ ges de fidei professione, cum illa etiam promissio obedientiae Romano Pontifici praestanda fuit coniuncta. Quae professio fi­ dei et sponsio obedientiae postea a Pio JV quoad formam accu­ ratius est definita et quoad personas obligatas non leviter exten­ sa: haud raro etiam ultra terminos iuris communis statutis par­ ticularibus fuit ampliata. Cui ampliationi praesertim illa accessil. quod etiam Episcopo sive Praelato ordinario speciali modo obedientia debita, promissione quoque et iuramento esset confirmanda. 95. Disciplina vigens. I. Subiectum, cui ab omnibus clericis imprimis obedientia debetur, est Romanus Pontifex37. Quam obedientiam spondere et iurare debent quicumque ad ordinem subdiaconatus promoventur in ipsa fidei professione atque ite­ rum cum de quolibet beneficio providentur atque etiam in plerisque officiis suscipiendis ad normam can. 1406 sq. Episcopo diocesano obediendum est in rebus ecclesiasticis ab omnibus clericis dioecesanis sive saecularibus sive religiosis, qui privilegio exemptionis non gaudent; imo ipsi clerici religio­ si exempti, ubicumque in casibus exceptis exemptio non habet locum. Qua in re tamen illa intercedit differentia, quod clerici religiosi etiam oi voti obedientiae Romano Pontifici sint subiecti (can. 499), Episcopo autem propter solam potestatem iurisdictionis in casibus exceptis debeant obedire, nisi Romanus Ponlifex Episcopo specialiter dederit potestatem, v. g. religioso fruenti induito exclaustrationis etiam ni noti obedientiae prae­ cipiendi (can. 639). ’ Phillips, 1. c. p. 193 sq.; Collect. Lac. t. HI. col. 108; Hinschius, Le. p. 211. K Sess. XXIV. cap. 1. 2, 12. de ref., Sess. XXV, cap. 2, de ref. : Cfr. cap. 1, 2, 3. de maior. I. 8. in Extravg. com.; cap. 5, X. de maior, et obed. I, 33; Synod, prov. Ruth. (a. 1891), p. 29, ubi iubet servare praxim ante presbyteratum emittendi iuranientiun fidelitatis atque obedienliae tum Summo Pontifici tum Ordinario proprio; Phillips. 1. c. p. 173 sq.; Holliueck, 1. c. 129, 26, 134, iunct. § 245. 124 TÏTULUS III Cardinalibus debetur obedientia a clericis, quos in ecclesiis suis titularibus sibi subiectos habent. Ibidem enim Cardinales obtinent potestatem, quae Ordinariis locorum in suis ecclesiis competit, ad debitum servitium ipsius ecclesiae (can. 240, § 2)?'. Clerici religiosi suis Praelatis tum vi noti obedientiae tum non raro etiam propter potestatem iurisdictionis sunt subiecti atque ad obedientiam praestandam obligati. Quodsi clerici re­ ligiosi exerceant curam animarum, obedientia erga Episcopum et Praelatum religiosum ordinanda est secundum praescripta can. 630 et 631 * Scholion. Si inter mandata diversorum Superiorum huma­ norum oriatur collisio, profecto in casu conflictus inter leges ec­ clesiasticas et leges civiles sine dubio leges ecclesiasticae prae­ valent iuxta normam definitam in Syllab. prop. 42. Si mandatum Romani Pontificis opponitur praecepto inferioris Praelati ec­ clesiastici. Romano Pontifici est obediendum. Cfr. cap. 2. de elect. I. 3, in Clem. At si Superiores ecclesiastici sint aequales. ex prioritate mandati (cfr. R. I. 54, in Sext.) obligatio obedien­ tiae videtur esse definienda, ut recte tenet Scherer, 1. c. p. 448. contra Phillips et Hinschius. Speciatim parochus religiosus, ex can. 630. in quaestionibus disciplinae religiosae stare debet prae­ ceptis Superioris religiosi, quoad curam animarum Episcopo obediat necesse est. II. Subiecta. quae ad obedientiam Romano Pontifici etiam cum iuramento promittendam obligantur, sunt imprimis Cardi­ nales tempore promotionis suae. Archiepiscopi ante pallii re­ ceptionem. Episcopi intra ritum consecrationis suae. Abbates et Praelati exempti ante benedictionis abbatialis receptionem, de­ nique omnes personae ecclesiasticae, quae fidei professionem. iuxta formam a Pio IV et Pio IX approbatam et in principio Co­ dicis relatam, iure communi can. 1406 aut iure particulari emit­ tere tenentur. Promissio obedientiae Ordinario sine iuramento facienda ex iure communi in sola ordinatione presbvteri iuxta ritum Pontificalis Romani est praescripta. a» Cfr. Const. Innocentii XII Rom. Pontif., 17 Sept. 1692, ubi antiqua iurisdictio valde fuerat limitata: Act. S. Sed.. XI, 511 sq. 3* Cfr. Benedicti XIV Const. Firmandis. 6 Nov. 174 4 et Leonis XIII Const. Romanos Pontifices. 8 Maii 1881. DE OHI.IOATIONIIIUK CLERICORUM 125 III. Vis atque ambitus illius promissionis obedientiae et ju­ ramenti fidelitatis, etiam in clericis, refertur tantum ad res licitas et ecclesiasticas40, praesertim illas quae in formula speciatim exprimuntur4142 . Quare liuiusmodi iuramentum obedientiae ne­ quaquam tempore medii aevi omnes Episcopos vel clericos con­ stituit vasallos aut nostra aetate dues in imperio quodam poli­ tico Romani Pontificis Praeterea obedientia canonica non ha­ bet vim voti religiosi, sed est promissio merae fidelitatis homini facta, ad quam accedit obligatio religionis, si iuramento sit con­ firmata. Obedientia canonica, quam clericus vel beneficiarius suo Epi­ scopo dioecesano praestare tenetur, generatim in hoc consistit, ut ipsius legibus et praeceptis, sententiis et correptionibus, doc­ trinis et monitis prompte obsecundet 43. Inter alia44 praeter ex­ pressam iuris sanctionem can. 143, 144, etiam vigore promissae obedientiae canonicae illud exigitur, ut clericus sine licentia sui Episcopi in aliam dioecesim non discedat derelicto servitio ec­ clesiae, cui in ordinatione addictus fuerat45. Quae licentia ab Episcopo in forma legitima est danda et absque iusta causa de­ negari nequit4C, aut iam concessa revocari contra naturalem ae­ quitatem. Inde tamen non infertur quod Episcopus clericum dioece40 Cfr. c. 2, Cone. Bracar, (a. 572) == c. 1. C. X, q. 3; cap. 11, X. de nff. et pot. iud. del. I, 29; cap. 28, § 3, X. eod.; Phillips, 1. c. p. 176 sq. 41 Cap. 4, X. de iureiur. II, 24, iunct. Pontificali Roman., tit. de conseer. electi in Ep., ubi reperitur forma iuram. Episcopi. 42 Cap. 17, X. de siinon. V, 3; cap. 11, X. de R. I. V, 41, ubi absolute homagium pro rebus spiritualibus reprobatur; Phillips, 1. c. p. 196 sq. 43 Cap. 2, 4, 9, X. de maior.; Heiner, 1. c. p. 32 sq. Cfr. Claeys, 1. c. p. 31 sq. 44 Benedict. XIV, cit. Const. Ex quo; Scherer, 1. c. p. 448. Quare ne­ quaquam promissio obedientiae canonicae clericorum vel beneficiariorum ad solam illam obligationem non discedendi restringi potest, at etiam arbitrarie ab Episcopo non est extendenda. 45 Benedict. XIV, cit. Const. Ex quo, iunct. Cone. Trid. Sess. XXIII. cap. 16 et declar. S. C. C. in ed. Richt. Cone. Trid. p. 207 sq., praesertim n. 4,6, decis. in caus. Tinen., 15 Mart. 1625 et in cans. Reat., 26 lan. 1833, unde iam deducebatur etiam sacerdotes ad titulum patrimonii ob necessi­ tatem vel utilitatem Ecclesiae ordinatos non habere absolutam libertatem discedendi. 44 S. C. C. in caus. Segncn., 13 Sept. 1749, 1. c. n. 2. 126 TITULUS HI sanum, qui certo loco non est adscriptus aut in determinato offi­ cio constitutus, sed forte relinquatur otiosus, invitum retinere possit, ne e sua dioecesi discedat et alibi paroeciam accipiat4’; quodsi propter necessitatem omnino eum in dioecesi retinere vel ad illam revocare velit, id facere non prohibetur, dummodo eidem de congrua provideat Cum maxime illi clerici, qui nulli dioecesi vel monasterio stabiliter adscribuntur. ab obedienlia canonica practice sint im­ munes. et ones dicantur perditae sine pastore 4tl, ideo unusquisque clericus suam habeat necesse est dioecesim vel societatem re­ ligiosam. cui sit incardinatus (can. 111. § 1). Inde quoque facile intelligitur, quare excardinatio ex dioecesi50 vel dimissio etiam voluntaria ex Ordine vel Congregatione religiosa non privato relinquatur arbitrio, sed formis legitimis sit adstricta. IV. Codex in particulari can. 128 declarat speciale obiectum in quo a clericis debetur obedientia et inde firmat potestatem Episcopi in illa obedientia imponenda, quae in iure praecedenti non erat clare expressa et in doctrina Doctorum satis erat con­ troversa-’. Agitur de impositione muneris per Episcopum cle­ rico facta, et de obligatione hujus illud suscipiendi et fideli­ ter implendi. Quae obedientiae obligatio asseritur de omnibus clericis, non solum de iis. qui nullum beneficium aut officium permanens in dioecesi habent, sed pertingit ad ipsos beneficia­ rios aut aliud officium in dioecesi habentibus. Quoad beneficiarios illa obligatio limitatur ad munera, quae cum oneribus beneficii sint compatibilia. nam legem fundationis Ordinarius sua ordi­ naria potestate immutare non potest (can. 1417. §2): et officia incompatibilia haberi non possunt (can. 156). At legem funda­ tionis iure Codicis52 non immutat Ordinarius qui oneribus a fun­ datore impositis beneficiario alia imponit munera cum illis com47 S. C. C. in cans. Ari min.. 5 Dee. 1574. in caus. Ferrar., 12 lun. 1604, 1. c. n. 3. 4S S C. C., in caus. cit. Reatin.; Scherer, 1. c. p. 149 sq. ‘ft Cfr. c. 18, Cone. Roman, (a. 826) = c. I, D. 72. •° Cfr. de excardinatione e dioecesi: can. 112 sq., iunct. caus. select. S. C. C., ed. Lingen et Reuss, p. 147 sq.; Act. S. Sed., XIII, 522 sq., XVI. 534; Arch. f. k. K., t. 33. p. 389 sq.; S. C. C. 20 Iui. 1898; Hoffmann, in Act. theol. Oenipont. t. 24, p. 92 sq. (de excardinatione). 51 Cfr. Claeys Boùùaert, 1. c. p. 274 sq., 353 sq. 12 De iure praecedenti cfr. Claeys Boûùaert, I. c. p. 354 sq. DE OBLIGATIONIBUS CLERICORUM 127 patibilia; quin imo retentis illis oneribus beneficium simplex pot­ est Ordinarius convertere in curatum (can. 1430. § 2). Multo ma­ gis nihil obstat, quominus illa munera imponat clericis non be­ neficiariis, tametsi ordinatis titulo patrimonii et a fortiori si fuis­ sent ordinati titillo servitii ecclesiae seu dioecesis (cfr. can. 981); nam sacerdotes ordinantur propter populi spirituales necessita­ tes et qua tales Episcopi mandatis tenentur obedire in iis quae spectant ad bonum animarum et regimen dioecesis ipsis concre­ ditum ss. Haec autem Ordinarii potestas restringitur ad casum, quo id exigat necessitas ecclesiae nec adsit in clerico legitimum im­ pedimentum ab illo munere suscipiendo excusans; cuius rei in­ dicium definitivum est penes ipsum Ordinarium, non penes cle­ ricum. V. Recursus contra gravia et iniusta mandata proprii Prae­ lati ecclesiastici ad Superiorem altiorem in foro canonico ex na­ tura rei clericis permittitur 54; at poenae quoque in clericos inobedientes, quatenus in iure certis delictis non iam sunt statutae, prudenti arbitrio competentis Superioris ecclesiastici pro gradu contumaciae, v. gr. etiam censurae sunt decernendae 55. Art. 2. - De honestate externa clericorum (c. 136) $ I. De vestitu et habitu externo clericorum 96. Principia fundamentalia. Quamvis pro diversitate tempo­ rum et locorum varius semper fuerit habitus clericorum, tamen principia, quibus disciplina ecclesiastica innititur, mutationi non sunt obnoxiaEtenim habitus clericorum generatim honestus sit oportet (cfr. Cone. Trid. Sess. XXII, cap. 1, de ref.), atque pro­ prio congruens ordini (cfr. cap. 2, h. t. in Clem.), ut per decen­ tiam habitus extrinseci morum honestas ostendatur; denique non “ Cfr. Benedicti XIV Const. Etsi minime, 7 Febr. 1724; Const. De­ claratio, W Mart. 1746; Inst. eccl. 31; Cone. Plen. Americ. Lat. tit. 3, c. 12. ‘ Cfr. Deer. lib. V, tit. 31, de excessib. Praelat.; cap. 13, X. de maior, et ob. Cfr. can. 2220, cap. 2, 5, X. de maior, et obed.; Cone. Plen. Baltimor.Ill (a. 1884), n. 38; Phillips, 1. c. p. 180 sq.; Scherer, 1. c. p. 449. * Thomassin., 1. c. P. I, 1. 2, cap. 52, n. 10. 12« TITULUS III laicalis sit. sed vere clericalis iuxta ordinationem Ecclesiae (cfr. Cone. Trid. Sess. XIV, cap. 6. de rei'.), atque a modis mundanis omnino alienus;,τ. I 97. Notae historicae \ Primis fere quatuor vel quinque sae­ culis religionis Christianae vestes, quibus clerici extra functio­ nes sacras et liturgicas utebantur, a communibus laicorum ves­ tibus ad summum modestia et simplicitate '°, non forma et colore speciali distinguebantur. Et profecto ipsa temporii] Π ratio postulavit, ut clerici a laicis per habitum externum non secer­ nerentur. Saevientibus enim persecutionibus ipsi sese tyrannis ad necem obiecissent. si manifesta signa clericatus etiam in vita communi retinuissent. Qui mos, procellis persecutionum sedatis, non illico est mu­ tatus. Nam vel ipse Caelestinus Papa in epistola data ad Nar­ bonensem Episcopum a. 128 reprehendit morem, quo clerici pro tunica et toga romana monachorum uestes affectabant. Inde au­ tem a saeculo V et VI clerici coeperunt gestare vestes peculiares, quibus a laicis discernebantur. Quae immutatio inducta est per barbarorum incursiones. Cum enim barbari, qui saeculo IV et V Romanum imperium invaserant, vestibus breuioris formae ute­ rentur, clerici, cum iure Romano uterentur, etiam longiores ves­ tes romanas retinuerunt. Qua constantia clericorum in servan­ dis traditionibus antiquis, non studio rerum novarum, discrimen inter habitum laicalem et clericalem paulatim ex saeculo VI est introductum. Plurima Concilia provincialia istam praxim in­ culcarunt atque explicarunt . Id vero sollemni quadam ratio­ ne factum est c. 16 Cone. Later. IV (a. 1215) = cap. 15, X. h. t. Quod decretum (’.one. oecumeniei mox ad compilationem au­ thenticam Gregorii IX translatum et a multis Conciliis provin57 Collect. Lac. v. v. Clerici vel Sacerdos v. g., t. IV. v. Clerici, n. 32 sq. (Cone. prov. Galliae); Synod. Sciarf. (a. 1888), p. 204 sq. (de clericorum habitu). 88 Thomassin., 1. <·. P. I. 1. 2. cap. 43. sq.; Benedict. XIV, Inst. eccles. 71, De Synod, dioec.. 1, XI. cap. 8; Kraus, 1. c. t. II. p. 181 sq.; Wilpert. D. Gewandung der Christen; Armellini, Lezioni di ârcheologia cristiana », p. 419; Hinschius, 1. c. t. V. p. 893 sq. 0 Cfr. c. 15. qui adseribitur alicui Cone. Carthag. IV. a. 398, non exis­ tent! ; Hefele. 1. c. t. II. p. 68 sq. Cfr. c. 20, Cone. Agath., a. 506 = c. 22, D. 23; c. 5, Cone. Matisc. a. 581; c. 7, Cone, plenar. German., a. 742; c. 3, Cone. Boman., a. 743. DE OBLIGATIONIBUS CLEHICOHUM 129 vialibus innovatum *“ dcnuo in Clementinis (cap. 2, h. t.), fuit confirmatum, sed iustae immutationis, v. g. quoad manicas pen­ dulas, habita est ratio. Praxi et legibus Ecclesiae tandem effectum est ut, repro­ batis non paucis abusibus et levitatibus, vestis longa et cAausa ' sive talaris, non diversorum nimisque splendidorum colorum fieret de iure habitus ordinarius clericorum. Inde ex fme saeculi XV atque multo magis ex sacculo XVI etiam disertis verbis in statutis particularibus color niger habitus clericalis praescribi­ tur2. Concilium Tridentinum in iure antiquo quoad substan­ tiam nihil immutavit, sed innovando et ampliando sanctiones Clementis V, Sess. XIV, cap. 6, de ref., prohibet, ne clerici vestes etiam publice deferant laicales; insuper personis ecclesiasticis 1. c. nominatis praescribit, ut honestum habitum clericalem de­ ferant illorum ordini et dignitati congruentem iuxta ipsius Epi­ scopi ordinationem. Quam generalem Cone. Trid. sanctionem postea Sixtus V, Const. Cum sacrosanctam, 9 Ian. 1589, ampli­ ficavit et disertis verbis habitum talarem clericis praescripsit. Quae Constitutio Sixti V, cum interpretatione usuali aliquantu­ lum benigniore quam littera legis sonat, et citatum decretum Cone. Trid. constituebant normam, quam S. C. C. (Cone. Trid. in ed. Richt., p. 92), et recentiora Concilia provincialia (cfr. Collect. Lac., 1. c. in font.) inculcarunt. A qua norma etiam in schemate Concilii Vaticani non est recessum. Cfr. Martin, 1. c. in font. 98. Disciplina Codicis. I. Sine distinctione inter clericos mi­ nores et maiores Codex omnibus promiscue clericis imponit ob­ ligationem deferendi decentem habitum ecclesiasticum secun­ dum legitimas locorum consuetudines et Ordinarii loci prae­ scripta. Quinam sit quoad formam habitus ecclesiasticus non de­ finitur in particulari, sed tantum illo principio generali quod sit habitus, qui ex legitima loci consuetudine et ex praescripto Or­ dinarii loci habeatur ut verus habitus ecclesiasticus63 non con­ fundendus cum laicorum habitu. Usus vestis talaris saltem prae« Hefele, 1. c. t. III, p. 36, 54; t. IV, p. 20, 23; t. V, p. 127. Ώ Const. Synod. Ecd. Paris., a. 1495; Cone. Mediol. I (a. 1565). c. 17,23. K Cfr. Cone. Trid., Sess. XIV, cap. 6. de ref. cum decis. S. C. C., in ?d. Richf.. 1. c.; cap. 2. h. t. in Clem.; Benedict. XIV, Inst. eccl. 21, 34. 71 : 1311 TITULUS Ill scribitur (can. 811, § 1) pro celebratione missae; quae praescrip­ tio videtur ob paritatis rationem pertinere ad quaslibet sacras functiones, ut satis clare deducitur ex declarat. S. C. Cons, pro Canada, 31 Martii 1916 (A. A. S., VIII, 148), ubi vestis ta­ laris communi lege in sacris functionibus unice adhibenda di­ II illo iure communi tunc exsistentiM congruit ius citur; porro cum Codicis quoad formulam qua habitus ecclesiasticus praescribi­ tur. Ex eadem Instr. S. C. Cons, sequitur, clericum, qui ut pe­ regrinus, v. gr. itineris causa, in aliena dioecesi versatur, posse ibi vestem suae dioecesis retinere, licet diversam ab ea quae iu tali loco est praescripta; sed potest etiam clericus se conformare usibus loci in quo versatur nec ob hanc unam causam a proprio Ordinario reprehendi aut puniri potest. Nulla pariter fit distinctio in Codice inter clericos beneficia­ rios et alios clericos; unde relate ad minores clericos non be­ neficiarios ius rigidius potius introductum est. (Cfr. Benedic­ tum XIV, De Syn. dioeces., 1. XII, cap. 3). Scholia n. Circa usum collaris Romani femoralium cin­ guli, birreti, pallii, baculi, leges dioecesis vel provinciae vel pro­ batae consuetudines sunt attendendae. Prudenter quoque com­ plures Episcopi clericis prohibuerunt vestes clericales commo­ dare, ne forte alii personam clerici simularent; merito quoque laicis, etiam religiosis, gestationem collaris Romani interdi­ xerunt II. Clerici minores, qui propria auctoritate sine legitima cau­ sa habitum ecclesiasticum et tonsuram dimiserint, nec, ab Ordi­ nario moniti, sese intra mensem emendaverint, ipso iure a statu clericali decidunt (can. 136, § 3). Clerici vero maiores hac in re Ferraris, 1. c. v. Clericus, art. 1. n. 26; Putzer, Facult. Apost., 1. c. n. 167. Cfr. etiam Decret. S. C. C. d. 28 Jul. 1931, De habitu ecclesiastico a clericis deferendo; A. A. S., XXIII, 336. 64 Cfr. Benedict. XIV, Inst. 34. 71, De Synod, dioec., 1. XI. c. 8; Col­ lect. Lac., t. III, v. Sacerdos n. 61 sq., t. IV, V, v. Clerici n. 32 sq.; t. V. v. Sacerdotes n. 45 sq.; t. VI. v. Clerici n. 46 sq.; Instr. Eyst., n. 566. Collect. Lac., t. V, coi. 52; Instr. Eyst., n. 566 et cit. Instr. S. C. Cons, pro Canada. «e Collect. Lac., t. V, coi. 200, 909. ; Laurin, Der Coelib. d. Geistlichen; Schnitzer, Katli. Eher., p. 454 sq. — Koskouùny, Coelib. et breviar.; Krauss, Beal-Enryklp., v. Coelibat; Thomussin., 1. c., P. I, 1. 2, cap. 60 sq. 102. Coelibatus prout imponitur clericis perlinet ad obliga­ tiones positivas; ipsa tamen adeo praecipua est et clericalis sta­ tus tam singulare existit ornamentum ut sub proprio capite et rubrica mereatur tractari. Art. I. Dr coelibatu clericorum (c. 1.32) 103. Coelibatus, si sensu stricto accipiatur, nequaquam est tantum obligatio ex lege diuina quibusvis hominibus solutis im­ posita omnem incontinentiam vitandi et castitatem colendi. quamdiu in illo statu libere, et de [acto perseverant, sed proxi­ me est illa obligatio, quam clericus vel beneficiarius habet, ex lege quadam ecclesiastica sibi imposita, abstinendi a matrimo­ nio, aut si matrimonio iunctus sit. saltem ab illius usu. Quam obligationem coelibatus .S’. Leo hisce verbis aptissime describit: Et qui habent (uxores), sint lanquam non habentes, et qui non habent, permaneant singulares ·. 1 Cfr. e. 1, D. 32; Laurin, 1. c. p. 13. 137 DE OHI.KiATIONIliUS CI.EHICOHIM Al ista obligatio negativa abstinendi a matrimonio aut eius usu perfectissimum gradum coelibatus clericorum non compre­ hendit. Is enim consistit in positiva obligatione iure ecclesiastico certis clericis imposita servandi perfectam castitatem vero volo continuatam '. Quae obligatio positiva coelibatus est causa et fundamentum perfectum negativae illius obligationis. Ecclesia autem, ut istum effectum separationis clericorum a matrimoniis eo securius et ellicacius consequeretur, legem suam certis cleri­ cis matrimonium prohibentem atque obligationem iuris divini ex nolo ortam abstinendi a matrimonii celebratione munire po­ tuit irritante lege ecclesiastica, qua matrimonium forte attenta­ tum plane nullum et invalidum redderetur. Π. Divisiones. Pro diversis gradibus, quibus obligatio coeli­ batus clericis et beneficiariis imponitur, utiliter videtur esse dis­ tinguenda praxis Ecclesiae occidentalis a disciplina Ecclesiae orientalis. Porro secernenda est obligatio non contrahendi ma­ trimonium ab obligatione non utendi matrimonio iam contracto, obligatio absoluta et perpetua coelibatus in clericis maiorum or­ dinum ab obligatione conditional a et temporanea in beneficiariis minorum ordinum. Praesertim vero distinguenda est obligatio coelibatus orta etiam ex volo perfectae castitatis ab obligatione, quae sola lege ecclesiastica, sive absolute sive conditionate data, inducitur. § I. De coelibatu clericorum maiorum ordinum • * WJ ] 101. Principia fundamentalia. I. Si Ecclesia catholica gene­ ratim a clericis maioribus exigit, ut perfectum coelibatum ser­ vent. principale et inconcussum fundamentum huius disciplinae ecclesiasticae est certa et indubitata doctrina catholica de honeslate, possibilitate atque etiam praestantia status coelibatus et oirginilatis, si cum statu coniugali comparetur1 *3. Quae doctrina catholica manifeste comprobatur ipso exem1 Lehmkuhl, Theol. mor. II, n. 618; Dilfjskron in Analecl. eccl. (a. Kl. I, p. <333 sq. (a. 1894), t. II, p. 42 sq. 3 Cone. Trid., Sess. XXIV, can. 9. de doctr. matr.; Palmieri, De imitrimon. christ., p. 26 sq.; Laurin, c. p. 27 sq.; 42 sq., 183 sq.; Phillips, I c. i 63; Pohle, Lehrb. der Dogm., t. III. p. 583 sq. Cfr. etiam Alloc. Consist. Benedicti XV, 16 Dec. 1920, Λ. Λ. S., XII, 587. 138 TITULUS in plo Christi Domini, Apostolorum, tot sanctorum Episcoporum el sacerdotum. Accedunt clara el aperta testimonia Christi Do­ mini et Apostolorum atque declarationes totius Ecclesiae catho­ licae. Denique eadem doctrina eruitur ex intrinseca natura coe­ libatus et virginitatis. Quo solido fundamento iacto procul du­ bio etiam aliae rationes Ecclesiam ad introducendum coeliba­ tum moverunt, minime vero illa motiva Ecclesiae sunt tribuen­ da, quae ab acatholicis gratis sunt conficta 4. II. Summa autem convenientia coelibatus clericorum nequit negari, si attendatur imprimis dignitas sacerdotii novi testamen­ ti. Nequaquam enim carnali generatione, ut in vetere testamen­ to, sed spirituali vocatione assumuntur sacerdotes novae legis. Porro ipsis incumbit celebratio sacrificii eucharistici, in quo vic­ tima immaculata Deo offertur. Quodsi iam in vetere testamen­ to sacerdotes, dum in templo officiis suis fungerentur, a matri­ monio abstinuerunt, quanto magis virginitas sacerdotibus novi illius et purissimi sacrificii eucharistici convenit. Praeterea sa­ cerdotibus commissa est cura animarum, defensio iurium Eccle­ siae. aliaque gravissima officia spiritualia, quae sine magnis incommodis exerceri non possunt et a clericis coniugatis diffi­ culter suscipiuntur. Denique si universus clerus esset coniugatus. facile via aperiretur ad haereditariam successionem in officiis Ec­ clesiae, ad dilapidanda bona ecclesiastica in favorem uxoris, pro­ lis. consanguineorum atque ad negligendos pauperes Christi. III. Denique si ab ipsis hostibus capiendum est consilium. coelibatus clericorum denuo omnibus catholicis praeclare com­ mendatur. Qui enim impugnant coelibatum, vero odio in Eccle­ siam catholicam agitantur, miseris et futilibus utuntur argu­ mentis et a calumniis et iniuriis non refugiunt. 105. Notae historicae '·. I. Christus Dominus et suo exemplo et sollemni doctrina castitatis perfectae servandae consilium de­ dit6. Quod consilium S. Paulus et ipse prompta voluntate est se­ cutus et aliis Christianis, ut eiusdem consilii sectatores essent, mira facundia suasit. Cfr. I Corinth. VII, 7. 25 sq. Quare mirum • Hinschius, 1. c. t. I. p. 153, aliique v. g. Holzendorff, Schulte, quo­ rum refutationem habes apud Laurin, 1. c. p. 183 sq. 5 Laurin. 1. c. p. 63 sq., 116 sq.: Scherer, 1. c. p. 388 sq.; Phillips, 1. c. 64: '/.accaria. I. c.; Thomassin., I. c.; Funk. Kircheng. Abh.. t. I. p. 121 sq. •; Matth. I. 18 sq.. XIX. 1 sq„ 10 sq.; Luc. I, 26 sq. ___ hi: OBLIGATIONIBUS CLERICOHUM 139 non est quod vocationem Christi ad statum virginitatis praeser­ tim ii viri secuti sint, qui c.r officio legationem Christi et opus Apostolorum continuant, i. e. clerici. Inde autem inferri nequit primis temporibus religionis christianae viros matrimonio iunctos fuisse a clero exclusos, dummodo iidem fuerint unius uxo­ ris mariti. Cfr. 1 Timoth. 111, 2; 'Fit. 1, 6. Tot enim viri coelibes. quot ad ministerium ecclesiasticum requirebantur, non sunt re­ perti, atque leges Romanae contra coelibatum et orbitatem non leve fuerunt impedimentum 7. Quare clerici coniugati, qui aeta­ te iam provecta ad clerum fuerunt assumpti, ex laudabili more d consuetudine inde ab aetate Apostolorum ab usu matrimonii abstinuerunt. Quo sensu facile admittitur coelibatum esse insti­ tutionem quandam apostolicam 8. At certis et concludentibus argumentis hucusque non est probatum generali et expressa lege ab ipsis Apostolis9 lata eosdem clericos coniugatos ad illam abstinentiam illico stricto iure fuisse obligatos10. Illud autem certum est. quod ex consue­ tudine. vim verae legis habente, iam saeculo IV in Ecclesia occi­ dentali. diu ante Siricium Papam, clerici coniugati maiorui II or­ dinum ab usu matrimonii essent exclusi et ad coelibatum ser­ vandum obligati. Id obtinuit etiam in iis regionibus orientali­ bus, ubi canones ecclesiastici accurate observabantur11. Multo­ que minus dubium existere potest quin, vel ipso teste Paphnutio, ex antiqua traditione12 viri soluti et coelibes, qui ad ordines maiores fuerunt admissi, postea eodem rigore sint a matrimonio Waller, Geschichte d. roem. Rechts, n. 640. * Suarez, 1. c. h. tit.; Laurin, 1. c. p. 63 sq.. 116 sq.; Schiivietz, in Arch, f. k. K., t. 78, p. 313 sq., ubi exceptiones proponit contra Funk, 1. c.; Ph. Hergenroether-Holliveck, 1. c. p. 254, not. 5, i. f. potius inclinat in sen­ tentiam a Bickel contra Funk propugnatam. 9 Quare etiamsi Apostoli, qui matrimonio iuncti fuerunt, usum ma­ trimonii dimiserunt, huiusmodi exemplum vini legis non habuit, licet ad inducendam praxim et observantiam multum conducere potuerit. 10 Instr. S. C. de Prop. F., 24 Mart. 1858, in Collect. S. C. de Prop. Fid., n. 230; Laurin, 1. c.; Scherer, 1. c. p. 388; Funk, 1. c. 11 Epiphan. (t a. 403), Panarion, Haeres. 59, cap. 4; Socrates, Histor. eccl., I. V, cap. 22. u Cfr. de historia Paphnutii in Concilio Nicaeno; Hefele, 1. c. t. I. p. 431 sq.: Laurin, 1. c. p. 101 sq.: Scherer, I. c. p. 389. 140 TITULUS III contrahendo prohibiti, quo maioribus clericis coniugatis secun­ dae nuptiae fuerunt interdictae l3. Cum in non paucis clericis primitivus ille fervor refrigesce­ ret !f, expressis et scriptis iuris sanctionibus obligatio coelibatus clericis maioribus fuit inculcanda, non denuo imponenda. Pri­ ma illa expressa lex r coelibatus gravi sanctione poenali munita pro Episcopis, presbyteris, diaconis aliisque clericis, etiam coni ligat is. positis in ministerio, i. e. in servitio altaris, contine­ tur c. 33. Conc. Illiber. (a. 300-306). Cfr. Hefele, 1. c., t. I, p. 168 sq. Cui sanctioni eodem saeculo mox aliae accesserunt, inter quas principem locum occupat epistola Siricii Papae ad Himerium Tarraconensem Episcopum (a. 385) = c. 3. 4, D. 82 le. Quodsi canonibus hucusque commemoratis subdiaconi legi coelibatus expresse non subiiciuntur, certe in cit. can. Conc. Il­ liber. iam aequivalenter15 *17 et tandem can. 25 Conc. Carthag. (a. 419), etiam disertis verbis comprehenduntur. Leo M. autem (a. 446) in epist. ad Anastas.Thessalonic. cap. 3. 4, adeo certo supponit obligationem subdiaconorum ad coelibatum servan­ dum, ut exinde petat argumentum, quo obligationem superiorum graduum demonstret. Cfr. c. 1. D. 32. Versus finem saeculi VI profecto Gregorius M. (a. 591) ob sapientes rationes immutavit legem a Pelagio II (a. 588) subdiaconis coniugatis Siciliae datam, atque futuro tempore etiam a subdiaconis illius insulae coeli­ batum servandum esse statuit,w. Inde a tempore Gregarii M. lex coelibatus ex iure communi in Ecclesia occidentali Episcopos, presbyteros, diaconos, subdiaconos eosque solos obstrinxit neque unquam ad alios clericos fuit extensa, sed tantum novis atque iteratis sanctionibus confirma15 Cfr. de clericis minoribus: C. 27 Apost. et c. 11 Conc. Chalced. (a. 451); de clericis maioribus: C. 1 ('one. Neocaesar. (a. 314-325) et c. 10 Conc. Ancyr. (a. 314). 14 Bickell, in Act. theol. Oenip.. t. II. p. 51 sq.; /’//. Hergenroether-Holllueck, L c. 15 Dilffskron, 1. c. t. I. p. 337 sq. de coelibatu lege ecclesiastica prae­ scripto. ’ Cfr. quoque lunae. I epist. ad Exup. Tolosan. (a. 405). cap. 1 = c. 2* D. 82, ad Victric. Rothomag. (a. 404). cap. 10 —c. 4. D. 31. i" Cfr. Hefele, 1. c. t. I. p. 168 sq. is Cfr. c. 1. D. 28; c. 1. D. 31; c. 2. I). 32: c. 2, C. XXVII. q. 2; Laurin. I. c. p. 78. I 141 DE OBLIGATIONIBUS CLERICORUM Ia”. At sacris canonibus de coelibatu latis, praesertim in saecu­ lo X et XI, praxis clericorum parum fuit conformis. Quare a Ro­ manis Pontificibus, praesertim a Benedicto VIII (a. 1022), Leone IX (a. 1051), Nicolao II (a. 1059), Alexandro II (a. 1063) atque imprimis a Greg. VII (a. 1071) ei usque successoribus novis le­ gibus, intrepida vi et constantia etiam execution! mandatis, coe­ libatus in clero restauratus est. Cfr. v. g. c. 5 sq., D. 32. Quae sa­ lutaris reformatio in Conc. oecumenicis et compilationibus au­ thenticis Decretalium denuo approbata20 profecto subsequenlibus saeculis non ubique parem sortita est effectum; at certe usque ad pseudoreformationem saeculi XVI non amplius eadem vi impugnata est atque saeculo XI. Pseudoreformatoribus autem Ecclesia in Conc. Trid. Sess. XXIV, can. 9, de doctr. matr. oppo­ suit sollemnissimam coelibatus approbationem neque unquam usque ad nostram aetatem suam de coelibatu clericorum disci­ plinam immutavit. II. Longe diversa est historia coelibatus in Ecclesia orientali. Quamvis enim ibidem antiquis temporibus, saltem in illis regio­ nibus. quae melius servarunt sacros canones, eadem vigeret dis­ ciplina atque in Ecclesia occidentali21, paulatim ex saeculo IV. V. VI. mitior quaedai II praxis altiores egit radices22. Quae disci­ plina laxior, praesertim in regionibus haeresi Ariana aliisque dissidiis dogmaticis perturbatis, eo maiore facilitate et celeritate propagata33, tandem a Conc. Trullano (a. 692), quod inter Grae­ cos summa auctoritate pollet, etiam can. 13 expressa lege eccle­ siastica ita approbata est, ut presbyteri, diaconi, subdiaconi suo matrimonio ante ordinationem contracto etiam postea uti licite possint2'. Patres Concilii Trullani. can. 13 de coelibatu lato, pro-, fecto vel ipsa forma modum excesserunt atque Ecclesiae Roma* / ” Cfr. c. 6 Conc. Tolet. VIII (a. 653); c. 2 Gone. Roman, (a. 826); Laurin.1. c. p. 118 sq.; Scherer, 1. c. p. 391. N f.fr. c. 3. 21, Conc. Later. 1 I I ! ) I I 114. Officii divini recitandi obligatio clericis imposita, liccl sit obligatio positiva, non tamen directe ordinatur ad hoc ut cle­ ricus exerceat virtutem orationis per speciale pietatis exercitium; sed potius respicit speciale ministerium clericis commissum orandi nomine Ecclesiae, in qua publica oratione continetur op­ timus actus cultus divini. Quare haec obligatio positiva optimo iure sub speciali capite et propria rubrica tractari potest. 115. Principia fundamentalia. Si ex una parte Ecclesia uni­ versis clericis privatum studium orationis vehementer commen­ dat et non raro specialia pietatis exercitia praescribit, sapienti consilio clericis maioribus et beneficiariis committit publicam orationem1 in persona Ecclesiae exercendam. Ecclesia enim est Corpus Christi mysticum, in quo omnes unum sumus in Christo et ideo etiam per modum unius societatis Deum colere debet. Quare quemadmodum nomine totius Ecclesiae semper et ubique unum offertur sacrificium eucharisticum. ita etiam tota Ecclesia nomine communi Deum deprecetur necesse est. Quae oratio Deo singulari ratione est accepta, quod Christo Domino offeratur ab Ecclesia, sponsa ipsius sancta semperque grata. Denique communis illa et publica oratio ex eo maiorem habet vim et efficaciam. quod preces publicae multum augeant devotionem et caritatem. Qui praeclarus scopus orationis publicae ab Ecclesia aliter obtineri non potest, nisi per deputationem personarum, quae ex officio et nomine Ecclesiae publicam orationem exerceant. Quae deputatio Ecclesiae ad publicam orationem non est necessario ordo quidam clericalis. Hinc psalmistae in Ecclesia saltem occidenlali non habuerunt proprium quendam ordinem minorem. sed simplex officium2. Ecclesiae quoque est preces eârumque I 1 S. Thomas. Summa theol. II·, 11“ q. 83, art. 12, P. III. q. 82, art. 6; M Suarez, De virt. et stat, relig. tract. IV, lib. 4; Thalhofer, Handb. d. k. Liturgik. t. II, p. 345 sq.; Baeumer, Gesch. d. Brev., p. 6 sq. 2 Suarez. 1. c. cap. 9, n. 4 sq.: Thalhofer. 1. c. p. 346 sq. DE OBLIGATIONIBUS CLERICORUM 159 formam, tempus, locum determinare, ut vera et perfecta ha­ beatur oratio publica. Dubitari autem non potest, quin clerici in sacris ordinibus constituti et beneficiarii ecclesiastici aptissimae sint personae, quibus oratio publica committatur. Clerici enim maiorum ordi­ num vi ordinationis suae sunt personae sacrae et ad altaris minis­ terium sacrasque functiones deputatae: beneficiarii autem sunt magistratus publici, per quos insigni modo Ecclesia repraesen­ tatur. Praeterea iidem huiusmodi oratione publica obligationi orandi, omnibus hominibus impositae, insigni modo satisfaciunt simulque sibi et aliis praeclara comparant praesidia, quibus ad gravia sui status onera corroborantur atque in dies excitantur. 116. Notae historicae s. Quemadmodum cultus novi testa­ menti quoad sacrificium eucharisticum in vetere testamento suos habuit typos, ita etiam officium divinum legis gratiae ante Christi adventum praeformationem quandam consecutum est. Nam in vetere quoque testamento certae horae diei ex ritu publico orationi fuerunt destinatae3 4. Quare inde a temporibus Aposto­ lorum hora tertia, sexta, nona diei precibus fundendis fuerunt deputatae5. Quibus orationibus accesserunt preces matutinae et vespertinae etiam communes, et praelucente exemplo Christi Domini, qui in oratione pernoctabat (cfr. Lucas VI. 12). saltem ex saeculo IV in coenobiis oratio quoque nocturna fuit introduc­ ta. Cui orationi nocturnae successit oratio matutina (laudes). et cum in Monasterio Bethlemitico tempus inter orationem ma­ tutinam et preces horae tertiae videretur esse nimis longum, in­ serta est illa hora, quam nunc vocamus primam, ad instar secun- i 3 Roskoudny, De coelibata et breviario; Bona, De divina psalmodia; Grancolas, Commentarius historicus in Rom. Breviar.; Van der Stappen, Sacra liturgia; Duchesne, « Origines du culte chrétien », ch. 16; Thalhofer, 1. c. p. 350 sq.; Kirchenlex., v. Brevier; Kraus, Real-Encykl. v. Gebet; Thomassin., 1. c. P. I, 1. 2, c. 71 sq.; Batiffol, «Histoire du Bré­ viaire» (a. 1893); Baeumer, Geschichte des Breviers (a. 1895), cuius ope­ ris prodiit versio gallica aucta et emendata per P. D. Reg. Biron, O. S. R.: < Histoire du Bréviaire ». 4 Thalfhofer, 1. c. p. 354 sq.; Baeumer, 1. c. p. 14 sq.; Schegg, Bibl. Archaeol. p. 469 sq. * Act. Ap. S., II, 15. Ill, 1, X, 9, 30; Tertull., De orat., cap. 25. De ieiun., cap. 10; Baeumer, 1. c. p. 31 sq. 160 TITULUS III ; resp. S. C. Inq. 17 Nov. 1875, allegatum a D'Annibale, Summula P. III, n. 157; Ballerini-Palmieri, 1. c. p. 356 sq. Cfr. indulta S. C. Inq. 1 Apr. 1857; S. C. C. 6 Iui. 1885. « Act. theol. Oenip. t. I, p. 287. M S. C. Ep. et Reg. 30 lan. 1846; Act. theol. Oenip. t. 18, p. 149 sq.; Lehmkuhl, 1. c.; D’Annibale, 1. c. Cfr. quoque Cone. prov. Smyrnens. ia. 1869) in Collect. Lac. t. VI, coi. 575. 176 titulus in cietates industriales videntur comprehendi, in quibus clericus vere per alios exercet illam speciem negotiationis minus pro­ priam clericis pariter interdictam, vi cuius res emptae per fa­ mulos conductos immutantur et carius venduntur, v. g. in fa­ brica chartae45. Codex existentem controversiam non dirimit, imo variis lo­ cis (v. gr. can. 594 § 2. 1539. § 2) commemorantur tituli, nulla facta distinctione inter diversa titulorum genera; cuius silentii optima habetur ratio in hoc quod res dependet a particularibus circumstantiis, quae difficulter unica generali formula compre­ hendi possunt. Cum ergo plures doctores tam ante quam post Codicis promulgationem censeant clericum non negotiari per se nec per alium, si gerendis societatis negotiis nullo modo intersit adeoque nec per se nec per alium, cius nomine agentem, coetui generali sociorum, in quo negotia definiuntur, assistat, et a S. Sede nullum prodierit responsum rem universaliter definiens, concludendum videtur agi de prohibitione dubia, dubio iuris. quae ex can. 15 non obligat, modo agatur de societatibus ho­ nestum finem prosequentibus. Cfr. Ferreres, Inst. can. I. 305; Verm.-Cr., Epitome, I, n. 260; Maroto, Inst. I. can. I, n. 572. IV. Quoad poenas ob prohibitam negotiationem inflictas, nunc standum est can. 2380. ubi dicuntur decernendae prudenti arbitrio Ordinarii. Art. 3. De ciuibus et militaribus officiis clericis prohibitis (cc. 139. §§ 3-4, 137, 141) 129. Principia fundamentalia. Clerici et beneficiarii, cum sa­ cra ordinatione et oflicio ecclesiastico sese servitio Ecclesiae manciparint, per susceptionem officiorum civilium vel militarium sese ingerunt negotiis a statu suo manifeste alienis. Porro rari sunt homines, qui unum officium sive ecclesiasticum sive civile perfecte expleant; multo minus igitur quis idoneus est, qui utro­ que officio bene fungatur. Imo facile fit, ut cum gravissimo dam­ no Ecclesiae et ordinis perturbatione temporalia officia magis t 45 S. C. C. in caus. Amalphit. 6 tun. 1840. apud Lingen et Reuss, 1. c. n. 122. . DE OBLIGATIONIBUS CLERICORUM 177 curentur quam spiritualia. Denique praesertim illud habetur incommodum, quod libertas et disciplina Ecclesiae periclitentur. Clerici enim officiis civilibus locupletati iam dependent a potes­ tate civili et dominis temporalibus, suis autem Praelatis ec­ clesiasticis leviter subiecti non iam facilem et promptam prae­ stant obedientiam. 130. Notae historicae. Dominante superstitione in universa republica Romana, Christiani publicis officiis fungentes gravibus sese exposuerunt periculis. Publica enim officia cum sacris pa­ ganorum haud raro intime fuerunt connexa. Quare primis sae­ culis nonnisi laici fuerunt, qui frequentius quam par erat of­ ficia publica ambirent46. Inter Episcopos Paulus Samosatenus (a. 269) primus fuit, cui obiiceretur, quod simul cum Praelatura ecclesiastica obiret publicum officium ducenarii47. Quae res mul­ tum mutata est, postquam Ecclesiae pax est restituta, et Impe­ ratores facti sunt christiani4S. Hinc iam in Concilio Sardicensi c. 8 = c. 28, C. XXIII, q. 8 (a. 343) praesertim Episcopi Africani reprehenduntur, quod nimis frequenter accedant ad aula; II Im­ peratoris, ut dignitates saeculares et administrationes postulent. Clerici quoque inferiores inde a saeculo quarto saepius avo­ candi fuerunt ab officiis saecularibus, saltem iuris privati, velut procuratorum et tutorum 49. Tempore medii aevi clerus a negotiis publicis et saeculari­ bus incaute suscipiendis multo magis fuit arcendus 50. At Eccle­ sia illa aetate omnia officia publica declinare non potuit51; sae­ pe enim Episcopi fuerunt principales vasalli regum. Quare po­ tius studuit abusus avertere, qui ex ista subiectione fuerunt ti­ mendi. atque imprimis curavit ut Episcopi aliique clerici, cum « Hefele. 1. c. t. I, p. 156, 179 sq.. 181, 208, 825. ‘J Eusebius, Hist. eccl. 1. VII, cap. 30. Cfr. c. 81, 83 Apost. iunct. Hefele, 1. c. p. 802, 825. Cfr. quoque de officio iudicum ab Episcopis in causis civilibus Christianorum inde a pri­ mis temporibus suscepto et postea ab Imperatoribus Christianis ampliato: Devoti, Inst. can. L III, tit. 1. 17 Cfr. c. 7, 20 Apost.; c. 3, Gone. Chalced. (a. 451); Novell. 123, cap. 6 (a. 546). » Hefele, 1. c. t. III. p. 590, 666, 719, 752. « Cfr. c. 31. Gone. Tolet. IV (a. 633). 178 riTULUS IU suis obligationibus pro exercitu satisfacerent, abstinerent a per­ sonali servitio militari et pugna ·53 52*, et iurisdictionem criminalem sibi forte collatam iuxta limites iure canonico statutos exerce­ rent Nostra aetate officiorum civilium, quae olim Praelatis ecclesiasticis fuerunt concessa, pauca remanserunt vestigia Ex systemate autem constitutionali novae ortae sunt quaestwnes de iure clericis dato acceptandi officia deputatorum et senato­ rum atque generatim interveniendi in negotiis et electionibus politicis55. 131. Disciplina Codicis. I. Publicum tabellionis sive notarii officium in foro civili clericis omnibus est omnino interdictum (can. 139, § 2). Quae prohibitio non amplius se extendit ad exer­ citium tabcllionatus in foro seu Curia ecclesiastica, praesertim si agatur de causis spiritualibus stricteque ecclesiasticis5e. Quodsi iam in antiquo iure Decretalium cautum erat, quod clerici om­ nes etiam in sacris ordinibusA constituti officium tabellionis in causis fidei exercere possent, si illud iam ante in saeculo exer­ cuissent (cap. 11. § 1 de haeret. V. 2, in Sext.), multo magis iure Codicis, non solum in Curiis ecclesiasticis praeferuntur laicis. sed saepe expresse in ipsis requiritur sacerdotium, praesertim in causis criminalibus clericorum (cfr. can. 372 sq.). II. Pariter prohibentur clerici exercere munus procuratoris aut advocati, nisi agatur de tribunali ecclesiastico aut in tribu­ nali civili agatur de causa propria aut suae ecclesiae 5T. Quae permissio de tribunali civili nostra aetate non erit practici mo· 52 Cfr. c. 2. Cone, plenar. Germ. (a. 742); Nicolaus I (a. 8G5) in c. 19, C. XXIII, q. 8. 53 Cfr. c. 31. cit. (’.one. Tolet. IV; c. 6, Cone. Tolet. XI (a. 675); cap. 5, 9, X. ne clerici; cap. 3 ne clerici III. 24, in Sext. M Vering, Lehrb. d. k. Kirchenr. § 37; n. 12. · » Card. Hergenroether in Arch. f. k. K. t. 15. p. <82 sq. Cfr. Bouix, t. I, p. 488 sq.; Scherer. 1. c. t. I, p. 379, not. 29 i. f. •7 Cfr. de iure praecedenti cap. 1, 3. X. de postulando I, 37; cap. 1, 2, X. III. 50; Bouix, De iudic. t. I. p. 199 sq.; Benedici. XIV, De Syn. dioec. 1. XIII. cap. 10. I nde constat iure Codicis mansisse abrogatum dis­ crimen inter sacerdotes et alios clericos et beneficiarios. Causa propria videtur intelligenda, prout in iure praecedenti, non solum causa ad perso­ nam clerici directe pertinens, sed etiam causa directe pertinens ad perso nas sibi coniunctas seu de clerici familia: ecclesia autem clerici ilia est. ubi clericus officium seu beneficium obtinet. Ι>Ε OBIJUAI ÎONIBLS CLERICORUM 179 menti, si leges civiles, v. g. propter qualitates in advocatis re­ quisitas, obstent. Huc quoque spectat prohibitio ne in laicali indicio criminaIi, gravem personalem poenam prosequente, ullam partem ha­ beant, ne testimonium quidem ferendo, nisi cogantur necessitate. Quae necessitas potest provenire aut ex coactione auctoritatis civilis aut ex periculo gravi proximi, cuius innocentiam sibi no­ lam possint testificari et impedire ne innocens ad talem gravem poenam damnetur. III. Relate ad negotia pecuniaria, ad evitandum periculum nesese implicent gestione pecuniae alienae, aut in detri honoris status clericalis avaritiae suspicionem incurrant, vetan­ tur clerici : û) Ne fideiubeant etiam de propriis bonis, sese per stipu­ lationem obligando, ut proprio ipsorum periculo obligatio aliqua ab alio suscipiatur, aut in se suscipiendo effectum alienae obli­ gationis. Quae fideiussio, quam forte in casu particulari suadere potest pietas seu caritas, non absolute vetatur, sed si fiat incon­ sulto Ordinario loci. (can. 137). Multo magis censetur prohibita fideiussio de bonis ecclesiae, quae impingat in leges de aliena­ tione bonorum ecclesiasticorum 5S. b) Prohibentur sine licentia Ordinarii inire gestiones bo­ norum ad laicos pertinentium aut officia saecularia, quae secum ferant onus reddendarum rationum (can. 139, § 3); unde qui sae­ cularia officia vel administrationes gerunt, cuius rationes red­ dere debeant, ad ordines recipiendos ex can. 987, 3° admitti non possunt, nisi deposito officio et administratione et rationibus red­ ditis liberi iam facti sint. Inter haec officia recensendum est mu­ nus tutoris et curatoris, saltem extranearum personarum; mu­ nus vero tutoris et curatoris legitimi relate ad cognatos non vi­ detur ordinariis clericis, attento praecedenti iure 50, rigor,ose pro­ hibitum. licet etiam in hoc casu arcerentur Episcopi et religio­ si’. Confer responsum Commiss. Codic. 2-3 lunii 1918 (A. A. S.. De prohibitione fideiussionis in recentioribus Conciliis cfr. Cone, prov. Colon. (a. 1860); Cone. prov. Ultraiect. (a. 1865) in Collect. Lac. t. V, coi. 670, 907. Cfr. Collect. Lac. t. III, coi. 444, 861, t. VI, coi. 52, 199, 545. 815. De iure vero Decretalium cfr. cap. 1, X. de fid. III, 22 — c. 20 Apost. ’ Ferraris, v. Tutela n. 53, 54< et v. Clericus, art. 3, n. 83. * Ferraris, v. Tutela n. 52, 55. ISO TITULUS HI X. 344) quo Decret. Docente Apostolo, S. C. Cons. 18 Nov. 1910 (A. A. S., IL 910) declaratur per Codicem mitigatum quoad necessitatem indulti apostolici ad huius generis munia susci­ pienda. quae administration is curas, obligationes, in se recepta pericula secumferunt in arcis nummariis, mensis argentariis, ru­ ralibus et parsimonialibus. Sed in formula servanda in relatio­ nibus dioecesanis n. 48 facultas Ordinarii dandi licentiam satis arctis limitibus continetur. Cfr. A. A. S., X, 495. IV. Episcopi aliique Praelati ecclesiastici, qui ipsis sunt maiores aut aequales, gubernationem duitatis vel provinciae sine licentia Romani Pontificis suscipere non poterant 01, nisi ageretur de casibus a iure exceptis62. Imo vera dispensatio pontificia re­ quirebatur, si lex ecclesiastica residentiae cum officio civili im­ plendo conciliari nequiret Quae remotio a quolibet publico officio, exercitium laicalis iurisdictionis vel administrationis secumferente, generali modo est imposita per Codicem omnibus clericis, nisi habeant indultum apostolicum (can. 139, § 2). At Praelati minime prohibentur quominus, etiam sine venia Ro­ mani Pontificis, officium consiliarii vel senatoris regni rite exer­ ceant. saltem si huiusmodi officium cum ipsa sede episcopali sit coniunctumM. Praeterea clerici infra Episcopum constituti officia politica vclut senatoris, deputati in parlamentis. tametsi iure civili ab illis officiis non excluduntur non possunt nec sollicitare nec utcumque acceptare sine licentia S. Sedis in locis ubi prohibitio pontificia intercessit; ubi talis prohibitio non est facta, non pos­ sunt se praesentare ut candidatos ad electionem aut munus ac­ ceptare sine licentia tum sui Ordinarii, tum Ordinarii loci in quo electio facienda est (can. 139. § 4). Munera vero civilia etsi non iurisdictionalia. velut consiliarii in municipiis aut provincia, cum plerumque sint plus vel minus coniuncta cum onere redden01 Cap. I, 5. X. h. t. 50: Schmalzgr., 1. c. n. 63; Caret, flergeiiroelhrr. in Arch. f. k. K. XV, p. 82. 92 Cone. Tricl. Sess. XXIII, cap. 1 de rei. 93 Santi, 1. IU, t. 4; n. 16 sq. °* Cone. I rici.. 1. c.; Schmalzgr., 1. c. n. 65; Scherer, 1. c. p. 564 sq. Cfr. tamen resp. Commiss. Cod. in A. A. S., XIV. 313. «5 Cfr. v. g.. art. 54 constit. reipubl. Columb. ia. 1886). DE OBLIGATIONIBUS CLERICORUM 181 (larum rationum, vix fieri potest ut ea licite acceptent sine Or­ dinarii licentia °9. Scholion. Huc quoque pertinet commendatio a Leone XIII (acta in Encycl. Cum mulla, 8 Dec. 1882 in Hispaniam missa: Sacerdotes tradere se penitus partium studiis, ut plus humana quam coelestia curare videantur, non est secundum officium: cavendum igitur sibi esse intelligant, ne prodeant extra gravita­ tem et modum. Quare absque ullo dubio principalis atque adeo exclusiva et ordinaria occupatio in rebus politicis, praesertim clericis ad curam animarum obligatis, aliena sit oportet. Cui principio non obstat quominus clericis, servatis gravitatis et moderationis legibus, maiore minoreve gradu pro diversitate lo­ corum et temporum secundum praxim a Superioribus ecclesiasti­ cis probatam rebus politicis operam dare possint, imo non raro debeantfl;. V. Vetantur clerici ne sponte militiam saecularem assu­ mant. a qua per specialem immunitatem in favorem status cle­ ricalis sancitam decernuntur exempti. In iis vero locis, in qui­ bus civiles leges hanc ecclesiasticam immunitatem non admit­ tunt, possunt de licentia sui Ordinarii sponte militiam assumere, si. ut non raro accidit, hoc est medium admissum ut citius li­ beri evadant (can. 141. § 1). Laudabiliter vero intersunt bellis ut pro conditione sua aut spiritualia ministeria exhibeant mili­ tibus, aut vulneratis et infirmis praestent opera caritatis. Prohi* Cfr. Decret. S. C. Cons. 9 Maii 1913; Clem. XIII, Const. Cum pri­ mum; Cone. prov. Colon, (a. 1860), in Collect. Lac. t. V, coi. 378; Card. Hergenroether, 1. c. p. 83; Heiner, in Arch. f. k. K. t. 84, p. 107 sq., ubi optimo iure defendit officium deputati in parlamentis non a nimis mut­ tis et mediocris capacitatis clericis, sed potius a paucis vereque insigni­ bus viris ecclesiasticis esse suscipiendum. ’ Comm. Cod. respondit d. 25 Aprilis 1922 Ordinarios locorum in concedenda licentia sacerdotibus, qui se candidatos ad deputatorum comitia sistere cupiunt, potius difficiles quam faciles se praebere debere (A. A. S., XIV, 313). ' Cfr. quoque decret. Episcopor. Hibern., 19 Maii 1854 a Sede Apost. approb. in Collect. Lac. t. III, coi. 854; S. C. de Prop. F., 26 Sept. 1840. 1659, in Collectan. S. C. de Prop. F., n. 198, 300; Arch. f. k. K. t. XV, p. 67 sq, 'In actione vero politica explicanda debent viri ecclesiastici se conformare instructionibus S. Sedis; secus Ordinarii erit ius et officium interdicendi eisdem, etiam per praeceptum congrua poena munitum, quam­ libet actionem politicam. S. C. 15 Mart. 1927: A. A. S., XIX, 138. 182 TITULUS HI bitio militiae in clericis minoribus illam habet sanctionem, quod clericus minor, qui sponte militiam capessat, ipsa iuris dispositio­ ne clericalem statum amittat (can. 141, § 2). In clericos maiores facile potest applicari sanctio poenalis can. 2379 de clericis transeuntibus ad vitae genus a statu clericali alienum es. Caput V De studiis sacris colendis $ 1. De studiis sacris clerico convenientibus (cc. 129, 130) 132. Principia funda II entalia. Ecclesia catholica studia lit­ terarum tum in clericis ordinandis tum in clericis iam ordina­ tis omni cura promovit L Ignorantia (enim), ut verbis utamur Concilii Toletani IV (a. 633), mater cunctorum errorum, maxi­ me sacerdotibus vitanda est, qui docendi officium in populis susceperunt. At optimo iure imprimis exigitur, ut studia illa litterarum sint de scientiis statui clericali propriis, i. e. de uni­ versa sacra theologia et doctrinis, quibus studium theologicum sive remote sive proxime praeparatur. Quare studium scientia­ rum profanarum 2 a clero non excluditur, dummodo iisde' II ope­ ra detur ad meliorem cognitionem rerum theologicarum et phi­ losophicarum, aut ad aptiorem et efficaciore: II defensionem re­ ligionis Christianae, atque ut medium quoddam habeatur pro­ movendi magis salutem animarum, v. g. ut sacerdotes etiam in 63 Cfr. apud Lingen et Reuss, Causae selectae n. 93. S. C. C., in caus. regn. Hispan. 6 lun. 1840: S. C. C. 12 Tui. 1900 in Anal. Eccl.. t. VIII, ubi severae statuebantur poenae in clericos, qui ad bella civilia excitant vel in iisdem habeant partem. 1 Wernz. Tus Decretalium t. Ill, tit. 3 4. 5, de univers., de Se­ minar.; postulat. Episcop. Belgii apud Martin, 1. c. p. 180 sq.; Collect. Lac. v. g., t. VI. v. v. Clerici, Sacerdotes n. 18 sq. (studia et scientia), t. V, v. Sacerdotes n. 40 sq. (scientia), t. IV. v. Sacerdotes n. 38 sq. (scientia), t. ITT, v. Sacerdotes n. 42 sq. (scientia, studium). Cfr. Litt. Encycl. Pii XI. Ad catholici sacerdotii, 20 Dec. 1935, A. A. S.. XXVIII, 33. 2 Conc. prov. Colon, (a. 1800); Conc. prov. Prag. (a. 1860); Conc. prov. Ultraiect. (a. 1865) in Collect. Lac. t. V, coi. 379, 418. 911; Conc. plenar. Baltimor. II. (a. 1866) in Collect. Lac. t. III. coi. 448. DE OBLIGATIONIBUS CLERI COHUM 183 scholis mediis i u ven tutis instructionem et educationem suscipere possint. Manifesta autem est inversio legitimi ordinis, si clerici ne­ glectis proprii status studiis sese totos doctrinis profanis discendis addicant et mancipent. Inde enim fit, ut cum gravissimo damno •I animarum et dignitatis status clericalis magistratus ecclesiastici et beneficiarii in scientiis profanis forte sint doctores, in scientiis autem proprii status minus habentes reperiantur. Quare Eccle­ siae competit ius et officium indubitatum non solum positive studia litterarum in universo clero ordinandi sive quoad obiecta sive quoad methodum 3, sed etiam negativis statutis clericos ar­ cendi a certis studiis vel scholis vel lectionibusL 133. Notae historicae. Primis saeculis praeter generales le­ ges, quibus clericis negotia saecularia interdicta fuerunt, leges speciales de prohibitis studiis litterarum velut iuris civilis, me­ dicinae, litterarum humanarum omnino non reperiuntur. At ex saeculo quarto occurrunt canones et dicta SS. Patrum, quibus excessus clericorum in studiis saecularibus reprehenduntur5. Prava autem consuetudo monachorum et canonicorum re­ tiarium, derelictis monasteriis, excurrendi ad scholas publicas et ibidem addiscendi leges temporales 6 et medicinam 7 prima rice c. 5 Conc. Claromont. (a. 1130) ab Innocentio Π fuit damna­ ta et prohibita. Quae prohibitio c. 6 Conc. Remens. (a. 1131) et c. 9 ipsius Concilii Later. II (a. 1139) repetita denuo ab Alexandro III. c. 8 Conc. Turonensis (a. 1163) inculcata est. Qui canon Turonensis, iam a Concilio Lateranensi III (a. 1179) approbatus, ab Honorio 1Π (a. 1219) uberius explicatus et ad clericos quoque saecula­ res cum certis limitationibus extensus est. Tandem Greg. IX canonem Turonensem (cap. 3, X. h. t. 50) et Decretalem Honorii III (cap. 10, h. t. 50) suae compilationi authenticae (a. 1234) insc* Syllab. Pii IX (a. 1864), prop. 46. 4 Dist. 37; Collect. Lac. 1. c. contra nimium pruritum legendi ephe­ merides vel libros romanenses; Scherer, 1. c. p. 380 sq. 5 CIr. D. 37 cum diet. Grat.; c. 5, D. 86 (S. Gregor. I, a. 601). 4 Denifle, D. Univers, d. Mittelalt. t. I, p. 252 sq., 259, 696 sq.; Schertr, 1. c. t. II, p. 55, not. 13, ubi etiam mentio fit Innoc. IV, Const, (a. 1254), quae studium iuris Romani per totam Galliam, Hispaniam, Angliam. Hungarian! prohibet, sed merito non habetur genuina. ' Kober, in Act. theol. Tubing, t. 55, p. 604 sq. 184 TITULUS III ruit atque dentio tauquam leges universales promulgavit. Qui­ bus canonibus accessit declaratio istius prohibitionis de studio iuris civilis et medicinae, quam Bonifacius VIII, cap. 1, 2 ne clerici III. 24, in Sext. publicavit. Leo X in Cone. Lateran. V Sess. \ HI, Consi. Apostolici re­ giminis, 19 Dec. 1513, ut occasionem errandi tolleret, clericis in sacris ordinibus constitutis tum saecularibus tum regularibus modum imposuit in studiis philosophicis et humanioribus, atque Episcopis et rectoribus Universitatum annuam publicationem istius decreti Lateranensis commisit. Quod decretum iamdiu non videbatur esse in pleno vigore, cum nostro tempore potius expediret ut clerus philosophiae et litteris humanioribus, prae­ sertim studio linguae latinae, maiore cum diligentia et methodo meliore incumberet, modo in frequentandis Universitatibus pu­ blicis, auctoritati et vigilantiae Ecclesiae subductis, omnino stet sapientibus Instructionibus S. Sedis et proprii Ordinarii5*11 . Pariter studium publicum iuris ciuihs tum Romani tum pa­ trii, propter circumstantias plane mutatas p et exceptiones mul­ las iam in ipso iure Decretalium statutas1,1 et privilegia non pau­ cis Universitatibus concessa, clericis et regularibus cum licentia suorum Praelatorum non amplius prohibitum esse merito cen­ sebatur. dummodo illi clerici et regulares aliis obligationibus < status clericalis et religiosi et officii proprii satisfacerent, prae­ sertim si clerici studium iuris civilis tantum susciperent ex lau­ dabili intentione melius cognoscendi ius canonicum et effica­ cius defendendi iura Ecclesiae n. Studium medicinae et chirurgiae in publica Universitate, maxime ea ratione qua nostra aetate ibidem ex professo colitur et ipsius anatomiae exercitationem includit, etiam tunc clericis 5 Cfr. Decret. S. C. Cons. 30 Apr. 1919; Pii XI litt. 1 Aug. 1922 de spe­ ciali cura litteris perdiscendis tribuenda (A. A. S., XIV. 449). ° Schmalzgr., h. t. 50, n. 72; Santi, h. t. 50, n. 1. w Cap. 2, de privi!. V. 7, in Sext. iunct. Thesaur., 1. c. v. Studia cap. 1 sq.; Schmalzgr.. 1. c. n. 70; Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 10. n. 12,1. IX, cap. 10. 11 Pii IX Const. Ad piam. 3 Oct. 1853 (de ratione studioruin in Se­ minario Romano); Consess. Episcop. Umbr. (a. 1849) in Collect. Lac. t. VI. coi. 760 sq.; Arch. f. k. K. t. L p. 659 sq. DE OBLIGATIONIBUS CLEHICOKUM 18Γ> et regularibus non erat permissum ‘2, nisi indultum generale vel speciale Sedis Apostolicae intercederet. Quae prohibitio eo etiam spectabat, ut et interdictum exercitii artis medicae et chirurgi­ cae facilius servaretur et disciplinis sacris addiscendis maior opera navaretur. Censebatur tamen nihil obstare quominus cle­ rici vel religiosi eas frequentarent praelectiones, quae secun­ dum praxim recenliorem de medicina pastorali interdum ha­ beri solent, aut sublata indecentia ad meliorem defensionem re­ ligionis catholicae utiles esse possunt, dummodo ratio haberetur praxis vigentis, et ubi res dubia esset, ad vitandas praeposteras interpretationes, Ordinariorum licentia expeteretur13. 134. Ius Codicis. Codex hoc loco nihil decernit de studiis, quae clericorum sunt propria, sed scse refert ad studia quibus clericus gradalim praeparatur ad sacerdotium quae magis de­ terminantur in tit. de Seminariis can. 1364, 1365: circa haec studia, quae certe sunt propria clericorum, iniungit: 1° ne cle­ rici ea intermittant, quo melius scientiam acquisitam conser­ vent et perficiant (can. 129); 2° ut efficacius hoc obtineat, sacer­ dotibus omnibus praescribit examen annuum, saltem per inte­ grum triennium (can. 130, § 1); 3° in eum ipsum finem et in iuvamen pro cura animarum aliisque sacris ministeriis prae­ cipit frequentent collationes seu conferendas (can. 131). Studium non intermittendum. Ergo imprimis imponitur cle­ ricis obligatio ne studia peracta, quibus se praepararunt ad sa­ cerdotium, recepto sacerdotio, dimittant; quae praeceptio limi­ tationem temporis non habet ideoque sese extendit ad totam vi­ tam. cum integra sacerdotis vita impendi debeat in bonum ani­ marum, quae iuvari a sacerdote apte non possunt sine compe­ tenti scientia. Idcirco inter studia peracta, maxime commendat ea quae in se sacra sunt, vel ut theologia dogmatica, moralis et pastoralis, ius canonicum etc. Quo in studio, evitatis periculosis novitatibus, sectanda est doctrina solida et ab Ecclesia recepta. Examen. Examen subiri debet ab omnibus sacerdotibus saecularibus expleto iam studiorum curriculo, tametsi benefi­ ciarii. parochi atque etiam canonici sint, nisi quempiam Ordina■ i: Cap. 3. 10. X. ne cler.; cap. 2, ne cler., in Sext.; Schmalzffr., 1. c. n. 78, 86. 13 Cit. Conses.s. Episc. Umbr. (a. 1849), 1. c. 1X6 TITULUS III rius ob iustam causam exemerit, v. gr. docentem in Seminario vel Universitate theologiam, philosophiam, ius canonicum aut eum qui iam intra annum ex alio titulo examen subierit circa easdem disciplinas, v. gr. occasione laureae capessendae aut con­ cursus ad beneficium (Maroto, Inst. i. c. I. n. 561, 6). - Subeun­ dum est singulis annis salte: II per triennium, ita ut, expletis per examen finale studiis Seminarii, saltem ter annis successivis supponantur examini, nisi Episcopus pro suo iure annorum nu­ merum augeat. Religiosi severius illud examen annuum subire debent saltem per quinquennium, nisi aut sacram theologiam, ius canonicum vel philosophiam scholasticam doceant, aut a Su­ periore maiore gravem ob causam fuerint exempti (can. 590). — Obiectum examinis debent esse diversae sacrarum scientiarum disciplinae antea opportune designatae, ex illis videlicet quibus completur studiorum curriculum ad sacerdotium capessendum necessarium. — Forma seu modus examinis peragendi relin­ quitur determinanda prudenti indicio Ordinarii, modo sit talis ut veri examinis nomen mereatur. Valor examini ille non levis momenti datur, quod in col­ latione officiorum et beneficiorum ratio habenda sit eorum, qui. ceteris paribus, in memoratis periculis magis praestiterunt (can. 130, β 2); quod iterum urgetur in provisione canonicatuum (can. 104. § 2) et paroeciarum (can. 459, § 3. 2°). Qui valor examini tributus iam ex se est apta quaedam legis sanctio; sed praeterea Ordinarius renuentem examen congruis poenis ad illud subeun­ dum adigere potest (can. 2376). 135. Scholioti. Licet locus maxime proprius, ubi clerici sua studia perficiant, sint Seminaria et Universitates catholicae sub regimine Ecclesiae constitutae, nonnunquam tamen ob varias causas, sive ad complenda studia sacra sive etiam ad certa stu­ dia profana ipsis ratione officii aut muneris necessaria, cogun­ tur frequentare Universitates civiles; ex qua frequentatione haud raro sive pro fide sive pro moribus periculum suboriri potest. Idcirco clerici tum saeculares tum religiosi praedictas Univer­ sitates frequentare non possunt sine licentia sui Ordinarii: Or­ dinarius autem licentiam dare non potest nisi urgente necessi­ tate aut utilitate dioecesis vel Instituti religiosi; qua necessitate vel utilitate existente, iis tantum licentia dari potest, qui iam sint sacerdotio aucti quique spem bonam praebeant fore, ut sua DE OBLIGATION fBUS CLEKICOHV.M 187 ageudi ratione ecclesiastico ordini honorem adiiciant, tam in­ genii vi ac perspicacia quam morum sanctitate. Propter studia in Universitate civili peracta non ideo sunt liberi ab examini­ bus, de quibus can. 130/590; quin potius eadem subire strictius sunt cogendi, ne profanarum scientiarum studio abrepti eccle­ siastica studia praetereant (S. C. Cons. 30 Apr. 1918 in A. A. S., X, 237)“. § 11. Collationes seu conferentiae dioecesanae frequentandae (can. 131) 136. Notae historicae. Quemadmodum clerus universae dioe­ cesis ad Synodum dioecesanam evocatur, ita olim etiam Archidiaconi et Archipresbyteri sive Decani rurales cum clericis suo­ rum districtuum celebrarunt arcbidiaconales et archipresbyterales synodos vel congregationes, quae pro potestate sive autonomia sibi concessa conderent statuta I5. Neque antiquis tempo­ ribus, v. g. saeculo nono, in Gallia penitus ignotae fuerunt con­ ferentiae pastorales singulis mensibus (calendis) celebrandaeIC. Quae synodi arcbidiaconales iam pridem in desuetudinem abierunt; congregationum vero archipresbyteralium solummo­ do in capitulis ruralibus aliqua reperiuntur vestigia pristinae disciplinae17. Nostra aetate maioris momenti sunt conferentiae pastorales vel collationes morales, quae principaliter ad fines asceticos et pastorales saeculo decimo sexto ab a. 1565 per S. Carolum inter clericos saeculares introductae ex Italia etiam in alias regiones propagatae sunt1?. Quae conferentiae pastorales ab ipsis Romanis Pontificibus 4 Cfr. de eadem re praecedentem Instruet. S. C. Ep. et Reg. 21 Iui. 1896. iunct. Pii X Enc. Pascendi, 17 Sept. 1907 et Motu proprio Sacrorum AnlislUum 1 sept. 1910. 15 Cfr. c. 11, Cone. Roithomag. (a. 1131); c. 2, Cone. Londin. (a. 1237); Thomassin., 1. c. P. II, 1. 3, cap. 76; Schneemann, in Kirchenlex., v. Conferenzen; Scherer, 1. c. p. 685 sq. Cfr. c. 9, D. 44 (Hincmar. Rem.). ” Cfr. Statut. Leod. (a. 1851), n. 48. Schneemann, 1. c.; Statuta dioeces. Trevir. (a. 1720); Cone. Rom. ‘a. 1725) in Collect. Lac. t. I, coi. 371, 435 sq.; Vacant, Diet. Th eoi., v. Con­ férences col. 817. 188 TITULUS III amplissimam com; II endationem reportarunt Quare non pauci Episcopi pro suo iure illas rite ordinatas etiam obligatorio modo clericis praescripserunt 2,\ Qua in re vel ipsae Congregationes Romanae et Summi Pontifices suam interposuerunt auctorita­ tem, unde constaret quinam clerici etiam regulares et exempti ad illas conferentias frequentandas solummodo invitari, v. g. simplices confessarii regularesvel etiam ex stricto praecepto obligari possent, v. g. parochi et curati etiam regulares, alias exempti, confessarii aliique ex clero saeculari 137. Disciplina vigens. Notio. Ex iure Codicis conferentiae seu collationes sunt conventus cleri, qui praecipue ordinantur ad perficiendam vitam pastoralem sacerdotum, eis iuvamen scientiae praestando in recta administratione sacramenti poeni­ tentiae et observatione sacrorum rituum per resolutionem ca­ suum de re morali et liturgica. Cui principali et magis necessa­ rio fini accudit secundario generalis finis promovendi scientiam et pietatem, et ideo exercitationibus circa rem moralem et liturgicam, indicio Ordinarii, adiungi possunt variae exercitationes circa alias disciplinas ecclesiasticas et etiam aliqua exercitatio pietatis, v. gr. aliqua pia exhortatio sive a determinato sacerdote sive per turnum habenda (can. 131. § 1). Habendae sunt saepius in anno diebus ab Ordinario praesti­ tuendis, cui praescriptioni videtur fieri satis, si semel in mense aut duodecim conferentiae singulis annis, licet non distributae in singulos menses, fiant. Porro haberi debent in civitate episco­ pali et in singulis vicariatibus foraneis (ibid.). 19 Pii IX Encycl. Singulari 17 Maii 1856 ad Episcopos Austriae. Cfr. quoque Innoc. XIII. Const. Apostolici ministerii, 23 Maii 1723, pro Hispa­ nia a Benedicto XIII confirmata; Instr. S. C. C. super modo conficiendi re­ lationes status suarurn ecclesiar., § 3, n. 14; S. C. de Prop. F., 8 Dec. 1869 in Collect. S. C. de Prop. F., n. 108. 20 5. Carol., a. 1565 et 1580; Cone. Rom. (a. 1725), in Collect. Lac. 1.1, col. 435 sq.-.Benedict. XIV, Instit. eccles. 32. 102,. 103; Regulae S. C. C. Epi­ scopis Italiae commendatae in Collect. Lac. t. VI, col. 100 sq.; Cone. prov. recent, in Collect. Lac. v. Collationes; Martin, 1. c. p. 148. 21 S. C. C. 16 Mart. 1692; Benedict. XIV, Inst. eccl. 103, n. 9. 10. 22 S. C. C. 3 Sept. 1650; Benedict. XIV Const. Firmandis, 6 Nov. 1744. § 9; Leon. XIII. Const. Romanos Pontifices, 8 Maii 1881; Benedict. XIV. Inst. eccl. 103. n. 9. 10. De nominibus, quibus illae conferentiae seu col­ lationes diversis locis donatae sunt cfr. Nilles. Comm. in Cone. Plen. Baltimor. III, p. 249 sq. DE OBLIGATIONinqS CLERICORUM 189 Quodsi ob distantiam locorum aut alia simili gravi difficulta­ te ipsa adunatio seu conventus clericorum fieri iudicio Ordinarii non possit, ius praecipit ut a clericis obligatis resolutae quaestio­ nes scriptae mittantur, secundum normas ab Ordinario consti­ tuendas (ibid. § 2). Personae obligatae, nisi expressam Ordinarii loci exemptio­ nem obtinuerint, sunt omnes sacerdotes saeculares, religiosi et­ iam exempti curam animarum habentes et etiam alii religiosi approbati ad confessiones, si collatio in eorum domibus non ha­ beatur Obligationem Ordinarius potest urgere per poenas, re­ ligiosum vero, qui cura animarum carens legem transgreditur, ab audiendis saecularium confessionibus hac sola de causa^suspendere potest (can. 131. § 3, can. 2377). Quod vero magni interest ut finis legis obtineatur est ut apta quadam ratione illae conferentiae ordinentur; qua in re Ordinariis locorum, ut statuta hac de re edere possint circum­ stantiis dioecesis accommodata, prostant exempla apta in pluri­ bus Conciliis provincialibus recentioribus (cfr. Collectionem Lacensem) et in statutis dioecesanis plurium dioecesium24. PROOEMIUM Ad canones de officiis et beneficiis 138. I. De officiis et beneficiis Codex distinctis locis agit. De officiis tractat Lib. II. tit. IV, ubi solum fit quaestio de provisione (cap. 1) et de amissione (cap. 2) officii ecclesiastici. De benefiReligiosi sacerdotes, qui fungantur munere vel vicarii cooperato­ ris vel cappellani, a parocho dependentis, in nosocomiis aliisque piis do­ mibus, habent curam animarum, si ad normam canonis 476, § G vicem pa­ rochi suppleant eumque adiuvent in universo paroeciali ministerio. Connu. Cod. 12 Febr. 19.35; A. A. S., XXVII, 92: Period., XXIV, 96: ApoIlin.. VIII, •· 3Ô0. 14 V. gr. in Concilio Plen. Siculo a. 1920, can. 60. 20. praescribitur ut: ‘omnes, nisi ab Ordinario loci dispensentur, scriptam afferant solutio­ nem, ac sorte in ipso coetu eligatur qui casus propositos resolvat >. Est unus ex modis, quibus canon de conferentiis execution! mandari potest. 190 PKOOE.MIL’Μ ciis vero agit Lib. III. P. V. til. XXV in sex capita diviso, ubi line materiae tractantur: erectio, innovatio, quae variis modis fit. collatio libera, collatio necessaria, iura et obligationes benefi­ ciarii. dimissio et permutatio beneficiorum. Porro de officiis modo generali agitur antequam exponan­ tur singula officia iure communi ad ordinarium et extraordina­ rium regimen ecclesiasticum permanentor constituta, quae ple­ rumque beneficii rationem habent: et certe illa tractatio de of­ ficiis in genere convenienter praemittitur tanquam pars gene­ ralis parti speciali de singulis officiis in particulari consideratis. De beneficiis autem agitur in libro de rebus sub generali rubrica: De beneficiis alUsque institutis ecclesiasticis non collegialibus. Illa alia instituta ecclesiastica, quae cum beneficiis con­ numerantur sub communi rubrica, sunt hospitalia, orphanotro­ phia aliaque similia, quae ad opera religionis et caritatis spiri­ tualis vel temporalis sunt destinata: cum quibus institutis bene­ ficia ecclesiastica profecto conveniunt, in quantum, sicut bene­ ficia. ita illa instituta fiunt aut fieri possunt entia iuridica per formale erectionis decretum; quamvis idem ille character per­ sonae iuridicae non sit negandus officiis permanenter erectis quae clericis conferuntur in titulum. Aliunde negari non potest quin in beneficio praecipuum elementum quod sustinet denomi­ nationem personae moralis (institutum non collegiale) sit ipsum officium sacrum; dos seu bona fundationis ceteraque iura ad officium pertinent tanquam ad subiectum iuris. titularis officii ius habet ad reditus et bona administrat; sub hoc respectu solum in hoc differunt, quod officium praescindit a conceptu dolatio­ nis. (pii est respectus valde extrinsecus et secundarius, nec no­ tioni officii ullo modo opponitur quod ipsi accedat ille extrin­ secus respectus dotationis. — Porro licet beneficia erigi certe possint in finem similem fini illorum institutorum non collegialium. cum quibus sub unica rubrica connumerantur, plerumque tamen, et certe maxima pars beneficiorum, sunt constituta ad exercitium officii, quod pertineat ad ordinarium vel extraordi­ narium Ecclesiae regimen vel ad aliquam ipsius participationem, aut ad publicas functiones sacras quae reducuntur ad potestatem ordinis, ad quos fines ordinantur officia ecclesiastica. Quae ultima ratio efficit, ut de officiis et beneficiis eccle­ siasticis scientifica tractatio simul convenienter fieri possit, con­ DE OFFICIIS EJ BENEFICIIS ECCLESIASTICI S 191 siderando in beneficiis id quod est praecipuum et commune cum celeris officiis non beneficialibus, seu quae a charactere berieficiali praescindant, praesertim cum ex principali elemento of­ ficii petantur leges canonicae de beneficiis latae, non ex elemento materiali et secundario dolationis adnexae, de quo potius dantur leges plus minusve communes cum agitur de administratione bonorum ecclesiasticorum. II. Ipse Codex simultaneam illam scientificam tractationem permittit atque adeo practice suadet. Nam : 1°) Distinguit officia in beneficialia et non beneficialia (can. 146, 1413, § 2): quare beneficium est species quaedam officii; et consequenter logice statuit leges quae dantur de officiis esse applicandas beneficiis (can. 1413, § 2), cum quae praecipiuntur de genere, hoc ipso intclligenda sint praecepta de specie sub illo genere compre­ hensa. 2 ) Al vicissim leges in ipso Codice latae de beneficiis perti­ nent etiam ad officia, si excipiantur paucae praescriptiones de elemento materiali dotationis, quae ex natura rei intelliguntur non debere applicari officiis quibus illud elementum dotationis deest. Imo pars specialis de singulis officiis ecclesiasticis, quae subsequitur partem generalem de officiis, de iis officiis praeci­ pua quadam ratione agit, quae plerumque habent rationem be­ neficii (Cardinalatus. Episcopatus, canonicatus, etc) : quae par­ ticularia officia, vere beneficialia, non possunt apte et complete explicari, nisi aut remittendo ad dispositiones contentas in ti­ tulo de beneficiis aut illas dispositiones anticipando. III. Praeterea plurima, quae dicuntur in specie de benefi­ ciis. ipsis quoque officiis sunt applicanda, tametsi in titulis de officiis nihil ea de re dicatur; v. gr. erectio (diocesis, paroeciae, canonicatus). item divisio (dioecesis, paroeciae), unio, translatio, suppressio, conversio. Vel ipsa principia de iure patronatus, quae, deficiente fundatore bona ad dotationem largiente, non habent directam applicationem in officiis, haud raro quoad ipsa officia sunt attendenda, cum ius patronatus haberi possit ex privilegio sine fundatione, et nominatio concessa quoad certa officia si­ milibus principiis regitur, quibus praesentatio a patrono facta. Ceterum ipse Codex non raro, cum de officiis agit, remittit ad canones de beneficiis, v. gr. in can. 148, § 2, et multo magis cum 192 TITULUS IV agit de particularibus officiis. Quare in praxi. etiam iure Co­ dicis. sicut generales leges de officiis applicantur* beneficiis, expresse id monente can. 146. ita vicissim regulae de beneficiis propositae pertinent etiam ad officia, saltem ad ea officia per­ manente!' constituta, quae in parte speciali libri de personis pro­ ponuntur. paucis exceptis quae in proprio loco erunt notanda1. IV. Ergo, tum ut brevitati consulatur per omissionem repe­ titionum. tum ut habeatur ratio scientificae tractationis, qiiae postulat ut pars generalis parti speciali praemittatur (de qua re ipse Codex praebet exemplum), visum est partem generalem de officiis coniungere in expositione cum titulo de beneficiis. Suis autem locis notabitur num aliqua Codicis praescriptio non pro­ miscue pertineat ad officia et beneficia, sed solis officiis aut solis beneficiis sit applicanda, nisi id iam manifeste pateat ex ipsa rei natura. TITULUS IV De officiis et beneficiis ecclesiasticis (can. 145-195; can. 1409-1488) 139. Fontes: Decret, lirat. D. 21. 22, GU sq.; C. I-XX ; C. XXI-XXVl.C.pl. I. II, IV, V. I. III, t. 5, t. 4, t. 2, t. 4, fle praeb.; cpl. Ill, 1. III. t. 5. de praeb. et dign. clericor. Decret. Gregor. IX. I. I, tit. 31, 1. III. tit. 5; Decret. Bonifac. VITI, 1. I, t. 1G. de officio Ordinarii, 1. III, t. 4, de praeb. et dign.; Const. Clement. V. I. III. t. 2, de praeb. et dign.; Extravg. Ioan. XXII, t. 3; Extravg. com. I. III. t. 2. Lib. Sept., lib. I, tit. 10. de bénéficier. collatione et impetratione tit. 11-15 incl. Cône. Trid. Sess. VII, cap. 2, 3, 4, 5. G. de ref., Sess. XIV, cap. 9, lü, 11, de ref.. · Sess. XXI, cap. 4. 5, 6, Sess. XXIV, cap. 13. 14, 15, 17. de ref.; Sess. XXV, cap. 5. 7. 11. IG, de ref. Const. Sed. Apost. post. Cone. Trid., apud Sentis. Decret. Clem. VIII. p. 62 sq.. et v. g. Pii V. Gregor. XIII, Innoc. XI, Benedict. XIV. Cfr. de iure particulari: Nussi. Conventiones p. 19 sq., 2G sq , G3 sq.. 95; Collect. Lac. v. v. Clerici, Sacerdotes. Benefi­ cia. Bona Ecclesiae Cfr. de causis practicis: Act. S. Sed. v. Bene1 Etiam illud omittendum non est. quod iure Codicis (can. 1411)1 valde ampliata sit notio beneficii, per hoc quod dolatio fuerit sumpta in sensu valde lato et independent! a constitutione dotis per aliquem pium fundatorem facta; unde effectum est ut character beneficialis accesserit pluribus officiis, quae, iure Codicem praecedente, illo carebant. DE OR ICIIS ET BENEI-ICIIS ECCLESIASTICIS 193 licia; Causae selectae S. C. C. cd. Lingen et Reuss; Cone. Trid. cit. Sess. ed. Lips, vel Neap., quam cur. Richter et Schulte. Scriptores: Comment, iur. Decret, in h. t. Sanguineli, Inst. iur. eccl. n. 285 sq., -153 .sq.; Phillips, Kirchenrecht t. VII, §§ 378 sq.; Scherer, Handbuch d. Kirchenr. t. I, p. 403 sq., 21; Sagmiiller, Lehrb. d. k. K. §§57 sq.; Ph. Uergenroether-llolliueck, Lehrb. d. k. K. n. 512 sq.; Ilinschius, System d. k. K. t. II, p. 304 sq.; Friedberg-Ruffini, «Trattato dei diritto ecclesiastico», §§ 112 sq.; Garcia, Tract, de benef.; Leurenius, Forum beneflciale (opus insigne) praesertim P. I, q. 1 et sq.; 11 et sq.; Squanin, Tractatus beneficiarius; Ferraris, Bibi. v. v. Beneficium, Cappellania; D’Annibale, Summula th eoi. mor. P. III, n. 18 sq.; Thomassin., Vetus et nova Ecclesiae disciplina circa beneficia et beneficiarios. P. II, 1. 1, c. 15et sqs., 33 et sqs.; 1. 3, c. 1 et sqs.; Stutz, Gesch. d. kichl. Beneflziahves. v. s. Anfang. b. auf d. Zeit Alex. Ill, Die Eigenkirche, Lehen u. Pfriinde; Imbarl de la Tour, «Les origines religieuses de la France. Les pa­ roisses du IVe au XIe siècle»; Pyrrhus Corradus, Praxis beneficiaria; Pichler, Ius canonicum practice explicatum, h. t.; Giobbio, « Lezioni di diplomazia eccl.» vol. I, n. 51 sq., vol. II, n. 509 sq.; Blat, Comm. Cod., II, nn. 84 el sqs.; Ill, Pars 2% nn. 302 et sqs.; Chelodi, De Personis, un. 131 el sqs.; De Meester, Compendium i. c., I, nn. 393 et sqs.; Ill, nn. 1393 et sqs.; Marolo, Institutiones i. c., I, nn. 573 et sqs.; Matth, C. a Coronata, Institutiones i. c., I, nn. 204 et sqs., II, nn. 971 et sqs.; Ojelti, Comm, in Cod. i. c., IV; Vermeersch-Creusen., Epitome i. c., I, nn. 263 et sqs.; II. nn. 741 et sqs. CAPUT I Praenotiones de officiis et beneficiis (can. 145-146; can. 1409-1413) 140. Notio officii et beneficii. I. Brevis conspectus. Officium, ùobiecliDe sumatur, est « certa et determinata mensura functio­ num ecclesiasticarum, ad quam clerici a Superiore ecclesiastico stabiliter deputantur ». Subjective est ius et obligatio huiusmodi functiones, vi stabilis et legitimae deputationis, in certo loco aut quoad certas personas exercendi. Cum vero his, qui altari de­ serviunt, etiam concessum sit de altari participare, officiis ec­ clesiasticis regulariter etiam certi reditus adnexi sunt, ex quo deinceps notio beneficii resultat: sc. officium ecclesiasticum, cui certi reditus ex bonis ecclesiae adnexi sunt, dicitur beneficium ttdesiasticum, et formalis ratio beneficii consistit in iure ad illos reditus propter officium. 13 194 TITULUS IV II. Explicatior officii notio. Potest officium sumi in sensu lato et in sensu stricto. Lato sensu est « quodlibet munus quod in spiritualem finem legit me exercetur», quo sensu verificalur de quolibet munere spirituali fini Ecclesiae subserviente, tam­ etsi versetur in re omnino in se temporali, puta officium organistae, cantoris etc. vel versetur in re quidem spirituali, sed omnino ad nutum Superioris, quo sensu officium habet qui exer­ cet munus confessarii in Seminario vel conventu, secretarius Episcopi aut cius familiaris etc. Stricto sensu acceptum debet esse ln) munus stabiliter consti­ tutum; quae stabilitas provenit ex erectione per competentem auctoritatem facta, cui praeficitur titularis, eoque deficiente of­ ficium dicitur uacare et alius titularis ipsi est praeficiendus. Alio nomine illa stabilis constitutio dicitur perpetuitas obiectiva. Quo sensu differt a munere ad tempus constituto et dependente a vo­ luntate Superioris, quod proinde potestatem non secumferal aliam nisi ab homine delegatam, velut officium confessarii. Or­ tum autem ducere potest sive ex iure divino, velut Primatus R. P., officium episcopale, sive ex iure ecclesiastico, velut offi­ cium canonici, parochi. 2°) Officium stabiliter constitutum debet conferri ad nor­ mam sacrorum canonum, i. e. per legitimum Superiorem, cum iuribus et obligationibus iam antcccdenter determinatis, non in sn gulis casibus (prout fit in delegationibus vel in mu­ neribus in quibus iura et obligationes determinantur per con­ tractum inter committentem et suscipientem munus), et servatis legibus de modo collationis datis. 3°) Officium debet esse constitutum non ad quaslibet sacras functiones, v. gr. ad privatam recitationem officii divini vel privatam missae celebrationem, quae sunt functiones omnibus ordinatis communes, sed ad exercitium cuiusdam specialis po­ testatis ecclesiasticae, sive ordinis sive praesertim iurisdictionis. Nimirum debet esse aliqua potestas specialis distincta ab ea, quae habetur per simplex factum ordinationis; nam officia non confert ipsa ordinatio, sed potius ordinatis dantur. Ex praescripto can. 145, § 2, in iure Codicis, in hac re iuri praecedenti omnino conformi, accipitur officium in stricto sensu, nisi aliud ex contextu sermonis appareat; quare quae praescri­ buntur de officiis et beneficiis non sunt applicanda officiis io I>K OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 195 sensu lato acceptis, exceptis casibus, in quibus illa aut expresse respicientur aut in generali praescriptione ex sermonis con­ textu comprehendantur. 111. Quodsi descriptioni officii sensu stricto accepti, quae in can. 145 ponitur, subiungenda sit uberior explicatio atque stricta definitio, officium potest considerari obiectiue et subiectiue. Officium ecclesiasticum stricte et obiectiue acceptum, prout opponitur ordini ecclesiastico (cfr. cap. 1, X. de schism. V, 8; Cone. Trid. Sess. XIV, cap. 6 de rcf.), est gradus quidam potesta­ tis ecclesiasticae, praesertim iurisdictionis, quoad personas, cau­ sas, locum, legibus Christi vel Ecclesiae in perpetuum ita insti­ tutus, ut iura et onera spiritualia3 ipsi adnexa nomine proprio et ratione quadam stabili sint exercenda. Hinc officium eccle­ siasticum subiectiue spectatum est ius nomine proprio et ratione quadam stabili exercendi iura et onera spiritualia, ex legibus Christi vel Ecclesiae alicui gradui iurisdictionis ecclesiasticae in perpetuum adnexa. Quare gradus quidam iurisdictionis eccle­ siasticae cum adnexis iuribus et obligationibus spiritualibus non solum ex mandato hominis, sed etiam ex iuris dispositione in perpetuum et ad ipsam universalitatem causarum concessus, ne­ quaquam autem nomine iureque proprio, sed ex commissione alterius exercendus, non constituit verum atque proprie dictum officium ecclesiasticum. De ratione igitur stricti officii ecclesiastici est ordinaria quaedam potestas ecclesiastica iure divino vel ecclesiastico definita 2\ non arbitrio Superioris ecclesiastici praesertim in col1 Quare Hinschias, 1. c. t. II, p. 364 sq. nimis latam proponit notio­ nem officii ecclesiastici, i. e. servitii vel negotii ecclesiastici (cfr. Schertr, 1. c. p. 403 not. 2), quam alii velut Schulte, System p. 239, nimis restringunt ad merum ius exercendi potestatem in sacra ordinatione ac­ ceptam. Similiter legum latores et principes civiles non raro in suis co­ dicibus, legibus, edictis, ubi officia ecclesiastica subsumunt inter officia Status vel publicorum magistratuum, suppeditant omnino falsam aut ni­ mis vagam et ancipitem notionem officii ecclesiastici. Cfr. Scherer. 1. c. p. 408 sq.; Friedberg-Ruffini, 1. c. § 57; Hinschius, 1. c. t. II, p. 369 sq. 5‘ Ita etiam Mat th. C. a Coronata, o. c., II, n. 972, 1. Aliter Ojetti, o. c., p. 4. . in terris vero missionum ad S. C. de Prop. F.30; sed ex terris missionum S. C. de Prop. F. precibus ad instituenda Capitula collegiato vix molestabitur. Si singularis dignitas in Capitulis de novo sit instituenda, non tan­ tum redintegranda,*pariter intercedat necesse est auctoritas Ro­ mani Pontificis M, praesertim si dignitas quaedam inusitata et in iure non expressa forte esset erigenda. Denique simplices quo­ que canonicatus supranumerarii. seu sine adnexis emolumentis, sive cum iure expectativae. seu succedendi in praebendam va­ caturam, sive sine illo iure 32, aut canonicatus honorarii cum spe­ cialibus privilegiis a iure communi alienis 33. cum sola approba­ tione Romani Pontificis erigi possunt. 147. Episcopus sive Ordinarius loci, excluso Vicario Gene­ rali speciali mandato non munito, ad erigenda omnia alia be2T Can. 248, § 2, Sixt. V, Const. Immensa, 22 Ian. 1588. § 1; Leuna.. 1. c. P. III. q. 961 sq.; Hinschius, 1. c. t. II. p. 385 sq. 29 Can. 392 — S. C. C. 1. c. supra in ed. Richt. Cone. Trid.; Bouii. De Capit, p. 190 sq.; Ferraris, 1. c. v. Collegium n. 18 sq.; Nussi, 1. c. p. 49 sq.; Act. S Sed.. IX. p. 281. XXI. p. 537; Ph. Hergenroether- Hollioeck, 1. c. n. 521, not. 2 w Can. 248, § 2. — Sixt. V, cit. Const. Immensa. 30 Collect. Lac. t. Ill, col. 684 sq., 955 sq. 31 Can. 394, § 2. — S. C. C. a. 1732, apud Benedici. X7V. 1. c. 32 Can. 393, § 3, can. 1433. — Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 19 de ref.; Riganti. 1. c. Reg. Cane. Apost. 62. n. 27; Schneider, 1. c. p. 62. 66, 213 sq.; Bouix. 1. c. p. 195 sq. KH 33 Can. 407. — Bouix, 1. c. p. 127 sq.; Hinschius, 1. c. t. IL p. 87, 83 sq.; 388. Quae necessitas erectionis pontificiae ad omnes canonicatus hono­ rarios non est extendenda. Aliter opinatur Ph. Hergenroether-Hoilweck 1. c. n. 521. not. 2. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 209 neficia vel officia ecclesiastica inferiora seu non consistorialia, quae secundum disciplinam Ecclesiae nunc vigentem institui so­ lent, solus competens est s‘, non alii inferiores Praelati etiam exempli absque suffragio Episcopi dioeccsani aut sine speciali privilegio Sedis Apostolicae 34 35. Quae interventio auctoritatis Or­ dinarii non solum requiritur, si ipse libere et motu proprio of­ ficium erigit, sed etiam si laicus vel clericus fundationem ec­ clesiae offerat. Quo in casu facile tacita approbatio Episcopi in officiis iam diu existentibus merito praesumitur 36 et sufficiens habetur. Hinc Episcopi est erigere paroecias aliaque officia minora in dioecesi sita, item novos canonicatus simplices etiam honora­ rios in Capitulo per Sedem Apostolicam iam legitime erecto, dummodo servet conditiones a iure praescriptas, v. g. de consensu Capituli in erigendis novis canonicatibus (can. 294, § 2), atque ius concordatarium non exigat interventionem Sedis Apostoli­ cae el consensum gubernii. Episcopus quoque non prohibetur a n existente, si redintegranda dignitate Capituli antiquitus ibidem accedat consensus Capituli37. Etiam Cardinales in proprio titulo vel diaconia erigere pos­ sunt beneficia non curata, nisi agatur de ecclesia religionis cle­ ricalis exemptae (can. 1414, § 4). 148. Fundatores beneficiorum vel officiorum ecclesiastico­ rum etiamsi potestate ecclesiastica omnino carent, tamen ex be­ nigna concessione Ecclesiae in limine fundationis et de consensu Ordinarii non prohibentur suae donationi apponere conditiones (can. 1417, § 1) praeter ius vel contra ius commune 38* dum­ modo illae non sint impossibiles vel turpes vel naturae benefi­ 9 34 Can. 1414. — Cap. 3, X. de eccles. aed. Ill, 18; cap. 8, X. de excess. Praei. V, 31; Cone. Trid. Sess. XXI, cap. 4j de ref., Sess. XXIV, cap. 13, de ref.; Schmalzgr., 1. c. 1. III, t. 48, n. 1 sq.; Phillips, 1. c. p. 286; Ferraris, I, c. v. Beneficium art. 2, n. 5. M Gap. 4, de privileg. V. 7, in Sext.; Leuren., 1. c. P. I, q. 13. « Leuren., 1. c. q. 14, 15, 16, P. III, q. 929, 930; Hinschius, 1. c. t. II, p. 456, ubi parum accurate disputat. :: Can. 394, § 2. — Cap. 8, X. de const. I, 2; Bouix, 1. c. p. 127 sq.; Act. S.Sed., Ill, p 138, IV, p. 177, 584; Leuren., 1. c. P. 1, q. 13; Schneider, I. c, p. 361 sq Utiliter legi possunt quae de hac re in causa Gerunden. referuntur; A. A. S., 1919-XI, 78. 13 210 TITULUS IV ciorum repugnantes vel alias, tanquam violantes nervum eccle­ siasticae disciplinae, in iure norninatim reprobentur3®. Quae con­ ditiones legitime appositae ita sancte et religiose servandae sunt40, ut fundatio ab Ecclesia acceptata et approbata postea ex sola voluntate ipsius fundatoris aut patroni aut successorum vel haeredum mutari non possit. Immo nec ipse Ordinarius condi­ tiones semel admissas valide supprimere aut immutare potest, nisi agatur de mutationibus Ecclesiae favorabilibus et praeterea accedat consensus ipsius fundatoris aut, si agatur de iure patro­ natus, patroni (cit. can. § 2). Ergo pro illa immutatione facien­ da recurrendum est ad Sedem Apostolicam 4I. 149. Potestas civilis ex natura rei nullum habet ius interve­ niendi in erectione officiorum vel beneficiorum ecclesiasticorum, utpote causa mere ecclesiastica, immo nec personalitatem iuridicam officiis vel beneficiis ecclesiasticis concedit, sed ab Ecclesia datam etiam in suo foro admittit atque admittere tenetur0. Quodsi gubernii civilis consensus sit requirendus, id aut ex spe­ ciali concessione Ecclesiae, v. g. in concordatis43 facta, est re­ petendum, aut ex tolerantia quadam Superiorum ecclesiastico­ rum44, qua ad maiora mala vitanda leges iniustae45 de facio servantur. Qua in re fatendum est vel ipsos canonistas catholicos interdum parum accurate loqui4β. 3® Cone. Trid, Sess. XIV, cap. 12, de ref.; Heiffenatuel, h. t. 5, u. 105 sq.; Leuren., I. c. P. I, q. 29, 30; D'Annibale. 1. c. n. 20; Santi, h. t. 5, n. 38 sq.; Act. S. Sed., II, p. 226, X, p. 232; Hinschius, I. c. p. 392. 40 Cone. Trid. Sess. XXX, cap. 5, 9, de ref.; cap. 2, de relig. dom. III. 11, in Clem. 4‘ Act. S. Sed., VII, p. 614; Leuren., 1. c. P. I, q. 28; Heiffenstuel, I. III, tit. 5, n. 112, 113. 42 Schmalzgr., 1. III, t. 29, n. 20, 21; Act. S. Sed., VIII, p. 161; cod. civ. Ital. art. 433, innet. Globbio, < Lezioni di diplomazia eccl.», vol. Il, η. 582, (de personalitate iuridica dioeces. in Italia); Ilinschius, 1. c. t. 11. p. 464 sq. iunct. p. 369 sq. huiusmodi iura potestatis civilis asserit d inefficacibus argumentis probare tentât. 43 Cfr. Nussi, 1. c. in font.; Globbio, 1. c. vol. II, n. 64, sq., 594 sq. 41 Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 13, de ref., Episcopis, non gubernio civilibus, tribuit definitionem limitum paroeciarum. 45 Cfr. catalogum illarum legum ab Hinschius, I. c. et Giobbio, I. e. n. 570 sq. concinnatum; cfr. de legibus italicis hac de re latis: Arch, f. k. K. t. 55, p. 3 sq. et Friedberg-Ruffini, 1. c. p. 472. 48 Officia quae ita in Codice constituta sunt, ut non necessario el continuo debeant conferri alicui clerico, et quae consequenter dici non DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 211 Ari. 3. — De conditionibus requisitis ad instituenda officia ecclesiastica 150. Causa * iusta 1 imprimis requiritur; omne enim offi­ cium ecclesiasticum non arbitraria ratione, sed propter necessilateni vel utilitatem Ecclesiae vel cultus divini augmentum, est erigendum. Cui legi ex natura rei petilae vel ipse K. Pontifex, v. g. in erectione dioecesium vel Capitulorum48, est sublectus; sed maiore libertate suo iure utitur quam alii Praelati, atque pe­ nes ipsum est supremum indicium de sufficientia causae. Quae possunt vacare, cum quavis ratione in eo ces\at clericus ipsi praepositus, vera et propria erectione non indigent, sed sufficit eorum institutio in iure facta ad hoc ut, cum occurrat occasio aut necessitas, alicui clerico concedantur; cui clerico ex hac concessione seu nominatione statim ob­ veniunt tanquam potestas vere ordinaria iura cum officio ex dispositione iuris conexa. Quibus officiis, cum plerumque desit perpetuitas subiecliua, obiecliua tamen non deest, quae per ipsam institutionem a iure factam habetur; nec perpetuitas obiectiva necessario exigit, ut officium ex prae­ scripto iuris debeat continuo alicui clerico ita conferri ut, eo deficiente, intelligalur vere vacare. Talia sunt officia Legati, Administratoris Apostolici alicuius dioecesis, Coadiutoris vel Auxiliaris Episcopi, officium Vicarii Capitularis atque adeo Vicarii Generalis, cum ex praescripto Co­ dicis non necessario semper et in qualibet dioecesi existere debeat. Pari ratione non indigeni erectione, sed, ea non praecedente, conceduntur clericis per simplicem nominationem illa officia, quae sunt mera organa execution adminislralionis ecclesiasticae, tametsi ex praescripto iuris exi­ stera debeant, velut officium Cancellarii, notarii et aliorum administra­ torum Curiae dioecesanae et ipsius Curiae Romanae; nec in illis occur­ rit vacatio, quae obliget ad novum titularem infra tempus determinatum substituendum, sed iuris praescripto fit satis, si occurrente necessitate deputetur aliquis transeunter, qui illorum officialium vices agat, etiam per tempus excedens terminos legales ad officiorum provisionem prae­ scriptos. Cfr. c. 6, D. 70; cap. 5, de praeb. III, 2, in extravg. com.; cap. 16, L de maior. 1,33; fiiganli, 1. c. Reg. Cane. Apost. 22, n. 96; Benedict, XIV, de Synod, dioec. 1. XIII, cap. 7; Martin, Collect, docum. Cone. Vatie, p. 175, ” Cfr. de erectione Capitulorum cathedralium; Collect. Lac. t. III, coi. 681, 686, 730, 955. In Capitulis autem collegiatis erigendis principia iuris canonici (cfr. Ferraris, 1. c. v. Collegium n. 21; Suarez, De virt. et stat. rei. tract. IX, 1. I, cap. 6), non iuris italici (cfr. Arch. f. k. K. t. 55, p. 237), consulenda sunt. 212 TITULUS IV insta causa multo magis ab Episcopo est attendenda, qui de suf­ ficientia causae, iure communi requisitae, iuxta disciplinam vi­ gentem iudicet necesse est. 151. Locus congruus est alterum requisitum. Hinc sedes Epi­ scoporum, ecclesiarum et Capitulorum cathedralium in frequentioribus civitatibus constitui solentao. Porro erectionem quoque ecclesiae collegiatae S. C. tum solum R. Pontifici commendat cum locus est dignus, clerus populusque numerosus, ecclesia am­ pla cum necessariis paramentis instructa, 1res saltem sunt ca­ nonicatus atque Ordinarius loci non est invitus 51. Similiter aliis officiis inferioribus, et imprimis paroeciis, locus ipsorum naturae congruus iudicio Episcopi est assignandus. Si in genere dicitur beneficia erigi in ecclesia atque adeo in determinato ecclesiae altari52, id quidem ab antiquis canonistis satis communiter traditur, quia plerumque eriguntur ad aliquam functionem sacram cultus divini (unde dicitur benefi­ ciarius altari deservire et de altari vivere); sed iuris textus id exigens non datur, ac solum requiritur ut des gnetur locus, non determinate aliquod altare (can. 1418). Confer tamen can. 1426. Designatio alicuius ecclesiae, in qua beneficium habeatur erec­ tum, maxime inservit ad iuridicam adscriptionem beneficiarii ad clerum determinatae ecclesiae, apprime conformem antiquae di­ sciplinae, quae tamen hodie non est rigorose praescripta, sed sufficit adscriptio determinatae dioecesi. Quaestio de loco erec­ tionis certe non attenditur in omnibus officiis, v. gr. Vicarii Ge­ neralis, Officialis etc. 152. Dos sufficiens et stabilis tertio loco requiritur, unde re­ ditus perpetuo percipiantur ad normam can. 1410, tum ad susCfr. c. 10, D. I, de consecr.; cap. 3, X. de eccl. aed. III, 48; cap. 1. de V. S. V, 12 in Sext.; cap. 1, IV, in Extravg. Ioann. XXII; Cone. Trid. Sess. XXI, cap. 4, de ref., Sess. XXIV, cap. 13, de ref.; Rif/anti, I. c. Res Cane. Apost. 22, n. 94 sq. so Cfr. c. 4, 5, 6, D. 80; cap. 53, C. XVI, q.l ; cap. 1, X. de privil. V, 33; Leuren., 1. c. q. 18, 19, 20. Cfr. Granderath, Constit. dogin. Cone. Vatie, p. 137 sq., 145 sq.; Wilmers, De Christi Eccl. p. 205 sq., 251 sq.; Hollwed. Der Apostol. Stuhl u. Rom (a. 1895), de quaestione num primatus iuris­ dictionis cum Romana Sede ex iure divino sit indissolubiliter conew; Suarez, De leg. 1. IV, cap. 4, η. 22, De fide theol. disp. 10. sect. 3. η. 8 sq. 51 Ferraris, 1. c.; Hinschius, 1. c t. II. p. 386 sq. 3Ï Cfr. Leuren., P. I. q. 18-20. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 213 tenlationem beneficiarii, tum ad ferenda onera fabricae eccle­ siae et cultus divini, si istis oneribus aliunde non iam sit provi­ sum33. Maxima ac prae ceteris optanda stabilitas habetur in do­ latione facta ex bonis stabilibus et immobilibus ipsi officio ec­ clesiastico tanquam subiecto dominii concessisM. Quare si dos in numerata pecunia constituatur, Ordinarius, audito dioecesano administration is Consilio, curare debet ut quamprimum col­ locetur in tutis et frugiferis fundis vel nominibus (can. 1415, §2). Non prohibetur tamen Ordinarius, ubi congrua dos consti­ tui nequeat, paroecias aut quasi-paroecias erigere, si prudenter praevideat ea quae necessaria sunt aliunde non defutura (ib.. §3). 153. Sollemnitates quoque sunt servandae. Et profecto Rom. Pontifex quamvis in erigendis officiis ecclesiasticis solummodo ■ ili s sollemnitatibus adstringatur, quae ex natura rei exiguntur, [ tamen de facto pro suaviore regimine et ex aequitate canonica ordinarie Stabilem quandam determinatamque formam servat, atque quantum fieri potest, consensum eorum, quorum interest, obtinere studet5S. Episcopi vero est in erigendis officiis inferio­ ris diligenter inquirere, num conditiones requisitae sint serva­ tae. vocare et audire omnes quorum interest, si qui sint (can. 1416), deinde per instrumentum publicum fundationem, quae [ forte sit oblata, acceptare eamque vel dotem aliunde habitam I erigere in titulum 5e, describendo accurate locum, dotem accep­ tam vel constitutam, iura et onera beneficiarii (can. 1418). i I i H Cfr. c. 9, D. I, de consecr.; cap. 8, X. de cons. eccl. III, 40; Cone. Trid. Sess. XXI. cap. 4, de ref.; Fagnan., in cap. 3, X. de eccles. aed. III, 48, n. 7; Reiff enstuel, 1. c. 1. III. t. 48 n. 9; Leuren., 1. c. q, 21 sq,; Statz, 1. c. p. 95 sq. M Cfr. c. 1, C. I, q. 2; cap. 1, X. de censibus, III, 39; Leuren., 1. c. P. I, q. 8; Hinschius, 1. c. t. II, p. 386, 389. 15 Cap. 1, X. ne sede vacante III, 9; Riganti, 1. c. Reg. Cane. Apost. 22, n. 88 sq. M Leuren., 1. c. q. 30, 31. 214 TITULUS IV Caput III De innovatione officiorum et beneficiorum ecclesiasticorum (can. 215-217; can. 1419-1430) Fontes et Scriptores antea allegati. Praenotiones 154. I. Definitio. Innovatio officii ecclesiastici1 est omnis immutatio status primitivi al cuius officii ecclesiastici, sive quoad iura spiritualia vel temporalia, sive quoad obligationes, sive quoad situm vel ambtum vel speciem2. II. Divisio. Officii ecclesiastici innovatio distinguitur in in­ novationem factam: o) Per translationem (can. 1421). qua officium ecclesiasti­ cum alia ratione non mutatum in novam sedem vel ecclesiam transfertur3. < i>) Per transformationem seu conversionem (can. 1430). est mutatio speciei beneficii, vi primae erectionis receptae4. c) Per divisionem (can. 1421), quae habetur, si reditus, iura, obligationes, populus, territorium unius officii ita separan­ tur. ut iam duo vel complura officia ecclesiastica, saltem dis­ tincta, ex illo unico officio formentur atque instituantur5. Quae divisio in distincta beneficia est aeque principalis, si novum be­ neficium. per divisionem recenter erectum, ab antiquo beneficio est plane independens; si aliquam retinet dependentiam, divi­ sio est minus principalis. Porro divisio dicitur plena, si totum officium, i. e. iura, obli­ gationes, populus, territorium etc. dividitur; partialis audit, si 1 Cap. 1. X. ne sede vac. aliq. innou. III, 9; 1. III. t. 12, ut ecclesiastics benef. sine diminut. confer. 2 Act. S. Sed., VII, p. 508, 560; Lingen et Reuss, 1. c. p. 749 sq.: Ph. Hergenroelher-Holliueck, 1. c. p. 417 sq. n. 526 sq. 3 Cone. Trid. Sess. XXI, cap. 7, de ref.; Acta S. Sed., I, p. 217 sq. 4 Leuren., 1. c. P. III, q. 966; Act. S. Sed., IX, p. 8 sq.; Hinschius. 1. c. I. II, p. 395 sq. 5 Schmalzgr., h. t. 5, n. 204; Leuren., 1. c. P. III, q. 957. DE omens ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 215 tantum pars officii, v. g. pars iuriurn, obligationum, redituum t' ‘ vel populi vel territorii separatur ab officio. Partialis divisio est illa, (piae dicitur dismembratio sensu stricto”, qua pars bo­ norum aut redituum bcneficialium, aut territorii vel populi, ab nno beneficio separatur et alteri beneficio iam existent! vel ec­ clesiae vel causae piae etc. in perpetuum applicatur (can. 1421). Item species quaedam divisionis est pensio in perpetuum bene­ ficio imposita (can. 1429). Denique divisio quaedam fit, cum in uno eodeinque territorio ratione diversorum rituum vel popu­ lorum complura beneficia vel officia eriguntur per divisionem beneficii existentis, unde solent resultare paroeciae personales. d) Per unionem (can. 1419), quae est realis duorum vel plurium officiorum ecclesiasticorum in perpetuum facta coniunctio. Quae unio dividitur: 1) in unionem aeque principalem, per quam duo vel plura beneficia realiter et in perpetuum coniuncta uni rectori ita subiciuntur, ut beneficia inter se sint plene coordinata, neque unum alteri sit subiectum, sed salva maneant et distincta officiorum unitorum nomina et iura nihilque commune habeant praeter rectorem; 2) in unionem extinctivam seu per confusionem sive ex­ stinctionem. quae habetur, si plura officia in unum novumque officium ita conflant, ut singula quidem existere desinant, tamen omnia iura et privilegia in novum officium ex prioribus ortum transferantur; vel etiam cum unum aut plura officia alteri iam existent! ita uniuntur ut esse desinant; 3) in unionem minus principalem seu accessoriam sive per subiectionem, qua duo vel plura officia ecclesiastica non so­ lum uni rectori subiciuntur, sed etiam inter se realiter et in perpetuum ita coniunguntur, ut nequaquam coalescant in unum officium, sed unum sit principale, cui alterum tanquam acces­ sorium vere et proprie, vehit ecclesia filialis matrici subordinetur Singularis quaedam species unionis officiorum illa est, quae acanonistis dicebatur incorporatio (can. 1425), quae in eo consis­ tit. quod officium quoddam ecclesiasticum collegio vel institu< Arch. f. k. K. t. VII, p. 400 sq. ' Cfr. c. 48, 49, C. XVI, q. 1; Santi, h. t. 5, n. 91 sq. 216 TITULUS IV tos, v. gr. monasterio. Seminario, Capitulo (vel praebendae el dignitati) realiter et in perpetuum cum certis effectibus uniatur. Quae incorporatio dicebatur: a) non pleno iure facta, si sola temporalia bona officio ecclesiastico adseripta, v. g. monas­ terio assignantur; obligationes vero et iura spiritualia officii, v. g. cura animarum, exercentur a vicario perpetuo, quem or­ dinarie praesentat et sustentat subiectum, cui incorporatio facta est, v. g. monasterium, et Episcopus concedit institutionem ca­ nonicam; β) pleno iure facta, si iura, tum spiritualia tum tempora­ lia officii ecclesiastici cum adnexis obligationibus novo subiecto iuris, v. g. monasterio, uniuntur, penes quod est cura habitualis officii incorporati, cum cura actualis exerceatur per vicarium quendam temporalem; γ) plenissimo iure facta, si Praelatus monasterii vel Ca­ pituli. quibus beneficium ecclesiasticum pleno iure est incorpo­ ratum, insuper accip t iurisdictionem quasi episcopalem in cle­ rum et populum ecclesiae incorporatae et a potestate Ordinarii exiiii itur». Atque inde ortae sunt plures Praelaturae vel Abba­ tiae nullius. III. Conditiones generales. Cum omnis officii ecclesiastici in­ novatio variis de causis sit res odiosa, nonnisi per legitimum Superiorem ecclesiasticum,8 *10 vel ad ipsam erectionem competen­ tem, fieri potest. Quare primatus iurisdictionis spiritualis Roma­ ni Pontificis, cum ab ipso Christo Dom no in perpetuum institu­ tus et definitus sit, a nulla potestate humana innovari, i. e. auge­ ri vel minui in se potest. Officium quoque Episcoporum in ge­ nere certe ex Chrsti institutione est repetendum ideoque nun­ quam uniuersim ita imminui potest, ut Christi institutio sit illusoria. Quae res non impedit, quominus iura Episcoporum per R. Pontificem in universa Ecclesia augeantur vel minuantur, 8 Schmalzgr., h. t. 5, n. 165, 191; Leuren., 1. c. P. I, q. 166 sq.; Sanli. 1. III, t. 37, de cappellis monach. n. 2 sq. ® Leuren., 1. c. P. I, q. 166, P. III, q. 878 sq.; Foesser., in Arch. f. k. k., t. 21, p. 353 sq., 363 sq., 411; Hinschius, 1. c. p. 395 sq., 417 sq„ 436 sq. 10 Cap. 8, X. h. t, 5; Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 5, de ref.; Schmalzgr. h. t. 5, n. 14 sq. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 217 multoque magis officium particularis Episcopi innovationi esi obnoxium n. Porro Superior ecclesiasticus non procedat ad innovationem absque insta causa. Qua in re rationem habeat oportet necessi­ tatis vel utilitatis Ecclesiae 12 atque iurium tertium personarum, praesertim fundatorum, simulque nocet audiatque personas, quarum interest, aliasque sollemnitates pro diversis innovatio­ nis modis a iure praescriptas observet, salvo iure recursus ad superiorem instantiam, si quis sese laesum esse existimat13. Quae sollemnitates profecto minore rigore servandae sunt, si in ter­ ris S. C. de Prop. F. subiectis14* stationes vel missiones aliaque officia ecclesiastica, quae stricta beneficia ecclesiastica non sunt, innovationi subiciantur15. 11 Cone. Vatic. Sess. IV; Suarez, De leg. 1. IV, cap. 4, η. 2 sq., 7 sq., 18 sq., 26; Wilmers, De Christi Eccl. p. 188 sq., 260 sq., 304 .sq., 328 sq., 355 sq. 12 Cap. 33, X. h. t. 5; Cone. Trid. Sess. XXI, cap. 5, de ref.; Sess. XXIV, cap. 13, de ref.; S. C. C., 23 Aug. 1755; S. C. C., 27 lan. 1877, in Act. S. Sed., X, p. 260 sq.; Lingen et Reuss, Causae select. S. C. C. p. 317 sq., 436 sq. 13 Cap. 1. 2, X. de nov. oper. V, 32; Act. S. Sed., III, p. 396 sq. (de parochi populique consensu in paroeciarum dismembratione) X, p. 265 sq., ubi magno rigore ab actore urgebatur necessitas sollemnitatum ad ipsum valorem dismembrationis; at ex resp. ipso S. C. C. in cit. causa 27 lan. 1877 nihil colligi potest in favorem rigidae istius theoriae. Com­ muniter tradebatur beneficio constituendum esse defensorem, si innova­ tio fleri debeat durante beneficii vacatione, argumento deducto ex capi­ tibus tituli de novi operis nuntiatione et ex eo quod officia et beneficia, utpote personae morales, iure minorum censeantur gaudere. Quae prin­ cipia efiam iure Codicis videntur valere, nisi quod in Curiis dioecesanis, salis intelligitur fleri exigentiae defensoris, si postulatae fuerunt sententia et allegationes promotoris iustitiae. u‘ De erectione quasi paroeciarum in Vicariatibus et Praefecturis Apostolicis confer Instruet. S. C. de P. F. d. 25 Iui. 1920; A. A. S., XII, 331. Cfr. quoque Decret, d. 9 Decemb. 1920 circa limites definiendos pa­ roeciarum in dioecesibus S. C. de P. F. subiectis, A.A.S., XIII, 17. 15 Leon. XIII Const. Romanos Pontifices, 8 Maii 1881, pro Anglia data et deinde ad nonnullas alias quoque regiones successive extensa; Leuren., 1. c. P. III, q. 900. 218 TITULUS IV Art. 1. — De translatione officiorum ecclesiasticorum 155. Legitima potestas transferendi officia ecclesiastica esi penes illos Praelatos ecclesiasticos, quibus competit ius erigendi officium ecclesiasticum, de cuius translatione agitur. Quare v. g. Episcopus, etsi titulum ecclesiae cathedralis in aliam ecclesiam etiam intra eandem dioecesim vel civitatem sine R. Pontificis consensu transferre non potest, tamen a translatione beneficio­ rum simplicium vel paroecialium, servatis servandis, non prohibetur ίΓ·, excepta translatione beneficii religiosi, quae Sedi Apost reservatur (can. 1422). 156. Causa insta, quae ad translationem officii seu beneficii paroecialis saecularis omnino requiritur, generatim est necessi­ tas vel evidens utilitas ecclesiae. Hinc v. g. causa sufficiens, at certe non unica, est habenda, si ecclesia ob vetustatem vel alias rationes collapsa sit et propter inopiam restaurari nequeat (can. 1187), vel situs antiquae ecclesiae paroecialis sit plane inconve­ niens17 in ordine ad exerctium curae animarum (can. 1426. iunct. can. 1423. § 1). Quoad alia beneficia tunc solum ab Ordi­ nario translatio fieri potest cum ecclesia, in qua fundata erant, collapsa sit et restaurari nequeat; quo in casu translatio fieri debet in matrices vel alias ecclesias eorundem locorum vel vi­ cinorum (cit. can. 1426). 157. Sollemnitas servanda ea est, ut translatio fiat per au­ thenticam scripturam, ut Capituli cathedralis consilium exqui­ ratur 18* et audiantur ii, si qui sint, quorum ea res intersit, praeie Cfr. cap. 1. X. de transi. Episc. I, 7; Cone. Trid. Sess. XXI. cap. 7, de ref.; docis. S. C. C. in ed. Richt. Cone. Trid. p. 120 sq., et apud Lingen et Reuss, 1. c. 436 sq.; Act. S. Sed., IX, p. 476 sq.; cfr. de transla­ tione primatus Summi Pontificis a Sede episcopali Romana et Urbe in aliam civitatem sedemque episcopalem: Syllab. Pii IX, prop. 35; Holiweek, 1. c. p. 1 sq., 5 sq.; Card. Fiergenroether, Photius t. I, p. 35 sq_ 176 sq., 602 sq., 656 sq., 670, t. III, p. 806, 813. « Cfr. Trid. 1. c.: Act. S. Sed., 1. c.; S. C. C. 22 lun. 1861 et 4 Sepi. 1869, in Act. S. Sed., V, p. 184 sq.; cfr. quoque Act. S. S., III, p. 396, X, p. 360. Quibus causis addenda est ex iure Codicis illa translatio quae decerni potest in poenam ad normam can. 2292. 1S* In Belgio et in Gallia legitimam consuetudinem eximere Episco­ pum ab obligatione audiendi Capitulum cathedrale asserit De Meester DE OFFICHS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 219 sertim rectores ecclesiarum (can. 1428, § 1). Quae sollemnitas non probatur pertinere ad valorem actus, qui tamen, ea non observata, fit obnoxius legitimis impugnationibus; at deficiente causa canonica translatio ipso iure irrita est (can. 1428, § 2). 158. Dos nova in mera translatione officii ecclesiastici non est procuranda, quoniam iura spiritualia et temporalia officii ecclesiastici per translationem non alterantur, sed in novam se­ dem sequuntur officium translatum (can. 1426). 159. Scholion. Ne ex effectu illo translationis omnium iurium in novo loco oriantur difficultates, haud raro translatio cum unione vel transformatione coniungitur, reservatis forte anti­ quis iuribus. si quando dentio officium ecclesiasticum transfera­ tur19. Quosnam autem effectus translatio producat in ecclesia derelicta, non unica responsione definiri potest. Interdum enim ecclesia derelicta et diruta, in usus profanos, non tamen sordi­ dos, iuxta ordinationem Cone. Trid. L c. poterit converti; non raro etiam speciali competent’s Superioris ecclesiastici decreto in simplicem ecclesiam collegiatam vel paroecialem converte­ tur, quod praesertim fit cum transfertur in novam sedem ec­ clesia cathedralis. Art. 2 - De transformatione seu conuersione officiorum ecclesiasticorum 160. Cum transformatio officii ecclesiastici plerumque du­ plicem contineat actum, sc. suppressionem et erectionem, so­ lus ille Superior ecclesiasticus ad transformationem competen­ ti potestate instructus est, qui et suppressionem antiqui officii et erectionem noui perficere potest20. Quare transformatio quae­ dam officii sive primatus R. Pontificis, qui ex ipsa institutione Christi immutabilis et perpetuus est, a nulla auctoritate huma­ na fieri potest, v. g. in monarchiam constitutionalem vel in aristocratiam quinque Patriarchatuum coordinatorum. At R. Pono. c., III, n. 1110, c; cfr. etiam II, n. 769 et Verm.-Creusen, o. c., II, n. 758. ” Nussi, 1. c. p. 57, art. 6, 12, concord. Helvet. (a. 1828). 25 Leuren., 1. c. P. III, q. 964, n. 2, 3, 4, 5, q. 966, n. 2; Garcia, 1. c. I’. Ill, cap. 5; Act. S. Sed., IX, p. 9; Schneider, 1. c. p. 50. 220 TITULUS IV lifex, licet in universa Ecclesia officium Episcoporum suppri­ mere et in officium Vicariorum Apostolicorum transformare non valeat, tamen in casibus particularibus, necessitate suadente, ah ista transformatione non prohibetur. Cum iam Conc. Trid. Sess. XXV, cap. 16 de ref. statuisset ut ecclesiastica beneficia saecularia quocunque nomine appel­ lentur. quae curam animarum ex primaeva institutione aut ali­ ter quomodocumque retinent, in simplicia seu non curata be­ neficia deinceps non converterentur, eandem praescriptionem innovavit Codex can. 1430, § 1 ; hinc certe Episcopis ad huiusmodi transformationem omnis potestas est adempta. Pari modo Episcopus nequit convertere ecclesiam regularem, etiam infe­ riorem, in saecularem et vicissim (cit. can.) vel regularem ec­ clesiam unius Ord nis in regularem alterius Ordinis, cum obstet necess tas beneplaciti apostolici in alienationibus faciendis2122 at­ que non raro ultima voluntas fundatorum, quam mutare Epi­ scopus nequit In transformandis officiis inferioribus simplici­ bus in curata, modo adsit insta et necessaria causa nec sint mu­ tandae ultimae fundatorum voluntates, Ordinari plena potesta­ te potiuntur (can. 1430. § 2); pariter ipsis licet, audito Cap’tulo cathedrali, amovibiles paroecias in inamovibiles convertere, sed non viciss'm (can. 454, § 4). 161. Cum transformatio beneficii ecclesiastici soleat conti­ nere veram erectionem officii novi, ordinarie perfectioris, v. g. transformat o simplicis in curatum, paroecialis in episcopale at­ que tantum secundario suppressionem parum odiosam, princi21 Leuren., 1. c. q. 964; Schmalzgr., 1. III, t. 5, n. 15 sq. Quare quae veteres et novi scriptores (cfr. Schmalzgr., 1. III, t. 5 n. 20; Hinschius. 1. c. p. 456) ex cap. 5, X. de relig. dom. III, 36, deducunt de potestate Episcopi reducendi v. g. monasterium ad statum clericorum saeculari ΙΓΠ nostra aetate sunt plane antiquata, ut recte animadvertit De Angelis, J. c. t. III, t. 36. n. 5; huiusmodi enim negotium ex disciplina vigente Romano Pontifici est reservatum. Cfr. S. C. Ep. et Reg. 9 Iui. 1880. in Act. S. Sed., XIII, p. 356; S. Poenit. 12 Febr. 1872, in Act. S. Sed., MI, p. 147; Scherer, 1. c. t. II, p. 853 sq., not. 67 sq.. 70; Phillips, 1. c. t. VI, p. 328 sq. (de antiquis transformationibus in Urbe). 22 Cfr. de transformatione officii saecularis in regulare et vicissim per legitimam praescriptionem: Cap. 5, h. t. III, 4, in Sext.; Schmalzgr.. 1. III, t. 5, n. 14 sq. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 221 politer statuta canonica de erectione officiorum ecclesiasticorum quoad locum congruum et dotem diligenter sunt servanda. 162. Transformationis is est effectus, ut obligationes et iura officii suppressi, v. g. ius patronatus 2\ quatenus ipsa suppres­ sione non cessarunt aut cum novo officio incompatibilia non sunt, in officium transformatum transeant, nisi competens Superior ecclesiasticus rem alio modo ordinaverit23 24. Art. 3. — De diuisione officiorum ecclesiasticorum 163. Potestas ad dividenda officia ecclesiastica eadem requi­ ritur atque in erectione. Quare solus Romanus Pontifex est com­ petens, qui maiora officia et imprimis dioeceses dividat25. At ipsum officium primatus R. Pontificis neque unquam de facto ex Christi ordinatione inter complures fuit divisum, i. e. inter S. Petrum, S. Paulum, S. lacobum, neque de iure a Romano Pontifice vel a Concilio oecumenico dividi potest. Cfr. Wilmers, De Christi Eccles, p. 188 sq., 202 sq. Ordinariis vero divisio aliorum officiorum ecclesiasticorum, velut paroecialium vel simplicium, ex iuris communis sanctioni­ bus est permissa, dummodo servatis conditionibus canonicis per­ ficiatur26. Exciptur divisio et dismembratio quaelibet beneficii religiosi, quae uni Sedi Apostolicae reservatur (can. 1422). 23 Cfr. can. 1470, § 1, n. 5; Act. S. Sed., IX, p. 8. 24 Analect. ecclesiast., a. 1895, p. 161; Bauduin, De consuetudine p. 207 sq., ubi recte exponit atque probat vim et ambitum exstinctionis antiquae hierarchiae in Gallia, ineunte hoc saeculo, a Pio VII factae; Convent. Leon XIII, p. 44 sq., ubi gubernium gallicum a. 1886. consentit in suppressionem Praefecturae Apostolicae de Pondichéry eiusque uniontm cum Vicariatu Apostolico de Pondichéry simulque agnoscit ius S. Sedis laudatum Vicariatum Apostolicum convertendi in dioecesim vel archidioecesim, 23 Cfr. cit. epist. Urbani II (a. 1092), ad Rainoldum Arch. Remens.; cap. 5, 6, h. t. Ill, 2, in Extravg., com.; Reg. Cane. Apost. 13, 22; Rigan­ ti 1. c. Reg. Cane. Apostol. 22, n. 88 sq.; Leuren., 1. c. P. Ill, q. 961; Act. S. Sed., II, p. 293; VI, p. 588; Phillips, J. c. t. V, § 220; Hinschius, I. c. p. 400 sq. M Cfr. de iure praec. cap. 8, 20, 26, 36, X. h. t.; cap. 3. X. de ecclcs. sedif. Ill, 48; Conc. Trid. Sess. XXI. cap. 4, de ref.; Leon. XIII Const. Romanos Pontifices; Leuren., I. c. P. I, q. 155, P. Ill, q. 957 sq.; Bouix, De parocho p. 246 sq.; Analect. iur. pont, (a. 1853), col. 487 sq.; Act. 222 TITULUS IV 164. Ordinariis causis canonicis in divisione officiorum, etiam maiorum, Romanus Pontifex rigorose non est adstrictus, sed attenta Ecclesiae necessitate et utilitate pro suprema plenaque sua potestate ad dividenda officia maiora et praesertim ad dioecesium divisionem procedit. Ordinarii vero officia inferiora sibi subiecta tantum ob cau­ sas canonicas dividere possunt. Nam per divisionem mutatur status ecclesiae vel officii, quod sine iusta causa fieri non debet17. Quae iusta causa generatim ad hanc unicam reducitur, quod si­ ne divisione obligationibus, officio ecclesiastico adnexis, conve­ nienter satisfieri non possit 28. Speciatim in paroeciis dividendis huiusmodi iusta causa habenda est, aut difficultas magna paroecianorum accedendi ad ecclesiam paroecialem ad recipienda sacramenta et divina officia audienda, aut nimia multitudo paroecianorum 2S>, qui requirunt specialem curam animarum, quo­ rum spirituali bono subveniri nequeat ad normam can. 476, § 1 per vicarios cooperatores parocho assignatos. Qua causa non S. Sed., X, p. 262, 264, 273, XII, p. 292; Garcia, 1. c. P. XII, cap. 14; Schmalzgr., h. t. n. 204 sq.; Hinschius, 1. c. p. 401 sq. 27 Cfr. cap. 8, X. Ill, 5; Schmalzgr., h. t. 5, n. 204, 205; Bouix. 1. c. p. 250 sq. 28 Schmalzgr., h. t. 5, n. 205. Cfr. quoque cap. 26, X. h. t. 5, iunct. Ph. Hergenroether-Holliveck, de divisione unius beneficii, nimis abun­ dantibus reditibus praediti, in duo, ex quibus duo clerici commode sus­ tentari possint, et simul habeatur cultus divini augmentum per frequenliorem celebrationem officiorum divinorum omnino necessariam. 29 Cfr. Decis. S. C. C. in ed. Richt. Cone. Trid. p. 117 sq.; S. C. C. 28 Mart. 1903; Act. S. Sed., X, p. 260 sq.; Bouix, 1. c. p. 253 sq., ubi nonnullis nimis rigidis opinionibus non paucorum canonistarum, v. g. nimiam multitudinem paroecianorum non sufficere, recte iam contradi­ xit (cfr. S. C. in caus. Verul. 22 Maii 1784); Schmalzgr., 1. III, t. 48, n. 7 sq.; Act. S. Sed., ΧΠΙ, p. 307. Ex Pii VI Const. Quod aliquaidun^ 10 Mart. 1791 (in Galliam missa) paroecia non deberet habere ultra 6000 fidelium. Xec in hac re oblivioni dandum est praeceptum evangelicum, quo pastor tenetur proprias oves cognoscere (Cone. Trid., Sess. XXIV, cap. 3); nec remedium parocho assignandi plures vicarios coo­ peratores aequivalet divisioni, cum obligatio respondendi de proprio grege, parocho incumbens, non aeque urget vicarios qui non ex proprio officio pascunt, sed pastoris meri sunt adiutores. Meretur legi opus Sidoboda, De cura animarum in magnis urbibus, ad plures linguas vulgares translatum. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 223 existente, paroeciae divisio irrita est (can. 1428, § 2): ea existenlc, divisio fieri potest sive erigendo novam paroeciam vel saltem vicariani perpetuam, sive paroeciale territorium dismembrando (can. 1427 § 1), nec requiritur consensus populi aut rectoris paroeciae dividendae, sed ipsis quoque invitis fieri potest, ob bonum animarum ante omnia procurandum. 165. Dolatio, quae ad novum officium ecclesiasticum ex di­ visione ortum requiritur, si a benefactore vel fundatore non con­ cedatur, in officiorum maiorum divisione secundum prudens ar­ bitrium Romani Pontificis desumenda est ex reditibus sufficien­ tibus antiqui officii, aut alio modo per ordinationem pontificiam sustentationi novi beneficiarii, v. g. Episcopi atque oneribus of­ ficii est providendum, v. g. per oblationes fidelium, secundum analogiam decreti Tridcntini Sess. XXI, cap. 4 de ref., ut fit v. g. in Anglia30. Simliter ab Episcopo in divisione paroeciarum novo officio paroeciali sufficiens dotatio est assignanda, quae desumi debet aut ex liberali donatione benefactoris 3‘, aut ex bonis et rediti­ bus ecclesiae matricisS2, si illa ad novam dotationem sufficiant, aut ex oblationibus et contributionibus fidelium33. Quodsi ex bonis ecclesiae matricis nova paroecia dotetur, ius patronatus in eccles am paroecialem dismembratam rectori ecclesiae matricis non amplius, quemadmodum in iure praecedenti, est reser­ vatum34; sed honor quidam pro facultate loci matrici ecclesiae servandus est, modo et finibus ab Ordinario prudenti arbitrio praestituendis, v. gr. moderata quaedam annua praestatio, puta candelae vel exigui census, aut assistentia novi rectoris alicui sollemni funefoni ecclesiae matricis; sed omnino est exclusa re­ servabo fontis baptismalis in favorem ecclesiae matricis (can. 3'·' Aussi, 1. c. p. 245 sq.; Leuren., 1. c. P. III, q. 946 sq.; Hinschius. 1. c. p. 400. * Cfr. Act. S. Sed., III, p. 354; IV, p. 264. 34 Cfr. Gap. 3, X. de eccl. III, 48; Cone. Trid. Sess. XXI, cap. 4, de ref.; Leuren., 1. c. P. I, q. 159; Bouix, 1. c. p. 273 sq. M Cfr. Cone. Trid. 1. c.; Bouix, 1. c. p. 27'5. 3‘ Cap. 3, X. de eccl.; cap. 25, X. de iure p. III, 38; Cone. Trid. 1. c.; Bouix, I. c. p. 277; Arch. f. k. K. t. 36, p. 307 sq. t. 38, p. 472 sq.; Hinschius, 1. c. p. 408. 224 TITULUS IV 1427, § 4), quippe iure Codicis (can. 774, § 1) rigorose exigitur ut fons baptismatis habeatur in qualibet ecclesia paroeciali '··. In aliis quoque inferioribus officiis divisio fieri non potest, nisi cuilibet officio portio assignetur, quae ad honestam susten­ tationem sufficiat, aut aliunde suppleatur quod desit36. Secus iuxta c. 26, X. III, 5, Episcopo incumbebat onus praebendas re­ dintegrandi ex reditibus mensae episcopalis; ipsi enim culpae vertebatur illegitima praebendae divisio. 166. Romani Pontificis est in divisione officiorum maiorum novo officio congruum locum aptumque territorium accurate cir­ cumscriptum assignare. Ab Episcopo praesertim paroecia dismembrata in congruo loco est erigenda ipsique concedendum est territorium bene circumscriptum et ab omni alia paroecia dis­ tinctum cum sufficienti numero incolarum 37, nisi forte ob di­ versitatem sermonis et nationum personarum in, eodem territo­ rio degentium, complures paroeciae vel quasi paroeciae sint con­ stituendae38 ; quae tamen divisio in paroecias personales nunc est reservata Sedi Apostolicae (can. 216, § 4) 39‘. 167. Quoad sollemnitates servandas, Rom. Pontifex sicut in usu valido plenitudinis suae potestatis etiam hac in re a nullius » Cfr. cap. 3. X. de eccl.; S. C. C. 24 Apr. 1880, in Act. S. Sed, XIII, p. 514 sq.; Lingen et Reuss, 1. c. p. 438 sq.; Leuren., 1. c. P. I, q. 157, n. 7; Scherer, 1. c. § 92, p. 640, not. 46. 36 Cfr. Schmalzgr., c. t. 5, n. 206. 37 Conc. Trid. Sess. XXIV, cap. 13, de ref. iunct. Sess. XIV, cap. 9, de ref.; Leuren. 1. c. P. I, q. 160; Bouix, 1. c. p. 269 sq.; Act. S. Sed,, V, p. 637; Hinschius, 1. c. p. 407. 33 S. C. de Prop. F., 8 Nov. 1882, in Collect. S. C. de Prop. F. n. 212; Collect. Lac. t. II, col. 278 sq., t. Ill, col. 1230; De Angelis, 1. c. 1. Ill, t. 29, n. 2; Scherer, 1. c. § 92, p. 636 sq. 39’ Requiritur etiam indultum apostolicum ad erigendam paroeciam exclusive destinatam fidelibus determinati sermonis seu linguae, etiamsi haec determinata lingua sit una ex linguis officialibus eiusdem natio­ nis et paroecia erigenda suam distinctam habeat partem territorialem in dioecesi. Comm. Cod., 20 Maii 1923; A. A. S.. 1924-XVI, 113. Agitur ut patet, de regionibus mixtae linguae, quae politice unicum Statum efformant et diversis linguis officialibus utuntur. Cfr. Per., XIII, 78. Re­ strictio supra indicata non videtur afficere erectionem paroeciarum pro diversitate rituum. Nam, ut ait Marolo, o. c., II, n. 771, de ritu silet canon, dum expresse ac districte enumerat sermonem, nationem, fami­ liam, qualitatem personalem. Cfr. quoque Verm.-Cr., o. c. I, n. 330 el Malth. C. a Coionala, o. c. I, n. 307, not. 4. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 225 personae pendet consensu, ita etiam sollemnitatibus iure positi­ vo praescriptis in divisione officiorum maiorum vel dioecesium non adstringitur. Hinc pro suprema sua potestate sequitur sol­ lemnitates receptas aut pro prudenti suo arbitrio immutatas40. Quodsi in concordatis promisit se in circumscriptione novarum dioecesium nonnisi collutis consiliis cum gubernio civili proces­ surum, fides publica a Sedi * Apostolica interposita profecto exi­ git ut Romanus Pontifex, antequam sua potestate pro supremo gradu utatur41, revera consilia cum gubernio conferat. Episcopus vero ceterique Ordinarii imprimis per processum quendain canonicum, simplici ratione non secundum subtilitates iuris exactum, inquirere debent de iustis causis atque legitimis conditionibus ad divisionem requisitis42; nam divisio sine causa canonica facta irrita est. Porro consilium Capituli est exquiren­ dum; citandi atque audiendi sunt ii, quorum interest, velut rector paroeciae dividendae, paroeciani, patroni43. Minime vero huiusmodi citationi et auditioni vis sollemnitatis substantialis est tri­ buenda, ut illis omissis, etiam veris existentibus causis, actus divisionis dicendus sit ipso iure nullus et irritus 44. Multo minus illorum dissensus, si agitur de paroeciis dividendis, valorem di­ visionis impedire potest, sed ipsis invitis parochis et paroecianis ct patronis, ad divisionem paroeciae, alias legitimam, procedi potest (can. 1427). Universa inquisitione peracta omnibusque sollemnitatibus completis, instrumentum divisionis in forma legitima est confi­ ciendum, quod ad valorem actus non requiritur, sed ad proba­ tionem divisionis factae inservit (can. 1428, § 1). Contra decretum divisionis ab Episcopo peractae datur re40 Riganti, 1. c. Reg. Cane. Apost. 22, n. 77 sq.; Leuren.,, 1. c. P. III, q. 961. 41 Cfr. clausulas finales Bullarum pontificiarum in divisione dioe­ cesium; Riganti, 1. c. n. 87. 41 Leuren., 1. c. P. I, q. 157, n. 2, ubi allegatur decis. S. C. C. in caus. Tolet. 19 Nov. 1601; Bouix, 1. c. p. 266. a Schmalzgr., 1. Ill, t. 4B, n. 18; Fagnanus, 1. c. n. 29, 30, ubi pro citatione parochi etiam allegat declar. S. C. C.; Bouix, 1. c. p. 267 sq. 44 Ita iam antea verius Act. S. Sed., III, p. 396 (cfr. quoque vol. X, p. 271 sq.) et Ph. Hergenroelher-Hollmeck, 1. c. n. 528 contra antiquos tl recentiores scriptores, v. g. Fagnan., 1. c. n. 29; Arch. f. k. K. t. II, P· 20 sq. secundum Anui. iur. pontif., a. 1853. 15 226 TITULUS IV cursus cum eiïectu tantum deuolutivo, saltem si paroeciae divi­ ili sio sit impugnanda (ib. § 3); qui recursus nunc apud S. Sedem II divisio­ directe videtur interponendus In aliorum oiliciorum ne, si Episcopus processerit sive ex potestate sua ordinaria, sive ex potestate sua delegata in causis etiam ordinariae suae juris­ η dictioni subiectis, iste recursus tum apud Metropolitum tum etiam directe apud S. C. C. proponi potest; quodsi processerit tanquam Delegatus Sedis Apostolicae et in causis divisionis, alias sub potestate sua ordinaria non comprehensis, recursus ad solam Sedem Apostolicam, v. g. ad S. C. C., est permissus. 168. Effectus divisionis otlicii ecclesiastici, postquam decre­ tum competentis Superioris ecclesiastici fuit rite promulgatum et execution! mandatum, alii ex ipsa natura rei aut ex iuris dispositione ipso facto sequuntur — v. gr. ex can. 1427, § 5, divisa paroecia religiosa, vicaria perpetua aut paroecia noviter erecta non est religiosa; pariter divisa paroecia iuris patronatus, no­ va paroecia est liberae collationis ‘e — alii haud raro specialibus dispositionibus *' in instrumento divisionis definiendi sunt. Id valet tum de iuribus spiritualibus tum de iuribus temporalibus novi beneficii ecclesiastici. In particulari Ordinariis incumbit obligatio in dividendis paroeciis ad normam can. 1500 disper­ tiendi ex bono et aequo inter paroecias ex divisione resultantes tum bona communia, quae in commodum totius territori erant destinata, tum aes alienum quod pro toto territorio contractum fuerat. 45 Cfr. de iure praeced. cap. 3, X. de eccles. aedif. III, 48, iunct. cap. 53, X. de appeti. II, 28; Cone. Trid. Sess. XXI, cap. 4, de ref.. Sess. XXII, cap. 7, de ref. cum declar. S. C. C. in (kl. Richt. Cone. Trid. p. 166; Benedict. XIV, Ad militantis, 30 Mart. 1742, §§ 11. 38; Leon. XIII Const Romanos Pontifices: Bouix, 1. c. p. 280 sq.; Act. S. Sed., X, p. 260 sq.; S. C. C. in causis alleg. in ed. Richt. Cone. Trid. p. 166, n. 2; Bouix. 1. c. p. 281 sq.; Fag nanus. in cit. cap. 3, X. de eccles. aed. III, 48, n. 45 sq., ubi allegat decisionem S. C. C. Cfr. quoque Act. S. Sed., X, p. 262 sq. 46 lura singularia antiqui officii per se in novum, divisione separa­ tum, non transeunt, sed penes antiquum remanent. i 47 Cfr. v. g. Cone. prov. Alba-Iul. (a. 1872) p. 34; Fagnan., in cit cap. 3, X, de eccles. aed. n. 32, et in cap. 29, X. de decim. 30. n. 31 sq.. 47; Leuren., 1. c. P. I, q. 157, 353; Hinschius, 1. c. p. 400 sq., 407 sqFagnan., in cit. cap. 3, X. de eccles. n. 8, 10; Ferraris, 1. c. v. dismembratio n. 21 sq.; Scherer. I. c. § 92, p. 634 sq„ 640. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 227 169. Disrnembratio 48 beneficii ecclesiastici sensu stricto ha­ betur: l°)Si, manente unitate beneficii, pars substantiae bono­ rum benefici alium ab eo in perpetuum separatur et sine ulla novi beneficii erectione, alteri beneficio iam existent!, vel causae piae vel fabricae ecclesiae indigenti applicatur. Haec dismembratio, quae continet alienationem, bonorum ecclesiasticorum ex causa necessitatis vel evidentis utilitatis Ecclesiae factam, nunc certo modo est reservata Sedi Aposlolicac (can. 1422). 2°) Alia species dismembrationis est separatio partis ter­ ritorii et populi ab uno officio ecclesiastico, quae sine novi officii ecclesiastici erectione cum alio officio ecclesiastico iam existente coniungitur. Haec separatio in paroeciis ab Ordinariis fieri potest ob easdem causas et servatis iisdem conditionibus et sollemnita­ tibus, quae servari debent in vera paroeciae divisione. 3°) Ad dismembrationem aliqua ratione reduci potest, si iura spiritualia ab officio ecclesiastico seiunguntur atque forte alteri oflicio coniunguntur. Qua in re suprema potestate utitur Romanus Pontifex, qui per concessionem privilegii exemptionis vel per reseruationes iurisdictionem ordinariam officii inferio­ rum Praelatorum limitare sive restringere potest, que Π LadmoJum eam non raro auxit. Episcopi autem cavere debent, ne im­ mutent iura officiorum ecclesiasticorum iure communi consti­ tuta■' Pii V Constit. Ex proximo 20 Sept. 1571; Sixti V Const. Pasloralii 31 lan. 1589; Leuren., 1. c. q. 534. DE omens ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 243 acquirenti, vel ani. benef., t. 12, ut eccl. benef. s. dim.; Devoti, lost. can. 1.1, t. 5, (i, 7; Phillips, 1. c. t. VII, p. 481 sq.; Ph. Hergenroether-Holhveck, 1. c. n. Ô39 sq.; Saegmueller, 1. c. p. 240 sq.; Aichner, Comp. iur. eccl. § 80 sq.; Hinschius, 1. c. t. II, p. 474 sq., 049 sq., t. Ill, q. 1 sq.; Garcia, I. c. P. IV, VII, VIII, IX, X. Leuren., 1. c. P. I, q. 212 sq., P. II, q. 1 sq.; Passerinus, De elect, canon, cap. 1 sq., 24, 39; D'Annibale, Summula P. I, n. 6? sq.; Thomassin., 1. c. P. II, 1. 2, cap. 1 sq., 1. 1, cap. 33 sq.; 15 sq.; Giobbio, Lezioni di diplom. eccles. vol. II, n. 64 sq.; Blat, Comm. Cod., II, nn. 87 et sqs.; Chelodi, De personis, nn. 133 et sqs.; De Meester, Com­ pendium i. c., I, nn. 395 et sqs.; Maroto, Institutiones i. c., I, nn. 583 et sqs.; Matth. C. a Coronata, Institutiones i. c., I, nn. 207 et sqs.; Ojelli, Comm. in Cod. i. c., IV; Vermeersch-Creusen, Epitome i. e., I, nn. 265 et sqs, Praenotiones 182. I. Connexio materiae. Absoluta disputatione de statu sive constitutione officiorum ecclesiasticorum, ex naturali rerum ordine inquirendum iam est qua ratione officia ecclesiastica, in sese plene constituta, a magistratibus ecclesiasticis rite et valide per provisionem canonicam acquirantur. II. Definitio. Provisio 1 officii vel beneficii dicitur concessio (assignatio, collatio, donatio, institutio) officii vel beneficii eccle­ siastici vacantis, per competentem Superiorem ecclesiasticum personae canonice idoneae facta (can. 147). Quae provisio triplicem complectitur actw •r α) Designationem personae officio ecclesiastico praeficien­ dae, quae fit vel libera2 Superioris ecclesiastici nominatione, vel electione aut postulatione collegii ecclesiastici, vel praesenta­ tione sive nominatione patroni vel personae alias ab Ecclesia privilegiatae, vel quandoque mera supplicatione vel commenda­ tione, v. g. in Cardinalibus coronae 3. 1 Praeterea ad significandam provisionem canonicam in genere etiam alia verba occurrunt in fontibus, v. g. concessio, donatio, assignatio, col­ latio, institutio canonica. Cfr. v. g. cap. 1, de reg. iur. in Sext. et rubric. I. Ill, t. 8. : Leuren., 1. c. P. II, q. 8; Giobbio, 1. c. n. 189 sq.; Ph. HergenroeIhtr-Holliueck, 1. c. n, 568. - Clr. Schmalzgr., 1. III, t. 7, n. 4; Gross, D. Recht a. d. Pfriinde p. 274 sq. Cfr. quoque Card. Hergenroether, in Arch. f. k. K. t. 39, p. 193 sq.; Leuren.. 1. c. q. 10. ■■■ne 244 TITULUS IV b) Concessionem tituli sive ipsius officii ecclesiastici cum suis iuribus et obligationibus in spiritualibus et temporalibus. Quae concessio tituli si fit personae, libere a Superiore eccle­ siastico praesertim ab Episcopo nominatae, collatio (libera) ap­ pellatur; si clerico a collegio ecclesiastico 'electo, dicitur confir­ matio, quae confirmatio datur ab ipso iure quando non requiri­ tur determinati Superioris confirmatio; si postulatione collegii ecclesiastici designatio personae facta est, admissio audit; sivero praesentatione vel nominatione patroni vel personae privilegratae, institutio canonica sive collativa tituli4 56 vocatur (can. 148). c) Introductionem in possessionem officii ecclesiastici, quae etiam institutio corporalis vel installatio vel investitura vel inthronizatio appellatur'·. . Personae, designatio, electione, praesentatione, collatione nondum acceptata, iure optandi pinguiorem praebendam, coadiutoria cum iure successionis, ad summum tribuit ius ad rem, quod alteri valide concedi nequit, immo in superiore instantia urgeri potest; sed confirmatio electionis, admissio postulationis, institutio praesentati, collatio acceptata, optio actualiter secuta ius in re et actionem in rem conferunt7; supplicatio autem vel commendatio nec personae expetitae vel commendatae conce­ dunt ius ad rem nec Superiori ecclesiastico imponunt obligatio­ nem conferendi officium. III. Divisio. Prooisio diuiditur: a) In ordinariam et extraordinariam. Illa est concessio of­ ficii ecclesiastici, quae fit per unum ex consuetis quatuor modis, sc. collationis, electionis, postulationis, praesentationis, ab eo cui 4 Cfr. concord, austr. (a. 1855) art. 27; Srhnialzgr.. I. c. n. 6; Gross. 1. c. p. 302 sq. 5 Cfr. I. III, tit. 7, de institutionibus, ubi triplex institutio, sc. col­ lativa sive canonica, autorizabilis et corporalis ab auctoribus distingui solebat. Cfr. Schmalzgr., 1. III, tit. 7, pr. et n. 1; Leuren., I. c. q. 7. 6 Leuren., 1. c. P. II. q. 8, 798 sq., ubi fuse agit de acquirenda vel amittenda possessione beneficiorum eiusque vi et effectibus; Schmalzgr. 1. c. et n. 48; Phillips, 1. c. t. VII, p. 498 sq., 524 sq. 7 Bouix, De Capit, p. 147; Sentis, De praebend. p. 39; Act. S. Sed. XV, p. 57 sq. (de casibus optionis); Garcia, 1. c. P. TV; Leuren.. 1. c. q. 1 sq., 828 sq. DE omens ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 245 vi iuris communis atque ex communiter contingentibus competit. V. g., ordinaria provisio officiorum maiorum, sive per liberam collationem sive saltem per confirmationem vel admissionem vel institutionem, spectat ad Romanum Pontificem, officiorum minorum ad Episcopum sive Ordinarium. Altera habetur, si ex titulo iuris specialis concessio officii spectat ad tertiam perso­ nam, vel ex iure devolutionis ad alliorem Superiorem ecclesias­ ticum transit, vel praeter regulam per modum exceptionis Ro­ mano Pontifici reservatur, v. g. certorum beneficiorum minorum concessio vel fiat extraordinario modo, v. g. per adoptionem sive nominationem praedecessoris vel per praescriptionem vel exspeclativam vel sortem 8. b) In provisionem plenam et minus plenam. Prior habetur, si omnes 1res actus, quibus provisio canonica absolvitur, ad unam eandemque personam spectant; posterior in eo consistit, quod quis tantum ad unum vel alterum ex tribus illis actibus provisionis perficiendum, non ad omnes sit competens. c) In necessariam, quae est concessio officii ecclesiastici facta propter ius quaesitum, vel ex electione vel praesentatione canonice facta, vel ex mandato Superioris ecclesiastici, vel ex causa permutationis beneficiorum, et in liberam, quae ita fit solo iure praelati ecclesiastici, quin in clerico promovendo vel ex electione, vel praesentatione, vel ex ullo alio capite ius quod­ dam ad officium iam supponatur. 183. Scholion. A provisione canonica, qua ipse titulus sive proprietas et possessio beneficii ecclesiastici definitive et per­ petuo et absolute iam actu confertur, bene distinguenda est con­ cessio temporanea sive provisoria merae administrationis ali­ cuius officii ecclesiastici vacantis, vel ob aegritudinem benefi­ ciarii vel propter aliam causam impediti. ‘ Cfr. Cone. Trid. Sess. XIV, cap. 12, 13, de ref. Sess. XXIV, cap. 18, de ref.; cap. 3, X. de sortileg. V, 21; Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 5, de ref. TITULUS IV 246 Art. 1. De potestate concedendi officia ecclesiastica. § 1. Principia fundamentalia 184.'Ex can. 147 officium ecclesiasticum in titulum licite el valide sine provisione canonica obtineri non potest, i. e. sine concessione a competente auctoritate ecclesiastica ad normam sacrorum canonum facta *. Nam ut ex theologia fundamentali et publico iure ecclesiastico constat. Ecclesia catholica est socie­ tas perfecta: sed societati perfectae planeque independent! om­ nino repugnat quod ipsa invita extranei, veluti infideles, magis­ tratus civiles, ut magistratus civiles, in societate ecclesiastica con­ ferant officia 10. Porro Ecclesia catholica ex ipsa voluntate Christi Domini est societas inaequalis sive hierarchica, in qua regimen est penes Apostolos eorumque legitimos successores, non penes populi mul­ titudinem. Concessio autem officiorum publicorum est pars quae­ dam principalis regiminis ecclesiastici. Nemo igitur ad huius· modi concessionem competens est, qui neque sacrae hiérarchisé adseriptus est neque ab illa legitime deputatus11. Denique, iuxta institutionem Christi, Ecclesia est societas ve­ re perfecteque monarchica12, quam suprema plenaque potestate ° Si ofiicium ecclesiasticum non in titulum concedendum est, sed provisoria quadam ratione, licet illa ipsa provisoria concessio administrationis officii ab auctoritate ecclesiastica fieri debeat, nec relate ad qualitates recipientis, nec relate ad modum seu formam concessionis aliasque circumstantias, leges canonicae urgent ideoque talis provisoria concessio non est provisio canonica. Ceterum provisio obtinet in offi­ ciis stricte dictis, non in officiis sensu lato acceptis. Maroto, o. c„ I. 584; Bouix, De Episc. I, p. 505, De paroch. p. 629 sq. 10 Syllab. prop. 19, 20; Tarquini, 1. c. p. 30 sq.; Pesch. Praelecl. dogm. t. I, n. 479 sq.; Cavagnis, t. 1, p. 11 4 sq. Wilmers, De Christi Ecclesia p. 133 sq.; Giobbio, 1. c. n. 65 sq. 11 Pesch, 1. c. n. 333 sq., ubi n. 356 sq. recentiora figmenta virorum acatholicorum in Anglia et Germania de constitutione primitiva Eccle­ siae Christi, quae etiam manifestis contradictionibus laborant, evidenter diluuntur. Cfr. quoque Cavagnis, II, p. 123 sq.; Wilmers, 1. c. p. M sq., 285 sq. 12 Syllab. prop. 34; Pesch, 1. c. n. 364 sq.; Wilmers, 1. c. p. 260 sq.· 347 sq.; Bouix, De Papa t. I. p. 213 sq. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 247 regit Honianus Pontifex. At in vera perfectaque monarchia, su­ prema cl plena dispositio de publicis officiis, praesertim prima­ riis, est penes supremum principem. Qui licet forte non pauca officia inferioribus magistratibus distribuenda relinquat, certe se invito et contradicente neminem ad ullum munus publicum pervenire patietur. Hinc evidenter sequitur supremam plenamque dispositionem de officiis ecclesiasticis spectare ad Roma­ num Pontificem coque invito concessionem officii ecclesiastici valore esse destitutam. Quod ex natura Ecclesiae catholicae deductum est, id lu­ culenter comprobatur positivis Ecclesiae 13 declarationibus. Co­ haerenter cum can. 147, in cap. 1 de reg. iur. in Sext. legitur: Beneficium ecclesiasticum non potest licite sine institutione ca­ nonica obtineri. Gap. 2 de\ praeb. III, 4 in Sext. hisce verbis incipit: «Licet ecclesiarum, personatuum, dignitatum aliorum­ que beneficiorum ecclesiasticorum plenaria dispositio ad Ro­ manum noscatur Pontificem pertinere ». Concilium autem Tri­ dent. Sess. XXIII, can. 7 definivit : « Si quis dixerit... aut eos, qui nec ab ecclesiastica et canonica potestate rite ordinati nec missi sunt, sed aliunde veniunt, legitimos esse verbi et sacramentorum ministros, anathema sit ». · Cfr. quoque can. 8 eiusdem Sess.; Syllab. prop. 50, 51. 185. Quo principio generali stabilito, facile patet Impera­ tores Byzantinos in instituendis et deponendis Episcopis limites suae potestatis esse transgressos14, erroneam fuisse theoriam et praxim regum occidentalium de investituris tempore medii aevi propugnatam et exercitatam, quam potissimum Grego­ rius VII sollemniter condemnavit atque omni vi eliminare stu­ duit15. Neque minus erroneae fuerunt conclusiones, quas Marsilius Patavinus deduxit ex spurio suo principio de suprema po13 Cfr. de canon. Ecclesiae antiquae, C. 4. Cone. Nicaen. I, (a. 325), (Hefele, 1. c. t. I, p. 383 sq.); c. 12, 13, Cone. Laod. (a. 343-387), (Hefele, I. c. p. 759); c. 3, Cone. Nicaen. II, (a. 787), (Hefele, 1. c. t. III, p. 476), iunct. c. 31, (29) Apost. (Hefele, 1. c. t. I, p. 809); c. 22, Cone. Constantinop. IV. (a, 869). 14 Cfr. cit. can. Cone. Nicaen. II, et Constant. IV; Card. Hercjenroelher-Kirsch. Handb. d. aUg. Kircheng. t. II, p. 14 sq., 234 sq. ’ Cfr. can. 5, 10, Cone. Lateran. I, (a. 1123) et Denzinger, n. 363. 248 titulus iv testate ecclesiastica penes populum sive Imperatorem residente, de institutione pastorum Ecclesiae atque ipsius Romani Ponti­ ficis ie. Quae doctrinae perversae Marsilii veriores factae non sunt, eo quod haeresiarchae saeculi decimi sexti illas adoptarent. Isii enim pariter divinam institutionem hierarchiae ecclesiasticae ne­ gantes, etiam populo vel principibus saecularibus ius inesse opi­ nati sunt nominandi magistratus ecclesiasticos, utpote iure tan­ tum humano constitutos 16 17. ! Iisdem falsis doctrinis inhaeserunt Edmundus Richerius, Marcus Antonius de Dominis, Van Espen eiusque discipulus Febronius1819 . Quare ius regalium, sive regaliae et collationis laicac. privilegio pontificio destitutum, sed a Ludovico XIV praetensum et a canonistis gallicanis et aulicis defensum, fuit iniustissima i urium usurpatio et violatio constitutionis et legum Ecclesiae”, losephinismi placita in Italia, Austria et Germania etiam circa provisionem canonicam officiorum ecclesiasticorum erroribus abundabant et iniustis ordinationibus ansam dederunt20. Ultimo saeculo praesertim in America meridionali propugnatus est er­ ror quod laica auctoritas haberet per se ius praesentandi Epis­ copos et posset ab illis exigere ut inirent dioecesium procura­ tionem, antequam ipsi a S. Sede institutionem et Apostolicas Litteras acciperent. Cfr. Syllab. prop. 50 21. Cui errori affinis est praxis Capitulorum, tum a Gregorio XVI in Capitulo Coloniensi, tum a Pio IX in nonnullis Capitulis dioecesium Neapolitanarum reprobata, vi cuius illa Capitula eo audaciae devenerant, tui viventibus licet Episcopis, quin eos e suis sedibus turpiter eiectos aliquo modo solarentur eisque firmiter adhaererent, spreta illorum eorumque delegatorum auctoritate ad electionem Vica­ rii capitularis temerario ausu procederent » 22. 16 Ioann. XXII Const. Licet 1327, et Denzinger, I. c. n. 425; Wilmers, I c. p. 239; Tarquini. 1. c. p. 86 sq.; Card. Hergenroether-Kirsch, 1. c. 17 Conc. Trid. Sess. XXIII. can. 3, 6. 7, 8; Wilmers, 1. c. p. 38 sq. 18 Pii VI Const. Auctorem fidei 28 Aug. 1794, prop. 2, 3, et Benzinger. η. 1502, 1503. 19 Cfr. c. 12, Conc. Lugd. (a. 1274 = cap. 13 de elect. I, 6, in Sext 20 Pii VI Const. Auctorem fidei 1. c. ■ 21 Pii IX Alloc. 15 Dec. 1856; Giobbio, 1. c. n. 100 sq. 22 S. C. Episc. et Reg. 3 Maii 1862, apud Sentis, 1. c. p. 64 sq.; Pii IX Const. Romanus Pontifex 28 Aug. 1873. DB officiis ET BENEFICIIS ecclesiasticis 249 Denique ultimo tempore electiones attentatae parochorum per plebem vel saltem legibus civilibus probatae in Italia, Helve­ tia et Borussia, ex mira confusione idearum originem ducunt2*. At certe in inveniendis absonis theoriis palma tribuenda est iis qui electionem Romani Pontificis vindicarunt populo Romano. Tandem nullo modo quis privata auctoritate sine ulla legitima provisione sese in officium ecclesiasticum per usurpationem in­ trudere potest. Quibus assertionibus positivis et negativis principia in hac materia tenenda sufficienter videntur esse exposita. § II. Notae historiae 186. Quamvis disquisitiones historicae de potestate confe­ rendi officia ecclesiastica ex professo forte melius proponantur, ubi de provisione singulorum officiorum ecclesiasticorum, v. g. de electione Romani Pontificis vel Episcoporum est disserendum, tamen hoc loco saltem generales quaedam animadversiones non videntur esse omittendae. 187. Quemadmodum Christus Dominus, fundatof et legisla­ tor Ecclesiae, immediate Apostolos elegit atque officio et potes­ tate muneris apostolici instruxit24, ita etiam Apostoli praepo­ sitos primorum Christianorum instituerunt suisque discipulis mandarunt, ut ipsi pariter antistites sive Episcopos constitue­ rent23. Qua in institutione Apostoli, pro plena sua potestate a Christo accepta, nequaquam de iure a populi consensu depende­ bant, neque de facto semper huiusmodi consensum vel testimo­ nium populi requirere solebant. Quodsi successores Apostolorum, secundum ordinationem apostolicam, in eligendis Episcopis etiam suffragiorum populi rationem habuerunt26, quaestio est facti non adeo magni momenti, utrum in singulis casibus atque pro -■ Pii IX Encycl. Etsi multa 21 Nov. 1873; decret. S. C. C. 23 Maii 1874; Arch. f. k. K. t. 39, p. 265 sq. (de intrusis); Hinschius, 1. c. t. III, p. 192 sq. absurdas et iniquas leges hac de re latas recenset. 21 Matth. XXVIII, 18; Suarez, De leg. 1. IV, cap. 3, η. 1 sq., 4 sq.; De tide theolog. disp. 10, sect. 1. 25 Act. Apost. XIV, 22; Tit. I. 5; Wilmers, 1. c. p. 287 sq. 24 S. Clem. Epist. ad Corinth, cap. 44; Hefele, L c. t. I, p. 7, 382 sq.; Thomassin., Vet. et nov. Eccl. discipl. P. II, 1. 2, cap. 1 sq. 250 TITULUS IV diversitate regionum suffragium populi vim simplicis testimonii, an veri consensus habuerit. Nam cum participatio illa populi ex concessione pastorum sit repetenda, non ex iure quodam pro­ prio et nativo fidelium, parum refert si populus interdum etiam verum ius suffragii et consensus in eligendis Episcopis habuit’7. CAim in Ecclesia orientali electio Episcoporum ad Episco­ pos eiusdem provinciae ecclesiasticae certe iam ex Concilio Ni­ caeno de iure spectaret, in Ecclesia occidentali potius clero dioe­ cesis sive presbyterorum collegio fuit reservata a8. Post gravissi­ mas vicissitudines et controversias tandem ex saeculo duodeci­ mo in Ecclesia occidentali ad Capitula ecclesiarum cathedralium exclusivum ius eligendi Episcopos est delatum 20. Quae electio­ nes Capitulorum cum ab initio per Metropolitas fuissent confir­ mandae 5 ; postea ex saeculo decimo quarto sine confirmatione Romani Pontificis effectum sortitae non sunt27 31. Immo ex saeculo 30 29 28 decimo quarto paulatim Romani Pontifices sibi collationem om­ nium Episcopatuum reservare coeperunt, atque ita ius commune in Decretalibus32 de electione Episcoporum constitutum vim ha­ bere desiit, eiusque in locum successit nouum ius communeu de libera collatione omnium Episcopatuum per Romanum Pon­ tificem, nisi alicubi ex approbatione Sedis Apostolicae alia pro­ visionis forma vigeat. 188. Cum primis temporibus ordinationes absolutae non existèrent, concessio officii ecclesiastici inferioris coincidere so­ lebat cum ordinatione. Quae cum in potestate Episcopi esset. 27 Electiones Romanorum Pontificum antiquissimo tempore ab elec­ tionibus aliorum Episcoporum essentialiter non discrepabant. Cfr. Thomassin., 1. c. cap. 16, 25, 36; Cavagnis, 1. c., II, p. 198 et sqs.; Phillips, 1. c. t. V, p. 320 sq. 28 Cfr. c. 4, Cone. Nicaen. I, (a. 325); Hefele, 1. c. 29 Deer. Greg. IX. 1. I. t. 6. de elect.; Cavagnis, 1. c. p. 196 et sqs. 30 Cap. 11. 20. 32. X. de elect. I, 6; cap. 10, X. de off. iud. ord. I, 31. 31 Cap. 18, 28, X. de elect. I, 6; cap. 16, de elect. I, 6. in Sext.; Nussi. 1. c. p. 30. 32 Cap. 3, de elect. I, 3. in Extra vg. com.; cap. 3, de praeb. Ill, 2. in Extravg. com. s3 Reg. Cane. Apost. 2. iunct. Riganti, 1. c. in h. Reg. 2; Epist. Secret. Status, 20 lui. 1900, in Anal. eccl. t. IX. p. 321 sq.; Ph. HergenroelherHolliveck, 1. c. p. 439, not. 3, ubi pariter sententiam supra in textu pro­ pugnatam recte defendit. DE omens ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 251 sane etiam provisio canonica officii a vero et proprio suffragio populi vel principum civilium consensu non pendebat34. Quae praxis in Ecclesia orientali certe iam ex saeculo 5° et 6° immutari coepta est, cum post finitas persecutiones non pauci fideles sua bona liberaliter Ecclesiae donarent et templa vel ba­ silicas vel alia pia instituta aedificarent fundosque ad cleri sus­ tentationem suppeditarent3G. Prima vestigia eiusdem . discipli­ nae reperiuntur saeculo quinto etiam in Ecclesia occidentali, ubi c. 10 Cone. Arausicani (a. 441) Episcopus, qui in aliena dioe­ cesi ecclesiam aedificat, illa donatur gratia, ut secundum ipsius desiderium pro ecclesia aedificata clerici ab Episcopo loci ordi­ nentur vel instituantur. Inde paulatim ortum est ius patronatus, fundatoribus eccle­ siarum in beneficia paroecialia aliaque officia ecclesiastica con­ cessum, et potissimum ab Alexandro III (a. 1159-1181) sapienter ordinatum. Quae sanctiones Alexandri III in libr. III, t. 38, X. de iure patronatus fuerunt translatae, ubi quoad substantiam ius de hac re ante Codicem vigens continebatur. Nihilominus concessiones illae, prudenti moderatione ab Alexandro III quoad officia iuris patronatus factae, non eo fuerunt extendendae, quasi officia inferiora, praesertim curata, sine consensu et approbatio­ ne Episcopi potuissent obtineri3β. Postquam Capitula27 ecclesiarum cathedralium vel collegiatarum cum vita communi inde ex saeculo octavo fuerunt constituta, admissio clericorum ad gremium Capituli praepositis ecclesiarum erat permissa. Quodsi ista praxi iam ex natura rei in collegiis canonicorum potestas Episcoporum in concedendis canonicatibus esset imminuta, id multo magis post dissolutam vitam communem Capitulorum locum habuit. * Cui assertioni non obstat, quod populi testimonium et placitum de dignitate ordinandi et promovendi clerici expetitum fuerit. Cfr. c. 20, Cone. Hippon. (a. 393), = c. 2, D. 34; Thomassin., 1. c. P. II, 1. 1, cap. 33, n. 16: de consensu autem vel consilio Capituli petendo cfr. cap. 4, X. de his quae... III. 10; Garcia, L c. P. V, cap. 4, n. 234 sq. " Nov. 123, cap. 18; Nov. 131. cap. 10; Novell. 57, cap. 2: Zhishman, Das Stifterrecht in dec orient. Kirche. « Cfr. c. 4, Cone. Later. I, (a. 1123 = c. 11, C. XVI, q. 7; c. 3, X. de iust. Ill, 7, (Alex. Ill); cap. 12, i. f. X. de haeret. V, 7. 27 Thomassin., 1. c. P. II, 1. 1, cap. 36, Phillips, 1. c. t. VII, p. 474 sq.; Schneider, D. bisch. Domkap. p. 108 sq. 252 TITULUS IV Inde factum est ut pnulatim in ecclesiis calhedralibus digni­ tates per electionem canonicam Capituli, canonicatus vero per simultaneam collationem Episcopi et Capituli concederentur, in ecclesiis autem collegiatis per electionem Capituli, confirmatam ab Episcopo, fierent provisiones dignitatum et canonicatuum Quibus formis provisionis canonicae haud raro in Capitulis iam inde ex saeculo decimo tertio accessit optio 3 °. Denique ex saeculo decimo quarto iura inferiorum collato­ rum vel electorum per reseruationes Romanorum Pontificum in Regulis Cancellariae Apostolicae. praesertim quoad primam dig­ nitatem in Capitulis et menses papales *n, haud leviter fuerunt * limitata 1. Quibus limitationibus non obstantibus, iam ab anti­ quissimo tempore usque ad nostram aetatem salvum mansit prin­ cipium : Episcopos in collatione et provisione officiorum suarum dioecesium habere intentionem, in iure communi fundatam, con­ tra quam tertiae personae probare debeant sibi competere ius interveniendi in provisione canonica officiorum ‘2. § III. Disciplina vigens 189. Disciplina Codicis circa potestatem conferendi officia et beneficia, ad vitandas repetitiones, exponetur in cap. sequenti, ubi sermo erit de libera collatione, in qua praesertim conside­ randa est competentia diversorum Superiorum. * Cfr. cap. 1, X. de elect. 1, 6; Garcia, 1. c. P. V, cap. 4, n. 4 sq., 58 sq. · M Cfr. cap. 4, de consuet? I, 4 in Sext.; Bouix, 1. c. p. 147 sq.; Schneider. 1. c. p. 112 sq.; Sentis, D. praeb. theol., p. 39. 40 Reg. Cane. Apost. 1, 3, 4, sq.; cap. 4, de elect. I. 3, in Extravg. com.; cap. 2. 3, de praeb. I, 4. in Sext.; cap. 1, 13, 14, de praeb. Ill, 2, in Extravg. com. 41 Ius primarum precum, quod pariter coarctavit collationem liberam inferiorum officiorum et ab antiquis scriptoribus fuse explicaturo est. in se fuit ius mere particulare et nostra aetate est omnino antiquatum. Cfr. Schmalzgr.. 1. ΙΠ, t. 5, n. 324 sq.; Schmidt, Thesaur. iuris eccl. t. V, p. 112 sq., 225 sq. t. VII, p. 299 sq. Hinschius, 1. c. t. II, p. 639 sq., ubi iuridicam originem huiusmodi iuris, pro suis falsis notionibus de iure consuetudinario ecclesiastico et constitutione Ecclesiae catholicae, per­ peram explicat. 42 Cfr. cap. 6. X. de except., II, 25; Garcia. 1. c. n. 4, 235 sq. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 253 AH. 2. - De qualitatibus praeficiendorum officiis ecclesiasticis Λ 190. Soli clerici ad officia ecclesiastica sunt assumendi; om­ nes igitur, qui digni ac idonei censentur ad sacros ordines susci­ piendos, generatim etiam digni et idonei reputantur ad officia ecclesiastica, nisi post ordinationem nova causa superveniat, quae legitime ordinatum reddat inhabilem vel indignum ad offi­ cium ecclesiasticum, aut ratio et qualitas officii ecclesiastici ma­ iorem dignitatem vel aptitudinem requirat. Quare qualitates re­ quisitae in promovendis ad statum clericalem, a fortiori in pro­ movendis ad officia ecclesiastica sunt necessariae. Universim autem loquendo is tanquam dignus et idoneus officio ecclesias­ tico praefici potest, qui omnes habet qualitates, tum absolute ad officia ecclesiastica in genere, tum relative ad officium illud, de cuius provisione agitur, iure communi et iure speciali re­ quisitas. Quae qualitates ad sequentia praecipua capita reduci possunt (cfr. rubric. 1. I, t. 14 Decret.) brevi quadam expositione, quae parti generali magis congruit. § I. De aetate requisita in promovendis ad officia ecclesiastica 191. Quamvis in provisione officii ecclesiastici ex natura rei illa aetas solummodo requiratur, quae ad convenienter exequendum officium datum necessaria est, tamen iure positivo pro diversitate officiorum ecclesiasticorum ordinarie certa determinataque aetas, sive directe et per se sive tantum consecutive prop­ ter ordinem requisitum, est praescripta etiam sub poena nullitatis. « Cfr. Decret. Grat. Dist. 23 sq., 49 seq., 78; Cpl. I. II, IV, V, 1. I. t. 8 de aet. et quai, et ord. praef.; cpl. Ill, 1. I, t. 9; Decret. Greg. IX, 1. I. tit. 14; Decret. Bonif. VIII, 1. I, t. 10; Const. Clem. 1. I, 6; Cone. Trid. Sess. VII, cap. 1, 3, de ref., Sess. XXII, cap. 2, 4, de ref., Sess. XXIII, cap. 6, de ref., Sess. XXV, cap. 21, 22, de regul., Sess. XXV. cap. 7, de ref.; Decret. Clem. VIII, ed. Sentis, p. 21 sq.; Decis. S. C. C. in ed. Riehl. Cone. Trid. post cit. Sess.; Collect. S. C. de Prop. F. n. 216 sq., 293 sq.; .Vussi, Conventiones p. 50 sq.; 119 sq.; Comment, in 1. I, tit. 14; Devoti. Inst, canon. 1. I, t. 6, 7; Garcia, 1. c. P. VII; Leuren., P. I, v. g. q. 212 sq.; Ferraris, 1. c. v. Beneficium art. 5. 254 TITULUS IV t I. In eo qui eligendus est Romanus Pontifex, iure positivo certa aetas non est definita. Quare ad validam electionem suf­ ficit ea aetas, quae ex natura rei requiritur; etenim cum electus hoc officium valide obtinere non possit, nisi electionem de se factam acceptet, is saltem ad annos sufficientis discretionis per­ venerit necesse est. Procul dubio autem ad licitam electionem perfectior aetas est necessaria, et decet ut electus saltem in ae­ tate Episcopi iam sit constitutus .** II. Cum Cardinales creandi omnes, sive Episcopi sive Pres­ byteri sive Diaconi, saltem in ordine presbyteratus constituti esse debeant, ratione ordinis habiti oportet ut iam expleverint aetatis annum vicesimum quartum (can. 232, § 1)44 45. III. Episcopi, sive Patriarchae sint sive Primates sive Metro­ politae, annum tricesimum completum habeant oportet, cum ad dignitatem pontificalem eliguntur vel nominantur (can. 331, § 1. n. 2°), nisi iure speciali, v. g. pro Patriarchis maior requiratur aetas46*4 . 8Episcopis aequiparantur Abbates seu Praelati nullius (can. 320, § 2). IV. lure Codicis omnes qui habent curam animarum vel ex officio participationem ipsius per exercitium iurisdictionis fori interni, aut ex officio stabili exercent iurisdictionem fori ex­ terni debent esse sacerdotes; sed aetas superior in nonnullis re­ quiritur. Ita requiruntur 30 anni in X’icario Generali et Capi­ tulari, in Officiali et Vice-officiali Curiae dioecesanae. V. In canonicis, non exceptis dignitatibus, sive agatur dc ecclesia cathedrali sive de collegiata, aetas non requiritur nisi ratione presbyteratus iam habiti (can. 404, § 1). De solo cano­ nico Poenitentiario ponitur expedire, non rigorose exigi, annum trigesimum expletum (can. 399, § 1). VI. Etiam in aliis officiis et beneficiis aetas solum ratione ordinis requiritur. Ita presbyteratus iam habitus requiritur in parochis (can. 453, § 1). in Vicario foraneo (can. 446, § 1), in Can· 44 Cfr. Camarda, Const. Apost. dissert. 31; Wilmers, 1. c. p. 256. 45 Cfr. de iure praeeed. Trid. Sess. XXIV, cap. 1. de ref., iunct. Sixti V Const. Postquam 3 Dec. 1586, § fi; Ferraris, 1. c. v. Cardinalis n. 36. 48 Cfr. Synod. Sciarf. Syror. (a. 1888) p. 219: Non licet ad Patriot- chatum eligere, nisi clericum habentem saltem ordinem presbyteratus. Non sit minor quadraginta annis aetate. DE OITICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 255 cellario Curiae dioeccsanae (can. 372, § 1), in indicibus synodalibus (can. 1574, § 1), in Promotore iustitiae et Defensore vinculi (can. 1589, § 1), in Auditoribus S. R. Rotae (can. 1598, § 2). VU. In officiis et beneficiis de quibus ius Codicis non cavet, aetas, sive directe sive saltem indirecte ratione ordinis requirenda in subiecto cui sunt conferenda, determinari debet aut decreto erectionis aut fundationis lege. . VIII. Ad obtinenda officia regularia, quae solis regularibus sunt concedenda, indirecte tum ratione professionis religiosae omnino requisitae, ut quis fiat regularis, tum ratione curae ani­ marum vél quasi-episcopalis iurisdictionis forte officio adnexae, vel sacerdotii requisiti, vel directe sive ex constitutionibus ap­ probatis aut statutis particularibus aetas necessaria satis accu­ rate est definita. Iure communi Codicis ad munus Superioris maioris requiruntur 10 anni a prima professione, origo ex legi­ timo matrimonio et anni 40 aetatis, si agatur de Supremo Mo­ deratore aut de Antistita in monasterio monialium. 30 aetatis anni in aliis (can. 504). 192. Dispensatio super aetate, ex iure communi in promo­ vendis ad officia ecclesiastica requisita, ex natura rei ab Epis­ copo concedi nequit, sed R. Pontifici est reservata. 193. Concessio officii ecclesiastici facta personae non ha­ benti aetatem a iure requisitam est invalida, si ius aetatem de­ terminatam ad valorem concessionis requirat, quo in casu con­ cessio non tenet47, etiamsi de brevi defectu aetatis agatur, aut bona fides ob ignorantiam intercedat; neque tractu temporis convalescit, si invalide promotus postea aetatem legitimam at­ tingat, cum non firmetur tractu temporis quod de iure ab initio non subsistit. (Reg. 18 de Reg. iuris in Sext). Quodsi ius aeta­ tem ad valorem collationis expresse non requirat, ea valida est, sed per sententiam irritari potest; qua irritatione non facta, col­ latio. adveniente legitima aetate, penitus convalescit (can. 153, i 3), B - ............................... ■ ■ ■ ! 4T Ita in Vicario Capitulari aetas 30 annorum ad valorem requiritur designationis (can. 434, § 1). TITULUS IV § II. De morum honestate et scientia litterarum 194. Promovendus ad officium ecclesiasticum gcneratim sal­ tem illa morum probitate et vitae honestate insignitus sit oportet: I. Ut non sit criminosus, i. e. talis criminis reus, quod depo­ sitione dignum est aut secum ferat poenam inhabilitatis ad of­ ficia et beneficia ecclesiastica4β. II. Ut non laboret infamia sive iuris sive facti; infamibus enim non debent patere portae dignitatum (can. 2294). Hinc qui de aliquo crimine accusatur vel denuntiatur, pendente causa, ad officia ecclesiastica promoveri non potest, quippe cum accu­ satione cohaeret infamia facti. III. Ut non sit censura excommunicationis, suspensionis aut personalis interdicti ligatus, vel irregularis. Nam excommuni­ cat!, suspensi et personaliter interdicti ad officia et beneficia ec­ clesiastica oblinenda inhabiles sunt, eorumque provisio est nul­ la et irrita, si agitur de vitando aut de censu rato per sententiam condemnatoriam vel declaratoriam 40. 195. In promovendis ad officia ecclesiastica ea requiritur gcneratim scientia, quae ad officium rite obeundum est neces­ saria atque indirecte ad susceptionem legitimam ordinis offi­ cio adnexi aliunde iam est praescripta. In specie: I. Episcopi, cum insigni quadam ratione habeant officium docendi et regendi fideles, sacrae theologiae et jurisprudentiae pro munere suo periti sint necesse est. Ideo ex iure Tridentino requiritur, ut antea in publica et approbata Universitate studio­ rum magistri sive doctores aut licentiati in sacra theologia vel iure canonico rite sint promoti, aut publico alicuius academiae testimonio idonei ad alios docendos ostendantur; si autem re­ gulares fuerint, a supremo suae religionis Superiore similem fi­ dem habeant Hoc idem ius firmavit Codex can. 331, § 1, 5e Cfr. de delictis inhabilitalem inducentibus canones 2294, § 1, 2390, § 2. 2394, η. 1», 2395. Item can. 2345, 2346, et quoad religiosos can. 2413. ·· Cfr. can. 2265, § 1, n. 3°; 2275, n. 3°; 2283. 50 Sess. XXII, cap. 2. de ref. iunct. Pii V Const. Quatûvls a sede I lun. 1568, et deris. S. C. C. in caus. Fanen. 5 lun. et 26 Nov. 1723, ih ed. Richt. Cone. Trid. p. 150, et Greg. XIV Const. Onus apostolicae 15 Mftii 1591, § 9. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 257 cum clausula ut, tametsi gradu careanl, sint saltem illarum dis­ ciplinarum vere periti. Episcopis quoad qualitates requisitas aequiparal Abbates et Praelatos nullius can. 320, § 2. II. In Vicario Generali et Capitulari eaedem conditiones quoad scientiam requiruntur, quae dictae sunt de Episcopo (can. M434) « III. Ad obtinendum canonicatum sive in cathedral! sive in collegiata ecclesia gradus academic! rigorose non exiguntur, sed lanium praestantia in doctrina, cuius quidem apta probatio ha­ betur in gradu academico legitime obtento. Nihilominus, ceteris paribus, sunt praeferendi doctores in sacra theologia vel iure canonico in publico athenaeo renuntiati, vel qui laudabiliter aut ministerium ecclesiasticum aut magisterium exercuerint. Item ratio habenda est de specimine doctrinae dato in examini­ bus post absoluta studia a clericis subeundis per triennium ad normam can. 13052. Speciali ratione gradus exiguntur in canonico theologo et poenitentiario; nam licet sint eligendi qui pro loci qualitate ap­ tiores reperiantur, de ipsis in particulari dicitur quod, ceteris pa­ ribus, pro praebenda theologali praeferatur doctor in sacra theo­ logia, pro praebenda vero poenitentiaria doctor in sacra theo­ logia vel iure canonico (can. t399, § 1)53. Potiore adhuc ratione · exigitur gradus ad primam dignitatem in Capitulo cathedrali; nam doctor in sacra theologia vel iure canonico nominandus diJI Si conferatur can. 331, § 1, n. 5 cum can. 367, § 1, apparet gra­ dum doctoris maiore rigore requiri in Episcopo quam in Vicario Ge­ nerali; in hoc autem ampliorem scientiam quam in Episcopo postulari, cum praeter scientiam theologicam ius exigat peritiam in iure, quae merito exigitur in eo, qui exercitium potestatis administrativae in dioe­ cesi vice Episcopi habet. :2 Cfr. can. 404, § 2 et de iure praecedenti cfr. Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 12, Sess. XXIII, cap. 18. ·’ De iure praecedenti cfr. Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 8, Sess. V, cap, 1, de ref. Pro Ital. et insui, adiac. Benedict. XIII Const. Pastoralis, 19 Mail a. 1725, voluit praebendam theologalem semper conferendam esse doctori in sacr. theologia vel ei, qui infra annum doctoralem lau­ ream in eadem facultate suscipiat; alioquin collatio nulla est. Quae lex particularis, speciati in praeservato relate ad necessitatem concursus per canonem 399, § 2, attentis can. 6 et 22, cum sit praeter ius comune Co­ dicis, etiam quoad ceteras conditiones requisitas suam vim retinere di­ cenda est. Cfr. Commis. Cod. 16 Oct. 1919 in A. t A. S. XI, 476. 17 TITULUS IV citur quantum fieri potest et ceteris paribus, quod idem, licet minore rigore, extenditur ad ceteras dignitates ecclesiae cathedralis (can. 396, § 3). IV. Officialis et Vice-officialis Curiae dioecesanae debent esse doctores in iure canonico vel illius iuris periti; indices sy­ nodales in iure canonico periti, non necessario graduait S. Rom. Rotae Auditores habeant oportet lauream doctoralem saltem in utroque iure (can. 1598, § 2). V. De scientia in parochis requisita et de modo eam pro­ bandi. cfr. interim can. 459. ' VI. De aliis officiis et beneficiis, de quibus ius commune nihil disponit, attendenda est lex fundationis vel decretum erec­ tionis. ' § 111. De ordine requisito in promovendis ad officia ecclesiastica 196. Cum universim loquendo laid a consecutione qualiscumque officii ecclesiastici proprie dicti excludantur, generatim nemo licite et valide officium ecclesiasticum etiam simplex ob­ tinere potest, qui, saltem prima tonsura recepta, non iam actu factus est clericus (can. 118). I. Ab ista regula generali excipitur officium Romani Ponti­ ficis, cuius electio, etiam de laico vel uxorato facta, per exceptio­ nem nullitatis impugnari nequit54. II. Cardinales S. R. E., cum ad dignitatem cardinalitiam as­ sumuntur. iam debent esse constituti saltem in ordine presby­ teratus (can. 232. § 1)M. III. Item presbyteratus iam habitus, et quidem a quinquen­ nio, requiritur in Episcopis (can. 331. § 1, n. 3°), quibus Episco­ pis aequiparantur Praelati seu Abbates nullius (can. 320. § 2). Qua in re gravissimam immutationem iuris Decretalium et Con­ cilii Tridentini praecesserat praxis, iam diu recepta, iuri novo quam praecedenti conformiorse. i IV. Canonici tam cathedralis quam collegiatae ecclesiae pa-64 64 Cfr. cap. 6, X. de elect. I. 6; Wilmers, 1. c. p. 256. 55 De iure praecedenti cfr. Sixt. V Const. Postquam § 15 iunct. § 6, et Cone. Trid. Sess. XXII. cap. 2. 5c Cfr. cap. 9, X. de aet. I, 14, iunct. Cone. Trid. Sess. XXIII. cap. 2, de ref. Sess. XX, cap. 2, et Decret. S. C. Consist. 25 Iui. 1916, η. 1. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 259 riler debent esse presbyteri (can. 404, § 2), tametsi ad normam can. 108, § 1) sint distributi in 1res ordines, prout desideravit Cone. Trid. Sess. XXIV, eap. 12 de ref. V. Promovendus ad officium paroeciale vel curatum pres­ byteratus ordinem actu iam habere debet, nec sufficit habilitas ut infra annum recipiat, prout constitutum erat iure praece­ denti VI. Plura alia officia et beneficia iure Codicis requirunt sa­ cerdotium; ubi vero ius nihil disponit standum est legi funda­ tionis aut decreto erectionis. 197. Communis canonistarum doctrina tenebat, generatim loquendo, ubi ius pro determinato officio seu beneficio deter­ minatum ordinem in clerico promovendo exigeret, non esse ne­ cessarium ad validam atque adeo ad licitam collationem, ut ordo officio seu beneficio adnexus iam actu, ipso promotionis tempore, fuisset receptus, sed sufficere, si clericus promovendus de iure. habilib esset ut infra annum, ordinem requisitum reci­ peret; quia illa adnexio ordinis cum determinato officio seu beneficio directe potius recipiendi ordinem obligationem imporlabat, qua afficiebatur qui sine tali ordine beneficium rece­ pisset; ideo promotus ad officium seu beneficium in his condi­ cionibus dicebatur arctatus de beneficio recepto. Cui obliga­ tioni. si infra tempus legitimum non satisfecisset, iure ex colla­ tione quaesito excidebat (Leuren., For. benefic. P. I, q. 311; Loiter, De benefic. 1. 2, q. 47, n. 13). Quae doctrina fundamentum habebat in cap. 14, 45 de elect. I, 6 in Sext. et cap. 2 de aet. I, 6 inClem., necnon in Cone. Trid. Sess. XXII, cap. 4 de ref.; quam­ vis in memoratis textibus non continebatur principium ea generalitate qua passim proponebatur. Excipiebant tamen casum, ubi ius vel statutum aut lex fundationis aut expresse aut aequivalenti modo requirerent ordinem actu habitum tempore promo­ tionis. Ius Codicis ubicumque memorat ordinem iam actu ha­ bitum tempore promotionis; et generali modo ordinem iam actu habitum exigit can. 153, § 1, cui consonat can. 1463. " Cap. 14, 35, de elect. I, 6, in Sext.; cap. 2, de aet. I, G, in Clem.; Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 12, de ref.; Leuren., 1. c. P. I, q. 319, n. 2, q. 320. 2611 TITULUS IV 198. Dispensatio. Super iure communi'lS, quod in promo­ vendis exigit aut certum ordinem iam revera obtentum, aut sal­ tem intentionem et habilitatem intra annum ordinem requisitum actu suscipiendi, ex natura rei solus Romanus Pontifex per se et regulariter dispensare potest. At super statuto dioecesano vel consuetudine particulari, quibus rigor iuris communis in exi­ gendo ordine sacro auctus est. Episcopus saltem cum consilio vel consensu Capituli dispensare non prohibetur51’. 199. Cum nemo ad officium ecclesiasticum promoveri pos­ sit, qui saltem per primam tonsuram statui clericali non sit ad­ scripts vel haud raro etiam ordinibus minoribus vel maioribus initiatus, manifeste sequitur omnes irregulares, etiam ex de­ fectu. vel aliis prohibitionibus canonicis a statu clericali exclu­ sos, indirecte ab officiis quoque ecclesiasticis saltem licite ob­ linendis arcerie. Quodsi nihilominus irregulari officium eccle­ siasticum concedatur, generaliter nullitas concessionis sane ex na­ tura rei non constat; at licet ea ex argumentis quibusdam haud improbabiliter impugnata fuerit®1, probabilioribus tamen argu­ mentis positivis etiam a multis et gravibus auctoribus merito fuit propugnata Cui sententiae, valorem concessionis neganti, vide­ tur manifeste favere can. 991, § 3, ubi dispensatus ab irregularita­ te, tametsi dispensatio sit generalis ad ordines etiam maiores, de­ claratur posse obtinere beneficia non consistorialia etiam curata, qui effectus dispensationis manifeste supponit sine dispensatione ab irregularitate ea beneficia etiam minora ab irregulari obti­ neri non posse. Idem autem confirmat quod additur de inhabilitate dispensati ab irregularitate ad Cardinalatum, Episcopatum. Abbatiam seu Praelaturam nullius et ad officium Superioris maioris in religione clericali exempta. 58 Quodsi iure speciali ex privilegio, concordato, statuto, consuetu­ dine et praesertim ex fundatione ordo quidam superior, v. g. in benefi­ ciis simplicibus exigatur, diligenter inquirendum est, utrum ordo iam actu requiratur tempore praesentationis vel collationis, an habilitas suf­ ficiat intra tempus legitimum suscipiendi ordinem requisitum ad exerci­ tium officii concessi. Cfr. Leucen., 1. c. P. I, q. 311, 312; Faynan., I. c. in cap. 7. X. I. Γ>, n. 13, et in cap. 1. X. n. 43 sq.; Schmalzyr., 1. c. n. 19. 50 Cfr. Schmalzyr., 1. 1, t. 14, n. 20. «° Schmalzyr., h. t. 14, n. 31, innet, can. 991, § 3, novi iuris. 01 Gasparri, De sacra ordinat, n. 173. «s Schmalzyr., 1. c.; Garcia. I. c. P. VII. cap. 11. n. 1 sq.; Gasparri. 1. c. n. 173. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 261 § IV. De civitate et incardinatione aliisqtie qualitatibus relativis clericorum praeficiendorum 200. Ex natura rei atque iure divino et canonico minime, re­ quiritur, ut clericus, alias idoneus, in illa regione sit natus et ci­ vitate praeditus, in quo officio ecclesiastico est praeficiendus83. Multo minus legibus civilibus huiusmodi condicio in promoven­ dis ad officia ecclesiastica exigi potest04. Nihilominus dubitari nequit (juin summopere expediat et moraliter necessaria sit cleri indigeni institutio, ut ex indigenis clericis sacerdotes et minis­ tri ei missionarii ad firmitatem et incrementum religionis Chris­ tianae assumantur °5. Cui institutioni iam multum favebat lex ecclesiastica in Regula 20 Cancellariae Apostolicae de idiomate condita6'·’. Immo Romani Pontifices haud difficulter iam inde ex saeculo decimo quinto privilegia concesserunt et concordatis quoque confirmarunt, quod nonnisi indigeni et cives regni ad officia ecclesiastica ibidem promoverentur °', aut saltem nemo dignitati ecclesiasticae praeficeretur, qui populo non esset ac­ ceptus68, aut forte etiam gubernio minus gratus existeret6®. M Cfr. cap. 5, X. de inst. III, 7; Garcia, 1. c. cap. 9, De naturalitate η. I; Riganti, Reg. Cane. Apost. 20, n. 61 sq.; Analecta ecclesiastica t. II, p. 122 sq., De la liberté de l’Eglise et l’indigénat du Clergé. Riganti, Reg. Cane. Apost. 17, n. 123, 124; Thomassin., 1. c. P. T, 1.1, cap. 103, n. 7 sq.; Sentis, D. Monarchia Sicula p. 103; Ilinschius, I. c. t. II, p. 503 sq. K S. C. de Prop. F. ÏJ3 Nov. 1845, in Collect. S. C. de Prop. F. n. 228. ■ - Riganti, 1. c. Reg. 20 Cane. Apost.; Symerski, in Arch. f. k. K. t. 33, p. 241 sq. de necessitate ut gregis sui linguam calleat pastor. 47 Riganti, 1. c. Reg. 17 Cane. Apost. n. 125 sq. et n. 137 sq., ubi etiam fuse agit de privilegio a Leone X Romanis concesso, quod beneficia ecclesias’ica in Urbe et in illius districtu existent!», exceptis titulis cardinalitiis, archipresbyteratibus trium maiorum Basilicarum Urbis etc., non­ nisi Romanis civibus conferri possint, ita ut provisiones aliter etiam Motu proprio factae sint invalidae, nisi expresse huic privilegio Roma­ norum derogetur; Garcia, 1. c. cap. 9, n. 1 sq.: Nussi, 1. c. p. 39 sq., 125, 130, 132; Giobbio, 1. c. II, n. 197. ” Conventiones initae sub Pontificatu Leonis XIII. p. 99 in nota Card. Rampolla 20 Mart. 1890, ad Generalem Simmons, Plenipot. Britan­ nic., de elect. Episc. in insui. Melit. “ .Vussi, 1. c. p. 56, 129, 131; Conventiones Leonis XIII, L c. 262 TITULUS IV 201. Quodsi quaestio movetur num clericus, officio ecclesias­ tico praeficiendus, debeat esse civis illius regionis, in qua est promovendus, potiore iure videtur inquiri de necessitate adscriptionis inter clericos dioecesanos, ut quis ad officium eccle­ siasticum dioecesis promoveaturT0. Profecto, attenta praxi anti­ quissima ordinationum, clerici in illa ecclesia etiam ad munera et officia ecclesiastica assumebantur, cui per ordinationem fue­ runt adscript]. Quare transitus, praesertim Episcoporum, presby­ terorum, diaconorum, de una civitate vel dioecesi in aliam se­ vere fuit interdictus70 7172 *. Alii quoque clerici, derelicta propria dioe­ 74 73 cesi, non frequenter in aliena dioecesi fuerunt incardinati, licet illa incardinatio. servata forma canonica, non esset penitus ex­ clusa Post introductas ordinationes absolutas, iure antiquo severe prohibitas7’, multo minus quis vi solius ordinationis sta­ bili illa ratione clero dioecesano fuit adseriptus, nisi expresse pro servitio dioecesano esset ordinatus 7‘. Ipsa quoque norma antiqui iuris7', saltem in Ecclesia occidentali recepta, nonnisi ex clericis dioecesanis eligendi Episcopum, si inter illos digni et idonei invenirentur, inde ex saeculo decimo tertio in desue­ tudinem abiit. Hinc electio vel provisio canonica eam ob causam per appellationem non amplius potuit impugnari, quod forte clericus de aliena ecclesia fuisset electus vel promotus76. Illa enim condicio tantum ex aliqua decentia attendenda erat77, nisi speciali iure, v. g. lege fundationis, aliud cautum esset. Cfr. Gar­ cia, 1. c. P. VII. cap. 15, n. 1. 2. Immo, ultimo saeculo Greg. XVI 70 Schmalzgr., h. t. 14, n. 388; Garcia, 1. c. n. 7, sq. 71 Cfr. c. 15, 16, Cone. Nicaen. (a. 325) — c. 19. 23, C. XII, q. 1; Hefele, 1. c. t. I. p. 419 sq. 72 Cfr. c. 20. Cone. Chalced. (a. 451) = c. 4, D. 71; Hefele, 1. c. t. II. p. 523; c. 19, Cone. Hippon. (a. 393); c. 12, Cone. Tolet. (a. 400); c. 11, Turon, (a. 461); c. 5, Cone. Epaon. (a. 517). 73 Cfr. c. 6, Cone. Chalced. (a. 451 — c. 1. D. 70, iunct. Cone. Trid. Sess. XXIII, cap. 16, de ref.; Hefele, 1. c. p. 510 sq.; Hinschius, 1. c. I. III, p. 491. 74 Cone. Trid. 1. c. 73 Cfr. c. 12, 13. 15, 16, S 1, c. 17. D. 61; cap. 41, X. de elec. I, 6. 76 Cap. 21. X. de elect. I, 6; Innoc. IV, Comm. in cit. cap. 21. X, de elect, n. 4. , ‘ jK " Garcia, 1. c.; Riganti, I. c. Reg. 17 Cane. Apost. n. 121. 122. DK OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 203 approbavit epistolam 78 S. C. Ep. et Beg. sub die 17 Dec. 1839 ad Metropolitanum missam, in qua praxis aliquarum dioecesium, secundum facultatem quandam Episcopis tributam, clericos ex­ traneos hac solummodo ex ratione in illis dioecesibus non reci­ piendi, quod ad easdem non pertinerent, tanquam canonico ar­ gumento destituta ac iuri ecclesiastico contraria fuit reprobata, nisi aliae essent rationes exclusionis vel remotionis extraneorum clericorum79. Cfr. quoque decr. S. C. C. 22 Dec. 1894. 202. Ius Codicis (can. 114, 144) aperte supponit posse cle­ ricum cum licentia proprii Ordinarii in alienam dioecesim dis­ cedere in eaque, non obstante defectu incardinalionis et perti­ nendae ad clerum ipsius, posse recipere officium et beneficium; immo acceptio beneficii residentialis in aliena dioecesi, si fiat servatis conditionibus can. 114, inducit ipso facto incardinationem in dioecesi beneficii recepti et consequentem excardinationem a dioecesi propria. Ergo per se nec indigenatus nec incardina­ tio est condicio necessaria ad recipienda officia et beneficia, nisi obstet lex fundationis aut ius particulare legitime constitutum. Porro Commissio Codicis 26 nov. 1922 (A. A. S., XV, 139), saltem quoad canonicatus, declaravit can. 404 mansisse abroga­ tas leges particulares, revocata privilegia et reprobatas consue­ tudines, vi quarum iidem canonicatus nonnisi indigenis seu ci­ vibus originariis civitatis, in qua sedem habet ecclesia, conferri possent, aut isti ceteris praeferri deberent. 203. Commemorandae hic sunt inhabilitas, quam habet re­ ligiosus ad dignitates, officia et beneficia quae cum statu reli­ gioso componi non possunt (can. 626, § 1), quae tenet etiam Praelatos, dimissa praelatura, ad religionem redeuntes (can. 629, § 1), et prohibitio quae tonet quemlibet professum ad saeculum regressum (can. 642), quae ultima utrum sit vera inhabilitas an mera prohibitio in controversia estso. 204. Officium vacans per renuntiationem vel per sententiam privationis nequit ab Ordinario, qui renuntiationem acceptavit JS Bizzarri, Collectanea cit. p. 97. n De Angelis, 1. c. 1. I, t. 22, n. 6. w Meram prohibitionem fieri, non inhabilitalem induci, tenent Vermeersch. Epit. I, n. 799; Chelodi, De personis n. 287; Cocchi, De perso­ nis P. II, n. 137. Quae sententia verior videtur ex collatione cum severio­ re Decr. S. C. de R. 15 lun. 1909. 264 TITULUS IV aut sententiam tulit, valide conferri suis aut resignantis familia­ ribus, consanguineis vel affinibus usque ad secundum gradum inclusive81. 205. Scholion. Quemadmodum haud raro. v. gr. lege fun­ dationis requiritur ut clericus praeficiendus sit indigena regni, ita aliae quoque qualitates licitae et honestae et praxi Ecclesiae probatae, vel ipso fundationis instrumento (cfr. Conc. Trid. Scss. XXV, cap. 5. de ref.) vel particulari statuto vel legitima consue­ tudine in clericis promovendis ad certa officia ecclesiastica exi­ gi possunt, velut parentela cum fundatore, origo ex certa fami­ lia vel civitate, antiquitus haud raro nobilitas natalium. Quodsi veteres scriptores fusius inquirunt num per consuetudinem vel statutum decerni possit, ut soli nobiles, ceteroquin idonei, ex­ clusis ignobilibus admittantur ad omnes dignitates et canonicatus in ecclesiis cathedralibus et collegiatis, quaestionem movent nostris temporibus democraticis non iam praeficam atque ex mente Ecclesiae iam cap. 37. X. de praeb. III, 5. clare decisam88. § V. De dignis vel dignioribus ad officia ecclesiastica promovendis 206. Dignus censetur is in quo nulla qualitas, vel ex natura officii ecclesiastici vel iure commune vel iure speciali sive vi fundationis sive privilegii sive consuetudinis sive statuti requi­ sita. vere deest. Dignior autem sive dignissimus est, qui non so­ lum omnes qualitates absolute et relative requisitas habet, sed omnibus consideratis tam praecellenti modo, ut cum ceteris com­ paratus ad officium ecclesiasticum, de cuius provisione agitur, rite administrandum notabiliter magis idoneus vel aptissimus certo reputetur93. 51 Pii IV Const. Cupientes unicuique 11 Oct. 1560, § 1; Pii V Const. Quanla Ecclesiu 1 Apr. 1568. § 5. 82 Cfr. Garcia, 1. c. P. VII cap. 15; Schmalzgr., h. t. 14, n. 32, n. 33 sq.; Cfr. concord, austr. (a. 1855) art. 22, et Vering. Lehrb. d. K. § 142. Ill, not. 19 sq.; Arch. f. k. K. t. 14. p. 95 sq. t. 46, p. 157 sq., ubi refertur decretum S. C. pro negot. eccl. extraord. 17 lun. 1880 de Capitulo 01mucensi. 83 Schmalzgr., h. t. 14, n. 36, 44; Bucceroni, Inst. theol. moral, vol. II, p. 53 sq.; Lehmkuhl, Theol. mor. vol. I, n. 971 sq.; Thomassin.. 1. c. P. II, 1. 1, cap. 37 sq. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS ! I i I I i I I 265 207. Quibus definitionibus praestitutis, dubium non est quin peccetur vitio acceptionis personarum et contra gravem legem Ecclesiae (can. 153, § 2, can. 2391), si quis ad qualecunque of­ ficium ecclesiasticum, praetermisso digno indignum scienter eligat, nominet vel praesentet, vel etiam libera collatione, confirma­ tione, admissione, institutione, titido officii ecclesiastici donet84. Lex illa Ecclesiae fortius urget, si agatur de officio cui adnexa esi cura animarum (can. 459, § 1). Quodsi clericus praeficien­ dus officio ecclesiastico propter defectum alicuius qualitatis, sive iure communi sive iure speciali requisitae, non dignus vel non idoneus sit, generatim provisio facta videtur esse tantum irri­ tanda, non ipso iure irrita, nisi nullitas provisionis ipso facto incurrenda specialibus iuris dispositionibus statuta sit, aut prop­ ter veram incapaci tat em vel inhabilitatem, v. g. ob. defectum clericatus, ex natura rei sequatur (can. 153, § 3)85. 208. Quodsi complures sunt digni, (pii ad officium ecclesias­ ticum generatim promoveri possint, non solum in provisionibus vel electionibus vel nominationibus etc. superiorum praelalorum et dignitatum 86 cum jurisdictione quasi episcopali, sed etiam inferiorum officiorum curatorum 87 atque adeo officiorum non curatorum et simplicium dignior necessario dignis est prae­ ferendus. (Cfr. cit. can. 153, § 2, 459, § 1). Nihilominus electio vel provisio digni, scienter praetermisso digniore, quamvis pro qua­ litate beneficii vel frequentia actus magis vel minus illicita sit, tamen irrita ipso iure non est nec per sententiam rescindenda, nisi speciali iure de contrario expresse caveatur. Id factum fue­ rat de officiis paroecialibus per concursum Tridentinum conferendis atque pro Italia et insulis adiacentibus de officiis ca­ nonici poenitentiarii et canonici theologi, ex lege Bened. XIII 54 Cfr. Gap. 7, § 3, cap. 25, X. de elect. I, 6; cap. 29, X. de praeb. Ill, 5; Conc. Trid. Sess. VII, cap. 3, de ref. iunct. cap. 14, de elect. I, 6, in Sext. 85 Cfr. Conc. Trid. 1. c.; Garcia, 1. c. P. VII, cap. 8, n. 52; cap. 14, de elect in Sext.; 1. c. cap. 15, n. 6, 7, 10. 54 Cfr. c. 19. D. 63, (S. Leo I); c. 15, C. VIII, q. 1, (S. Hieron.); Conc. Trid, Sess. XXIV, cap. 1, de ref. iunct. prop. 47 damn, ab Innocent. XI, 2 Mart. 1679, apud Denzinger, 1. c. η. 1197; Schmalzgr., 1. c. n. 39, 40. 87 Cfr. Conc. Trid. Sess. XXIV, cap. 18, de ref.; Pii V Const. In con­ tuendis 18 Mart. 1567; Benedict. XIV Const. Cum illud 14 Dec. 1742 Sdimalzyr., 1. c. n. 41. 266 TITULUS IV pariter concursui obnoxiis, quae, praetermissis dignioribus, etiam simpliciter dignis invalide concedebantur 8S. Et generatim loquendo quando de iure aliquod officium vel beneficium per concursum est conferendum, ex natura rei dignior praetermis­ sus ius habet petendi irritationem provisionis de minus digno factae: in praxi tamen ille recursus extra casum notoriae iniustitiae vix unquam habebit felicem exitum. 209. Scholion. Quoniam potestas civilis omnino non com­ petens est ad condendas leges de qualitatibus requisitis in cle­ ricis promonendis ad officia ecclesiastica, omnes leges civiles hac de re latae ex sese nullae et irritae sunt neque ullam inducunt obligationem. Quare si tales leges civiles interdum de facto ser­ vantur, id ex tolerantia Ecclesiae, non ex iuris necessitate est repetendumw. Art. 3 — De condicionibus requisitis in concedendis officiis ecclesiasticis $ 1. De vacatione officiorum ecclesiasticorum 90 210. Notio, divisio vacationis. I. Vacare dicitur ecclesia vel praebenda cum proprietario aut possessore caret. 8R Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 18, de ref.; Pii V Const. In conferen­ dis: Benedict. XIII Const. Pastoralis. 89 Riganti, 1. c. Reg. 17, Cane. Apost. n. 123, 124; Giobbio, 1. c. t. II. n. 64 sq.; Saegmueller, 1. c. p. 249 sq·; Hinschius, 1. c. t. II, p. 503 sq„ ubi recenset leges civiles, quibus etiam sub poena nullitatis (!) certae condiciones in praeficiendis clericis requiruntur; Friedberg-Ruffini, 1. c. p. 481 sq. *· Cfr. Decret. Grat. C. XII. q. 1, v. g. c. 5, 10, 18; C. VIII, q. 1; Com­ pilationes antiquae, ubi in singulis compilationibus hic titulus occurrit, sed rubrica aliquoties immutata; Decretal. Greg. IX, 1. Ill, t. 8; tit. 6, de cleric, aegrot. libr. I, tit. 10, de suppl. negl. Praelat.; Decretal. Bonif. VIII, 1. III, t. 7: Const. Clem. V, J. III, t. 3; Extravg. Ioann. XXII, t. 4; Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 19, de ref.; Sess. XXV, cap. 7, de ref.; De­ cretales Clem. Pap. VIII, ed. Sentis, p. 6; Comment, iur. Decret, in h. t. 8. et libr. III, t. 6. de cleric, aegrot. ubi commentatores, v. g. Santi. 1. c. 1. III, t· 6. n. 4. sq. agere soient de coadiutoribus temporaneis et perpetuis. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS ' 267 Quodsi nec titulus proprietatis (i. c. ius in re, non merum ius «d rem) in officium ecclesiasticum neque possessio actualis penes quemquam existil, v. g. in vacatione per mortem benefi­ ciarii, officium vacat plene, sive ut dici solet, de iure et de [acto. Si quis titulum quidem proprietatis (i. e. ius in re, non tan­ tum ius ad rem) in officium habet, sed possessionem nondum ob­ tinuit aut iam obtentam denuo, v. g. per violentiam usurpatoris, amisit, officium vacat de [acto tantum, non de iure. Denique si quis, v. g. intrusus, caret titulo proprietatis in of­ ficium, aut titulum legitime acquisitum, sive ipso facto ex iuris dispositione sive per sententiam indicis ecclesiastici, iterum ami­ sit. nihilominus tamen possessionem beneficii retinet, benefi­ cium dicitur vacare de iure tantum, non de facto M. Quare ec­ clesia vel praebenda tamdiu vacat, quamdiu proprio rectore ti­ tillari vel saltem commendatario caret. Id locum habet in dig­ nitate episcopali aliisque officiis ecclesiasticis aequiparatis us­ que ad legitimam praesentationem litterarum Apostolicarum de promotione facta in Curia Romana, in aliis autem officiis ec­ clesiasticis usque ad legitimam tituli et possessionis concessio­ nem a competente Superiore ecclesiastico factam. Π. Vacatio officii ecclesiastici fieri potest: o) Per mortem naturalem beneficiarii, dummodo non agatur de casibus potius apparenter quam vere exceptis. &) Lapsu temporis praefiniti, aut ex ipsa iuris dispositione per officii incompatibilis pacificam et utilem assecutionem. c) Per depositionem aut privationem ipso iure aut per sen­ tentiam indicis factam ob crimen admissum, cui a iure poena depositionis aut privationis statuta est, vehit haeresi vel homi­ cidio. Privationi aequiparatur amotio ad normam iuris facta. d) Per liberam expressam resignationem a legitimo Supe­ riore ecclesiastico acceptatam, aut per renuntiationem tacitam in certis factis iure determinatis contentam et ipso iure admis­ sam (can. 188); item per translationem Praelati vel beneficiarii ad aliam ecclesiam seu beneficium. e) Per mortem, resignationem, depositionem vel similem im­ mutationem Superioris deputantis ad certa officia ecclesiastica, 91 Schmalzgr., h. t. 8, n. 1, 2; Garcia, ]. c. P. XI. cap. 1; Hollweck. D. k. Strafg. §§ 243 sq., 256. (de intrusts et usurpatoribus beneficiorum ecclesiasticorum). 268 TITULUS IV v. g. in Curia Romana officiales quidam per mortem Romani Pontificis, vel Vicarius generalis per mortem, depositionem etc. Episcopi amittunt sua munera, et in genere ubi lex id cavet aut officium concessum fuit cum clausula ad beneplacitum nostrum vel alia aequipollenti (can. 183. § 2). 211. Notae historicae. Concessio officii ecclesiastici nondum vacantis turpem videtur adducere exspectationem mortis alte­ rius periculumque includit machinationis contra vitam benefi­ ciarii. in proprietate et possessione officii adhuc constituti, aut saltem turpem nutrit ambitionem et hacreditariam 92 successio­ nem, aut non raro graviter impedire potest administrationem Praelati, cuius successor, aliis forte imbutus principiis, cum iure ad rem iam est institutus. Idcirco a primis saeculis 93 promotio ad ecclesiam nondum vacantem constanter fuit reprobata. Non minore severitate iam antiquis temporibus interdicta fuit nominatio successoris per praedecessorem °495 . At negari nequit illarum ecclesiasticarum regularum iam primis saeculis, partim de iure. partim de facto, non paucas oc­ currere exceptiones. V. g. a. 212 Narcisso Episcopo Hierosolymitano seni anno­ rum 116. Alexander tanquam Coepiscopus fuit ordinatus93. S. Au­ gustinus quoque Valerii Episcopi et coadiutor et successor factus est96. Quod in regimine dioecesium accidit, id a Capitulis. Episco­ pis ipsisque Piomanis Pontificibus usu receptum fuit per con­ cessionem exspectativarum in canonicatus vel alia officia infe­ riora. Quae exspectativarum concessiones et officiorum promis92 Cfr. c-i 76, (75), Apost. 93 S. Cyp. in c. 6, C. VII, q. 1; Gelas, in cap. 1. X. h. t. III, 8; Gre­ gor. M. (a. 603), in c. 7, § 1, C. II, q. 1, et (a. 592), in c. 40, C. VII, q. 1; c. 17, (Zachar. Pap.) c. 10, (Leo IV, c. a. 850), c. 4, (Nicol. M. a. 858-867) ead. C. et q. 94 Cfr. c. 23 Conc. Antioch, (a. 341), in c. 3. C. VIII, q. 1; c. 4, (Martin. Brac.) c. 5. (Synod. Roman, a. 465) c. 14. (Gregor. M. a. 602) cit. C. et q.; Arch. f. k. K. t. 72. p. 409 sq.; Scherer, 1. c. t. I, p . 601, not. 19; Hinschius, 1. c. t. II, p. 521 sq. 95 Eusebius, Hist. eccl. 1. IV, cap. 11. M Cfr. c. 12. C. VII, q. 1; praeterea cfr. c. 2, Gone. Paris. V, (c. a. 614); c. 11. 17, C. VII, q. 1; c. 5. Conc. Lugd. (a. 517) et Hefele 1- c. t. II. p. 688. DE OFFICIIS ET HENEFICIIS ECCLESIASTICIS 269 dones ab Alexandro 111, Concilio Lateranensi ill (a. 1179) ap­ probante1'7, et a Bonifacio VIH °* fuerunt prohibitae, salva ta­ men Sedis Apostolicae auctoritate super iure communi dispen­ sandi. At inveterata praxis exspectativarum toto medio aevo nunquam penitus fuit extirpata. Ipsi quoque Romani Pontifices, tristi condicione Sedis Apostolicae diraque necessitate compulsi, exspectalivas vel litteras cum mandato de providendo frequen­ tius dederunt quam quod Praelatis inferioribus placuisset". Tandem Concilium Tridentinum Sess. XXIV, cap. 19, de ref. mandata de providendo, exspectativas etc. penitus abrogavit et pro futuro tempore prohibuit, salvis tamen limitationibus ei­ dem prohibitioni Sess. XXV, cap. 7, de ref. appositis, et impri­ mis salva auctoritate Sedis Apostolicae etiam ex cap. 21 eius­ dem Sess. Nihilominus abusus exspectativarum usque ad revo­ lutionem gallicam nequaquam ubique fuerunt sublati 10°, atque etiam nostra aetate praeter casus a Concilio Tridentino exceptos quaedam coadiutoriae interdum ob speciales rationes conce­ duntur101. 212. Disciplina vigens. I. Officium ecclesiasticum de iure nondum vacans alteri a quocumque collatore, Romano Ponti­ fice inferiore, valide conferri nequit. Quae collatio officii eccle­ siastici nondum vacantis, etiam si fiat clerico ignaro vacationis nondum secutae, prorsus irrita est neque subséquente vacatione convalescit (can. 150, § 1). Quodsi quis clericus scienter se insti­ tui passus est, non solum ab illo officio nondum vacante depel­ lendus est, sed etiam poenis subicitur pro modo culpae i H po­ nendis, et officium illud postea revera vacans absque dispensa­ tione Sedis Apostolicae obtinere nequit102; ad instar enim im­ pedimenti criminis a coniugio spirituali arcetur et inhabilis ad beneficium efficitur (can. 2395). Officium autem de iure tantum, non de facto vacans, in quo « Gap. 2, X. h. t. III, 8. 9‘ Gap. 2, h. t. III, 7, in Sext. » Phillips, 1. c. t. VII, p. 501. ΙζΛ Riganti, 1. c. Reg. (’.ane. Apost. 26, n. 8; Benedict. XIV. De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 14, n. 3. ,(” Anal. iur. pont. (a. 1860) coi. 1761. Cfr. cap. 7. X. h. t. 8; Schmalzgr., tit. 8, n. 1 sq., 15 sq. Cfr. quo­ que Reg. Cane. Apost. 21. et Riganti, 1. c. Reg. cit. Cane. Apost. n. 17 sq. 270 TITULUS IV alius est in colorata possessione los\ impetrari vel conferri tan­ tum potest servata forma can. 151, i. e. iuridica cognitione insti­ tuta, prius debet declarari eam possessionem non esse legitimam. Deinde vero in litteris collationis de ilia declaratione mentio fieri debet. Quodsi possessio eius, qui beneficium detinet, fuerit pacifi­ ca, beneficium ita ab alio pacifice possessum nemo impetrare legitime potest nisi servato praescripto canonis 1447. II. Multo minus beneficiarius vivens ipse sibi successorem cum iure ad rem designare potest,w. am ista praxi facile introducerentur haereditariae successiones in officiis ecclesiasti­ cis, tantopere reprobatae ab Ecclesia, ambitiosa cupiditas, neglectus pauperum, promotio indignorum clericorum. Clericus spectatae virtutis et aptitudinis a praedecessore sa­ ne ad successionem commendari potest ' ’. Ipsi vero Romani Pontifices non prohibentur quominus aliis Praelatis sibi subiectis Coadiutorem etiam cum iure successionis concedantvel facultatem designandi successorem indulgeant, iustis concurren­ tibus causis, v. g. ad vitanda pericula imminentia ex vacatione secutura10T. Confer facultatem datam et obligationem imposi­ tam can. 309 Vicariis et Praefectis Apostolicis nominandi Provicarium vel Pro-praefectum, qui in eorum defectu regimen as­ sumant Vicariatus vel Praefecturae Apostolicae. Num lex pro­ hibens et irritans, qua omnes Praelati et beneficiarii infra Papam constituti impediuntur a nominatione successoris cum vero iure ad successionem in nominato clerico et stricta obligatione, aliis imposita, illum acceptandi ut successorem, sese extendat, ex iure ,os* Ita etiam Ojetti, o. c., IV, p. 20; videtur ei omnino necessarium ut possessor habeat titulum coloratum; < nam si possessio esset notorie invalida seu non colorata, ait ipse, nulla utique exstaret necessitas vo­ candi possessorem et declarandi possessionem illegitimam ». Quo in ca­ su etiam altera conditio, ut patet, desineret urgere. Utramque conditionem ad valorem requiri asserit Chelodi. o. c., n. 135, a. dum Blat, o. c·, n. 92, existimat probabilius esse, non vero certo constare, ad validitatem requi­ ri mentionem declarationis factae. 104 Cfr. can. 147, iunct. c. 3. 4. 5, 6, C. VIII, q. I ; cap. 1. X. de praeb. III, 5; Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 7, de ref. 108 Cfr. c. 12. 13. 14, C. VII. q. 1. io»; Cone. Trid. 1. c. et Sess. XXIV, cap. 19, de ref. 107 Cfr. c. 17. C. VII, q. 1: Scherer, I. c. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 271 naturali vel saltem ex iure divino positivo per traditionem di­ vinam nobis manifestato, etiam ad Romanum Pontificem, est controversia inter doctores catholicos agitata. Quae quaestio, in qua haud raro ex utraque parte argumentis quidem multis, sed saepe plane inefficacibus pugnatum est, in propria sede ma­ teriae de electione Romani Pontificis est resolvenda308. III. Coadiutoria, i. e. facultas clerico idoneo ex legitima causa a competente auctoritate ecclesiastica concessa adiuvandi Praelatum vel alium beneficiarium in administrando officio non­ dum vacante, sane a nullo inferiore Praelato concedi potest, sive sit perpetua seu cum iure successionis, sive temporanea seu sine successionis iure (can. 1433); haec facultas soli Rom. Pontifici est reservata. (Cfr. Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 7, de ref., Sess. XXIV, cap. 19, de ref.). At Episcopis in beneficiis paroecialibus, propter morbum, senectutem aliasquc causas canonicas can. 475, ξ 1 enumeratas, permittitur ut parocho inhabili dent vicarium adiutorein, si ea ratione bono animarum apte provideri possit. Item parocho habili, qui tamen solus paroeciae convenientem curam gerere nequeat, imponere potest vicarios cooperatores ad normam can. 476. Quibus coadiutoribus et cooperatoribus ex fructibus beneficii, ad cuius administrationem assumpti sunt, portio congrua est assignanda vel aliunde supplenda, si reditus beneficii ad solam sustentationem proprii beneficiarii sufficiant. IV. Licet iure antiquo promissio officii nondum vacantis, sive indeterminati sive determinati, iam fuerit prohibita, tamen promissio officii pro data opportunitate concedendi nondum fue­ rat interdicta. At per Bonifacium VIII, cap. 2, h. t. III, 7, in Sext. non solum omnis promissio officii ecclesiastici nondum va­ cantis, sive determinati sive indeterminati, quod primo vacave­ rit, sed etiam illa, quae forte facta est de officiis nondum vacan­ tibus, cum facultas sese obtulerit, penitus fuit reprobata 10°. Nam istis promissionibus fovetur improba ambitio clericorum et cu­ piditas optandae mortis alienae, et gravamina ecclesiis et per- ’·■ Camarda, 1. c. dissert. 1; Saegmueller, 1. c. p. 317; Holliueck, in Arch. f. k. K. t. 74, p. 329 sq., ubi cum aliis defendit R. Pontifici com­ petere ius sibi successorem, servatis servandis, valide et licite designandi. Aliter Holder in Arch. f. k. K. t. 72, p. 409 sq., t. 74, p. 329 sq. cum aliis. 1W Cap. 3, X. h. t. 8; cap. 19, X. de praeb. Ill, 5. 272 TITULUS IV sonis ecclesiasticis afferuntur “°. Quam nullitatenr cuiuscumque promissionis firmavit Codex can. 150, § 2. Quae nullitas promissionis factae non impeditur, si posses­ sor officii, de cuius successione agitur, consentiat aut pro· missarius addat iuramentum vel scripturam promissionim. Scholion. Quaestio de canonicis supernumerariis, quam hoc iit. 8 antiqui et recentiores commentatores iuris Decretalium exa­ minare solebant11 ·. nostra aetate non amplius est practici mo­ menti. Nam veri canonici supernumerarii, quibus conceditur canonia sine praebenda, nunc de facto ordinarie non amplius existere solent et de iure communi non amplius existere possunt (can. 393. § 3). Altera autem quaestio de institutione canonico­ rum honorariorum ”4. qui aliqua ratione in locum illorum su­ pernumerariorum canonicorum successerunt, potius ad disputa­ tionem de Capitulis est remittenda. V. Denique iure Decretalium neque Episcopus neque alius Praelatus, Romano Pontifice inferior, alteri valebat concedere delegationem ad conferendum officium proxime vacaturum; censebatur enim pariter dari occasio captandae mortis alie­ nae ”5. Quae prohibitio tamen non obstabat quominus Episcopus per mandatum speciale Vicario suo generali concederet in ge­ nere collationem officiorum, quae vacaverint (can. 1432, § 2)us. Propter eandem rationem supra insinuatam promissiones quoque patronorum (sc. se praesentaturos esse aliquem ad offi­ cium vacaturum) de non vacantibus officiis, in (piae ius patro­ natus obtinent, et donationes eorum in manibus alienis sive de110 Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 19. de ref.; Reg. Cane. Apost. 21,30, et Riganti, 1. c. Reg. cil. Cane. Apost.; Schmalzgr., 1. c. n. 19 sq.; Sanli, 1. c. h. t. 8, n. 7, 8; Hoil week, 1. c. § 239; Hinschius, 1. c. t. II, p. 64 sq. 111 Cap. 2. 13, X. h. t. 8; cap. 2. h. t. III, 7. in Sext. ' 112 Cap. 28. X. de iureiur. II, 24; R. I, 84, in Sext. ”s Sanli. h. t. 8. n. 11. 12. 13; De Angelis, eod. tit. n. 3; Schmalzgr., eod. tit. n. 33 sq.; Rouix, De Capitulis p. 124 sq.; Scherer, I. c. t. I. p. 571, not. 21. m Cfr. de illis canonicis honorariis. Decretum S. C. C. 16 Sept. 1881. Decretum Leonis XIII per S. R. C. 29 lanuar. 1894 datum, quibus fuit praeformata disciplina Codicis in can. 406 sq. expressa. * Cap. 2. 11. X. h. t. 8. n n« Cap. 3, de oil. vicar. I, 13. in Sext. I>K OFFICIIS ΕΊ HENEEÎCIIS ECCLESIASTICIS 273 legationes aliquem praesentandi ad officium nondum vacans, omni valore destituebantur117. At patronus non prohibebatur de­ putare aliquem procuratorem cum mandato generali ad prae­ sentationes in omnibus futuris vacationibus officiorum, quae ad suum ius patronatus spectarent, quemadmodum Episcopus suum Vicarium generalem ad collationem officiorum generaliter de­ putare potest 213. Scholion. In iure Decretalium titulus 9,1. III, ne sede va­ cante aliquid innovetur lïV sese habebat ad instar appendicis ad tit. 8, de cone, praeb. et eccles. non nae. Quae rubrica tituli 9, cum sensum haberet perfectum, evidenter continebat legem univer­ salem Ecclesiae. Quamvis autem verbum sedis in rubrica tituli 9 principaliter denotet sedem episcopalem, tamen sensu latiore etiam alias dig­ nitates et praeposituras minores, immo omnia officia minora comprehendit. Innovatio autem prohibita intelligebatur omnis immutatio status temporalis vel spiritualis officii ecclesiastici, ex qua eccle­ siae vel praebendae vel successori praeiudicium sequi potest. Sed cum fere universa materia huius tituli 9 referretur ad prohibitas innovationes tempore vacantis sedis episcopalis, dis­ putatio canonica reducebatur ad disquisitionem de limitatio­ ne iurium Vicarii capitularis. Simile principium retentum fuit in Codice can. 436, ubi pariter ponitur cum sermo est de po­ testate Vicarii Capitularis. ™ Gap. 16, X. h. t. 8, 1. III. 111 Schmalzgr., 1. c. n. 25 sq.; Leuren., I. c. P. II, q. 99; Priedle., in Arch. ί. k. K. t. 23, p. 4, 5. «» Cfr. c. 38 sq. C. XII, q. 2; cpl. Ill, 1. Ill, t. 9, ead. rubr.; cpl. V, I III, t. 7, ut sede vac. nihil innovetur; Decret. Gregor. IX, 1. III, t. 9; Decret. Bon if. VIII, 1. 3, tit. 8; Const. Clem. V, 1. Ill, t. 5; Extravg. Ioann. Π1Ι, tit. 3; Cone. Trid. Sess. VII, cap. 10, de ref., Sess. XXIII, cap. 10, de ref., Sess. XXIV, cap. 16, de ref.; Decret. Clem. Pap. VIII, ed. Sentis, p. 64 sq.; Pii IX Const. Romanus Pontifex 28 Aug. 1873, Comment, in h. 19; Zech, Hierarchia ecclesiastic, tit. 29; Devoti, Inst. can. 1, I, tit. 3, H 61 sq.; Scherer, 1. c. t. I, p. 586 sq. 18 274 titulus iv § II. De compatibllitate vel incompatibilitate officiorum ecclesiasticorum 214. Notio et divisio compatibilitatis. I. Compatibilia dicun­ tur officia el beneficia ecclesiastica, qiuie quamvis realiter inter se unita non sint, tamen nec ex natura officiorum nec ex iure communi vel statuto aut consuetudine particulari neque lege fundationis prohibentur simul ab uno clerico haberi. Incompatibilia dicuntur illa oflicia realiter inter se non unita, quae sive ex natura officii ecclesiastici sive ex iure ecclesiastico sive ex lege fundationis ab uno clerico simul haberi non possuntl2". II. A canonists antiquioribus incompatibilitas officiorum ec­ clesiasticorum dividebatur in incompatibilitatem simpliciter dic­ tam sive primi generis, secundum quam ipso iure vacat primum officium, obtenta pacifica possessione secundi, el in incompati­ bilitatem secundum quid sive secundi generis, quae licitam qui­ dem possessionem simultaneam certorum officiorum incompatibilium excludit, attamen obtenta pacifica possessione novi officii, vacationem prioris ipso iure non inducit, sed requirit privatio­ nis sententiam per competentem Superiorem ecclesiasticum la­ tam 12’. Quae divisio, cum saltem post Concilium Tridentinum tantum videretur existere incompatibilitas illa primi generis120 122*, 121 in praxi non iam multum attendebatur a canonistis. 215. Origo et historia. I. Incompatibilitas officiorum ecclesias­ ticorum. cum principaliter oriatur ex lege residentiae, cui mul­ ta officia sunt subiecta, aut ex indecentia quod quis novum of­ ficium quaerat, retento priore ad honestam sustentationem suf­ ficienti. aut ex ipso numero excessivo officiorum etiam non suf­ ficientium aut ex aliis causis, manifeste parlim ex iure divino parlim ex iure ecclesiastico est repetenda 12S. 120 Mendoza. De beneficiorum incompatibilitate et compatit).; Leuren., 1. c. P. III, q. 61 sq.; Schmalzgr., I. III. t. 5, n. 81 sq. 121 Ita Pirhing I. IU. t. 5. n. 124. 146, 170, aliique. Quae sententia contra cit. opinionem Pirhing aliorumque rerte tenebatur a Schmalzgr., I. c. n. 84. 115 sq. aliisque multis, vehit a Gar­ cia. I. c. P. XI. cap. n. 79 sq., Ph. Hergenroether-Holliveck, 1. c. n. 579. not. 9; cfr. Cone. Triti. Sess. VII. cap. 4. de ref.. Sess. XXIV, cap. 17, de ref. Cone. Trid. Sess. XXIV. I. c.: ed. Richl. Cone. Trid. p. 377. n. 8 sq.; Schmalzgr., I. c. n. 102; Leuren., I. c. q. 62, 63. 66. 91. DE ()l.-EICIIS ET HENEEICUS ECCLESIASTICIS 275 II. ('uni primis saeculis neque ordinationes absolutae exis­ tèrent, neque distincta haberentur beneficia, sed unusquisque clericus suae ecclesiae esset incardinatus et ex communibus re­ ditibus suam reciperet sustentationem, procul ab Ecclesia abfuit periculum cumulationis beneficiorum incompatibilium in uno clerico '2I. Al reddita Ecclesiae pace, iam saeculo quinto prima occur­ runt vestigia, quod clerici ambitione et avaritia ducti in duabus ecclesiis sibi quaesierint honores et commodaJ2·. Qui abusus pluralitatis olliciorum ecclesiasticorum altiores egit radices, post­ quam inde a saeculo sexto et septimo paulatim distinctae pos­ sessiones concederentur in usumfructum t?6, neque iteratis pro­ hibitionibus Ecclesiae plene tolli potuit127. Immo istud malum in­ crementa cepit, cum post dissolutam vitam communem in Capi­ tulis saeculo undecimo, una cum vitio elerogamiae, simoniaca labes inficeret clerum 12S. Finita controversia de investituris et disciplina ecclesiastica reformata quoad coelibatum cleri per Gregorium VII eiusque immediatos praedecessores et successores, tandem saeculo duo­ decimo, praesertim ab Alexandro III in Concilio Lateranensi III. (a. 1179) severiores sanctiones contra pluralitatem officiorum ec­ clesiasticorum promulgatae sunt 120. Innocentius III quoque in Concilio Lateranensi IV (a. 1215) 130 eundem abusum non per­ misit abire immunem. Bonifacius VIII vero in Sexto, si excipias extensionem iuris constituti ad certa officia regularia, discipli­ nam suo tempore legibus ecclesiasticis probatam magis appliThomassin., I. c. P. II, 1. 3, cap. 1 sq.; Phillips. I. c. t. VII, § 390. Cfr. c. 10, Cone. Chalced. (a. 451) = c. 3, C. XXI, q. 2, et c. 2, C.XXI, q. 1; Gregor. M. in c. 1. D. 89; c. 15, Cone. Nicaen. II, (a. 787) = c. 1, C. XXI, q. 1, iunct. Hefele, 1. c. t. III, p. 480, Cfr. quoque c. 57, Cone. Agath. (a. 506) = c. 4, C. XXI. q. 1; e. 9, Corie. Epaon. (a. 517). '» Cfr. c. 5 Cone. Tolet. XVI, (a. 693). = c. 3. C. X, q. 3. 127 Cone. Paris, (a. 829) 1. I, cap. 49; Cone Aquisgran. (a. 836); Cone. Metens, (a. 888). Cfr. c. 2, Cone. Pictav. (a. 1078); c. 15, Cone. Placent, (a. 1095) = c.2,§ 1, D. 70; c. 12, 14. Cone. Claromont. (a. 1095); Hefele, 1. c. t. V. p. 223. -Cfr. c. 13, = cap. 3. X. de cleric, non resid. III. 4, et c. 14 = cap. 5, X. de praeb. III, 5; Schmalzfjr., 1. e. n. 105 sq.; Leuren., 1. c. III. Φ123. ’* Cfr; c. 29, = cap. 28, X, de praeb. III, 5. TITULUS IV cavit quam immutavit vel ampliavit m. In Clementinis potius interpretationes iuris antiqui quam novae repcriuntur leges con­ tra abusus inveteratos cumulationis officiorum; denuo loannes XXII11 disciplinam ecclesiasticam suis Constitutionibus promo­ vere studuit, neque alii Romani Pontifices eodem saeculo decimo quarto suo defuerunt officio134. Orto autem magno schismate occidentali negari nequit ma­ lum istud pluralitatis officiorum potius auctum fuisse quam im­ minutum . Tandem post tentamina reformationis in Conciliis Constantiensi et Lateranensi V134 facta, Concilium Tridentinum 1,7 suis decretis falcem ad radicem misit; sed in non paucis regionibus ius Tridentinum in praxim non fuit deductum. Quam perversam praxim, decretis Tridentinis contrariam, Urbanus VIII et Clemens XII suis Constitutionibus denuo reprobarunt,M; at de facto efficacius sustulerunt revolutio gallica et direptiones bonorum ecclesiasticorum, praesertim ineunte ultimo saeculo pa­ tratae. Et profecto nostra aetate propter multiplices rationes le­ ges ecclesiasticae, contra pluralitatem officiorum incompatibilium latae, maiore quam unquam religione a clero observantur. Iure Decretalium incompatibilitas proveniebat a) ex cura animarum; b) ex lege residentiae (beneficia duplicia); c) ex eo quod beneficia essent, tametsi simplicia, uniformia et sub eodem lecto: d) ex congruitate seu ex eo quod reditus unius beneficii essent sufficientes ad honestam sustentationem beneficiarii159. 216. Disciplina vigens. I. Codex incompatibilitatis assignat duas causas: 1‘) Quae est communis universim officiis et beneficiis: si oiïicia una simul ab eodem adimpleri nequeunt (can. 156, § 2), Cap. 19, 21, 23, 26. 28, 32. de praeb. Ill, 4, in Sext. U2 Cap. 1, 3, 4, de praeb. Ill, 2, in Clem. 143 Cap. unie. tit. de praeb. in Extravg. Ioann. XXII; cap. 4, eod. III, 2, in Extravg. com. ,M Hefele, I. c. t. VI, p. 556. 605, 805. kV. Hefele, I. c. p. 617, 688. Leon. X Const., Supernue in Sess. IX. 137 Sess. VII. cap. 4, de ref., Sess. XXIV, cap. 17, de ref. 138 Benedict. X7V, De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 8, n. 8, 9. 139 Cfr. Cone. Trid. Sess. VII, cap. 2, 4. de ref., Sess. XXIV, cap. 17. de ref.; Leuren., P. Ill, Φ 116. 129, 130 sq.. 142, 66, 64, 91; Garcia, P. XI, cap. 5. n. 182, 187 sq.. 303 sq.; Benedictus XIV, Inst. eccl. 91; Act. S. S.. IV, p. 401. IS1 PE OPEICHS El HENEITCHS ECCLrtSIASTICIS 277 si onera universa duplici beneficio adnexa idem beneficiarius per se implere simul nequeat (can. 1439, §2). Quae prima causa, supposito quod Ecclesia officia et beneficia determinatis perso­ nis concedit ab ipsis personaliter obeunda, non per alium, in­ ducit incompatibilitatem iuris vere naturalis, quippe in illa hypothesi acceptans beneficium seu officium implicite ex quasi contractu se obligat ad officium personaliter obeundum, quae obligatio ad impossibilia dari non potest. 2*) Causa pertinet ad sola beneficia seu officia adnexam habentia dolationem ad sustentationem beneficiarii, si videlicet ex reditibus unius beneficii beneficiarius iam percipit quod ad honestam sustentationem sufficiat (can. 1439, § 2); quae radix incompatibilitatis tota fundatur in iure positivo ecclesiastico sta­ tuta ob fines in notis historicis indicatos. II. Principium generale ponitur (can. 156. § 1): «Nemini conferantur duo officia (et consequenter duo beneficia) incompatibilia » quae praeceptio Codicis sonat simplicem prohibitio­ nem, dum relate ad beneficia prohibitioni videtur addita irrita­ tio actus contrarii, cum can. 1439, § 1 dicatur: «Nullus clericus habilis est ad acceptanda et retinenda sive in titulum sive in com­ mendaro perpetuam plura beneficia incompatibilia 140‘ ». Practicum tamen discrimen inter officia et beneficia non videtur da­ ri, cum can. 2396 generali modo sanciatur: « Clericus, qui asse­ cutus pacificam possessionem officii vel beneficii cum priore incompatibilis, prius quoque retinere praesumpserit contra prae­ scriptum can. 156, 1439, utroque privatus ipso iure existât14’. ,w‘ Collatio duorum olliciorum incornpatibiliuin, licet agatur de of­ ficiis beneficia!ibus, valet secundum Creusen, o. c., I, n. 274, 2, cum vi canonis 1439, § 1 solummodo collatio coniuncta cum retentione invalidilate afficiatur; cfr. quoque can. 2396. Concessio autem alicuius officii, '■uro alio prius obtento incompatibilis, a S. Sede facta, non valet, nisi in supplici libello mentio habeatur prioris incompatibilis aut clausula de­ rogatoria adiciatur; cfr. can. 154, § 3. Censetur, secundum omnes, ades­ ae clausula derogatoria, si adhibeantur sequentes locutiones: eax certa idenlia, de plenitudine potestatis, non obstantibus quibuscumque; suffi­ cere etiam clausulam ex motu proprio asserit Creusen, contradicentibus Mallh. C. a Coronata alii:sque. Clausula dérogatoria canonis 156, § 3 suf­ feret, ut ait Creusen, ad validam concessionem, sed non ad validam retenlionem, pro qua requireretur specialis dispensatio a c. 188, n. 3. Cfr. cap. 28, X. de praeb.; cap. 3, 6, de praeb. III, 2, in Clem.; Cone.Trid. Sess. VII, cap, 4, de ref.; S. C. C. in caus. Aquilan. 14 Aug. 278 T1TUI.VS IV III. Dispensandi potestas ad acceptanda complura officia incompatibilia, propter necessitatem vel utilitatem Ecclesiae aut praerogativas meritorum, amplissima est penes Romanum Pon­ tificem m. Eadem vero potestas dispensandi, si de incompatibilitate iure communi stabilita agatur. Episcopis simpliciter et abso­ lute est neganda 143. Quodsi quis a Romano Pontifice petat complura ollicia, in supplicatione mentionem facere debet de officio prius obtento, etsi modicum omnino sit 144. Cum dispensationes omnes sint odiosae, rescripta, quibus plura officia conceduntur, sunt strictae interpretationis145. Quae leges de incompatibilitate in rigore iuris Decretalium valebant solummodo de iis officiis ecclesiasticis, quae simul es­ sent vera et proprie dicta beneficia. Quare unum officium eccle­ siasticum. quod verum beneficium non est, cum alio eiusmoili oflicio vel cum alio vero beneficio erat de se compatibile, nisi specialis prohibitio obstaret, v. g. si uniretur officium Vicarii ge­ neralis cum beneficio paroeciali. Cfr. Leuren., 1. c. P. III. q. 106. At iure Codicis etiam ad officia extensa est incompatibilitas, quamvis in officiis ea sola recensetur (piae est, sensu explicato, iuris naturalis. Praeterea iam in se parum congruit, si in una cademque persona cumulantur plura ollicia ecclesiastica, (piae licet stricta beneficia non sint, tamen habent reditus longe su­ perantes congruam sustentationem unius clerici. Quare Leo XIII. ut melius provideret tot clericis egentibus, etiam in Urbe sapien­ ter studuit abrogare quamlibet cnmulationem officiorum et be­ neficiorum ecclesiasticorum in una eademque persona. 1632; Leuren., I. c. q. 101 sq. Cfr. Synod. Sciarf. Syror. (a. 1888) p. 225; cap. unie. t. 3, de praeb. in Extravg. loannis XXI; docis S. C. C. apud Garcia. 1. c. n. 91; Leuren.. 1. c. q. 123 sq. Cfr. cap. 28, X. de praeb.; cap. unie. t. 3, in Extravg. Ioann. XXII: Leuren., 1. c. q. 73 sq.; Schmalzf/r., I. c. n. 138 sq. ”·’ (,fr. exceptiones parum praetiras, quae fleri solebant, apud Leuren.. I. c. q. 79; Schrnalzgr,, I. c. n. 145 sq. 144 Cap. 23, de praeb. in Sexi.; cap. 2, de off. iud. ord. I. 9, in Clein.; Leuren., I. c. q. 81 sq.; Schmalzgr.. I. c. n. 118, 149. " Cap. 19, 21. 23, de praeb. in Sext.; cap. 3, 4. de praeb. in Cleni.; Schmalzgr., I. c. DE OFFICIIS El BENEFICI IS ECCLESIAS! ICIS 279 § III. De bcnefilcis ecclesiasticis sine diminutione conferendis uft 217. Notio et divisio diminution!». I. Diminutio beneficii ec­ clesiastici inlclligitur omnis innoualio oflicii occasione collatio­ nis, sensu lato acceptae, facta propter quam oflicium illud fil yrauius cl minus appetibile et difïicilius de beneficiario provi­ detur, II. Cum omne beneficium ecclesiasticum constet elemento spirituali cl temporali, duplici quoque ratione diminutio illius licri potest : «) Impositione noui oneris spiritualis iisdem manen­ tibus reditibus temporalibus; b) si iisdem manentibus, immo forte illidis oneribus spiritualibus, reditus temporales officii per fruc­ tuum reservationem, pensionum vel solutionum impositionem aliosqtie modos imminuuntur, sive una lanium vice, occasione collationis beneficii, sive ad certum tempus, v. g. ad vitam bene­ ficiarii, sive in perpetuum propter onus ipsi beneficio imposi­ tum ,K. III. Principium iuris Decretalium « ut ecclesiastica bene­ ficia sine eliminatione conferantur» (rubrica 1. Ill, til. 12) etiam in Codice iisdem verbis can. 111(1 fuit sancitum. 218. Speciales modi diininutionis. I. De nonis oneribus spi­ ritualibus in collatione beneficii non imponendis. u) Collatores beneficiorum Romano Pontifice inferiores ex iure communi, saltem ordinarie, noua (/liera spiritualia vel per­ sonalia. in instrumento fundationis non contenta, beneficio va­ canti vel eius futuro possessori in collatione imponere non pos­ sunt; mullo minus derogare valent obligationibus, quae in li­ mine fundationis beneficiario fuerunt imposita l48. ♦ μ Novell. 123, cap. 3, 16, (a. 546); c. 15, (Cone. Luter. II, a. 1139), C. 1 q.3;(’,|)l. Ill, I. Ill, t. 10, ut e. b. s. d. c.; Decretal. Gregor. IX, I. III. tit. 12, ut eccl. bene!ic. sine diminut. conf.; cap. 7, (('one. Later. Ill, a. 1179) I de ecu si I). Ill, 39; Leon. X, in ('.one. Later V, Sess. IX, Const. Supernae Û Mail 1511, Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 13, I I, de ref. iunct. decis. S.C. C. apud Riehl, cd. Cone. Trid. p. 368 sq.; Act. S. Sed„ IL p. 211; IX. p 396, ct aliis Joe.; Commentator, iur. Decret, in 11. t. 12; Zech, De hire nr. sect. Ill, t. 12; Devoti, Inst. can. 1. I, t. 5, sect, 3, I. II, t. 14, sect. 1; Phillips, 1. c. I. V, §§ 235 sq. t. VII, p. 303; Card. De Luca. De pensionib.; Mull, De pens, eccl.; Thomassin., 1. c. P. Ill, I. 2, cap. 29. ur Reiffenstucl, b. t. 12, n. 1 sq.; Schmalzgr., h. t. 12, n. 1. ” Cfr. cap. unie. X. h. t. 12; Cone. Trid. Sess. XXII, cap. 6, de ref., Ses. XXV, cap. 4, 5, de ref. cum decis. S. C. C. apud Richter, I. c. p. 161 280 TITULUS IV b) Speciatim ex illo principio Episcopis subducta cense­ batur potestas augendi onus celebrationis Missarum, sive quoad numerum Missarum sive quoad dies et horas celebrationis140. AI Episcopi non prohibentur, quominus beneficiarios ad huiusmodi nova onera suscipienda hortentur; immo cogere quoque possunt, quoties et quamdiu urgens necessitas servitii ecclesiastici, prop­ ter quod officia tandem aliquando fundata sunt, novum illud onus, saltem transeunter, omnino requirat154', cum sine distinc­ tione inter clericos beneficiarios et non beneficiarios illa potes­ tas fiat Episcopis per can. 128. II. De praestationibus in collatione beneficiorum non exi­ gendis. d) Deductiones ex fructibus, solutiones ac compensatio­ nes, occasione provisionis canonicae cuiuscumque, tanquam simoniacae omnino reprobantur, sive illae cedant collatori sive patrono aut aliis (can. 1441)151. b) Qua in prohibitione nihil exigendi occasione provi­ sionis canonicae non continentur annatae sive certa illa pars fructuum sive valoris illorum, quae in collatione officiorum quorundam Romano Pontifici solvenda est. (Cfr. can. 1482) 152. Annatis adnumeranda sunt quindennia, quae sunt taxa quaedam, annatis aequivalens. singulis quindenniis solvenda ex fructibus officiorum incorporatorum monasteriis vel officiis ec­ clesiasticis. Illa enim officia incorporata nunquam vacant. Hinc ne Sedi Apostolicae subducantur reditus ex annatis, in ordine ad solvendam illam taxam. secundum plurimum minimumqnc sq.. 143; Fagnanus, in cap. 11, X. de praeb. III, 5, n. 3 sq.; Reiffensluel, 1. c. n. 6, 7; Benedict. XIV. De Synod, dioec. 1. V. cap. 10. 11, 12; Lingen et Reuss, Caus. select. S. C. C. p. 426, 436 sq., 161 sq. 149 S. C. C. in caus. Pisaur. 6 Apr. 1647; S. C. C. 18 Apr. 1863, 9 Dec. 1865, iunct. Act. S. Sed., II, p. 297 sq.; Ballerini-Palmieri, 1. c. I. lVr 150 Cap. 11. X. de praeb.; Bouix, De Episcop. t. II, p. 288 sq.; Act. S. Sed. II, p. 297 sq 151 Cfr. cap. 9. X. de off. Ordinarii I. 16, in Sext.; cap. 40, X. de elect. I. 6, in Sext.; Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 14, de ref.; Pii V, Const. Durum nimis 31 Maii 1570; Tnnoc. XII. Const. Ecclesiae 22 Sept. 1695: decis. S. C. C. apud Richter, I. c. p. 368 sq.; Act. S. Sed., II, p. 93 sq.; Ballerini-Palmieri, 1. c. p. 248. i’·9 Cap. 2. tit. 1, de elect, in Extravg. Ioann. XXII; cap. 11. de praeb. III. 2. in Extravg. corn·; Ferraris. I. c. v. Annatae; Phillips. I. c. t. V, §§ 235 sq.; Clergeac. Da Curie et les bénéficiers consistoriaux, p. 4 4, sq. DH OEFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 281 numerum annorum, post singulos elapsos quindecim annos cen­ antur micare et taxae aequivalenti ad instar aliorum officiorum utre vacantium subiciuntur. De huiusmodi annatis et quindenniis Codex silet. Cfr. Paul. Il Const. « Decet » 6 lan. 1469; Leuren., P. 111, q. 939, sq, Clergeac, 1. c. p. 52 sq. Huc quoque spectant solutiones, quae fieri solent occasione pallii recepti. Cfr. Clergeac, 1. c. p. 208 sq. De pensionibus, quibus pariter beneficium diminuitur iam in praecedenti titulo actum est. Art. 4. — De conditionibus requisitis ad actum provisionis canonicae officiorum ecclesiasticorum 219. Praenotiones. Cum de qualitatibus sive conditionibus requisitis in actu provisionis canonicae agitur, principaliter ille intelligitur actus, quo a competente Superiore ecclesiastico ti­ tulas officii ecclesiastici sive per liberam collationem sive per aliam formam conceditur. Nihilominus iura constituta de actu collativo tituli, servata proportione, etiam ad alios actus, qui in provisione canonica haud raro intercedunt, vehit ad electionem, postulationem, praesentationem, institutionem corporalem, sunt extendenda, nisi specialis quaedam exceptio sit statuta. Denique nl perfecta sit provisio canonica, non solum actus personarum providentium, sed etiam provisarum, velut consensus in elec­ tionem vel acceptatio collationis, rite positi sint necesse est. 220. Disciplina vigens. Actus provisionis canonicae fieri de­ buit ex iure Decretalium, cui etiam iure Codicis standum vi­ detur : I. Deliberate et libere, i. e. sine vi ac metu vel dolo; secus provisio facta saltem firmiter valida non est, sed rescindibilis. Cfr. can. 103, 104; Leuren., 1. c. P. II, q. 775; Garcia, 1. c. P’ VIII. cap. 1, 3; Passerin., De elect, canon, cap. 2, 3, 4, 5; Schmalzc/r., 1. Ill, t. 5, n. 74; Pirhing, eod. tit. n. 60. II. Uni certae determinataeque personae. Quare collatio of­ ficii duabus personis, sive copulative (cfr. cap. 20, 25 X. de praeb. III. 5) sive alternative (cfr. cap. 2 de elect. I, 6 in Sext.) facta, non tenet salvo iure patroni praesentandi plures sive suc­ cessive sive una simul ad normam can. 1460, § 4 et can. 1465, - 282 TITULUS IV § 1. Cfr. can. 169, § 1. 2"; Leuren., I. Pirhing, I. c Schmalzgr., 1. c. n. 77; Garcia, 1. c. cap III. Absolute et pure, non conditionale, iuxta K. f. 50 in Sext.: omnis igitur conditio externa sive suspensi va sive rcsoluliva a provisione canonica est exclusa. Cfr. Pirhing, 1. c. n. 63 sq.; Leu­ ren., 1. c. q. 769, 771; Schmalzgr,, 1. c. n. 76. Item modus, pactum, onus spirituale vel temporale, quae non iam ex natura rei pro­ visioni canonicae insunt, sed extrinsecus ad instar conditionis apponuntur, pariter censenda sunt cl habenda pro non adiectis et prohibita, (can. 169, § 2). Cfr. Schmalzgr., 1. c. u. 78. IV. Aperte et palam, non clandestine. Quamvis enim actus occultus provisionis canonicae genera lini (cfr. cap. elect. I, 6) irritus non sit. tamen suspectus habebatur vel specialis reservationis. Quo nomine affectionis guiieratim ab antiquis canonistis intelligebatur omnis appositio ma­ nus per Romanum Pontificem ad aliquod officium, non vi ali­ cuius expressae Constitutionis generalis vel Regulae Cancella­ riae Apostolicae, sed ni alicuius facti ea intentione, ut de illo officio ecclesiastico per collationem disponat pro ea tantum vices:. Cfr. Cone. Trid. Sess. XXI, cap. 5, de ref., Sess. XXIV, cap. 15, de ref., ubi discrimen illud inter reservationem et af­ fectionem ex saeculo decimo quinto (cfr. cap. 11, - Paul. II, a. 1467 — de praeb. III, 2, in Extravg. com.) magis magisque intro­ ductum pariter probatur. At iure Codicis can. 1435, § 1, 3°, sub reservatione comprehenditur etiam antiqua affectio et conse­ quenter reservatio specialis seu pro unico casu. v. gr. invalidae collationis ob vitium simoniae. Reservationis autem is est ef­ fectus ut collatio beneficii reservati ab inferiore collatore facta sit prorsus invalida (can. 1434)2S. b) Abrogata praecedenti distinctione inter reservationes clausas in Corpore iuris et reservationes contentas in Regulis Cancellariae Apostolicae aut posterioribus Constitutionibus RR. Pontificum, nunc eae dumtaxat vigent reservationes quae enu­ merantur can. 1435, i. e. praeter omnia beneficia consistorialia et omnes dignitates ecclesiarum cathedralium et collegiatarum, sunt reservata Sedi Apostolicae: lu) Omnia beneficia, etiam curata, quae vacaverint per obitum, promotionem, renuntiationem vel translationem S. R. E. Cardinalium. Legatorum Romani Pontificis, Officialium maio­ rum Sacrarum Congregationum. Tribunalium et Officiorum Ro­ manae Curiae et Familiarium, etiam honoris tantum. Summi Pontificis tempore vacationis beneficii29. 2°) Quae, fundata extra Romanam Curiam, vacaverint per beneficiarii obitum in ipsa Urbe 30. 27 Schmalzgr., 1. c. n. 210, 211; Garcia, 1. c. P. V, cap. 1, n. 62; Leuren., 1. c. q. 523. 2S Inde patet per Codicem fuisse sublatum discrimen inter reser­ vationem et affectionem relate ad efficaciam irritandi actus in contra­ rium gestos. Cfr. Schmalzgr., 1. c. n. 215 sq.; Riganli, I. c. Reg. 1, Cane. Apost. § 1, n. 71 sq. 2y Haec reservatio quoad substantiam iam continebatur in variis Regulis Cancellariae Apostolicae. 80 Haec est illa reservatio, quae dicebatur esse unica clausa in cor- DE 0EE1C1IS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 299 3·') Quae invalide oh simonine vitium collala fuerint (cfr. can. 729). I j Beneficia quibus Romanus Pontifex per se vel per de­ legatum manus apposuit his (pii sequuntur modis: si electionem ad beneficium irritam declaraverit, vel vetuerit electores ad electionem procedere; si renuntiationem admiserit; si beneficia­ rium promoverit. transtulerit, beneficio privaverit; si beneficium incontinendam dederit. Leuren., P. II. q. 523. At. nisi id expresse dicatur, nunquam sunt reservata bene­ ficia manualia aut iuris patronatus laicalis aut mixti. · Beneficia quae Hornae fundata sunt, salvo iure Cardinalium in suis titulis, ex natura rei pertinent ad collationem R. Ponti­ ficis, Episcopi Romanae dioecesis 31. 232. Scholion. Quo ambitu in singulis regionibus etiam nos­ tra aetate reservationes pontificiae vigeant, maxime ex con­ cordatis 2 et probatis scriptoribus canonicis de iure particu­ lari'5 est eruendum. 233. De qualitatibus personarum el conditionibus requisitis in collatione pontificia. I. Romanus Pontifex ad exigendas qualitates, iure commu­ ni ad liberam collationem requisitas, rigorose non adstringiiur. nisi quatenus adsit obligatio iuris divini, aut prout legislator humanus suis quoque legibus ligatur, aut ipse sapienti constan­ tique traditioni ecclesiasticae sponte et prudenter insistit. Et revera de facto Sedes Apostolica a sanctionibus iuris commupore iuris et continebatur cap. licet 2, et cap. praesenti 3 de praeben­ dis III, 4, in Sext. In Codice ponitur antiqua regula et non ponuntur exceptiones expressis quoque legibus sancitae; quare attento toto te­ nore can. G. illae exceptiones non videntur amplius subsistere, v. g. quod possit Ordinarius beneficium conferre, si intra mensem a die va­ cationis a R. P. collatio facta non esset (cap. 3, eod. tit.); quod inter­ cedente morte R. Pontif. reservatio non teneret ecclesias paroeciales (cap. 35 eod.). » Cfr. Devoti, Ins. I. I, t. V, n. 44; Rivanti, in Reg. 8, Cane. Apost. » Nussi, I. c. p. 134 sq. de reservationibus vigentibus in Hispania. Austria aliisque regionibus. 53 Bouix, De prine, iur. canon, p. 326 sq. de iure et praxi in Gallia, ubi reservationes non vigent, sicuti etiam in Lusitania sublatae sunt; Vttlng. Lehrb. d. k. K. § 119, de Germania, v. g. in Bavaria et Borus­ sia; Collect. Lac. t. Ill, col. 923, de Anglia. 3W TITULUS IV nis et particularibus non facile in libera collatione officiorum ecclesiasticorum recedere solet. II. Quoad formas et sollemnitates servandas in libera col­ latione pontificia notandum est, quod collatio officiorum ma­ iorum per S. C. Consistorialem praeparetur atque expediatur, inferiorum autem officiorum inde ex saec. decimo quarto et de­ cimo quinto Datariae Apostolicae 3‘, tanquam proprio et a Can­ cellario Apostolica distincto dicasterio, sit reservata. Quae Dataria Apostolica, praeter leges generales de rescriptis pontificiis atque de rescriptis benef.cialibus latas, maxime in col­ lationibus pontificiis attendebat Regulas Cancellar ae Apostolicae ad materiam bénéficiaient spectantes et formas proprio suo stylo34 3S* probatas. In specie autem diplomata pontificia conce­ duntur aut in forma gratiosa aut in forma dignum aut in forma commissoria. Litterae Apostolicae in forma gratiosa datae con­ tinent directam concessionem officii factam clerico, qui exhibito sui Episcopi testimonio suam dignitatem antecedenter probavt; in forma dignum dicuntur fieri collationes pontificiae propter exordium rescripti apostolici. In hac enim collatione ex testi­ monio Episcopi de dignitate clerici provisi Romano Pontifici non constat. Idcirco Episcopo mandatur ut officium clerico in re­ scripto expresso non tribuat, nisi postquam ille dignus et idoneus repertus fuerit. Denique in forma commissoria fiunt collationes liberae, si Litterae Apostolicae per modum mandati vel commis­ sionis dantur; at clericus providendus, non obstante testimonio Episcopi in supplicatione exhibito, coram exeeutorihus desua­ tis multa alia docere debet, antequam officium consequatur. Quare huiusmodi rescripta in forma commissoria non continent collationem directam clerico factam, sed potius mandatum de clerico providendo. 234. De acceptatione collationis pontificiae. Libera collatio rationem quandam habet donationis, donatio autem perfecta non est. nisi accedat consensus donatarii; ergo libera quoque collatio pontificia, ut plenum et perfectum consequatur effec­ tum. consensu clerici provisi est complenda; secus est actus im­ 34 Bouix, « (Quod Riganti. I. c. prooem. n. 132 sq.; Bangen, D. Rom. Curio p. 410 sq.: De Curia Rom. p. 274; Scherer, L c. t. I, p. 497. Amydenus, De off. et iurisd. Datarii necnon de stylo Datariae opus ex Indice libror, prohib. est deletum). DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 301 perfectus. Quae collatio nondum acceptata profecto iam dat cle­ rico proviso ius ad rem, non ius in re, quod tantum acceptatione acquiritur '. Quam oh rem saltem inferiores collatores arbitra­ rie collationem factam revocare non possunt, sed consensum collalarii infra terminum legitime statutum exspectare tenentur. Quamvis enim donatio liberalis ante acceptationem revocari pos­ sit, eo quod sit actus ex mero beneplacito donatoris positus, tamen collatio libera fit ex aliqua necessitate. Collator enim non sibi officium ad instar liberalis elargitionis retinere potest, sed ex iuris dispositione necessario alteri concedere debet. Hinc quo­ que sequitur per collationem nondum acceptatam priorem of­ ficii uacationem non cessare. Nam prima vacatio officii tantum cessat per secundam provisionem perfectam: quod maxime erat attendendum iure praecedenti, dum in reservationibus vigebat alternativa mensium. Art. 2. — De libera collatione officiorum ecclesiasticorum per Episcopos § I. Principia fundamentalia 235. Episcopi in suis dioecesibus inter ordinarios collatores officiorum ecclesiasticorum proximum post Romanum Pontifi­ cem occupant locum. Ipsi enim, positi a Spiritu Sancto regere Ecclesiam Dei, in locum Apostolorum successerunt et tanquam veri pastores assignatos sibi greges singuli singulos pascunt et regunt37. Quo in officio regendi maxime ius suos sibi ministros et cooperatores libere assumendi continetur. Neque ex se opus est ad exercendum ius liberae collationis, ut Episcopi, pleno iure provisi, etiam sint consecrati38; collatio enim libera non est actus ordinLs, sed iurisdictionis voluntariae, qui etiam extra dioecesim et a nondum consecrato poni potest. Episcopi vero tan­ tum electi vel praesentali, antequam a Romano ’’’ontifice sint Leuren., 1. c. P. II, q. 3, 122 sq., 215 sq., 794 sq. : Arcti, f. k. K. t. X, p. 266. 17 Cone. Vatie. Sess. IV, Const. Pastor aeternus cap. 3; Cone. Trid. Sess. XIV. cap. 12, 13. de ref.; can. 329, § 1. Cfr. cap. 1, X. de transi. I, 7, innet, can. 177, § 4. 302 TITULUS IV confirmati vel instituti, officia ecclesiastica libere conferre om­ nino non valent:£>. Omnes denique Episcopi qualicumque ratione fuerint provisi, Litteras Apostolicas suae provisionis Capitulo ecclesiae cathedralis exhibeant necessc est40; secus ad liberam collationem non sunt capaces, cum regimen dioecesis nondum habere possint. Qua exhibitione Litterarum Apostolicarum rite peracta, nequaquam per se exspectanda est sollemnis Episcopi inthronizatio ut valide ab ipso officia ecclesiastica in dioecesi conferri possint41. 236. Episcopus, si cum Vicario suo generali ius libere con­ ferendi officia dioecesana communicare vult, id per mandatum speciale faciat necesse est; etenim in mandato generali huiiismodi facultas non continetur (can. 152). Cuius rei ratio non solum est positiva iuris dispositio, sed etiam exinde est repe­ tenda quod libera collatio habeat rationem donationis; donare autem quis non potest, etiamsi ex mandato generali liberam U habeat administrationem. Praeterea in mandato generali ea non veniunt, quae magnam habent specialitatem, et quae quis in specie verisimiliter non esset concessurus. 237. Episcopali sede vacante. Vicarius capitularis benefi­ cia perpetua liberae collationis conferre non potest42. Id enim ex positiva iuris sanctione deducitur (can. 1432, § 2) et ratio­ nibus quoque intrinsecis suadetur. Nam Capitulum et Vicarius U admi­ capitularis tantum provisoria quadam ratione dioecesim nistrant. et libera collatio est actus gratiae et liberalitatis, non justitiae et necessitatis; sed actus liberalitatis reservantur soli Episcopo. Potest tamen conferre paroecias, si sedes saltem ab anno iam vacet, itemque confirmare electionem aut acceptare praesentationem ad paroeciam vacantem et institutionem electo aut praesentato concedere (can. 455, § 2. n. 2 et 3)43.3 * 3’ Cir. cap. 9, 15, 17, 44, X. de elect. I, 6. iunct. can. 176, § 3. 40 Can. 334, § 3; cap. 1, de elect. I, 3, in Extravg. com.; Pii IX Const. Apost. Sed. (a. 1869), Const. Romanns Pontifex 28 Aug. 1873, Cfr. Leuren., 1. c. P. II. q. 664 sq. 41 Leuren., I. c. q. 668, 692. 42 Cfr. Pii V Const. Sanctissimus in Christo, qua officia liberae col­ lationis, quae vacassent tempore Sedis episcopalis vacantis. Sedi Apostolicae reservabat; quae Const, saltem in Italia adhuc erat recepta. 43 Alia, quae X icario Capitulari prohibita sunt, ad haec reducuntur; nequit removere aut suspendere Cancellarium alicsve notarios nisi ac- DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 303 § II. Notae historicae 238. Cum iure antiquo44 ius ordinandi clericos dioecesis Episcopo esset reservatum, neque quisquam ordinaretur abso­ lute, sed ut certo fungeretur officio ecclesiastico, nominatio quo­ que et provisio clericorum ad officia ecclesiastica dioecesis uni­ ce ad Episcopum spectabat. Quodsi Episcopus in eligendis cle­ ricis suum consuluit presbyterium et populi testimonium audi­ vit, in libero sui iuris usu minime fuit coarctatus. Illa enim in­ terventio populi, cuius vestigia usque ad saeculum nonum oc­ currunt, ex concessione Ecclesiae fuit repetenda, sive inter li­ mites meri testimonii constiterit sive propius accesserit ad ve­ rum consensum. 239. Imprimis Episcopi de duobus nobilissimis officiis pres­ byterii, i. e. de Archipresbyteratu. et Archidiaconatu libere dis­ posuerunt. Item ad Episcopos spectabat deputatio sacerdotum ad curam animarum in ecclesiis ruralibus. Quodsi in his pro­ visionibus locum habuit aliqua interventio presbyterii, in ipsius locum quoad consilium vel consensum dandum successit Capi­ tulum ecclesiae cathedralis45 ; at ex saeculo decimo tertio etiam interventio Capituli sublata est. Inde ortum est generale prin­ cipium, quod Episcopus ad liberam et ordinariam collationem officiorum ecclesiasticorum suae dioecesis habeat intentionem in iure fundatam (46). cedente Capituli consensu (can. 373, § 5); non potest nominare vica­ rios foraneos (can. 446) nec canonicos honorarios (can. 406, § 1) nec eiaminatores aut indices synodales aut parochos consultores (can. 385) nec consultores dioecesanos, nisi ad supplendum alicuius defectum (can. 123, 424, 426, § 5). « Thomassin., 1. c. P. II, lib. 1, cap. 33 sq., 15 sq.; Phillips., 1. c. L VII. p. 460 sq.; Schneider, 1. c. p. 106 sq.; Hinschius, 1. c. t. II. p. 616 sq. « Cap. 4, X. (Alex. III), de his, quae fiunt III, 10. <’* Cap. 1, de praescript. II. 13, in Sext.; Leuren., 1. c. P. II, p. 670. Intentio, ait Vermeersch, Epit., II, n. 703, dicit propositum vel etiam actionem; litteralis explicatio vocabulorum haec esset secundum eum: scilicet, si Episcopus beneficium in suo territorio conferre praetendit, ius ei per se assistit, seu in sua qualitate Episcopi habet titulum ad illud conferendum. Si igitur, addit Reiffenstuel, o. c., III. V, 177, alius istud ius sibi vindicet, probare debebit iure speciali id sibi competere. Cfr. quoque Môrsdorf, Die Rechtssprache des C. I. C.. p. 342. not. 99. 304 TITULUS IV 240. Cum in Capitulis inde ex sacculo octavo vigeret vita communis, provis'o quaedam singulorum canonicatuum per li­ beram collationem Episcopi concludentibus argumentis nequit probari47. Dissoluta vita communi in Capitulis, max ma varie­ tas in conferendis dignitatibus et canonicatibus Capitulorum orta est *4 . Profecto fuerunt Capitula, in quibus Episcopi ius quod­ dam liberae collationis canon catuum exercerent aut propriis fundationibus vel donationibus fundatorum acquirerent; at in plerisque Capitul s non pauci canonicatus obnoxii fuerunt iuripatronatus, vel ad Capitulum pleno iure spectabat provisio, vel saltem simultanea tantum provisio Episcopi et Capituli locum habuit. Quare ex antiquo iure Decretalium de uniformi quadam provisione canonicatuum non constabat, multoque minus Epi­ scopus quoad liberam collationem canonicatuum obtinuerat in­ tentionem in iure fundatam; sed ubicumque canonicatus reser­ va tionc pontificia inde ex saeculo decimo quarto per Regulas Cane. Apost. provisioni Episcoporum non fuerunt subducti, per praxim, non iure scripto, sed potius consuetudine probatam, si­ multanea prouisio introducta fuerat, nisi speciali iure aliud cau­ tum esset. § III. Disciplina vigens 241. Episcopus ·“■ ex iure communi etiam nunc vigente habet potestatem libere conferendi omnia officia ecclesiastica suae dioecesis, exceptis iis quae Sedi Apostolicae sunt reservata aut ex titulo speciali, stricte probando, ad alios collatores inferiores spectant. Item habet intentionem in iure fundatam, contra quam omnes, qui sive electione sive praesentatione vel nc iinatione li­ beram collationem Episcopi sese limitare posse praetendunt, iura sua allegata concludentibus argumentis probare debent; secus in officiis dioecesanis pro pleno iure Episcopi ad provisionem est ferenda sententia"'. Quodsi alii legitimum habent ius electionis ‘s 40 carius on Ph. ftergenroelher-Hollweck, 1. c. n. 563; Saegmueller, 1. c. § 73. Cap. 2. 8, 15, X. de conc. praeb. III, 8. Episcopo in hac re aequiperantur Abbas vel Praelatus nullius, Vi­ et Praefectus Apostalicus can. 152, 1432, iunct. can. 198, § 2. Cfr. Leuren., P. II. q. 664 sq. DK omens et beneficiis ecclesiasticis 305 aut praesentationis, saltem ipsis competit electi confirmatio et institutio praesentali. Si illud ius magis in particulare est explicandum, quamvis id pressius in propria sede materiae praestatur, hic breviter di­ cendum ad liberam collationem Episcoporum pertinere paroe­ cias, salvo examine per concursum inst.tuendo, ubi ille concur­ sus adhuc viget; praeterea omnes canonicatus ecclesiarum tam cathedralium quam collegiatarum, audito tamen Capitulo, ex­ ceptis dignitatibus ali sque Sedi Apostolicae reservatis, aut ex lege fundationis ad alterius collationem seu praesentationem vel electionem pertinentibus °1. Item generatim libere confert Epscopus officia pertinentia ad Curiam dioecesanam, velut Vicarii Generalis etc. prout suis respectivis locis explicatur. I .4/7. 3. K De libera collatione officiorum ecclesiasticorum per alios Praelatos 242. Legati a latere iure Codicem praecedente satis amplam habebant potestatem ad libere conferenda beneficia in sua provin­ cia. cuius exercitium incipiebat a die, quo Legatus Urbe; Π egres­ sus esset et finiebatur cum Legatione per reditum in Urbem 52. Quae potestas in iure communi Codicis manet suppressa, cum praedicti Legati tantum possint quantum a R. Pontifice ipsis de­ mandatum sit et iubentur relinquere Ordinariis locorum libe­ rum suae iurisdictionis exercitium (can. 266. 269, § 1). 243. Cardinales, si sint Episcopi suburbicarii, in suis dioeces:bus suburbicariis perinde ac ceteri Episcopi utuntur iiïre conferendi beneficia (can. 240, § 1). Sed alii quoque Cardinales presbyteri et diaconi in suis titulis et diaconiis ius habent liberae collationis et in eam rem habent intentionem in iure fundatam, ut dictum est de Episcopis. Quod ius Cardinalibus in suis titulis competit, si vere et actu s nt residentes in Curia Romana. Dice­ batur hoc ius ipsis competere ex induito R. Pontificis contento in Reg. ; cpl. II. V. 1. 1. d. el. et el. p.; cpl. IV, 1. I, t. 3, de electione. — Decret. Gregor. IX, 1. I, t. 6, et Bonif. VIII, eod.; Const. Clem. V, 1. I, t. 3. ead. rubr.; Extravg. Ioann. XXII, tit. I, ead. r.; Extravg. com. 1. I, t. 3, ead. r. — Cone. Trid. Sess. VII, cap. 1, 3, 13, de ref., Sess. XXII, cap. 2, de ref., Sess. XXIV, cap. 1, 12, de ref., Sess. XXV, cap. 6, 7, de ref. — Decret. Clem. Pap. VIII, ed. Sentis, p. 8 sq.; Act. S. Sed. in ind. gener, v. Electio. Scriptores: Commentât, iur. Decret, in h. t.; S. Raym., Summa 1. III, t. 27, de elect., postid., confirm., renunt., et usu pall.; Bernard. Pap., Summa h. t. — Zech, Hierarch, eccl. tit. 18, 19, 22; Devoti, Inst. can. 1.1, t. 5, sect. 1, de elect.; Sanguineti, 1. c. n. 297 sq.; Leuren., 1. c. P. II, q. 232 sq.; Garcia, J. c. P. IV, cap. 1 sq.; Thesaurus, De poenis eccl. v. Electio: Passerin., De elect, canonic.; Perraris, v. Electio; Piatus MonItnsis (Piat.), Praelect. iuris regul. t. I, (ed. 3), p. 532 sq.; Thomassin., 1. c. P. II, 1. 2, cap. 2 sq.; Phillips, 1. c. t. VIII, p. 481 sq.; Blat, Comm. Cod., II, nn. 102 et sqs; Chelodi, De personis, nn. 137 et sqs.; De Meester, Compendium i. c., I, nn. 407 et sqs.; Maroto, Institutiones i. c., I, nn. 607 et sqs.; Maith. C. a Coronata, Institutiones i. c., I, nn. 222 et sqs.; Ojelli, Comm, in Cod. i. c., IV; Vermeersch-Creusen, Epitome i. c. I, nn. 278 et sqs. Praenotiones 247. I. Definitio. Electio canonica, si sensu latiore accipia­ tur, denotat aut quamlibet formam provisionis canonicae aut primum ex tribus actibus, quibus provisio canonica officii eccle-55 * 55 Leuren., 1. c. P. II, q. 793. ■c Cfr. cap. 3, X. de cans. poss. II, 12; Leuren., 1. c. P. II. q. 729 sq. 308 TITULUS IV siastici absolvitur, i. e. quamlibet designationem personae ad of­ ficium ecclesiasticum promovendae legitimo quodam modo fac­ tam; sensu autem proprio et stricto (ut opponitur collationi, postulationi, praesentationi) est (unius) personae idoneae ad ec­ clesiasticum officium vacans per eos, quibus ius suffragii com­ petit, canonice facta vocatio’. Appellatur uocatio, quia non dat ius in re, sed ius ad rem, et tit a collegio clericorum sive voca­ lium, qui vocem (activam) sive ius suffragii habent. Quare libera collatio et electio canonica differunt, quod illa sit actus Superioris ecclesiastici, qui concedit beneficium, altera sit actus subditorum, qui eget Superioris confirmatione. Collatio acceptata dat ius in re, electio vero acceptata solummodo con­ cedit ius ad rem; unde electus ante confirmationem sine con­ sensu Superioris suo iuri renuntiare potest, id quod a collatario post collationem acceptatam fieri nequit; item electus sua beneficia certe ante confirmationem non amittit, immo si ante confirmationem moriatur, non per ipsius, sed per prioris bene­ ficiarii mortem vacat beneficium, seu prior vacatio continuatur; denique electus ante confirmationem nequit beneficium vel Prae­ laturam administrare, nisi in casibus in quibus electio confir­ matione non eget Superioris. Postulatio est modus provisionis extraordinarius personae de iure impeditae sive non idoneae et ob meram gratiam ad­ mittendae, neque postulatus ullum ius ad rem vel in re acquirit, ita ut postulationi de se factae nonnisi sub conditione dispen­ sationis sive admissionis consentire possit. At electio est ordi­ narius quidam modus provisionis, innititur iure ideoque confir­ matur a competente Superiore ecclesiastico, ius tribuit ad rem atque electo est permissum ut absolute electioni suae consen­ tire valeat. Postulatio vero et electio in hoc conveniunt, quod fiant a collegio clericorum seu vocalium per suffragia. Deinde electio distinguitur a praesentatione, quod ius eli­ gendi concedatur clericis solis (saltem si agatur de Praelaturis ecclesiasticis), nunquam vero laids, quibus tantum datur ius nominandi vel praesentandi: in praesentatione clericus prae’ Cfr. Hollweck, in Arch. f. k. genroelher, in Arch. f. k. K. t. 39. nis B. I. 70, in Sext.; Schmalzgr.. De elect, can. cap. 1. n. 1. 25 sq.; K. t. 74. p. 329 sq.. 341; Curd. Herp. 193 sq., 212, de sensu nominatio­ I. 6, n. 1. 2, iunct. n. 65; Passerin.. Leuren., 1. c. P. II. q. 232 sq. UE OFEICHS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 309 seiiialiks non semper acquirit ius ad rem, quia patronus habet iuscuinulativum variandi, sive post unius praesentationem alios praesentandi, e quibus Superior libere uni confert institutio­ nem. Praesentatio non requirit necessario praevium consensum praesentali: deinde electionem sequi debet confirmatio, cum praesentato danda sil institutio; tandem electio necessario fit a collegio, praesentatio ab uno fieri potest. Nominatio2 frequenter cum praesentatione confunditur; in­ terdum denotat actum scrutinii sive electionem proprie dictam, immo quandoque collationem liberam. Strictiore vero sensu nomi­ natio significat aut designationem personae promovendae, quae formalem praesentationem personae Superiori factam praecedit, aut exercitationem iuris praesentandi quatenus illud nititur pri­ vilegio apostolico, non iure patronatus. Praesentatio sensu stric­ tissimo dicitur illa designatio et exhibitio personae, quae fun­ datur in vero iure patronatus. Denique supplicatio, qua quis a Superiore competente petit, ut is certam personam ad officium ecclesiasticum promoveat, per se absque ullo privilegio aposto­ lico antea concesso praesentari potest; at huiusmodi supplicatio maiorem habet vim et efficaciam, si nitatur iure supplicandi (vel commendandi) expresse dato. Maximi momenti sunt duae nominationes proprie dictae, quae cum electione concurrere possunt. Prior dic’tur nominatio consultoria vel minus sollemnis, at­ que est scrutinium quoddam electionem proprie dictam praecedens (tractatus praevius. Aufstellung der Liste, terna), quo com­ plures viri boni et idonei proponuntur, e quibus a Capitulo seu collegio postea fieri possit vera electio. Altera vero nominatio est sollemnis, per quam a collegio electorum cluo vel plures magis digni proponuntur et Superiori praesentantur, ut is ex illis unum promovere velit. Cfr. c. 28, X. de elect. 1. 6. ubi ista nominatio expresse, commemoratur. Cfr. 5 Cfr. de canonica nominatione: Cap. 28. X. T. G: cap. 3, X. de pos­ tulat. 5; Leuren., 1. c. q. 200. 236; Card. Ilergenroethcr, I. c.; Schmalzgr., 1,6,11.2, atque de illegitima quadam nominatione : Cap. I l, X. h. t. 6. et de commendatione in America septentrionali aliisque regionibus usi­ tata; Collect. Lac. toni. III, coi. 48, 622 sq., 831. ‘121. 950, 959, et de no­ minatione regia: Molitor, in Arcli. f. k. K. t. 34, p. 367 sq.; Oberkump. D. kgl. Nomination d. Bisch. in Bayern.; Lehmann. I). Nominationsrecht <1 Lnndesh, 310 TITULUS IV quoque synod. Alex. ('opt. (a. 1898). p. 187 sq. de nominandis Sedi Apostolicae tribus candidatis pro Patriarchatu. Quare nomina­ tio proprie dicta in eo maxime differt ab electione, quod de pluribus fiat, in electione vero et postulatione unus tantum de­ signetur. Porro nominatio potest fieri alternative, electio et pos­ tulatio semper determinative fiant necesse est. Denique nomi­ nati etiam per nominationem sollemnem ius ad rem (sicut ac­ ceptantes electionem) omnino non acquirunt, nisi quatenus capitulares post praesentationem sollemnis nominationis variare non iam possunt, ne videantur illudere Superiori. II. Divisio. Electio canonica dividi solebat: 1) In sollemnem, in qua servantur omnes formali ta tes (unde nomen accepit) quae praescribuntur in electione Praelatorum ecclesiasticorum sive saecularium sive regularium, et in simplicem in qua omnes et singulae sollemnitates pro electionibus Praelatorum statutae non sunt necessario servandae, sed solummodo substantiales formalitates electionis canonicae vel actus capitularis 3. 2) Secundum formam qua electio fit. dividitur in electionem per scrutinium, per compromissum, per quasi Dei inspirationem 4. IIT. Notae historicae. Quemadmodum Christus Dominus ple­ na libertate vocavit Apostolos (Matth. XXVIII, 18) ad onus Apostolatus, ut ipsi essent primi Ecclesiae pastores, ita etiam Apo­ stoli libere constituerunt praepositos ecclesiarum a se funda­ tarum. Cfr. Act. Apost. XIV, 22; Tit. I, 5. Cum autem Apostoli praeviderent pericula schismatum, ipsi modum quenda: II defi­ niverunt in designandis suis successoribus servandum 5. Qui mo3 Haec antiqua divisio adhuc suum momentum retinere videtur iure Codicis in quo commemorantur certae quaedam electiones, v. gr. exa­ minatorum et iudicum synodalium et parochorum consultorum (can. 385, 1574), in quibus sollemnitates electionis servandae non sunt, sed solae regulae actus collegialis (can. 101, 105). Idem dicatur de constitu­ tione Superiorum religiosorum, si fiat per Superiorem maiorem cum suf­ fragio sui consilii. Maroto. o. c., I. 611. i. f.). 4 Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 16, de ref. ubi Capitulum dicitur cons­ tituere Vicarium capitularem; Hermes, De Vic. capitulari, p. 85 sq. Passerin., 1. c. cap. 1. η. 54 sq., cap. 10. η. 1. Sed iure Codicis (can. 433, § 2) iubentur observari regulae de canonica electione datae, etiam in deputatione Vicarii Capitularis. » S. Clem. epist. ad Cor. cap. 44; Hefele. 1. c. t. I, p. 382 sq.; Thomassin.. 1. c. P. II, 1. 2, cap. 1 sq. I»E OFFICIIS ΕΊ BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 311 dus quam maxime obvius fuit electio per clerum ecclesiae vi­ duatae. In reliquis officiis concedendis penes Episcopos fuit ius liberae collationisc. Quare electiones canonicae ad designandos successores S. Petri et ad nominandos Episcopos fuerunt limi­ tatae. Modus naturalis et ordinarius designandi Superiores regu­ lam fuit electio canonica. Quae praxis retenta est, cum viri re­ gulares frequenter essent sacerdotes atque privilegio exemptio­ nis muniti proprios sibi nominarent Praelatos. Immo quod in monasteriis regularium fuerat receptum, id etiam in Capitulis clericorum saecularium est introductum. Ete­ nim Capitula ecclesiarum catliedraEum non solum obtinuerunt cxclusivum ius eligendi Episcopos, sed etiam aliis dignitatibus et officiis capitularibus per electionem canonicam saepe pro­ visum est. Similiter m Capitulis collegiatis non solum Praeposi­ ti, sed etiam canonici fuerunt electione designati. Ex disciplina quoque vigente electiones canonicae a foro canonico non recesserunt. Nam non solum Romani Pontifices, sed etiam complures Episcopi per electionem canonicam assu­ muntur. Item electione canonica a Capitulo ecclesiae cathedralis, sede episcopali vacante, deputandus est Vicarius Capitula­ ris. Praesertim vero in Ordinibus et Congregationibus religio­ sis electiones canonicae sunt in viridi observantia 7. * Art. 1. — De electoribus 248. Cum Ecclesia sit societas perfecta, certe omnes, qui ab­ solute extra Ecclesiam sunt constituti, iure nominandi ad officia ecclesiastica carent. Praeterea penes solam hier archiam iurisdic­ tionis est potestas regendi Ecclesiam; ergo etiam intra Eccle­ siam, tanquam societatem inaequalem, nemo potest designare personas, quibus officia ecclesiastica concedantur, nisi iure or­ dinario competentem gradum in hierarchia iurisdictionis obti­ neat aut extraordinaria delegatione sit instructus. Denique Ec* * Thomassin., 1. c. 1. 1, cap. 33 sq.; 15 sq. Leuren., 1. c. P. II, q. 238 sq. • Passerin., De elect, can. cap. 1, η. 1, 23; Niissi, I. c. p. 29 sq.; Piat., 1. c. in font. 312 TITULUS IV clesia Christi est societas vere monarehica; etenim Romanus Pontifex pro suprema et plena sua potestate, fonte omnis iuris­ dictionis ecclesiasticae, illam gubernat ideoque ex iure divino habet facultatem libere instituendi quoscumque Praelatos vel min’stros Ecclesiae. Quicumque igitur in collegio quodam ecclesiastico oblinet ius eligendi ad officia ecclesiastica, is huiusmodi favorem tan­ tum ex concessione Ecclesiae, sive iure communi sive iure spe­ ciali illi collegio facta, consequitur8. Quare vel in ipso Collegio Cardinalium ius exclusivum eligendi Romanum Pontificem ex iure divino non est repetendum 9. Ubi provisio canonica Episco­ patuum per electionem conservata est, ordinarium ius eligendi omnibus et solis canonicis ecclesiae cathedralis competit, nisi iidem specialiter prohibeantur. Electio sive ius cl gendi directe et primario spectat ad col­ legium clericorum, pro quo Praelatus vel officialis vel confrater est eligendus10. Collegium vero ecclesiasticum non constituunt complures et singulares clerici, qui in una eccles:a faciunt mul­ titudinem et numerum, sed importat multitudinem ordinatam clericorum sub uno capite et per certas leges colligatam. Hinc gcneratim ad electionem canon cam habilis existit, qui est mem­ brum. collegii ecclesiastici, iure eligendi praediti, et insuper om­ nibus qualitatibus gaudet ex iure communi vel particulari con­ suetudine ad eligendum requisitis “. 249. Ab electione canonica excluduntur: 1°) collegio extra­ nei12, nisi ex privilegio apostol co vel consuetudine legitime 8 Passerin., De elect, can. cap. 1. η. 2 sq., 12 sq., cap. 3, n. 4, 5. 9 Ilollweck, 1. c. in Arch. f. k. K. p. 393 sq. 10 Quod dicitur de collegio pari ratione intelligcndum est de com­ munitate vel de religione, quae ex se non sunt collegia, sed personae morales per modum instituti ecclesiastici, in quibus membra collecta ad electionem faciendam adunantur ad normam collegii, non adunatione permanenti, sed tantum ad ponendum actum electionis. ” Passerin., 1. c. cap. 3, n. 5, 17 sq., 34 sq., 48 sq. cap. 10; Leuren., 1. c. P. II, q. 237 sq. Passerin., 1. c. cap. 3, n. 17 sq., cap. 10, n. 3 sq., 20 sq. Si ser­ mo est de collegio clericorum, vox clerici hic sumenda in sensu lato prout comprehendit religiosos; nam etiam in communitatibus religiosis fiunt electiones vere canonicae; porro religiosi possunt non esse clerici in sensu stricto, v. gr. in religione laicali. At in religionibus clericalibus fratres laici seu conversi generatim de iure non habent vocem in elec- !>E OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIAS ! ICIS praescriptu ius eligendi obtinuerint18; si collegio extraneus ad­ mittatur ad suffragium, electio est ipso facto nulla *13 14* (can. 165). 2°) Excluduntur ex natura rei, tanquam inhabiles ad elec­ tionem canonicam, qui sunt incapaces actus humani, velut fu­ riosi vel amentes18. 3°) Ex lege ecclesiastica impuberes 10, qui non solum directe, sed haud raro iam aliis praescriptionibus indirecte ar­ centur. 4°) Censura vel infamia iuris affecti, post sententiam ta­ men declaratoriam vel condemnatoriam 17. lionibtis; imino in monasteriis seu religionibus inonialium seu sororum, si duae sunt membrorum classes, ius suffragii reservatum esse solet so­ roribus choristis, nec V competit iis quae sunt destinatae domesticis officiis. 13 Gap. 8, X. de consuet; Nussi, 1. c. p. 37 sq., 42 sq., de iure suf­ fragii canonicorum honorariorum in electione Episcoporum (at non in deputatione Vicariorum Capitularium) pro Borussia a. 1821, et Helvetia a. 1845, concesso; Schmalzgr., 1. c. n. 7, 8. 14 Leuren., 1. c. q. 243 sq.; Passerin., 1. c. Capitulares non amplius possunt, ut in iure praecedenti, clerico extraneo etiam unanimi consen­ su et pro una vice ius eligendi concedere. Cfr. cap. 40, X. h. t. 6, iunct. Cone. Trid. Sess. XXII, cap. 4, de ref.; Schmalzgr., 1. c. 13 Cfr. Passerin., 1. c. n. 11 sq.; Schmalzgr., h c. n. 9; Leuren., 1. c. q. 254, 256. 13 Cfr. cap. 32, h. t. in Sext.; Leuren., 1. c. q. 255. 11 Censura hunc habens effectum est excommunicatio, interdictum. personale et suspensio ab officio, non ab ordine, cum in suffragio fe­ rendo potestas ordinis non exerceatur (cfr. can. 2265, 2275, 2283). Si praedicta censura tanquam poena latae sententiae incursa fuerit, ante­ quam sententia declaratoria de censura incursa data fuerit, censuratus valide, sed illicite, ferret suffragium, nisi per suffragii omissionem tene­ retur se cum gravi infamia prodere. At probe attendenda est praescrip­ tio can. 2223, § 4, qua, licet edere sententiam declaratoriam poenae la­ tae sententiae incursae committatur prudentiae Superioris, tamen sive ad instantiam partis cuius interest, sive bono communi exigente, sen­ tentia declaratoria dari debet. Porro gcneratim aliorum electorum inte­ rest, ut is qui a iure excluditur in electione partem non habeat, et non­ numquam interest aliorum, qui excluso censurato, in eius locum in mu­ nus electoris subintrarent. Xec oblivioni dandum est quod ex canone 2232, § 1, in casu delicti notorii, etiam citra sententiam declaratoriam, observantia poenae latae sententiae incursae ab aliis in foro externo exigi potest, quae iam delinquentem pro utroque foro tenet. Quae dicta sunt de censura innodato a fortiori valent de eo qui infamiam iuris latae sententiae incurrerit, cuius effectus est non solum 314 TITULUS IV 5°) Qui sectae haereticae vel schismalicae numen dederunt vel publice adhaeseruntls. 6 ) Carentes voce activa sive ob legitimam indicis senten­ tiam (est autem haec una ex poenis canonicis), sive ex iure com­ muni aut particulariw. Si aliquis ex dictis n. 2-6 ad suffragium admittatur, eius suf­ fragium est nullum ideoque non computandum, electio autem valet nisi constet, illo suffragio dempto, electum non retulisse requisitum suffragiorum numerum, aut nisi scienter admissus fuerit excommunica tus per sententiam vel declaratoriam vel condemnatoriam (can. 167, § 2). At irregulares, etiam ex delicio, vi solius irregularitatis ab electione canonica non impediuntur, nisi huiusmodi inhabilitas aliunde proveniat, aut delicto cui­ dam tanquam poena specialis sit adiuncta; obtinet de facto in variis casibus irregularitatis ex delicto. prohiberi iure eligendi (can. 2265, § 1) sed etiam inhabilem Heri ad suf­ fragium ferendum (can. 2294, § 1). Quin immo etiam infamia facti nota­ tus, posita declaratione Ordinarii de tali facto, ab electione est repel­ lendus (can. 2293, § 3, 2294, § 2). 15 Declaratio data a Pont. Commissione Codicis de can. 542, (16 oct. 1919; A. A. S., XI, p. 477) de invalida admissione ad novitiatum, hic quoque videtur applicanda, videlicet praescriptio non est intelligenda de iis. qui Dei gratia moti ex haeresi vel schismate, in quibus nati sunt, ad Ecclesiam pervenerint, sed de iis qui a fide defecerunt et sec­ tae acatholicae adhaeserunt. Ceterum qui a fide deficientes per actum externum sectae acatholicae aut nomen dederunt aut publice adhaeserunt iam ex can. 2314, § 1. n. 3, sunt ipso facto infames. Quare ut haec causa exclusionis ab electione sit diversa a praecedenti, dicendum est in casu haeretici vel schismatici sententiam declaratoriam non requiri, quam ceteroquin canon non memorat. 19 Inter eos qui voce activa carent computandi sunt ii, qui afficiun­ tur poena privationis actuum legitimorum, quae pariter esse potest la­ tae vel ferendae sententiae. Ut possit repelli a ferendo suffragio is, qui voce activa caret, cuius privationem incurrit ut poenam latae sen­ tentiae, requiritur ad normam can. 2232, § 1 sententia declaratoria, quam ad petitionem eorum, quorum interest, vel exigente bono publico debet dare Superior ad normam can. 2223, S 4. Porro cum suffragium illius, qui voce activa caret et ab electione repulsus non fuit, sit nullum, pos, set facile accidere ut inde electio ipsa vitiaretur, si v. gr. demptis votis nullis electus requisitum suffragiorum numerum non haberet; unde ad dandam sententiam declaratoriam de privatione vocis activae, boni pu­ blici ratione Superior in casu videtur obligari. Maroto, o. c., I. 654, B. DE 01 liens ET BENEFICIES ECOLES E\ STI CI S 315 Aii. 2. — De eligendis et electis 250. Ut quis eligi possit ad officium ecclesiasticum debet es­ se persona idonea et digna seu omnibus illis qualitatibus prae­ dita, quae tum in genere ad officia ecclesiastica tum in specie ad illud officium ecclesiasticum, de cuius provisione per electio­ nem agitur, ex iure communi et speciali requiruntur. Praeterea eligendus nullo ligatus sit impedimento, ob quod a valida vel saltem a licita consecutione officii ecclesiastici ex iuris commu­ nis vel specialis dispositione arceatur. Quae qualitates ex iure communi in genere pro omnibus officiis j’equirantur in titulo praecedenti declaratum est; quae vero requirantur ad deter­ minatum officium suis locis explicatur. Ari. 3. — De praeparatione, loco, tempore electionis 251. Tempus electionis. Priusquam capitulares ad electionem procedant, officium ecclesiasticum, cui providendum est, de fac­ to et de iure vacet necesse est; secus electio ante vacatione: II celebrata sicut quaevis alia provisio, est ipso iure nulla (can. 150, § 1). Quare vivente Praelato vel beneficiario, licet de ipsius vita iam conclamatum sit, circa futuram novi Praelati vel beneficia­ rii electionem nihil a capitularibus collegialiter tractari potest, saltem si agatur de electione ad officium quod electus retinet ad vitam (cfr. can. 162, § 5); nam ex natura rei in renovatione pe­ riodica officiorum, antequam tempus expiret, de nova electione agendum est. Quodsi secus factum fuerit, huiusmodi tractatus est ipso iure nullus, et electio vi istius tractatus facta cassari de­ bet. Tempus vero trimestris utilis, a iure generatim statutum ad eligendum, incipit electoribus currere non a momento, quo Prae­ latura vel officium revera vacat, sed quo vacatio innotescit aut innotescere potest et debet; at sufficit notitia certa vacationis undecumque hausta; ideo intimatio electoribus facta per pu­ blicum quoddam testimonium de vacatione, licet ad vitandas lites summopere conducat, tamen in rigore iuris non requiritur 20. w Cfr. Passerin., 1. c. cap. 13, η. 1 sq. 9 sq.; Leuren., 1. c. q. 326. 316 nrlia’s iv hire communi aut particulari longior aut brevior terminus nonnunquam statuitur, v. gr. octiduum pro electione Vicarii Capi­ tularis ex iure communi, longior terminus pro electione certo­ rum Superiorum religiosorum ex peculiari ipsorum iure. Quamvis si agitur de electione Praelati non deceat tractatus et electionem celebrare ante sepulturam sive tertium diem de­ positionis Praelati defuncti, tamen id absolute non prolibetur, et licite fieri potest, si necessitas urgeat -’1. Multo minus capitulares prohibentur quominus post sepulturam praeligant ter­ minum, quo intra tres menses a die notae vacationis fiat electio in loco assignato. Post sepulturam Praelati defuncti, et in genere quoad alias electiones post vacationem beneficii, quolibet dic sive feriato si­ ve festivo intra tempus a iure concessum electio canonica fieri potest. De horis nihil ius determinat: iure praecedenti commu­ nis Doctorum doctr na electionem de nocte factam, licet ipso iure irritam non haberet, suspectam de fraude habebat et ex hoc titulo etiam rescindibilem pronuntiabat. Quae suspicio certe etiam nunc est vitanda, nisi urgens causa al’ud postulet. Si intra legitimum tempus electio facta non fuit, non am­ plius valide fieri potest, sed provisio, ut dictum est, devolvitur ad Superiorem ad quem pertinet confirmatio electionis, vel, si electio confirmatione non indiget, ad eum cui successive compe­ tit ius providendi (can. 161) 252. Convocatio electorum. Electio praesertim praeparanda est per legitimam vocationem 21 23 a collegii praeside factam om­ 22 21 Passerin., 1. c. cap. 13, n. 13 sq. 22 Cfr. Boekenoff, in Arch. f. k. K. t. 80, p. 305 sq., de Capitulis impeditis per tarditatem Guberniorum in suo iure intra legitimum tem­ pus eligendi. 23 Ductores communiter, innixi formula adhibita ab Innocentio III, cap. 42, X. de elect. 1,6. praesentibus omnibus qui debent, et volunt et possunt commode interesse >, inferebant non esse de necessitate con­ vocandos nisi eos qui sub illa formula comprehenderunt (cfr. Leuren.. q. 300 sq.; Beiffenstuel, h. t. n. 115 sq.; Pirhing, h. t. n. 124 sq.). Quoad substantiam explicatio illius formulae, quam tradebant Doctorcs, etiam iure Codicis videtur admittenda. Videlicet: Debent intéressé omnes, qui de iure communi vel ex consuetudine vel privilegio, vel alio speciali iuris titulo, ius habent eligendi; etenim vocabulum debent hoc loco non tam significat obligationem quam facultatem. Quare vocari non debenl 1)1. OFFICIIS El BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 317 nium capitularium seu collegialiuin, statuto modo, loco ac tem­ pore electoribus conveniente. Quae convocatio, si personalis es­ se debet, fieri potest vel in loco domicilii aut quasi - domicilii electores, qui ad eligendum inhabiles sunt vel iure eligendi sive voce activa carent vel privati sunt. Illi etiam (pii, retenta habilitate seu iure eligendi, ab eius exercitio prohibentur, sicut stante notorietate aut iuridica declaratione facti re­ pelli possunt et debent, ita in iisdem circumstantiis in rigore iuris ab eorum convocatione abstineri potest. Porro verbis qui volunt illud insinuatur, quod electores non sini coyendi per edictum poenale ut ad electionem faciendam conveniant, nisi specialiter intersit Ecclesiae, vel consuetudo aut statutum collegii exigant, ut omnes electores, qui venire possunt, etiam adsint. Certe sup­ posita institutione electionis canonicae ex natura rei quilibet elector aliquo modo obligatur ad eligendum; nam ius publicum electionis cano­ nicae a Sede Apostolica concessura, cum det facultatem ad aliquid, quod bono communitatis est necessarium, eo ipso etiam obligat ad illius iuris exercitium, quatenus bonum commune id postulat. Quare haec obligatio est maior vel minor, prout eligendi ad bonum commune magis vel minus necessarii sunt, imino per accidens quandoque cessare potest. Ubi illa obligatio iuris naturalis non urget, adhuc potest obligatio oriri ex iure positivo, sive communi (cfr. v. gr. Const. « Vacante Sede Apostolica» ubi Cardinalibus imponitur obligatio interveniendi electio­ ni Rom. Pontificis) sive iure speciali aut particulari, vel etiam statuto aut constitutione vel legitimo praecepto Superioris. Ubi nec ratio boni communis urget, nec obligatio imponitur a iure, statuto vel constitutio­ ne, subintrat principium quod quivis iuri suo potest renuntiare. Quae renuntiatio, ad vitandas fraudes et futuras lites, conveniens est ut sit facta expresse per authenticum documentum; quo existente, a renuntiatario convocando luto abstineri potest. At qui legitime convocatus in tempore ad electionem designato non comparuit, tacite exercitio iuris suf­ fragii censendus est renuntiasse, nec ius ipsi competit inde electionem impugnandi. Cfr. Prcd. Ius regulae P. IV, cap. 2, q. 643 sq. circa obligatio­ nem electorum in electionibus regularium. Denique si dicuntur vocandi qui commode interesse possunt, ilhid verbum commode imprimis refertur ad bonum Ecclesiae, ideoque intelligunhir illi, qui absque incommodo Ecclesiae vocari possunt, v. g. si ob periculum schismatis vel abusus saecularis potestatis electio sine mora evet celebranda. Quodsi grave damnum Ecclesiae non immineat, ex ab­ dentibus electoribus omnes et soli illi commode intéressé possunt ideoque vocari debent qui versantur in loco, unde commode vocari et infra tem­ pus statutum ad locum electionis pervenire possunt, salvis specialibus legibus et consuetudinibus, quibus quandoque distantia accuratius definitur, v. g. ex universis provinciis regni vel imperii. Schmalzgr., n. 22 sq.: Passerin., cap. 11. 318 TITULUS IV vel iu loco commorationis (can. 162, § 1). Quodsi convocatio non necessario personalis esse debeat, fieri potest per edictum pu­ blicum. praesentibus vero in loco etiam viva voce aut alia con­ venienti ratione. Qua in re praesertim standum est iuri speciali aut legitimae consuetudini. Convocatio generatim fit ab eo qui praeesl collegio vel per­ sonae H orali quae electionem peragere debet, vel eo deficiente, ab eo qui in eius vicem succedit aut ab eo qui iure speciali, sta­ tuto, constitutione vel consuetudine iam est antecedenter deter­ minatus; quae iura specialia, legitime constituta, sunt ante om­ nia respicienda; is enim, qui iure speciali designatus est ad con­ vocationem faciendam solet etiam praeesse electioni. (Cfr. De Herdt, De Capitulis p. 109 de convocatione Capituli cathedralis). Quae convocatio nisi fiat a persona competente ex natura rei iuridicu K effectum non habet, cum sit actus iurisdictionis seu praeeminendae, quam nemo valide sibi usurpare potest. Convocandi sunt omnes de collegio2' qui ius suffragii ha­ bent. nec tempore convocationis illud amiserint. Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens fuerit, electio quidem valet, sed ad eius instantiam debet, probata praeteritio­ ne et absentia, a competente Superiore irritari, etiam secuta confirmatione. dummodo iuridice constet recursum saltem intra triduum ab habita notitia electionis fuisse transmissum (can. 162, §2) « Si recursum intra legitimum tempus omiserit, excidit iure impugnandi electionem eamque censendus est ratam habuisse. Quod si plures quam tertia pars electorum neglecti fuerint, electio est ipso iure nulla (ib., £ 3). Defectus convocationis non obstat, si praetermissi nihilo­ minus electioni interfuerunt (ib.. § 4). 253. Locus electionis. Electio celebranda est a capitularibus congregatis collegialiter in unum locum, statuto vel consuetudi­ ne determmatum-Λ*. aut ab eo qui convocationem facit, attenta *- Leuren., q. 264 'q.. q. 314.; Passerin.. I. c. cap. 11. n. 11(1 sq.; Piat. 1. c. p. 500. “ Cfr. Leuren., q. 314 sq.; Passerin.. 1. c. cap. 11. ae' S. C. de R. declaravit d. 2 Iulii 1921 non spectare ad Ordina­ rium domus principis Congregationis religiosae iuris dioecesani. quaf iam per plures dioeceses diffusa est. ius statuendi locum ubi Capitulum DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 319 commoditate electorum, convenienti quadam ratione designan­ dum K. In loco designato ut suffragium collégialité!’ ferant electo­ res. praesentes sint oportet: convocatione enim legitime secuta, ius eligendi pertinet ad eos qui praesentes sunt die in convoca­ tione statuto, exclusa facultate ferendi suffragia non solum per epistolam, sed etiam per procuratorem, nisi lege peculiari28* aliud caveatur (can. 163). Electores vero in domo ubi fit electio praesentes, qui electioni oh infirmam valetudinem interesse ne­ queunt, suffragio gaudent illudque scrutatoribus ad ipsos acce­ dentibus scriptum tradere debent, ab iis ad locum scrutinii transmittendum, nisi aliter particularibus legibus aut legitima consuetudine fuerit constitutum (canr 168)2υ. 254. Conditiones requisitae ad valorem suffragii. Ad valorem suffragii eorum, qui vere sunt electores et ius suffragii retinent, can. 169 requiritur; ln) Ut suffragium sit liberum, cui libertati praeter causas quae ipso iure naturae excludunt penitus liber­ tatem. velut error substantialis, ex iure positivo can. 169, § 1 opponitur metus gravis, vel dolus quo elector, sive directe sive indirecte, adigitur ad ferendu: II suffragium pro determinata per­ sona aut ad dandum suffragium uni ex pluribus personis, quae ab inferente metum seu dolum adhibente disjunctive propo­ nuntur 20 *. venerate celebrandum sit. Si de hac re nihil vel constitutiones vel le­ gitima consuetudo praescribant, ius determinandi locum spectat ad Mo­ deratricem Generalein ad normam can. 162 et 507, S 1. Cfr. .4. .4. S., XIII, 481: Per., X, 360. r Cfr. Leuren., q. 320 sq.; Passerin., I. c. 12, n. 1 sq. - Lex peculiaris, de qua hic agitur, possunt esse secundum ali­ quos auctores privilegium S. Sedis, constitutiones a S. Sede approbatae vel etiam consuetudo legitime praescripta; cfr. v. gr. Maroto, o. c. I. n. 623, I). 3°; paulo aliter Matth. C. a Coronata, o. c., I, n. 230; secun­ dam eum haec lex peculiaris poterit etiam nunc de novo condi a colao. cui sit potestas legislativa, quin requiratur confirmatio S. Sedis ut vim tegis plene obtineat. a Cfr. de iure praecedenti, Leuren., q. 264 sq. Secundum Maroto, o. c. I, n. 624, reddit suffragium nullum coarc­ tatio, quae vel ipso iure naturae adimit prorsus libertatem vel quae ex iure positivo inducit actus invaliditatem. Iam vero canon 169, § 1, n. 1 iltud solummodo suffragium declarat nullum, quod ad eligendam certam personam vel etiam disiunctive unam e pluribus personis determinatis 320 TITULUS IV 2°) Debet esse suffragium secretum, i. e. debet ita feni ut ab aliis electoribus cognosci non possit, cui quisque suffra­ gium det. Quodsi ante tempus suffragationis elector manifestaret cui suffragium dare intendat aut post electionem revelet in cuius favorem suffragium tulerit, haec valori suffragii non of­ ficiunt, modo ipse actus suffragationis fuerit secretus. At sicut manifestatio firmae intentionis de suffragio pro determinata per­ sona ferendo est saltem actus minus prudens, et forte iure spe­ ciali est delictum poenis obnoxium, ita revelatio suffragii dati videtur prohibita, saltem in electionibus regularium32; in aliis ut plurimum erit actus imprudens, attenta praescriptione can. 171, § 4 de schedis suffragiorum post peracta scrutinia combu­ rendis. Inde etiam apparet optimam rationem servandi secre­ tum suffragium eam esse, si suffragia secreta scripto ferantur". 3) ° Suffragium debet esse certum 34, seu ab eligente per­ sonae a se bene determinatae i deoque cognitae datum. Quare nullum esset suffragium datum habenti plura vota. 4) ° Praeterea debet esse absolutum, cui qualitati opponi­ tur suffragium quod fiat dependens ab aliqua conditione prae­ sertim de futuro; immo et de praesenti vel praeterito, nisi agatur de conditione, quae actui insit ex natura sua vel de iure, cum fuerit coarctatum praecise alterutro ex duobus modis, nempe: aut ei metu gravi, iniusto et ab extrinseco illato aut ex dolo; quapropter liber­ tatis coarctatio ex alia causa proveniens non reddet suffragium nullum. Paulo aliter Malth. C. a Coronata, o. c., I, n. ‘238, 1°; cui vis quoquo modo illata videtur sufliciens ad reddendum nullum suffragium; proinde ver­ ba < directe et indirecte adactus -> referrentur non solum ad actionem metus vel doli, prout plerique explicant, sed etiam ad quemlibet alium modum coarctandi libertatem suffragii. 31 Quae directa manifestatio intentionis seu propositi de proprio suf­ fragio omnino differt a tractatu consultorio, sive privato sive publico, pas­ sim praemitti solito. Cfr. Passerin., 1. c. cap. 5, n. 43 sq., cap. 15, n. 7 sq.; Piat., Ius. regul. P. IV, cap. 2, q. 667 sq.; Maro to, o. c., I, 630. Di­ recta illa manifestatio facile potest provenire ex studio aliorum electo­ rum vota aucupandi et ideo induere rationem subornationis electorum. 32 Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 6, De regul. districte praecipit omnes suprad ictos eligi debere per vota secreta, ita ut singulorum eligentium nomina nunquam publicentur. 33 De aliis modis secreto ferendi suffragia per calculos vel fabas, cfr. Passerin., 1. c. cap. 18, n. 13. 34 Cfr. cap. 2, de elect, in 6°; Passerin., 1. c. n. 16 sq.; Piat., 1. c. q. 673; Leuren., 1. c q. 353 sq. 1>E OFFICIIS EI BENEFICIIS ECCLESIAS 1 ICIS 321 haec non vere reddant suffragium condi tionatum, v. gr. suffra­ gium collatum in litium, si est persona idonea. Quodsi condi­ tiones suffragio ante electionem appositae fuerint, eae habentur pro non adiectis, quo securius consulatur valori electionis. 5q) Opertet ut suffragium sil deter minatum, ac proinde nullum est suffragium alternativum, v. gr. eligo Petrum vel Pau­ lum. Nec debet exprimi talibus verbis, quibus non significetur actualis electio, v. gr. si adhibeatur formula, volo eligere, quae indicat voluntatem eligendi potius in futurum tempus collatam. 6°) Tandem ad valorem suffragii pertinet quod nemo sibimetipsi suffragium det (can. 170). Art. 4. — De forma electionis 255. Omnibus rite praeparatis ipsum negotium electionis est inchoandum. Qua in re observentur imprimis oportet certae lormalitates, quae sunt accidentales, eamque ob causam, si omis­ sae fuerint, electionem factam non reddunt irritam, nec in om­ nibus electionibus uniformi modo servantur. Huc spectant ce­ lebratio Missae de Spiritu Sancto in die electionis, communio electorum, invocatio Spiritus Sancti, protestatio contra eos, qui ius eligendi non habent, absolutio a censuris, examen electorum, juramentum de digniore eligendo, praevius tractatus in quo complures candidati apti nominantur35. Qui tractatus praevius quamvis utiliter adhiberi possit, ta­ men de iure non est praescriptus. Capitulationes vero praeviae etiam iuratae quibus, ad instar pacti promissorii per varios ar­ ticulos de regimine ecclesiastico et iuribus capitularium, frequen­ ter iurisdictio Episcoporum et suprema Romani Pontificis po­ testas a Cardinalibus in conclavi est ligata, ex disciplina vigen­ te absolute sunt interdictae et omnino nullae et irritae3®. 256. Praeter istas formalitates accidentales triplex ante Co­ dicem admissa erat forma substantialis a sacris canonibus staPasserin., 1. c. cap. 14, de Capitulo electionis, cap. 15. n. 1 sq. M Innoc. XII. Const. Ecclesiae catholicae 22 Sept. 1695; Benedict. XIV. Const. Pastoralis regiminis 15 Iui. 1754, De Synod, dioec. 1. XIII. cap. 13. n. 11 sq.; Const. Vacante Sede Apostolica de elec. Rom. Pontif.; ’i Schmalzgr., 1. c. n. 41, illas capitulationes defendit, plane improbabi­ lem sustinuit sententiam. Cfr. Zech. 1. c. § 215. 21 riTVLUs iv tuta, scilicet forma scrutinii, compromissi et quasi inspirationis; atque una ex tribus illis formis, cum viduatis ecclesiis cathedralibus per electionem sic dictam sollemnem erat providendum, adeo necessario adhibenda erat, ut secus electio esset nulla d irrita37*39 . Sed de electione per quasi inspirationem canones Co­ dicis silent, et solum commemoratur ea cum sermo est de elec­ tione Rom. Pontificis. In aliis electionibus una ex reliquis dua­ bus formis est adhibenda. § I. De forma scrutinii 257. Electio per scrutinium hisce quinque actibus est absol­ venda. Requiritur enii • I I. Deputatio scrutatorum. Id est, assumendi sunt ab electo­ ribus per actum capitularem, nisi iam propriis statutis deputa­ ti sunt, tres viri de collegio fide digni3S *, qui singulorum suffra­ gia exquirere debent ideoque scrutatores vocantur 3V. Si is qui electioni praesidet de gremio collegii sit, duo tantum eliguntur, tertius est ipse praeses. Ab iis juramentum est praestandum de munere fideliter implendo ac de secreto servando circa acta in comitiis, etiam expleta electione. II. Suffragiorum inquisitio sive scrutinium. Quod scrutinium ut sit legitimum, debet fieri: a) secreto, i. e. singuli electores verbis aptis, v. g. eligo N. vel nomino N. vel consentio in N., aut secrete suum suffragium scribunt clausumque scrutatoribus tradunt, aut non audientibus reliquis electoribus dant suffragium, saltem ab uno ex scruta37 Cfr. cap. 42, X. h. t. 6; Schmalzgr., 1. c. n. 43 sq. ,s* Alii tenent non adesse obligationem deputandi tres scrutatores nec in casu in quo praeses non sit e gremio collegii; cfr. Verm.-Cr., o. c., I. n. 286; Maroto, o. c.. I. n. 633. Circa modum deputandi scrutatores, ait Matth. C. a Coronatu, o. c., n. 234, 3°, nihil statuit Codex; itaque, ait ipse, si praxis aut consuetudo nihil de hac re statuant, deputatio scru­ tatorum flat a Capitulo, non necessario secretis suffragiis; nam verba . Maroto e con­ trario, o. c., I, n. 633, asserit suffragia electorum in deputandis scruta­ toribus debere es.se secreta; idem tenet etiam Ojetti, o. c., IV, p. 84. 39 Cfr. cap. 42, X. h. t. 6, Passerin., 1. c. cap. 16; Schmalzgr., 1. c. n. 41 sq.; Leuren., 1. c. q. 334 sq.; Piat., I. c. q. 671. DE OJ· l lCHS E l BENEI ICHS ECCLESIASTICIS 323 turibus scripto adnotandum‘u* ; ex duobus illis modis prior in se est aptior iurique conformior et etiam in praxi saltem ordi­ narie usitatus41; b) singillatim et ordinale seorsim singuli, non turmatim II bini vel terni, i. e. imprimis exquiritur suffragium ab eo, qui toti collegio praeest, deinde a seipsis mutuo scrutatores exquirunt suffragia, si iure eligendi gaudeant, denique ab aliis electoribus pro illorum praerogativa aut recepta consuetudine atque etiam II domo; ab infirmis in eadem c) diligenter, i. e. singula suffragia data a scrutatoribus sunt inquirenda et saltem ab uno ex ipsis scripto adnotanda, nisi id fiat forte a proprio notario. III. Suffragiorum numeratio. Scrutatores debent suffragia coram praeside diligenter numerare ac videre utrum numerus suffragiorum respondeat electorum numero. Si suffragia nume­ rum eligentium superent, nihil est actum; perinde est ac si il­ lud scrutinium non fuisset habitum (can. 171, § 3). IV. Scrutinii sive suffragiorum publicatio. Collectis suffra­ giis omnium electorum et in scripturam redactis, statim sine in­ terpositione alterius actus extranei, facienda est publicatio vo­ larum coram omnibus a scrutatoribus vel ab iis, qui consuetu­ dine aut statuto Capituli canonice ad hoc substituti sunt. Quae publicatio votorum sive nominum eorum, qui suffragia accepe­ runt, eo fine fit ut accurate sciatur quis, vel qui nominati fue­ rint42’. Publicationis factae is est effectus quod electores, utpote iam functi suo officio, nullam amplius habeant mutandi sive variandi facultatem 43. 4·' Conditio ista faciendi scrutinium secreto non videtur, secundum Mallh. C. a Coronata, o. c., n. 235, a, amplius requiri iure codicis ad va­ liditatem electionis, dummodo maior suffragiorum .numerus non publi­ cetur. Vide etiam ibidem quae circumstantiae requirantur ut ex hoc ca­ pite electio possit reddi invalida. 41 Gone. Trid. Sess. XXV, cap. 6, de reg.; Passerin., 1. c. cap. 17, 18; Leuren.. 1. c. q. 343 sq.; Piat., 1. c. 42’ Secundum Maroto, o. c., I, n. 660, IV, A, e, ad validitatem elec­ tionis requiritur ut scrutatores palam faciant effectum scrutinii, seu nu­ merum suffragiorum quem electus obtinuerit; exprimere autem quot quis­ que suffragia tulerit non pertinet ad substantiam rei; ibid., V, A, d. 4Î Cfr. Passerin., 1. c. cap. 18, n. 30 sq., cap. 19; Leuren., 1. c. P. II. q. 235,362, 367 sq. De antiqua collatione numeri ad numerum, zeli ad «him, meriti ad meritum ex iure Decretalium facienda. Cfr. Passerin., cap. 19. n. 20 sq.; Leuren., q. 370 sq. Z 324 TITULUS IV V. Electio sollemnis sive communis (can. 174). Facta colla­ tione suffragiorum ex qua constat in quem maior pars requisita consenserit, statim antequam ad alia negotia divertatur, nomine omnium ab eo, qui Capitulo praeest vel ab alio iuxta consuetu­ dinem vel statutum Capituli, publice in communi coram electo­ ribus sive Capitulo expressis verbis decretum quis sit electus, v. g. Ego Benedictus... nomine praesentium electorum eligo Carolum..., est promulgandum “4. Quo decreto electionis coram Capitulo publicato, si agitur de electione Praelati pro ecclesia viduata, altera publicatio co­ ram populo vel toto conventu fieri solet45, sed non est sollemnitas substantialis ad valorem electionis requisita. Ab illis decretis vel publicationibus electionis probe distinguendum est instrumen­ tum electionis. Quo nomine intelligitur scriptura continens ab initio ad finem totam seriem electionis atque praesertim decre­ tum, quo nomine omnium unus nominatum in scrutinio elegit. Tandem praecipitur ut is, qui actuarii munere fungitur, omnia electionis acta accurate describat, atque ut eadem acta, saltem ab actuario, praeside et scrutatoribus subscripta in collegii ta­ bulario diligenter asserventur (can. 171, § 5). Demum suffragia iubentur comburi (ib., § 4), quo satis in­ dicatur modum ferendi suffragia per schedas saltem aliis modis praeferri. Scholion. Substantialia vitia electionis. Tametsi in hoc art. Codicis « de electione » inter varia’ praescripta etiam continetur determinata forma in electione servanda, cum illa forma constet pluribus actibus, nequaquam omnes et singuli actus et multo minus modus actum ponendi habendi sunt ut essentiales, ita ut eorum omissio aut diversus modus actum ponendi reddant elec­ tionem substantialiter vitiatam, perinde ac actum sua forma destitutum. Sed singula praescripta canonum de electione ex­ pendenda sunt ad normam can. 11 de lege irritante et inhabilitante: nam in forma aliqua complexa sollemnioris cuiusdam negotii iuridici, alia possunt pertinere ad substantiam sollemni­ tatis. alia ad accidentalem formam, iure tamen praescriptam. « Cfr. Passerin., 1. c. cap. 19. n. 20 sq.. cap. 21; Leuren.. 1. c. q. 372 sq. 45 Cap. 42. § 2. X. h. t. 6; Passerin., 1. c. cap. 12. n. 19 sq., 23 sq„ de clandestina electione; cap. 19. n. 34 sq.; Leuren.. 1. c. q. 379 sq.; 381: Schmalzur., I. c. n. 32. DE OFFICIIS ET BENEFICUS ECCLESIASTICIS 325 Praecipua vitia substantialia electionis canonicae habentur sequentia: 1°) Si plures quam tertia pars electorum neglecti fue­ rint (can. 162, § 3). - 2°) Si extraneus collegio illegitime ad suf­ fragium admittatur (can. 165). — 3°) Si laicus contra canonicam libertatem electionis sese quoquo modo immiscuerit (can. 166). -4°) Si scienter ut elector admissus fuerit censura aut infamia iuris affectus, post sententiam declaratoriam aut condemnatoriani (can. 167). — 5°) Si constet electionem decisam fuisse per suffragium eorum qui ab eo ferendo excluduntur cit. canone 167. — 6°) Si suffragia data sunt ex gravi metu iniusto vel dolo (can. 169). — 7°) Si numerus suffragiorum superet numerum electo­ rum (can. 171). — 8°) Si electio facta est simoniace (can. 729). Contra ceteros defectus in electione admissos ad competen­ tem Superiorem recurri potest, qui, post perspectum et exami­ natum defectum, aut electionem propter illum rescindet, aut sanato defectu electionem nihilominus confirmabit. § II. De forma compromissi 258. Post complura scrutinia inutiliter tentata. si plura iure speciali fieri possunt, ad componenda dissidia vel alias ob cau­ sas forma compromissi ab electoribus in subsidium adoptari pot­ est, nisi iure speciali sit prohibita. Electio autem per compro­ missum fieri censetur, cum illi quibus ius eligendi competit, fa­ cultatem eligendi Praelatum vel magistratum ecclesiasticum ‘6*, scripto ei unanimi consensu (cf. R. T. 29 in Sext. iunct. can. 101, § 1. n. 2) in certos viros idoneos transferunt, qui, tanquam com'■ Potestne iure particulari praescribi in electionibus pro officiis stricte dictis aut aequivalentibus forma compromissi? Affirmative respon­ di Goyeneche. Comment, pro religiosis, 1923-IV. 49; aliis magis placet negativa responsio; cfr. Vermeersch-Creusen, o. c., n. 289. Una­ nimitas electorum ad formam compromissi valide eligendam ab omni­ bus habetur tanquam conditio essentialis. Estne item ad validitatem necessarium ut hic unanimis consensus scripto detur? Affirmat Cappello, Somma i. c., I, n. 289, 2«; negant Maroto o. c., I, n. 660, V, B, a, et Matth. C. a Coronata, o. c., I. n. 241; rem ut incertam relinquit Creusen. c., I. n. 290; alii ambigue loquuntur. Ceterum, unanimis consensus eleetoram non requiritur nec ad determinandum numerum compromissario­ rum nec ad designandos eos; cfr. Maroto, o. c., I. n. 639. a. 326 TITULUS IV promissarii, nomine ac iure omnium electorum officio vacanti de magistratu provideant (can. 172)47*49 . 50 259. Compromissarii debent esse viri idonei, i. e. in collegio clericali clerici atque adeo sacerdotes, non laici ; nam laicis huiusmodi iura sine induito apostolico concedi non possunt. De gremio Capituli necessario assumendi non sunt4S, neque com­ π plures numero sint oportet, cum imus sufficiat. Cfr. cap. 8, X. h. t. 6. Neque numero impares sint necesse est, quamvis ad multa incommoda vitanda dispar compromissariorum numerus sit praeferendus. Cfr. cap. 52, X. h. t. 6. 260. Forma compromissi. Duplex est modus compromissa­ rios constituendi; vel enim constituuntur per compromissum ab­ solutum seu ab omni conditione, restrictione aut limitatione li­ berum, vel constituuntur per compromissum limitatum, sive quoad tempus aliasque circumstantias sive praesertim quoad personam eligendam vel formam electionis40. Si primo modo constituti fuerint compromissarii, debent in electione peragenda observare ius commune de electione con­ stitutum '°; si altero modo seu limitate fuerint constituti, ut va* lide agant, debent observare conditiones compromisso appositas quae iuri communi contrariae non sint; quae conditiones contra ius appositae habendae sunt pro non adiectis (can. 171. § 3). Ex generali principio quo vetitum est in electionibus ne quis sibimetipsi suffragium det. ratum fixumque est unicum compromis­ sarium 11 deputatum non posse seipsum eligere, nec si sunt plures designati, posse quempiam suo consensu accedere reliquis ipsum eligentibus ut electionem sui compleat (ib., § 4). 261. Effectus compromissi. Si compromissarii vel maior ip­ sorum pars servata compromissi forma dignum et idoneum Prae­ latum nominarunt et per unum, nomine omnium, tanquam elec­ 47 Cap. 30. 42, X. h. t. 6; Passerin., 1. c. cap. 1. n. 54 sq.. cap. 22. n. 1 sq.; Schmalzgr., 1. c. n. 51 sq.; Leuren., 1. c. q. 393 sq. 43 Cap. 4*2, X. h. t. 6; cap. 37, h. t. 6, in Sext. 49 Iure Decretalium commemoratur genus quoddam compromissi li­ mitati, quod admixtam habet electionem, videlicet compromissarii singillatim et secreto singulorum electorum voluntatem scrutabantur, et dein­ de eligere tenebantur eum. in quem maior pars electorum consentiret (cfr. cap. 32, X. de elect. I. 6; cap. 23, 29. eod. in Sext.). 50 Quod dicitur de iure communi servando pariter intelligitur de iure particulari aut speciali legitime constituto et vigente. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 327 tum publicarunt (cfr. cap. 21 de elect, in Sext.), capitulares, qui compromissum inierant, illum ut a seipsis electum admitte­ re debent. Cfr. cap. 8, X. h. t. 6. 262. Cessat compromissariorum potestas atque compromis­ sum ad instar mandati exspirat, si electio aut postulatio a com­ promissariis iam facta sit, licet ob quamcumque causam effectum non sortiatur, vel si tempus a compromittentibus aut a iure ad electionem praescriptum elapsum sit, vel non secuta aut non observata fuerit aliqua conditio compromisso apposita, vel com­ promissum re adhuc integra legitime, i. e. a maiore parte, re­ vocetur. Cfr. cap. 30, X. h. t. 6; cap. 21. 23, 37 h. t. 6 in Sext. 263. Si compromissarii négligentes intra tempus a iure sta­ tutum eligere praetermittant, ad proximum Superiorem eccle­ siasticum devolvitur potestas providendi; si vero scienter vel ignoranter eligant indignum, potestas eligendi libere revertitur ad compromittentes, nisi etiam ipsi talem electionem ratam ha­ buerint. Cfr. cap. 37. h. t. 6 in Sext. Scholion. Cum forma quasi-inspirationis solum obtineat in electione Rom. Pontificis, sub propria rubrica De Rom. Pontifice erit explicanda. Art. 5 — De intimatione et confirmatione electionis 264. Electione celebrata electores debent ipsam electionem illico electo intimare et exquirere utrum consentiat necne51*. Electus vero infra octo dies utiles a recepta intimatione debet manifestare utrum electioni consentiat an eidem renuntiet; se­ cus si absque insto impedimento intra dictum tempus nihil ma­ nifestaverit. omne ius ex electione quaesitum ipso facto amittit (can. 175). Si electus renuntiaverit, pariter omne ius ex electione quae­ situm amittit, etsi renuntiationis factae eum postea poeniteat; !1’ Ex iiire communi non adest obligatio acceptandi electionem, etsi uatur de religioso electo ad officia ecclesiastica propriae religionis; ex iure autem particulari potest utique oriri huiusmodi obligatio; sic in qui­ busdam religionibus, vi propriarum constitutionum, nec electio intima­ tur electo nec eius exquiritur consensus. Cum vero electus subsit collerio electorum, ei acceptatio imponi poterit. Cfr. Per., XI (153); Cappelh. Summa i. c., I. p. 371 ; Ojetti. o. c.. IV, p. 99. not. 3. 328 riTL’LUS IV sed rursus eligi potest. Collegium autem intra mensem a cogni­ ta renuntiatione ad novam electionem procedere debet (can. 176, § 1). Renuntiatio vero missa ad collegium adhuc valide re­ vocaretur, si ad collegium prius perveniret revocatio renuntia­ tionis quam ipsa renuntiatio. Quamdiu enim renuntiatio non est intimata, adhuc causa integra est et revocari potest. 51 electus electionem de se tactam acceptaverit, distinguen­ dum est utrum electio indigeat confirmatione vel ea non indi­ geat: in altero casu per acceptationem adquiritur plenum ius, i. e. ius in re seu titulus officii vel beneficii atque officium statim exerceri potest, si specialis actus capiendae vel recipiendae possessionis non sit requisitus; secus ex iure in re immediate sequitur ius recipiendae possessionis, qua tradita tum demum actus officii poni possunt. In primo casu electus dumtaxat obti­ net ius ad rem. nec titulum officii obtinet nisi accedente confir­ matione (can. 176, § 2). 265. In iure ad rem per acceptationem obtento minime in­ cluditur ius quoddam electi sese immiscendi administration of­ ficii ecclesiastici sive in spiritualibus sive in temporalibus ante confirmationem legitime obtentam ',2. Immo si electus, etiam sub oeconomi aut procuratoris titulo, ante confirmationem adminis­ tration! rerum ecclesiae ultro sese immisceat, in poenam cri­ minis iure per electionem quaesito eo ipso privatus existit et ad officium seu beneficium obtinendum fit inhabilis, ideoque ipsius electio cassari debet et ad regimen seu administrationem officii dimittendam est cogendus per poenas ad normam can. 2394. Im­ mo quamvis Capitulum ecclesiae cathedralis Vicario et oecono­ mo, sede vacante electis, administrationem dioecesis vacantis concedere debeat, tamen in fraudem legis illam electo a se Epis­ copo concedere nequit ex novo titulo post electionem quaesito (can. 432, § 1). At si quis a Capitulo primum electus est Vicarius capitularis et postea etiam eligitur Episcopus, is admiriistratio52 Cfr. .Uaroto, o. c., I. 650, ubi putat per Codicem non esse dero­ gata privilegia nonnullis religionibus concessa, quorum vi possent electi, maxime in longinquis regionibus, suscipere regimen provisorium, dum confirmationem expectant. Cfr. quoque Piat., 1. c. q. 706; Passerin., 1. c. cap. 33, n. 38. Exceptio facta cap. 44, X. h., t. 6, de electis in concordia in locis longinquis certe generali modo non amplius viget et iam ante Codicem fuerat revocata per subséquentes Constitutiones Rom. Ponti­ ficum. 1>E OFFICIIS KT BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 329 nem dioecesis dimittere non tenetur. Nam rigor in schemate Concilii Vaticani propositus (cfr. Martin, Collect, doc. Cone. Vatic, p. 139) a Pio IX. Const. « Romanus Pontifex. » 28 Aug. 1873, non fuit approbatus, et ius illi maiori rigori contrarium expres­ sa Codicis praescriptione fuit sancitum can. 334, § 2). 266. Omnes electi saltem intra octiduum a dic acceptatae electionis per se vel per alium a competente Superiore eccle­ siastico, v. g. a R. Pontifice, Episcopo, Generali post electionem factam petere debet confirmationem '% nisi ex natura rei con­ firmatio haberi non possit, velut in electione R. Pontificis, vel ex speciali iure aut privilegio non exigatur, vel iam anteceden­ te a Superiore competente per legem scriptam vel legitimam consuetudinem electioni rite celebratae data sit (can. 177, § 1). Qua ratione v. g. Vicarius Capitularis canonice electus in Eccle­ sia latina non est confirmandus. Item non raro Abbates exempti vel Generales complurium Ordinum religiosorum eo ipso quod canonice sunt electi ex speciali privilegio S. Sedis censentur con­ firmati et illico plenam administrationem obtinent. Quo in casu potius habetur collatio electiva quam electio confirmativa54. Si intra legitimum tempus octo dierum petitio confirmationis non fuerit facta, i. e. saltem missum fuerit documentum continens petitionem, electus omni iure privatur, nisi probaverit se a pe­ tenda confirmatione, iusto impedimento fuisse detentum (ib.). Quae confirmatio necessario ex iustitia electo est concedenda legitimo tempore et loco, si neque in persona electa neque in actu electionis vitium quoddam deprehendatur, aut Romanus Pontifex ex plenitudine suae potestatis officio vacanti alio modo non duxerit providendum (ib.. § 2). Quare si iniuste confirmatio denegetur vel differatur, patet recursus ad Superiorem confir­ matoris, qui potest et debet confirmatorem compellere, vel ipse iure devoluto concedere confirmationem 35*. At si indignus fuerit '4 Cfr. Synod, prov. Buthen. (a. 1891), p. 118: «Horum Vicariorum (i. e. Vicar. Capit, in spirit, et Oeconom. in temp.) confirmatio a Metropolila petenda estz; Passerin., I. c. cap. 33 sq.; Leuren., 1. c. q. 412 sq., 446 sq., 450 sq.; Pial., 1. c. q. 707. 54 Ferraris, 1. c. v. Abbas n. 14 sq.; Pirhing, h. t. 6, n. 398; Leuren., i. c. q. 413 sq. M* Si agatur de recursu instituendo contra Episcopum denegantem confirmationem, is erit exhibendus apud S. C. C.; agitur enim de actu administrativo atque in exercitio potestatis administrativae Episcopi non 330 TITULUS IV electus, vel vitiata fuerit forma electionis, confirmatio potest et debet negari (can. 153, § 3) 267. Ipsa confirmatio danda non est, nisi prius instituatur inquisitio de meritis electi et de forma electionis (can. 149). Quae inquisitio ex natura rei est necessaria ad hoc ut Superior, ad quem pertinet confirmatio indicium sibi eiformare possit utrum postulatam confirmationem concedere aut denegare debeat. For­ ma autem iudicialis olim praescripta cap. 47 de elect. I, 6 in Sext. non amplius videtur ex obligatione observanda, modo vera in­ quisitio fiat. Nostra aetate inquisitio de electione Episcopi fit per processum informativum extra Curiam Romanam ad nonnam Cone. Trid. Sess. XXII, cap. 2 de ref.. Sess. XXIV, cap. 4 de ref.. Gregor. XIV, Const. « Onus » 15 Maii 1591. Instr. Urb. VIII, a. 1627 factum57. Quem processum informativum sequitur in ipsa Cu­ ria Romana per S. C. Consistorialem inquisitio et sententia de­ finitiva de actis transmissis. Si sententia electo est favorabilis, in Consistorio fit praeconizatio Bullaeque Apostolicae expediun­ tur. Cfr. Arch. f. k. K. t. 55, p. 327 sq. Forma iure communi prae­ scripta ad dandam confirmationem est ut in scriptis detur (can. 177, § 3). 268. Confirmatio facta sive in forma communi, quae valo­ rem electioni non tribuit, sive in forma specifica, qua ex certa scientia et voluntate valor electioni tribuitur, supplendo et sa­ nando defectus in electione commissos, quatenus id a confirma­ tore fieri potest, hos producit effectus: I. Electus acquirit ius in re et facultatem petendi institutio­ nem corporalem aut immediate per se capiendi possessionem habent indices nisi SS. Congregationes. Cfr. resp. Praesidis Comm. Cod. d. 22 Maii 1923; .4. .4. .S., 1924-XV1. 251. M Cfr. cap. 3, 11, X. h. t. 6; Leuren.. 1. c. q. 419 sq., 456; Piat., 1. c. q. 709, 710; Passerin., 1. c. cap. 33, n. 117 scq., n. 55 sq.; Maroto, o. c., I. 651, E. de distinctione inter casus in quibus Superior potest et casus in quibus debet confirmationem denegare. 57 Concord. Vindobon. (a. 1447): «Electiones Episcoporum) si ca­ nonice factae sunt. Papa eas confirmet, nisi ex causa rationabili evidenti et de fratrum consitio de digniore et utiliore persona duxerit providen­ dum »; Cone. Trid. ed. Richt. p. 489 sq.. 194 sq.; Benedict. XIV. Const. Gravissimum 18 Ian. 1757; Leuren., 1. c. q. 476 sq.; Piat, 1. c. p. 550 sq.; Bangen, I). rom. Curie p. 87 sq. 468; Saegmueller. 1. c. p. 264, not. 1. 2; Giobbio, 1. c. t. II. n. 204 sq. DE OFFICIIS El BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 331 officii sibi concessi et non amplius vacantis; nisi forte iure spe­ ciali actus recipiendae possessionis non sit requisitus, sed statimofficii exercitium habeatur (can. 177, § 4) M. Hinc etiam sine consensu competentis Superioris ecclesiastici suo officio acqui­ sito renuntiare non amplius potest (can. 187). II. Inter Episcopum confirmatum et ecclesiam ipsi conces­ sam oritur spirituale quoddam matrimonium ratum, quod sola auctoritate Rom. Pontificis solvi potest. Cfr. cap. 2, X. de transi. I, 7. III. Episcopus vi iniunctionis per confirmationem factae ac­ quirit potestatem iurisdictionis sive ius administrationis in spi­ ritualibus et temporalibus; immo rite praesentatis in Capitulo Bullis Apostolicis etiam plenum validumque exercitium huius iuris exceptis iis, quae ministerium consecrationis requirunt (can. 334, § 3). A rchiepiscopus vero sive Metropolitanus etiam postquam electus et confirmatus est, actus iurisdictionis metropolitanae et actus ordinis etiam proprios dignitatis episcopalis, qui cum usu pallii coniuncti esse debent, exercere nequit, nisi post consecrationem pallium quoque a Sede Apostolica accepe­ rit; alios vero actus iurisdictionis vel ordinis episcopalis, in qui­ bus usus pallii intervenire non debet, exercere potest (can. 276). Cfr. De Patriarch, et Episc. orientalibus: Collect. Lac. t. II, coi. 313,571.575; Synod. Sciarf. (a. 1888), p. 222; Synod. Ruth. (a. 1891). p. 11E OFFICIIS ET HENEFICI1S ECCLESIASTICIS Ari. 3. 339 De. intimatione et admissione et effectibus postulationis 277. Postulatio legitime laeta, postulato dicebatur ίη/ήηαζιda, ut ipsius consensus exquireretur. Qui consensus a sollemniter postulato tantum conditionate, a simpliciter vero postulato, rite obtenta licentia Superioris ad acceptandam electionem, absolute praestari poterat13. At iure Codicis (can. 182, § 2) significatio postulationis factae potius iniungitur post admissionem, quo in casu a postulato iam potest praestari consensus absolutus perinde ac fit in electione, cum per admissionem impedimentum ma­ neat sublatum. « 278. Deinde postulatio sollemnis, ut admittatur, praesen­ tanda est illi Superiori ecclesiastico, penes quem sive ex iure ordinario sive ex speciali privilegio est potestas dispensandi su­ per impedimento canonico postulati et simul ius confirmandi electionem, si electores usi essent sua facultate eligendi. Quare sollemnes postulationes, saltem ordinarie, Romano Pontifici erunt praesentandae, qui de iure divino supra ius com­ mune est constitutus et iure ordinario super impedimentis mere canonicis dispensare potest. Postulatio vero simplex illi Supe­ riori est praesentanda, cui postulatus immediate est subiectus, salvo iure speciali14. Supplicatio illa, ut postulatio admittatur, a collegio electorum, non a postulato est praesentanda compe­ tenti Superiori ecclesiastico, i. e. ex communiter contingentibus Sedi Apostolicae. Qua in supplicatione motiva postulationis et impedimenta canonica accurate sunt indicanda J5. Praesentatio postulationis fieri debet intra octiduum utile; quo termino elapso, postulatio nulla evadit et electores pro ea vice iure eligendi aut postulandi privantur, nisi ostenderint se ! mittenda postulatione insto impedimento detentos fuisse (can. 181. § 2). Admissioni postulationis etiam processus quidam informatoCfr. cap. 6, 16 de elect. I, 6, in Sext.; cap. 4. 5. X. h. t. 5; Zech. 1. c. '■ 234; Schmalzgr.. 1. c. n. 14; Passerin., 1. c. n. 12 sq.; cfr. quoque cap. 24. 27.28, de elect. I, 6, in Sext., cap. 8, de elect. I, 3, in Clein. 3 Cfr. cap. 27, de elect, in Sext.; Schmalzffr., 1. c. n. 13; Zallinger. h.1.5, § 268; Passerin., 1. c. n. 46; Leuren., 1. c. q. 228. u Cfr. cap. 16, de elect, in Sext.; Passerin., 1. c. n. 23. 340 TITULUS IV rius est praemittendus, atque pendente universo negotio postu­ latus sicut electus officium ecclesiasticum administrare prohi­ betur. Postulatio a competente Superiore ecclesiastico e.r iustitia non est necessario admittenda, innititur enim gratia; sed Su­ perior pro suo iure potest eam repellere (can. 181, § 3); at ratio boni publici interdum exigere potest ut postulatus, quamvis ipse verum ius ad rem el actionem non habeat, e.v debito officii a Su­ periore admittatur1. Quae notio Codicis tum futuris patronis tum etiam antiquis convenit, tametsi iuri praesentandi post Codicem cesserint. II. Divisio. Ius patronatus dividitur: o) In ecclesiasticum, laicale, mixtum. Ecclesiasticum 3 vocatur, quod ordinarie competit personae 1 Devoti, 1. c. § 48; Zech, 1. c. § 158; D’Annibale, 1. c. n. 23; Leuren., 1. c. q. 11 sq.; Saegmueller, 1. c. p. 276; Ph. Ilergenroelher-Ilollwcck, 1. c. n.600;Sasoni, Comp. iur. eccl. p. 423; S. Thomas, Sumina theol. ILMI.· * q. 100; Suarez, De virt. et stat, religion, tr. Ill, 1. 4, cap. 28; Schmalzgr., III.38 n. 2 sq.; Leuren., 1. c. P. II, q. 14 sq., 25 sq., 28; Cauagnis, Inst. iur. eccl. pubi. vol. II (ed. 3), p. 195 sq. de falsa notione iuris patronatus prae­ sertim apud regalistas Hispaniae iunct. Nussi, Conventiones p. 126, art. 7 roncord. (a. 1753), quod regius patronatus nullam regibus Hispaniae con­ ferat iurisdictionem super cedes, etc.; Hinschius, 1. c. t. III, p. 14. ’ Leuren., 1. c. P. II, q. 15, 16, 17; Schmalzgr., III. 38, n. 6 sq., 18 sq.; Schindler, Dic rechtl. Unterschiede zwischen d. Laienp. u. d. geistl. Patron. Til I LLS IV ecclesiasticae, sive physicae sive morali, et extraordinarie etiam laicis ex titulo ecclesiastico, v. g. ratione officii ecclesiastici aut ratione fundationis factae ex bonis stricte ecclesiasticis, de qui­ bus libera disponendi facultas non fuit data. Laicaie est, quod laicis vel clericis competit, non ex titulo ecclesiastico, sed ex titulo laicali, v. g. ratione fundationis ex bonis mere laicalibus, v. g. patrimonialibus, vel ex bonis eccle­ siasticis, de quibus data est potestas libere disponendi, aut ra­ tione successionis ex titulo privato, v. g. consanguinitatis vel haereditatis. .Wi.rhzm vocatur, quod partira ex titulo ecclesiastico partira ex titulo laicali. v. g. fundatione ex bonis ecclesiasticis et laica­ libus ortum est. Quare non ex persona, sed ex titulo eruendum est utrum ius patronatus sit ecclesiasticum an laicale (can. 1449). b) In haereditarium et familiare sive gentilitium et mixtum. Quae divisio est subdivisio patronatus laical is; nam ius patro­ natus ecclesiasticum successionis secundum leges haereditatis vel consanguinitatis est incapax *.. Et hae redilarium quidem est illud ius patronatus, quod ad omnes et solos haeredes sive naturales et legitimos sive mere testamentarios transit; familiare sive gentilitium ius patronatus vocatur, quod tantum in illas personas transit, quae sive ut agnati sive ut cognati sunt de familia fundatoris vel alterius per­ sonae ab ipso fundatore nominatae5. Denique mixtum habetur, quod a nemine obtineri potest, nisi is simul sit verus haeres et descendens naturalis et legitimus ipsius fundatoris vel perso­ nae ab ipso designatae. Ius patronatus laicale etiam personalis­ simum esse potest, quod fundator in limine fundationis sibi soli reservat, omnique transmissione haereditaria exclusa, post suam mortem laudabiliter relinquit Ordinario liberam beneficii a se fundati collationem. c) In personale sive principale, quod immediate competit de­ terminatae personae sive physicae sive morali, ut personae, v. g. ratione privilegii apostolici vel fundationis officii independenter a possessione rei temporalis vel ab universitate huiusmodi tem* Leuren., 1. c. q. 20 sq.; Schmalzgr., 1. c. n. 12. 8 Cfr. de aliis subdivisionibus et distinctionibus iuris patronatus fa­ miliaris universim spectati. Sunii, h. t. 38, n. 9; D'Annibale, 1. c. n. 25. 2fi. DE omens ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 343 poralium rerum et i uri uni cl in reale sive accessorium, quod proprium est personae, alias habili, ratione rei temporalis le­ gitime possessae, cui ex privilegio Ecclesiae ius patronatus in­ haeret T)· Solet etiam tradi divisio: 1°) In privatum, quod hominibus privatis ab Ecclesia est concessum, et in regium sive publicum, quod regibus aliisque principibus et guberniis civilibus com­ petit et pariter in favorabili concessione Ecclesiae, non in prae­ rogativis coronae vel iuris civilis fictitiis titulis vel in saecularizalione bonorum ecclesiasticorum fundatur. Quare ius patronatus regium, quod una cum iure patronatus privato ad ius patrona­ tus laicale revocatur, merito quidem admittitur et propter ali­ quas differentias (magis assertionibus doctorum et quadam to­ lerantia quam claro certoque iure scripto vel non scripto fun­ datas) a iure patronatus privato recte distinguitur8. 2° In ius patronatus plenum, quod omnia iura patronis ex iure communi vel legitimis consuetudinibus propria com6 Schmalzgr., 1. c. n. 15; Leuren., 1. c. P. II, q. 24. 7 S. C. Ep. et Reg. 15 lun. 1850, in Arch. f. k. K. t. 10, p. 380; Vering, 1. c. § 89, n. 1, absonam illam sententiam, quod ius patronatus reale fue­ rit effectus iuris dominii in rebus temporalibus, recte reicit. £ Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 9, de ref., ubi iura patronatus a supre­ mis principibus etiam per privilegia obtenta non abrogabantur, aucto tamen rigore quoad probationem·, Riganti, in Reg. Cane. Apost. 2, § 1, n, 141, ubi tradit illam Regulam non derogare iuri patronatus vel nomi­ nandi vel supplicandi supremorum principum ad ecclesias cathédrales; in Reg. 42, n. 42, ubi docet (ob rationes non omnino concludentes) pa­ tronos regios non ligari tempore quatuor mensium ad praesentationem proniore aliorum patronorum laicorum; Giobbio, 1. c. t. II, n. 108, 110 sq.; \'edng, 1. c. η. VI, solide refutat absurdas theorias doctorum et iniustas praelensiones nonnullorum guberniorum de iure quodam patronatus ob satcularizationcm, i. e. usurpationem, bonorum ecclesiasticorum in gu­ bernia translato. Cfr. quoque Friedberg-Ruffini, 1. c. § 123, II diritto di patronato dei Sovrani, ubi Ruffini, not. 7, fuse et sinistre agit de iure pa­ tronatus regio in Italia; Arch. f. k. K. t. 61, p. 372 sq., et 78, p. 56 sq. de iure patronatus regis Hungariae, ubi multa iura mirabilia allegantur, sed certis argumentis allatis non probantur; Cavagnis, Inst. iur. eccl. pub. vol.II (ed. 3), p. 304, praeter favorem patronorum regiorum quod non adstringantur determinato tempori (?) etiam recenset illum, quod ex non usu non amittant ius praesentandi, sicut amittunt privati, etsi longissimo tempore illud non exercuissent (?). Cfr. quoque Cappello. De visit. SS. Limin. II, p. 152 sq. Inst. iur. pubi. I, p. 498 sq. ac eiusdem Auct. I diritti e i privilegii tolerati o concessi ai governi civili p. 32 sq. 344 TITULUS IV prehendit, et in minus plenum, quod certis iuribus patronorum, v. g. iure praesentandi, caret. 3' In ius patronatus singulare, quod uni personae, sive physicae sive morali, soli competit, et in coni patronatum, quod a pluribus personis in .solidum tenetur et exercetur. 4° In ius patronatus iustitiae et gratiae, quatenus nititur vera et reali fundatione iureque communi aut mero privilegio apostolico. 282. Scbolion. Si ius patronatus interdum etiam dividitur in activum et passivum, hisce verbis utilis quaedam distinctio significatur, sed vera et adaequata divisio iuris patronatus non continetur. Nam ius patronatus activum est illud quod a patrono tenetur et exercetur, et quod supra definitum est; ius patronatus passivum est potius ius, quod inest certae familiae vel commu­ nitati, ut ex illis solis, omnino exclusis extraneis, clerici prae­ sentandi a patrono seligantur. At vera et obvia notio iuris pa­ tronatus tantum verificatur in iure patronatus activo. Quare ista divisio solummodo admitti potest, quatenus ius patronatus pas­ sivum reducitur ad ius illud onerosum et restrictum patroni. Qua significatione admissa ius patronatus, secundum analogiam collationis liberae et necessariae, in ius patronatus liberum et in ius patronatus necessarium distingui potest. Art. 1. — Principia fundamentalia et historia iuris patronatus ac Codicis immutatio § 1. Principia fundamentalia 283. Potestas unice competens ad leges ferendas de iure patronatus est potestas ecclesiastica. Etenim ius patronatus est ius spirituale sive spirituali adnexum. Potissimum valet de iure praesentandi. Porro iura utilia patroni sunt concessiones Eccle­ siae quoad bona temporalia officii patronati; iura autem hono­ rifica intime connexa sunt cum cultu divino sacraque liturgia. At n haec obiccta potestas civilis non est competens ideoque omni potestate legifera de iure patronatus est destituta. Porro iura patronorum, cum quoad substantiam iure communi aut specialibus legibus pontifiais :n concordatis definita sint, ma- DB OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 345 nifeslesine interventione auctoritatis pontificiae mutari non pos­ sunt. neque sufficit auctoritas Episcoporum multoque minus principum civilium °. 284. Item index unire competens in omnibus causis iuris patronatus, etiam bonorum beneficialium, per se est solus in­ dex ecclesiasticus, nisi praesertim quoad quaestiones facti sive ex consuetudine, ab Ecclesia tacite approbata, sive expressa Ro­ mani Pontificis concessione cognitio iudicialis saecularibus in­ dicibus sit indultu. Quae assertio, tum illatione ex potestate legi­ fera Ecclesiae de iure patronatus unice competente, tum ex na­ tura obiecti cognitionis iudicialis manifeste probatur30. 285. Denique potestas civilis nequit punire patronos propter delicta forte in usu iuris patronatus commissa multoque minus eosdem valet directe iure patronatus privare. Id evidenter dedu­ citur ex praecedentibus; quare etiam iurisdictio criminalis de iure patronatus est penes solam Ecclesiam 31. § II. Historia iuris patronatus 286. Vestigia quaedam iuris patronatus iam primis saeculis occurrunt12; Ecclesia enim suis benefactoribus gratam sese osten® Concord. Austr. (a. 1855), art. 12, 24, 25; S. C. C. 22 lun. 1872, et Act. S. Sed. 1. c. in font.; Nussi, Conventiones, 1. c. in seq. nota. Quare Hinschius, l. c. t. III, p. 7 sq. 63, 97, et praesertim p. 8, et p. 63, errat cum leges ecclesiasticas de iure patronatus, v. gr. art. 25. Concord. Aust., per legem civilem a. 1874 esse abrogatas falso asserit. Quidquid enim leges civiles directe statuunt de iure patronatus, v. g. de eius acquisitione per praescriptionem immemorialem, de numero annorum praescriptionis or­ dinariae a sanctionibus canonicis diverso etc., in foro ecclesiastico vi et auctoritate ex sese carent. Cfr. Schindler, in Arch. f. k. K. t. 82, p. 437 sq.; Saegmueller, 1. c. p. 282, n. 3; Cavagnis, 1. c. p. 305 sq. (de exorbitantibus assertionibus regalistarum Hispaniae). 10 Nussi, 1. c. p. 151, 171, 173, 178, 200, 202, et praesertim p. 197 sq. de singulari concessione facta in concord, inito cum Magno Duce Etruriae a. 1851, art. 8, ubi tum in possessorio tum in petitorio indicibus laicis re­ linquitur indicium, si de iure patronatus laicali agatur; Schmalzgr., h. t. η. 214 sq. 11 Cone. Trid. Sess. XXII, cap. 11 de ref.; Pirhing, III, 38, n. 57; Hollwtck, 1. c. §§ 156, 256. « Thomassin., 1. c. P. II, 1. 1, cap. 29 sq.; Phillips, I. c. t. VI, p. 21; Hinschius, 1. c. t. II, p. 618 sq. 3-16 TITULUS IV dere voluit. Hinc nomina fundatorum ecclesiis (v. g. Romae, ti­ tulus S. Laurentii in Damaso, titulus Pammachii, titulus S. Lau­ rentii, quem Lucinae dicunt. Basilica Constantiniana sive Late­ ranensis) imposita sacrisque dyptichis inscripta et publice in ecclesia recitata esse constat. At perfectum quoddam plenumquc ius patronatus, quo praesertim ius praesentandi continetur, illis temporibus non invenitur. 287. Verum in Oriente, saltem ex sacculo sexto, qui ecclesias aedificarunt vel clericis in eis ministeria obeuntibus annonas suppeditarunt, praesertim legibus lustiniani Imperatoris, illud consecuti sunt, ut clerici digni ab ipsis vel haeredibus eorum nominati, accedente Episcopi approbatione, ibidem fuerint con­ stituendi. Si vero ab iisdem clerici indigni nominati fuerunt, Epi­ scopus loci, quos putavit meliores, libere constituere potuit et debuit”. Praeterea iidem fundatores eorumque haeredes etiam in administratione bonorum temporalium illarum ecclesiarum suas partes habere potuerunt. Cfr. L. 46, Cod. de Episc. 1,3. 288. In Ecclesia autem occidentali Concilium ArausicanumI (a. 441), c. 10 — c. 1, C. XVI. q. 5 ius praesentandi Episcopi, qui in aliena dioecesi ecclesiam aedificavit, ratum habuit, et paulatim eadem facultas praesentandi etiam ad laicos fuit ex­ tensa M. Maxime autem ius patronatus, quod dicitur reale, cum suis abusibus tempore medii aevi ortum est ex nonnullis institutis civilibus populorum germanicorum. Vigebat enim apud illos populos vestilura (Gewere)13 *16 sive ius quoddam perfectum ho­ 14 minis ingenui libere disponendi de suo fundo et omnibus rebus immobilibus et mobilibus in illo existentibus. Viri nobiles hanc investituram extendebant ad ipsas ecclesias a se in suis fundis 13 Novell. 57, cap. 2; Novell. 123, cap. 18. 14 Cfr. c. 26. C. XVI, q. 7, iunct. c. 10. D. 54. et c. 32, C. XVI, q. 7 = c. 2, Cone. Tolet. IX, (a. 655); c. 19 Cone. Emerit, (a. 666), (nomina eorum, qui ecclesiam aedificarunt vel donarunt, inter Missam ad altare sunt le­ genda); Hinschius, 1. c. p. 619 sq., ubi contra tenorem verborum (cfr. cil. c. 26, C. XM, q. 7) in favorem laicorum insufficientibus argumentis ni­ mium probare studet. Cfr. P/ι. H erqenroet her-H oil mer k, 1. c. n. 599. 36 Walter, Deutsche Rechtsgesch. t. I. n. 528; Gerber, System, d. deutsch. Privatrechts § 72. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 347 aedificatas atque adeo ad institutionem et depositionem clericoruni illarum ecclesiarum3e. Praeterea magni momenti fuit alterum quoddam ius, quod vulgo nnuidiiun appellabatur’7. Nam vi huius iuris omnes per­ sonae, ipsis clericis non exceptis, quae in aliquo fundo habita­ bant, domino illius fundi tanquam advocato fuerunt subiectae. Graves abusus ex duplici illo iure civili in re nostra orti sunt '8, et ex falsa extensione huius iuris civilis ad causam mere ec­ clesiasticam in officiis minoribus similia pericula imminebant ac ex perversa investitura Episcoporum per annulum et scep­ trum regis. Quare Ecclesia postquam per concordatum Wormatiense consuluit liberae electioni Episcoporum, prudenti H' con­ stantique studio istos abusus etiam quoad officia inferiora era­ dicare studuit 2°. Quem scopum ut obtineret, fundatoribus et pa­ tronis concessit quae, servatis cautelis necessariis, tuto conce­ dere potuit, v. g. ius quoddam limitatum designandi (offeren­ di, praesentandi) clericum instituendum in officio et alia iura minoris momenti, penitus vero reiecit causam abusuum, i. e. plenum dominium ecclesiarum a fundatoribus vel patronis re­ tentum. Quae reformatio, post finitum dissidium de investituris, potissimum per decreta Cone. Later. Ill (a. 1179) et Cone. Later. 16 Cfr. c. 6, Cone. Bracar. II, (a. 572); c. 19, Cone. Tolet. III (a. 589); c. 33, Cone, Tolet. (a. 633); cap. 1, 2, X. h. t. 38. « Gerber, 1. c. § 243, Walter, 1. c. n. 448. Friedberg-Ruffini, 1. c. р. 501, not. 8. 1S Cfr. c. 7, 26, Cone. Aurel. IV, (a. 541); c. 14, Cone. Cabil. (c. a. 644); с. 12,16, 17, 20, 38. C. XVI, q. 7; cap. 1, X. h. t. 38, — c. 26, Cone. Cabil. a.813, non Cone. Mediolan., ut falso legitur in inscriptione h. cap.; cap. 2, Lt. 38, = c. 32, Cone. Tribur. a. 895; cap. 4, X. h. t. 38; Stutz, Gesch. d. Benefiziahv. p. 138 sq., 237 sq.; Hinschius, 1. c. p. 622 sq. « Hefele, 1. c. t. V, p. 355 sq. Quibus ex factis historicis illud quoque consequitur, sc. ius patronatus ex iure communi non obtineri quoad se­ des episcopales, sed tantum quoad officia minora. 20 Cfr. Aquisgranensia capitula propria ad Episcopos (a. 817) ca­ pit. 9; c. 21, Synod. Roman, (a. 826); cap. 22, Synod. Paris, (a. 829), c. 9, Synod. Pistr. (a. 869); cap. 13, Synod. Selligenst. (a. 1022); cap. 14, 17, Cone. Lateran. Ill, (a. 1179), ubi in textu originali cap. 17, 1res menses commemorantur; at nunc cap. 3, X. h. t. 38, ex cit. cap. 17 Cone. Later. Ill desumpto, quatuor mensium fit mentio; cap. unie. h. t. in Sext.; cap. 1, h. t. in Clem.; Trid. Sess. XXIV. cap. 18, de ref. 2, MM 348 TITULUS IV’ IV (a. 1215) effectum sortita est. Universae autem novae legisla­ tionis canonicae de iure patronatus principalis auctor fuit Ale­ xander III (a. 1159-1181). Ius hucusque constitutum, deinde quoad substantiam, transiit in collectionem authenticam Gregorii IX et factis paucissimis explicationibus et additamentis, praesertim de discrimine inter ius patronatus ecclesiasticum et laicale. in Decretalibus Bonifacii VIII et in Const. Clem. V et in Cone. Trid.. constituebat disciplinam ante Codicem vigentem in Ecclesia, quae iniustis legibus civilibus, paulatim ex saec. 17 latis, valide mutari non potuitM. § 111. Gravis immutatio in Codice facta 289. Codex vero ius patronatus penitus pro futuro tempore abrogavit et saltem praeparavit suppressionem iuris patronatus iam existent's, praesertim relate ad ius praesentandi; quod praestitit can. 1450, 1451. Ius illud Codicis generali modo propositum his continetur: I. (Can. 1450): Nullum patronatus ius ullo titulo constitui in posterum valide potest. At quoniam Ecclesia nihilominus vult se gratam manifestare erga pios fundatores, in substitutionem antiqui iuris patronatus alias gratias non levis aestimationis ipsis proponit. Unde: Loci Ordinarius potest: 1°) fidelibus qui ex toto vel ex parte ecclesias extraxerint vel beneficia fundaverint, spiritualia suffragia, eorum liberalitati proportionata, 'concedere vel ad tempus vel etiam in perpetuum. 2°) Fundationem benefi­ cii admittere ea adiecta conditione, ut beneficium prima vice conferatur clerico fundatori vel alii clerico a fundatore desig­ nato. Sicut quantitas seu mensura et qualitas suffragiorum offe­ rendorum relinquuntur determinandae prudenti arbitrio Ordi­ narii in conventione cum pio fundatore, habita ratione maioris vel minoris libcralitatis ab hoc exhibitae, itu pariter accepta­ tio obligationis beneficium prima v'ce determinatae personae conferendi, quae potest pendere a qual'talibus personae pro qua prima illa collatio petitur; nec prohibetur Ordmarius utramque obligationem simul suscipere. Conventionis inter pium largito21 S. C. C. 22 lun. 1872, et Act. S. Sed., VIII, p. 512 sq.; Hinschius, 1. c. t. III, p. 7 sq.; Friedberg-Ruffini, 1. c. p. 502, not. 13. DE OFFICIIS KT BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 349 rem et Ordinarium acceptatae illa est natura ut sit donatio cu H /nodo; quare, posita Ecclesiae acceptatione, exsurgit in ipsa obli­ gatio insidiae oblata suffragia implendi; vicissim bona ea ra­ tione donata vere transeunt in dominium Ecclesiae et induunt conditionem bonorum ecclesiasticorum. II. Mens Codicis est ut iura patronatus legitime existentia supprimantur in totum aut saltem relate ad ius praesentandi per renuntiationem eorum, qui nunc iure patronatus frumitur. Cuius suppressionis cura commendatur Ordinariis can. 1451 : Curent locorum Ordinarii ut patroni, loco iuris patronatus quo Iriumlur aut saltern loco iuris praesentandi, spiritualia suffra­ ga etiam perpetua pro se suisne acceptent 22 *. III. Quoad electiones aut praesentationes populares ad be­ neficia etiam paroecialia, quaecumque sit ipsarum origo, quo­ cumque nitantur fundamento, eae supprimendae sunt. Quodsi illa suppressio fieri non possit, mera tolerantia erga tales elec­ tiones et praesentationes exhiberi potest, modo tamen ita fiant ut populus clericum seligat inter tres ab Ordinario loci desig­ natos (can. 1452). IV. Actuales possessores iuris patronatus non possunt cogi ad illius renuntiationem (can. 1451. § 2). Ergo leges Codicis de iuris patronatus translatione, de eius exercitio, de amissione, de iuribus et oneribus patronorum, pertinent ad illa sola iura pa­ tronatus, quae, propter defectum renuntiationis praesentium pos­ sessorum minus menti iuris communis conformem, adhuc sub iure Codicis remanebunt. V. Porro cum agatur de vindicando iure patronatus in de­ terminatam ecclesiam vel beneficium : Nullum ius patronatus admitti debet, nisi authenticis documentis aut aliis legitimis pro­ bationibus evincatur (can. 1454); nam in dubio praesumitur of­ ficia ecclesiastica potius liberae collationi quam servituti iuris patronatus esse obnoxia. Quae probatio duo debet evincere, sc. ius patronatus legitimo titulo originario inniti atque in cum, qui illud praetendit exercere, legitimis modis fuisse transmisHinc oritur pro Ordinariis vera obligatio suadendi patronis ut loco iuris patronatus quo fruuntur. aut saltem loco iuris praesentandi, spi­ ritualia suffragia, etiam perpetua, pro se suisve acceptent; patroni vero, praesertim ecclesiastici, optime se gerent si hisce suasionibus obsequan­ tur. Com m. Cod.. 12 Nov. 1922; Λ. A. S., XIV. 663. VI. 350 TITULUS IV sum. Quae omnia sunt diiudicanda secundum ius ante Codicem constitutum, nisi agatur de transmissione post Codicem facta, quae ex iure Codicis est diiudicanda, quemadmodum ex iure Codicis sunt petendae conditiones requisitae in subiecto sive ad adquirendum sive ad exercendum ius patronatus. Inde petitur necessitas ut etiam in expositione novi iuris breviter exponantur tum modi originarii, quibus ius patronatus in beneficiis constitui poterat, tum modi quibus ius patronatus iam legitime constitutum in aliam personam transmitti potuit. Art. 2. — De acquisitione iuris patronatus § 1. De subiecto, obiecto, sollemnitatibus acquisitionis iuris patronatus in iure Codicem praecedente 290. Subiectum activum iuris patronatus acquirendi capax habebatur omnis fidelis, qui generatim ad ius ecclesiasticum acquirendum habilis esset neque speciatim legibus ecclesiasticis prohiberetur2324 . Quare etiam laid2'. feminae 2% infantes impu­ beres2, illegitime nati2' patroni fieri potuerunt. Neque exclu­ debantur personae morales sive ecclesiasticae sive laicales. Re­ pellebantur autem a iure patronatus acquirendo infideles sive homines non baptizati .vehit Hebraei28. Inhabiles quoque ad acquirendum ius patronatus erant apostatae, haeretici, schisma­ tici2526 *, excommunicati sive vitandi sive tolerati, quorum condi­ tio quoad gratias ecclesiasticas recipiendas a Martino V non facta 23 Schmalzgr., h. t. 38. n. 65 sq.; Leuren., I. c. P. II. q. 69 sq. 24 Cap. 7. X. h. t. 38; Schmalzgr., h. t. 38, n. 72. 2' Cap. 16, X. de cone. praeb. III. 8; Schmalzgr., 1. c. n. 80 sq.; Learen.. 1. c. q. 73; Arch. f. k. K. t. 23. p. 16. 26 Gap. 32, de elect. I. 6, in Sext.; cap. 3. de indic. II. 1, in Sext.; Schmalzgr., 1. c. n. 74 sq.; Leuren., 1. c. n. 71 sq. K Arg. cap. 25. X. h. t. 38; 1. c. q. 74. «· Cfr. Pirhing. h. t. 38, n. 20; S. C. Inq. 31 Maii et 21 Dec. 1873, ad Episc. Xeiitr. in Hungaria (in Arch. f. k. K. t. 37. p. 361 sq.). Gap. 19, de haeret. \, 2, in Sext.; Pirhing, 1. c.. cfr. tamen de tole­ rantia Ecclesiae: Schmalzgr.. 1. c. n. 68. atque de extraordinariis induitis a Sede Ap. concessis; Nassi, 1. c. App. p. 34. UE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 351 literal melior (cfr. cap. 1 de rescript. 1, 3, in Sext. iunct. Holt­ wick, 1. c. § 46) ", et denique infames iuxta R. 1. 87, in Sext. 291. Praeterea ad acquisitionem iuris patronatus requirebatur obiectum, in quod ius patronatus existere et exerceri pos­ set. Quod obiectum est omne et solum officium ecclesiasticum, dummodo ex iuris dispositione iuri patronatus non esset sub­ ductum ”. Quare ius patronatus acquiri non poterat in pavimen­ tum pretiosum, in sepulchrum vel coemeterium 32. Item ex iuris communis concessionibus nullum existebat ius patronatus in electione Romani Pontificis 33 vel in creatione Cardinalium. Dig­ nitates quoque episcopales, si iuris communis, in collectionibus authenticis Decretalium contenti, ratio haberetur, iuris patro­ natus, ex quo ius praesentandi in illas ecclesias cathédrales oriatur, capaces dici non poterant, nisi vel ad ipsam fundatio­ nem vel ad dolationem speciale privilegium apostolicum accessis­ set34. Quodsi in Concilio Tridentino Sess. XXV, cap. 9 de ref. et Constitutionibus pontificiis et concordatis rccentioribus35 com­ memoratur ius patronatus principum civilium cum facultate praesentandi etiam Episcopos ad ecclesias cathédrales, id ex accedente concessione speciali Romani Pontificis, non ex solo M Aliter sentiebat Ph. Ilergenroether-Hollweck, I. c. n. 620; Kober, D. Kirchenbann p. 372 sq. iunct. p. 339, 349, ubi non agit de inhabilitate excommunicati ad acquirendum ius patronatus, sed de privatione vel im­ pedito exercitio iuris patronatus ab excommunicato iam possessi; Saegmueller, 1. c. p. 279, ubi excommunicatum saltem vitandum dicit esse in­ capacem ad acquirendum ius patronatus, non toleratum; similiter Leuren., I, c. q. 75, cum aliis putat excommunicatum toleratum posse saltem acqui­ rere ius patronatus, sed non exercere. n Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 9, de ref. » S. C. Ep. et Reg. a. 1712; Pitonius. De controv. patr. t. I, alleg. 43. ·. II. alleg. 77; Hinschius, 1. c. t. III, p. 42 Quodsi quis habeat ius quoddam protectionis vel advocatiae in aliquod altare vel ecclesiam quandam, huinsmodi ius patronatus ad hanc disputationem de officiis ecclesiasticis non spectat, nisi quatenus beneficium cum ecclesia convertatur. Cfr. Trid. Sess. XXI, cap. 11. de ref.; Schmalzgr.. h. t.-38, n. 262; Ph. HergenroetherHollweck, 1. c. n. 600, 603. -3 Hefele, 1. c. t. Ill, p. 713, de iure Henrici III designandi illuni, qui eligendus sit Romanus Pontifex. M Giobbio, 1. c. vol. II, n. 110 sq. ' Nussi, 1. c. p. 34. 44, 46; Conventiones Leonis XIII, p. 25, 108. 352 TITULUS IV iure communi erat repetendum. De facto quoque ius patronatus in sedes episcopales solis supremis moderatoribus civitatum, non aliis laicis reperitur concessum. Et revera nullibi in iure com­ muni legebatur quod quicunque fundasset, aedificasset. dotassel ecclesiam cathedralem, is ius patronatus cum facultate praesen­ tandi in illam Episcopum, ipsa iuris communis dispositione et absque privilegio apostolico, consequeretur. Quae praetensio communitatis laicalis in causa Savonensi 26 Febr. 1744 fuit rciecta30. Illud vero omnino concedi potest, sc. ius praesentandiJ’ vel nominandi ad sedes episcopales, si propter fundationem vel dolationem datum sit, maiorem habere firmitatem, quam si ex solo et puro prioilegio apostolico sit concessum. Id videtur posse colligi ex verbis Clementis XI, Const. In supremo 7 Nov. 1716. § 10, ubi ius patronatus ex privilegio apostolico opponitur fir­ miori iuri patronatus ex vera primaeva, reali et actuali, plena... dotatione ’·. Praelaturae sive dignitates primae in Capitulis cathedralibus et collegiatis et in ecclesiis conventualibus39 a iure patro­ natus saltem laicali, quatenus ius praesentandi continet, erant exclusae * . nisi patronus aliter de sua jurisdictione obtinuisset, i. e. aut ex speciali privilegio Sedis Apostolicae aut vi expressae reservationis in limine fundationis cum assensu Romani Ponti­ IllU ficis factae aut ex consuetudine immemorial! cum fama privi­ legii 4\ In reliqua vero officia ecclesiastica, velut in simplices canonicatus ecclesiarum cathedralium et collegiatarum. ne ex­ ceptis quidem praebendis theologi et poenitentiarii, item in ec­ clesias paroecialcs aliaque officia curata et simplicia, etiamsi illa sint ad nutum revocabilia, ius patronatus tum ecclesiasticum 3C Cone. Trid. ed·. Richter, p. 450. n. 2. 37 Cfr. de primis vestigiis huiusmodi privilegiorum: Sentis, De Mo­ narchia Sicula p. 101 sq. * Act. S. Sed., IV. p. 177. 39 Leuren, 1. c. q. 47. 77. 97: Ph. Hergenroelher-Holltueck, 1. c. n. 602: Nussi, 1. c. p.21, 37. Innoc. VIII Const. Cum ab Apostolico Sede 23 Aug. 1485. § 2; Leuren.. 1. c. q. 33; Pirhing, h. t. 38, n. 33. 34; Schmalzgr., h. t. 38. n. 46 sq.; Ferraris, 1. c. v. Ius patronatus art. 1. n. 28. 41 Leuren. 1. c. q. 47: Reiffenstuel, h. t. 38. n. 68; Fagnanus, in cap. .14: Act. S. Sed.. XXI. p. 537. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 353 .......................... ■■■ ■ ■■ — ■ — . ............................................ I ■■ him laicale etiam cum vero iure praesentandi acquiri potuit4243 . 44 Non pauca officia ecclesiastica, quae beneficia non sunt, vehit officium Vicarii Generalis, decani ruralis, indicum Curiae episcopalis, promotoris fiscalis, defensoris matrimonii aliaque similia munera iuri patronatus obnoxia non erant. § 11. De modis originariis acquirendi ius patronatus in iure praecedenti 292. Modi originarii acquirendi ius patronatus dicuntur illi, quibus ius patronatus primum constituitur, et ordinarie tres erant admissi w. 293. Primus modus originarius, qui tanquam ordinarius erat iure communi approbatus, est fundatio aut constructio aut dolatio ecclesiae 14. Sensu stricto fundat ecclesiam qui dat fun­ dum ut ibidem ecclesia construi possit45*; ecclesiam vero con­ struere dicitur is, cuius sumptibus cum consensu Ordinarii ec­ clesia aedificatur4e; denique dotat ecclesiam, qui reditus assig­ nat sufficientes ad conservationem ecclesiae, cultum divinum, ministrorum congruam sustentationem 4748 . 49 Si unus idemque benefactor ecclesiam fundavit, construxit, dotavit, ipse est unicus patronus, sed ex tribus titulis. Si com­ plures haec praestiterint, ita ut unus fundarit, alter construxerit, tertius dotarit ecclesiam, unusquisque ex speciali titulo est pa­ tronus, sive 1res sunt compatroni vel etiam complures in solidum, qui ad eundem titulum concurrebant 18. Controversia agitata est utrum tres illi tituli copulative requirerentur, ut defenderunt Panormitanus, Fagnanus, Phillips aliique, an disiunctiue unus-» qifsque titulus in se sufficeret, v. g. titulus fundationis, dummodo reliqua, v. g. constructio et dotatio, ab aliis quoquo modo suppe­ ditarentur. ut tenebant communiter doctores40. Sane in contro42 Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 9, de ref.; Lingen et Reuss, Causae se­ lectae S. C. C. p. 256. 43 Leuren., 1. c. P. II, q. 29 sq. 44 Cap. 25, X. h. t. 38; Ferraris, I. c. v. Ius patronatus art. 1, n. 19 sq. 45 Leuren., 1. c. q. 39. 44 Cap. 25, X. h. t.; cap. 4, de priv. V, 7, in Sext. 47 Cap. 8, X. de consecr. eccl. III, 40. 48 Pirhing, h. t. 38, n. 6. 49 Ferraris. 1. c. n. 20 sq.; Leuren., 1. c. P. II, q. 30; Schmaizgr., h. t. 38. n. 52 aliique multi. 23 354 TITULUS IV DP. OEIICIIS ET HENEEICHS ECCLESIASTICIS versiam adduci non potuit dolationem solam ex sese iam suf­ ficere, ut quis acquireret ius patronatus in oflicium, quod in ecclesia constructa et dotata fuerit erectum °. At licet vix negari possit istam controversiam attentis fontibus iuris scripti certo dirimi non posse ai, tamen, spectata doctrina communi canonislarum et decretis particularibus, etiam sola fundatio vel sola constructio ecclesiae ad acquirendum ius patronatus suffecisse dicendae suntM. Fundationi, constructioni, dolationi aequiparanda erat reaedificalio ecclesiae plane dirutae cum consensu Episcopi, item rcdotatio Episcopo approbante, si priores reditus omnino perils? sent. Quodsi ius antiqui patroni unico forte niteretur titulo, v. g. aeddicationis, atque reaedificaticnem detrectaret, excidebat iure patronatus, et novus ille benefactor, qui v. g. reacdificationcm vel redotationem curavit, in eius locum succedere poterat. At si ius patronatus tribus titulis niteretur, novus patronus ex titulo reaedificationis aut redotationis solummodo fiebat compatro­ nus . Intentio autem fundandi requirebatur, ut quis ius patro­ natus acquireret, neque sufficiebat animus solummodo benefa­ ciendi Ecclesiae. At fundatores minime disertis verbis sibi re­ servare debebant ius patronatus; ipsa enim iuris dispositione per fundationem legitime factam illud acquirebant, dummodo expresse iuri patronatus non renuntarent 294. Secundus modus acquirendi ius patronatus erat privi­ legium vel indultum apostolicum. Qui modus potius extraordi­ narius erat dicendus; iure enim communi non nitebatur. Concilium Tridentinum, Sess. XXV, cap. 9. de ref., omnia iura patronatus, de quibus ex fundatione vel dolatione authen­ tice probata aut per immemorialem consuetu d’nem rite non 50 Caus. select. S. C. C. ed. Lingen et Reuss, p. 254. 256; Act. S. Sed., VII, p. 476; S. C. C. 5 Apr. 1895 in Act. S. Sed., XXVII, p. 686 sq. 51 Cap. 25, X. h. t.; Cone. Trid. Sess. XIV, cap. 12, de ref., Sess. XXV. cap. 9, de ref. Ferraris, 1. c.; Concord. Bavar. (a. 1818), art. 14 « Rex Bovariae ad ea beneficia tam paroecialia quam curata ac simplicia praesentabit, ad quae ex legitimo iure patronatus, sive per dolationem sive per funda­ tionem sive per constructionem acquisito, eius antecessores duces et elec­ tores praesentabant >; Synod. Sciarf. Syror. (a. 1888) p. 260 sq. μ Pirhing, h. t. 38, n. 7 sq. 54 Arg. cap. 41, X. de testib. II, 20; cap. 25, X. h. t.: Schmalzgr., I. c. n. 42; Leuren., 1. c. q. 35. 1 ! 355 constabat, sublatis quibuscumque privilegiis etiam Sedis Λ post olicae, prorsus abrogavit, exceptis tantum privilegiis patronatus super ecclesiis catliedralibus competentibus et aliis, quae ad su­ premos principes, iura imperii in dominiis suis habentes, perti­ nerent, et quae in favorum studiorum generalium essent con­ cessa. Quo decreto Episcopis omnino subducta est potestas con­ cedendi ius patronatus vi privilegii episcopalis55. Ipsi quoque Romani Pontifices, licet non obstante decreto Tridentino salva permaneret illorum suprema potestas per privilegium conce­ dendi ius patronatus, tamen post Concilium Tridentinum rarius usi suntSG iure suo. 295. Tertius modus, qui non raro inter modos originarios et extraordinarios acquirendi ius patronatus recensebatur57, erat praescriptio immemorialis, v. g. contra ecclesiam liberam. Qui modus quoad effectus modis originariis aliqua ratione aequiparari potuit; constituebat enim praesumptionem, sed non iuris et de iure, legitimae acquisitionis ex titulo fundationis vel pri­ vilegii apostolici. Nihilominus verus et proprius quidam modus originarius acquirendi ius patronatus, a duobus aliis supra com­ memoratis diversus, saltem post Tridentinum haberi non pote­ rat. sed potius erat modus quidam probandi, non constituendi ftulum legitimi iuris patronatus 58 in quantum constituebat me­ ram praesumptionem veri tituli. (Cfr. Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 9 de ref.). Iam antea illa prohibitio Episcopis fuerat facta a Gregorio X in Cone. Lugdunensi II — cap. 2, de reb. alien. Ill, 9, in Sext.; cfr. quoque abrogationem privilegiorum iuris patronatus factam ab Innocentio VIII, Const. Cum ab Aposl. Sede 23 Aug. 1485, et extensionem revocationis per Hadrianum VI, Const. Accepto 9 Dec. 1522. ' Leuren., 1. c. q. 45, 46; Giobbio, 1. c. n. 69 sq.; Hinschius, 1. c. t III, p. 31. ST Leuren., 1. c. q. 47; Devoti, Inst. can. 1. 1, tit. 5, sect. 4, § 54; Fer­ raris, i. c. art. 34 sq.; Schiappoli. La prescrizione det patronato (a. 1894). De Angelis, h. t. 38, n. 4, p. 220; Santi, h. t. 38, n. 17; Saegmueller, I. c. p. 281 sq.; Ph. Hergenroether-IIollweck, Ί. c. p. 477; Schindler, in Arch. f. k. K. t. 82, p. 437 sq.; Garcia, 1. c., P. V, cap. 9, n. 119, 128, 131; Schmakgr, h. t. 38, n 241; Leuren, 1. c. q. 47, 78 sq. 356 TITULUS IV § III. De derivatis modis acquirendi ius patronatus in praecedenti iure 296. Derivati modi quibus ante Codicem ius patronatus, per unum ex duobus modis originariis obtentum, in aliam personam capacem transferebatur erant: I. Successio haereditaria. Ius patronatiis ad quosvis patroni haeredes, iuris patronatus capaces, cum universitate bonorum, quibus erat adnexum, transire poterat. Quae successio non erat restricta ad solos haeredes testamentarios vel ab intestato vel ad proprios descendentes originarii patroni, sed etiam ad ex­ traneos porrigebatur, nisi ius patronatus ex ipsis fundationis ta­ bulis esset mere gentilitium aut tantum ex privilegio quaesi­ tum, quod strictae interpretationi subicitur. Cetcroquin ut fa­ cilius provideretur ecclesiis vacantibus, et lites vitarentur, ipso iure permissum erat ut haeredes, qui patroni facti sunt, inter sese libere dividerent ius praesentandi sive ratione temporis sive ratione locorum. Piares haeredes plurium patronorum origina­ riorum non succedunt in iure praesentandi per capita, sed per stirpes, ita ut haeredes unius patroni, v. g. fundatoris vel con­ structoris. unum solummodo suffragium habeant in praesenta­ tioneer>. Si ius patronatus esset familiare, extincta familia, ius patronatus non transibat ad haeredes, sed officium ecclesiasti­ cum patronatui obnoxium fiebat liberae collationis. Id certe ob­ tinebat. si patronus originarius in ipsa fundatione expresse sta­ tuisset ius patronatus ad solos posse transire agnatos. Quae clau­ sula laxativa si non fuisset apposita, ius patronatus, exstincta familia, ex dispositione iuris communis transibat etiam ad hae­ redes extraneos59 *61. II. Contractus: a) Donatio iuris patronatus fieri poterat a patrono laico, libere et non requisito consensu Episcopi, in favo­ rem ecclesiae, monasterii, loci pii vel officii ecclesiastici; salvo 59 Cap. 1. X. h. t. 38, iunct. Pirhiiig, h. t. 38, n. 44, et Ferraris, 1. c. v. Ius patr. art. 2, n. 2; cap. H. X. de testib. II. 20; cap. 2, de iure pair. Ill, 12, in Clem.; Leuren, 1. c. P. II. q. 48 sq. 80 Cap. 2. h. t. in Clem.; Pirhing, h. t. 38, n. 47 sq.; Ferraris, 1. c. n.3 sq., 7 sq. « Pirhing, 1. c. n. 52. 53; Ferraris, 1. c. n. 11 sq. Cfr. quoque Act. S. Sed.. VII. p. 476 sq. | i 357 DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS tamen iure Episcopi ad institutionem canonicam 62. At laicus patronus non poterat laico vel clerico, ut personae privatae, sine consensu Episcopi donare suum ius patronatus63, nisi donatio fieret compatrono aut ageretur de iure patronatus realiw. De­ nique si ipse fundator certas personas certoque ordine ad ius patronatus vocasse t, patronus, qui in ius patronatus successit, iuri suo personaliter, sed non cum praeiudicio aliarum per do­ nationem liberalem renuntiare poterat66. Patronus autem ec­ clesiasticus sine licentia Romani Pontificis laico ius patronatus ecclesiasticum donare non poterat67. Quodsi huiusmodi ius pa­ tronatus donandum esset ecclesiae vel alteri instituto vel officio ecclesiastico, consensus competentis Superioris ecclesiastici et sollemnitates requisitae intervenire debuerunt, cum intercederet alienatio iuris ecclesiastici, de quo patronus cclesiasticus nequa­ quam ad instar domini disponere valet68. b) Venditio et emptio. Ius patronatus directe et in se sine crimine simoniae 00 neque vendi neque emi poterat. Quare ius patronatus personale absolute ab emptione et venditione excluEMI ditur; at ius patronatus reale per emptionem et venditionem rei temporalis, cui accessorie est adnexum, per accidens et concomilanter, sed non aucto pretio propter ius patronatus adnexum, in alium transferri potuit70. Per alios quoque contractus vel similia negotia iuris pariter ius patronatus vel saltem exercitium iuris patronatus in alios transferri potuit vehit in maritum propter ius patronatus bo­ nis dotalibus uxoris adnexum, in tutorem, in emphyteutam, in vassallum, in usumfructuarium omnium bonorum (cfr. cap. 7, « Cap. unie, de iure p. III, 19, in Sext.; cfr. quoque cap. 8, 14, 17, X. h. t. 38; Ferraris, 1. c. art. 2, n. 25, 27; Leuren., 1. c. q. 62 sq. « Arg. cap. unie. h. t. in Sext.; Ferraris, 1. c. n. 26. w Arg. cap. 2, h. t. in Clem.; Pirhing, b. t. 38, n. 63; Ferraris, 1. c. n. 30,31. · ' / « Arg. cap. 13, X. h. t.; Schmalzgr., h. t. 38, n. 146. “ Leuren, 1. c. P. II, q. 64 sq. Ferraris, 1. c. n. 29. « Ferraris, 1. c. n. 28, 32 sq. *’ Cap. 16, X. h. t. 38, Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 9, de ref.; Ferraris, Le. n. 51 sq.; Leuren, 1. c. q. 67 sq. ' Arg. cap. 7, 13, X. h. t. 38; S. C. C. in caus. Macerat. 13 lui. 1789; Ferraris, 1. c. n. 59 sq. n Ferraris, 1. c. n. 65 sq.; Leuren., 1. c. q. 50 sq. / 358 TITULUS IV X. h. t. 38), in sequestrum in fiscum 72 73, in possessorem bonorum oppignoratorum (cfr. c. 27, Conc. Mogunt. a. 1233). c) Permutatio, his patronatus personale cum alio iure pa­ tronatus personali74 permutari potuit, dummodo accederet con­ sensus competentis Superioris ecclesiastici75*, cuius erat exami­ nare utrum permutatio cederet in utilitatem Ecclesiae, et cu­ rare ut sollemnitates requisitae in permutatione iurium patro­ norum ecclesiasticorum servarentur. Permutatio autem iuris patronatus personalis cum re vel iure temporali penitus erat interdicta. Cfr. cap. 9, X. de rer. permut. III, 19. Ius patronatus realc ratione permutationis rei tem­ poralis, cui adnexum erat, per accidens et concomitante!· per­ mutationi potuit fieri obnoxium, dummodo res illa temporalis propter ius patronatus adnexum maiore pretio temporali non commutaretur7β. III. Praescriptio ordinaria. Concilium Tridentinum, Sess. XXV, cap. 9 de ref., quamvis praescriptionem ordinariam ut modum originarium acquirendi ius patronatus omnino non ad­ misit, tamen vim transferendi ius patronatus iam constitutum praescriptioni ordinariae non ademit. Quodsi ius patronatus es­ set reale, eodem modo per legitimam praescriptionem transfe­ rebatur in novum patronum, quo bona laicalia vel ecclesiastica praescriptione obtineri poterant77. Si personale esset ius patro­ natus. imprimis laicale cum titulo inter praesentes decem annis, inter absentes viginti annis,' sine titulo triginta annis praescri­ bebatur; ecclesiasticum vero quadraginta annis cum titulo, tem­ pore immemorial! absque titulo saltem in clericos per praescrip­ tionem transferri poterat78. 72 S. C. Ep. et Reg. 15 lun. 1850, in Arch. f. k. K. t. 10, p. 370. 73 Pirhing, 1. c. n. 57; Hinschius, 1. c. t. III, p. 85 sq., 83, 76 sq. 74 Arg. cap. 6, X. de rer. permut, III, 19. Cfr. de permutatione cum alia re spirituali: Resp. S. C. C. in caus. Pampilon a. 1723, in ed. Richt. Conc. Trid. p. 454, n. 10; Ferraris, i. c. n. 47; Leuren., 1. c. q. 66. 75 Cap. 5. X. de rer. permut. III, 19; Ferraris, 1. c. n. 48 sq. •n Schmalzgr.. h. t. 38. n. 161 sq.; Ferraris. 1. c. art. 2, n. 43 sq. 77 Cap. 20 X. de praescr. II, 26; cap. 1. eod. tit. II, 13. in Sext.; Schmalzgr., I. e. n. 166; Leuren., 1. c. q. 47; Schindler., 1. c. t. 82. p. 437 sq. 78 Cfr. cap. 8. X. de praescr. II. 26; Reiffenstuel, h. t. 30. n. 15; Ferraris, v. ius patr. art. 1. n. 39 sq.; Schindler. I. c. p. 440 sq. DE 0KITCILS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 359 § IV. Modi derivati ex iure Codicis 297. Ius Codicis de acquisitione iuris patronatus per trans­ lationem ab uno patrono in alium his continetur: Patronata cxistenlia in alias personas transferri non pos­ sunt nisi ad Codicis normam; pariter ius patronatus extinguitur vel amittitur secundum Codcis praescripta. Codex enim dum patronata existentia noluit abolere, novas tulit leges de eorum translatione et amissione, quae praesentem iuris communis dis­ ciplinam constituunt relate ad actus seu facta, quae iuridicam existentiam post Codicis promulgationem sortita fuerint (can. 1451. § 2). I. Subiectum habile ad acquirendum ius patronatus per translationem non sunt infideles, publice apostatae, haeretici, schismatici, adseripti societatibus secretis ab Ecclesia damnatis, ticommunicati post sententiam declarcdoriam vel condemnato­ rum, (can. 1453, § 1). Ceterae personae sunt habiles ad ius pa­ tronatus acquirendum per translationem, nisi inhabilitatis poe­ nam (v. gr. ob infamiam iuris) incurrerint. In personam habilem translatio iuris patronatus personalis fieri non potest, si obstet lex fundationis, v. gr. si est familiare aut gentilitium et translatio fieret in eum, qui non est de familia aut gente fundatoris; qua lege fundationis non contradicente, translatio nihilominus non est valida, nisi accedat consensus Ordinarii in scriptis datus (ib. § 2). Ius patronatus reale cum re, cui cohaeret, in aliam perso­ nam transit; si vero persona, ad quam res modis legitimis deve­ nerit, ad acquirendum ius patronatus sit inhabilis, hoc interim suspensum manet (ib., § 3). Art. 3. - De iuribus et obligationibus patroni 298. lura patroni reducuntur ad ius praesentandi, ad ius in certo casu alimenta recipiendi et ad certos honores ipsi com­ petentes (can. 1455). I 360 TITULUS IV § I. De iure praesentandi patroni 299. Praesentatio est ius designandi et offerendi clericum idoneum, a competente Superiore in otlicio ecclesiastico vacan­ te necessario instituendum. Hoc ius minores exercere debent per parentes aut tutores, et si parentes vel tutores sint acatholici, interim suspensum ma­ net. Ceteri per seipsos exercere possunt, non exclusa uxore ad quam tale ius devenerit (can. 1456). Si plures sint patroni, qui verum constituunt collegium, de­ signatio clerici praesentandi fieri debet per suffragationem; in qua is praesentatus habetur, qui maiorem suffragiorum nume­ rum retulit, ad normam can. 101. § 1. ideoque in primis duobus scrutiniis requiritur maioritas absoluta, in tertio sufficit maioritas relaliva. Quodsi, duobus scrutiniis sine effectu institutis, in tertio scrutinio plures maiorem prae ceteris, sed aequalem inter se suffragiorum numerum retuler nt. ii omnes praesentali ha­ bendi sunt (can. 1460. i; 1), et liberum est Superiori quem ma­ luerit eligere. Si ius praesentandi ad complures compatronos ut singulos pertinet, imprimis illi plures patroni possunt inter se de alternis praesentationibus convenire: quae conventio etiam est possibi­ lis, cum unus patronus habet plures titulos (piam alii; v. gr. si unus habet duos titulos, alius unum, conventio erit ut prior praesentet in duabus primis vacationibus, alter in tertia vaca­ tione. Nam qui diversis titulis ius praesentandi obtinet, tot in praesentatione habet suffragia, quot titulos (can. 1460, § 3). Quae conventio inter patronos fieri potest vel pro se tantum vel pro se et pro suis successoribus; in utroque autem casu ut valida sit. accedat oportet Ordinarii consensus in scriptis datus, quo consensu semel praestito, non amplius ab eodem Ordinario vel ab eius successoribus revocari valide potest, invitis patronis (can. 1459). Si illa conventio de alternis praesentationibus facta non fuit, ille est habendus praesentatus. qui maiorem saltem rela­ tive suffragiorum numerum retulerit; et si plures eundem, ma­ iorem quam ceteri, suffragiorum numerum habuerint, omnes censendi sunt praesentali (can. 1460, § 2). Omnes patroni habent ius cumulatiuum variandi, i. e. pos­ sunt antequam praesentatio acceptetur, non unum tantum, sed i)E OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 361 plures praesentare, turn una simul Ium etiam successive, intra tempus tamen praescriptum, modo illos ne excludant quos prius pracsenlarunt (ib., § 4). Quae facultas variandi per successivam novi clerici praesentationem intra tempus praescriptum, Supe­ riori. ad quem spectat institutio, non imponit obligationem expectandi ad finem temporis praescripti, ut clericum idoneum acceptet et instituat, sed statim eligere potest inter praesentatos cl electo dare institutionem canonicam Tp. Si is, qui tulit requisitam maiori tatem suffragiorum idoneus non sil. Episcopus vel Praelatus competens potest, per se autem ordinarie non tenetur, instituere clericum a minore numero com­ patronorum praesentatum 80; potest enim inidoncum simpliciter repellere et expectare novam praesentationem quae fiat intra legitimum tempus. 300. Praesentatio fiat necesse est de persona digna et idonea et ipso iam tempore praesentationis aut saltem acceptationis ca­ paci institutionis canonicae iuxta sanctiones iuris communis et legem fundationis et statuta particularia (can. 1463) 81. Patronus, tam laicus quam clericus, qui indignum scienter praesentaverit, iure praesentandi ipso facto pro ea vice caret (can. 2391, § 3) 82. Sublata iuris praecedentis distinctione inter patronum laicum cl patronum ecclesiasticum, quandocumque ecclesiae vel bene­ ficio piovideri debet per concursum, concursus ipse debet prae­ cedere praesentationem et quilibet patronus praesentare non potest nisi clericum legitime ex concursu probatum (can. 1462). ” Cfr. Schmalzgr., 1. III, t. 7, n. 26, 27, et Leuren., 1. c. P. II, q. 194, n. .3; Friedle, 1. c. p. 33 sq. Illa facultas variandi iure praecedenti non competebat patrono in iure patronatus ecclesiastico. w Benedici. XIV, De Synod, dioec. 1. XII, cap. 7, n. 6. 81 Cfr. Cone. Trid. Sess. VII, cap. 13, de ref., Sess. XXV, cap. 9, de ref.; La séparation de l’Egl. et de l’Etat en France, chap. 7 (de praesen­ tatione, quac virn postulationis habet); Leuren., 1. c. q. 152 sq.; Schmalzgr., h. t. .38. n. 167 sq.; Friedle, 1. c. p. 18 sq., 73 sq. « De iure praecedenti cfr. Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 18, de ref., Sess.XXV, cap. 9, de ref.; Benedict. XIV, Const. Redditae nobis; S. C. C. 10 Maii I860; Friedle, 1. c. p. 28 sq.; Leuren., I. c. q. 154; cap. 24, 29, X. h. t. ,38; Schindler, 1. c. t. 82, p. 446 sq.; unde patet sublatum iure Codicis fuisse in hac parte discrimen quod intercedebat inter patronum laicum et ecclesiasticum; quod laicus simpliciter dignum, ecclesiasticus digniortm teneretur praesentare, et quod solus patronus ecclesiasticus excideret iure praesentandi, si indignum scienter praesentasset. 362 TITULUS IV Idcirco patronus ex can. 1457 debet moneri non solum de bene­ ficii vacatione, sed etiam de sacerdotibus in concursu probatis. At haec post responsum Comm. Codicis (12 nov. 1922) intelEgenda sunt de paroeciis aut beneficiis concursui obnoxiis ex iure particulari. (A. A. S. XIV, 661). Patronus vero licet idoneus sit, nunquam se ipsum neque per procuratorem praesentare potest; item non potest accedere suf­ fragiis aliorum patronorum in sui favorem datis atque ita coinpb re pro se suffragiorum numerum ad praesentationem ne­ cessarium (can. 1161); at non prohibetur quominus a competen­ te collatore petat institutionem canonicam aut consentiat prae­ sentationi a compatronis :n sui favorem factae aut acceptet of­ ficium sponte a collatore oblatum; in his enim casibus ratio pro­ hibitionis, sc. suspicio ambitionis, cessat. 301. Tempus legitimum ad praesentationem faciendam tum in patronatu laicali tum in ecclesiastico et mixto est spatium quatuor mensium, sublato antiquo discrimine inter patronos laicos et ecclesiasticos *·'. Qui quatuor menses, licet tempus sit con­ tinuum, non currunt impedito, et computandi sunt non prae­ cise a die secutae vacationis, sed a die quo is, cui ius est insti­ tuendi, patronum certiorem fecerit de beneficii vacatione et de sacerdotibus qui in concursu probati fuerunt, si agatur de beneficio quod per concursum conferri debet (can. 1457). Quodsi brevius tempus ad exercendum ius praesentandi lege fundatio­ nis aut legitima consuetudine fuerit praescriptum, huic prae­ scripto standum est (ib). Si intra praescriptum tempus praesentatio facta non fue­ rit. patrono legitime non impedito, is ea vice excidit iure suo et ecclesia vel beneficium fit liberae collationis, devoluta provi­ sione ad Praelatum, alias ad institutionem canonicam compe­ tentem (can. 1458, § 1). Si lis exoriatur, sive circa ius praesentandi inter Ordina­ rium et patronum vel inter ipsos patronos, sive circa ius prae­ lationis inter ipsos praesentatos. si quidem dirimi possit intra w De illo discrimine iuris praecedentis quoad tempus inter patrona­ tum laicum et patronatum ecclesiasticum, cui aequiparabatur mixtus, cfr. Leuren., 1. c. q. 135 sq., 145 sq.; Friedle, 1. c. p. 35 sq. Quod discri­ men Doctores fundabant in facultate oariandi patrono laico concessa, ec­ clesiastico negata; sed iure Codicis etiam in hac facultate, ut dictum est, omnes patroni facti sunt pares. DK OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 363 utile tempus quatuor mensium, qui dantur ad praesentationem, et aliorum duorum qui conceduntur pro conferenda institutione (cfr. can. 1167 iunct. can. 155), nihil vetat quominus lis dirima­ tur eaque dirempta praesentatio effectum sortiatur. Si intra tem­ pus utile lis dirimi non possit, suspendenda est collatio usque ad finem controversiae, et interim, si opus sit, oeconomus ec­ clesiae vel beneficio vacanti ab Ordinario est praeficiendus (can. 1458, § 2). 302. Cui praesentatio sit facienda. Ea fieri debet loci Ordi­ nario, quo nomine etiam venit Vicarius generalis, saltem si ha­ beat mandatum speciale (cfr. can. 1466, § 2) et procul dubio Vi­ carius Capitularis. Fieri autem potest oretenus vel scripto, quam­ vis forma scripta omnino est praeferenda. Debet autem fieri a patrono per se vel per procuratorem 94 terminis aptis, quibus praesentatio, non usurpata potestas « eligendi » vel « conferendi » enuntietur9’, gratis et sine simonia. Quodsi praesentatio facta sil smoniace, ipso iure est nulla et irrita; eodemque nullitatis vitio inficitur institutio secuta (can. 1465, § 2); immo patronus in poenam delicti ipso facto privatur in perpetuum iure praesen­ tandi (can. 2392, n. 2). 303. Examen de idoneitate'. Praesentationem patroni sub­ sequi debet in Superiore, antequam praesentationem admittat, examen de idoneitate praesentati, nisi examen iam praecesse­ rit, velut cum beneficio providetur per concursum. Indicium de idoneitate, praesertim quoad scientiam requisitam, debet sibi efformare Ordinarius subiciendo praesentatum examini, quando ius hunc modum comprobandi idoneitatem postulat, velut in provisione paroeciarum etiam citra concursum facta (can. 459, §3, n. 3); itemque quando officii ratio id exigit, velut in confe­ renda praebenda theologali aut poenitentiaria (can. 399), nisi ipsi iam aliunde certo constet de promovendi idoneitate: potest exigere illud examen quoties ipse Ordinarius illud opportunum indicaverit (can. 1464, § 2 iunct. can. 149). Insuper, praesertim quoad alias qualitates quae praeter doctrinam requiruntur, de persona praesentata debet diligenter inquirere et opportunas notitias, etiam secretas, si opus fuerit, assumere. * Cfr. Schmalzgr., h. t. 38. n. 114 sq. *■' Cfr. Leuren., 1. c. P. II, q. 125; Archiv. f. k. K. t. 39, p. 195; La sêpar. de l’Egl. et de l’Etat en France, chap. 6. La question du Nobis no­ minavit. 364 TITULUS IV Quodsi. captis informationibus de idoneitate et dignitate praesentali, ipsum inidoneum aut indignum repererit, debet re­ pellere nec patrono tenetur patefacere rationes cur personam praesentatam admittere non possit (can. 1464, § 3). Reiecto praesentato ut inidoneo, patronus, dummodo tem­ pus utile ad praesentandum sua negligentia lapsum non sit, potest intra legitimum praesentationis tempus alium praesenta­ re: quodsi ne hic quidem idoneus repertus fuerit, ecclesia vel beneficium pro eo casu fit liberae collationis, nisi vel patronus vel praesentatus intra decem dies a significatione recusationis recursum a indicio Ordinarii ad Sedem Apost. interposuerit; quo pendente, suspendenda est collatio usque ad finem controversiae et interim, si opus sit, oeconomus ecclesiae vel beneficio vacanti est praeficiendus (can. 1465. § l)86. 304. Effectus praesentationis admissae. Clericus legitime praesentatus et idoneus repertus, acceptata praesentatione, adquirit ius ad rem perinde ac electus post electionis confirmatio­ nem, ideoque strictum habet ius ad obtinendam canonicam insti­ tutionem -7. Cuius concedendae ius et officium est penes Ordi­ narium loci, excluso Vicario Generali, nisi is speciali mandato sit munitus. Quodsi plures et omnes idonei praesentali sint, Or­ dinarius libere eligit quem magis idoneum in Domino indicave­ rit: cum enim plures praesentantur sive simul sive successive, nullus determinate habet ius, sed omnes habent ius indetermi­ natum ut unus ex ipsis assumatur (can. 1466, § 3). Institutio canonica pro quolibet beneficio etiam non curato dari debet intra duos menses, ex quo praesentatio facta est, nisi iustum aliquod impedimentum obstet (can. 1467), v. gr.. si prae­ sentali idoneitas tempestive ob peculiaria adiuncta indagari non potuit, aut, recursu interposito a reiecto, in tempore sententia data non fuit. Quodsi Ordinarius legitimo tempore non conce** Cfr. Chelodi, De personis n. 145, ubi monet ei, qui sine culpa inep­ tum exhibuit, novum quadrimestre esse concedendum; secus in promptu haberet Ordinarius reiectionem praesentali differre ad tempus elapsi primi quadrimestris et ita aequiparare innoxium patronum negligent! contra sensum can. 1465 collati sum 1457. 87 Cfr. De institutione Decret. Gregorii IX, 1. Ill, tit. 7. de institutio­ nibus et commentatores in dictum tit.: Phillips, t. VII, S 399; Garcia. P. X. cap. 4; Leuren., P. II, q. 169 sq., 798 sq.; Archiv. f. k. K. t. 58, p. 459 sq. t. 61, p. 285. 313 sq. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 365 dii institutionem canonicam, eius negligentiam supplet Metropo­ litanus (can. 271, n. 1), vel, Metropolitano négligente, S. Sedes. Quodsi praesentatus ante canonicam institutionem renuntia­ verit vel mortuus fuerit, patronus rursus ius praesentandi habet (can. 1468). Quo in casu, cum eadem perduret vacatio, si phires sint qui ius alterum praesentandi habent, nova praesentatio ad eundem perlinet, qui priorem fecerit, non ad sequentem in lurno: ad sequentem pertineret, si praesentatus moreretur statim post acceptam institutionem, ob rationem contrariam. Ferreres, Institut, vol. II, η. 447. Ex generali principio can. 159 de provisione cuiuslibet officii scripto consignanda, etiam institutio canonica scripto danda est. 305. Scholion. Si antiqui canonistae, argumento deducto ex cap. 47 de elect. 1, 6, in Sexto, docuerunt ante canonicam insti­ tutionem per edictum, ad valvas ecclesiae providendae vel alio consueto loco affixum, esse citandos omnes, quorum interest, ut intra terminum in edicto statutum exceptiones suas contra praesentationem vel institutionem coram Ordinario depone­ rentss, illa praescriptio in Codice deest ideoque non amplius obligat; multo minus haberi potest ut requisitum essentiale ad valorem institutionis, ut nonnulli contra alios voluerunt89. § II. De iuribus mere honorificis et utilibus patroni 306. I. Iura honorifica. Codex can. 1455 tres dumtaxat enu­ merat honores patronis iure communi debitos, si tamen ita fe­ rant legitimae locorum consuetudines: ius praecedentiae, ius honoratioris sedis in ecclesia, ius stemmatis in ecclesia habendi. Videlicet : a) Honor processionis, ita dicebatur90 sive ius praeceden­ tiae in processionibus vel similibus functionibus ecclesiasticis suae ecclesiae patronatae prae reliquis laicis, qui non sunt su­ premi principes. In ipso Pontificali Romano (De ecclesiae dé­ die.) Episcopus ad fundatorem dicit: « Scias, ut (Ecclesia) graM Cfr. Leuren., q. 192; Schmalzgr., h. t. 7, n. 33; Archiv. f. k. K. t. 36, p. 55. 89 Cfr. Leuren., q. 192; Act. S. S., X, p. 551; Lingen et Reuss, Causae select, p. 467. •° Cfr. c. 26, 27, C. XVI, q. 7; cap. 25, X. h. t. 38; Schmalzgr., h. t. 38, n. 93 sq.; Leuren., 1. c. P. II, q. 103, n. 1 sq. 366 TITULUS IV titiidincm ipsam ad fundatores ostendat, quod a sanetis patribus statutum est, m diei dedicationis anniversario sollemni funda­ tores et eorum haeredes in processionibus primos esse deberer b) Sedes honoratior in ecclesia patronata, sed extra pres­ byterium et sine baldachino, etiamsi patronus sit dominus tem­ poralis ·ι. c) Ius lystrae, ita dicebatur, sive honor arma et insignia sive stemmata familiae seu gentis, si ius patronatus sit laicale, officii ecclesiastici, si sit ecclesiasticum, intra ecclesiam patro­ natum sive extra illam apto loco una cum inscriptione nominis apponendi, ut posteri ad eadem pietatis opera et ad orandum pro fundatoribus defunctis excitentur91 9293 . Cum Codex enumerata iura honorifica dicat competere pa­ trono, si ita ferant legitimae, locorum consuetudines, consuetu­ dini multum videtur tribuere; inde non immerito inferri potest, quod ubi ius quaesitum iam sit ad alios honores, quos passim Doctores recensebant, si consuetudo ecs tribuendi suffragetur, nequaquam Codicem ipsis resistere ex hoc solo quod eos non enumeret; praesertim quia nonnulli sunt connexi cum re liturgica. quam Codex ex professo noluit tractare. A Doctoribus au­ tem enumerabantur sequentes. 1°) Honor aquae benedictae et sollemnis receptio per cle­ rum ad portam ecclesiae patronatae, dummodo imprimis ser­ vetur rubrica de aspersorio, et patronus simul sit supremus prin­ ceps regni ”, 2°) Ius precum sive honor recitationis nominis in eccle­ sia patronata inter publicas preces 91 Cfr. Cap. 1, X. de vita et hon. Ill, 1; S. C. C. 21 Aug. 1587, apud Pignalelli, Consult, t. IV, consuit. 16; decret, generale S. R. C. 13 Mart. 1688, pro regn. Neap, in Collect. Lac. t. I, coi. 108. 109, et in Decr. auth. n. 1792, 1793; Kihn, in Arch. f. k. K. t. 71, p. 34 sq.; Synod. Sciarf. Syr. (a. 1888) p. 261; Gasparri. De ss. eucharist. n. 937 sq. 92 Cfr. Schmalzyr., h. t. 38. n. 94; Ph. Ilergenroether-Holliveck, 1. c. n. 607, not. 6, ubi ius lystrae explicat de iure muros ecclesiae patronatae in casu luctus exornandi velis nigris. 93 Cfr. S. C. C. 2. Aug. 1698, 11 Iulii 1857; Schmalzgr., h. t. 38. n. 94; Leuren., 1. c. n. 3. Cfr. c. 19 Cone. Emerit, (a. 666); Pontif. Rom. 1. c. in rubrica post allocut. fund.: Deinde Pontifex iubet Deum deprecari pro eo, qui eccle­ siam construxit et dotavit, pro eo, qui eam consecrari petiit, et concedit illis partem in omnibus bonis, quae ibi fieri continget. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 367 'i") Honor thurificalionis inter officia divina, saltem si pa­ tronus sil masculus, et simplici, non triplici ductu neque a sa­ cerdote pluviali induito05. 4°) Osculum pacis 00 in Missa sollemni per instrumentum, i. e. per oblationem crucifixi factam ab aliquo ministro cotta induto, et postquam pax omnibus de choro data est. 5 ) Ius cerei et palmarum, vi cuius patrono in festo puri­ ficationis B. V. Mariae traditur candela benedicta, et dominica palmarum similiter benedicta palma donatur07. 6°) lus sepulturae in ecclesia patronata. Immo fundatores sibi suisque successoribus in limine fundationis exclusive illud ius reservare possunt. Quam reservationem si omiserint, ius exclusivum sepulturae postea praetendere non amplius possunt98. Cum nostra aetate ab auctoritate civili sepulturae in ecclesiis genera tim impediantur, huiusmodi ius patronorum est exigui momenti pratici neque secundum analogias arbitraria ratione potest extendi. 7°) lus luctus ecclesiastici, i. e. in ecclesia patronata campanac statis temporibus pulsandae sunt vel officium funebre est celebrandum, saltem si fundator vel ipsius successor in iure patronatus mortuus sit °9. 307. II. lura utilia patronorum dicuntur illa, quae ipsis tri­ buunt facultatem percipiendi certos reditus temporales vel emo­ lumenta ex bonis fundationis suae. Huc spectant: Ius patroni alimenta percipiendi ex bonis ecclesiae patronatae vel reditibus beneficii, si uerus illius fuerit fundator vel a fundatore descendat atque vergat ad inopiam ve­ ram. non culpabilem, quae aliunde tolli non potest. Quod ius ipsi competit ex aequitate non ex iustitia, si reditus extiterint M Missale, Ritus celebr. Miss. VII, 10; Caerem. Episc. 1. I, cap. 23, n. 24; S. R. C. 2 lun. 1685, 23 Mart. 1686, in Decr. auth. n. 1751, 1763; Collect. S. C. de Prop. F. n. 1977, de thurificatione consulis gallici in Oriente; Schmalzgr., h. t. n. 95; Aichner, Compend. iur. eccl. § 89; Thalhofer, Liturgik t. I. p. 697. w Caerem. Episc. 1. I, cap. 24, n. 6; S. R. C. 13 Mart. 1688, 1. c. Schmalzgr., h. t. 38; n. 95; Thalhofer, 1. c. p. 657 sq. 91 Heiner, K. Kirchenrecht t. II, p. 178. M Cfr. c. 5, Synod, dioec. Cisterc. (a. 1292), et Hefele, 1. c. t. VI, p. 278; Leuren., 1. c. P. II, q. 104. 99 Heiner, 1. c.; Aichner, 1. c. 368 TITULUS IV superflui postquam deductae fuerint expensae pro executione onerum et honesta beneficiarii sustentatione. Nec illo iure exci­ dit, tametsi iuri patronatus in commodum Ecclesiae renuntia­ verit, vel ipsi in limine fundationis fuerit reservata pensio, quae ad sublevandam eius inopiam non sufficiat (can. 1455, n.)100101 . At patrono ex iure communi non competit ius administrandi bona temporalia officii patronali, nisi fundator in limine funda­ tionis patrono ius quoddam interveniendi in administratione illorum bonorum reservavit. Quare patronus caret iure dispo­ nendi, qua ratione reditus ecclesiae patronatac sint expendendi. Item sibi vindicare nequit ius visitandi bona beneficialia et exi­ gendi minutas rationes administrationis ad instar legitimi visi­ tatoris. Multoque magis exclusus est ab actibus alienationisin. Quae exclusio patroni ab administratione non obstat, quo­ minus curam (piandam beneficii patronali habeat et detectam negligentiam deferat ad Episcopum102: in quo simul et exercet ius et implet onus. luribus utilibus patroni illa quoque adnumerari possunt, quae ipsi tribuunt aliquam facultatem interveniendi, etiam forte per consensum, in innouatione vel suppressione officii patronati, ut suo loco iam dictum est. § III. De patronorum obligationibus 308. Onera sive obligationes patroni sunt: a) Monere Ordinarium loci, si bona ecclesiae seu beneficii viderit dilapidari, exclusa immixtione in bonorum ipsorum ad­ ministratione (can. 1469, § 1, n. 1). b) Obligatio quaedam reparandi et reaedificandi eccle­ siam patronatam forte collapsam. Qua obligatione patronus non ligatur absolute, sed tantum conditionate, scilicet si vult reti­ nere ius patronatus ex solo titulo constructionis ecclesiae ortum 100 Cfr. c. 38. Cone. Tolet. IV, (a. 633) = c. 30, C. XVI, q. 7; cap. 25. X. h. t; Lingen et Reuss. Caus. select. S. C. C. p. 250, 209; Act. S. Sed.. VII, p. 695 sq.. vol. XXI, p. 536, 545, 546; Schmalzgr.. h. t. 38, n. 105 sq.; Leuren., 1. c. P. II, q. 105 sq. 101 Cfr. Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 9, de ref., Sess. XXIV, cap. 3, de ref., Vering. 1. c. § 93. 102 Cfr. Leuren., 1. c. P. II, q. 95. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 369 cl nisi ad illuni finem sufficiant bona fabricae ad normam can. HS6.li. 2. Quare si patronus reaedificationem ecclesiae detrectet, per actionem iud.cialcm ad buiusmodi opus compelli non potest; sed terminus ipsi est praefigendus, intra quem aut reaedificationeni sesc suscipere declaret el spondeat, aut iuri patronatus renuntiet. Quo termino inutiliter elapso patronus ipso facto suo iure patronatus excidit, si ex sola constructione illud habuit, atque adeo cogi potest et debet, ut ab exercitio praetensi iuris patronatus abstineat (can. 1469, § 1, n. 2)10s. At destructa eccle­ sia ab uno patrono aedificata, duo alii, qui fundationem et do­ lationem dederunt, ius patronatus retinent. Si alius loco primi patroni reaedificet ecclesiam, tanquam tertius patronus duo­ bus aliis accedet ad iuris novi normam. c) Supplere reditus, si ex titulo dotationis ius patronatus proveniat, cum ecclesiae vel beneficii reditus ita defecerint, ut nequeat amplius vel cultus decenter in ecclesia exerceri, vel be­ neficium conferri. Dum reditus sensu explicato deficiunt, ius patronatus quiescit, et sicut de aedificatione dictum est, praefi­ niendus est patrono terminus ad augendos reditus sub poena cessationis patronatus 103 104. Aii. 4. — De amissione iuris patronatus 309. Ius patronatus duplici ratione amitti potest, sc. I. Quoad substantiam total'ter vel partialiter, absolute relative tantum in certo subiecto cessat et exstinguitur. II. Quoad exercitium in casu particulari vel ad certum indeterminatum tempus totaliter vel partialiter suspenditur derogatione tollitur. si: vel vel vel 103 Cfr. Cone. Trid. Sess. XXI, cap. 7, de ref.; S. C. C. 3 Aug. 1686, apud Richter, ed. Cone. Trid. p. 121; praesertim Pirhing, h. t. 38, n. 8, 9; Sfl/iii, h. t. 38, n. 45; Ruffini, 1. c. § 122, n. 1. 1W De abusibus in praetensione iurium non existentium cfr., v. gr. Archiv. f. k. K. t. 73, p. 188, t. 78. p. 56 sq. de Hungaria: Geigel, in eodem Archiv. t. 55, p. 49, de iure (?) patronis vel gubernio in Italia tributo administrandi bona beneficialia tempore beneficii vacantis; Friedberg-Ruf­ fini, I. c. § 181, not. 30, § 180, p. 776 sq. et p. 502 not. 13, de decreto Leopoldi I. Magni Ducis Etruriae, quo a. 1789, multa beneficia iuris pa­ tronatus privati convertit in beneficia iuris patronatus regii. 21 370 TITULUS IV DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS § I. De cessatione vel exstinctione iuris patronatus (can 1470) 310. Ius patronatus extinguitur ex natura rei ipsoque facto: a) Interitu completo subiecti competentis, cui ius patrona­ tus inhaerere potest, vehit morte patroni, si ius patronatus ipsius fuerit personalissimum; exstinctione familiae, gentis aut lineae, cui secundum tabulas fundationis erat reservatum. Quare, quod iam est ex natura rei, expresse can. 1470, § 1 n. 4 edicitur in tali casu non evadere haereditarium. nec Ordinarium posse valide permittere iuris donationem alteri factam. Item legitima suppressione monasterii 105*. Capituli 1M’, ofticii ecclesiastici, qui­ bus inhaeserat ius patronatus; absoluta destructione rei tempo­ ralis. quacum ius patronatus rcale fuerat coniunctum, cum eius fundamentum desit (ib. n. 4°). b) Interitu obiecli sive officii ecclesiastici, quod iuri pa­ tronatus est obnoxium, v. g. per suppressionem. 311. Praeterea e.r facto patroni cessat ius patronatus per liberam resignationem (ib. n. 1) fundatoris vel successorum eius in iure patronatus, quatenus illi liberae resignationis faciendae capaces sunt. Hinc si quis obtinet ius patronatus gentilitium. 105 Cfr. Card. Rauscher: in epistola «Ecclesiae» 18 Aug. 1855, quae est pars concord, austriac., art. 18, haec scribit; « Si forsan eveniat, ut cor­ poratio quaedam ecclesiastica legitime supprimatur, beneficia, ad quae praeseniaverat, liberae collationi episcopali reddentur, in quantum id canonum sanctiones praescribunt ». Cfr. quoque Aichner, i. c. § 90, i. f.; Giobbio. 1. c. vol. II. η. 134 sq. (de iure patronatus in Patriarchatum Ve­ netum). . ■ I ’oe‘ Cfr. Res. S. C. C. d. 15 Febr. 1936; A. A. S., XXIX-1937, 27... Quod­ dam Capitulum collegiale, a. 1703 erectum, ius nominandi canonicos exer­ cebat cum obligatione eligendi originarios vel cives eiusdem civitatis. Ineunte saeculo decimo octavo eadem ecclesia collegialis, praevia collegialitatis suppressione et exstinctione, fuit a S. Sede ad ecclesiae cathedralis gradum evecta. Nihilominus, etiam post hanc innovationem. Capitulum catbedrale ius activum perrexit exercere sub iisdem conditionibus ac antea, saltem quoad sex praebendas canonicales. Declarat S. Congr. non posse iam sustineri Capituli cathedralis ius nominandi sex canonicos, nec debere necesario eligi eos, qui vel cives vel originarii sint eiusdem loci. Ratio praecipua pro supprimendo utroque iure, et activo et passivo, exinde petitur quod fuerit legitime exstincta persona moralis collegiatae et consequenter iura et privilegia eiusdem abolita et extincta censenda sint. 371 sane iuri suo personaliter renuntiare potest, sed aliis descenden­ tibus. qui directe a fundatore ad successionem vocati sunt, resignalionc praciudicarc non valet u'7. Quodsi cui patrono, prae­ sertim ex iure patronatus reali, certa onera directe et absolute iuxta statuta particularia regionis sint imposita, is nequaquam pro suo arbitrio et cum effectu excutiendi onera libere iuri pa­ tronatus renuntiare potest; talis enim renuntiatio involveret pro­ hibitam alienationem bonorum ecclesiasticorum 108, quae absque consensu competentis Superioris ecclesiastici fieri nequit. Renuntiatio fieri potest aut ex integro aut f ex parte, v. gr. quoad solum ius praesentandi : ea autem nunquam ullo modo praeiudicat aliis compatronis, si qui sint, qui suo iuri non re­ nuntiaverint. Item cessat ius patronatus, si consentiente patrono eccle­ sia vel beneficium uniatur alii liberae collationis, aut ecclesia fiat electiva vel regularis (can. cit. n. 5). 312. Denique ex ipsa legis ecclesiasticae dispositione ius pa­ tronatus variis modis cessat: a) Per praescriptionem. Cfr. cap. 20. X. de praescr. II, 27. Ius patronatus in se non exstinguitur per simplicem non usum, quo solummodo in casu particulari exercitium iuris patronatus ob lapsum temporis cessat. Nam generatim iura per simplicem non usum non amittuntur, neque specialis quaedam lex Eccle­ siae de iure patronatus contrarium statuit. Quodsi cum non usu concurrat109 praescriptio acquisitiva tertiae personae aut usu­ capio libertatis Ordinarii legitimis conditionibus vestita, ex ipsa iuris ecclesiastici dispositione ius patronatus etiam in patrono 147 S. C. C. in cans. Tyburt. 23 lan. 1838, in ed. Richt. Cone. Trid. p. 454, n, 12. Ita videtur esse intelligendum etiam ius Codicis, quamvis expresse illam limitationem non addat. At ius patronatus mere haereditarium per renuntiationem praesentis patroni penitus cessat, cum hae­ redes ius quaesitum non habeant nisi per mortem eius a quo causam habent, qui renuntiatione facta sine iure patronatus decedit. ,os Aichner, 1. c. § 90; Ruffini, 1. c. § 122, not. 1, de iure civili in Italia vigente. 1W Veteres auctores indiscriminatim ex solo non usu amissionem iuris patronatus repetere non solent; v. g. Leuren., 1. c. P. II, q. 120, n. 6, scribit: «Licet enim ex sola negligentia non praesentandi ius pa­ tronatus de iure communi competens non amittatur, tamen ubi datur formalis praescriptio contrarii status... » Quare ipsorum sententia ab opi­ nione recentiorum canonistarum (cfr. Aichner, 1. c.) vix discrepabat. 372 · titulus iv invito cessat ct in novum patronum transfertur, vel denuo suc­ cedit libera Ordinarii collatio. b) Per extraordinariam provisionem canonicam ex insta causa et sine ullo delicto interveniente a competente Superiore ecclesiastico factam. Huc spectat directa suppressio iuris patro­ natus a Concilio oecumenico, v. g. a Concilio Tridentino Sess. XXV, cap. 9, de ref., vel a Romanis Pontificibus, v. g. ab Innocentio VIII, Adriano VI et Pio VII facta. Item ius patronatus sal­ tem quoad partem principalem exstinguitur, si Romanus Ponti­ fex in perpetuum sibi seu liberae suae collationi reservat be­ neficium patronatum. Multo magis ius patronatus penitus cessat, si R. Pontifex illud revocat aut ipsam ecclesiam vel beneficium perpetuo supprimit (can. cit. § 1, n. 2). c) Per sanctionem poenalem ob crimina in iure expressa. Quae crimina, quibus ipso iure etiam poena amissionis iuris pa­ tronatus in patronos delinquentes statuta est, haec sunt (can. 1470. § 1. n. 6): ■ 1) Apostasia, haeresis, schisma. 2) Attentata simoniaca iuris patronatus translatio a pa­ trono in alios facta. 3) Iniusta usurpatio aut detentio bonorum ac iurium ecclesiae vel beneficii, in quod ius patronatus habetur. 4) Caedes aut mutilatio rectoris, beneficiarii vel alterius clerici ecclesiae patronatae a patrono sive per se sive per alios commissa. Quae poena patronum ita afficit, ut etiam eius hae­ redes de iure patronatus nihil percipiant; ob alia delicta enu­ merata solus patronus reus suo iure privatur. Ut ex enumeratis delictis patroni censeantur ius patrona­ tus amisisse, requiritur et sufficit sententia declaratoria. § Π. De suspensione et derogatione exercitii iuris patronatus 313. Exercitium iuris patronatus, saltem quoad praeroga­ tivam praesentandi, in casu singulari vacationis officii patronali cessare potest, si terminus praesentationi iure communi vel iure speciali determinatus elapsus est. Item saepe in poenam; cfr. canoncs poenales 2391, § 3. 2393. Suspenditur exercit um iuris patronatus quoad omnia sua iura et privilegia in patrono censura aut infamia iuris innodato, post sententiam condemnatoriam aut declaratoriam, quamdiu DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 373 censura vel infamia perdurant. Quare licet ligatus censura vel infamia non amittat ius patronatus, quod ante habuit, tamen eius usu ct exercitio ita privatur, donec fuerit absolutus vel dis­ pensatus, ut praesentatio ab ipso facta non solum sit illicita, sed etiam invalida, quam Episcopus nec potest nec debet admit­ tere, si intercessit sententia condemnatori a aut declaratoria. Quodsi illa sententia non intercesserit standum est canoni 2232, habitis prae oculis can. 2265, 2275, 3°, 2283, 2294. Quodsi Romanus Pontifex ipsum ius patronatus quoad sub­ stantiam abrogare potest, a fortiori competens est ut in casibus particularibus exercitium iuris patronatus per praesentationem tollat sibique liberam collationem officii patronati reservet. Quo in casu exercitio iuris patronatus dicitur derogari. 314. Scliolion. De induito Apostolico praesentandi. Si cui Sedes Apostolica quacumque ratione in concordato aut separalim indultum concesserit praesentandi ad ecclesiam vacantem vel beneficium vacans, non inde intelligitur concessum verum seu plenum ius patronatus, sed exclusis aliis patronorum favo­ ribus merum ius praesentandi, quod strictam debet recipere in­ terpretationem ex tenore indulti (can. 141)110. CAPUT XI De institutione corporali seu de tradenda officii vel beneficii possessione (can. 1443 1447) 315. Fontes: Cfr. supra, cap. 1 huius tit.; Deer. Greg. IX, 1. III, tit. 7, 4e instil.; Decret. Bonifacii VÏII, 1. Ill, tit. 6, eod.; Conc. Trid. Sess. VH, cap. 13, Sess. XXV, cap. 9, de ref.; Act. S. S., III, p. 65 sq., 86. Scriptores: Comment, iur. Decret, in h. t. 7; Garcia, De benef. P. X, cap. 4; Leuren., For. benefic. P. II, q., 169 sq., 789 sq.; Archiv. f. k. K. 58, pag. 459 sq., t. 61, p. 285, 313 sq.; Ferveres, Inst. II, 455 sq. 1. De necessitate institutionis corporalis. Licet electus post con­ firmationem, postulatus post admissionem, praesentatus post in01, Cappello, Diritti e privilegii tolerati o concessi ai governi civili. De regio patronatu in Hispania, cfr. Ferreres, Inst. II. 454 sq. 374 TITULUS IV stitutionem collativam, collatatius post acceptatam liberam cuilationem obtineat quidem ius in re una cum actione in rem, in actualem autem possessionem ollicii vel dignitatis, saltem mi­ noris, ordinarie nequaquam per apprehensionem propria auctoritate factam, sed per introductionem a competente Superiore ecclesiastico peractam immitti debet 1 (can. 1-143). Quodsi cle­ ricus, obtenta institutione collativa tituli, absque ulla institutione corporali possessionem officii sibi colluti et etiam de facto va­ cantis propria auctoritate contra praxim receptam capiat, a Su­ periore ecclesiastico competente optimo iure condigna poena castigari potest. Similiter in beneficiis maioribus, (piae a R. Pontifice confe­ runtur, nemo potest possessionem apprehendere ante expedi­ tionem Litter. Apost. et antequam ipsae ostendantur iis, qui a iure sunt designati ut legitimitatem tituli examinent et agnos­ cant. 316. Personae, quibus ius introducendi clericum provisum in possessionem competii, nequeunt esse laid, nisi speciale ha­ beant indultum apostolicum. Nam illa institutio corporalis est officium quoddam spirituale. Hinc laici ne in temporalia quidem officii ecclesiastici clericum provisum introducere possunt2. In beneficiis non consislorialibus missio in possessionem, seu insti­ tutio corporalis, ad loci Ordinarium spectat, qui ad id alium ec­ clesiasticum virum delegare potest (can. 1443, § 2). Iure Decretalium institutio corporalis in minora officia et dignitates minores inter iura et officia Archidiaconi recenseba­ tur \ Qua ordinatione Episcopus a concedenda institutione cor­ porali non fuit exclusus. Cfr. cap. 28, de praeb. III, 4, in Sext. Postquam Archidiaconi cessarunt esse Praelati vera et ordinaria iurisdictione praediti, ius ad institutionem corporalem conce­ dendam translatum est ut plurimum in Vicarios generales, vel in alios clericos ab Episcopo sive generaliter sive specialiter de­ putatos, velut in Vicarios foraneos4. Si iure praecedenti in officiis inferioribus ab ipsa Sede Apo» Cfr. Leuren.. 1. c. P. II. q. 798 sq.: Schmalzgr., h. t. 7, n. 62 sq.; Arch. f. k. K. t. VII, p. 130. § 13. 2 Cfr. Leuren.. 1. c. q. 806; Schmalzgr.. h. t. 7, n. 53, 57, 58. 3 Cap. 7, § 5, X. de off. archid. I, 23. Leuren.. 1. c. q. 817. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS slolica collutis, ius introducendi clericum provisum dari de iure (licebatur alicui Praelato vel Vicario generali Episcopi vel ca­ nonico seniori vel etiam duobus canonicis antiquioribus \ haec dispositio in iure Codicis non continetur; quare etiam in iis ca­ sibus institutio corporalis ad Ordinarium loci pertinet, nisi alitor in rescripto disponatur. Inter conditiones requisitas ad institutionem corporalem, ar­ gumento deducto ex can. 151, imprimis recensenda est citatio il­ lius, qui amisso titulo nihilominus actu retinet officium, nisi no­ torium sit possessori officii nullum ius retinendi competere, aut contra possessorem, iam ante collationem citatum, praevia cog­ nitione iud.ciali fuisset sententia lata °. Ex parte illius (pii corporaliter instituendus est, requiritur ut emiserit fidei professionem, si agatur de beneficiis pro quibus haec fidei professio praescripta sit (can. 1443, iunct. can. 1406). Porro possessio officii capi potest sive personaliter per cle­ ricum provisum sive per procuratorem speciali mandato muni­ tam (can. 1445). Qui procurator etiam laicus esse potest7. Iure communi certum quoddam tempus ad capiendam pos­ sessionem non est praescriptum, sed ab Ordinario praefiniri de­ bet; quo praefinito et inutiliter praeterlapso, Ordinarius, nisi iuslum obstiterit impedimentum, beneficium vacare declaret (Cfr. can. 1444, § 2). At certe tempore litis pendentis aut pen­ dente appellatione cum effectu suspensido, institutio corporalis fieri nequitF. Denique possessio capiatur gratis et absque simonia ·. Non paucae formalitates in institutione corporali servandae, iure particulari, non iure communi, sunt praescriptae aut legi­ tima consuetudine receptae: ratio igitur habenda est consuetu­ dinum particularium 10, ad quas ipse Codex provocat can. 1444. 5 Sanli, h. 1. 7, n. 27. e Vide Leuren., t. c. q. 809. Cfr. de nullitate captae possessionis: Aichner, 1. c. § 85, p. 294; Ferraris, 1. c. v. Canonicus, art. 2, n. 15 sq. ■ Leuren., 1. c. q. 810. Ita in Hispania Episcopi residentiales generalim per procuratorem capiunt possessionem et postea ingressum sol­ lemnem faciunt in dioecesim. Ferreres, Inst. II. 432. * Leuren., 1. c. q. 811. * Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 14, de ref.; Ferraris, I. c. n. 32 sq. ” Leuren., 1. c. q. 804, 818; Schmalzgr., h. t. 7, n. 52; Sanli, h. t. 7, n. 27; De Meester, Iur. can. comp. 1· HI. η. 1418, de consuetudine prae­ cedenti in Belgio et ex novis Statutis Brug. 37« TITULUS IV Λ ritu scii forinalilatibus legitime constituas Ordinarius ex iusta causa dispensare potest; dispensatio autem expresse et in scrip lis danda est; qiro in casu haec dispensatio locum tenet posses­ sionis (can. 1-14-1. §1), 317. Effectu» institutionis corporalis sunt: I. I t non solum acquiratur possessio iurium spiritualium, sed etiam temporalium ollicii ecclesiastici “. Quare clericus pro­ visus a die captae possessionis, non unica, fructus novi ollicii, sibi concessi, facit suos II. Post obtentam pacificam et utilem possessionem novi of­ ficii ipso iure uaral officium incompatibile a clerico proviso an­ tea possessum 1 ; quodsi prius relinere praesumpserit utroque privatur ipso iure (can. 2396). III. Praeterea post captam possessionem clericus institutus fruitur omnibus illis iuribus. quae general'm oriuntur ex titulo possessionis et proprietatis, ita v. g. possessio dat fundamentum *initium et praescriptionis. H IV. Specialim vero, si clericus qui beneficium possidet. pro­ baverit sc in eiusdem beneficii possessione pacifice per integrum triennium bona fide fuisse, etsi forte ex titulo invalido, dummo­ do absit simonia. beneficium ex legitima praescriptione obtinet (canon 1146). Quae (Lodicis praescriptio suum habet fundamen­ tum in antiqua regula 36 Cancellariae Apostolicae u. Quae bona fides evidenter non habetur in intruso; sed supponit ordinarium actum collationis, etsi forte invalide positum. Pariter in favorem possessionis can. 1447 statuitur: «Qui beneficium postulat ab alio possessum, quod certo modo vacare contendat, debet in supplici libello expr more nomen possesso­ ris. tempus possessionis et causam specialem ex qua constet nui” Schmalzgr., h. t. 7, n. 56, 57, 58; concord, atistriac. (a. 1855), art.27. >’ Santi, h. t. 7, n. 29; Arch. Γ. k. K. t. VIII. p. 130, 8 15. ” Cfr. Santi, h. t. 7, n. 32, de stylo Datariae a iure communi aliquantisper recedente et de nova praxi in Italia. 14 Riganti, 1. c. Beg. 35, 36, Cane. Apost.; Leuren., I. c. q. 827 sq. Qua canonis dispositione manet antiquata disputatio, quae circa re«. 36 Cane. Apost. adfuit, utrum triennalis possessio vere daret titulum, an so­ lam securitatem contra querelas et actiones tertiae personae: quae ta­ men favorabilis decisio Codicis non datur nisi quando existit bona fides quam ex communiore sententia non requirebat favor memoratae regu­ lae 36. Cfr. Leuren., I. c. et q. 857, 858; D’Annibale, Sumin. P. Ill, η. 48 sq.; Zitelli, Appar. iur. eccl. p. 21 sq. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 377 Ium possessori in eo beneficio ius competere; beneficium autem postulanti conferri non potest, nisi prius causa in petitorio fue­ rit ad nonnam iuris definita ». Scholion. De inHtilutione aiilorizaibili. Verbum illud insiilulionis aiilorizabilis occurri! in summario cap. 1. X. de off. ar­ chill. 1,23., ubi sensus capilis hisce verbis enuntiatur: Archidiaconus sine mandato Episcopi non committit rurant animarum, id est non habet institutionem autorizabilem tr‘. Item Glossa in K. I. 1, in Sext. v. lieneficium docet: Dicendum quod triplr.r esi institutio. Quaedam esi tituli collativa, (dia est aulorizabilis quoad commissionem curae, animarum, (dia esi institutio realis et acliialis, (ρκη1 oocalur innrstHura oel inductio in possessionem realc.m el corporalem. Quae distinctiones (d terminologiae deinde passim a canonistis sunt receptae JG, atque procul dubio inslitulio aiilorizabilis potest denotant actum vere distinctum ab insti­ tutione collativa IT. Quamvis enim Arch diaconi paulatim etiam obtinerent potestatem concedendi curam animarum, tamen an­ tiquo iure Decretalium (cfr. cil. cap. 4. X. de off. archid. I, 23) huiusmodi potestate carebant IH. Quare sapienti consifo Syno­ dus Trident i na, quoad rem ad antiquiorem illam distinctionem Illa tamen distinctio institutionis aiilorizabilis ab institutione col­ lativa, quam insinuat summarium, in ipso textu cit. cap. 4 nullum habet fundamentum, et ab Innocentio IV., uno ex antiquissimis commentato­ ribus Decretalium (iregorii IX, neque in comment, ad cit. cap, 4, neque tit. 7, de inst. ulla ratione commemoratur, sed Archidiacono simpliciter negatur ius conferendi ecclesias (curatas) vel praebendas, nisi hoc ha­ beat tanquam vicarius ex consuetudine vel privilegio sive auctoritate ge­ nerali vel speciali Episcopi. Hinc etiam Goffredos de Trano, Summa h. t. 7, n. 1, et llosliensis, Summa h. t. n. 1, 2, 3, tantum duplicem distin­ guunt institutionem, sc. collativam tituli sio cesset, in priore casu habetur amissio officii de iure, in dtero casu, in quo titulus a beneficiar.o non aufertur, tantum le facto existit amissio officii ecclesiastici. Manifestum autem st hoc loco potissimum de amissione tituli offici esse disseren­ dum. Quae amissio tituli officii, attento can. 183. fit0: * S' » Garcia, 1. c. P. XI; Leuren., 1. c. P. III, q. q. 1 sq.; Devoti, Instit. nnonic. 1. I, tit. 7, quibus modis potestas iurisdictionis et ecclesiastica officia amittantur; Sanguined, Inst. iur. eccl. n. 321. 388 TITULUS IV I. Per mortem naturalem 10. II. Per liberam cessionem beneficiarii, quae (uni in renun­ tiatione 11 tum in permutatione 12 tum in translatione13 locum habere potest. III. Per coactam sive necessariam 14 vacationem a) ex sola legis dispositione, etiam invito vel saltem non consentiente be­ neficiario, statutam, aut propter factum non criminosum absque ulla sanctione poenali, aut propter factum criminosum benefi­ ciarii in poenam vindicativam ipso facto incurrendam; b) ex mandato particulari competentis Superioris ecclesias­ tici, aut per sententiam condemnatoriam ob grave delictum a beneficiario patratum, cui lex ecclesiastica expresse poenam privationis beneficii ministerio indicis infligendam constituit, aut per remotionem canonicam ex causa insta etiam sine ulla culpa beneficiarii peractam. IV. Lapsu temporis praefiniti, si agatur de officio ad tempus concesso, quod in beneficiis non verificatur ,5. 10 S. C. C. in caus. Favent. 28 Aug. 1841, in ed. Richt. Cone. Trid. p. 39 n. 21, ubi S. C. C. concessit novam provisionem beneficii ad instar vacationis per obitum, cum beneficiarius per 24 annos a loco residentiae abfuisset nec undique quaesitus potuisset reperiri; Leuren., 1. c. P. Ill, q. 3 sq., 26 sq., 34, 35; Schmalzgr., 1. III, t. 8, n. 3, 4. Quae de morte naturali valent, nequaquam arbitrarie ad casus analogos mortis civilis, v. g. ad captivitatem Episcopi vel beneficiarii, deportationem, damnatio­ nem ad carcerem vel triremes sunt extendenda, quasi ipso iure in his casibus beneficia vacent. n Decretales, lib. I. t. 9, de renunt.; Leuren., 1. c. q. 234 sq. 12 Ibid. Lib. Ill, t. 19, de permut. rer.; Leuren., 1. c. q. 815 sq. 13 Ibid. lib. I, t. 7, de transi. Episc.; Leuren., 1. c. q. 149 sq.; Hinschius, 1. c. t. III, p. 264. 14 Cfr. Leuren., P. III, q. 26 sq., 161 sq. 13 Duratio temporanea officii verificatur in examinatoribus synoifalibus et parochis consultoribus (can. 387), in consultoribus dioecesanis (can. 426) et in Superioribus religiosis localibus ac frequenter etiam in aliis Superioribus religiosis maioribus. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 389 CAPUT XIII De renuntiatione seu dimissione officiorum et beneficiorum 323. Fontes: Decret. Grat. C. VII, q. 1, 2, C. XVII, q. 1, C. XXI, q. 2. — Cpl. 1, Π, IV, 1. I, t. 5, de ren.; cpl. Ill, V, eod. 1. t. 7, resp. 8. — Decretal. Greg. LX, 1.1, tit. 9, de ren.; Decretal. Bonif. VIII, 1. I, t. 7, de ren. Const. Clem. V, 1. I, t. 4, de ren.; Lib. Sept. 1. I, t. 14, de resignationibus et per­ mutationibus; Pii V Const. Quanta Ecclesiae 1 Apr. 1568, Const. Cogit nos 13 Mart. 1569; Greg. XIII Const. Humanum genus 5 Ian. 1584; Benedict. XIV Const. Ecclesiastica 25 lun. 1746. — Act. S. Sed., I, p. 234, 568, IV, p. 601, XI, p. 443, 446, XIII, p. 501 sq.; Reg. Cane. Apost. 19, 45. Scriptores: Comment, iur. Decretal, h. t. — S. Raymund., Summa lib. Ill, t. 27 § 4; Devoti, Instit. can. 1. I, tit. 7, sect. 1, de renunt.; loan. Xndreae, De renuntiat, benef.; Parisius, De resignat, benef.; Garcia, De benef. eccles. P. XI, cap. 3; Leuren., 1. c. P. Ill, q. 234 sq.; D'Avezan, De renunt.; Riganti, 1. c. Reg. 19, 45, Cane. Apost.; Analect. iur. pontif., Traité des résignations (a. 1857) p. 1486 sq.; Gillmann, Die Resignation (1er Benefizien in Arch. f. k. K. t. 80, p. 50 sq. — Thomassin., 1. c. P. 11,1.2, cap. 50 sq.; Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 16, n. 1 sq.; Phillips, 1. c. t. VII, § 436; Blat, Comm. Cod., II, nn. 128 et sqs.; Chelodi, De personis, nn. 146 et sqs.; De Meester, Compendium i. c., I, on. 423 et sqs.; Maroto, Institutiones i. c., I, nn. 678 et sq.; Matth. C. a Coronata, Institutiones i. c., I, nn. 255 et sqs.; Ojetli, Comm, in Cod. i. c., IV; Vermeersch-Creusen, Epit. i. c., I, nn. 301 sq. Praenotiones 324. I. Definitio. Renuntiatio est libera dimissio proprii of­ ficii seu beneficii ecclesiastici ex iusta causa et cum acceptatione competentis Superioris ecclesiastici legitime facta3. II. Divisio. Renuntiatio officii ecclesiastici dividitur in ex­ pressum et tacitam et praesumptam. 1 Riganti, 1. c. Reg. 45 Cane. Apost. n. 1, 21, 39, ubi notat quod non raro renuntiatio et resignatio promiscue adhibentur; at v. g. in Dataria Apostolica renuntiatio potius designat cessionem puram et simplicem. resignatio vero dimissionem beneficii in alterius favorem; immo etiam subtilius ibidem distinguitur: Dimissio, qua quis suum beneficium sim­ pliciter deserit eique nuntium mittit; renuntiatio strictiore sensu, qua quis beneficio obtento cedit post expeditas Bullas Aposlolicas, sed ante captam possessionem; cessio iuris, qua fit renuntiatio, v. g. coadiutoriae collalae cum iure successionis vel beneficii nondum possessi. Cfr. quo­ que Gillmann, 1. c. in font. p. 50 sq. 390 TITULUS IV a) Expressa dicitur illa, qua voluntas officium ecclesiasti­ cum dimittendi disertis verbis vel scripto, personaliter vel per procuratorem cum mandato speciali iuxta formam a iure prae­ scriptam legitime declaratur2. b) Tacita vero vel praesumpta est factum liberum et con­ cludens. quod aut natura sua aut saltem ex interpretatione et statuto iuris dimissionem vel privationem officii ecclesiastici habet adnexam. c) Renuntiatio expressa denuo subdividitur in conditionalem et in absolutam, sive puram vel simplicem. Illa fit cum con­ ditione vel cum modo vel pacto atque quadruplici ratione exer­ cetur. sc. in favorem tertiae personae, aut cum reservatione pen­ sionis constitutae in beneficio resignato vel persona, cui fit resignatio, aut reservato regressu, ingressu vel accessu, aut ex cau­ sa permutationis3. Altera fit sine conditione vel modo vel pac­ to, ita ut beneficium resignatum tanquam vacans cuilibet legi­ time concedi possit. III. Notae historicae. Cum renuntiatio officii ecclesiastici sil modus quidam extraordinarius amittendi iurisdictionem eccle­ siasticam ’. primis saeculis pauca reperiuntur renuntiationis exempla . Quemadmodum enim potestas iurisdictionis uno codemque tempore cum potestate ordinis fuit collata, ita officium ecclesiasticum cum ordinatione susceptum non facile per re­ nuntiationem ab ordine fuit separatum. Nihilominus antiquissimae non desunt renuntiationes etiam Episcoporum. V. g. Gregorius Nazianzenus. dimissa dioecesi hu­ cusque retenta, ad sedem Constantinopolitanam translatus est, quam postea, per renuntiationem a Synodo Constantinopolitanal, a. 381 acceptatam, dimisit®. In Concilio Ephesino (a. 431) re* Schmalzgr., 1. c. n. 2, 3; Pirhing, 1. c. n. 2 sq.; Leuren, 1. c. q. 235; Gillmann, 1. c. p. 53 sq. 3 Schmalzgr, 1. I, tit. 9, n. 3. * A libera dimissione officii ecclesiastici iam primis saeculis probe fuit distinctus arbitrarius discessus a statu clericali et reditus ad vitam laicalem. Cfr. c. 7, Cone. Chalced. (a. 451) iunct. Ilefele, 1. c. t. II. p. 511 sq.; c. 7. Cone. Andegav. (a. 453); c. 5, Cone. Turon. I, (a. 461); c. 6, Cone. 1'olet. (a. 638); c. 24, Cone. Francofort. (a. 794); c. 8. Cone. Rem. (a. 1049); cap. 1, 3. X. de apost. V, 9. 5 Cfr. c. 6, Cone. Caesaraug. (a. 380). 4 Hefele. 1. c. t. II. p. 8; Gillmann. I. c. p. 66 sq. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 391 signatio Eustathii, Episcopi Altaliensis in Pamphilia, comme­ moratur. Quam renuntiationem ipsa quoque Synodus Ephesina ratam habuit, cum Eustatliio petenti speciales honores et prae­ rogativas permitteret nonnullis limitationibus adiectis7. In Ecclesia quoque latina S. Augustinus renuntiationem ob instas causas omnino licitam habuit. In eadem opinione fuit S. Greg. M., quod Episcopus ob impotentiam physicam resignare possit5. Romanus Pontifex ut primis saeculis immediate Episcopos non promovit, ita etiam sibi non reservaverat acceptationem resignationis Episcoporum. Quare Episcopi provinciae ecclesiasti­ cae, (pii cum Metropolita novos Episcopos elegerunt et consecra­ runt, resignationem quoque factam tacite ratam habuerunt. Ete­ nim nova provisio canonica non fuit permissa, nisi sedes episco­ palis vacaret °. Praeterea iam ex ipsa natura rei resignationes magistratuum ecclesiasticorum privato arbitrio non potuerunt relinqui. Postquam autem iam Rusticus Narbonensis suam intentio­ nem resignandi cum S. Leone M. a. 458 communicavit, saeculo nono prima vice expressis verbis a loanne VIII, ad resignatio­ nem Episcoporum faciendam, expetitur licentia Sedis Apostoli­ cae. Quibus exemplis postea 10 alia accesserunt, ut patet ex Gra­ tiano eiusque doctrina saeculo duodecimo tradita. Cfr. C. VII, q. 1 “. Denique Alexander III et Innoçentius III praxim iam recep­ tam approbarunt. Quorum Decretales cum aliis decisionibus Rom. Pontificum in compilationes authenticas translatae consti­ tuebant fundamentum iuris communis de renuntiatione officiorum ecclesiasticorum, quod cit. Reg. Cane. Apost.12, cit. Const. Pii V. Gregor. XIII, Benedict. XIV contra abusus defensum at• Ilefele, 1. c. p. 211 sq. 8 Cfr. c. 13, 14, C. VII, q. 1; Thomassin., 1. c.; Gillmann, I. c. p. 67 sq. 72 sq. 9 Ilefele, 1. c.; Gillmann, 1. c. 19 Thomassin., 1. c. cap. 54; Gillmann, 1. cs. p. 523 sq., >30 sq. T homassin 11 Cfr. de origine renuntiationum in favorem tertii l.c. cap. 61, n. 1 sq.; Riganti, 1. c. Reg. 45, Cane. Apost. n. 1 sq. « Riganti, 1. c. Reg. 19, Cane. Apost. n. 1 sq. de origine Regulae . TITULUS IV que explicatum et ampliatum est. Codex retinuit quoad substan­ tiam ius praecedens. Art. 1. De subiecto renuntiationis 325. Omnes beneficiarii vel magistratus ecclesiastici sive in maioribus sive in minoribus officiis ecclesiasticis constituti, dum­ modo ius quaesitum in iisdem habeant, sunt subiecla habilia ad renuntiationem ex iusta causa rite faciendam 3, nisi specialiter in iure prohibeantur (can. 184). II. Prohibentur a renuntiatione valide facienda: a) Furiosi et mente capti, quia carent indicio et libero con­ sensu; ipsorum igitur renuntiatio est nulla et irrita, atque si ad sanitatem redierint, nisi aliud obstet, beneficium suum repete­ re valent. b) Clerici in sacris constituti, qui non habent unde vivant, etiamsi ad beneficia illa non fuissent ordinati (can. 1484), ubi minus clare apparet nullitas renuntiationis, quam sancivit Pius V u. c) Criminosi, qui aut ipso iure aut per sententiam condemnatoriam iudicis ecclesiastici suis officiis privati fuerunt ’5; item inlrusi et omnes illi, qui nullum iam ius sive titulum in beneficio habent. d) Novitii, qui religionem sunt ingressi, durante novitiatu suis beneficiis nequeunt valide renuntiare (can. 568);G. e) Clerici minores, cum ex can. 89 in exercitio suorum iuriurn potestati parentum vel tutorum obnoxii maneant, nec ia hac materia exceptio a iure facta sit, non possunt suis benefi­ ciis renuntiare nisi cum illa dependentia 13 Cap. 1, h. t. I, 7, in Sext.; Schmalzgr., 1. c. n. 12 sq.; Leuren., 1. c. q. 310 sq.; Pirhing, 1. c. n. 18 sq.; Gillmann, 1. c. p. 346 sq. 14 Pii V Const. Quanta Ecclesiae 1 Apr. 1568. 15 S. C. C. 24 Apr. 1880, in Act. S. Sed., XIII, p. 501 sq. Inde non leviter immutata disciplina praecedens. Cfr. Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 16, de reg. iunct. Pii IX decret. 1 Aug. 1862, (Seniis, De­ cretal. Clem. P. VIII. p. 89), et Act. S. Sed., XI, p. 438 sq., XII, p. 519 sq., 577 sq.; Fagnan., in cap. 23. 1. Ill, t. 31, de regular, n. 19; Biederlack, in Act. theol. Oenip. t. VI, p. 440; Schmalzgr., 1. c. n. 15. · 17 Iure praecedenti non poterant impuberes: sed minores puberes poterant; at graviter laesi habebant beneficium restitutionis in integrum. DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS Ari. 2. 393 De obiecto renuntiationis 326. Obiectum renuntiationis possunt esse omnia officia sive beneficia ecclesiastica cuiuscumque generis et qualitatis, nisi re­ nuntiatio illorum speciali iure sit prohibita. Quare benefica cu­ rata el simplicia, maiora et minora, collaliua, electiva, patrona­ tu, etiam exempta vel Romano Pontifici reservata renuntiari pos­ sunt, dummodo iura quaesita non laedantur II. Prohibetur autem valida resignatio: a) Beneficii litigiosi, de quo lis iam mota est. lite penden­ te, in favorem tertii, propter generale principium ut lite pen­ dente nihil innovetur; sed non prohibetur si fiat in favorem par­ tis collitigantis (can. 1486) b) Beneficii illius, ad cuius titulum clericus resignans fue­ rat promotus ad ordines; quae omnino irrita est, nisi verificentur duae conditiones, ut fiat expressa mentio quod resignans il­ lius titulo promotus fuit, et de consensu Ordinarii alius legitimus titulus substituatur (can. 1485). c) Beneficii, quo quis ob crimen vel aliam causam ipso iure privatus est, neque ulla ratione huiusmodi renuntiatio dicenda est valida, si fiat ante sententiam declaratoriam privationis ipso iure statutae; nam talis beneficiarius titulum sive proprietatem beneficii iam amisit; renuntiatio autem solummodo fieri potest de proprio beneficio. Quodsi quis suo beneficio non est privatus ipso iure, sed per sententiam condemnatoriain est privandus, certe ante litem motam valide renuntiare potest; etenim quamdiu sententia condcmnatoria lata non est, beneficium vere ipsi proprium est20. Cfr.cap. 2, X. de aet. et qualit. I, 14; cap. 3, de iud. II, 1, in Sext.; Leuren. 1. c. P. III, q. 324; Schmalzgr., 1. c. n. 14. 15 Schmalzgr., 1. c. n. 6 sq.; Leuren., 1. c. q. 279 sq.; Pirhing, 1. c. n. 12 sq.; Parisius, 1. c 1. II, q. 2, n. 1 sq.; Gillmann, 1. c. p. 55 sq.; Hinschius, ]. c. p. 269 sq. J’ Cfr. cap. 2, ut lite pend. II. 8, in Sext.; Leuren., ]. c. q. 308. 21 Cfr. Schmalzgr., 1. c. n. 9, 19; Leuren., 1. c. q. 310 sq.; Garcia, 1. c, P. II, cap. 3, n. 124; Gillmann, 1. e. p. 78 sq.; Act. S. Sed., XIII, p. •ïOI sq. 394 DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS Art. 3. Λ Kill * De causis renuntiationis 327. I. Generatim absque legitima causa renuntiatio cuius­ cumque officii ecclesiastici fieri non potest (can. 184, 189, § 1). Nam arbitraria libertas resignandi cederet in maximum detri­ mentum Ecclesiae et animarum atque summam induceret per­ turbationem. Porro si nemo invitus sine causa legitima suo be­ neficio, ipsi in perpetuum concesso, est privandus, etiam libera dimissio illius beneficii sine iusta causa fieri non debet. Praeterea eo gravior requiritur causa ad renuntiationem, quo altius et gravius est officium ecclesiasticum, et quo firmius intercedit vinculum inter officium ct beneficiarium21. II. Speciatim in iure Decretalium sex enumerabantur cau­ sae tanquam exempla, non exclusis aliis causis ex necessitate vel utilitate Ecclesiae petitis, propter quas Episcopus, saltem con­ firmatus, a Romano Pontifice licentiam dimittendi officium epi­ scopale petere valebat vel etiam debebat, sc. conscientia crimi­ nis, debilitas corporis, defectus scientiae, malitia plebis, grave scandalum populi, irregularitas22. III. Causae, quae sufficiunt ad resignationem dignitatis episcopalis, a fortiori in resignandis inferioribus dignitatibus vel officiis ecclesiasticis sunt legitimae; nam vinculum spirituale in­ ter illos inferiores beneficiarios et officia ecclesiastica ab ipsis obtenta minus est arctum quam in Episcopis. Quare erant com­ plures aliae causae etiam leviores, ob quas resignationes infe­ riorum beneficiariorum in Curia Romana pro perfectiore ·- potestate Romani Pontificis admittebantur. Episcopi vero aliique Praelati ecclesiastici, qui facultate acceptandi renuntiationes pol­ lent. easdem nonnisi propter causas in Pii V Const. Quanta Ec­ clesiae, 1° Apr. 1568, recensitas admittere potuerunt, nisi specia­ libus privilegiis vel legitima consuetudine fuisset emollitus ill· rigor21. Quod ius praecedens potest tutam normam praebere; 21 Sehmaizgr., t. c. n. 28 sq.; Pirhing, I. c. n. 39 sq.; Leuren.. 1. c. 399 sq. 22 Cap. 10. X. h. t. 9; cap. 18, X. de regular. Ill, 31 ; Pirhing, h. I. η. 39 sq., 50 sq. 23 Pirhing, 1. c. n. 54 sq.; Hinschius. I. c. p. 271 sq. TITULUS IV 395 sed causae renuntiationis iure Codicis non determinantur in par­ ticulari *. Art. 4 De forma renuntiationis 328. Renuntiatio, ut sit legitima, debet esse: I. Libera, non vi metuve gravi et iniusto vel dolo extorta, vel ex errore substantiali facta; secus est ipso iure irrita (can. 185). Si vero dolus induxerit errorem accidentalem de circum­ stantia, renuntiatio ipso iure irrita non est. Multo minus metus iuste incussus renuntiationem efficit irritam vel rescindibilem. Cfr. S. C. C. 24 Apr. 1880, in causa resignation's factae ex me­ tu ad vitandas iustas poenas canonicas proprii delicti' Act. S. Sed., XIII, p. 501 sq. II. Pura, i. c. absque simonia; secus, renuntiatio ipso iure nulla est, etiamsi iuramento fuisset confirmata (can. 185). Ad vitandum vero illud periculum simoniae et ad tollendas pac­ tiones simoniacas, Romani Pontifices praxim resignationum conditionalariun in favorem tertiae personae approbarunt et non obstantibus exceptionibus retinuerunt; efficacius vero Codex pro­ vidit per hoc quod a solo R. Pontifice possit resignatio conditionata approbari. Salva manet illa renuntiatio conditionata pa­ rochi, de qua cavet can. 2150, § 3; quae tamen non est conditionata cum conditione suspensiva, ut apparet ex can. 2155. III. Ut valida sit, debet fieri aut scripto aut coram duobus testibus expressis verbis significata. Et scripta renuntiatio aut authenticum instrumentum de renuntiatione coram testibus fac­ ta in Curia est deponendum (can. 186). Quod cum iure praece­ denti non esset praescriptum, iam tamen servabatur ex stylo in Curia Romana et in Curiis episcopalibus iamdiu introducto. IV. Data personaliter aut per procuratorem speciali man­ dato munitum nec tempore legitimo revocatum (can. 186). 329. Renuntiatio tacita. Praeter renuntiationem expressam ex libera voluntate beneficiarii factam, ius in certis factis agnos­ cit contineri tacitam renuntiationem, quam ipsum ius admittit 11 Ex natura rei, quo altius et magis necessarium est officium potioresque qualitates requirit in persona, quae ipso fungi debet, eo graviores causae sunt requirendae. 396 UE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS et sancit tanquam sequelam iuridicam illius facti, quin opus sit ulla declaratione. Facta illa enumerantur can. 188 sequentia: 1°) Si clericus professionem religiosam emiserit, vacant ipso facto per tacitam renuntiationem officia ab ipso possessa; beneficia vero, si sint paroecialia, vacant post annum ab emissa qualibet professione religiosa sollemni vel simplici, perpetua aut temporanea, cetera post triennium (can. 584). 2°) Si provisus de beneficio seu officio illud adire negle­ xerit intra tempus utile iure statutum vel, deficiente iure, ab Ordinario determinatum. 3Ù) Si aliud officium seu beneficium ecclesiasticum cum priore incompatibile acceptaverit et eiusdem pacificam posses­ sionem obtinuerit. Si a fide catholica publice defecerit. Si matrimonium, etiam civile tantum, ut aiunt, contraxerit. 6°) Si contra praescriptum can. 141, § 1. militiae saecu­ lari nomen sponte dederit. 7°) Si clericus habitum ecclesiasticum propria auctoritate sine iusta causa deposuerit, nec illum, ab Ordinario monitus, in­ tra mensem a monitione recepta resumpserit. 8°) Si residentium, qua tenetur, illegitime deseruerit et receptae Ordinarii monitioni, legitimo impedimento non deten­ tus. intra congruum tempus ab Ordinario praefinitum, nec pa­ ruerit nec responderit. . 3 330. Scholion. De obligatione publicandi renuntiationem be­ neficii imposita per Const. Gregorii XIII, Humano vix iudicio 5 ian. 1584. et Const. Benedicti XIV, Ecclesiastica 15 iun. 1746. Codex penitus silet ideoque illa obligatio censenda est abrogata. Cfr. Leuren, 1. c. q. 758 sq.; Pirhing, 1. c. n. 103 sq. Art. 5. De admissione renuntiationis 331. I. Vera renuntiatio officii ecclesiastici, ut licite et va­ lide fiat, generatim a competente Superiore ecclesiastico est ac­ ceptanda, nisi aut cx natura officii aut iure speciali acceptatione non egeat (Cfr. can. 187. § 1). Nani sine auctoritate Superioris TITULUS IV 397 nemo ‘ad officium in Ecclesia assumi potest; ergo eadem aucto­ ritas interveniat necessc est in dimissione officii ecclesiastici. Im­ ino renuntiatio officiorum ecclesiasticorum, propria auctoritate et sine licentia competentis Superioris facta, tanquam corruptela habenda est ideoque etiam per consuetudinem huiusmodi per­ versa praxis introduci non potest. Quare nulla et irrita est resignatio facta ex privato arbitrio vel in manus alicuius laici, etiamsi iste forte patronus sit vel regia dignitate praefulgeat, et qui in manus laici resignationem facere praesumpserit ipso facto est suspensus a divinis (can. 2400). Quin immo, ad valorem absolutae renuntiationis non requiritur consensus patroni23. Generatim vero is Superior ecclesiasticus est competens ad renun­ tiationem admittendam, a quo clericus beneficium accepit aut qui eiusdem locum tenet. Quare si officium per confirmationem, admissionem, vel institutionem collatum fuerit, renuntiatio fie­ ri debet Superiori, ad quem de iure ordinario confirmatio vel institutio spectat (can. 187). II. In specie admissio renuntiationis per Romanum Ponti­ ficem quoad omnia beneficia ecclesiastica quocumque loco et tempore certe sufficit; omnino autem requiritur ad valorem resignationis Cardinalium, Patriarcharum, Primatum, Metropo­ litarum, Episcoporum etiam mere titularium, Praelatorum nul­ lius omniumque beneficiariorum exemptorum. Porro resignationes quorumcumque beneficiorum conditiona­ les in favorem tertiae personae aut cum reservatione pensionis aut cum reservatione accessus, ingressus vel regresus, a solo Ro­ mano Pontifice admitti possunt (can. 1486). In aliis beneficiis ecclesiasticis inferioribus renuntiationem admittere valent locorum Ordinarii vel respectivi Praelati ad normam can. 187. III. Renuntiatio competenti Superiori praesentata, ab hoc intra mensem aut admittenda est aut reicienda (can. 189) 20.* 2?i Arch. f. k. K. t. 34, p. 367 sq., ubi falsa sententia Schulte solide refutatur, cui minime Schmalzgr., 1. c. n. 7. et Pirhing, 1. c. n. 86, aliique suffragati sunt; illi enim agunt * de conditional! renuntiatione in favorem tertii vel permutationis causa facta. w‘ Renuntiatio valide acceptari potest, quamvis ea (tenuo iterata non fuerit, etiam post expletum mensem, modo resignatarius renuntia­ tionem factam non revocaverit et revocationem Ordinario non signifi­ caverit. Patet istam revocationem fieri posse etiam post mensem a facta 398 DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS Quae admissio aut reiectio ex natura rei est intimanda seu sig­ nificanda resignatario; post significatam admissionem nego­ tium iuridicum renuntiationis legitime perfectum est; e contra per significationem reiection.s negotium peremptum est. Conse­ quenter renuntians in oflicio debet permanere donec de Supe­ rioris acceptatione certum nuntium acceperit (can. 190, § 2). Renuntiatione acceptata et idcirco legdime perfecta, renun­ tianti non amplius datur poenitentiae locus, ne Superiori videa­ tur illudere; poterit tamen renuntians officium ex alio titulo con­ sequi (can. 191. § 1). At ante acceptationem a Superiore factam, resignans suum actum unilateralem potest revocare, cum res adhuc sit integra2T. Art. 6. — De effectibus renuntiationis 332. I. Primus et praecipuus effectus absolutae renuntiatio­ nis rite admissae et renuntiatario intimatae est ut beneficium le­ gitime resignatum vere vacet. Porro beneficiarius resignans amit­ tit omne ius in oflicio et beneficio dimisso quoad titulum, posses­ sionem, administrationem. perceptionem fructuum; insuper ab­ solvitur ab omnibus obligationibus officio vel beneficio dimisso adnexis. Quare etiam ad dimittendam possessionem, quam de facto retinet, compelli potest, si a beneficio libere resignato re­ cedere nolit, nec ob notorium defectum proprietatis in possess'oncm restituendus est, si illa fuerit spol atus28*. 11. Attento iure Decretalium. Episcopi si loco tantum renun­ tient (et id est quod ordinarie accidit), usum pontificalium cum consensu Ordinarii loci retinent et rogati ab Episcopis ordines maiores et minores conferre aliosque actus ordinis episcopalis exercere, servatis servandis, non prohibentur; at si loco et digni­ tati cedunt, (quod ordinarie fier; solet, si migrant ad vitam reresignatione, si haec nondum acceptata fuerit. Conim. Cod. d. 14 Iui. 1922; A. A. S., XIV, 526. III. 27 Cfr. commentatores ad cap. 12/ Quidum, X. de renunt. I, 9. w Pirhing, h. t. 9, n. 110 sq.; Schmalzgr., 1. c. n. 47; Reiffenslucl, h. t. 9. n. 148; Gillmann, 1. c. q. 665 sq.; at Barbosa, Ius eccl. cap. 15, n. 66 sq., contra communem sententiam tenet saltem possessionem per resignationem perfectam non ipso iure penitus amitti amitti. 399 TITULUS IV ligiosam el monasteria) usum pontificalium amittunt, et ne cum consensu quidem Ordinarii loci ordines sacros licite conferre possunt, sed ex iure antiquo Decretalium cum approbatione Or­ dinarii loci a collatione primae tonsurae et ordinum minorum non fuerunt exclusi20. III. Conditionalis renuntiatio beneficii non consequitur ple­ num effectum neque titulum aut possessionem beneficii resigna­ ti aufert, nisi postquam conditio fuerit impleta. Etenim condi­ tiones renuntiationi appositae solent habere vim conditionum suspensivarum. IV. Episcopi religiosi, dimisso Cardinalatu, Episcopatu, seu quacumque alia dignitate amissa, ad quam extra claustra evecti fuerant, denuo ad religionem redire tenentur, nisi Romanus Pon­ tifex expresse aliter disponat; Cardinalis autem vel Episcopus potest eligere quamlibet religionis domum; sed caret voce acti­ va et passiva (can. 629) 30. CAPUT XIV De permutatione beneficiorum ecclesiasticorum 333. Fontes: Comp. I, II, III, t. 16, t. 13, t. 15, de rer. perm. — De­ cretal. Gregor. IX, 1. Ill, tit. 19, de rerum permut.; Decretal. Bonif. VIII, 1.1Π, I. 10, ead. rubr.; Const. Clem. V, lib. Ill, tit. 5, ead. rubr. — Reg. Cane. Apost. 40, 19, Pii V Const. Quanta Ecclesiae 1 Apr. 1568, § 3, Greg. XIII Const. Humano vix indicio 5 Ian. 1584; Benedict. XIV Const. Eccle­ siastica 25 lun. 1746. Scriptores: Commentatores iur. Decret, in h. t. — Devoti, I. c. sect. 3, de permut.; Chokier, Tract, de permut. benef.; Leuren., 1. c. P. Ill, q, 815 sq.; Garcia, 1. c. P. IX, cap. 4; Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 24; Riganti, 1. c. Reg. 40, Cane. Apost.; Suarez, De virt. et slat, religion, tract. Ill, 1. 4, de simonia cap. 31 sq.; Maith. C. a Coronata, Institutiones, i. c., II, nn. 1020 et sqs.; Vermeersch-Creusen, Epitome i. c., II, nn. 808 et sqs. 35 Gap. 9, 11, X. h. t. 9; cap. 1, X. de ordinatis ab Episc. qui renunt. Ep. I. 13; Pirhing, 1. c. n. 114 sq.; Ferraris, 1. c. v. Episcopus art. 3, n. 69 sq. w Cfr. Benedict. XIII Const. Custodes 7 Mart. 1725; Benedict. XIV. De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 16, n. 4. • · 400 DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS Praenotiones 334. 1. Definitio. Permutatio sive contractus permutationis universim spectatus dicitur omnis contractus bilateralis et non gratuitus, quo aliquid ultro citroque datur; quo sensu v. g. vel ipsam emptionem venditionem complectitur. At sensu stricto est contractus bilateralis1, quo res datur ea lege ut vicissim alia res detur. Permutatio autem officiorum ecclesiasticorum, quae sensu stricto contractus permutationis non est23 , definiri potest: Resignation mutua olliciorum ecclesiasticorum ex conditionala pactione duorum (can. 1487, 1488) beneficiariorum facta, ut alter alterius resignantis officium consequatur 4. II. Divisio. Quare unica est species permutationis, sc. .simplex sive bilateralis; permutatio autem triangularis et quadran­ gularis verae permutationes non sunt, sed potius resignation^ in favorem tertii, quae sine licentia Romani Pontificis fieri non possunt5. III. Notae historicae. Permutationes olliciorum ecclesiastico­ rum, quae a resignationibus proprie dictis distinguuntur, pri­ mis saeculis non occurrunt. Quae praxis immutata esi. postquam 1 Cfr. de iure Romano: Schmalzgr., 1. c. n. 2 sq.; Arndts-Serafini, Lehrb. d. Pandekt. § 308; Vering, Geschichte u. Pand. p. 390, de iure autem moderno, quo solo consensu permutatio perfici solet: Cod. civ. Ital. art. 1549 sq.; cod. civ. Gall. art. 1702 sq.; Holtzendorff, Rechtslex. v. Tausch. - Schmalzgr., h. t. 19, n. 40. iunct. n. 63, 64. 3 Pirhing, h. t. 19, n. 13; Devoti, 1. c. § 16; Leuren., 1. c. q. 815; quibus Ph. Hergenroether-Hollweck, Gillmann aliique consentiunt; aliter Saegmueller, qui negat permutationem beneficiorum esse resignationem. Cfr. Reg. Cane. Apost. 19, 40. 4 Riganti, 1. c. Reg. 40, Cane. Apost. n. 66; Schmalzgr., 1. c. n. 63, 64, 79; Pirhing, 1. c. n. 18, 21, 22; Suarez, 1. c. cap. 31, n. 9; Zech, De iure rer. eccl. sect. IV, § 311: < Permutatio beneficiorum ecclesiastico­ rum non habet rationem proprie dictae permutationis, cum neuter ex beneficiariis habeat potestatem transferendi beneficium suum in alterum, sed potius personae resignantes sua beneficia transferuntur, eiusdem Episcopi auctoritate, ab uno ad alterum beneficium; non tamen potest Episcopus beneficia ex causa permutationis resignata aliis conferre quam permutare volentibus. Conventio autem beneficiariorum consistit tantum in hoc, quod velint consentire in translationem ab Episcopo faciendam. 5 Schmalzgr., 1. c. n. 72; Leuren, 1. c. q. 815. TITULUS IV 401 vera beneficia cum officiis ecclesiasticis fuerunt coniuncta. Hinc cum clerici coepissent inhiare praebendis pinguioribus et arbi­ trariis pactionibus et permutationibus sibi illas compararent6, Alexander 111, c. 1, Conc. l uron. (a. 1163) permutationem benefi­ ciorum severe prohibuit. Cfr. cap. 8, X. de praeb. III, 5. Qua prohibitione solummodo comprehendebantur arbitrariae permu­ tationes beneficiorum privata auctoritate factae, atque eodem modo cap. 5 (Urban. Ill, a. 1185-1187), cap. 8 (Innoc. Ill, a. 1198), cap. 7 (Innoc. Ill, a. 1203) X. de rer. perm. Ill, 19, sunt explican­ da. Quare quamvis cit. cap. 5, 7, 8, X. h. t. 19, tractatus praevii videantur damnari, tamen iuxta cit. cap. 5, X. h. t. 19, ex causa probata per Episcopum permutatio fu:t permissa. Quae permis­ sio permutationis, rigore iuris temperato, multo magis patet ex cap. unie. h. t. 19, de rer. perm, in Sext. et praesertim in Clem.7. Novis abusibus novis quoque legibus et poenis fuit occur­ rendum. Id imprimis factum est a Paulo II, a. 1464 (cfr. cap. 2, de simon. V, 1, in Extravg. com.) etiam contra simoniacas per­ mutationes8. Postea Pius V suam Const. Quanta Ecclesiae, 1 Apr. 1568. de resignationibus etiam ad permutationes mala fide et fraudulenter factas, non ad alias extendit °. Gregor. XIII, Const. Humano uix indicio 5 lan. 1584, legem de publicatione resignalionis beneficii permutationi quoque beneficiorum applicandam esse decrevit. Quam Gregorii XIII ordinationem Benedictus XIV, in Const. Ecclesiastica 25 lan. 1746, confirmat novisque abusibus ad eam eludendam occurrit. Multiplicatis officiis ecclesiasticis quae ad nutum, conferri possunt, permutatio officiorum ex con­ sensu reciproco partium nunc rarius occurrit. Art. 1. — De subiecto permutationis 335. Uterque beneficiarius ut capax sit tanquam subiectum activum ad permutationem officii faciendam, habere debet ius in officio quod permutare vult. Nam si vel unus ex permutanti­ bus beneficiariis nullum ius in suo officio habeat, etiam nullum * Cfr. c. 9, Conc. Nemaus. (a. 1095). ; Schmalzgr., 1. c. n. 79. ! Cfr. quoque cap. 7, X. h. t. 19, iunct. Schmalzgr., 1. c. n. 43; Reifftnxlael, 1. I, t. 9, n. 86; Hinschius, 1. c. t. III, p. 285, not. 9. ’ Benedict. XIV, De Syn. dioec. 1. ΧΙΠ, cap. 24 η. 8 sq. 2fi 402 Hi»: i I DE Ol THUS ET HENKI ICIIS ECCLESIASTICIS ■us in alterum transferre potest, atque consequenter nulla et irrita est permutatio 10. Neque quidquam prodest, quod benefi­ ciarius permutans sine iure in beneficio id faciat cum approba­ tione competentis Superioris ecclesiastici. Quamvis enim ille Su­ perior in beneficiarios permutantes vere et proprie transferat ti­ tulos officiorum permutatorum, tamen id non facit absolute et libere, sed causa permutationis; ergo cum permutatio sit irrita, Superior non habet voluntatem transferendi titulum officii”. 336. Unusquisque ex beneficiariis permutantibus etiam ca­ pax sit necesse est, cui tanquam sub.ecto passivo officium alte­ rius concedi possit. Quare omnes qualitates habere debet, quae sive ex iure communi sive ex lege fundationis sive ex statutis particularibus ad novum illud officium valide et licite acquiren­ dum sunt necessariae1213 . 14 337. Quamvis negotium permutationis officiorum praevio tractatu sive pacto conditionato possit et debeat necessario prae­ parari 1 . tamen ex illo solo etiam post admissionem per compe­ tentem Superiorem ecclesiasticum nequaquam absolvitur. Acce­ dere enim debet resignation uniuscuiusque permutantis benefi­ ciarii in manu illius Superioris ecclesiastici 5, qui ad conceden­ dum titulum officii permutandi competens est. Nam officia ec­ clesiastica iuxta primam regulam R. I. in Sext. s ne institutione canonica obtineri non possunt, eaque permutantes beneficiarii sibi mutuo dare nequeunt; ergo necessario requiritur interventio competentis Superioris ecclesiastici, ut institutione canonica in beneficarios permutantes officia resignata rite transferantur. Praeterea beneficiarii de bonis et reditibus beneficialibus arbi­ trarie disponere nequeunt; sed huiusmodi arbitraria dispositio videretur esse permissa, si meris pactionibus privatis absque intervenlione auctoritatis ecclesiasticae permutationes officiorum essent admssae. Denique Ecclesia simpliciter reprobat pactio10 Reg. Cane. Apost. 40; cap. 6, X. de except. II. 25; Pirhing, h, t. 19, n. 14, 22; Schmalzgr., 1. c. n. 39. 83 sq.; Riganti, !. c. Reg. 40. Cane. Apost. n. 12. 13. Pirhing. 1. c. n. 14; Riganti, 1. c. n. 43. 12 Leuren., 1. c. q. 835 sq. 13 Schmalzgr., 1. c. n. 63, 64; Pirhing, 1. c. n. 21; Riganti, 1. c. n. 66. 76, 77; Zech, 1. c. h. tit. not. 10. 14 Cap. unie, de rer. permut. Ill, 5, in Clem.; Pirhing, 1. c. n. 17. ” Schmalzgr., 1. c. n. 61, 62. TITULUS IV 403 nes "circa officia ecclesiastica (cfr. cap. 5, 8, X. de pactis I, 35); quotlsi exclusa auctoritate ecclesiastica iit permutatio officiorum, vera habetur pactio, (piae vitatur si beneficia libere resignan­ tur in manus competentis Superioris ecclesiastici, adiecta condi­ tione ut officia resignata permutantibus conferantur17*. Quam conditionem18 adiectam Ecclesia non reprobat, sed Praelatis sancte servandam esse praescribit M Cfr. cap. 8, X. de pactis I, 35, et generale principium can. 147. ,?* Aliter concipit hoc negotium juridicum Sosio D’Angelo; cfr. Eph. theol. Lov„ 1926, 369. Ex novo iure in permutatione non datur, secundum eum, ulla renuntiatio; proinde nec beneficia vere vacabunt nec erunt necessariae novae collationes. Permutatio enim ex iure Codicis concipi debet velut negotium iuridicum sui generis, in quo praeviae pactioni conditionatae inter utrumque beneficiarium accedit consensus Ordinarii loci; ex hoc consensu oritur veluti prorogatio prioris collationis in di­ versis personis. Huic opinioni favet Vermeersch, o. c., II, n. 810; Matth. C. a Coronata, o. c., II, n. 1021, not. 7, existimat posse dici quatuor illos actus, quos requirebant antiqui auctores, implicite contineri nunc in consensu Ordinarii loci; concedit tamen duas collationes, quae nunc in permutatione occurrunt, posse considerari veluti collationes speciales, seu veluti prorogationes collationum antiquarum de persona in personam, ita ut beneficia permutata non vacent occasione permutationis, et persona novi beneficiarii succedat personae beneficiarii antiqui per­ mutantis in omnibus iuribus, ipsa praecedentia non exclusa. 19 Cit. cap. unie. h. t. in Clem.; Schmalzgr., 1. c. n. 79 sq., 1. I, t. 9, n. 48; Hinschius, vero 1. c. p. 291 sq., rem aliter explicat. Ceteroquin vel ipsi veteres auctores inter se non conveniunt; nam conditionem illam modo dicunt suspensivam, modo resoluttvam, modo tantum modum sive onus adiectum. Cfr. v. g. Reiffenstuel, 1. I, t. 9, n. 146, ubi cum Schmalzgr. 1. c. n. 48, conditionem illam videtur habere suspensivam. At Pirhing, I. Ill, t. 19, n. 16, aliique, v. g. Friedberg-Ruffini, 1. c. p. 528, defendunt conditionem in permutatione adiectam esse resolutivam. Denique Schmalzgr. h. t. n. 79 loquitur de renuntiatione sub modo, n. 81 de resignatione, si non suspension, saltem resolutiva, sed 1. I, 9, n. 48, 50, in permutatione tantum videtur admittere conditionem suspensivam. 19 Cum quaestione notae praecedentis etiam illa controversia coniuncta est utrum admissio mutuae resignationis sit simul tacita illorum beneficiorum collatio, ut putant Gonzalez, Lotter aliique, an collatio be­ neficiorum resignatorum sit actus omnino distinctus ab admissione reiignationis mutuae, quemadmodum tenet Leuren., 1. c. q. 816, cum Garcia aliisque; nam beneficia clericis permutantibus concedi non possunt, an­ tiquam vere vacent, sed per solam admissionem resignationis utriusque partis vacant; ergo collatio debet esse actus distinctus, qui saltem natura (st posterior admissione resignationis: porro admissio resignationis et collatio beneficiorum frequenter ipso tempore longe distant, ita ut una 404 »E OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS 338. Exinde concluditur illos tantum beneficiarios esse subiccta habilia ad permutationem, qui ad resignationein officio­ rum in permutationem requisitam sunt capaces. Etenim si quis ad resignationein illam plene inhabilis est, nequit inire tracta­ tum illum praevium, quo scse obligat ad dimittendum officium, permutationis causa, in manus competentis Superioris ecclesias­ tici. 339. Imprimis autem subiectis aelinis in permutatione adnumerandi sunt omnes illi Superiores ecclesiastici, qui tractatum praevium beneficiariorum permutantium ratum habent, recipro­ cam resignationem acceptant et tandem titulum officii, permuta­ tione quaesiti, unicuique actu concedunt. Qua in re competens est: a) Romanus Pontifex in officiis maioribus et exemptis, aut ipsius collationi reservatis; in aliis autem officiis cum inferio­ ribus Praelatis habet concurrentem iurisdictionem. b) Ordinarius loci, in quo unumquodque beneficium si­ tum est, excluso Vicario Capitulari et Vicario Generali, nisi hic sit munitus peculiari mandato (can. 1487, § 1). Quare, si bene­ ficia pertinent ad diversas dioeceses, duplicis Ordinarii consen­ sus requiritur. Art. 2. — De obiecto permutationis 340. Obiectum permutationis officiorum possunt esse ordina­ rie omnia et sola beneficia ecclesiastica 20 vera, non ficta, in qui­ bus21 beneficiarii permutantes habent certum ius quaesitum, si­ ve possessio iam sit capta vel non, sive titulata sint vel mere manualia vel commendata 22. Iura enim permutationem ofliciohabeatur, sed nondum altera, v. g. si Papa Romae resignationem ad­ mittit et uni clerico permutanti et praesenti statim beneficium confert, absenti vero concedit mandatum de providendo. 20 Quare cum iure decimandi vel similibus iuribus ecclesiasticis ne­ quit commutari beneficium. Cfr. Leuren., 1. c. q. 821; Pirhing, cit. Iit. Decret, n. 29. 30; Reiffenstuel, ibid. n. 100. 21 Hinc officia in quae habetur tantum ius ad rem, v. g. per prae­ sentationem, i. e. ius mere personale, quod personam non egreditur, per­ mutari nequeunt. Cfr. Riganti. 1. c. n. 18 sq.; Schmalzgr., 1. c. n. 48. 83 sq. 23 Pirhing, 1. c. n. 29; Schmalzgr., 1. c. n. 44 sq. TITULUS IV 405 rum sine distinctione permittunt; ergo neque nos debemus dis­ tinguere, neque ullum excludendum est officium, nisi speciali prohibitione reperiatur exceptum 23. z Quare etiam unum officium ecclesiasticum cum pluribus vel plura cum uno permutari possunt, dummodo plura illa officia sint compatibilia; secus id fieri non posset, nisi obtineretur dis­ pensatio pontificia 24. Nulla quoque existit prohibitio quominus officia, quae tum quoad obligationes spirituales tum quoad re­ ditus sunt inaequalia, permutentur. Nunquam autem inaequali­ tas spiritualis per reditus temporales in permutatione compen­ sari potestM. Immo vel compensatio quoad temporalia, quamvis per se simonia careat, tamen ab inferioribus Praelatis admitti nequit et ab ipso Romano Pontifice ordinarie permitti non solet, sive compensatio fiat reservatione fructuum sive praestatione pe­ cuniae seu cuiusvis rei pretio aestimabilis (can. 1488, § 1). Ne­ que a permutatione cum tertia persona excluditur officium, in quod gratia exspectativae data est, dummodo fraus in permuta­ tione absit2C. Ari. 3. — De conditionibus permutationis 341. Permutatio officiorum ecclesiasticorum, ut legitime fiat, imprimis requirit iustam causam necessitatis vel utilitatis, quae saltem indirecte in Ecclesiam redundat neque ad solum com­ modum privatum beneficiariorum permutantium limitatur (can. 1487)27. Qua iusta causa non interveniente nulla et irrita est permutatio. Porro causa iusta non solum debet obiective existere, sed etiam a beneficiariis permutantibus est alleganda et a competente Superiore ecclesiastico examinanda et approbanda, ut authentice de ipsius sufficientia et iustitia constet28. 21 Suarez, De simon. 1. IV, cap. 34; Pirhing, 1. c. n. 28. M Schmalzgr., 1. c. n. 54. Si in can. 1487, § 1 est sermo de duorum be­ neficiorum permutatione, attento can. sequenti, § 2. significatur permu­ tatio inter duos beneficiarios. 25 Schmalzgr., 1. c. n. 55, 56. “ Cap. unie. h. t. in Sext.; Schmalzgr., 1. c. n. 73 sq. 27 Cfr. Pii V Const. Quanta Ecclesiae § 3; Cone. prov. Neogranat. (a. 1868), in Collect. Lac. t. VI, coi 487, ubi exigitur iuramentum quod si­ monia non intercesserit; Schmalzgr., 1. c. n. 76, 77. » Pii V cit. Const. Quanta Ecclesiae; Schmalzgr., 1. c. n. 78. DE Oi l HUIS ET BENEIH.1LS ECCLESIASTICIS 406 Unusquisque ex beneficiariis permutantibus, postquam trac­ tatu praevio, absque simonia, dolo vel vi inito, sese valide obli­ gavit, suum otlicium resiynare debet in manus illius Ordinarii, cui ipsum officium est sublectum, sive unus idemque sit Ordi­ narius utriusque permutantis clerici sive diversus20. Quae resignatio, cum fiat sub expressa declaratione clericorum resig­ nantium se id facere permutationis causa, aere est conditiona­ ta ideoque effectum non consequitur, si altera pars aut non pos­ sit aut nolit officium resignare. Quare conditione non uerificala, pars diligentior absque ulla nova et formali collatione officium suum, nunquam absolute dimissum neque simpliciter vacans, denuo recuperare potest29 30*. 342. In permutatione facienda competens Superior eccle­ siasticus et omnino debet intervenire et imprimis tractatum prae­ vium permutantium, conditionate initum, post causae cognitio­ nem approbare ”. Quodsi beneficiarii permutantes sola privata auctoritate ne­ gotium transigerent, nulla et irrita esset permutatio, et attento canone 727. § 2, committeretur simonia iuris ecclesiastici, non divini '2. Sed vix in praxi est hodie possibilis illa permutatio, privata dumtaxat pactione facta. Porro auctoritas Superioris ecclesiastici requiritur in accep­ tanda renuntiatione a permutantibus beneficiariis facta et in nova collatione officiorum resignatorum, quae solis permutanti­ bus beneficiariis, non aliis clericis, valide fieri potest. Quae nova collatio, cum examen causae et personarum iam praecesserit. 29 Cap. unie. h. t. in Sext.; Riganti, 1. c. n. 5 sq.; Leuren., 1. c. q. 844 sq. 30 Schmalzgr., h. t. 19, n. 80 sq.; Leuren., I. c. q. 881; Riganti, 1. c. n. 40 sq. aliique, v. g. Wiestner, quibus Pirhing, 1. c. n. 16 sq. aliique contradicunt, eo quod beneficium non possit conferri, nisi sit vacans, et vacatio sive iuris dimissio inducatur per acceptatam resignalionem et vacatione sive iuris dimissione secuta, requiratur nova tituli collatio. Quae ratio unica adversariorum non concludit. Nam resignatio in casu permutationis essentialiter est conditionata et mutua ideoque non inducit vacationem sive iuris dimissionem, nisi post verificatam utrinqae γόπ­ ditionem, i. e. resignationem alterius pariter acceptatam α competente Superiore. Cfr. supra h. tit. not. 18. 81 Schmalzgr., 1. c. n. 63. 64. 52 Schmalzgr., I. c. η. II. 42, 13; Reiffenstuel. I. I. t. 9. η. 86. Cfr. quoque D’Annibale, in Const. Apost. Sed. comment, n. 130. · * .-Μ? ■ 407 TITULUS IV quamprimum fieri debet, neque ordinaria iuris tempora sunt exspectanda. 343. Scholion. Quae dicta sunt ex canonistarum doctrina de actibus sive beneficiariorum permutantium sive Superioris ad­ mittentis seu approbantis permutationem, mirifice serviunt ad explicandam indolem negotii iur; dici permutationis. Tamen, at­ tento canone 1487, illi diversi actus videntur implicite contineri in simplici actu, quo beneficiarii, qui praevio tractatu convene­ runt de permutatione, petitionem permutationis praesentant Su­ periori. et in actu quo Superior permutationem admittens illi dat suum consensum. Quem consensum ex § 2 cit. canonis de­ bet Ordinarius intra mensem aut praestare aut denegare. Nam explicatio iuridica negotii permutationis non videtur confun­ denda cum actibus realibus quibus ipsa perficitur: porro ci­ tatus canon alios actus non memorat nisi petitionem consen­ sus ciusque praestationem. 344. Praeter interventionem competentis Superioris eccle­ siastici omnino requiritur consensus illorum, qui forte ius quod­ dam eligendi vel praesentandi vel conferendi in officiis permu­ tandis habent, ne ipsis praeiudicium quoddam generetur; secus universum permutationis negotium esset invalidum (can. 1487). 1487). Art. 4. — De effectibus permutationis 345. Complexum negotium permutationis officiorum eccle­ siasticorum, quoil auspicatur a pactione conditionata partium, primo loco in utroque paciscente illam producit conditionatam obligationem, vi cuius unusquisque exspectare tenetur admis­ sionem vel reiectionem pactionis initae per competentem Supe­ riorem ecclesiasticum factam. Etenim pactio illa absolute non fit. sed refertur in futurum consensum Superioris; ergo quamvis ante ratihabitionem auctoritatis ecclesiasticae vim absolutam non habeat, tamen ne sit plane illusoria, saltem arbitrariam re­ vocationem. invita altera parte, excludere debet33. 346. Postquam permutatio partium est admissa, negotium conditionatum iam in absolutum 3-1 est transformatum, atque in« Schmalzgr., 1. c. n. G3, 64; Suarez, 1. < n. 5. 6, 7, 8; Zech, 1. c. h. tit. not. 10. 54 Suarez, 1. c. n. 7; Riganti, 1. c. n. 66. IV, de si mon. cap. 32, •108 K Ilf p UE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS T1TUI.US IV dc oritur in unoquoque permutante beneficium obligatio omnes illos actus ponendi, quibus scopus permutationis initae, i. e. per­ mutatio actualis officiorum utriusque partis contrahentis obtine­ tur. Quare cum medium huiusmodi non sit reciproca rerum per­ mutandarum traditio per permutantes lacta, uti accidit in ordi­ um iis contractibus permutationis, stricta exurgit obligatio in unoquoque contrahente ad resignationem sui ollicii in maniis competentis Superioris ecclesiastici faciendam35. Quae resigiun lio, cum tantum fiat permutationis causa, non esi absoluta, sed tantum in ordine ad effectum permutationis30; immo per resignationem absolutam periclitaretur scopus principalis permuta­ tionis, i. e. actualis translationis officii in alteram partem con­ trahentem. Nam officium absolute resignatum, in rigore iuris, a Superiore ecclesiastico etiam tertiae personae concedi posset, ni­ si saltem nunc obstaret expressa iuris prohibitio. 347. Rcsignationc utriusque partis permutantis v. g. ab Epi­ scopo acceptata, nequaquam ipso facto acceptationis iam pro­ ducitur tacita ct reciproca officiorum collatio n, sed nova et dis­ tincta requiritur collatio utriusque officii per Superiorem ec­ clesiasticum alias ad collationem competentem, ut officia resig­ nata actu obtineantur38. Postquam illa collatio rite facta est. profecto uterque titulum officii a se resignati absolute amisit”. Confer tamen quae in praecedenti Scholio n. 343 dicta sunt. » Schmalzgr., 1. c. n. 79, 80. ” Schmalzgr., 1. c. n. 81, 82, et 1. I, t. 9, n. 47 sq. de effectibus re­ nuntiationis. «· Reiffenstuel, 1. c. n. 97. | « Gregor. XIII, Const. Humano vix indicio § 7; Riganti, 1. c. n. 66, 72 sq.; Suarez, 1. c. n. 7. w Schmalzgr., b. t. 19, n. 82. 40ί> CAPUT XV De translatione magistratuum ecclesiasticorum 348. Fontes: Decret. Grat. C. VII, q. 1; C. XXI, q. 2, — Compl. Ill, 1. I, 1.5, de transi. Episc. el elect. Decretal. Greg. IX, 1. I, tit. 7, de transi. Leon. X Const. Supernae dispositionis publ. in Sess. IX, 5 Maii 1514, Cone. Later. V; S. C. Ep. et Beg. 14 Dec. 1624, approb. ab Urban. VIII. 20Mart. 1625; Benedict. XIV Const. Ad Apostolicae servitutis 17 Oct. 1740. Scriptores: Comment, iur. Decret, in h. t. — Devoti, Inst. can. 1. 1, 1.8, sect. 2, de translat.; Phillips, I. c. t. V, §§ 225 sq., Benedict. XIV, De Synod, dioec. I. XIII, cap. 16, n. 5 sq.; Garcia, De benef. P. XI, cap. 5,6,7; Leuren., 1. c. P. ill, q. 149 sq., 416, 736; Riganti, 1. c. Reg. Cane. Apost. 2, § 3, η. II sq., 27 sq.; Bouix, De Episcop. t. I, p. 360 sq.; Thomassin., I. c. P. II, 1. 2, cap. 60 sq.; Bianchi, Della potestà c della polizia della Chiesa, I. V, P. I, p. 387 sq. Praenotiones I 349. Translatio cum in genere denotet revocationem ab uno officio ecclesiastico et promotionem ad aliud, ratione termini ad Unem est provisio canonica, rat’one termini a quo amissioni offi­ cii ecclesiastici est adnumeranda. Maxime vero translatio Epis­ copi nisi fiat ad Sedem Romanam, incipit ab amissione prioris ecclesiae, no Episcopus translatus simul duas ecclesias teneat. Nam Romanus Pontifex his fere verbis translationem perficit: λ vinculo, quo tenetur..., absolvimus... et ad eccles... transferimus dei licentiam tribuimus transeundi. Quare translatio recte adnunieratur inter modos amissionis officiorum ecclesiasticorum. I. Definitio. Translatio est mag stratus sive beneficiarii eccle­ siastici de uno officio in aliud ex competentis Superioris eccle­ siastici auctoritate ob causam iustam necessitatis vel utilitatis Ecclesiae canonice facta mutatio. Quae mutatio implicite con­ tinet revocationem ab uno officio et promotionem, ad aliud. Ru­ brica h. t. in Decretalibus insinuabat in nigro potissimum agi de translatione Episcoporum. Immo verbum translationis simpli­ citer ct sensu restricto adhibitum in iure Decretalium denotabat assumptionem Episcopi ab una ecclesia cathedrali ad aliam; at 410 DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS profecto et am admittebatur quod ulii magistratus ecclesiastici per translationem ab uno otlicio ad aliud assumerentur'. II. Divisio. Translatio dividitur: d) in liberam, quae .sponte acceptatur a translato, et in coac­ tam, (piae invito imponitur sive ob legitimam causam et abs­ que ulla culpa sive in poenam propter culpam. b) in honorificam, si liat ab otlicio minore ad maius prop­ ter praeclara merita et utilitatem vel necessitatem Ecclesiae, et in poenalem, si liat in poenam delicti ab otlicio maiore ad mi­ nus. v. g. ad vitandam privationem beneficii hucusque retenti. Art. 1. — Principia fundamental-a de translatione 350. Episcopi translatio in aliam ecclesiam cathedralem, propter ambitum et avaritiam facta, iam ex perversis illis me­ linis et funestis sequelis evidenter iure divino est prohibita. Qua­ re quamvis huiusmodi translatio valida sit, tamen ne annuen­ te quidem Romano Pontifice licita esse potest. Quod principium manifeste etiam translationibus aliorum magistratuum ecclesias­ ticorum est applicandum 1 23 . luri quoque divino repugnat translatio, si propria auctorita­ te perficiatur, sive spectetur ut transitus ad novam ecclesiam, sive ut discessio ab ecclesia ante obtenta, salvo iure Romani Pon­ tificis libere acceptandi electionem de se factam vel resignandi dignitatem pontificiam \ Etenim nominatio Episcoporum privato arbitrio non fit iureque communi Romano Pontifici est re­ servata, ut omnis arbitraria et haereditaria successio sit exclu­ sa. Concessio vero iurisdictionis episcopalis aliter haberi non potest, n:si per missionem canonicam Romani Pontificis. Quae missio canonica restricta fuit ad priorem dioecesim neque ad 1 Cfr. Schmulzar., h. t. 7, n. 1; Pirhinq, h. t. 7, prooem. n. 1; Gar­ cia 1. c. cap. 5; Hinschius, t. III. p. 313. 2 Cone. Sardie, a. 343, c. 1: ^Unde apparet avaritiae ardore eos inflammari et ambitioni servire». Cone. Nemaus. a. 1096, c. 9: « Quodsi (sacerdotes) ambitionis vel cupiditatis causa ad (diam ditiorem migra­ verint ecclesiam utramque amittant». Cfr. quoque, c. 13, Cone. Clare­ mont. a. 1095; Bouix, 1. c. p. 374 sq. 3 Cfr. cap. 1, de renunt. I, 7, in Sext.; Suarez, De virt. et stat, relig. tract. VII. I. 1, cap. 16, η. 10. TITULES IV novam arb traric potest extendi, ubi optimo iure ilico servatur principium: Extra territorium ius dicenti non paretur impune. Praeterea arbitraria discessio Episcopi est violatio gravissimi mandati Romani Pontificis, quod ex lege divina, quamdiu a Ro­ mano Pontifice non fuerit revocatum, religiose servandum est. Nam unicuique Episcopo non tantum per concessionem, sed per verum praeceptum: Pasce oves tibi commissas, iurisdictio iniungitur. Porro Episcopi spontanea acceptatione suae dignitatis ex quasi contractu obligati sunt ad curam pastoralem in suis dioe­ cesibus gerendam et ad principalia officia etiam sollemni pro­ missione et iuramento sese obstringunt. Qui quasi contractus non immerito matrimonium quoddam spirituale nuncupatur. At cer­ te pastor spiritualis deest officio suo ex iure divino constituto, si temere gregem deserat, curam abiciat, pactum atque iuramentum violet. Denique illa discessio est species quaedam resignationis; at resignatio Episcopi ex natura rei requirit acceptationem com­ petentis Superioris ecclesiastici. Memoratae rationes solum cum debita proportione valent pro aliis magistratibus. 351. Quamvis transitus Episcopi, proprio arbitratu factus, in thesi recte dicatur iure divino vel a Christo prohibitus, tamen talis prohibitio non existit in hypothesi necessitatis vel utilitatis Ecclesiae et licentiae datae a Romano Pontifice, ad quem indi­ cium spectat de causis. Quare vinculum vel matrimonium illud spirituale inter Episcopum et suam ecclesiam atque comparatio cum matrimo­ nio carnali non nimis sunt urgenda4, ne quis ad plane falsas de­ ducatur conclusiones propter comparationem natura sua in non paucis claudicantem. Profecto matrimonium illud spirituale aliqua ratione potest dici fortius carnali, quia est dignius, utpote natura sua spirituale, 4 Sanli, h. t. n. 3 sq. aliique auctores huic quaestioni nimium vi­ dentur tribuere momentum. Cfr. Suarez, De virtute et statu relig. tract. VII, 1. 1, cap. 16, ubi solide probat vinculum, quo Episcopus suae eccle­ siae alligatur, non esse iure divino indissolubile. Quare S. Alphons. Theo­ logia mor. 1. IV, n. 104 sq. nimis rigidam nec satis probatam tenet sen­ tentiam. ; W·; · - r- * 411 ------------ 412 UE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS non tantum per elevationem, ut factum est in matrimonio car­ nali; porro efficacius, quatenus consummatur consecratione, quae imprimit characterem indelebilem, qui in matrimonio car­ nali omnino deest; denique secundam quid minus solubile, cum ad solvendum matrimonium spirituale semper requiratur li­ centia competentis Superioris ecclesiastici, matrimonium vero carnale mutuo consensu coniugum quoad thorum et cohabitationem separari possit. At matrimonium carnale consummatum est iure divino adeo firmum, ut absolute, non tantum conditionate, ratione vinculi a nulla auctoritate humana etiam pontificia valide solvi possit. Item matrimonium ratum Christianorum a Romano Pontifice absque insta et proportionata causa ne valide quidem solvi potest. Unio autem inter Episcopum et suam ecclesiam non nititur iure. divino, sed ultimatim mandato Romano Pontificis, i. c. iure humano. Quod mandatum Romanus Pontifex pro plenitudine suae potestatis divinitus acceptae etiam sine causa valide revo­ care potest; unde consequenter vinculum iure humano constitu­ tum dissolvitur. Quare partes historicae et dispositivae cap. 1. 2, 4, X. h. t. 7. aptam recipiunt explicationem ·'’. 352. Vinculum, quo inferiores beneficiarii cum suis beneficiis uniuntur, ex natura rei est minus perfectum et solo iure eccle­ siastico constitutum. Quare generatim propter necessitatem vel utilitatem Ecclesiae beneficiarii, etiam inviti, ad officium maius vel saltem aequale a competente Superiore ecclesiastico transfer­ ri possunt. In iustam quoque poenam delicti translatio ad offi­ cium minus, pariter invito beneficiario, servata forma canonica imponi non prohibetur. Quae principia maxime in translatione parochorum sunt practici momenti. * Art. 2. — Notae historicae de translatione 6. 353. Ex sententia Innocentii III. (cfr. cap. 4. X. h. t. 7) foedus coniugii spiritualis, quod est inter Episcopum et suam ecclesiam intelligitur in electione initiatum, in confirmatione ratum, in con5 Suarez, 1. c.; Schmalzgr., h. t. 7, n. 2; Pirhing, h. t. n. 7; Bouix. 1. c. p. 360 sq. « Thomassin., 1. c.; Bianchi, 1. c.: Bouix, ). c. p. 374 sq.; Phillips, I. c. TITULUS IV secratione consummatum. Hinc translationes aut potius transmi­ grationes Episcoporum de una ecclesia in aliam semper visae sunt SS. Patribus atque Rom. Pontificibus habere speciem quandam adulterii spiritualis 7. Falso igitur Berardi tribuit Pseudo-Isidoro introductionem huius terminologiae de matrimonio spirituali inter Episcopum et ecclesiam et inepte in Decretalibus Innocentii III eiusdem vo­ cis usum derivat ex scholastico scribendi modo secretarii illius Romani Pontificis. Hinc mirum non est quod illae transmigratio­ nes Episcoporum, quae iam in antiqua Ecclesia haud raro oc­ currunt, de se fuerint vetitae8, etiamsi nequaquam fierent ex mero privato arbitrio, sed per electionem cleri et postulationem populi”. Cuius prohibitionis praecipua causa fuit fundata sus­ picio ambitionis et avaritiae. At postquam, saltem in Ecclesia orientali, mitior quaedam praxis iam inde ex saeculo quarto introduci coepta est10, Eccle­ sia non amplius eo processit, ut translationes Episcoporum ab­ solute et semper prohiberet. Illae enim permissae fuerunt, quo­ ties necessitas vel utilitas Ecclesiae id postularet Qua de re in antiqua Ecclesia indicium fuit penes Concilium provinciale12. Et profecto primis iam saeculis translationes Episcoporum referuntur, e quibus certe non omnes arbitrariis transmigratio­ nibus adnumerari possunt, v. g. translatio S. Gregorii Nazianzeni13. Quae disciplina, quod ex proportionata causa cum appro7 Innoc. I, (a. 402), in Cone. Roman, c. 13; Hefele, 1. c. t. I, p. 87. 8 Cfr. c. 14 Apost.; c. 15, Cone. Nicaen (a. 325 = c. 19, C. VII, q. 1; Hefele, 1. c. t. I, p. 419 sq.; c. 1, 2, Cone. Sardie, (a. 343) = cap. 1, X. de cleric, non resid. III, 4, et cap. 2, X. de elect. I, 6; Hefele, 1. c. p. 558 sq.; c. 21, Cone. Antioch, (a. 341); c. 30 sq. C. VII, q.‘ 1; Socrates, Histor. eccles. 1. VII, cap. 36; Theodoret., Histor. eccl. 1. I, cap. 19. 9 Cfr. v. g. cit. c. 15, Cone. Nicaen. et c. 21, Cone. Antioch. 10 Hefele, 1. c. p. 419. 11 Cfr. c. 14 Apost. et Hefele, 1. c. p. 804, not. 1; Hinschius, 1. c. p. 305 sq. 12 Cfr. c. 18 Cone. Antioch.; c. 27, stat. Eccles. antiq. = c. 37, C. 5711, q. 1. 13 Hefele, 1. c. p. 419; Synod. Mont. Liban, (a. 1736) in Collect. Lac. i. II, col. 307 sq.; c. 44, C. VII, q. 1, (S. Greg. M. a. 592). 114 I DE OFFICIIS ET BENEFICIIS ECCLESIASTICIS batione Concilii provincialis14 fierent translationes Episcoporum, saltem ex saeculo nono immutari coepta est, atque ius transfe­ rendi Episcopos magis expresse et generaliter Sedi Apostolicae fuit reservatum15. Quae praxis iam saeculo undecimo et multo magis saeculo duodecimo fuit adeo recepta, ut Innocentius III suis Decretalibus illam potius sollemniter confirmaret quam 14*16 vel etiam «tanquam Apostolicae Sedis Delegati »’·· procedere possent. Quibus casibus postea alii accesseruntlé. Nostra vero aetate, praesertim in terris missionum S. C. de P. F. subiectis, ubi ius commune nondum perfecte viget, neque ordinaria hierarchia ecclesiastica existit, delegationum iurisdictionis ecclesiasticae frequentissimus est usus, praesertim per concessionem amplissimarum facultatum Vicariis et Prae­ fectis Apostolicis factam. § I. De potestate delegandi et subdelegandi 369. Delegare possunt valide omnes qui habent ordinariam potestatem iurisdictionis, nisi ex natura rei vel iuris communis dispositione vel speciali ordinatione R. Pontificis expresse pro- 12 Cfr. passim, capita 1. I, t. 29, de off. et p. i. d. 13 Cfr. Lucium III, a. 1184, in cap. 9, X. de haeret. V, 7, et alios texi, iur. Decret, supra h. tit. not. 2 citatos. H Sess. V, cap. 1, 2. d. r., S. VI. cap. 3. d. r., S. VII. cap. 6, 8, 14, d. r., S. XIII, cp. 5, d. r., S. XIV, cp. 4. d. r., S. XXII. cp. 5, G. d. r., XXIV, cp. 9. 11, 14, d. r., S. XXV, cp. 8, 9, d. reg., S. XXV, cp. 9, d. r. *5 S. V, cp. 2, d. r., S. VI, cp. 2, 4. d. r., S. XXI, cp. 3, 4, 5, 6, 7, 8, d. r., S. XXII, decret, de observ., cp. 3. 8, 10, d. r., S. XXIV, cp. 10. S. XXV, cp. 9, 14, d. r., S. XXV, cp. 5, d. reg. Cfr. S. C. C. in caus. Tarrac. 1588, in caus. Zamor. 1589, in caus. lanuen. 1597, apud. Richt., ed. Cone. Trid. p. 166, n. 2. 16 Cfr. v. g. Innoc. X. Const. Ut in parvis 10 Febr. 1654; decret. S. C. C. de freQ. com. 12 Febr. 1679; decret. S. C. Indic. 24 Aug. 1864. DE POTESTATE OHIO NADIA EI ΟΕΙ.ΕΟΛΤΑ 431 hibeantur a delegando quodam negotio, utpote solis ordinariis magistratibus reservato (can. 199. § I)17. Potestas vero dele­ gandi, cum a lege data non sit ut quis malitiose ipse sese exo­ neret, quoad usum, saltem licitum, ex gravi causa pro prudenti arbitrio ordinarii magistratus est exercenda. (Cfr. cap. 3, 28 summ. X. I. 29). At licet ordinariam habens potestatem possit eam etiam ex toto delegare (can. 199, § 1), non tamen videtur posse, inconsulto competente Superiore ecclesiastico, totam suam · iurisdictionem alteri delegare in perpetuum seu in tempus in­ definitum. Eo enim in casu potius renuntiaret officio suo novum­ que constitueret magistratum ecclesiasticum. Id vero independenter a consensu competentis Superioris ecclesiastici fieri nequit18. Quare, praesertim R. Pontifex, non potest sibi substituere Vi­ carium cum tota plenitudine potestatis pontificiae; nam quamvis suae dignitati renuntiare valeat, tamen nequit efficere, ut retenta penes se dignitate papali simul alter in Ecclesia existât Papa. Im­ primis vero praerogativa infallihilitatis a R. Pontifice nulla ra­ tione Vicario cuidam delegari19 potest. Hinc Vicarius R. Pontificis nunquam habebit plenitudinem potestatis pontificiae. Exceptio in iure fit can. 401, § 1 de canonico poenitentiario, qui potestatem suam ordinariam ad confessiones audiendas al­ teri delegare non potest; idem que Comm. I. C. declaravit de jurisdictione parochi. 16 Octobris 1919 (A. A. S. XI, 477). 370. Subdelegare possunt omnes delegati Rom. Pontificis, sive ad actum, sive etiam h-abitualiter ad actus occurrentes, nisi negotium personali industriae delegati fuerit reservatum 20, aut subdelegatio fuerit prohibita. Industria personae censetur electa: I. Si causa adeo gravis sit. ut per subdelegatum commode terminari non possit (cfr. cap. 3 i. f. X. h. t. 29). IL Si expressis verbis delegato iniungatur, ut ipse persona­ liter negotium expediat, quo in casu iure praecedenti subde17 R. I. 68. in Sext. iunct. R. I, 67, 72, in Sext. et Reiffenstüel, in cit. R. I, 68, 67, 72; cap. 7, de oil. ordinar. I, 16, in Sext. 18 Reiffenstüel, 1. I, t. 29. n. 55 sq., 74 seq.; Gasparri, De sacr. ordin. n. 949, 958. 19 Granderath, 1. c. p. 188 sq. v' Cfr, cap, 3, 28, § 1. cap. 43, pr. § 1, X. h. t. 29; cap. 62, i. f. X. de appeti. II, 28; Reiffenstüel, 1. c. n. 57 sq. 432 x $ “'■i I TITULUS V legatio non enat prohibita, si partes consentirent, praeterquam si inquisitionem fieri, vel ecclesiis de Praelatis vel aliis ministris provideri, R. Pontifex mandaret-1. III. Si nudum ministerium exequendum alicui committatur371, Delegati ab Ordinariis infra R. Pontificem subdelegart regulariter non valent21 23, nisi: 22 I. Delegati fuerunt ad universalitatem causarum; eo enim in casu ad Ordinarios proxime accedunt, ideoque ex doctrina et praxi communiter recepta, quibus accessit expressa iuris sanctio, (can. 199, § 3) ad unam alteramve causam particularem etiam de­ finiendam subdelegare non prohibentur 24*26 ; 27 II. Nisi speciali concessione ab illo inferiore Ordinario fac­ ta sit potestas subdelegandi23; nam in tali casu res censetur quasi ab ipso Ordinario commissa (can. 199, § 4); III. Nisi subdelegatio restringatur ad incidentem quendam articulum saltem non iurisdietionalem, et ad causam cog­ noscendam vel definiendam non extendatur (can. 199, § 4)2îl. Nulla subdelegata potestas valet iterum subdelegari, nisi expresse concessum fuerit (can. 199, § 5). § II. De subiecto passivo delegationis vel subdelegationis 372. Delegari vel subdelegari generatim possunt omnes, qui habiles sunt ad iurisdictionem ecclesiasticam accipiendam ne­ que iure naturae vel lege ecclesiastica prohibentur2'. Regulariter qui ab officio indicis ordinarii prohibetur, is etiam officio indicis delegati fungi nequit28. Quare delegari non possunt sardo-muti, perpetuo amentes, 21 Cfr. cap. 43. § 1, X. h. t. 29. iunct’. cap. 12, h. t. in Sext, 22 Cfr. cap. 43, § 2, X. h. t. 29. Cfr. quoque cap. 12 de off. et pot. iud. del. I, 14, in Sext.; S. Poenit. 27 Apr. 1886. 23 Cfr. cap. 62, i. f. X. de appell. II, 28. « Cum nonnisi delegatus a principe causam alii valeat delegare >. 24 Reiffenstuel, 1. c. n. 57 sq. “ Reiffenstuel. 1. c. 26 Cap. 62, X. de appellat. Π, 28; cap. 27, pr. X. h. t. 29; Reiffenstuel, 1. c. n. 64 sq. 27 Cap. 3, X. h. t. 29; Reiffenstuel, 1. c. n. 66 sq. 29 Schmalzgr., 1. I, t. 32, n. 3 sq. I>E POTESTATE OHIHNAHJA ET OELEOATA 433 infantes il impuberes, scientia requisita carentes, infames et r/cominunicati 'M, feminae™, laid in causis ecclesiasticis ma­ xime spiritualibus, salva tamen auctoritate Romani Pontificis. Cfr. cap. 2. X. de iud. II, 1. Iure praecedenti minores 18 annis, etsi iam essent puberes, non poterant delegari nisi a Romano Pontifice; maiores vero 20 annis a quocunque delegari non pro­ hibebantur, sed maiores 18 annis tunc solum delegati esse pote­ rant, cum consensus partium interveniret31. At iure Codicis nihil in particulari est determinatum de aetate indicis delegati. Subditus delegantis etiam invitus compelli potest ad accep­ tandam delegationem, ne potestas delegandi Ordinarii vel de­ legati Sedis Apostolicae sit inutilis. Qua in coactione delegans debet deferre dignitati et personae delegandae. Non subdito Ordinarius potest delegare causam ad se spec­ tantem, dummodo ille libere delegationem acceptet; etenim non subditus invitus ad acceptandam delegationem compelli ne­ quit32. Delegatus a Romano Pontifice vel a Legato Sedis Apostolicae ex iure ante Codicem vigente debebat esse constitutus in dignitate ecclesiastica, vel personatum obtinere, vel esse cano­ nicus alicuius ecclesiae cathedralis, vel Officialis sive Vicarius generalis vel Prior conventualis 33. Cui iuri ordinario R. Ponti­ fex non adstringebatur oboedire ideoque de plenitudine suae potestatis etiam alios clericos atque adeo laicos delegare, valebat. Illud autem praecedens ius in Codice non fuit relatum. § III. De forma delegationis 373. Delegatio potest fieri aut a iure, si quis immediate ex commissione iuris communis iurisdictionem ecclesiasticam ac­ cipit. aut ab homine, si immediate ex magistratus ordinarii com­ missione iurisdictio ecclesiastica in «aliquem derivatur. « Cap. 24, X. de sent, et re II. 27; Suarez, De cens. disp. 14, sect. 1, disp. 16, sect. 1; Kober, I). Kirchenbann p. 539 sq., 415 sq. M Correctores Romani ad c. 7, C. II, q. 5. « Cap. 41. X. h. t. 29. - Cap. 28, pr. X. h. t. 29; cap. 11, X. de off. iud. ord. I, 31. Cap. 11, de rescr. I, 3, in Sext.; cap. 2, de rescr. I, 2, in Clem.; Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 10, de ref.; Benedict. XIV, Const. Quamvis paternae 26 Aug. 1741. De Synod, dioec. I. IV, cap. 5; Decis. S. C. C. in ed. Riehl., Cone. Trid. p. 457 sq. 28 434 TITULUS V Qua in re ex natura rei M nihil obstat quominus iurisdictio delegata etiam cum iurisdictione ordinaria cumuletur, atque de facto huiusmodi cumulatio habebatur in Episcopis, si etiam tan­ quam Delegati Sedis Apostolicae. ut saepe factum est ex iure Tridentino. procedere poterant. Quae cumulatio efliciebat ut Episcopus, si derelicta potestate sua ordinaria procedebat tan­ quam delegatus Sedis Apostolicae. uteretur potestate magis cfficaci et îndependenti, v. g. a consensu Capituli; at appellatio ab huiusmodi sententia Episcopi, licet in rigore iuris apud Se­ dem Apostolicam erat interponenda, tamen necessario Aposto­ licae SedL praesentanda non erat, sed in secunda instantia apud Metropolitum interponi poterat. Cfr. decis. S. C. C. cit. not. 15 h. tit. Plures delegati quoad eandem causam constitui possunt Immo antiqua fuit praxis Sedis Apostolicae ut causarum cogni­ tiones libentius duobus (piam uni, tribus (piam duobus delega­ ret. Cfr. cap. 21 pr. X. h. t. 29. Quodsi revera plures ad eandem causam delegantur, id fieri potest aut collégialitér, aut in solidum, aut successive. In prima, sive simplici delegatione, omnes deputantur ad instar collegii, in (pio omnes et singuli simul procedere debent pro actorum validitate, atque per maioritatem votorum causam definiunt, nisi in mandato aliud cautum sit (can. 205. § 3). Cfr. cap. 16. 21,22, 42. X. h. t. 29. In altero casu omnes et singuli delegati ita perfecte constituuntur, ut praeventioni sit locus, et (pii praeventione ne­ gotium occupavit causam cognoscere et definire potest, penitus exclusis aliis, nisi aut posthac impediatur aut in negotio ulterius procedere nolit, (pio in casu, non obstante praeventione. succe­ dit alius ex designatis in solidum (id.. § 2). Cfr. cap. 8 h. t. 1. 14 in Sext. Denique in tertio casu complures quidem delegati deputantur, sed nullus per se solus procedere valet, nisi prius canonice constet de impleta conditione, quod ceteri delegati ne­ quiverint vel noluerint intéressé 35, nam ius expediendi negotium privative pertinet ad eum cuius mandatum anterius est nec pos­ teriore rescripto expresse abrogatum fuit (can. 206). Si pluribus pro eodem negotio delegatis, dubitetur utrum Pars decisa in cap. 4, X. de renunt. I. 9. < auctoritate nostra». Cfr. supra h. tit. not. 2. 1 ’ Cap. 21, § 1, X. b. t.; cap. 13, X. de rescr I. 3 DE POTESTATE ORDINAH1A ET DELEGATA 435 4 delegatio facta fuerit in solidum an collégial)ter, praesumitur facta in solidum in re voluntaria, collégialité!’ in re judiciali (can. 205, § 1). § IV. De exercitio iurisdictionis sive ordinariae sive delegatae 374·. 1. De interpretatione iurisdictionis. Potestas iurisdictio­ nis ordinaria ct ad universitatem negotiorum delegata late in­ terpretanda est; alia quaelibet stricte (can. 200, § 1); qui enim habet iurisdictionem ordinariam, eam possidet vi officii, non alie­ no beneficio, nec proinde in eius exercitio alterius iuri derogat; iurisdictio vero ad universitatem negotiorum proxime accedit ad iurisdictionem ordinariam et eius conditionem in hac parte sequitur. At iurisdictio delegata ad causam specialem jurisdic­ tioni ordinariae derogat, ad quam pertineret actum ponere, ideoque stricte standum est limitibus delegationis. Nihilominus, cui delegata potestas est, ea quoque intelliguntur concessa sine quibus eadem exerceri non potest (cit. can.), modo contineantur intra limites potestatis delegantis, a quo certe concedi non possunt, quae ipse per se facere non potest. Quare qui recepit po­ testatem absolvendi haereticum, potest eius abiurationem reci­ pere, tametsi haec dicatur facienda coram delegato Ordinarii (Verm.-Cr., Epitome I, n. 319). Ei, qui delegatum se asserit, incumbit onus probandae de­ legationis (can. 200, § 2); delegatio est res facti, facta autem re­ gulariter non praesumuntur, sed probari debent, quae proba­ tio. si *agatur de delegato a Rom. Pontifice, ex iure praecedenti debebat fieri per exhibitionem rescripti Pontificii3G. Generatim vero sufficit probatio legitima, salvo iure partis intéressé haben­ tis exigendi authenticum instrumentum. 375. II. Usus iurisdictionis. a) Quaevis potestas iurisdictio­ nis. sive ordinaria sive delegata, non potest valide exerceri nisi in subditos; ordinaria in subditos proprios, delegata in subditos delegantis (can. 201, § 1); nam iurisdictio est relatio inter Supe­ riorem et subditum, ideoque non sufficit habere iurisdictionem in causam, nisi insuper habeatur directe in personam. Quae iu­ risdictio in personam non est tamen necesse ut habeatur per­ manenti modo et vehiti habitualiter. sed subiectio personae pot' Gap. 31, X. de oflic. dcleg. I, 29; Schmalzgr., h. t. n. 24 sq. 436 TITULUS \ est provenire ex particulari facto, v. gr. contractu, delicto (oan. 1565 sq.) et esse restricta ad causam ex illo facto ortam, itemque peregrinus in nonnullis rebus subicitur iurisdictioni illius, qui praeest territorio ubi peregrinatur. h) lurisdictio tam ordinaria quam delegata potest esse iudicialis seu contentiosa et voluntaria. Prima illa est, quae ver­ satur circa controversias disceptationem in stricta forma iudiciali requirentes atque etiam in invitos exercetur, praesertim in causis criminalibus. Voluntaria exercetur ad postulationem fi­ delium circa illa obiecta, de quibus Superior ecclesiasticus, pro prudenti suo arbitrio atque exclusis formis iudicialibus et ap­ pellationis remediis, disponit. Ad istam iurisdictionem volunta­ riam revocatur jurisdictio gratiosa, qua indulgentiae, privilegia aliique favores conceduntur. Immo iurisdictio voluntaria, quate­ nus simpliciter opponitur potestati iudiciali, sensu valde largo comprehendit etiam potestatem legiferam, et gubernaliuam, qua leges conduntur, vel magistratus constituuntur, vel leges latae applicantur, ipsam quoque punitionem non excludit, saltem si correctionis paternae limites non excedat. Quoad usum utriusque potestatis est magnum discrimen; nam potestas iudicialis, tam ordinaria (piam delegata, nequit exerceri in proprium commodum — nemo quippe index in causa propria37 — nec extra proprium territorium salvis specialibus exceptionibus in iure factis: v. gr. canonicus poenitentiarius pot­ est absolvere dioecesanos extra territorium (can. 401. § 1); qui ordinariam habet absolvendi potestatem, potest absolvere sub­ ditos ubique terrarum (can. 881, § 2); item index a territorio vi expulsus vel a iurisdictione ibidem exercenda impeditas, pot­ est extra territorium iurisdictionem exercere et sententiam ferre. certiore tamen hac de re facto loci Ordinario (can. 1637). — At voluntaria potestas etiam in proprium commodum exerceri pot­ est. nempe dispensando vel concedendo, idque sive directe sive indirecte: indirecte, si Episcopus in sua dioecesi dispensat ab aliquo ieiunio, ipse quoque ea dispensatione uti potest; directe, ut si ex insta causa utitur sua potestate dispensandi se ipsum, v. c. a ieiunio. ab horis canonicis. Opus autem est ut non obstet 37 L. 10. D. de iurisd. 2, 1. :,s L. 20. D. iurisd. 2, 1, « Extra territorium ius dicenti impune non paretur >. DE POTESTATE ORIHNAHIA ET DELEGATA 437 autrci natura, v. gr. quod qui» se ipsum absolvat a censuris, aut /(■j\ v. gr. quod quis sibi ipse beneficium conferat (can. 1437). Praeterea voluntaria potestas exerceri valet extra territorium, aut in subditum extra territorium existentem, nisi quoad potes­ tatem delegatam delegans limitationem apposuerit (cfr. v. g. limitationem additam in formulis S. C. de P. F.). c) De iurisdictione. ratione fori. Actus potestatis concessae pro foro externo valet etiam pro interno, ita ut qui in foro ex­ terno coram Ecclesia ligatus aut solutus fuit, etiam apud Deum ligatus aut solutus maneat; at non e converso, nam potest esse solutus aut ligatus apud Deum qui nondum sit talis in foro ex­ terno et sociali Ecclesiae (can. 202, § 1). Ut autem sciatur an ali­ qua potestas pro utroque foro sit concessa vel solum pro foro interno atque adeo pro solo foro sacramentali, valet principium eodem can. 202, §§ 2 et 3 expressum, sc. restrictio potestatis ad solum forum internum vel ad solum forum internum sacramentale debet esse expresse facta, et in defectu talis explicitae res­ trictionis potestas, sine expressione fori facta, intelligitur data pro utroque foro, et data pro foro interno exerceri potest etiam in foro interno extra-sacramentali, nisi aliud rei natura exigit, velut si ageretur de peccatis absolvendis (cfr. exempli causa can. 1043 sq.). c/) Ambitus exercitii potestatis delegatae breviter descri­ bitur can. 203. sc. qui delegationis fines excedit, nihil agit; mo­ dus autem utendi potestate delegata profecto a delegante prae­ scribi potest, sed, si ille modus non apponatur tanquam condi­ tio. delegatus aliter utens recepta potestate, delegationis fines non excedit et valide agit, quamvis plerumque illicite. e) Recursus ad Superiorem (can. 204). Simplex recursus ad Superiorem altiorcm non tollit iurisdictionem inferioris, quando agitur de exercitio iurisdictionis voluntariae; ideoque inferior valide concederet dispensationem aut gratiam, non ob­ stante supplici libello iam ad -altiorcm Superiorem porrecto. Sed inferior non debet se immiscere rei iam ad Superiorem delatae, nisi adsit gravis et urgens causa et monito statim Superiore; cu­ ius prohibitionis practica applicatio fit quoad matrimoniales dispensationes can. 1048. 376. De iurisdictionis cessatione (can. 207. 208). Jurisdictio ordinaria cessat cum officio cui adncctilur ad normam canonis 183. ideoque non extinguitur resoluto iure concedentis officium. TITULUS V nisi ius aliter caveat, ut decernit v. gr. de Vicario Generali (can. 371). aut in concessione otlicii habeatur clausula ad beneplaci­ tum nostrum aut alia aequipollens. lurisdictio non cessat, sed silet, cum interposita luerit appellatio, si haec effectum habeat in suspensive, non in deuolutiuo tantum. 377. lurisdictio delegata cessat seu extinguitur sequentibus modis : 1°) Expleto mandato seu linito negotio, ad quod delegatio facta est; v. gr. in re iudiciali prolata sententia, sive iusta sive iniusta, salvo iure quod can. 1878 fit indici, qui sententiam tulit, corrigendi certos errores in sententia proferenda commissos. 2°) Elapso tempore aut exhausto numero casuum pro quo concessa est. nisi forte relate ad tempus causa non amplius sit integra, v. gr. coepta iam est confessio, quae apud eundem confessarium omnino explenda est; atque idem valet de causa fori externi. Immo, quod iam concedi solitum erat in formulis facul­ tatum pro foro interno, nunc vi canonis 207, § 2 factum est ius commune, ut. potestate pro foro interno concessa, validus ha­ beatur actus per inadvertentiam positus, elapso tempore vel ex­ hausto numero casuum. 3°) Cessante causa finali delegationis, cessante videlicet to­ taliter et. si plures fuerunt, omnes debuerunt cessare, vehit si jurisdictio data est ab absolvendum Sempronium ut Caiam (lu­ ceret et Caia decesserit. . "A 4 j Revocatione delegantis delegato directe intimata. Quam revocationem Ordinarius, qui delegavit, semper fecere pot­ est valide, etiam re non amplius integra, et si iusta causa sub­ sit. etiam licite. At delegatus a Rom. Pontifice, (pii causam sibi commissam in totum subdelegavit. commissionem a se factam re­ vocare non poterat, si subdclegatus sua jurisdictione iam uti coeperat; nam per subdelegationem in totum factam prior de­ legatus iurisdictionem acceptam abdicavit et efficaciter trans­ misit in subdelegatum, cum iam hic jurisdictione coepit uti. (piae efficax translatio non cerificatur, causa nondum a subdelegato coepta ”, 5°) Renuntiatione delegati deleganti directe intimata et ab eodem acceptata. w ita erat statutum iure Decretalium cap. 37. X. de officio deleg. 1.29. iunct. cap. (>, eod. I. 14, in fr. iuxta quod videtur ius Codicis interpretan­ dum. Cfr. Wernz, Ius Decret. II. n. 561; Rossel. De matrim. n. 2469. 1)1’ POTESTATE OltDINAIllA El DELEGATA 439 6) Resoluto iure delegantis, gencratim potestas delegati non cessat. Cessat vero: a) si in rescripto delegationis id expres­ se aut clausulis sufficienter id declarantibus constitutum fue­ rit; b) si agatur de delegatione sl ablatio ipsius potestatis ordinis in se spectatae. Praeterea ha­ betur altera amissio ordinis impropria et externa, quae per sanc­ tiones canonicas in clericis ordinatis inducta manente ipsa po­ testate ordinis, tantum aufert licitum usum vel exercitium po­ testatis ordinis et aliqua iura atque officia. Porro etiam illa impropria et extrinseca amissio ordinis sive status clericalis potest esse totalis vel tantum partialis, privato arbitrio facta aut publica Ecclesiae auctoritate interveniente, sive per formalem approbationem sive per gratiosam dispensa­ tionem sive per sententiam condemnatoriam sive per iuris dis­ positionem. Quae reductio extrinseca ad statum laicalem per gratiosam dispensationem in se libera est et tantum volenti indulgctur. at per sententiam condemnatoriam vel sanctionem iuris etiam invito in poenam delicti infligi potest. Cfr. de cle­ ricis minoribus, qui facti sunt vere vel interpretative bigami: Cap. unie, de bigam. I, 12 in Sext. et Cone. Trid. Sess. XXIII, cap. 17; Passerin., Comment: in h. cap. unie.. De elect, canon, cap. 27, pag. 555 sq. Reordinatio est aut absoluta aut conditionata; illa ut rite fieri possit, necessario supponit priorem ordinationem certo fuis­ se invalidam; altera fit. si prudens vereque probabile dubium de valore prioris ordinationis existât. Art. 1. — Principia fundamentalia 386. Ipsa potestas ordinis iure divino constituta et ab inde­ lebili charactere dependens in hac vita nunquam amittitur ne­ que ab ulla potestate humana, etiam Romani Pontificis, quoad validum usum auferri vel limitari potest, dummodo in actu po­ testatis ordinis exercendo aliae conditiones iure divino requisi­ tae serventur. Hinc quicunque clericus saltem ordinem hiera rchicum cum indelebili charactere valide recepit, neque libera sua voluntate privatoque arbitrio neque ex dispensatione Eccle­ siae neque in iustam poenam delicti commissi neque iuris dispo­ sitione, vere et interne ex statu clericali expelli et ad statum laicalem reduci potest. 448 riTULVS VI Quare clericus, etiam maiorum ordinum, forte depositus ct degradatus, si ab Ecclesia restituatur, ex antiquissima et proba­ ta praxi nova ordinatione opus non habet ’. Porro Romanus Pontifex actum potestatis ordinis, qui ex iure divino characteri sacramentali est exclusive adnexus, di­ recte per exercitium suae potestatis iurisdictionis convalidan· nequit, et ideo si quis v. g. invalide ordinatus est sacerdos, nova ordinatio fieri debet. At cum exercitium licitum potestatis ordinis, etiam iuris divini, sublectum sit jurisdiction! Ecclesiae, profec­ to Ecclesia suis legibus usum licitum potestatis ordinis determi­ nare et illicitae receptioni vel exercitationi ordinum poenas cano­ nicas statuere aut saltem effectus mere ecclesiasticos denegare potest. 387. Aliud indicium ferendum est de potestate ordinis, quae ex institutione ecclesiastica · repetit originem. Uniusmodi enim potestas ab eadem Ecclesia, quae illam instituit, ita auferri et limitari potest, ut non solum illicitus, sed sublata potentia, etiam invalidus sit usus. Romani Pontifices in sententia eorum, qui tantum tres or­ dines hierarchicos vera sacramenta esse tenent, absolute potes­ tatem per sacras ordinationes infra diaconatum collatum aufer­ re vel limitare possent; attamen, stante controversia, ob pericu­ lum violandi ius divinum, de facto illa potestate non utuntur. Ideo nullo in casu ordines illi inferiores, semel valide collati. per veram reordinationem iterum conferuntur3. Consequenter quicunque aliquo gradu etiam inferiori statui clericali adscrip­ ts est. saltem de facto nunquam per absolutam et internam ablationem ordinis iterum ad eum statum laicalem reducitur, in quo ante ordinationem fuerat constitutus, sed omnis reduc­ tio ad statum laicalem. ut in ordinibus hierarchicis, ad effectus externos et canonicos restringitur ‘. 388. Quodsi potestas ordinis in aliquo subiecto sit incom­ pleta et conditionata. et tantum fiat completa et efficax per acK Suarez, 1. c. disp. 30, sect. 2. n. 10; Kober, I. c. in font-, p. 33 sq., 203 sq., 630 sq. et praesertim p. 100 sq., 284 sq. 2 Gasparri, I. c. n. 1143. 3 Kober, 1. c. p. 100 sq. • C. 9. X. de consecr. eccles. III, 40 (de directa reconciliatione eccle­ siarum). DE KEDl'Cl IONE CLEBICOHUM AI» STATUM LAICALEM 449 cedentem commissionem Sedis Apostolicae, sive ordinario sive extraordinario modo saltem ad instar conditionis essentialis da­ tam. profecto huinsmodi potestas efficax a Komano Pontifice auferri vel limitari multiplici ratione potest, v. g. potestas pres­ byteri administrandi sacramentum confirmationis vel benedicendioleum infirmorum vel consecrandi calices, vel facultas Ab­ batis conferendi ordines minores. Nam commissio illa essentia­ liter requisita est actus iurisdictionis, (pii retractationi vel limi­ tationi est obnoxius °. Ari. 2. — Nolae historicae 389. Primis Ecclesiae saeculis clerici etiam minores, cum ad determinatum officium ecclesiasticum ordinarentur, a statu cle­ ricali absque delicto, gravibus poenis obnoxio, pro libero suo arbitrio deficere non potuerunt, licet in minoribus ordinibus con­ stituti a nuptiis celebrandis non prohiberentur °. Cuius disciplinae antiquissimum vestigium habetur in can. fi, Cone. Caesaraugust. (a. 380), ubi decernitur clericos ne sub obtentu quidem professionis monasticae posse desciscere ab of­ ficio et functionibus clericorum. Concilium vero oecumenicum Chalcedonense (a. 451) c. 7 = c. 3 XX, q. 3 eandem disciplinam hisce verbis ratam habuit: «Qui semel in clero deputati sunt aut monachorum vitam elegerunt, statuimus neque ad militiam 5 Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. VII, cap. 9, n. 1 sq. de sublata facultate valide administrandi sacramentum confirmationis per presby­ teros Ecclesiae orientalis in Bulgaria, in insula Cypro, in Italia et' insulis adiacentibus aliisque regionibus. Cfr. epist. Nicol. M. ad Hincmar. a. 867; Innoc. IV, Const. Sub. catholicae professione 6 Mart. 1254, n. 4; Instr. Clem. VIII. 31 Aug. 1595, et S. C. Inq. 3 Iui. 1853, in Collect. S. C. de Prop. F. η. 664, cum nota et η. 674; Suarez, De fide, disp. 21, sect. 5, η. 11, ubi docet potestatem valide conficiendi sacramentalia, v. g. benedicendi aquam, consecrandi ecclesiam non cessare in haeretico sacerdote vel Episcopo, dummodo debitum ritum servet, eo quod qui valide adminis­ tret sacramenta, a fortiori (?) valide conficiat sacramentalia. (At sacra­ menta sunt instituta a Christo et nomine Christi valide administrantur; «••.Tamen talia vero nituntur institutione Ecclesiae eiusque nomine confi­ guntur, non nomine Christi et independenter a potestate Ecclesiae; hinc ratio Suaresii vim suam solummodo habet, si probetur defectus uolunta· Iit in Ecclesia auferendi illam potestatem conficiendi sacramentalia). « Cfr. c.3, Cone. Hispal. II. (a. 619) = c. 2, C. XXI, q. 2; Thomassin., 1-c.P. II, I. 1, cap. 11, 12, 13, 11; Kober, 1. c. p. 96, 109. 23 450 Mi » TITULUS VI neque ad dignitatem venire aliquam mundanam, aut hoc tentan­ tes et non agentes poenitentiam, ita ut redeant ad hoc, quod propter Deum primitus elegerunt, anathematizari > 78 *. Quae disciplina etiam post saeculum quintum non fuit im­ mutata. ut constat vel ex ipsis legibus Imperatoris lustiniani (cfr. v. g. Novell. 123, cap. 15) et Gregorii M. epistolis (cfr. v. g. 1. III. epist. 24) aliisque documentis s. Neque minore rigore inde ex saeculo octavo et nono Prae­ lati ecclesiastici insistebant canonibus ('.one. Chalced. (a. 451)·. Immo subsequentibus quoque saeculis decreta Conciliorum el Rom. Pontificum clericis liberam facultatem ad vitam laicalem nondum admittunt. Hinc Leo IX c. 8. Cone. Remens. (a. 1049) statuit: quis monachus uel clericus a suo gradu aposlataret ». Simile decretum condidit Nicolaus II in Concilio Romano a. 1059; atque Concilium Rothomag. (a. 1072) c. 11. clericos tonsuratos. « qui coronas benedictas habuerunt et reliquerunt >. usque ad dignam satisfactionem excommunicare iussit. Saeculo quoque duodecimo antiquae disciplinae sanctiones non desunt, velut in can. 10 Cone. Tolosani (a. 1119). cuius vestigia etiam in Decretalibus Greg. IX reperiuntur. Cfr. Alex. III. cap. 1 et In­ line. III. cap. 3. X. de apost. V. 9. Quare mirum non esi quod vel ipse S. Raymundus in Summa 1. c. post Decretales Grego­ rii IX publicata ad quaestionem: « Quid si aliquis accepit pri­ mam tonsuram tantum, numquid eam potest deserere? » respon-> derit: t Credo quod non ». At benignioris disciplinae tunc iam inchoatae S. Raimundus 1. c. testis est. Hinc ex sacculo decimo tertio paulatim ea introducta est disciplina, ut clericus tonsu• ratus vel minorum ordinum non amplius cogeretur permanere in statu clericali. A Concilio quoque Tridcntino prisca illa canonum disci­ plina. (pia nefas fuit clericatum per primam tonsuram vel or­ dines quoque minores susceptum abdicare, non est innovata et in usum revocata. 7 Cfr. c. 82, (83), Apost. c. 7, Cone. Andegav. (a. 453); c. 5, Cone. Turon, (a. 461); Hefele. I. c. t. II. p. 511 sq.; Thomassin., 1. c. cap. 11; Kober. 1. c. 8 Cfr. quoque cit. c. 3. Cone. Hispal. II, (a. 619); c. 6, Cone. Tolet. VI. (a. 638). Cap. 23, 26. Synod. Aquisgr. (a. 789); cap. 24. Synod. Francof. (a. 795); Thomassin.. 1. c. cap. 12, 13. ^—"7 DE REDUCTIONE CLERICORUM Af> STATUM LA ICA LEM 451 Paires Concilii Tridcntim ad vitandas frequentes defectio­ nes inferiorum clericorum a statu clericali potius approbarunt praxim iam ex saeculo decimo quarto a Conciliis particulari­ bus inculcatam, sc. ne cuiquam prima tonsura conferretur, de quo non esset verisimile quod . Quod hoc loco dicitur de clerico minori. Ordini religioso ad­ seripto, videtur eadem ratione applicari posse clerico minori, Congrega­ tioni religiosae votorum perpetuorum adseripto. OR REDUCTIONE CLEIUCORUM AD STATUM LAICALEM 455 ('.uni collatio primae tonsurae ordinem non concedat, per se reiterari posset (cfr. cap. 6, X. de vita et honest. Ill, 1); atta­ men quoniam Iit per modum consecrationis, de facto ritus ille ab Episcopo non reiteratur, si (piis ad vitam clericalem redeat, sed tantum a tonsore renovatur corona clerici2*. Λ fortiori or­ dines minores tali clerico redeunti, post reassumptum habitum clericalem, non denuo conferuntur. Immo si clericus post re. at em degradationem ad suum gradum restituatur, non iterum ordi­ natur. sed per caeremoniam mere accidentalem insignia in de­ gradatione sibi detracta seriatim, singillatim et sollemniter co­ ram altari denuo recipit 22. R) CLERICI MAIORES 394. Quoad clericos maiores. Subdiaconatus ordo iuxta pro­ babiliorem sententiam verum sacramentum non est neque cha­ racterem indelebilem imprimit: attamen eam inducit stabilita­ tem in statu ecclesiastico, ut subdiacono omnis reditus ad sta­ tum laicalem vel matrimonialem sit penitus prohibitus atque interclusus23. Quare reductio subdiaconi ad statum laicalem fieri nequit, nisi per dispensationem Sedis Apostolicae, aut in casu certo­ rum criminum commissorum per sententiam degradationis realis legitime latam et execution! mandatam, aut tandem per de­ gradatione in mere verbalem seu edictalem, quae iure Codicis (can. 2305) aequiparatur reali quoad effectus iuridicos. Transi­ tus quoque ad nuptias subdiacono non est permissus absque dis­ pensatione apostolica. Quae dispensatio non conceditur, nisi cum reductione ad statum laicalem et omnimoda prohibitione func­ tionum ordinis subdiaconatus2·*. 2’ Gasparri, k c. n. 1143; Scherer, I. c. p. 314, not. 11; Thoniassin., I. c. cap. 11. n. 8. cap. 13, n. 11. - Cfr. Pont. Rom.; Kober, I). Deposit, p. 285 sq.; Hinschius, I. c. i. V, p. 566, η. 1. -·' Zech, Hierarchia eccles. § 126; cap. 27, X. de V. S.. V. 40; Kober, I. c. p. 232 sq.; Pontif. Rorn. tit. Degradationis forma. 24 Roskovâny, Coelibatus et breviar. t. III, p. 179 sq.; S. C. Inq. 20 Febr. 1888. in Actis S. Sed. XX p. 543 sq. Quare dispensatus ab impedi­ mento ordinis sacri in matrimonio iam contrado aut ad matrimonium 456 titulus vi Quae de stabilitate status subdiaconorum ordinata sunt, a fortiori valent de diaconis, presbyteris, Episcopis, quibus indu­ bitanter character indelebilis in valida ordinatione imprimitur. Quare qui semel rite ordinatus est diaconus vel presbyter vel Episcopus, is iterum laicus fieri non potest, nisi extrinseca illa ratione supra de subdiaconis exposita 25*. At licet etiam Episcopi et presbyteri per realem degradatio­ nem ad statum laicalem reduci possint, tamen presbyteris dis­ pensatio apostolica ad contrahendum matrimonium concedi non solet; nullum vero existit exemplum, quod Episcopo con­ secrato a Sede Apostolica transitus ad nuptias fuerit concessus. Pius VII principi Tayllerand, qui ante revolutionem gallicam fuerat Episcopus Augustodunensis, in Brevi Gravissimas 29 lun. 1802 reductionem ad simplicem communionem laicalem ita in­ duisit. ut interdicto exercitio cuiusvis functionis, sive episcopalis sive ecclesiasticae, in veste laicali incedere et saecularia officia gerere potuerit. Quo induito Pii VII licentia celebrandi matri­ monium non fuit concessa28. Decreto vel sententia Superioris ecclesiastici fit reductio ad statum laicalem illius clerici maioris, qui metu gravi coactus sacrum ordinem recepit, nec postea sive expresse sive tacite per exercitium ordinis recepti, ordinationem metu gravi extortam ratam habuit. Quod decretum vel sententia nequit dari27’, nisi iam contrahendum eo ipso manet redactus ad statum laicalem, quin ne­ cessarius ad hoc sit specialis actus Superioris ecclesiastici. Cfr. .Ifo- roto, o. c. I. n. 734. *'* Cone. Trid. Sess. XXIII, vera et cathol. doct. cap. 4, et can. 4: Pontif. Roman. 1. c.; Roskovàny. 1. c.; Kober, 1. c.; Act. S. Sed. I. p. 334 sq.; S. C. Inq. 22 Dec. 1875, apud De Angelis, 1. IV. tit. 6, n. 3; Gasparri. 1. c. n. 1149. Pontif. Rom. P. III. Degradatio ab ordine pontificali; Kober, I. c. p. 237 sq.; Roskovâny, 1. c. t. III. p. 187 sq. 27’ Cfr. regulas servandas in processibus super nullitate sacrae ordi­ nationis vel onerum sacris ordinibus inhaerentium in AAS. XXIII, 457 vel Per. XXI, 109. Nunc difficilius probabitur coactio in sacris ordinibus suscipiendis habita, cum ordinandi, ante admissionem ad singulos ordines maiores, debeant propria manu scribere declarationem eamque iura­ mento firmare, qua fateantur r se omnimoda libertate ad sacrum ordinem accedere riieque perspecta habere omnia onera eidem adnexa >. Cfr. AAS. XXIII. 125; Per. XX. 245. DE CLERICIS IN SPECIE 457 tea probentur, ad normam can. 1993-1998, tum coactio passa tum defectus ratihabitionisae*. Quo in casu reductio ad statum laicalem fit sine ullis coeli­ batus aut horarum canonicarum obligationibus (can. 214). 395. Regressus clerici maioris ad statum clericalem per ve­ ram reordinationem subdiaconi, et praesertim diaconi, presby­ teri vel Episcopi valide ordinati, nulla ratione est permissa, Quodsi subdiaconus, diaconus, presbyter, Episcopus, qui iuste et rite dégradait fuerunt, per sollemnem recuperationem insig­ nium proprii gradus restituantur, huiusmodi recuperatio non est repetitio ritus substantialis novae consecrationis vel ordina­ tionis, sed habet vim merae caeremoniae accidentalis 29. Effectus reductionis ad statum laicalem. Quicumque cleri­ cus ad statum laicalem redactus ipso iure amittit officia, benefi­ cia, iura ac privilegia clericalia ac vetatur in habitu clericali in­ cedere ac tonsuram deferre; obligationibus status clericalis non amplius tenetur, excepta obligatione coelibatus, si agatur de cle­ rico maiore, qui ad statum laicalem redactus sit aliter quam per sententiam seu decretum reductionis, datum in casu ordi­ nationis per metum extortae, quo in casu etiam libertas a coe­ libatus obligatione obtinetur (can. 213, 214). SECTIO II DE CLERICIS IN SPECIE Canones praeliminares - Divisio territorialis Ecclesiae (can. 215-219) 396. Notio: Divisio territorialis in Ecclesia unice fit in or­ dine ad conveniens regimen fidelium, qui praeter supremum Si quis remoto metu, pergit sponte in exercitio ordinis sacri suscepti, videtur velle suam ordinationem ratam habere; id tamen non necessario consequitur, cum possit fieri, prout recte notat Creusen, (1 c. n. 328), ut etiam tunc ita egerit, quia nescivit se libertatem vindicare posses. In hoc casu deesset adhuc voluntas se subiciendi per talem actum obligationibus clericalibus; haec autem voluntas expresse exigi­ tur in c. 214 § 1, cum, stante metu gravi in ordinibus sacris suscipiendis, illae obligationes clericales non fuerint contractae. » Kober, 1. c. p. 93 sq., 285 sq. 458 TITULUS VI Pastorem debent habere alios immediatos pastores, a quibus cum subordinatione ad Romanum Pontificem convenienter regantur ad normam iuris communis. Nam quamvis essentialiter et pro omni tempore divisio territorialis non sit requisita ad hoc ut institutio divina regiminis ecclesiastici in praxim deducatur, et origine tenus prior sii organizatio personalis quam territorialis, cum ius divinum nihil statuerit de modo, quo singulis Episcopis diversae portiones gregis Christi regendae adsignarentur, convenientissimus tamen modus illius designationis est per assigna­ tionem potestatis in determinato territorio exercendae, salvis exceptionibus, quas idem prudens regimen exigat, de iurisdic­ tione directe incertas personas independenter a determinato ter­ ritorio habenda. . ' 397. Divisio fundamentalis est in territoria, cui praesit Prae­ latus cum iurisdictione episcopali. Huiusmodi territoria vocan­ tur dioeceses, abbatiae vel praelaturae nullius, vicariatus apostolici. praefecturae apostolicae. Vicariatus apstolici et prae­ fecturae apostolicae pertinent ad loca missionum, ubi potius di­ latandae Ecclesiae ac paganis seu gentilibus in ipsam adducen­ dis est incumbendum a missionariis. Hi suam operam praestant sub ductu et regimine Vicarii aut Praefecti apostolici, cui ad hoc datur potestas episcopalis fortasse aucta pluribus facultati­ bus extraordinariis, quas exigit aut conditio loci, aut difficulta­ tes cum conversione connexae aut distantia loci a Romana Cu­ ria et supremo Pastore vel difficultas ad eum recurrendi: atque idem obtinet ubi non paganorum seu gentilium regio est, sed acatholicorum sive haereticorum sive schismaticorum, dum ibi fas non est introducere ordinariam hierarchiam pro illius regio­ nis regimine aut eversam restaurare, ubi fortasse catholici adhuc sunt pauci et Ecclesia non permittitur explicare suum ordinatum regimen. Abbatiae seu praelaturae nullius habentur etiam in locis ubi ordinaria hierarchia ecclesiastica est constituta, in quibus ob rationes speciales praesertim historicas, pars territorii ma­ net separata a territoriis dioecesium vicinarum, et idcirco dici­ tur territorium nullius, i. e. nullius dioecesis, quae divisio in dioeceses est modus normalis dividendi territorium in ordine ad regimen fidelium. Et pariter Praelatis saecularibus vel regu­ laribus. qui iis territoriis praesunt (Abbates seu Praelati nui- ΠΕ CLERICIS IN SPECIE 459 lius), conceditur iurisdictio similis jurisdictioni episcopali, exer­ cenda in fideles illius territorii separati. Dioeceses, vicariatus, praefecturae, et praelaturae nullius conveniunt in hoc quod sunt peculiares et distinctae diciones cum proprio pastorali regimine; adest peculiaris populus regen­ dus, determinatus per limites territorii, proprius Praelatus et proprius clerus. Differunt tamen in hoc quod abbatiis seu prae­ laturis nullius non praeest per se Praelatus charactere episco­ pali insignitus, sed Praelatus inferior. Vicariatus vero vel prae­ fectura prae sc ferunt aliquid inchoatum ac praeparatorium in ordine ad introductionem ordinarii regiminis ecclesiastici, et id­ circo Praelati in ipsis constituti nomen habent Vicarii, qui vice et nomine Pontificis illa territoria regunt. Hinc explicatur quod Codex can. 215, § 2 sub nomine dioe­ cesis statuat in iure venire quoque abbatiam seu praelaturam nullius, non vicariatum aut praefecturam apostolicam; sub no­ mine vero Episcopi intelligi etiam Abbatem vel Praelatum nul­ lius. nisi ex natura rei vel sermonis contextu aliud constet. Ex natura rei nomine Episcopi non intelliguntur Praelati et Abba­ tes nullius in iis (piae requirunt characterem episcopalem. 398. Provinciae ecclesiasticae sunt diciones territoriales pluribus dioecesibus constantes, in quibus una sedes episcopalis, cui praeest Episcopus cum titulo Metropolitae vel Archiepiscopi, habet alias dioeceses seu sedes episcopales, quae dicuntur suffraganeae. sibi subordinatas propter altiorem gradum iurisdictionis Metropolitae in Suffnaganeos proprios. Atque tunc in aliqua regione dicitur hierarchia ecclesiastica iuris commu­ nis normaliter constituta, cum illa regio in varias provincias ec­ clesiasticas est divisa, aut saltem in ea erecta est sedes metropolitica cum aliquot sedibus episcopalibus illi Metropolitae subordinatis. Quae erectio unius aut plurium provinciarum non necessario efficit, ut territoria in quibus eriguntur non amplius sint loca missionum. Potestas competens. Est sola potestas suprema ecclesiastica. Proinde Rom. Pontifici omnino reservatum est provincias ec­ clesiasticas, dioeceses, abbatias vel praelaturas nullius, vicaria­ tus apostolicos, praefecturas apostolicas erigere, aliter circum­ scribere. dividere, unire, supprimere. Ex natura rei haec perti­ nent ad universale regimen Ecclesiae Rom. Pontifici concredi- 460 TITULUS VI tum; nec proinde alteri competunt, nisi Rom. Pontifex aliquam partem suae potestatis in hac re velit aliis communicare, con­ cedendo quondam interventum in praedicta divisione territo­ riali Ecclesiae (can. 215, § 1). 399. Subdivisio territorialis dioecesium. Territorium cuius­ vis dioecesis in distinctas partes territoriales dividendum est: unicuique autem sua peculiaris ecclesia cum populo determina­ to est assignanda suusque peculiaris rector tanquam proprius eiusdem pastor est praeficiendus, pro necessaria animarum cu­ ra. Hae partes territorii dioecesani proprio nomine dicuntur pa­ roeciae (can. 216, § 1, ). Pari modo, ubi commode fieri potest, vicariatus apostolici et praefecturae apostolicae sunt dividendae in partes territoria­ les suis limitibus circumscriptas. Huiusmodi partes, si peculia­ ris rector pro singulis fuerit assignatus, dicuntur quasi-paroeciae (cit. can. 216. § 3)1. Paroeciae personales non possunt constitui sine speciali indulto apostolico. Personales autem sunt paroeciae illae, in qui­ bus parochiani non manent determinati quoad sublectionem ad determinatum parochum per domicilium aut quasi-domicilium in territorio cui parochus praesit, sed per titulum aliquem per­ sonalem. v. gr. ex lingua aut natione, aut ex pertinentia ad de­ terminatas familias, quo in casu paroecia dicitur familiaris seu gentilitia, aut ex diversitate ritus, aut etiam ex diversitate pro­ fessionis. prout accidit in paroeciis castrensibus pro militibus (cit. can. 216, § 4). 100. Vicariatus focanei, qui etiam dicuntur decanatus, archipresbyteratus. sunt districtus territorii dioecesani pluribus pa­ roeciis constantes. Cuilibet districtui praeest sacerdos sub no­ mine vicarii foranei aut alio simili, v. gr. decani. 1 Cfr. declarationem seu decisionem S. C. Consistorialis, 1 Aug. 1919, (AAS. XI, 346), circa quasi-paroecias et missiones existentes in pluribus dioecesibus, quae ante Const. < Sapienti consilio» jurisdiction! S. C. de Propag. Fide subiciebantur. postea vero in ius commune traductae sunt. Qua decisione etiam divisio dioecesis in paroecias et quasi-paroecias ad ius commune decernitur ordinanda. De prudenti modo procedendi ad divisionem vicariatuum et prae­ fecturarum apostolicarum, cfr. Instructionem S. C. de P. F 25 Iulii 1920 in A. A. S. XII. 331 sq. I DE CLERICIS IN SPECIE 461 Huiusmodi distributionem territorii dioecesani in vicariatus foraneos Codex imponit Episcopis pro faciliori et meliori vigi­ lantia circa exercitium curae animarum. Quodsi Episcopo aut impossibilis exccutionis videatur aut saltem inopportuna censea­ tur. Sancta Sedes est consulenda, nisi iam ab eadem fuerit pro­ visum (can. 217). TITULUS VII De suprema potestate deque iis qui eiusdem sunt ecclesiastico iure participes 401. Sectionem hanc secundam partis primae libri II de per­ sonis Codex partitur in duos titulos: De suprema potestate ac de iis qui ex ea participant. — De potestate episcopali deque iis qui eiusdem sunt participes. — Institutio divina ad regimen Ecclesiae his duobus absolvitur, institutione Primatus et insti­ tutione potestatis episcopalis: quicumque ergo gradus potestatis supra et infra episcopalis ex institutione Ecclesiae provenit, seu ex potestate plena et suprema Romano Pontifici facta ea dispo­ nendi quae ad conveniens Ecclesiae regimen sint necessaria, sal­ va divina episcopatus institutione. Ergo potestas supra episco­ palis provenit ex potestate suprema Rom. Pontificis et est eius quaedam participatio; potestas vero infra episcopalis est quae­ dam derivatio facta ex potestate episcopali et ad adiuvandum eius exercitium ordinata. A Codice sub rubrica « de suprema potestate et de iis qui eiusdem sunt ecclesiastico iure participes », enumerantur in di­ versis capitulis huius tituli, praeter Romanum Pontificem in quo residet suprema potestas, Concilium oecumenicum. Cardinales, Curia Romana, Legati Pontificis, Patriarchae, Primates et Metro­ politae. Concilia plenaria et provincialia. Vicarii et Praefecti Apostolici. Administratores Apostolici, Praelati nullius. Hi om­ nes, ut respectivis locis erit exponendum, jurisdictionem aliquam a Rom. Pontifice derivatam exercent, quae in suprema ipsius potestate fundamentum habet et ab eadem suprema potestate tanquam ab immediato fonte derivatur. Vel ipsa Concilii oecumenici potestas, quae vere est suprema (can. 228, § 1), potest dici participata iure ecclesiastico ex suprema potestate Romani 462 TITULUS VU Pontificis, in quantum iure ecclesiastico plures sunt, qui in Con­ cilio oecumenico suffragio deliberativo gaudent, et in quantum vel ipsi Episcopi, eam iurisdictionem universalem, quam in Con­ cilio oecumenico exercent, derivatam habent a Romano Pontilice eique subordinatam. · CAPIT 1 De Romano Pontifice Will ►*· f >■ 402. Fontes: Decret. Grat. Dist. 21, 22; c. 1, D. 23; c. 2, D. 79; c. 1, D. 96. Cpl. 1, I. I. t. 23. de off. et potest. Praelati et iud. ordin.; cpl, II, I. I. t. 14. de off. iud. ord. cpl. Ill, I. I, t. 20; cpl. IV. I. I, t. 13. ead. rubr.; cpl. V. 1. I, t. 16, de off. et pot. iud. ord. Decretal. Gregor. IX, 1. I, tit. 31. de off. iud. ord.; Decretal. Bonif. VIII. I. I. t. 16, de off. ordinar.; Const. Clem. V. I. I, t. 9. de off. iud. ord.; Extravg. com. I. I, V. 7, de off. iud. ord. Conc. Later. IV, a 1215, cap. 5. = cap. 23. X. de privileg. V. 33; Conc. Lugfl. II. a. 1274. prof. Mich. Palaeol.; Conc. Flor. a. 1439. decret, union.; Conc. Trid Sess. XXV, cap. 21. de ref. Decret. Clem. Pap. VIII, L I. t. 11. de off. ord. ed. Sentis, p. 25 sq. Innoc. XI Breve 11 Apr. 1682; Alex. VIII Const. Inter multiplices » 4 Aug. 1690; Pii VI Const. Super soliditate 28 Nov. 1786. Const. « Auctorem fidei > 28 Aug. 1794; Pii IX Encycl. « Quanta cura Syllab. § 5. 8, Dec. 1864. — (’.one. Vatic. Sess. IV. Const. ■< Pastor aeternus ; Leon. XIII Encycl. (Im­ mortale Dei * 1 Nov. 1885. Scriptores: Comment, iur. Deer, in h. t. et tit. 2. 6, et in prooem. — .S’. Hai/mund.. Summa 1. Ill, t. 27, de differentiis officior. § 1 de Papii Boccaberti. Bibliotheca maxima pontificia; Roskominy, De primatu Rom. Pont.; Rom. Pontifex tanq. Primas Ecclesiae et princeps civilis. Zech, Hierarch, eccles. tit. 15. de Sum. Pont.; Devoti. Inst. can. 1. i. t. de hie­ rarch. iurisd. sect. 1. de Summ. Pont.; Saefjmueller, Lehrb. §§ 86 sq.; Ph. Herfjenroether-IIolliucck, 1. c. n. 338 sq.; Bellarminus. Disp. de con­ trov. Christian, fidei t. L controv. tert, de S. Pontifice; Palmieri, De Rom. Pont.; Billot. De Ecclesia Christi t. I. p. 528; Wilmers, De Christi Eccl. p. 146 sq.; Bouix. De Papa; Perraris. I. c. v. Papa; Phillips, 1. c. t. IV,— Thomassin., L c. P. I, 1. 1. cap. 1, P. IL 1. 2. cap. 1 sq. — Maroto, Inst. II. n. 775 sq.; Terreres. Inst’. I. 388 sq. Art. ί. — De institutione primatus Romani Pontificis § I. De apostolici primatus in B. Petro institutione 403. luxta evangelii testimonia, a Christo Domino primatus iurisdictionis in universam Dei Ecclesiam immediate et directe B. Petro Apostolo promissus atque collatus fuit. !)E SIPHEMA POTES ΓΑΊΕ ETC, 163 Quare constitutam a Christo Domino in sua Ecclesia rom­ minis formam pervertunt quicumque negant solum Petrum pra c ceteris Apostolis, sive seorsim singulis sive omnibus simul, vero proprioque iurisdictionis primatu fuisse a Christo instructum, aut qui affirmant eundem primatum non immediate directeque ipsi B. Petro, sed Ecclesiae et per hanc illi, ut ipsius Eccle­ siae ministro, delatum fuisse 1. § II. De perpetuitate primatus B. Petri in Romanis Pontificibus 101. Quod in B. Apostolo Petro Christus Dominus in perpeliKirn salutem ac perenne bonum Ecclesiae instituit, id eodem auctore in Ecclesia, quae fundata super petram ad finem saecu­ lorum usque firma stabit, iugiler durare necesse est. Unde est ex ipsius Christi Domini institutione sive iure divino, ut B. Petrus in primatu super universam Ecclesiam habeat perpetuos suc­ cessores 2. Qui successores S. Petri sunt Episcopi Sanctae Romanae Sedis' ab ipso fundatae eiusque consecratae sanguine. Quare quicumque Romanus Pontifex in hac cathedra Petro succedit, is secundum Christi ipsius institutionem primatum Petri in uni­ versam Ecclesiam obtinet ‘. ’ Matlh. XVI, 17 sq.; Ioann. XXI, 15 sq.; Conc. Later. IV, et Conc. Lugdun. II ct Conc. Florent. 1. c. in font.; Conc. Vatic. Sess. IV, c. 1; Grandcrath, Const, dogm. Conc. Vatie, p. 103 sq 215 sq.; Wilmers, 1. c. p. 116 sq., 239 sq.; Billot, De Eccles. Christi t. I, p. 535 sq.; Phillips, l.c. t. I, 11 sq.. 1'. V., §§ 201 sq.; Palmieri, De Rom. Pontif. p. 296 sq.; Suarez, De fide theol. disp. 10. 2 Cone. Vatic. Sess. IV, cap. 2; Grandcrath, 1. c. p. 219 sq.; Wilmers, I. c. p. 188 sq.; Billot, 1. c. p. 70 sq. Gone. Vatie. 1. c. cap. 2; Grandcrath, 1. c. p. 219 sq.; Wilmers, 1. c. p. 196 sq. * Cfr. Grandcrath, I. c. p. 137 sq., ubi demonstrat in Concilio Vatimn authentica definitione nequaquam diremptam esse quaestionem, nam primatus in totam Ecclesiam iure divino atque immutabiliter cum Sede Romana sit connexus. Qua in re praesertim ex saeculo nono a theologis Ecclesiae occidentalis merito impugnata est haeresis PhOtiana, quae te­ nait propter translatam residentiam Imperatorum Romanorum in civita­ tem Constantindpolitanam etiam praerogativas spirituales sedis episco­ palis veteris Romae in sedem Byzantinam novae Romae fuisse transla- iM 464 TITULUS VH Qui primatus Romam Pontificis ex vi suae perpetuae insti­ tutionis, ab ipso Christo Domino tactae, habet certam et immu­ tabilem determinationem in his, quae ad substantiam eius per­ tinent, quia ex parte territorii, subditorum, actionum est detec­ tas. Cfr. infra h. tit. not. 7, 8. Pariter in Syllabo Pii IX optimo iure no­ tatur propositio 35: < Xihil vetat alicuius Concilii generalis sententia aut universorum populorum facto Summum Pontificatum a Romano Episco­ po atque 1'rbe ad alium Episcopum aliamque civitatem transferri). Mil bn fï y Etenim in hac propositione loannis Nuytz, iam damnata Pii IX Litteris Apostolicis < Ad Apostolicae Sedis », ex quibus ad verbum desumpta est, Concilium generale intelligitur Concilium sine Papa. At manifestum est Concilium generale sine Papa, i. e. auctoritatem quandam inferiorem in Ecclesia planeque incompetentem non posse eflicere separationem unio­ nis, quae aut iure divino aut saltem suprema plenaque potestate S. Petri est facta et a tot RR. Pontificibus atque Conciliis oecumenicis confirmata. Praeterea damnata propositio Nuytz nititur doctrina Richerii omnino haeretica, sc. claves primatus non immediate S. Petro, sed Ecclesiae tra­ ditas esse, ita ut Ecclesia, cum claves S. Petro et RR. Pontificibus dederit, illas etiam iisdem subtrahere et aliis tradere possit. Cfr. Franzelin, De Ecclesia Christi p. 215 sq. Qua damnata haeresi, certe in propositione 35 Syllabi non damnata fuit etiam illa sententia (ut Episcopus Calvensis opinatus est in Concilio Vaticano), quae tenet ipsum Summum Pon­ tificem vel Concilium oecumenicum cum Papa primatum ad aliam se­ dem transferre posse; etenim haec sententia a proscripta doctrina Nuytz evidenter differt. Profecto Suarez, De fide theol. disp. 10, sect. 3, n. 9 sq., ubi attingit quaestionem, utrum adnexio primatus S. Petri ad Sedem Romanam ita auctoritate S. Petri sit constituta, ut ab ipso solo manaverit, an vero ex Christi praecepto et auctoritate id egerit, respondet: « Cum enim de hoc nihil de fide certum habeamus, varia opinantur theologi ». Ipse deinde via quadam media incedens hanc statuit propositionem: < Quamvis con- iunclio summi pontificatus cum Romana Sede ad primariam huius dig­ nitatis institutionem non pertineat neque videatur a Christo Domino ante ascensionem in caelum ordinata, probabilius tamen et magis pium vi­ detur Petrum ex ipsius Christi Domini praecepto et voluntate illam insti­ tuisse Qua in parte secunda suae propositionis probanda, imprimis illa testimonia tanquam inefficacia omnino seponit, quibus R. Pontifex iure divino dicitur habere primatum iurisdictionis. Quodsi Suarez dein­ de testimonia ex traditione adducit, alia, quibus potissimum videtur fuis­ se motus, sunt prorsus spuria, alia vim peremptoriam probandi non ha­ bent, cum etiam de ordinatione divina sensu lato possint intelligi, qua­ tenus S. Petrus divina ductus providentia Urbem Romam elegerit sedero primatus. Alii theologi veluti De Groot, Tanquerey, Wilmers, Muncunill. De Christi Ecclesia, iisdem modestis verbis atque Suarez, sententiae af­ firmanti institutionem Christi ut probabiliori subscribunt; alii v. g. DE SUPilEMA POTESTATE ETC. 465 minatus: etenim sese extendit in universum orbem terrarum, in omnes homines baptizatos, innno liquo modo in omnes homi­ nes, ei quatenus necesse est ob fidei propagationem et protectio­ nem religionis chrislianac, in omnes actiones et materias, in qui­ bus potestas solvendi et ligandi versari potest. Ergo usque ad consummationem saeculorum per nullam auctoritatem huma­ nam innovationi (augmento vel imminutioni) vel abrogationi est obnoxius. Cfr. Suarez, De leg. 1. IV, cap. 4, η. 17. Hinc manifeste erravit Marsilius Patavinus asserens, quod Christus nullum caput dimisit Ecclesiae neque aliquem Vica­ rium suum fecit. Praeterea theologi Imperatoris Ludovici Bavari falso ex concessione Imperatoris derivarunt praerogativas Fronzeliii, Pabnieri, De Luca, eidem opinioni maiorem gradum verae cer­ titudinis vindicant; multo magis certitudinem illius sententiae cum magno argumentorum apparatu novissime propugnavit Straub, De Ecclesia Chridi, I, p. 447 sq.; denique alii, e. g. Soto, Banez, Mendive, unionem pri­ matus S. Petri cum Sede Romana ex stricto divino iure factam esse sim­ pliciter negant atque ex mero iure apostolico repetunt. Holliveck, Der Apost. Stuhl. u. Rom. (a. 1895), sane solidius quam sui praedecessores universam istam quaestionem examinat et tandem sententiae, affirmanti illam unionem iure divino factam esse, propter novam quandam proban­ di rationem calculum adicit. At novae suae probationi non leviter praeiudicat quod candide fateatur theologos antiquiores et recentiores, qui sententiam affirmantem propugnant, inniti spuriis quibusdam documen­ tis atque inefficacibus argumentis. Cfr. Holliveck, 1. c. p. 112 sq. Cum praeterea directa argumenta ex traditione divina (ex qua universa illa quaestio tandem est resolvenda), pro sententia affirmante sufficienter col­ ligi posse pariter neget, novam suam argumentationem indirectam ex absoluta inseparabilitate primatus a Sede Romana sibi reddidit difficilem parumque persuasivam. Quare universa quaestio etiam post novam disqui­ sitionem ab Holliveck factam manet in eodem statu, in quo fuit ante Concilium Vaticanum, cuius decreta et praesertim acta sententiae affir­ manti maiorem vim et auctoritatem non tribuerunt. Etenim relator com­ missionis dogmaticae in Concilio Vaticano (cfr. Collect. Lac. t. VII, coi. 293; Granderalh, 1. c. p. 144), declaravit: « Et hoc quidem intelligitur de Romano Pontifice, ut historice et de facto habetur in Ecclesia absque ulla interruptione ab initio temporis, relictis quaestionibus et hgpothesibns in scholis plus minusve libere agitatis quoad perpetuitatem Urbis Romanae et coniunclionem primatus cum Sede Romana ». Cfr. Pesch, 1. c. t. I, n. 500; Suarez, De virt. et statu relig. tract. II, 1. 2, cap. 4, η. 9 sq.. ubi agit de morali immutabilitate diei dominicae, quae rationa­ biliter tolli non possit, licet nitatur institutione humana, non divina. 30 466 titulus vu Romanorum Pontificum . Richcrius quoque et Pistorienses (a. 1786) perperam dixerunt B. Petrum ab Ecclesia suam accepis­ se potestatem Immo, iam ipsi Episcopi Synodi Chalccdonensis (a. 451) c. 28 spuriis quibusdam principiis de praerogativis novae Romae nimium inhaerentes, falso asserere ausi sunt Patres statuto synodali antiquae Romae propter naturam civitatis im­ perialis praerogativas concessisse ·. Quibus sinistris locutionibus tandem haeresis Photiana praeparata ests. Quae doctrina catholica et haeresis ipsi opposita hoc loco insinuanda fuit, ut solidum iacerctur fundamentum atque nexus pateret universae disputationis. Ex professo autem dogma ca­ tholicum exponere de divina institutione primatus Rom. Pon­ tificis relinquimus theologis atque scriptoribus de iure publico Ecclesiae ·. Art. 2. — De electione Romani Pontificis. § 1. Principia fundamentalia 1. De nominatione personae R. Pontificis MU IP1 ? f 405. I. Ex illis personis, quae iure divino a dignitate ponti­ ficia non sunt exclusae, nec designatio sive nominatio personae fit immediate a Deo, nec modus designationis iure divino est praescriptus, sed Deus iitriusque rei determinationem hierarchiae ecclesiasticae reliquit. 5 Ioann. XXII Const, < Licet 29 Oct. 1327. Cfr. Denzinger, Enchirid. □ 496. 497. · 6 Pii VI Const. < Auctorem fidei 28 Aug. 1794, prop. 3, cum nola apud Denzinger, 1. c. n. 1503. 7 Quam sententiam S. Leo *epist . 104, atque Gelasius (a. 496) in c. 3, D. 21, merito reprobarunt. Cfr. Hefele. 1. c. t. II, p. 529 sq., 549 sq.: Card. Hergenroether, Photius t. I. p. 74 sq. Porro optimo iure ex decreto S. C. Inq. 1644, approbato ab Innocentio X et Clemente XI Const. « Accepimus > 11 lun, 1715, haec propositio declarata est et schismatico et haeretica: < Summos Pontifices cum suas Constitutiones in ea loca mittunt, quae temporali aliorum principum dicioni subiccta sunt, in territorio alieno legem ferre t> Cfr. Granderath, 1. c. p. 225 sq. s Hefele, I. c. t. IV, p. 478, 363; Hollweck. 1. c. p. 5 sq.; Card. Hergen­ roether. I. c. t. 1. p. 35 sq.. 176 sq.. 602 sq., 656 sq. t. III, p. 790, 806, 813. » Wilmers, 1. c. p. 146 sq.; Cavagnis, Inst. iur. pubi. eccl. t. II, p. 108 sq. ni-: SUPKEMA POTESTATE etc. •107 Etenim ordinatio specialis a Deo pro singulis vacationibus Sedis Apostolicae non datur, neque in fontibus revelationis ulla reperitur singularis lex divina de electoribus et forma electio­ nis Romani Pontificis; secus institutio Christi de (‘lectoribus et forma electionis constanter ab Ecclesia fuisset retenta, neque tanta extitissct in hac re varietas disciplinae. Denique quoniam Christus in re adeo necessaria suae Ec­ clesiae certe efficaciter consuluit et per se nihil definivit, univer­ sam huius negotii curam pro natura Ecclesiae et societatis per­ fectae et inaequalis, exclusis extraneis et laicis, sive privatis sive principibus saccularibus, sive in multitudinem populi congre­ gatis, soli hierarchiae ecclesiasticae commisit1011 . II. Imprimis autem Rom. Pontificibus a Christo collata est potestas modum designationis personae definiendi et pro tem­ porum vicissitudine etiam mutandi. Neque ex iure quodam di­ vino electio Romani Pontificis spectat ad Concilium oecumenicum vel ad Collegium Cardinalium. Id enim manifeste eruitur ex suprema et plena potestate Romanorum Pontificum atque ex constanti et universali praxi Ecclesiae, in qua error intervenire non potest. Quare de iure Rom. Pontificis nulla existit contro­ versia inter theologos et canonistas ai. III. Immo designatio sensu stricto personae proprii succes­ soris in cathedra S. Petri, non mera commendatio ab ipso Ro­ mano Pontifice facta, iuxta probabiliorem sententiam saltem in casu verae et extraordinariae necessitatis vel utilitatis Ecclesiae et valida et licita est12. Nam suprema et plena potestas Romani Pontificis (cfr. 10 S. Clem. epist. I, cap. 44»; Camarda, Const. Apostol... synopsis p. 93 sq.; Suarez, De fide disp. 10, sect. 4, n. 1 sq., 11 sq.; Granderath, in Stim. aus Maria-Laach a. 1874, t. VII, p. 139 sq.; Ronacina, De legit. Sum. Pontif. elect, disp. I. q. 1, punch 1, § 3, q. 5, p. 4; Passerini, De elect. S. Pontif. q. 1. 5; Tarquini, 1. c. p. 106 sq.; Gaugusch, D. Rechtsinst. d. Papstwahl; Maran(/oni, De elect. Summi Pontif. in Anal. eccl. t. V. p. 495 sq.; Lucius Lector, L’élection papale. Le conclave. 11 Mattii. XVI. 19; infr. in notis historic, cit. decret. Rom. Pontif.; Cumnrda, 1. c. p. 103 sq., 107 sq.; Passerini, 1. c. q. 6. 11 Tarquini, Insi*. iur. eccl. pubi. p. 83; Passerini, 1. c. q. 4; Grandtralh, 1. c.; HoUweck, in Arch. f. k. K. t. 74. p. 329, ubi fuse et solide universa illa controversia examinatur, cui ex recentioribus scriptoribus etiam consentiunt Many, Pezzani, Grisar, Saegmueller aliique. Cfr. c. 1, 468 TITULUS VH Mattii. XVI, 19; Cone. Vatic. Sess. IV) neque ex natura rei ne­ que ex speciali iure divino positivo ad solam legislationem de nominatione successoris est restricta. Ergo sine solido funda­ mento negatur Romano Pontifici ius extendendi suam potesta­ tem etiam ad immediatam sui successoris nominationem. Et profecto argumenta, quibus ex natura rei huiusmodi ius Romani Pontificis impugnatur, aut sophismata sunt13, aut si quid probant, illud solummodo demonstrant, modum istum provi­ dendi successioni in cathedra S. Petri a Romanis Pontificibus tanquam ordinarium neque de facto licite adhiberi neque per modum legis successoribus valide praescribi posse 1415 . S. Scriptura et divina traditio argumenta non suppeditant ad demonstrandam specialem limitationem potestatis pontificiae positivo iure divino esse statutam. Nullibi enim Christus expres­ sa et speciali lege suo Vicario in terris designationem successo­ ris interdixit . Quod argumentum eo maiorem habet vim, cum nostra aetate16 adversarii vix iam negare possint Felicem IV (a. 526-530) sensu stricto designasse suum successorem Bon ifacium II17 neque hanc designationem ante mortem revocasse. 2, 3. Cone. Rom. a 499. sub Symmacho Papa iunct. Hefele 1. c. t. II, p. 627, 590; Saegmueller, in Act. theol. Tubing, t. 85, p. 91 sq., 235 sq.; aliter Périès, L’intervention du Pape dans l’élection de son successeur; Holder, D. Designation der Nachfolger durch d. Papste, idem in Arch. f. k. K. t. 72, p. 409 sq., et t. 76, p. 352 sq. iunct. Arch. f. k. K. t. 84, p. 199. (contra Périès); Casacca. Se il Papa possa eleggere il suo successore; at illi auctores in hac quaestione scholastica, nec facile practica, inefficaci­ bus utuntur argumentis atque rationes supra propositas solide non re­ futant. 13 Cfr. Fagnan., in cap. 5, X. de pactis I, 35. n. 16 sq., cuius argumen­ tationem merito reiciunt recteque refutant: Granderath, 1. c.; Holhveck, 1. c. p. 334 sq.. 374 sq., 369 sq., et etiam Hinschius, f. I. p. 292. 14 Hollweck, 1. c. p. 375, 404 sq. 15 Hollweck, 1. c. p. 398 sq. 18 Antiqui auctores in favorem sententiae nostrae haud raro ad facia plane spuria aut saltem dubia provocarunt, a quibus patroni sententiae oppositae, cum illa facta historica admitterent, omnino falsis explicatio­ nibus sese extricare studuerunt. Cfr. Hollweck, 1. c. p. 412 sq.; Suare:. De tide 1. c. n. 6 sq. 17 Quod documentum, a. 1883, in biblioteca Capituli Novariensis fuit detectum. Cfr. Hollweck. 1. c. p. 418 sq.; Saegmueller. 1. c. in Act. theol. Tubing., cuius disquisitiones historicas aliorumque virorum doctorum Casacca non videtur satis attendisse. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 469 Porro ipse Bonifacius II (a. 5.30-532) pariter suum iam designa­ verat successorem. Quae designatio licet a Bonifacio II antemor­ tem fuerit revocata, tamen vi probandi non caret18. Contra sententiam, quae Romano Pontifici vindicat ius suum designandi successorem, provocatur ad communem sententiam theologorum et canonistarum huiusmodi praerogativam ponti­ ficiam negantem atque adeo ad decreta Sedis Apostolicae opi­ nioni affirmanti omnino opposita. At prior exceptio ex communi sententia petita nititur falso supposito, cum talis communis sententia omnino non existât, et multi et praeclari doctorcs vehit Decius, Vitoria, Ledesma, Men­ doza, Suarez, Vasquez, Bonacina aliique opinionem affirmantem doceant19. Allegata vero decreta Bonifacii II et Pii IV respon­ saque Pauli III imprimis sibi habent contrarium decretum S. Felicis IV; praeterea definitiones dogmaticae non sunt, sed po­ tius statuta disciplinaria20. Denique Pius IV (10 Dec. 1565) teste Victorello (18 Maii a. 1565) in Consistorio « auditis sententiis de­ cretum inutile non futurum asseruit seque declaraturum, Ponti­ ficem non posse successorem adiutoremve cum futura succes­ sione sibi eligere »21. At huiusmodi definitio et declaratio nun­ quam prodiit. 2. De collatione potestatis pontificiae 406. lurisdictio suprema et plena in Ecclesia Christi Roma­ no Pontifici, legitime nominato neque ulla lege irritante sive iuris divini sive iuris canonici impedito, post vacationem Sedis 18 Hollweck, 1. c. p. 421 sq.; Grauert, Papstwahlstudien, Hist. Jahrb. t. 20, p. 271 sq.; Grisar, Gesch. Roms t. I, p. 494 sq. “ Hollweck, 1. c. p. 346 sq. 20 Hollweck, 1. c. p. 383 sq. 21 Raynaldus refert iam in Consistorio (19 Nov. a. 1561), a Pio IV declaratum et decretum fuisse Romanum Pontificem id non posse; sed huiusmodi declaratio in Consistorio non est definitio ex cathedra et nul­ libi reperitur publicata. Cfr. Hollweck, 1. c. p. 390 sq. et praesertim Saegmueller in Arch. f. k. K. t. 75, p. 413 sq., ubi solide probat duo Consis­ toria PiiIV esse distinguenda; in Consistorio a. 1565 provocari ad Con­ sistorium a. 1561, non ad decretum Bonifacii Π, Victorellum rem bene referre atque declarationem illam post Consistorium a. 1565 nunquam esse publicatam. 470 TITULUS VII Apostolicae atque acceptatam (cfr. c. 22, D. 63), est spuria. Cfr. Hefele, 1. c. t. III, p. 620 sq. I>E Sl.’PKEMA PO’i ESTATE ETC. 473 saltem post consecrationem, immo paulatim iam ante consecra­ tionem fuerit eisdem notificanda M. Quae fuerit vis illius notificalionis optime eruitur ex c. 10 Cone. Rom. a. 898, quo Joannes IX antiquas praerogativas Imperatoris dentio restaurare studuit, ut Rom. Pontifex a factionibus Romanis liberaretur. Cum sub Ottonc I restauratum esset imperium Romanorum, is sibi in Sedis Apostolicae provisionem vindicavit potestatem omni iuris titulo destitutam 30. Quae praerogativae 35 *37 Imperato­ rum usque ad Henricum IV adeo creverunt, ut ipsi Romanos Pontifices nominarent38 et electio canonica in praxi fieret illusoria. 411. Quamvis omnino sit concedendum Imperatores inde ab Ottone I usque ad Henricum IV nonnisi viros ecclesiasticos vere dignos et idoneos ad dignitatem pontificiam nominasse gravesque impedivisse abusus, tamen adeo -ampla Imperatorum potestas non leve fuit libertatis ecclesiasticae periculum. Quare sapienti consilio Nicolaus II a. 1659 in Concilio Late­ ranensi novum publicavit decretum &3 de electione Romani Pon­ tificis, quo principalis electionis pars tribuitur Cardinalibus Episcopis, ita tamen, ut consensus aliorum Cardinalium et re­ liqui cleri populique Romani accedat, salvumque maneat pri­ vilegium quoddam Imperatoris. Quae electionis forma usque ad Alexandrum III (a. 1159C 4- 35 Cfr. c. 31, D. 63; c. 3 Cone. Roman, a. 862, vel 863. iunct. c. 3 sq. D. 79, ex Cone. Rom. a. 769; Brueck, Lehrb. d. K. § 90, p. 289, ubi ex opere Cardinalis Deusdedit, vel Anselmo Lucensi iuniori adscript©, haec referuntur verba de honore regi exhibendo: « Ut obeunte Apostolico Pon­ tifice successor eligeretur, et electio eius regi nolificarelur. Facta vero electione el, ut prius dictum est, regi notificata, ita demum Pontifex consecraretur ». M Phillips, 1. c. t. V, p. 785 sq. 37 Privilegium, quod Leo VIII, Pseudopapa, Ottoni I dicitur conces­ sisse (cfr. c. 23, D. 63), nullum habet valorem canonicum et historicum. Cfr. Phillips, 1. c. p. 787. ” Concessio a Clemente II et populo Romano in favorem Henrici III facta (a. 1046) in dubium vocari nequit. Cfr. Hefele, 1. c. t. IV, p. 713, 716 sq., 781 sq. ubi ambitum et praxim huius privilegii rite explicat; Ph. Heroenroelher-Holhveck, 1. c. n. 340, not. 2, n. 341, p. 270, not. 1 sq. ·» Cfr. c. 1, D. 23, qui authenticum textum huius decreti exhibet, quemadmodum post multas et longas controversias nunc est indubita­ tum. Cfr. Hefele, 1. c. p. 800 sq. 474 M if TITULIS VII 1181) paulatim immutata est. Sublato privilegio Imperatoris et exclusis clericis inferioribus et laicis, solummodo Cardinalibus sine ordinum discrimine demandatum est negotium electionis. Alexander III in Concilio Lateranensi 111. a. 1179, capit. 1 expresse statuit ut ad valorem electionis R. Pontificis duae ter­ tiae partes praesentium Cardinalium requirerentur et suffice­ rent, insuper praxim. paulatim receptam de exclusione Impera­ toris. populi, cleri inferioris et discriminis Cardinalium quoad ius eligendi, saltem tacite ratam habuit. Cfr. cap. 6, X. de elect. I. 6. Postea Gregorius X, ut vitaretur incommodum nimis longae vacationis Sedis Apostolicae ex protracto negotio electionis or­ tum, in Concilio Lugdunensi II (a. 1274) c. 2, electionem R. Pon­ tificis fieri iussit in conclavi cum parsimonia cibi et potus. Cfr. cap. 3, de elect. I. 6 in Sext. Quae parsimonia a Clemente VI. Const. « Licet » 6 Dec. 1351 ad benigniores terminos reducta est. Decreta Gregorii X. a Clemente V approbata, eo potissimum statuto sunt aucta, quod vel ipsi excommunicati, suspensi, in­ terdicti Cardinales ad legitima suffragia ferenda admitterentur4(l. Iulius II propter simoniacas artes, quibus Alexander VI vo­ ta Cardinalium sibi comparaverat, simoniacam electionem Ro­ mani Pontificis prorsus invalidam esse statuit40 41, exclusa quo­ que sanatione per inthronizationem aliosque actus subséquen­ tes. Vestigia Symmachi secutus Paulus IV severissimis poenis prohibuit, ne vivente R. Pontifice de ipsius successore eligendo institueretur tractatus. Idem in Const. « Cum ex Apostolatus of­ * ficio 15 Febr. 1559 declarat quod, si apparuerit aliquem, etiam 40 Cap. 2. de elect. I. 3. in Clem. Cfr. de prima capilulatione in conclavi facta; Hefele 1. c. t. VI, p. 697 sq. 41 lui. II Const. < Cum tum divino* 14 lan. 1506, postea etiam a Cone. Later. V. Sess. V, 16 Febr. 1513 approbata. Cfr. Hefele-Hergenr. 1. c. t. VIII, p. 408. 532 sq.; Pa.s/or, Storia dei Papi, vol. Ill, p. 626 sq., 255 sq.; Lehmkuhl, in Act. theol. Oenip. t. IV, p. 341. Num electio simoniaca R. Pontificis iam ante Iulii II Constitutionem per decretum Nicolai II (a. 1059) fuerit etiam invalida, hisce ultimis temporibus acris controversia agitata est, praesertim inter Michael (cfr. Act. theol. Oenip. t. XX, p. 761 sq. t. XXI. p. 191 sq.). qui invaliditatem negavit’, et Grauert. (cfr. Hist. Jahrb. t. XIX. p. 827. t. XX. p. 236 sq.). patronum in validitatis. Qua in controversia, Grauert non videtur satis attendisse differentiam inter illiceitalem et millitatem, terminologiam antiquis temporibus mi- DE SUPREMA POTESTATE ETC. 475 in Romanum Pontificem eligendum, ante eius assumptionem a tide catholica deviasse aut in laliquam liae.resim incidisse (seu schisma incurrisse), promotio de eo facta nulla, irrita et inanis existât nec per inthronizationcm aut adorationem aliosque actus subséquentes convalescat‘2. Tandem Pius IV, Const. « In eligen­ * 9 Oct. 1562, de electione B. Pontificis, de administratione dis Status pontificii tempore interregni (Intcrpontiiicio), de conclavistis etc. complura nova decreta publicavit. 412. Scholion. Inde ab hoc tempore prima reperiuntur ves­ tigia alicuius exclusiuae per Imperatorem Carolum V et Phi­ lippum II et Philippum III, reges Hispaniae, exercitatae, una cum gravissimo abusu inclusionis per factiones Cardinalium, de­ pendentes a nepotibus Paparum vel a suggestionibus principum nore rigore receptam et' accuratiorem dicendi modum posterioris aeta­ tis, denique disciplinam vigentem, quae ante Iulium II certe nullitati non favit, licet omnino reprobatae essent electiones simoniacae RR. Pon­ tificum. Cfr. Saegmuellcr, Lehrb. d. k. K. § 87, p. 215, not. 1. Quodsi Ph. Hergenroether-Holliveck, 1. c. p. 272, not. 1, videtur tenere simoniam iure divino electionem R. Pontificis (v. g. Alexandri VI, si vera sint facta) reddere invalidam, propugnat opinionem non satis fundatam. Nam certe ex iure divino naturali electio simoniaca R. Pontificis est gravissime illicita, sed non invalida; positiva vero lex divina irritans talem electionem omnino non existit. Neque ullum dubium est inter theologos et canonistas catholicos, quin R. Pontifex vim irritantem Cons­ titutioni Iulii II auferre possit, ut iam factum est per Pium X, unde evidenter consequitur illam irritationem ordinatione ecclesiastica, non divina, fuisse statutam. Et profecto periculum simoniae nunc in Cardi­ nalibus est valde remotum atque ab electione R. Pontificis, quantum fieri potest', arcendi sunt omnes praetextus, quibus ipsius valor in du­ bium vocari possit. At profecto Iulii II Constitutio terminis adeo seve­ ris concepta est, ut iam in ipso Concilio Lateranensi V, (cfr. Hefele, 1. c. t. VIII, p. 533 sq.), hac de re motae fuerint difiicultales et usque ad nostram aetatem auctores in interpretanda Const. Iulii II abeant in diversas sententias. Cfr. infra h. art. 2, § 3. Quare nihil mirum esset, si R. Pontifex Constitutionem Iulii II, sublata vi irritandi, reduceret ad terminos iuris divini et antiqui iuris canonici, sc. ad gravissimam illiceitalem electionis simoniacae R. Pontificis. Cui desiderio auctoris, ob mutatas plane temporum circumstantias, satisfactum est' per abroga­ tionem expressam illius Constitutionis, factam in Const. « Vacante Sede Aposfolica > 25 Dec. 1904. 41 Cfr. quoque Pauli IV Constitui. « Cum secundum Apostolum » 16 Dee. 1558. * 476 M IF *fr |>« * · TITULUS VU saecularium, unde paulatim formalis et proprie dicta exclusiva Austriae, Galliae. Hispaniae cum suis qualitatibus speciali­ bus orta est. At peremptoriis argumentis non probatur iam ab antiquioribus Rom. Pontificibus, v. g. a Clemente XII. exclusivam expresse et absolute fuisse damnatam e i usque observan­ tiam Cardinalibus interdictam, si bonum Ecclesiae universalis id videbatur exigere, eo quod, teste Lugo, non solum ratio ha­ benda esset qualitatum personalium, sed etiam servitii Eccle­ siae Illa prohibitio expresso et efficaci modo facta est a Pio X. Const. « Commissum Nobis » 20 ian. 1904. 413. Cum novi abusus in electione Rom. Pontificis fuissent inducti, quibus praesertim libertas electionis non modicum pe­ riclitaretur. Gregorius XV. Const. « .Aeterni Patris » 15 Nov. 1621 et per Caeremoniale Const. « Decet Romanum » 12 Mart. 1622. gravissimum hoc electionis negotium denuo perfecte ordinavit. Quae electionis forma postquam etiam ab Urbano VIII. Consi. «Ad Romani Pontificis» 28 Ian. 1626, ut norma stabilis et per­ petua approbata est. solummodo paucis exceptis additamentis a Clem. XII. Const. « Apostolatus officium » 4 Oct. 1732. et chi­ rographo < Avendo noi » 24 Dee. 1732 et a Pio IX. Const. «Cum Rom. Pontificib. » 4 Dec. 1869. factis, ex iure communi hactenus vigenti erat observanda, salva auctoritate Romani Pontificis providendi pro casibus extraordinariis. Et revera Pius IX, post occupationem Urbis a gubernio Ita­ lico perpetratam, quatuor edictis, sc. Const. « In hac sublimi» 23 Aug. 1871. Const. « Licet per Apost. Litteras» 8 Sept. 1874. Const. « Consulturi » 10 Oct. 1877 atque Regolamento da osservarsi dal S. Collegio in occasione della vacanza della Apostoli­ ca Sede 10 Ian. 1878. electioni sui successoris sapienter providit. Insuper iussit suas ordinationes vim retinere in futuris electio­ nibus, si ipsius successor, post breve forte tempus ex hac vita decedens, novas non tulerit leges4’. Simili ratione Leo XIII elec43 Saegmueller, in Arch. f. k. K. t. 73. p. 193 sq.. t. 76, p. ‘25 sq.. Wahrnuind, D. Ausschliessungsrecht etc. iunct. Saegmueller, Lehrb. § 87. p. 318. not. 1; Bouix, De Papa t. III, p. 341 sq.; Moroni. Dizionario v. Esclusiva; Giobbio, Esercizio del veto d’esclusione nel conclave; Lector. Le conclave p. 469 sq., 552 sq., 566 sq.; Ferreres, in « Razôn y Fe > voL 25, p. 106 sq., vol. 39. p. 496 sq., vol. 40. p. 105 sq. 44 Vering, Lehrb. d. k. K. S 126; Lector. L’élection papale p. 44 sq. 1>E SUl’HEMA POTESTATE ETC. 477 Ifonisui successoris providit per Const. « Praedecessores nostri » 21 Maii 1882, cum Instructione (vulgo Regolamento) adiecta45. Tandem Pius X ne ius de electione R. Pontificis in diversis Constitutionibus maneret dispersum aut ea contineret, quae, tem­ porum rationibus hominumque moribus mutatis, iam obsoleta evaserant, illud ius in unicam Constitutionem collegit, abroga­ tis omnibus praecedentibus praeter memoratam Const. Leonis XIII cum adnexa Instructione. Confer Const. « Vacante Sede * Apostolica 25 Dec. 1904, inter Documenta Codici adnexa, e qua, iuxta praescripta can. 160, est petenda disciplina vigens de electione R. Pontificis. § III. Disciplina vigens 414. Electores sunt, ex iure ecclesiastico nunc vigente, soli cl omnes Cardinales legitimi, mente sani, in conclavi praesen­ tes. qui sine manifesta infirmitatis causa in electione interveni­ re debent. Quod ius exclusivum Cardinalium eligendi Rom. Pon­ tificem etiam salvum manet tempore Concilii oecumenici, quod ipso facto per mortem Romani Pontificis suspenditur46. Ab­ sentes Cardinales non sunt necessario in forma canonica vocan­ di, nec procuratorem constituere nec per epistolas suffragia da­ re possunt, sed. monitione Secretarii Collegii Cardinalium trans­ missa, expectandi sunt per quindecim dies, qui ad alios duos aut 1res usque ad decem et octo prorogari possunt47. Die deci­ mo quinto vel ad summum decimo octavo post vacationem Se­ dis Apostolicae, Cardinales ingrediuntur conclave atque die se­ quenti incipit electio. Cardinales, qui coepta iam electione per­ veniunt ad Curiam, in conclave admittendi sunt; at nemo ex 45 Cfr. « II Monitore » vol. 26, p. 339 sq. 3 Dec. 1586 S 6; Caeremoniale Greg. XV, § Porro; Camarda. 1. c. p. 169 sq.; Lector. 1. c. p. 225; cit. Const. Pii X n. 32. Quod praescrip­ tum de diaconatu datur per verbum sz forte, et attenta absoluta potestate R. Pontif. apte cohaeret cum canone 232. § 1 de assumendis ad Cardinalatum presbyteris. 49 Cap. 2 de elect. I, 3, in Clem.; Gregor. XV Const. « Aeterni > § 22; quae censurae ad effectum electionis suspenduntur. Const. Pii X, n. 29. so Decret. Pii V, 26 lan. 1571; Perraris, 1. c. v. Cardinales art. 1, n. 20 sq.; cit. Const. Pii X, n. 29, 30. 31. Cfr. de iure praecedenti Iui. II Const. « Cum tam divino»', Ca­ marda, 1. c. p. 221, 236 sq.; Bonacina, 1. c. q. 1. punct. 3, i. f. q. 2; Wilmers. 1. c. p. 256 sq.; Lector. 1. c. p. 226 sq. Electio quoque laid iam ex anti­ quiore iure fuit valida et multo magis ex disciplina vigente electioni laici, etsi nunc vix unquam practicae et licitae, exceptio nullitatis certe opponi nequit, ut recte tenent Ferraris, Biblioth. v. Papa art. 1, 48, aliique v g. De Luca, Schulte, Phillips, Hinschius; aliter Ph. Herqenroether-Hollweck, I. c. n. 344, not. 3, ubi insistit Canoni, nunc certe antiquato, atque non satis attendit etiam hac in re iure speciali electio­ nis R. Pontificis generi sive iuri communi fuisse derogatum. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 479 Licite a Cardinalibus eligi nequit qui caret debita honestate et scientia et omnibus in Domino consideratis non est dignior. Nulla vero existit lex etiarnnunc obligans ut Romanus Pon­ tifex ex clero Romano vel ex Collegio Cardinalium vel ex Italis assumatur. At inde ab Urbano VI (a. 1378-1389), qui tempore electionis suae Cardinalis non fuerat, constanti usu servatum est ut semper Cardinalis S. R. E. eligeretur successor S. Petri, et Hadrianus VI (a. 1522-1523), Batavus, fuit ultimus Romanus Pontifex, qui extra Italiam suos habuit natales. Cfr. De Ange­ lis, Praelect. iur. can. 1. I, t. 6, n. 6. 416. Ratione loci et temporis imprimis requiritur ut electio R. Pontificis fiat in conclavi clauso, sublata tamen per Const. Pii X n. 47 nullitate aliter factae electionis a Gregorio XV sta­ tuta. Conclave autem ex communiter contingentibus in Urbe est habendum, nisi verificetur casus a iure comuni vel speciali or­ dinatione R. Pontificis exceptus 52. Praeterea in iure cautum est ne electionis initium fiat ante quindecim dies integros, ab obitu Pontificis elapsos, neque ultra decimum octavum differatur, Quae ordinatio de tempore, si abs­ que gravi causa non servetur, electionem non reddit invalidam, nec urget in circumstantiis praevisis in Const. «Praedecessores Nostri » Leonis XIII. 417. Forma, in eligendo Romano Pontifice a Cardinalibus sub poena nullitat is servanda, est aut quasi inspiratio aut com­ promissum aut scrutinium. Electio igitur nunc facta per adora­ tionem est invalida 53. I. Quasi inspiratio habetur, cum omnes et singuli Cardi­ nales in conclavi praesentes sine tractatu praevio quasi afflati Spiritu Sancto aliquem unanimiter et viva voce S. Pontificem proclamant. II. Compromissum in hoc consistit, quod omnes et singuli Cardinales in conclavi praesentes, nemine dissentiente, aliqui­ bus i. e. tribus, quinque vel septem ex Collegio Cardinalium com­ mittant eligendi potestatem, ut vice omnium Ecclesiae catholi­ cae provideant de pastore. Cit. Const. Pii X, n. 56. ■■'· Cit. Greg. XV Const.; Camarda, 1. c. p. 174 sq., 216 sq.; Bonacina, I. c. q. 3. Cfr. cit. Const. Leonis XIII «Praedecessores nostri». “Gregor. XV Const. «Aeterni» § 1, et' Caeremoniale; Camarda, I c. p. 120 sq.; Bonacina, 1. c. q. 5; cit. Const. Pii X, n. 54 sq., 78. «v ·1>Λ 480 TITULUS VII III. Scrutinium. quod est ordinarius modus electionis Ro­ mani Pontificis, fit bis in die votis secretis et scripto datis atque clausis secundum formam accuratissime descriptam. Const. Pii X, n. 61 sq. Si scrutinio publicato nemo ex candidatis duas tertias par­ tes suffragiorum obtinuerit, statim post scrutinium, antequam ad alios actus diverteretur, a Cardinalibus semel in quolibet scru­ tinio fieri debebat olim accessus ‘, quo nunc abrogato, Cardina­ les statim procedere debent ad novum scrutinium peragendum ; 418. Porro sirnoniace non est eligendus Rom. Pontifex5'· ne­ que ex praeviis pactionibus, conventionibus aut promissionibus Ml iri |S y M Gregor. XV Const, «Aeterni * §§ 10 sq., Caeremoniale: « Accèssus, qui immediate post scrutinium, i. e. post depositas seorsim sche­ dulas fiet, nisi forte in scrutinio fuerit creatus Papa; tunc enim nullus fieri debet accessus >. Quibus ex verbis Caeremonialis manifeste eruitur post scrutinium, in quo Papa non est electus, accessum fuisse praescrip­ tum nec arbitrio Cardinalium relictum. At curn non paucis iste acces­ sus videretur esse actus valde complicatus, optimo iure a Pio X cit. Const., n. 76 fuit abrogatus et eius in locum substitutum fuit simplex quoddam secundum scrutinium, statim post primum peragendum, uti etiam fit in electionibus Episcoporum vel regularium. Nam ita habetur commodum ex informatione primi scrutinii atque utilitas accessus sta­ tim in loco electionis facti, antequam Cardinales ad alios actus diver­ tantur. In accessu ante Pium X praescripto denuo ferebantur suffragia et Cardinales poterant suffragium dare novo candidato, qui in scrutinio saliem unum votum validum obtinuerat, aut suffragium proprium in scrutinio datum simpliciter confirmare his verbis: «accedo nemini . Cum accesus esset actus superadditus scrutinio, suffragia in hoc lata connumerabantur. Hinc fieri poterat ut. peracto accessu, duo candi­ dati duas tertias partes obtinerent. Quod si acciderat, is solus cense­ batur legitime electus, qui praeter duas tertias partes etiam maiorem partem suffragiorum inter omnes consecutus erat. Si suffragia post ac­ cessum inter plures fuissent paria, novum instituendum erat scrutinium. Gregorii XV Const. < Aeterni » § 4; Phillips, 1. c. p. 89. M Quae electio simoniaca ex natura rei et antiquis iuris sanctioni­ bus semper fuit illicita; at nonnisi a Iulio II, cit. Const. « Cum tam divi­ nor, reddita erat’ ipso facto nulla et irrita, si simonia intercessisset, saltem conventionalis et ex parte rei spiritualis consummata, vere no­ toria, non tantum occulta, ab electo conscio vel non repugnante aut ab alio Cardinali intra conclave existence commissa, dummodo electio ita processisset ex vi voti empti et venditi, ut absque illo non habitus fuis­ set legitimus numerus suffragiorum. Neque huiusmodi electio convali- DE SI'PHIiMV POTESTATE ETC. 4SI diam sine sinioniae labe factis, quae etsi fuerint iuramento fir­ matae penitus irritantur, Consi. Pii X, n. 82, 83. 119, Deinde libera omnino sil electio Kom. Pontificis. At quamvis nidus gravis et iniustus, ab ex tr inseco in ordine ad dari poterat per inthronizationem electi vel per adorationem et obe­ dientiam Cardinalium, sed contra electum a quocumque Cardinali, qui eidem electioni interfuisset, exceptio poterat opponi tanquam de vera et indubitata hueresi. linmo qui ita ./mioniace electus fuisset, non solum ipso iure et absque ulla declaratione privatus erat dignitate cardina­ lilia omnibusque officiis ei beneficiis ecclesiasticis iam possessis, sed ad omnia oflieia ecclesiastica, etiam ad dignitatem papalem, penitus erat inhabilis. Cfr. supra h. tit. not. 51; praesertim Camarda, 1. c. p. 266 sq.: kilii II Const. < Cum tam divino * cum Camarda, Passerino aliisque secundum textum et contextum et historiam evidenter intelligenda erat de simonia vere notoria. Hinc omnes disquisitiones illorum theologorum et canonistarum, qui disputarunt de sananda electione R. Pontificis, ex simonia secreta propter cit. Iulii II Const, invalida, laborabant falso supposito et in se difficultatibus non carebant. Nam certe Ecclesia juris­ dictionem pontificiam, quam non habet, nulliter electo Rom. Pontifici concedere nequit; manifesta enim est disparitas inter Papam et infe­ riores Praelatos, in quibus ab Ecclesia sive a iure iurisdictio suppleri potest. Neque Deus invalide electo iurisdictionem pontificiam concedet. Nam id gratis fingitur, cum Deus nullibi promiserit se, etiam illegiti­ me et invalide designatis successoribus S. Petri, iurisdictionem esse concessurum. Scite enim scribit Suarez, De fide disp. 10, sect. 6, n. 4 : Inauditum est, qui verus Papa non est, a Deo fieri Papam sine homi­ num electione et ministerio ». Neque cum Wilmers, De Ecclesia Christi p. 366, provocari potuit ad tempus magni schismatis occi­ dentalis, quo a Deo suppleta fuerit iurisdictio Episcoporum, eo quod tres essent Papae dubii, i. e. jurisdictione destituti.· Nam eo quoque in casu iurisdictio non est data Episcopis immediate a Deo, sed ex lege ecclesiastica, supplente iurisdictionem. vel a Papa obedientiae Roma­ nae, qui nequaquam erat dubius, sed certus atque legitimus Romanus Pontifex. Si tandem Franzelin, De Ecclesia p. 234, recte urget in Con­ cilio Constantiensi formam electionis R. Pontificis solummodo potuisse immutari propter delegationem a legitimo Papa, i. e. Gregorio XII facIam, idem principium ad nostrum casum est applicandum. Nam certe Ecclesia universalis nequit mutare formam electionis R. Pontificis iure communi statutam, neque ullo in loco legitur ipsi huiusmodi potes­ tas pro casu nostro concessa. Quodsi ad divinam providentiam pro­ vocetur. multo simpliciter est illa explicatio, etiam in impedimentis iuris divini retenta, quod Deus omnia ita disponat’, ut istud vitium electionis Ecclesiae innotescat. Cfr. liouix, De Papa, f. I, p. 238; IVi7mers. 1. c. p. 257; Billot, 1. c. Neque sanatio prioris electionis invalidae Grdinalium repetenda est ex secunda quadam electione per consensum 31 4S2 Miy» fruit «Λ P TITULUS Vil electionem etiam determinatae personae per vim Cardinalibus incussus, sit grave delictum, tamen neque ex natura rei neque ex antiquo iure Decretalium electionem Romani Pontificis red­ didit invalidam '. Quare iam ex hoc capite electio Urbani IV tanquam invalida haberi non potuit. Quodsi scriptores etiam ca­ tholici ' ex Concilio Conslantiensi Sess. XXXIX, cap. 2 talem elec­ tionem metu factam omnino irritam esse deducunt, huiusmodi decreto Constantiensi solummodo eatenus vis probandi compe­ tit. quatenus iuribus Sedis Apostolicae praeiudicium non affert atque generali quadam ratione a Martino V et Eugenio IV ap­ probatum est * Atque idem videtur dicendum in iure Codicis. Nam licet ex can. 169 invalidum est suffragium. si elector metu gravi aut dolo adactus fuerit ad eligendam certam personam aut plures dis­ junctive. ille canon, stante praescripto can. 160. electioni Rom. Pontificis non potest applicari, quae unice regitur memorata Constitutione Piana. in cuius n. 84 admonentur quidem gravissi­ mis verbis Cardinales ut. non vi vel metu aut aura populari moti, sed bonum Ecclesiae respicientes, in magis idoneum sua suffragia conferant, at de anilitate suffragii per metum extorti nulla fit mentio; (piae potius excluditur inde quod ex n. 79 in y Ecclesiae universalis facta.. Iste enim consensus niteretur errore quo­ dam universali et completo Ecclesiae in admittendo falso Papa pro vero, et iste error esset saltem natura sua prior sanatione illa electionis. Quem errorem theologi passim ab Ecclesia excludunt. Cfr. Camarda, I. c. p. 238 sq. Quodsi dicatur errorem communem in actu primo iam sufficere, prout theologi explicant suppletionem iurisdictionis in confessariis (cfr. Bucceroni, in Analect. eccles. a. 1898. t. VI. p. 90), slatini ab initio valida est electio. Id vero manifeste repugnat verbis Iulii 1Γ. Quare praeferenda est solutio Camardae L c., ubi Iulii II Constitutio­ nem interpretatur fle notoria simonia ei insuper addit: Electio Papae ratione simoniae non est habenda ut nulla, nisi aliquis Cardinalium pjaesenlium electioni tempore debito et legitimo exceperit de illa Iam quam de indubitata haeresi . Quae assertio eruitur ex cit. Const. Iulii II, De exceptionibus contra electionem R. Pontificis. Cfr, Camarda. I. c. p. 253 sq.. et praesertim p. 257, 259. " Camarda. I. c. p. 249; Bonacina, I. c. q. 1. puncl. 2. *·’ Camarda. 1. c.; Bonacina, 1. c.: Passerin. De elect, canonica cap 4. n. 17. ae Hefele. I. c. t. VII. p. 372 sq. hi· XI Ι’ΚΙ'.ΜΛ ΙΌΊ EST A I I . ETC. 1*3 hili election»· omnino ampubindi sunt pindexhis impugnandi eius valorem. 420. Scliolion. IC.rclusiua, qiitic nec expresso privilegio seu concessione Ecclesiac, nec iure consuetudinario aut praescrip­ tione acquisiliva, sed prudenti quadam tolerantia et connivenlia Ecclesiae vel potius Collegii Cardinalium nitebatureo, erat praxis quaedam hisce ultimis saeculis a guberniis Austriae. Gal­ liae et Hispaniae compluries exercita, vi cuius a singulis illis gu­ berniis semel aille electionem completam unus Cardinalis ut minus gratus excludebatur. At (.ordinales ex lege ecclesiastica in omnibus et singulis casibus non tenebantur deferre exclusio­ ni factae tanquam stricto iuri, sed suffragia sua dare debebant iuxta leges prudenti.ie chrislianae et maius bonum Ecclesiae universalis. Certe propter exclusivam a ('.ordinalibus non ser­ vatam, electio alicuius R. Pontificis non erat invalida neque ullo modo in dubium vocari goterat. Immo iam ex disciplina ultimo tempore in praxi vigente, si (piis Cardinalis sese constituisset nuntium vel agentem alicuius gubernii ad interponendam exclu­ sivam. profecto a gravi scandalo, culpa et censura excusari non poterat. Quodsi reprobationes e.vclusioue minus expressae et direc­ tae in Constitutionibus In eligendis Pii IV, Aeterni Patris Grcgorii XV. Apostolatus officium ('dementis XII, In hac sublimi, licet per Apostolicas, et (Consulturi Pii IX quibus vindicabatur plena libertas Sacri Collegii in electione, non fuerunt efficaces, ut experientia docuit, ad impediendam ingerentium potestatis 10 ' Sueymueller, Lehrb. d. k. K. p. 318; Giobbio, 1. c.; Lingén, 1. c. p. 131; Lector, Le conclave p. 517 sq.; De Angelis 1. c. 1. I, t. 6, n. 4. i. f. ubi de quaestionibus historicis oscitanter et parum accurate loquitur. Quare Wahrmund, qui verum quoddam ius consuetudinarium ad dan­ dam exclusivam defendit, imprimis deficit in probando facto iuris con­ suetudinarii, praeterea de iure consuetudinario ea tenet principia, v. g. de consensu legislatoris non requisito, quae in foro ecclesiastico sunt omnino falsa et prorsus reicienda. Neque efficacia fuerunt argumenta, quibus iam a. 1644 et a. 1655 in conclavi « iu.s excludendi v regum His­ paniae et Galliae fuit propugnatum. Merito igitur Cardinalis Albitius praetensionibus guberniorum sese opposuit. De variis formis quibus diver­ sis temporibus illa exclusio fuit facta cfr. Ferreres, in « Razôn y Fe * vol. 25. p. 5(11 sq.; Eisler, Das Veto der katholischen Staaten bei der Papslwahl. p. 39 sq., 211 sq., 300 sq. 4SI ΓΙΤΙΊ.Ι S X II saccularis, inulto efficacius medium videtur adhibitum a Pii X Const. Commissum Nobis 20 km. 1904 per impositum in virtute sanctae obcdientiae praeceptum directe ipsis Cardinalibus, Se­ cretario S. Collegii aliisque omnibus in conclavi partem haben­ tibus, ne quovis praetextu, a quavis civili potestate munus reci­ piant Veto sive E.rclusiuam, etiam sub forma simplicis deside­ rii, proponendi, aut quavis ratione sibi cognitum sive S. Colle­ gio sive singulis Cardinalibus patefaciant. Quod praeceptum mu­ nitur censura excommunicationis latae sententiae futuro Ponti­ fici reservatae. Illa Constitutio tanquam pars Codicis affertur in Documentis ipsi adnexis. 421. Post electionem canonice factam et publicatam consen­ sus electi est requirendus. Const. Pii X, n. 86, 87. Quo consensu dato, ex consuetudine saeculo decimo a loanne XII (a. 955-964) inchoata et inde a saeculo undecimo commu­ niter recepta, electus ordinarie nomen mutat. Deinde populo expectant! novus Romanus Pontifex a primo Cardinali Diaco­ no publicatur. Const. Pii X. n. 89. Quodsi electus nondum sit presbyter vel Episcopus, iuxta antiquissimam Ecclesiae Romanae consuetudinem a Decano Col­ legii Cardinalium. Episcopo Ostiensi, ordinatur et consecratur. Const. Pii X, n. 90. Quam consecrationem sequitur traditio pallii atque coro­ natio sequenti die Dominica vel festiva per antiquiorem Cardi­ nalem Diaconum. Const. Pii X, n. 91. Tandem sollemni processione Romanus Pontifex accedit ad Basilicam Lateranensem, iit possessionem capiat suae ecclesiae cathedralis. matris omnium ecclesiarum. Cfr. Camarda, 1. c. p. 278 sq.; Phillips, 1. c. p. 892 sq. 422. Scholion. Cum tempore Sedis Apostolicae vacantis Car­ dinalibus omnis capituiatio in conclavi sub poena nullitatis sit interdicta, etiam in electo Romano Pontifice post electionem fac­ tam et acceptatam nulla existere potest obligatio servandi ui pacti huiusmodi capitulationem. si (piae forte per fas et nefas iniretur81. ** Hefele, 1. c. t. VI. p. 697 sq.. t. VIII. p. 100. 150, 268. 394. 396, 550 sq.',Phillips, 1. c. p. 900. Cfr. quoque Anal, eccles. t. VI. p. 126. ubi in nota 2 exorbitantes assertiones textus de iure Cardinalium condendi DE SUPREMA POTESTATE ETC. 485 423. Censurae latae sententiae atque pariter poenae vindiuiliotie, pro delictis in electione Romani Pontificis commissis statutae, per Pii IX Consi. Apost. Sed. non fuerant abrogatae e?. Sed nunc pro his censuris et poenis unice standum est Const. Pii X. (Cfr. can. 2330). Art. 3. De officio et pot est (de Romani Pontificis § I. De natura et divisione officii et potestatis Rom. Pontificis 424. R. Pontifex duplicem habet. potestatem sc. ordinis et iurisdictionis. L Potestas ordinis, (piam Romanus Pontifex per sacram or­ dinationem et consecrationem episcopalem ex ipso iure divino consequitur, quoad substantiam et valorem non est maior quam in reliquis Episcopis rite consecratis. At usus licitus ordinis, qui a jurisdictione ecclesiastica in subditos dependet, in Romano Pontifice pro sua suprema et plena et universali iurisdictione multo latius patet. Quare complures functiones sacrae, v. g. in sacrificio eucharistico vel in admin-ist ratione sacramentorum. R. Pontifici pro sua potestate suprema iurisdictionis sunt reserva­ tae, quae aliis Episcopis non permittuntur63. II. Altera potestas R. Pontificis, de qua hoc loco praesertim est agendum, consistit in primatu iurisdictionis in universam Ec­ clesiam. Qui primatus iurisdictionis in eo situs est. ut Romanus Pon­ tifex habeat non tantummodo officium inspectionis vel directio­ nis vel potiores partes, sed plenam et supremam, ordinariam et immediatam vereque episcopalem potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam, sive in .omnes et singulas ecclesias sive in nmnes et singulos pastores et fideles, tum in rebus quae ad fi­ lles et capitidationes tempore vacantis Sedis Apostolicae recte saltem in dubium vocantur. « Cfr. clausul. fin. cit. Const. « Apost. Sed^; Pennacchi, Comment, in Const. Apost. Sed. t. TI, p. 536 sq.; D'Annibale, Comment, in Const. .\post. Sed. η. 18; Thesaurus, 1. c. v. v. Ambitus cap. 2. 3. Conclave cap. Isq., Simonia cap. 7, Sponsiones; Bonacina, 1. c. disp. TT; Camarda, 1. c. v.g.p. 161 sq., 171 sq.. 181 sq., 206 sq., 227; Hinschius, 1. c. t. V, p. 728 sq. « Gap. 28, i. f. X. de elect. I, 6; Gasparri, De sacr. ordinat. 795 sq.; Scherer, 1. c. t. II, p. 599 sq. 9 486 P y £ TITULUS Vil dem el mores, turn <|iiae ad disciplinam el reyimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent. Cuius primatus scopus esi imitas fidei et communionis in universa Ecclesia efficienda et conservanda. Quamplurima igitur iura in primatu iurisdictionis B. Pontificis contenta potius onera et officia muneris pontificii sunt dicenda. Neque reprehendendi sunt Rom. Pontifices, quibus sollicitudo omnium ecclesiarum est commissa, si sua iura stre­ nue vindicant atque urgent. Inde facile patet quantopere a ge­ nuina vi ct ratione primatus Romani Pontificis recesserint Gal­ licani. tum antiquae scholae saeculo 14 ct 15 velut Gerson alii­ que. v. g. Patres Concilii Pisani (a. 1409) et Concilii Constantiensis Sess. V (a. 1415). Concilii Basileensis v. g. Sess. XXXIX (a. 1439). tum asseclae novae scholae gallicanac saeculo 16 ct 17. v. g. Pithou (t a. 1596). deputati cleri gallicani (a. 1682) aliique. Quorum perversa vestigia presserunt Van Espen, Tamburimus, Febronius atque ultimo saeculo inferioris notae scriptores, v. g. Nuytz, in Pii IX Syllabo damnati *·. Profecto aliquot viri docti, praesertim tempore medii aevi, in suis disputationibus de potestate Romani Pontificis usi sunt verbis exaggeratis . Quae res non impedit quominus systema papale, ut acatholici atque interdum etiam minus accurate ca­ tholici scriptores loquuntur, semper fuerit in Ecclesia catholica tanquam doctrina unice genuina admissa, neque unquam syste­ ma episcopale authenticam quondam obtinuit approbationem. Dubium quoque existere non potest, quod inter systema papale rite explicatum et systema episcopale tertium quoddam syste­ ma intermedium a viris catholicis defendi non possit. Etenim systema papale evidenter in Concilio Florentino atque praeser­ tim in Concilio Vaticano Sess. IV. cap. 3. definitum, systema ve­ ro episcopale ibidem condemnatum est. Quae principia fundamentalia de primatu iurisdictionis la­ tius a theologis sunt explicanda ct probanda, Canonistarum poConc. Vatic. Sess. IV. cap. 3. cum. can.; (i rand erat h, I. c. p. 150 sq.. 220 sq.l Wilmers. 1. c. p. 239 sq.. 260 sq.: tlefele. 1. c. f. VII. p. 102 sq.. 778 sq. Cfr. quoque Pii IX Syllab. prop. 23. 29. 34 sq., 43. 50, 51. 54 et epist. ad Darboy. Archiep. Paris. 26 Oct. 1865. in Act. S. Sed. XI. p. 210 sq. (Tr. Lago, De virt. fid. div. disp. 19. n. 96. ubi exaggeratas opi­ niones Panormitani reicit. I»E S U PME.M A POTESTATE ETC. 187 lins est ex principiis dogmaticis particulares et praeficas de­ ducere conclusiones, ex historiae monumentis ostendere diver­ sum usum potestatis pontificiae atque accurate explicare disci­ plinam vigentem praesertim de causis maioribus Sedi Apostolieae nunc reservatis °7. 125. Potestas iurisdictionis Romani Pontificis multiplici ra­ tione dividi potest : I. Ratione originis et naturae in ecclesiasticam et politicam. Illaesi tota spiritualis et jjupernaturalis, sive versatur circa ma­ teriam spiritualem vel temporalem sive directe vel indirecte suum obiectum attingit, atque nititur positiva institutione et con­ cessione Dei. Altera vero ex sese est naturalis et temporalis at­ que ex titillo historico et naturali possidetur ut ab aliis principi­ bus civilibus, licet scopum habeat plane singularem protegendi dignitatem spiritualem et libertatem R. Pontificis. II. Ratione formae etiam potestas iurisdictionis spiritualis R. Pontificis subdividitur in legislatinam, iudicialem, coercitiimm; III. Ratione materiae in potestatem circa exercitium -sacri ministerii sive ordinis et in potestatem sacri magisterii et regi­ minis: IV. Ratione modi quo in suum obiectum dirigitur, in direc­ tam et indirectam, ordinariam et extraordinariam, propriam et vicariam sive ministerialem ; 55 Gone. Vatic. Sess. IV, cap. 3, nonnulla iura ex primatu Romani Pontificis disertis verbis deducit, v. g. ius libere communicandi cum fidelibus et acceptandi appellationes. Quae iura, exempli causa allata, per legitimas conclusiones ex mandato generali R. Pontificis deductas, facile augeri possunt, neque asserendum est R. Pontifici tantum ea iura competere, quae expresse et spectatim concessa sint. Cfr. Holhueck, in Arch. f. k. K. t. 74. p. 394 sq.. ubi recte refutat recentiorem scriptorem falsa principia audacter propugnantem. c Cfr. de causis maioribus: Innoc. I, in epist. ad Victric, cap. 3. Ia. 404; S. Leo in c. 8. C. III, q. 6, (a. 446?); Phillips, !.. c. t. V, p. 20 sq., 194 sq.; Heuser, in Kirchenlex. v. Causae maiores. Quamvis non omnia et singula iura R. Pontificis et universae causae maiores ad amussim recenseri possint, ne in singulos libros et titulos falcem mittamus, ta­ men ad solam recensionem principiorum generalium disputatio cano­ nica non videtur restringenda, sed via media est incedendum. Cfr. Schertr, 1. c. p. 460; Hinschius. 1. c. p. 204 sq., a quorum methodo alii me­ rito dissentiunt'. 4Μ TITVI.VS vu V, Ratione e.rlensionis in universalem et in particularem. Illam exercet ut Romanns Pontifex sive Patriarcha vere et pro­ prie occumenicusin totum orbem catholicum, alteram ut Pa­ triarcha occidentalis,:· vel Primas Italiae vel Metropolis et Episcopus Romanus. 426. Scholion. Febronius distinxit iura Romani Pontificis in iura divina sive necessaria sive primigenia et in iura adventitia sive accessoria sive secundaria et in iura controversa. Quae di­ visio prout a Febronio defenditur, «anni fundamento solido et praefica utilitate caret, nostraque aetate adeo est derelicta ut tantum eruditionis historicae causa sit commemoranda70. § II. De potestate legislativa, iudiciali, coercitiva R. Pontificis *Μ 0y 427. 1. Rom. Pontifex, qui a Christo Domino institutus est pastor supremus universae Ecclesiae cum tota plenitudine potes­ tatis vere episcopalis, gravissimum habet ius et officium perpe­ tuae assiduaeque vigilantiae atque supremae et universalis le­ gislationis. Quo oflicio ut rite fungi possit, omnino necessaria est praevia cognitio. Hinc R. Pontifex ius quoque habet ad media necessaria ad illam sibi cognitionem comparandam. Inter illa media primarium locum occupat ius libere communicandi cum pastoribus et gregibus totius Ecclesiae, quod Concilium Vatica­ num Sess. IV. cap. 3. ex suprema potestate gubernandi R. Pon­ tificis consequi sollemniter declarat et per expressam condem­ nationem placiti regii tuetur. II. Ius quoque est Romanorum Pontificum ut suas leges suo­ rumque praedecessorum atque adeo Conciliorum oecumenicorum canones disciplinares authentice interpretentur, abrogent vel nudent71. Nam eandem habent potestatem atque praedecessores, quo­ rum legibus non ligantur, et iam ex ipso corpore iuris canonici*7 «e Hefele, 1. c. t. Π. p. 544 sq., t. IV. p. 768. 773. e» Hefele. 1. <·. p. 765. de postulato Patriarchae Constantinopolilani. ut < in suo orbe » tanquam « Patriarcha oeciimcniciis a R. Pontifice agnosceretur. ™ Phillips, 1. c. t. V. p. 1 sq., 20 sq. 7> Phillips, 1. c. p. 34 sq.; Bouix, De Papa t. Π. p. 498 sq. DE Sl’PHEMA POTESTATE ETC, 48P aliisquc exemplis abunde constat successores mutasse Constitu­ tiones priorum Boni. Pontificum 72. Potestas autem Conciliorum oecumenicorum latius non pa­ tet quam potestas Rom. Pontificum 7374 *. Porro Concilium Tridenliiumi Sess. XXV, cap. 25 de ref. suis decretis hanc clausulam addidit: « Salva tamen auctoritate Sedis Apostolicae ». Denique praxis constans Ecclesiae, cui nemo catholicus repugnat, eviden­ tissime probat BR. Pontifices explicasse, abrogasse, mutasse cano­ nes Conciliorum oecumenicorum. III. Rom. Pontifices privilegia quoque et dispensationes in legibus ecclesiasticis concedere valent 7“. Nam qui ius habet le­ gem ferendi et abrogandi et mutandi, is certe in casu particula­ ri potest relaxare legem vel certis personis specialem favorem, sive praeter ius sive contra ius, permanenter concedere, i. e. dis­ pensare et privilegia dare non prohibetur. Praeterea ex vetus­ tissima praxi Ecclesiae idem ius manifeste comprobatur. IV. Cum potestate legislativa Rom. Pontificis intime coniunctum est ius canones urgendi aptasque recipiendi informatio­ nes. Quod ius exerceri potest per missos Legatos vel Nuntios Sedis Apostolicae, cum ipse R. Pontifex omnés dioeceses perso­ naliter visitare non possit. Praeterea R. Pontifex pro sua digni­ tate et potestate Episcopos ad se evocare potest, ut ad limina Apostolorum accedant et supremo Pastori exhibeant relationem de statu suarum dioecesium. Quae relationes et consultationes de rebus maioris momenti iam primis saeculis occurrunt7,5. At Sixtus V™ omnibus Ordinariis illam visitationem sacrorum li­ minum et relationem Sedi Apostolicae exhibendam statis tem­ poribus praescripsit. Quam legem Benedictus XIV77 denuo con­ firmavit et Pius X. quoad tempus et modum, aliquatenus immu­ tavit. Cfr. infra tit. VIII. cap. I. «de Episcopis». 128. Scliolion. Infallibiles sunt Romani Pontifices in feren72 Cfr. cap. 20. X. de elect. I, 6; Maschat, Inst. can. clench. I, sq. 1 Cone. Vatie. Sess. IV, cap. 3, 4: Granderath. 1. c. p. 165, 185, sq., 1W ^q., 190 sq., et praesertim p. 223 sq. ■' Benedict. XIV Const. «Mannae nobis » 29 lun. 1748; Cone. Trid. Sess XXII, cap. 5. de ref.; Phillips, 1. c. p. 95 sq. 74 Innor. I. in cit. epist. ad Victric. cap. 4, (a. 404). M Const. « Rom. Pontifex » 20 Dec. 1585. 77 Const, < Quod Sancta » 23 Nov. 1740. r » » TITULUS VII dis legibus universalibus de disciplina ecclesiastica, tit nihil un­ quam statuant contra fidem et bonos mores, licet su prémuni ^ni­ dum prudentiae non attingant, ut latius e.xponunt et probant theologi. <|ui omnino admittunt Ronianuin Pontificem in prae­ ceptis et indiciis particularibus posse errare, Cfr. Rellarm., De R. Pontifice I. IV, cap. 5; Suarez, De fide disp. 5. sect. 8, η. 7; Wilmers. 1. c. p. 472 sq.; Muncunill, De Christi Eccl. pag. 431 sq. 429. I. Potestas iudicialis Rom. Pontificis imprimis continet ius decidendi causas maiores iam in prima instantia. Causae autem maiores sunt illae, quae ipsa natura sua sunt maioris mo­ menti atque R. Pontifici propriae, v. g. causae fidei, aut (piae sunt dubiae et arduae quoad executionem. aut pertinent ad personas in sublimitate constitutas ideoque saltem ex positiva ordinatione Rom. Pontifici reservantur, ((’.fr. can. 1557. £1). Quae potestas indicandi Rom. Pontificis aperte consequitur ex ipsius suprema et plena potestate legifera, quae alias inefficax esset, atque plane confirmatur ex constanti praxi Ecclesiae, se­ cundum quam Rom. Pontifices sive per se sive per indices, a se etiam extra Curiani Romanam delegatos, controversias iudiciales diremerunt7". II. Praeterea Romano Pontifici pro sua suprema et plena et universali vereque monarchica potestate iudiciali competit ius recipiendi appellationes ex universa Ecclesia, neque cuiquam de eius licet indicare indicio79. III. Nihil praeterea obstat quominus etiam causa minor statim in prima instantia ad Romanum Pontificem servatis servan­ dis deferatur, aut per illum ab inferioribus indicibus ecclesias­ ticis ad se avocetur. Quare avocatio, si in causis (piae natura sua maiores non sunt, fiat antecedcnler per legem, exclusa competen­ tia inferiorum, habetur causa maior er reservatione seu positiva dispositione Rom. Pontificis*’. 7* (’.fr. Innoc. I. I. c.; Devoti, Inst. can. I. HI. tit. 1: Phillips, 1. c. p. 194 sq. 70 Cone. Vatic. 1. c. cap. 3; Drro/i. Ius can. univers. I. HI. append: Hefele. I. c. I. I. p. 550 sq. de canonib. Sardicens. I. II. p. 120 sq.. 132 sq.. de appellat. Afric. Cfr. quoque (Zone. Ί XXV. cap. 10. de ref.; Benedici. XIV. De Synod, dioec.. I. iv. cap. de iudicib. synodal. *· Cfr. can. 1557, S 2, et 1569. iunct. Cone Trid. Sess. XXIV, cap. 20. — «---- — ............ * — 4 PO DE SI ΙΉΕΜΛ POTESTATE ETE. 191 1311. I. Romanus Ponlilex pro sua potestate coercitiva infli­ gere potest poenas sive per sententiam iudicialem sive per legem generalem ipso hire, latas. II. Condii el approbat leges, secundum quas inferiores indices ecclesiastici determinatis delictis certa forma servata poenas decernere debent. V. g. Episcopus non potest propter crimina in iure non expressa et forma canonica non servata ullum beneficiariutn suo beneficio privare. III. Suae suoriimquc Delegatorum jurisdictioni speciatim re­ servare potest punitionem quorundam graviorum criminum, v. g. *Episcoporum 1. vel absolutionem a censuris. Sic inquisitio in crimen haereseos aliaque crimina cum haeresi connexa S. Con­ gregationi S. OHicii pro loto orbe terrarum commissa est. Simili­ ter suo supremo indicio merito reservat personas in dignitate constitutas, si forte crimen quoddam commiserunt. Cfr. can. 2227. § III. De potestate Romani Pontificis in cultum divinum et sacramenta 131. I. Quoad cultum divinum solius Romani Pontificis est ordinare Missae litiirgiam et divinum officium a2. Quare ipse solus potest praescribere Missale et Breviarium, approbare novas Missarum formulas novaque Sanctorum officia, concedere novas lilurgias praeter Romanam s3. Immo etiam Ecclesiae orientales, quamvis singulares suas liturgias legitime teneant, tamen propria auctoritate illas deserere vel mutare inconsulta Sede Aposlolica non possunt. Praesferlim vero omnis commixtio rituum a Sede Aposlolica severe est interdicta M‘. Quodsi quid dubii occurrat de sacris ritibus et caeremoniis in liturgia. etiam Episcopi pro decla­ ratione authentica ad Sedem Apostolicam debent recurrere w‘. *' (’one. Trid. Sess. XXIV, cap. 5, de ref. Can. 1257; Houix, De iure lilurgico p. 70!) sq., 17 sq.; Thalhofer. Hdb. d. k. LiVurgik. t. I, p. 32 sq. ■ Pii V Consi, * Quod o nobis 9 lui. 1568, Const. Quo primum 15 lui. 1570. Pii V Consi. Procidentia . 20 Aug. 1566; Benedici. XI\. Consi. Elui pastoralis 26 Maii 1712, § 9. Consi. > Demandatam 24 Dec. 1713, ! 3; Synod. Sciarf. Syr. (a. 1888). p. 32 sq.; Honix, I. c. p. 201 sq. *'· S. H. C. in cans, Vixen. II lun. 1605. 492 GG I ki if If* F TITULUS VII Quoad reliquas quoque precandi formulas praesertiqi in cultu publico adhibendas Humanus Pontifex decreta condere po­ test. Quo iure imprimis usus est ad coercendum immoderatum usum litajiiarum et publicam institutionem et divulgationem no­ varum devotionum de novis in dies excogitatis obiectis86. II. Ius quoque canonizandi servos Dei. cum requirat infallibilitatem. Romano Pontifici r.r natura rei est reservatum87. Beatificatio quoque atque omnis cultus publici concessio alicui servo Dei ex praesenti Ecclesiae disciplina, praesertim per Alexandrum HI et Urbanum VIII inducta, a Romano Pontifice solo fieri pos­ sunt III. Institutio et abrogatio festorum ex disciplina vigente soli Rom. Pontifici competit. Quo iure praesertim usi sunt Urbanus VIII. Benedictus XIV. Clemens XIV et Pius X. Etsi ConciliumTridentinum omnino admiserit ius Episcoporum instituendi festa, tamen disciplina postea introducta isti iuri est contraria® .* IV. Concessio oratorii privati, ut ibidem sacrificium Missae celebretur, a Romano Pontifice est expetenda. Nam Concilium Tridentinum omnem hac in re facultatem Episcopis subduxit, quam disciplinam firmavit Codex can. 1195 V 432. I. Circa sacramenta Rom. Pontifices quoad materiam et formam substantialem a Christo Domino institutam nihil profecto immutare valent. Ritus quoque ab Apostolis primisque Ecclesiae nastoribus introductos diligenter custodiant nec temere violent necesse est. Alias vero caeremonias sacramentis addere vel de­ mere et. pro sua suprema potestate. Rituale. Caeremoniale prae­ scribere. mutare, emendare soli R. Pontifici est permissum’’. Quodsi quae dioeceses vel provinciae ecclesiasticae proprio utun­ tur Rituali, illud Sedis Apost. indicio approbatum sit oportet. 96 Can. 1259; S. C. Inquis. IS Apr. I860, iunct. Arndt. De libris prohibit, p. 161 sq. 57 Benedict. XIV, De servor. Dei beatif. 1. I. cap. 7 sq. Can. 1999; cap. I. X. de reliq. et vener. sanctor. HI. I5‘, Benedict. XIV. 1. c. cap. 10: WH mers, 1. c. p. 469 sq. w Bouix. 1. c. p. 309 sq. Gone. Trid. Sess. XXII, decret, de observ. in celcbr. Miss.; Vrai (iameren, De Orator, publ. et privai, p. 125 sq. 9 Can. 1257; Cone. Trid. Sess. VH de sacram, i. «. can. 13; Bene· hl·: SUPREMA POTESTATE ETC. 493 Suprema potestas in instituendis et moderandis sacramentaUbiis pariter R. Pontifici unice competit. Cfr, can. 1145. II. Speciatiin solus Romanus Pontifex concedere potest, ut simplex sacerdos sil minister confirmationis vel benedicat oleum infumorum et catechumenorum vel conferat ordines minores vel 'consecret ecclesias vel celebret Missam non ieiunus. Ipse omnia peccata in sacramento poenitentiae remittere potest neque ligatur reseruatione casuum, qua aliorum potestatem absolvendi limitat, item solus indulgentias plenarias concedere atque statuere impe­ dimenta dirimentia et prohibentia matrimonii christiani pro suo iure valet9î. 3 § IV. De potestate sacri magisterii et regiminis Romani Pontificis 433. 1. Romanus Pontifex si ex cathedra doceat, est infalli­ bilis magister universae Ecclesiae atque custos depositi fidei. Quare universales leges fidei condere atque indicio authentico et definitivo omnes controversias fidei dirimere potest, ut doctrina Christiana conservetur, propagetur et defendatur °3. 11. Quo in magisterio Romani Pontificis speciatiin continetur iusw: «) symbola conficiendi et praescribendi quo tempore et a quibus sollemnis fidei professio sil emittenda; b) catéchismes aliosque libros pro instructione religiosa in universa Ecclesia praescribendi aut saltem commendandi : illa praescriptio hucusque nondum est facta, quoniam parvus catechismus. de quo in Concilio Vaticano actum est. nondum prodiit; d commendationis exemplum est Const. Clement. XIII. quo catechismum Romanum omnibus Episcopis enixe commendavit; cfr. quoque Pii X catechismum ; dirt. XIV Consi. Quam ardenti 25 Mart. 1752; lioulx, 1. c. p. 289 sq.; Thulhofer, 1. c. Id in propria sede uniuscuiusque materiae accuratius est expli­ candum. Cfr. v. g. Cone. Trid. Sess. XIV, de poenit. cap. 7. • Cone. Vatic. Sess. IV, cap. 4; Granderath, 1. c. p. 103 sq., 165 sq.; Wilmers, 1. c. p. 409 sq.; Vacant, Etudes théologiques sur les constitu­ tions du Concile du Vatican. ** Wernz, lus Decretal, t. Ill, tit. 1 sq. 194 i wt.'ir bu* Γίτυι.ι s vu *)< erigendi universitates sive studia generalia, ut privilegia corporationis ecclesiasticae et universitatis catholicae canonice institutae consequantur; d) dirigendi missiones in toto .orbe, quod per S. (’, de Pro­ paganda Fide exercetur; e) condendi I ges de approbatione et editione librorum· servitiis minutis inferiorum Officialium. Quae servitia etiam nostra aetate sunt solvenda secundum normam concordatis vel praxi Curiae Romanae determinatam. γ) Quindenia, i. e. vectigalia, quae a beneficiis incorporatis ideoque nunquam vacantibus loco annatarum Bonifacianarum decimo quinto quoque anno solvenda fuerunt. ô) Ta.rar palliorum et dispensationum 10°. ’* ('.one. Trid. Sess. XXI. cap. 4. de ref.; Act. theol. Oenipont. t. 19. p. 753 sq.; Saurez. Opuscula ed. a Malou, p. 336 sq.; Phillips. 1. c. p. 540 sq. 106 Phillips. 1. c. p. 558 sq.. 580 sq.; Saefjmueller, Lehrb. d. k. K. p. . 304. not. 3; hoye. Les archives de lu Chambre apostolique au 14. * siècle: Cltryeac. Lu Curie et les bénéficiers consistoriaux. !>F. SL’PHliMA I’O'IES'IATK ETC. 4 »7 § V. De potestate patriarchal!, primatiali, metropolitica et dioecesana R. Pontificis ■ 136. 1. Praeter primatum iurisdictionis in universam Eccle­ siam Romanus Pontifex est etiam Patriarcha occidentalis ‘°’. An­ tiquissimis iam temporibus Patriarchae extiterunt in Oriende, in quos a Romano Pontifice ultimatim dimanaverat iurisdictio; at in Occidente Patriarcha, a Romano Pontifice distinctus, qui Ecclesiae occidentali praeeset. non reperitur, sed R. Pontifex iurisdictionem patriarchalem cum Patriarchis orientalibus com­ municatam penes se retinuit atque exercuit. Cfr. c. 11, 1). 11 epist. Innoc. 1. a. 41 (i. II. Insuper Primas Italiae et insularum adiacentium dicitur Romanus Pontifex, ut etiam Italia pro more aliarum nationum suum habeat Primatem. Qui titulus profecto convenientissime Romano Pontifici pariter fuit reservatus, et saltem ut praerogativa quaedam honoris retinetur. III. Metropolita provinciae Romanae mansit Romanus Pon­ tifex. postquam etiam in Italia novae provinciae ecclesiasticae cum suis Metropolitis propriis erectae fuerunt. Quae provincia Romana ab Innocentio III, cap. 5. X. de vicar. I, 28, inter Capuunum provinciam et Pisanam sita esse dicitur et complexa est sex dioeceses suburbicarias Latii et praeterea sexaginta duas alias dioeceses. Quamvis inde ab aetate Martini V usque ad Gregor. XIII viginti. et postea septem dioeceses, a provincia Romana dismembratae fuissent, tamen generatim etiam nunc antiqua illa finium circumscriptio omnino manet. Provinciae quoque Roma­ nae. tantum in ordine ad celebrandum Concilium provinciale, adscript! fuerant etiam omnes Episcopi S. Sedi immediate sub­ lecti et Archiepiscopi Suffraganeis carentes et Abbates nullius dioecesis, qui alias sibi Metropolitanum, cuius Concilio provinciali intéressent, ad formam Concilii Tridentini non elegerunt. Nunc autem circa Concilia provincialia in Italia per regiones cele101 Cfr. c. fi Cone. Nicaen. (a. 325). iunct. Hefele, 1. c. t. I. p. 388 sq., 391 sq.; cap. 23, X. de privileg. V. 33; Phillips, I. c. t. IT. S 69. t. V, p. '09 sq.; Thomassin., 1. c. P. I, 1. 1, cap. 7 sq. 4 98 TITULUS VII branda standum est Decr. S. C. Cons. 22 Febr. 1919 et 22 Martii 1919 IV. Urbs Roma et illud territorium circumiacens, quod vulgo dicitur « comarca » di Borna, est dioecesis, quam R. Pontifex ut verus et proprius Episcopus pro more aliorum Episcoporum regii. Quacum Sede Romana primatus iurisdictionis. S. Petro con­ cessus. nunc saltem ex facto S. Petri est coniunctus 102 10S. 104 103 jj VI. De potestate indirecta R. Pontificis 437. Hactenus illa iura et oflicia R. Pontificis recensita sunt, quae ex directa potestate spirituali in obiecta spiritualia et tem­ poralia consequuntur. Reliquum est. ut breviter insinuetur Ro­ manum Pontificem suam potestatem spiritualem indirecte et extraordinarie1 loann. Diacon., Vita Gregor. I. II. <·. 1, apud Miune. P. L. LXXV. 87; Grisar. in Act. theol. Oenip. t. IV. p. 4G8 sq. 121 Cap. 2. 3. 4, X. de transi. I. 7. 122 Conc. Vasens. 1. c. f)E SUPREMA POTESTATE ETC. 507 lifex1” universalis Episcopus et Patriarcha 'cuius sedes vacalur Sedes Aposloliea. Quod nomon iam ex saeculo quirito prin­ cipaliter sedi Romanae Ecclesiae tribuitur ,35. III. Signa reverentiae. Nomen Rom. Pontificis in publicis precibus, dyptichis. canone Missae primo loco commemoratur1Mî. Cum reverentia pastoralis muneris est loquendum de Rom. Pon­ tificibus. etiam malis, neque caritas et pruderrtia ipsis debitae sunt negligendac 137. Porro Romanis Pontificibus in sacris func­ tionibus reservantur praerogativae quaedam et usus speciales m Speciatim illis competit osculatio pedis sive sandaliorum (mos orientalis, cui nunc frequentissime osculatio manus substitui­ tur)w. atque tempore medii aevi officium slrepae et stratoris a regibus et imperatoribus Romano Pontifici fuit exhibitum 1*°. IV. Praerogativae Rom. Pontificis ut capitis societatis sive elhnarchiae Christianae. Tempore medii aevi soli Rom. Ponti­ fici coronatio Imperatorum fuit reservata. Quo tempore Impe­ ratores iuramentum quoddam fidelitatis emiserunt, cuius ves­ tigia postea reperiuntur in legationibus oboedientiae. Porro Ro­ manus Pontifex contulit titulum regis atque fuit supremum quod­ dam tribunal internationale. Etiamnunc agnoscitur ut primus in­ ter principes catholicos, eiusque Legati vel Nuntii in aulis catho­ licis semper primum locum obtinent et ubique pertinent ad ora­ tores primae classis 141. ,as Cap. 8, X. de excess. Praei. V. 31; (’.one. Trid. Sess. XXV. cap. 21, de ref. 1!M Hefele. 1. c. t. II. p. 544, 766, 692, 768; GriSdr, in Act. theol. Oenip. I. IV. p. 468 sq.; correct. Rom. post. c. 5, D. 99. ir' Cfr. Conc. Carthag, VI, a 419; Eberhard. De tituli «Sedis aposloiiene »... usu antiquo ct vi singulari. Conc. Vat. 1. c. Cap. 1, X. de maledic. V, 26. Cfr. v. g. cap. 28, X. de elect. I, 6. 158 Diet. Greg. VII, η. 9; Scherer. I. c. t. I. p. 468; Stiminen aus Maria-Laach t. II. p. 468 sq. ”'· Hinschius. 1. c. t. I. p. 211, not. 7; Hefele. I. c. t. V, p. 218, not. 2. 141 Phillips, 1. c. t. V, p. 677 sq.; Scherer, 1. e. p. 471 sq.; SaeQinueller, Lehrh. d. k. K. p. 309; Hinschius, 1. c. p. 212. 508 TITULUS vu Art. 4. De restrictione et cessatione officii et potestatis Romani Pontificis. 1. De restrictione potestatis R. Pontificis * ** » f· 9> 416. Restrictio potestatis Rom. Pontificis duplex est distin­ guenda. Etenim imprimis ipsum ius in re extingnitur, et conse­ quenter omnis iuris usus cessat, v. g. per renuntiationem iuris do­ minii in bona ecclesiastica. Porro ius in se manet, sed eius usus mutatur vel suspenditur a Superioribus ecclesiasticis, v. g. ius infligendi poenitentias publicas. Praeterea distinguenda sunt iura R. Pontificis, quae imme­ diate nituntur titulo iuris divini, v. g. ius condendi leges univer­ sales de disciplina ecclesiastica, et iura Sedis Apostolicae, titulo iuris humani sive historici quaesita. Qua ratione ex iure mere historico nonnulli principes fuerunt uassalli R. Pontificis. Quam­ vis facultas R. Pontificis acquirendi huiusmodi iura historica sit iuris divini, tamen manente facultate divinitus concessa, iura his­ torica in se variis modis vere et proprie cessare possunt. Denique licet non paucae limitationes potestatis, praesertim spiritualis, R. Pontificis omnino sint negandae, tamen potestas pontificia nequaquam absolute illimitata, sed certis limitibus et conditionibus est adstricta 142. Limitatur enim voluntate Christi Domini, [ine atque natura obiecloque ipsius potestatis, praete­ rea legibus divinis sive naturalibus sive positivis, quae a Ro­ mano Pontifice mutari nequeunt, v. g. leges Christi de substan­ tia sacramentorum vel de institutione Episcoporum, tandem ipso spiritu mansuetudinis, quem Christus Dominus suis Vicariis prae­ scripsit. Denique prudens legislator attendat oportet in usu suo­ rum iurium ad circumstantias temporum, indolem nationum et iura quaesita. Iniuria quoque temporum de farto R. Pontifex in exercitio suae potestatis impeditur et limitatur. 447. Potestas spiritualis R. Pontificis in specie restringi nequit : % 142 Granderalh, 1. c. p. 17, ubi relator in Cone. Vatie, exponit quod vel ipsa infallibilitas Romani Pontificis non possit dici absoluta, atque pariter duplex limitatio potestatis pontificiae asseritur. Cfr. Arch. f. k. K. t’. 74. p. 394 sq.; Scherer. 1. c. t. I, p. 469, not. G. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 509 I. Euolutioiie quadam historica; hinc falsa omnino est dis­ tinctio inter iura primatus essentialia ut accidentalia, quam pro­ pugnarunt Febronius aliique canonistac aulici143. Nam omnia iura spiritualia in primatu R. Pontificis contenta nituntur immediata concussione Dei, non Ecclesiae; donatio vero divina per historicam evolutionem limitari non potest neque a Deo linquam fuit revocata; omnia igitur iura primatus spiritualia sunt essentialia et perpetua. Argumenta autem, quibus adversarii suam intentionem pro­ bare student, partim nituntur falso supposito, partim sunt arbi­ traria et in se plane falsa ut absque ulla consequentia logica. II. Stipulationibus sive juramentis Cardinalium in Conclavi, quae vulgo dicuntur capitulationes. Quo nomine intelliguntur promissiones Cardinalium in Conclavi forte etiam cum iuramento datae, quibus unusquisque sese obligavit ad certa capitula conventa observanda, si eligatur R. Pontifex. Quibus capitulis spiritualis potestas R. Pontificis haud raro vere fuisset limitata, v. g. si is absque consensu Cardinalium vere valideque non po­ tuisset novos creare Cardinales. Huiusmodi capitulationes saltem ex tempore Innocentii VI (a. 1352-1362) usque ad Innocentium XII (a. 1691-1700) frequen­ ter factae sunt144; inde autem ab Innocentio XII ab aula merito recesserunt. Etenim forma regiminis perfecte monarchica in Ecclesia ca­ tholica ab ipso Christo est constituta et a Cardinalibus nulla ra­ tione mutari potest; id autem fieret, si ipsi suis capitulationibus potestatem R. Pontificis limitarent. Porro Cardinales in electione R. Pontificis tantum desig­ nant personam; Deus vero dat potestatem ui decreti, quo in ipsa prima concessione, S. Petro facta, omnibus legitimis successori­ bus eandem tribuit potestatem. Hinc e.r ipsa natura rei Cardi143 lust. Febron. (Hontheiin), De statu Eccles, a. 1763. Quem librum potissimum impugnarunt Zaccaria, Antifebronio a. 1767, et Antifebronius vindicatus a. 1771; P. Ballerini, De potestate ecclesiastica a. 1778. Cfr. Suarez, De leg. 1. IV, cap. 4, η. 17: Phillips, 1. c. t. Ill, p. 372„ t. V, p. 20 sq.; Palmieri, 1. c. p. 462 sq. '** Cfr. Hefele, 1. c. t. VI, p. 697 sq.. t. VIII, p. 100, 150, 168, 268, 394,396 sq., 551; Phillips, I. c. t. V, p. 832 sq.; Saefjmueller. D. Cardinale p. 228 sq., 241 sq.; Analect. eccles. t. VI, p. 125 sq. 510 VITULUS VII naies limites suae potestatis excederent atque ius divinum vio­ larent. si pactionibus humanis potestatem Rom. Pontifici divi­ nitus concessam limitare lentarent, (lui rationi accedit, quod etiam ex ipso iure canonico (cfr. Greg. X. in cap. 3 de elect. 1. Ii in Sext. et Clem. V. in cap. 2 de elect. 1. 3 in Clem.) Cardinalibus severe sit prohibitum ne ultra electionis negotium sibi aliquid iurisdictionis R. Pontificis vindicent. Quare optimo iure Inno­ centius VI14 et Paulus II tales capitulationes. utpote Consi. Gregor. X et Clem. V prohibitas atque contrarias plenitudini po­ testatis. ex ore Dei R. Pontifici collatae, reprobarunt et nullius roboris fuisse et esse declararunt U:i. Quam reprobationem et irritationem iterum innovavit Pius X sua Const. « Vacante Sede .4 postolica » n. 83. Quodsi quaeratur num capitulationes de re honesta nec iu­ ribus Sedis Apostolicae contrariae sint dein servandae, non ea­ dem est doctorum sententia. Cfr. Benedict. XIV, De Synod, dioeces. 1. XIII. cap. 13. n. 20. In theoria illa opinio ceteris videtur esse praeferenda, quae has promissiones e.r natura rei secundum vim directivam valere tenet, non secundum vim coactivam. At ex disciplina nunc in Ecclesia vigente, praeter promissiones a sacris canonibus praescriptas, aliae capitulationes Cardinalium in Conclavi invalidae et illicitae sunt habendae. Cfr. Suarez, De fide disp. 10, sect. 6, n. 18. III. Propria concessione R. Pontificis; hinc in specie Ro­ manus Pontifex, ne sponte quidem, indicio coactivo sese sub­ mittere potest sed tantum indicio discretionis. Etenim potestas pontificia ex iure divino cum munere su­ premi pastoris in Ecclesia est coni unet a. At R. Pontifex nequit mutare ius divinum et constitutionem Ecclesiae. Dei ordinatione definitam; ergo de illa potestate, cuius ipse non est dominus, sed administrator, nihil remittere potest. Ex altera parte omnis potestas ecclesiastica iurisdictionis in sua duratione et exeeutione pendet a voluntate R. Pontificis·, sed potestas, quae a voluntate Papae pendet, non potest esse 145 Const. < Sollicitudo 6 Iui. 1353, §2. u’; Hefele. 1. c. t. VIII, p. 159: Baynald. ad ann. 1464, n. 61 sq. Cfr. quoque Ph IV Const. « In eligendis ? 6. et Clem. XII Const. « Apo stolatus officium » § 6; Bouix, De Curia Rom. p. 75 sq.. 11 sq., Scherer. 1. c. t. I p. 481, not. 49; Saegmueller. Die Cardinale p. 114 sq., 227 sq. -U l)E SUI’HEMA POTESTATE ETC. 511 coactiva. Quare Rellarminus, De. Cône. 1. II, cap. 13, 18; Suarez, Defens. lid. cath. 1. IV, cap. 7 merito negant ullam existere po­ testatem, quae in R. Pontificem sententiam coaclivam pronun­ tiare possit. •148. Scholion. Si potestas indirecta, quam R. Pontifex tem­ pore medii aevi frequenter exercuit, dicatur cum communi sen­ tentia veterum theologorum et canonistarum inclusa in ipsius pri­ matu iurisdictionis spiritualis, in se semper eadem manet ne­ que euolutione historica vel renuntiatione R. Pontificis, amitti potest, licet illius usus sit varius pro variis temporibus et singu­ lis hominum aetatibus accommodandus. Cuius rei manifesta est ratio; illa enim potestas nititur immutabili iure divino. At si quis cum recentioribus quibusdam theologis et cano­ nisas et historiographis dicat R. Pontifices omnia illa jura tem­ pore medii aevi ex titulis meri iuris historici exercuisse, profec­ to ex logica consequentia admittere potest et debet R. Pontifi­ cem propter necessitatem et utilitatem Ecclesiae non solum usui illorum iuritim, sed ipsis iuribus posse renuntiare. Qua asser­ tione viri illi catholici non concedunt eiusmodi iura historica vel ipsi invito Romano Pontifici arbitraria ratione esse aufe­ renda. Cfr. Syllab. prop. 23, 24. 449. Potestas sive principatus civilis R. Pontificis restrinqi potest: I. Quoad extensionem territorii. Quae limitatio solummodo fieri posset ex libera legitimaque cessione R. Pontificis propter necessitatem vel evidentem Ecclesiae utilitatem. Quo in casu cessio haberet vim legitimi pacti atque etiam a successoribus esset sustinenda. Nam ius R. Pontificis in aliquod determinatum territorium non est divinum, sed humanum. Porro Romanus Pontifex, etiamsi nequaquam ut dominus pro lubitu et absque iusta causa possit bona ecclesiastica valide alienare, tamen bo­ norum et iurium temporalium Ecclesiae Romanae et universalis est supremus administrator, perfectissima potestate iurisdictio. nis instructus: hinc ut bonus dispensator et administrator prop­ ter necessitatem vel utilitatem Ecclesiae bona et iura tempo­ ralia alienare non prohibetur. Legitima autem alienatione transi feruntur iura. quae a successore R. Pontificis alienantis auferri non possunt, nisi praedecessor sine iusta et proportionata causa alienationem perfecisset, quam successor merito rescinderet vel 512 Ci |· n» ri » I t!!Î! T1TUI.US vu potius nullam et irritam esse declararet. Cfr. IJouûr, De Curia Romana p. 83 sq. Haec in abstracto et theoretice dicta sunt, ne nimium res­ tringatur supremum et plenum ius H. Pontificis WT. At de facto et in praxi, si agatur de restrictione illius territorii, quod iure certo ex compluribus iam sacculis Sedi Apostolicae immediate vel mediale subicitur, sedulo cavendum est, ne sub praeteriit vel colore necessitatis vel utilitatis Ecclesiae iura Sedis Aposto­ licae, iuramenta data et speciatim Consi. Pii V, Innue. IX, Clem. VIII, Alexandri VII supra cit., laedantur. Quare mirum uon est quod Inncc. IX 1. c. disertis verbis dcclararit Const. Pii V t Ad­ monet prohiberi quamcunque infeudationem etiam feudi non­ dum devoluti. Clem. X III vero 1. c. simpliciter cassavit decretum Gregorii XIV, 13 Sept. 1591 datum, ne propter casus raros, qui vix unquam contingere possent, etiam sub praetextu necessita­ tis vel utilitatis Ecclesiae subterfugiis aperiretur via consulendi R. Pontifici huiusmodi alienationes. Aliis theoriis, quoad domi­ nia ad Cameram Apostolicam delata, occurrit Alexander VII in Const. « Inter ceteras » a. 1661 1*8. Et profecto difficillime intelligi potest quomodo, post toties declaratam necessitatem prin­ cipatus civilis R. Pontificis, licita vel valida alienatio universi illius principatus civilis fieri possit. Quodsi Clemens XI et (’demens XII vi extrinseca non fuis­ sent impediti quominus Pii V Const. « Admonet ·» exsecutioni mandarent, tota fere Italia a Sicilia usque ad Padum sub regi­ mine civili R. Pontificis esset unita 14”. Multo minus eae limitationes principatus civilis Romani Pon­ tificis vim iuridicam habent, quae per fraudes et dolos, vim et metum, fortunatam [adi iniustitiam. per summam iniuriam et contra sollemnes et iustissimas protestationes Rom. Pontificum factae sunt. v. g. in pace Tolentina (a. 1797) Pio VI a Gallica republica impositae, in concordato Pio VII a. 1813 a Xapoleone 1 UT Riganti, in Reg. 64, Cane. Apost. n. 49. 50. Riganti, 1. c. n. 50 sq.; Pii IX Encycl. 19 lan. I860; S. Poenit. 6 Oct 1862; Hollweck, D. k. Strafg. § 153, nul. 2, § 154, not. 1. “° Anal. iur. pont. a. 1867. p. 1099 sq.; Card, llergenroether, D. Kirchenstaat p. 34; Hollweck, I. c. $ 153. not. 2, ubi vocabulum < iura. in Pii IX Const. < Apost. Sed ■■ recte explicatur de illis iuribus in domi­ nia quaedam quibus Sedes Aposlolica saltem certo nondum renuntiavit |>|·: Sl'1'ΗΕΜΛ Ι’Ο'Ι ES'I AIE ETC. 513 extorto. in congressu Viennensi (a. 1815), in quo gubernium aiistriacum cl gubernium gallicuni sibi absque ullo iuris titulo paries principatus pontificii usurparunt, (.outra quam usurpa * lionvin Card. Cotisai vi 14 lun. 1815 frustra protestatus est1'". Quo in censu etiam habendae sunt adnexiones et occupationes provinciarum Status poni ilici i inter annos 1859-1870 patratae. Cfr. De civili principatu Bum. Pontificum p. 8 sq. II. Quoad formam reyiminis. Procul dubio principatus ci­ vilis ex monarchia absoluta potest fieri monarchia temperata. Nam forma monarchiae absolutae neque ex natura rei neque iure divino in Statu pontificio fuit praescripta, sed nitebatur iure historico, ut in aliis regnis. Quod ius historicum mutari po­ tuit, et sicut B. Pontifex tempore medii aevi non fuit monarcha absolutus in suo territorio, ita forma illa perfecte monarchies, paulatim introducta, ultimo saeculo emolliri coepta est. Et pro­ fecto Pius IX, Motu proprio 11 Mart. 1848. suis subditis « consti­ tutionem » concessit. Quae concessio, cum haberet naturam li­ berae legitimacquc donationis eiusque conditiones sequeretur, propter abusum revocari potuit 1W. II. De cessatione potestatis R. Pontificis 450. Per mortem 152 cessat in Bomano Pontifice potestas spi­ ritualis et civilis. Quamvis nihil obstet quominus ipsius potestas cinilis tempore Sedis Λ postplicae vacantis ab alio subiecto exerceatur.lamen ordinaria potestas spiritualis B. Pontificis, ad instar potestatis ordinariae Episcopi, non transit in aliquod Capitulum vel Collegiuin Cardinalium, ut nonnulli (ilossatores falso opinati sunt. (’.fr. Fagnan., in c. 11. X .de maior, et oboed. I, 33. n. 1 sq.; n Curd. Heryenroether, I. c. r p. 275; Scherer, I. c. t. I. p. 465 sq. '·· Card, lleri/enroelhcr, I. c. p. 275. ' Quid instante morte B. Pontificis observandum sit, accuratius exponunt ordines Bomani, v. g. Papa .monendus est a medico de periculo ortis, vocandi sunt Cardinales, ut Papar moriens coram eis fidem proite:itiir, testamentum condat, locum sepulturae sibi eligat, secus sepe­ litur ad S. Petr. cum solita sollemnitate. Abusus, qui antiquis temporibus post mortem Papae irrepserant. .2. spoliatio palatii papalis, excommissae etc., severis Constitutionibus Apostolicis proscripti sunt. Cfr. v. g. Camarda, 1. c. in appendice de Condit. et Chirographo Clementis XI. 514 :ι r « TITULUS Vif Saegmueller, I). Cardinale p. 227 sq. Hinc primatus iurisdictionis spiritualis R. Pontificis cum continuatione tantum morali, non physica, perpetuo exislil in Ecclesia ’ Cum autem tempore Sedis Apostolicae vacantis saltem particularis Ecclesia Romana sit administranda, neque Statui pontificio possit deesse guber­ nium, atque negotia etiam ecclesiastica urgentiora. quae salvis praerogativis Sedis Apostolicae differri interdum non possunt, promptum requirant remedium, primis iam saeculis presbyte­ rium Romanum, sede vacante, ecclesiam Romanam administra­ vit. Quae administratio ex saeculo fere sexto transiit in Archipresbyterum et Archidiaconum et Primicerium notariorum. Post­ quam RR. Pontifices paulatim deputarunt Vicarium, etiam sta­ bilem, ad administrandam dioecesim Romanam, ille Vicarius generalis, ex ordine Cardinalium ordinarie in perpetuum as­ sumptus. etiam tempore Sedis Apostolicae vacantis suum officium retinet. Cuius in locum ex iuris dispositione succedit Vicesgerens, si forte Cardinalis Vicarius tempore vacationis pariter mo­ riatur14. Post obtentum principatum civilem cura regiminis po­ litici, attentis limitationibus a Pio IV et Clemente XII statutis, incumbit Cardinali Camerario, cui assistunt capita ordinum, qui­ bus, tribus diebus ab ingressu in Conclave transactis, alii tres sequentes in singulis ordinibus pro tribus diebus succedunt, et reliqui eodem modo sequuntur l56. Praeterea iurisdictio Paenitentiarii maioris per mortem Ro­ mani Pontificis non cessat 1 ·'. Potestas quoque SS. CC. RR. quam­ vis in Conclavi dicatur quiescere, tamen sublata non est ideoque ad expedienda negotia urgentiora ibidem Congregationes Cardinalium celebrari possunt et de facto celebratae sunt ,ST. Nec 1.-.3 Palmieri, I. c. p. 521 sq.: Franzelin, De Ecclesia p. 226 sq. *-'·· Saegmueller, D. Cardinale p. 114 sq.; Phillips, 1. c. t. V, p. 276 sq.; Clem. XII, Const. Aposlolatus officium 4 Oct. 1732, § 17; Cit. Const. Pii X. n. 19. p,, iv Const. In elinendis 9 Oct. 1562 §§ 6, 7. 8; Clement. XII Const, cit. § 6. 7; cit. Const. Pii X. n. 6. Cap. 2. i 1, de elect. I. 3. in Clem.; Pii IV Const. « In eligendis 9, 10; Clern. XII Const, cit. 15. 16; Benedict. XIV Const. <· In aposlolicae > 13 Apr. 1711. ÿ I; Ferraris. I. c. v. Cardinalis art. 5. n. 20 sq.; cit Const. Pii X. n. 16. Fagruin., in cap. 11. X. de maior, et pboed. I. 33. n. 63 sq.; Ferraris. I. c. n. 43 sq.; Analect. iur. pont, a 1855, p. 2372 sq. DE SUl’KEMA POTESTATE ETC. 515 penitus ablata est ipsi Collegio Cardinalium , Λ omnis potestas. Quare regimini universalis Ecclesiae, in qua etiam Episcopi suam relinent ordinariam jurisdictionem, non raro extraor­ dinariis facultatibus auctam, tempore Sedis Apostolicae va­ cantis satis est provisum. Cfr. Houi.r, De Curia Romana p. 130 sq.’ 451. Per resignationein R. Pontifex suam jurisdictionem evidenter amittit. Quae iurisdictio pontificia nequaquam ad ins­ tar potestatis ordinis episcopalis nititur physico et indelebili charactere animae impresso, sed est relatio moralis inter Supe­ riorem et subditum, quae dependet a voluntate humana facile mutabili. Quare sicut R. Pontifex per acceptationem liberam elec­ tionis primatum iurisdictionis actu consecutus est, ita per libe­ ram et publice declaratam dimissionem dignitatis suae jurisdic­ tionem papalem amittit. Porro quod aliis Episcopis licitum est. ut ex iustis causis, v. Vgr.ob salutem animae suae et necessitatem vel utilitatem suarum ecclesiarum, dignitati episcopali cedant (cfr. cap. 10, X. de reniint. I. 9 iunct. can. 184, 430. § 1), id a fortiori ex iisdem causis propter necessitatem vel utilitatem Ecclesiae universalis R. Pon­ tifici est permissum. Certe resigna tio R. Pontificis absque iusta causa est valida, at licita dici non potest; vinculum enim adeo arctum temere non est solvendum ,s*. Sed urgeri non potest ratio matrimonii spiritualis inter R. Pontificem et Ecclesiam Roma­ nam; cum indubitanter ex auctoritate pontificia illud sit solubile. Admissio vero resignalionis R. Pontificis omnino non requiritur, cum ipse Superiorem in his terris non habeat, atque vinculum il­ lud spirituale non debeat degenerare in vinculum iniquitatis, a quo Romanus Pontifex et Ecclesia nonnisi per mortem solvantur. Denique Bonifaci us VIII quod ipsius praedeéèssor Coelestinus V iam sollemniter statuit et decrevit: «Romanum Pontificem posse libere resignare », denuo ratum habuit et ad perpetuam rei me­ moriam suae collectioni authenticae inserendum esse duxit. Cfr. cap. 1.de renunt. I. 7 in Sext. Qua declaratione etiam per praeceGap. 3, S 1, de elect. I. 6 in Sext.; Clem. XII cit. Const. §§ G, 15, 18; Pii IV Const. <■ In eligendis $ G; cit. cap. 2. § 1. de elect, in Clem.; cit Const. Pii X, n. 1 sq., G sq. Schmalzgr,, I. I, t. 9. n. 13; Ph. Hergenroether-flolliueck, 1. c. n. 339; Gillmann, in Arch, f. k. K. t. <30, p. 55 sq. 516 TITULUS Vil < (lentem resignationcm Coelestini V (n. 1294) et subsequens exem­ plum Gregorii XII‘-, pariter resignantis, luculenter comproba­ ta. omnis disputatio inter canonistas erat sublata Quare co­ dex (can. 221), rem omnino certam supponens, mere declarat ad talis renuntiationis valorem non requiri Cardinalium aliorumve acceptationem. 452. Per amentium quoque, in quam K. Pontifex certo el in perpetuum incidat, ipso facto iurisdictio pontificia amittitur, ut teste Tanner etiam theologi communiter tenent. Cfr. IV/7mers, De Christi Ecclesia p. 258. Nam amentia R. Pontificis certa et perpetua (de dubia vel transeunto non agitur) aequivalet morti, et per mortem R. Ponti­ fex certo suam amittit iurisdictionem. Deinde fundamentum exer­ cendae iurisdictionis papalis est usus habitualis rationis, qui per certam et perpetuam amentiam penitus aufertur. Haec est enim ratio, ob quam electio infantis ad dignitatem pontificiam est ipso iure irrita, ergo a pari si Papa in perpetuum ad condi­ tionem infantis redigatur, ipso facto eius iurisdictio cessat. Por­ ro potestas papalis non acquiritur iure haereditario, sed elec­ tione canonica propter qualitates personales, neque ulla ratio­ ne per Vicarium plene et perfecte exerceri potest. Ergo cum omnes illae qualitates in casu certae et perpetuae amentiae non amplius futuro tempore sint ullius momenti, propter pacem et necessitatem Ecclesiae, destructo fundamento habitualis usus rationis in Romano Pontifice, omnis iurisdictio est sublata. **■·· Phillips. I. c. t. I. S 31, ubi praeclare exponit Gregor. XII non­ nisi sua legitima et generosa resignntione pacem et concordiam in Ec­ clesia restaurasse. Qua in doctrina, ab aliis scriptoribus iam propugnata, (cfr. Card. IJergenroether-Kirsch. Handb. d. allg. Kircheng. t. II, p. 86.» sq.) postea etiam recte secutus est eum Card. t'ranzelin, De Ecclesia p. 230 sq.. licet expressis verbis alios patronos suae doctrinae non no­ minet. Cfr. quoque Hillot, I. c. t. I, p. 626 sq. ,ftl Antiquiore tempore iam vere resignaverant dignitati papali Be­ nedictus IX (a. 1033-1045) et Gregorius VI (a. 1045-1046). Quibus exem­ plis non nimis est insistendum, cum illorum Romanorum Pontificum electio et resignatio multa vestigia habeant humanae fragilitatis. At quae Hinschius, I. c. I. 1. 294 sq. dicit contra resignationem Gregorii VI. so­ lida argumentatione historica et canonica non fundantur. Cfr. Hefele, 1. c. t. IV, n. 706 sq.; Sdefinuieller. I. c. p. 141 sq., 230 sq.; Card. Hergenroether-Kirsch. 1. c. t. II. p. 218 sq.. 583; aliter (Hllmann, 1. c. p. 58 sq.. ubi putat Gregorium VI in Concilio Sutrensi (a. 1046) invitum fuisse DE SUPREMA POTESTATE ETC. 517 153. Per haeresim notoriam et palam divulgatam H. Pont, lifex. si in illam incidat, ipso facto etiam ante omnem senten­ tiam declara toriam Ecclesiae sua potestate iurisdictionis pri­ vatus existit ”i2*. Qua de re quinque existunt sententiae, e qui­ bus prima negat suppositum totius quaestionis, sc. Papam etiam ut doctorem privatum posse incidere in haeresim. Quae senten­ tia sane est pia et probabilis103, sed certa et communis dici ne­ quit ,e‘. Hinc quaestio, admisso supposito, est solvenda. Itaque secunda quaedam opinio tenet Romanum Pontifi­ cem etiam propter occultam haeresim ipso facto excidere sua potestate. Quae sententia a Bellarmino merito dicitur laborare falso supposito, sc. haereticos occultos esse prorsus separatos a corpore Ecclesiae. Cfr. Palmieri, De R. Pontifice p. 40. Tertia sententia putat Rom. Pontificem ne ob manifestam quidem hae­ resim sua potestate ipso facto excidere nec ea privari posse per depositionem. Ista assertio optimo iure a Bellarmino dicitur < valde improbubilis ». Quarta sententia cum Suarez, De fide disp. 10, sect. 6, n. 6 sq., Caietano aliisque contendit Papam propter haeresim etiam manifestam non esse ipso facto depositum, sed illum posse et debere deponi per sententiam saltem declaratoriam criminis. (Quae sententia meo indicio defendi non potest i ait Bellarminus. Denique est quinta sententia Hellarmini, (piae ab initio in depositum, non vere libereque resignasse; at depositio veri Papae est invalida, similiter resignatio mere « pro forma » a Gregorio VI facta, ut suspicatur Gillmann, non produxisset iuris effectum, i. e. vacationem Sedis Apostolicae, nisi Gregorii VI liber consensus vere accessisset; con­ sequenter electio successoris Gregorii VI fuisset invalida, quae passim in dubium non vocatur. Si Hauck, Kircheng. Deutschl. t. III, p. 589, negat depositionem et resignationem Gregorii VI, et defendit Gregorium VI leipsum deposuisse, tenet insignem absurditatem canonicam. Bellarmin., De Rom. Pont. I. II, cap. 30; Phillips, 1. c. t. I, 31, i. I.; Bouix, De Papa, t. 11, p. 053 sq. ,16 Bellarmin., I. c. pr. et 1. IV. cap. 6; Billot, 1. c. t. I, p. 629 sq. ,M ïnnoc. III, sermo IV in consecr. Pont.; « Potest (Pontifex) ab hominibus indicari vel potius indicatus ostendi, si videlicet evanescit in haeresim, quoniam (pii non credit iam indicatus est ». Canones autem, v. g. c. 6, D. 40; c. 13, C. II, q. 7, qui de Papa haeretico allegantur, aut (uni apocryphi aut dubii valoris. Cfr. Phillips, 1. c. 518 TITULUS VII assertione exprimitur et a Tunner aliisque merito tanquam ma­ gis probata et communior defenditur1"5. Nam is, qui non est amplius membrum corporis Ecclesiae, i. e. Ecclesiae ut socie­ tatis visibilis, nequit esse caput Ecclesiae universae. At Papa, qui incideret in haeresim publicam, ipso facto desineret esse membrum Ecclesiae; ergo etiam ipso facto cessat esse caput Ecclesiae. Porro Papa publice haereticus, qui ex mandato Christi et Apostoli et ob periculum Ecclesiae est vitandus, potestate sua privari debet, ut omnes fere admittunt. At potestate sua privari non potest per meram sententiam declaratoriam. Etenim omnis sententia iudicialis privationis supponit inrisdictionem superiorem in illum, contra quem fertur sententia. Iam vero Concilium generale in sententia adversariorum non habet iurisdictionem superiorem quam Papa haereticus. Is enim ex suppositione illorum ante sententiam declaratoriam Concilii generalis retinet suam iurisdictionem papalem; ergo Concilium non potest ferre sententiam declaratoriam. qua R. Pontifex privetur sua potestate; esset enim sententia lata ab inferiore in verum Romanum Pontificem we. Quare omnino dicendum est ipso [acto R. Pontificem hae­ reticum excidere sua potestate. Sententia vero declaratoria criminis, (piae tanquam mere declaratoria non est reicienda. illud efficit ut Papa haereticus non indicetur, sed potius indica­ tas ostendatur i. e. Concilium generale declarat factum cri­ minis. (pio ipse Papa haereticus sese ab Ecclesia separavit sua­ que dignitate privavit. 454. Scholion. Crimini hacruscos merito aequiparatur schis­ ma. Cfr. Tanner, De spe et carit, q. 6, dub. 2. 11,5 Bellarmin., I. c. I. II. cap. 30 iunct. Bellarmin., De Concilior, auctorit. 1. II. cap. 17. 18; Kober. 1). Deposition, p. 585 sq; Wilmers, 1. e. p. 258; Billot, 1. c. Quare Hinschius, 1 c. t. I. p. 308, errat, si existimat casus haereseos et schismatis a generali principio: « Prima Sedes a nemine indi­ catur esse vere et proprie exceptos, et sine solida ratione asserit in duobus illis casibus Concilium generale non proferre tantum sententiam declaratoriam. sed veram sententiam privationis vel depositionis R. Pon­ tificis. 1β7 Cfr. Innoc. ΙΠ. 1. c.; c. 9, 10. D. 79; Bellarmin., De Rom. Poni. l.II, cap. 30; Kober, 1. c. p. 585. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 519 Praeter haeiesim nullum existi! crimen, ob quod Romanus Pontifex, aut ipso facto suam iurisdictionem amittit, aut per sententiam iudicialem deponi potest. Cfr. Suarez, De fide, disp. 10. sect. 6. n. 1-1 sq. Etenim verus et indubitatus Papa propter aliud crimen suam iurisdictionem ipso [acto amitteret aut ex positiva Dei ordinatione aut ex natura rei. Uniusmodi positiva Dei ordinatio non existit, et ex natura rei praeter casum haeresis iurisdictio pontificia non aufertur. Nam Papa, etiam iniquis­ simus propter alia delicta, semper manet membrum corporis Ecclesiae. Ut autem per sententiam iudicialem verus et indubitatus Papa deponi posset, omnino requireretur auctoritas, quae post cog­ nitam causam cum vera potestate coactiva de illo ferret senten­ tiam iudicialem. At R. Pontifex vi sui primatus a nulla auctorita­ te humana iudicari potest, sed a solo Deo 1CS. Cui rationi ex natura primatus petitae accedit traditio et praxis Ecclesiae16”. Tota enim traditio constanter tenuit hoc principium: « Prima sedes a nemine indicatur'», ut patet ex causa Symmachi et Paschalis 11. Porro Conciliis generalibus vel Collegio Cardinalium vel Im­ peratoribus. de quibus unice quaeri posset, ius in Papam esse constanter ab Ecclesia negatum est. Cfr. v. g. causam Eugenii IV. Ipsi quoque Rom. Pontifices nunquam sponte sese vero in­ dicio coactivp submiserunt, sed tantum iudicio discretionis. Cfr. causam Damasi, Symmachi et Leonis HI. Neque paritas est inter electionem et depositionem R. Pontificis. In illa profecto fit de­ signatio R. Pontificis ministerio hominum; at inde non sequi­ tur Pontificem etiam per homines posse deponi. Nam per elec­ tionem fit R. Pontifex; per depositionem exercetur auctoritas omnino non data in eum, (pii actu iam est R. Pontifex. Ergo IM Can. 1556 iunct. cap. 13, X. de indic. II, 1; cap. fi, X. de elect. I, Ii; Bellarmin., De auctor. ConciL cap. 17, 18, 19; Fagnan., in cap. 6, X. de elect, n. 21; Phillips, ]. c. t. I, § 31; Kober. 1. c. p. 549 sq.; Saegmueller, I. c. p. 144 sq.; 233; Bouix, De Papa t. II, p. 623 sq., 629 sq. !‘9 Si Hinschius. 1. c. t. I, p. 296 sq. defendit contra catholicos, v. r.; Kober, 1. c. saltem ex iure antiquo depositionem legitimorum R. Pontificum non fuisse reprobatam (nam de disciplina vigente et de de­ positione intrusorum et usurpatorum, qui nunquam fuerunt Rom. Pon­ tifices, nulla e.st controversia), manifeste confundit facta et usurpationes cum iuribus, ius proprium deponendi principum cum brachio saeculari ab Ecclesia requisito, indicium proprie dictum cum iudicio discretionis. 520 titulus vu depositio etiam iniqui Papae nec licite nec valide fieri potest I Media autem iusta contra iniquum Papam iuxta Suarez, De­ fensio fid. cath. 1. IV, cap. 6, nn. 17, 18 sunt uberius auxilium gratiae Dei. singularis protectio angeli custodis, oratio univer­ salis Ecclesiae, secreta vel etiam publica admonitio sive correc­ tio fraterna, iusta defensio, sive physica sive moralis fuerit vio­ lentia eius. Veteres auctores passim admiserunt axioma: Papa du­ bius est Papa nullus illudque ad solvendas difficultates ex magno schismate occidentali ortas applicarunt3™. Profecto hoc axioma varias admittit significationes; Papa enim dubius potest intelligi non negative, sed positive dubius, i. e. post dili­ gens facti examen, viri in Ecclesia catholica competentes pro­ nuntiant: «.You constat de valore electionis canonicae huius Rom. Pontificis ». Praeterea verba illa «Papa nullus * non ne­ cessario intelliguntur de Papa, hucusque certo et indubitato at­ que ab universa Ecclesia recepto, de cuius electione postea tot excitentur difficultates, ut fiat Papa dubius, qui eam ob causam excidat potestate pontificia iam obtenta. Talis enim axiomatis sensus < de Papa nullo * videtur reprobandus, quoniam lota Ecclesia a Rom. Pontifice legitime electo penitus deficere nequit propter unitatem a Christo Ecclesiae suae promissam. At alte­ rum membrum axiomatis hanc potest habere significationem, quod R. Pontifex, de cuius electione canonica non constet, at­ que post accuratum examen positiva solidaque dubia existant, omnino non acquisiuerit*171 unquam a Christo Domino iurisdic- 17n Cui applicationi, v. g. a Bellarmino et Suaresio aliisque factae. merito iam contradixerunt Ballcrini. Phillips. Hauer. Card, lleraenrofHier. Card. Franzelin, De Eccles, p. 233 sq. Cfr. quoque Bouix, De Papa t. II. p. 673 sq. 171 Card. Franzelin, 1. c. p. 232, n. 4, i. f.; Camarda, 1. c. p. 253 sq., 256 sq., ubi agit de legitimis exceptionibus contra electum Rom. Pontificem recteque notat contra Papam electum et a tola Ecclesia re­ ceptum non admitti exceptionem. Qui consensus Eccl. non esi electio nec vi sua non electum facit electum, quia canonice electus a Cardina­ libus antecedenter ad acceptationem Ecclesiae est legitimus Papa. Cfr. Franzelin, 1. c. p. 231. Ergo acceptatio illa Ecclesiae non est causa, sed signum et effectus infallibilis validae electionis. Vicissim si tola Eccl. Papam electum derelinquat, v. g. Petrum de Luna sive Bened. XII. id DE SUPREMA POTESTATE ETC. 521 tinnem papulem. Quart· Episcopi in Cone, generali congregati, si ad examen vocant huiusmodi casum dubium, non indicant le vero Papa, utpote. pontificia iurisd'ctione carente. Quodsi axioma hoc ultimo sensu intelligatur, videtur continere doctri­ nam omnino sanam. Id imprimis eruitur ex natura iurisdictio­ nis. Nam iurisdictio est essentialiter relatio Superforem imer, qui habet ius ad oboedientiam, et subditum, qui habet of­ ficium oboediendi; cessante igitur uno termino, alter necessario cessat, ut patet ex natura relationis. Quodsi iam Papa est vere et permanentor dubius, in nullo subdito existit officium oboedientiae. Nam lex: Successori legitime electo S. Petri est oboe­ diendum. non obligat, si sit dubia: porro plane dubia est. si dubie est promulgata. Leges enim instituuntur cum promulgan­ tur et absque sufficienti promulgatione carent parte constitutiva vel conditione essentiali. At si [actum legitimae electionis suc­ cessoris S. Petri dubie est probatum, dubia est promulgatio; ergo lex illa objective et ex parte non est rite constituta vereque dubia existit neque ullam imponit obligationem. Immo teme­ rarium esset tali viro oboedire, qui titulum sui iuris non proba­ vit. Neque ad principium possessionis provocari potest; agitur enim de Romano Pontifice, qui nondum est in pacifica posses­ sione. Consequenter in illo viro non existit ius praecipiendi, i. e. caret jurisdictione papali. Aliunde idem efficitur ex visibilitate Ecclesiae. Visibilitas enim Ecclesiae in hoc consistit, quod talibus signis et criteriis fulgeat obiectivis, ut morali adhibita diligentia praesertim in suis magistratibus legitimis cognosci et discerni possit. At in suppositione facta Papa post diligens examen inveniri nequit. Recte igitur concluditur talem Papam dubium non esse caput proportionatum visibili Ecclesiae a Christo institutae. Ncqtie minus repugnat iste Papa dubius unitati Ecclesiae, cui (piam maxime obstat corpus perfecte separatum a capite. Nam Papa dubius nullum habet ius praecipiendi, et ideo in fidelibus deest obligatio oboediendi; ergo caput esset perfecte separatum a reliquo corpore Ecclesiae. Cfr. Suarez, De fide. disp. 1(1. sect. 6. n. 4. 19. c.ertum est signum illum nunquam fuisse legitimum Papam. Cfr. Cara. Heryenroelher-Kirsch, 1. c. t. IT, p. 867 sq.; Bouix, 1. r. p. 684 sq. TITULUS VU 522 CAPUT II DE CONCILIIS OECI MEMCIS 455. Fontes: Decret. Gratian. Dist. 15. 1(1. 17. 18; cap. 4. X. de elect. I, 6. Pii If Const. Exsecrabilis 18 Ian. 1460; Leon. X Const. nam nequaquam quidquid non est absolute necessarium, ideo est inutile tl superfluum; insuper eius exceptiones iam in ipso Concilio Vaticano refutatae sunt Cfr. Granderath, 1. c.; Pesch, I. c. n. 459; Palmieri, De B. Pont. p. 685 sq. • Palmieri, 1. c. p. 272. ” Hefele, 1. c. t. 1, p. 59 sq.; Kneller, Papst u. Konz.il in erst. JahrIjus. in Act. theol. Oenip. t. 28, p. 58 sq. " Profecto, v. g. Cone, Constantinop. I, (a. 381), conventione et celebratione ab initio tantum fuit Synodus generalis Ecclesiae orientalis, non Ecclesiae universalis. Cfr. Hefele, I. c. t. II, p. 1 sq. « Hefele, 1. c. t. I. p. 8 sq.. 29 sq., 44; Hloetzer, in Act. Theolog. Oenip. t. X, p. 71. 528 TITULUS VU rentin'1Λ. Huc spectat praesertim disputatio ■· Episcopi ritus graeci intervenerunt in Concilio Lugdun. II, (a. 1274) et in Florentino (a. 1439). Cfr. Hefele. t. VI. p. 138 sq., t. VII. p. 75G sq. (cd. I). DE SUPHEMA POTESTATE ETC. 527 k convocata, ut plurimum etiam per se el personaliter dirigebant. Inde quoque factum est. ut decreta in his Conciliis oecumenicis condita et a Romano Pontifice personaliter approbata etiam exIrinsecam haberent formam Constitutionis pontificiae, adiuncta clausula « approbante Concilio ». Quae independentia Romani Pontificis non obstabat quomi­ nus, ad promovendam et manifestandam concordiam utri usque potestatis, principes civiles sive per sc sive per suos oratores cum voto consultivo et praerogativis quibusdam honorificis Conciliis oecumenicis intervenirent Post magnum illud schisma occidentale sane in compluribus Conciliis, v. g. in Concilio Pisano a. 1409 et Constanliensi (a. 1414 sq.) ad tollendum discidium novae quaedam theoriae de superioritale Concilii super Romanum Pontificem propugnatae et adop­ tatae sunt21; at nuspiam Concilium vere oecumenicum vel Roma* ni Pontifices istas theorias confirmarunt, quae in Concilio Flo­ rentino et Lateranensi V potius reprobatae sunt22. In Concilio quoque Tridentino ah iisdem principiis non est recessum..33; salva quoque mansit concordia cum principibus ci­ vilibus, quorum votis Patres Tridentini, reiectis praeposteris pos­ tulatis, in non paucis obsecundarunt. 111. Cum post tria fere saecula Concilium Vaticanum (a. 1869) convocaretur, novum atque insolitum factum, ut alias accidit, fuit felix clausula aliarum congregationum Episcoporum. Etenim ul­ timo saeculo mirum in modum restaurata fuerat antiqua praxis celebrandi Concilia provincialia et plenaria, atque iam 1er Pius IX etiam generales quosdam conventus Episcoporum orbis catholici - Hefele, 1. c.; Granderath-Kirch, 1. c. t. I, p. 128 sq.; Hinschius, I. c. p. 356 sq., 362, 523 sq. 11 Hefele, 1. c. t. VI, p. 992 sq., t. VII, p. 1 sq., 92 sq., 182 sq.; ΡΛ. Ilergenroether-IIollibeck, 1. c. n. 148 sq.. p. 343, not. 2, (de origine syste­ matis Gallicani); Hinschius, 1. c. p. 362 sq. Leon. X Const. « Pastor aeternus » 19 Dee. 1516; Hefele 1. c. t. I. p. 50 sq., t. VII, p. 368 sq., t. VIII. p. 710 sq.; Pesch, 1. c. p. 221 sq. Quae Hinschius, 1. c. p. 369 sq., asserit de valida immutatione iuris antiqui per decreta Constantiensia, rebus antiquatis sunt adnumeranda. Cfr. Houix, De Papa t. II, p. 498 sq. ’ Cfr. Sess. cit. in font.; Sess. XXV, cap. 21. de ref.; Massarellus. Acta... Conc. Trid, cd. Theiner: Pdllavicino, Storia dei Concilio di Tren­ to; Hefele, J. c. t. I. p. 12, t. IX. p. 278, 766 sq.; Hinschius, 1. c. p. 426 sq. N % 528 TITULUS VII (1854. 1862. 1867) celebraverat. Quo in Concilio iuris principia non fuerunt mutata, sed. temporum ratione habita, prudenter ap­ plicata. Illud vere novum init quod catholici principes civiles, licet ab interventione non fuissent exclusi, libertate sibi data non uterentur, immo complures, mutua concordia utri usque potesta­ tis neglecta, potius in castris adversariorum Concilii Vaticani mi­ litarent M. « § II. Disciplina vigens 159. De convocatione, translatione, suspensione et dissolutione Concilii oecumenici. I. Rom. Pontifex habet ius proprium et exclusivum 20 con­ vocandi Concilium oecumenicum ita ut sine ipsius convocatione verum Concilium oecumenicum dari non possit (can. 222, § 1); nam solus pro suo primatu iurisdictionis in universum Ecclesiam omnes et singulos Praelatos ecclesiasticos, qui de iure vel ex pri­ vilegio Conciliis oecumenicis intersunt, obligare potest, ut ad illa celebranda pro suo officio unum in locum conveniant et de nego­ tiis Ecclesiae universalis deliberent atque decernant2ΰ. Neque quisquam alius proprio hoc iure potitur, ut etiam invito Romano 2' Collect. Lac. t. VII: Cecconi, Storia dei Concilio Ecuin. Vaticano; Fessler, I). Vatik. Con.; Manning, The true history of the Vatican coun­ cil; Granderath. Constit. dogm.... (’.one. Vatic.; Granderath-Kirch, Gesch. d. Vatik. Konzils; Hinschius, 1. c. p. 451 sq. Cfr. speciatim de omissa invitatione principum civilium; Cecconi. I. c. vol. I, p. 134 sq. Granderuth-Kirch, I. c. t. I, p. 36 sq., 129 sq.. 355 sq., t. II. p. 674 sq. *'· Quare si octo priora Concilia oecumenica ab Imperatoribus fue­ runt convocata, id non factum est ex iure proprio et nativo, sed iure quodam ministerial!. cuius usui consensus verus aut legitime praesump­ tus Romani Pontificis praeivit aut saltem per subsequenlem ratihabi­ tionem accessit. Cfr. Rellarmin.. De Concil. 1. I. cap. 12; Palmieri, I. c. p. 671 sq.; Phillips, I. c. t. II. p. 236 sq.; Pesch, I. c. t. I. n. 146 sq.; Kneller, D. Beruf. 1. c. in Act. theol. Oenip. -i; Cap. 1. X. de iureiur. II. 24; Leon. X Const. < Pastor aeternus: 19 Dec. 1516; Paul. Ill Const. Initio 22 Mai 1512; Iui. Ill Const. Cum ad tollenda 14 Nov. 1548; Sixt. \ Const. Iinmensa 22 lanuar. 1588; Pii IX Const. Aeterni 29 fun. 1868; Schmalzpr., I. c. n. 322; Houix, De Papa t. Ill, p. 365 sq.; Scherer. 1. c. p. 661 sq.; Hinschius, 1. c. p. 604. recte contra Schulte. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 529 * Pontifice illa comitia generalia totius Ecclesiae convocare possit; secus potestas pontificia non amplius esset plena vereque rnonarchica. Quemadmodum Rom. Pontifex supremum plcnumque ius habet indicendi sive convocandi Concilia oecumenica, ita etiam pro suo primatu iurisdictionis et superioritate eadem Concilia absque consensu Praelatorum congregatorum transferre, suspen­ dere**', dissolue re valet et de facto ex disciplina vigente hoc iure usus est. Quo ex iure Romani Pontificis indicendi Concilia oecu­ menica etiam illud sequitur, quod Episcopi congregati inconsulto R. Pontifice nequeant discedere aut arbitrario suo discessu dis­ solvere Concilium legitime coactum 28. Quodsi decreta conciliaria a Romano Pontifice « sacro approbante Concilio » promul­ gantur, sane etiam decretum de translatione, suspensione, disso­ lutione ab ipso Concilio cum confirmatione R. Pontificis condi potest, ut v. g. accidit in translatione (a. 1552) et dissolutione (a. 1563) Concilii Tridentini. Quod iam Pius IX, ct deinde iterum Pius X, constitueratίΡ, ex­ pressa quoque lege firmavit Codex (can. 229), sc. mortuo du­ rante Concilio R. Pontifice, Concilium ipso iure suspendi donec novus Pontifex illud resumi et continuari iusserit. Ad illam convocationem ipse Rom. Pontifex iure divino vel ecclesiastico absoluta necessitate non obligatur neque ad certum tempus vel locum adstringitur, sed propter magnam utilitatem aut moralem quandam necessitatem 30 pro suo supremo iure et indicio convocat Concilia oecumenica, sive ad definitiones dog­ maticas sive ad expediendas causas disciplinae ecclesiasticae. 17 Leon. X Const. «.Pastor» 19. Dec. 1516; Pii IX Const. « Cum Rom. Pontificibus » 4 Dec. 1869, qua lege generali decernitur Concilium oecumenicum, legitime congregatum, per mortem R. Pontificis ipso Iodo suspendi; Rouix, 1. c. p. 406; Granderath-Kirch, 1. c. t. I, p. 454 sq.; Hinschius. 1. c. p. 631 sq. * Gap. 4, X. de iureiur. II, 24; Concilium Tridentinum i. f. ubi Legati sub poena excommunicationis omnibus Patribus mandarunt, ut antequam a civitate Tridentina discederent, subscriberent manu propria decretis Concilii; Pii IX Const. « Multiplicis » 27 Nov. 1869, n. 9. «Pii IX Const. «Cum Romani Pontificis» 4 Dec, 1869; Pii X Const. « Vacante Sede Apost.» 25 Dec. 1904, n. 28. *> Cfr. Paul. Ill cit. Const. « initio pr.; Palmieri, I. c. p. 695 sq., 182 sq.; Rouix, 1. c. p. 354 sq. 530 TITULUS VH Etenim, ut patet ex praecedentibus, de tali praecepto posi­ tivo Christi Domini Romano Pontifici dato omnino non constat, neque e.r natura rei colligi potest absoluta illa necessitas Conci­ liorum oecumenieorum ad finem Ecclesiae consequendum, cum eidem per plenitudinem potestatis Rom. Pontificis sit sullicienter provisum. Neque Romani Pontifices subiciuntur antiquis decre­ tis Coqstantiensibus, etiam a se approbatis31*33 , quibus convocan­ dis Conciliis oecumcnicis certum tempus '- et forma in desig­ nando loco fuerant statuta. Nam canonibus alicuius Concilii oecumenici, etiam confirmati, nunquam ligantur ut subditi et semper retinent iurisdictionem intensive aequalem potestati Concilii oecumenici a Romano Pontifice confirmati. Insuper illa decreta ('.onstantiensia, teste historia, fuerunt parum opportuna; id­ circo optimo iure a Romanis Pontificibus permissum est ut ista disciplina in desuetudinem abiret. Quodsi a iure exclusive Ro­ mani Pontificis convocandi Concilia oecumenica duo vel 1res casus dicuntur esse excipiendi, huiusmodi limitationes principii generalis non sunt ad rem ?i. Nam si in casibus istis « exceptist Cardinales vel, ipsis renuentibus. Episcopi mutuo hortatu con­ vocarent Concilium oecumenicum. non haberetur Concilium vere oecumenicum, quod sine Papa existere nequit, sed congregatio generalis Episcoporum, si Romanus Pontifex aut dubie fuerit electus aut post electionem rite factam incidat in haeresim. 31 Cone. Constant. Sess. XXXIX. cap. 1, (decretum « Frequens >) ap­ probatum a Martino V in Sess. 44 eiusd. Cone, et Eugenii IV Const. c.4d ea 3 Febr. 1447; Ilefele. 1. c. t. VIII. p. 321 sq.; 367 <330 sq,; Schmalzgr.. I. c. n. 352 sq. 2 In Concilio Vaticano Episcopi quidam Galliae denuo postularunt, ut Concilia oecumenica saepius (singulis 20 annis) haberentur. Cfr. Martin. 1. c. p. 137. ubi similia postulata referuntur in Cone. Trid. pro­ posita; De Angelis, 1. c. p. 279 sq. 33 Schmalzgr., 1. c. n. 332; Bouix. 1. e. p. 374 sq. Ante Const. Pii X. E SUPREMA POTESTATE ETC. 543 carunt’. Inde factum est, ut ex Episcopis, provinciae Metro­ politae Romani adscriptis, illi fierent magis stabiles consiliarii el coadiutorcs Romani Pontificis, (pii Urbi magis fuerunt vicini. Certe iam ex saeculo octavo septem Episcopi sedium suburbi­ cariarum inter ('.ardinales Ecclesiae Romanae recensentur ,e. Qui numerus Episcoporum Cardinalium paulatim ad senarium re­ ductus est, (cfr. Sixti V ('.oust. « Postquam oenis» 3 Dec. 1586 * Religiosa » 15 Apr. 1587) postquam sedes Silvae Candidae sive S. Rutinae, c. a. 1138. cum sede Portuensi, atque dioecesis Veliterna a. 1150 cum dioecesi Ostiensi fuerunt unitae17. Illa (intern coniunctio dioecesis Ostiensis cum Veliterna iterum di­ rempta est motu proprio Pii X. 5 Maii 1914, retento tamen eodem numero Cardinalium Episcop., cum dioecesis Ostiensis de­ cernatur coniungenda in persona Cardinalis Decani cum dioecesi (piam is habeat antequam Decani gradum attingat. Presbyteri vero Cardinales geheralim tempore medii aevi fuerunt solum­ modo viginti octo. pari numero inter quatuor Basilicas maiores distributi, donec tandem a Sixto V. 1. c.. numerus quinquagenarius esi stabilitus 1S. Septem antiquis Cardinalibus diaconis, iam tem­ pore S. Gregorii, accesserant quinque novi diaconi regionarii ct sex diaconi Palatini cum ipsorum Archidiacono 10. At undevi­ ginti illi Cardinales diaconi non permanserunt, et per Sixtum V. 1. c., solummodo quatuordeciin sunt retent·; unde tandem sep­ tuagenarius omnium Cardinalium numerus stabili quadam na­ tione mansit constitutus. Quamvis non defuerint complures scriptores, qui putaverint (.ardinales esse institutionis divinae, tamen huiusmodi bpinio plane improbabilis est; nam neque in sacra scriptura neque in traditione divina ullum habet solidum fundamentum. Praeterea aliunde plane certum est. hierarchiam iurisdictionis in Ecclesia Christi ex iure divino lanium duobus gradibus constitui, sc. pri- ’■ Hefele. 1. e. t. I. p. 101. 106 sq., 114, 135, el 255 sq., 199, 1.99, 739. " Cfr. supra Ii. tit. not. 8; l-'erreres 1. c. n. 75. Phillips, 1. c. t. VI. §§ 278 sq., p. 159 sq.; Hinschius, 1. c. p. 323 sq. ’-‘('.one. Constant, a. 1118. decret, ref. cap. 1; compactum Pauli IV. a. 1555, iunct. Ripanti, I. c. Reg. 8. Cane. Apost. § 2, n. 2; Scherer, I. c. p. 175 sq.: Phillips, I. c. 281 sq., p. 221 sq.: Hinschius, 1. c. p. 335 sq.; Ferveres. 1. c. n. 76 sq. ” loan. Diac., Vita Gregor. I. Ill, c. 7, apud Minue, P. L. LXXV, 133, Isaee. 9); Ferveres, 1. c. n. 82 sq. 544 TITULUS vu main R. Pontificis et oilicio Episcoporum. Ergo dignitas cardinalitia cum omnibus suis iuribus et obligationibus t st institutionis mere ecclesiasticae, atque ut palet ex praecedentibus notis histo­ ricis. ne institutionibus quidem Apostolorum adnuinerari potest -. § 11. Sacrum Cardinalium Collegium ♦ 468. Cardinales S. R. E. in tres ordines distincti, sed pari iure suffragii praediti, non solum constituunt Collegium sive veram corporationem ecclesiasticam personalitate iuridica dona­ tam. ad instar Capitulorum ecclesiarum cathedralium, sed etiam Collegium iurisdictionis; quod ut collegium, saltem in certis ca­ sibus a iure expressis, vera iura ecclesiastica iurisdictionis exer­ cere valet, velut Capitulum ecclesiae cathedralis tempore sedis vacantis, attento tamen essentiali discrimine inter Sedem Apostolicam et simplicem sedem episcopalem. Quod discrimen inter Collegium Cardinalium et Capitulum cathédrale e.r natura rei oritur, attenta natura Primatus R. Pontificis. Nam R. Pontifex certe quoad valorem actuum sui regiminis ecclesiastici non pen­ det ab ullo consensu vel consilio Collegii Cardinalium, cum nihil obstet quominus Episcopus ad valorem complurium actuum re­ giminis ecclesiastici ex iuris dispositione debeat habere consen­ sum. aut saltem exigere praevium consilium Capituli suae ec­ clesiae cathedralis. in hoc Collegio Cardinales sunt distributi in tres ordines: a) Cardinales ordinis episcopalis, ad quem pertinent ii. qui dioe­ cesibus suburbicariis praeponuntur, et hodie sunt tantum sex21; b) ordinis presbyteralis, nunc quinquaginta, quibus in Urbe as­ signatur ecclesia seu titulus presbyteralis--; r) ordinis diacono*** »^—— 20 Quare si Bouix, 1. c. p. 47 sq. sententiam Gallicanorum de insti­ tutione divina Cardinalium dixit esse « saltem probabilem » institutio­ nem vero apostolicam videtur habere plene probatam, res vere miras et plane falsas asseruit. 21 Cum iure vigenti Cardinalis Decanus cumulet sedem Ostiensem eum alia sede suburbicaria, licet se.r tantum sint Cardinales ordinis episcopalis, sedes suburbicariae distinctae sunt septem, videlicet: Ostien­ sis. Portuensis et S. Rutinae, Albanensis. Tusculana, Sabinênsis et Mandelensis, Praenestina et Veliterna. 22 In Annuario Pontificio a. 1943. p. Ô8 recensentur tituli presby- DE SUPREMA POTESTATE ETC. 515 lit, mine quatuordecim, sc. ii quibus in L’rbc assignatur eccle­ sia (liaconulis seu diaconia. Vix autem unquam habetur Sacr. Collegium pleno numero septuagenario constitutum, sed semper adsunt aliquot tituli et diaconiae vacantes (can. 231). S. Collegio nunc" p nicest Cardinalis Decanus tanquam pri­ mus inter pares, carens proinde iurisdictione in alios Cardinales, sed iura et officia habens veri praesidis cum praerogativa honoris. Quod munus Decani competit Cardinali qui antiquior est pro­ motione ad aliquam sedem suburbicariam. Qui antiquitate in sede suburbicaria proxime accedit est Subdecanus. Vacante decaoalu, ipso iure in eo munere succedit Subdecanus, sive is tempore vacationis sil praesens in Curia, sive in sua suburbicaria dioecesi Hill oretur, sive absit ad tempus oh munus sibi commissum a K Pontifice (can. 237). Ad instar veri collegii. Cardinalium Collegium sua habet bona propria, quorum administratio geritur per unum ex Cardi­ nalibus cum titulo Camerarii Sacri Collegii, qui ex usu recepto singulis annis mutatur atque in munere succedit is. qui antiqui­ tate ad ultimum Camerarium proxime accedit. Denique Collegium Cardinalium proprium habet Secreladiun praelatitia dignitate insignitum, cui accedunt Substitutus aliique inferiores officiales. lerales 53. diaconiae vero 16. Sed diversus fuit numerus diversis tempo­ ribus. Cfr. Ferreres, 1. c. n. 72 sq. ture antiquo Archipresbyler praefuit presbyterio Romano. Cfr. 'iibscript. Cone. Roman. 499; cap. 1. 2 3, X. de off. archipresbyt. I, 24; Phillips, 1. c. § 287. Ex saeculo duodecimo cessat nomen istud Arcbipresbyteri eique substituitur « Prior Cardinalium Presbyterorum ». Post Archipresbyterum in presbyterio Romano principem locum obtinuit ArchiJiaconus. qui inde ex sacculo decimo tertio appellatur « Prior diaconorum Cardinalium /·. Qui Archidiaconus una cum Archipresbytero et Pri­ micerio Notariorum tempore Sedis Apostolicae vacantis regimen tenuit .i Ecclesia Romana. Postquam etiam Episcopi suburbicarii accesserunt Collegio Cardinalium, prima dignitas Decani ad antiquiorem Cardina­ lem Episcopum in Curia praesentem delata est. Cfr. Pauli IV Const. « Cum Jtnerabilis ' 22 Aug. 1555; Clem. XII Const. «Pastorale officium» 10 Ian. 1731; cfr. Bouix, 1. c. p. 132. 53 546 titulus vir § 111. De Cardinalium creatione ' 4-69. 1. /us creandi Cardinales, omnino liberum neque ullis legibus vel pactis vel formulis humanis limitatum, est ex antiquis­ sima praxi et disciplina vigente penes solum Rom. Pontificem (can. 232, § 1). Quodsi Cardinales et praesertim Concilia reforma­ tionis saec. 15 liberam illam creationem studuerunt eliminare, imposita R. Pontifici necessitate petendi praevii consilii atque adeo consensus maioris partis Cardinalium, id constitutioni di­ vinae Ecclesiae manifeste fuit contrarium, nisi R. Pontifex ipse saltem non invitus, v. gr. ex saec. XII. illi formae sese adstrinxit3’. Nostra vero aetate est mera caeremonia, si R. Pontifex in Consis­ torio exquirit consilium vel consensum Cardinalium, antequam, creat novos Cardinales. Multo minus gubernia aliqua, cum Cardi­ nalem quendam coronae, ut dici solet. R. Pontifici commendant, vero gaudent iure praesentandi, et ideo liberam creationem Car­ dinalium impedire nequeunt. II. Qualitates requisitae. Qui ad dignitatem cardinalitiam assumuntur. generatim qualitatibus ex ipsa natura otlicii requi­ sitis instructi sint oportet. Cfr. Sixti V Consi. « Postquam » § 14. Concilium Tridentinum Sess. XXIV, cap. 1, de ref. voluit ut omnia et singula, quae de Episcoporum praeficiendorum vita, aetate, doctrina et celeris qualitatibus in eodem Concilio fuerant constituta, etiam in creatione S. R. E. Cardinalium, etiamsi Dia­ coni essent, exigerentur. Postea Sixtus V. cit. (’.oust. « Postquam * § 6, de aetate Cardinalium Diaconorum ius Tridentinum ita im­ mutavit: « Neque posthac quispiam in Diaconum Cardinalem as­ sumi possit, nisi saltem in vigesimo secundo suae aetatis anno fuerit constitutus, ita ut omnino intra annum ad sacrum diacona­ tus ordinem valeat et debeat promoveri : alioquin si anno elapso ad ipsum diaconatus ordinem promotus non fuerit, eo ipso tam in consistoriahbus et omnibus (diis actibus el negotiis cardinalitiis (piam etiam, iu.rta Const... Pii IV... super reform, conclavis edi(.one. (.oust. deer. ref. cap. 1. Quodsi Huebier, Die Constanzer. Reform, p. 629. putat primitivum modum promovendi Cardinales fuisse electionem, postea transformatam in creationem, assertionis suae argu­ menta non affert nec ex documentis historicis afferre potest. hE SUPEEMA POTESTATE ETC. 547 lam, in electione Romani Pontificis noce action et passiva omnino carent ac privatus existât ». Praeterea eodem decreto Concilii Tridentini, cui Sixtus V I. c. § 11 inhaesit, statuitur ut ex omnibus christianitatis natio­ nibus quantum commode fieri possit, idonei viri ad dignitatem cardinaliliam assumantur. luter septuaginta Cardinales, praeter egregios utriusque iuris aut decretorum doctores, non desini aliquot insignes viri in sacra theologia magistri, praesertim ex regularibus et mendicantium ordinibus assumendi, saltem quatuor, non tamen pauciores. Sixtus V. 1. c. § 9. Codex autem : a) in Cardinalibus exigit ordinem presbytera­ tus iam habitum et ut sint viri doctrina, pietate ac rerum agen­ darum prudentia egregie praestantes; b) a Cardinalatus honore excludit: lfl) illegitimos, tametsi per subsequens matrimonium fuerint légitimait. itemque alios omnes irregulares vel a sacris ordinibus secundum canonicas sanctiones impeditos, tametsi cum ipsis auctoritate apostolica fuerit ad ordines et dignitates, etiam episcopalem, dispensatum; 2°) eos. (pii prolem etiam ex legitimo matrimonio susceptam, vel nepotem ex ea habeant; 3°) eos, qui primo aut secundo gradu consanguinitatis alicui Cardinali vi­ venti coniuncti sint (can. 232). Haec quoad substantiam iam continebantur in memorata Sixtina Constitutione: quibus praescriptionibus mere positivis non ita ligantur Rom. Pontifices, ut ah cis recedere non possint. III. Modus creationis. Ad creationem Cardinalis per se sola requiritur voluntas Rom. Pontificis sufficienter expressa, neque ulla specialis forma sollemnitatis vel caeremonia est essentialis. Nihilominus in praxi servatur ille modus, ut creentur et publi­ centur in Consistorio, et inde a tali creatione et publicatione obli­ nent ius ad electionem Rom. Pontificis et privilegia specialia qui­ bus Cardinales honorantur (can. 233, § 1). Reliquae igitur caeremoniae, etiam nunc in promotione Car­ dinalium sapienter praescriptae vel usitatae, ad valorem creatio­ nis non requiruntur2!i. K Decreverat quidem Eugenius IV Const. « In eminenti» 26 Oct. 1131, ut promoti ad Cardinalatum, per nominationem in Consistorio secreto, pro Cardinalibus non haberentur ante recepta insignia neque vocem haberent in electione B. Pontificis, antequam os ipsis fuisset 51S TITULUS VII IV. Promotionis effectus. a) Ex modo dictis nominati a mo­ mento promotionis obtinent omnia iura et privilegia Cardinalibus communia. Specialem vero potestatem in titulum vel diaconiam non obtinent nisi per actum peculiarem Rom. Pontificis, quo ipsis deter II inatum titulum vel diaconiam assignat: ille tamen actus solet immediate subsequi impositionem galeri rubri, quae iit in Consistorio publico. b) Promoti absentes a Curia debent in recipiendo bireto ru­ bro iurare se intra annum, nisi legitimo detineantur impedi­ mento, R. Pontificem adituros (can. 234). Recusatio huius iuramenti inducit privationem cardinalatus (can. 2397). c) Nisi aliter in casu particulari disponatur, per promotio­ nem inducitur vacatio cuiusvis dignitatis, ecclesiae, beneficii a promoto possessi et amittuntur quaevis pensiones ecclesiasticae (can. 235). 470. Reservatio in pectore. Singularis est ille modus creationis Cardinalium, quo R. Pontifex aliquem in Consistorio promovet ad dignitatem cardinalitiam. sed eius nomen, ut dici solet, in pec­ tore sibi reservat pro suo arbitrio quandocumque declarandum. Tali ratione promotus nullis interim gaudet Cardinalium iuribus aut privilegiis. At si illa creatio postea publicetur, vim suam ex­ serit a die publicationis quoad iura et privilegia, quoad praeceden­ tiam vero a die reservationis factae in Consistorio. Quodsi R. Pon­ tifex publicationem consulto omittat aut per mortem improvisam a publicatione impediatur, creatio illa cum reservatione nominis in pectore facta nullum producit effectum. Omnino autem expe­ dit ad graves difficultates praesertim de electione R. Pontificis vitandas, ut nomina Cardinalium creatorum cum reservatione in pectore ab ipso Romano Pontifice vivente in consueta et sollemni forma, non per aliquem codicillum vel per testamentum, post mortem ipsius aperiendum, rite publicentur20. 471. Optio in S. Collegio. Postquam quis per creationem R. Pontificis Collegio Cardinalium aliquo gradu incorporatus est.*36 apertum sive votandi facultas concessa; atque id pro suo iure statuere potuit, sed sine praeiudicio iuris suorum successoruni. De facto Rom. Pontifices postea in praxi, a Pio V per decretum 26 ian. 1571 expresse approbata, a laudata Const. Eugenii IV recesserunt. 36 Act. S. Sed., VIII. p. 304 sq. iunct. Sanli, 1. c. 1. I, t. 31. n. 23 sq.; Kirsch, in Arch. f. k. K. t. 81, p. 421 sq. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 549 ex iuris dispositione per optionem 27 in Consistorio propositam et per consensum R. Pontificis approbatam ab inferiore ordine seu gradu ad superiorem in Collegio Cardinalium ascendere valet, et ah uno titulo seu ecclesia in aliam, priori dimissa, transferri. I. Cardinales diaconi, qui omnes resident in Curia: 1°) optio­ nem habent transeundi ad aliam diaconiam vacantem, servata inter ipsos prioritate promotionis, modo optionem proponant in Consistorio praesentes et accedat consensus R. Pontificis; 2°) si perintegrum decennium in ordine diaconali permanserit28, pos­ sunt transire ad ordinem presbyteralem, atque ita transeuntes locum obtinent ante omnes illos Cardinales presbyteros, qui post ipsos ad cardinalatum promoti sint20*. II. Cardinales presbyteri: 1°) optionem habent, servato or­ dine priori ta lis, transeundi ad alium titulum presbyteralem: quae facultas optandi non est restricta ad Cardinales in Curia residentes30, sed ad omnes extenditur, modo optionem in Con­ sistorio praesentes proponant a R. Pontifice probandam; 2°) si vacet aliqua sedes suburbicaria, Ostiensi excepta, hi qui momento vacationis praesentes fuerint in Curia vel ab ea absentes ad tempus, ob commissum sibi negotium a R. Pontifice, ad illam sedem optare possunt et sic transire ad ordinem episcopalem. Immo ex praxi recepta hic est unicus modus quo aliquis Cardinalis in ordine episcopali censetur, cum R. Pontifex non soleat aliquem directe creare Cardinalem, eum simul adseribendo ad ordinem*25 27 Pauli IV Const. «Cum venerabiles» 22 Aug. 1555, § 1; Sixti V Const. « Postquam » §§ 7, 8; Clem. VIII Decret. «Sanctissimus» 18 Aug. 1597; Clem. XII Const. «Pastorale officium» 10 Ian. 1731, §§ 4 sq.; Bancratius, De optione sex Episcopat.; Riganti, 1. c. in Reg. 8, Cane. Apost, § 2; Phillips, 1. c. t. VI. p. 637 sq.; Saegmueller, 1. c. p. 179; Hinschius, 1. c. t. I, p. 344 sq. 25 Clementis VIII cit. Decr. «Sanctissimus ». At in Codice non com­ memoratur illa conditio, quod in ordine diaconorum debeant remanere decem Cardinales. Potest contingere ut Cardinalis diaconus, ex benigna concessione S. Pontificis, transeat per optionem ad ordinem presbyteratus antequam elabantur decem anni a sua creatione. Etiam in hoc casu optionis, ante decennium factae, servatur quoad praecedentiam praescriptum Can. 236 i 2. Comm. Cod. 29 maii a. 1934; AAS., XXVI, 493. Aliter ex citatis Const. Pauli IV, S 1, Sixti V. § 8, et Clem. XII, 14. 6. 550 TtTULUs νπ episcopalem per assignationem alicuius ecclesiae suburbicariae (can. 236). 172. Denique Cardinales, qui ab ordine presbyterorutti ad ordinem Episcoporum ascendentes unam ex dioecesibus subur­ bicariis obtinuerunt, ad aliam, priore dimissa, transire non am­ plius possunt, sed in ea permanere debent quam semel obtinue­ rint. .quam cum Ostiensi cumulat qui Decani gradum attingit; ideoque dioecesis Ostiensis non amplius est obnoxia iuri optandi, cum ipso iure sit assignata Card. Decano. >»** § IV. De iuribus et obligationibus Cardinalium 473. Iura et obligationes possunt considerari vel in universo Collegio Cardinalium, vel in Cardinalibus singulis ratione mu­ neris cardinalitii. Remissis SS. Congregationibus ad disputatio­ nem de ( uria Romana, potestas a .S’. Collegio exercetur Sede Apostolica plena in Consistorio, vacante vero Sede Romana in electione Rom. Pontificis et provisoria administnatione Ecclesiae. 474. De S. Consistorio. I. S. Consistorium n ex vigente Eccle­ siae disciplinae est sollemnis conventus totius Collegii Cardina­ lium in (’.uria praesentium coram R. Pontifice ad consultatio­ nem vel definitivam sanctionem quorundain gravissimorum ne­ gotiorum ecclesiasticorum vel ad peragendos pro dignitate R. Pontificis sollemnissimos quosdam actus, exclusis tamen discepta­ tionibus iudicialibus. II. Consistorium distinguitur in extraordinarium sive publicum et in ordinarium sive secretum. Illud a R. Pontifice ad exIraordinarias quasdam sollemnitates convocatur, et in eo praeter Cardinales etiam certi Praelati, principes saeculares, nuntii vel ministri civitatum et magistratus quidam civiles admittuntur. Al­ terum constat solis Cardinalibus, qui etiam ex officii iuramenlo tenentur ad secretum servandum de votis (consultivis) in Con­ sistorio datis3-, et olim statis temporibus (v. g. bis in hebdomada vel semel in mense), unde nomen ordinarii sortitum est. a Ro- ::1 (labr. Gard. Palaeolti. De Sacri Consistorii consultationibus. Rom. 1592; Bangen. 1. c. p. 74 sq.; Phillips. |. c. t. VI. § 292; Bouix. 1. c. p. 144 sq.; Saegnuieller. I). Cardinale p. 97 sq.. 46 sq. 32 Leon. X cit. Const. - Supremae 5 Maii 1514, § 30; Bouix. I. c. p. 75 sq.; Banyen, 1. c. p. 75 sq.; Ferreres. I. c. n. 40 sq. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 551 mano Pontifice fuit convocatum et celebratum; at nunc licet singulis annis aliquot Consistoria celebrari soleant, tamen dies ct menses fixi non sunt, sed prudenti arbitrio B. Pontificis deter­ minantur. 111. Consistorium Cardinalium originem suam ducit ex anti­ quo presbyterio n Romano, quod Romani Pontifices ad discutien­ da ct definienda negotia convocare solebant. In locum antiqui presbyterii Romani successit Collegium Cardinalium, quos iam loannes VI11. (a. 872-882). i ussit bis in mense convenire ad eccle­ siam alicuius tituli vel diaconiae vel aliam prudenti arbitrio R. Pontificis designandam, et bis in hebdomada ad palatium pon­ tificium. ut ibidem discuterent causas clericorum et laicorum 34. Innocentius III. (a. 1198-1216), ter in hebdomada sollemne cele­ bravit Consistorium, in quo cum Cardinalium consilio etiam mi­ nores causas iudiciales subtiliter examinatas summa cum pru­ dentia per sententias definivit35*. Quare Consistorium Romani Pontificis, ex more antiquo celebratum, maximam habuit simi­ litudinem cum Consistorio principis, i. c. Imperatoris Romani ctcum audientia episcopali. Postquam causae iudiciales in Con­ sistorio non iam a Romano Pontifice fuerunt discussae et defi­ nitae, nihilominus Consistoria non sunt intermissa 37 atque adeo saeculo decimo septimo ab Innoc. XI, (a. 1676-1689), semel singulis mensibus videntur fuisse celebrata38. At cum ex saeculo decimo 53 S. Cornei, epist. 6, cap. 2. apud Migne, P. L. II, 730; Liber, epist. 4, ad Ursae, apud Migne, 1. c. VIII, 1396; Sirie, epist. 7, ad divers. Episc. cap. 3, apud Migne, 1. c. XIII, 1171; Phillips, 1. c. t. VI, p. 29 sq.; 288 sq.; Analect. iur. pont., I. c. 1230 sq.; Ferreres. 1. c. n. 18 sq. ·' Harduin, Collect. Conc. t. VI. P. I, coi. 121 sq.; Ferreres, 1. c. n. 30 sq. “ Gesta Innocentii III, cap. 41, apud Migne. P. L. CCXIV, 80; Phil­ lips,}. c. § 292, p. 288 sq.; pars dec. pr. cap. 6. X. de inst. III, 7, « Eos in Consistorio nostro duximus audiendos ». Cfr. quoque cap. 7, 10, X. de consuet. I, 4; cap. 4, 23, X. de elect. I, 6; Bangen, 1. c. p. 75, not. 1; Ferreres, 1. c. n. 35. * Forcellini, 1. c. v. Consistorium; Vering, Gesch. u. Pand. § 105; Ferreres, 1. c. n. 34. 17 Clem. V, in cap. unie, de iureiur. II, 9, in Clem.: « In publico Consistorio, in (pio erui Praelatorum et aliorum Iam clericorum quam laicorum non modica multitudo ... ipsum (i. e. Henricuin) ... declara­ vimus regem Romanorum Λ Bangen, 1. c. p. 75. titulus m 552 sexto gravissima negotia ecclesiastica non amplius in solo Con­ sistorio disceptarentur, sed inter diversas Congregationes Cardi­ nalium essent distributa, frequentia Consistoriorum est imminuta et ad praxim supra expositam reducta. IV. a) In publico sive extraordinario Consistorio ex disciplina nunc vigenti negotia tractari non solent, sed potius sollemnes qui­ dam actus peraguntur, velut sollemnis traditio galeri Cardinali­ bus novis postquam in secreto Consistorio creatio facta est. Re­ ceptio principum et oratorum ab iisdem missorum per sollemnem audientiam in extraordinario Consistorio ex more nunc recepto non amplius fit3®. b) In secreto sive ordinario Consistorio fiunt creations Cardinalium. provisiones sedium episcopalium etiam in partibus infidelium et aliorum officiorum consistorialium, translationes Episcoporum, concessiones palliorum, circumscriptiones, divisioneset uniones dioecesium, deputationes Legatorum a latere et Suffraganeorum sivc coadiutorum pro Episcopis, sollemnes allocu­ tiones de gravissimis negotiis ecclesiasticis et generatim consul­ tationes^ de negotiis Ecclesiae, quae maximum et extraordina­ rium habent momentum. 475. Munus S. Collegii Sede Romana vacante. Ex disciplina vigente41 ad Collegium Cardinalium intra limites a iure statutos transit provisoria quaedam administratio Status pontificii et ius ad illos actus regiminis ecclesiastici exercendos, de quibus speciatim et expresse in iure cautum est42. Quare nequaquam se­ cundum analogiam sedis episcopalis vacantis tota iurisdictio ordinaria sive primatus R. Pontificis transit in Collegium Cardi­ nalium tempore Sedis Romanae vacantis. Immo quidquid iuris­ dictionis pontificiae coetus Cardinalium praeter casus expresse ipsis permissos duxerit exercendum, id irritum et inane existit. Collegium igitur Cardinalium Sede Apostolica vacante nequit30 30 Cfr. cap. unie, de iureiur. in Clem.; Bangen, 1. c. p. 76 sq.; Phil­ lips. I. c. t. V. S 243. p. 684. de receptione legationum oboedientiae. 40 Bouix, 1. c. p. 150; Bangen, I. c. p. 77 sq. “ S. Cyprian, epist. 2. n. 1, apud Migne. P. L. IV. 224 sq.; Phillips. 42 Pii IV Const. < /n eligendis 9 Oct. 1562, §§ 6. 7, 8; Clem. XII Const. < Apostolatus officium 4 Oct. 1732. §§ 6, 8, sq., .18; Camarda. I. c. Additio p. 13 sq.; Pii X Const. Vacante sede Apost. > 25 Dec. 1904. n. 1 sq. . i DE SUPREMA POTESTATE ETC. 553 ullo modo disponere de iuribiis Sedis Apostolicae et Romanae Ecclesiae aut eis directe vel indirecte quidpiam detrahere. (Const. < Vacante S. A. » n. 2). Nequit condere vel immutare vel abrogare leges Ecclesiae aut in cis dispensare. Id potissimum valet de Conslitationibus pontificiis ad ordinandum negotium electionis R. Pon­ tificis latis (ib. n. 3). Neque ipsi fas est creare novos Cardinales, vel depositos vel specialiter inhabilitalos a R. Pontifice ad electio­ nem admittere 4S, aut nominare Legatos a latere vel Episcopos aliosque officiales praeter casus in iure expressos. At Collegium Cardinalium non prohibetur quominus in casu urgentis negotii, quod ex votis duarum tertiarum partium per secreta suffragia datis in aliud tempus differri non valet, provi­ soria ordinatione iuxta maioris partis sententiam pariter per secreta suffragia de opportuno remedio disponat44. Item ad S. Collegium unice pertinet de dubiis, si quae exoriantur circa le­ ges de electione R. Pontificis, decernere (cit. Const, n. 4). S. Collegii potius gravissima obligatio est incumbendi in electionem Rom. Pontificis qirajitoçiiis perficiendam ad normam citatae Constitutionis Pii X. Certa autem officia per obitum Rom. Pontificis non cessant, velut Cardinalis Urbis Vicarii. Camerarii Romanae Ecclesiae, Maioris Paenitentiarii. Quare si Ecclesiae Romanae Camerarius vel Maior Paenitentiarius, per mortem vel alias quovis modo deficiant, a maiore Cardinalium numero per secreta suffra­ gia eligendi sunt, (pii Camerarii vel Maioris Paenitentiarii vices suppleant usque ad electionem novi R. Pontificis45. Facultates vero Cardinalis in Urbe Vicarii, si hic obierit, transeunt in eius * Vicesgerentem. Denique in schismate, cum duo in discordia electi de Pon­ tificatu contendunt, et nescitur (piis sit verus Pontifex Romanus, 4 Cfr. cap. 2, § 4, de elect, in Clem. iunct. cap. unie, de schism. V, 3, in Sext.; Clem. XII Chirograph. 11 Dec. 1734; Pii IX Const. « Quam­ quam ‘29 Sept. 1867. in Act. S. Sed., III. p. 326 sq.. 331 sq.; Hinschius, I. c. p. 370 sq. u Cfr. cap. 3. § 1. de elect, in Sext. et cit. cap. 2 pr. de elect, in Clem.; Pii IV Const. «In eligendis § 6; Clem. XII Const. « Apostolatus officium ■ §§ 6, 18; Pii X Const. « Vacante Sede Apost. * n. 5. « Cfr. cap. 2, § 1. de elect, in Clem.; Clem. XII cit. Const. § 15; Benedict. XIV Const. « In apostolicae » 13 Apr. 1744, § 4; cit. Const. Pii X. n. 12 sq. 554 titulis vu ex recepta sententia Collegium Cardinalium potest convocari· Concilium générale, cuius auctoritate de certo et indubitato Papo sententia declaratoria feratur ' . Expressa item Iulii II ^sanc­ tione Cardinalibus. qui in electione simoniaua complices non fuissent, permissum erat etiam Concilium generale indicere et convocare in loco idoneo; quae post abrogatam Iulii 11 Consi, non amplius habent praclicum momentum. 476. Singulorum Cardinalium officium. Cum sint collatera­ les et coadiutores Romani Pontificis, praeter multas alias obli­ gationes. imprimis sede plena debent Card. Rom. Pontificem in regimine universalis Ecclesiae liberis sanisque consiliis et assidua opera et assistentia coculiunare Inde consequitur quod omnes Cardinales, exceptis iis qui sunt Episcopi residentiales. tenean­ tur oflicio residendi in ('uria R. Pontificis (can. 238)40 atque suscipiendi illa munia vel legationes vel commissiones, quae ipsis a R. Pontifice pro dignitate cardinalitia et qualitate nego­ tiorum demandantur, et omni discretione, sollicitudine, constan­ tia et sine lucri studio implendi. Quare Cardinales ad residentiam in Urbe obligati absque licentia Romani Pontificis Curiam Ro­ manam derelinquere atque forte alibi stabiliter commorari non possunt, nisi licentiam Rom. Pontificis obtinuerint. Qua licentia speciali non indigent Cardinales Episcopi suburbi­ carii. ut sese conferant ad dioeceses sibi commissas, quoties opportunum indicaverint (ib. £ 2). Alii vero Cardina­ les Episcopi, licet a lege in Curia residendi eximantur, cum ad Urbem veniunt, tenentur adire R. Pontificem nec possunt ab Urbe discedere nisi impetrata ab eodem abeundi licentia (ib. § 3). Quae Cardinalium in Curia residentia iure praecé1 *« Sclumdzfir., I. I. t. 31. n. 16; Camarda. 1. c. p. 275 sq. Cfr. de Papa notorie et violenter intruso: c. 1. 9, I). 79; Camarda, 1. c. 47 Const. < Cum lam 14 lan. 1506. ? 8. 'R Cfr. cap. 17. de elect. I. 6. in Sext.; Leon. X Const. < Supernae 5 Maii 1514. 16 sq. innet. ('.one. Trid. Sess. XXIV, cap. 1. de ref.. Sess. XXV. cap. 1. de ref.; Riganli, 1. c. Reg. 64. ('.ane. Apost. n. 49 sq.; Benedict. XIV, De Synod dioec. 1. XIII. cap. 1. n. 7. 40 Leon. X cit. Const. § 28; Benedici. XIV. De Synod, dioec. 1. MI. cap. 1, n. 7. 1. XIII. cap. 8. n. 3 sq.. cap. 14. n. 8. De tempore quo Cardinalibus coepit imponi residentia cfr. Wernz. Ius Decret. II. 478; Hen­ ri/. De resident, bénéficiât, p. 28 sq.; Saegmueller, 1. c. p. 203 sq.; Ferveres. Instit. I. 465. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 555 denti " gravibus poenis urgebatur; quas etiam iure Codicis Nom. Pontifex pro sua prudentia infligere potest. Quamvis Cardinales sini consiliarii et coadiutores Roma­ ni Pontificis, tamen huiusinodi praerogativa non eo est exten­ denda, quasi ipsis ad instar Capituli ecclesiae cathcdralis com­ petat ius quoddam erigendi ut R. Pontifex in negotiis expe­ diendis. sive ad validitatem, sive saltem ad ticeitatem actus, requirat ipsorum consilium vel consensum. Nam R. Pontifex non vere haberet supremam et plenam potestatem regendi Ec­ clesiam, si quoad valorem actuum regiminis dependeret a con­ sensu Cardinalium, aut si absque peccato consilium Cardina­ lium omittere non posset61. 477. Cardinalium S. R. E. privilegia. Nunc habentur simul collecta in can. 239. I. Audiendi ubique terrarum confessiones etiam religioso­ rum utriusque sexus et absolvendi ab omnibus peccatis et cen­ suris. exceptis tantum censuris specialissimo modo Sedi Apos­ tolicae reservatis, et illis (piae adnexae sunt revelationi secreti S. Officii. II. Sibi sliisque familiaribus eligendi sacerdotem confessio­ nibus excipiendis, qui. si iurisdictione carcat. eam ipso iure ob­ tineat, etiam quod spectat ad peccata et censuras, reservatas quoque, illis tantum censuris exceptis, de quibus in η. I. III. Verbum Dei ubique praedicandi. IV. Celebrandi vel alii permittendi ut coram se celebret unam Missam in feria V maioris hebdomadae ac tres Missas in nocte Natalis Domini. V. Benedicendi ubique, solo crucis signo, cum omnibus indiligentiis a Sancta Sede concedi solitis, rosaria aliasquc coro­ nas precatorias, cruces, numismata, scapularia a Sede Aposloliod probata, eaque imponendi absque onere inscriptionis52. *■ Ιπποι·. X Const. <*■ Cum iuxta 19 Febr. 1646; Act. S. Sed., III, p. 322, 380 sq. (cans. D’Andrea a. 1866-1868). 1 Bouix, 1. c. p. 75 sq.. ubi recte refutat sententias Palaeotti; Scherer, I. c. p. 181. no. 49; Saeumueller, 1). oligarch. Tendenz. d. Kardinalkollegs bis Bon if. VIII. in Act. theol. Tubing., t. 83, n. 45 sq. ■ Cum S. Paenitentiaria, 18 Iulii 1919, declaraverit facultates hoc et sequenti numero concessas non posse Episcopum cum suis sacerdo­ tibus communicare ex sola iuris communis dispositione, tales facultates 556 TITULUS vu VI. Sub unica benedictione erigendi, in ecclesiis et orato· riis etiam privatis aliisque piis locis. Stationes Viae Crucis cum omnibus indulgentiis, quae huiusmodi pium exercitium pera­ gentibus impertitae sint; necnon benedicendi pro fidelibus, qui causa infirmitatis vel alius legitimi impedimenti sacras stationes Viae Crucis visitare nequeant. Crucifixi icones eum applicatio­ ne omnium indulgentiarum devoto exercitio eiusdem Viae Cru­ cis a Sede Apostolica adnexarum. VII. Celebrandi super aram portatilem non solum in domo propriae habitationis, sed ubicumque degunt; et permittendi ut alia Missa, ipsis adstantibus. celebretur. VIII. Celebrandi in mari debitis cautelis adhibitis. IX. In omnibus ecclesiis et oratoriis Missam celebrandi pro­ prio calendario conformem. X. Fruendi altari privilegiato personali quotidiano. XI. Lucrandi in propriis sacellis indulgentias, ad quas ac­ quirendas praescripta sit visitatio templi alicuius vel publicae aediculae civitatis seu loci, in quo Cardinales actu commoren­ tur. quo privilegio etiam eorum familiares frui possunt. XII. Benedicendi ubique populo more episcoporum, sed in Urbe in ecclesiis tantum, piis locis et fidelium consessibus. XIII. More episcoporum gestandi crucem ante pectus etiam supra mozetam ac utendi mitra et baculo pastorali. XIV. Sacrum celebrandi in quolibet privato sacello sine praeiudicio illius qui induito gaudet. XV. Pontificalia cum throno et baldachino peragendi in omnibus extra Urbem ecclesiis. Ordinario praemonito, si ecclesia sit cathedralis; in Urbe autem ius throni non habent nisi in ec­ clesia sui tituli. XVI. Honoribus tribui solitis Ordinariis locorum fruendi quocumque se conferant. XVII. Fidem faciendi in foro externo, de oraculo pontificio testantes. XVIII. Fruendi sacello ah Ordinarii visitatione exempto. XIX. De reditibus beneficialibus libere disponendi etiam per testamentum, salvo statuto iuris (can. 1298) de sacra Cardina­ lium supellectile. ■ ■Mi . · delegandi potestas etiam in Cardinalibus videtur exclusa. Cfr A. A. S., XI. 332. DR S U PUE.M A POTESTATE ETC. 557 XX. Consecrationes cl benedictiones ecclesiarum, altarium, sacrae supellectilis, abbatum aliasque similes, excepta oleorum sacrorum consecratione, si Cardinalis charactere episcopali careat, ubique locorum, servatis servandis, peragendi; sed ad con­ secrandum vel benedicendum locum sacrum consensus Ordina­ rii est obtinendus (can. 1157). XXI. Praecedendi omnibus Praelatis etiam Patriarchis, im­ ino ipsis Legatis Pontificiis, nisi Legatus sit Cardinalis in pro­ prio territorio residens; Cardinalis autem Legatus a latere prae­ cedit extra Urbem omnibus aliis. XXII. Conferendi primam tonsuram et ordines minores, dummodo promovendus habeat dimissorias proprii Ordinarii litteras. XXIII. Ministrandi sacramentum confirmationis, firmo onere inscriptionis nominis confirmati >ad normam iuris. XXIV. Concedendi indulgentias trecentorum dierum, etiam toties quoties lucrandas, in locis vel institutis ac pro personis suae iurisdictionis vel protectionis, item in aliis locis, sed a prae­ sentibus solummodo, singulis vicibus, lucrandas53*. XXV. Cardinalis Decanus gaudet privilegio ordinandi et con­ secrandi electum Pontificem, si hic ordinatione vel consecratione episcopali indigeat, et tunc pallio utitur; quod privilegium, ab­ sente Cardinali Decano, competit Subdecano, eoque etiam ab­ sente antiquiori Cardinali Episcopo suburbicario. XXVI. Cardinalis Proto-diaconus pallia Archiepiscopis et Episcopis privilegio fruentibus eorumve procuratoribus, vice R. Pontificis, imponit et nomen novi electi Pontificis populo f annuntiat. 478. Cardinalium potestas in propria ecclesia vel titulo. Haec definitur can. 240 hoc pacto: I. Ecclesia pro Cardinali suburbicario est vera ecclesia catheExcipiuntur Basilicae patriarchales Urbis, in quibus Cardinales nequeunt uti hoc privilegio concedendi indulgentias, sicuti non possunt in eisdem locis baculo pastorali uti vel benedicere more Episcoporum. Ratio huius exceptionis videtur quaerenda in peculiari modo quo istae Basilicae ad S. Pontificem referuntur. Comm. Cod., 29 maii 1934; AAS., XXVI. 493; Period., XXII, 143. S. Paenitentiaria per decretura d. 20 lun. 1942 statuit ut Cardinales in posterum possint concedere indulgentiam trecentorum dierum, Cfr. AAS., XXXIV, 239; Period., XXXI, 384. 558 TTTULUS VIT dralis, sicut vera est dioecesis eius territorium. Hinc, perinde ac ceteri Episcopi residential'. Cardinales ordinis episcopalis capeiv debent possessionem suae dioecesis, qua possessione capta, eadem potestate in ea pollent, quam Episcopi residentiales in propria dioecesi obtinent M. II. (.eteri Cardinales in suis titulis vel diaconiis. captu pos­ sessione, omnia possunt quae locorum Ordinarii in suis ecclesiis, exceptis ordine indiciorum et qualibet iurisdiclione in fideles, sed salva potestate in iis quae ad disciplinam, morum correctionem et servitium ecclesiae pertinent \ III. Cardinalis ordinis presby toralis potest in suo titulo pontificalia cum throno et baldacchino peragere, Cardinalis dia­ conus in siia diaconia cum throno et baldacchino pontificaliter assistere, nemo autem alius ibidem id potest sine Cardinalis as­ sensu. in aliis L’rbis ecclesiis ('.ordinales throno et baldacchino uti nequeunt sine licentia R. Pontificis™ .* §. IV. De amissione dignitatis cardinalitiae. *b * ΙΛΙΜΙ 3ί5 179. Dignitas cardinalitia generatim omnibus illis modis amitti potest, quibus officia ecclesiastica et praesertim Praelatu­ rae maiores amittuntur, velut per mortem, per renuntiationem a Rom. Pontifice acceptatam etc. In Cardinalibus permutatio videtur esse nullius practici mo­ menti. Per translationem vero cessat quis esse Cardinalis certe in illo casu vix non unice practico. quo eligitur successor Sancti Petri. Quare solummodo de privatione, de positione, et degra­ datione Cardinalium pauca quaedam sunt subjungenda. Qua in re non est dubitandum (juin Born. Pontifex pro su­ prema et plena sua potestate solus et absque consilio vel consensu Cfr. Benedict. XV Const. < £.r actis 1 Febr. 1915. ’’■· Cfr. decret, spec, commis. Card. 25 Ian. 1879, d. 30 eiusd. mens, et ann. a Leone XIII confirm.: Santi, I. I. tit. 31. n. 31 sq. Illa vera juris­ dictio in clerum et populum iam fuerat Cardinalibus sublata per Const. Innocent. XII. Horn. Pontifex 17 Sept. 1092, et in Card. Urbis Vicarium translata. ··* Licentia B. Pontificis ad usum throni et baldachini pro solis illis ecclesiis Urbis requiri videtur, quae non sint tituli vel diaconiae. Cfr. C. a Coronata, o. c., p. 395, not. 2. 550 PE SUPREMA POTESTATE ETC. Synodi Episcoporum vel Collegii Cardinalium aliquem Cardina­ lem deponere possil. Quodsi Romani Pontifices de facto pluries Cnrdinales cum consensu Synodi ,7 aut de fratrum, i. e. Cardi­ nalium, consilior,e deposuerunt, id ex prudenti et ordinata qua­ dam praxi ob debitum honestatis fecerunt, non propter iuris necessitatem Neque ulla ratione solida probatur Romanum Pontificem in processu depositionis alicuius Cardinalis adstringi ad magnum illum numerum 72, 41, 27 testium, quem veteres qui­ dam canones ", vel absolute spurii vel mere particulares vel certe in praxi ex legitima consuetudine non recepti, ad deposi­ tionem Cardinalis requirebant. Quare ex disciplina vigente etiam ad condemnandum Cardinalem ordinariae probationes et ordi­ naria indicii forma sufficiunt Ipsi quoque Cardinales degradationi subici possunt, at resti­ tutione a Romano Pontifice facta suam dignitatem denuo recu­ perant. Ita v. g. Leo X duos Cardinales degradatos restituit'52, atque per Pium IX Cardinalis D’Andrea, a iuribus et privilegiis cardinalitiis saltem suspensus, denuo ad insignia et privilegia dignitatis cardinalitiae restitutus est \ ’i * * I ?i * | Cfr. cap. 2, X. de clericis non resid. Ill, I, ubi decernitur de­ positio Card. Anastasii propter violatam legem renidentiae in Concilio Romano a Leone IV, a. 850, celebrato. Cfr. quoque Concilium Romanum a. «IU. in quo Nicolaus 1, Cardinalem Bodoaldum deposuit; Hefele. 1. c. I. IV. p. 178, 201, 276 sq.; Saeymueller, 1. c. p. 150 sq. 185 sq. 'Cfr. cap. unie, de schism. V, 3, in Sext.; Pii IV Consi. < One­ rosum 31 Mart. 1563; Innoc. X Const. « Cum iuxta > 19 Febr. 1616. Innoc. X cit. Const. Cum iuxta ; Kaijunnus, in cap. 2. X. de clericis non resid. III. 4, n. 5, 7. 8; Kober, I). Deposit, p. ;>23 sq., ;>29 sq. ■' Cfr. c. 2. C. II. q. 4, - apocryph. canon. Silvestri ex saec. sext.; c. 3, C. II. q. I, Leone IV, epist. ad Episc. Brit. a. 819-850; diet. (irai, post. rit. c. 3, C. II. q. 4; c. 12, Cone. Mogunt. a 888; Eugen. IV Const. Non mediocri » a. 1439, § 5. ■” Cfr. cap. unie, de schism. V, 3, in Sext.; Pii IV cit. Const. ^One­ rosum 2 sq. iunct. Hoaliensis, Summa I. II. t. 20, de testib. η. I, Kober, 1. c. p. 539 sq. Saef/mueller, 1. c. p. 151. K Kober, I. c. p. 286. « Acta S. Sed.. III. p. 380 sq. 56C HTULUS VU CAPUT IV De Curia Romana 480. Fontes: Cum in iure Decretalium leges de universa Curia Ro­ mana non existant, ius praecedens quaerendum est in specialibus Cons­ titutionibus pontificiis de personis et collegiis Curiae Romanae latis. Ge­ neraliores Pontificiae Const, sunt Sixti V, > immensa t> 22 Ian. 1588, Pii X, < Sapienti consilio 29 lun. 1908, cum Normis communibus et specialibut ipsi adiectis. Scriptores: Analect. iur. pont.. S. II. 1857, p. 223 sq., 2364 sq.; l)< Luca, Relatio Curiae Romanae (a. 1673); Phillips, t. VI, § 292, 319 sq.; Hinschius, t. I, p. 309 sq.; Stremler. Traité... des congrég. romaines»; Bouix, De Curia Romana; Banyen, D. Rom. Curie (a. 1854). De ultima Curiae reformat.: Ferreres, La Curia Romana; Ojetti. De Curiae Piana reformat.; Cappello, De Curia Romana. Praenotiones 481. I. Notio. Nomen Curiae, licet nonnumquam adhibeatur in significatione restricta pro loco vel tribunali ubi exercentur indicia, communiter tamen significat: aut 1°) aulam principis, aut 2°) complexum ministrorum principis, aut 3°) ordinem dicasteriorum quibus princeps utitur in regimine subditorum. Ex tribus hisce significationibus tertia propius pertinet ad explana­ tionem huius capitis Codicis. Quare Curia Romana est complexus sive personarum sive H pro dicasteriorum in Urbe seu aula R. Pontificis constitutorum regimine ecclesiae universalis. In concreto est ordinatus compplexus Congregationum, Tribunalium et Officiorum, quibus com­ muniter utitur R. Pontifex in Ecclesiae universalis regimine1'. 1 ’ Ad gubernandam dioecesim romanam utitur R. Pontifex curia speciali, quae Vicariatus Urbis audit. Praeest huic curiae Cardinalis Vi­ carius, cui datur velut adiutor Vices gerens. Civitas Vaticana, quamvis sil' pars romanae dioecesis, non dependet quoad regimen spirituale a Vicariatu Urbis, sed peculiari quadam religiosa administratione regitur. Sacrista pro tempore Pontificalis Domus erit Vicarius R. Pontificis pro i>F. SUPHEM A POTESTATE ETC. 561 II. Nolae historicae. Negotia ecclesiastica, quae tmn in gradu appellationis tum in ipsa prima instantia ex universa Ecclesia ad S. Sedem deferuntur, adeo sunt numerosa et disparata, ut iam •antiquis temporibus praeter Consistorium et tribunalia particu­ lares Congregationes Cardinalium luerint deputatae2. Ut autem stabilior, securior, facilior atque celerior esset ordo procedendi, particulares illae Congregationes Cardinalium per modum sta­ bilium commissionum ad determinata negotia expedienda institui coeptae sunt. Ex his stabilibus commissionibus omnium prima est S. C. Inquisitionis, quam Paulus III3 instituit. Cuius exem­ plum Pius IV, Pius X' et Gregorius XIII secuti sunt. Principalis vero auctor SS. CC. est Sixtus V \ Is enim non contentus una alterave Congregatione particulari erigenda, v. g. super consultation, regular., universa negotia ecclesiastica in in­ tegrum quoddam systema quindecim Congregationum rite or­ dinatum et connexum distribuit. Postea Clemens VIII, Gregor. XV, Urban. VIII, Clemens IX et Pius VII alias Congregationes adiecerunt ·'. Quae Congregationes Cardinalium quamvis princi­ paliter non essent tribunalia ad administrandam iustitiam, tamen paulatim etiam in causis judicialibus, tum civilibus tum crimina­ libus, tantam celebritatem et auctoritatem nactae sunt, ut antiqua tribunalia justitiae, v. g. Rota, pristinum splendorem fere penitus amiserint. » Memorata Sixti V Const. « Immensa » cum quibusdam im­ mutationibus, paulatim inductis, ius de Congregationibus Cardi­ nalium continebat, donec Pius X Const. « Sapienti consilio > 29 lun. 1908 de novo ordinavit Congregationes. Tribunalia et Ollicia. quae Curiam Romanam componunt et quibus universae Ecclesiae negotia pertractanda reservantur. Cui Constitutioni adiecit Le­ gem propriam, qua regeretur S. R. Rota et Signatura Apostolica. et Ordinem servandum in SS. Congregationibus. Tribunalibus dictione Basilica et Canonica S. Petri, quae iuxta veteres earundem Con­ stitutiones etiam in posterum regentur, et praeterea Seminarium Aethio­ picum, quod subest jurisdictioni Card. Secretarii S. Congr. pro Eccl. Orientali. Cfr. AAS., XXI, 309. 2 Phillips, 1. c. § 292, p. 265 sq.; Analect, iur. pont., 1. c. p. 2230 sq. 3 Const. « Licet » 21 Iui. 1542. 4 Const. « Immensa * 22 Ian. 1587, (1588). ’ Phillips, 1. c. § 319; Anal. iur. pont., 1. c. p. 2251 sq., 2266 sq., 36 562 TITULUS VH et Ofliciis cum normis communibus et peculiaribus. Cuius refor­ mationis ratio et scopus duplex praecipue fuit: 1”) inducere ac­ curatam distinctionem et separationem inter ordinem adminis­ trativum vel disciplinarem et ordinem contentiosum in tractan­ dis negotiis ad S. Sedum delatis; 2") sublata iurisdictione cumu­ lation, quae saltum in causis minoribus praxi ipsa introducta erat, vi cuius in diversis Congregationibus quoad illa minora negotia praeventioni erat locus, assignare unicuique iurisdictio­ nem prioatam accurate determinatam per definitionem limitum propriae competentiae (Const. « Sapienti consilio » in prooemio). Quae nova ordinatio paucis et levibus immutatis transiit in Codicem. Art. 1. De sacris Congregationibus 482. \otio. Congregationes Cardinalium definiri possunt: Collegia minora Cardinalium per Romanos Pontifices instituta ad certa negotia ecclesiastica discutienda et per vota maiora, ordinarie etiam decisiva, non tantum consultiva, definienda . Divisio. Distinguuntur autem Congregationes ordinariae, quae in perpetuum sunt erectae, atque extraordinariae, quae occasione data pro extraordinariis quaestionibus discutiendis ad tempus deputantur7. Porro praeter Congregationes independentes, principales, generales, quales sunt quae in Codice recensen­ tur, aliae ante Codicem adfuerunt dependentes, subsidiariae, par liculares, quae Congregationi cuidam principali adiungebanlur et subordinabantur . * f 483. Constitutio. Constituuntur SS. (,(,. solis Cardinalibus, e quibus unus officio Praefecti fungitur, nisi ipse R. Pontifex sibi Praefecturam reservavit, uti factum est in S. C. S. OfTic.. Consist, et in S. C. pro Eccl. Orient. Praefecto assistit Secretaries, qui officium habet praelatitium et saepe Archicpiscopus titularis esse solet, exceptis S. C. S. OfTic.. S. C. Consist, ac S. C. pro Eccl. Orient, (piarum Secreta rius ex Cardinalibus assumitur. Lt Con­ gregationum decisiones sint validae. Cardinales in qualibet Con- *: Phillips. I. c. $ 319, p. 558 sq.; San Ii. I. I. I. 31. ti. 41. 7 Baiif/en, I. c. p. 277 sq. 8 Cfr. Ferrerez, l. c. n. Ill sq.. 118 sq.. 181 sq. DE 8ÜPHEMA Pin ESTATE ETC. 563 41-egalioiic non sint pauciores Iribus ”, nisi It Pontifex ex speciati induito etiam v. g. duobus tantum praesentibus ('.ardinalibus cau­ sam definire permittat. Etsi Sixtus V singulis Congregationibus ordinarie quinque Cardinales adseripsisset, excepta S. C. Inq., ad quam septem deputaverat nunc tamen ex disciplina vigente numerus Cardinalium adscriplornm prudenti arbitrio K. Ponti­ ficis delinitur Praeterea in unaquaque Congregationi· adsunt Administri maiores et minores. Administri maiores, qui directe a H. Pontifice nominantur sunt Secretorius (nisi sit Cardinalis), .Idsrssor, Substitutus, (d Subsecretarii; reliqui sunt minores, ve­ llit studii udiutores, scriplores, prolocollistae, distributores, qui praevio concursu nominantur. Ilis accedunt deservientes, quo­ rum nominatio spectat ad Cardinalem Praefectum vel Secreta­ rium. Suos quoque (’.ongreg. habent consultores, qui a K. Pon­ tifice nominantur * 12. 11 10 184. De competentia SS. CC. in genere, SS. CC. sunt com­ petentes : I. Quoad illud particulare genus negotiorum, quae auctoritate apostolica ipsis sunt assignata in Codice et inferius de singulis Congr. erit declarandum. Quae competentia SS. CC. cum antea circa primaria negotia esset privativa, sed de minoribus causis ex praxi recepta facta esset cumulativaie. ita ut praeventioni Sixti V cit. Const. « Immensa » i. f. Declar. facul, praed. Congr. I 1; Ihinf/en, I. c. p. 10. 10 Cit. Sixti V Const « Immensa »; Phillips, I. c. § 320 p. 565. 11 Nihilominus aliqui (bird in ales ratione muneris quod obtinent vertis Congregationibus ex officio accensentur. velut Cardinalis a secretis S. Officii et Secrctarius Status Sacrae Congr. Consistoriali. Idem accidit relate ad consultores, nam v. gr. Assessor S. Offic. et Secretarius S. C. pro Xegot. eccl. extr. sunt consullores S. C. Cons, durante munere. Anal. iur. pont., 1. c. p. 2374 sq. Cfr. Const. «Sapienti consilio rique adnexum «Ordinem servandum . qui in duplicem partem divi­ ditur. Prima pars continet Normas communes quae potissimum re­ feruntur ad internam constitutionem Congregationum, Tribunalium et Officiorum Curiae Romanae; proponuntur munerum provisiones, horae .k disciplina officiorum atque eorum feriae; indicatur etiam modus, tum privatis tum Episcopis sequendus in adeundis officiis. Altera pars con­ tinet ' Sornuis peculiares », quibus explicatur singularum Congregationum m;uOfficiorum competentia ct determinatur quoad singulas Congreg. quae negotia et qua ratione unaquaeque tractanda habeat. u Sonti, 1. I, t. 31, n. 55. 564 ■S TITULUS Vil esset locus u, post citatam Pii X Const, pro omnibus CC. et omni­ bus causis facta est stricte privativa. Ne autem iterum introduceretur confusio et incertitudo, si unicuique Congregationi suae iurisdictionis limites determinare datum esset, sapienter statutum fuit, ut dubia de competentia inter varias Congregationes exorta dirimat coctus S. R. E. Car­ dinalium, quos R. Pontifex singulis vicibus designaverit (can. 245). Quodsi ad vitanda incommoda, quae ex cumulativa iurisdic­ tione facile oriebantur, Innoc. XII Const. « Ut occurratur » 4 lun. 1692 decrevit, preces retectas ab una Congregatione non esse ab alia admittendas, atque adeo gratiam a secunda Congregatione per fraudem vel ignorantiam forte obtentam plane esse nullam simile statutum retentum est in « Normis peculiaribus » cap. 1, n. 2 et firmatum can. 43. Illa potestas SS. CC. ex communiter contingentibus vere el proprie est ordinaria et vicaria, neque extinguitur per mortem R. Pontificis, sed tempore vacantis Sedis Apostolicae ordinarie tantum quiescit et in casibus extraordinariis etiam licite exer­ ceri potest1C. Quae iurisdictio ordinaria non obstat quominus SS. CC. in negotiis gravioribus nonnisi consulto SS.mo D.no aut cum eius approbatione, saltem in forma communi obtenta, deci­ siones suas vel responsa publicare possint (can. 244). Quodsi S. C. ex propria sua potestate non videatur competens, atque iuris mutatio requiratur, adiungitur illa clausula: « Facto verbo cum SS.mo ». II. Quoad personas competentia SS. CC. intra ambitum ipsis assignatum ut plurimum sese extendit in totam Ecclesiam, atque iisdem omnes fideles cuiuscumque dignitatis debent obedire. Etenim SS. CC. Cardinalium sunt suprema et universalia dicasteria, quae nomine et auctoritate R. Pontificis procedunt. Quare in causis ecclesiasticis ex tota Ecclesia preces, consultationes et re­ cursus admittere possunt. III. Quodsi denique examinetur competentia SS. CC. quoad formam et speciem iurisdictionis. nunc non amplius per se sunt M Declar. d. in fine Const. « Immensa» § 1, et Declar. d. Const. 11 Mai 1588, ad cit. Const. « Immensa > §§ 2, 3, 4: Santi, 1. c. n. 56. Analect. iur. pont., 1. c. p. 2279. ie Cfr. Const. « Vacante Sede Apost. » n. 1 sq. ΩΕ SUPREMA POTESTATE ETC. 565 vera tribunalia suprema iustitiae ad causas litigiosas et crimi­ nales definiendas, quae causae ad tribunal S. Rotae et Signaturae Apost. sunt delatae. Valet tamen quod a decisionibus, a SS. CC. secundum pro­ prium procedendi modum datis, in quibusvis expostulationibus, quaestionibus vel causis, non datur appellatio seu recursus ad su­ periorem quandam instantiam, sed tantum beneficium novae au­ dientiae vel aperitio oris in forma legitima peti et obtineri pos­ sunt, etiamsi forte responsioni adiecta fuisset clausula: «Et am­ plius > i. e. non proponatur. Quae clausula eo facilius additur, si post iteratam tractationem ad quaestionem: «An sit standum uel recedendum a decisis in casu ». respondetur: « In decisis (et amplius) » 17. Ab illa regula de causis iudicialibus >a SS. CC. non tractandis, hae sunt faciendae exceptiones: 1° Causae haeresis vel aliquo modo ad fidem pertinentes iudicialifer etiam, si opus est, tractan­ tur a S. Oflicio. 2° S. Rit. C. causas beatificationis et canonizalionis, etiam quatenus iudiciali forma tractandas, sibi habet proprias. 3° Causae tum civiles tum criminales fidelium Rituum Orientalium spectant ad S. C. pro Eccl. Orientali, nisi «agatur de materia ad S. Officium pertinente. Nihilominus Congregatio eas tractabit via disciplinari; si omnino ordine iudiciario dirimendae sint, remittet ad tribunal a se designatum. 4° Causae de matrimo­ nii inconsummalione et de nullitate ordinationis vel onerum ordi­ nibus adnexorum. quamvis iuridica cognitio facti per processum iudicialem, qui non necessario est processus contentiosus, obtineri debeat ex praescripto iuris, a S. C. de Sacr. pro sua competentia tractantur, licet illam ipsam iuridicam et iudicialem facti cogni­ tionem potest ad S. Rotam remittere, quod tamen in praxi non fit. Idem videtur posse dici de causa nullitatis professionis reli­ giosae relate ad S. C. de Relig. His demptis exceptionibus. SS. CC. vi Const. « Sapienti con­ * silio potestate indicandi tum in prima instantia tum in appella­ tione carent, nec causas decidunt aut appellationes recipiunt nisi in linea disciplinari. Quare a sententiis pronuntiatis a iudicibus inferioribus non ad SS. CC., sed ad S. Romanam Rotam est appel­ landum: e contra ab ordinationibus et provisionibus extraiudi17 Cfr. t Normae peculiares > cap. IV, n. 10. 566 titulus ντ i cialibus, licet nonnumquam ob strictum ius laesum non sit ex­ clusa via iudicialis, plerumque contra gravamen inde passum ad SS. CC. appellabitur seu primo deferetur causa, quam SS. CC. omisso online stricte iudiciario, administrationis et disciplinae tiamite debent resolvere. Indu causa aliqua ad S. C. delata, pri­ mum quod Congregatio expendere debet illud est. utrum causa ordine iudiciario sit tractanda, ideoque ad S. Rotam sit remit­ tenda, sive directe et iure proprio, sive per rescriptum com­ missionis In praxi tamen Sacrae Congregationes plures controversias decidunt via disciplinari, quae per se essent deferendae ad tri­ bunalia; quod multo magis accidit post Codicem, in quo maior rigor divisionis potestatis administrativae a iudiciali. per PiumX sancitus, non leviter est attenuatus. Potissimum praeditae sunt potestate administrandi et proce­ dendi extraiudicialiter seu disciplinari via in iis rebus (piae per­ tinent ad urgendam exeeutionem legum, ad distributionem offi­ ciorum eorumque rectam impletionem; quibus in rebus casus dubios occurrentes et controversias exortas solvunt atque de pro­ pria materia et intra ambitum propriae competentiae gratias et dispensationes nomine R. Pontificis conceduntlp. Quoad potestatem vero legiferam, SS. CC. saltem ordinarie non videntur pollere potestate condendi decreta generalia sive universalia inconsulto R. Pontifice; certe enim decreta univer­ salia sunt adnumeranda rebus gravioribus, quas Const. «Sapienti consilio» antea R. Pontifici significandas praecipit. Quum potes­ tatem post Codicem magis restrinxit Benedictus XV Motu proprio «Cum iuris canonici» 25 Sept. 1917. Generatim tamen in pro­ mulgandis novis legibus vel antiquis immutandis R. Pontifex solet uti opera SS. CC.. quae ex notitia accepta circa negotia uni­ cuique propria melius etiam cognoscere possunt necessitatem ali­ cuius immutationis in legibus inducendae. Vel ipsa potestas in­ terpretandi leges et respondendi ad consultationes, quae sine dubio ipsis competit in propria materia, ultra vim et tenorem ,λ Cfr. « Normae peculiares * cap. I. n. 3. De modo expediendi concessiones gratiarum cfr. culiar > cap. HI. art. 1, Norm, pe­ DE SUPREMA POTESTATE ETC. 567 concessionis pontificiae non est extendenda, nec illico cuicumque decisioni est tribuenda vis obligandi universalis20. 185. In forma procedendi: 1. Imprimis notandum est a SS. CC. nunc per Congressum nunc in Congregatione plena trac­ tari negotia. Plenae Congregation i reservantur : solutio dubiorum omnium aut quaestionum de iure interpretando; examen con­ troversiarum ordinis administrationem ac disciplinam spectantis, vel perse vel ob adiuncta, graviorum; disceptatio de gratiis ac facultatibus maioris momenti, iisdemque vel per se vel ratione modi insuetis; acta denique omnia publici ordinis atque com­ munis. sive praeceptiones ea sint sive praescriptiones. Ad Congressum pertinet: Praeparare quae ad plenam Con­ gregationem sint deferenda, adhibitis mediis, exquisitis documen­ tis atque etiam institutis de facto investigationibus quae habendo consilio afferant lucem, inter quae etiam censetur exquisitio sen­ tentiae unius vel alterius consultoris aut fortasse plurium, qui nonnumquam, iuxta praxim cuiusque Congregationis propriam, ad discussionem quandam oralem ante plenam Congregationem advocantur21. In quaestionibus, quae plenae Congregationis indicium pos­ tulant. conficitur officiale folium compendio collectam quaestio­ nem exhibens cum adiecto brevi summario ac dubiis ad excu­ tiendum propositis; cui officiali folio adiciuntur etiam vota con­ sultorum. in rebus gravioribus per moderatores Congregationis requirenda22. QuaeS. Congregationi, seu plerisque eorum qui interfuerunt, decernenda visa sunt, ea scripto exarantur et pro contione ap­ probantur. et obtenta pontificia approbatione firma evadunt. Sunt quae hac approbatione non indigent, propter speciales facul­ tates Congregationis moderatoribus factas. Si nihil obstat, sen­ tentia. in quam sacer Ordo devenit, a praelato a secretis in suo Officio evulgatur. Sententia evulgata, parti oneratae licet intra decem dies beneficium novae audientiae flagitare. Cardinali au­ tem Praefecto, audito Congressu, arbitrium est huius beneficii 21 Inde patet disputationem utrum SS. Congregationes iure Codicis polleant necne potestate legifera magna ex parte esse quaestionem de nomine. Cfr. Maroto, I, 340, cuius doctrinae videtur assentiendum. M Cfr. tNorm. peculiar. » cap. II. *· Cfr. «Norm, peculiar.» cap. IV. n. 3. 6, 568 TITULUS Vil concedendi aut recusandi, prout rerum adiuncta suaserint. Si Cardinalium deliberatio secuin fert clausulam amplius non pro­ ponatur. non potest novae audientiae beneficium concedi nisi ah ipsa Congregatione universa M. Sententiae a Cardinalibus generatim dari solent simplicissi­ mis illis formulis: « Affirmative » vel « Negative », quae formulae aptantur dubiis antea rite concinnatis. At interdum decisio de­ fertur aut propter defectum informationum et allegationum iuris et facti aut ob lapsum temporis, ideoque respondetur: «Dilata vel Iterum proponatur » v. gr. ad primam post Aquas, Reges. Cineres. Agnum. Flamen. Negativam (piandam responsionem in­ sinuant formulae: « Reponatur, lectum, relatum, non expedire Quodsi data responsio affirmativa vel negativa videatur aliqua ratione moderanda, adduntur verba: « Et ad mentem, mens est... » ** . II. Negotia administrat ion is vel petitiones gratiarum rite con­ cinnatae et praesentatae generatim non expediuntur, nisi audito Ordinario proprio vel Superiore generali Ordinis religiosi pro informatione et voto. Quodsi negotium ius tertiarum personarum laedere videatur, ii. (piorum interest, aut directe aut per Ordi­ narios suos iubentur audiri Gratiae ac dispensationes omne genus a Sancta Sede per SS. Congregationes concessae, etiam censura irretitis, ratae sunt ac legitimae, nisi de iis agatur, (pii aut vitandi sunt aut excommunicati. suspensi vel personaliter interdicti fuerint per sententiam condemnatoriam vel declaratoriam (can. 36, § 2)2β. Quodsi R. Pontifex aliquid concesserit vivae vocis oraculo, huiusmodi oracula vivae vocis iis quidem prosunt quibus con­ cessa sunt pro foro conscientiae ; sed nemo usum privilegii seu gratiae sic concessae contra tertium praetendere potest, nisi con­ cessionem concludenter probet. Qua in re de novo confirmata et magis determinata fuit antiqua disciplina, qua ex una parte con­ sulitur libero usui pontificiae potestatis, et ex alia parte prospi­ citur bono publico et rectae gubernationi, (piae postulat ut in foro externo nemo possit praetendere exemptiones, nisi eas legitime 2·· « Normae peculiar. » cap. TV. η. 7. sq. Cappello, De Curia Rom. vol. I, p. 45. ™ «Norm. peculiar.* cap. Ill, n. 1. »* Cfr. « Norm, peculiar.» cap. HI. art. 1. n. 6. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 569 obtentas pro eodem foro probet. « Normae peculiar. > cap. IIT. ari. 1, η. 2. 186. Sdiolion I. De modo recurrendi ad SS. Congregationes. Persona privata potest ad SS. Congregationes per se ipsam et directe recurrere, vel per intermedium seu procuratorem debitis conditionibus praeditum et legitimo mandato munitum (Normae communes cap. IX. sect., I, η. 1). Multo magis Ordinarii possunt ipsi per se in variis Apostolicae Sedis Officiis negotia libere trac­ tare, non solum (piae ad se ipsos spectent, sed etiam quae ad dioecesini ac sibi subditos fideles ad ipsos confugientes; possunt pa­ riter uti opera procuratorum aut advocatorum sive eorum, qui iam apud SS. Congregationes sunt 'accepti et in albo procurato­ rum inscripti, sive peculiaris procuratoris sibi modo stabili cons­ tituti ad omnia negotia suae dioecesis, modo servet conditiones in < Normis communibus » (cap. 9, sect. II. cap. 10) praescriptas. 487. Sdiolion II. De distinctione inter potestatem administra­ tivam et contentiosam 27. I. Haec distinctio non est facilis, nec ipsa Const. « Sapienti Consilio » praebet normam certam, fixam et claram ad illam dis­ tinctionem faciendam. Certe in illa Constitutione clare proponi­ tur eandem rem. eandem causam posse tractari administrativo et iudiciâli seu contentioso modo; unde distinctio in modo trac­ tandi causam seu in modo procedendi certe est admittenda. Nam v. gr. cum agit de S. C. de Sacr.. ad competentiam huius S. C. dicit pertinere quaestionem de validitate matrimonii et ordina­ tionis. et subiungit statim « si tamen Congr. indicaverit huiusmodi quaestiones iudiciario ordine servato esse tractandas, tum pas ad S. Rom. Rotae tribunal remittat ». Ergo eadem causa vi­ detur posse tractari iudiciario seu contentioso modo et modo administrativo, quippe prudenti arbitrio S. Congregationis re­ linquitur indicium an uno vel alio modo sit tractanda, et prout fuerit hoc indicium, iubetur causam remittere ad S. Rotam vel sibi retinere. Cfr. quoque can. 1993. Similia habentur de S. C. C., quam vocat tribunal competens in negotiis sibi commissis, quae indicaverit in linea disciplinari esse pertractanda: ubi idem sup­ poni videtur. cum nullae dentur normae ad illud indicium efformandum. r Cfr. Ojetti. De Romana Curia p. 18 sq., 74 sq., 102 sq.; Ferveres, La Curia Boniana. p. 93 sq.: Cappello, De Curia Rom. vol. I, p. 48 sq. 570 TITULUS VH Fortins adhuc urget quod dicitur de Congregatione negotiis religiosorum sodalium praeposita, ubi similis loquendi formula habetur et dicitur tribunal competens in causis « ίμιαν ratione disciplinae, seu ut diei solet in linea disciplinari aguntur, religio­ so sodali sive convento sive actore ». Ubi habetur mentio actorisel rei. ergo et contentio iudicialis. quamvis forte illa contentio iuris inter actorem et reum non agitetur sollemni apparatu iudiciali adhibito; ubi enim interveniunt actor et reus conventus, ibi in­ tervenit contentio iudicialis. quam index sua sententia dirimere debet, applicando ius ad contentionem illam per sententiam de­ cidendam. Et nihilominus dicitur a S. Congregatione esse procedendum in via disciplinari, quae appellatio ibi evidenter confunditur cum via administrativa; via autem iudiciali non posse procedi, sed si ea via res tractanda sit. remittendam esse ad S. Romanam Rotam. Ibi quoque videtur supponi potestatatem administrativam. SS. CC. reservatam, non accipi pro po­ testate, quae exerceatur in obiecta diversa ab iis. circa quae exer­ cetur potestas iudiciaria; sed pro potestate, quae etiam circa ea­ dem obiecta exercetur diverso modo per rationem procedendi diversam. . I Quae etiam videntur confirmari: 1° ex can. 16 « Legis pro­ priae ■» ubi sancitur: « Contra dispositiones Ordinariorum, quae non sint sententiae forma iudiciali làtae, non datur appellatio seu recursus ad S. Rotam; sed earum cognitio sacris Congrega­ tionibus reservatur ». Iam vero illae dispositiones Ordinariorum in genere proponuntur, nec dispescuntur in duplicem classem, quarum aliae possint dare locum causae contentiosae, aliae cau­ sae administrativae. 2° Ex iis. quae in «Normis peculiaribus > cap. III. η. 10statuuntur: « Quaestione semel instituta penes Con gregationem aliquam administrationis et disciplinae tramite, el a partibus admisso vel saltem non recusato hoc agendi modo, his iam non licet eadem de causa actionem stricte iudicialem instituere »; et nihilominus ibidem dicitur S. Congregationi sem­ per manere facultatem « quovis in stadio quaestionis ad indices ordinarios causam deferre ·». Habemus ergo aliud principium, quod, saltem ex consensu vel tolerantia partium, causa, quae per se esset tractanda ordine iudiciario. potest tractari modo ad­ ministrativo. Ergo modus administrativus et iudiciarius videntur in DE SUPREMA POTESTATE ETC. 571 r Consi. « Sapienti consilio» distingui quasi duo tramites diversi decidendi unum ideinque negotium, nec proinde potest dici stan­ do Constitutioni « Sapienti consilio» alias esse res quae exigant necessario ordine iudiciali tractari, alias vero necessario ordine administrativo esse expediendas, ita ut haec divisio obiectorum sit adaequata et exclusiva in duo membra vere et proprie op­ posita. Quodsi haec ipsa ultima dispositio ex « Normis peculiari­ * bus deprompta implicite statuit aliquas esse res quae saltem natura sua postidant ordinem judiciarium, adhuc tamen non concluditur per Consi. « Sapienti consilio » accuratam esse fac­ tam distinctionem inter res ipsas, cum saltem pro aliquibus de­ beat verificari quod, electo vel non recusato a partibus modo procedendi administrativo, non possint partes ad ordinem judi­ ciarium ex stricto iure regredi. Ergo nova Curiae Romanae or­ dinatio magis videtur respexisse diversum procedendi modum quam distinctionem causarum. II. Efficacius ad inferendam causarum distinctionem est argumentum petitum ex modo (juo Const. « Sapienti consilio » com­ petentiam S. Rotae definit, ubi dicitur « Per sacras Congrega­ tiones non amplius accipi nec agnosci causas contentiosas tam civiles quam criminales; ordinem iudiciarium cum processu et probationibus requirentes », sed has omnes, modo causae maio­ res non sint, in posterum devolvi ad S. Rotae tribunal. Ergo etiam non videtur posse negari dari causas in se contentiosas et ordine iudiciario tractandas. Tales ex natura rei sunt causae eliminates, in quibus iuris sollemnitates sunt servandae, quae in cum praecise finem sunt institutae, ut vitetur periculum dam­ nandi innocentem; itemque. causae per appellationem a senten­ tia Ordinariorum ad Curiam Romanam delatae. Sicut dici pos­ sunt disciplinari seu administrativo ordine tractandae causae ortae e.r provisione administrativa Ordinariorum, modo in illa Ordinarius excessum non admiserit. Non videtur autem pro foro ecclesiastico dari facile posse critérium universale et omnino cer­ tum28. Hoc enim in fontibus iuris universalis non reperitur nec in Const. Piana fuit propositum aut in Codice expressum. r’ Cfr. Ojetti, 1. c. p. 18 sq., ubi subtiliter prosequitur illud crité­ rium generale, quod ordo iudiciarius videat de iuris laesione et ordo administrativus de laesione alicuius intéressé; quod discrimen in foro 572 titulus vu III. Pariter ipsum discrimen quoad duos illos inodos proce­ dendi. iudiciario ordine seu summo iure et tramite disciplinae seu modo administrativo, accuratius esset determinandum2®. Ali quod tamen discrimen, si attendatur praxis usitata apud SS. CC., iam statim potest assignari, v. gr. quod in controversiis adminis­ trativis excluditur opera advocatorum, quod in examine testium sive ex ofticio sive rogante parte inductorum, ea dumtaxat ob­ serventur, quae necessaria sint ad veritatem in tuto ponendam, exclusis apparatu iudieiali et reprobationibus testium, idemque dicatur de interrogatoriis partium ceterisque sollemnitatibus or­ dinis iudiciarii, in quantum sollemnitates sunt; in quibus omni­ bus substantia rei. quantum pertinet ad veritatem detegendam, pro diversa natura causarum observatur secundum prudens ar­ bitrium eorum, qui controversiam administrativo modo decidunt, modus ipse sive sollemnitas actuum iudicialium non observatur. Ita enim generale hoc discrimen declaratur in « Norm. Pécule, cap. III. η. 7: «In causis apud SS. CC. administrationis et dis«aeculari satis communiter recipitur, sed pro foro ecclesiastico facile obnoxium est exceptionibus, praesertim quia in Ecclesia idem (Epis­ copus) est legislator, administrator, iudex et executor. Vel in ipso foro saeculari distinguitur contentiosum-administrativum (cfr. Boeuf, «Droit administratif χ . p. 551 sq.) cuius discrimen a contentioso-iudiciario non­ dum apud iuristas satis liquet. Cfr. Boeuf, 1. c. p. 6 sq. Ipsa quoque praxis SS. CC., etiam post Const. < Sapienti consitio », videtur esse contraria illi adaequatae distinctioni rerum in duo membra exclusiva et opposita, quarum aliae debeant iudieiali forma, aliae administrativa seu discipli­ nari tractari. & Illud discrimen declaravit Innocentius XII, Decret. « Ut debitus. his verbis: «Causas autem contentiosas et ordinem iudicialem requi­ rentes censuit esse omnes illas, in quibus necessarius est processus iudicialis. aut fieri debent probationes parte citata, sive mediante examine testium in Curia, sive mediante expeditione litterarum remissorialium, aut interponendum foret aliquod decretum iudiciale ». Pariter Benedictus XIII. (Decretum Secret. Status ad singulas Congreg. 17 Apr. 1728, iussu Benedicti XIII), < Sanctissimus Dominus Xoster per organum Secretariae Status iussit per S. Congregationem non amplius recipi nec cognosci causas contentiosas, tam civiles quam criminales, ordinem iudicialem cum processu et probationibus requirentes, secundum Bullas Sixti V et Innocentii XII, quas omnino servari mandavit ». Cfr. Ferreres, 1. c. p. 95. In quibus documentis etiam critérium obiectivum de distinctione causa­ rum non reperitur. sed potius videtur insisti in diverso modo seu forma procedendi. bE SUPHEMA POTESTATE ETC. 573 ciplinae tramite tractandis, remota litis contestatione, exclusa auditione testium nullisque scriptis patronorum receptis habe­ bitur quaestio; audientur tamen semper partes quarum interest, ab iisque producta documenta excutientur ». IV. Consequenter ad traditam doctrinam, interim dum ius in hac parte non melius determinetur, videtur saltem pro pluri­ bus casibus relinqui prudenti arbitrio ipsarum Congregationum iudicium de modo-adhibendo in definienda quaestione; sic enim edicitur in « Normis peculiar. » cap. I, η. 3. « In expostulationi­ bus ad S. Sedem, si libellus ad S. Rotam delatus est, Decanus cum duobus Auditoribus primis; si ad aliquam Congregationem, ordinarius eiusdem Congressus de quaestionis natura videbunt, utrum res administrationis ac disciplinae tramite tractanda sit, an summo iure agendum. Horum primum si accidat, iudicium quaestionis reservatur sacrae Congregationi cui competit ad nor­ mam Const. « Sapienti consilio ». Alterum si fiat, quaestio ad proprios indices ac sua tribunalia deferatur ad normam iuris communis definienda, salvo semper proprio Signaturae Apos­ tolicae procedendi modo ». Quae autem dicta sunt attenta Constitutione Piana, multo fortius urgent in iure Codicis, a quo, ut praemissum est, non le­ viter attenuata est rigida separatio inter exercitium potestatis ad­ ministrativae et iudicialis. At SS. Congregationes causas, quae formali sententia sal­ tem primae instantiae carent, ad S. Rotam sine rescripto seu commissione SS.mi remittere non possunt, excepta causa de rato; quia Rota non est tribunal primae instantiae nisi ex commissio­ ne SS.mi. 488. De S. C. Romanae et Universalis Inquisitionis seu Sancti Officii (can. 247)30. I. S. C. Inquisitionis a Paulo III Const. « Licet » 21 Iui. 1542 prima vice instituta est. Quare Congregatio illa Cardinalium ha­ bet originem omnino distinctam a sancto officio sive inquisitione medii aevi31. Institutio illa indicum a R. Pontifice delegatorum, qui per inquisitionem contra haereticam pravitatem procedeM Del Bene, De officio S. Inquis.; Carena, De officio S. Inq. et modo proced. in cans, fidei; PignalelU, Noviss. consult.; Bangen, 1. c. p. 91 sq.; Phillips, 1. c. t. VI §§ 322 sq.; Bouix, 1. c. p. 152 sq. 11 Phillips, 1. c. p. 583 sq.: Hinschius, 1. c. t. V, p. 449 sq., 4G7 sq. 9 Vfe 574 TITULUS Vil rent et sanctum officium haberent haereticos coercendi, ex saecu­ lo decimo tertio paulatim introducta fuit. Cum sacculo decimo sexto novae haereses ortae essent, Rom. Pontifices Congregatio­ nem Cardinalium instituerunt, quae in universo sancto oilicio supremam et universalem iurisdictionem exerceret atque prae­ cipuas haberet paries. Quod Paulus Ill cit. Const. « Licet * fe­ liciter coeperat, id Pius IV. Pius V et praesertim Sixtus V ra­ tum habuerunt eandemque S. C. accuratius ordinatam amplio­ ribus privilegiis auxerunts-’. Quae C. S. O. iam est suprema omnium Congregationum Cardinalium, quae tanquam tribunal lidei sive per declarationes, instructiones etc. sive per sententias iudiciales vel dispensationes expedit omnes quaestiones de fide catholica et cum eadem connexas et exercet iurisdictionem cri­ minalem de omnibus delictis haereseos vel cum haeresi connexis Cum in Piana reformatione ei adiuncta fuisset Sectio de In­ dulgentiis, Benedictus XV Motu proprio « Alloquentes » hanc materiam S. Paenitentiariae demandavit et S. O. censuram li­ brorum ex toto commisit, suppressa Congregatione Indicis, (piae illi censurae erat praeposita 34. il. S. Oflicium constituitur Praefecto, quod munus ipsi R. Pon12 Pii IV Const. Pastoralis officii » 14 Oct. 1562; Const. < Rom. Pontifex 7 Apr. 1563; Motus propr. « Cum nos * a. 1564. « Cum inter· 27 Aug. 1564; Pii V Mot. propr. Statuit » a. 1566, «Inter multiplices 21 Dec. 1566. < Cum felicis * a. 1566; Sixti V cit. Const. «Immensa *; Phillips, L c. p. 586 sq 88 Haugen, 1. c. p. 97, minus accurate S. C. Inq. tantum tribuit indicium de delictis haereseos et cum haeresi connexis. 34 Illa S. C. Indicis, nunc suppressa, turn ratione materiae tum ra­ tione originis maxime erat connexa cum S. C. Inq. Postquam Pius IV Const. « Dominici gregis 14 Mart. 1564, Tridentinuni Indicem fibrorum prohibitorum cum regulis generalibus approbavit, mox Pius V propriam instituit Congregationem Cardinalium, quae huic negotio praeesset. Deinde Gregor. XIII Const. « Ut pestiferarum >13 Sept. 1572 S. C. Indic, in meliorem formam redegit, quam Sixtus V ('.oust. ■< Immensa * ratam habens paucis innovationibus magis perfecit. Clem. VIII et Alexan­ der VII novas promulgarunt ordinationes de prohibitione et correctio­ ne et revisione librorum, quae etiam in S. C. Indicis fuerunt observan­ dae. Celeberrima vero est Benedicti XIV Const. «Sollicita * 9 Iui. 1753 data et a Leone XIII denuo confirmata, qua methodum in examine et proscriptione librorum a SS. CC. Inq. et Ind, servandam accurate sapienterque praescripsit. Quare etiam nunc est norma obligatoria pro OK SUPREMA POTESTATE ETC. 575 lifiei reservatum est, ideoque Cardinalis quidam antiquior a R. Pontifice designatus, non Decanus sacri Collegii vi sui officii, munere Secretarii huius S. C. fungitur. Praeter Secretarium alii quoque Cardinales, quorum numerus nunc prudenti arbitrio II Pontificis determinatur, tanquam Inquisitores generales ha­ bent partem in hac S. C. Primum locum post Cardinales nunc occupat Assessor, qui solet esse Praelatus saecularis et ad instar Secretarii aliarum Congregationum negotia S. O. praesertim extraiudicialia praepdrat. Deinde pro more antiquorum tribuna­ lium Inquisitionis35 etiam in S. O. reperitur Commissorias (In­ quisitor) ex ordine S. Dominici cum duobus sociis, ex eodem ordine Praedicatorum assumptis, cui potissimum cura deman­ data est praeparandi et instruendi causas criminales per indi­ cium S. 0. definiendas. Porro adsunt Promoter fiscalis, qui est accusator publicus et interesse Fisci legesque tuetur, Advocatus reorum. Notarius aliique officiales inferiores. Huius S. C. Ad­ ministri seu Officiales maiores sunt Assessor et Commissorias. (Cfr. «Normae peculiares» cap. VII, art. 1). S.Officio praeterea adiuncti sunt consultores, partim nati v. g. Mag. S. P. A.. P. Generalis Ord. Praedicatorum. Professus sacer­ dos Minorum conventualium. partim a R. Pontifice ex utroque clero speciatim nominati; insuper aliquot qualiiicatores, qui in casibus extraordinariis de aliqua quaestione' doctrinali vel libro relationem conscribunt30;% quibus qualificatoribus nunc commitlitur examen damnandorum librorum. III. S. Officium generatim competens est in omnibus causis doctrinae catholicae circa fidem et mores, et quae cum his propter periculum fidei connexae sunt37. Quare non solum ad ipsam imprimis spectant qualificationes propositionum falsarum, pros­ criptio pravorum librorum, resolutiones dubiorum generalium in materia fidei et morum et indicia vel cognitio appellationum 38 X. Officio. Cfr. Analect. iur. pont.. S. II, (1857) p. 2251 sq.; Bouix, 1. c. p. 385 sq.; Bangen, 1. c. p. 124 sq.; Ferreres, 1. c. n. 598 sq.; Ojetti, 1. c. p. 128 sq.; Cappello, L c. p. 258 sq. 15 Bangen, 1. c. p. 94 M Bangen, 1. c. p. 95 sq. ’■ Bouix, 1. c. p. 156 sq.; Bangen, 1. c. p. 97 sq., 103 sq. Per deputationem Inquisitorum delegatorum a Sede Apostolica iurisdictio ordinaria, quam Episcopi ut Inquisitores nati habent, non 576 titulus vu de delictis haereseos et cum haeresi connexis, deputatio Inqui­ sitorum ubivis locorum, sed etiam dogmatica de sacramentis doctrina et quaestiones circa privilegium Paulinum, dispensa­ tiones de impedimento disparitatis cultus et mixtae religionis et causae matrimoniales quaelibet inter catholicam et acatholieam partem agit-atae. et quocumque modo ad S. Sedem de­ latae. quas tamen ad aliam Congregationem vel ad Tribunal S. R. Rotae remittere potest a®‘. Ipsi quoque est commissum totum negotium de pravorum librorum lectione et damnatione40' et privativa competentia circa ieiunium eucharisticum sacerdotum missam celebrantium, de legendis libris haereticis, de conversatione cum haereticis etc. Alia non pauca negotia ecclesiastica fori externi, circa quat antea fuerat competens, nunc aliis CC. reservantur, v. gr. quae referuntur ad praecepta Ecclesiae circa abstinentiam, ieiunia et festa servanda, quae nunc S. C. C. tribuuntur; quae ad elec­ tionem Episcoporum spectant, nunc S. C. Consist, reservata; quae pertinent ad probationem status liberi ad matrimonia rite celebranda, in quibus competentiam sibi vindicat S. C. de Disc. Sacr.; relaxationes votorum in religione vel in religiosis insti­ tutis emissorum, quae Congr. negot. relig. sodal. praepositae sunt reservatae. est sublata. Cfr. cap. 9, X de haeret. V, 7; cap. 17, eod. V, 2, in Sext.: cap. 1, eod. V, 3, in Clem.; Phillips, 1. c. p. 586; Hangen, 1. c. p. 93 sq. 115. 122; Sunti, 1. c. 1. I, t. 31, n 65, 66. Imnio causae regularium de haeresi suspectorum vel huius criminis reorum ab Inquisitoribus vel Ordinariis locorum, non vero ab Ordinum Superioribus cognosci pos­ sunt. Cfr. Pauli V Const. § 2. et Pius V, cit. Mot. pr. Inter multiplices § 2, non exemerant Cardinales a S. C. Inq. Cfr. Bangen, I. c. p. 102 sq.; Phillips, 1. c. p. 595 sq.; Bouix, 1. c. p. 157; ttiormae pécule. cap. I. « Congr. S. Officii, in suae competentiae re­ bus. territorii limites nulli sunt ». « Bangen, l. c. p. 99 sq.; Pignatelli, Consuit, canon, t. λ Π, consult. 69. 4 Quae Bouix, l. c. p. 158 sq.. et Bangen, 1. c. p. 121 sq. de admis­ sione consultorum ad Congregationes feriae IV et λ tradunt, theoretice 37 578 TITULUS VH specifica approbatae sunt, ordinarie ut decreta generalia vel Constitutiones Apostolicae sollemniter promulgantur. In causis criminalibus S. O. generatim utitur ordine iudiciario denuntiationis vel inquisitionis, non raro nimiae severi­ tatis atque adeo iniustitiae falso accusatae*41. In condemnatione librorum vel in processu contra sollicitantes ad turpia in con­ fessione sequitur ordinationes speciales hac de re datas". 489. Scholion 1. Ex praecedentibus facile iam deduci pot­ est quis sit valor rescriptorum, decisionum, decretorum et ins­ tructionum ipsius S. O. Dispensationes enim per rescripta S. 0. concessae valent pro illis, quibus datae sunt, secundum ambitum potestatis S. ('.. a Rom. Pontificibus commissae et tenorem ver­ borum rescripti. Sententiae vero iudiciales etiam huius supre­ mae Congregationis ius tantum constituunt inter partes, nec vim legum universalium habent. Decreta, (piae de doctrina catho­ lica fidei vel morum a S. O. publicantur, etiamsi a R. Pontifice m forma communi fuerunt confirmata, magnam sane habent auctoritatem, sed ex sese irreformabilia non sunt, nisi a R. Pon­ tifice per confirmationem in forma specifica datam in veras de­ finitiones R. Pontificis ex cathedra loquentis transmutentur. Utrum decreta vel instructiones S. O. vim legum universalium habeant, an ordinationes tantum particulares contineant, ex ipso tenore verborum, inscriptione, forma approbationis et pro­ mulgationis est eruendum. Cfr. De Angelis, Praelectiones iur. canon. 1. 1. t. 31, p. 213 sq.; Santi, Praelect. iur. can. 1. I, t. 31, n. 70, 71; D'Annibale, Summula P. I. n. 184; Franzelin, De di­ vina tradit, p. 116 sq.; Grisar, Galileistudien, v. g. pag. 129; Granderath in Act. theol. Oenip. t. 19. p. 623 sq.; Choupin, «Valeur des décisions doctr. et discipl. du Saint-Siège», pag. 30 sq., 124 sq. 490. Scholion Π. De S. Congregat. Indulgentiar. et Sacr. Reliq. 40 nunc suppressa. sunt vera, sed in praxi vix unquam servantur. Cfr. Bangen, 1. c. p. 12(1 sq. et Anal. eccl. (a. 1897), p. 498 sq. 41 Benedici. XIV, de Synod, dioec. I. VI. cap. 11, n. 8, 12; Bangen. 1. c. p. 116 sq.; Phillips, 1. c. t. VI, p. 597 sq. 45 Benedict XIV Const. < Sollicita » 9 Iui. 1753, §§ 3 sq.; Instr. S. C. Inq. 20 Feb. 1867, apud Sentis. Decretal. Clem. P. VIII. p. 42 sq. 4« Decreta authent. S. C. Indulg. et Reliq. (a. 1883); Schneider, Re­ scripta auth. S. C. Indulg. sacrisq. reliq. praepos. (a. 1885); Bangen, DE Sl'PHEMA POTESTATE ETC. 579 L Negotia huic Congregationi commissa olim spectarunt par­ tial ad S. B. C., purtim ad SS. CC. C. et Ep. et Reg., donec, prae­ eunto Clemente VIII, tandem C.lem. IX, Const. « In ipsis», 6 Iui. 1669, specialem et independentem et stabilem institueret Congr. Indulg. etc., cui facultatem concessit: «Omnem difficultatem ac dubietatem in Sanctorum reliquiis aut indulgentiis emergentem, (Iliae ad fidei dogma non pertineat, Romano Pontifice circa gra­ viora diflicilioraque consulto, expediendi, ac si qui abusus in eis irrepserint, illos, indicii forma plane posthabita, corrigendi et emendandi, causas vero judicialem formam requirentes ad proprios indices remittendi; falsas, apocryphas indiscretasque indulgentias typis imprimi vetandi, impressas recognoscendi et examinandi ac ubi Rom. Pontifici retulerint, illius auctoritate reiciendi; reliquias de novo inventas recognoscendi et exami­ nandi. et in concedendis indulgentiis Sanctorumque reliquiis do­ nandis moderationem adhibendi ». Ad abusus tollendos, omnes impetrantes generales conces­ siones indulgentiarum tenebantur sub nullitatis poena gratiae obtentae exemplar ear un dem concessionum ad Secrebariam S. C. Indulg. deferre. Cfr. decret. S. C. Indulg. 28 Ian. 1756, quod Be­ nedict. XIV -approbavit, et novum decret, eiusd. S. C. 14 Apr. 1856, Pii IX auctoritate munitum; Beringer, D. Ablasse p. 102.113. Constituebatur haec Congregatio ad instar aliarum Prae­ fecto et compluribus Cardinalibus a R. Pontifice designatis, ha­ bebat Secretarium aliosque officiales atque non paucos consul­ tores, inter quos ex officio Sacrista R. Pont.. Secret. S. R. C.. Promoter fidei et Praefect. caeremon. recensebantur. Illius competentia et forma procedendi41, magna ex parte, ex verbis Clem. IX supra allatis et ex nova Leonis XIII Const. « Christianae » 31 Oct. 1897 colligendae erant. II. At ex Motu proprio Pii X. 28 Ian. 1904. S. C. Indulg. in perpetuum cum S. R. C. unita fuit, attamen «salins ex integro 1. c. p. 247; Bouix, 1. c. p. 237 sq,; Anal. iur. pontif., 1. c. coi. 2270 sq.: Gerarch. cattol. (a. 1896), p. 674 sq.; Beringer, Die Ablasse p. 96 sq. Cap. 1. 2, X. de reliq. III. 45; Cone. Trid. Sess. XXV, pr. De invoc. vener. et reliq. Sanctor.: Benedict. A71 , De Synod, dioec. I. XIII, cap. 18, n. 1 sq.; Bangen, 1. c. p. 249 sq., 218, not. 2; Beringer. Die Ablasse, p, 98 sq. TITULUS VU 580 manentibus sui muneris, officialium et facultatum, ratione et forma hucusque seruatis >. Quae Motu proprio Pii X, 7 April. 1910. statuta fuerant de concessionibus indulgentiarum a Suprema S. C. S. Officii recog­ noscendis, cfr. apud Ferre res, 1. c. n. 331 sq. III. Sed in nova ordinatione Curiae Romanae idem PiusX, relictis S. R. C. iis, quae ad reliquias pertinent, S. O. attribuit quidquid ad indulgentias pertineret, sive doctrinam spectet sive usum respiciat. IV. Benedictus XV cit. Motu proprio « Alloquentes » hanc materiam de indulgentiis transtulit ad S. Paenitentiariam, re­ licta S. R. C. competentia circa reliquias. 491. De S. Congreg. Consistoriali (can. 248). I. Actus illi sol­ lemnes qui ex disciplina vigenti S. Consistorio reservantur, ut absque nova deliberatione pro dignitate Sedis Apostolicae et gravitate negotiorum fierent, necessario per accuratam discus­ sionem, examinationem et relationem fuerunt' praeparandi. Quae cura generatim commissa fuit S. C. Consistoriali, a Sixto V cit. Const. « Immensa » erectae, nisi ex mandato R. Pontificis Con­ gregationi particulari vel Congregationi pro negotiis ecclesiasti­ cis extraordinariis, v. g. quoad allocutiones vel concordata, esset concredita. Eius competentia per Pianam constitutionem valde fuit ampliata, deinde per Codicem paululum diminuta. Inde manifesta est notio et origo huius *Congregationis 8. II. Cum praefectura huius S. C. sit reservata R. Pontifici, constituitur Congregatio Cardinali Secretario et aliis Cardina­ libus, v. g. octo vel duodecim, prudenti arbitrio SS.mi Domini determinandis, inter (pios ratione muneris accensentur Prae­ fectus C. de Seminar., Card. Secretarius S. Officii et Card. Secretarius Status. Praeterea adsunt duo administri maiores, sc. Assessor, quo munere fungitur aliquis Praelatus, et Substitutus; adduntur aliqui administri minores et nonnulli consultores, in­ ter quos durante munere numerantur Assessor S. Officii et Se­ cretarius S. C. pro neg. eccl. extraord. et Secretarius C. de Se­ minar. 49. 45 Bangen, 1. c. p. 83 sq. 49 Cum iam ex usu Praelatus Secretarius huius S. C. (nunc Asses· sor) soleret simul esse Secretarius S. Collegii, quo in munere quotannis DE SUPREMA POTESTATE ETC. 581 III. Competentia huius S. C., restricta ad regiones iuri com­ muni obnoxias, eruitur: «) ex scopo praeparandi negotia Con­ sistorio reservata, de quibus supra, et inde extenditur ad ea quae cum illis negotiis sunt connexa. Quare ad ipsam spectat erectio, divisio, unio, permutatio dioecesium et decisio de om­ nibus difficultatibus et controversiis inde emergentibus, consti­ tutio capitulorum tum cathedralium tum collegiatorum, et con­ sequenter erectio vel suppressio unius vel alterius dignitatis in capitulis constitutis5051 ; inquisitio et decisio de coacta vel volun­ taria resignatione Episcoporum, de concessione Coadiutoris, de existentia iuris eligendi vel nominandi Episcopos, de privilegio pallii, de compatibilitate officiorum cum dignitate episcopali, de electione vel postulatione vel praesentatione vel nominatio­ ne Episcoporum, de deputatione Coadiutorum atque de proces­ su infonnativo super qualitatibus promovendorum Episcopo­ rum. Quodsi viri in Episcopos eligendi vel dioeceses constituen­ dae sint extra Italiam, Secretaria Status documenta excipit et positionem conficit Congregationi Consistoriali subiciendam b) Secundo loco huic Congregationi demandantur negotia, quae ad singularium dioecesium regimen referuntur, modo Con­ gregationi de Propaganda Fide subiectae non sint. Unde ad eam spectant vigilantia super expletis vel minus obligationibus, quibus Ordinarii tenentur; decernere circa ea quae respiciunt reditus et bona ad mensas episcopales spectantia52, cognitio eorum, quae ab Episcopis scripto relata sint de statu suarum dioecesium; indictio apostolicarum visitationum et examen ea­ rum. quae fuerint absolutae, et post rerum expositionem ad Pontificem delatam singulis vicibus praescriptio eorum, quae aut necessaria visa fuerint pro foro externo, salvis iuribus S. Officii, nunc est huius Congr. privativa, sublata potestate olim Datariae Apost. aut Paenitentiariae attributa, cui Paenitentiariae reservantur dispensationes solius fori interni. w Quae dispensatio super rato supponit verum processum iudicialem, quamvis non necessario stricte contentiosum, quo iuridice in com­ pertu ponantur factum inconsummationis et existentia sufficientis et proportionatae causae. (Cfr. Benedicti XIV Const. « Dei miseratione 3 Nov. 1741. S 15; Instr. S. C. C. Cum moneat glossa * 22 Aug. 1840; S. C. C in cans. War.sav. 16 lun. 1894, et in caus. Trev. 29 Iui. 1895. cum voto P. Wernz); et nihilominus processus huiusmodi pertinet ad S. C. de Sacramentis, qui illuni per Episcopos ad id delegatos solet instruere, et sententia de illo duplici facto, quae est fundamentum voti consultrvi SS.mo dandi pro matrimonii solutione, etiam a Cardinalibus huius Congr. datur. Processum de matrimonio rato S. C. de Sacr. pot­ est. si id opportunum duxerit, etiam sine rescripto commissionis de mandato SS.mi ex propria competentia ad S. Rotam remittere ex decis. S. C. Consist. 28 Ian. 1909. '·’· Facultas vero concedendi clericis, iam in sacro presbyteratus ordine constitutis, dispensationem ab irregularitate, vel a titulo sacrae ordinationis spectat ad S. C. Concilii. Cfr. decis. S. C. Consist. 27 Febr. 1909, in Act. Ap. Sed., I. p. 251. S. C. Consist. 28 Nov. 1911 declaraverat irregularitatem ex defectu in presbyteris dispensari a S. C. de Sacr., ex delicto a S. C. C. (A. A. S., III, 58). fl0 S. C. Consist.. 14 Mart. 1910, declaravit facultatem legendi tres Missas Nativitatis Domini, noctu in sacellis publicis et ecclesiis, quae ad hoc privilegio apostolico indigent, cum distributione SS.mae Eucha ristiae ad S. C. de Sacr. non ad S. R. C. spectare. Act. Ap. Sed., 2, p. 229. Eadem resolutio de competentia S. C. de Sacr. data est relate ad potestatem concedendi sacerdotibus caecis aut caecutientibus necnon senio confectis vel alio morbo laborantibus facultatem legendi mis­ sam votivam. Act. Ap. Sed., 2, p. 649. At dispensatio in ieiunio eucha­ ristico ad sacr. Synaxim recipiendam, si agitur fle sodalibus religiosis DE SUPREMA POTESTATE ETC. 585 sacrae ordinationis sive onerum sacris ordinibus adnexorum, etiam cum agitur de sodalibus religiosisCI, aliasque ad sacra­ mentorum disciplinam spectantes Congreg. de Sacramentis di­ rimit. incolumi iure S. Ollicii. Si tamen eadem Congregatio indi­ caverit huiusmodi quaestiones accuratiorem disquisitionem aut investigationem exigere, tunc eas ad S. Romanae Rotae tribunal remittere debet. Forma seu modus procedendi huius S. C. nihil habet speciale, sed est forma communis omnium Congregationum, atque singula negotia eo fere modo expedit, quo expediebantur ab illis Congre­ gationibus c quarum competentia detracta sunt, ut huic Congre­ gationi. de novo creatae, assignarentur. Ut ceterae Congregationes negotia habet distributa in gra­ viora, quae plenae Congregationi reservantur, et minora, quae expediuntur per Congressum. Cfr. « Normas peculiares t», cap. VII, art. 3. Illud notatu dignum est relate ad dispensationes matrimo­ niales. quod hae distinctae sunt in dispensationes impedimen­ torum minoris gradus, in quibus, ubi nihil obstat, gratiae con­ cessio ct subsignatio fit a Subsecretario dispensationum aut ab eius adiutore, et dispensationes impedimentorum maioris gradus, quae dantur a Cardinali Praefecto aut a Secretario. In casibus vero, in quibus dubium aliquod occurrat, decernit plena Con­ gregatio aut Congressus, re etiam ad R. Pontificem, si opus sit, delata. Dispensationes gradus minoris sunt ab impedimentis: a) consanguinitatis tertii gradus lineae collateralis, sive ae­ qualis sive inaequalis; b) affinitatis in secundo gradu lineae collateralis; c) cognatio spiritualis cuiusvis generis62; 9 pertinet ad S. C. de Relig. (Commissio Card. 7 Dec. 1922, in A. A. S., XV. 37). 41 Commissio Cardin 7 Dec. 1922, in A. A. S., XV, 37. '■ Cum cognatio spiritualis infer baptizantem et baptizatum non soleret dispensari et S. Oflic., 3 Dec. 1902, declaraverit non comprehendi in facultate dispensandi ab impedimento cognationis spiritualis, difllfültate non caret quod cognatio spiritualis, etiam inter baptizantem et baplizatum, comprehendatur inter impedimenta minoris gradus. Cfr. Ferreres, La Curia Rom. n. 406. d) publicae honestatis in secundo gradu· ;* r) criminis ex adulterio cum promissione vel attentatione matrimonii etiam per civilem tantum actum. Porro dispensationes a minoribus impedimentis conceduntur omnes r.r rationabilibus causis a S. Sede probatis. Sic vero con­ cessae perinde valent ac si e.c motu proprio et e.v certa scientia impertitae sint; ideoque nulli sunt impugnationi obnoxiae sive obreptionis vitio sive subreptionis: « Normae peculiares *. cap. VII. art. 3. η. 17 sq.·4*. 6?· Pariter difficultate non caret, si etiam honestas publica in linea recta ex matrimonio rato procedens adnumeratur inter impedimenta gradus minoris. Cfr. S. Officium 20 Mart. 1893, iunct. Ferreres, La Curia Rom. n. 410. In causis matrimonialibus, ut praecipit Instr, d. 23 decemb. 1929 indices ecclesiastici competentes titulo quasi-domicilii debent semper causam praeviam instituere, ut decernant an causa admittenda sit apud se vel potius remittenda ad indicem domicilii aut contractus. Si Defen­ sor vinculi non acquiescat decreto indicis quasi-domicilii, quia putat causam nullitatis esse deferendam indici domicilii aut contractus, re­ currat ad S. C. de I). Sacramentorum. Hanc Instructionem iussit R. Pon­ tifex exsecutioni mandari quibuscumque non obstantibus. Cfr. A. A. S. XXII. 108 ss.; Period, XIX, 248 ss. Pariter huic S. Congregationi mitten­ dae erunt quotannis relationes causarum matrimonialium, quae admis­ sae vel discussae fuerint apud tribunalia Ordinariorum locorum. Cfr. Litteras circulares S. C. de D. Sacramentorum d. 1 iulii 1932, quae confirmatae fuerunt a S. Pontifice supremo suae auctoritatis oraculo; A. A. S. XXIV, 272; Period. XXI, 278. Demum huic S. Congregationi competit ordinare iura et officia tribunalium ecclesiasticorum Italiae pro causis nullitatis matrimonii decidendis itemque invigilare ut tum offi­ ciales, tum indices, tum praesertim promotores iustitiae et vinculi de­ fensores muneribus suis rite perfungantur; quae omnia mandavit R. Pontifex de Apostolicae plenitudine potestatis. Cfr. Motu proprio E SUPREMA POTESTATE ETC. 591 resolvendum est utrum « in folio », au « per summaria precum » sit pertractanda, vel nonnisi post brevem expositionem statim definienda. Propositio causarum « in folio» aut « per summaria precum» sunt duae principales formae procedendi, quae in hac Congregatione vigeni et potissimum ex anno 1847 rigidiore quo­ dam modo distinguebantur77. Cui rigori non adeo nunc insis­ titur, postquam potestas in causas contentiosas S. C. est sublata. Idem Congressus causam ad plenam Congregationem qua­ cumque forma deferendam apte praeparat et instruit, et praete­ rea ordinarias res expedit ac solitas gratias pro facultatibus a Summo Pontifice acceptis concedit. Ad plenam vero Congregationem pertinent: examen dubio­ rum circa iuris interpretationem, quae facilem et perspicuam non habeant solutionem in constitutis legibus aut in decisis pro aliis casibus; examen petitarum gratiarum, dispensationum et indultorum, quae concedi fere non soleant eo modo aut ea lati­ tudine. Praeterea plena Congregatio habet cognitionem seu revi­ sionem Conciliorum provincialium; qua in re exquiritur ante omnia unius consultoris votum, deinde etiam Collegii consulto­ rum quinque, per vices eligendorum; tum vero acta et suffragia plenae Congregationis examini subiciuntur ut ab ea probentur animadversiones faciendae vel forte correctiones inducendae. Pariter plenae Congregationi refertur quidquid maioris ponderis in Episcoporum coetibus contigerit vel statutum sit. « Normae peculiares » cap. VII, art. 4. η. 6. Scholion. Cum hac Congregatione per Const. « Sapienti Con'' Distinguebatur etiam « oeconomica » procedendi forma, non con­ fundenda cum procedura « per summaria precum ». Ilia enim erat spe­ cies quaedam proponendi causam « in folio », quae circiter ex anno 1836 invecta in eo consistebat, ut causae contentiosae, v. g. de vinculo matrimoniali, si partes expensas sollemnis indicii ferre non possent, praehabita licentia R. Pontificis, definiebantur a S. C. C. cum votis theologi, canonistae et defensoris matrimonii atque cum relatione Secretarii vel Auditoris ex officio facta, sed absque ulla interventione advocatorum. Cfr. de iure antiquo Bangen, 1. c. p. 156 sq.; Lega, 1. c. n. 161 sq.; Innoc. XII, Ordinat. 17 Sept. 1695, in Anal. iur. pontif., 1. c. p. 2396 sq.; Clem. XII, Instr. 8 Sept. 1731; Pii IX, 27 Sept. 1847, apud Rangen, 1. c. p. 500 sq. et Anal. iur. pont. 1. c. p. 2397 sq.; Act. S. Sed., IX, p. 551 sq.; Lingen et Reuss, 1. c. p. XI sq.; Bouix, 1. c. p. 175 sq.; Lega, 1. c. n. 93 sq., 163 sq., 282 sq. 582 TITULUS VU silio» unita fuit, qua Congregatio specialis, sed sine specialibus Administris, Congregatio Lauretuna. Quam Congregationem ins­ tituerat Innocentius XII, Consi. « Sacrosancta » 10 Aug. 1698. Ha­ bebat demandatam curam et administrationem. domus Laurelanae atque bonorum ad eam spectantium. De qua Congregatione Codex prorsus silet. Cfr. Ojetti, l. c. pag. 152 sq.; Ferreres, 1. c. n. 121,467« ' ^>3 78 Cum tanta esset multitudo causarum, quae ad S. C. C. deferri poterant, mirum non est, quod ad expedienda graviora negotia interdum ex Cardinalibus S. C. C. addictis particulares Congregationes fuerint de­ putatae; quae omnes per Const. « Sapienti consilio» fuerunt suppressae, earumque negotia in ceteras Congregationes conservatas fuerunt distri­ buta. Quaedam ex illis particularibus Congregationibus licet stabiles fac­ tae fuissent, tamen ut subsidiariae S. C. C. manserant unitae. Erant autein: ■ «) Congregatio de eiectione religiosorum incorrigibilium ab Innocentio XII deputata decr. 24 Iui. 1694, in ed. Richt., Conc. Trid, p. 435 sq. b) Congregatio particularis super statu ecclesiarum. Quae Congre­ gatio, a Benedicto XIV Const. Decet» 23 Nov. 1740 erecta, constabat compluribus Praelatis, quibus examen relationum Ordinariorum super statu ecclesiarum erat commissum. Praefectus S. Congregationis Concilii huic Congr. pariter praesidebat, et Secretarius S. C. C. eodem olficio in illa fungebatur, eique assistebat Extensor responsionum S. C. ad Epis­ copos. Bangen, 1. c. p. 117 sq.; Benedict. XIV, De Syn. dioec. 1. XIII, cap. 7 sq., 13 sq. c) Congregatio particularis super revisione Synodorum provincia­ lium a Pio IX, a. 1849, erat instituta ex Cardinalibus S. C. C., quacum Praefectum et Secretarium habebat communem, eique complures con­ sultores erant adiuncti. Bouix, 1. c. p. 172 sq. d) Congregatio particularis super residentia Episcoporum ab Urbano VIII, Const. < Sancta Synodus» 12 Dec. 1634, ob singulares temporum circumstantias instituta post longam moram a Benedict. XIV, Const, t Ad universae» 3 Sept. 1746, ad novam vitam revocata fuerat. Qui R. Pontifex restauratae Congregationi ut Praefectum in perpetuum praeposuit Cardina­ lem Vicarium in Urbe pro tenipore existentem, Secretarium voluit esse eundem atque S. C. C.; Bangen, 1. c. p. 181; Lega, 1. c. n. 156 sq. e) S. Congregatio iurisdictionis et immunitatis ecclesiasticae, cuius negotia olim ad S. C. Ep. et Reg. spectabant, ab Urbano VIII a. 1626, ut videtur, vivae vocis oraculo tanquam specialis et independens Congre­ gatio fuit instituta. Post sublatam fere ubique terrarum saltem de facto immunitatem ecclesiasticam, Leo XIII provisorie hanc Congregationem cum S. C. C. univit. At propter connexionem immunitatis ecclesiasticae cum articulis concordatorum et praxi iam diu recepta, huiusmodi dubia et controversiae ad Secretariam Status et S. C. pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis deferebantur. Bangen. I. c. p. 198 sq.; Bouix, I. c, p. 240. UE SUPREMA POTESTATE ETC. 593 494. S. Congregatio negotiis religiosorum sodalium praeposita (oan. 251)” Pius X, Consi. « Sapienti consilio » cQnsultationibus de negotiis Episcoporum S. Congregationem Consistorialcm praefecit, re­ ligiosorum vero negotia Congregationi de negotiis religiosorum addixit, quam ex supressa antiqua Congregatione « super negotiis Episcoporum et Regularium » de novo creavit. I. Constituitur Cardinali Praefecto aliisque Cardinalibus eo numero qui R. Pontilici videbitur. Praefecto assistunt Secretorius et Subsecretarius qui cum ipso constituunt congressum. Adsunt praeterea congruenti numero minores officiales, qui munera ita inter se partiuntur, ut unus ex adiutoribus curet quae ad religio­ sos Ordines pertinent, alter quae ad Congregationes et omne ge­ nus instituta virorum, tertius quae ad Congregationes et instituta mulierum. Adest praeterea Collegium consultorum, qui a R. Pon­ tifice nominantur60. II. Competentia huius S. C., si spectentur personae in quas exercetur, extenditur ad religiosos sodales utriusque sexus tum sollemnibus tum simplicibus votis adstrictos, et ad eos qui, quam­ vis sine votis, in communi tamen vitam agunt more religiosorum. Tertiarii vero saeculares ut simplices fideles habentur quoad obli',J Ojelti, 1. c. p. 96 sq.; Ferreres, 1. c. n. 468 sq.; Cappello, 1. c. p. 201 sq. Haec Congregatio de religiosis provenit ex antiqua Congrega­ tione super negotiis Episcoporum et Regularium per reformationem Piaoam suppressa. Iam a Gregorio XIII (t a. 1585) « Episcoporum Congre­ gatio > fuit commemorata; at certe Sixtus V cit. Const. « Immensa > ean­ dem Congr, sub titulo S. C. « pro consultationibus Episcoporum et alio­ rum Praelatorum > denuo ordinavit. Congregatio vero « super consul­ tationibus Regularium », a Sixto V iam 27 Mai 1586 instituta et 13 lunii eiusdem anni novis facultatibus aucta et in cit. Const. « Immensa » iterum confirmata et accuratius definita, certe iam a. 1601 cum S. C. Episc. in unam Congregationem coaluerat. Quae Congregatio Episc. et Reg. optimo iure dici potuit Congregatio quodammodo universalis Cardinalium, quae exceptis causis directe fidei quaestiones aut interpretationem Concilii Tridentini concernentibus, praesertim propter publicam disciplinam ec­ clesiasticam, universa officia Episcoporum et Praelatorum exemptorum et negotia regularium cum Episcopis vel inter se inspiciebat et ordinabat. Bangen, 1. c. p. 182 sq. w Ex his consultoribus nunc aliqui deliguntur ad negotium appro­ bationis Institutorum votorum simplicium. Cfr. Decr. S. C. de relig. 12 Mart. 1914. 9 38 594 TITULUS Vit gationes iuris communis; unde non levis difficultas circa compe­ tentiam in dictos tertios Ordines huic S. C. tributam. At piae sodalitates et confpaternitates, etiamsi erectae sint a religiosis atque ab eisdem dependeant, ad S. C. Concilii pertinentM. Con­ gregationes religiosae Rituum Orientalium non huic Congrega­ tioni sed S. C. pro Ecclesia Orient, subduntur. Pariter Societates missionarionim ad loca missionum exclusive destinatae etiam quoad domos extra missiones exister» tes subiciuntur S. C. de Prop. Fid. Quoad materiam est competens in omnibus quae ad vitam religiosam in toto suo ambitu pertinent, sive res agatur inter religiosos ipsos, sive habita eorum ratione cum aliis. Unde sibi moderanda assumit, (piae sive inter Episcopos et religiosos utrius­ que sexus intercedunt, sive inter ipsos religiosos. Est autem tri­ bunal competens in omnibus causis, quae ratione disciplinae, seu ut dici solet in linea disciplinari tractantur, religioso sodali sive convento sive actore, salva tamen competentia S. Officii v. gr. quoad crimen sollicitationis. Causae vero, quae exigunt tractationem judiciariam, ad tri­ bunal competens remittere debet; immo vel ipsas causas in linea disciplinari dirimendas potest ad aliam Congregationem aut tri­ bunal remittere, si quaestio vertatur inter religiosum sodalem et. personam non religiosam S2.81 82 81 S. C. Consist. 9 Dec. 1909 in Act. Ap. Sed., I. p. 814. Commiss. Cardinal. 24 Mart. 1919 declaravit pertinere ad S. C. de relig.: a) omnes quaestiones seu instantias, quae attingunt aliquod ius aut commodum (interesse) alicuius familiae religiosae, aut sodalium religiosorum; b) concedere sanationes, condonationes et reductiones relate ad cappellanias et alia legata pia. quae licet concredita non sint Ordini aut familiae religiosae, qua tali, erecta tamen aut translata reperiuntur in ecclesiis reli­ giosorum; c) dispensationes ad ordines sacros a religiosis recipiendos sive ex defectu aetatis sive ab irregularitate, sive quoad alias conditiones quae ad conferendos ordines requiruntur, sive quod ad studia pertinet quae • sacris ordinationibus sunt praemittenda; d) dispensationes concedendae religiosis, qui propter morbum vel alia de causa a Missae cele­ bratione physice vel moraliter impediuntur, veluti si pedibus consistere non valeant (A. A. S., XI, p. 251). Ad hanc quoque Congr. pertinet dispensatio danda sodalibus religio­ sis a ieiunio eucharistico sacrae communioni praemittendo (Coetus Car­ dinal. 7 Dec. 1922 in A. A. S., XV. p. 39 sq.). 82 Cfr. Ojetti, 1. c. p. 102 sq. Ubi tamen videtur notandum, confor- DE SUPREMA POTESTATE ETC. 595 Huic quoque Congregationi reservatur concessio dispensa­ tionum a iure communi pro sodalibus religiosis, a qua generali facultate non excipitur dispensatio in ieiunio eucharistico (Conun. Cani. 7 Dec. 1922, in A. A. S„ XV, 37). III. In modo procedendi convenit cum aliis Congregationibus diam quoad generale critérium de negotiis gravioribus ad ple­ nam Congregationem deferendis, inter quae spcciatim refertur decretum quo laudatur probaturque institutum aliquod, et decre­ tum approbationis constitutionum, itenaque substantialis mutatio quaevis in iam probatis institutis inducenda. «Normae peculiarcs» cap. VII, art. 5, η. 10. Sed per deer. « Peculiari » 24 Martii 1914 omnia quae ad novi cuiuslibet Instituti votorum simplicium, eiusdemque constitutionum examen et approbationem attinent, deferuntur speciali consultorum commissioni, praeside Cardi­ nali S. C. Praefecto, nisi speciali ex causa, vel exortis inter com­ missionis consultorès gravibus opinionum discrepantiis, Cardi­ nalis Praefectus opportunius indicaverit ad E.morum Patrum coetum reni deferre. Quae commissio ea in re procedere debet secundum normas illi decreto adnexas. At decreti « Peculiari » littera nunc non amplius attenditur et quoad substantiam obser­ vantur cit. Normae peculiares M. 495. De S. Congreg. de Prop. Fide(can. 252) S4. I. Commissio trium Cardinalium a Gregorio XIII eo fine constituta, ut catho­ licos ritus graeci in fide conservaret et schismaticos ad Ecclesiam reduceret, est primum vestigium S. C. de Prop. Fide. Quae com­ missio a Clemcnte VIII compluribus Cardinalibus aucta in peririiter ad ea quae supra disputata sunt de illa divisione inter causas iudi­ ciario et administrativo modo tractandas, prudenti arbitrio Congrega­ tionis circa remissionem ad S. Rotam locum dari, saltem donec ius me­ lius in particulari determinetur. Cfr. in Act. Ap. Sed. VI. p. 189 sq. decr. « Peculiari » 24 Mart. 1914, > speciali commissione consultorum ad examen et approbationem cons­ titutionum. •M Cfr. Collect. S. C. de P. F. a. 1893, n. 1 sq.; De Luca, 1. c. disc. 23; Bougea. I, c. p. 255 sq.; Bouix, 1. c. p. 230 sq.; Anal iur. pont. 1. c. col. 22G8 jq;Z.eM I. c. n. 113 sq.; Putzer, Comment, in facult. apost.; Pieper, Gruendung u. erste Einrichtung d. Propag.; Phillips, 1. c. t. VI, p. 662 sq.; fjjtlli. 1. c. p. 107 sq.; Ferreres, 1. c. n. 423 sq.; Cappello, 1. c. p. 230 sq.; Hinschius, 1. c. t. I, p. 474 sq.; Mejer, Die Propag. Qui auctor eruditione non caret; at pro suis praeiudiciis protestanticis res huius Congregationis aequo animo diiudicat nec recte refert. Ô96 fth.. TITULUS VU foetiorem formam redacta est. Demum Gregorius XV Const. < Ins­ crutabili » 22 lun. 1622 S. C. de Prop. Fide formalitcr erexit, ut illa ex mandato Sedis Apostolicae omnia et singula negotia ad fidem in universo inundo propagandam pertinentia cognosceret et tractaret, salva obligatione graviora negotia ad R. Pontificem referendi. II. S. Congr. de Prop. Fide nunc praeest Cardinalis, qui officio Praefecti fungitur; accedunt complures alii Cardinales a R. Pontifice nominati. Tanquam officiales maiores huius S. C. Praefecto adiunguntur Secretorius et Subsecretarius. Praeterea S. C. de Prop. F. multi adiuncti sunt consultores et officiales in­ feriores etiam pro administrati one rerum temporalium; quae administratio rerum temporalium antea exercebatur per spe­ cialem praefecturam oeconomiae, cui praeerat proprius Card. Praefectus a Praefecto S. Congr. distinctus, qua praefectura su­ blata, negotium remissum est ad communem Congregationemy III. S. C. de Prop. Fide competens est: o) Ratione territorii in omnibus regionibus, in quibus negotia ecclesiastica more missionum, non ut in prouinciis Sedis Apcstolicae per ordinariam iiierarchiam expediuntur, vel hierarchia iam constituta adhuc inchoatum aliquid prae se ferunt. Praeterea de novo huic S. C. adiudicati sunt omnes Vicariatus Apostoliciet Praefecturae seu Missiones quaelibet, quae Congr. a negotiis eccl. extraord. antoa suberantM. 85 Ex decreto S. C. de Prop. F. 7 Febr. 1626, habebatur etiam Protonotarius Apost. ad colligenda acta martyrum in regionibus missionum; cfr. Bangen, 1. c. p. 264. 88 Bangen, 1. c. p. 263 sq.; Bouix, 1. c. p. 231 sq. Cum in pluribus regionibus hactenus S. C. de P. F. subiectis iam visus esset cessasse status ille inchoatus, ab huius Congr. iurisdictione exemptae et ad ius com­ mune deductae sunt: 1. In Europa, provinciae eccl. Angliae, Scotiae, Hi­ berniae et Hollandiae ac dioecesis Luxemburgensis; 2. In America, pro­ vinciae eccl. dominii Canadensis, Terrae Novae et Statuum Unitorum. Cfr. apud Ferreres, 1. c. n. 531 sq. accuratam enumerationem omnium lo­ corum nunc S. C. de P. F. subiectorum et apud Cappello, 1. c. p. 238 sq. Vicariatus Apostolici, qui tanquam sufTraganei pertinebant ad pro­ vincias S. C. de P. F. subductas, manent sub huius Congr. iurisdictione. quae, quamprimum fleri possit, illos debet in dioeceses erigere et ad ius commune deducere. S. C. Consist. 12 Nov. 1908. Cfr. decis. S. C. Consist. 12 Nov. 1908. ad IV, in Act. A. S., I, p. 148 sq. Ex eadem decis. constat S. C. de P. F. non teneri remittere ad S. CO. 597 DE SUPREMA POTESTATE ETC. « Etiam extra illud territorium eidem subsunt societates eccle­ siasticorum ac Seminaria, quae exclusive fundata sunt eo fine, ut in cis instituantur missionarii pro exteris missionibus. b) Ratione personarum, quod attinet ad religiosos sibi vindi­ cat quidquid religiosos qua missionarios, sive uti singulos sive simul sumptos tangit; at qua religiosi subduntur S. C. de Reli­ giosis. c) Ratione formae exercet potestatem legiferam et admi­ nistrativam, iudicialem et coërcilivam. Qu-are resolutiones et de­ creta generalia S. Congregationis de Prop. Fide rite lata et pu­ blicata non tantum habent vim alicuius opinionis probabilis, sed veram obligationem imponunt87, praesertim quia S. C. de Prop. Fide in negotiis gravioribus, quibus certe decreta generalia sunt adnumeranda, de iure et ex praxi tantum consulto Rom. Pon­ tifice procedit. d) Ratione materiae sive causarum, iurisdictioni S. C. de Prop. F. obnoxia sunt omnia negotia ecclesiastica, quae ad su­ premum et universale regimen missionum referuntur. Quare S. C. de Prop. Fide in regionibus missionum habet exclusivam iuris­ dictionem atque ibidem tenet locum omnium aliarum Congrega­ tionum. Sed non amplius potest aliis quam propriis subditis fa­ cultates dispensandi concedere, et -ad alias peculiares Congrega­ tiones tenetur deferre quaecumque aut fidem attingunt, aut ma­ trimoniales causas aut generales normas respiciunt circa sacro­ rum Rituum disciplinam tradendas vel interpretandas. IV. Modus procedendi S. C. de Prop. Fide hic solet esse: Praefectus cum Secretario aliisque officialibus in unaquaque fere hebdomada habet conventum sive congressum ordinarium, in quo determinatur quaenam negotia proposita, utpote de stylo vel minoris momenti, illico a Praefecto cum Secretario decidi et ex­ pediri possint, vel , qui illam instituit, ut universi cultus divini atque causarum beatificationis et canonizationis curam haberet50*. II. Constituitur Praefecto et compluribus aliis Cardinalibus prudenti arbitrio Romani Pontificis nominatis, Secretario, Substi­ tuto, Promotore fidei. Assessore seu Subpromotore fidei aliisque Praelatis vi officii adiunctis, consultoribus et officialibus quibus­ dam inferioribus °0. III. Competens est ad videnda et statuenda ea omnia quae83 *90 'lîîF*- !* 83 Decreta authentica Congreg. Sacr. Rit. a. 1898 sq.; De. Luca,\.c, disc. 18; Bangen, 1. c. p. 204 sq.; Bouix, I. c. p. 183 sq.; Anal. iur. poni. 1. c. coi. 2262 sq.; Phillips, 1. c. t. VI, p. 522 sq.; Benedict. XIV, Doctrina de servor. Dei beatif. et beator, canoniz.; Trama, Manuale theorico-pratic. pro confie, processib... in causis beatific, et canoniz. servor. Dei... ad usum Archiepiscop. Cur. Xeapolit., Xeap. 1877; Lauri, Codex pro postu­ latoribus causarum beatif. et canoniz., Rom. 1879; Lega, 1. c. n. 173 sq.; t erreres, 1. c. n. 648 sq.; Ojetti, 1. c. p. 135 sq.; Cappello, 1. c. p. 311 sq, S9‘ In hac S. Congregatione exsistunt tres sectiones, in quarum pri­ ma causae beatificationis et canonizationis. in altera res sacrae liturgiae, in tertia denique causae historicae pertractantur. Haec ultima sectio, historica nuncupata, fuit instituta a Pio XI Motu proprio d. 6 febr. 1930 pro causis historicis Servorum Dei. Eae autem vocantur causae histo­ ricae pro quibus non adsunt vel testes coaevi vel saltem certa docu­ menta, quae eorundem testimonia contineant, opportuno tempore col­ lecta. Itaque post processum informativum ordinarium omittetur in pro­ cessu apostolico, ut tractetur in sectione historica, quidquid spectat ad vitam, virtutes, martyrium vel antiquitatem cultus, si de his rebus de­ sint testimonia coaevorum. Sectioni historicae praeest Relator generalis, cuius est labores historicos dirigere. Votum sectionis historicae erit etiam inquirendum, quoties de textibus librisque liturgicis reformandis vel emendandis vel rursus edendis agatur. A. A. S. XXII, 87. 90 Qui consultores ex Pii X Mola proprio 16 lan. 1914 in duas clas­ ses dispescuntur: alii ad suffragium ferendum in causis beatificationis et canonizationis, alii pro rebus ad liturgiam et reliquias Sanctorum quo­ quo modo pertinentibus > nominantur. Act. Ap. Sed., VI, p. 25 sq. DE SUPREMA POTESTATE ETC, 599 sacros ritus et caeremonias Ecclesiae latinae proxime spectant, non autem quae latius ad sacros ritus referuntur, cuiusmodi sunt praecedentiae iura aliaque id genus, de quibus, sive servato ju­ diciario ordine sive in linea, ut aiunt, disciplinari disceptetur. Eius proinde est invigilare ut sacri ritus , cui praeter ius evocandi magistros ad universitatem Romanam et curam collegiorum quorundam in Urbe, etiam of­ ficium commisit consulendi necessitatibus insignium universita­ tum orbis catholici, velut Parisiens., Bonon., Oxon., Salmant.. quas Sedes Apostolica in tutelam receperat. A Leone XII Consi. «Quod divina sapientia» 24 Augusti 1824, § 2, Congregatio Stu­ diorum erecta est, quae tum Romae tum in pontificia dicione studiis universitatum et omnium scholarum publicarum et pri­ vatarum praeessct. Post usurpationem a. 1870 tactam. S. Congr. Studiorum, quae ex cit. Const. Leonis XII extra dicionem pon­ tificiam auctoritate caruit. denuo ad privatum scopum Const. Sixti V, nunquam abrogatae, conformata est atque in universa Ecclesia supremum regimen universitatum catholicarum obti­ nuit atque practice exercuit, quamvis novis Litteris Apostolicis formalitcr datis et promulgatis haec competentia denuo expres­ se non fuerit confirmata. Constitutio Piana eandem competen­ tiam in universitates catholicas retinuit, dum Seminaria C..Con­ sist. subdebat. Sed Benedictus XV Motu proprio 4 nov. 1915 (A. A. S., VII. 493) ipsam praefecit tum Seminariis tum Universi­ tatibus, mutato consequenter nomine. II. Constat Congregatio compluribus Cardinalibus, e qui­ bus unus a Romano Pontifice ad officium Praefecti deputatur. Proprium habet Secretarium et Substitutum cum nonnullis of­ ficialibus et consultoribus95. III. Competens est ad interventionem in negotiis erectionis et constitutionis et administrationis universitatum catholica­ rum; quibus saltem consulto R. Pontifice normas statuit de pro­ fessoribus. methodo, gradibus academicis etc., dubia de iuri­ bus et privilegiis resolvit atque causas quoque contentiosas, v. g. inter diversas universitates de gradibus vel privilegiis ortas.*96 Ferreres, 1. c. n. 805 sq.; Ojetti, 1. c. p. 148 sq.; Cappello, 1. c. p. 347 sq.; Lega. 1. c. n. 228 sq. 96 Ad retinendum nexum cum Congr. Consist., huius Congr. Secre­ tarius inter membra C. de Sem. et Univ., Assessor autem inter ipsius consultores de iure adnumerantur. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 603 insto indicio dirimit per formam summarium et simplicem etiam in aliis Congregationibus receptam. Praeterea curat omnia qu, tit. I, art. 4); item fideles ritus orientalis de­ bent recurrere ad S. Paenitentiariam in iis quae indulgentias et forum internum, etiam non sacramentale, respiciunt. Cfr. Responsum et Notificationem S. C. pro Eccl. Orientali, A. A. S. XXII, 394; XXVII, 379. De­ mum Pius XI decreverat d. 20 iun. 1925 in sinu S. Congr. pro Eccl. Orientali specialem Commissionem instituere, cuius esset negotia et cau­ sas tractare quae ad Russos pertinent, sive ad eos qui in patrio solo degunt, sive ad eos qui extorres procul domo versantur. Dein Motu pro­ prio d. 6 apr. 1930 seiunxit praedictam Commissionem a S. Congr. pro Eccl. Orientali eamque omnino sui iuris constituit. Tandem Motu pro­ prio d. 21 dec. 1934 decrevit idem Pontifex ut in posterum Commissio pro Russia adhaereret S. Congregationi pro negotiis eccl. extraordina­ riis atque ea solum negotia et causas tractaret quae ad Russos in patrio solo degentes pertinent. Pari tempore instituebatur apud S. Congr. pro Eccl. Orientali sectio specialis pro iis omnibus, qui ubicumque terra­ rum degentes ritum slavicum seu slavicum-byzantinum profiteantur, iis e Russiarum gentibus inclusis, qui extorres procul domo versentur. Ei­ dem S. Congregationi demandatum est munus edendi, nulla interposita mora, libros liturgicos ritus slavici-byzantini. Cfr. A. A. S. XVIII, 62; XXII, 153; XXVII, 65. ÜE SUPREMA POTESTATE ETC. 605 silicae et administrandae fabricae haberet. Clem. VII, suppres­ so illo collegio, Congregationem quandam Cardinalium Fabri­ cae S. Petri erexit et Cardinalem Arcliipresbyterum Basilicae Vaticanae eidem assignavit Praefectum. Nova Congregatio paulatim in generalem et particularem divisa est. Quam divi­ sionem Benedictus XIV ratam habuit. Fabrica S. Petri, cum decursu temporis suam competentiam extenderet etiam ad causas contentiosas et criminales, a Pio IX a. 1863, sublato tri­ bunali et commissariorum munere, ad simpliciorem formam reducta erat. (Cfr. De Luca, disc. 20; Bangen, p. 278 sq.; Lega, n. 222 sq.; Fen eres, n. 192). II. Compluribus Cardinalibus haec Congregatio constitui­ tur, cui denuo ex Pii IX ordinatione Cardinalis Archipresbyter Basilicae Vaticanae ut Praefectus praeest. Qui officio oeconomi fungitur, simul partes Secretarii suscipit. Multi alii officiales pro secretaria ecclesiastica, sectione administrativa et pro sectio­ ne legali et officio technico adiuncti sunt. In nova Curiae Romanae ordinatione per Pium X inducta haec S. C. unam sibi curandam accepit rem familiarem Basi­ licae Principis Apostolorum, servatis ad unguem ea in re nor­ mis statutis a Benedicti XIV Const. « Quanta curarum » 25 Nov. 1751. Et inde patet eius competentia, quae cum sit restricta ad administrationem temporalem unius ecclesiae, nec partem ha­ beat in rebus ad universalem Ecclesiam spectantibus, non amplius permittit illam Congregationem cum aliis connumerari tanquam partem Curiae Romanae wl. 101 Competentia Congreg. Fabricae S. Petri post reformationem Pii IX, quatenus pro Ecclesia universali erat practici momenti, maxime re­ ferebatur ad pia legata et onera Missarum: a) S. C. F. S. P. amplis facul­ tatibus instructa erat, ut imprimis oratores nimis gravatos ex oneribus piorum legatorum ex iustis causis et soluta summa in favorem Fabricae S. Petri ad compositionem admitteret, tum quoad onerum praeteritorum omissionem, tum quoad futuram onerum expletionem. Item admittebat redemptionem piorum legatorum, dummodo, praevia solutione summae facta in manus Ordinarii, satisfactioni pii legati consultum esset; b) Porro onera fundationum Missarum sive ad tempus sive in perpetuum sive quoad tempus, locum aliasque conditiones fundationi adiectas solebat reducere certis servatis clausulis. Quoad stipendia quoque manualia Mis­ sarum ultra duos menses concedebat dilationem celebrationis, si fideles in oblatione eleemosynae diem non determinarunt; quae facultates nunc 606 Ti ru LUS VU Non obstante Pinna constitutione, videtur «adhuc retinuisse facultatem reducendi onera missarum et priorum legatorum cu­ mulative cum S. C. Conc. Cfr. Verm.-Cr. I, 373. I. De Sacra Paenitentiaria Apostolica (can. 258) 102 502. I. Quamvis penes Episcopum esset suprema adminis­ tratio poenitentiae, tamen iam ab antiquis temporibus in Ec­ clesia Orientali et postea etiam in Occidentali presbyter quidam deputatus est, qui praeesset poenitentiae et curam quoque ha­ beret illorum, qui in publica poenitentia erant constituti103. . Praesertim vero inde a primis saeculis Romam magna pere­ grinorum multitudo convenit. Qui numerus auctus.est a sae­ culo 12. quo Romani Pontifices casus et censuras sibi reservare coeperunt atque ex saec. 11 et 12 frequentius etiam dispensa­ tiones concedere solebant1 Λ Quare saltem iam saeculo decimo tertio ineunte proprii paenitentiarii in alma Urbe reperiuntur constituti, v. g. S. Raymundus de Penafort. Cfr. Greg. IX Consi. « Rex Pacificus » ante Decret. Greg. IX. Causae paenitentiariis commissae tanti fuerunt momenti, ut eodem saeculo Car­ dinales assumerentur, qui pacnitentiariis praeessent et curam gererent « Apostolicae Paenitentiariae » 10B. Qui praefectus Paenitentiariae ineunte saeculo decimo quarto (cfr. cap. 2 de elect. I, 3. in Clem.) vocatur Paenitentiarius Maior, cuius iurisdictio vel ipso tempore vacantis Sedis Apostolicae non cessavit. exclusive pertinent ad S. C. C. Sauli, 1. c. 120 sq.; Bangen, 1. c. p. 280 sq., qui falso huic Congregationi omnem competentiam pro Ecclesia universali denegabat, et ad meram Congregationem particularem reducebat. Lega, 1. c. n. 227; Ferreres, 1. c. n. 192; Ojetti, 1. c. p. 153 sq. 102 Benedict. XII, Const. « In agro » 8 Apr. 1338; De Luca, 1. c. disc. 12, Card. Petra. Tract, de Paenitentiaria apostolica; Bouix, 1. c. p. 240 sq.; Bangen. 1. c. p. 418 sq.; Phillips. 1. c. t. VI, §§ 314 sq.; Lega, 1. c. n. 263 sq.; Ferreres, 1. c. n. 817 sq.; Goeller, Die paepstliche Paenitentiaria. 103 Socrales, Histor. eccl. 1. c. V. cp. 19, iunct. Sozomen., Histor. eccl. 1. VII. cp. 16; Kraus, Real-Encykl. v. Busse IV; Phillips, 1. c. t. VI, p. 88, 120, 508 sq.; Thomassin., 1. c. P. I. 1. 2. cap. 7. n. 13 sq., cp. 10. Cfr. quo­ que cap. 15, X. de off. iud. ord. I, 31. m Phillips, 1. c. p. 508 sq.; c. 15, C. XVII. q. 4; Hinschius, 1. c. t. V, p. 360 sq.; Ferreres, 1. c. n. 818. 105 Eubel, in Arch. f. k. K. t. 64, p. 3 sq.; Saegnmeller, D. Cardinale p. 105 sq.; Ferreres, 1. c. n. 827 sq. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 607 Benedictus XII Const. « hi agro» universam Paenitentiarkim denuo ordinavit. Paenitentiaria Apostolica cum paulatim in ipso foro externo latius suam iurisdictionem extenderet, ita vehementer fuit impugnata, ut a Sixto IV propria Const. « Quo­ niam nonnulli » 9 Maii 1484 eius ordinaria auctoritas etiam pro foro externo cum iure alios delegandi sollemniter esset confirmanda. At vix negari potest non levia oriri incommoda, si Paeni­ tentiaria Apostolica a propria sua provincia fori interni ni­ mium. distrahatur ad curanda negotia fori externi. Quare praeeunte Pio IV Const. « In sublimi » 4 Maii 1562, tandem Pius V Const. « In omnibus» et « Ut bonus» 18 Maii 1569 Paenitentiariam Apostolicam penitus reformatam ad solam curam fori interni revocavit. Quae limitatio iurisdictionis Paenitentiariae ad forum conscientiae, quamvis in se fuerit iustissima, tamen ad incommoda quaedam vitanda iam a Pio V et deinde ab aliis Rom. Pontificibus, v. g. ab Urbano VIII et Innocentio XII, aliquantulum emollita est. Quo iure, aequitate canonica tem­ perato et a Benedicto XIV Const. « Pastor bonus » et « In apo­ stolicae » 13 April. 1744 reformato, quoad substantiam106 uteba­ mur, donec a Pio X in nova Curiae Romanae ordinatione Pae­ nitentiaria iterum ad solam fori interni competentiam revo­ cata est. II. Paenitentiariae Apostolicae Tribunal constituebant Paenitenliarius Maior, Regens, Theologus, Datarius, Canonista, Cor­ rector, Sigillator cum Prosigillatore, tres Procuratores sive Se­ cretarii (postea duo Secretarii cum duobus Substitutis), tres scriptores (postea quatuor). Sed in « Norm, peculiar. » cap. VIII, art. 1. η. 1, praeter Card. Paenitentiarium solum commemoran­ tur: Regens, Praelati quinque Signaturae, Procurator seu a se­ cretis, Substitutus et aliquot inferiores officiale. Praelati Signatu­ rae, licet antiquas appellationes retineant, ad iura obligationes­ que quod attinet, uno excepto Regente, omnino inter se aequiparantur. Praeterea ad Paenitentiariam Apostolicam aliqua ratione pertinent pacnitentiarii minores, qui in quatuor Basilicis maiori­ bus, sc. in Vaticana PP. Conventuales, in Lateranensi PP. Fran106 Phillips, 1. c. p. 515 sq.; Bangen, 1. c. p. 419 sq.; Hinschius, 1. c. I. I, p. 428 sq. . · ■· - - ■'· 60S VITULUS VH ciscani, in S. Maria maior PP. Praedicatores et in Ostiensi mo­ nachi Ord. S. Benedicti cum facultatibus a Paenitentiario Maiore acceptis ad confessiones audiendas deputantur 10T. Paenitentiarius Maior a B. Pontifice nominatur per Litteras Aposlolicas in forma Brevis. Cfr. Benedict. XIV cit. Consi. 21 Dec. 1744, §§ 23, 24), Thesaurarius generalis cum Collectoribus spoliorum (cfr. Sixti V Consi. « In conferendis·» 23 lan. 1590; Benedict. XIV Const. «Apostolicae » 18 Apr. 1746), Commissorias generalis Camerae aliique officiales velut Clerici Camerae, quorum numerus post multas vicissitudines a Leone XII, a. 1826, ad novem dicitur esse reductus ϊ2β. Ultimo saeculo non pauca iura et munera, olim Camerae Apostolicae propria, sapienti consilio in diversa dicasteria Status pontificii translata fuerant, ut forum ecclesiasticum et politicum accuratius distin­ guerentur, sed ob specialem rerum publicarum conditionem iamdiu quiescebant127. II. Iurisdictio civilis et criminalis Camerae Apostolicae, ut tribunalis iastitiae administrandae destinatae, per Auditorem ge­ neralem Camerae Apostolicae fuit exercita et quamplurimis Constitutionibus Apostolicis ordinata 123 *12S. Gregorius XVI, cit. Regol. 312 sq., 328 sq., 369 sq., 370, a. 1834 Cameram Apostolicam denuo reformatam practice ad tribunal dicionis pontificiae reduxit. III. Hodierna Camera Apostolica tantum munus habet curandi et administrandi bona et iura temporalia S. Sedis, praesertim tempore Sedis vacantis. Ipsi praeest S. R. E. Cardinalis Came­ rarius, qui adiuvatur a Praelato Vicecamerario, ab Auditore Ge­ nerali et nonnullis officialibus inferioribus. Ad hoc officium per­ tinet Collegium Praelatorum clericorum de Camera, qui plenarium tribunal Camerae constituunt. Cum inter Sccretarias Pala­ tinas recenseatur Commissio Cardinalitia pro administratione bonorum S. Sedis cum proprio Praeside, Secretario aliisque ad­ ministris inferioribus. Camera Apost. sede plena in ea re in praxi parum intervenit. 123 Cap. 2, ? 1, de elect. T, 6, in Sext. Bangen, 1. c. p. 305 sq., 354 sq.; Hinschius, 1. c. p. 408. 157 Cfr. Annuario pontif. a. 1865, pp. 332, 423, 425. Bangen, 1. c. p. 355 sq. 616 TITULUS VII IV. De Secreiaria Status (can. 263) 507. Romani Pontifices, praesertim ex fine medii aevi usque ad sacculum decimum septimum, ex suis nepotibus vel consan­ guineis solebant assumere Cardinalem, (pii Cardinalis nepos sive Cardinalis superintendens dicebatur 12P, et singulari fiducia Ro­ mani Pontificis praeditus in gratiarum concessione atque ne­ gotiis diplomaticis principales partes habebat. Inde factum est ut denuo non pauca negotia ecclesiastica proprio et independent! dicastcrio concederentur. Cum praesertim negotia diplomatica distincto officio viderentur committenda, ct usus vel potius abusus Cardinalium nepotum magis magisque cessaret 13°, Secretaria Status ab illo officio Cardinalis nepotis separata est. Idem obtinuit ner erectionem distinctae Secretariae memorialium. Quare titulus Cardinalis nepotis ad nomen et umbram redactus est. Qui Secretorius Status nunc semper ex Cardinalibus a Rom. Pontifice assumitur, curat relationes diplomaticas Sedis Aposto­ licae cum guberniis civilibus, dirigit Nuntios Apostolicos, praeest ad instar Praefecti S. C. pro negot. cedes, extraord. atque ex speciali mandato SS.mi Domini etiam ad Ordinarios transmittit Instructiones et expedit nominationes pontificias ad officia Curiae Romanae. Hodierna Secretaria Status, sub moderatione Card. Secretarii Status in tres sectiones est divisa : I" sectio in negotiis extraordinariis versatur, quae subici de­ bent S. Congregationi pro negotiis eccl. extraordinariis; cetera negotia, pro diversa eorum natura, ad peculiares Congregationes remittit. Ila sectio incumbit in ordinaria negotia, ad eamque, inter cetera, pertinet honoris insignia concedere tum ecclesiastica tum civilia, demptis iis quae Antistiti, pontificali domui praeposito, sunt reservata. Ill" sectio vacat expeditioni Brevium, quae a variis Congre­ gationibus ei committuntur. _____ · ■ · — — 129 Bangen, 1. c. p. 426; Phillips, 1. c. p. 387 sq., 679 sq.; Giobbin. Lezioni di diplom. eccl. t. I. n. 202 sq.; I'erreres, 1. c. n. 1251 sq.; Ojelli. 1. c. p. 222 sq.; Cappello 1. c. p. 470. 130 Innoc. XII Const. « Romanum decet 22 lun. 1692 contra nepotisinum; Sfrondati, Nepotismus theologice expensus (a. 1692). DE JiUl’KEMA POTESTATE ETC. 617 Primae sectioni praeest Secretorius Congregationis pro ne­ gotiis extraordinariis; alteri Substitutus pro negotiis ordinariis; tertiae Cancellarius Brevium Apostolicorum. Sub dependentia Secretariac (vel saltem Secretarii) Status videntur esse Oflicia Secretoriae Brevium ad Principes et Se­ cretariat' Epistolarum Laii narum, quae a Pio X fuerunt conser­ vata et adhibentur ad latine scribenda acta Summi Pontificis (can. 264). Scholion. Secretaria memorialium, quae olim in palatio Ro­ mani Pontificis sedem suam habuit et inter Secretarias Palatinas numerabatur, supplicationes gratiarum ex Statu ecclesiastico im­ mediate R. Pontifici, ut principi civili vel ut pastori Ecclesiae, praesenta tas admisit, examinavit et post relationem SS.mo Do­ mino factam per congruum responsum sive per se sive per aliam Congregationem expedivit. Post usurpatam dicionem pontificiam sectio civilis huius Secretariae quievit. At pro gratiis ecclesias­ ticis concedendis praeerat Cardinalis, cui subordinatus erat Subs­ titutus cum nonnullis officialibus inferioribus. Per Const. « Sa­ pienti consilio» fuit suppressa. CAPUT VI De Legatis Romani Pontificis ■j · 508. Fontes: Decret. Grat. Dist. 21; c. 11, 36, C. II, q. 6 — Cpl. I, 1.1, t. 22, de off. leg.; cpl. IT. 1. I, t. 13, ead. r.; cpl. Ill, 1. I, t. 19, ead. r. — Decretal. Gregor. IX, 1. I, t. 30, de off. leg.; Decretal. Bonif. VIII, 1. I, 1.15, ead. r. - Cone. Trid. Sess. XXII, cap. 7, de ref., Sess. XXIV, cap. 20, de ref. - Pii VI Responsio ad Metropolitanos Mogunt., Trevir., Colon, et Salisburg. super Nuntiaturis Apostol. 14 Nov. a. 1788. — Act. S. Sed., XVII, p. 561 sq. Scriptores: Comment, iur. Decret, in h. t. — Zech, Hier. eccl. t. 25, de Leg. et Nunt. Apost.; Phillips, 1. c. t. VI, §§ 331 sq.; Scherer, 1. c. § 87; Saeymueller, Lehrb. d. k. K. § 90; Hinschius, 1. c. t. I, p. 498 sq., 581 sq. De la Torre, De auctorit., gradu ac terminis Legatorum a latere (a. 1656); Maserius, De Legatis et Nunt. Apost. (a. 1709); Perraris, 1. c. v. v. Legatus, Vicarius Apost.; Sentis, Die Monarch. Sicula (a. 1869); Bouix, De Curia Rom. p. 579 sq. Thomassin., 1. c. P. I. 1. 2, cap. 107 sq.; Arch. f. k. K. XI. p. 375; Saeymueller, D. Cardinale p. 31, 59 sq., 108 sq.. 210 sq.; Pieper, D. Enstehungsgeschichte (1er standigen Nuntiaturen, titulus vu 618 t D. pâpstl. Leg. u. Nunt. in Deutsch.. Frankr. u. Span, seil d. Mitte d. 16 Jahrh; Giobbio, Lezioni di diplom. eccles. t. I, n. 152 sq.; Chelodi, n. 178 sq.; Verm.-Cr,, n. 384 ss.; Ferreres, I, 551 sq. Praenotiones 509. I. Connexio materiae. In titulo praecedenti expositum est quibusnam adiutoribus utatur Rom. Pontifex ad regendam Ecclesiam universalem in Curia Romana, sive in loco ordinariae suae resideniiae. Pastoralis autem sollicitudo exigit ut a Rom. Pontifice per regna et provincias destinentur viri idonei, qui vices supremi pastoris gerentes auctoritate polleant, causas ec­ clesiasticas inspiciant. mala cognoscant atque per fidelem rela­ tionem ad Sedem Apostolicam maturius curare valeant. Quod Rom. Pont, praestat per suos Legatos. Nuntios et Delegatos. II. Nomen et notio. Legati Sedis Apostolicae, qui varia obti­ nuerunt nomina 1 vehit apocrisiariorum, responsalium. missorum, nuntiorum, vicariorum, delegatorum, ablegatorum, generatim dicuntur viri ecclesiastici, qui a Romano Pontifice in certam pro­ vinciam mittuntur cum potestate quadam ordinaria adminis­ trandi negotia ecclesiastica 2. Ex recepta tamen recentiore disci­ plina, nihil vetat quominus Romanus Pontifex Praelatum eccle­ siasticum. nomine et honoribus legati auctum, mittat ad nudum aliquod ministerium exercendum sine vera et propria iurisdictione. *· - ’ . · Art. 1. — Principia fundamentalia 510. Unum ex gravioribus et insignioribus iuribus primatus, in S. Petro eiusque successoribus a Christo instituti, est illud. « quo praeditus Romanus Pontifex, dum agnorum et ovium sibi ■ . ■ 1 Kraus, Real- Encyklop. v. Apokrisiar; Phillips, 1. c. t. VI, p. 706 sq. Hinschius, 1. c. t. I. p. 506 sq., 517. 2 Bouix, 1. c. p. 637 sq.; ubi p. 650 refert Napoleoni TII postulanti ut pro quodam abusu, de quo etiam in medio aevo, (cfr. Hefele, 1. c. t, VIIT, p. 259 sq.) in Galliam mitteretur Legatus a latere absque ulla iurisdictione ecclesiastica, responsum fuisse Cardinalem qui absque iurisdictione deputaretur, hoc ipso Legatum a latere nequaquam fore. Cui responso gubernium gallicum acquievit, et Cardinalis Patrizi ut Legatus a latere in Galliam missus est. | | i »■ — 1 < , j I DE SUPREMA POTESTATE ETC. 619 concreditorum curam gerit universam, suo fungitur apostolico munere per ecclesiasticos viros sive stabiles sive ad tempus, velut magis expedire censuerit, delegatos in iis dissitis locis, ubi ipse intéressé non potest, praecipiens iisdem ut ibi suas vices obeant eamque iurisdictionem exerceant, quam is per se, si adesset, exer­ *. ceret Pii VI Respons. cit, ad Metropol, cap. 8, η. 1. I. Quod ius Romani Pontificis mittendi Legatos practice iam antiquis temporibus impugnatum aut saltem iniustis limitationi­ bus subiectum fuit. Ita iam Gregor. VII (a. 1073-1085) omnino reprobavit practcnsionem illorum, qui tantum voluerunt habere Legatos Sedis Apostolicae ex Romanis, non ex Ultramontanis as­ sumptos3. Quamvis Legatum suum admoneret ut in consilio et consensu regis Francorum procederet, tamen rege quoque invito Concilium celebrandum esse iussit45 , Episcopos vero, qui pro viribus Legatos impediverunt, acriter reprehendit. Imprimis autem in Sicilia et Anglia, ubi vigebat dominatio Xormannorum 6, reges ex saeculo undecimo Legatos Sedis Apos­ tolicae iniustis vexationibus et limitationibus subiecerunt. Qua de re iam Paschalis II (a. 1099-1118) acriter conqueritur et praeser­ tim in epistola ad Henricum II, regem Angliae, a. 1115 data, ius Sedis Apostolicae mittendi Vicarios, i. e. Legatos, per provincias ad graviora pertractanda negotia summa vi sustinuit. Similes abusus in aliis quoque regionibus fuerunt introducti, quibus non­ nulli Legati suis abusibus ansam dederunte. Quare Toannes XXII (a. 1316-1334), cap. 1 de consuet. I, 1 in Extravg. com., praeeunte Bonifacio VIII (a. 1294-1303), consuetudinem illam non admit­ tendi Legatos Sedis Apost., eo quod petiti non fuerunt aut absque beneplacito principum 7 transmissi, tanquam % irrationabilem et apostolicae potestati contrariam penitus reprobavit8. 3 Epist. ad Manass. Archiep. Remen. 4 Hinschius, 1. c. t. I, p. 509 sq. 5 Seniis, De Monarchia Sicula p. 69 sq. '■ Seniis. 1. c. p. 703; Phillips, 1. c. p. 722 sq.; Hinschius. 1. c. t. I, p. 523 sq. 7 Qua in re si quid iuris regibus competebat, id ex privilegio Sedis Apostolicae stricte probando unice deduci potuit. Cfr. de assertis huiusmodi privilegiis pro Sicilia, Anglia et Scotia: Sentis, 1. c. p. 54 sq,; Hinschias, 1. c. p. 519 sq., 523 sq. « Cfr. de impedimentis Legatorum Sedis Apostolicae in Gallia a. 1180 et 1183: Hefele, 1. c. t. VIII, p. 259 sq. TITULUS VII 620 Nuntii quoque Sedis Apostolicae, qui praesertim ex saeculo decimo sexto cum potestate Legatorum a latere et stabili resi­ dentia in diversis Europae regionibus instituti fuerunt®, in exer­ citio suae iurisdictionis practice haud raro impediti et impugnati sunt et usque ad nostram aetatem iniustis legibus civilibus, v. g. artic, organ. 2 in Gallia (a. 1802)9 10, non desierunt molestiis affici. II. Usurpationes in praxi peractas viri docti per erroneas theorias defenderunt. Inter istos adversarios iurium Rom. Pon­ tificis maxime recensendi sunt Marcus Antonius de Dominis. Richerius, Febronius, Eybelius. At ne isti quidem negarunt ius Apostolicae Sedis mittendorum Legatorum cum iurisdictione, ubi ad tempus et casum extraordinariae necessitatis res rediisset, sed stabiles et ordinarios i II itti Legatos vel Nuntios cum iurisdictione abusum esse contenderunt, quo Sedes Apostolica invaderet iura propria Episcoporum. Quorum virorum errores amplexi sunt ultimo saeculo qua­ tuor Metropolitae Germaniae, quibus Pius VI suam opposuit ce­ leberrimam Responsionem 1112 . Fautores vero Gallicanismi eo pro­ gressi sunt, ut etiam in casibus extraordinariis Romano Pontifici negarent ius in Galliam mittendi Legatos cum iurisdictione, nisi accederet consensus gubernii regis christianissimi. Quam praero­ gativam Gallicani, saltem moderati, repetebant ex speciali iure sive ex libertatibus solius Ecclesiae Gallicanae; priores vero ad­ versarii in iure communi et divina institutione Episcoporum pro universa Ecclesia suam theoriam fundari audacter tenuerunt11. Falsum principium Gallicanorum de consensu gubernii regalistae recentiores13 generaliter et summo cum rigore sustinent. Speciatim in Italia advocati novi regni sinistre disputantes de legibus, in Romano Pontifice libertatem recognoscentibus, ius acti9 Pii VI Respons. cit. cap. 8, n. 132 sq. 10 Hinschius, 1. c. p. 525 sq., 534 sq. 11 Pii XT Resp. cit. cap. 8. n. 12 sq. 18 sq.; Bouix, 1. c. p. 580 sq. 12 Bouix, 1. c. p. 586 sq. 13 Friedberg-Buffini. 1. c. § 63. p. 274. « La loro (i. e. Nuntiorum) istituzione come pure 1’autorizzare un legato ad esercitare singoli atti di governo ecclesiastico dipendono dal beneplacito dei governi dei relativi stati ». Pro sua assertione allegat legem Magni ducatus Weimarensis et art. 2 organic, in Gallia. Similiter Hinschius. 1. c. p. 535, statuit princi­ pium, quaestionem de admissione Legati Apostolici in aliquo regno ex legibus Stalus. hac de re conditis, esse solvendam. -w DE SUPHEM A POTESTATE ETC. 621 vum et passivum Legationis Romani Pontificis praepostere et confuse explicabant 511. Quod ius Romani Pontificis mittendi Legatos in dissitas regiones, cum vel sine iurisdictione et stabiliter et independenter a quolibet consensu gubernii civilis, evidenter consequitur ex intima vi ac natura primatus a ('.one. Vatic. Sess. IV denuo de­ finita. Nam si R. Pontifex cum suprema, ordinaria, plena et im­ mediata potestate regit universam Ecclesiam, i. e. societatem non tantum perfectam, sed etiam universalem atque ex ipso Christi Domini mandato per totum orbem diffundendam, necessario etiam gaudet iure omnino independent! communicandi cum suis subditis et in totum orbem terrarum mittendi Legatos, qui vices suas gerant. Neque Legati Romani Pontificis unquam ingrediuntur in re­ gionem alienam, ad quam de iure via paranda esset per licen­ tiam. gubernii civilis, sed ad territorium proprium accedunt, Ro­ mano Pontifici ut supremo Ecclesiae pastori in rebus religiosis ex iure diuino sublectum. Cfr. Pii VI Respons. cit. cap. 8, n. 16 sq. 160 Porro Romani Pontifices usu antiquo et constanti, per saecula retento, Legatos miserunt, ut patebit ex historia Legationum Sedis Apostolicae. Quo in usu certe non errarunt nec errare potuerunt; ergo praerogativam Sedis Apostolicae exercuerunt nec per usur­ pationem aliena iura invaserunt. Cui rationi accedit, quod Romani Pontifices non tantum usu el praxi, sed etiam expressis declarationibus et sanctionibus quo­ que poenalibus hanc singularem praerogativam sibi vindicarent,* u Cfr. v. g. Buff ini, 1. c. p. 252 sq.; not. 10, p. 253 sq. de praeroga­ tiva Rom. Pontificis ut principis civilis vel temporalis (cfr. cap. 13, X. qui fil. IV, 17, § Rationibus) mittendi Nuntios ad alios principes civiles; gravissimus autem fuit error gubernii hispanici, quod mense Oct. 1801 postulavit a Pio MI, ut Nuntius Apostolicus Matritensis haberetur ut sim­ plex Nuntius (ambasciatore) principis temporalis. Cfr. Arch. f. k. K. 12, p. 48 sq. Quibus praetensionibus Card. Consalvi, 9 Ian. 1802, recte res­ pondit: < La sovranità temporale di Sua Santità è puramente secondaria aconfronto dei suo sommo apostolato ». Cfr. epist. Card. lacobini 15 Apr. 1885, de aliis erroribus in Hispania sparsis circa naturam officii Nuntii Apostolici, in Act. S. Sed., XVII, p. 561 sq. 15 Cfr. cit. epist. Card. lacobini; Bouix, 1. c. p. 289 sq. 622 TITULUS VII cum illius oppugnatio practica ut theoretica orta esset. Cfr. alle­ gatas declar. Pascalis H. Bonif. VIII, loannis XXII, Card. lacobini. Art. 2. Notae historicae 512. Romani Pontifices iure Legationis activo et passiuo, quod ipsis vi primatus iurisdictionis spiritualis insitum est, inde a primis saeculis diversis modis et gradibus uti coeperunt. Quare vestigia triplicis vel quadruplicis speciei Legatorum vel Nuntio­ rum Apostolicorum, qui nostra aetate occurrebant, iam antiquis temporibus reperiuntur. Occurrunt enim Legati, qui in extraor­ dinariis, gravibus transitoriisque negotiis a latere S. Petri mit­ tuntur, ut vices Romani Pontificis cum auctoritate et iurisdictione sustineant, v. g. Legati in antiquis Concil. oecumenicis “. Alii ra­ tione suarum sedium stabiliter vices Sedis Apostolicae gerunt per modum Legati nati sive Vicarii Apostolici, vel ut Archiepiscopus Thessalonicensis16 17. 16 V. g. Osius cum duobus presbyteris in Concilio Nicaeno (a. 325); cfr. Hefele, 1. c. t. I, p. 38 sq.; Phillips, 1. c. t. VI, p. 687 sq. Quae //inschius, I. c. t I, p. 498 sq. contra sententiam catholicorum scriptorum pro­ fert, solidis argumentis historicis non sunt adnumeranda. Ubi vero facia historica de iure Legatorum pontificiorum ex saeculo quinto in Conciliis oecumenicis praesidentibus non iam negare valet, rem ex confictis et ar­ bitrariis explicationibus confundere studet. Similiter Iulius I ad Cone. Sardie, (a. 343) duos misit Legatos, qui immediate post Osium acta et decreta huius Concilii Sardicensis subscripserunt. Cfr. Hefele 1. c. p. 453, sq. Immo c. 5 Concilii Sardicensis iam disertis verbis commemorantur indices, qui a latere Romani Pontificis mittuntur in provincias. Cfr. de genuina explicatione huius can. 5: Hefele, 1. c. p. 569. A Zosimo I, a. 418, tres Legati missi sunt in Africam septentrionalem ad complura negotia expedienda. Cfr. Hefele, 1. c. t. II, p. 120 sq., 137 sq. 17 Cuius Vicariatus Apostolici origo iam ex saeculo quarto est re­ petenda. Nam ex indubitato testimonio Innocentii I, (a. 402), certo erui­ tur iam Damasum et Siricium Thessalonicenses Antistites constituisse Vi­ carios Apostolicos. Quare difficultates ab Hinschius, 1. c. p. 583 sq. motae, inefficacibus exceptionibus sunt adnumerandae. Cfr. de Vicariatu illo antiquissimo Bonif. 1 a. 422, apud Constant, Rom. Pont. Epist. t. I, r. 1034; Leo I, a. 444 et 446, in c. 8, C. Ill, q. 6, et c. 5, C. XXV, q. 2: Hormisdas a. 321. apud Thiel, Epist. Rom. Pont. t. I, p. 970 sq., 978, Synod. Roman, a. 531; Pii VI Resp. cap. 8. η. 33 sq., 46 sq. Praeter Vicariatum Apostolicum Thessalonicensem alii quoque Episcopi in Occiden- DE SUPREMA POTESTATE ETC. I ; 623 Alii vero missi a latere Romani Pontificis penes Imperatores Christianus vel principales Praelatos ecclesiasticos residentes tan­ quam apocrisiarii13 vel responsales ordinaria negotia ecclesias­ tica curant ad instar recentiorum Nuntiorum vel Delegatorum Apostolicorum, sivc ut meri nuntii et negotiorum gestores (ambasciatori) sive vera iurisdictione ecclesiastica praediti10. Huiusmodi apocrisiarii post translatam residentiam Impera torum in nova: • I Romam, forte iam inde a Constantino AI., transeunter missi fue­ runt; at certe ex tempore Leonis I, qui lulianum, Episcopum Coënsem, a. 453 ad aulam Imperatoris Marciani delegavit, etiam cum vera iurisdictione penes Imperatores in civitate Constantinopolitana per complura saecula stabiliter residere solebant20. Postquam apocrisiarii pontificii ab a. 743 in aula Imperatorum Byzantinorum residere cessarunt, penes reges Francorum, v. g. Carolum M. et Ludovicum P., saeculo octavo et nono denuo reperiuntur21. Cum in Ecclesia Occidentali praesertim ex saeculo undecimo a Romanis Pontificibus reformatio cleri et populi summo cum zelo promoveretur, in hoc negotio aliisque extraordinariis causis ecclesiasticis pro more iam antea recepto22 saepissime opera Le­ tali Ecclesia sive ratione sedium sive saltem ex personali induito Ro­ mani Pontificis facti sunt Vicarii Apostolici. Ita v. g. in Gallia exstitit Vicarius Apostolicus Arelatensis (a. 545), cui medio aevo alii Vicarii Apostolici accesserunt velut Metensis (a. 844), Senonensis (a. 876), Lug­ dunensis (a. 1097), Viennensis (a. 1121). Porro in Hispania inter Vicarios Apostolicos recensentur Tarraconensis (a. 517), Hispalensis, (a. 520), To­ letanus (a. 1088). In Germania aliisque regionibus septentrionalibus etiam Vicarii Apostolici occurrunt, v. g. Trevirensis (a. 969, 1137), Salisburg. (a. 973), Lundensis (a. 1172), cum alii Praelati dicantur potius frui iure Legatorum (natorum) Sedis Apostolicae velut Archiepiscopus Cantuariensis aliique. Cfr. cap. 1, 9, X. de off. leg. I, 30; cap. 1, eod. I, 15, in Sext. 18 Kraus, 1. c. in not. 2, h. tit.; Thomassin., 1. c. P. I, 1. 2, cap. 107 sq. 19 Bouix, 1. c. p. 595 sq.; Ilefele, in Kirchenlex. v. Apocrisiarius; Pii VI Respons. cit cap. 8, n. 36 sq.; Phillips, 1. c. t. VI, p. 709 sq. 20 Pii VI Respons. c. 1. c.; Bouix, 1. c.; Novell. 6, cap. 2, et Novell. 79, cap. 1. 21 Thomassin., 1. c. P. I, 1. 2. cap. 110, n. 5. 22 V. g. Gregorius M. in Galliam (a. 603), et in Hispaniam (a. 599), cfr. Thomassin., 1. c. cap. 118, n. 2 sq.), misit delegatos; item Sedis Apos­ tolicae Legatus-a. 948, cum ampla auctoritate praefuit in Germania Con­ cilio Ingelheim. Cfr. Hefele, 1. c. t. IV, p. 595 sq.; Phillips, 1. c. p. 702 sq., 711 sq. 624 TITULUS VII gatorum vel Vicariorum a latere suo missorum usi sunt. Quodsi Romani Pontifices atque praesertim Gregorius VII inde ex saeculo undecimo frequentius illam praxim adoptarunt, id non arbi­ trarie ex turpi dominandi studio Rom. Pontificum est derivan­ dum, sed ex necessitate temporum et negligentia Praelatorum, qui in partem sollicitudinis supremi Ecclesiae pastoris fuerant vocati 2S. Qui frequentior usus mittendi Legatos Sedis Aposto­ licae paulatim effecit, ut inter diversos Legatos accuratior quae­ dam induceretur distinctio, iam saeculo undecimo et duodecimo praeformataatque deinde in authenticis collectionibus Gregor. IX et Bonif. VIII expressa25. Cfr. c. 4, X. h. t. I, 30; cap. 1, 2, 4. h. t. I, 15 in Sext. Similiter facultates Legatorum pro suo gradu Legatorum a latere vel simplicium Legatorum missorum vel Legatorum natorum negative et positive iuris com­ munis Decretalium26 sanctionibus fuerunt definitae et in ordi­ nariam quandam potestatem transierant2T. 513. Ius in authenticis collectionibus Decretalium de Le­ gatis Sedis Apostolicae constitutum usque ad Concilium Tridentinum immutationi non fuit obnoxium. Paulatim vero rarius mittebantur Legati a latere, atque nova quaedam species Le­ gatorum pontificiorum orta est, qui Nuntii Apostolici audiunt et partim cum antiquis apocrisiariis partim cum Legatis missis vel Vicariis medii aevi maximam habent similitudinem28. Quod nomen Nuntii Apostolici sane interdum occurrit saeculo decimo tertio (cfr. cap. 17, 23, X. de cens. Ill, 39) et frequentius saeculo decimo quarto designatque Legatos Sedis Apostolicae a Légalisa latere distinctos. At cum ex saeculo decimo quinto in iure inter­ national! Civitatum introduceretur mos stabiles erigendi legatio­ nes penes gubernia, etiam R. Pontifices eandem praxim adop­ tare coeperunt. Qua ratione a. 1500 Venctiis prima Nuntiatura Apostolica stabiliter fuit erecta, quam deinde aliae stabiles Nun- • . ■ " ■■ ■ ■ ■ ■ I ■ 23 Phillips, 1. c. p. 713 sq., 724, ubi confictas ab Hinschius, 1. c. p. 507 sq. et a Baluze allatas explicationes et exceptiones in antecessum refutavit. 24 Scherer, 1. c. t. I. p. 520 sq.; Hinschius, 1. c. p. 509. 25 Innoc. IV in cap. 1 de off. leg. I. 15 in Sext; Sentis, 1. c. p. 56 sq. 26 Gfr.text. cit. in fontib. h. tit.; Schmalzgr., h. t. n. 2 sq.; Phillips, 1. c. p. 726 sq.; Hinschius, 1. c. p. 511 sq. w Gap. 2, h. t. I, 15 in Sext. 23 Phillips, 1. c. p. 739 sq.; Scherer, 1. c. p. 526. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 625 tiaturae Matriti, Parisiis, Viennae secutae snnt20. Post Concilium Tridentinum, quod Sess. XXIV, cap. 20 de ref. cumula tivam iu­ risdictionem Legatorum etiam a latere cum iurisdictione Episco­ porum in causis primae instantiae 30 sustulit, Nuntiaturae Apostolieaen stabili quadam ratione introductae sunt etiam Lucernae (a. 1578), Graecii (a. 1580), Coloniae (a. 1584), Bruxellis (a. 1567), Varsaviae (a. 1597). Inter illos Nuntios Apostolicos praesertim eminuit Nuntius Matritensis; is enim iam ex saeculo decimo sexto amplas obtinuerat facultates, postea v. g. a Clemente XIII (a. 1766) auctas, et Clem. XIV ad instantiam regis catholici a. 1771 in eadem Nuntiatura instituit Rotam sive tribunal tertiae instan­ tiae. Quod tribunal usque ad nostram aetatem non levium diffi­ cultatum fuit causa32. Similiter sacculo decimo octavo erectio novae (a. 1785) Nuntiaturae Monacensis in Bavaria fuit praetex­ tus, quo a. 1786 quatuor Metropolitae Germaniae usi sunt ad im­ pugnandas Nuntiaturas Apostolicas in Germania. Quibus i ni ustis querelis Metropolitarum et Protestanlium nequaquam ansam de­ dit confusio iurisdictionis ecclesiasticae et politicae a Nuntiis Apostolicis admissa, ut perperam usque ad nostram aetatem etiam a viris catholicis asseritur. Pius VI nova illa gravamina, quibus alia iam a. 1769 praeiverant, cum solida eruditione et auctoritate pontificia reprobavit33. Ineunte ultimo saeculo gubernium hispanicum (a. 1801) ad ineram umbram redigere studuit iurisdictionem Nuntii Aposto­ lici Matritensis, relicta solummodo dignitate oratoris sive gestoris negotiorum. Cui tentamini Pius VII per cardinalem Consalvi a. 1802 fortiter restitit, quemadmodum nomine Leonis XIII Cardi­ nalis lacobini 15 April. 1885 novae theoriae spuriae de natura s Durantis, Speculum 1. I, partie. 1, tit. de Legat. § 1, η. 3; Pieper, Zur Entstehungsgesch. p. 48 sq., 65 sq. 94 sq.; Hinschius, 1. c. p. 517. Cfr. cap. 1, X. h. t; S. C. C. 26 Febr. 1707, in ed. Richt. Cone. Trid. p. 390. Pii VI Respons. cit, cap. 8, n. 133 sq.; Pieper, Zur Entstehungsgesch. d. stândig. Nuntiat. (a. 1894), D. pâpstl. Legaten etc. (a. 1897); Luxardo, Das pâpstl. Vordecretalen-Gesandtschaftsrecht (a. 1878); Giobbio, 1. c. n. 160 sq., 167 sq., 242 sq. « Card. Hergenroether, in Arch. f. k. K. X, p. 29 sq., XI, p. 375 sq., XII. p. 48 sq.; S. C. C. 10 Maii 1884, in Act. S. Sed., XVII, p. 140 sq. De illo tribunali Nuntiaturae cfr. Ferreres, Inst, vol, II, n. 569 sq. Pii VI Respons. ad Metropol, (a. 1789), cap. 9, n. 29 sq. G26 titulus vit et indole Nuntiaturae Apostolicae sc.se opposuit. (Cfr. supra h. tit. not. 11). Ablegatio Nuntii Apostolici ad aulam Imperatoris Sinensis, quae a. 1886 videbatur imminere, propter exortas diffi­ cultates ad meliora tempora fuit dilata, cum Delegati Apostolici in Américain septentrionalem et in Indiam orientalem absque ulla difficultate ex parte gubernii civilis missi sunt. In novis Sta­ tibus ex ultimo generali bello exortis novae quoque Nuntiaturae constitutae sunt. Unde constat huiusmodi ius R. Pontificis etiam nunc esse in pleno vigore M. 514. Scholion. Praeter triplicem illam speciem Legatorum, tempore medii aevi aliqui commemorantur principes civiles, qui dicuntur fuisse constituti Legati Sedis Apostolicae. Profecto Rom. Pontifex de plenitudine suae potestatis laico™ committere potest officium Legationis cum vera iurisdictione. Quae commissio esset res plane singularis et extraordinaria, ideoque factum huiusmo­ di delegationis concludentibus argumentis demonstrari de­ beret t Inter facta allegata maxime eminet illa Legatio régi Siciliae ad instar Legati a latere nati Sedis Apostolicae commissa, quae vulgo vocatur Monarchia Sicula r. In dubium vocari non potest Urbanum II (a. 1098) Rogerio I. comiti Calabriae et Siciliae «Legati vicem» concessisse. Argumenta enim, quae contra autbentiam et integritatem illius concessionis, prima vice c. a. 1513 publicata ', a Baronio, Nicolao Tedescbis aliisque09 afferuntur, non sunt peremptoria aptamque admittunt solutionem*38 40. Epis­ tola vero Paschalis II ad Rogerium II, comitem Siciliae (a. 1117) *♦ Giobbio, I. c. n. 171 sq.. recte reicit illorum auctorum recentio· rura sententiam, qui ex suppressione Status pontificii falso deduxerunt ius activum et passivum legationis in B. Pontifice cessasse. '■ Cfr. tit. de off. et pot. iud. dei.; Sentis, I). Monarchia Sicula p. 1, 191, (a. 1869). 38 Cfr. c. 8, 1). 100; cap, 9. X. de confirm. II, 30; Seniis, 1. c. p. 27, 35 sq. 3T Sentis, I. c. p. 210. 211. Principalis patronus illius Monarchiae est Caruso. < Discorso istorico-apologetico della Monarchia di Sicilia compilato a. 1715, et edit. 1863; alii defensores eiusdem causae recen­ sentur a Seniis, 1. c. p. 4 sq. 38 Seniis, 1. c. p. 27 sq. Cavagnis, 1. c. P. II, p. 47 sq. 40 Seniis, 1. c. p. 37 sq.; Hefele, 1. c. t. V, p. 252 sq. I DE SUPItEMA J'O'I ESTATE ETC. 627 scripta etiam positivo testimonio eandem authcntiarn et integri­ tatem invide demonstrat, at simul ambitum concessionis ab Ur­ bano II factae et a Paschali II confirmatae adeo clare definit et circumscribit, ut exorbitantia privilegia Monarchiae Siculae ex illa concessione deducia evidenter refutentur et ad modestos li­ mites officii execuloris et cooperatoris Legati a Sede Apostolica in Siciliam missi reducantur ". Verba epistolae cit. Paschalis II sunt: « Unde sicut in tuis litteris suggessisti antecessor meus (i. e. Urbanus II) patri tuo (i. e. Bogcrio I) Legati vicem gratuitate (gratuita benignitate)42 concessit, nos quoque tibi post ipsum eius successori concessimus ea videlicet ratione, ut si quando illuc ex latere nostro Legatus dirigitur, quem profecto Vicarium intelliffimus, quae ab eo gerenda sunt per tuam industriam effectui mancipentur». Non obstantibus limitationibus, quae ipsis verbis privilegii Urbani II, fatentibus patronis Monarchiae Siculae'1'1, manifeste continentur, tamen Barberi aliique regalistae Siciliae et Hispaniae in novo documento omnes usurpationes regnum Si­ ciliae, usque ad initium sacculi decimi sexti de facto admissas, comprehendi audacter asseruerunt44. Quae sententia mox etiam Ferdinando Catholico (a. 1515) et Carolo V (a. 1526) arrisit. Philippus II vero eo processit, ut a. 1571 ad sedandos suos scru­ pulos-a S. Pio V petierit confirmationem usurpatae Monarchiae Siculae; tandem a. 1579 « Indicem Monarchiae Siculae » depu­ tavit ad instar Delegati Degis, penes quem mansit principale officium Legationis. Exorbitans illud privilegium, qupd inde a Clem. VIT46 per Rom. Pontifices nunquam admissum est multarumque controver­ siarum inter Sedem Apostolicam et reges Siciliae fuit causa, a Clemente XI Const. « Romanus Pontifex » 29 Fcbr. 1715 abolitum, dein a Benedict. XIII Const. «Fideli» 30 Aug. 1728 absque ex41 Sentis, 1. c. p. 53 sq.; 247, 55 sq.; ubi textum huius epistolae, quae Baronio, Nicolao Tcdeschis, innuo etiam plerisque recentioribus amicis ct adversariis Monarchiae Siculae penitus fuit ignota, accurate recenset ambitumque modestum concessionis Urbani II et Paschalis II fuse explicat. «Sentis, 1. c. p. 36, not. 1. utramque lectionem refert. 41 Cavagnis, 1. c. p. 56 sq.; Sentis, 1. c. p. 113. 44 Sentis, 1. c. p. 27 sq.; 77 sq.; 111 sq.; Hinschius, 1. c. t. 1, p. 519 sq. 45 Seniis, 1. c. p. 31 sq.; 112 sq. 628 TITULUS VIÎ pressa retractatione Const. Clem. XI quoad rem salvis quibus­ dam clausulis et limitationibus restitutum, denique a Pio IX Const. «Suprema» dat. 28 lan. 1864. public. 10 Oct. 1867, penitus abrogatum est46 47. Cui abrogationi post aliquam haesitationem vel ipsum gubernium Italiae acquievit et art. 15 leg. 13 Maii 1871 latae (la legge dclle Guarentigie) Monarchiae Siculae expresse « renuntiavit ». Cfr. Friedberg-Ruffini, 1. c. p. 90 sq., not 10, p. 273, not 7. Alterum exemplum Legationis pontificiae, laico concessae, dicitur contineri in diplomate Silvestri II, quo a. 1000 S. Stephanum, regem Hungariae, ferunt in suo regno constitutum fuisse Legatum natum Sedis Apostolicae 48. At laudata Constitutio Sil­ vestri II merito habetur apocrypha aut saltem interpolata49*; in­ super praeter speciales quasdam facultates ct praerogativam ho­ noris de cruce ante se gestanda S. Stephano nulla ratione concedit officium Legationis Immo Gregorius IX, cum Bela, rex Hunga­ riae, a. 1238 disertis verbis peteret ut officium Legationis sibi committeretur, id expresse recusavit, sed alias supplicationes eiusdem regis admisit. Quare universa illa Legatio Apostolica regis Hungariae reducitur iuxta Clem. XIII Const. « Cum. mulla * 19 Aug. 1758 ad titulum honorificum regis « apostolici » et prae­ rogativam ante se per Episcopum gestandi crucem 51. 46 Seniis, 1. c. p. 176 sq., 212 sq., ubi etiam probat gubernia omnino neglexisse clausulas illas et limitationes novae Const. Benedict. XIII, et imprimis iam Carolum VI articulum 35 eiusd. Const., quem Benedic­ tus XIV' dixit esse coronam totius concordiae, sua ordinatione 3 Nov. 1728 reddidisse illusorium. 47 Pius IX in Encycl. « Mullis » 28 lan. 1864 ad Episcopos Siciliae, sublato tribunali ludicis Monarchiae Siculae modum procedendi in ne­ gotiis et causis ecclesiasticis denuo ordinavit. « Indicem », presbyterum Rinaldi, suae ordinationi resistentem Const. « Quisque » 23 Iui. 1868. nominatim excommunicavit. Cfr. Acta S. Sed.. IV. p. 117 sq.; Seniis. 1. c. p. 239 sq.; Giobbio, 1. c. n. 237 sq. « Phillips, 1. c. t. VI, p. 743. 4® Arch. f. k. K. t. 58, p. 458. M Seniis, 1. c. p. 64; Hinschius, 1. c. p. 518 sq. 51 Cfr. de aliis exemplis allegatis Thomassin., 1. c. P. I, 1. 2, c. 119. n. 5, iunct. Hinschius, 1. c. p. 522, not. 14. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 629 Art. 3. — Disciplina vigens 515. I. Legatorum species. In disciplina Codicis numerantur, praeter legatos natos, quatuor Legatorum species: Legati a latere, Nuntii, Internuntii, Delegati Apostolici. Omnes ex natura rei li­ bere assumuntur seu nominantur ab eo, cuius sunt legati, i. e. a Romano Pontifice. a) Legati a latere assumuntur ex Cardinalibus. b) Legati missi (Nuntii, Internuntii, Delegati Apostolici) as­ sumuntur ex Praelatis, qui solent ex praxi vigente renuntiari Archiepiscopi titulares. Nunc autem accurata fit distinctio inter eos qui characterem diplomaticum habent seu legatione stabili apud exteros rerum publicarum gubernatores funguntur, et eos qui tali charactere carent. Primi vocantur Nuntii vel Internuntii (quasi ministri primae et secundae classis), qui soli recensentur tanquam integrantes Corpus Diplomaticum Sanctae Sedis (cfr. Annuario Pontificio a. 1943, p. 645); ceteris, qui non indole diplomatica «ad gubernia, sed ad Praelatos ad res pure ecclesias­ ticas mittuntur, reservatur nomen Delegati Apostolici™. Idcirco hi pendent a S. Congr. Consistoriali vel a S. Congr. de Propag. Fide52 53, cum Nuntii et Internuntii pendeant a Secretaria Status. c) Legati nati 54, seu ii qui ratione sedis episcopalis titulo Legati Apostolici decorantur et eo modo nominantur, quo ad 52 Cfr. Responsum ex Audientia SS.mi datum Secretario Status die 8 Mart. 1916, in A. A. S„ VIII, p. 213, 53 Cfr. Annuario Pontificio a. 1942, p. 337 sq. M Cfr. de iure Decret, cap. I, X. h. t. 30; cap. 1, eod. I, 15, in Sext.; Bonif. IX Const. « Z?. Pontifex » 24 Apr. 1394, qua Archiepiscopum Strigoniensem constituit Primatem et Legatum Sedis Apostolicae natum; Leon, X Const. « Pro excellenti » 11 Iui. 1515, qua Archiepiscopo Gnesnensi cum « Legationis iure » concessit titulum Legati nati; Phillips, 1. c. p. 641 sq.; Hinschius, 1. c. p. 621 sq. Praeter memoratos, illum titu­ lum honoris'sibi vindicant Archiepiscopi Remens., Lugdunen., Bituricen., Burdigalen. et Pragen. Omni iurisdictione in aliis iampridem sublata unice Archiepiscopus Strigoniensis, etiam ut Legatus natus Sedis Apo­ stolicae, aliquam iurisdictionem retinuit. Cfr. Arch. f. k. K. t. 55, p. 353 sq. Cfr. quoque Clem. XI Const. « In supremo» a. 1716, § 8, qua praero­ gativam vestis purpureae in Archiep. Salisburgensi approbabat, quae a S. C. Caereetiam pro Urbe Roma admissa fuit 14 Octobr. 1854. 630 TITULUS VII illam sedem episcopalem fit provisio canonica; sed ex tali ti­ tulo nullum ipsis ius speciale competit (can. 270). II. Legatorum potestas. Omissis Legatis natis, quibus ex dictis nulla remanet vera et propria potestas ex titulo Legati, ceteri Legati missi, nisi sint ex iis, quos ad tenorem can. 265 R. Pon­ tifex mittat sine ecclesiastica jurisdictione, pollent potestate or­ dinaria in provinciis sibi commissis 55. Nam officium Legati est in iure permanentor institutum, eique ex dispositione iuris est adnexa aliqua potestas ecclesiastica, quod evidenter patet ex ipsa distinctione quae can. 265 fit inter Legatos, qui mittuntur eum iurisdîctione et sine iurisdictione; nec obstat quod in iure, saltem quoad Legatos a latere non sit in particulari definita eo­ rum potestas, nam saltem est definita eo sensu quod est potestas superior potestate aliorum Praelatorum inferiorum, quibus in ordine servato in Codice praeponuntur, et quoad alios legatos expresse can. 267, §1,3° dicitur eorum potestas ordinaria in non­ nullis rebus ibidem enumeratis; qua in hypothesi verificatur con­ ceptus potestatis ordinariae can. 197 traditus. Legati a latere potestas iure Codicis55 quoad materias, per­ sonas et modum exercitii determinatur in singulis casibus per "· Iure Decretalium aperte etiam dicebatur ordinaria, et generali formula definiebatur eorum in respectiva provincia officium, quod in eam mittantur < ut ibidem evetfanf cl dissipent, aedificent et plantent), cap. 2, de offic. legati I. 15, in Sext. Magis in particulari declarabatur colligendo ex variis capitibus iuris Decretalium, quae ipsis essent pro­ hibita, quae permissa seu attributa. Cfr. Commentatores, v. gr. Pirhing, 1. I, tit. 30, n. 5 sq.; Reiffenstüel, ibid. η. 11 sq. ·’* lure Decretalium amplissima potiebantur potestate ordinaria, cuius exercitium obtinebant quamprimum Urbem vel Curiam reliquis­ sent, cum ex eo iam tempore ad instar Proconsulum reputarentur Or­ dinarii cum imperio (cfr. cap. 2. n. 1, in Sext. et cap. 36, de elect. I, 6. in Sext.), et suam poterant exercere jurisdictionem voluntariam; immo statim alios delegare poterant ad causas cognoscendas intra fines Lega-• tionis sibi destinatae, licet iurisdictionem illam contentiosam persona­ liter exercere non possent, nisi post suum in provinciam ingressum. Cfr. Schmalzgr., 1. I. t. 30. n. 4; Pirhing, ibid. n. 17 sq. Huc quoque spectant speciales honores ipsis concessi, vehit vestis purpurea cum veste linea vel byssina, item equus albus phaleratus, fre­ num et calcaria deaurata, honorificus comitatus; quos honores pariter obtinebant statim ac Urbem relinquebant, postquam in Consistorio ma. xima cum sollemnitate fuissent electi. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 631 speciale mandatum pontificium, « tantum potest quantum ei a Summo Pontifice demandatum est» (can. 266) *7. Legati qui mittuntur cum titulo Nuntii vel Internuntii: a) Fovent relationes inter Sedem Apostolicam et civilia Gu­ bernia apud quae legatione stabili funguntur, secundum normas u Sancta Sede receptas. b) In territorio sibi assignato advigilare debent in Ecclesia­ rum statum et Rom. Pontificem de eodem certiorem reddere63. c) Praeter commemoratas potestates ordinarias, alias obti­ nere solent facultates, quae tamen sunt omnes delegatae (can. 267). Quae facultates delegatae iam ad communem formulam redactae sunt50, salvis peculiaribus facultatibus forte ad eam ad­ ditisc0. Legati missi cum titulo Delegati Apostolici, excluso, ut dictum est, munere diplomatico, eadem gaudent potestate et officio, quo Nuntii et Internuntii, invigilandi circa Ecclesiarum statum et re­ ferendi ad Rom. Pontificem (can. 267, § 2). Illam suam potestatem Legati omnes ita debent exercere, ut ne intercipiant Ordinariis liberum suae iurisdictionis exercitium (can. 269). ® Ex praxi hodie recepta vel ipsi Legati a latere mitti haud raro solent sine ulla iurisdictione, v. gr. ad cohonestandum sua praesentia celebrationem maximi cuiusdam eventus religiosi, velut Congressus Eucharisticos. ,s Si conferatur hic canon de potestate Nuntiorum cum canone praecedente de potestate Legatorum a latere, facile apparebit Nuntios, qui dicuntur mitti cum potestate Legati a latere, (cfr. de Nuntio in His­ pania: Ferreres, Inst. I, n. 556), ex illa formula missionis non idcirco habere magis amplam potestatem ordinariam, sed ad summum amplio­ res ipsi tribui facultates delegatas, vel forte non indicat nisi merum ti­ tulum honoris in antiqua concessione fundatum. Cfr. v. gr. Breve Cle­ mentis XIII, 18 Dec. 1756, super facultatibus Nuntii Apost. in Hispania: E SUPREMA POTESTATE ETC. I 635 Komen vero Metropolitae est antiquissimum 7 ct usque ad nostram aetatem ex more loquendi canonico denotat Antistitem, qui ex officio, ut plurimum sedi suae adnexo, praeest unius pro­ vinciae ecclesiasticae (eparchiae) Episcopis (paroeciarum)8*10 11 alios Episcopos sub se non habentibusQui Episcopi secundum anti­ quam et novam disciplinam dicuntur Episcopi vel sacerdotes comprovinciales (επαρχιώται · επίσκοποι) J0 atque inde ex saeculo octavo, pro more in Gallia introducto, etiam audiunt Suffrayaneix\ III. Divisiones. Sub generico nomine Archiepiscoporum12 omnes tres principales gradus hierarchiae iurisdictionis inter Rom. Pontificem et Episcopos constituti, sc. Patriarchae, Prima­ tes et Metropolitae comprehenduntur. Patriarchae distinguuntur in Patriarchas occidentales sive ritus latini, et in orientales sive ritus orientalis, in Patriarchas antiquiores et maiores, sc. Romanum, Constantinopolitanum, ;* ' Alexandrinum, Antiochenum, Hierosolymitanum 1314 , et in mino­ res, sc. Venetum34, Ulyssiponensem1S, ludiarum orientalium et occidentalium 16. Quibus Patriarchis minoribus in Ecclesia Occi- 7 Cfr. c. 4, 6, Nicaen. (a. 325); Hefele, 1. c. t. I, p. 382 sq.; Kraus, 1. c. v. Metropolis s Cfr, c. 35 Apost. ’ Bouix, 1. c. p. 446 sq. 10 Cfr. c. 6, (?) Conc. Constantinop. (a. 382, non a. 381), iunct. Hefele, 1. c. t. II, p. 26; c. 2, Conc. Ephes, (a. 431); c. 5, Conc. Tolet. IV, Π. 633); Conc. Trid., Sess. XXIV, cap. 2, de ref. 11 Capita]. Hcristall. (a. 739), c. 1; Nicol. M. (a. 865) in c. 10, C. lit. q. G. 12 Bouix, 1. c. p. 445 sq.; Hinschius, 1. c. t. I, p. 540. u Cfr. c. 6, Conc. Nicaen. (a. 325); c. 2, 3, Conc. Constantinop. (a, 381) iunct. Hefele, 1. c. t. II, p. 16 sq.; c. 9 iunct. c. 28, Conc. Chai­ red. (a. 451); Grat. Dist. 22; cap. 23, X. de privil. V, 33. 14 Cap. 13, X. de sent. II, 27; Benedicti XIV Const. «Iniuncta» 6 Iui. 1751; cap, 8, X. de cans, poss. II, 12, et Nicolai V, Const. « Pegis » 8 Oct. 1451. ,Λ Clem. XI Const. « luter praecipuas ■» 17 Dec. 1737. Annuario Pontif. (a. 1943), p. 72. Cfr. Ferreres, Instituciones canonicas, I. n. 564. » Cit. Ann. Pontif. p. 72, 960; Hinschius, I. c. t. I, p. 571 sq. Cfr. Ferreres, 1. c. n. 565. 636 TITULUS VII dentali adnumerari possunt Patriarchae ritus orientalis, qui nunc de facto existant et unionem cum Sede Apostolica retinent17*. Denique alii Patriarchae sunt mere titillares vel honorarii, v. g. Patriarchae quidam ritus latini in Urbe residentes13, alii sunt vera iurisdictione instructi, quae tamen haud raro potesta­ tem quandam metropolitanam vel dioecesanam non excedit, v. g. nunc in Patriarcha Hierosolymitano ritus latini19. Primates sive Exarchae pariter sunt aut titulares et mere honorarii absque ulla iurisdictione (id quod valet de omnibus Primatibus nunc existentibus. si excipias Primatem Strigonicnsem in Hungaria)20, aut veri et residentialcs vi officii potes­ tate primatiali praediti, v. g. in antiqua Ecclesia Arch. Ephesinus, Caesariensis in Ponto. Heracleensis in Thracia21 et Carthagin.22 in Africa. Item sunt Primates vel Exarchae vere alicui Patriarchae subiecti, cum alii dicantur-’άκέφαλοι vel αυτοκέφαλοι quippe exemp­ ti a iure patriarchal!. Huiusmodi Exarchae ακέφαλοι sive auto· cephali antiquitus praesertim fuerunt cit. Arch. Ephesinus, Cae­ sariensis et Heracleensis, donec inde a Concilio Chalcedonensi (a. 451) c. 9 paula tim Patriarchae Constantinopolitano subicerentur. Metropolitae23 distinguuntur veri et residentiales, qui alios Episcopos sibi subiectos habent, et mere titulares, qui sunt Epis­ » 17 Synod Mont. Libani (a. 1736), 1. c. not. 3; Card. Hergenroether, in Arch. f. k. K. t. VII, p. 337 sq.; Hinschius, 1. c. p. 560 sq. 1S Benedict. XIII Const. < Romanus Pontifex·» 20 Sept. 1724; Bene­ dict. XIV, De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 15, n. 17. 10 Pii IX Const. < Nulla celebrior» 23 lui. 1847; Synod. Mont. Liban, (a. 1736), in Collect. Lac. t. II, col. 300, de iure metropolitico soli Pa­ triarchae apud Maronitas reservato manentibus penes Metropolitas solis tituli et honoris praerogativis. 20 Arch. f. k. K. t. 55, p. 353 sq.; Phillips, 1. c. t. II, p. 63 sq.; Hinschius, 1. c. t. I, p. 576 sq. 21 Cfr. c. 6. Cone. Nicaen. (a. 325), iunct. c. 2. Cone. Constantinop. (a. 381), et c. 9 Cone. Chalced. (a. 351); Phillips, 1. c.; Hinschius, 1. c. 22 Schelstrate, Ecclesia Africana sub Primate Carthag.; Thomassin., 1. c. cap. 20 n. 5 sq., Phillips, 1. c. p. 70 sq.; Hinschius, 1. c. p. 581 sq. Cfr. quoque c. 45 Cone. Carthag. III, (a. 395); c. 2, 3, 4 Cone. Hippon. (a. 393), iunct. Hefele, 1. c. t. II, p. 55. 23 Phillips, 1. c. p. 78 sq. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 637 copi exempti cum titulo Archiepiscopi2425 , aut absque ulla exemp­ tione a iure metropolitico aliis Episcopis comprovincialibus so­ lummodo praecedunt titulo honorifico Archiepiscopi26*. Denique sunt Metropolitae autocephali, i. e. nulli Patriar­ chae vel Exarchae sive Primati subiecti, v. g. Metropolita Cons­ tantiae in insula Cypro 2G. Quo sensu nostra aetate omnes fere Metropolitae sunt ακέφαλοι nam immediate a Romano Pontifice dependere solent, quoniam vera quaedam superior iurisdictio in Primatibus vel Exarchis ordinarie non amplius existit, ideoque haec terminologia in usu loquendi canonico saltem Eccle­ siae latinae non est recepta. Cfr. de Ecclesia Orientali'. Collect. Lac. t. Il, coi. 297; Cone, provinc. Alba-Iul. (a. 1872) p. 34, 28; Synod. Sciarf. (a. 1888) p. 206 sq., Synod, prov. Ruthen, (a. 1891) p. 115 sq.; Synod. Alexandr. Coptor. (a. 1898) p. 176 sq., 180 sq. Art. 1. — Principia fundamentalia™ 518. Omnes Episcopi, cum quoad ordinis potestatem a Chris­ to institutam eiusque validum exercitium aequales sint, in hie­ rarchia ordinis in diversis gradibus substantialiter, distinctis non sunt constituti paremque cum ipso Romano Pontifice habent po­ testatem ordinis episcopalis28. Quare gradatio, si quae existit inter Episcopos, ea nonnisi accidentalis esse potest in usu licito el legitimo potestatis ordinis, aut aliunde ex potestate iurisdictio­ nis est repetenda. At ex iure divino solus Romanus Pontifex cum suprema plenaque potestate iurisdictionis super omnes Episcopos est constitutus, et quamvis officium Episcoporum pariter nitatur 2‘ Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. II, cap. 4, ubi agit de Archiepiscopis Italiae, qui Suffraganeis carent. 25 In Annuario Pont. (a. 1943) p. 280 sq. recensentur nomina archidioecesium et dioecesium quarum ecclesiae a Sede Apostolica Archiepiscopis et Episcopis titularibus, qui olim dicebantur esse in part, infld. constituti, ex praxi recepta concedi solent. « Hefele, 1. c. t. II, 207; c. 39, Cone. Trullan. (a. 092); Hinschius, I. c. t. I, p. 578 sq. w Wilmers, De Christi Eccl. p. 213 sq., 350, 361, 365; Phillips, 1. c. I. Π, p. 1 sq., 78 sq., 87 sq. « Synod. Mont. Liban, (a. 1736), in Collect. Lac. t. II, col. 289 sq.; Bouix, 1. c. p. 397 sq. 638 TITULUS VII ordinatione divina, tamen singulis Episcopis a Romano Pontifice tanquam a causa proxima iurisdictio episcopalis conceditur. Un­ de nullus Episcopus in alium Episcopum habet superiorem quan­ dam auctoritatem, nisi illam a Romano Pontifice obtinuerit. Ete­ nim ex iure divino omnes Episcopi inter * se etiam quoad iurisdictionem sunt aequales, et in hierarchia iurisdictionis praeter gradum Episcoporum tantum unus est gradus superior, i. e. pri­ matus iurisdictionis Romani Pontificis, qui eminenter gradus in­ feriores in se continet, sicut in hierarchia ordinis certo tantum tres ordines iure divino reperiuntur instituti20. Gradus igitur medii in hierarchia iurisdictionis inter Rom. Pontificem et sim­ plices Episcopos, i. e. Patriarchae, Primates, Metropolitae iure mere humano instituti sunt, universaque ipsorum iurisdictio su­ perior in alios Episcopos est participatio quaedam potestatis pon­ tificiae sive expresse, sive tacite facta. Cfr. Rubricam tit. VI et Pii VII Respons. cit. ad Metropol, cap. 9, η. 9 sq.; Pii IX Const. « Reversurus » 12 Iui. 1867 de Patriarchatu Armenorum. Inde autem minime consequitur iurisdictionem Patriarcharum, Pri­ matum et Metropolitarum fuisse mere delegatam. Illorum enim iurisdictio erat ordinaria 3<1, quia dabatur vi officii in perpetuum alicui sedi episcopali adnexi, neque iurisdictio derivata (genus) confundenda est cum iurisdictione delegata (specie); secus vel ipsa iurisdictio Episcoporum, immo Romani Pontificis esset de­ legata. Nam iurisdictio ab uno in alium derivari potest aut vi officii concessi ut ordinaria, aut vi commissionis ut mere delegata. Cuius principii fundamentalis corollarium, est quod potestas Patriarcharum, Primatum et Metropolitarum illuc redire possit, unde orta est. Ex natura igitur rei Rom. Pontifex pro plenitu­ dine suae potestatis iura palriarchalia. primatialia, metropolitica potest non solum augere vel multiplici ratione limitare, v. g. quoad territorium et personas et causas, per privilegia perpetua vel dispensationes transitorias, circa modum exercendi illa iura. sed etiam omnes illos gradus intermedios ex toto vel ex parte “ Cfr. Phillips, 1. t. I, p. 456 30 Cfr. Nicol. I. in c. 8, C. IX. q. 3; capita X. de off. iud. ord. I. 31; c. p. 30 sq.; billes, Kalendarium manuale utriusque Eccles, sq.; Bouix, 1. c. p. 185 sq. cap. 11 pr. X. de off. iud. ord. I, 31; Phillips, 1. c. 639 DE SUPREMA POTESTATE ETC. simpliciter supprimere solusque cum ordinariis Episcopis absque ullis Metropolitis aliisque Archiepiscopis universam Ecclesiam gubernare. Etenim Rom. Pontifex super omnes canones et con­ suetudines, quibus praerogativae Patriarcharum, Primatum et Metropolitarum innituntur, de iure divino est constitutus. 519. Quemadmodum autem initio Ecclesiae S. Petrus omni­ bus Apostolis per orbem terrarum divisis praefuit, ita in singulis regionibus pro forma31 collegii apcstolici mox alia inferiora collegia Episcoporum, uni praelato immediate subordinata, sa­ pienter instituta sunt. Nam salvo principio efficaci unitatis Eccle­ siae in cathedra S. Petri constituto, vi illius institutionis in mul­ titudinem singulorum Episcoporum ea inducitur ordinata divi­ sio coniuncta cum naturali cohaesione, ut per mirabilem hierarchicam gradationem Ecclesia maiorem consequatur pulchritudi­ nem et firmitatem. Nunc quoque, gradibus illis intermediis sal­ tem ex parte merito retentis, Episcopi principalium sedium in maiores partes sollicitudinis vocantur Romani Pontificis, cui soli universus orbis terrarum datus est in dioecesim. Art. 2. — Origines et vicissitudines historicae 520. In dubium vocari non potest, quin ab antiquissimis temporibus de facto nequaquam omnes Episcopi parem habue­ rint iurisdictionem vel honorem3233 . Nam, omissa praerogativa Romani Pontificis, iam ipsa ordinatione Apostolorum ad aliquos Episcopos maior quaedam delata est potestas, v. g. ad S. Titum in insula Creta -ad Timotheum 34 in Asia proconsulari. Quos Episcopos Apostoli sibi habuerunt subiectos. Ipsis quoque epis­ tolis S. Pauli satis videtur insinuari iam tunc aliquas ecclesias v. g. Corinthi, Philippis, Ephesi fuisse centra quaedam aliarum ecclesiarum eiusdem provinciae, v. g. Achaiae, Macedoniae, Asiae proconsularis. Quae praerogativae iurisdictionis et honoris 31 S. Leon, epist. 14, c. 12; Pii IX cit. Const. « Iteversurus >; Synod. Mont. Liban, (a. 1736), 1. c. col. 289 sq. ; Phillips, 1. c. t. II, p. 7, 9, 18 sq. 32 Cfr. c. 4, 5, 6, Cône. Nicaen. (a. 325); c. 2 Cone. Constantinop. (a. 381). 33 Tit. I. 5, 6; Dunin-Borkoivski, in Act. theol. Oenip. t. XXVII, p. 62 sq., 181 sq., t. XXVIII, p. 217, (Zur urchristlich. Verfassungsg.). 34 I Timoth. T, 3; Phillips, 1. c. t. II, p. 10 sq. F 640 TITULUS VII facile auctae sunt in civitatibus, in quibus ipsi Apostoli sedem episcopalem tenuerunt aut fundarunt vehit Antiochiae, Hiero­ solymis etc. w * Praeter exemplum Apostolorum, ipsa propagatione Eccle­ siae, qua ecclesiae particulares novas fundarunt ecclesias filiales non discedentes a matre deinde frequenti Synodorum cele­ bratione in diversis provinciis 35 3738 36 40 39 vel rationabili consuetudine ah Ecclesia saltem tacite approbata tandem enectum est ut iam primis saeculis ad sedes quasdam episcopales, sive ratione ipsius sedis sive ob praerogativam sedentis, maior delata esset potes­ tas ** . Quem morem iam introductum postea secuta est accuratior tcrminologia * . Quodsi ipsa ordinatio Apostolorum legitimaque consuetudo ex natura rei profecta et ab Ecclesia approbata huius gradatio­ nis hierarchicae unicae causae efficientes dicendae sunt, minime negamus institutiones Judaeorum41, divisionem provinciarum Romanarum 42*, immo usus quosdam paganorum suis vitiis liberatos potuisse esse occasiones, adminicula externa, subsidia naturalia 4\ quibus Ecclesia illo tempore etiam ad formandam 35 Tertullian., De praescript. s. 36; Phillips, 1. c. p. 12 sq., t, I, § 18. 36 Tertullian., 1. c. c. 20; c. 2 Cone. Constantinop. (a. 381), i. f.; Synod. Alexandr. Copt. (a. 1898), p. 180 sq., 185 sq.; Phillips, 1. c. t. Π, p. 14 sq.; Card. Ilergenroelher-Kirsch, 1. c. t. I, p. 438 sq., 684 sq. 37 Hefele, 1. c. p. 83 sq. 38 Cfr. c. 6 Cone. Nicaen. (a. 325); Τά αρχαία έθη κρατείτο»; Hefele, 1. c. p. 389 sq. 39 Cfr. cit. can. 4, 5, 6 Cone. Nicaen. (a. 325); c. 2 Cone. Constan­ tinop. (a. 381), iunct. c. 58 Cone. Uliber. (a. 300-305), c. 12 Cone. Carthag. (a. 390), c. 26 Cone. Carthag. (a. 397); c. 14 Cone. Milev. (a. 402), de praxi Hispaniae et Africae et, ut videtur, etiam aliarum regionum Epis­ copo seniori provinciae concedendi praerogativam honoris et amplioris potestatis. Cfr. Kraus, 1. c. v. Metropolit. 40 Phillips, 1. c. p. 3 sq., 15 sq. Cfr. c. 33, 35, Apostol.; c. 4, 5, 6, Cone. Nicaen. (a. 325); c. 9 Cone. Antioch, (a. 341); c. 4 Cone. Sardic. (a. 343). 41 Bacchini, De ecclesiasticae hierarch, originibus (a. 1073); Phillips, I. c. p. 20 sq., 46 sq. 42 Zosimus, Histor. 1. II, c. 33; Bianchi, « Delia potestà e della po­ litica della Chiesa », t. IV, p. 17 sq.; Walter. Gesch. D. roem. Rechts. t. I. n. 233 sq., 308 sq., 376 sq. 48 Cfr. c. 1, 2, D. 80, iunct. Phillips, 1. c. p. 27 -q.; Wilmers, De religione revelata p. 290 sq., 299 sq. DE SUPREMA POTESTATE ETC. Ml Serarcliiam ecclesiasticam secundario quodam modo usa sit. At nequaquam ex huiusmodi occasionibus vera origo et causa supe­ rioris iurisdictionis certorum Episcoporum est repetenda. Neque Ecclesia serviliter ordinem civilem gradibus hierarchicis adap­ tavit. sed potius fortiter restitit suamque vindicavit independcnliam, cum ex divisione civilium provinciarum falsae intro­ ducerentur theoriae et perversae praxes44. 521. Patriarchae 4 non proprio illo nomine, sed quoad rem et substantiam prima vice c. 6 Cone. Nicaeni appellantur Epis­ copus Romanus, Alexandrinus et Antiochenus. Quoniam autem potestas illa superior Episcopi Alexandrini in Aegyptum, Lybiam et Pentapolim ibidem dicitur niti antiquis moribus, eviden­ ter multo antiquior est origo Patriarcharum. Quodsi Episcopus quoque Romanus cit. can. 6 commemoratur ad instar termini comparationis potestatis Episcopi Alexandrini, nequaquam ut Primas ecclesiae universalis, sed ut Melropolita quidam maiorum sedium inducitur46. Ex singulari vero relatione, quae inter Se­ dem Apostolicam S. Petri et Ecclesiam Alexandrinam et Antio­ chenam intercessit, complures Romani Pontifices explicant47 qua­ re Episcopus Alexandrinus et Antiochenus post Episcopum Ro­ manum tenuerint primas sedes patriarchales. Quae ratio quam­ vis unica non sit, ob quam Ecclesia antiquos mores de iuribus et praerogativis illorum Patriarcharum approbavit, tamen negligenda non est4S. In Romano Pontifice dignitas Patriarchae Occi­ dentalis profecto non semper rigorose distinguebatur ab ipsius 44 Cfr. c. 4 Cone. Nicaen. (a. 325), et c. 9 Cone. Antioch, (a. 341), iunct. Hefele, 1. c. t. II, p. 382 sq.; c 12, 17, 28, Cone. Chalced. iunct. Hefele. 1. c. t. II, p. 517, 521, 529 sq.; Innoc. I, a. 415, in c. 1. § 1. D. 10; Leo M. epist. 104, 100. 45 Thomassin., 1. c. P. I, 1. 1, cap. 6 sq. * Postquam de vi et ambitu illius canonis 6 Cone. Nicaeni diversae propugnatae fuerunt opiniones, tandem nostra aetate in sobria et ge­ nuina interpretatione viri docti convenire solent. Cfr. Phillips, 1. c. LII. p. 34 sq.; Hefele, 1. c. t, I, p. 389 sq.; Synod. Sciarf. (a. 1888), p. 209. 17 Innocent. I a. 415; Gregor. M. ad Eulog. Alex. Cfr. c. 1, D. 10; Thomassin., 1. c. P. I, 1. 1, cap. 7. n. 7’sq., cap. 8.n. 1 sq., cap. 9, n. 1 sq. « Ita recte Thomassin., 1. c.; Phillips, 1. c. t. I, p. 128 t. II. p. 31 sq. Aliter opinatur Scherer, 1. c. t. I, p. 534. not. 11. inefficacibus innixus rationibus. Cfr. quoque Nicol, M. resp. 92 ad Bulgar, (a. 866) et Synod. Mont. Lib. (a. 1736) 1. c. col. 290 sq. U 64 2 TITULUS Vil primatu iurisdictionis; nihilominus in dubium vocari nequit ip­ sum, etiam ut Patriarcham Occidentalem, habuisse territorium quoddam a dioecesibus aliorum Patriarcharum paulatim accu­ ratius distinctum C. ncilium Nicaenum (a. 325) can. 7 specialem honorem Episc. pi Acliensis (Hierosolymitani) consuetudine et antiqua tradi­ tione innixum confirmavit, salvo tamen iure metropolitico Epis­ copi Caesariensis Similiter in Concilio Constantinopolitano 1 (a. 381) c. 3. indubitanter genuino, Episcopo Constantinopoli­ tano ab Episcopis Orientalibus concessa est praerogativa ho­ noris immediate post Episcopum Romanum, eo quod illa civitas esset nova Roma. Qui canon a Romanis Pontificibus per multa saecula non fuit admissus. At huiusmodi honoris concessionibus saltem in praxi illud effectum est, ut Episcopus Constantinopolitanus mox de facto praeter honoris eminentiam etiam iurisdictionem exarchicam in universas Thraciae provincias49 52, immo 51 50 can. 9, 17 et 28 Cone. Chalced. (a. 451) in Asiam quoque procon­ sularem et Pontum obtinuerit5·. Episcopus Hierosolymitanus, postquam malae artes luvenalis in Concilio Ephesino (a. 429) felicem exitum non habuerunt‘4*, tandem in Concilio Chalcedonensi (at invito S. Leone) immunitatem a Patriarchatu Antio­ cheno et cum iure metropolitano etiam potestatem exarchicam in tres provincias Palaestinenses consecutus est 58. Quare mirum non est quod, non obstante can. 28 Cone. Chalcedon, quo Epis49 Cfr. Synod. Arelat. (a. 314), et Hefele, 1. c. t. I, p. 202 sq.; c. 6 Cone. Nicaen. (a. 325); Innoc. I. ad decent. Tugubin.; lustinian. Novet). 199; Nicol. M. 1. c.; cap. 23, X. de privil. V. 33; Benedici. XIV, De Synod, dioec. 1. II, cap. 2, n. 2; Phillips, 1. c. t. I, p. 37 sq. 50 Hefele, 1. c. t. I, p. 403 sq. 51 Hefele, 1. c. t. II, p. 17 sq., 538 sq. 32 Hefele, 1. c. t. II. p. 18. Cfr. quoque c. 2 Cone. Constantinop. (a. 381) et Hefele, 1. c. p. 16 sq. M Hefele, 1. c. p. 513 sq., 521. 34 Hefele, 1. c. p. 213. 33 Hefele, l. c. p. 477 sq., 502 sq.; Synod. Sciarf. Syror. (a. 1888), p. 210: < Iam antea (i. e. a. 1215), Patres Concilii Nicaeni II, anno 787 (non 780, ut per errorem legitur in textu Concilii) dignitatem patriarchalem Sedi Hierosolymitanae dederunt ; at in Concilio Nicaeno II dignitas patriarchalis Sedis Hierosolymitanae potius iam supponitur legitime ac­ quisita quam denuo concessa. Cfr. Hefele, 1. c. t. II, p. 459, 453 sq., 464. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 643 copus Conslantinopolitanus ex falsis omnino principiis sibi ac­ quirere studuit novas honoris et potestatis praerogativasiC, Ro­ mani Pontifices et Episcopi Ecclesiae Occidentalis diu tantum 1res admiserint Patriarchas, sc. Romanum, Alexandrinum et An­ tiochenum56 57*59 . Graeci, usurpatas praerogativas Patriarchae Constantinopolitani iterum iterumque approbantes68, tandem eo pro­ cesserunt, ut eundem etiam nomine et iurisdictione Patriarchae 6 Oct. 1818. Denique Ιχ.·ο XIII Episcopum Perusinum elevavit ad dignitatem Archiepiscopi titularis. Cfr. Act. S. Sed. V. p. 235, 313, de Primatibus in Concilio Vaticano; Benedict. XIV, in Alloc, consist. 22 Iui. 1754, de con­ cessione pallii lalini soli Born. Pontifici reservata nec Patriarchis orientalibus permissa. Cfr. Collect. S. C. de Prop. F. n. 19, Pii IX Const. < Reversurus », qua Constantinopolitana Armenorum provincia, exstincto primatiali atque archiépiscopal! titulo, Patriarchal™ Ciliciae coniungilur. ' i 1 I DE SUPREMA POTESTATE ETC, 651 À *Pontifici est reservata ; ex iure autem particulari generalim eodem modo Iit quo Episcopi ad ecclesias cathédrales promo­ ventur, v. g. per electionem vel postulationem canonicam CapiIulorum cathcdraliiim, praesentationem vel nominationem perso­ narum privilegiakirum, v. g. regum "'2, tusi iure speciali de alia provisionis forma cautum sit. Id v. g. accidit in compluribus Patriarchatibiis Ecclesiae Orientalis, ubi electio Patriarchae cuiuscumque ritus a solis Episcopis totius Patriarchatus peragi debet, penitus exclusis laicis aliisque clericis inferioribus a iure tu/fragii ferendi. Quae electio si legitime facta fuerit, insuper a Romano Pontifice est confirmanda lo::. Pius IX illam formam electionis Patriarchae apud Armenos et Chaldaeos etiam ex­ pressa lege confirmavit et accuratioribus limitibus circumscripsit sibique reservavit ius idem negotium electionis Patriarchae et Episcoporum, etiam in aliis ‘Ecclesiis Orientalibus cum Sede Apostolica unitis, denuo ordinandi ,4M. Quare ubicumque novae leges pontificiae de promotione Patriarcharum Orientalium latae non sunt, laudabiles consuetudines a Romanis Pontificibus ap­ probatae vel toleratae servari debent, tum quoad qualitates pro­ movendi tum quoad formam, confirmationem aliasque conditio­ nes electionis 1 °5. Qua de re indicium erat penes S. C. de Prop. F. nunc autem est penes S. C. pro Eccl. Orient., ad quam trans­ mittenda sunt acta electionis, ut praemisso examine confirmatio electionis a Romano Pontifice obtineatur101 *104**. Provisio quoque qua102 101 Cfr. iam Reg. 1 Cancell. Apost. iunct. Riganti, Commentar, in Reg. Constit, Ordinat. Cane. Apost. Reg. 2, § 1, n. 1 sq. 102 Riganti, 1. c.; Giobbio, Lezioni di diplom. eccl. t. II, n. 198 sq. ,w Card. Ilergenroelhe.r, in Arch. f. k. K. t. VII, p. 337 sq.; S. C. de Prop. F. 28 lan. 1792, de sola voce electionis passiva simplicibus pres­ byteris concessa, non activa, quae solis Episcopis reservatur; S. C. de Prop. F. 2 Sept, 1802, 1 Dec. 1837, de confirmatione electionis a Ro­ mano Pontifice expetenda. Cfr. Collect. S. C. de Prop. F. n. 29, 30, 33. le‘ Pii IX Const. « Reversurus » 12 Iui. 1867 pro Armenis; Const. Cum ecclesiastica 31 Aug. 1869 pro Chaldaeis; Encycl. « Quartus » 6 lan. 1873 ad Armenos. Cfr. Collect. Lac. t. II, coi. 568 sq. ,n' Cfr. Synod. Mont. Lib. (a. 1736), in Collect. Lac. t, II, col. 340 «q., ubi electio Patriarchae Maronitarum ordinatur, v. g. eligendus dehet complevisse annum quadragesimum aetatis et in sacro saltem presby­ teratus ordine constitutus esse; Synod. Sciarf. Syr. (a. 1888), p. 217 sq.; Synod. Alexandr. Coptor. (a. 1898); p. 186 sq. Collect. S. C. de Prop. F. n. 30. 652 TITULUS VU tuor ecclesiarum patriarchalium ritus Latini, se. Constantinopolitanae, Alexandrinae, Antiochenae et Hierosolymitanae, quae iam inde ab anno 1301 107 inconsulta Sede Apostolica fieri non am­ plius potuit, nunc postquam Praesules illarum ecclesiarum, ex­ cepto Patriarcha Hierosolymitano, ad Praelatos honorarios re­ dacti sunt, soli Romano Pontifici est reservata. § III. De iuribus et obligationibus Patriarcharum et Primatum 526. I. Patriarcharum potestas vere talis, quae sit omnibus Patriarchis communis, ex iure Codicis nulla est, sed reducitur ad praerogatinam honoris et iuris praecedentiae (can. 271, 280). Ex iure Decretalium veram quandam superiorem potesta­ tem exercebant, quae, cum haberetur vi officii, ordinaria erat dicenda et generatin'! iis circumscribebatur limitibus, ut Patriarchatus Praesules nihil possent, nisi quod illis sacri canones expresse concederent vel prisca consuetudo conferret ab an­ tiquo. Cfr. cap. 9, X. de off. iud. ordinar. I, 31; c. 8, C. IX. q. 3. Ex praxi antiqua Patriarchis in specie competebat ius con­ firmandi et consecrandi Archiepiscopos et Episcopos electos sui Patriarchatus10’. convocandi et dirigendi Concilia patriarchalia 109, acceptandi appellationes ex omnibus provinciis suae ju­ risdictioni subiectis. sed salvis appellationibus iad Sedem Aposlolicam. elargiendi pallium graecum suis Suffraganeis et reci107 Cap. 3, de elect. I. 3, in Extravg. com. ,r® Cfr. c. 6 Cone. Nicaen. (a. 325); Hefele, 1. c. t. I, p. 389 sp.; Hins­ chius, 1. c. t. I. p. 540 sq., 543, 549. Quae Patriarchae Constantinopolitani sibi de facto acquisiverunt, etiam in hisce praerogativis non nituntur legitimis titulis iuris canonici; multo minus transierunt in iura omnibus Patriarchis communia. Cfr. c. 28 Cone. Chalced. (a. 541); Novell. 123, cap. 22; Novell. 131, cap. 1; Hinschius, 1. c. p. 541 sq. Neque concluden­ tibus argumentis probatur Patriarchas solos, i. e. absque Synodo, habuis­ se ius transferendi et etiam deponendi Archiepiscopos vel Episcopos sui Patriarchatus. Cfr. de Synod. Alexandrina (a. 320-321); Hefele, 1. c. p. 28 sq. 109 Cfr. c. 17 Cone. Constanti nop. IV, (a. 869); Hefele, 1. c. et t. II. p. 688 sq. Quodsi Bouix, 1. c. t. I. p. 429, etiam ex antiqua praxi Patriar­ chis negat ius convocandi Concilia patriarchalia, spuriis et falsis argu­ mentis historicis utitur. Cfr. Scherer, I. c. t. I. p. 671. 227, not. 52. De praxi vero vigenti consulendae sunt: Synod. Sciarf. (a. 1888),. p. 214, n. 16; Synod. Alexandr. (a. 1898), a. 183, n. 10. DE SUPHEM A JOTESTATE ETC. I 653 piendi all iisdem pro se professionem canonicam et pro Romana Ecclesia sponsionem obedienti-ae, postquam ipsi a Rom. Pon­ tifice receperunt pallium latinum, praestito illi fidelitatis et obedientiae iuramento '•’°, instituendi et eximendi per stauropegium monasteria110 111, deferendi ubique ante se dominicae crucis ne­ xilium, nisi in Urbe Roma et ubicumque Romanus Pontifex prae­ sens existai aut eius Legatus utens insigniis apostolicae dig­ nitatis 112. 110 Cap. 23, X. de privil. V, 33; Collect. S. C. de Prop. Fide, n. 19, 33. 111 Benedict. XIV Const. « Inter plures » 2 Maii 1744, § 19. 112 Cfr. cit. cap. 23, X. de privil.; Benedict. XIV, De Synod, dioec. I. II. cap. 6, n. 2. 113 Collect. S. C. de Prop. Fide n. 21 sq.; Collect. Lac. t. II, in ind. v. Patriarcha praesertim η. 32 sq.; Synod. Sciarf. Syror, (a. 1888), p. 212 sq.; Synod. Alexandr. Coptor. (a. 1898), p. 182 sq., ubi iura Pa­ triarcharum nunc vigentia et a Sede Apostolica approbata recensentur; Card. Hergenroether, in Arch. f. k. K. t. VII, p. '337 sq. Cfr. de iuribus Patriarchae Indiarum occidentalium Card. Hergenroether, 1. c. t. XI, p. 369; Moroni, Dizionario vol. 31. p. 175, de praerogativis Patriarchae Ulyssipon.; Clem. XI et XII Const, cit. in not. 15 h. t.; Clem. XIII Const. (Inter praecipuas » 16 Ian. 1766. «« Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 15, n. 17, 18. 651 TITULUS VU fici, cuius nomen suo praeponant, et sine cuius auctoritate nul­ lum arduum negotium suscipere possunt, tenentur perfectam obe· dientiam canonicam promittere (cfr. cit. cap. 23, X. de privileg. V, 33), visitare statis temporibus limina Apostolorum, invigilare, ut per totum Patriarchatum tides et canones serventur, visita­ tiones aliaque peragere, quatenus iure speciali cautum est, ultra obligationes omnibus Episcopis et Metropolitis communes115. 527. Primates (Exarchae, Vicarii Apostolici, Legali nati) certe olim ordinariam quandam potestatem vi officii116117 habue­ runt, quae eadem regula fuit limitata atque potestas Patriarcha­ rum. Cfr. cit. cap. 9, X. de off. iud. ord. I, 31. At Primates vel Exarch-ac antiqui, velut Carthaginiensis et Ephesinus a Vicariis Apostolicis vel Legatis natis maxime in hoc differebant11T, quod ipsorum officium et potestas potius an­ tiqua et longa consuetudine tacite a Romano Pontifice approbata fuissent, cum Vicarii Apostolici vel Legati nati illam superiori1U Cfr. Collect. S. C. de Prop. F. 1. c.; Collect. Lac. 1. c. η. 15 sq.; Schmalzgr. 1. I, t. 31. n. 19. Praesertim vero consulendae sunt. Synod. Sciarf. (a. 1888), p. 207 sq., 212 sq. et Synod. Alex. (a. 1898) p. 182 sq., de iuribus et obligationibus Patriarchae Syrorum vel Coptorum. Cfr. de morte et exequiis Patriarchae: Synod Mont. Liban, (a. 1736), in Collect. Lac. tom. II, col. 340; Pii IX Const. < Reversurus » 12 Iui. 1867, ibid. col. 171, iunct. col. 575; Synod. Sciarf. (a. 1888), p. 217 sq.; Synod. Alexandr, Copt. (a. 1898), p. 186 sq. 11 concedendi Suifraganeis litteras for129 Arch. f. k. K. t. 55, p. 353 sq.; Scherer, 1. c. t. I, p. 540 sq. 150 Cfr. cap. 1, X. de off. leg. I, 30; cap. 54, X. de appell. II. 28; cap. 11, pr. X. de off. iud. ord. I, 31. 131 Bouix, 1. c. p. 448 sq., 457 sq. 132 Cfr. c. 4. 6, Conc. Nicaen. (a. 325); Schmitz, in Arch. f. k. K. I. 57, p. 3 sq. (Metropolitanverf. u. Provinzialsyn. in Gall, wiihr. d. 5 Jahrh.); Hefele, 1. c. t. I, p. 382 sq., 396; cap. 11, 20, 32, X. de elect. I, 6; cap. 10, X. de off. iud. ordinar. I, 31; Bouix, 1. c. p. 457. 133 Cap. 13, X. de maior. I, 33. 134 Cfr. c. 8 Conc. Tolet. XIII, a. 683; cap. 6, X. de temp. I, 11; at Conc. Trid. Sess. XXIV, cap. 2. de ref. statuit Episcopos comprovin­ ciales, praetextu cuiuscumque consuetudinis, ad metropolitanam eccle­ siam in posterum accedere invitos non esse compellendos. Cfr. quoque S. C. C. 23 Mart. 1697; Ferraris, 1. c. v. Archiepiscopus art, 2, n. 30; Bouix, 1. c. p. 464 sq. «» Cfr. c. 14, 15, 17, 20, Conc. Antioch, (a. 341); c. 17 Conc. Aurel. V, (a. 549); c. 12 Conc. Tolet. XIII, (a. 683). 60S TITULUS VII matas et /icentium itineris causa e dioecesi discedendi™, praes­ tandi consensum in alienatione bonorum ecclesiasticorum per Suffraganeos facienda 1,T, ordinandi saltem indirecte liturgiam et festorum celebrationem pro tota provincia ecclesiastica1M, ad­ ministrandi dioeceses suae provinciae tempore vacationis se­ dium episcopalium ,3°. 529. Iurisdictionis Metropolitarum in dioecesibus suffraganeis iura in Codice (can. 274) agnoscuntur dumtaxat sequentia: 1°) Institutionem canonicam praesentatis a patrono ad be­ neficia conferre, si Suffraganeus intra tempus legitimum, iusto impedimento non detentus, id non fecerit; 2') Indulgentiam ducentorum dierum, sicut in propria dioecesi, concedere ; 3°) Deputare Vicarium Capitularem in dioecesi suffraganea vacante, si huius Capitulum negligens fuerit ad normam can. 432, § 2; 4 ) Vigilare ut fides ac disciplina ecclesiastica accurate serventur, ac de abusibus Rom. Pontificem certiorem facere; 5Λ) Canonicam visitationem peragere, causa prius ab Apos­ tolica Sede probata, si eam Suffraganeus neglexerit. Tempore visitationis potest praedicare, confessiones audire etiam absol­ vendo a casibus Episcopo reservatis, de vita et honestate clerico­ rum inquirere, clericos infamia notatos Ordinariis ipsorum, ut eos puniant, denuntiare; notoria crimina, manifestas et notorias offensas tum sibi tum suis forte illatas, iustis poenis, censuris non exclusis, punire; 6°) In omnibus ecclesiis, etiam exemptis, Ordinario loci praemonito si ecclesia sit cathedralis, peragere pontificalia, uti Episcopus in proprio territorio populo benedicere, cruce ante se delata incedere 14 . non autem alia exercere quae iurisdictio­ nem importent; OlM 13<5 Cfr. c. 11 cit. Cone. Antioch, (a. 341). 187 Cfr. c. 12 Cone. Epaon. (a. 517); c. 7 Cone. Tolet. XI, (a. 655). *38 Cfr. c. 1 Cone. Gerun, (a. 517); c. 27 Cone. Epaon. (a. 517); c. 2 Cone. Tolet. XI. (a. 675). 139 Cfr. c. 25 Cone. Chalced. (a. 451); Thomassin., 1. c. P. II. 1. 2. cap. 9. n. 8, P. Ill, 1. 2, cap. 51. n. 11; ftermes. De Capitulo, sede vac. p. 24 sq. 140 Cfr. de historia privilegii deferendi ante se crucem, Thomassin DE SUPREMA POJESTATE ETC. 659 7") Appellationes recipere a sententiis definitivis aut interlocutoriis definitivarum vim habentibus, quae fuerint pro­ latae in Curiis Suifraganeorum iuxta can. 1594. 8°) Dirimere in prima instantia controversias, de quibus agit can. 1572, § 2. § V. De auctoritate et usu pallii • e 530. Ius utendi pallio 341 per totam provinciam iuribus ho­ norificis Metropolitarum adnumerandum est. Attamen cum a pallii receptione multiplici ratione pendeat exercitium potestatis Metropolitae, iuxta ipsa verba rubricae iuris Decret. « de aucto­ ritate et usu pallii » est disputandum. 1. Pallium ex disciplina vigente est fascia lanea oandida tres circiter digitos lata in modum circuli contexta, quae humeros cingit habetque ab utraque parte lineas sive fasciolas, quarum anterior ante pectus, posterior intra humeros dependet, intextis partim in binis hisce fasciolis, partim in circulo humeris incum­ bente sex sericis nigrisque crucibus tribusque aciculis aureis consuitur et alligatur 142. IL Duplex nunc distinguitur pallium, sc. pallium latinum su­ pra descriptum, quod sumitur a corpore S. Petri, in quo est plenitudo potestatis, et a solo Romano Pontifice concedi potest, deinde pallium graecum, quod est indumentum longius et larI. c. P. I, 1. 2, cap. 58, n. 6, cap. 59; Benedict. XIV, De Syn. dioec. 1. II, cap. 6, η. 2 sq. Ml Dist. 100; Cpl. II, 1. I, t. 4, de usu pallii; cpl. Ill, 1. I, t. 7, de auct. et us. p.; cpl. IV, 1. I, t. 4, d. u. et a. p.; cpl. V, 1. I, t. 6, d. a. et us. p.; Decret. Gregor. IX, 1. I, t. 8, d. auct. et us. pali.; Extravg. coni. 1. I, t. 4, d. a. et u. p. — Commentatores iur. Decret, in h. t. 8; Devoti, Inst. canon. 1. I, t. 3, §§ 42 sq.; Phillips, 1. c. t. V, § 240, t. VI, § 352; Scherer. 1. c. t. I, p. 547 sq.; Hinschius, 1. c. t. I, p. 209, t. II, p. 23 sq.; Kraus, Real-Encykl. v. Pallium; Grisar, D. roem. Pali. u. d. aeltest. liturg. Schaerpen (a. 1896); Vespasianus, De s. pallii origine (a. 1856); Garrucci, Arte cristiana I, 96 sq.; Wilpert, Un capitolo di storia dei vestiario, Die Gewandung d. Christen in d. er.st. Jahrh.; Kraun, D. Pontifikalgew. d. Abendl. p. 132 sq. 142 A praesenti forma pallii multum discrepat antiqua, et conse­ quenter modus quoque pallii gestandi longe diversus fuit ab eo. qui nunc in usu est. Cfr. Grisar, 1. c. p. 33 sq., ubi errores Vespasiani alio­ rumque corrigit, p. 91 sq. 660 TITULUS VII gius Patriarcharum Orientalium, crucibus rubris ut plurimum distinctum et post receptum pallium laliniun ab iisdem Patriar­ chis etiam conceditur Metropolitanis el Episcopis ecclesiarum insigniorum 143. III. Origo historica pallii est satis obscura. Profecto vix du­ bitari potest quin in Ecclesia Orientali omnes Episcopi ex anti­ quissimo tempore in ipsa celebratione Missae gestarint pallium laneum in signum pastoralis officii, quod vocatur omophorion (ώμοφόριον)εΐ a Cone. Constantinop. (a. 680) dicitur«οιματική δορά, i. e. pastoritia pellis '44. Neque ista pallii (jraeci gestatio Episcopis permissa fuit speciali Romani Pontificis concessione, sed potius hoc ius a suis Metropolitis, et Metropolitae a Patriarchis acce­ perunt. Cfr. c. 17 et 27 Cone. Constantinop. (a. 869). Patriarchae vero aut ipsi sibi pallium (siiorum praedecessorum) imposuerunt aut in consecratione illud consecuti sunt14S*1 . 47 In Ecclesia quoque Occidentali Episcopi complurium re­ gionum ordinarie videntur gestasse pallium. V. g. c. 6 Cone. Matisconcnsis (a. 581) omnibus Episcopis1445 prohibetur ne sine pallio Missas dicant. Eadem praxis vigebat in Africa septentrio­ nali r,;. ubi in ipsa consecratione pallium videtur fuisse collatum, neque concessionis pontificiae ulla fit mentio148. In Italia certe Romani Pontifices pallium gestarunt, cum ipsi saltem ex saeculo sexto aliis Praelatis pallium concederent; et alii Episcopi ibidem hoc ornamento officii pastoralis videntur caruisse 14ί*. Quod pallium Romani Pontifices nequaquam receperunt er 143 Cfr. c. 17, 27, Cone. Constantinop. (a. 869); cap. 23, X. de priv. V, 33; Collect. S. C. de Prop. F. η. 19, ex Alloc. Benedict. XIV, 22 Iui. 1754; Collect. Lac. t. Π, col. 343 sq. 144 Isidor. Peins, (t c. a. 449), Epist. 1. I, n. 136; Mansi, XI, 183. Cfr. quoque de eadem pallii significatione, Clem. II ad Ioann. Salemit. a. 1047; Benedict. XIV Const. « Romana Ecclesia > 21 Apr. 1742; Grisar, 1. c. p. 84 sq., 100, 106 sq., 11. 145 Liberatus, Breviar. cap. 20. (c. a. 560). apud Migne, P. L. LXVII1, 1036; Phillips, 1. c. t. V, p. 626 sq.; Hinschius, 1. c. t. II, p. 24. 14'· Nam in cit. c. 6, iuxla veriorem lectionem statuitur: < Ut nullus Episcopus (non Archiepiscopus) sine palleo Missas dicere praesumat». Cfr. Massen, Cone. Merov. p. 157; Grisar, 1. c. p. 110. 147 Vita S. Fulgent, cap. 18. apud Migne, P. L. LXV, 136. Grisar, 1. c.; Hinschius, 1. c. p. 25, not. 5. 140 Grisar, 1. c. p. 99 sq., 110 sq.; Hinschius, 1. c. p. 25. DE SUPHEM A POTESTATE ETC. 661 concessione quadam Imperatorum Christianorum, ut tenuerunt De Marea, Thomassinus aliique, etiam recentiores, scriptores150. Etenim ex spuria donatione Constantini (cfr. c. 14, § 2, D. 96) saeculo octavo vel nono compilata nequit deduci Constantinum M. concessisse papae Silvestro « superhumerale videlicet lorum, qui imperiale circumdare solet collum ». Multo minus probatur quidquam ex pariter spurio privilegio, (pio Valentinianus III, c. a. 432, dicitur Archiepiscopo Ravennatensi concessisse pallii honorem. Quodsi Romani Pontifices interdum pallium Episcopis non concesserunt, nisi cum consensu Imperatorum, illa praxis satis rara manifestat suavem quendam procedendi modum in quibusdam casibus particularibus, nequaquam vero normam quandam stabilem necessario sequendam, neque idcirco ex im­ periali donatione pallii originem repetunt, praesertim cum etiam ex antiquo tempore non desint palliorum concessiones Rom. Pontificum absque ulla interventione Imperatorum factae151. Exclusa origine pallii per concessionem Imperatoris, mi­ noris momenti est quaestio, qua ratione usus pallii in ipso R. Pon­ tifice fuerit introductus. Sunt auctores, praesertim medii aevi, item Baronius aliique152, qui pallium Rom. Pontificis in imita­ tionem rationalis vel superhumeralis Summi Sacerdotis veteris testamenti inductum fuisse putant. Quae sententia nullo argu­ mento positivo commendatur, quod in antiquis documentis ha­ beat fundamentum; porro innititur opinioni nostra aetate magis magisque derelictae, quod vestes sacrae in Ecclesia Christi per imitationem quandam vestium sacrarum veteris testamenti fue­ rint introductae; denique refutatur vel ipsa differentia formae, qua etiam pallia antiqua discrepant a superhumerali Summi Sacerdotis15S. Deinde Vespasianus, Phillips, Garrucci354 aliique antiquiores 150 Thomassin., 1. c. P. I. 1. 2, cap. 45, n. 8, cap. 56, n. 2; De Marea, De concord, saccrd. et imp. 1. VI, cap. 6; Bosk, Gesch. d. liturg. Gewaend. II. 186 sq. 151 Ita Grisar, 1. c. p. 99 sq.; De Angelis, Praelect. iur. can. 1. I. 18, n. 2 sq.; Phillips, 1. c. t. V, p. 619 sq.; Scherer, 1. c. t. I, p. 458; Hinschius, 1. c. t. II, p. 26. Devoli, 1. c. § 42, not. 1 ; Phillips, 1. c. t. V, p. 621 sq. De Angelis, 1. c.; Sebastianelli, 1. c. p. 141. im Vespasianus, De pallii origine p. 41, 66; Phillips, ]. c. p. 623 sq.; Garrucci, Arte cristiana p. 96 sq., 106, 662 titulus vu et recentiores scriptores originem pallii Romani Pontificis re­ petierunt a pallio vel mantello S. Petri. At haec theoria ingeniose excogitata et propagata imprimis laborat gravissimo incommodo, quod ex antiquis documentis historicis de mantello quodam S. Petri in Ecclesia Romana conservato nihil omnino constet1'. Insuper antiquissima forma pallii tantopere differt a mantello, ut transformatio mantelli in longam fasciam satis tenuem vix solide explicari possit. Probabilem vero explicationem originis pallii videtur sup­ peditare illa sententia 3 quae r.r loro, usibus ecclesiasticis adaptato, repetit originem pallii latini, sicut ex orario orta est slola et ex aliis vestibus profanis, v. g. ex dalmatica et manipulo, factae sunt vestes sacrae. H IV. Quodsi denique de antiqua significatione symbolica pallii quaeratur, imprimis pallium denotavit officium pastoris, atque hanc ob causam mirum non est, quod in Ecclesia Orientali etiam simplicibus Episcopis pallium graecum fuerit proprium1”. Cum autem in Ecclesia Occidentali inde ex saeculo quarto et quinto et sexto paulatim Romani Pontifices concederent pal­ lium suum etiam Episcopis, v. g. Papa Symmachus Caesario. Arcbiepiscopo Arelatensi (a. 513), immo concessiones illae pal­ lii transirent in stabilem praxirn Rom. Pontificum, v. g. iam tempore S. Gregorii M.. ad priorem illam significationem offi­ cii pastoralis altera accessit de participatione quadam potesta­ tis pontificiae super alios Episcopos ad obtinendam plenitudinem dignitatis pontificalis15®. Quae secunda pallii significatio iam in epistolis Vigilii, v. g. ad Auxanium Arelat ensem a. 543-545. et S. Gregorii M. insi- Grisur. 1. c. p. 108 sq. cum Duchesne aliisque. 15e Grisur, 1. c. p. 96, cum Duchesne, Rohault de Fleury, Thurston aliisque; paulo aliter Wilpert, qui originem repetit ex < pallio coniab ululo >. 157 Verbum λώρος, latine lorum vel postea etiam lorus (cfr. Forcellini ad h. v.) — χρυσήλατος έπομίς, Γ. e. fascia quaedam pretiosa quam viri nobiles gestarunt in magnis festivitatibus. »·** Cfr. Grisar, 1. c. p. 106 sq.; 109 sq.; Phillips, L c. t. V, p. 636; Hinschius. 1. c. t. II. p. 25 sq.; Saegmueller, D. Cardinaele p. 65, 147 sq., 162 sq. is» Cfr. cap. 3. 4, 6. X. de auct. et us. pall. I. 8. DE SUPHEM A POTESTATE ETC. 663 miata, inde ex saeculo octavo magis magisque fuit recepta160*. V. Neque pallium a Romanis Pontificibus concessum est, nisi certis conditionibus servatis, inter quas potissimum illa est recensenda, quod teste Gregor. M. c. 2, I). 100. « prisca consue­ tudo obtinuit, ut honor, nisi exigentibus causarum meritis et fortiter postulanti, dari non debeat ». Fidei quoque professio et fidelitatis et obedientiae promissio iuramento confirmata 1β1, Praesulibus pallium expetentibus fuit imposita, eiusque usus ad Missarum sollemnia finesque dioeceseos vel provinciae fuit res­ trictus162163 . Immo saltem iam ex saeculo nono Metropolitae ad petendum pallium intra tres menses a consecratione sua ita sunt adacti, ut ante pallii receptionem vel in ipsa auctoritate episcopali et metropolitana limitarentur168. Gratis quoque an­ tiquo tempore pallium fuit concessum164; at circiter ex saeculo nono taxae quaedam palliorum de facto et de iure fuerunt in­ troductae, quae non paucis querelis ansam dederunt165. Quae disciplina de pallio concedendo a Romanis Pontifici­ bus. non ex callido consilio neque cupiditate augendae domi­ nationis, sed ad confirmandam unitatem Episcoporum cum Se­ de Apostolica (cfr. cap. 4, X. de elect. I. 6)166* introducta, quoad substantiam etiam nunc viget. 1ΐΊ Gregor. I, in c. 3, C. XXV, q. 2; Grisar, 1. c. p. 111 sq.; Hinschius, 1. c. p. 26, 27 sq. Cfr. quoque c. 1. sq., D. 100. 1,1 Cfr. c. 3, 4, D. 100, cum diet. Grat. post. c. 3; cap, 4, X. de elect. I, 6. 162 Cfr. c. 6, 7, 8, D. 100; c. 27 Cone. Constantinop. (a. 8G9). 163 S. Bonif. in Synod, generali Franciae a. 747, (epist. 70); Hefele, 1. c. t. II, p. 552 sq.; c. 1, D. 100, = cap. 1 Cone. (Roman.), Ravennat. a. 877 a loanne III celebrati iunct. Hefele, 1. c. t. IV, p. 522, 531; Nicol. I Responsa ad cons. Bulgar, η. 73, (a. 866); Gregor. VII (a. 1072), ad Archiep. Rothomag.; Grisar, 1. c. p. 114. 1M Gregor. I, c. 5 Cone. Rom. (a. 595) = c. 3,D. 100; Zachariae Papae epistol, ad S. Bonif. (a. 744); cfr. Hefele, 1. c. t. Ill, p. 514. Cfr. querelas Episcoporum Angliae a. 805 Leoni III oblatas; epist. regis Angl. et Daniae (a. 1027), de nimiis expensis pro pallio apud Hefele, 1. c. t. IV. p. 683; Cone. Basil. Sess. XXI, 9 lun. 1435, deer. 1; Phillips, 1. c. t. V, p. 652; Saecjmueller, 1. c. p. 187 sq. w Benedict. XIV Const. «Herum ecclesiaslicar. » 12 Aug. 1748; Thomassin., 1. c. P. I. 1. 2. cap. 55, n. 3; Phillips, 1. c. p. 642 sq.; Grisar, 1, c. p. 113. 664 TITULUS VII VI. Disciplina de concessione , auctoritate et usu pallii, quae nunc viget, haec est: a) Ad pallii latini concessionem solus Romanus Pontifex est competens atque vel ipsi Patriarchae orientales ritus graeci, cum Sede Apostolica uniti, pallium graecum nunc concedere nequeunt, nisi postquam a Romano Pontifice pallium Romanum sive latinum rite receperunt1K7. b) Metropolitae aliique Praelati superiores, qui vera iuris­ dictione metropolitana vel primatiali vel patriarchal! gaudent, nec meri Archiepiscopi vel Exarchae titulares existant, pallium latinum a Romano Pontifice sive per se sive per procuratorem petere pro iure suo possunt et debent, saltem intra tres menses a consecratione vel, si iam consecrati fuerint, ab institutione (can. 275)167 168169 . Simplices quoque Episcopi vel ex ecclesiarum suarum iu­ ribus vel ex personali concessione per singularem gratiam Ro­ mani Pontificis ad pallii honores interdum admittentur16®. c) Obiectum petitionis est fascia illa supra descripta, quae conficitur ex lana agnorum, qui nunc in festo S. Agnetis bene­ dicuntur et Decano Rotae traduntur. Pallia vero confecta be­ nedicuntur a Rom. Pontifice in vigilia festi SS. Petri et Pauli et in confessione S. Petri conservantur. Cfr. Benedict. XIV Const. « Rerum ecclesiasticarum» 12 Aug. 1748. d) Petitio pallii fieri solet in Consistorio, sive personaliter a Praesule iam promoto, sive ab ipsius procuratore ex Advo167 Cfr. cap. 23, X. de privil. V, 33; Synod. Montis Libani (a. 1736), in Collect. Lac. t. II, coi. 343 sq.; Synod. Sciarf. (a. 1888), p. 213, 222; Collect. S. C. de Prop. F. n. 19, ex Alloc. Benedict. XIV, 22 Iui. 1754: Card, llergenroether, in Arch. f. k. K. t. VII. p. 347; Schmalzgr., 1. I, t. 8, de auct. et us. pali. n. 9; Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. XII, cap. 15, n. 18, 19; Bouix, 1. c. p. 448, qui non satis attendit differentiam inter pallium latinum et graecum, Patriarchas orientales ritus latini et ritus graeci, antiquos et recentiores; Phillips, 1. c. t. V, p. 656 sq.; He­ fele, 1. c. t. IV, p. 421 sq., 462. les Cfr. c. 1, D. 100; Benedict XIV Const. * Inter conspicuos* 22 Aug. 1744, § 18 Const. « Herum ecclesiasticae. » 12 Aug. 1748, De Synod, dioec. L c. n. 17. 169 Grisar, 1. c. p. 110; Phillips, 1. c. p. 467 sq.; Benedict. XIV, I. c. n. 7; Schmalzgr., 1. c. n. 4. V. gr. Episcopus Barcinonensis ex conces­ sione Pii X, a. 1904. DE SUPREMA POTESTATE ETC. 665 catis Consistorialibus assumpto 17°. Traditur autem pallium post praestitum fidelitatis et obedientiae iuramentum 371 et so­ lutam palliorum taxam, i. e. vicesimam partem annat.372, sive ab ipso Romano Pontifice, si Cardinali sit imponendum, sive ab antiquiore Cardinali Diacono, si aliis Praelatis vel ipsorum procuratoribus concedatur1TS. e) Auctoritas, quae ad instar effectus concessionem pallii consequitur, (can. 276) haec est: Archiepiscopus inde a legitima pallii susceptione sese Ar­ chiepiscopum appellare valet -atque pontificalis officii conse­ quitur plenitudinem. Quare in rigore iuris antea abstineat necesse est a gestando nomine Archiepiscopi et ab omnibus func­ tionibus pontificalibus, sive iurisdictionis metropolitanae sive etiam meri ordinis episcopalis, quae a Metropolitanis fieri non possunt nisi cum pallii gestatione. Cfr. cap. 3, X. de auct. I, 8170 174. 173 *172 Hinc non potest convocare Concilium provinciale, conficere chrisma, dedicare basilicas, ordinare clericos et Episcopos con­ secrare, benedicere Abbates vel AÛrgines etc., quia Archiepis­ copo haec licita non sunt, nisi interveniat sacri pallii gestatio in Missarum sollemniis. Cfr. cap. 28, § 1, X. de elect. I, 6. At cum in delegatione certorum actuum pontificalium pallii ges­ tatio non requiratur, Archiepiscopus non prohibetur quominus illos in sua -archidioecesi alteri Episcopo deleget, aut ipse sal­ tem extra suam provinciam peragat cum licentia Ordinarii loci, cum ibidem pallium gestare omnino non possit. Cfr. cap. 11, X. de elect. I, 6. Multo minus Archiepiscopus ante pal­ lii receptionem arcetur ab iis iuribus sive ordinis episcopalis sive iurisdictionis etiam metropolitanae exercendis, quae sine pallii gestatione fieri possunt aut debent, v. g. si administret 170 Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. c. n. 18. 17 Benedict. XIV Const. « Perum ecclesiasticarum »; Bouix, 1. c. p. 181 sq. 172 Urban. VIII Const. « Dudum felicis » 7 Febr. 1642. 173 Bouix, 1. c.; Saegmueller, D. Cardinaele p. 187 sq. 174 Patriarchis et Archiepiscopis titularibus consecratis indulgetur, ut absque honore pallii, quod ipsis concedi non solet, Patriarchae et Archiepiscopi appellari eoque titulo uti possint, non obstante sanctione Innocentii III, cit. cap. 3, X. de auct. I, 8. Cfr. Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 15, n. 17; Schmalzgr., 1. c. n. 1, 6; Phillips, 1. c. t. V, p. 614 sq., 649. 666 TITULIS VU sacramentum confirmationis, ducat processionem extra eccle­ siam (cfr. cap. 1, X. de auct. 1. 8), si celebret Missam pontifica­ lem illis diebus, quibus usus pallii ipsi est interdictus (cfr. cap. 4. 7, X. de auct. I. 8), si iure antiquo confirmavit electio­ nem Suffraganei17 (cfr. cap. 1. X. de translat. I, 7) vel delega­ vit consecrationem Suffraganei (cfr. c. 11. X. de elect. I, 6). vel si ex disciplina vigente alia quaedam iura iurisdictionis mere episcopalis sive dioecesanae exerceat1Te, v. g. convocet atque celebret Svnodum dioecesanam 1TT. Pallium si conferatur simplicibus Episcopis vel Archicpiscopis titularibus, id non fit ad concedendam plenitudinem pastoralis officii, sed ad meram honoris significationem, neque ul­ lam vim exserit in ipsorum iurisdictionem et iura pontificalia. Quare illi Praelati ob pallii honorem neque eximuntur a iuris­ dictione Metropolitani neque Sedis Apostolicae immediate subiciuntur. neque aliis Episcopis ex iuris dispositione praecedunt, neque aliquid iuris consequuntur quo antea carebant. At ex altera parte ipsorum iura propter pallium nondum receptum nequaquam ut in Archiepiscopis limitantur. Huiusmodi enim privilegium cumulat antiquis nova iura. sed -antiqua non au­ fert. ne secus plus afferat damni quam commodi. Quare Epis­ copus qui pallii honore potitur, postquam rite institutus est. pro more aliorum Episcoporum etiam ante pallii receptionem, potest convocare Synodum dioecesanam. ordinare clericos, consecrare ecclesias aliaque iura ordinis et iurisdictionis epis­ copalis exercere 175 *178. 176 f) Usus pallii, cum nitatur singulari privilegio, strictae in­ terpretationi est obnoxius neque ultra terminos concessionis est extendendus179. Hinc pallium a solo Remano Pontifice, utpote 175 Cfr. Gonzûlez. Comment, in cap. 11. X. de elect. I, 6, n. 7. Quarc si canonistae non pauci (cfr. v. g. Schmalzgr., 1. c. n. 6, aliique) Metro­ politae ante receptionem pallii indiscriminatim abiudicarunt omne exer­ citium iurisdictionis melropolitanae. modum videntur excessisse neque solidis rationibus suas sententias probasse. Cfr. Gonzalez, 1. c. et in cap. 3. X. de auctui, 8; Scherer, 1. c. t. I, p. 533, not. 81. Et certe tenor canonis 276 illas rigidiores sententias excludit. 176 Schmalzgr., 1. c. n. 6. l" Benedict. XIV. De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 11. n. 5, 6. 7. Benedict. XIV, 1. c. 1. II. cap. 6. η. I. 1. XIII, cap. 15, n. 9 sq. Schmalzgr., 1. c. n. 7 sq. Γ DE SUPREMA JOTESTATE ETC. I I 1 ! j ! i I 667 ad plenitudinem potestatis assumpto, semper et ubique gestari potest inter Missarum sollemnia; Metropolitae vero aliique su­ periores Praelati, v. g. Patriarchae, qui vocantur in partem so­ llicitudinis, pallio tantum uti possunt intra quamlibet ecclesiam etiam exemptam provinciae sibi commissae, at non extra pro­ vinciam propriam tametsi Ordinarii loci consensus accedat, vel extra ecclesiam (can. 277)lfW, Neque ulla consuetudine, sed tantum speciali privilegio Romani Pontificis induci potest, ut Archiepiscopus extra suam provinciam pallio uti valeat, servatis conditionibus in induito apostolico praescriptis, v. g. cum consensu Ordinarii loci. Cfr. cap. 5, X. de auct. I, 8. Pariter Episcopi, qui sive ratione sedium sive ex mero pri­ vilegio personali gaudent honore pallii, illo iure extra propriam dioecesim nc cum consensu quidem Ordinarii loci uti possunt. Inde repetenda est ratio quod Archiepiscopi et Patriarchae titulares, omni iurisdictione in propriis provinciis carentes neque linquam ibidem residentes, honore paHii non donentur. Nam in ipsis, praeter defectum in significanda iurisdictione siiper Episcopos, etiam usus pallii ex iuris communis sanctione penitus esset exclusus1S1. Porro pallii usus restringitur ad dies in iure (cfr. c. 4, 6, X. de auct. I, 8; Pontificale Rom. tit. de pallio) vel in singulari pri­ vilegio expressos (cfr. cap. 7, X. ibid.) et ad Missarum sollemnia iisdem diebus celebrata illosque actus pontificales, in quibus intra sola Missarum sollemnia gestatio pallii est permissa vel praescripta192. Quare usus pallii extra Missarum sollemnia, v. g. in proces­ sionibus vel in simplici administratione sacramenti confirmatio­ nis vel in celebranda Synodo dioecesana nunquam est perl5n Cfr. cap. 1, 4, 5, X. de auct. I, 8; cap. 2, de priv. V, 7, in Clem.; Synod. Mont. Liban, (a. 1736), in Collect. Lac. t. II, col. 344. ’« Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. II, cap. 6, n. 3, 1. XIII, cap. 15, n. 10, 17; Phillips, 1. c. t. V, p. 647 sq.; Hinschius, 1. c. t. II, p. 35 sq. Cfr. de exomide Patriarchis illis titularibus concessa; Benedicti XIII Const, < Rom. Pontifex» 30 Sept. 1724; De Synod, dioec. I. XIII, rap. 15, η. 17. »2 Cfr. c. 6, 8. D. 100; cap. 4, 5, G, 7, X. de auct. I. 8; cap. 11, 28, i 1. de elect. I, 6. jm Ouare Bouix, 1. c. p. 486, cum Ferraris aliisque errat, si putat ab Archiepiscopo vel Episcopo privilegialo in Synodo dioecesana pallium 66S TITULUS vu missus (cfr. cap. 1, X. de auct. I. 8; Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. II, cap. 5, n. 8. 1. II, cap. 11, n. 5, 6, 7,); neque Missas pro defunctis cum pallio licet celebrare. Cfr. cap. 7, X. de auct. 1,8. Insuper usus pallii Metropolitis vel Episcopis privilegiatis ita est concessus, ut personam non egrediatur. Quare Archie­ piscopus suum pallium alteri Archiepiscopo nunquam commo­ dare potest (cfr. cap. 2, X. de auct. I. 8); immo si in aliam eccle­ siam metropolitanam transferatur, pallium, quo in priore ec­ clesia usus est. secum transferre tenetur, ut cum eo sepeliatur, et successori vel etiam Coadiutori cum iure successionis illud relinquere nequit. Porro cum usus pallii omnino restrictus sit ad provinciam sive sedem metropolitanam planeque cesset in Archiepiscopo, qui loco sive ecclesiae archiépiscopal! renuntiat (cfr. cap. 9, X. de renunt. I. 9) Archiepiscopus translatus in aliam ecclesiam metropolitanam pro nova provincia etiam novum pal­ lium petere et exspectare debet (cfr. cap. 4, X. de post, praei. 1. 5); quo ultimo pallio indutus postea sepelitur, cum pallium prioris ecclesiae metropolitanae capiti ipsius subiciatur (can. 278, 279). Denique praesente Romano Pontifice vel Legato a latere omnibus aliis inferioribus Praelatis usus pallii est interdictus, dummodo excipiatur Cardinalis Episcopus suburbicarius Ostien­ sis, cui tamquam Decano Collegii Cardinalium consecratio novi Rom. Pontificis, tempore electionis nondum in sacris ordinibus constituti aut saltem consecratione episcopali carentis, ex antiquo privilegio est concessa (can. 239. § 2). 531. Scholion. Archiepiscopi pro diversitate regionum etiam a potestate civili titulis honorificis, singularibus praecedentiae iuribus, immo officiis senatorum aliisque muneribus civilibus in­ signiuntur. Ita v. gr. in Austria et Hungaria sex Archiepiscopi erant principes, sc. Goritiensis, Olmucensis. Pragensis, Salisburposse gestari (cfr. Benedict. XIV, 1. c. 1. Ill, cap. 11, n. 5, 6, 7); ideoque etiam Phillips, 1. c. t. VI, p. 845, aliique sine solido fundamento negant Archiepiscopum ante receptum pallium posse celebrare Synodum dioecesanam. Cfr. Benedict. XIV, 1. c. At Metropolita, quia in concilio pro­ vinciali Missam sollemnem cum pallio celebrare debet (cfr. cap. 4. X. de elect. I, G; Caerem. Episcop. 1. I, cap. 31, n. 13; Benedict. XIV, 1. c. n. 6), absque induito apostolico ante pallii receptionem Concilium pro­ vinciale convocare et celebrare nequit. Cfr. Collect. Lac. t. VI, coi. 455. I< < * ’·” DE SUPftEMA POTESTATE ETC. 669 gensis, Strigoniensis et Viennensis. Item omnes Archiepiscopi vi officii in Austria et Hungaria erant senatores imperii vel regni 'M; quod idem etiam in Hispania obtinebat,ββ. Praesertim vero in imperio Turearum Patriarchae et Metropolitae haud exigua donati fuerant iurisdictione civili3ΛΛ. CAPUT VII De Conciliis plenariis et provincialibus 532. Connexio materiae. Sicut Patriarchae, Primates et Me­ tropolitae iure ecclesiastico constituunt gradum intermedium in hierarchia iurisdictionis inter Primatum R. P. et gradum episco­ palem, ita eodem iure interpositi sunt coctus seu collegia Praela­ torum ad extraordinarium regimen ecclesiasticum, quae Con! cilia particularia dicuntur, et iurisdictionem exercent iurisdiclione singulorum Episcoporum superiorem, a Rom. Pontifice mu­ tuatam, cum ab eo, qui supremam in Ecclesiae tenet potestatem, necessario sit recipienda. Quamvis enim ex natura rei ex gene­ ralibus verbis Christi Domini de duobus vel tribus in suo no­ mine congregatis (Matth. XVIII, 20), facile deduci possunt ra­ tiones congruae, quae suadeant Conciliorum particularium cele­ brationem, tamen inde nec institutio divina nec absoluta neces­ sitas et stricta obligatio colligi potest, sed lex positiva Ecclesiae omnino accedat necesse est, tum ut Episcopi adunati accipiant altiorem iurisdictionem, tum ut illarum adunationum vera obli­ gatio existât '. Multo magis est necessarium ius positivum circa tempus, locum et modum celebrationis. 533. Notio. Concilia plenaria illa sunt in quae conveniunt plurium provinciarum ecclesiasticarum Ordinarii. Concilium w Cfr. Scherer, 1. c. t. I, p. 552 sq., 565 not. 39. w Ferreres, Instit. I, n. 574. Cfr. Vering, Lehrb. d. k. K. § 63, 164 s. q., 170. 1 Bouix, De Cone, provinc. pag. 24 sq., videtur defendere divinam originem Conciliorum provincialium, sed argumentis efficacibus non probat; immo iis quae docet de Conciliis oecumenicis t. III, p. 351 sq., potius refutat. MÉfl 670 TITÜLÜS VU vero provinciale illud est, in quo legitime coadunantur unius ecclesiasticae provinciae Episcopi (can. 281, 283)'-'. § 1. Origines et vicissitudines historicae 534. Concilia provincialia primis saeculis in praxi iam intro­ ducta ex canone quinto Concilii Nicaeni (a. 325) singulis annis bis fuerunt celebranda. Quae lex Nicaena de duplici Concilio provinciali per annum cogendo tum in Ecclesia Orientali tum SS *·.·* ■ » 2 Si in Codice, ut contraposita Conciliis oecumenicis, solummodo recensentur Concilia plenaria et provincialia, in tradita notione Conci­ lii plenarii possunt comprehendi phires species Conciliorum particula­ rium quas nobis prodit historia. Nam: a) Habemus Concilia Ecclesiae Occidentalis celebrata ab Episcopis totius Ecclesiae latinae sive Patriar­ chatus Occidentalis, et Concilia Ecclesiae Orientalis sive Episcoporum omnium quatuor Patriarchatuum Orientalium; quae possunt dici rela­ tive generalia. Cfr. Cone. Arelat. (a. 315); Cone. Lateran. (a. 649); Cone. Roman, (a. 680); Cone. Constantinop. (a. 581), si solummodo attendatur convocatio; Cone. Trullan. (a. 692); Hefele, t. I, p. 201 sq., t. II, p. 30 sq., t. III, p. 212 sq.; 252 sq., 328. b) Concilia palriarchalia ex Episcopis unius Patriarchatus. Cfr. Cone. Alexandrin, (a. 320), iunct. Hefele, 1. c. t. I, p. 218 sq.; c. 6, Cone. Constantinop. (a. 381, vel potius 382); c. 17. Cone. Constantin, (a. 869). Quae Concilia cum ex diversa < dioecesi > i. e. territorio Patriarchatus convocabantur (cfr. c. 2, Cone. Constantinop. a. 381), etiam Concilia dioecesana audiebant. c) Concilia primatialia ex Episcopis Exarchatus sive Primatiae. Cfr. de Cone, plenariis vel universalibus Africae sept.: Cone. Hippon. (a. 393),c. 7; Cone. Carthagin. ab a. 394 ad 424. atque Hefele, 1. c. t. II, p. 65 sq. C. 18, Cone. Arelat. II, (a. 443-452). iunct. Hefele, 1. c. p. 298 sq.; Hinschius, 1. c. p. 508 sq. ‘ r ■'·/ d) Inter Concilia nationalia ex Episcopis determinatae nationis vel Civitatis reierri possunt Cone, in Gallia celebrata inde ab a. 511. v. g. Cone. Aurel. I. (a. 511); Cone. Epaon. (a. 517); Cone. Toletana in His­ pania ab a. 589 sq.; Hefele, 1. c. t. II. p. 661 sq., 680 sq., t. III, p. 48 sq.; Hinschius, 1. c. p. 539 sq. e) Inter plenaria seu (relative) generalia quae fuerunt adunata ex provinciis stabili quodam nexu in unum Patriarchatum vel Exarchatum non colligatis, velut Cone. Illiberit. (a. 300-306); Cone. Antioch, (a. 341); Bouix, 1. c. p. 12 sq.; Hefele. 1. c. t. 1, p. 148 sq., 502 sq.; Hinschius, 1. c. p. 527 sq. f) landem huc referri possunt Concilia Pontificia sive Sedis Apos­ tolicae quae a Romanis Pontificibus tempore medii aevi cum maiore DE SUPREMA POTESTATE ETC 671 in Ecclesia Occidentali sequenti tempore non raro inculcabatur*3. Aliam ex sacculo sexto frequenter occurrunt canones4, quibus Concilium provinciale solummodo semel quolibet anno praescri­ bitur celebrandum. Convocatio illorum Conciliorum provincialium spectabat ad Métropolitain, cui in casu ncgligentiae graves statutae fuerant poenae5. Nec minore rigore Episcopis Suffrayaneis iniuncta fuerat obligatio personaliter accedendi ad Concilium provinciale, nisi impediti essent * ’. Quo in casu pro suo iure et oflicio mitte­ bant procuratores, qui illos excusarent et ipsorum vices tene­ rent7. At aliae personae ecclesiasticae, quae in subsidium Epis­ coporum pariter ad Concilia provincialia accesserant8, votum decisivum in illis habere non solebant9. Competentia antiquorum Conciliorum provincialium in ca­ nonibus condendis et in indiciis etiam criminalibus et universa minoreve parte Metropolitarum et Episcoporum occidentalium celebra­ ta fuere. Cfr. v. g. Concilia celebrata a Leone IX, inde ab a. 1049, iunct. Hefele, 1. c. t. IV, p. 716 sq.; Cone. Claromontan. Urbani II, (a. 1095), et Cone. Remense Callixt. II, (a. 1119), iunct. Hefele, 1. c. t. V, р. 218 sq., 350 sq.; Hinschius, 1. c. p. 517 sq. Iteinque quae fuerunt cele­ brata a Legatis Sedis Apostolicae cum Episcopis provinciae Legationis suae, velut v. g. Cone. Pictav. (a. 1110), iunct. Hefele, 1. c. p. 261 sq.; Hinschius, 1. c. p. 534 sq. 3 Cfr. c. 2 Cone. Constantinop. (a. 381); c. 19 Cone. Chalced. (a. 451), = c. 6, Dist. 18; Leo M. in cap. 2, D. 18; c. 8, Cone. Regense (a. 439), iunct. Hefele, 1. c. t. II, p. 291; Thomassin. 1. c. P. II. 1. 3, cap. 45 sq. 4 Cfr. c. 71 Cone. Agath. (a. 506); c. 2 Cone. Aurel. II. (a. 533); с. 1 Cone. Aurel. III, (a. 538); c. 37 Cone. Aurel. IV, (a. 541); c. 18 Cone. Tolet. III, (a. 589); c. 3 Cone. Tolet. IV, (a. 633); c. 7 Cone. Herford, (a. 673), c. 8 Cone. Trullan, (a. 692), c. 6 Cone. Nicaen. II, (a. 787). Cfr. c. 20 Cone. Antioch, (a. 341); c. 19 Cone. Chalced. (a. 451); c. 35 Cone. Agath. (a. 506), = c. 13, D. 18; c. 1 Cone. Aurel. III, (a. 538). 9 Cfr. c. 19 Cone. Chalced. (a. 451); c. 35 Cone. Agath. (a. 506), c. 6 Cone. Tarracon. (a. 516), = c. 14, D. 18; iunct. Hefele, 1. c. t. II, р. 523, 676; Kober, D. Kirchenb. p. 43 sq. • Cfr. c. 18, 19, Cone. Arelat. II, (a. 443-452); c. 5 Cone. Emerit, (a. 666), Granderath-Kirch, 1. c. t. I, p. 108 sq. f Cfr. c. 20 Cone. Antioch, (a. 343); c. 13 Cone. Tarracon. (a. 516); с. 4 Cone. Tolet. IV, (a. 633); Hefele, L c. t. I, p. 70 sq. 5 Cfr. cit. canon, in praeced. notis; Hinschius, 1. c. p. 474. ■i 672 TITULUS VII administratione ecclesiastica satis ampla fuitw atque in non pauca obiecla sese extendebat, quae ex disciplina vigenti iisdem omnino sunt subducta, v. g. in erectionem novarum dioecesium, in approbationem Episcoporum electorum etc.u. Celebrationi Conciliorum provincialium necessario praefuit Metropolitanus *11 12. Episcopi congregati ordinem quoque stabilem sunt secuti atque ex natura rei per vota maiora ipsius collegii negotia expedierunt 3. Neque ullum reperitur vestigium, quod primis illis saeculis recognitio vel approbatio quaedam Conci­ liorum provincialium per Rom. Pontificem fuerit praescripta14, sed Episcopi comprovinciales, ut saltem ordinarie 15* a potestate regia in celebrandis illis Conciliis magna independentia gaude­ bant, ita etiam in promulgandis decretis magna libertate usi sunt. Saeculis subsequentibus medii aevi ius constitutum de Con­ ciliis provincialibus quoad substantiam non fuit mutatum, salvis quibusdam mutationibus et exceptionibus transitoriis et acciden­ talibus ie. Concilium Lateranense IV (a. 1215)17* primum fuit Conci­ lium oecumenicum in Ecclesia Occidentali celebratum, quod -■ cr- — ■ ■ ■ .■ ■ — II i ■ « ■ ■ )o V. g. c. 2 Cone. Constantinop. (a. 381), iura Conciliorum provin­ cialium contra Patriarchas defenduntur; Hefele, 1. c. t. II, p. 17; c. 17, 19, Cone. Chalced. (a. 451); c. 1 Cone. Avernens. (a. 535). 11 Cfr. cp. 4, 6 Cone. Nicaen. (a. 325); c. 4, 9, 14 sq., 19 sq. Cone. Antioch, (a. 341); c. 1, 4 Cone. Carthagin. XI, (a. 407); c. 1 Cone. Ge­ rund. (a. 517); c. 1 Cone. Lugdun. (a. 5G7). 12 Cfr. cit. canon. Cone. Antioch, (a. 341) in not. praeced. 13 Concil. Tolet. IV, canon 4, (a. 633); Hefele, 1. c. t. I, p. 70 sq. w Bouix, De Cone. prov. p. 357 sq., praxi, nonnisi per Sixtum V obligatorio modo praescriptae, nimiam vindicat antiquitatem et inter diversa Concilia et genera consensus non satis distinguit. Cfr. Bene­ dict. XIV, De Synod, dioec. 1. XIII. cap. 3, n. 1 sq., de decretis dogma­ ticis antiquorum Conciliorum particularium ex sese non infallibilibus, nisi accessisset confirmatio Rom. Pontificum vel consensus magisterii dispersi. Cfr. Wilmers, 1. c. p. 402 sq. 15 V. g. in Hispania et in Gallia interdum ex permis.su vel iussione regum celebrata sunt Concilia provincialia; cfr. Cone. Caesaraug. (a. 592); Cone. Emerit, (a. 666), c. 5; Cone. Bracar. (a. 563). 1β V. g. saeculo nono in Conciliis provincialibus commemorantur etiam Chorepiscopi: postea ex saeculo undecimo quandoque a Legatis 'edis Apostolicae Concilia provincialia fuerunt convocata. x· Gap. 6, 30, — cap. 25, X. de accusat. V, 1. et cap. 29, X. de praeb. Ill, 5; Thomassin., 1. c. cap. 57. DE SUPHEM Λ POTESTATE ETC. 673 praxim mitiorem de Conciliis provincialibus semel tantum in fl/ino cogendis lege scripta et universali expresse approbaret. At praxis illi canoni frequenter non luit conformis. Hinc iam in Concilio Conslantiensi actum est de Conciliis provincialibus tertio quoque anno convocandis. Quod statutum Martinus V (a. 1425) probavit, reformatores quoque Basileenses suo modo adop­ taruntls, atque Leo X in Sess. X Cone. Later. V, 4 Maii 1515, suae Const. «Regimini » i. f. inseruit. Concilium Tridenti num Sess. XXIV cap. 2 de ref. innovato decreto de triennio et de poena suspensionis ab oflicio ferendae sententiae cap. 25, X. de accus. V, 1 iam statuta, alia decreta de iure convocandi, tempore celebrationis et obligatione Episco­ porum exemplorum accedendi ad Concilium provinciale denuo publicavit; at recognitionem vel confirmationem decretorum pro­ vincialium per Sedem Apostolicam nondum praescripsit. Quae recognitio a Sixt. V Const. « Immensa » 22 lan. 1589 obligatorio modo praecepta S. Congregationi Concilii fuit de­ mandata19. Inde a Sixto V ius constitutum de Conciliis provin­ cialibus celebrandis immutationem non subiit. Quodsi teste Car­ dinali De Luca 20 Archiepiscopis Italiae saeculo decimo septimo prohibita est convocatio Conciliorum provincialium inconsulta S. C. C., id nitebatur specialibus et transitoriis rationibus, non derogationi iuris communis. Neque ultimo saeculo, cum discipli­ na celebrationis Conciliorum provincialium esset restaurata, facla quaedam singularia praeviae licentiae, ex superabundantia petitae, constituebant novam disciplinam iurisque necessitatem 21. Denique quod in schemate Vaticano22 propositum est, nonnisi I? Hefele, 1. c. t. VII, p. 410; Hinschius, 1. c. p. 502 sq. »' Quae Hinschius, 1. c. p. 504, novae ordinationi Sixti V obicit solido fundamento carent; Collect. Lac. t. I, col. 1 sq. M De Luca, Adnot, ad Cone. Trid. disc. 30, n. 4. 5, iunct. Collect. Lac. t. VI, col. 1, 134, 219, 255, 285. 21 Collect. Lac. t. V, 231 sq., 723 sq.; ubi refertur petitio Archiep. Coloniensis, a. 1859, et Archiep. Ultraiect., a. 1865, Pio IX proposita ad celebrandum Cone, provinciale. « Marlin, Collect, docuin. Cone. Vatican, p. 232 sq.· Cfr. quoque Leon. XIII, Epist. 24 Aug. 1889, ad Episcopos Italiae et insularum adiacentium atque, 25 lun. 1891, ad Episcopos Lusitaniae de collationibus episcopalibus (singulis annis) celebrandis. 43 674 TITULUS VII singulis quinquenniis Concilia provincialia esse cogenda, vini legis scriptae nondum obtinuerat. 535. Praeter Concilia provincialia a primis saeculis cele­ brata sunt Concilia, in quibus Episcopi complurium provincia­ rum ecclesiasticarum convenerunt. Cuius praxis vestigia iam sacculo tertio 2324 26 25 et quarto2* occurrunt, nec mirum est, quod huiusmodi Concilia dicantur plenaria vel universalia sive generalia. Inter ista Concilia plenaria sane eminent quae audiunt ge­ neralia Concilia Ecclesiae Orientalis, v. g. Conc. Constantinop. (a. 381) vel Ecclesiae Occidentalis, v. g. Conc. Arelat. (a. 314) - . At maximam celebritatem nacta sunt Concilia plenaria in Africa (Concilia Carthagin.) et Hispania (Concilia Toletana) usque ad invasionem arabum. Etenim ex determinato territorio ecclesiastico (ex Africa septentrionali et regno Visigothorum), cui certi Praelati ecclesiastici (Archiep. Carthag. et Tolet.) ut Primates praefuerunt, Episcopi universi stabili quadam ratione ad illa Concilia convenerunt Similia Concilia plenaria vel naticnalia toto medio aevo etiam in Gallia, Germania et Anglia celebrata sunt27. Singularem autem mentionem merentur illa, quae ipsos Romanos Pontifices vel eorum Legatos praesides habuerunt et ad Concilia Ecclesiae Occidentalis atque adeo universalis proxime accesserunt28*. 9 23 Euseb., 1. c. 1. VII, cap. 7; Hefele, 1. c. t. I, p. 104 sq.; Hinschius, 1. c. p. 325 sq. 24 Conc. Uliberit. (a. 300-306); Conc. Ancyran. (a. 314); Conc. Ale­ xandrin. (a. 320); Hefele, 1. c. t. I, p. 148 sq. 25 Hefele, 1. c. t. I, p. 211 sq., t. II, p. 1 sq.; Hinschius, 1. c. p. 514 sq. 26 Quae Concilia generalia in Africa ex decreto Conc. Hippon. (a. 393), et c. 8 Conc. Carthag. VI, (a. 401), singulis annis fuerunt cele­ branda. Qui rigor c. 1 Conc. Carthag. XI, (a. 407), ita temperatus est ut nonnisi ex necessaria causa, universam Africam attingente, essent convo­ canda. Cfr. Hefele, 1. c. t. II, p. 53 sq., 60. Concilia Toletana, ab a. 589 ad 701 celebrata, praesertim repraesentant singularem speciem Concilio­ rum nationalium medii aevi quae appellantur Concilia mixta. Illa ex ordinatione vel convocatione regis sunt coacta et in iisdem etiam inter­ venerunt optimates regni communique consilio et approbatione regia statuerunt de causis ecclesiasticis et mixtis. Cfr. Hefele, 1. c. t. II, p. 48 sq. 27 Cfr. v. g. Conc. Aurel. II, (a. 533), et Hefele, I. c. t. II, p. 755; Conc. Matiscon. (a. 585), can. 20, et Conc. Paris. V, (a. 614), iunct. He­ fele, 1. c. t. III, p. 39 sq.. 67 sq.; Conc. Germanicum (a. 742), et Littinense (a. 745); cfr. Hefele, 1. c. p. 497 sq.. 522 sq.; Hinschius. 1. c. p. 539 sq. Conc. Roman, (a. 1059); Conc. Claromont. (a. 1095); Conc. Tu- |)E SUPREMA POTESTATE ETC. 675 Orto magno schismate occidentali cum deprimi coeptae es­ sent praerogativae Sedis Apostolicae, denuo crevit potestas principum civilium in convocandis Episcopis regni ad comitia quae­ dam ecclesiastica 2l'. Quare congregationes illae Episcoporum, licet ob singulares plane rationes coactae stabilem normam non suppeditarint, tamen multum contulerunt ad promovendam fal­ sam notionem Conciliorum nationalium ct iurium principum catholicorum, praesertim regis christianissimi. Inde factum est ut ex saeculo decimo sexto inter libertates gallicanas etiam re­ censetur ius regis christianissimi coadunandi ipsa Concilia nationalia. Quo iure reges Galliae practice usi sunt in convocandis comitiis generalibus cleri gallicani ad concedendas contributio­ nes pecuniarias et in impediendis Conciliis provincialibus Ul­ timi'vero surculi falsae theoriae et praxis de Conciliis nationa­ libus sunt errores Febronii et Synodi Pistoriensis a Pio VI, Const. (Auctorem fidei» 28 Aug. 1794, prop. 85 proscripti, articuli or­ ganici in Gallia (a. 1802) n. 3, 4 usque in hodiernum diem retenti et convocatio Synodi nationalis per Napoleonem I a. 1811 facta31. Accesserunt in aliis quoque regionibus regalismi placita et de­ creta et errores Nuytz in Syllabo prop. 35, 36, 37 damnati, ubi pro more Febronii et Pistoriensium Conciliis nationalibus supre­ mam potestatem in Ecclesia et independentiam a R. Pontifice vindicat. Nostra aetate postquam genuina principia canonica de Con­ ciliis plenariis vel nationalibus denuo fuerunt in memoriam re­ vocata mox etiam legitima praxis secuta est33. ron. (a. 1163); Hefele, 1. c. t. IV, p. 800 sq., t. V, 220 sq., 611 sq.; Thomas­ sin.. I. c.; cap. 50 sq. 29 V. g. Carolus VI, a. 1395 et 1408, convocavit Episcopos Galliae in civitatem Parisiensem, ut de tollendo schismate deliberarent. Cfr. Hefele, 1. c. t. VI, p. 975 sq., 986 sq.; Hinschius, 1. c. p. 578 sq. 20 Pilhou, Liberté de l’église gallicane η. 10; Bouix, 1. c. p. 49 sq.; Hinschius, 1. c. p. 579 sq. 11 Collect. Lac. t. IV, coi. 1223 sq. 22 Cfr. negativum responsum Pii IX, 17 Maii 1849, ad postulatum Episcoporum Germaniae (a. 1848), celebrandi « Concilium nationale» in Collect. Lac. t. V, coi. 990, et 994 sq. Idem fere responsum accepeperunt Episcopi Galliae, 17 Maii 1849, cum mense Februario eiusdem anni a Sede Apostolica peterent licentiam ad celebrationem «Concilii plenarii lotius gentis Gallicanae ». Cfr. Collect. Lac. t. IV, coi. 2 sq. ” Cfr. v. g. Concilia plenaria Baltimorensia (a. 1852, 1866, 1884); 676 TITULUS VII § II. Disciplina vigens A) Quae Concilii plenarii^sunt propria r 536. 1. Concilia plenaria, licet ex iure Codicis iam sint dicen­ da in gemre permissa, nihilominus ut celebrentur opus est venia Rom. Pontificis, ad (piem spectat circumscribere territorium ex quo Metropolitae et Episcopi ad Concilium conveniant, cum numerus provinciarum non satis designetur per vocem plenarium, itemque designare Legatum qui Concilium convocet eique prae­ sit (can. 281). Etenim nullus Metropolita in alios Metropolitas superiorem habet auctoritatem, sed omnes sunt aequales et im­ mediate subiecti Sedi Apostolicae; Primates vero aut omnino non exislunt, aut si qui sunt, merum titulum honorificum, non plenam iurisdictionem habent (can. 271), aut si quid iurisdictio­ nis prima Hal is retinuerunt iamdiu in ea non amplius continetur ius convocandi Concilia plenaria aut national! a sine licentia Sedis Apostolicae II. Convocatio per Legatum designatum fieri debet omnium qui tenentur Concilio assistere. Porro debent assistere cum suf* fragio deliberativo, praeter ipsum Legatum Apostolicum qui praesidendam habet, quotquot sunt in territorio legitime circum­ scripto Metropolitae, Episcopi residentiales, Administratores Apostolici dioecesium. Abbates vel Praelati nullius, Vicarii Apo­ stolici, Praefecti Apostolici vel Vicarii Capitulares. — Si qui Me­ tropolitae vel Episcopi Coadiutorem vel Auxiliarem Episcopum - - T Synodum plenariam Hiberniae (a. 1875); Concilia plenaria Australiae (a. 1885. 1895), Americae latinae (a. 1899). Quidam Episcopi Galliae in Concilio Vaticano postularunt, ut interdum Concilia plenaria Episcopo­ rum cuiusque gentis convocarentur et de modo illa celebrandi leges conderentur. Cfr. Marlin, 1. c. p. 157 sq. 34 Pii IX responsa ad Episcopos Galliae, Germaniae et Austriae in Collect. Lac. t. IV, coi. 3 sq.. t. V, coi. 994 sq., 1336 sq.; Bouix, 1. c. I p. 12 sq.; Aides. 1. c. p. 16, 19 sq. Quodsi iuxta decreta Synod. Sciarf. I (a. 1888), p. 209 sq. et Synod. Alex. (a. 1898), p. 234, Patriarchae Syro­ rum et Coptorum tribuitur ius convocandi Concilium « nationale > a Concilio provinciali distinctum, quoties necessitas id exigat aut quinto quoque anno, neque ulla fit mentio praeviae licentiae a Sede Apostolica petendae, vix in praxi fieri poterit ut illa convocatio fiat ignorante et non consentiente Rom. Pontifice. i DE SUPREMA POTESTATE ETC, 677 habeant, illum sui loco et cum eodem suffragii iure in Concilium mittere possunt (can. 282, § 1)85. Utrum sint necne vocandi Episcopi titulares pendet ab in­ structionibus a Legato Pontificio receptis; si tamen ad illarum tenorem vocentur, adesse tenentur et gaudent iure suffragii de­ liberativi, nisi aliud expresse cautum fuerit (ibid., § 2). Quodsi ex utroque clero alii fuerint invitati, ii suffragio non gaudent nisi consullivo (ibid., § 3). III. Tempus et locus Concilii plenarii celebrandi ex natura rei non debuit a iure determinari, hoc ipso quod adunari nequeat sine praevia licentia Rom. Pontificis, cuius erit et tempus et lo­ cum electum approbare vel alium designare36. B) Quae propria sunt Concilii provincialis 537. I. Convocandi ius pertinet ad Metropolitani verum cuiusque provinciae ecclesiasticae post acceptum pallium (can. 276,284, 2°); quod si ipse fuerit impeditus aut sedes archiepiscopalis vacet, ad Suffraganeum antiquiorem promotione ad ali­ quam ecclesiam illius provinciae (can. 284). II. Convocandi autem sunt et convenire debent cum voto deliberativo : 1) Omnes Episcopi stiffraganei sive comprovinciales dioe­ cesium provinciae post Bullas provisionis suae rite praesentatas. etiamsi nondum sint consecrati3T. Quibus omnino aequiparantur 35 Ad Concilium Plenarium Americae Latinae Romae celebrandum convenire iussi sunt, praeter omnes Archiepiscopos et Episcopos qui in aliqua Republica soli invenirentur, unus vel plures (non omnes) ex suffraganeis cuiusque provinciae, ab ipsis suffraganeis cum suo Metro­ polita designandi et ceterorum loco et nomine mittendi. Quae tempera­ tio adhibita fuit, ne toto tempore Concilii vastissima illa mundi pars propriis pastoribus omnibus destitueretur, in Urbe ideoque remotissi­ mo loco commorantibus (Acta Cone., I. pag. XV). 34 Cfr. Decretum S. C. Consist. 22 Febr. 1919, et eiusdem S. C. Lit­ teras ad Episcopos Italiae 22 Martii 1919, de substituendis in Italia, ob specialem conditionem circumscriptionis dioecesium, in locum Conci­ liorum provincialium Conciliis plenariis seu regionalibus, exceptis qui­ busdam regionibus, in Act. Apost. Sed., XI, p. 72 sq., 175 sq. 3' Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 2, de ref.; Fagnan., 1. c, n. 28; .Vifles, l. c. P. I, p. 68. % ■ 678 cr ► titulus vu Administratores Apostolici et Coadiutores Episcoporum, qui cum plena potestate dioecesim gubernant, item Vicarii Capitulares et Vicarii aut Praetecti Apostolici, qui dioecesim vel Vicariatum aut Praefecturam Apostolicam intra provinciam regunt (can. 286). 2) Episcopi exempti vel Praelati nullius, qui nulli Archiepiscopo subiciuntur itemque Archiepiscopi Sufiraganeis caren­ tes; ii quippe omnes, semel pro semper, praevia Sedis Apostoli­ cae approbatione tenentur ex Metropolitanis vicinis unum sibi eligere, in cuius Concilio provinciali deinde cum aliis interesse debeant \ et quae in illo Concilio ordinata fuerint pro ipsorum territoriis vim habent Concilii provincialis, tametsi ad provin­ ciam ecclesiasticam Metropolitani convocantis non pertineant (can. 285). 3) Quod attinet ad Episcopos titulares in provincia consti­ tutos, ii non habent strictum ius ut cum voto decisive ad Conci­ lium provinciale vocentur; possunt tamen a praeside vocari si maior pars Ordinariorum comprovincialium et aliorum qui ius habent in vocationem consentiat. Quodsi ita admissi et vocati fuerint, gaudent quidem voto deliberativo, nisi aliud ex­ presse in convocatione cautum fuerit, sed non gaudent praeceden­ tia supra ceteros, licet antea consecrationem acceperint, nec Episcopis exemptis sunt aequiparandi (c. 286. § 2). Cum voto autem consultivo vocandi et admittendi sunt: 1) Procuratores capitulorum cathedralium vel consulto­ rum dioecesanorum cuiusvis dioecesis, cuius Ordinarius interve­ nire debet. Invitatio dirigitur ad ipsum Capitulum cathédrale vel ad corpus consultorum quod capitulum supplet, ex qua invi­ tatione exurgit obligatio collegialiter designandi et mittendi duos ex capitularibus vel consultoribus, qui ita Capitulum seu corpus consultorum repraesentant (ibid., β 3). 2) Superiores maiores religionum clericalium exempta­ rum et Congregationum monasticarum, qui in provincia resi­ deant. Ili invitandi sunt, et invitati adesse debent, aut impedi­ mentum, quo detinentur. Concilio notum facere (ibid., § 4). Cfr. Cone. Trid. I. c.; S. C. C. 6 Apr. 1595, iunct. Collect. Lac. t. VI, coi. 219; S. C. C. 28 Maii 1725. apud Benedici. XIV, De Synod, dioec, 1. XIII. cap. 8, n. 14, et I. II, cap. 2, n,.6, cap. 4, n. 3 sq. DE SUPREMA POTESTATE ETC 679 3) Procuratores absentium sive ex insta causa excusato­ rum. III. Celebrationis Jocus et tempus. Concilium provinciale cele­ brandum est saltem vicesimo quoque anno (can. 283) Quamvis locus maxime conveniens, quo Concilium provinciale celebretur, est metropolis et in ipsa metropoli ecclesia cathedralis, quam si adsint necessariae commoditates nec obstet legitimum impedi­ mentum Archiepiscopus relinquere non debet, ut iam suo tem­ pore declaraverat S. C. C. in responso cibato apud Fagnanum (in cap. 25, X. de accus. V, 1, n. 27), cum tamen in casibus par­ ticularibus circumstantiae speciales occurrere possunt, is, ad quem perlinet convocatio, alium locum intra provinciae territo­ rium designare potest, auditis tamen omnibus qui assistere de­ bent cum suffragio deliberativo (can. 284, 1°). CfŒflg Concilio plenario et provinciali communia sunt 538. I. Absentia et permansio in Concilio. Quicumque Con­ cilio plenario aut provinciali interesse debent cum suffragio deli­ berativo, si iusto impedimento detineantur, allegata iusta causa impedimentum probare debent et procuratorem mittere. Qui procurator potest quidem esse unus ex ipsis Patribus Concilii, cui tamen non inde competit ius duplicis suffragii; si vero non fuerit ex Patribus, ei non competit nisi suffragium consultivum (can. 287). ‘ Inchoato Concilio, nemini eorum qui interesse debent licet discedere, nisi iustam ob causam, quae in Concilio plenario a Legato pontificio, in provinciali a Concilii Patribus fuerit pro­ bata (can. 289). 539. II. Constitutio, potestas et competentia, celebratio, a) Conslitutio Concilii plenarii legitima non est nisi praesit Delegatus 39 Antiqua disputatio de vi consuetudinis in non celebrandis Con­ ciliis provincialibus, cum ius esset de singulis trienniis, iam videtur ca­ rere fundamento. Cfr. Sardi, 1. I, tit. 31, n. 153; Bouix, 1. c. p. 38 sq.; Ph. Hergenroelher-Holhveck, p. 349. Quodsi mitigatio circa tempus ex­ cessit postulata in Concilio Vaticano proposita de restringenda obligalione ad singula quinquennia, frequentior celebratio Concilii provincia­ lis apte suppletur pro conditione nostri temporis per Conferentias Epis­ copales saltem quinto quoque anno celebrandas (can, 292), 680 <· * » * TITULUS VU Sedis Apostolicae. Quoad reliquos Praelatos et clericos, qui cum voto decisivo vel consultivo intervenire possunt et debent, stan­ dum est tenori decreti generalis, quo Delegatus Sedis Aposto­ licae Concilium plenarium indixit; deinde servata proportione eae leges attendendae sunt quibus Concilia provincialia regunt u r w. b) Potestas et competentia Concilii plenarii licet ex iure praecedenti potius delegata (piam ordinaria dicenda esset, cum saltem in Ecclesia Occidentali niteretur commissione Sedis Apo­ stolicae. non iure proprio et sanctionibus iuris communis, iure tamen Codicis dici posse videtur ordinaria ob rationem contra­ riam 40 41. Porro primo loco in ea obiecta sese extendit, de quibus ex speciali mandato R. Pontificis disceptatio et definitio conci­ liaris est facienda42. Deinde comprehendit ius ad condenda de­ creta disciplinaria pro toto illo territorio, ex quo Concilium ple­ narium coactum est. Quae decreta, utpote a superiore auctori­ tate lata, maiorem habent vim quam decreta Concilii provin­ cialis, a quo decretis Concilii plenarii derogari non poterit. e) Celebrationi Conciliorum plenariorum Delegatus Sedis Apostolicae praesidere debet; in reliquis vero quoad ordinem, deliberationem, suffragationem et dissolutionem eaedem valent nonnae atque pro Conciliis provincialibus. d) Constitutio Concilii provincialis rite facta est: 1° Si eidem praesit Metropolitanus, vel is, qui legitime eius vices gerit43. 2° Si saltem Praelati volo decisivo instructi conveniant; at secundum analogiam Capitulorum ecclesiarum cathedralium aut Ordinum religiosorum (expressa enim lex hac de re non existil) non requiritur, ut omnes et singuli illi Praelati congregen­ tur. sed duae tertiae partes cum legitimo praeside sufficiunt ut Concilium provinciale declaretur legitime congregatum44*45 . Multo 46 40 Collect. Lac. t. II. coL 129, 325 sq.. 769, 1083 sq., 1107. 41 Cfr. hirisdictionem Legati, Administratoris Apostolici etc., quae tantum in extraordinariis casibus exercetur, nec idcirco est stricte de­ legata. 42 Collect. Lac. t. III. coi. 325, 328 sq. 43 Cfr. de iure antiquo c. 20 Cone. Antioch, (a. 341). 44 Cfr. cap. 1. de his. quae fiunt a maiore p. III, 10, cui consonat ius Codicis can. 162 § 3. Quodsi Hinschius, 1. c. p. 540, cui consensit ’ DE SUPREMA POTESTATE ETC. 681 minus opus est exspectare adventum omnium illorum, qui so­ lummodo/ure voticonsullivi gaudent aut tantum invitati fuerunt ut venire possint. e) Potestas et competentia Concilii provincialis optime pot­ est vocari ordinaria; nititur enim iuris dispositione et iure no­ mineque proprio exercetur. Porro complectitur potestatem legislativam 4\ administrativam 4<(, judiciariam 47 et coercitivam 48 in universam provinciam, ad tramites iuris communis quoad personas49 cl causas permissas disciplinae ecclesiasticae 50, ex­ ercendam. Saegmueller, Lehrb. p. 395, putavit omnino requiri ad rite constituen­ dum Cone, provinciale, ut saltem adsit maior pars Episcoporum comprovincialium, id ex positiva iuris dispositione probare nequit; argu­ menta vero ex natura rei petita intentum non probant; secus tandem aliquando sequeretur etiam Concilium oecumenicum, quod repraesen­ tat Ecclesiam universalem, non esse legitime constitutum, nisi maior pars Episcoporum orbis catholici conveniat, quo plane falsum est. Cfr. Scherer, 1. c. p. 674, qui praeter praesidem, Concilium provinciale convocantem, tantum duos alios Praelatos voto decisivo praeditos abso­ lute requiri et sufficere exsistimat, sed argumentis allatis non demons­ trat. Certe tres faciunt collegium atque in ipsis Congregationibus Romanis ad sessionem plenariam tres saltem Cardinales requiruntur et ut solum­ modo duo negotium expedire possint, licentia R. Pontificis est necessaria. Cfr. in Collect. Lac. inter acta Cone. prov. primam sessionem sollemnem. 45 Cone. Trid. 1. c.; Collect. Lac.; Fagnan., 1. c. n. 35 sq., 81, 18. 46 Cfr. cap. 25, X. de accus. V, 1, de constituendis testibus synodalibus iunct. schemati Vatic, de Cone, prov.; Cone. Trid. Sess. VI, cap. 1, de ref. et Sess. XXIII, cap. 1, de ref. (de residentia), Sess. XXIII, cap. 18, de ref. (de urgenda erectione Seminariorum), Sess. XXIV, cap. 3, de ref. (de approbandis causis ad visitationem dioecesis SulTraganei per Metropolitani), 1. c. cap. 13, de ref. (de praeparatione unionis vel melioris dotationis dioecesium). Sess. XXV, cap. 10, de ref (de designandis iudicibus synodalibus); Bouix, 1. c. p. 518 sq. 47 Cone. Trid. Sess.XXIV, cap. 2, de ref.; Fagnan., I. c. n. 52 sq. 4' Cone. Trid. Sess.XXIV, cap. 5, de ref. (de minoribus causis cri­ minalibus Episcoporum a Concilio provinciali iudicandis) iunct. Sess. XIII, cap. 6sq. de ref. et Bouix, 1. c. p. 467 sq.; Fagnan., I. c. n. 40 sq.; Collect. Lac.t. I, coi. 635 sq.; Cone Trid. 1. c. cap. 18, (de examinatoribus simoniacis puniendis). Sess. XXV, cap. 22, de regul. (de supplenda negligentia Episcoporum in promotione disciplinae regularis). 49 Suarez, De leg. 1. IV, cap. 20, Fagnan., 1. c. n. 87 sq. Quamvis Concilia provincialia non possint authentice dirimere controversias fidei et infallibiliter definire doctrinam catholicam, tamen 682 ta TITULUS VU Quae partes potestatis seu competentiae de iure praecedenti firmatae ex fontibus in notis allegatis, etiam in iure Codicis, saltem si excipiatur potestas stricte judiciaria, hodie vix prae­ fica, satis indicantur in ambitu competentiae definito per can. 290 pro utroque Concilio plenario et provinciali: « inquirant et decernant quae ad fidei incrementum, ad moderandos mores, ad corrigendos abusus, ad controversias componendas, ad unam eamdcmque disciplinam servandam vel inducendam, opportu­ na fore pro suo cuiusque territorio videantur ». /) Celebratio Concilii provincialis, postquam illud in for­ ma legitima constitutum et apertum est, initium capit a fidei professione ad nonnam can. 1406 § 1. l.° emittenda tum ab ipso Concilii praeside tum a ceteris qui intersunt cum voto sive consultivo sive deliberativo. Deinde ita fiat oportet ut penes Mé­ tropolitain, vel qui locum eius tenet, sit vera directio negotio­ rum, sed ad instar praesidis alicuius senatus51, non per modum Rom. Pontificis in Conciliis oecumenicis. Ipse enim Metropolita est potius primus inter pares et unum tantum habet suffragium decisivum. quod plane aequale est suffragio singulis Episcopis suffraganeis proprio. Penes totum vero collegium Praelatorum cum voto decisive congregatorum in Concilio est suprema po­ testas, quae per vota maiora exercetur etiam contra Metropo­ litani, forte suffragium cum minore parte ferentem52. Decreta Concilii provincialis cum rite sint condenda, accu­ rate praeparentur, libere et ordinate 53 discutiantur necesse est. Quare ex praxi nunc vigenti a Metropolita etiam collatis connon prohibentur, quatenus opus sit. ab expositione doctrinae catholicae iam aliunde certae, etsi nondum pro supremo gradu definitae, cfr. can. 1326; Benedict. XIV, De Synod, dioeces. 1. VII. cap. 1 sq.; Bouix, 1. c. p. 504 sq.; Santi, 1. c. n. 157. Quare Hinschius, 1. c. p. 645 sq., con­ fundens doctrinam theologice certam cum dogmate definito, perperam recentiora Concilia provincialia de violata competentia accusat, si doc­ trinam de infallibilitate R. Pontificis ut rem indubitatam proposuerunt. 51 S. C. C. apud Fagnan., 1. c. n. 98. 99. Quaestiones de ordine se­ dendi reliquorum synodalium dirimuntur secundum leges canonicas de praecedentia suis locis in codice propositas, v. gr. can. 106, 239, 280. 347. 370 et 480; cfr. Bouix, 1. c. p. 185 sq. 52 Fagnan., 1. c. n. 33 sq., 104, refert decisionem S. D. N.; Bene­ dict. XIV, De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 2, n. 4. 53 Caeremon. Episcop. 1. c.; Bouix, 1. c. p. 538 sq.; Collect. Lac. v. g. t. V, coi. 729 sq.; Concil. plenar. Baltimorens. III. (a. 1884), p. XXXIV sq. I I I I I I I i I i ! I j I i I I I 1 I I ! DE SUPREMA POTESTATE ETC. 683 siliis cum Episcopis comprovincialibus schemata decretorum praeparantur. Quae schemata tum in comitiis Praelatorum cum suffragio decisivo, tum in commissionibus specialibus vel in con­ gregationibus generalibus disceptantur et denique in sessionibus publicis sollemniter approbantur. Ordo autem in examinandis et discutiendis quaestionibus a praeside de consensu Patrum est determinandus (can. 288). Metropolitanus quamvis solus pro suo iure convocet Concilium provinciale, tamen absque consensu Patrum nequit transferre, prorogare aut dissolvere Synodum legitime congrega­ tam (oan. 288). 5-1-0. III. Concilii confirmatio. Licet confirmatio Conciliis sive plenariis sive provincialibus per Rom. Pontificem Litteris Apostolicis in forma communi vel etiam specifica dari possit, tamen de iure non est necessaria et ex disciplina vigenti, ordinarie sal­ tem. in forma specifica non conceditur. At praeses Concilii etiam in Ecclesiis Orientalibus antequam Concilium provinciale licite et valide promulget, omnia eius acta et decreta ad Sedem Apostolicam transmittere debet, ut ibidem de more expendantur et recognoscantur sive per S. C. C. sive per S. C. de Prop. F., si provincia ecclesiastica huic S. C. sit subiecta 1 *5*\ Quae recognitio est correctio atque censura, qua expendi­ tur, numquid fortasse in iisdem actis et decretis aut vigenti iuri communi contrarium aut nimis rigidum aut minus rationi et iustitiae atque aequitati canonicae congruum actum vel statutum reperiatur. Huiusmodi correctio, quae haud raro fieri non potest. nisi aliquid dematur vel etiam addatur55, sane non efficit, ut decreta Concilii transformentur in decreta pontificia et ad unioersalem Ecclesiam extendantur, vel ut omnia et singula in actis M Cfr. Sixt. V Const. « Immensa x>; Collect. Lac. t. II, coi. 66, 410, 577.579, 555 sq., 1 sq.; Synod. Sciarf. (a. 1888), p. 211 sq.; Synod. Alex. (a. 1898), p. 211 sq.; Benedici. XIV, De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 3, n. 1 sq., 3 sq.; Nilles, 1. c. P. I, p. 36 sq.; Bouix, 1. c. p. 219 sq. 5 Auctores postulati apud Marlin, 1. c. p. 158, nimium voluerunt restringere potestatem corrigendi Congregationum Romanarum. Cfr. Collect. Lac. t. II. 1. c. Multo magis Hinschius, 1. c. p. 646 sq., legitimam revisionem SS. CC. ad angustiores limitat terminos et absque ullo solido fundamento carpit praxim Curiae Romanae et fingit studium quoddam augendi dominationem pontificiam, 684 TITULUS VU DE SUPREMA POTESTATE ETC. relata et in decretis statuta, si forte aliqua sint falsa vel invalida, suprema auctoritate approbentur aut valida reddantufM; atta­ men non ita est deprimenda, quasi nihil auctoritatis addat actis et decretis Concilii provincialis. Etenim est testimonium «authen­ ticum Superioris competentis Concilium rite fuisse convocatum et celebratum neque in decretis, correctione facta, aliquid reperiri censura dignum. Inde fit ut decreta illa etsi maneant decre­ ta Concilii, tamen facilius execution! mandentur et ab impugna­ tionibus magis sint immunia56 5758 *. 541. IV. Concilii promulgatio. Concilii sive plenarii sive pro­ vincialis promulgatio post revisionem facienda est eo modo quem ipsi Concilii Patres designaverint, ad quos pariter spectat defi­ nire tempus quo decreta promulgata obligare incipiant. Quae promulgatio in forma legitima facta sufficit, ut statim decreta plenam vim habeant integrosque sortiantur effectus in toto ter­ ritorio nisi vacatio quaedam in decretis publicatis fuisset sta­ tuta w. Qua promulgatione facta etiam Metropolitanus decretis conciliaribus fit subiectus. neque solus ille immutare vel abrogare valet, immo ne interpretari quidem authentice potest, nisi Con­ cilium provinciale ipsi hanc facultatem concesserit forte certis clausulis limitatam, v. g. collutis prius consiliis cum reliquis Epis- • ι 56 Nilles, 1. c. p. 38 sq.; Benedict. XIV, 1. c. n. 3, 4, 5. 57 Nilles, 1. c. p. 41 sq.; Zallinger, Inst. iur. eccles. 1. II, tit. 30 §§ 456 sq., 463 sq., 58 Synod. Mont. Liban, (a. 1736), in Collect. Lac. t. II, col. 408, de­ claravit sua decreta sub peccato mortali non obligare, « nisi id secum de sui natura aut de iure ferat gravitas materiae aut pro eius observan­ tia addatur praeceptum sanctae obedientiae aut dicatur graviter onera­ tam esse delinquentis conscientiam vel in transgressores indignationem Omnipotentis Dei, suspensionem sive excommunicationem comminemur aut infligamus, vel contemptus et pertinacia scandalum grave et lethalis criminis reatum inducant*. Nilles, 1. c. p. 27 sq.; Bouix, 1. c. p. 89. Conc. plenar. Baltimor. III. (a. 1884) tit. ulti. Cfr. decis. S. C. Consist. 2 Aug. 1918, de Conc. provincialibus Westmonasteriensibus vim suam retinentibus in universo territorio illius provinciae, postquam haec dismembrata fuit creatis ex ea novis quatuor provinciis, in Aci. Apost. Sed. X. p. 365. 58 Conc. provinc. Ravennat. (a. 1855) in Collect. Lac, t, VI, coi, 211. I 685 copis comprovincialibus Facultas vero dispensandi in decretis Concilii, sive plenarii sive provincialis, competit singulis Ordinariis pro suis subditis, sed tantum in casibus particularibus et insta de causa (can. 291, § 2 iunct. can. 82). D) De conferendis Episcoporum (can. 2Q2) ! ί ' ’ I 542. Si Conciliis provincialibus celebrandis intervallum viginti annorum fuit assignatum, illa iuris praecedentis mitigatio satis compensatur per conferentias seu collationes Episcoporum quae saltem quinto quoque anno 01 stato tempore in loco terri Ιο­ rii Metropolitani aut alterius Episcopi comprovincialis haberi debent, quibus minus necessaria redditur frequentior synodi pro­ vincialis convocatio, eisque practice fit satis voto Concilii Vati­ cani de synodo provinciali quinto quoque anno adunanda. In illis quippe agendum est de iis, quae ad bonum religionis promovendum videantur necessaria, et convenienter praeparatur Con­ cilium provinciale suo tempore celebrandum (can. 292 § 1). Quod ius novum de conferentiis episcopalibus ex obligatio­ ne habendis iam fuerat praeformatum ipsa praxi plurium regio­ num62*itemque per approbationem a Romanis Pontificibus da­ tam et per laudes tributas illi praxi atque adeo per exhortatio­ nes et commendationes, ut illae conferentiae, ubi in usu non essent, introducerentur®3. Quae laudes et commendationes perM Cfr. Bouix, 1. c. p. 90 sq., de simili facultate certis limitibus cir­ cumscripta a nonnullis Conciliis Metropolitae concessa. 91 Pro Italia standum est praescriptis S. C. Cons. 22 Mart. 1919, circa conferentias regionales singulis annis habendas( A. A. S., XIX, 177). 62 Cfr. exempla plurima in Collect. Lac. v, gr. t. II, coi. 7854, 1203, 1097, t. V, coi. 941 sq., 1917 sq. etc. 63 Cfr. Litt. Apost. Pii IX, «Maximae » 18 Aug. 1864, in Collect. Lac. t. V, coi. 1200; Leonis XIII Epist. 3 Mart. 1891, ad Imperii Austriaci An­ tistites eiusdem 24 Aug. 1889, ad Episc. Italiae et ad Episc. Lusitaniae 25 lun. 1891, et Epist. «Litteras * vobis 2 Iulii 1894, ad Archiep. et Episc. Brasiliae; Conc. Plen. Amer. Latinae art. 208; Instructionem S. C. Episc. et Reg. 22 lun. 1898 in Archiv. f. k. K. LXXX, 331, ubi traditur norma pro huiusmodi conventibus celebrandis et designantur puncta tractanda. Unde nihil mirum si iam ante Codicem in decreto .4 remotissimo antiquitate » et regulis adnexis de ordine servando in relatione de Statu eccles. iuberetur Metropolita referre (art. 31), « an provinciale Concilium, aut saltem collationes seu conferentias episco- TITULUS VII tinebant sive ad conferentias Episcoporum unius provinciae sive etiam diversarum provinciarum unius regionis. Sed ius commu­ ne vere obligatorium solum per Codicem (can. 292) fuit consti­ tutum. Itaque ex iure Codicis in qualibet provincia ecclesiastica, nisi aliter a Sede Apostolica provisum fuerit (v. gr. per permis­ sos conventus Episcoporum totius regionis plures provincias com­ prehendentis) saltem quinto quoque anno habenda est confe­ rentia Episcoporum. Cuius convocatio perlinet ad Metropolitani, coque impedito ad Suffraganeum antiquiorem. Convocari autem et convenire debent etiam Archiepiscopi Suffragan eis carentes. Episcopi exempti. Abbates seu Praelati nullius, qui ad tenorem can. 285 illum Metropolitani elegerint, cuius Concilio provinciali intersint, et in quolibet conventu locus seu sedes futuri conven­ tus designandus est. Materia seu obiectum conferentiae iis con­ tinetur, quae inserviant ad promovendum bonum religionisM et praeparandum futurum Concilium provinciale; quare vel con­ veniunt inter se de communi et uniformi agendi ratione circa aliquam rem. vel per communes littenas aut commune statutum decernunt et denuntiant suis populis quae communi consilio constituerint. Tametsi ea, quae in confercntiis constituta sunt, non sint subicienda revisioni Sanctae Sedis ad instar alicuius Concilii pro­ vincialis, expedit tamen ut saltem de praecipuis et gravioribus Apost. Sedes doceatur*65. 4» pales habuerit, ct quoties /·. (Act. Apost. Sed., II. pag. 20). Multo magis id decernitur in Nova formula > pro Relationibus cap. I. n. 2, Act. Apost. Sed.. X, p. 488). Cfr. cit. Instruet. S. C. Episc. et Reg. η. V. 65 Cfr. cit. Instruet. S. C. Episc. et Reg. η. VI; citat. Instr, de Ordi­ ne servando in Relatione de Statu dioecesis art. 31. DE SV PREMA POTESTATE ETC 687 CAPUT VIII De Vicariis et Praefectis Apostolicis 543. Fontes: Urbanus VIII, Const. « Ex débita » 22 Febr. 1633; Clemens IX, Const. < Speculatores » 13 Sept. 1667·; Benedict XIV. Const. « Apostolic, ininisl. i 30 Maii 1753, «Ad militantis » 30 .Mart. 1742, « Ex sublimi» 26 Innuar 1753, « (Juam ex sublimi» 8 Aug. 1755. Collectanea S. C. de I’. F. v. Vicarius, Vicariatus, Praefectus, Praefectura. SyHoge praecipuo­ rum documen torum recentium Summorum Pontificum et S. Congrega­ tionis de P. F. necnon aliarum SS. CC. Romanarum. Scriptores: Zitelli, Apparatus iur. eccl. p. 127; Verm.-Cr., Epitome I, 11)2 sq., Periodica VII, p. (9) sq., (37) sq.; Ferreres, Inst. I, n. 600 sq.; Benedici. XIV, De Syn. dioec. 1. II, cap. 10; Chelodi, n. 183 sq.; Vromanl, his missionariorum, II, p. 49 sq. Praenotiones 544. 1. Notio. Christus I). ad duplex munus Apostolos desti­ navit: 1°) ad munus convertendi mundum (« euntes docete om­ nes gentes », ®atth. 28, 19); 2”) ad munus pascendi homines con­ versos, eos docendo el regendo {docentes eos seruare omnia quaecumque mandaui vqbis, Matlh. 28, 20). Apostoli tali praecepto Christi D. obtemperantes statim se accinxerunt ad duplex illud opus Evangelium praedicandi et informandi fideles ad vilain et mores Christianos. In Ecclesiae primordiis ex natura rei praedi­ catio primas partes habere debuit, Ecclesia erat imprimis fun­ danda; hinc statim in populis sua praedicatione conversis Apo­ stoli Episcopos constituebant, qui illos regerent, ut ipsi essent liberiores in dilatando per praedicationem regno Christi1. Episcopi licet Apostolorum successores sint in praedicatio­ ne verbi Dei, in administratione mysteriorum el in fidelium re­ gimine, ac proinde in eorum munere episcopali, qua verbi Dei praecones sunt, aliqua ratione contineatur cura fidei propagan­ dae, nihilominus in munere Apostoli stricte tali fundatorum Ec­ clesiae non succedunt. Quare cum Episcopi constituantur in mu­ nere docendi, sanctificandi et regendi partem gregis Christi «am1 Vermeersch, Periodica VII, p. (9). 688 TITULUS VII bitu territorii determinatam, cura fidei propagandae extra illius territorii ambitum ipsis convenire non potuit ex ollicio; sed so­ lummodo ex charitate, qua impellente sine detrimento gregis sibi commissi etiam ad alios populos ad Christum adducendos haud raro suam operam praestiterunt, ut facium est primis saeculis a sanctis Episcopis. At Rom. Pontifici, in quo plenitudo apostolatus residet, ex natura rei etiam incumbit cura non solum fideles omnes regendi, sed etiam alias oves quas Christus habet, i. e. omnes homines ipsius sanguine redemptos, in ovile Christi adducendi. Hoc opus exercet mittendo ad populos infideles et haereticos suos Vicarios, qui idcirco dicuntur Vicarii Apostolici. in qua re praesertim uti­ tur opera S. Congr. de Prop. Fide. Sunt ergo Vicarii Apostolici Praelati, qui in aliqua regione infideli vel haereticorum vicem gerunt Rom. Pontificis, qui ibi per ipsos implet munus suum apostolicum dilatandi regnum Christi per infidelium et haereticorum conversionem. Merito cen­ sentur inter Praelatos, qui de iurisdictione pontificia sunt iure ecclesiastico participes; totam enim suam iurisdictionem in re­ spective territorio a R. Pontifice acceptam nomine et vice ipsius R. Pontificis exercent. Praefecti Apostolici similis est notio, nisi quod constituuntur in locis missionum, in quibus religionis status est imperfectior quam in Vicariatu Apostolico. Ita enim procedi solet in terris missionum seu in locis infidelium et haereticorum, in quibus aut numquam adhuc introducta fuit ordinaria hierarchia ecclesias­ tica, vel illa primitus existens eversa fuit et nondum potuit de­ nuo restaurari, ut primo ibi constituatur missio autonoma, direc­ te dependens a S. C. de P. F. Huic missioni praeficitur Superior ecclesiasticus, cui applicandi sunt, servatis servandis, canones qui agunt de Vicariis et Praefectis Apostolicis, ut patet ex decla­ ratione S. C. de P. F. pro Audientia Sanctissimi d. 7 nov. 1929. Cfr. Sylloge, p. 349. Semel ac ex laboribus missionariorum bona spes exsurgat conversionis infidelium vel haereticorum, erigitur in territorio iam accurate suis limitibus circumscripto Praefec­ tura Apostolica cui praeficitur Praefectus Apostolicus, regula­ riter charactere episcopali non insignitus. Cum status rerum perfectior evadit, tum multitudine conversorum tum prae­ sertim missionariorum copia, Praefectura Apostolica convertitur DE SUPREMA POTESTATE ETC. 689 inVicariahun Apostolicum, cui praeficitur Vicarius Apostolicus; hic generatim solet esse Episcopus titularis. Quodsi Vicariatus Apostolicus adeo prosperum in statum devenit, ut ordinarium Ecclesiae regimen ibi constitui possit, tum demum inducitur hierarchia ecclesiastica, erigendo aliquam provinciam ecclesiasti­ cam cum Metropolita et aliquot Episcopis suffraganeis. Atque inde palet vis can. 293 § 1, dum edicitur: « territoria quae erecta non sunt in dioeceses regi per Vicarios aut Praefec­ tos Apostolicos »2. II. Nominatio tam Vicarii quam Praefecti Apostolici ex na­ tura rei et ex positiva iuris sanctione (can. 293 § 1) est reserva­ ta Rom. Pontifici, qui ea in re utitur opera S. C. de P. F. cui com­ missum est regimen missionum; Vioarii nominantur litteris apostolicis, Praefecti litteris seu decreto ipsius S. Congregationis. III. Possessionem sui territorii capiunt Vicarius et Praefec­ tus Apostolicus, ille litteras Apostolicas, hic patentes litteras seu decretum S. Congregationis ostendentes ei, qui eo tempore regit provisoria ratione Vicariatum vel Praefecturam; quem actum ponere possunt sive per se sive per designatum procuratorem. Ita legitime capta possessione, potestatis receptae plenum ha­ bent exercitium. § i. De potestate et iuribus Vicarii et Praefecti Apostolici 545. Potestas Vicarii et Praefecti Apostolici continetur eodem ambitu iurium et facultatum in suo territorio exercendarum, quae in propriis dioecesibus competunt Episcopis residentialibus, nisi aliquid Sedes Apostolica sibi reservaverit. Sunt veri Or­ dinarii loci (can. 198) ac iuribus et facultatibus in Codice Episco­ pis residentialibus concessis, perinde ac Episcopi, utuntur, non 2 Inde patet Vicarios Apostolicos, de quibus hoc loco agitur, dis­ tingui ab antiquis illis Vicariis Apost. primarum sedium, v. gr. Thessa­ lonicensis, vel a Legatis maioribus medii aevi qui haud raro v. gr. a Gregorio VII, Paschali II, et Callixto II pariter nomen Vicariorum sortiti sunt. Omnino etiam distinguuntur ab iis quibus Rom. Pontifex committit administrationem alicuius sedis episcopalis sive vacantis sive impeditae, qui pariter vocabantur Vicarii Apostolici, (cfr. Andreucci, Dissert. De Vicariis); qui nunc accuratius distincta terminologia dicuntur Admi­ nistratores Apostolici, de quibus Codex agit in sequenti capite. 44 GOO * TITULUS VÎI tanquam facultatibus delegatis sed velut ordinariis, quippe eorum potestas est ordinaria sicut illa Episcoporum, licet vicaria sit, i. e. vice Rom. Pontificis in proprio ipsorum territorio exer­ cenda et ad nutum ipsius Rom. Pontificis revocabilis. Quare ab Episcopis residentialibus maxime in hoc differunt, quod illi prae­ ficiuntur tanquam ordinarii et immediati pastores ecclesiae par­ ticulari cui vinculo perpetuo tanquam sponsi devinciuntur, eam· que ex religionis et iustitiae debito tanquam suam administrare debent. At in Vicariatu seu Praefectura Apostolica particularis ecclesia nondum est erecta, ideoque Vicarius vel Praefectus non regit et administrat ecclesiam, cuius sit sponsus; sed in territorio non suo, ad supremi Pastoris sollicitudinem pertinente, munus amplificandae fidei exercet constrictus vinculo obedientiae el fidelitatis erga Rom. Pontificem a quo mittitur. Quod Vicarii et Praefecti recenseantur inter Ordinarios loci non neccesario importat quod ipsi possint sibi constituere Vicarium generalem, qui ex iure unam cum ipsis personam efficere censeatur perinde ac contingit cum Episcopis ceterisque Praelatis dioecesanis. Hanc facultatem potius videtur exclu­ dere can. 198, dum enumerat Ordinarios, et de Vicario generali Vicarii aut Praefecti Apostolici silet, commemorat autem Vica­ rium generalem Episcopi. Atque ita illum canonem intellexit S. C. de P. F. (Epist. 8 Dec. 1918). Solum ex generali principio can. 199 § 1 poterant suam ordinariam iurisdictionem, sive in casibus particularibus sive -ad universitatem causarum, alteri delegare qui delegatus etiam ad universitatem causarum om­ nino differt a Vicario generali, prout huius munus tum ante Codicem explicabatur tum maxime iure Codicis intelligitur. At in memorata Epistola S. Congregatio ex audientia SS.mi om­ nibus Vicariis et Praefectis Apostolicis facultatem fecit nomi­ nandi. si eo indigeant. Vicarium Delegatum4', cui practice I . — 3 Haec facultas etiam generaliter et permanenter delegandi iam agnos­ cebatur in responso S. C. de P. F. (9 dec. 1822, in Collect. I, n. 777). 4' Non conveniunt auctores circa naturam potestatis Vicario dele­ gato concessae. Alii enim asserunt hanc potestatem esse delegatam, ut iam ipsum nomen indicare videtur; cfr. v. gr. Creusen, Epit. i. c. I. n. 105; \ romant. Ius missionariorum. II. p. 122; alii vero eam vocanl vicariam ordinariam; cfr. Pugliese in Apollinaris, VI, p. 196, ubi plures defensores huius opinionis recensentur. S. C. de Prop. Fide quaesita DE SÜPHEMA POTESTATE ETC. 691 concessa sit omnis jurisdictio in spiritualibus et temporalibus, qua ex Codice uti potest Vicarius generalis in dioecesi; atque dc numero ct de officio horum Vicariorum delegatorum eadem valent quae de Vicario generali in Codice sanciuntur (A. A. S.. XII, p. 120). 516. In particulari Codex enumerat speciales facultates Vicariorum et Praefectorum : I. Relate ad exercitium potestatis ordinis, etiam ii qui ca­ rent episcopali charactere possunt: a) impertiri omnes bene­ dictiones Episcopis reservatas, una pontificali excepta; b) con­ secrare calices, patenas , ct altaria portatilia sed cum sacris oleis ab Episcopo benedictis; c) concedere indulgentias centum dierum; d) confirmationem administrare5; e) conferre primam tonsuram et ordines minores tum propriis subditis, tum aliis qui litteras dimissorias iure requisitas exhibeant. Usus tamen vali­ dus harum facultatum est restrictus et ambitu territorii et durationc muneris, it ut extra territorium et cessante munere nihil agant (oan. 294 § 2). II. Relate ad missionaries : Vicarii et Praefecti Apostolici ab omnibus missionariis, etiam religiosis, possunt ac debent exigere ut suas patentes seu alias quasvis eorum missionis, des­ tinationis, constitutionis >ac deputationis litteras exhibeant, easque exhibere recusantibus exercitium cuiusvis ministerii eccle­ siastici prohibere. Omnes autem missionarii. non exclusis regularibus, licen­ tiam sacri ministerii in Vicariatu vel Praefectura exercendi petere omnino debent a respectivo Vicario vel Praefecto Apostolico; hi autem licentiam denegare non debent, nisi forte sin­ gulis et gravem ob causam (can. 295). III. Missionariorum subiectio. Omnes quotquot sunt in Vi­ cariatu et Praefectura missionarii. tametsi regulares sint ideoque exempti, subiciuntur Vicarii et Praefecti Apostolici iurisdidioni, visitationi et correctioni. Materia subiectionis, cum in iis qui religiosi non sunt complectatur ea omnia, in quibus ciede hac re, in litteris datis ad procuratorem generalem Missionariorum SS. Cordis lesu d. 16 nov. 1937 respondit iurisdictionem Vicarii delegati esse ordinariam; cfr. Rassegna di Morale e Diritto, VII, 144. 3 Cfr. Instructionem pro simplici sacerdote, sacr. Confirmationem ex delegatione R. P. administrante, in A. S. S., λ II. p· 30G sq. 692 ii Jl I ||f]. * [tf [J R K| R.’|Kf ,·■/’ ■: I I ;, TITULUS VII rici sunt subiecti rcspectivis ipsorum Episcopis, quoad religio­ sos restringitur ad ea quae perlinent ad missionis regimen, cu­ ram animarum, Sacramentorum administrationem, scholarum directionem, oblationes intuitu missionis factas et implementum piarum voluntatum in favorem eiusdem missionis. A competentia Vicarii et Praefecti Apostolici exclusa es! ingerentia in disciplinam religiosam, etiam religiosorum non exemptorum, quae a Superiore religioso dependet, nisi agatur de casibus in iure ipso determinatis, in quibus Ordinariis 1 •IMI rum aliquis interventus conceditur etiam in rebus i ? F; * ·ΑΙ 696 4 titulus vu VI. Demum inter obligationes Vicariorum et Praefectorum recensentur leges quae de Archivo constituendo praescribuntur Episcopis, cuius archivi necessitas pro recta administratione Vi· curiatus aut Praefecturae ex natura rei intelligitur. 550. Concilia et Synodi. Concilium sive plenarium aut regio­ nale sive provinciale supponit hierarchiam ecclesiasticam ordi­ nario modo constitutam; plenarium seu regionale supponit sal­ tem duas provincias ecclesiasticas cum Metropolita et aliquot Suffragancis erectas; una saltem provincia ecclesiastica est ne­ cessaria ut verum Concilium provinciale haberi possit. Licet autem regimen per Vicariatus et Praefecturas ibi habeatur ubi ordinaria hierarchia non adest, plures tamen Vicariatus et Prae­ fecturae sunt erectae in terris missionum, ubi iam regimen per Archiepiscopos et Episcopos est introductum, quae nihilominus dependent a S. Congr. de Prop. Fide, nec illi Vicariatus et Prae­ fecturae ullam habent dependentiam ab aliquo Archiepiscopo vel Episcopo regionis. I bi in regione nulla adest provincia ec­ clesiastica erecta evidenter nec Concilium plenarium aut regio­ nale nec Concilium provinciale haberi potest. At in regionibus missionis habentibus aliquam vel aliquas provincias ecclesiasti­ cas illa Concilia haberi possunt; ad has regiones missionum a S. C. de P. F. dependentes refertur dispositio can. 304 § 2. qua quae praescripta sunt generatim de Conciliis plenariis, regiona­ libus et provincialibus, dicuntur memoratis regionibus applica­ ri debere, congrua congruis referendo, licet pro talibus Conci­ liis celebrandis nullum sit praestitutum tempus; unde practice ad eorum celebrationem erit imploranda venia S. Congregatio­ nis. Quare congruenter ad praescriptum huius canonis in cap. VII huius tituli, can. 282 § 1, et can. 286 § 1, ad Concilium ple­ narium et provinciale dicuntur vocandi atque assistere debere cum voto deliberativo Vicarii ac Praefecti Apostolici. Quodsi Concilia plenaria et provincialia in aliis regionibus celebrata antequam promulgentur sunt subicienda recognitioni S. C. Con­ cilii, ex regionibus S. C. de P. F. subiectis mittenda sunt pro re­ cognitione huic S. Congregationi (can. 304 § 2). collationes ad casus morales discutiendos ac solvendos valde commen­ dantur. ubi circumstantiae id non prohibeant, tum ad studium Theolo­ giae moralis promovendum, tum ut opinionum difFormitas, quantum pos­ sibile est. amoveatur. DE SUPHEMA POTESTATE ETC 697 Relate ad Synodum dioecesanam, cum sit adunatio cleri dioecesani, nihil obstat quominus in Vicariatibus et Praefectu­ ris possit adunari Synodus in quam convocentur missionarii sub praesidentia Vicarii aut Praefecti; canon autem 304 § 2 solum­ modo loquitur de Synodo Vicariatus Apostolici; unde in Prae­ fectura Apostolica non est celebranda Synodus, sed sufficit adu­ natio missiona riorum praecipuorum quae can. 303 praescribi­ tur saltem semel in anno habenda. In ipsa autem Synodo vicariatus. cum quoad personas vocandas non habeant applicationem quae can. 358 statuuntur de Synodo dioeccsana, Vicarius Apostolicus ex praedicto canone debet desumere critérium de nu­ mero missionariorum qui ad Synodum sine animarum detri­ mento vocari possunt, ita tamen ut universus clerus Vicariatus sit repraesentatus. 551. Cleri indigenae educatio. Praxis Ecclesiae omni tempore iam inde ab aevo apostolico, quam Summi Pontifices praeser­ tim a saec. XVI saepius commendatam voluerunt, illa fuit ut in qualibet regione clerici et sacerdotes indigenae rite instituti or­ dinarentur 12. Quae cleri indigenae institutio et ordinatio omnino necessaria est ad hoc ut religio catholica in regione aliqua radices agat et veliit naturalis soli ipsius planta crescat et vivat. Hanc praxim Codex quoque can. 305 sollicitudini Vicario­ rum et Praefectorum commendat studiosissime, onerando ipso­ rum conscientiam. Quodsi attendantur documenta pontificia in nota ad hunc Codicis canonem allegata, illa institutio cleri indi­ genae non eo dumtaxat spectat ut ordinentur ex indigenis sacer­ dotes; qui missionariis peregrinis sint adiumento tantum quasi sacerdotes inferioris conditionis; sed ita ad omnem scientiam et pietatem efformandi et in sacro ministerio sedulo exercendi sunt, ut, quod iamdudum Apostolica Sedes in votis habet, ad ecclesiastica quaevis munia atque ad ipsum Missionum regi­ men idonei fiant et episcopali etiam charactere digni existant. Cfr. praesertim Instr. S. C. de P. F. 23 Nov. 1845, ubi antiquiora documenta commemorantur (Collect. I, [ed. 2a] n. 1002), et aliam Instr. 8 Sept. 1869. (Collect. Π, η. 1346). Huc quoque spectant Litterae encycl. Leonis XIII, t Ad extremos Orientis·» 24 lunii 1893, Litterae Apostol. Be­ nedicti XV, « Maximum illud » 30 Nov. 1919, Litt, encycl. Pii XI, « Herum Ecclesiae > 28 Febr. 1926, Epist. encyclica Pii XII, « Saeculo exeunte octavo >13 lun. 1940. V· 698 titulus vu 552. Missa pro populo. Licet S. Congr. de P. F. alias decla­ rasse! Vicarios Apostolicos et missionarios non teneri ex iustitia nec ex stricta obligatione caritatis applicare missam pro populo (5 Aug. 1860, 18 Aug. 1866), (Index tamen illam obligationem (can. 306) Vicariis ac Praefectis Aposlolicis imponit, quamvis magis restrictam quoad numerum dierum, cum solum in unde­ cim diebus sollemnibus ea obligatio urgeatur, videlicet: in sex festis Domini seu Nativitatis. Epiphaniae. Paschalis, Pentecostes, ♦ Ascensionis et Corporis Christi, in duobus festis B. Virginis, sc. Immaculatae Conceptionis et Assumptionis; in tribus festis Sanc­ torum, sc. S. loscph (19 Martii). Sanctorum Ap. Petri et Pauli ct Omnium Sanctorum. Cum autem Codex hoc canone provocet ad can. 339, § 2 et sq., ubi sermo est de simili obligatione Episco­ porum. ille numerus missarum applicandarum exhibetur tam­ quam minimus. 553. Discessus missionnriorum a sua missione. Vicarii et Prae­ fecti Apostolici nequeunt inconsulta Sede Apostolica: 1°) con­ cedere missionariis ut in perpetuum deserant suum territorium sive cum animo deserendi munus missionarii, sive etiam ut in aliud territorium missionum transeant: 2°) missionaries quoquo modo expellere a vicariatu vel praefectura 13‘. In casu autem publici scandali possunt, ob rationem boni communis, audito suo Consilio, praemonitoque. quantum fieri possit si agatur de religiosis, respectivo eorum Superiore, missionarium statim removere, facta tamen ilico certiore Apostoli­ ca Sede. III. Regimen vicariatus et praefecturae vacantis 554. I. Singularem habet difficultatem providere apto modo regimini vicariatus aut praefecturae vacantis, cum ex una parte in locis missionum desint ordinaria media quibus consulitur re­ gimini provisorio ecclesiae episcopalis vacantis, ex alia autem parte maxima locorum distantia aut saltem valde difficilis com­ municatio cum Sede Apostolica efficiat ut notitia vacationis 13* Agitur, ut patet, de missionariis a S. Sede missis vel de sacer­ dotibus, qui titulo missionis ordinati sunt aut iuramentum missionis praestiterunt. Cfr. Verzn.-Cr., Epit. i. c. I, n. 427; Vromant, Ius Missionar. II, p. 187. DE I I I I ■ ' SUPREMA POTESTATE ETC. 699 cilo non possit pervenire ad Rom. Pontificem, cuius est missioni novum Vicarium aut Praefectum praeponere. Quare praeteritis temporibus saepe fuerat provisum per nominationem Coadiutoriscum iure successionis; quod tamen medium incommodis non satis obvenire experientia ipsa comprobavit. Quare Benedictus XIV melius providendum consuit per Pro-Vicarios et Pro-Praefectos Apostolicos; quod primum praestitit Const. « Ex sublimi» 26lan. 1753, pro Indiis Orientalibus; deinde eandem disciplinam ad alias missiones extendit Const. « Quam ex sublimi » 8 Aug. 1755. et est disciplina quam quoad substantiam retulit Codex. II. Itaque: (/) Vicarii et Praefecti, ubi primum in territorium suum advenerint, tenentur deputare ex uno vel altero clero Provicariumvel Pro-praefectum idoneum, nisi iam ipsis a Sede Apo­ stolica Coadiutor cum futura successione datus fuerit. b) Huiusmodi Pro-vicarius vel Pro-praefectus est, qui deficiente Vicario aut Praefecto, totum debet regimen assumere et in hoc munere permanere, donec a Sancta Sede aliter fuerit pro­ visum. i • I I ! i I ! c) Pariter a Pro-vicariis vel Pro-praefectis regimen est susci­ piendum. si Vicarius vel Praefectus ab administratione vicariaIus vel praefecturae ob captivitatem, relegationem, exilium aut inhabilitatem fuerit ita impeditus, ut ne per litteras quidem cum suo clero et fidelibus communicare possit. d) Quoniam autem ipsorum munus totum pertinet ad regi­ men vacans vel impeditum, vivente Vicario aut Praefecto, eoque ut supra non, impedito, Pro-vicarii et Pro-praefecti nullam habent potestatem, nisi quae sibi a Vicario aut Praefecto fuerit commissa. e) Pari modo Pro-Vicarius aut Pro-praefectus, qui titulari successerit, statim ac regimen suscepit debet deputare ecclesiaslicum virum, qui sibi, ut supra, succedat in munere. f) Quodsi forte contingat, ut nemo sive a titulari sive a protitulari ut administrator fuerit designatus, tunc senior in vicadatu vel praefectura, is nempe, qui sit praesens in territorio et suas destinationis litteras prius exhibuerit, censetur delegatus a Sede Apostolica ut regimen assumat, et inter plures aeque seniores antiquior sacerdotio (can. 309). Ex quibus iuris praescriptis efficitur ut continuo adsit in mis­ sione cui regimen sit authentice demandatum. T* 700 TITULUS VII III. Successoris in reqimine iura tam ordinis quam iurisdic­ tionis sunt eadem, quae, sive ut ordinaria sive ut delegata com­ petunt Vicariis aut Praefectis, exceptis, quoad facultates delega­ tas, iis quae fuerint commissae ob industriam personae (can. 310 § 2). IV. Successoris in regimine obligationes sunt: 1°) debet quamprimum monere Sedem Apostolicam seu S. Congregatio­ nem de facto suscepti regiminis et de eius rei causa; 2°) debet ibi permanere donec novus successor sive titularis sive provisorius fuerit a S. Sede designatus (can. 309, § 2, 310 § 1). V. Tandem quicumque sive ut titularis sive provisorio modo ad certum tempus regimini vicariatus aut praefecturae fuerit a S. Sede praepositus, etiam praeterlapso definito tempore pro quo fuerat constitutus, debet in regimine cum omnibus facultatibus sibi concessis permanere, donec successor canonicam sui mune­ ris possessionem ceperit. 555. Scholion. Praeter iura. (piae Codex concedit sive Epi­ scopis sive Vicariis et Praefectis S. C. de P. F. subiectis, haec S. Congregatio solet concedere facultates extraordinarias et de­ legatas; quae nunc dantur per duas formulas de novo a S. C. exaratas. Unaquaeque formula tria continet capita facultatum hoc or­ dine disposita: A) Circa Sacramenta et Sacros Ritus; B) Circa Absolutiones. Benedictiones, Indulgentias etc.; C) Pro ipso Ordi­ nario. Animadversiones subiunguntur: l.a quod non omnes indiscriminatim subdelegari possint, sed eae solae quae asterisco no­ tantur; 2.a quod Ordinarius sive per se sive per alios iis uti valeat tantum intra fines suae iurisdictionis et quod eas gratis et sine ulla mercede exerceat, facta insuper mentione apostolicae delegationis; 3.a quod si ultra praefinitum tempus eas Ordina­ rius vel eius delegatus ex oblivione vel inadvertentia forte exer­ cuerint, actus ita positi validi habendi sunt. Item datis ab Ordi­ nario precibus pro renovatione seu prorogatione, facultates in suo robore perseverare censentur, usquedum responsum S. C. ad eundem Ordinarium pervenerit1+. 14 Cfr. commentaria in has formulas a i ermeersch edita apud Pe­ riodica de re canonica, XI, 35 sq. | ΐ DE I I SUPREMA POTESTATE ETC. 701 CAPUT IX De Administratoribus Apostolicis I 556. Iurisdictio contenta in Primatu R. Pontificis est iuris! dictio vere episcopalis, ordinaria et immediata tum in omnes I et singulas ecclesias, tum in omnes et singulos pastores et fide(les (can. 218 § 2). Inde occurrente necessitate potest R. Pontifex sibi assumere per aliquod tempus regimen particularis ecclesiae seu dioecesis, et hoc facit, cum alicui dioecesi praeficit Adminis­ tratorem Apostolicum, qui vice R. Pontificis dictam ecclesiam administret seu regat. I 557. Notio. Administrator Apostolicus est clericus, plerum; que charactere episcopali insignitus, cui R. Pontifex ob graves vel speciales causas regimen alicuius dioecesis, sede plena aut vacante, vel in perpetuum vel ad tempus committit (can. 312). Ex praemissis autem apparet Administratorem Apostolicum me­ rito censeri inter eos, qui iure ecclesiastico aliqua ratione de iurisdictione pontificia participant, cum eam, quam in dioece­ si exercet, ex speciali pontificia commissione recipiat et a R. Pontificis nutu dependentem habeat. Causa ob quam ex praxi recepta solent constitui Administrai tores Apostolici sede plena est plerumque inhabilitas Episcopi ad i utile regimen suae ecclesiae, sive incursa sit absque ulla culpa Episcopi, sive etiam cum culpa, quae tamen non est causa suffi­ ciens ad depositionem vel privationem. V. gr. agitur de Episcopo qui male gubernat ex imperitia, aut est senio affectus vel mentis impos, aut a Gubernio iniuste deponitur atque ex dioecesi expel­ litur vel in officio pastorali impeditur. Pariter sede vacante graves et speciales causae in praxi ha­ bentur violenta mors Episcopi, dissensus Capituli in eligendo Vicario Capitulari, electio indigni vel inhabilis Vicarii Capitu­ laris et longa sedis vacatio undecumque ea proveniat. Singularis est casus Administratoris Apostolici in dioecesi­ bus quae suppressioni sunt destinatae, dum ob varias causas illa suppressio ad effectum deduci non potest; quae difficultas sup­ pressionis augeretur, si dioecesis provideretur de titulari; ad eam 7C2 TITULUS VLI autem quantum fieri potest removendam pertinet constitutio Ad­ ministratoris Apostolicil. Divisio. In Codice distinguuntur: I. Administratores (pii dan­ tur sede plena et Administratores qui dantur sede uacante. II. Distinguuntur in eos (pii dantur ad tempus, i. e. durante causa propter quam constituuntur, et in eos qui dantur in per­ petuum seu constituuntur permanenter (cfr. can. 315) v. gr. dum vivit eius titularis, vel deficiente titulari constituuntur in tempus indefinitum, non ad solum intervallum legale sedis vacantis. 558. Possessionis apprehensio. Cum ex natura rei sit valde conveniens, ut exercitium officii iam recepti, praesertim impor­ tantis superioritatem et iurisdictionem in subditos, initium sumat ab actu captae seu receptae possessionis ipsius officii, etiam Ad­ ministratores Apostolici alicuius dioecesis debent suum munus auspicari ab actu apprehensae possessionis; secus authentice sciri non posset utrum perseveret in dioecesi regimen ordinarium iuris communis, an potius hoc cessaverit et locum cesserit regi­ mini extraordinario Administratoris Apostolici. Quam possessio­ nem apprehendit, si dioecesi datus fuit sede plena, ostendendo litteras suae nominationis tum Episcopo, nisi hic fuerit mentis impos aut in dioecesi non moretur, tum etiam Capitulo prae­ sente ipsius Capituli secretario vel Curiae cancellario qui rem in acta referat. Quodsi Episcopus sit absens a dioecesi vel mentis impos aut Administrator detur sedi vacanti, Administrator pos­ sessionem apprehendit per ostensionem litterarum suae nomi­ nationis soli Capitulo modo dicto factam, perinde ac Episcopi (can. 313). 559. Iura, obligationes et privilegia. Haec imprimis desumen­ da sunt ex litteris suae deputationis. cum diversitas causae prop­ ter quam Administratores deputantur possit efficere ut distincta auctoritas et potestas concedatur (can. 314). Quodsi in litteris 1 Cfr. 1'erreres, Inst. I. 622, ubi similem casum refert de dioecesibus ex Concordato suppressis, quarum territorium vicinis dioecesibus erat adnectendum; sed nec Episcopi vicini illam adnexionem sollicitarunt, cum iam propria dioecesis satis ampla ipsorum labores absumeret, et populus dioecesis suppressae non sinat se privari praecipuo suo orna­ mento, episcopali nempe sede. Similis fuit casus de sede episcopali ex Concordato in aliam urbem transferenda, cui translationi populus sese vehementer opposuit, allegata sedis antiquitate. I DE SUPREMA POTESTATE ETC. 703 nominationis nihil speciale ponatur, sed simpliciter deputetur I dioecesis Administrator, tunc: 1") Administrator permanenter I constitutus iisdem iuribus et honoribus fruitur iisdemque obli­ gationibus tenetur ac Episcopus residcntialis; solent autem ita constitui clerici episcopali charactere insigniti. 2”) Administra­ tor constitutus ad tempus: a) iura et officia eadem habet ac Vi­ carius Capitularis, cum hoc tamen discrimine quod ipse etiam sede plena potest dioecesim canonice visitare nec tenetur obli­ gatione applicandae missae pro populo, quae obligatio sede ple­ na manet in Episcopo; b) quoad privilegia honorifica, AdminisI tralori charactere episcopali aucto ea competunt quae ius con­ cedit Episcopis titularibus; si autem charactere episcopali careat, habet tantum durante munere et in proprio territorio, insignia d privilegia Protonotariorum Apostolicorum de numero partiI cipantium, desumenda ex motu propr. Pii X « Inter multiplices » 12 Febr. 1905. Si tamen Episcopus translatus ad aliam sedem prioris retinet administrationem, in hac quoque omnia Episco! porum residentialium honorifica privilegia conservat (can. 315). Si attendantur antiquae decisiones SS. CC., a sententiis Ad­ ministratorum Apostolicorum, non obstante eorum deputatione pontificia, ad Metropolitani appellari potest, neque ad Rom. Pon­ tificem appellari debet. (S. C. Ep. et Reg. in cans. Salernit. 7 lulii 1580, in cans. Caputaq. 22 Apr. 1086). 560. Relationes inter Administratorem sede plena el Episco­ pum. eiusque Vicarium Generalem ita definiuntur: 1°) Capta ab Administratore canonica possessione, statim suspenditur iurisdictio Episcopi et Vicarii Generalis. 2°) Administrator auctorita­ ti Episcopi non subditur. 3υ) Administrator autem in causis ipsum Episcopum spectantibus se immiscere non debet, nec potest in eius Vicarium Generalem indicium seu processum instruere aut eum reprehendere vel in eum animadvertere ob acta praeteritae administrationis (can. 316). Si Administrator Apostolicus quavis ex causa fuerit impeditus ab exercitio iurisdictionis aut deficiat, v. gr. per mortem, Se­ des Apostolica statim monenda est. Interim autem, si dioecesis vacet aut Episcopus non sit sui compos, regimen dioecesis transit ad Vicarium Capitularem a Capitulo designatum ad normam can. 429 sq. Si autem Episcopus sit compos sui et in dioecesi 704 TITULUS VII commoretur ad ipsum devolvitur regimen, nisi aliud Sedes Apo­ stolica praestituerit (can. 317). Cessatio muneris. Munus et iurisdictio Administratoris Apo­ stolici non cessat neque per obitum Episcopi, neque per obitum Rom. Pontificis; sed tunc solum cessat cum novus Episcopus dioe­ cesis vacantis possessionem legitime ceperit (can. 318). CAPUT X De Praelatis inferioribus 561. Fontes: Decret. Grat. C. IX, q. 3; C. XXV, q. 2. — Comp. antiq. et comp. corp. iur. can. tit. cit. 1. I, tit. 31, de off. iud. ord. tit. 33, de M. et O., 1. V, tit. 33, de privileg. — Conc. Trid. Sess. XXIV, c. 11, de ref. cum declar. S. C. C. in ed. KichL, p. 346 sq.; Benedict. XIV, Consi « Apostolicae * servitutis 14 Mart. 1743, Const. «.Inter * multa 4 Apr. 1747, Const. « Causarum > 16 Nov. 1747; Collect. S. C. de Prop. F. n. 243 sq.; A. S. Sed., II. p. 342 sq., Ill, p. 65 sq. Scriptores: Comment, iur. Decr. in cit. tit. v. g. Schmalzgr., 1. I, t. 31, n. 32 sq. — Devoti, Inst. can. 1. I, t. 3, sect. 6, de Prael. infer.; Phillips, 1. c. t. V, p. 129 sq.; Scherer, 1. c. p. 422 sq.; Hinschius, 1. c. t. II, p. 329 sq., 343 sq. — De Prosperis, De territorio separato; Tamburini, De iure Abbatum et Praelatorum... Episcopis inferiorum; Chokier, De iurisdict. Ordinarior, in exemptos; Ferraris, 1. c. v. Regulares art, 2; Bouix, De Episcopo t. 1. p. 519 sq.; Cavagnis, 1. c. P. II, p. 396 sq. (de organiz. territor.) - Thomassin., 1. c. P. I, 1. 3, cap. 29 sq.; Kirchenlex. v. Exemption. — Chelodi, n. 198; Ferreres, Inst. I. 622 sq.; Verm.-Cr, Epit. I, n. 437 sq.; C. a Coronata, Inst. i. c. I, p. 460 ss. Praenotiones 562. Quemadmodum interdum Praelati maiores hierarchiae ecclesiasticae, salvo semper primatu Rom. Pontificis, a iurisdic­ tione sui immediati Superioris ecclesiastici fuerunt liberati sive exempti, v. g. Primas a Patriarcha, Metropolitanus ab Exarcha vel Primate, Episcopus a Metropolitano ’. vel manserunt in na­ tiva sua et immediata dependentia a solo Romano Pontifice, ita inter Episcopum et parochos Praelati quidam medii sive minores DB SUPREMA POTESTATE ETC. 705 vel inoriores reperiunlur *, qui licet sint aliqua ratione intra diotcesim constituti, tamen maiori minerive ambitu eximuntur a iurisdictione ordinarii Episcopi. Art. 1. — Ius praecedens de Praelatis inferioribus 563. I. Species illorum Praelatorum. Si spectetur ius prae­ cedens ct doctrina Doctorum de illo iure, Praelatorum inferio­ rum triplex agnoscebatur species sc. infima, media et suprema23 . a) Alii sunt quidem in dioecesi, non de dioecesi, sed ob pri­ vilegium saltem passivae exemptionis potestati Episcopi subtrac­ ti, praesunt cum quasi-episcopali iurisdictione tantum certo ge­ neri personarum intra septa alicuius ecclesiae vel monasterii vel conventus habitantium, non populo et clero extra illa septa de­ gentibus. v. g. Superiores Generales regularium4. b) Alii pariter sunt intra dioecesim, non de dioecesi, sed pri­ vilegio activae exemptionis a potestate Episcopi donati cum quasi-episcopali iurisdictione praesident clero et populo alicuius re­ gionis in dioecesi sitae c. c) Denique alii habent proprium territorium ad instar quasidioeceseos a cuiusvis Episcopi dioecesi separatum, in quo in cleriun et populum, ex privilegio activae exemptionis a potestate Episcopi, ad instar Ordinariorum, paucis iuribus exceptis, exer- 2 Cfr. summar. cap. 6, de privil. V, 7, in Sext. 3 Benedict. XIV cit. Const, in font, et De Synod, dioeces. 1. II, cap. 11; Schmalzgr., 1. c. n. 247, 248; Bouix, De Episcop. t. I, p. 532 sq. Quodam­ modo quartam quandam speciem Praelatorum inferiorum constituunt illi Vicarii castrenses sive Capellani maiores quorundam exercituum, v. g. in Hispania, qui propriam quidem quasi-dioecesim a dioecesibus Episcoporum separatam non habent, sed in personas sibi subiectas a potestate Episcoporum exemptas plena fere iurisdictione episcopali po­ tiuntur. Cfr. Scherer, 1. c. p. 655 sq.; Hinschius, 1. c. t. IL p. 334 sq.; Ferreres, Inst. I, n. 629, ubi agit non solum de iurisdictione castrensi sed etiam de iurisdictione Palatina in Hispania. ♦ Conc. Trid. Sess. XXV, cap. 20, de regular. « Cap. 15, 13, X. de praescr. II, 26; Conc. Trid. Sess. XXIII, cap. 10, de ref.. Sess. XXV, cap. 11, de regular.; Bouix, 1. c. p. 519 sq. et Scherer, Lc. p. 424 sq., de maioribus cappellanis regiis in Gallia, Hispania et Austria. 45 706 τιτυlu s vu cent plenam iurisdictionem episcopalem ideoque sensu stricto dicuntur Praelati nullius *. Porro distinguebantur Praelati inferiores in saeculares et regulares, v. g. Abbates Generales Ordinum, deinde in Praelatos ex gratia Sedis Apostolicae usu pontificalium gaudentes aut illo favore carentes Denique e.r titulo, quo nitebatur exemptio Praelatorum infe­ riorum, dicebantur exempti ratione originis, privilegii, vel praes­ criptionis, ob exemptionem sive nativam sive dativam sive praescriptivam Nativa in hoc consistit, quod Praelatura illa inferior, v. g. Abbatia in aliquo loco fuerit fundata, antequam, ibidem existeret Episcopus cum dioecesi atque etiam post erectam dioecesim in nativa sua et immediata dependentia a Sede Apostolica non fuerit turbata. Quare haec exemptio solis Praelatis nullius potest competere. Dativa nititur expresso privilegio apostolico. Praescriptiva fundata fuit titulo praescriptionis, ita ut exemptio su­ prema Praelati nullius per solam consuetudinem immemorialem cum omnibus suis requisitis rite probatam, exemptio vero me­ diae vel infimae speciei per praescriptionem quadragenariam cum titulo colorato dicebatur acquiri posse 9. 564. 11. Principia fundamentalia. Illud ius praecedens Ilis principiis fundamentalibus nitebatur, quae etiam iure Codicis suum retinent iuridicum valorem. P) Romani Pontifices, quorum est dioeceses describere ac suos cuique subditos sacra potestate regendos adseribere, Episco­ pis in certa territoria dioecesis certasque personas et causas iurisdictionem denegare valent. Inde fit ut illae personae, a po­ testate Episcopi liberatae, nihilominus propter primatum Roma­ ni Pontificis pergant immediate subesse Sedi Apostolicae, quae illis proprios et immediatos Superiores ab Ordinarii loci distinc­ tos assignare, aut Episcopis sive ut Ordinariis sive ut Delegatis saltem partem potestatis in easdem relinquere potest. 2°) Episcopi ex iure sibi proprio ne passivam quidem exe Cone. Trid. Sess. XXIII, cap. 10, de ref., Sess. XXIV, cap. 9, de ref, Cfr. quoque cap. 19, X. de praescr. II, 26, (de Abbate S. Martini in Pannon.) iunct. Scherer, 1. c. p. 426. not. 15, p. 430, not. 36. T Giraldi, Expos, iur. pontif. P. I, sect. 8S8. ’ Bouix. 1. c. p. 535 sq.; Act. S. Sed., III, p. 67 sq. 9 Cap. 1, de praescr. II. 13, in Sext.; cap. 7, de privileg. V, 7, in DE supziema potestate etc 707 emptionem Praelatis inferioribus concedere possunt. Ipsi enim ex mandato aposlolico in determinata territoria certasque per­ sonas et causas acceperunt iurisdictionem episcopalem. Quod mandatum Sedis Apostolicae inferior Praelatus elidere nequit; id vero omnino fieret, si partem e sua dioecesi dismembraret per divisionem Sedi Apostolicae reservatam et cum praeiudicio sui successoris, vel si in perpetuum personas a sua jurisdictione eximeret, in quas Sedes Apostolica eidem curam et regimen praescripsit. Quare si quid potestatis in exemptione a propria iurisdictione concedenda Episcopis competat, id ex tacita vel ex­ pressa concessione Rom. Pontificis est derivandum10. Eadem li­ mitatio potestatis Episcoporum etiam exinde efficitur, quod cir­ cumscriptio dioecesium soli R. Pontifici sit reservata. 3°) Quae exemptio inferiorum Praelatorum a iurisdictione Ordinariorum, ut summopere opportuna est, si ob iustas causas et cum moderatione concedatur, ita graves potest inducere per­ turbationes et relaxationem disciplinae, quamprimum nimis fre­ quenter et exorbitanter et sine sufficientibus causis introducatur et ad tuendos abusus acriter defendatur u. Qua de re supremum indicium spectat ad Romanum Ponti­ ficem. Omnia igitur edicta potestatis ciuilis contra exemptionem inferiorum Praelatorum a iurisdictione Ordinariorum publi- ---- h· Sext. iunct. cap. 3, X. de integr. I, 41; cap. 15, 18, X. de praescr. II, 26. Cfr. quoque cit. Const. Benedict. XIV; decisionem S. C. C. 2 lan. 1721, a Rom. Pont. 14 lan. eiusdem anni approbatam in ed. Richt., Cone. Trid, p. 346 sq.v et decis. 27 Nov. 1856, in Act. S. Sed., 1. c. p. 65 sq., 85; Schmalzgr., 1. c. 1. t. 26, n. 52 sq. 1. V, t. 33, n. 259; Scherer, 1. c. p. 423, not. 5, ubi rem aliter propositam sufficienter non probat. 10 Leon. XIII Consi. « Romanos Pontifices » 8 Maii 1881; Schmalzgr., 1. V, t. 33, n. 257; Bouix, 1. c. p. 537, qui illam potestatem Episcopis vin­ dicant saltem ex iure antiquo. Cfr. de stauropegio, quo Patriarcha dedit exemptionem a iurisdictione Episcopi: Benedict. XIV Const. « Causarum > i Xec alia; Thomassin., 1. c. cap. 34. Cfr. quoque Scherer, 1. c. p. 423, not. 2. 11 Cap. 12, 16, 17, X. de excessib. Praelat. V, 31; cap. 3, X. de priTileg. V, 33; cap. 1, 7, de privil. V, 7, in Sext.; cap. unie, de excess. Praelat. V, 6, in Clem.; Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 11. de ref.; Leon. Illicit Const. « Romanos Pontifices »; Buck, De exemptione regularium conservanda (a. 1869); Martin, Collect, doe. (.one. Vatic, p. 194 sq. 708 TITULUS VIÎ cata12 iam ob defectum competentiae fuerunt prorsus invalida et haud raro etiam ex motivis aliunde perversis profecta. 565. Evolutio historica illius iuris sic breviter adumbrari po­ test. Primis saeculis, quibus vel ipsi Abbates monasteriorum ju­ risdictioni Episcoporum fuerunt subiecti, exemptiones a potes­ tate episcopali non reperiuntur13. Quae disciplina ex saeculo sexto paulatim ita immutari coepta est. ut non solum in tempo­ ralibus, sed etiam in spiritualibus potestas Episcoporum in Ab­ bates et monachos magis magisque coarctaretur. Immo Abbates etiam extra monasterium in clerum et populum sui territorii iura quaedam episcopalia consecuti sunt14. At ante saeculum nonum vel decimum vix existant Praelati vere nullius, quibus competat territorium cum plena iurisdictione episcopali a dioecesi sepa­ ratum 15, nisi huiusmodi territoriis velis illas Abbatias adnumerare, quorum Abbates simul fuerunt Episcopi dioecesani16 Postquam Romani Pontifices ex saeculo septimo et octavo certis Abbatibus dederunt expressa privilegia, quibus praeter protectionem in rebus temporalibus obtinuerunt exemptionem a iurisdictione Episcoporum17, magnum ortum est studium si­ milia sibi procurandi privilegia. Hinc non raro factum est, ut ex generalibus favoribus, v. g. protectionis, concessis perperam deduceretur privilegium exemptionis a iurisdictione Episcopo­ rum 1S. 12 V. g. in Gallia art. 10 organ, (a. 1802): Tout privilège portant exemption ou attribution de la juridiction épiscopale est aboli; in Austria decreta aulica losephi II, 24 Mart. 1781, 30 Maii, 11 Sept. 1782, in Bo­ russia § 116, cod. civ. P. II, t. 11. . '-ί 13 Cfr. c. 4, 8, Cone. Chalced. (a. 451); c. 10 Cone. Aurel. I, (a. 511) = c. 16, C. XVIII, 9, 2; Thomassin., 1. c. P. I. cap. 26 sq. M Synod. Carthag. (a. 525) et Synod. Carthag. (a. 534); Hefele, 1. c. t. II, p. 713 sq., 760; Thomassin., 1. c. cap. 29 sq. 15 Benedict. XIV cit. Const, tinter multa»; Act. S. Sed., Ill, p. 67. Cfr. v. g. de monasterio Cluniacensi : Cone. Ass. Paul. (a. 1025), iunct. Hefele, 1. c. t. Ill, p. 680, et Thomassin., 1. c. cap. 28, n. 4, cap. 36, n. 2. 18 Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 7, n. 14 sq.; Scherer, 1. c. p. 556 sq. 17 Cfr. de privilegiis monast. Turonensi S. Martini et Fuldensi con­ cessis: Thomassin., 1. c. cap. 30, n. 7 sq.; Scherer, 1. c. t. II, p. 739; Kober, in Kirchenlex. v. Exemption. l* Cfr. cap. 8, 18. X. de privil. V, 33; cap. 6. 10, eod. V, 7, in Sext.; Benedict. XIV cit. Const. < Causarum»; Schmalzgr., 1. c. n. 268 sq.; I DE SUPREMA POTESTATE ETC. 709 « I Cum verae vel allegatae exemptiones inferiorum Praelato­ rum nimis multiplicarentur, ab Episcopis tandem graves motae sunt querelae ie. Hinc iam Martinus V in Cone. Constantiensi a. 1418, Sess, XLI, c .1, exemptiones tempore schismatis sine con­ sensu Ordinariorum concessas revocavit atque futuris exemptio­ nibus concedendis modum statuit, a Leone X in Cone. Latera­ nensi V, Sess. X, 4 Maii 1515, Const. « Regimini » etiam singulari rigore auctum. Concilium Tridentinum vero, reiecto postulato principum et Episcoporum Germaniae revocandi omnes exemp­ tiones a iurisdictione Ordinariorum, non pauca iura in exemp­ lis limitavit vel Episcopis tanquam Delegatis Sedis Apostolicae subiecitM. Post Tridentinum Sedes Apostolica novis Praelatis inferioribus exemptionem saltem cum separato territorio denuo aegre concessit, nisi huc referatur nova illa exemptio Cappellani maioris vel Vicarii castrensis*19 21. Immo ultimo saeculo Sedes 20 Apostolica huiusmodi Praelaturas nullius sustulit aut saltem limi­ tavit22; plenam autem abrogationem in Concilio Vaticano com­ plures Episcopi postularunt23. At illa postulatio de plena abro­ gatione non fuit admissa, et etiam ultimo tempore ob peculiares circumstantias novae Praelaturae nullius fuerunt erectae24. Hinschius, 1. c. t. V, p. 330 sq., ubi recte agit contra Blumenstok, qui nimium extendit vim protectionis pontificiae tempore medii aevi. 19 Cfr. cap. unie, de excess. Praei. V, 6, in Clem. 20 Thomassin., 1. c. cap. 39, 40; Scherer, 1. c. t. I. p. 428 sq. 31 Benedict. XIV in cit. Const, in quibus complures controversias de exemptione Praelatorum inferiorum diremit; Pii VI Const. «Inter celeras 12 Octob. 1778, iunct. Scherer, 1. c. p. 655 sq., de Vic. castr. in Austria. 22 V. g. in Gallia omnes Praelati inferiores cum activa exemptione, sive supremae et mediae speciei, per conventionem a. 1801 sunt sub­ lati; in Hispania quoque Pius IX, Const. « Quae diuersa » 14 Iui. 1873, Praelatos inferiores exemptos quorum numerus iam ex conventione a. 1851, art. 9, 11, fuerat arctatus, paucis exceptionibus factis, v. g. pas­ siva exemptione Praelatorum regularium, penitus abrogavit. Cfr. Act. S. Sed., VII, p. 485 sq.; Nussi, 1. c. p. 21, 22. 23 Marlin, 1. c. p. 194 sq. M V. g. Pius IX, 2 Mart. 1867, in Australia instituit Abbatiam nullius Novae Nursiae, et Leo XIII in Albania ad eandem dignitatem evexit Ab­ batiam S. Alexandri. Pariter Benedictus XV recentius in Brasilia erexit Praelaturas nullius Acrensem et Puruensem in dioecesi Amazonensi et De Bono Jesu de Gurguera de-Pianhy in dioecesi Piahunensi cum spe- 710 TITULUS VII Art. 2. — Ius Codicis de Praelatis inferioribus 566. Codex hoc capite solummodo commemorat A Mates seu Praelatos nullius, i. e. illos Praelatos qui iure praecedenti (lice­ bantur Praelati exempti (classis supremae) ab ordinaria iurisdictione Episcoporum. Sed. licet de ipsis hoc loco non agat, pro­ cul dubio admittit Praelatos regulares exemptos (qui iure prae­ cedenti dicebantur infimae classis), hoc ipso quod admittat re­ gularium exemptionem, cuius iuridica consequentia est exemptio Praelatorum, quibus subiciuntur regulares. Praelatos mediae speciei, qui plerumque dicebantur Praelati quasi-nullius, a Co­ dice expresse non commemorantur; sed ex praemissis cum ipsis habent similitudinem plures jurisdictiones exemptae, sive di­ recte exercendae in personas (velut Cappellani seu Vicarii cas­ trenses), sive etiam cum iurisdictione in determinato loco intra dioecesim sito (vehit certae iurisdictiones Palatinae), de quibus tamen non erat cur Codex in particulari ageret, quia nituntur specialibus nec uniformibus concessionibus. Ergo iure Codicis soli Praelati nullius pertinent ad norma­ lem modum iuris communis, quo per ipsum Codicem fuit distri­ buta hierarchia ecclesiastica, salvo iure speciali religiosorum Praelatorum in titulis de religiosis explicando. Notio. Praelati qui praesunt territorio proprio, separato ab omni dioecesi, cum clero ct populo, dicuntur Abbates vel Prae­ lati nullius, i. e. habentes iurisdictionem in territorio ad nullam dioecesim pertinente. Si ipsorum ecclesia gaudet dignitate abbatiali, dicuntur Abbates; si tantum praelatitia, vocantur Praelati (can. 319. § 1)25 26. ciali circumstantia quod ad modum dioecesis suffraganeae ipsas subiecit determinato Archiepiscopo et voluit ut Praelatus charactere epis­ copali esset insignitus (A. S. S., XTI p. 5 sq.. 553 sq.). Sed in pontificio diplomate dare innuitur Praelaturam fieri per divisionem dioecesis et praeparare locum erectioni verae dioecesis novae. Sine subiectione ad Archiepiscopum in perpetuum erexit Abbatiam nullius S. Petri apud Muenster (fi Maii 1921). 25 Ecclesiae saeculares, quae abbatiae titulo donantur vel quarum rector titulum habet Abbatis, plerumque fuerunt ecclesiae monasterii monachorum aut canonicorum regularium, quibus primitus praeerat Abbas regularis; postea aut, deficientibus iniuria temporum monachis vel canonicis regularibus, in illis saeculares clerici instituti sunt qui I . DE ' SUPREMA POTESTATE ETC. 711 Hi Abbates vel Praelati dicuntur exempli, eadem prorsus ratione qua exempti dicuntur Episcopi nulli Metropolitano sub­ tecti, sed immediate Sedi Apostolicae subordinati. Sed cum terri­ torium in quo deficit ordinarium regimen Episcopi, ex natura Primatus R. Pontificis ad ipsius R. P. regimen devolvitur, ideo Abbates et Praelati nullius commemorantur sub titulo VII inter Praelatos, qui de potestate suprema sunt iure ecclesiastico parti­ cipes, inter quos ob contrariam rationem non enumerantur Epis­ copi Sedi Apostolicae immediate subiecti. Appellatio autem inferioris, bis Praelatis data, videtur di­ cere respectum ad Praelatos charactere episcopali insignitos (ideoque maiores), cum sive ex origine historica harum praela­ turarum sive ex praxi recepta, qui praesunt his abbatiis vel praelaturis per se charactere episcopali non insigniantur, et om­ nino per accidens est quod sint consecrati Episcopi. Ut autem Abbatia seu Praelatura nullius obnoxia sit legibus hoc capite traditis, necesse est ut saltem tribus constet paroeciis; secus speciali iure regitur (can. 319. § 2) ex peculiari apostolico diplomate desumendo. 567. Nominatio. Ex natura rei, cum iurisdictione episcopali potiantur, a Rom. Pontifice nominari et institui debent; si vero aliis legitime competit ius electionis aut praesentationis, ad R. Pontificem saltem pertinet confirmatio electi et institutio prae­ sentari (can. 320, § 1). Quod ius electionis, ubi alicui collegio competit, v. gr. monachis monasterii aut Capitulo canonicorum, ad eius valorem requiritur, ut in personam electam concurrat absolute maior pars suffragiorum, nisi peculiari iure maior adhuc suffragiorum numerus sit requisitus, v. gr. duae tertiae partes (can. 321). Qualitates in promovendis ad abbatias et praelaturas nul­ lius eaedem requiruntur, quae postulantur in Episcopis (can. 320, § 2). 568. Apprehensio possessionis et benedictio. Semel legitime nominati tenentur possessionem capere abbatiae aut praelaturae nomen Abbatis retinuerunt, aut collegium religiosorum auctoritate pon­ tificia conversum est in collegium clericorum seu canonicorum saecu­ larium, retenta pariter in praeside appellatione Abbatis. Non desunt tamen ecclesiae sacculares, quae abbatiae titulum habent ex lege fun­ dationis. Cfr. Tamburini, De iure Abbatum, disp. 2, q. 6 . 712 B f I titulus νπ eodem modo ac Episcopi, i. e. exhibendo litteras Apostolicas no­ minationis. confirmationis vel institutionis pro diverso casu vel Capitulo conventual! vel Capitulo canonicorum. Ante captam possessionem non possunt quovis titulo sive per se sive per alios se ingerere in regimen abbatiae vel praelaturae (can. 332, § 1). Pariter, sicut Episcopo imponitur obligatio infra tres men­ ses a canonica provisione recipiendi consecrationem episcopa­ lem. ita Abbatibus et Praelatis nullius iniungitur obligatio reci­ piendi intra tres menses benedictionem; quae permittitur peti ab Episcopo libere eligendo. Illa autem benedictio non absolute praescribitur recipienda a quolibet Abbate vel Praelato nullius, sed tantum in casu quo id exigant aut praescriptum apostolicum aut propriae religionis constitutiones. Generatim illa benedictio, attento Pontificali Romano, pertinet ad Abbates regulares. Benedictio ea est, quae habetur in Pontificali Romano, tit. « De benedictione. Abbatis». Ibi autem duplex distinguitur be­ nedictio: alia que confertur auctoritate Apostolica, alia quae auctoritate Ordinarii seu sine mandato apostolico tribuitur. Porro distinguitur benedictio Abbatis usum mitrae habentis et benedictio Abbatis usu mitrae carentis. Prior illa benedictio, quae ad tenorem Pontificalis Romani auctoritate Apostolica est conferenda pertinet ad Abbates exemptos. Cum Abbates nullius vere sint exempti et habeant usum pontificalium (can. 325) procul dubio de hac sollemniori benedictione sermo est in can. 322. § 2. quae tamen ab Abbatibus nullius potest postulari a quo­ libet Episcopo, nec amplius requiritur speciale mandatum apos­ tolicum. Cfr. Benedicti XV Brev. «Pro benedictione Abbatum * 19 lun. 1921; Acta A. S. XIII. 416. ubi Abbatibus Benedictionis conceditur speciale privilegium circa benedictionem ab Episcopo petendam. Cfr. quoque De Herdt, Praxis pont. II. η. 369. Quod Abbates saeculares nullius aut Praelati nullius sint benedicendi unice proveniet ex praescripto Apostolico. Quinam Abbates regulares sint benedicendi declarat Const. Benedicti ΧΙΠ « Commissi » 6 Maii 1725. 569. Iura et obligationes. Cum iamdiu Abbates et Praelati nullius recenserentur inter Ordinarios locorum =*, quod denuo firmatum fuit can. 198, et praesint territorio separato a territorio cuiuslibet dioecesis. Codex eos aequiparavit quoad iura et obli2,3 Cfr. S. 0. litt. 20 Febr. 1888. DE SU PERM Λ POTESTATE ETC. 713 gationes Episcopis residentialibiis, salvis differentiis quas ex na­ tura rei importat carentia characteris episcopalis (can. 323), ideo­ que sustulit limitationes, quibus eorum potestas restringebatur iure praecedenti27. Etiam quoad potestatem ordinis, tametsi charactere episco­ pali, ut plerumque accidit, careant, eisdem tribuuntur facul­ tates. quae ex iure (can. 294, § 2) competunt Vicariis et Prae­ fectis Apostolicis charactere episcopali carentibus, modo bene­ dictionem receperint, si ad eam recipiendam obligantur; insu­ per possunt ecclesias et altaria immobilia consecrare (can. 323, §2)M‘. Item in proprio territorio utuntur insignibus pontifica­ libus cum throno ac baldachino et iure ibidem officia divina ritu pontificali peragendi; crucem autem pectoralem, «annulum cum gemma, ac pileolum violaceum etiam extra territorium de­ ferre possunt (can. 325). 570. Regimen praelaturae vacantis vel impeditae. Sicut pro iuvamine in regimine praelaturae possunt sibi constituere Vica­ rium Generalem perinde ac Episcopi (can. 323, § 2), ita in his rebus in quibus Episcopi dependent a consensu vel consilio Ca­ pituli cathedralis, Abbates vel Praelati nullius dependent a Ca­ pitulo abbatiae vel praelaturae; quod Capitulum in abbatia re­ gulari est Cajgitulum religiosum, in abbatia vel praelatura saecu­ lari est Capitulum canonicorum. Quodsi Capitulum canonicorum in praelatura saeculari defecerit, tunc constituendum est con­ silium consultorum ad normam can. 423 sq., prout fieri debet _ __ * 27 Ita non poterant subditis suis saecularibus ne dimissorias qui­ dem dare ad ordines, sed illorum ordinatio spectabat ad Episcooum viciniorem et ipsos subditos regulares non poterant dimittere nisi ad Episcopum viciniorem (Gasparri, De s. ordinat, n. 939, 935). Sine spe­ ciali privilegio non poterant convocare Synodum dioecesanam et con­ sequenter nec deputare examinatores synodales et celebrare concursus paroeciales (Benedict. XIV, De Syn. dioec. 1. II, cap. 11). Satis communiter denegabatur ipsis ius decidendi causas matrimoniales (Cfr. Inst. S. C. C. 22 Aug. 1840). M’ Haec facultas consecrandi ecclesias et altaria immobilia potest valide exerceri solummodo intra fines proprii territorii. Eo ipso quod c. 323 § 2 antequam loquatur de potestate consecrandi ecclesias et alta­ ria immobilia remittat ad c. 294 § 2 quoad alias facultates, supponit im­ plicite valere etiam in usu novae facultatis limitationem expresse ap­ positam pro aliis in c. 294 § 2. Comm. I. Cod. 29 iun. 1931; A. A. S. XXIII, 110; Per. XX. 150; 139'. 714 •s Μ > U tu* TITULUS VII in veris dioecesibus Capitulo canonicorum carentibus (can. 326). Ad huiusmodi Capitulum sive regulare, sive canonicorum, sive consultorum devolvitur regimen abbatiae vel praelaturae vacantis, nisi quoad abbatiam regularem aliter disponant Ordi­ nis constitutiones. Capitulum ad quod devolutum est regimen. tenetur intra octiduum deputare Vicarium Capitularem in quem transferat regi M en ad se devolutum usque ad novi Abbatis vel Praelati electionem (can. 327, § 1). Quodsi abbatia vel praelatura non quidem vacaverit, sed fuerit impedita, ipsi applicanda sunt praescripta can. 429 de dioecesi impedita. TITULUS VIII Depotestate episcopali deque ils qui de eadem participant CAPUT I De Episcopis (can. 329-349) I J , I ' 1 571. Fontes: Cfr. font, in tit praec. cap. VI. — Gratian. Dist. 24 sq., passim. — Decretal. Gregor. IX, 1. I, tit. 31, de ofT. iud. ord.; Decretal. Bonif. VIII, 1. I, t. 16, de oil’, ordinarii; Const. Clem. V, 1. I, t. 9, de off. iud. ordin.; Extravg. comm. 1. I, t. 7, de off. iud. ord. — Cone. Trid. passim, cfr. indie, v. Episcop. — Decretal. Clem. Pap. VIII, ed. Sentis, p. 25 sq., 1. I, t. 14, de off. ord. — Benedict. XIV Const. « Ubi primum » 3 Dec. 1740; Pii VI Const. « Auctorem fidei» 22 Aug. 1794, prop. 6, 7, 8; Pii IX Const. « Qui pluribus » 9 Nov. 1846. — Cone. Vatic. Sess. VI, Collect. Lac. in ind. v. Episcop.; Collect. S. C. de Prop. F. n. 38 sq.; Schema Cone. Vatic, de Episcopis apud Martin, Collect, docum. Cone. Vatic, p. 127 sq. Scriptores: Comment, iur. Decret, in cit tit. 1. I, v. g. Schmalzgr., n. 23 sq. — S. Baymund., Summa, 1. I, t. 27, de differentiis officior. § 4 de Episcopis; Phillips, 1. c. t. II, § 74, t. VIII §§ 353 sq.; Barbosa, Pasto­ ralis sollicitudinis sive de off. et pot. Ep.; Ferraris, 1. c. v. Episcopus; Andreucci, De off. et pot. Episcopi (a. 1766); Politi, Ius Episcopale (a. 1798); Bouix, De Episcopo; Thomassin., 1. c. P. 1, 1. 1, cap. 50 sq. Kraus, Real-Encykl. v. Bischof; Michiels, L’origine de l’épiscopat; Ferrtrea, Inst. I, 641 sq.; Verm.-Cr., Epit. I, n. 443 ss.; Chelodi, n. 186 sq.; C. a Coronata, Inst. i. c. I, p. 467 ss. Praenotiones 572. I. Connexio materiae. Non tantum ordo Episcoporum est unus ex tribus gradibus liierarcbiae ordinis certissime a Deo ins­ titutis, sed etiam officium Episcoporum est alter gradus hierarchiae iurisdictionis, qui praeter primatum Romani Pontificis ipsum Christum Dominum, etsi dispari ratione, habet immedia­ tum unctorem 1 : omnes alii gradus potestatis infra iurisdictionem i Cone. Vatic. Sess. IV, Const. «Pastor aeternus* prooem.; Grande- 716 TITULUS VIII episcopalem sunt quaedam participatio potestatis episcopalis, in adiutorium regiminis dioecesani ab Ecclesia instituti et episcopali jurisdictioni ad normam iuris subordinati. Atque inde apparet apta connexio huius tituli Codicis cum titulo praecedenti. II. Nomen et definitio. Episcopi (επίσκοποί) 2, qui ex anti­ * qua praxi Ecclesiae quamplurimis aliis nominibus ornantur, sunt Praelati4 ecclesiastici plenitudine sacerdotii novi testamenti sive ordine, episcopali insigniti6; quibus insuper vi officii a Christo in genere instituti® iurisdictio7 ad regendas particulares dioeceses6 competit. rath, Const, dogm. Cone. Vatie, p. 132 sq.; Bouix, 1. c. t. I, p.104 sq.; Wilmers. De Christi Ecclesia p. 287 sq., 11 sq.; Suarez, De leg. 1. IV, cap. 4, η. 17 sq. 2 Episcopus (cfr. c. 1, § 7. D. 21), vi vocis est inspector, praefec­ tus, praeses. Quod verbum apud septuaginta interpretes (cfr. Num. IV, IB XXXI, II) sive in ordine religioso sive in ordine civili designat inunus quoddam publicum, cui aliqua iurisdictio adnexa est. Ille usus loquendi translatus est in religionem Christianam. Cfr. Act. Apost. I, 20. XX, 28; I Tim. IV. 16; II Tim. IV, 2 sq.; Dunin-Borkowski, in Act. theol. Oenip. t. 27, p. 62 sq., 181 sq., t. 28. p. 217 sq.; Bruders, Verfassung d. Kirche bis 175, p. 358 sq. 3 Kraus, 1. c.; Bouix, l. c. t. I, p. 4 sq.; Phillips, 1. c. t. II, § 74. ‘ Προεστεώς τής εκκλησίας, praepositus ecclesiae, cfr. Hebr. XI, 17: « Obedite praepositis vestris >. 5 Bouix, 1. c. 88 sq., ubi quoad rem tantum dat definitionem Epis­ copi. qui est in sacra hierarchia ordinis; at hoc loco potissimum prae­ ponenda est notio Episcopi in hierarchia iurisdictionis constituti. n Cfr, text. cit. in not. 1. h. tit. 7 Suarez, De leg. 1. IV. cap. 4. ubi fuse probat hanc assertionem: < Episcopos habere potestatem legislativam in suis dioecesibus iure or­ dinario humano fundato aliquo modo in iure divino >. 5 Dioecesis nostra aetate in Ecclesia Occidentali intelligitur terri­ torium Episcopo subiectum et secundum modum loquendi nunc usitatum distinguitur a paroecia, cum ex praxi antiqua potius nostrae dioeceses di­ cerentur paroeciae. Cfr. c. 13, Apost.; c. 18, Cone. Ancyr. (a. 314); c. 9, 18. Cone. Antioch, (a. 341); Urban. II. ser. (a. 1088-1089) in c. 10, C. IX. q. 2; Alex. Ill in cap. 2, X, de mag. V. 5; scr. a. 1159-1181, ubi παροιχία sive paroecia = dioecesis. Vicissim in iure antiquo saepe verbum dioeceseos designavit etiam complexum quendam provinciarum (eparchiarum) ecclesiasticarum, cui praefuit Patriarea vel Exarcha. Cfr. c. 2 Cone. Constantinop. (a. 381); c. 9, 28, Cone. Chalced. (a. 451); Hefe\e, 1. c. t. I, p. 389 sq., t. II. P- 16, 439. At iam ex saeculo quarto (cfr. c. 5 Cone. Carthag. II. [a. 390), = c. 50. C. XVI. q. 1; c. 20 Cone. Tolet. III, [a. 589], = c. 6. C. X. q. 3), dioecesis habet sensum nostra aetate receptuin aut DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. ( I I ! I ! 717 III, Divisio. Episcopi distinguuntur a) in Episcopos residenlid/essivc ordinarios vel dioeeesanos, (pii ordine episcopali insig­ niti in dioecesi sibi commissa ordinarium regimen in clerum popuhinique actu exercent: b) in Episcopos titulares * sive pro antiquo more loquendi eliani 118 sq., 337 sq. et Card. Hergenroether-Kirsch, 1. c. t. I, p. 655 sq. ° Innoc. I, 1. c.; S. Gregor. I, lib. IV, epist. 29; Phillips, 1. c. p. 321 sq., 340 sq. 41 Cfr. Leonis I epist. 10, ad Episc. prov. Vienn. (a. 435) in causa Hilarii Arelat.; Hefele, 1. c. t. II, p. 303; Phillips, 1. c. p. 340, 303 sq. c Cfr. epist. Leonis, Arch. Senonensis, ad regem Childebertum ii 539), in qua ad erectionem novae dioecesis etiam requiieie videtui ; Pii VI Respons. cit. ad Metropol, cap. 8, η. 25; scriptores in nota praecedente îllegatos. Cfr. de assumptione et confirmatione Episcoporum per Metro­ politani et Episcopos comprovinciales, per Primates et Patriarchas, per R. Pontificem: c. 4, 6, Cone. Nicaen. (a. 325); Thomassin., 1. c. P. II, 1. 2, cap. 7, 8, 29, 30, 42, 43; Synod. Sciarf. Siror. (a, 1888), p. 223 sq. 1 i i 726 ts '5* TITULUS VIII dictio apostolica dicatur concessa. Quae exorbitans sententia rec­ te a Suaresio aliisque reicitur™ Quodsi in isto argumento inef­ ficaci a Laynez sit recedendum, tamen sententia per illum in Concilio fridenlino praeclare propugnata, non tamen definita, de immediata concessione iurisdictionis episcopalis per Rom. Pontificem adeo solidis nititur rationibus, ut ab antiquis et novis doctoribus multo communius recepta sit et iam certa et indubi­ tata dici possit; contraria vero sententia, si demas Gallicanos,a paucis semper theologis et canonistis etiam argumentis debilibus defensa nostra aetate vix solidam quandam probabilitatem reti­ net. Quare mirum est, quod nonnulli scriptores recentiores huius opinionis improbabilis et iamiam antiquatae causaeque despera­ tae denuo susceperint patrocinium 81. II. Et profecto Rom. Pontfex est proxima causa iurisdictio­ nis episcopalis, si illam potestatem Episcopis concedere potest atque iuxta praxim et traditionem Ecclesiae etiam de facto con­ cedit; argumenta vero pro immediata collatione iurisdictionis episcopalis per Christum nihil probant. Etenim si certum est Romanum Pontificem posse concedere iurisdictionem episcopa­ lem, non est recurrendum ad immediatam Dei actionem nullo solido argumento demonstratam, cui insuper obstat praxis et tra­ ditio Ecclesiae, ita ut a Benedicto XIV, De Synod, dioec. 1. I. cap. 4, n. 2, sententia supra asserta dicatur « rationi et auctorita­ ti conformior ». III. At imprimis dubitari nequit, quin Romanus Pontifex pos­ sit conferre iurisdictionem episcopalem. Nam ipse habet supre­ mam et plenam, ordinariam et immediatam iurisdictionem in omnes fideles totius orbis terrarum. Quae iurisdictio pontificia ex natura rei et pro exigentia Ecclesiae sive ut ordinaria sive ut delegata partialiter in alios derivari potest. De facto quoque so Matth. XXVIII, 18 sq.; Ioann. XX. 21; S. Paul, ad Galat. I. 1; I Cor. I. 1; Suarez, De fide disp. X, sect. 1, n. 3, De leg. 1. IV, cap. 3. η. 4 sq.; 16; Bellarmin., De Rorn. Pont. 1. IV cap. 23; Pesch. 1. c. t. I, n. 369 sq.; Wilmers, 1. c. p. 352 sq.; paulo aliter reni explicat Billot. 1. c. t. III, p. 72 sq. Cfr. Laynez, Disp, de orig. iurisd. Episc. ed. Grîsar, Disp. Trid. t. I, p. 7·7 sq., 319 sq. ni Laynez, 1. c. p. 97 sq., 319 sq.: Suarez, De leg. IV. cap. 4; Bcllarmin.. 1. c. cap. 24. 25; Willmers, 1. c. p. 355 sq.; Card. Heryenroether, K. Kirche u. chr. Staat, p. 855 sq., 880 sq.; Bouix, De Episcopo t. I, p. 54 sq.; Act. theol. Oenip. t. 11. p. 389 sq.; Scherer. 1. c. p. 557 sq. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 727 Legatis a latere vel Patriarchis, qui suam iurisdictionem in Episcopos el fideles Suffraganeorum eerie a solo Romano Pon­ tifice derivant, multo amplior et perfectior potestas data fuit quam quae in ordinaria iurisdictione Episcoporum continetur. Denique Rom. Pontifex Vicariis vel Administratoribus Apostoli­ cis vel Vicariis Capitularibus, Episcopis confirmatis, qui Episco­ pi saltem consecrati saepe non sunt, eandem omnino ordinariam iurisdictionem concedere valet atque Episcopis consecratis et iiitlironiza tis52. IV. Consonat quoque traditio praxisque Ecclesiae. Etenim iam S. Cyprianus in libro de unitate cap. 4, 5, comparat Petri cathedram capiti, radici, soli, fonti atque hisce similitudinibus satis indicat a S. Pontifice in Episcopos dimanare iurisdictionem. PorroS. Gregorius Nyssenus adversus eos, qui castigationes aegre ferunt, scribit : «Per Petrum Episcopis dedit elavem coelestium honorum»; Innocentius I vero, epist. 29, n. 1, et epist. 30, n. 3, docet: «A sede Apostolica ipse episcopatus et tota auctoritas no­ minis huius emersit ». Similibus locutionibus utuntur Optatus Milevitanus, De schism. Donatist. 1. II, n. 2, 4, 6, 1. VII, n. 3 et S. Leo epist. 10, n. 1, ad quas Pius VI, in Const, dogm. «Supra soliditate » infra citanda disertis verbis provocat. Cui testimonio Sanet. Patrum accedit, quod hanc sententiam, demptis Gallicanis theologis paucisque aliis teste Zaccaria, prae­ cipui omnium scholarum et regionum doctores tenuerunt vehit S. Thomas, S. Bonaventura. Scotus53. Porro Pius VI, in Const. « Super soliditate » 21 Nov. 1786, § 4, etsi a formali definitione et consuetis terminis theologicis abstineat, quoad rem eandem doctrinam proponit: «Iste scrip­ tor (i. e. Eybcl) nihil non molitur, quo hanc Petri sedem modis omnibus vexet ac oppugnet, qua in sede constitutam Patres una­ nimi consensu cathedram eam coluerunt, qua in una unitas in omnibus servaretur, a qua in rclhpias omnes venerandae commu­ nionis iura dimanant... Non ille veritus est fanaticam turbam vocare, (qui S. Pontificem eum esse dicunt), a quo ipsi Episcopi » Pii VI Responsio cit. ad Metropol, cap. 8; Devoti, Instit. can. I, II, t. 2. sect. 7, § 120, ubi bene exponit atque exemplis probat potestatem Episcoporum inde ab initio fuisse limitatam. » Laynez, 1. c. p. 101 sq., demptis textibus spuriis; Wilmers. 1. c. p. 356, >·-Μ 728 TITULUS VIII auctoritatem suam recipiunt, quemadmodum ipse a Deo supremam ergo fanatica fuit vox Christi (claves)... Petro pollicentis, quas claves communicandas ceteris. post Tertullianum, Petrum solum accepisse Optatus Milevitanus profiteri non dubitavit... Et si quid Christus commune cum Petro ceteris voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum dedit, quidquid aliis non negavit * (S. Leo)5*. Maxime vero nostro saeculo complura Concilia provincialia diversarum regionum eandem doctrinam de origine iurisdictio­ nis episcopalis in recognitione Romana non correctam mani­ feste tradiderunt*55. V. Denique argumentis adversariorum 56 vis et efficacia pe­ nitus est neganda. Etenim si primo loco arguunt Episcopos esse .successores Apostolorum, quibus Christus immediate concesserit iurisdictionem, non satis attendunt successionem Episcoporum sese nequaquam ad omnem potestatem Apostolorum extendere neque ad eundem modum concessionis iurisdictionis sive officii episcopalis. Quodsi deinde provocant ad Act. Ap. XX, 28, ubi Spiritus Sanctus dicitur posuisse Episcopos regere Ecclesiam Dei, sane exinde concludi potest ex Dei voluntate Ecclesiam etiam per Episcopos esse regendam, at minime sequitur potestatem ad illud regimen immediate, non tantum mediate, a Spiritu Sancto tanquam a causa proxima esse concessam; sufficit enim quod Deus sit auctor illius potestatis, per quam Apostoli vel suam auctoritatem accepit... Azi M Pius VI eandem doctrinam tradit in Const. «Caritas* 13 Apr. 1791, § 18 :< Haec porro iurisdictionis conferendae potestas ex nova disci­ plina a pluribus saeculis iam recepta, a Conciliis generalibus et ipsis concordatis confirmata ne ad Metropolitanos quidem potest ullo modo attinere utpote quae illuc reversa, unde discesserat, unice residet penes Apostolicam Sedem, ita ut hodie Romanus Pontifex ex muneris sui of­ ficio pastores singulis ecclesiis praeficiat, ut verbis utamur Concilii Tri­ dentini Sess. XXIV, cap. 1, de reform. >. Cfr. quoque Pii VI epist. < Deessemas > 16 Sept. 1788 ad Episc. Motulens. : «Dignitatem episcopalem... quae quoad ordinem immediate est a Deo et quoad iurisdictionem ab Apostolica Sede». Cfr. quoque Lagnez, 1. c. p. 175, 162. 55 Cfr. ex Conc. provint·. Galliae post a. 1848 celebratis: Conc. Al­ bien.. Lugdun., Burdigal., Aqucns., Tolosan. in Collect. Lac. t. IV, col. 107, 468, 542, 965, 1034; ex Cone. Anglo-Americ. : Conc. Quebec. IV; Conc. colon. Angi. I. in Collect. Lac. t. HI. col. 607. 1095. iunct. col. 1114, 1312. se Bouix, 1. c. p. 74 sq.; Wilmers. 1. c. p. 363 sq.; Lagnez, 1. c. p. 176 sq., 161 sq. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 729 Romani Pontifices assumunt Episcopos, quemadmodum Apos­ toli in Act. Ap. XV, 28 leges suas vi potestatis apostolicae latas tribuerunt Spiritui Sancto: « Visum esi Spiritui Sancto ct nobis nihil ultra imponere nobis oneris quam haec necessaria ». Praeterea praepostera plane ratione dicunt iurisdictionem a Deo concedi Episcopis aut in ipsa consecratione aut in con­ firmatione R. Pontificis aut (ut communius explicant) eo mo­ mento. (pio iurisdictio in consecratione iam incomplete, sive ex parte principii activi data, per confirmationem pontificiam ex parte principii passivi (subditorum assignatione) accipiat suum complementum. At nullus Episcopus in sola consecratione accipit actualem iurisdictionem potius in hanc quam in illam dioecesim, sed tan­ tum potestatem ordinis, qua fit subiectum maxime aptum et rite dispositum etiam ad accipiendam aliunde iurisdictionem, quam actu ex sola consecratione nondum obtinet. Porro iuris­ dictio est essentialiter relatio inter Superiorem et subditos de­ terminatos; sed omnis relatio supponit alterum terminum, ideo­ que illo non existente etiam iurisdictio non potest existere. Neque in sola confirmatione Papae a Deo iurisdictio Episco­ pis confertur. Nam ex formula et Litteris Apostolicis confirma­ tionis potius colligitur Romanum Pontificem per iniunctionem esse verum collatorem ipsius iurisdictionis; etenim in mandato Rom. Pontificis, quo Episcopus confirmatus iubetur regere fi­ deles sibi assignatos, atque populus fidelis obligatur ad praestandam obedientiam Episcopo sibi praeposito, nera continetur iniunctio iurisdictionis episcopalis per R. Pontificem immediate facta, nisi quis laboret confusa notione iniunctionis iurisdictio­ nis; ergo immediata quaedam concessio Christi est omnino su­ perfluum figmentum 5T. Tandem tertius ille modus subtiliter confictus ut plane inep­ tus est reicicndus. Etenim ex certa et indubitata praxi Ecclesiae Episcopus confirmatus et inthronizatus, qui forte tantum est subdiaconus (ut iure Decretalium) vel presbyter (ut exigitur iure ·'■' Launez, L c. p. 254 sq., ubi praeclare probat a Romano Pontifice perviam iniunctionis, non consecrationis, Episcopis concedi iurisdictionem, atque ut meram fictionem reicit illum modum concedendae iurisdic­ tionis episcopalis, secundum quem Papa dicitur assignare materiam et Deus dare potestatem. 730 TITULUS VIH Codicis), iam habet plenam iurisdictionem episcopalem; ergo illam non obtinnit per consecrationem (nondum receptam) et per confirmationem R. Pontificis completam. Subsequens quae­ dam concessio iurisdictionis a Christo in consecratione peracta est omnino inutilis; theoria igitur adversariorum, quam gene­ raliter defendunt, tota sua latitudine vera non est. nec duplex quaedam origo iurisdictionis incredibilis est fingenda. Ergo cum adversarii nullum modum rationabilem assignare possint, quo Deus immediate Episcopis concedat iurisdictionem. ipsorum sen­ tentia est reicienda. 580. Scholion. Quemadmodum Romanus Pontifex .singulis Episcopis in suas dioeceses particulares concedit iurisdictionem, ita etiam iurisdictio. quae Episcopis alicuius provinciae eccle­ siasticae, ut corpori sive collegio in Concilio provinciali vel ple­ nario congregatis vere competit, a Romano Pontifice in eos de­ rivatur. Immo vel ipsa iurisdictio a Patribus Conciliorum oecumenicorum in universam Ecclesiam exercitata nonnisi a Sum­ mo Pontifice est repetenda 's. Neque ulla ratione admitti po­ test sententia Bolgenii (pii particularem quidem iurisdictio­ nem Episcoporum in suas dioeceses a Romano Pontifice de­ rivat. at universalem quandam iurisdictionem cum ipso cha­ ractere episcopali immediate a Deo Episcopis concedi defendit, non ut singulis, sed ut coadunatis in corpus. Etenim doctrina a Bolgenio propugnata novitatis notam non effugit60, quia in suum favorem nullum theologum allegare potuit, et non nisi postea paucos quosdam sectatores, v. g. Phillips et Vering. nactus est. Porro gratis et sine ullo solido fundamento ista distinctio inter iurisdictionem universalem et particularem a Bolgenio con­ ficta est , omnesque patroni nostrae sententiae simpliciter et ge­ neraliter, nulla facta distinctione, illam sententiam docent; ergo etiam iurisdictio universalis Episcoporum a Romano Pontifice est derivanda. Deinde Bolgenius perperam contendit illam per consecrationem episcopalem obtineri; incidit enim in easdem difficultates, ob quas etiam iurisdictio particularis in consecra­ tione non acquiritur. Praeterea nequit sufficienter explicare, cur*59 5H 59 w t. I. p. Suarez, De leg. I. IV, cap. 6: Pesch, 1. c. t. I, n. 373 sq. Bolgeni, L’Episcopato t. I, cap. 2. n. 23. Nilles, in Act. theolog. Oenip. t. I. p. 287 sq.; Bouix, De Episcopo 83 sq.; Wilmers. 1. c. p. 366 sq. ■ '-WI DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 731 Episcopi mere consecrati ad Concilium oecumenicum stricto hire non sint vocandi, et unde simplices quidam presbyteri vel diaconi (Legati. Cardinales) in Conciliis oecumenicis habeant suffragium decisi vum. Quodsi recurrat ad ini unctionem factam per Rom. Pontificem, ex eodem fonte etiam iurisdictio univer­ salis Episcoporum absque novis fictionibus est 'derivanda. Tan­ dem doctrina catholica de plenitudine potestatis uni Petro con­ cessa cum assertionibus Bolgenii vix potest conciliari. 581. De inthronizatione sive institutione corporali. Concesso titillo officii episcopalis sane etiam Episcopus promotus capiet possessionem ecclesiae sibi assignatae. At cum in Romano Pon­ tifice post acceptatam electionem ex natura rei iam sit plenitu­ do iurisdictionis, ita ut sollemnitas captae possessionis reducahirad meram caeremoniam, in Episcopis etiam post collationem tituli a Romano Pontifice factam non tantum licitus, sed etiam validus usus iurisdictionis acceptae potest dependere a condi­ tione captae possessionis quoad substantiam (i. e. per praesen­ tationem Bullar. Apost.) prius impleta. Nihil vero obstat quo­ minus Episcopus ipse apprehendat possessionem officii, neque ex natura rei requiritur ut per alium introducatur. Multo minus potestati civili competit ius quoddam nativum introducendi Epis­ copos in possessionem redituum ecclesiasticorum officii episco­ palis. Quodsi Episcopi ex titulo quodam ciuili, v. g. feudi, singu­ laria iura consequuntur. Ecclesia non impedit investituram Epis­ coporum per principes civiles. Cfr. pactum Callixtinum (a. 1122) et Hefele, 1. c. t. V, p. 317 sq. § II. Notae historicae 61 582. Primis temporibus ipsi Apostoli a Christo Domino im­ mediate electi (Matth. XXVIII, 18) constituerunt Episcopos03. Cfr. Tit. I, 5; I Timoth. IV. 4; Act. Apost. XIV. 22. Idem ex mandato Apostolorum fecerunt illorum discipuli, v. g. S. Titus in insula Creta, aliique viri apostolici sive evangelistae °3. Immo teste S. « Thomassin., 1. c. P. II, 1. 2, cap. 1 sq.: Hefele, 1. c. t. I, p. 382 sq.; Cnvagnis, 1. c. P. T, p. 481 sq.; Kraus, Real-Encykl. v. Bischof. « Euseb., Ilistor. eccl. 1. III. cap. 4. 11. iunct. not. 4, 5 Valesii. « Euseb., 1. c. cap. 37; Innoc. I, (a. 415), in epist. ad Decent. Eugub. n. 2. ? ·*■ ’ M : t I 732 TITULUS VIII Clemente in epist. ad Corinth, cap. 44, ipsi Apostoli cognoscentes contentionem de nomine Episcopatus oborituram esse, ob eam causam etiam ordinationem dederunt, ut cum viri ab ipsis con­ stituti decessissent, ministerium eorum alii viri probati exci­ perent64. Qui modus a S. Clemente 1. c. mox hisce verbis descri­ bitur: « Itaque qui constituti sunt ab illis Apostolis vel deinceps ab aliis viris eximiis (discipulis Apostolorum) consentiente uni­ versa ecclesia... hos indicamus munere suo non iuste deici . ** 583. Postea saeculo secundo et tertio in vices illorum viro­ rum eximiorum potissimum successerunt Episcopi comprovin­ ciales. quibuscum concurrit presbyterium ct populus ecclesiae vacantisr'·'. Id potissimum patet ex verbis S. Cypriani67, qui tra­ dit modum eligendi Episcopos « fere per universas provincias > receptum simulquc accuratius definit, quae fuerint partes Epis­ coporum comprovincialium, cleri, populique in eligendo novo Episcopo. ζ Inde enim patet « plebe praesente » atque testimonium red­ dente de vita et conversatione promovendorum « omnium suf­ * fragio et indicio electionem fuisse celebratam68. Iam in illo « universae fraternitatis suffragio * sive « populi universi suf­ fragio * certe clerus dioecesanus non fuit exclusus. At cum prae­ terea S. Cyprianus testetur Episcopos eiusdem provinciae proxi­ mos ad ordinandum novum praepositum convenire, qui *de Episcoporum indicio * sive « post Coepiscoporum consensum * sit assumendus, facile patet indicium sive approbatione II quan­ dam universi negotii ad Episcopos comprovinciales spectasse“. 584. Deinde c. 4 Concilii Nicaeni (a. 325) = c. 1. D. 64, sta­ tutum est. ut electio (κατάστασις) nori Episcopi fieret ab omnibus Episcopis provinciae, in casu urgentis necessitatis consecratio (χειροτονία) saltem a tribus cum consensu scripto absentium Epis­ coporum perficeretur, universi autem negotii confirmatio (fir** Phillips, 1. c. t. V, p. 321 sq. Funk, Opera Patr. Apost. p. 116. n. 2. «e Euseb., 1. c. 1. VI. cap. 10, 11, de Ecclesia Orientali. Epist. 67, (68), iunct. epist. 52, (55), et 55, (59). °® Euseb., 1. c. cap. 29, de electione Fabiani Papae (a. 236-250). 60 Hefele, 1. c. t. I. p. 384. Cfr. quoque c. 6 Cone. Nicaen. (a. 325), ubi idem ius Metropolitarum, quod sine ipsorum consensu Episcopus as- DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 733 mitas, τδ χήρος) pertineret ad Metropolitanum cuiusque provin­ ciae Io. Svnodus quoque Sardicensis (a. 343) c. 6, ius a Concilio Ni* * caeno iam constitutum casibus difficilioribus (aliquantulum ob­ scure) applicatT1. Unde denuo eruitur penes Episcopos comprovinciales maximam fuisse auctoritatem in instituendis Episco­ pis et dioecesibus. Cfr. quoque c. 35 Apost. iunct. c. 9, 19, Cone. ■ ! i ■ i I Antiocheni (a. 341) et Hefele l..c. t. I, p. 811. Porro Synodus Laodicena c. 12 (a. .341-381) ~ c. 4, D. 24, iubet electiones Episcoporum fieri indicio Metropolitarum et Episcoporum, immo c. 13 iam omnem interventionem multitudinis in eligendis Episcopis videtur excludere; quod intelligendum est saltem de interventione quadam plebis inordinata et praepotente 72. 585. Ab illa praxi Ecclesiae Orientalis saeculo quarto et quinto et sexto non differebat disciplina Ecclesiae Occidentalis, ■ I ut constat ex Cone. Carthaginiensi III, (a. 397) atque ex aliis canonibus Ecclesiae z\fricanae73. Item ex canonibus Dist. 61, 62, 63 et 64 facile eruitur etiam in Italia, Gallia et Hispania in eligendis Episcopis principales partes habuisse Metropolitas et Episcopos comprovinciales, non excluso clero nec ordine optimatum i I et populo. Cfr. Innoc. I, ad Viet. Rothomag. (a. 404) in c. 5, D. 64; Coelestin. I ad Episc. Galliae (a. 428) in c. 13, D. 61 et c. 26, D. 63; ! LeoM. ad Episc. Vienn. prov. a. 445, in c. 27, D. 63; Hilarius Pa­ pa ad Ascan. et reliq. Episc. Tarraconcns. provinc. (a. 465) apud Thiel, Epist. Rom. Pontif. t. I, p. 165 sq. 155 sq.; Gelasius I ad Episc. Dardaniae (a. 495) in c. 6, D. 63; c. 5, 6, 54, Cone. Arelat. II, (a. 443-452) iunct. Hefele, 1. c. t. II, p. 229. i i ! 586. At quod maioris est momenti, inde ex saeculo quarto et quinto, licet Romani Pontifices sibi nondum reservarent no­ minationem vel confirmationem Episcoporum, tamen immedia- sumi non possit, denuo confirmatur, iunct. Hefele, 1. c. p. 396; Thomassin., I. c. p. II, ]. 2, cap. 7, 8. '° Cfr. quoque c. 20 Cone. Arelat. (a. 314) et Hefele, 1. c. p. 385 cq. de diversa interpretatione cit. c. 4 Cone. Nicaen. in Ecclesia Orientali el Occidentali. τι Hefele, l. c. p. 578 sq., ubi priorem partem obscuram canonis explicat. 72 Hefele, l. c. p. 759 sq. " Hefele. I. c. t. II. p. 65 sq.. 55 sq.; Thomassin., 1. c. cap. 7. 734 TITULUS VIII le suam interposuerunt auctoritatem in urgenda et excipienda recepta disciplina ecclesiastica de electione et ordinatione Epis­ coporum. Cuius rei vestigia iam reperiuntur in epistolis S. Cypriani, atque adeo S. Cornelius Papa iam diserte testatur se deposito­ rum Episcoporum successores ordinasse eosque in loca illorum misisse 7*. Praesertim vero Innoc. 1, (a. 404) c. 5, D. 64, consti­ tuit: « ut extra conscientiam Metropolitani Episcopi nullus au­ deat ordinare Episcopum ». Eandem regulam inculcarunt Bonifacius 1, Leo M. et Hilarius. Et Leo M. quidem scribit: «Nulla ratio sinit ut inter Episcopos habeamus, qui nec a clericis sunt electi nec a plebibus expetiti, nec a provincialibus Episcopis cum Metropolitani indicio consecrati ». Quae consecratio ordinarie Metropolitis fuit concessa, nisi iure speciali una cum consecra­ tione Metropolitarum etiam singulorum Episcoporum ordinatio Patriarchis esset reservata. Quo in casu nihilominus salvum man­ sit ius Metropolitarum suum praestandi consensum in assump­ tionem Episcopi consecrandiT-. Neque desunt exempla quod etiam hac in re Romani Pontifices, saltem mediate, per Vicarios Apostolicos exercuerint suam auctoritatem. Ita, v. g. ia II ex saeculo quarto ct quinto inde a Siricio et Leone M., sine con­ sensu Archiepiscopi Thessalonicensis, Vicarii Rom. Pontificum, in Illyrico Episcopus per clerum populumque electus a Me tropolita consecrari non potuit7€. 587. Postquam Imperatores Romani facti sunt christiani, mox sibi partes quasdam in eligendis Episcopis vindicarunt. Cuius praxis prima exempla iam reperiuntur saeculo quarto, cum vel ipse Constantinus M. Antiocheno populo duos presbyte­ ros ad Episcopatum proponeret ". At vere tyrannica usurpatio a Constantio exercitata est. qui dioecesibus Episcopos arianos obtrudebat*78. Quod perversum exemplum complures Imperato­ M Phillips, 1. c. t. V, p. 732. 70 Cfr. c. 4, G, Cone. Nicaen. (a. 325); c. 25, 28, Chalced. (a. 451); ilefele, 1. c. t. I, p. 381 sq., 389 sq., 396, t. II, p. 526 sq.; Thomassin., I. c. cap. 8. 70 Phillips, 1. c. p. 345 sq.; Thomassin., 1. c. cap. 18, 19, 29, 30. ” Eusebius, Vila Constantini lib. Ill, cap. 62. 78 Socrates, Historia eccles. 1. II, cap. 6. 735 DE POTESTATE EPISCOPALI ETC res, v. g. Zeno, secuti sunt ,v. Si Ecclesia in eligendis Episcopis etiam studuit obtinere consensum Imperatorum, inde nequa­ quam sequitur ex iure quodam, illa aetate vigente, Episcopos l'iilide absque consensu Imperatorum eligi non potuisse. Huius enim iuris imperialis, quod propugnat Hinschius 1. c. t. II, p. 514, ex sacris canonibus non potest afferri probatio, ut ipse fatetur; facta autem Imperatorum contradicente Ecclesia non constitue­ runt iura80. 588. Postquam in Gallia inde a saecillo quinto Franci fi­ dem catholicam amplexi sunt, in ipsorum regno et regionibus finitimis electio Episcoporum pro more antiquitus recepto generatim videtur esse celebrata, i. e., quantum ex Conciliis pro­ vincialibus erui potest, a clero et populo cum consensu Metropo­ litae et Episcoporum comprovincialium 81. At cum iam in c. 10 Concilii Aurelianensis V (a. 549) statueretur electionem Episco­ pi faciendam esse « cum voluntate regis», illa interventio regis, intra iustos limites ab Ecclesia permissa, facile degeneravit in usurpationem, ut constat ex c. <3 Cone, Paris. III, (a. 557) contra huiusmodi iniurias lato. Cum Episcopi c. 2 Cone. Paris. V (a. 614) denuo vindicarent iura Metropolitae, Episcoporum, cleri popu­ lique in electione Episcopi, rex Chlotarius II (a. 615) in edic­ to, quo canones illius Concilii approbavit, cit. canoni 2 addidit clausulam, quod Episcopus « per ordinationem principis ordindur». Cfr. quoque c. 25 Cone. Rom. (a. 624-625); c. 10 Cone. Cabil. (a. 644-656). 589. In Hispania etiam, post conversionem Visigothorum ad religionem catholicam (a. 587), Episcopi cum consensu cle­ ri et populi et indicio Metropolitae et Coepiscoporum electi sunt’82. Cum Episcopi pro singulari indole huius regni essent ” Hefele, I. c. t. II, p. 568. s' Cfr. c. 31 Apost.; c. 3 Cone. Nicaen. (a. 787), = c. 7, D. 63; Thomastin., 1. c. cap. 9. ■* Cfr. c. 2 Cone. Avern. I, (a. 485); c. 7 Cone. Aurel. II, (a. 533); t. 3 Cone. Aurel. III, (a. 538); c. 5 Cone. Aurel. IV, (a. 541); c. 10, 11. Cone. Aurel. V, (a. 549); Thomassin., 1. c. cap. 10, n. 8 sq., cap. 11, n. 3, cap. 13, 14. « Cfr. c. 3, Cone. Barcin. II, (a. 599); c. 19, Cone. Tolet. IV, (a. 633); Thomassin., 1. c. cap. 11, n. 5. E * T3ü TITULUS V11I simul optimates et electores regum, mox facium est ut reges VisigoIliorum in electione Episcoporum per suum consensum intervenirent, et tandem c. 6 Conc. Tolet. Xll (a. 681) et c. 9 Conc. Tolet. XIII (a. 683) ius quoddam nominandi Episcopos consequerentur. 590. Quo magis imminuebatur pars, quam clerus populus­ que in electione Episcoporum habuit, ita ut paulatim populus penitus excluderetur, eo maiore ambitu praesertim ex saeculo octavo in regno Francorum aliisque in regionibus a regibus et principibus de facto exercitata est praerogativa nominandi Episcopos. Id potissimum obtinuit sub Carolo Martello. Neque Carolus M. ubique plenum liberumque ius eligendi Episcopos admisit; at pro sua devotione erga Ecclesiam praerogativis re­ giis in damnum religionis catholicae non est usus83. 591. Quamvis Ecclesia non cessaret suam sibi vindicare independentiam in eligendis Episcopis84, tamen in praxi ple­ nam libertatem consecuta non est85*. Immo propter concessio­ nem Episcopatuum a principibus saecularibus per traditionem pontificalis baculi et annuli factam, cui non raro delictum simoniae accessit *·, ipsum discrimen utriusque potestatis in du­ bium vocatum est, ita ut Ecclesiae pro sua libertate et cleri honestate tandem supremum certamen esset subeundum. Quod certamen, in celeberrimo dissidio de investituris8788 susceptum, post multas vicissitudines quoad substantiam in favorem Ec­ clesiae finitum est’-. Quare excluso populo, (cfr. c. 28 Conc. Lateran. II, a. 1139 = c. 35, I). 63), libera electio Episcoporum delata est ad sola Capitula ecclesiarum cathedralium. Quod 83 Cfr. c. 3, Conc. Nicaen. (a. 787), = c. 7. D. 63, iunct. c. 22, Conc. Constantinop. (a. 869), et Hefele 1. c. t. III, p. 278. p. 476; Thomassin.. 1. c. cap. 20 sq., 24 sq. « Capit. III. Aqiiisgr. (a. 817), capitul. 2; c. 5, Conc. Roman, (a. 826); Thomassin., I. c. cap. 21. Cfr. Hefele, 1. c. p. 354. w Cap. 2, Synodi prope villam Theodon. (a. 844); c. 7, Conc. Valent, (a. 855); Thomassin., 1. c. cap. 24 sq. « Cfr. c. 1, 2, Conc. Remens. (a. 1049); c. 1. Conc. Turon, (a. 1060). 87 Hefele, I. c. t. V, p. 22 sq.; Phillips, 1. c. t. III, p. 137 sq. 88 Hefele, 1. c. t. V, p. 223 sq.; 278, 373 sq., 413, 422; Thomassin,. I. c. cap. 31 sq. DE POTESTATE KPISCOPAM ETC, 737 ius potissimum in authenticis collectionibus Gregorii IX et Bonifaeii VIII continetur 1. I, tit. t», de elect. . ** 592. Ex saeculo decimo quarto Romani Pontifices sibi coe­ perunt reservarew provisionem canonicam Episcoporum at­ que exinde ius commune Decretalium, quo libera electio Epi­ scoporum fuit Capitulis cathedralibus concessa, paulatim ob iuslas causas commutatum est in novam disciplinam liberae collationis Episcopatuum per Romanum Pontificem. Cum qua innovatione etiam illa coniuncta ®’ fuit, quod Romani Pontifi­ ces sibi saltem reservarent confirmationem electionis Episco­ porum, ubi libera collatio non fuit introducta. Quae commutatio in non paucis regionibus magis theore­ tician quam practicum valorem habuit. Nam Romani Pontifi­ ces iam ante Concilium Tridentinum compluribus principibus, v. g. regibus Galliae et Hispaniae, indulserunt ius quoddam nominandi vel praesentandi Episcopos ad dioeceses in ipsorum regnis sitas, salvo iure suo immediate concedendi clericis sibi praesentatis institutionem canonicam92. Ita factum est ut usque ad initium ultimi saeculi praesertim triplex forma provi­ sionis canonicae Episcoporum in praxi esset recepta, sc. libera collatio Romani Pontificis, electio Capitulorum cathedralium, nominatio sive praesentatio regia. § II. Disciplina vigens 593. In Ecclesia Occidentali ex iure communi nunc vigen­ te nominatio Episcoporum fit per liberam collationem Roma­ ni Pontificis (can. 329, § 2); quo canone firmatur ius iamdiu inductum per Reg. 2 Cancellariae Apostolicae. '9 Gap. 3, X. de cans. II, 12; cap. 56, X. de elect. I. 6; Thomassin., L c. cap. 38, 31. Cfr. de Ecclesia Orientali c. 3 Conc. Nicaen. (a. 787); c. 22 Gone. Constantinop. (a. 869); Thomassin., 1. c. cap. 26. ’ Gap. 3, 13, de praeb. III, 2, in Extravg. coin.; cap. 4, de elect. I, 3, in Extravg. com.; Reg. 2 Cane. Apost.; Thomassin., 1. c. cap. 30, n. 2. 3, cap. 33, 40; Phillips., 1. c. t. V, p. 388 sq.; Riganti, I. c. Reg. 2 Cane. Apost. § 1. 91 Thomassin., 1. c. cap. 43. « Riganti, 1. c. § E n. 12 sq.. 56 sq.; Phillips, 1. c. p. 401 sq.; Bene­ dict. XIV, De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 7, n. 4 sq. 738 titulus vui Quae libera collatio Romani Pontificis, quae, vim habet elec­ tionis simul et confirmationis, ordinarie post praemissas infor­ mationes nunc duplici modo fil: S I. Per absolute liberam nominationem, quae ne praeviam quidem supplicationem vel commendationem Capituli cathe­ dralis vel Episcoporum comprovincialium supponit. Quae dis­ ciplina viget potissimum in nominandis Episcopis titularibus, Vicariis et Praefectis Apostolicis in terris missionum, qui digni­ tate episcopali sunt insigniti (can. 293 § 1); nisi probetur ex­ ceptio93, in Episcopis coadiutoribus cum vel sine iure succes­ sionis (can. 350 § 1); demum per se et theoretice in promovendis Episcopis regni Italiae idem ius usque ad Concord, vigebat. At negari non potest liberum illud ius Romani Pontificis in Italia non solum limitatum vel impeditum fuisse non raro propter re­ gium Exequatur, sed etiam ob praetensiones iuris patronatus vel privilegiorum9495 ; neque in praxi legitima consilia vel desideria Capitulorum vel Episcoporum aut Superiorum religiosorum negligi solebant. II. Post praeviam commendationem complurium candida­ torum aut ab insignioribus clericis ecclesiae viduatae cum voto Episcoporum comprovincialium aut a solis Episcopis compro­ vincialibus factam. Qui modus simplicis commendationis non est electio canonica K, atque Romanus Pontifex licet regulariter unum ex clericis sibi commendatis ad officium Episcopi assu93 Cfr. Convent. Leon. XIII, p. 25, 134, 14 sq.; 110; Collect. S. C. de Prop. Fid. η. 38 sq. ·* Leon. XIII Const. Immortalisa 21 Sept. 1878, de seligendis Episc. in Italia; Convent. Leon. XIII, p. 101 sq., de modo procedendi in libera collatione Episcopatuum insui. Meliten, et Gaudisien; S. C. Inq. 29 Nov. 1875 Friedberg-Ruffini, 1. c. p. 494 sq., 515, not. 7; Hollweck, D. k. Strafg. § 84; Giobbio, 1. c. n. 131 sq.; Bangen, 1. c. p. 87 sq., de processu inform, et examine Episc. * Vi art. 24 novi Concord. Exsequa­ tur et Regium Placet abolita fuerunt. Electio Episcoporum ad S. Sedem spectat (art. 19). 95 Collectanea S. C. de Prop. F. n. 40 sq., ubi recentissima decreta sunt attendenda; Zitelli, Apparatus iur. ecd. p. 3 sq. Decret. S. C. de Prop. F.. 14 lun. 1834, in Collect. Lac. t. III, coi. 48. Modus autem illius commendationis faciendae nunc accuratius praescriptus fuit in decre­ tis S. C. Cons. 25 Iui. 1916, pro Statibus Foederatis; 19 Mart. 1919, pro Canada et Terranova (A. A. S., VIII, 400 sq.. XI. 124 sq.). Nimirum Epi- DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 739 mal, tamen etiam omissis candidatis commendatis alium cleri­ cum libere promovet. Commendatio illa viget in Statibus foe­ deratis Americae septentrionalis, in Canada, Anglia, Hibernia, Belgio, Hollandia aliisque in regionibus. Singularem mentionem meretur modus constitutus in ulti­ mo Concordato cum Bavaria (29 Mart. 1924) et cum Polonia (10 Fcbr. 1925) inito. Pro Bavaria (art. 14 Concord.) Archiepiscoporuni ct Episcoporum nominatio libere ad S. Sedem pertinet. Occurrente vacatione Capitulum cathédrale mittit directe ad S. Sedem catalogum candidatorum. S. Sedes libere eligit ex illo catalogo vel ex alio, quem tertio quoque anno Capitula et Epis­ copi ad S. Sedem mittunt. Ante nominationis publicationem, communicatur Gubernio nomen electi, ut sciatur utrum ab hoc aliquid ordinis politici habeatur opponendum; AAS. XVII, p. 52. Pro Polonia (art. XI Concordati) reservatur S. Sedi libera nominatio Archiepiscoporum, Episcoporum, Coadiutorum cum iure successionis et Episcopi Castrensis. Praesidi Beipublicae communicatur nomen electi, ut habeat opportunitatem, si casus ferat,proponendi difficultates ordinis politici; AAS. XVII. p. 277. Idem statuitur in art. 19 Concordati italici et in art. 10 Concor­ dati lusitani. Cfr. A AS. XXI, p. 275; XXXII, p. 217. 594. hire particulari in Ecclesia latina fit etiam: I. Nominatione vel praesentatione catholicorum principum vel praesidum civitatum. Quod ius praesentandi vel nominandi est merum ius designandi personam, non concedendi officium et scopi cuiusvis provinciae, audita singillatim sententia consultorum dioe­ cesis et parochorum inainovibilium, singulis bienniis unum vel alte­ ram candidatorum nomen quos episcopatu dignos indicent, ad Métro­ politain mittunt. Deinde iidem Episcopi in coetum coëunt et, cuiusque meritis discussis, secretis suffragiis definiunt quinam tandem illo gradu digni existimandi sint, addito vel minus ordine praelationis. Elenchum de­ mum conficiunt, quern ad R Pontif. simul cum actis electionis et discus­ sionis deferri curant. Quae omnia sub strictissimo secreto fleri debent. Ex ita designatis suo tempore R. Pontif. ad vacantes ecclesias deligit. Qui mo­ dus, potius quam commendationis, habet naturam praeviae investiga­ tionis circa eos qui possunt promoveri; Similis praxis inducta est recentius in Scolia (Decr. S. G. Consist. MNov. 1920), in Brasilia (Decr. eiusd. S. C. 19 Mart. 1921), in ropublica Neiicana (Decret, eiusd. S. C. 30 Apr. 1921). Cfi. A. A. S., XIII, p. 13 sq., 222 sq., 379 sq. 740 TITULUS VIII nititur aut iure patronatus aut privilegio Sedis Apostolicae sive in concordatis sive in specialibus Constitutionibus pontificiis con­ cesso. Huiusmodi disciplina viget in quibusdam Civitatibus .-1/nericae latinae (saltem de facto), at pro diversitate regionum non levibus modificationibus est obnoxia 90 et haud raro illud factum est mere toleratum. II. Electione, vel postulatione Capitulorum cathedratium. Quae forma promotionis Episcoporum ex iure speciali praescrip­ ta erat in Austria pro arcbidioecesibus Olmuccnsi et Salisburgensi, in omnibus dioecesibus Borussiae et principatuum provin­ ciae ecclesiasticae Rheni superioris, in Helvetia quoad dioeceses S. Galli, Curienscm et Basileensem 97. Quod ius Capitulorum cathedralium eligendi Episcopum dioecesanuin pro diversis regio­ nibus partim per expressas concussiones in concordatis factas, partim per consuetudines toleratas non leviter limitatum et a plane libero iure eligendi multum alienum erat®8. w Nussi, Conventiones p. 29 sq.; Convent. Leon. XIII, p. 7, 25, 47. 48, 71; Giobbio, 1. c. t. II. n. 69, sq. * In Hispania vi concordati a. 1851 initi, in quo confirmabantur privilegia in concordato anni 1753 memo­ rata, reges catholici gaudebant iure patronatus quoad nominationes Episcoporum. Mercali, Haccolta di Concordati, pp. 425-795. Cfr. prae­ terea apud Ferreres, Instit. can. I. n. 647 novum decretum Regium con­ cordatum 10 Mart. 1924, in quo creabatur coetus ecclesiasticus pro exer­ citio iuris patronatus. Confer demum conventionem initam inter S. Sedem et Gubernium liispanicum d. 7 iun. 1911; A. A. S., XXXIII, p. 480; Pe­ riod. XXXI, p. 164. π Aussi. I. c. p. 29 sq.; Verina. Lehrb. d. k. K. g 138; Saegmueller, Lehrb. § 7Γ. In novo concordato austriaco (art. 4) hoc ius Capituli mé­ tropolitain Salisburgensis retentum fuit, sequenti mutatione addita, sc. quod S. Sedes praevie tres candidatos proponet Capitulo, a quo eligendus erit unus e tribus propositis. De iure speciali pro archidioecesi Olmucensi nulla fit mentio. Eodem modo fuit res composita in concordato borussico (art. 6), in quo tamen conceditur Capitulo Metropolitano aut cathedrali et Archiepiscopi» et episcopis dioecesanis ius praesentandi. S. Sedi nomina candidatorum canonice idoneorum Cfr. A. A. S. XXVI. p. 219; XXL p. 521. B 'w Epist. Secret. Stat, ad Episc. Germ. t. 78. p. 225 ‘-q. Immutatis substantialiter quibus concordata celebrata sunt, puriter randum venit, utrum concordatum sit res ventione opus sit. Cfr. Alloc. Benedict. XV, 20 ltd. 1900; Arch. f. k. K conditionibus Statuum cum in singulis casibus conside­ inter alios acta et nova con­ \. A. S. XIII, p. 521. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. I I ! I I I j 741 Scholion. Episcopi residentiales non possunt proprie eligi aut praesentari, sed tantum postulari aut peti pro alia dioecesi ad quam transferantur; vinculum enim quo cum sua Ecclesia devinciuntur reddit ipsos ineligibiles et impraesentabiles, cum in tali vinculo habeatur impedimentum de quo solus Rom. Pontifex dispensare potest. Cfr. Vidal in « Civiltà Cattolica » a. 1921, IV, p. 113 sq. 595. In Ecclesia Orientali: I. Patriarchae Armenorum iuxta Pii IX Const. « Reversurus» 12 Iulii 1867 eliguntur a solis Episcopis universi Patriarchains, exclusis clericis episcopali charactere/non pollentibus atque laicis. Qui Patriarchae electi vel postulati priusquam inlhronizantur vel ullam exercent jurisdictionem patriarchalem. a R. Pontifice confirmandi vel admittendi sunt et insuper ante pallii latini receptionem a certis actibus penitus abstinere debent. Episcopi vero eiusdem Patriarchatus ita assumuntur, ut a Synodo universorum Episcoporum Patriarchatus Armenorum 1res nominentur, e quibus Romanus Pontifex unum eligit quem ecclesiae viduatae praeficiat. II. Patriarchae et Episcopi in Patriarchatu Babylonensi Chaldaeorum ex Pii TX Consi. « Cum ecclesiastica » 31 Aug. 1869 eodem modo eliguntur, quo in Patriarchatu Ciliciae Armenorum promoventur ex cit. Const. « Reversurus ». in qua Pius IX aperte edixerat se gravissimum hoc negotium de elec­ tione Antistitum in reliquis quoque Patriarchatibus (orientalibus) quamprimum esse moderaturum. At in solo Patriarchatu Babylonensi id ipsi perficere contigit. III. Patriarchae Syrorum eliguntur in Synodo ex Metro­ politis et Episcopis nationis canonice congregata secundum formam a Synodo Sciarfensi Syrorum (a. 1888) p. 218 sq. prae­ scriptam. Cuius electionis confirmatio cum pallii latini praero­ gativa, post consecrationem iam factam, a Rom. Pontifice est petenda. Episcoporum electio apud Syros iit a Synodo Episco­ porum nationis ex terna a clero et magnatibus dioecesis vacan­ tis sibi praesentata. Qua in propositione si nullus candidatus idoneus reperiatur. secunda, immo etiam tertia vice noxa ter­ na est exhibenda. Quodsi ne tertia quidem trina dignam 10 lan. 1890, £ «Huiusce». Profecto controversias dogmatis * definiri nequeunt; at pro suo iure tanquam Inquisitores nati (cfr. Conc. Trid. Sess. XXIV. cap. 3 de ref.) errores ab Ecclesia iam proscriptos iubent cavendos, prohibent pravos libros, nisi ob rei gravitatem causa ad Sedem Apost. sit deferenda; subiciunt censurae omnes libros in sua dioecesi publicandos, quorum praevia revisio in foro ecclesias­ tico est praescripta nec Sedi Apostolicae reservata. 2) Quoad praedicationem verbi Dei et instructionem catechelicain ius est Episcoporum concedendi missionem canoni­ cam ad exercendum officium praedicationis in dioecesi, atque etiam regulares exempti, si concio ad fideles communiter sit ha­ benda, indigent facultate Episcopi dioecesani. Ht-nedlcl. XIV, De p. K1 sq. dioec. rap. 1 sq.; Rouir, 1. c. I I I ! f)E POTESTATE EPISCOPALI ETC, 74Ô .3) Quoad institutionem ci educationem religiosam in scholis, Episcopi gaudent facultate ordinandi in omnibus scholis injlitulionem ct educationem religiosam catholicae juventutis at­ que praesertim curandi studia et educationem cleri in Semina- riis et Universitatibus catholicis, 1 β) Potestatem regiminis de universa disciplina ecclesiastica in dioecesi, praesertim vero: 1) Quoad clericos per sacram ordinationem servitio dioe­ cesis adseriptos ct clero dioeccsano, ut subditos Episcopi, incor­ poratos vel non. i 2) Quoad institutionem, innovationem, suppressionem ofliciorum ecclesiasticorum corumquc provisionem, administrationem et amissionem item quoad convocationem ct celebratio­ nem Synodi dioecesanae, conferendarum cleri, quoad confraternitates, congreg. religios. etc. 3) Quoad administrationem bonorum ecclesiasticorum et exeeutionem piarum voluntatum. Huc quoque spectant omnia illa iura utilia Episcoporum, quae ah antiquis canonists com­ muni nomine legis dioecesanae comprehendebantur, sc. ius ho­ nestae sustentationis ex reditibus mensae episcopalis, ius procu­ rationis tempore visitationis dioecesis, ius ad cathedralicum sive synodaticum, ius seminarislici vel alumnatici, ius ad subsidium airilaliuuin, de quibus suis locis erit disputandum. 11. lura ordinis: a) Ipse Episcopus multiplici ratione valide ct licite exer­ cere potest tum iura ordinis, sibi cum presbyteris communia, tum iura ordini episcopali propria, vel pontificalia sive in sa­ cra liturgia caduque divino sive in administratione sacramen­ torum et sacramentalium. Quae iura Episcopi nituntur partim iure divino partim iure humano. In specie ad ipsum spectat sollemnis celebratio Missae pontificalis ct administratio ordina­ ria omnium sacramentorum in tota sua dioecesi. Id potissimum valet de ordinaria administratione sacramenti confirmationis d de collatione ordinum. Porro Episcopis iure ordinario reser­ vata est confectio olei catechumenorum et infirmorum ct chris­ matis, ecclesiarum et altarium consecratio, benedictio Abbatum d Abbatissarum, unctio regum catholicorum ct generatini om­ nis benedictio, in qua sacra unctio adhibetur. b) Episcopus potestate gaudet ca, * quae ipso iure divino aut 73Û TITULUS VIH legibus universalibus Ecclesiae in cultu divino et administraHone sacramentorum non iam definita sunt, suis legibus accu­ ratius determinandi. Quare ad Episcopum spectat invigilare impressioni accuratae librorum liturgicorum, v. g. Pontificalis Rom., Caeremon. Episcop. etc. atque in forma legitima post collationem factam concedere licentiam eosdem publicandi. Porro Episcopi est definire ordinem divini oilicii per publica­ tionem kalendarii dioecesani, cui vel ipsi regulares proprio kalendario carentes sese conformare debent. Praeterea est in­ dubitatum ius Episcopi locunu tempus, modum servitii divini vel processionum aliarumque publicarum devotionum praescri­ bendi, quatenus iure communi non iam aliter cautum est, At non raro frequentius ipsi curandum erit, ut pro sua potestate exeeutionem iuris communis urgeat et abusus corrigat, v. g. quoad reliquias approbandas alicuius in ordine ad cultum pu­ blicum vel nova miracula vel imagines insolitas. Nec quidquam fiat inconsulto Episcopo, ubi expresse interventio auctoritatis episcopalis praescripta est, v. g. in duabus Missis celebrandis, si necessitas populi eiusdem paroeciae id postulet, in exposi­ tione et asservatione SS. Sacramenti, vel in usu exorcismi, vel in confessionibus excipiendis. Deinde Episcopus caveat necesse est, ne in licentiis vel dispensationibus concedendis quoad Cultum divinum vel administrationem sacramentorum limites suae potestatis ordinariae vel facultatum extraordinariarum transgrediatur. III. Specialia privilegia: Episcoporum privilegia plura in variis canonibus Codicis reperiuntur sparsa: praecipua vero a legislatore in can. 349 fuerunt collecta, ubi primo loco enumerantur quae communia sunt Episcopis residentialibus et titularibus, deinde quae residentialium sunt propria et a momento captae possessionis ipsis competunt. 1°) Omnes Episcopi ab accepta notitia peractae provisio­ nis canonicae: a) sibi suisque familiaribus eligere possunt sacerdotem con­ fessionibus excipiendis, qui si iurisdictione caret, eam ipso iure obtinet, etiam quod spectat ad peccata et censuras, reser­ vatas quoque, quamvis sint reservata sive peccata sive censurae Ordinario loci; solum excipiuntur censurae quae A. S. specia- de' potestate episcopali etc. 751 lissimo modo reservatae sunt et illae quae adnexae sunt reve­ lationi secreti S. Oflicii. Talem confessa rium securn ducere ex­ tra propriam dioecesim potest, nec est necesse ut sit proprius subditus; b) possunt ubique praedicare cum consensu saltem prae­ sumpto Ordinarii loci; c) possunt celebrare vel alii permittere ut coram se cele­ bret unam Missam in feria V maioris hebdomadae, ac tres Mis­ sas in nocte Nativitatis Domini, dummodo non teneatur cele­ brare in cathedrali; d) possunt benedicere, l itibus tamen praescriptis ,05’ rosa­ ria, coronas precatorias, numismata, scapularia sine onere in­ scriptionis, cum omnibus indulgentiis a S. Sede concedi solitis; pariter adhibendo praescriptos ritus possunt erigere stationes Viae Crucis in ecclesiis et oratoriis etiam privatis aliisque piis locis necnon benedicere Crucifixi icones cum «applicatione in­ dulgentiarum Viae Crucis pro fidelibus infirmis vel alia legitima ratione impeditis a percurrendis Viae Crucis Stationibus. Hanc tamen duplicem facultatem cum suis sacerdotibus communicare non possunt (S. Paenit. 18 Iulii 1919); e) ubicumque degant possunt celebrare super aram portatilem et permittere ut alia Missa ipsis adstantibus celebretur"·\ Item possunt celebrare in mari, debitis adhibitis caute­ lis. Ubicumque celebrant, legere possunt missam proprio kalendario conformem ac fruuntur altari privilegiato personali co­ tidiano; f) in propriis sacellis tam ipsi quam eorum familiares lu­ crari possunt indulgentias, ad (pias adquirendas praescripta sit usitatio templi vel publicae aediculae civitatis seu loci; g) impertiri possunt episcopalem benedictionem seu popu­ lo publice etiam per vias benedicere; /i) insignia episcopalia deferre possunt ad normam legum w’ Id autem intelligitur de sacris benedictionibus pro quibus pe­ culiaris formula in libris liturgicis praescribitur, non vero de illis pro quibus tantum formula communis habetur. Comm. I. Cod., A. A. S. XXI, 170, Period. XVIII, 172. m« ?fr. concessionem iam factam a Leone XIII per decret. S. R. C. I iunii 1896. TITULUS VIII liturgicarum 1OT. Quoad insignia communia non est proprie pri­ vilegium. ♦ 2°) Episcopi residentiales a capta possessione habent praeterea ius: a) percipiendi reditus mensae episcopalis, quod proprie non habet rationem privilegii, sud est ius cohaerens cum ipso beneficio episcopali; b) concedendi indulgentias centum dierum in locis suae iurisdictionis107 108’. Nonnulla ex enumeratis privilegiis sunt iura honorifica vel insignia dignitatis. Ad eadem iura honorifica pertinet ius prae­ cedentiae, quae praecedentia, si agatur de Episcopo extra pro­ prium territorium versante, regulatur ad principia proposita in can. 106, vi cuius ordinate attendenda sunt dignitas perso­ nae, gradus ordinis, tempus promotionis et aetas. In suo terri­ torio Episcopus cedit Cardinalibus, Legatis ac proprio Metro­ politae, praecedit vero ceteris aliis Episcopis et Archiepiscopis. At ex urbanitate convenit ut Episcopi dioecesani honorent Episcopos peregrinos, et v. gr. ex decreto S. R. C. 12 Oct. 1889 etiam post Codicem vim suam retinente (S. R. C. 26 Nov. 1919) eis licet etiam usum throni concedere alieno Archiepiscopo vel Episcopo, loco sui in dioecesi pontificalia agenti109’. 107 De ornamentis pontificalibus et de vestibus Episcoporum, cfr. Pii VII Const. " Decet Romanos » 4 lui. 1823, § 3; Hraun, D. Pontiflkalen Gewaender des Abendlandes; Kraus, Real-Encykl. t. II, p. 211 sq., v. Kleidung; Caeremoniale Episcop.; Collect. S. C. de Prop. F. n. 120 sq.; Pii IX Const. r Ecclesiarum 17 lun. 1887. qua omnes Antistites donavit facultate utendi pileolo violacei coloris, atque Leo XIII Const. « Perpe­ tuo », 3 Febr. 1888, concessit ut Episcopi birreto violacei coloris uti possent. Cfr. quoque indultum Episcopis Italiae a Leone XIII, 21 lun. 1897 concessum, si dimissa dioecesi eandem administrare pergunt, in Act. S. Sed., XXX, p. 638; S. R. C. 20 lun. 1899. de facultate crucem pec­ toralem ubique detectam gestandi; S. C. Consist 2 Maii 1910, de usu pileoli violacei iam a die electionis ante receptam consecrationem; S. R. C. Decret. 26 Nov. 1919, circa privilegia, insignia ac functiones Epi­ scoporum. 10S’ Exemptio religiosa minime obstat quominus Episcopus possit concedere indulgentias vel ipsis religiosi* exemptis vel in eorum eccle­ siis. Comm. I. Cod., A. A. S., XXIII. 25; Period. XX, 147, XLX, 25. 109‘ Omnibus Episcopis, sive residentialibus sive titularibus tantum, titulus Excellentiae Reverendissimae est dandus. S. Cong. Caeremonialis; A. A. S.. XXIII. 221; Period. XX. 130. De honoribus liturgicis qui com- 1)K POTESTATE EPÎSCÔPAI.I ETC. 753 IV. Iura politica: Ut Romanus Pontifex proprium obtinuit principatum civi­ lem, ita olim inulti Episcopi, v. g. omnes Antistites in antiquo imperio Germaniae, s'mul fuerunt principes civiles, feudatarii et optimates regni, vel saltem non paucis nec levibus iuribus politicis instructi, v. g. in Hungaria et Hispania. Cuius antiquae disciplinae usque ad nostram fere aetatem complura manserunt vestigia. Ita v. g. in Austria, praeter Archiepiscopos, octo Episcopi insigniti erant titulo principis et ex officio, sedi episcopali -ad­ nexo, habebant ius interveniendi in diaetis suae provinciae et in senatu imperii. Similes praerogativae senatorum regni com­ petebant Episcopis Hungariae et saltem ex parte etiam in His­ pania “°. Sdiolion. Ultima honoris et reverentiae et caritatis signa Episcopo defuncto non sunt deneganda. Quare ad Capitulum ecclesiae cathedralis eiusque primam dignitatem spectat pro ipso funeralia peragere, officia divina et Missam sollemnem ce­ lebrare. Cfr. Caeremoniale Episc. 1. II. cap. 38; S. C. C. 24 Martii 1873. § 11. De obligationibus Episcoporum I 600. Quamvis complura iura Episcoporum onerosa sint, quae magis officiis sint adnumeranda, v. g. convocatio Synodi dioecesanae. tamen non paucae obligationes episcopales specia­ li quadam ratione commemorandae sunt, quas Codex hoc loco in quinque puncta distribuit: 1°) obligatio residentiae; 2°) obli­ gatio Missae pro populo applicandae; 3°) obligatio relationis S. Sedi exhibendae; 4°) obligatio S. Limina visitandi; 5°) obli­ gatio visitandi dioecesim. 601. Definitio. Residentia est commoratio assidua benefi­ ciarii in loco beneficii, officii personaliter praestandi causa. Divisio. Residentia dividitur: 1°) in materialem sive passipetunt Episcopo nominato, i. c. personae cui decreto S. C. Consistorialis vel S. C. de Propaganda Fide pontificia nominatio significata fuerit, cfr. Period. XX, 140*. no Suarez, De leg. I. IV. cap. 10; Scherer, 1. c. p. 564 sq.; Ferreres fust. I, 574. 48 si i 754 TITULUS VIH vam et in formalem sive activam. Illa consistit in sola praesentia in loco beneficii absque proprii officii executione; altera esi vera praesentia in loco beneficii, quae adiunctam habet labo­ riosam proprii officii executionem atque unice vera residentia dici potest. 2°) in veram ct fictam. Prima est residentia formalis modo descripta; altera est vera absentia beneficiarii ob legitimam cau­ sam, quae tamen ex aequa iuris dispositione in ordine ad cer­ tos effectus censetur residentia. 3;) tandem distinguendae sunt residentia ipsa et speciales circumstantiae seu modus ipsius residentiae. 602. Notae historicae ni. Obligatio residendi Episcoporum adeo evidens est ut c. 16 Conc. Nicaen. (a. 325), quo presbyte­ ris, diaconis aliisque clericis lex residentiae inculcabatur, ne mentio quidem fieret Episcoporum. Severioribus legibus opus fuit, cum Episcopi inutilia facerent itinera et commorationem in aula imperatorum praeferrent residentiae in propriis dioe­ cesibus. Quae severiores sanctiones latae sunt c. 8, 9, 11, 12, Conc. Sardie, circ. a. 343, et in Novellis Imperatoris Justiniani, v. gr. Novell. 123, cap 9; 67, cap. 3; 6, cap. 2111 112113 *. Neque minor fuit severitas Romanorum Pontificum in ur­ genda residentia Episcoporum 133. Tempore medii aevi, prae­ sertim saeculo octavo, in Episcopos vagantes explicatus est rigor ecclesiasticae disciplinaeU4. Qua in re Francorum reges suis capitularibus Ecclesiae subsidio fuerunt115. Ipse vero Carolus M„ ubi utilitas Ecclesiae relaxationem rigoris disciplinae vide111 Cfr. Leuren., Forum beneficiale, P. I, q. 363; Henry, De resid. benefio, p. 40 sq.; Thomassin., P. II. 1. 3, cap. 30 sq.; 58 sq.; Pallavic., Storia del Conc. di Trento, 1. VII. c. 8, VIII, 2 18, XVI, 4 sq.; XVII, 1 sq„ XIX, 7 sq., XXI, 11 sq.; Theiner. Act. Conc. Trid. t. I, p. 358 sq., t. II. p. 181 sq.; Scherer, in Arch. f. k. K. t. 46, p. 168 sq. 112 Cfr. quoque c. 11 Conc. Antioc. (a. 341); c. 20 Conc. Milevif, (a. 402). 113 Cfr. Gelasii statutum in c. 26 C. XXIII, q. 8, (a. 496), et Gregor. M. (a. 596), in c. 20, C. VII, q. 1. M ■ j 1U Cfr. c. 4 Conc. plenar. German, (a. 742); c. 5 Conc. Suession. (a. 744). 115 Cfr. c. G Conc. Tolet. VIII. (a. 646), quo praxis longe diversa in Hispania stabilitur; ipsi enim Episcopi iubentur singulis annis per men­ sem in civitate loletana apud regem et Primatem residere. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 755 batur exigere, a Sede Apostolica petiit et obtinuit dispensalionem ne. Cum introducti fuissent Vicarii generales in spiritualibus aut in pontificalibus, non pauci fuerunt Episcopi, qui toto me­ dio aevo legem residentiae graviter négligèrent*117*119 . Hinc toties ïd conciliis atque etiam in decretis pontificiis obligatio residen­ di Episcopin in memoriam revocata est. Cui abusui non residendi inveterato et ob nimiam cumulationem. beneficiorum multum aucto, Concilium Tridentinum fortiter resistens radicem mali, sc. cumulationem beneficiorum et sedium episcopalium, amputavit. Quod ius Tridentinum a Gregorio XIII et (demente VIII magis fuit explicatum et tan­ dem ab Urbano VIII ex parte immutatum. Benedict. XIV Const. S. C. Consist. 31 Dee. 1909, in Act. Ap. Sed., II, p. 17 sq. Novam hanc Instructionem amplissime commentatur Cappello, 1. c. t. I, p. 65. »♦" De illis convisitatoribus cfr. Cappello, 1. c. p. 53 sq. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. ί ■ I ( I I < ; ' I I ; I i 1 763 gationc servandum esi secretum circa ea, quae ex relatione no­ verint ct publici iuris non sint. lidem Ordinarii, quo anno relationem exhibere debent, obli­ gatione tenentur beatorum apostolorum Petri ct Pauli sepulcra veneraturi Romam veniendi et R. Pontifici se sistendi, quamvis Ordinarii, qui extra Europam sunt, permittatur ut alternis tan­ tum quinquenniis Urbem petant. Cati obligationi Ordinarius vel ipse per se vel per coadiutorem aut auxiliarem episcopum, si quem habet, satisfacit1"; ut autem per idoneum sacerdotem, qui in eadem dioecesi stabilem commorationem teneat, satisfacere possit, requiruntur iuslae causae a S. Sede probandae. Quodsi annus exhibendae relationis assignatus ex toto vel ex parte in primum biennium ab inito dioecesis regimine inciderit, licet Ordinario a relatione exhibenda et a visitatione Sacrorum Liminum pro ea vice abstinere. d) Visitatio dioecesis 608. Visitatio dioecesis tamquam res natura sua connexa cum officio pastorali omnibus Episcopis est praescripta. I. Notio. Ea est ius atque imprimis officium Episcopi residenlialisinspiciendi et examinandi, statutis ); Synod. Sciarf. (a. 1888) p. 235. Scriptores: Comment, iur. Decret, in dissert, prooem. v. g. Schmalzgr., n.353, vel in comment. 1. I, t. 31, v. g. Sanli, 1. c. n. 172 sq. — Sanguineti, L c. n. 362 sq.; Phillips, 1. c. t. VII §§ 365; Scherer, Kirchenrecht t. I, p.679 sq.; Hinschius, 1. c. t. Ill, p. 582 sq., 564 sq. — Benedict XIV, De Synod, dioec. (opus principale in hac materia); Ferraris, 1. c. v. Synod, dioeces.; Bouix, De Episcopo t. II, p. 347 sq.; Thomassin., 1. c. P. II, 1. 3, cap. 73 sq.; Verm. - Cr., Epit.J. c. I, n. 469 ss.; C. a Coronata, Inst. 1. c. L p. 490 ss.; Pistocchi, De Synodo dioecesana. Praenotiones 622. I. Connexio materiae. Clerici ab Episcopo ad Synodum dioecesanam convocati licet nec definientes legislatores aut in­ dices sint, ut Episcopi in Conciliis oecumenicis, nec ad instar Concilii provincialis cum suo Episcopo constituant collegium, in quo decreta conduntur per vota decisiva maioris partis, ta­ men coadunantur in congregationem quandam, quae clerum universum dioecesis repraesentat, et in deliberationibus solitis vota consultiori dare potest, immo in nonnullis casibus maio« Schmalzgr., I. c. n. 29: Leuren., 1. c. q. 379 sq., 434 sq. 50 786 TtTULUS Vllt ris partis consensus ad valorem actus episcopalis plane requi­ ritur. Quare convenienter Synodi dioecesanae adnu inter instituta, quae de jurisdictione episcopali aliqua ratione participant. II. Definitio. Synodus1 dioecesana est legitima congregatio ab Episcopo coacta ex presbyteris ct clericis suae dioecesis aliisve, qui ad eam accedere tenentur, in qua de his, quae curae suae pastorali incumbunt, agendum et deliberandum et decer­ nendum est23 . Ab illis veris Synodis dioecesanis distinguuntur « conventus synodales » vel « conferentiae dioecesanae » vel « conventus cleri dioecesani » s, qui laudabiliter quidem celebrantur et Synodi dioecesanae speciem obtinent4*, sed iura et privilegia verae Synodi dioecesanae non consequuntur. III. Notae historicae6. Cum Ecclesia principaliter in civita­ tibus propagata esset, ipsum presbyterium Episcopi locum te­ nuit Synodi dioecesanae. Quae praxis immutata est, postquam etiam ruri in dies maior numerus presbyterorum constitutus est, qui curam haberent fidelium Christianorum. Hinc ex sae­ culo quarto prima reperiuntur vestigia Synodorum dioecesanarum sive congregationum, in quibus clerus dioecesanus cum 1 Vocabulum < Synodi » etiam ex usu loquendi recepto promiscue adhibetur cum voce « Concilii », si de Conciliis Episcoporum sive oecu-, menicis sive particularibus agatur; at verbum « Concilii » iamdiu non amplius in usu est ad significandam Synodum dioecesanam. Cfr. Phillips, 1. c. t. II, p. 221; Bouix, De Episc. t. II. p. 348 sq. Antiquis temporibus Synodus dioecesana etiam audiit Concilium (Episcopi, episcopale, gene­ rale presbyterorum). Synodus (generalis, plena, plenaria, publica), Capi­ tulum (generale) etc., donec ex saeculo decimo tertio magis magisque verbum Synodi dioecesanae fieret vocabulum artis. Immo si nomen tSy­ nodi » sine ulla additione usurpetur, iam plerumque unice denotat Syno­ dum dioecesanam. Cfr. Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. I, cap. 1, n. 4. cap, 3, n. 1, de vitando nomine « sanctae » Synodi dioec.; Hinschius, I. c. p. 586 sq., 591. 2 Benedict. XIV, 1. c.; Bouix, 1. c. ■ 3 Cfr. Collect. S. C. de Prop. F. 1. c. in font.; Cone. prov. Turon, (a.. 1849), in Collect. Lac. t. IV, coi. 258 sq. * Benedict. XIV, 1. c. 1. I, cap. 2, n. 5. Cfr. quoque S. C. de Prop. F. 19 Iui. 1889. in cit. Collect. S. C. de Prop. F. n. 117, iunct. induito S. C. C. Episc. Baion. 16 Febr. 1889, dato. « Cfr. Thomassin., et Hinschius, 1. c. in font. DE POTESTATI·: EPISCOPALI ETC. 787 suo Episcopo coadunatur. Cuius disciplinae in Ecclesia Orien■ iuli primum exemplum hucusque notum est Congregatio cleri Alexandrini a Patriarcha Alexandro a. 321 convocata, in qua Arius depositus est6. Cui Synodo saeculo quinto accesserunt Synodus a Synnesio a. 411 Ptolemaide in Pentapoli celebrata et Synodus Hierosolymitana, quam loannes Episcopus contra Pelagianos coegerat7. In Ecclesia vero Occidentali prima vice, quantum ex monumentis historicis certo constat, commemora­ tur Synodus Antisiodor. (a. 585) in Gallia*8*10 . At cum in ista Sy­ nodo c. 7 iam praescribatur, « ut medio Maio omnes presbyteri ad Synodum in duitatem veniant » et eadem lex de annuis Sy­ nodis dioecesanis celebrandis mox etiam in Conciliis provincia­ libus reperiatur °, sane praxis cogendi illos conventus cleri dioecesani est antiquior. Immo in compluribus Conciliis iam accu­ ratius delinitur, quibusdam de rebus in Synodis dioecesanis sit tractandum, v. g. de reddenda Episcopo ratione, de publican­ dis decretis Conciliorum provincialium ’°. foto medio aevo praxis 11 Synodorum dioecesanarum non cessavit et in Conciliis particularibus ita fuit inculcata, ut in­ terdum etiam bis in anno Synodus esset celebranda. At prima oice a Concilio Lateranensi IV (a. 1215) cap. 6 = cap. 25 X. de accus. V, 1 generaliter iureque communi statutum est, ut «in ■ Hefele, 1. c. t. I, p. 269 sq. ' Hefele, 1. c. t. II, p. 103, 107 sq. 8 Hefele, 1. c. b III, p. 42 sq., iunct. p. 14, ubi mentionem facit Syno­ dorum circa a. 560, in Britannia minore celebratarum, quae pariter Sy­ nodis dioecesanis videntur esse adnumerandae, neque cum Hinschius, 1. c. p. 583, confugiendum est ad < institutionem quondam ecclesiae Caldensis» plane fictae Cfr. Funk, in Kirchenlex. v. Culdeer. 3 Cfr. c. 1 Cone. Oscensis (a. 598) in Hispania. 10 Cfr. c. 26 Cone. Tolet. IV, (ta. 633); c. 7 Cone. Tolet XVI, a 693, = c. 17, D. 18, qui canon non raro a canonistis allegatur ad instar textus iuris communis. n Cfr. c. 4 Synodi gener, (a. 747) a Bonif. celebr.; c. 25 Cone. Cloftshov. (a. 747) in Anglia; c. 9 Cone. Tolosan. (a. 844). Pro singulari in­ dole illius aetatis non raro accidit ut Synodi dioecesanae celebrarentur pro more Conciliorum mixtorum, in quibus etiam laici, viri nobiles, miîisteriales et beneficiarii principis Episcopi intervenerunt. Item laici quo­ que sunt admissi, si Synodus habita est per modum indicii synodalis. Cfr. Phillips, D. Dioecesan.-Syn. p. 53 sq.; Hinschius, 1. c. p. 584 sq., 588 sq. 788 TlTLLL’S VIII episcopalibus Synodis » anntiatiin per singulas dioeceses cele­ bratis decreta Conciliorum provincialium publicarentur. Qua generali ordinatione consuetudines vel leges particulares de frequentiore Synodorum episcopalium celebratione non subierunt mutationem; at in praxi annuae Synodi novo iure commu­ ni praescriptae nequaquam ubique regulariter coactae sunt”. Concilium Tridentinum, insistens vestigiis antiquorum Con­ ciliorum, non solum 12 13 Sess. XXIV, cap. 2 de ref. statuit, ut Sy­ nodi quoque dioecesanae quotannis celebrarentur, sed etiam melius definivit quibusnam incumberet obligatio ad illas acce­ dendi. Praeterea non leviter auxit dignitatem et auctoritatem Synodorum dioecesanarum, cum in illis praescriberet fidei pro­ fessionem (Sess. XXV, cap. 2 de ref.), permitteret reductionem14 Missarum, iniungeret designationem indicum synodalium (Sess. cit, cap. 10 de ref.) et praesertim approbationem examina­ torum concursus paroecialis, quos Episcopus in Synodo pro­ ponere deberet (Sess. XXIV, cap. 18 de ref.) Quae reformatio Tridentina etsi ubique non ad amussim servaretur, tamen illud effecit ut in compluribus regionibus denuo frequentius celebra­ rentur Synodi dioecesanae1516 . Inde ex saeculo decimo septimo Episcopi rarius clerum dioecesanum ad Synodum convocarunt. Exeunte vero ultimo saeculo nonnulli, v. g. scriptores quidam in Gallia et Synodus Pistoriensis (a. 1786), de auctoritate Synodi dioecesanae in rebus fidei et disciplinae ecclesiasticae ea propug­ narunt principia, quae a Pio VI Const. « Auctorem fidei » 28 Aug. 1794, prop. 9, 10, 11 tanquam falsa, temeraria et gravioribus quoque censuris theologicis fuerunt damnata. Ultimo sacculo cum disciplina ecclesiastica magis magisque restauraretur ad tramites iuris communis, et inde ab a. 1848 magis sublata essent iniusla impedimenta potestatis civilis, et­ iam praxis celebrandi Synodos dioecesanas reflorescere coepit. 12 Thornassin., 1. c. cap. 75; Phillips. 1. c. p. 63; Hinschius, 1. c. p. 591 sq. 13 Thornassin., 1. c. n. 8 sq. u Sess. XXV, cap. 4, de ref.; at haec permissio ad primam Synodum post Concilium Tridentinum restricta postea mansit sublata. Cfr. decis. S. C. C. in ed. Richt., Cone. Trid. p. 139 sq.; Benedici XIV, 1. c. 1. V, cap. 10, 1. XIII, cap. ult. (25). 16 Thornassin., 1. c.; Hinschius, 1. c. p. 597 sq. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 789 Non defuerunt viri ecclesiastici, v. g. in Germania, qui etiam ultimo tempore perversas theorias de Synodis dioecesanis te­ nerent; at ista tentamina suo caruerunt effectu practico30. Cum autem vix negari posset in non paucis dioecesibus rigidum ius commune de Synodis dioecesanis nonnisi difficulter posse exe­ cution! mandari, complures Episcopi obtinuerunt indulta apo­ stolica ad faciliorem Synodorum celebrationem *17*19 . In ipso quo­ que Concilio Vaticano schema de Synodo dioecesana proponi­ tur, ubi renovato iure antiquo et praesertim decreto Tridentino. saltem singulis trienniis Synodum habendam esse edicitur, nisi a Sede Apostolica congrua provisio fuerit postulata et ob­ tenta. Episcopi quoque in suis postulatis petierunt, ut praeter­ missis apicibus iuris praxis utilissima Synodorum dioecesana­ rum restauraretur1S. Quae mitior disciplina tum quoad tempus tum quoad modum celebrationis tandem per Codicem induc­ ta est. § I. De convocatione Synodi dioecesanae 623. Ius et obligationem convocandi Synodum dioecesanam habent: I. Episcopi residentiales etiam nondum consecrati, post­ quam litteris apostolicis promotionis legitime praesentatis ec­ clesiae suae possessionem ceperunt Quod ius etiam Archiew Collect. Lat. t. V, coi. 979, d. 995, c. 17 Cfr. de induito a S. ('.. C. d. 11 lun. 1860 Episcopo Quinque-Ecdesiensi concesso; Arch. f. k. K. t. XII, p. 95. Similes facultates aliis Episcopis, v. g. Archiepiseopo Mechliniensi a. 1872, impertitae sunt. Cfr. Arch. f. k. K. t. XXIX, p. 160 sq. Cfr. quoque S. C. de Prop. F. ad Archiep. Milvaukienscm in Collect, S. C. n. 117. M Martin, Collect, docum. Cone. Vatic, p. 133 sq., 156, 181. 19 Cfr. de iure Rom. Rontif. convocandi Synodum tum in sua dioe­ cesi Romana tum in aliena, v. g. per suum Legatum; Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. IL cap. 1.2; Hinschius, 1. c. p. 664, 599, Cardinales su­ burbicarii ceteris Episcopis residentialibus aequiparantur (can. 240, § 1). At Episcopi titulares iure cogendi Synodum non potiuntur, ut iam late exposuit Benedictus XIV, 1. c. 1. II. cap. 7; hoc autem in disciplina iamdiu vigens de Episcopis titularibus est ex natura rei, cum nullam habeant potestatem in sua titulari dioecesi, cuius nec pôssessionern capiunt (can, 348 § 1). 790 TITULUS VIII i piscopo ante pallii receptionem non videtur esse negandum, cum in Synodo dioecesana nequaquam pallium gestare debeat vel possit20. Obligatio Synodum convocandi eosdem urget deci­ mo saltem quoque anno 2\ Vicarius Generalis nisi speciali mandato ad convocandum Synodum deputetur, validae convocationis potestatem non ha­ bet (can. 357 § 1 iunct. can. 368 § l)2223 . 24 ♦ Quodsi Episcopus duas pluresve dioeceses aeque principaliter unitas regat, aut unam habeat in titulum, aliam vel alias in perpetuam administrationem. obligationi convocandi Syno­ dum facit satis per unam tantum Synodum ex omnibus dioe­ cesibus quas regit coadunatam, licet non prohibeatur separatim pro unaquaque dioecesi Synodum convocare (can. 356. II. Episcopis residentialibus in iure Synodum convocandi aequiparantur Vicarii et Praefecti Apostolici (can. 294); quam­ vis non sint obnoxii praescriptioni de tempore celebrationis, sed pro Synodi celebratione nullum ipsis est praefinitum tem­ pus (can. 304) et consequenter strictam obligationem celebran­ di Synodum non habent; nam in obligatione quae in certa dum­ taxat tempora incidit, ubi tempus non praefinitur etia II stricta obligatio non imponitur2‘. III. Administrator Apostolicus, si sit permanenter constilutus, ius et officium habet statis temporibus Synodum convo20 Aliter Bouix, 1. c. p. 356, cum Ferraris aliisque, ubi provocat ad Benedict. XIV, De Synod, dioec. 1. II. cap. 6, n. 4; at Benedict. XIV. 1. c. et cap. 5, n. 8, agit de Synodo provinciali Archiepiscopo ante receptio­ nem pallii interdicta, non de Synodo dioecesana, immo 1. c. 1. Ill, cap. 11, n. 7, expresse docet Archiepiscopo fas non esse in Synodo dioecesana gestare pallium. Cfr. Scherer, 1. c. p. 680. 21 Can. 356 § 1. Inde patet mitigationem iuris praecedentis esse fac­ tam ultra postulata proposita in schemate Concilii Vaticani. 22 Ita iam declaraverat S. C. C. 4 Dec. 1655; Benedict. XIV, 1. c. cap. 8, η. 3, 4, et. cap. 3, ubi Cardinali Vicario in Urbe docet competere ius celebrandi Synodum dioecesanam sine mandato speciali. 23 Ita iam fuerat decisum a S. C. C. 11 lan. 1783 et 24 Sept. 1649. in edit Richl., Cone. Trid. p. 35, n. 6, 1. II. n. 9; Benedict. XIV, 1. c. 1. II. cap. 4, 5, 6; Santi 1. c. 1. I, t. 31, n. 172; ed. Richt., Cone. Trid. p. 328 sq. 24 Cfr. Collect. S. C. de Prop. F, n. 311; Benedict. XIV, 1. c. cap. 10. n. 8, 9, 10, i DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 791 candi (can. 315 § 1 iunct. can. 314). Quodsi aci tempus datus fu­ erit caret iure Synodum convocandi perinde ac Vicarius Ca­ pitularis. cui quoad iura et officia aequiparatur (can. 315, § 2; can.. 357, § 1). IV. Episcopis residentialibus plene aequiparantur Abbates vel Praelati nullius, in quorum abbatia seu praelatura adsint 1res ut minimum paroeciae (can. 323, § 1, iunct. can. 319, § 2) M. 624. Obligatio accedendi propter legitimam convocationem iure Codicis iisdem incumbit, quibus ius competit ut vocentur Vocandi autem sunt (can. 358): I. Vicarius Generalis·, si plures ad normam can. 366 § 3 fuerint legitime constituti, v. gr. ob rituum diversitatem, omnes vocandi videntur, cum non sit ratio cur potius unus quam al­ ter vocetur. II. Canonici ecclesiae cathedralis vel consultores dioecesani qui Capitulum supplent. III. Rector Seminarii dioecesani saltem maioris', ideoque Rector Seminarii minoris potest vocari sed non necessario debet. IV. Vicarii foranei. V. Deputatus cuiusque ecclesiae collegialis a Capitulo eius­ dem ecclesiae e gremio eligendus. VI. Parochi civitatis in qua Synodus celebratur. VII. Unus saltem parochus ex unoquoque vicariatu fora­ nte, eligendus ab omnibus qui curam animarum tactu inibi ha­ beant r-\ qui sibi pro tempore absentiae sufficere debet vica­ rium substitutum ab Ordinario probandum. % i ■' Praecedenti iure non poterant sine speciali privilegio convocare Synodum et consequenter non poterant deputare examinatores synodales et celebrare concursus paroeciales. Cfr. Benedictum XIV, 1. c. 1. II, cap. 11, et 1. ΙΠ. cap. 5, n. 3, ubi affert decisionem S. C. C. 12 Febr. 1622, qua parochi, qui subsunt Praelato nullius, dicebantur obligati accedere ad Synodum dioecesanam illius Episcopi, qui tamquam vicinior poterat eos visitare. M Ius praecedens (cfr. Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 2, de ref.), prin­ cipaliter insistebat in obligatione accedendi eorum, qui legitime ad Sy­ nodum vocati essent; at interdum etiam statuebat in Superiore obliga­ tionem vocandi certos clericos, qui praeter officium accedendi etiam haberent ius ut ad Synodum vocarentur nec arbitrarie praetermitte­ rentur. Vicissim clerici quidam tantum in nonnullis casibus, non ordi­ narie, ad Synodum dioecesanam a Superiore cogi poterant. r.* Inter eos qui, ob curam animarum actu in vicariatu foraneo exer- 792 titulus vin VIII. Abbates cum iurisdictione ct unus e Superioribus cuiusque religionis clericalis, designatus a Superiore provincia­ li, nisi domus provincialis sit in dioecesi et Superior provincia­ lis intéressé ipse maluerit. Vocari possunt, si id Episcopus opportunum duxerit, alii a praedictis distincti, et etiam omnes canonici, parochi ct Supe­ riores religiosi et singuli sacerdotes saeculares totius dioecesis, iis tamen exceptis, qui necessarii sunt ne in paroeciis anima­ rum cura desit. Invitati ius suffragii in omnibus habent perin­ de ac ceteri, nisi Episcopus in invitatione aliud expresse cave­ rit28. Obligatio accedendi ad Synodum, nisi iustum impedimen­ tum obstet, sequitur ex natura rei ex convocatione per legiti­ mum Superiorem verbis praeceptivis facta. Quae tamen obli­ gatio non videtur posse imponi iis, qui ex § 2 can. 358 possunt pro prudenti arbitrio Superioris vocari, cum hi in ipso legis textu dicantur invitati; invitatio autem strictam obligationem non videtur inducere. Nemo autem ex legitime vocatis arbitra­ rie et absque venia Episcopi discedere potest. Quare ad eun­ dem Episcopum spectat indicium num legitima causa impedi­ verit accessum vel excuset discessum. Qua in probatione cau­ sae allegatae si clericus deficiat. Episcopus censuris aliisque poenis permissis coercere ct compellere potest, non tamen exemp­ tos religiosos, nisi hi parochi sint (can. 359) Denique qui legitime absunt, nec debent nec possunt mit-*23 citam, ius habent ad eligendum parochum in Synodum dioecesanam mit­ tendum, includit Pistocchi, quem sequitur C. a Coronata, vicarios coope­ ratores et vicarios adiutores vel substitutos, dum e contra Creusen exclu­ dit a numero electorum vicarios cooperatores et asserit nec ipsos vica­ rios adiutores vel substitutos debere necessario in electione praedicta partein habere. Cfr. Pistocchi, o. c. p. 33; C. a Coronata, o. c. p. 492; Verm.-Cr», o. c. n. 472. 23 Benedict. XIV, 1. c. I. Ill, cap. 6 sq., cap. 9, disserit qua ratione laid in Synodo intervenire possint; Bouix. 1. c. p. 361. Cfr. quoque Sy­ nod. Sciarf. (a. 1888), p. 235, ubi Synodus dioecesana dicitur habenda ab Episcopo cuiuslibet dioecesis: < cum suo Vicario fjenerali, Chorepi­ scopo, suis Periodeutis, Parochis, Superioribus monasteriorum, qui in sua dioecesi sunt ». » Cfr. Benedict. XIV, 1. c. 1. Ill, cap. 1, n. 10, 13, cap. 12, n. 1 sq., 3 sq. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 793 tere procuratores ad Synodum, qui eorum nomine Synodo in­ tersint; etenim nemo vocatur ad Synodum dioecesanam cum voto decisive30. 625. I. Tempus can. 356 ita definitum est, ut decimo saltem quoque anno sit convocanda: qua legis formula sicut frequentior celebratio non urgetur, ita etiam non prohibetur31. II. Locus, ad quem Synodus dioecesana convocari potest, est quodlibet oppidum congruum intra dioecesim situm. Quod­ si impedimentum non obstat nec rationabilis causa aliud sua­ deat, omnino expedit ut Synodus in civitatem episcopalem con­ vocetur et in ecclesia oathedrali celebretur (can. 357, § 2)’2. III. Forma convocationis maxime conveniens est edictum publicum rite promulgatum, in quo tempore locoque accurate indicatis, per clausulam generalem omnes convocantur qui de iure Synodo intervenire debent vel loco illius clausulae singu­ li gradus clericorum indicantur, qui iubentur accedere aut sine vera obligatione dumtaxat invitantur 33. I ? § II. De constitutione Synodi dioecesanae •b 626. I. Post convocationem rite factam Synodus censetur legitime constituta, si numerus sufficiens clericorum evocatorum conveniat, qui clerum dioecesanum repraesentare possit, neque quisquam repellatur, cui ius interveniendi competat34. II. Praeterea priusquam Synodi celebratio inchoetur, ab Episcopo officiales ct ministri sequentes deputandi sunt: 30 Benedict XIV, 1. c. 1. Ill, cap. 12, n. 7. rationem in textu allatam urget 31 Cfr. Collect. Lac. t. II, coi. 319 sq., 409, ubi a Synod. Mont. Lib. (a. 1736), dicitur Synodus dioeces. .singulis annis celebranda; idem sta­ tuitur a Synodo Sciarf. (a. 1888), p. 235. In Ecclesia latina, inspecta mo­ deratione per Codicem inducta, tum quoad tempus celebrationis tum quoad personas convocandas, vix unquam dari poterit causa excusans a Synodi celebratione. Quare antiquae disputationes de vi consuetudinis ad abrogandam obligationem celebrandi Synodum videntur rebus antiquatis adnumerandae. « Cfr. S. C. C. 17 Mai 1636; Benedict. XIV, 1. c. cap. 5. 43 Bouix. 1. c. p. 400 sq., 413 sq._ m Fagnanus, Comment, in cap. 25, X. de accus. V, 1, ' i ii' 794 TITULUS VIII o) Promotor, cuius est urgere actiones synodales et curare, ut omnia in Synodo legitime ct prompte gerantur. h) Secretorius, ad componenda edicta aliasque scripturas. c) Notarius, qui acta et instrumenta authentica Synodi conficit. (I) Magistri caeremoniarum, quibus incumbit cura ut ritus et caeremoniae in omnibus actis svnodalibus accurate serventur. r) Procurator cleri, qui nomine omnium in Synodo expo­ nit, quae sint cleri dioecesani vota et postulata. Quibus officialibus accedere possunt indices querelarum et excusationum, confessarii, concinnatores aliique ministri infe­ riores S5. III. Ordo sedendi eorum 30, qui in Synodo interveniunt, de­ finitur secundum gene piles leges et particulares consuetudines de praecedentia, v. g. Episcopus, Vicarius generalis, Capitulum cathédrale. Abbates, Capitulorum collegiatorum procuratores, Vicarii foranci, parochi. IV. De veste sive habitu Episcopi ct synodalium conferen­ di sunt libri liturgici, sc. Pontificale Pioman. et Caeremoniale Episc. (Cfr. Benedict. XIV, 1. c. libr. Ill, cap. II. n. 3, 9; Bouix, 1. c. p. 365 sq.; Gavant., Praxis Syn. part. I, cap. 13, n. 8 sq.). 627. Legislator in Synodo. In Synodo dioecesana unicus le­ gislator et index est Episcopus, unus ipse subscribit synodalibus constitutionibus (can. 362), et proinde in decretis condendis convocati synodales votum tantum habent consultivum; nequa­ quam vero clerus dioecesanus cum Episcopo constituit unum collegium, quod per vota decision maioris partis, ut fit in Con­ cilio provinciali, negotia expediat :7. Porro quamvis Episcopus debeat iusto tempore consilium Capituli cathedralis requirere, antequam statuta dioecesana in Synodo promulget, tamen illud sequi non tenetur, nisi in casibus a iure expressis ad certos articulos statutorum etiam er l' Caeremoniale Episc. 1. I. cap. 31; Benedict. XIV, I. o. 1. IV, cap. 1 sq.; Bouix, 1. c. p. 368 sq. Plura de Synodi ministris et officialibus (louant., Praxis Synodi dioeces. uî Cfr. canones qui agunt de praecedentia velut can. 106. 370, 108, 150, 478, 191. iunct. Benedici XIV. 1. c. I. III. cap. 10; Bauix, I. c. p. 362 sq. 17 Pii VI Const. < Auctorem fidei» 28 Aug. 1794. prop. 9 sq.; Be/ie- I DE POTESTATE E PTS CO PAU ETC. 795 j consensus eiusdem Capituli sit necessarius. Multo minus potesi hs Episcopi in Synodo catoniis est limitata, quatenus rcliquo! nini clericorum in Synodo congregatorum consilium sit prius 1 requirendum vel consensus maioris partis oblinendus, nisi in I paucis Casibus «a iure exceptis. f Satis communiter tradebatur teneri Episcopum petere conI jiliimi Capituli catliedralis antequam statuta toti dioecesi pro- ' mulgaret sive in Synodo sive extra illam, quamvis consilium I sequi non teneretur; quodsi secus factum esset statuta firmitate i carere”. At in Codice tale requisitum nec pro legibus extra J Synodum promulgandis expresse praescribitur can. 335, nec I pro decretis seu statutis synodalibus exigitur, nisi in quantum I canonici ecclesiae catliedralis adnumerantur iis, qui in Syno- I dum venire debent et quorum liberae disceptationi supponenj dum est schema decretorum. Ergo ad Capituli cathedralis con! silium separatim ab aliis synodalibus requirendum non videI tur teneri Episcopus ex iure Codicis. • Ad consensum vero maioris partis synodalium obtinendum tenetur in paucis casibus in iure expressis, sc. in electione exa­ minatorum synodalium et parochorum consultorum non infra quatuor nec ultra duodecim (can. 3(35); in designandis indici­ bus synodalibus non pluribus quam duodecim (can. 1574). § III. De celebratione Synodi dioecesanae 628. 1. Synodus dioecesana celebrari debet in ecclesia. * Quod statutum Pontificalis Komani et Caercmonialis Episcopo­ rum intclligendum est de solis sessionibus sollemnibus sive pu­ blicis quae unice in citatis libris litnrgicis commemorantur, non de congregationibus generalibus vel particularibus. Illae enim convenientius in seminario vel palatio episcopali vel alia congrua domo coguntur. Porro inter ecclesias civitatis episcopalis praeferenda est diet. XIV, I. c. 1. Ill, cap. 12. n. 7. I. ΧΙΠ. cap. 1 sq.; Collect. Lac. I. III, rol. 420. t. IV. coi. 345. 581. t. V. coi. 347. - Illa obligatio minus clare deducebatur ex allegato cap. his ouae III H» Potius insistendum erat decisionibus S. C. C. . c. .I. xui. ν.π ra p. 1, Π. 9 sq. Cfr. quoque Ifouix, I. a Benedicto·XIv, 1. cap· t , f* i i Benedicti MI. 11. I/» IQIII· 1'· w.; Curd. Pelra, m Const. 1 _ 5 X. de allegatis c. p. 386 796 TITULUS VIII ecclesia cathedralis, nisi ex rationabili causa ab Episcopo alia ecclesia, v. g. seminarii, ob non levia commoda eligatur39. II. Quamvis olim etiam tempus intra annum ipso iure non raro fuerit statutum, quo Synodus esset celebranda40, tamen ex disciplina vigente designatio diei hebdomadae pro more re­ gionis et utiliore administratione paroeciarum relicta est pru­ denti arbitrio Episcopi. Quodsi ex Pontificali Romano duratio Synodi dioecesanae ad tres dies videatur esse restricta, cum tribus diebus tres dis­ tinctae assignentur sessiones, id non ita intelligendum est, qua­ si Episcopus necessitate suadente Synodum non possit aliquan­ tisper protrahere vel duplici atque adeo unica sessione absol­ vere 41. III. Quoad caeremonias et ritus standum est Pontificali Romano et Caercmoniali Episcoporum. Inter illas caeremonias praesertim commemoranda est professio fidei quam ex can. 1406 § 1, 1° debet emittere praeses coram synodalibus, synoda­ les coram praeside; cui praescriptioni fit satis, si Episcopo praeeunte omnes synodales fidem catholicam sollemniter profite­ antur 4243 . IV. Quamvis Episcopus pro iure suo celebrare possit tan­ tum sessiones sollemnes, in quibus requisito consilio synodalium decreta sua promulget, tamen ex praxi. passim recepta et lau­ dabiliter servata et in can. 360 § 1 commendata, iam ante Sy­ nodum celebrantur congregationes praesynodales in coetibus seu commissionibus ab Episcopo e clero civitatis et dioecesis nominatis, quarum scopus est res in Synodo tractandas parare. Ita fieri potest satis praescripto can. 360 § 2 de tradendo sche­ mate decretorum omnibus synodalibus ante Synodi sessiones 17 Mart. 1246, —c. 1. de off. ordin. I, 16. in Sext. Metropolitis interdixit, ne in dioecesibus suorum Suffraganeorum sibi constituerent Officiales ad examinandas causas appellationis; item Officiales Metropolitarum ab infligendis cen­ suris in Sutfraganeos prohibentur. Cfr. Laurin, Introd, in corp. iur. can. p. 166 sq. 14 Cap. 2, 3. de off. vic. I, 13. in Sext.; cap. 1, de off. ordin. I, 16, in DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 803 que in Clemen tinis ’·· frequenter commemoretur novisque legi­ bus ordinetur. Quare etsi non institutio, certe propagatio huius (illicii potissimum saeculo decimo tertio, inter a. 1234 ct 1298, locum habuit. In maioribus autem dioecesibus Angliae, Bel­ gii. Galliae, Germaniae ea introducta est distinctio, ut Vica­ rius generalis tantum haberet iurisdictionem voluntariam. et ailministralicnem, Officialis vero iurisdictionem contentiosam in causis civilibus et criminalibus. Quod discrimen in parvis dioecesibus Italiae non receptum sane in iure communi non habebat fundamentum. Nam verba Vicarii generalis et Officia­ lis in iure Decretalium et decretis Tridentinis promiscue adhik'iitur et unam eandemque designant personam, non diversi­ tatem officiorum ie. IV. Qua nova Vicarii generalis vel Officialis institutione potestas antiqua Archidiaconi magnum detrimentum passa est Id principaliter factum est per Concilium Tridentinum. a quo Archidiaconis subducta est iurisdictio primae instantiae in causis matrimonialibus et criminalibus clericorum (Sess. XXIV, c. 20, de ref.) et speciatim in causis clericorum concubiSext.; cap. 2, de consuet. I, 4, in Sext.; cap. 3, de temp. Ordin. I, 9, in Sext.; cap. 4 de off. et pot. iud. del. I, 14, in Sext. Cfr. quoque Goffred. iit Trano, (t a. 1245), Summa 1. I, t. 28, de off. vic. η 2. sq., ubi iam sup­ poni/ Officiales Episcoporum eosque potius delegata quam ordinaria iu­ risdictione instructos esse putat; hinc non sine haesitatione tenet a sententia Officialis ad Episcopum posse appellari. Qua in re Hostiensis i· a. 1271), Summa 1. I, t. 28, n. 2, a Goffredo recedit et Officialem Epi­ scopi dicit esse iudicem ordinarium, qui unum idemque consistorium cum Episcopo haheat, a quo ad Metropolitani, non ad Episcopum, sit appellandum. ’·’* Gap. 2 de rescr. I, 2, in Clem.; Santi, I. c. 1. I, I, t. 28, n. 18, falso putat primum in Cone. Later. IV, (a. 1215) = cap. 14, X. de off. iud. ordin. I, 31, Episcopis datam esse facultatem instituendi Vicarios generales. w Cfr. v. g. cap. 3, de off. vicar. I. 13, in Sext.; Cone. Trid. Sess. XXIV. cap. 12, de ref.; Benedict. XIV. De Synod, dioec. 1. Ill, cap. 3. n. 2; Scherer, 1. c. p. 609; Fournier. Les officialités au moyen-âge. Cfr. Synod. Sciarf. (a. 1888), p. 24 1: 'In Ecclesiis autem orientalibus ut plurimum Episcopus assumebat Chorepiscopum, cui adminislrationem in pagis et vicis committebat, ipse autem regimen urbis suae Sedis sibi specialiter reservabat ». ’· Ilis quae de historica origine Vicarii Generalis proposita sunt in textu,non levem difficultatem facessunt quae Fournier colligit in prae- 804 TITULUS VIH nariorum, immo etiam * potestas excommunicandi (Sess. XXV. cap. 3, de ref.). Quare non obstantibus praeclaris encomiis, qui­ bus Patres Tridentini, Sess. XXIV. cap. 12, de ref.) exornarunt Archidiaconos, ipsorum oilicium in plerisque regionibus omni jurisdictione destitutum ad meram dignitatem honorificam in Capitulis iamdiu fuerat reductam 1S. Codex illam distinctionem clara monographia historico-canonica (Origines du Vicaire Général. 1922). Iuxta praeclarum Auctorem: 1°) Omni fundamento historico caret, quod Vicarii Generales originem ducant ex studio Episcoporum substi­ tuendi Archidiaconis novos officiales magis a se dependentes. 2°) Ori­ gine tenus munus Officialis pro causis iudicialibus iam a saec. XI existens nihil habet commune cum munere alio quod postea devenit munus Vicarii Generalis, ita ut confusio inter duo munera contra praxim communem solum fuerit facta in parvis dioecesibus Italiae, manente distinctione in aliis locis; ideoque Codex non ius primigenium immutasset, sed potius ad ipsum rediisset, relicta ultima doctrina canonistarum, quae nec in historia nec in textibus iuris Decretalium fundamentum habebat. 3°) Vi­ carii Generales ortum ducunt ab antiquis procuratoribus generalibus, iis videlicet quibus Episcopi absentes committebant plenam dioecesis administrationem durante eorum absentia. Qui usus constituendi procura­ torem generalem, unum vel plures, maximum incrementum coepit saec. XIV, cum tot essent Episcopi a suis dioecesibus absentes fere permanen­ ti modo et vix brevem moram in dioecesi facientes. 4°) Ab illa praxi con­ stituendi procuratorem generalem in absentia facilis fuit transitus ad constituendum Vicarium cum eodem generali jn an da to permanenti mo­ do, seu praesente etiam Episcopo. Qui transHus paulatim quidem factus est. sed iam sistitur factus sub initium saec. XIV. Ipsi characteres pote­ statis Vicarii Generalis respondent notis procuratoris generalis < cum libera ». Quae accurate a praeclaro Auctore disputantur sunt omnino atten­ tione digna. Si quid forte desit illi historicae inquisitioni, est investiga­ tio de officio et potestate Archidiaconorum et qua ratione factum sit ut eorum ampla potestas paulatim fuerit restricta donec plene cessaverit atque ad merum nomen honorificum redacta fuerit. Quae cum contige­ rint simul cum evolutione muneris Vicarii Generalis, fortasse inter expli­ cationem. quae hactenus fuerat recepta, et quae in nova inquisitione historica proponitur non sit vera et radicatis oppositio, sed sint duae explicationes quae apte concilientur et sese mutuo compleant; nequa­ quam enim concipienda est lucta contra Archidiaconos quasi indicta ex conspiratione quadam Episcoporum, sed coercendo excessus Archidia­ conorum potuerunt recurrere ad adiutorium permanens eorum, quorum opera utebantur in absentia aut aliis impedimentis distenti. 1S Cone. Trid. Sess. XXIV. cap. 20. de ref.. ubi causae matrimoniales et criminales tribunali Archidiaconorum subducuntur, nisi doceatur de consuetudine immemorial!. Cfr. S. C. C. 23 lan. 1598, 4 Maii 1726; 6®- I i J I I I DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 805 inter Vicarium Generalem et Officialem iam passim receptam sancivit. sicut etiam in Curia Romana firmavit similem negotiorum partitionem inter Congregationes et Tribunalia per Pium X inductam. v I I 1 § II. Disciplina vigens 635. Notio. Vicarius generalis nunc intclligitur clericus le­ gitime deputatus ad exercendam generaliter iurisclictionem I episcopalem vice Episcopi, ita ut actus eius ab Episcopo gesti I censeantur19. I Iure Codicis Vicarii generales commissum habent exerciI lium eorum, quae sunt iurisdictionis uoluntariae et administraI lionis, et Officiali in dioecesi constituendo committendum est I exercitium iurisdictionis contentiosae ; si tamen dioecesis sit parj va. ulriimque officium in eadem persona cumulari potest (can. j 1573 § 1). retenta tamen inter utrumque Officium distinctione ! etindependentia (cfr. can. 1573, § 6). j Cbi autem plurima sunt negotia ad administrationem temI poralem pertinentia, ad rerum temporalium administrationem j convenienter constituitur proprius quidam Oeconomus. I 636. De constitutione officii Vicarii generalis. T. Attento I can. 198 ius constituendi Vicarium Generalem ad solos pertinet I Episcopos residentiales necnon ad Abbates vel Praelatos nul:■ lias. Quare Vicariis et Praefectis Apostolicis illud ius ex se non ' competit; sed expressa concessione Benedicti XV stabili ratio­ ne obtinuerunt facultatem sibi constituendi unum aut plures Vicarios delegatos, quibus per talem designationem ea compe­ tentia obveniat quam ius tribuit Vicario Generali 20. parri. De matrirn.; Arch. f. k. K. t. 63. p. 1 sq., 81 sq., 98 sq.; Leuren., I. c. q. 621 sq., 639 cq. 19 Cfr. cap. 2, 3. de off. vicar. I, 13, in Sext.; cap. 3, de appeti. II, 15. in Sext.; Bouix. 1. c. p. 349 sq., 358; Leuren., 1. c. q. 1 sq. Cfr. de officio Vicarii generalis in Ecclesia Orientali 1. c. in font. h. tit., ubi passim nunc praxis Ecclesiae Occidentalis adoptata est. so A. A. S.. XII p. 120. Si antea fuerat praescriptum Vicariis Apo­ stolicis Coadiutore carentibus ut deputarent Vicarium Generalem (cfr. Benedict. XIV, Const. < Ex sublimi * 26 Ian. 1753, et Const. < Quam ex fnblimit 8 Aug. 1755, schema Cone. Vatic, apud Martin, p. 141 sq., Collect. Lac. t. ΙΠ. col. 1114), id spectabat ad vitandas difficultates tern- 806 uni.is vin II. Obligatio constituendi Vicarium Generalem non impo­ nitur absolute, sed quoties bonum dioecesis id postulat. Epi­ scopum tamen negligentcm S. Sedes potest constringere aut ncgligentiam supplere per directam designationem Vicarii Ge­ neralis; quo in casu Episcopus non poterit eum ad mitum re­ movere (can. 366 § l)2’. III. Numerus. Per se unus dumtaxat constitui debet, non plures. Attamen secundum praefermationem iam factam a Be­ nedicto XIV (Const. « Etsi Pastoralis» 28 maii 1742) permitti­ tur ut ubi adsint plures fideles diversi ritus peculiaris Vicarius Generalis pro ipsis constituatur, itemque ubi amplitudo dioecesis id exigat (can. 366 § 3); cuius ultimi principii applicatio ha­ betur in casu quo Episcopus habeat duas dioeceses principa­ liter unitas praesertim inter se distantes, si peculiarem Vica­ rium Generalem constituat in ea dioecesi in qua non residet. Quodsi plures ex allegatis causis constituantur Vicarii Ge­ nerales. excepto forte casu diversorum rituum, ille modus vi­ detur aptior et magis respondens muneri Vicarii Generalis ut a iure definito, sc. ut illi plures constituantur in solidum22, li­ cet forte in praxi pro expeditiore administratione habeant in­ ter se partita negotia. Quare ollicium. quod singulari personae ad normam iuris est concedendum, ex una parte non est trans­ formandum in collegium quoddam (Vicariatum generalem). in quo per vota maiora et decision negotia expediantur23; nec vocificatur notio Vicarii Generalis, si aut determinatum quod­ dam genus negotiorum singulis cum exclusion potestate assig­ natur aut singuli per dioecesim distributi praeficiantur complu­ ribus (listinctisque territorii partibus cum aliorum exclusione. pore obitus Vicarii Apostolici; quibus postea melius provisum fuit per irftunctam deputationem Pro-Vicarii. Cfr. supra ubi de Vicar. Apost. 2' Cfr. praecellentem doctrinam apud Ferraris, v. Vic. Gen. art. I. n. 5, 6. " Clr. schema Cone. Vatie, apud Martin, p. 134 sq. « Quibus pem in dioecesibus plures Vicarii generales deputari solent, hi numerum duo­ rum vel trium non excedant omnesque in solidum seu aeque principaliter depalentur, ne forte quae ab eorum singulis provisa gestaque fuerint viribus curtant >. M 9 Cfr. S. C. Kp. el Reg. 24 Sept. 1827; cui doctrinae non obstat, si Vicario Gener, assistat collegium assessorum seu consultorum. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 807 Diversus praxes accommodare ad ius Codicis est mera quaestio bonae voluntatis. 637. Nominatio libere omnino spectat ad Episcopum cum plena indcpcndcntia a consensu gubernii civilis aut a consensu vel consilio Capituli cathedralis seu consultorum dioecesanonim; semel nominatus est removibilis ad nutum ipsius Episcopi (can. 366. 2). est enim officium fiduciae. At in remotione ser­ vandae sunt leges aequitatis et praesertim bono ipsius nomini est consulendum, si absque ulla ipsius culpa est removendus. 638. Qualitates. Vicarius Generalis actu sacerdos esse debct, e clero sacculari. trigesimum annum saltem inchoatum ha­ bens (annos natus non minus triginta), in theologia et iure ca­ nonico doctor aut licentiatus, vel saltem earum disciplinarum bene peritus; sana doctrina, probitate, prudentia ac rerum agendarum experientia commendatus. Si dioecesis alicui religioni commissa fuerit. Vicarius Ge­ neralis potest esse alumnus eiusdem religionis; quae commis­ sio dioecesis alicui religioni tunc fit. cum ad illam dioecesim regendam semper Episcopi ex illa religione assumuntur; qua­ re non sufficit Episcopum esse religiosum ut iam inde Vica­ rium Generalem virum religiosum deputare possit. Nihil velat quominus Vicarius constituatur ex clericis eius­ dem dioecesis M; at tale officium non debet committi canonico poenitentiario, aut Episcopi consanguineis, praesertim in pri­ mo gradu vel in secundo mixto cum primo, aut, seclusa neces­ sitate, parocho ceterisque. curam animarum habentibus (can. 367). Quae exclusio consanguineorum Episcopi satis intelligitur pertinere ad vitandas obtrectationes; pocnitcntiarius, parochus aliusve curatus excluditur, ne suspicionem ingerat quod in sua administralione utatur scientia confessionis, si forte in easdem personas deberet exercere fori externi iurisdictionem. in quas iurisdictionem fori interni actu exercet. « Opinio contraria non paucorum doctorum in iure fodicem prae­ cedente innitebatur quidem compluribus decisionibus particularibus SS. C.C.. C. et Ep. et Reg.; at responsa et decreta particularia, prae­ sertim data ob speciales rationes alibi saepe non verificatas pro exi­ guis dioecesibus Italiae, et ipsum decretum Concilii particularis provin­ ciae Romanae (a. 1725) non poterant constituere ius quoddam univer­ sale ubique absolute obligans. .-r·*** 808 TITI LIS VIII (Lum officio veru Episcopi Auxiliaris officium Vicarii Ge­ neralis apte coniungi potest et solet. Forma specialis in constitutione Vicarii Generalis non est praescripta; nunc autem iure generali Codicis can. 159 eius nominatio scripto consignari debet. 639. Potestas Vicarii Generalis. I. Si quaestio est de natura seu charactere potestatis Vicario Generali competentis, iure Codicis nullum dubium esse potest, quin ipsius potestas sit vere et proprie ordinaria, licet vicaria. Nam potestas ipsis assig­ natur vi officii iure communi instituti et Vicarius Generalis inter eos adnumeratur (pii simpliciter veniunt appellatione Or­ dinarii vel Ordinarii loci (can. 368. ij 1, iunct. can. 197. 198). Quare disputationes doctorum ea de re usque ad ultima tem­ pora continuatae, nunc ut prorsus antiquatae habendae sunt. Cfr. De Mrester, o. c. II. n. 729. II. Ambitus potestatis is est. ut ei vi legitimae nominationis competat in universa dioecesi ea iurisdictio in spiritualibus et temporalibus, quae ad Episcopum iure ordinario pertinet, ex­ ceptis iis: 1°) quae Episcopus sibi expresse reservaverit; 2°) quae ex iure requirunt speciale Episcopi mandatum (can. 368. § 1}· Quaenam sint illa quae speciale mandatum requirunt, cum ante Codicem, praeter certos casus indubitanter in iure expres­ sos. alii censerentur contineri in quibusdam principiis gene­ ralibus plus minusvc claris, v. gr. de negotiis valde gravibus, iure Codicis sunt accuratius determinata et laxative enumera­ ta diversis locis, ita ut non amplius illa exceptio sit extendenda ad alios casus etiam similes. (Cfr. can. 113. 152, 357 § 1. 1155. 1162 § 1. 1183§ 2. 1423 § 2. 1466 § 2. 2220 β 2) 25 Nisi aliud expresse cautum fuerit. Vicarius Generalis exequi potest rescripta apostolica. (piae Episcopo vel praecedenti rectori dioecesis fuerint remissa, ac generatim ad ipsum quo­ que pertinent facultates habituales Ordinario loci a S. Sede concessae, ad normam can. 66 (can. 368. § 2). 2’· Cfr. Ferreres, Inst. canon. I. n. 672. Ab ambitu universae iurisdictionis episcopalis excludenda est iure Codicis can. 1573 § 1 iurisdictio contentiosa, quae normaliter demandanda est Officiali, nisi veriflcctur casus ibidem exceptus. Λ | |»Ε l’OTESTA I Ε EPISCOPAL! ETC. 809 HL Modus in exercitio potestatis tenendus is est, ut: 1°) praecipua acta Curiae ad Episcopum referat, ipsumque cert i ο­ ι rem faciat de iis. quae gesta aut gerenda sint ad tuendam in Î clero et populo disciplinam; 2°) ut contra mentem et voluntaI leni Episcopi sua potestate non utatur, firmo praescripto can. I 14 § 2, ex quo gratia ab Episcopo negata valide concedi nequit I a Vicario Generali, nisi de ipsius Episcopi consensu (can. 369). ' 610. Scliolion. Quali potestate utatur Vicarius Generalis in negotiis, quae mandatum speciale requirunt, cum tali manI dato est munitus, in controversia est; quam controversiam ius Codicis non inducit, cum in hac parte nihil differat a iure prae­ cedenti nisi per taxati nam enumerationem eorum, (piae maiidato speciali egent. Porro admissum communiter erat a beneplacito Episcopi prorsus pendere, utrum in constitutione Vicarii Generalis pau* ca vel multa aut etiam omnia concederet specialia. Cum autem specialia non committantur nisi exprimantur, non deerant qui negarent committi specialia per formulam generalem, qua Vi­ cario Generali fieret potestas plena et libera agendi omnia, quae potest>ipse Episcopus etiam cum clausula « etsi speciale mandatum requirant ». et inde exigerent ut Episcopus dictam facultatem concedens exprimeret aliquem vel aliquos de casi­ bus speciale mandatum requirentibus 2fi. Quae necessitas unum determinate exprimendi saltem indirecte iure Codicis videtur exclusa, hoc ipso quod taxative declaravit casus mandatum speciale requirentes, ideoque omne dubium circa casus specia­ les sustulerit. Supposito vero mandato speciali efficaci, satis communiter admittebant a Vicario Generali procedi ex potestate ordinaria, si mandatum speciale fuerit datum in prima collatione vicaria­ tus seu in formula qua Vicarius fuit institutus, quia tunc po­ testas ex mandato speciali accepta videtur veluti adnexa offi­ cio et officii accessoria et quodammodo determination potesta- I M Schmalzgr.. I. I, tit. 28. n. 24, iunct. reg. 81 iuris in VI; Reiffenxlud, eod. tit. n. 89; Pirhing, eod. tit. n. 42. qui n. 43 addit nec tunc comprehendi quae requirunt speciale mandatum, si post commissio­ nem ad omnia factam excipiatur aliqua res mandatum speciale requi­ rens. Aliter in iure Codicis tenet Chtiodi, o. c. p. 307, not. 1, quamvis addat talem modum committendi specialia menti iuris esse minus conformem. •f ί f TITULUS VIH 810 iis in officio contentae. Addebant tamen nonnulli, quod si dein­ de res speciale mandatum requirens committeretur Vicario inluitu vicariatus aut sub nomine vicariatus aut declarando Vi­ carii potestatem ad illam rem e.rtendi, tunc quoque tribui Vi­ cario in ea re potestatem ordinariam. Secus quae seorsim ac separatim per speciale mandatum committuntur, Vicario com­ mitti ut Episcopi delegato et Vicarium in his procedere ex po­ testate delegata27. ■ Quae distinctio aliquantulum subtilis est. Certe nullus du­ bitare potest quin Episcopus, sicut alium quemlibet clericum, ita etiam suum Vicarium possit constituere delegatum ad ali­ quem actum non comprehensum in suo officio; at extensio po­ testatis Vicarii ad actum initio in prima commissione vere non comprehensum per speciale mandatum postea datum, non vi­ detur esse modus aptus declarandi Vicarium delegatum Epi- , scopi ad illum actum, praesertim si mandatum non datur ad unum actum individuum, sed ad quoslibet illius negotii occur­ rentes casus. Insuper ea est natura officii Vicarii Generalis, ut restrictionis et ampliationis capax sit ambitus potestatis in eo comprehensae, modo restrictio per reservationes non fiat tanta, ut destruatur mandatum generale. Quare sicut Episcopus au­ ferens reservationem initio muneris factam, nen videtur conferre delegationem, sed ampliare iurisdictionem ordinariam, ita per concessionem mandati specialis, tametsi non initio mu­ neris factam, censerem fieri eamdem ampliationem potestatis ordinariae, nisi expresse constituatur delegatus ad unum actum mandatum speciale requirentem \ Ceterum, exclusa potestate contentiosa iure Codicis Offi­ cial! committenda, in praxi discrimen erit in facultate delegan­ di. quam facultatem non posse negari Vicario Generali post additionem mandati specialis, inde patet quod saltem per eam constitueretur delegatus ad universitatem causarum. Ergo in •* 27 Cfr. Schmalzfjrueber. I. c. n. 24: Keiffenstiiel. I. c. n. 83; Pirhing. 1. c. n. 40. ; * 1 Ita nunc plerique auctores; cfr. v. «r. Verm.-Cr.. Epitome i. c. I. n. 479; Maroto, Inst. i. c.. I. n. 633. 3; C. a Coronata, Inst. i. c.. I. p. 501. Contrariam sententiam tenent Chelodi, Ius de personis, p. 330. nota 4 et Hillinu in Archiv. f. k. K. 1 I I i I ■ I I ! ! . j I I I PE POTESTATE EPISCOPALI ETC· 811 praxi non videtur haberi magnum discrimen inter sententias antea commemoratas. Cfr. Dr Meesle.r, 1. c. 641. Singularis est illa praerogativa Vicarii generalis, praesertim cumulantis munus Officialis (cfr. can. 1573). quod habeat unum ideinque consistorium sive tribunal cum Episcopo. sed in iis tantum, quae spectant ad ordinariam iurisdictionem Episcopi. Quare appellatio a sententia definitiva Vicarii generalis etiam ex mandato speciali lata ad Episcopum tanquam ab eodem ad eundem penitus reprobatur, sed interponenda est apud illum, ad quem ab Episcopo esset appellandum, nisi om­ nibus attentis Vicarius generalis vi mandati specialis fuisset merus delegatus Episcopi2". Qua ex unitate tribunalis Episcopi et Vicarii generalis illud quoque consequitur, quod Episcopus quidem non teneatur ex delictis et gestis a Vicario extra suum officium, at tenetur etiam ad resarcienda damna ex iniusta adminislratione Vicarii generalis, si sciens vel ex culpa­ bili negligentia talem V icarium elegii vel retinuit. Item Episco­ pus sententias sui Vicarii generalis solummodo eatenus annullarc vel corrigere potest, quatenus id posset quoad actus a seipso gestos; potest tamen exigere tamquam praeviam conditio­ nem ad determinati actus valorem ut actus suae approbationi subiciatur. 642. Inter iura Vicarii generalis etiam recensendum est: Ij ius ad congruum salarium pro honesta sustentatione. Hinc cum officium Vicarii generalis non sit beneficium neque quis­ quam suis stipendiis debeat militare. Episcopus tenetur solvere illud salarium nisi aliunde iam Vicario generali pro suo mu­ nere specialis retributio sit statuta, v. g. ex pensionibus guber­ nii. At salarium illud a gubernio solutum non raro secum fert restrictionem libertatis Episcopi in nominando Vicario generali. Cfr. Synod. Sciarf. (a. 1888), p. 247. « Episcopus non potest an- i I I I I nullare indicia, quae a suo Vicario emanant, quemadmodum non potes! annui la re indicia, quae a seipso edita sunt. Sed si in indicio Vicarii ali­ quid contingit, quod canonibus adversetur, soli Patriarchae competii illud indicium revisere per viam appellationis illudque rescindere, si id meretur ». Lenrent., 1. c. q. 73 sq. so Cfr. /.curru. 1- c. q. 284 sq.: Ferraris. I. c. v. Vicar, gener, art. 2. n. 15. 16 ubi tradit secundum decisionem S. C. Ep. et Reg. 16 Oct. 160 |. emolumenta cancellariae loco salarii non posse assignari Vicario generail. 812 ίί5 2°) lura honorifica Episcopo ratione officii, dignitatis, or­ dinis episcopalis propria certe Vicario generali non competunt. At cum ipse habeat veram (piandam dignitatem et intimam unionem cum Episcopo, etiam praesente Episcopo publice privatimque praecedentiam habet super omnibus dioecesis cleri­ cis non exclusis dignitatibus et canonicis ecclesiae cathedralisîv. etiam in choro et actibus capitularibus, nisi clericus charactere Episcopali praefulgeat et Vicarius generalis eodem c a real32 Quodsi Vicarius sit Episcopus, v. gr. Auxiliaris, privilegia obti­ net Episcoporum titularium; secus habet tantum, durante mu­ nere, privilegia et insignia Protonotarii apostolici titularis (can. 370). 6-13. De amissione officii Vicarii generalis. Potestas Vicarii generalis praeter ipsius mortem cessat: a) per renuntiationem sive expressam sive tacitam ad nor­ mam canonum 183-191. b) per revocationem mandati ab Episcopo etiam sine causa valide factam; at ut licite fiat, ex ipso iure naturali habenda est ratio honoris Vicarii generalis, qui citra omnem culpam re­ motus in fama pateretur nisi adsit iusta et rationabilis causa, «piae cohonestet illam substitutionem in officio fidneiae alterius Vicarii. Quae remotio ipsi Vicario est rite intimanda, nec sufficit voluntas Episcopi etiam extrinsecus manifestata, ideoque acta Vicarii usque ad intimatam revocationem valent. c) per remotionem seu privationem officii ad normam ca­ nonum factam. (Cfr. can. 192). w d) per sedis episcopalis vacationem. Si tamen simul sit Of­ ficialis. sede vacante, cessat quidem a Vicarii, non autem ab Officialis munere (can. 1573 § 6). Scholion. Vicarii generalis iurisdictio suspenditur omnibus 81 ' Hoc tamen ius praecedentiae non fert secum iura et officia de quibus in c. 397; ea enim competunt solis dignitatibus et canonicis se­ cundum ordinem praecedentiae, ut expresse dicitur in citato canone. Cfr. A. A. S. XXIII, 235; Period. XXI. 24. 32 Cfr. de hac praecedentia decisionem S. C. C. 17 Maii 1919, in A. A. S., XI, p. 349; Ferreres, Inst. I, n. 673 de singulari difficultate in Hispania propter praecedentiam in choro tributam Decano vi articuli concordati. Il j 1 H j a DE POTESTATE EPISCOPALI ETC 813 illis modis quibus manet suspensa iurisdictio Episcopi, a cuius iurisdictione principali secundaria iurisdictio Vicarii Generalis plane dependet. At suspensio iurisdictionis in Episcopo, quae secum trahit suspensionem iurisdictionis Vicarii, non est con­ fundenda cum aliis impedimentis iurisdictioni Episcopi appo­ sitis, quibus extantibus non inde aut amittitur aut suspenditur ex se iurisdictio Vicarii, qui eam conservat ad normam can. 429 Art, 2. — De Cancellario aliisque notariis et archivo episcopali § 1. De Cancellario et notariis 644. I. Nomen. Cancellarii a latinis dicti qui ad cancellos ianuae cubiculi 'assistèrent, i. e. veluti ostiarii, quorum munus erat stare pro foribus et admissiones curare; quippe olim im­ peratorum ac procerum cubicula, qua patebant, non tantum vela sed et cancellos habebant, seu fenestratas ianuas (Cassiodor„ 11 Variar. cp. 6). Inde qui eis assistebant dicti sunt a velis, a cancellis vel etiam velarii, cancellarii. Illis tamen haud raro commissa fuit custodia archivi; quare etiam archivi custodem ea vox significavit. Cum autem etiam tribunalia haberent cancellata septa, quibus excluderentur turbae, illis cancellis praepositi etiam dicti sunt cancellarii, quorum aliqui indicibus scribendo nava­ bant operam (Gassiodor., 1. c.). Digniores erant quam simpli­ ces scribae, eoque munere fungi etiam soliti sunt, quo ii fun­ guntur qui apud nos a secretis dicuntur. Praesertim vero dice­ batur cancellarius qui omnibus praeerat, qui olim dictus est Sacri Palatii quaestor. Cfr. Forcellini, Lexicon totius latinit. v. Cancellarius. Quae vocis significatio apte cohaeret cum munere, quod Codex attribuit Cancellario custodiendi dioecesanum archivum et fungendi munere notarii atque actuarii. Notarii dicti sunt, qui notis brevibus citissime scribebant quae quis dictabat aut orationes publice ct pro concione recitatatas (Forcellini, 1. c. v. Notarius), quorum frequens erat usus apud romanos aeque ac inter graecos. Cum autem paulatim adhiberentur etiam in conficiendis 814 TITULUS VIII testamentis, in actibus iudicialibus scripto consignandis et <μιηυ nolis brevibus prius collegerant in communem postea scriptu­ ram transferrent, inde paulatim factus est transitus ad consi­ derandos notarios tamipiam probos viros, (piorum scripturae haberentur authenticae et publicam fidem facientes. Π. Xotae historicae. Notariorum frequens est usus in anti­ quitate Christiana. Iam antiquissime in Ecclesia Romana habe­ bantur constituti notarii regionarii, sub se alios notarios seu scriniarios habentes, qui sub vigilantia diaconi regionarii acta martyrum colligerent atque authentice describerent ’5. Quos initio constituisse ordinem clericalem salis verisimile est31. Si­ militer existebant in aliis ecclesiis. Illis praeterea munus de­ mandatum est ut essent Episcopis ab epistolis, et ut documen­ ta publica conscriberent velut instrumenta, donationes, testa­ menta, allegationes etc. · , ea sancte custodirent et quoties causa quaedam exigeret, fideliter proferrent. Spcciatim sub imperio Caroli Magni coepit augeri Cancel­ lariorum dignitas, dum uni ex notariis speciatim commissa fuit asservatio scrinii, ubi custodirentur leges, praecepta, alia­ que publica documenta, (piae, cum necesse esset, inde depro­ merent atque propria subscriptione munita exhiberent3’. Inde Cancellarius habitus est veluti superintendens supra alios no­ tarios. etiam cum hi adhibiti sunt non ad merum munus docu­ menta publica notis excipiendi sed etiam ad ea plene scribendi. In Iure Decretalium, cum cap. 11. X. de prob. II. 19 suppo­ nat in Episcopo potestatem constituendi notarios, a nonnullis canonislis cap. 8. X. ne cler. III. 50 intellectum fuit de pro­ hibitione generali facta clericis illud munus exercendi, non solum in ('.uria saeculari, sed etiam in foro et ('.uria ecclesias­ tica 37. Quae interpretatio visa fuit nimis rigida et contra uni­ versalem consuetudinem leta retro antiquitate vigentem, quae M Zaccaria, Dissert sopra i notai eccl. n. 3; Thomassin.. Vel. et nov. P. I., 1. II, cap. 104, n. 1 sq. 31 Zaccaria, I. c. n. 10; Thomassin., I. c. n. 1. 13 Zaccaria, I. c. n. 8. 54 Thomassin., 1. c. cap. 105. 37 Fag nanus, in cap. 8. X. ne cler. HI. 50. 815 DE POTES ΓΑΤΕ EPISCOPALI ETC I prohibitionem intellexerat de Curia et foro saeculari38. Cum I autem passim laici etiam in foro ecclesiastico notarii munus I exercerent et haud raro essent imperiti. Cone. Trid. Sess. XXII, I I I 1 f c. II) ampla facultate munivit Episcopos, ut notarios etiam aposlolica, imperiali aut regia auctoritati' creatos, diligenti examinationi subicerent, ct (pios inidoneos reperirent a munere in foro ecclesiastico exercendo arcerent atque ut delinquentes a numere in curiis ecclesiasticis gerendo ad tempus vel in per- Ή pellium suspenderent. I 111. Notio. Cancellarius est persona publica, cui incumbit I munus quaelibet acta Curiae in archivo custodiendi cuique ex ■ iuris dispositione per ipsam nominationem accedit munus noI larii in respect i va Curia exercendi. i Notarius est persona ab auctoritate publica constituta, ut I scripti ab ipsa actus publicam fidem faciant. I Munerum necessitas inde patet, quod cum plura inter per! sonas sive physicas sive morales iura ut plurimum pendeant I a variis initis pactis vel negotiis iuridicis, a sententiis iudiciaI lihus aliisque huiusmodi gestis, maxime interest ut de his acti- · . a fl $16 TI FULL’S VIII ditiis qualitatibus in notariis requisitis seu integra fama ac tali fidelitate, quae ipsum reddat omni suspicione maiorem. Poscente necessitate, adiutor ei dari potest sub appellatio­ ne vice-cancellarii vel vice-tabularii. II. Praeter Cancellarium, potest Episcopus alios notarios constituere: illos autem constituit aut ad quaelibet acta, aut ad acta iudicialia dumtaxat, aut ad acta determinatae causae vel negotii conficienda. Oportet ut sint personae integrae famae et omni suspicione maiores. Pur se pro usu fori ecclesiastici munus notarii clericis est demandandum; solum in casu, quo clerici desint, possunt notarii e laicis assumi excluso interven­ tu notarii laici in causis criminalibus clericorum. III. Cancellarius et notarii removeri aut suspendi possunt ab eo. qui ipsos constituit, aut ab eius successore vel superiore. A icarius Capitularis nequit eos removere sine consensu Capituli. IV. Notariorum officium est: 1°) Acta seu instrumenta con­ scribere circa dispositiones, obligationes, citationes et intimatio­ nes iudiciales, decreta, sententias aliave circa quae eorum ope­ ra requiritur. 2°) In scriptis fideliter redigere quae geruntur, eaque cum significatione loci, diei, mensis et anni subsignare. 3°) Acta vel instrumenta legitime petenti ex regesto, servatis ser­ vandis. exhibere et eorum exemplaria cum autographo confor­ mia declarare. Acta autem legitima conscribere nequit aut extra territo­ rium Episcopi a quo fuit constitutus aut de negotio pro quo le­ gitime non fuit designatus. I I Scholion. In multis ('uriis ecclesiasticis loco Cancellarii exis­ tit Secretarius Episcopi, cui multa munera sunt commissa, quae proprie pertinent ad Vicarium Generalem. Qui modus a disciplina Codicis est alienus et facile per convenientem immu­ tationem esset reformandus40. § II. De Archivis dioecesanis (can. 375-384) 616. Nomen el historia. Archivum, alias archivium vel ar­ chium a gracca voce «ρχεΐον, apud latinos designavit locum, in quo tabulae et acta publica asservantur. (Cfr. Ulpianum in 40 Cfr. Ferreres, Inst. I, 674: Muniz. Procedimientos eclesiâsticos 1, p. 136 sq., 159 sq. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC 817 L 9, § 6, I). de poenis 48, 19 ubi etiam adhibet vocem gnaecam grammatophylacium). Haud raro adhibent quoque latini vo­ cem tabularium. Sicut civitates, ita et ecclesiae iam ab antiquissimo tem­ pore sua habuerunt archiva, in quibus Codices, donationes piae et singula monumenta in tabulis conservarentur; praeser­ tim vero in archivis custodiebantur antiquitus sacri codices, acta Conciliorum et Synodorum, constitutiones ad fidem, mo­ res sacrosque ritus spectantes. Praesertim vero Ecclesiam Ita manam saec. IV post finitas persecutiones sua habuisse tabula­ ria iam testatur S. Hieronymus, a quo appellantur Charta­ ceum; gcneratim vero dicebantur scrinium, scrinia, quibus praepositi erant scrinarii cum protoscriniario. Ecclesiarum exemplo monasteria sua habuisse archiva omnibus est notum; iis enim accepta referimus plurima antiIquitatis monumenta, ibidem ab interitu praeservata. Archiva tamen ecclesiastica orta sunt ex necessitate rei quae etiam efficit ut diligenter custodirentur, dispari tamen fortuna in diversis locis. Leges generales de archivis paucae , admodum reperiuntur eaeque recentiores. Tribuitur S. Carolo Borromeo satis accurata quaedam praescriptio de archivis dioecesanis, quae postea perfecta quaI dani ratione ordinata sunt in ('.oust. «Ma.rima vigilantia» BeÎnedicti XIII, 14 lan. 1727 pro Italia. Atque inde Codex omnes fere praescriptiones desumpsit. 617. A) Archivum dioecesaiuim commune. I. Erigendi archij vi seu tabularii dioecesani omnibus Episcopis obligatio impoJ nitur. in quo instrumenta et scripturae, quae negotia dioece; sana tum spiritualia tum temporalia spectant, apte dispositae I et diligenter clausae custodiantur. I Quaenam sint illa instrumenta et scripturae Codex in par! licui ari non explicat; longa enumeratio a S. Congregatione ! Concilii 5 Nov. 1625 facta esse dicitur a Pignatellio, qui eam retulit in Consuit. 210. n. 4, t. 4. Similis quaedam enumeratio I prostat in Appendice (’.one. Komani a. 172;) Archivum debet esse constitutum in loco tuto et commodo; « Cfr. S. C. C. in cans. Sutrina 23 lan. 1773; PalloUini, I. c n. 71 sq., in notis: Ferraris, I. c. v. Arch. n. 13. 52 ■ t j? !S; 818 TITULUS Vin quae commoditas praesertim respicere debet dioecesanam administrationem ideoque plerumque locus aptior erit idem aedi­ ficium ubi adsint officinae Curiae. Tutus erit locus, si ita sit con­ structum archivum et in tali loco situm, ut arceantur quam maxime fieri possit pericula aut furti aut incendii aut humiditatis aliarumque causarum ex quibus documenta deperire pos­ sint Archivum clausum sit oportet et nemini illuc ingressus licere debet sine Episcopi aut Vicarii Generalis et Cancellarii licentia; Cancellarius autem unus illius elavem habere debet. Cum omnes scripturae ct instrumenta ibi servari debeant. Ordinarius sedulo chartas et scripturas forte alio distractas atque dispersas inquirere, et quaelibet necessaria remedia ad­ hibere debet ut eaedem archivo restituantur. II. Inventarium seu catalogus omnium documentorum, quae in archivo continentur omni diligentia ac sollicitudine conficiendum est cum brevi singularum scripturarum synopsi. Quotannis, primo bimestri, inventario illae scripturae adiungendae sunt, (piae anno praecedente confectae vel alias ne­ glectae fuerunt. Quoad modum conficiendi inventaria atque adeo collocan­ di documenta in archivis utiliter consuluntur auctores, qui de re archivistica aut diplomatica scripserunt43. III. Custodia archivi commissa est Cancellario, cuius hoc est praecipuum munus ex iure Codicis, et in ea re unice depen­ det ab Episcopo eiusque Vicario Generali. Cancellarius, si in42 Cfr. Regulas traditas in Synodo Pisana XI, a. 1920, p. 339 sq.; Sosio, La Curia diocesana p. 95 sq. 43 Cfr. v. gr. Barone, Lezioni di archivistica a. 1914; Benigni, Ma­ nuale di stile diplomatico, Part. II. a. 1920. Cfr. quoque Muniz, 1. c. p. 7 sq.. ubi proponit divisionem archivi in duas partes; iudicialem divi­ sam in duas sectiones pro causis contentiosis et pro causis criminali­ bus. et partem administrativam. Partem administrativam dividit in sec­ tiones XVIII, videlicet: Documenta Pontificia - Documenta civilia - De statu dioecesis - De statu clericorum - Sectio de beneficiis - De officiis non beneficialibus - Sectio de Capitulis - Sectio paroecialis - De re­ ligiosis - De piis associationibus - De Sacramentis - De locis et tempo­ ribus sacris - De cultu - De magisterio - De ’ure patronatus - De insti­ tutis ecclesiasticis caritatis aut beneficentiae - Sectio de bonis ecclesias­ ticis - Sectio de piis fundationibus. , . >1 DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 819 digcat potest habere auxiliares, v. gr. Vicc-canccllarium, si adsit, aut alios; qui, si nominati sint ab Episcopo, pariter debent respondere de diligenti custodia archivi, ita tamen ut Cancel­ larius ab onere respondendi numquam sit immunis. Speciali cura debet Cancellarius invigilare circa scriptu­ ras. quae ex archivo cum causa legitima educantur; cuius ex­ tractionis hae sunt regulae constitutae: a) scripturas non licet efferre sine Episcopi vel Vicarii Generalis consensu; b) scriptu­ rae extractae post tres dies in suum locum reponendae sunt; c) solius Ordinarii est tempus trium dierum prorogare, quae tamen prorogatio etiam ab Ordinario nonnisi moderate conce­ di debet; d) Cancellarius exigere debet ab eo, qui scripturam effert, syngrapham subsignatam hoc ipsum· significantem. 648. B) Archivum dioecesanum secretum. Prima vestigia ar­ chivi secreti habentur in Const. Benedicti XIV « Satis vobis» 17 Nov. 1741. ubi agit de describendis secretis seu conscientiae matrimoniis. Ipsa tamen natura plurium negotiorum, quae ex sese postulant secrete servari, effecit ut Episcopi iam in praxi aut separatum archivum secretum haberent, aut communis ar­ chivi partem cautius clausam et obseratam curarent, cui inspi­ ciendae facultatem nemini facerent. Illud autem diligentius caveri debuit, ne occurrente sedis vacatione secretum archi­ vum non amplius maneret secretum aut documenta ab eo per fraudem detrahi possent, quod praesertim praestitit Codex. I. Ergo primo universaliter imponitur Episcopis obligatio habendi separatim secretum archivum, aut saltem in communi tabulario armarium seu scrinium omnino clausum et obsera­ tum quodque de loco amoveri non possit. In eo autem cautissi­ me, custodiri debent scripturae secreto servandae. Quaenam sint illae scripturae, ex maxima parte iam aliis locis Codicis indicatur. V. gr. ln) liber dispensationum ab irre­ gularitate occulta, quae concessae fuerint et exeeutionem obti­ nuerint in foro interno non sacramentali (can. 991. §4); 2°) li­ ber dispensationum ab impedimentis matrimonialibus occul­ tis. quae in eodem illo foro interno et non sacramentali per re­ scriptum S. Paenitentiariae datae fuerint (can. 1047): 3°) liber et documenta quae pertineant ad celebratum matrimonium conscientiae (can. 1107); 4°) documenta causarum criminalium in materia morum : haec autem documenta singulis annis com- 820 titulus vin buri debent si rei vita cesserint vel sententia condcmnaloria iam a decennio causae absolutae sunt, retento tamen facti bre­ vi summario cum textu sententiae definitivae44’; 5°) tandem generaliter in archivo secreto custodiri debent documenta quae ex sua natura illud secretum postulant, quemadmodum plerumque erunt quae pertinent ad suspensiones e.r informatu conscientia, quae ad delictum sollicitationis, quae ad remotio­ nes, itemque variae notae scriptae circa vitam et mores cleri­ corum, II. Huius quoque archivi seu secreti armarii conficiendum est inventarium. III. Custodia huius archivi specialem ex iuris dispositione requirit cautionem, videlicet debet claudi duabus clavibus in­ ter se diversis, quae a diversis personis asserventur, ita ut ad eius aperitionem requiratur interventus duplicis personae, Una ex clavibus asservari debet ab eo qui actuale regimen dioecesis habet atque hac ratione transmittitur: statim ac Epi­ scopus possessionem cepit debet designare sacerdotem, cui in­ dicet locum ubi ipse elavem asservat ad hoc ut sede vacante aut impedita, elavem assumat custodiendam. Sacerdos desig­ natus, occurrente sedis vacatione, una cum Vicario Generali, vel Vicario Generali non existente una cum Cancellario, sta­ tim tabularium vel armarium sigillis Curiae obsignabunt; quo peracto sacerdos designatus suam elavem tradet Vicario Capi­ tulari electo, hic autem novo Episcopo cum advenerit. Si sedes fuerit impedita, sacerdos designatus suam elavem tradet ei cui regimen dioecesis fuerit legitime commissum, vel si regimen manet penes Vicarium Generalem, eam ipse reti­ nere debet. Altera clavis debet esse penos Vicarium Generalem tam sede plena quam impedita, vel si non adsit Vicarius Generalis penes Cancellarium. Occurrente vacatione sedis, post apposita archivo sigilla. Vicarius Generalis vel Cancellarius eam tradet *■ ■ *** Obligatio retinendi facti breve summarium cum textu sententiae definiti vae non extenditur ad causas criminales in materia morum, qua­ rum rei vita cesserint. Comm. Cod„ 5 aug. 1941; cfr. A. A. S. XXXIII, 378; Period. XXXT. 190. Ex quo sponte sequitur obligatio comburendi singulis annis etiam ipsa summaria brevia post decennium facta, quae spectent ad reos, qui decursu praecedentis anni mortui fuerint. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 821 primae dignitati Capituli aut, Capitulo deficiente, consultori dioecesano antiquiori, a quo, adveniente novo Episcopo, tra­ denda est novo Vicario Generali vel Cancellario45. IV. Aperitio archivi. Secretum archivum solus Episcopus vel Administrator apostolicus, nemine adstante, inspicere po­ test; proinde iis solis fas est illud aperire, repetita altera clavi. Sede vacante, Vicario Capitulari solum ex urgenti necessi­ tate permittitur, ut remotis sigillis archivum aperiat et inspiciat documenta, non autem secum 'afferat. Quae ut secure ob­ serventur, Vicario Capitulari assistere debent duo canonici vel consultores dioecesani, qui invigilare tenentur ne ulla scriptura auferatur et toto tempore debent esse praesentes dum Vicarius solus acta inspicit; deinde novo Episcopo reddenda ratio est illius urgentis necessitatis. 649. De ceteris dioecesis archivis (can. 383). Ad Episcopum pertinet curare, ut tum ecclesiae cathédrales, collegiatae, paroeciales tum etiam confraternitates et loca pia suum habeant archivum accurate ordinatum et custoditum; praeterea ut con­ ficiant inventarium seu catalogum duobus exemplaribus, quo­ rum alterum in proprio archivo, alterum in archivo dioecesano custodiatur. Etiam ex hisce archivis documenta originalia efferri ne­ queunt, nisi ad normam can. 378 traditam pro archivo dioece­ sano. Usus et consultatio archivorum. Documenta quae in paroe­ ciarum et Curiarum archivis sub secreto servanda non sunt, fit cuilibet, cuius intersit, inspiciendi potestas itemque postulandi, ut sua impensa sibi legitimum eorum exemplar excribatur ct tradatur. Curiarum Cancellarii, parochi aliique archivorum custo­ des in communicandis documentis et eorum exemplaribus excribendis tradèiulisque, regulas a legitima auctoritate ecclesias*5 Si is qui primam dignitatem Capituli habet, eligeretur in Vica­ rium Capitularem, cum cautiones a Codice adhibitae eo videantur ten­ dere, ne utraque clavis in unius manus unquam deveniat, videtur dicen­ dum quod Vicarius Capitularis ita electus suam clavim debeat tradere secundae Capituli dignitati, i. e. primae dignitati habili ad eius custo­ diam. Cfr. Muniz. I. c. p. 15. TÏTVIA’S VHÏ 822 tica· datas servare et in casibus dubiis Ordinarium consulere debent (can. 384). H Art. 3. De examinatoribus synodalibus et parochis consultoribus 650. Examinatorum svnodalium institutio a Concilio Tridentino est repetenda, a quo cum statuta fuisset specialis forma examinis pro iis. qui essent assumendi ad munus paroeciale (Sess. XXIV, cap. 18 de ref.) etiam speciales examinatores fue­ runt constituti, (pii in Synodo dioecesana singulis annis essent designandi, Episcopo eos proponente et Synodo per consensum maioris partis approbante; atque inde dicti sunt examinatores synodales. Horum examinatorum munus per decret. S. C. Cons. « Maxima cura > 20 Aug. 1910 extensum fuit ad interventum in processibus pro remotione parochorum. Codex, retenta quo­ ad substantiam praecedenti competentia, examinatoribus syno­ dalibus tribuit praeterea interventum in processibus contra cle­ ricos non residentes vel concubinarios (can. 2168 sq., 2176 sq.). in translatione parochorum (can. 2162 sq.), in processu contra parochum in suis officiis adimplendis negligentem (can. 2182): praeterea adhibendi sunt in experimentis pro ordinatione cle­ ricorum. pro approbatione sacerdotum ad confessiones aut sa­ cras conciones habendas et in examinibus annuis neo-sacerdotum, quamvis ad haec examina et experimenta, praetermissis examinatoribus synodalibus. aliorum opera Episcopus uti pos­ sit (can. 389, § 2). Parochorum consultorum institutio debetur memorato decr. « Maxima cura » S. C. Cons., a quo primum inducti sunt ut in remotione administrativa parochorum reviderent cum Episco­ po. in casu recursus, decretum remotionis ab Episcopo cum exa­ minatoribus synodalibus latum. Ex iure Codicis adhibentur in * processibus in quibus interveniunt examinatores synodales. Codex hoc loco tantum agit de examinatorum et consulto­ rum nominatione, duratione in munere et remotione; de exer­ citio muneris ipsis competentis in propriis locis agitur. Quae autem pertinent ad nominationem, ducationem et remotionem promiscue sanciuntur de examinatoribus et consultoribus. Λ |>Η POTESTATE EPISCOPALI ETC. 823 651. Qualitates nominandorum. Examinatores synodales et parochi consultores indiscriminatim assumi possunt e clero saeculari vel regulari, modo relate .ad alterum munus regula­ ris vere sil parochus. Pro parochis, praeter munus paroecialc, aliae qualitates non requiruntur expressa iuris dispositione; ex natura tamen muneris ad quod assumuntur postulantur in ipsis prudentia et experientia rerum ac ea bona fama, unde sperare liceat quod gaudeant fiducia ceterorum parochorum ct quod sincero zelo boni publici ducantur. Cum examinatores synodales sint illi ipsi, quos Gone. Tri­ dentium (Sess. XXIV, cap. 18) iusserat eligi et adhiberi in exa­ minibus pro collatione beneficiorum (S. C. Cons. 3 Oct. 1910). videntur in ipsis requirendae eaedem qualitates, quod sc. sint graduati in theologia vel iure canonico aut alii clerici regula­ res vel saeculares, qui magis videbuntur idonei (Conc. Trid., In parvis dioecesibus et quoties iusta aliqua causa inter­ cedat etiam extradioecesanus aliquis clericus in examinatorem vel parochum consultorem assumi potest (S. C. Cons. 3 Oct. 1910 ad V). Vicarium Generalem tanquam examinatorem adhi­ beri non expedit (S. C. Cons. cit. ad VI). Unus ct idem potest examinatorem ct parochum consultorem agere, non tamen in eadem causa (can. 390); generatim tamen expedit ne plura officia in una eademque persona cumulentur (S. C. Cons. cit. ad VIII). 652. Electio examinatorum et parochorum consultorum. I. Numerus eligendorum, relinquitur determinandus prudenti in­ dicio Episcopi sed intra hos terminos, ut non sint infra qua­ tuor nec ultra duodecim. Decretum «Maxima cura» nullos as­ signaverat limites; Conc. Tridentinum minimum numerum sex examinatorum praescripserat (Sess. XXIV, cap. 18); deinde ve­ ro declaratum fuit non esse nominandos ultra viginti40. II. Ratio nominandi ea est. ut Episcopus cos in Synodo pro­ ponat et a Synodo approbentur. Propositio Episcopi fieri debet expresso nomine ct cognomine, non solo titulo dignitatis, ne « S. C. C., 15 Sept. 1874; Benedict. XIV, De Syn. dioec. IV. c. 7, n.3, iunct. Barbosa Collect, ad cap. 17, sess. XXIV, n. 85: Ojelti. Synopsis v. Exam. syn. 824 TITULUS VIH secus intelligatur electus quicumque in munere seu dignitate succedit ' . Approbatio Synodi fieri debet per maiora suffragia eorum, qui in Synodo vocem habent, ut videtur ad normam can. 101, ita ut post secundam suffragationem dicenda sit suffi­ cere maioritas relativa suffragiorum; suffragia autem, magis approbativa quam electiva, non necessario secrete sed etiam publice dari possunt4S. Quodsi Synodus legitimo tempore non celebretur, eligendi sunt ab Episcopo requisito consilio Capituli cathedralis atque hoc modo electi dicuntur pro-synodales seu locum tenentes synodalium. Pariter eadem ratione pro-synodales eligendi sunt, ut substituant synodales inter unam et aliam Synodum demor­ tuos aut quavis alia ratione a munere cessantes (can. 386). III. Duratio muneris. Duratio normalis muneris ponitur decennium, seu illud tempus quod decurrit inter unam et alte­ ram Synodum dioecesanam. cuius celebratio can. 356 § 1 de­ cimo quoque anno praescribitur. Quoniam autem per se etiam ante decennium completum nova Synodus dioecesana celebra­ ri potest et aliunde accidere potest quod Synodus aut non cele­ bretur aut ultra decennium differa-tur, illud ratum fixumque esse debet, examinatores et consultores electos non durare in mu­ nere ultra novam Synodum nec ultra decennium; quare expleto decennio vel adveniente nova Synodo ipso iure officio cadunt. Possunt tamen, servatis servandis, de novo eligi ad aliud decen­ nium. Qui vero durante decennio in locum alterius examinatoris vel consultoris deficientis constitutus est examinator vel consultor pro-synodalis, is tamdiu durat in officio, quamdiu perstitisset ille in cuius locum suffectus fuerat. Ceterum qui adveniente tempore ex iuris dispositione offi­ cio cadunt, negotium iam coeptum ad exitum perducere pos­ sunt (can. 387 § 1). IV. Remotio examinatoris vel parochi consultoris ante tem- 47 S. C. C. 19 Sept. 1745; Benedict. XIV, 1. c. n. 5; Cone, Trid. Sess. XXIV, cap. 18. ed. Richter, n. 5. Unde videtur deduci nullitas designatio­ nis aliter factae. « Benedict. XIV, I. c. S. C. C. 11 Iulii 1592; Cone. Trid. ed. Richter. 1. c. n. 6. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 825 pus pro quo ad iuris normam constituti sunt ab Episcopo fieri non potest, nisi ex gravi causa et de consilio Capituli cathedralis (can. 388). CAPUT V De Capitulis canonicorum (can. 391-422) 653. Fontes: Decret. Grat. e. 1, D. 25; c. 8, D. 74; c.3, D. 94; c. 1, D. 21.— Coinpil. antiq. v. g. cpl. I, 1. I. t. 15 sq., 1. Ill, t.9, de his, quae conced. ab Episc. sine cons, canonic., t. 10, d. h. q. f. a. m. p. C. — Decretal. Gregor. IX, 1. I, t. 23, t. 24-27, 1. Ill, t. 5, 10, 11.— Cone. Trid. Sess. V, cap. 1, de ref. el alibi passim. - Linpen et Reuss, Causae selectae S. C. C. p. 523 sq.; A’u.s.sz, Conventiones v. v. Canonici, Capitula; Collect. Lac. v. v. Canonici, Capitulum. Cfr. de iure Ecclesiae Orientalis: Collect. Lac. t. II, col. 537, 552. Pro Capitulis apud Orient, valet ius occidentale; item pro Vicario capitulari sede vacante, nisi iure speciali aliter cautum sit. ut patet v. g. ex Synod. Sciarf. (a. 1888), p. 217, 222; Synod. Alex, (a. 1898, p. 180. 191); Synod, prov. Ruthen, (a. 1891), p. 120 sq. Scriptores: Comment, iur. Decret, in cit. tit. — Zech. Hierarchia eccl. t. 28, de canon, tit. 29, de off. et pot. Cap. sede vac.; Devoti, Inst. canon. 1. I. t. 3, sect. 7, 8; Barbosa, De canonicis etc.; Ferraris, Bibl. v. v. Canonicatus, Capitulum, Vicarius capit.; Bouix, De Capitulis; Schneider, D. bi sc h. Domcap; Hermes, De Capit, sede vac. vel imped. — De Herdt, Praxis capitularis; Cappello, De visit. Sacr. Limin, vol. I. p. 440 sq.; Muniz, Derecho Capitular; Chelodi, Ius de Personis, n. 204 sq.; Ferreres, Inst. I, 083 sq. — Thomassin., 1. c. P. I, t. 3, cap. 7 sq., 03 sq.; Kraus, Real-Encykl. v. v. Canonici, Presbyter; Verm. Cr., Epitome i. c. I. n. 189 ss.; C. a Coronata, Inst. i. c. I, p. 512 ss. Praenotiones 654. I. Definitio. Capitulum 1 in genere et sensu lato est collegium (corporatio, societas, universitas) clericorum alicuius ecclesiae auctoritate ecclesiastica institutum ad promovendum cultum divinum vel etiam ad alias functiones ecclesiasticas exercendas: quo sensu etiam in aliis ecclesiis praeter cathedralem ct collegiatum existere possunt capitula clericorum. 1 Cfr. cap. 1, X. de his quae III, 11, - cap. 10, Cone. Later. III, (a. 1179) regul. Chrodeg. (c. a. 700). cap. 8; Bouix, De Capit, p. 43 sq. 826 titulus vin At sensu stricto Capitula ordinarie tantum dicuntur colle­ gia canonicorum sive capitularium in ecclesiis cathedralibus vel collegiatis erecta. Et Capitulum quidem ecclesiae calhedralis est collegium clericorum a Romano Pontifice in ecclesia ca­ thedral! erectum principaliter ad iuvandum et supplendum Episcopum in regimine dioecesis et secundario ad promoven­ dum cultum divinum per servitium chori. Capitulum vero ec­ clesiae collegiatae est collegium clericorum a Romano Pontifice in ecclesia praestantiori extra ecclesiam cathedralem erectum, potissimum ad promovendum cultum divinum per servitium chori (can. 391 § l)2. · ; B Inde iam facile patet, quod canonici3 sive capitulares sint clerici Capitulo ecclesiae cathedralis vel collegiatae per officium et praebendam ut membra proprie dicta pleno iure adscript!. II. Divisio. Capitula dividuntur: a) in cathedralia et collegiato, si ratio habeatur finis et loci erectionis; b) in saccularia et regularia, quatenus canonici clero saeculari vel regulari sunt adscript! ; c) in clausa sive numerata et in non clausa sive non nu­ merata vel receptitia. .prout Capitulum, qualescunque fuerint 2 De Hcrdt, i. c. p. 2; Bouix, 1. c. p. 44 sq., ubi recte notat ab anti­ quioribus commentatoribus non raro nimis vagam dari definitionem Ca­ pituli cathedralis, (vel collegiati), qua non satis distinguitur a qualibet alia societate vel corporatione ecclesiastica. 3 Nomen < canonicorum antiquissimum est; occurrit enim iam c. 11 Cone. Aurel. III. (a. 538), iunct. c. 14 Cone. Claromont. sive Arvernensis (a. 535), ubi «canonici» clerici dicuntur illi, qui canoni sive or­ dini vel catalogo clericorum alicuius ecclesiae sunt adscript!, ideoque cum servitio ecclesiae essent addicti, etiam ab illa perceperunt reditus et sustentationem. Cfr. Hefele, 1. c. t. II, p. 762, 776. iunct. can. 16 Cone. Nicaen. (a. 325); c. 1. 2, 6. 11. Cone. Antioch, (a. 341); c. 2 Cone. Chalced. (a. 451); Hefele, 1. c. t. I. p. 420. At ex saec. sexto et septimo paulatim potius illi canonici dicebantur, qui fuerunt sub canone sive certa regula constituti et vitam agebant canonicam iam ante reformationem Chrodegangi. Cfr. Hefele, 1. c. t. IIT, p. 584; Kraus, 1. c. v. Canonici; Kirchenlex. v. v. Canonica... vita. Canonici regulares. Canonikat; De Herdt, 1. c. p. 26; Canonici Capitulorum tempore medii aevi etiam interdum audie­ runt cardinales (cfr. cap. 57. X. de elect. I. 6). vel ordinarii (cfr. cap. 11, X. de praescript. II. 26); Phillips, l. c. t. VI, p. 11 sq.; Hinschius, t. II. p. 61. not. 6. τΜΒ I DE POTES I A TE EPISCOPALI El C «27 reditus, ad certum deferminatumque numerum canonicorum est adstrictum vel non, i. e. pro maiori minorive quantitate re­ dituum maior vel minor instituitur numerus canonicorum4. (/) in exempla et non exempta, quae iurisdictioni Episco­ porum subducta soli Romano Pontifici subiciuntur aut potesta­ ti episcopali manent subiecta; e) Capitula collegiata speciali modo subdividuntur in per! insignia, insignia et non insignia. Profecto unaquaeque eccleI sia collegiata potest dici insignis vel potius excellentior, si comI paretur cum ecclesia par oeciali, cui ecclesia collegiata sem· ■·rJ E S I per praecedit. At si Capitula collegiata inter sc comparentur. I illa dicuntur perinsignia aut insignia, quae aut expresse, a RoI mano Pontifice praerogativa insignitatis donata fuerunt, aut ob I loci conditionem, aedificii qualitatem, numerum canonicorum I aliasque circumstantias reliquis Capitulis collegiatis ita praeI stant, ut ex communi aestimatione insignia ab immemorabili habeantur. Capitula collegiata, quae hisce conditionibus carent. non insignia appellantur 5. Quae divisio Capitulorum ipsis quoque canonicis est appli­ canda. Distinguuntur enim ex iure antiquo vel novo canonici maiores’■ vel cathédrales et collegiales1, saeculares et regulanumerarii et supernumerarii9, exempti et non exempti10. ‘ II Monitore eccl., XXXVIII, 173 sq., iunct. S. C. C. 17 Maii 1919, et Monitore XXXII, 72 sq.; L’Ami du Clergé, 1919, t. 36. p. 1226 sq. ’ Cfr. Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 12, de ref.; docis. S. C. C. in ed. Richt., Cone. Trid. p. 250 sq.; Rouix, 1. c. p. 47 sq.; Arch. f. k. K. t. 78. p. 570 sq. c Cap. 11. X. de praescr. II. 26. t de ordinariis maioris ecclesiae *>, Hinschius, 1. c. p. 62. T Ferraris, 1. c. v. Collegium n. 2, 5. ‘ Lib. II, t. 35. de statu monachorum et canonicorum regularium; Bouix, 1. c. p. 55 sq. » Canonicis supernumerariis potuerunt adnumerari illi, quibus ex iure antiquo concessa fuit canonia absque praebenda aut c.vpectatiua aut nostra aetate canonia honoraria. Cfr. cap. 9, X. de constit. I, 2, cap. 55, X. de elect. I. 6; cap. 32. X. de rescript. I. 3; cap. 9, 19, X. de praeb. III. 5; Bouix, 1. c. p. 124 sq.. 196 sq.; Schneider, 1. c. p. 60 sq.; Hinschius, I. c. p. 62 sq. w Cone. Trid. Sess. XXV, c. 6. de ref.; Thomassin., P. I. 1. c. 828 TITULUS VIII I UE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 829 Complures aliae divisiones canonicorum 1112magis spectant ad archacologiam canonicam et usus vel non raro potius abusus particularium ecclesiarum; at commemoranda est divisio canonicatuum in dignitates, personatus et officia, aliter ab aliis ex­ plicata 1T. Haud raro a canonistis inter membra Capituli fiebat illa distinctio in dignitates, personatus, simplices canonicatus el officia. Dignitates dicebantur canonicatus. quibus adnexa esset praecedentia cum iurisdictione in foro externo, v. g. Archidiaconatus; personatus vero dicebantur illi canonicatus, quibus competeret praecedentia, sed sine iurisdictione fori externi, v. g. custos; denique officia dicebantur canonicatus, qui haberent administralionem rerum ecclesiasticarum sine aliqua praece­ dentia et iurisdictione in foro externo, v. g. officia theologi et, poenitentiarii; tandem simplices canonicatus dicti sunt qui ca­ rerent aliqua ex memoratis adiectis qualitatibus. Quae divisio licet in theoria a viris doctis potuerit fingi, atque aliqua ratione in fontibus insinuaretur13*, tamen non ob­ stante frequenti repetitione in praxi iam diu non erat universa­ liter recepta. Etenim iam pridem dignitates in Capitulis pro­ priam quandam et specialem iurisdictionem in foro externo non amplius habent, et pro diversitate regionum maxima est varietas in numerandis dignitatibus, personatibus et officiis. Ma­ nebat ergo in dignitatibus sola praerogativa honoris in praece­ dentia quoad reliquos capitulares, ideoque de facto non existebat fundamentum discriminis, quo dignitas a personafu differ­ ret. et practice plerumque iam non distinguebantur in Capitu- I lis nisi dignitates el simplices canonici, qui inter se sunt aequai les. nisi aliunde ex antiquitate vel ex qualitatibus requisitis in i provisione repetatur distinctio canonicorumCui modo conj siderandi membra Capituli adhaesit Codex can. 393 § 2. 1 Pariter distingui solebat canonia sive canonicatus per op! positionem ad praebendam: illa denotabat officium canonici, f haec vero potius beneficium canonicatui adnexum sive ius per• pellium ad reditus propter officium sive canoniam16; quamvis I non raro canonia et praebenda promiscue adhiberentur. CanoI nium vero ut separatam a praebenda Codex excludit, dum canoI nicatum prohibeat erigi sine adnexis emolumentis can. 393 § 3. r 111. Notae historicae de Capitulis. Presbyterium inde ; S. Ignat. O a. 107), in epist. ad Smyrn. cap. 8. n. 1, ad Ephes. I cap 2 n. 1. cap. 4, n. 1, ad Magnes, cap. 2, ad Trallan. c. 2. ad PhilaI delph.’cap. 4, 5; S. Cuprian., in epist. 14, iunct. epist. cleri Rom. (a. 250). I 17 Siric in epist. ad divers. Ep. (a. 39B), c. 6, X\ , q. /, (stat. Eccl. I ant)· c 7 c. XVI. q. 1. XXXVI p. 111 sq., ubi tenet illam declarationem non per­ tinere ad alia beneficia ecclesiae cathedralis vel collegiatae; at si re­ sponsum est interpretatio legis etiam ad illa alia beneficia videtur per­ tinere. 83’ In postulanda collatione beneficiorum non consistorialium, quae ad normam iuris Sedi Apostolicae sint reservata vel devoluta, observan­ dae sunt normae a Dataria Apostolica praescriptae d. 11 novemb. 1930 et d. 1 ian. 1942. Cfr. A. A. S. XXII, 525; XXXIV, 113; Period, XX, 89; XXXI, 309. m Cfr. de praxi in Borussia aliisque civitatibus Germaniae et in Helvetia: Nassi, p. 130 sq.; Schneider, 1. c. p. 231 sq.; Giobbio, 1. c. n. 846 TITULUS VIII per optionem, passim vigens in pluribus Capitulis, iure Codicis est prohibitus ita, ut reprobetur quaelibet consuetudo et solum­ modo sustineatur si in lege fundationis de tali optione cautum fuerit (can. 396, § 2); immo sicubi inductus fuerat ex induito Apostolico, etiam tale indultum manet revocatu; n (Comm. Cod. 18 Oct. 1919) s\ Beneficiorum in Capitulis inferiorum provisio ad que II per­ tineat iure Codicis non definitur, ideo iuribus ante Codicem legi­ time quaesitis standum est, eaque iura alleganda et probanda sunt, si quis infra Episcopum praetendat ad se pertinere provi­ sionem, cum Episcopus, ex can. 1-132 § 1, habeat intentionem in iure fundatam quoad provisionem beneficiorum sui territorii. Generatim admittebatur ius commune esse illud ipsum quod obtinebat circa provisionem canonicatuum, i. e. ius simultaneae collationis per Episcopum et Capitulum aut cumulative aut al­ ternis vicibus exercendum, nisi forte certo constaret beneficia mansionariorum fuisse conflata ex massa tantum Capitulari, quo in casu Capitulum sibi vindicabat ius exclusivum. Sed hac quoque in re maxima erat varietas iuris particularis. 243 sq.; de America latina: Nussi, p. 735 sq.; Conventiones Leonis XIII, p. 7 sq. Giobbio, L c. n. 242 sq.; Ferveres, Instit. vol. I, n. 496 ter.; De Hispania: Concordatum a. 1851; Ferreres, Inst. I, n. 692 sq. w Optio competebat canonico antiquiori, non ratione muneris, sed ratione longioris servitii; eo négligente vel recusante devolvebatur ad antiquiorem immediate sequentem. Duplex autem erat modus, prout praebenda esset inseparabiliter connexa cum canonicatu, vel a canonicatu determinato seiungi posset. In primo casu optio praebendae pin­ guioris etiam tituli optionem et mutationem necessario secum ferebat et consequenter optans amittebat priorem locum et ultimum occupare debe­ bat nisi induito Apostolico aliud permitteretur: erat enim nova provisio. In altero casu, priore canonicali titulo retento, bona tantum canonicatus per optionem mutabantur; non erat mutatio tituli, sed dumtaxat tempora­ litatis praebendae: inde canonicus senior optans digniorem suum locum in choro non amittebat. De Herdt, Praxis capitul. p. 37 sq.; Cappello, De visit. SS. Limin. I, p. 546 sq. ’ Etiam haec optio ad praebendam, quae a canonicatu determinato seiungi possit, est prohibita: declaravit enim Comm. Codicis optionem ad praebendas quomodocumque, canoniae seu titulo canonicali adnexas esse vetitam. Haec autem prohibitio non sese extendit ad domos, prae­ dia aliaque bona a praebendis canonicalibus distincta. Cfr. A. A. S. XXII, 195; Period. XIX, 266. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 847 § H. De qualitatibus promovendorum canonicorum ■ i f f j I i I : ■ 666. Capitulares promovendi imprimis saltem omnibus illis qualitatibus instructi sint oportet, quae generatim in provisione canonica officiorum ecclesiasticorum requiruntur et in parte generali sunt expositae. L In particulari canonici omnes in quibuscumque Capitulis debent esse sacerdotes doctrina vitaeque integritate praestantes; (can. 404, § 1) nec amplius iure Codicis valet principium in plerisque beneficiis admissum de habilitate infra annum recipiendi ordinem a iure requisitum pro determinato beneficio, sed ordo requisitus debet actu haberi tempore collationis. Quae pracscriplio de presbyteratu iam habito etiam ad illa Capitula pertinet, in quibus ad normam Concilii Tridentini (Sess. XXIV, cap. 12, de ref.) et can. 408, § 2, praebendae canonicales sunt distributae in tres ordines sc. prcsbyteralem. diaconalem et subdiaconalem. Inter sacerdotes doctrina vitaeque integritate praestantes, ederis paribus, praeferendi sunt hi qui in aliquo atheneo doc­ iores in sacra theologia vel iure canonico renuntiati fuerint, vel 'audabiliter ministerium ecclesiasticum aut magisterium exer­ cuerint. Ratio quoque habenda est felicis exitus in examinibus. quae nco-saccrdotes ad normam can. 130 § 2 subire debent per triennium post expletum studiorum curriculum (can. 404, § 2). Qua formula legis de qualitatibus promovendorum ad canoni­ catus vix practice fieri poterit ut aliquis clericus possit efficaci­ ter prosequi contra Episcopum querelam de contemptu in pro­ visione canonicatus. si quaestio sit decidenda cx iure communi. Quae sanctiones iuris communis non raro cx iure particu- 848 TITULUS VIH tentiarii praeter qualitates pro omnibus canonicis requisitas iubcntur eligi qui aptiores pro loci qualitate ad propria munera adimplenda reperiantur. Quo imprimis prae oculis habito, cete­ ris paribus est praeferendus doctor in sacra theologia, si agatur de canonico theologo, doctor in sacra theologia vel iure cano­ nico si agatur de canonico poenitentiario. Insuper expedit, non stricto iure exigitur, ut (pii ad canonicum poenitentiarium assu­ mitur tricesimum aetatis annum iam expleverit, eique prohibe­ tur aliud simul officium in dioecesi suscipere vel exercere, cui adnexa sit iurisdictio in foro externo, vehit officium Vicarii Ge­ neralis. Ut autem illi duplici officio praefigatur canonicus vere dig­ nus, ante collationum debet collatori plane constare de vita, moribus et doctrina candidatorum, in quam rem congrua inqui­ sitio est praemittenda; immo ubi iure speciali illa duplex prae­ benda conferenda est per concursum, obligatio talis concursus per Codicem urgetur (can. 399 § 2). /Talis forma concursus in provisione servanda praecipitur in Italia et insulis adiacentibus per Benedicti XIII Const. « Pastoralis », 19 Maii 1725; reliquae vero conditiones in praedicta Constitutione requisitae, cum contineantui in lege particulari praeter ius commune Codicis, etiam nunc exigendae sunt, nisi adveniat S. Sedis derogatio. Similis concursus exigitur in aliis locis sive ex concordato" sive ex consuetudinibus vel statutis particularibus, v. gr. in An­ glia III. Pro dignitatibus in Capitulis speciales qualitates non requiruntur iure communi supra qualitates in omnibus canoni­ cis requisitas, si excipiatur prima dignitas, quae saltem in Ca­ pitulo cathcdrali, quantum fieri potest et ceteris paribus, confe­ renda est doctori in sacra theologia vel iure canonico (can. 396, § 3). At iure particulari etiam pro dignitatibus speciales quali­ tates requiri solent; quibus legibus particularibus per Codicem non est derogatum (can. 6, 22). 37 Cfr. Ferreres, Inst. can. I. n. 692 19. Cfr. quoque Muniz, De Ca­ pitulis p. 85 sq., 449 sq. Cone, provinc. Quitense I, (a. 1863), in Collect. Lac. t. VL coi. 406; Cone. Provinc. Prag. (a. I860), in Collect. Lac. t. V, coi. 955, ubi in provisione canonici theologi et poenitentiarii praescribi­ tur concursus secundum formam Const. Benedict. XIII < Pastoralis ». 88 Cone. Prov. Westmonaster, (a. 1852), in Collect. Lac. t III, coi. 923, 948 sq., 957. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. I 849 I zl/7. 3. — De praebendis, [nictibus et distributionibus I 667. I. Praebendae. Cum in Capitulis vigeret vita communis I canonicorum cum Episcopo, communes quoque erant Episcopo e et Capitule reditus et proventus massam comunem constituentes, I ex qua sustentatio pendebat Episcopi et Capituli. In dissolu tiof ne vitae communis primum illa massa communis divisa fuit inter Episcopum et Capitulum; dein singulis de Capitulo proporI tionata bonorum portio in particularem administrationem conl cessa fuit, quae praebendae nomine fuit designata; quamvis 1 praebendae nomen haud raro etiam adhibeatur ad significandum I ius canonico competens, ratione officii canonicalis, ad percipienI dos fructus unde honeste sustentari possit (beneficium), sive illi f fructus petantur ex bonis suo canonicatui adnexis eique in ad1 ministrationem datis, sive petantur ex massa communi bonorum ■ ad administrationem ipsius Capituli spectante (praebenda non I separata). 668. II. Massa communis. Cum non ubique illa partitio bo! norum Capituli in distinctas praebendas facta sit, vel semel facta i iterum bona in pluribus Capitulis fierent communia, loco . praebendarum separatarum existit massa communis, unde sin! gulae dignitates, canonici et fortasse etiam beneficiarii inferioI res accipiunt suam portionem fructuum, quae vices gerit sepaj ratae praebendae. At non raro nomine massae communis signiI ficantur bona, quorum reditus chorali servitio inserviunt seu pro 1 missa conventuali, pro expensis cultus et fabricae ac pro coti] dianis distributionibus; immo non desunt ecclesiae in quibus i massa communis utrique fini memorato inservit et deductis ex! pensis cultus et fabricae, quod reliquum est redituum annuorum i per modum distributionum solvitur canonicis, pro quibus illae I distributiones locum tenent praebendae. Adest quoque tertia sig! nificatio massae communis, dum sumitur pro illis bonis, (piae I in fine anni, ultra distributiones et fructus praebendae, dividun­ tur inter canonicos residentes. 669. III. Fructus nomine venit quidquid percipitur ex bonis vel iuribus fixe ac perpetuo ipsi beneficio adnexis, ac beneficia­ rio ex sola ratione beneficii absque alio onere vel servitio debitis. 670. IV. Distributiones (etiam appellatae praesentiae, vic­ inalia, manualia, consolationes, fercula) sunt portiones pecuniae ’ · 85Ô TITULUS Vllt vel vini, olei, frumenti aliorumve fructuum, ultra annuam prae­ bendam iis distribui solitae, qui officiis divinis praesentes adsunt et inventae fuerunt ad acuendam industriam canonicorum in frequentandis divinis officiis. Distributionum auctor perhibetur Ivo Charnu tensis88 et ha­ bent naturam stipendii personalis in praemium laboris et per­ sonalis servitii, quod semel perceptum acquiritur canonico in proprietatem liberam, de quo ad instar bonorum profanorum seu quasi-patrimonialium libere disponere potest89 9091 , nec ad dis­ tributiones pertinet iuris praescriptum, can. 147.3 firmatum, de fructibus beneficialibus in honestam quidem sustentationem impendendis, sed cum onere superfluos in pauperes aut in cau­ sas pias distribuendi w. Quodsi fructus et distributiones ita explicantur, quasi distri­ butiones sint aliquid superadditum fructibus, id quidem gene­ ratin'! verum est, et accidit in illis ecclesiis in quibus beneficiarii certas habent praebendas seu canonicam portionem, cui deinde superadduntur distributiones ob personale servitium quod prae­ stant assistendo divinis officiis et aliis sacris functionibus. At sunt ecclesiae in quibus distributiones non distinguuntur a prae­ benda seu canonica portione, sed potius praebendarum vice funguntur, quia omnes reditus beneficiales consistunt in distri­ butionibus. In hoc altero casu, ut in talibus ecclesiis ex una parte non deficiat stimulus ad assistentiam divinis officiis praestandam, et ex alia parte ille qui legitime ob causam canonicam ab assis­ tentia est impeditus habeat fructus unde honeste sustentetur, duae partes distributionum assumunt naturam praebendae atque in praebendae locum succedunt ad omnes iuris effectus, tertia distributionum pars reliqua suam naturam distributionum reti­ net (can. 421, § 2; 1410). 89 Epistola 219. Cfr. Benedictum XIV, Inst. 107, § VII; De Herdl, 1. c. p. 351. In iure Decretalium de ipsis fit mentio cap. 32, X. de praeb. III, 5, cap. 16. X. de V. S. V. 40; cap. unie, de cleric, non resident. III. in Sext. 90 S. Paenitentiaria 9 lan. 1823; Benedictus XIV, De Syn. dioec. 1. XIII. cap. 15, n. 22; De Herdt. I. c. p. 353. 91 De inserviente ex intentione lucrandi distributiones: cfr. Benedictum XIV. Inst. 107 § VII; Barbosa. De canonicis cap. 21, 9. 10; .Vovarrus, Manuale cap. 23, n. lol; Covarrubias, 1. T. variat. resoL cap. 20, n. 5. I DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. F51 I Divisio distributionum. Codex agnoscit duplicem speciem distributionum : distributiones quotidianas et distributiones in­ ter praesentes, quarum tamen notionem non tradit (can. 420 § 2, 395,396). Generatim habentur inter praesentes·. 1°) quae sunt omnino adventitiae seu eventuates ct incertae, cum videlicet ac­ quiruntur ex aliquo actu, qui contingenter praestatur a capitularibus, velat ex funerum associatione, exequiis, incertis anni­ versariis; 2°) quae a fidelibus exhibentur vel a piis fundatoribus relictae sunt sub expressa conditione ut solis obtingant praesen­ tibus in determinata functione, tametsi sint fixae et certae; 3°) quae tales habentur ex statuto capitulari vel legitima consuetudine, videlicet si inde solis physice in choro praesentibus sint tribuendae. Reliquae omnes, comprehensis fallentiis, sunt distri­ butiones quotidianae 92. 671. Generalia principia de distributionibus. Praeter praebendas seu fructus sive ex massa communi sive ex bonis unicuique canonicatui adnexis percipiendos: a) In omnibus Capitulis tam cathedralibus quam collegialibus adesse debent distribulienes quotidianae, quae ex generali regula obveniant interessentibus divinis officiis, quarum absoluta quantitas, cum ex variis fontibus provenire possit, non est universaliter determinata. b) In Capitulis in quibus, non obstante praescripto Cone. Tridentini (Sess, XXI, c. 3, Sess. XXII, c. 3, de ref.). adhuc nullae ! I ! ! I . sunt distributiones quotidianae vel sint ita tenues ut verisimiliter negligantur, Episcopi tenentur separare tertiam partem fructuum, proventuum et obventionum quae ex dignitatibus, canonicatibus, officiis aliisque illius ecclesiae beneficiis percipiunlurM’ et in distributiones quotidianas convertere (can. 395, § 1). Tenues satis communiter in ordinariis casibus habentur si ter(iam praebendae partem non adaequant °4. Î I * .f ! ! ! I I ’ I I : < I 92 Cfr. Cappello, De Visit. SS. Limin. I, p. 573; De Herdl, 1. c. p. 354 ; Jfun/z, Derecho capitular, p. 308. M’ Igitur separanda est tertia pars redituum, qui proveniant ex bo­ nis beneficio fixe annexis. Haec autem bona competunt beneficiario ex solo titulo officii vel ratione servitii, i. e. propter functiones ecclesiasticas seu onera, quae constituunt naturam illius officii seu muneris. Re­ solutio S. C. C. d. 18 iun. 1932, Tergestina; A. A. S. XXVI, 58. m Cfr. S. C C. in Abbanen. 5 Dec. 1G90; Bouix, 1. c. p. loO; Muniz, 1. c. p. 311. &2 TITULUS VIII Si distributiones ex quacumque causa introduci non pos­ sint, quia v. gr. praebendae constituuntur ex pensionibus quae directe ipsis capitularibus traduntur, Episcopus debet in digni­ tates, canonicos et beneficiarios négligentes constituere muletas pecuniarias, quae distributionibus respondeant earn II que locum teneant (can. 395, § 2); quae ergo leges de distributionibus sunt latae eaedem servandae quoad muletas seu punctaturas, cum hoc discrimine, quod absens distributiones non recipit, mulctam vero distributioni respondentem de suo soluere tenetur. d) Quantitas distributionum unicuique canonico et bene­ ficiario assignanda aequalis esse potest, sed non necessario de­ bet. Generatim: 1°) qui maiorem dignitatem obtinet aut maio­ rem subit laborem, maiorem etiam mercedem et distributionem obtinere potest, quae maiora stipendia conferenda sunt iuxta cuiusque meritum et dignitatem; 2°) hoc multo magis valet, si proventus inaequales sunt et ex omnibus tertia pars pro distri­ butionibus detracta fuerit; tunc divisio inter deservientes eadem proportione ita fieri debet, ut a quo plus ablatum est sive qui plus contribuit, ille serviendo plus etiam lucretur ad ratam par­ tem quae ablata est sive ad quam contribuit 9δ. Porro distributionum seu mulctarum taxa, omnibus quidem horis et missae conventual! est assignanda, sed in omnibus horis et officiis aequalis esse non debet, sed maior statuenda pro maio­ ribus horis et diebus sollemnioribus, minor in minoribus horis et ordinariis diebus, nec tamen in his adeo exiguae sint mulctae ut facile negligantur, v. gr. convenienter assignantur 3 vel 4 par­ tes pro matutino cum laudibus, destinatis una parte pro prima, una pro tertia, duabus pro missa, una pro sexta, una pro nona, duabus pro vesperis et una pro completorio 9C. e) Regula circa lucrandas distributiones haec est: Distri­ butiones cedunt diligentibus, i. e. diligentes percipiunt distribu­ tiones, négligentes non percipiunt sed eas amittunt; quae vero a negligentibus amissae sunt obveniunt seu, ut dicitur, accres­ cunt diligentibus. Diligentes autem sunt, qui in choro suo qui95 S. C. C. in Alexandrina 1581, in Bosanen. 15 April. 1592, in Terracinen. 13 lan. 1624, apud Zamboni, v. Capitulum § IV, n. 3, v. Distri­ bution. § HI; De Herdt, 1. c. p. 360; Muniz, 1. c. p. 213. Garcia, De benef. p. III, c. 2, n. 487 sq.; Barbosa. De canonicis cap. 31, n. 20; De Herdt, 1. c. p. 361; Muniz. 1. c. p. 313. i DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 853 1 que loco exist tint divinorum officiorum tempore, habitum canonicalcm seu choralem induunt ac alta voce psallunt. Excluditur autem quaelibet collusio, v. gr. de non notandis absentibus, aut i remissio qua etiam citra conventionem absenti distributiones concederentur. Quodsi dignitates proventus habeant a massa seu bonis caf nonicorum diversos et separatos, distributiones >a dignitatibus I, amissae non cedunt omnibus canonicis praesentibus sed solis I dignitatibus; aut si nulla dignitas praesens sit, ab Episcopo, pro I suo arbitrio, applicandae sunt fabricae ecclesiae aut alii pio lo' co (can. 395, § 3). ? /) De piinctatore. Ut praescriptio de distributionibus effi[ caciter observetur, ab unoquoque Capitulo, secundum sua cuiusj que statuta, unus vel plures nominandi sunt censores seu punctutores, qui absentes a divinis officiis quotidie notent, praestito prius coram Capitulo vel eius praeside iureiurando de suo muI nere fideliter obeundo; quibus Episcopus alium addere potest punctatorem a se designatum. Quodsi abfuerint punctatores, illorum vices supplet senior ex canonicis praesentibus (can. 395, § 4). Punctator esse debet de gremio Capituli seu ecclesiae, non necessario canonicus, et quotannis a Capitulo eligi solet et expe­ dit ut quotannis renovetur. Diligens et fidelis esse debet, cum circa residentium et absentiam standum sit libro punctatoris, cui absentes et egredientes de choro, iustam quam habent cau­ sam. nisi manifesta et nota fuerit, indicare tenentur ”7. Art. h. - De statutis capitularibus 672. I. Notio. Nomine statutorum capitularium iamdiu in! telliguntur regulae et ordinationes, quibus praescribuntur omnia ; quae pertinent ad Capitulum, videlicet eius regimen, gubernium et directio, divinorum officiorum celebratio, caeremoniae ac ri­ tus in ecclesia eiusquv? choro servandi, atque alia quaelibet mu­ nia per dignitates et canonicos aliosque beneficiarios in ecclesia capitulari inservientes obeunda M. 97 De diversis meth o'4’s sunputandi absentias et distributiones amis­ sas, cfr. Maniz, I. c. pag. sq., 518 sq. * Cfr. De Herdt, 1. c. p. 393. 854 TITULUS VIII Π. lus et obligatio. In genere ius et relativa quaedam obli­ gatio Capitulorum habendi aliqua statuta enascitur ex ipsa na­ tura collegii seu corporis moralis, cui moraliter necessariae sunt certae quaedam et stabiles leges, quae ipsius rationem agendi moderentur90, ne omnia aut inordinate fiant, aut ad singulos actus hoc vel illo modo ponendos sit requirendus collegialis consensus membrorum collegii, aut modus operandi Capituli in praecipuis eiusdem functionibus, v. gr. in chorali ecclesiae ser­ vitio perpetuis mutationibus sit obnoxius pro praesentium· quo­ que tempore Capitularium arbitrio. Ex natura tamen rei, non esset necessarium ut statuta condantur scripta per actu H capitularem simul deliberata, cum bene possent ad plerosque actus esse inducta per longam consuetudinem, ex qua deinde, quod consuetudine fuisset praeformatum in scripturam consignare­ tur 10°. Vera obligatio habendi statuta scripta et per capitularem actum condita provenit ex Concilio Romano a. 1725. tit. II, cap. IV; cuius Concilii decreta licet vim obligandi non habebant extra Campanam et Pisanam provinciam, nihilominus quae cap. IV et V citati tituli II sancita fuerant, ex voluntate Pontificis ad omnia Capitula fuerunt extendenda ea saltem ratione quod Con­ cilia provincialia debebant ea promulgare et exeeutionem ur­ gere, et illi praescriptioni inhaesit S. C. C. nullo habito discri­ mine ecclesiam: II Quae universalis obligatio nunc ex can. 410, § 1, est pror­ sus indubitata. Ergo si quae Capitula forte adhuc talia statuta non habeant, ab Episcopo injungendum est ut conficiantur, et Capitulo post talem iniunctionem per sex menses négligente. Episcopus eadem conficere debet et Capitulo imponere (can. 410, § 3). III. Modus statuta condendi. Statuta sunt condenda per le­ gitimum actum capitularem; praeterea sunt subicienda approw Cfr. L. 4. D. de collegiis 47, 22, «.Sodales sunt qui eiusdem col­ legii sunt, quam Graeci jiniôim vorant. His autem potestatem facit lex. partionem quam velint sibi ferre, dum nequid ex publica lege cor­ rumpant ». Cap. 6. 8, 9, X. de const. I, 2: cap. 14. X. de cleric, non resi­ dent. HI, 4, cum parte decisa; Bouix. 1. c. p. 387. 100 Cfr. de illis consuetudinibus Scarfantonum lib. IV, tit. XI, n. 22 sq.. 35 sq., 11 sq.; De Herdt, 1. c. p. 391. et cap. 9, X. de con-suet I, 4. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 855 bationi Episcopi ; semel autem approbata et per approbationem vi iuridica donata, saltem eo sensu quod illa approbatio sit con­ ditio necessaria. non .amplius abrogari aut mutari possunt sine eiusdem Episcopi auctoritate (can. 410 § 2) 10Ί. 673. Scholion. Per illud praescriptum Codicis de necessitate subiciendi approbationi Episcopi statuta Capitularia, cuius ne­ cessitatis fuit praeformatio memoratum decretum Concilii Ro­ mani a. 1725, ex voluntate Pontificis Benedicti XIII ad omnia Capitula extendendum, non manet praeiudicata, ut videtur, doc­ trina canonistarum, iurisprudentia tum Rotae Romanae tum S. C. C. firmata, circa propriam competentiam Capituli ad con­ dendum sibi aliquod statutum, quod independenter ab appro­ batione Episcopi vim habeat iuridicam. Nam illa Codicis prae­ scriptio de necessitate approbationis Episcopi videtur pertinere ad stabilem ordinationem eorum, quae in notione Statutorum Capitularium, plurali nomine usurpata voce, comprehenduntur quorum plura sunt, quae evidenter independenter ab Episcopo certa ratione ordinari non debeant 101 102. Sed sicut in capitularibus sessionibus capitulariter deliberatur et deciditur circa negotia occurrentia Capituli, ita nihil vetat quominus occurrente neces­ sitate vel rationabili causa Capitulum aliquod statutum sibi con­ dat, quin necessarium sit ut illud subiciat approbationi Episco­ pi, modo utique non contineat abrogationem aut mutationem statutorum capitularium approbatorum, sed versetur circa res de quibus statuta capitularia nihil caveant et ad res pertineant, quae sunt de competentia Capituli considerati ut collegium 10J. 101 Antiqua disputatio circa necessitatem approbationis Episcopi iam ex Codice non amplius est permissa. Quae Codicis disciplina fuit praeformata tum memorato Concilio Romano a. 1725. tum Concordatis et Conciliis provincialibus. Cfr. Collect. Lacensem. t. V, coi. 154, 555, t. VI, coi. 192, 476: Act. S. Sed., IT p. 215 sq. 102 Cum ecclesia cathedralis sit quidem ecclesia capitularis, sed si­ mul sit ecclesia episcopalis, res quae attinent ad regimen et administralionem ecclesiae cathedralis non possunt ordinari independenter ab Epi­ scopo (cfr. Cone. Trident. Sess. XXII. c. 3, de ref.. Clementina I, de celebrat. Miss, et consonant plures Rotae decisiones). Talia sunt: forma servitii choralis. tabella horaria pro divinis officiis, administratio bono­ rum ecclesiae cathedralis, erogatio redituum ex iisdem bonis prove­ nientium. acceptatio oblationum seu anniversariorum et similia; Cap­ pello, 1. c. p. 581 sq.; Bouix. 1- c. p. 389 sq.; De I/erdt, 1. c. p. 163, 397. m Talia communiter habentur, quae pertinent ad administrationem 856 titulus vin Tale amem statutum non posset inseri statutis capitularibus ap­ probatis, sine ipsius Episcopi licentia. Atque huc pertinet doc­ trina memorata canonistarum, si declarando materiam circa quam versatur illa competentia Capituli independens a consen­ su Episcopi, dicebant Capitulum nihil posse per se solum sta­ tuere circa ea, quae Episcopum vel communem statum ecclesiae capitularis concernunt, vel positiva ratione declarabant posse Capitulum inconsulto Episcopo statuere de rebus minoribus quae bonum ordinem et regimem Capituli respiciunt. Competentia Capituli extenditur ad condenda statuta poe­ nalia, dummodo poenae sint huiusmodi quae potestatem quam­ dam oeconomicam non excedant; nam Capitulum per viam iu­ risdictionis procedere nequit, (pia caret sede plena, sed per mo­ dum domesticae disciplinae sive correctionis, quemadmodum sine exercitio iurisdictionis pater castigat filium et magister dis­ cipulum 11 Atque idem dicendum de potestate Capituli corri­ gendi. puniendi et mulctandi beneficiarios, cappellanos. portionarios 105. In pluribus Capitulis ab antiquo tempore viget mos statuta capitularia confirmandi iuramento, quod iuramentum relate ad servanda statuta capitularia etiam exigitur a novis capitularibus. 671. Natura iuridica statutorum. Statuta capitularia a Capi­ tulo condita et ab Episcopo approbata nequaquam per se habent vim legis canonicae, quam repetere non possunt ex potestate legifera ipsius Capituli; illa enim iurisdîçtio legifera Capitulo­ rum non est certo probata, neque sede plena relate ad ceteros dioecesis fideles neque in particulari respectu membrorum ip­ sius Capituli et aliorum, qui ad Capitulum tanquam a diu tores aliqua ratione pertinent. Illis ergo statutis asserenda est cum bonorum ipsius Capituli seu regimen communis et specialis massae, vel ad modum dividendi pro rata servitii distributiones quotidianas et inter praesentes; item circa modum distribuendi officia inter Capitulares; circa modum, tempus et locum capitularia comitia habendi et similia. Cfr. Cappello. I. c. p. 580. Attamen non potest negari Episcopo ius haec etiam statuta seorsi m a Capitulo condita videndi et examinandi, ut pos­ sit indicare num quidquam contineant contra ius. ’Cfr. bagnanum in 1. p. 1. Decret, cap. « Cum omnes > η. 37 sq.; Pirhïng, 1. I. lit. 33. n. 13; Ferraris, v. Capitulum art. 3, n. 2; De Herdl, 1. c. p. 168. t 105 De Herdl, 1. c. p. 167. · DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 857 Suarez (Dc legibus 1. IV, cap. 6, nn. 11, 12) vis statutorum con­ ventionalium, quae obligant in vim pacti et promissionis forte iuramento firmatae. Neque ex sola confirmatione qualicumque sive Episcopi sive Rom. Pontificis potest ilico inferri statuta Ca­ pituli confirmata habere vim legis episcopalis vel pontificiae. Nam statuta quoque conventionalia possunt approbari quin eo­ rum naturam mutet approbatio data, atque recognitio et con­ firmatio in forma communi, quae v. g. ad decreta Concilii pro­ vincialis accedit, non efficit ut decreta fiant leges pontificiae et cessent esse leges Concilii provincialis. Quodsi statuta capitularia in Gallia, ob speciales rationes, post factam novam omnium dioecesium circumscriptionem, a solis Episcopis fuerunt condita et Capitulis auctoritative impo­ sita ac ipsa forma externa induunt naturam legum episcopa­ lium 106, quae de illis statutis dicuntur non possunt indiscriminatim applicari statutis normali modo per decisionem capitularem conditis et approbationi Episcopi ex praescripto iuris sup­ positis. r Art. 5. — De iuribus et obligationibus Capitulorum et Capitularium ■■■—............... - · § I. De iuribus et obligationibus internis Capituli ut Collegii ecclesiastici I 675. Capitula sive cathcdralia sive collegiata cum vera sint collegia (corpora, corporationes) ecclesiastica 10T, omnibus illis iuribus pollent, quae ex natura rei vel ex sanctionibus iuris posi­ tivi. praesertim canonici, omni legitimo collegio ecclesiastico 10S aut ex iure speciali Capitulis competunt. Huc spectant: I. Ius celebrandi coetus capitulares sive ordinarios sive Cfr. Bouix. 1. c. p. 376 sq., 392 sq.; De Herdt, 1. c. p. 399 sq 403 sq. w Bouix, 1. c. p. 14 sq., 164 sq.; Schneider, 1. c. p. 252 sq.; Scherer, I.c. t. I. p. 570, 57.3 sq., 580, not. 60; comment, iur. Decret. X. 1. Ill, tit. 11, de his quae fiunt a maiore parte Capituli. ’os L. 1. 5 1, D. quod cuiuscumque universitatis III, 4. 858 extraordinarios ad expedienda negotia Capituli per delibera­ tiones et decisiones collegialiter sive capitulariter factas. Coelus capitularis dicitur ordinarius, qui lixis diebus in statutis desig­ natis haberi debet, et ad hunc conventum non requiritur spe­ cialis convocatio. Extraordinarius est qui adunatur, occurrente aliquo peculiari negotio, et ad hunc conventum requiritur spe­ cialis convocatio: habendus autem est quoties indicatur neces­ sarius aut ab Episcopo aut a Capituli praeside aut a maiori ca­ nonicorum parte (can. 411 § 1). Coetus capitulares ex iure com­ muni celebrari possunt absque praevia licentia Episcopi 109 ; at « Episcopus pro suo iure postulare potest, ut ipsi notitia detur de coetu capitulari cogendo ct resolutionibus approbatis; salva quo­ que maneat neccsse est suprema ipsius iurisdictio contra illegi­ timas congregationes capitularium. u) Jus rite convocandi Capitulum per se et ordinarie spectat ad primam dignitatem in Capitulo, nisi consuetudine aliter cau­ tum sit. Ex iure communi (cfr. Conc. Trid. Sess. XXV, cap. 6, de ref.). solus Episcopus convocat Capitulum cathédrale, quoties­ cumque eius consensum vel consilium exigit in negotiis dioecesanis, in ceteris negotiis ordinarie dignior de Capitulo. At iure particulari aliquando ius convocandi Capitulum cathédrale aut permittendi convocationem in omnibus casibus spectat unice ad Episcopum. Cfr. not. 107 h. tit. ' b) Vocandi sunt ad comitia omnes capitulares, qui in loco sive civitate praesentes sunt et pro suo iure ad congregationem Capituli accedere possunt*1'0, nisi agatur de casibus a iure ex­ ceptis. quibus etiam absentes canonici vocari debent, v. gr. in electione Praelati (cfr. can. 1G2) et ubi id exigant statuta aut consuetudo. Immo obligatio absentes vocandi a doctoribus satis communiter admittitur, ubicumque negotium est arduum et 109 Conc. Trid. Sess. XXV, cap. 6, de ref. innet. S. C. C. 20 lan. 1858. et aliis decis. S. C. C. ct Rotae allegatis a Bouix, 1. c. p. 408 sq. At haud raro ex iure particulari Capitulum praeter casus in iure expressos con­ gregari nequit, nisi vocante ve! annuente Episcopo, v. g. in Gallia et Anglia. Cfr. Collect. Lac. t. IV, coi. 346, 981. t. Ill, col. 923 sq.; Schneider. 1. c. p. 275 sq.; Bouix, 1. c. p. 171 sq.; Cappello. 1, c. p. 585 sq.; De Herdt, 1. c. p. 409 sq 11,1 Conc. Trid. Sess. XXIV. cap. 4. de ref.; Bouix, 1. c. p. 178 sq.; Schneider, 1. c. p. 264 sq.; De Herdt, 1. c. p. 418 sq. ’ Γ C - TITULUS VH I 1^... . r —-------- DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. Î 859 grave, modo commode fieri possit, periculum non sit in mora, i nec habeatur contraria consuetudo m. Qui legitime non fuerit I vocatus agere potest de contemptu ut acta Capituli (in se να­ ι lida) rescindantur. I c) Convocatio facienda est legitimo tempore et loco et I modo 1L2. I d) Postquam convocatio omnium capitularium rite facta l est, certe ad constituendam legitimam congregationem Capituli f sufficit, si duae tertiae partes canonicorum convenerunt 113. Qui : numerus indubitanter etiam requiritur, si statutis vel consuetuj dinibus particularibus est praescriptus; at neque ex natura rei .■ neque ex iure communi canonico generaliter requiritur; immo • iure particulari expresse etiam numerus infra duas tertias par­ ies ut sufficiens statui potest 114, v. g. numerus absolute maior vel trium canonicorum saltem in ordinariis sessionibus. e) In Capitulo legitime congregato negotia tractanda impriI mis rite et convenienter sunt proponenda, per communem delibe1 rationem, sive tractatum disceptanda, denique suffragiis in for1 ma canonica datis concludenda vel definienda 315. Quae suffraf gatio ordinarie fieri debet per vota absolute maiora, pro quiI hus stat etiam praesumptio, quod data sint a saniore parte Ca; pituli m. At iure speciali unanimitas suffragiorum requiritur in M1 Reiffenstuél, I. III, tit. 11, n. 10; Barbosa, De canonic, cap. 39. η. 1; De Herdt, 1. c. p. 420. 112 Bouix, 1. c. p. 172 sq., 187 sq.; Schneider, 1. c.; De Herdt, 1. c. p. 413 sq. 113 Bouix, 1. c. p. 165; Schmalzgr, 1. c. 1. III. tit. 11, n. 15 sq., 23; Pïrhing, 1. c. eod. n. 2; De Herdt. 1. c. p. 422 sq. 114 Quae ex iure Romano (L. 3, D. quod cuiuscumque univer. III, 4; L. 3, D. de decretis ab ord. fac. L. 9), sane in foro civili sua vi olim non caruerunt, at generaliter et clare in foro ecclesiastico non sunt recepta, et iure canonico de Capitulis potius expresse aliud videtur esse statutum. Cfr. cap. 19, 42, X. de elect. I, 6; S. C. C. in caus. Fuld. 21 Nov. 1761; Schneider, 1. c. p. 266; Scherer, 1. c. p. 576; Reiffenstuel, 1. c. 1. III, t. 11, n. 15, 16; Schmalzgr., 1. c.; Pirhing, 1. c., unde diversitas opi­ nionum inter ipsos scriptores catholicos patet. 115 Cap. 42, X. de elect. I, 6; Conc. Trid. Sess. XXV, cap. 6, de ref.; Bouix 1. c. p. 182 sq.; Schneider, 1. c. p. 268 sq., Scherer, 1. c. p. <>/7. i» Cap 1 4 X. de his, quae III, 11; cap. 42, 48, 50, 55, X. de elect. I. 6; Schmalzgr.', 1. c. n. 19 sq. Cfr. quoque S. C. C. 12 Mart. 1881, in Act. S. Sed., XIV, p. 362 sq. 860 TITULUS VIII negotiis, quae canonicos ut singulos tangunt (cfr. can. 101 iunct. R. I. 29. V, 12. in Sext.). non tantum in communi, v. g. in transfe­ renda potestate eligendi per compromissum (can. 172 § 1). Por­ ro duae tertiae partes votorum expresse sunt praescriptae, si electio concurrat cum postulatione ad hoc ut postulatio praeva­ leat (can. 180 § 1). Item ad normam can. 101, deficiente maioritato absoluta in prima suffragatione, haec est iteranda donec in tertio scrutinio res decidatur etiam per solam maioritatem rela­ tivam; in quo tertio scrutinio si forte duae personae (in electio­ nibus) suffragia aequalia tulerint, praeses suo voto potest pari­ tatem dirimere, si duae propositiones (in aliis negotiis) aequa­ lia retulerint suffragia praeses suo suffragio paritatem dirimere debet. Ί ?·? ■ II. Ius condendi sibi statuta, de quo iam dictum est in praecedentibus. III. Ius praecedentiae. Quae praecedentia can. 408 conside­ ratur sive inter varia Capitula, sive inter membra eiusdem Ca­ pituli. a) Quoad diversa Capitula: 1°) Cathédrale praecedit collé­ gial! etiam insigni, in ipsa quoque collegiali ecclesia. 2°) Capitulum insigne praecedit non insigni. 3°) Quoad alia Capitula inter se comparata applicanda sunt principia can. 106. Quare licet rarus erit casus, in quo Capitulum alicui actui adsistat extra dioecesim. cum tamen facilius accidere possit ut adsistat per aliquot canonicos Capitulum repraesentan­ tes. tunc obtinebit regula la dicti can. 106. videlicet idem honor debetur ac Capitulo illis canonicis qui eius personam gerunt. Pa­ riter ex regula 5" dicti canonis Capitulum Metropolitanum prae­ cedit suffraganeo; inter Capitula eiusdem gradus Capitulum loci; inter extraneos Capitulum antiquius provinciae, licet consuetudo passim recepta praecedentiam Capitulorum ordinet secundum praecedentiam propriorum Episcoporum. At Capitulum praecedentiam non habet supra Vicarium Ge­ neralem (can. 870 § 1). nec supra Vicarium Capitularem (can. 439). nequidem in choro et actibus capitularibus. b) Quoad diverses capitulares in eodem Capitulo: 1°) salvis peculiaribus statutis et legitimis consuetudinibus, dignitates, ser­ vato inter se ordine praecedentiae, praecedunt canonicis; cano­ nici antiquiores ratione possessionis posterioribus; canonici titu- DE POTESTATE EPISCOPAL! ETC. 861 lares honorariis; honorarii beneficiariis. At canonicus charactere Episcopali ornatus praecedit aliis tali charactere non insignitis. 2°) Ubi habentur distinctae praebendae presbyterales, diaconales etsubdiaconales, servatur praecedentia inter illos tres ordi­ nes; in eodem autem ordine, praecedentia receptionis in ordi­ nem, non in ipsum Capitulum (can. 408 § 2 117). IV. Ius possidendi et administrandi bona temporalia 118*, quae tanquam subiecto dominii propria sunt Capitulo ut collegio (cor­ porationi) ecclesiastico. Inde quoque consequitur, quod Capitu­ lum habeat ius constituendi syndicum aliosque officiales et per­ ficiendi actus legitimos ad administrationem necessarios etiam absque approbatione Episcopi 11V. Cuinam ex canonicis suprema cura administrationis sit commissa, potissimum statutis et con­ suetudinibus particularibus est determinandum, salvis iuribus canonici theologi, poenitentiarii et curati sese certis muniis sub­ ducendi 12\ 676. Scholion. Ius exemptionis a iurisdictione episcopali a non paucis Capitulis ante Concilium Tridentinum maiore minoreve ambitu fuerat obtentum, cum alia multa saltem de facto auctoritati Episcoporum fere penitus essent subducta 121. Qua in re Concilium Tridentinum 122 iura legitime quaesita exemptionis non sustulit, sed resecatis abusibus reformavit et contra praetensas et usurpatas immunitates Capitulorum novo rigore, etiam ad­ dita delegatione pontificia, restauravit ordinariam iurisdictionem Cfr. Cappello. 1. e. p. 539 sq.; De Herdt, 1. c. p. 35 sq.; Muniz, I. c. p. 341 sq. 1Jâ Conc. Trid. Sess. XXIV, cap. 6, de ref.; Bouix, 1. c. p. 390 sq;; Schneider, 1. c. p. 255 sq. 1,9 Cfr. cap. 7, X. de procur. I, 37; cap. 5, X. de prob. II, 19, iunct. notis Secretarii S. C. C. in schema statutorum capitularium in Anal. iur. pont. t. VI, p. 2026, 2045, quod in his aliisque officialibus nominandis debita libertas Capitulo sit relinquenda. Cfr. Schneider, 1. c. p. 292 sq. 120 Cfr. decis. S. C. C. in ed. Hic ht., Conc. Trid. p. 345. 121 Cfr. supra h. tit. not. 10. en Sess. VI, cap. 4, de ref., Sess. XXIV, cap. 12, de ref., Sess. XXV, cap. 6, de ref.; Benedici. XIV, De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 9, n. 2 sq.; Fagndn., in cap. 13, X. de off. iud. ordin. I. 31, § 1, n. 6 sq., in cap. 1, X. de conf. II, 30, n. 37. Cfr. quoque decis. S. C. C. in ed. Bichl., Conc. Trid. p. 39, 444 sq. 862 titulus vin Episcoporum. Nostra aetate rara sunt exempta Capitula cathcdralia l“ vel collegiata 12\ 677. Obligationes sive onera, quae incumbunt ipsis Capitulis ut collegiis sive corporationibus, v. g. servitium quotidianum chori vel Missa conventualis a persona morali per se impleri non possunt. Quare omnis disputatio de obligationibus Capituli practice potius reducitur ad quaestionem quibusnam canonicis singularibus demandatum sit officium urgendi sive curandi et implendi illa onera Capitulo iniuncta. Onera vero Capitulis im­ posita in ordine ad Episcopum facile ad duo principalia revo­ cari possunt, sc. ad reverentiam et obedicnliam praestandam, quam Episcopus pro suo iure postulat, et Capitulum tanquam collegium, non tantum ut singuli viri boni, exhibere debet. I. Reuerentia consistit in signis quibusdam honoris Episco­ po exhibendis: d) quoad locum; etenim Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 6, de ref. statuit: «Episcopis ubique is honor tribuatur, qui eorum dignitati par est, eisque in choro et capitulo, in processionibus et aliis actibus publicis sit prima sedes et locus, quem ipsi ele­ gerint ». b) quoad assistentium; quare omnes canonici sive ecclesiae cathedralis sive collegia tae Episcopo sollemniter celebranti aut alia pontificalia exercenti, etiam in aliis ecclesiis civitatis aut suburbii, ab eodem invitati, assistere et inservire debent, dum­ modo indicio Episcopi remaneat in eorum ecclesia sufficiens ca­ nonicorum et ministrorum numerus (can. 412 § 1). Quae adsistentia canonicorum, dum in ecclesia capitulari celebrat aut pontificalia exercet est simul obligatio et ius respectu Capituli, ita ut Episcopus canonicos negligere et praeterire, aliosque qui non sunt de Capitulo assumere non possit 145 ; nec ex canonicis123 * 123 Cfr. de exemptione controversa Capituli Patavini: S. C. C. 27 Nov. 1856, in Act. S. Sed., III, p. 65 sq. °* Cfr. Capitulum S. Dyonisii (St. Denis) in Gallia a Pio IX, Consi. < Consueverunt » 31 Mart. 1857 erectum; Benedict. XIV, 1. c. n. 2, (de Italia); Schneider, 1. c. p. 337, ubi in Germania unicum refert exemptum Capitulum collegiatum (Bautzen in Saxonia). Cfr. S. C. C. 22 lun. 1871, in Act. S. Sed., VI. p. 484 sq.; art. 14, 15. concord, pro Hispan. (a. 1851). 135 S. R. C. in Isernien. 2 Aug. 1631; in Oscen. 26 Maii 1635, in Massauen. 11 Iui. 1643; De llerdt, 1. c. p. 127; Muniz, 1. c. p. 210. t)E POTESTATE EPISCOPALI ETC. 4 illos quos voluerit eligere potest, sed in omnibus ordinem per Caeremonia le Episcoporum el ecclesiae consuetudinem prae­ scriptum servare tenetur 12rt. Celebranti vero in aliis ecclesiis civitatis vel suburbii tum solum canonici tenentur assistere si fuerint invitati, et in hae invitatione tenetur Episcopus habere rationem, ut in ecclesia capitulari sufficiens remaneat numerus, ne ofliciuni chorale intermittatur aut sine sufficiente decore ce­ lebretur w. . . ·' ’ i ' riflâjî I Peculiaris casus illius adsistenliae est casus ordinationis ge­ neralis in cathedrali habitae, ad quam vocandi sunt canonici (can. 1009, § 1). ϊ Nec praetereunda hoc loco obligatio can. 1303, § 1 impo­ sita, qua ecclesia cathedralis debet sacram suppcllectilem et alia quae ad Missam aliamve functionem pontificalem sunt neces­ saria, gratis Episcopo subministrare, etiamsi illae functiones sint peragendae in aliis ecclesiis civitatis aut suburbii. c) quoad associationem et deductionem Episcopi ad eccle­ siam cathedral em can. -112 § 1, innovatur praeceptum Caeremonialis Episcoporum (libr. I, cap. 15, n. 1 et 11) et multarum deci­ sionum S. R. C. (Cfr. Houi.v, 1. c., p. 214 sq., 271 sq., Schneider, 1. c., p. 344; De Herdl, 1. c., p. 426). d) Episcopo ius est duos e Capitulo sive cathedrali sive col­ légial] assumere et retinere ut sibi in ecclesiastico ministerio ac dioecesis servitio adsistant (can. 412, § 2) Itemque potest sibi adsciscere duos etiam e Capitulo sive cathedrali sive collegiali visitationis dioecesanae comites et adiutores (can. 343, § 2); qui non necessario debent esse iidem quos assumpsit pro suo ser­ vitio. II. Obedientia canonica a Capitulo exercenda est: a) in iustis mandatis Episcopi sive ratione status clericalis sive ratione beneficii datis prompte observandis. b) in admittenda visitatione Episcopi secundum sanctiones canonicas peracta. c) in subeundo insto indicio Episcopi S. R. C. in Λ sien. 18 Nov. 1607; De Herdl, 1. c. De Herd!. I. c. p. 128, ubi plura S. C. alleguntur responsa. w Cfr. lienedictum XIV, Inst. eccl. 107; De Herdl, 1. c. p. 129. 129 Peculiarem modum. quem Episcppus poterat et debebat adhibere in puniendis canonicis Capitali exempti ex I riclentino (Sess. XXV, cap. 6), codex non innovavit. i 864 DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. TITULUS VIίί / § il. De iuribus et obligationibus singulorum canonicorum o 678. Iura, quae generatim singulis canonicis competunt, haec fere recenseri possunt: I. Locus et notum in Capitulo, quae tamen solis competunt canonicis titularibus, non mere honorariis; dignitatibus vero tunc solum competit si una cum canonicis Capitulum constituant (can. 411, § 3). II. Stalium sive sedes in choro; quod ius etiam competit ca­ nonicis honorariis. III. Praecedentia secundum modum paragraphe praeceden­ ti explicatum. IV. Insignia canonicalia. Insignia canonicalia nihil aliud sunt quam habitus choralis, cui forte ex speciali privilegio alia insignia sunt addita vel uti numisma, crux, specialia quaedam indumenta. Habitus choralis ex iure communi continetur veste talari nigra et cotta sive superpelliceo. Alius habitus ac alius color et quaecumque superaddita insignia a sola Sede Aposto­ lica concedi possunt. Plerumque tamen Capitula huiusmodi privilegia plus minusve honorifica accipiunt sive in ipsa Bulla erectionis sive deinde per speciale indultum (cfr. can. 409, § 1) uo. Praedictam vestem choralem et alia specialia insignia capi­ tularia canonici deferre quidem possunt in tota dioecesi in qua est Capitulum; at extra propriam dioecesim, reprobata contra­ ria consuetudine, tunc tantum deferre possunt, cum aut Episco­ pum comitantur aut Episcopum vel Capitulum repraesentant in Conciliis aliisque sollemnitatibus (can. 409, § 2). Porro vestem choralem. sive communem sive speciali indui­ to vel privilegio concessam, canonici in choro deferre tenentur, adeo ut ea in officio chorali non induti habentur tamquam ab­ sentes a choro; v. gr. si Protonotarius Apostolicus aut Praelati domestici praelatitia veste sint induti. 1 Canonici vero, qui charactere episcopali insigniti sunt, pro veste chorali habent vestem episcopalem. ----------------- 865 Quae iura canonicis competunt statim ac legitime beneficii ’ sui possessionem ceperint (can. 405 § 1). 679. Obligationes communes canonicorum sunt: I. Professio fidei, quae a dignitatibus ct canonicis coram 1 loci Ordinario eiusve delegato et coram Capitulo, a ceteris bene* ficiariis coram loci Ordinario eiusve delegato emittenda est ante i aptam beneficii possessionem (can. 1406, 1443). I II. Residentia. Residentiae canonicorum convenit generalis f notio, qua residentia dicitur esse commoratio assidua bencficia! riiinloco beneficii, officii personaliter praestandi causa. In qua I notione videtur contineri duplex obligatio manendi in loco beneI ficiiet insuper expletio personalis officii, ita ut is qui officium net «ligit adhuc nihilominus teneatur in loco beneficii degere, atque t hoc derelicto de novo impingat in legem residentiae. Respectu i vero canonicorum illae duae obligationes ad unam reducuntur, j sc. ad obligationem personalis servitii in ecclesia capitulari praeI standi. Sane iamdiu constat: 1°) canonicos ceterosque beneficiaI rios choro addictos obligationi residentiae non satisfacere sola J presentia in loco ecclesiae cathedralis vel collegiatae, sed ab ip1 ώexigi praesentiam in choro, ubi non solum canonicis horis inI 'ersint sed per ipsos, non per substitutos, divina officia obeant131 vere canentes et psallentes ia2. — 2°) Aliunde pariter constat ca­ nonicos haberi absentes seu non residentes, qui dimisso choro I versantur in civitate seu loco, ubi posita est ecclesia cathedra> lis vel collegiata. — 3°) Tandem cum habeant ex iure tres men­ iez vacationum a chorali servitio, illae vacationes ita intelliguntur ut sine necessitate specialis licentiae aut Episcopi aut Capi­ tuli possint eo tempore ubi velint commorari saltem intra dioe­ cesim; immo etiam durante servitio possunt diu noctuque mo­ ram trahere, si libuerit, extra civitatis districtum, ubi sita est ecclesia, dummodo horis congruis accedant ad ecclesiam ibique in divinis deserviant ia3. Ergo pro canonicis aliisque beneficiariis choro addictis resi- UI Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 12. de ref.; Benedictus XIV, Inst. ί «d. 107, n. 17, 18; Bouix, 1. c. p. 327 sq. m Benedict. XIV, 1. c. n. 16 Const. « Cum semper* 19 Aug. 1744 121 Const. « Praeclara » 19 I«n. 1748, § 7; Henry, De resid. p. 144; DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 8 867 TITULUS VIII dentia intellecta est ecclesiae personale servitium; quod multo magis valet iure Codicis, ubi nullus est canon expresse agens de residentia, sed tantum de choral i servitio; qui can. 419 § 1 aperte traditur chorali servitio non adstrictos non teneri obli­ gatione residendi in loco beneficii De servitio vero chorali deinde agetur sub propria rubrica. III. Assistentia in deliberationibus capitularibus et accep­ tandi munera Capituli sibi iniuncta, nisi legitima causa excuset, v. g. saltem a quibusdam servitiis canonicum theologum et poenitentiarium (piae cum ipsorum officio non sunt compatibilia (can. 416) res festivitates declaratur in Caeremoniali Episcoporum, atten­ tis peculiaribus statutis et consuetudinibus. 2°) Episcopo celebranti in pontificalibus aspersorium in ingressu ecclesiae porrigere et presbyteri assistentis officio fungi. 3°) Eidem decumbenti ministrare sacramenta; defuncto iusta funebria persolvere. 4°) Convocare Capitulum eique praeesse ac praescribere et ordinare quae ad chori directionem referuntur, dummodo dig­ nitas de gremio Capituli sit (can. 397, 4°). Memorata iura et oflicia primae dignitatis possunt per sta­ tuta capitularia aliqua ratione reperiri mutata, quae statuta a Codice praeservantur; sed cum apprime conveniant primae Ca­ pituli dignitati et iis qui in eius locum secundum ordinem praece­ dentiae subintrant, non possent nunc per actum capitularem im­ mutari condendo statuta nova canoni contraria. 681. Canonicus theologus. Alexander III in Cone, Latera­ nensi III (a. 1179) praescripserat, ut in ecclesiis cathedralibus J Magister constitueretur qui clericos et pauperes adolescentes I erudiret in studiis grammaticae et pulchrarum litterarum, eique IV. Assistentia et associatio praestanda Episcopo celebranti vel .alia pontificalia exercenti iuxta formam H praescriptam in Pontificali Romano et Caeremoniali Episcoporum; quae est obli­ gatio Capituli et singulorum canonicorum (can. 412, § 1) 680. Iura et obligationes particularium dignitatum et canoni­ corum eruenda sunt ex natura officii ipsis commissi aut ex ins­ trumentis fundationis aut ex specialibus legibus. L Dignitatibus et post ipsas canonicis secundum ordinem praecedentiae177’ ius est et officium: I 1°) Episcopi vicem supplere in peragendis functionibus t sacris in sollemnioribus anni festivitatibus. Quae sint sollemnio­*** I r 134 Profecto cum servitium chorale in ecclesia praestari non possit I sine praesentia in loco, etiam obligatio huius praesentiae includitur in I residentia canonici, sed canonicum urget pro diebus et horis quibus choro assistere tenetur (S. C. C. 4 Febr. 1843), at v. gr. residentia pa­ rochi in loco debet esse pro singulis momentis; Ferreres, Inst. I., n. 705. ** Cfr. decis. S. C. C. in ed. Rich!., Cone. Trid. p. 343; Bouix, 1. c. р. 337 sq.; Schneider, 1. c. p. 308 sq. Cum adsit obligatio interessendi coetibus capitularibus, nihil vetat quominus pro ipsis assignentur distri­ butiones; De Ilerdt, 1. c. p. 326; Muniz. 1. c. n. 267; Barbosa, De canonic. с. 31. ’ w 13e Cone. Trid. XXIV. cap. 12, de ref.; Bouix, 1. c. p. 244 sq.; Ferrarii. 1. c. v. Canonicatus art. 6, n. 27 sq.; Schneider, 1. c. p. 345 sq. 137 * Ius praecedentiae can. 370 § 1 Vicario Generali concessum nul­ latenus derogat praescriptis-canonis 397; proinde Vicarius Generalis,qua talis, non habebit ius Episcopi vicem supplendi in peragendis functio­ nibus sacris, nec ex alia parte eximetur, si canonicus fuerit, a munere assistendi Episcopo in Missis aliisque functionibus pontificalibus. Reso­ lutio S. C. C. d. 10 maii 1931, S. lacobi de Venezuela et aliarum; cfr. A. A. S. XXIII, 235; Period. XXI, 24. ■ 3 i ■ I ! j I ! assignaretur propria praebenda. Quod decretum ab Innocentio III in Cone. Lateranensi IV (a. 1215) firmatum fuit et insuper iniunctum, ut in quavis metropolitana ecclesia theologus constitueretur, qui sacerdotes et alios doceret sacram paginam et cetera quae ad animarum curam pertinerent. Cum autem Patres Basileenses illud statutum ad omnes cathédrales ecclesias exten­ dissent, Cone. Lateranense V supponit officium canonici theologi inter canonicatus reperiri. Tandem Cone. Tridentinum efficacius providit (Sess. V, cap. 1), iubendo ut in qualibet ecclesia cathedrali et collegiata insigni, si nulla esset praebenda dicto theologo destinata, destinaretur primo vacatura; cuius Concilii prae­ scriptionem ad Italiam et insulas adjacentes applicans Benedic­ tus XIII Const. « Pastoralis officii » (a. 1725) iussit, ut primo va­ catura praebenda ipso facto et absque ulteriore declaratione constituta maneret praebenda theologalis. Officium canonici theologi Cone. Tridentinum satis aperte declaravit esse Sacram Scripturam exponere ct interpretari, dum docuit ad cum pertinere « ne coelestis ille sacrorum librorum thesaurus, quem Spiritus Sanctus summa libcralitate hominibus tradidit, neglectus iaceat ». Nihilominus doctrina canonista- 868 TITULUS VIU rum 1S? fuit, canonicum theologum suo muneri satisfacere sive Sacram Scripturam legeret sive dogmaticam, scholasticam aut moralem theologiam doceret; illa tamen sententia, etiam Juris­ prudentia S. C. C. firmata, visa est improbari cum Gregorius XVI (a. 1842) publicavit suam Const. «Inter multiplices * et in­ de S. C. C. coepit urgere lectionem S. Scripturae 13β; sed paula­ tim reditus factus est ad praecedentem doctrinam. Illi praecedenti doctrinae quoad substantiam cohaeret dis­ ciplina Codicis, in quo (can. 400 § 1) munus canonici theologi dicitur esse: 1°) Sacram Scripturam publice in ecclesia explanare138 *140’. Quibus autem diebus et horis id fieri debeat relinquitur deter­ minandum Episcopo cum consilio Capituli 141. 2°) Illa explanatio S. Scripturae non est taxative prae­ scripta, sed potest Episcopus, sz id utilius iudicet, eidem com­ mittere alia doctrinae catholicae argumenta in ecclesia expli­ canda. Non ergo ipse canonicus theologus habet optionem, sed Episcopus aliud argumentum explanationi S. Scripturae potest substituere. 3°) Pariter idem Episcopus, gravi existenti causa, potest 138 Cfr. Fagnanum, in I, p. libr. V, cap. « Quia nonnullis* de Magis­ tris; Card. Petra in Const. 2 Innocent. VI, η. 46; Ferraris, v. Canonicus art. 9, η. 30; Benedict. XIV, Inst. 57, De Syn. dioec. 1. 13, cap. 9, n. 17; Schneider, 1. c. p. 339 sq., S. C. C. in Fulginaten. 5 lulii 1784, et in aliis causis. iss [)e ilerdt, 1. c. p. 68 sq. Vi can. 399 § 1, ceteris paribus ad officium canonici theologi praeferendus erat doctor in sacra theologia. Pius XI Motu proprio d. *28 apr. 1924 statuerat ut beneficium, in quo canonice insit onus S. Scriptu­ rae populo explanandae, nulli conferretur qui licentia aut laurea in re biblica non fuerit potitus. Dataria Apostolica ex Audientia Ss.mi d. 8 apr. 1940 declaravit illa verba ita esse intelligenda ut, ceteris paribus, ille etiam doctori in sacra theologia praeferatur, qui laurea aut licentia in re biblica sit insignitus. Idem rursus confirmavit Dataria Apostolica in Instructione d. 1 ian. 1942. Cfr. A. A. S. XVI, 181, XXXII, 163, XXXIV, 117; Period. XIII, 105. XXIX. 236. XXXI, 309. U1 lurisprudentia S. C. C. exigebat ut saltem quadragies singulis annis illa explanatio in ecclesia fleret. Cfr. Lingen et Reuss, Causae select, p. 720 sq., S. C. C. 2 Sept. 1876, 16 Sept. 1882, 25 lun. 1891; Sch­ neider, 1. c.; Bouix. 1. c. p. 101 sq.; De Herdt, 1. c. p. 70 sq. Circa obliga­ tionem assistendi factam canonicis aliisque clericis, cfr. De Ilerdt, 1. c. p. 74; Bouix, 1. c. p. 105 sq. |)E POTESTATE EPISCOPALI ETC. 8G9 canonico theologo committere ut, loco lectionum in ecclesia, sacras disciplinas in Seminario doceat. Ergo nunc canonicus theologus, saltem accedente commisI sione Episcopi, triplici modo explicat suum officium. Quodsi ut I muneri satisfaciat explanationem S. Scripturae aut alterius saI cri argumenti in ecclesia habere debeat, haec obligatio ita est adnexa ipsius praebendae, ut si ultra sex menses fuerit impe­ ditus. propriis expensis debet sibi substituere alium sacerdotem ab Episcopo deputandum. Quae obligatio substitutionis in casu impedimenti non datur, si ipsi commissum fuerit munus docen­ di in Seminario. Ut suo muneri satisfaciat, non solum ipsi committenda non sunt officia quae illud impediant, sed etiam dispensatus est a servitio chori pro toto die quo ad normam can. 400 munere suo fungitur, quin distributiones amittat (can. 420, 2°). Huc quoque spectat immunitas, quae ipsi (can. 416) tribuitur a ministerio diaconi et subdiaconi in servitio altaris per turnum praestando, i quae tamen magis pertinet ad praeeminentiam officii, ideoque a munere per turnum celebrandi non est immunis uz. 682. Canonicus poenitentiarius (can. 401). Praeformatio I huius officii habetur in Cone. Lateranensi IV (a. 1215) ubi In­ nocentius III praecipit ut in ecclesiis cathedralibus et conven1 tualibus ordinentur viri idonei, quos Episcopus habeat adiutores tum in praedicatione tum in audiendis confessionibus et poeni­ tentiis iniungendis; sed erectio obligatoria huius praebendae debetur etiam Cone. Tridentino (Sess. XXIV, cap. 8 de ref.) cum eodem officio in Codice descripto. Canonicus poenitentiarius. perinde ac si esset parochus to­ tius dioecesis, vice Episcopi exercens iurisdictionem fori interni ab ipso iure obtinet potestatem ordinariam ad audiendas confessiones, quam tamen aliis delegare prohibetur. Eius iuris- T ■ 870 TITULUS vili Illa potestas canonici poenitentiarii est coniuncta cum of­ ficio residendi in sede excipiendis confessionibus sibi in capitu­ lari ecclesia destinata; tempus officii explendi est tempus ad fidelium commoditatem indicio Episcopi opportunius, ideoque non necessario est restrictum ad tempus divinorum officiorum, quamvis dum divina officia habentur praesto esse debet ad ex­ cipiendas confessiones petentium 143. Ut muneri satisfacere possit ipsi committenda non sunt offi­ cia quae illud impediant, v. g. non potest simul habere munus Vicarii Generalis aliudve officium cui adnexa sit iurisdictio fori externi vehit Officialis, excusatur a servitio chori cum iure ad percipiendas distributiones, si eo tempore vacat audiendis con­ fessionibus (can. 120, 3) i44. Huc quoque spectat immunitas a ministerio diaconi et subdiaconi in servitio altaris per turnum praestando ad normam can. 416. 683. Canonicus curatus. Triplici modo ecclesia capitularis potest esse ecclesia paroecialis: 1°) si paroecia in ecclesia cathedrali (aut capitulari) erecta sit et capitulo non fuerit unita; 2°) si cura animarum unita est certae praebendae canonical!, v. gr. Archipresbyteratui, ita ut. quicumque illam praebendam obti­ neat. curam paroecialem exercere debeat; 3°) si cura animarum ipsi Capitulo unita et adnexa sit In hoc ultimo casu penes Capitulum manet sola cura habi­ tualis, actualis vero seu illius exercitium transferri debet in vi­ carium. quem praesentat Capitulum. Ordinarius, si idoneum repererit. instituit; vicario ita instituto Capitulum fructuum por­ tionem. indicio Episcopi congruam, tribuere debet (can. 402. 471). Huic vicario exclusive competit tota animarum cura cum omnibus parochorum iuribus et obligationibus ad praescripta iuris communis et secundum probata statuta dioeccsana vel lau­ dabiles consuetudines (can. 471 § 4). Si cura sit adnexa determinatae praebendae, non idcirco canonicus curatus dependet a Capitulo in exercitio curae ani­ marum, nec illa praebenda vacante potest Capitulum aliquem W3 Ita iam quoad substantiam deciderat S. C. C. apud Zamboni^ v. Canonicus § VI. Cfr. Barbosa, De canonic, cap. 26. η. 14; De Herdt, 1. c. p. 78. Cfr. plures decisiones S. C. C. apud De Herdt, 1. c. p. 80. wn De IlerdÎ. |. c. p. 30 sq.; Schneider, I. c. p. 393 sq. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC 871 i? abstituefe qui interim curam animarum exerceat, sed ad Epi­ ( rum pertinet idoneum vicarium substituere u”. Multo magis illa perfecta independent!» a Capitulo in exerÎ ilio curae animarum habetur a parocho, dum paroecia indepenMeromnino a Capitulo erecta fuit in ecclesia capitulari cum roprie dicto parocho, cuius nominatio regitur generali iure de 'J iliorum parochorum nominatione. 684. Relationes iuridicae inter Capitulum et parochum in ec- Î desia capitulari, quae simul sit paroecialis, ubi non adest spe­ ciale indultum pontificium aut conventio a loci Ordinario legi­ time approbata, reguntur sequentibus normis (can. 415): I. Ad parochum spectat: 1°) Missa pro populo 14T, praedicatio paroecialis catecheti| cael fidelium instructio; I 2 ) libros paroeciales custodire et attestationes inde extraj here; j 3°) functiones paroeciales peragere, de quibus cavet can. '162. Exequias autem peragere tunc tantum pertinet ad Capitu! Ium, si agitur de funere dignitatis, canonici etiam honorarii vel I beneficiarii; * 4°) alias functiones etiam non stricte paroeciales in pa­ roeciis fieri solitas peragere, si easdem non peragit Capitulum, I ih lamen ut non impediatur Capitulum. Qua in re cum agitur « de eadem ecclesia duplici usui inservienti, praesertim locum ha­ ff bet consuetudo aut conventio legitime ab Episcopo approbata I (cfr. resp. S. C. C. 14 Tun. 1890 in Act. S. S., XXIII, p. 298 sq.). I 5°) eleemosynas in bonum paroecianorum colligere, eas£ dem directe vel indirecte oblatas recipere, administrare et seeundum offerentium voluntatem distribuere. II. Ad Capitulum spectat: I 1°) custodia SS.mi Sacramenti, quod ex can. 1265 § 1, 1° -, asservari debet in ecclesia catbedrali, altera tamen ciborii clavi penes parochum remanente; 2°) vigilantia circa observantiam legum liturgicarum, ts metsi agatur de functionibus a parocho peractis; . De Herdt, 1. c. ui Si eodem die urgetur onerc applicandi missam conventualem, missam pro populo debet applicare per alium vel per se die sequenti (can. 419, § 2). i 872 TITULUS VIII 3°) cura ecclesiae eiusquc bonorum administratio cum piis legatis quae ecclesiae capitulari ut tali fuerint relicta. Nec parochus capitulares nec Capitulum paroeciales func­ tiones et munera impediat; quin potius capitulares. maxime ubi designati coadiutores desint, tenentur ex caritate parocho adiutricem operam praebere secundum modum ab Ordinario loci determinandum. Quodsi aliquis exoriatur conflictus ab Ordinario loci auctoritative est dirimendus. Art. 6. De chorali servitio •rvuKVVKS w v rjx w § 1. Servitii choralis praestatio 685. Servitium chori, officium divinum est praecipua obli­ gatio canonicorum in ecclesiis tam cathedralibus, quam colle­ giatis, adeo ut in praesenti disciplina residentia (activa seu for­ malis) canonicis incumbens cum ipsa praestatione publica et sollemni officii divini in ecclesia capitulari confundatur, excu­ sari a chorali officio et a residentia pro uno eodemque habean­ tur, sicut deesse officio divino et obligationi residendi. Origo et historica evolutio huius obligationis quoad substan­ tiam fuerunt expositae ad can. 135. Est autem obligatio servitii choralis directe imposita tum ipsi Capitulo (can. 113) tum singulis canonicis et beneficiariis illi ministerio addictis (can. 414). 686. I. Notio. Servitium chorale ~ officium divinum publi­ cum et sollemne seu choraliter praestandum comprehendit sep­ tem horarum canonicarum psalmodiam et Missam conventualem cum cantu, praeter alias Missas vel secundum rubricas Missalis vel ex piis fundationibus celebrandas (can. 413, § 2). II. Obligatio divini officii quotidie persolvendi omnibus Ca­ pitulis imponitur; singulis quoque beneficium chorale obtinen­ tibus obligatio incumbit quotidie interessendi ad divinum offi­ cium persolvendum. At sicut Sedes Apostolica vel in ipsa con­ stitutione Capituli vel postea per speciale indultum nonnunquam concedit ut Capitulum non teneatur ad servitium chora­ le integrum vel nonnisi certis diebus, v. gr. solis diebus festis, ita pariter ex concessione eiusdem Sedis Apostolicae, non Episco­ pi. fieri potest ut canonici aliique beneficiarii nonnisi per tur- 873 DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. num H8‘ teneantur ad servitium chorale praestandum, tametsi Capitulum urgeat obligatio quotidie et integre officium persol­ vendi, v. gr. per mediariam, ut dicitur, vel ternariam aut quartariam u0. Porro ante omnia tum respectu Capituli tum respec­ tu singulorum capitularium attendenda est lex fundationis Ca­ pituli vel praebendae legitime acceptata, quae obligationem iuris communis potest intra arctiores limites coërcere vel etiam ultra terminos iuris communis ampliare. Episcopus est incompetens ad reducendum servitium quotidianum integrum et ad concedendum ut illud beneficiarii praestent per turnum; multo magis incompétentes sunt ipsi capitulares, qui v. gr. in conden­ dis statutis illam reductionem servitii inducerent350*. Non ex­ cusat missa aut assistentia Pontificalis, salva tamen facultate hebdomadario facta missam sine cantu celebrandi, cum in eccle­ sia pontificali ritu Episcopus vel alius loco ipsius celebret (can. 413, § 3). — Pariter non excusant aeris inclementia, pau­ citas canonicorum, i edituum imminutio, difficilis ad ecclesiam accessus similesvc causae, quae allegari quidem utiliter pote­ runt ad impetrandum indultum apostolicum reductionis servi­ tii; sed eae solae etiam cum interventu Episcopi non sufficiunt ad petendam inde excusationem. — Nec ipsa consuetudo excu­ sat. nisi in quantum haec supponit et praesumit datum fuisse privilegium apostolicum, cum illi consuetudini contraria sit constans jurisprudentia S. Congregationis, quae solita est tales consuetudines ut abusum et corruptelam habere353. III. Locus et tempus. Locus, ubi divinum officium est persol­ vendum, est ipsa ecclesia capitularis et in ea chorus, non ali­ qua cappella aut sacristia vel locus ecclesiae contiguus; quae obligatio de loco, attento can. 413 § 1. est realis et afficit Capitu1μ3* Ubi id locum habeat, divisio fructuum praebendae, sive haec in distributionibus tantum consistat, sive non. per dies naturales est facien­ da, dum e contra distributiones cotidianae dividendae sunt per dies ser­ vitii. Resolutio S. C. C. d. 4 febr. 1933; cfr. A. A. S. XXVI, 83; Period. XXIII, 102. 140 Cfr. De Herdt, 1. c. p. 259 sq. 150 S. C. C. apud Zamboni, v. Canonici § X, n. 27; De llerdt, ]. c. P. 262. isj Cfr. S. C. C. saepe apud Palloltini, v. Canonici § VII; Benedici. XIV Inst 107; De Herdl, 1. c. p. 263. Cfr. etiam responsum S. C. C. d. 23 âpr. 1927 in A, A. S. XIX, 415 et Period. XVI, 171. _______ * ■ Μ J » ***' 874 titulus vin lum; quodsi Capitulum huic oneri non respondeat, obligatio illa efficitur personalis et principaliter afficit Capituli superio­ rem et exinde singulos canonicos, quibus obligatio personalis deinde imponitur can. 414 152153 . Ex iurisprudentia S. C. C. semel 154 aut iterum ex speciali et gravi causa in aliqua parte ecclesiae extra chorum recitare officium licet ex licentia saltem praesump­ ta Episcopi. Minor urgens causa, v. gr. insalubritas ecclesiae, sufficit, ut cum licentia Episcopi recitari officium possit in ali­ qua ecclesiae cappella vel alio honesto loco, unde tamen po­ pulus officium audire eique assistere possit15S. Statutis ab Ecclesia temporibus secundum leges liturgicas horae canonicae in choro sunt recitandae IV. Ordo quoque statutus in persolvendo divino officio spe­ ciali ratione urget respectu officii choralis. Qui ordo iam indi­ catur antiquissimo canone relato in cap. 1, X. de celebrat, missar. hoc pacto: «Propheta dicente: Septies in die laudem dixi tibi; qui septenarius numerus a nobis impletur, si matutini, pri­ mae, tertiae, sextae, nonae, vesperae et completorii tempore, nostrae servitutis officia persolvamus»155. V. Modus persolvendi officium divinum in choro ille erat praescriptus, ut celebretur studiose pariter et devote (cap. 9, X. de celcbr. miss.) vel ut dicit Tridentinum (Sess. XXIV, cap. 12. de ref.) reverenter, distinete et devote. Porro persol­ vendum est vocali, exacta et distincta pronuntiatione per ve­ ram psalmodiam duarum chori partium alternantium ideoque alta et intclligibili voce, quo officium vere cantetur non sim­ pliciter legatur; non autem necessario cantu Gregoriano, sed sal­ tem tono uniformi, servato tamen discrimine dierum sollemnium a ferialibus et minus sollemnibus, observatis hac in re prae­ scriptis Caeremonialis Episcoporum et propriis cuiusque ec­ clesiae statutis legitime conditis15e. Iam autem saepius declaW2 De Herdt, 1. c. p. 273. 153 S. C. C. 14 Mart. 1722, in Cingulana apud Pallottini, v. canonici § VII, n. 759; Benedict. XIV, Inst. 107, § 4; Ferraris, v. canonici n. 4143; De Herdt, 1. c. p. 273 sq. 154 Benedict. XIV, Inst. 24 et 107 § 4 et 14; Act. S. S. II, p. 148; p. 37; De Herdt, 1. c. p. 274 sq. De Herdt. 1. c. p. 277 sq. 156 Benedict. XIV Const. < Cum semper oblatas» 19 Aug. 1744; Be- DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 875 I ratum fuit canonicos non psallentes neque cantantes obligationi ' servitii choral is non facere salis, tametsi in choro praesentiam ' materialem exhibeant367. 687. De missa conveni uali. Missa conventualis est pars no’ bilior servitii divini in ecclesia capitulari praestandi, ad quam f horae canonicae tamquam dispositiones ordinantur, et licet I inter horas canonicas non referatur, comprehenditur tamen sub nomine divini officii, cuius praecipua pars censetur. Sicut t autem horae publice et sollemniter recitantur, ita missa conI ventualis sollemniter cum cantu ac cum diacono et subdiacono I celebranda est. Obligatio singulis Capitulis incumbit eam quotidie cum cantu celebrandi atque applicandi pro benefactoribus in gene­ re (can. 413, 417). Quae obligatio applicationis communiter di­ citur originem trahere ex praxi iam primis Ecclesiae saeculis I usitata, qua in sacris diptychis nomina eorum describebantur, t quorum liberalitate ecclesiae patrimonium constitutum et auc! tum fuerat. Cessante usu diptychorum et inde pereunte benefacf torum memoria, Ecclesia eorumdem non oblita, iussit missam conventualem pro benefactoribus in gcncre celebrari, licet ipsi nihil in suis donationibus pro se pacti essent, sed déclarassent se tantummodo pro suorum peccatorum remissione Deo bona sua offerre (cfr. Benedict. XIV cit. Const. « Cum semper obla­ tas·» § 14). Quae historica origo probat illam obligationem ap­ plicandi missam obtinere etiam illis in locis, ubi spoliatis eccle­ siis fundationes interierunt et canonici pensionem a gubernio accipiunt; quia illae pensiones vel succedunt in locum funda­ tionum, vel supponunt benefactores qui pecuniam ad pensionem contribuunt. Codex (can. 417, § 3) permittit ut servetur consuetudo prae­ bendi stipem celebranti missam conventualem eamque pro be­ nefactoribus applicantem, et assignat duplicem fontem unde desumi possit, videlicet aut ex cumulo distributionum aut ex reditibus omnium praebendarum per contributum. Sive autem 157 Cfr. Decisiones apud Zamboni, v. canonici § X, n. 36, et apud Pallottini, v. canonici § VII, n. 49 sq.; De Herdt, 1. c. p. 286 sq. Cfr. quo­ que cit. Const. «Cum semper oblatas* Benedict. XIV, S 24, et eiusd. Benedict. XIV, Inst. 107 § 3. 876 TITULUS VIII celebranti assignetur aliqua specialis distributio aut retributio aliunde petita sive secus, non potest pro illa missa eleemosy­ nam aliam a fidelibus recipere seu per illam satisfacere alteri obligationi iustitiae ,5\ | Missae conventualis celebratio atque ministerium diaconi et subdiaconi in praedicta missa praestandum incumbunt om­ nibus canonicis et beneficiariis; a ministerio vero diaconi et subdiaconi excluduntur dignitates, canonicus theologus et poenitentiarius. et si praebendae habeantur distinctae in tres ordines, canonici ordinis presbyteralis. Statutis capitularibus iusta nonna proposita, debet distribui turmis servitii altaris (can. 416)3δ®. Quae norma ut sit insta, debet aequalem fere partem oneris inter omnes canonicos et beneficiarios partiri, attenta tamen lege fundationis, qua v. gr. potuit statui ut beneficiarii, relicta celebratione missae canonicis, teneantur semper prae­ stare ministerium diaconi ct subdiaconi exceptis casibus in qui­ bus Caeremoniale Episcoporum illud ministerium attribuit ca­ nonicis. At illa iusta norma non servaretur, si canonici sibi re­ servarent dies, in quibus specialis retributio datur ministranti­ bus ad altare, et dies in quibus illa retributio deest assignaren­ tur inferioribus beneficiariis. Praesertim in hac re plurimum attendi solet sive consuetudo, sive peculiaris aliqua concordia, quibus inductus sit modus, quo huiusmodi onus inter capitulares aliosque beneficiarios dividatur; quamvis nihil vetat quomi­ nus statuta capitularia consuetudinem aut modum, ex conven1'·9 Ita saepe S. C. C. apud Zamboni, v. canonici § IV. n. 2, 13. v. Capitulum S V. n. 76. 77; Bouix, De capit, p. 3. cap. 3, n. 3; 7)e Herdl, 1. c. p. 302. Cfr. S. C. C. 12 Mart. 1921. de missa applicanda etiam a dig­ nitate celebrante in festo sollemniore, in A. A. S., XIII, p. 438. ™ Cfr. cit. Const. Benedict. XIV « Cum semper oblatas » § 12. Pas­ sim obtinet, ut prima dignitas, praeter missas in sollemnioribus diebus festis celebrandas, non teneatur ad turnuni cum ceteris canonicis. S. C. C. in Placent. Ί Iulii 1725, in Mandelen. I I lunii 1845.* Licet canonicus theologus et can. poenitentiarius immunes sint a turno in ministerio diaconi et subdiaconi, non tamen sunt liberi ab illo ministerio prae­ stando quando Episcopus pontiflcaliter celebrat ad normam Caeremonialis Episcoporum 1. L, cap. 8. n. 1. S. C. C. 14 Febr. 1920; 10 Mart. 1923 (cfr. A. A. S.. XII, p. 117 sq.. vol. XV, p. 588). Praeterea immu­ nitas non importat prohibitionem praestandi ministerium diaconi et subdiaconi, sed ad hoc ipsi non possunt sese obligare nisi personaliter, non pro suis etiam successoribus. Ferreres, 1. c. I, n. 705 bis, 18 |)E POTESTATE EPISCOPALI ETC. 877 lionc invectum et minus aequum, ad aequiorem et magis ratio! nabilem distributionem reducant 10°. Item nihil obstat ad hoc ut transitorie semel aut iterum ille qui est impeditus in suo turno a servitio altaris per alium sup­ pleatur141; qui vero est impeditus propter infirmitatem non po­ test obligari ad eleemosynam tribuendam sacerdoti capitulari, qui illius vicem supplet in Missae celebratione et applicatione, nisi statuta capitularia vel particularis consuetudo aliud ferant i (can. 417, § 2). 688. Substitutio pro universo officio. Iam ex ipso Concilio Tridentino (Sess. XXII, cap. 4, Sess. XXIV, cap. 12 de ref.) et deinde ex iurisprudentia constat, illam obligationem servitii divini quoad dignitates, canonicos ct beneficiarios esse obliga­ tionem personalem, quae excludat ut choro adstrictus alium sacerdotem vel clericum choro non adstrictum, suo loco subro­ get. Atque id ipsum deducitur ex praescripto Codicis can. 414. Relate ad substitutionem factam inter ipsos qui sunt choro adstrictos, v. gr. si canonicus canonicum, mansionarius mansionarium subroget, talis substitutio ex natura rei excluditur ubi omnes de capitulo seu gremio ecclesiae tenentur ad servitium divinum cotidie praestandum; qui enim ex proprio titulo seu ; officio tenetur divino officio intéressé non potest simul intéressé vice alterius. At praeeunte iurisprudentia canonica1452 Codex can. 419 § 1 illam substitutionem permittit, ubi non omnes si­ mul choro interesse tenentur, sed servitium praestant per turnum, sub his tamen conditionibus: 1°) ut id non fiat nisi in I casibus particularibus, non habituali quodam modo; 2°) debet intercedere insta et rationabilis causa ut licita sit talis substi­ tutio. quae causa non debet antecedcnter approbari ab Episco­ po vel Capitulo, sed relinquitur conscientiae illius qui alium sibi substituit; 3°) excluditur ex natura rei. ut substitutio fiat per eum qui eodem tempore servitio chori est adstrictus; 4°) ™ Cfr. decret. S. R. C. 20 Iui. 1665; Analect. iuris pontif. ser. X, p. 1040; De Herdt, 1. c. p. 306 sq. ιβι Cfr. Cacremoniale Episcop. L. I. cap. 16. n. 1; Muniz, 1. c. p. 263. wz Cfr. Benedict. XIV, Inst. 107. § 3. iunct. Decis. S. C. C. in Euc/ubina 15 Dec. 1605; De Herdt, 1. c. p. 305. 'I !f 878 titulus vin substitutus debet esse canonicus eiusdem ecclesiae, si vicem canonici supplere debeat163', beneficiarius si beneficiarii16*. Ad hanc substitutionem pertinet quod can. 419 § 2, edici­ tur de canonico curato, qui eodem die tenetur onere et Missae pro populo et conventualis; qui conventualem ipse per se cele­ brare et applicare tenetur, illam pro populo potest per se alio die celebrare seu applicare, sed etiam alium quemcumque sa­ cerdotem sibi substituere potest qui ipso die festo missam pro populo applicet. * § II. Causae excusantes a chori servitio 689. Hae causae pertinent ad singulos canonicos et bene­ ficiarios, non ad Capitulum ut tale; na • I Capitulum cotidiano choro adstrictum, extra casum vis maioris aut alius causae aequivalentis, numquam potest cessare, et si certis tantum die­ bus tenetur, ut in aliquo eorum servitium intermittat debet ha­ bere indultum apostolicum. Causa vacationis. Vacationes chorales communiter repeti solebant ex concessione Concilii Tridcntini (Sess. XXIV, cap. 12, de ref.) a quo tamen directa concessio vacationum non fuit facta, sed potius fuit prohibitum ne dignitates, canonici aliique praebendarii. non obstante quolibet statuto aut consuetudine ultra 1res menses ab ecclesiis quolibet anno abessent; immo expresse praeservavit illarum ecclesiarum statuta, quae longius servitii tempus requirerent. Videlicet Tridcntini Patres non processe­ runt concedendo, sed prohibendo ne vacationes protraherentur Canonici iure alternatiuae gaudentes nequeunt supplere absen­ tias admissas in hebdomada sua per interessentiam in choro in hebdo­ mada non sua; secus non bene consuleretur dignitati servitii divini co­ tidie a Capitulo praestandi. Dignitates possunt substitui in servitio chorali a canonicis quoad officia communia, non vero quoad officia quae dignitates, qua tales, obire debent. Xec valet substitutio facta a coadiutore pro allero canonico titulari vel beneficiario diverso a coadiuto, quia coadiutor non est verus canonicus aut beneficiarius; ita declaravit Comm. Cod. d. 19 ian. 1931. Cfr. A. A. S. XIX. 115; XXIII. 110; XXV, 492; Period. XVI, 171; XX, 150; XXIII. 10. *** Quae substitutio permissa ita intelligitur. ut absens sed per sub­ stitutum serviens fructus et distributiones lucretur. S. C. C. Pallottini, v. canonici § 7, n. 140, et apud Zamboni, eod. § 10, n. 11. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. ultra 1res menses. (Benedict. XIV, Inst. 107, § 16). Praxi tamen, si excipiatur casus statutorum rigorosius servitium exigentium et consuetudinis, quae illud strictius servitium obligatorio mo­ do induxisset, per sensum contrarium, ipsa jurisprudentia fa­ vente, intellectum est a Tridentino vacationes quae se contine­ rent infra trium mensium spatium fuisse concessas. Codex can. 418 § 1 positivo modo concedit, ut canonici et beneficiarii quotidiano choro adstricti, possint singuli abesse 1res tantum menses in anno, sive continuos sive intermissos, modo propriae ecclesiae statuta aut legitima consuetudo servi­ tium diuturnius non requirant. Consuetudo huic praescripto contraria reprobatur, ideoque in futurum praevalere non po­ test. Quo iure vacationum ex ipso canonis tenore non gaudent canonici et beneficiarii illorum Capitulorum, quibus concessum est servitium per alternativam seu mediariam vel tertiariam, quibus hebdomadae a servitio liberae stant loco vacationum, nisi aliquid amplius possint praetendere ex speciali induito pontificio l65. > Tempus quo sumuntur vacationes non debet incurrere in Adventum vel Quadragesimam nec in praecipuas anni sollem­ nitates, sc. in dies Nativitatis. Resurrectionis Domini. Pentecos­ tes et Corporis Christi ; ut hisce temporibus sumi possint vacatio­ nes requiritur causa legitima et specialis Episcopi licentia, qui in ea danda vel neganda etiam existente causa legitima ex parte canonici, debet attendere num detrimentum ex absentia capiat sollemnior cultus divinus illis diebus praestandus. Illae vacationes a canonicis debent sumi sine detrimento servitii ecclesiae, quod ex praemissis numquam est interrum­ pendum sed semper celebrandum cum convenienti decore. Atque huc spectat prohibitio, ne uno eodemque tempore capitulares ”*e ultra tertiam partem absint (can. 418 § 2). Quare li-1305 1305 Cfr. decis. S. C. C. apud Pallottini, v. canonici § IX. n. 25, 26, iunct. A. S. S., IV, p. 306; De JJerdt, 1. c. p. 319. w Verbum capifalares in se ambiguum est; stricte quidem capitu­ lates sunt membra Capituli (ideoque soli canonici et dignitates); at non raro etiam beneficiarii inferiores comprehenduntur sub voce « capitula­ tes », quando quaestio est de divino oflicio in ecclesia capitulari persol­ vendo. Praeterea in celebri causa Abutensi a. 1581 in cuius decisione praeformata fuit disciplina Codicis de numero eorum qui simul abesse possunt a servitio solatii causa, numerantur dignitates, canonici, por- L" . 880 TITULUS VIII cet ad vacationes infra tempus trium mensium restrictas non requiritur aliqua specialis ratio, cum recreationis seu solatii causa concedantur, nec ad eas sumendas necessaria sit licen­ tia aut Episcopi aut Capituli167, nihilominus non ad licentiam habendam, sed ad notitiam dandam praesidi Capituli aut alii ad id destinato, v. gr. canonico punclatori, propositum vacatio­ nis sumendae est communicandum, atque in casu, in quo iam tertia pars capitularium vacationibus frueretur, facienda esset oppositio sive a praeside Capituli sive ab Episcopo vacationi­ bus novi capitularis. Quoad modum, computandi tempus vacationum et servitii S. C. C. in causa Toletana 10 Iulii 1920 (A. A. S., XII, p. 357 sq.), firmavit ius iam ante Codicem a S. C. C. applicatum in cans. Aquitana, \Ί lunii 1594 (apud Benedictum XIV, Inst. 107, § VI, n. 33) sc. nec tempus servitii novem mensium constituitur col­ ligendo novem partes punctaturarum servitii, nec tempus trium mensium vacationum colligendo tres partes punctaturarum absentiae; sed tempus servitii et vacationum computandum est per dies integros, non per horas canonicas. Quicumque assistit uni tantum horae vel aliquibus, non omnibus, illo die est irresidens. cum residentia importet interventum in omnibus et sin­ gulis horis; minus quidem deest legi residentiae quam qui nulli horae intervenit, sed vere illi legi deest. Inde tamen non est in­ ferendum quod amittat fructus totius diei; sed ad tenorem can. 2381, 1°, lucratur fructus ct distributiones illarum horarum quibus praesens est et amittit fructus et distributiones illaru H horarum a quibus abest; punitur pro rata culpae in neglectu tionarii. In re dubia minimum videtur esse premendum; ideoque non vi­ detur esse prohibita absentia alicuius canonici ex causa vacationum, si remaneant in servitio saltem duae tertiae partes eorum qui praestant servitium chorale. Cfr. Benedict. XIV, Inst. 100, § VI, n. 35; S. C. C. 10 Nov. 1925 in Caurien. iam declaravit, relate ad constituendas duas ter­ tias partes eorum qui debent in servitio manere, ut sumi possint ab aliis vacationes, canonicos iuhilatos vel induito absentiae fruentes debere computari inter praesentes, non inter absentes. Cfr. Ferreres, 1. c. I. n. 707 in nota. Bouix, De cap. p. 3, cap. 4, § 1, n. 9; Reiffenstuel, 1. III, tit. 4, n. 116; Benedict, XIV, Inst. 107, § VI; S. C. C. apud Pallottini, v. cano­ nici § V, n. 126 sq.; De Herdt, 1. c. p. 321. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC 881 residendae 1,18 nec obligatio choralis, quoad horas canonicas et missam conventualcm, consistit in indivisibili, sed qui defuit 1 duabus vel tribus horis adhuc graviter delinquit reliquas horas sine excusante causa deserendo. Evidens autem est, e.urn qui per totum annum solum assisteret completorio, aut solis vespe­ ris. aut soli primae, gravissime violaret legem residentiae; mi­ nus quidem graviter, ■ graviter tamen, qui cotidie tantum adsisteret tertiae et Missae etc. Qui deserit partem gravem divini offi­ cii. ne praesumatur graviter delinquens, potius est praesumen[ dus velle consumere unum ex diebus vacationis sibi concessis. J Effectus absentiae ex causa vacationum est amissio omI nium distributionum cuiusvis generis; sed percipiuntur fruc­ tus praebendae aut duae tertiae distributionum partes, si om• nes praebendae proventus in distributionibus consistant (can. 418 § 3). Aliae causae excusantes a servitio chorali 690. Iure praecedenti illae causae non reperiebantur in iure laxative expressae, ('.one. Tridentinum agnoverat quidem pro rectoribus ecclesiarum, i. e. pro animarum curam habenti­ bus (Episcopis et parochis) quatuor causarum genera: Chris­ tiana caritas, urgens necessitas, debita obedientia, ac evidens ecclesiae, vel reipublicae utilitas, quae beneficiariis servitio cho­ ri addictis ac animarum cura carentibus applicari non pote­ rant. Quae cap. unie, de cleric, non resid. III, 3 in VI, statuun­ tur, ubi allegatur tamquam causa excusans « infirmitas seu insta ct rationabilis corporis necessitas, aut evidens ecclesiae utilitas » directe pertinent ad distributiones. Tres causae in par­ ticulari inveniuntur enumeratae in Lib. III. X. tit. 3, de clericis non resident: servitium Episcopi (cap. 7, 15); servitium Sedis Apostolicae (cap. 14); causa studiorum (cap. 4). Quibus addenws Muniz, Derecho capitular η. 256; Ferreres, Razôn y Fe, vol. 58 p. 358 sq., ubi etiam agit de parvitate materiae. .Accessit causa Abulen. 13 Maii 1922, 12 lan. et 15 Martii 1924 (A. A. S.. XVII, p. 192 sq.). Cfr. de hac quaestione praeclaram dissertationem canonici Mugueta, De cho­ rali residentia, a. 1926. ubi diligenti examini subicit Decisiones in To­ letana. 882 rlTULLS Vlîl da est causa docendi in theologica facultate ex cap. 5, X. de magistr. V, 5 1 infir­ mitatem impediti37*. At alii canonici vel beneficiarii tempore divini officii confessiones audientes ficta praesentia non gau­ dent, nisi illud munus adnexum officio habeant, aut nisi aga­ tur de casu necessitatis vel magni concursus accedente superio­ ris mandato Ke. 3·) Vicarius paroecialis vel quilibet alius de Capitulo, qui ex deputatione Episcopi, parochi aut coadiutoris officio fun­ gitur, dum paroecialibus vacat officiis1”’, (Cfr. Benedict. XIV. Inst. 107. § IX).175 175 S. C. C. in Lucana, 10 Mart, 1635; Benedict. XIV, Inst. 107. § IX; De Ilerdl, 1. c. p. 383; Ferreres. Inst. I, 711. 178 Cfr. Pallottini, v. canonici S VU, n. 250-267; De Herdt, 1. c. p. 383. ,77‘ Comm. Cod. declaravit d. 19 ian 1910 ius percipiendi fructus praebendae ac distributiones quotidianas, de quo in can. 420 § 1, n. 4° non competere Capitulari qui paroecialibus officiis vacat tempore chori in paroecia non capitulari. Videtur vero nomine paroeciae capitularis posse venire non modo paroecia, vel pleno iure vel quoad temporalia tantum Capitulo unita, sed etiam ea quae solummodo communem cum Capitulo habeat ecclesiam. Cfr. Apollinaris, XIII, 35. Idem dicendum esse affirmant nonnulli de vicaria paroeciali. cuius cura habitualis sit penes Capitulum. Cfr. Period. XXIX. 239. ■ r DE POTESTATE EPISCOPALI ETC, 885 4°) Qui infirmitate aliove physico impedimento choro pro­ hibentur assistere. Infirmitas debet esse gravis aut, tametsi levis, talis quae ex assistentia in choro merito praevidetur notabiliter aggra­ vanda. Non est necesse ut morbus sit talis, ut quis domi neces­ sario demorari debeat et se alio conferre nequeat vel ut vale­ tudini consulat vel ut aëris inclementiam, suae valetudini ad­ versam, de medicorum consilio effugiat. (Cfr. Benedict. XIV, Inst. 107, § VIII). Si attendatur iurisprudentia el communis doctrina Docto­ rum de hac causa excusante iam ante Codicem aperte admissa ex cap. unie, de cleric, non resid. in VI, duae conditiones re­ quiruntur: «) ut de morbo constet; quare iure merito, ubi in­ firmitas non est notoria, Capitulum potest exigere testimonium etiam iuratum conscientiosi ct periti medici, nec est exclusa deputatio alicuius canonici ut infirmum visitet ct ita de visu rem cognoscat; cum enim agatur de lucro captando, aegroti dicto nec semper nec communiter fidendum est. quin diffiden­ tia sit ipsi iniuriosa178. b) Opus est ut tempore valetudinis chorum frequentaverit; si sanus choro adesse non solebat aut omnino aut determinatis horis, certe absentia praesens illis * a choro vel · in determinatis · horis merito indicatur non tribuenda morbo, cum si sanus fo­ ret etiam non intéressé! ; quae tamen mera praesumptio est17’. Sub impedimento physico accedendi ad ecclesiam certe iam comprehenduntur plures infirmi, quibus ipse morbus im­ pedimento est; sed praeterea plures alios casus admisit iuris­ prudentia, v. gr. (pii viri potentis iram timet, (pii iniuste carccratusaut in exilium est pulsus, (pii impeditur iniusta censura aut rationabili timore pestis contrahendae etc.180. 5°) Qui pontificia legatione alibi funguntur aut personae Rom. Pontificis actu inserviunt. Horum excusatio evidenter petitur ex utilitate Ecclesiae, cui serviunt per servitium Rom. 173 Cfr. S. C. C. in caus. Avenionen. 20 lan. 1787; Act. S. S., VII. p. 20Γ, Ferreres, 1. c. n. 711; Muniz, 1. c. n. 277, ubi agit de conditioni­ bus quae in statutis exigi possunt; De Herdt, 1. c. p. 372. 179 S. C. C. in Reatina 5 Mart. 1667, in Ferrarien. 12 Sept. 1618; Be­ nedici. XIV, Inst. 107, § VIII, Ferreres, Muniz, et De Herdt, 1. c. ™ Cfr. De Herdt, 1. c. p. 375 sq. ■I » 886 Pontifici praestitum, sive in Rom. Curia sive in loco legationis. His ante Codicem ad lucrandas distributiones necessarium eral indultum speciale. (De Hcrdt, 1. c. p. 380). 6°) Accedentes una cum Episcopo aut eius vice ad visi­ tanda Limina Apostolorum. Privilegium percipiendi distribu­ tiones concessum fuit ex Decret. Sixti V pro toto tempore ac­ cessus, mansionis et regressus, quod tempus S. C. C. constituit esse trium mensium. (Cfr. Benedict. XIV, Inst. 107. § IX). Quae mensura temporis, mutatis conditionibus et modis itinerandi, haud dubio pro plerisquc regionibus concederet absentiam ve­ re non proportionatam fini legis et necessitatem et convenien­ tiam multum excedentem. Nihil mirum si nova invalescat iurisprudentia assignans tempus omnino brevius. 7°) Qui ab Episcopo vel Capitulo mittuntur ad Concilium occumenicum. plenarium, provinciale aut ad Synodum dioe­ cesanam. 8°) Qui de Capituli consensu, non contradicente Episco­ po, absunt a choro ob Capituli seu propriae ecclesiae utilitatem. Episcopo debet dari occasio exercendi ius contradicendi ex iusta causa, ideoque decisio Capituli alicui canonico committen­ tis negotium Capituli vel ecclesiae capitularis ipsi opportuno tempore est communicanda, nisi iam in statutis sit indicatum tempus, quo determinatum negotium Capituli agens potest a chorali servitio abesse. 9n) Qui Episcopum comitantur in visitatione dioecesis vel visitationem ipsam eius nomine et mandato peragunt. Hi iure praecedenti non lucrabantur distributiones ex illa ratione quod hoc ministerium non redundaret in utilitatem ecclesiae capitu­ laris (De Herdt, 1. c. p. 388. iunct. Act. S. S., X, p. 240). 10') Parochi consultores, examinatores et indices synoda­ les, dum proprio munere funguntur; est excusatio pro diebus ct horis, morali tamen modo aestimanda. 693. C) Excusantur ex can. 421. cum solo iure ad fnictus praebendae et amissis distributionibus cotidianis, praeter ab­ sentes causa vacationum: 1Q Qui de licentia Ordinarii loci publice docent in scho­ lis, ab Ecclesia recognitis, sacram theologiam aut ius canoni­ cum. Quae excusatio non pertinet ad plenam exemptionem a ser­ vitio chorali. sed restringitur, perinde ac exemptio canonici theo- i t DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 887 logi, ad illos dies quibus docent, ut eruitur ex declarat. Com­ missionis Codicis 24 Novembris 1918. (II Monitore, vol. 31, p. 175). Haec amissio distributionum videtur supponere pro munere docendi a canonico accipi congruam retributionem, iuxta stylum S. C. C. negandi distributiones absenti a choro ratione muneris sibi commissi, ubi pro dicto munere aliquod perciperet stipendium351. 2°) Dantes operam studio sacrae theologiae aut iuris ca­ nonici in publicis scholis ab Ecclesia probatis, de Ordinarii licentia. 3°) Vicarius Capitularis, Vicarius Generalis, Officialis ac Cancellarius, si de gremio sint, dum suis muneribus vacant, Etiam hi pro speciali ipsorum munere congruam accipiunt retributionem. 694. Scholion. Distributiones cotidianae considerandae non sunt tamquam aliquid proprium, canonici, quod a canonico amit­ tatur quando illegitime 'abest vel tametsi legitime sine concesso iure ad distributiones; nam distributiones non fiunt canonici, nisi postquam eas lucratus est faciendo satis conditionibus a iure requisitis. Distributiones, undecumque eae assumantur, ha­ bentur ut bona per se stantia et independentia a praebendis et destinata ad acuendam diligentiam canonicorum, quae idcirco dantur praesentibus sive vere sive per iuris fictionem. Atque haec est ratio, cur ab absentibus amissae cedant diligentibus (oan. 395 § 3) et quod diligentibus accrescit habet pro ipsis ne­ ram rationem distributionis, ideoque qui per fictionem iuris praesentes habentur cum iure ad distributiones, ius quoque ha­ bent ad augmentum proveniens ex aliorum absentia, cum illud augmentum veram teneat rationem distributionis. De iubilatione 695. I. Notio. Ex can. 422 § 1 iubilatio intelligitur facultas a Sede Apostolica concessa canonico aut beneficiario servitio chori addicto, post continuum et laudabile servitium chorale quadra­ ginta annorum praestitum in eadem vel distinctis ecclesiis eiusvu Cfr. S. C. C. 1 Aug. 1739, in Raven, apud Zamboni v. Bénéficiât!, $ IV; De Herdt, 1. c. p. 370. 888 TITULUS VIH dem civitatis vel dioecesis, vi cuius exemptus manet ab obliga­ tione chori et residenliae cum iure ad fructus praebendae et ad distributiones tam cotidianas quam inter praesentes, modo quoad has non obstet fundatorum vel oblatorum voluntas, ecclesiae statutum vel consuetudo. In iure ante Codicem nulla lege iuris communis erat sancita specialis disciplina circa jubilationem, sed tota nitebatur con­ suetudine et praxi S. C. C. et canonistarum doctrina. Codex re­ tinuit characterem indulti seu specialis concessionis, quem iubilatio habuit iure praecedenti, sed disciplina circa concessionem cum nunc sit relata in iure communi maiorem habet firmitatem. (Cfr. Benedict. XIV, De Synod, dioec. L. II. cap. 9, n. 15). II. Conditiones ad obtinendam iubilationem sunt: 1°) conti­ nuum et laudabile quadraginta annorum servitium chorale. Quare datur non solis canonicis sed aliis quoque beneficiariis servitio chori adslrictis. Servitium chorale ut sit continuum, opor­ tet, ut beneficiarius non iam gavisus fuerit induitis -abessendi. v. gr. ex causa studiorum aut quavis alia ad tempus vel abso­ lute durante oflicio; quare in tali casu illud tempus absentiae legitimae non computatur in servitio quadraginta annorum. Ab­ sentia vero legitima ex causa infirmitatis. vel pro suae ecclesiae servitio vel cum induitis abessendi pro diebus et horis, servitium continuum non interrumpit et in tempore quadraginta annorum recensetur182. Laudabile servilium excludit absentias illegitimas. Ad utramque circumstantiam verificandam S. C. solet exquirere Ordinarii et Capituli testimonium per examen circa punctaturas. fallentias et distributiones, et in casu negligentiac solet dari locus compensationi fallentiarum seu supplemento deficientiae temporis propter detractionem fallentiarum. 2°) Servitium chorale ex iure Codicis potest esse praesti­ tum etiam in diversis ecclesiis modo sint eiusdem dioecesis nec necesse est ut is. qui praetendit indultum semper ut canonicus ecclesiae servierit; sed uniri potest tempus (pio serviit ut simplex beneficiarius cum tempore quo servitium praestitit iam factus canonicus. Indultum a sola Sancta Sede impetrari debet, non ab Ordi182 De Herdl, 1. c. p. 105 sq. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 889 nario aut ab ipso Capitulo; nec sullicit statutum capitulare nisi a S. Sede fuerit in forma specifica approbatum. III. Effecius indulli est exemptio a lege residentiae et servi­ tii choralis cum iure ad percipiendos fructus praebendae ct dis­ tributiones non exclusis iis, quae dicuntur inter praesentes; nisi quoad has obstet aut expressa fundatoris vel pii donatoris vo­ luntas, aut speciale ecclesiae statutum aut consuetudo. Porro iubilatio est facultas per modum privilegii; quare fa­ cultate obtenta iubilatus non tenetur uti, sed si velit potest ser­ vilium praestare cum iure ad relinendum proprium stallum. an­ tiquitatem et praecedentiam, potest intéresse deliberationibus ca­ pitularibus et electionibus cum suffragio activo et passivo et munus ad quod forte electus fuerit potest, si velit, admittere; ct in genere ipsi competunt omnia iura, quibus f ruebatur ante jubilationem 1M; unum expresse excipitur can. 422 § 3. videlicet ius optandi, si forte in Capitulo tale ius sit constitutum in lege fundationis. 696. Scholion L Praeter immunitatem a communi servitio chonali, iubilato non competit exemptio ab oneribus specialibus suae praebendae adnexis. Ita v. gr. canonicus theologus iubilatus adhuc tenetur ad lectiones S. Scripturae per se ipsum, vel per alium si sit impeditus; canonici curati iubilatio ad curam ani­ marum nori extenditur; dignitas non censetur immunis ab illis functionibus peragendis quae laxative dignitati inhaerent sive ex statuto sive ex consuetudine; qui suae praebendae adnexum habet onus missarum celebrandarum pergit illo onere post ju­ bilationem gravari. Scholion II. Iubilatio datur in praemium et retributionem servitii praestiti; quae retributio non debet redundare in grave detrimentum cultus divini. Quare ubi iam sunt plures excusati aut legitime dispensati, haud raro in induito apponuntur limi­ tationes. v. gr. de assistentia in festis principalibus. Immo de stylo Curiae per longum tempus apponi solita fuit clausula, qua· Episcopo ex ecclesiae necessitate permitteretur, ut illos qui iubilationis indultum consecuti sunt, ad ecclesiae obsequium revo­ care posset (Benedict. XIV, Inst. 107, η. 9). is3 i)e IJerdt, 1. c. p. 107; Ferreres, Tnst. I, 712; ll Monitore vol. 24. 890 TITULUS VIII CAPUT VI De consultoribus dioecesanis 697. Ubi hierarchia ecclesiastica normali modo constitui potest, erectionem novae dioecesis comitatur Capituli cathedralis constitutio, ut Episcopus suum habeat senatum a quo in regimine dioecesis iuvamen petat et ut sede vacante provisorie adminis­ tration! dioecesis sit antecedenter consultum. At haud raro non adest illa possibilitas Capituli canonicorum erigendi vel ob pau­ citatem sacerdotum vel ob defectum fundationum seu praeben­ darum quae canonicis assignari possint vel ex utraque causa si­ mul sumpta, ut plerumque usu venit. Potuit etiam fieri ut Capi­ tulum cathédrale in aliqua dioecesi olim existens, deinde sup­ pressum fuerit et adhuc ob similes causas restitui non po­ tuerit. Ne illae dioeceses penitus carerent illo iuvamine, promovente S. C. de P. F.. in dioecesibus illi Congregationi subiectis, paula­ tim inductum fuit institutum iuridicum consultorum dioecesanorum. qui ea praestarent relate ad regimen dioecesis quae ex iure communi deberent praestari a Capitulo cathedrali, quam­ vis praedictum Capitulum non supplerent in sollemni cultu in ecclesia cathedrali exhibito. Huiusmodi instituti iuridici satis perfecta expressio iam ha­ bebatur in Cone. Plenario Baltimorensi III. tit. 2, cap. 2. Delibe­ ratum autem iam ante Codicem S. Sedi esse, illud institutum in­ ducere in omnes dioeceses Capitulo cathedrali carentes, osten­ dunt puncta Relationis dioecesanae publicata cum Decr. « .4 re­ motissima antiquitate » 31 Dee. 1909 per S. C. Consist., ubi Episscopi rubebantur referre: «Deficiente cathedrali Capitulo, an habeatur consultorum Collegium ». Tandem institutum factum est iuris communis per Codicem, a quo hac ratione inducta est maxima, quae haberi poterat, similitudo in regimine omnium dioecesium. Tf 698. I. Notio. Consultores dioecesani constituunt Collegium consultorum ad hoc institutum ut vices suppleat Capituli cathe­ dralis, qua Episcopi senatus, in omnibus illis dioecesibus, ubi canonicorum Capitulum nondum constitui restituive potuit (can. 423, 427). DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 891 Ex tali notione sequitur coctum consultorum esse subsidiaI rium et suppletorium, nec excusari Episcopos, quominus piuI dealer curent erigere Capitulum cathédrale ubi id possibile sit1; t practice tamen illa mutatio fieri non poterit independenter a j S. Sede, cui erectio Capitulorum cathedralium est reservata. I Interim vero ille coetus consultorum est vera persona moraf lis collegiatis, perinde ac Capitulum, illis tantum iuribus prac; dita, quae a Codice hoc titulo sanciuntur. I Episcopi tenentur instituere seu erigere illum coetum con! saltorum, ubicumque peculiaria praescripta Sedis Apostolicae I non obstant. I II. Nominatio consultorum pertinet ad Episcopum. Nomir nandi sunt sex et ubi pauci in dioecesi sint sacerdotes saltem J quatuor, qui in civitate episcopali aut in locis vicinioribus comI morentur, unde statis temporibus et quoties necessitas adsit faf cile convenire cum Episcopo possint (can. 424, 425 § 1). J III. Duratio muneris est ad triennium, quo tamen exacto j Episcopus potest vel eosdem in munere ad «aliud triennium con! firmare vel novos substituere. Quodsi intra triennium, quavis dc j causa (v. gr. renuntiatione, inhabilitate, morte, privatione) aliI cpiis consultorum defecerit, usque ad expletum triennium iam J incoeptum Episcopus alium substituere debet, sed ad hoc teneI tur exquirere consilium reliquorum consultorum. I Si triennium, ad quod nominati sunt consultores exciderit I sede episcopali vacante, consultores permanere debent in offiI cio donec novus Episcopus dioecesis possessionem ceperit, a quo i infra sex menses aut confirmandi sunt in officio ad novum trien­ nium aut substituendi sunt per novorum consultorum nomina­ tionem. Quodsi sede vacante aliquis consultorum aut decedat aut renuntiet, in cius locum a Vicario Capitulari alius est substi­ tuendus de aliorum consultorum consilio; is tamen, adveniente novo Episcopo, indiget huius confirmatione ut in munere perse­ veret (can. 426). IV. Qualitates requisitae. Ad munus consultoris eligi debent sacerdotes pietate, moribus, doctrina et prudentia commendati; i Cfr. S. C. de P. F. 19 Aug. 1865 urgentem in regione Canadensi erectionem Capituli cathedralis, in Collect. Lacensi III, 684 sq. 892 TITULUS vin desumendi sunt ex sacerdotibus qui ratione officii commoren­ tur aut in ipsa civitate episcopali aut saltem in locis viciniori­ bus2’. | H I Scholion. S. C. Consist. (14 lan. 1914) pro dioecesibus Sta­ tuum Foederatorum Americae Septentr. declaravit generatim prohiberi non posse quominus Vicarius Generalis sit de nu­ mero consultorum, sicut non est prohibitum quod sit canoni­ cus ecclesiae cathedralis. tametsi unam veluti iuridicam perso­ nam cum Episcopo constituat. Addidit tamen neque aequum neque opportunum esse ut ubi consultores sint numero pauci, ex illis assumatur Vicarius Generalis; sed eo in casu aut Vica­ rius Generalis assumendus est sacerdos, (pii non sit de gremio consultorum, aut consultorum numerus congrue est augendus (A. A. S., VI. p. 1 sq.). I 699. Munus consultorum. Coetus consultorum, ut dictum est. substituitur Capitulo cathedrali. in quantum constituit se­ natum Episcopi. Inde consequens est. ut (piae sacri canones tribuunt Capitulo cathedrali relate ad dioecesis gubernationem tam sede plena quam ea impedita aut vacante, ea omnia de coetu consultorum dioecesanorum intelligenda sint. Ubi ex iure communi Episcopus tenetur requirere consensum aut con­ silium Capituli cathedralis. tenebitur relate ad coetum consul­ torum (pii in locum Capituli ibi sit constitutus. Vacante sede, coetus consultorum suscipiet regimen ecclesiae cum obligatio­ ne intra octo dies deputandi qui vices Vicarii Capitularis ge­ rat (can. 427)3. ' | 2’ Sacerdotes religiosi vel qui indultum saecularizationis obtinue­ rint nequeunt nominari consultores dioeeesani. Religiosi vi voti obedientiae ita subsunt Superiorum voluntati ut a propria voluntate non pendeat commorari in civitate episcopali vel in locis vicinioribus, prout statuitur de consultoribus dioecesanis in c. 425 § 1. Religiosi vero saecularizati nequeunt sine speciali Sanctae Sedis induito obtinere ullum beneficium in ecclesia cathedrali vel aliquod officium aut munus in Cu­ riis episcopalibus gerere, ut statuitur in c. 642 § 1, 1°, 3°. Iam vero con­ sultores dioeeesani gerunt vices Capituli cathedralis, qua senatus Epi­ scopi, in iis quae spectant ad gubernationem dioecesis. 3 Sublato Episcopis Statutuum Foederatorum Americae Sept, et re­ gionis Canadensis iure nominandi Administratorem mortis causa, etiam in illis dioecesibus standum est canoni 427. (Commiss. Codic. 24 nov. 1918). Nihilominus, praesentibus circumstantiis durantibus, ubi saltem quinque aut sex consultores dioeeesani non adsint, Archiepiscopus aut l)E POTESTATE EPISCOPALI ETC. 893 De hoc ipsorum munere fideliter et sine personarum accep­ tione obeundo, antequam illud suscipiant, iusiurandum praesta­ re debent (can. 427 § 2). 700. Remotio. Consultores semel nominati, antequam expiret tempus pro (pio constituti sunt, removeri non debent nisi ex insta causa ac de ceterorum consultorum consilio (can. 428). CAPUT VII De sede impedita aut vacante ac de Vicario Capitulari Fontes et Scriptores ut in Cap. V de Capitulis. Praenotiones ! I t ■ I 701. Connexio materiae. Huius capitis cum praecedentibus connexio satis intelligitur ex ipsa notione Capituli data can. 391, § 1. ex quo Capitulum cathédrale, praeter scopum sollemnioris cultus Deo tribuendi per officium chorale, apparet institutum ut Episcopum tamquam eiusdem senatus ct consilium adiuvet et sede vacante eius vices suppleat in dioecesis, regimine. To­ tum caput versatur in modo providendi regimini provisorio dioecesis ordinariis modis uacantis aut ob extraordinarias cie cumstantias impeditae. 702. I. Notio. Illud regimen provisorium ex ipsa capitis ru­ brica subintrare debet in dioecesi, cum proprii pastoris regi­ men aut cessat aut impeditur: in primo casu dioecesis dicitur cacans, in altero impedita. Quae autem hic dicuntur de dioe­ cesi, intelliguntur etiam de Praelatura nullius, in Codice dioe­ cesi aequiparata (cfr. can. 327). Quoad Vicariatus et Praefec­ turas Apostolicas standum est praescriptis can. 309. II. Principia. Regimen ecclesiae vacantis vel impeditae per Capitulum aliumve virum ecclesiasticum unice pendet a posi­ tiva iuris ecclesiastici dispositione. Ex ipsa namque divina Ec­ clesiae constitutione constat, nullam radicitus nec Capitulis Episcopus senior provinciae potest nominare Administratorem Sedis vacantis cum ratihabitione Delegati Apostolici. A. A. S., XI, p. 75 sq., 233. 894 titulus vin nec presbyteriis aliisve competere potestatem administrandi ecclesiam pastore proprio orbatam; sed spectato solo iure di­ vino unius Rom. Pontificis esse, dioecesis vacantis vel impedi­ tae necessitatibus providere. Ipsi soli competit potestas supre­ ma, immediata et universalis in totam Ecclesiam et in singu­ las ecclesias; Episcoporum autem iurisdictio Pontifici est subordinata et coarctata intra terminos dioecesium particularium ipsis commissarum. Quare dubitari non potest quin eo tempo­ re, quo regimen ordinarium ecclesiae particularis per mortem pastoris interrumpitur aut ob aliam circumstantiam suspendi­ tur. illius sit supplere, qui solus iure divino cum in Ecclesiam universam tum in dioecesim vacantem vel impeditam potesta­ tem habet. Atque inde explicatur, quod diversis temporibus diversum ius pro' regimine illo provisorio fuerit a RR. Pontifi­ cibus constitutum. § 1. De sede impedita 703. Modi quibus sedes est impedita in Codice recensentur quatuor: captivitas, relegatio, exilium, inhabilitas Episcopi. Quibus tamquam specialis figura impedimenti adiungitur ca­ sus, quo Episcopus, nec inhabilis factus nec extra dioecesim retentus, inciderit in excommunicationem, suspensione: • I vel interdictum. 704. A) Iure Decretalium quoad regimen provisorium: ? Aequiparabatur morti, casus in quo Episcopus a paga­ nis aut schismaticis captivus teneretur1, ideo in eo casu admi­ nistratio dioecesis devolvebatur ad Capitulum, a quo tamen quamprimum Sedes Apostolica erat monenda. (Cap. 3 de supplend. neglig. Praelat. I. 8 in Sext.). Propter illam aequiparationem captivitatis cum morte naturali, satis communiter tra­ debant Doctores Vicarii Generalis iurisdictionem eo in casu manere suspensam2. — 2° Alter casus in iure Decretaliu II con1 Doctrina addebat quod necesse erat ut Episcopus ita in captivi­ tatem ductus tam arcte custodiretur, ut ne per litteras quidem cum dioe­ cesi communicare posset. Quae doctrina nitebatur decisione S. C. C. in c. Hiberniae, 7 Aug. 1683, apud Benedict. XIV, De Syn. dioec. 1. XIII, cap. 16, n. 11. 2 Hermes, De capit, sed. vac. p. 63; Reiffenstuel, tit. de offic. vicar. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. I i ? I Γ r ' 895 lemplatus (cap. unie, de cleric, aegrot. III, 5 in Sext.) erat ca­ sus inhabilitatis Episcopi, quae ita ibidem describitur: a) «Si Episcopus demens fuerit, et quid velit aut nolit exprimere nes­ ciat vel non possit ». - b) « Si senio aut incurabili morbo gravatiis vel perpetuo impedimento detentus, ad sui exeeutionem officii reddatur inutilis ». In primo casu dabatur Capitulo facul­ tas assumendi unum aut duos coadiutores Episcopi, qui eius officium exequerentur; in altero casu si Episcopus ad requisi­ tionem Capituli nollet sibi assumere coadiutorem, Capitulo nihil aliud remanebat faciendum nisi ut rem ad S. Sedem referret. Aderant tamen difficultates et controversiae tum de comprehensione duplicis casus commemorati, tum de permanentia in munere Vicarii Generalis3. lurisprudentia tamen S. Sedis in casibus occurrentibus ea fuit, ut extra casus taxative in iure expressos et stricte intelligendos excluderetur assumptio administrationis per Capitulum et sustineretur administratio Vicarii Generalis aut alterius qui fuisset ab Episcopo deputatus. At­ que ita S. Sedes noluit admittere quod iurisdictio transisset ad Capitulum in casu quo Episcopus a proprio Gubernio esset eiectus et in captivitatem ductus4. Ultimo quoque tempore oc­ casione subversionis rerum publicarum in Mexicana republica debuit S. Sedes denuo reprobare electiones Vicariorum Capitu­ larium factas in detrimentum iurisdictionis Vicarii Generalis5. 3° In textibus iuris nihil continebatur de casu quo Episco­ pus ob censuram nec ipse per se nec per Vicarium Generalem iurisdictionem suam exercere posset. Sed hoc ipso doctrina tra­ debat Capitulum administrare non posse, cum pro illo casu iuris concessio non haberetur, sed recurrendum esse ad Sedem Apostolicam 6. n. 106; Barbosa. De Episc. p. III, alleg. 54; Pelra, in Const. 2 Leonis IX, sect. 5, n. 26, 35; Fagnaruis, in cap. Per tuas X. de Sim. n .21; Leuren., q. 28. 3 Cfr. Hermes, 1. c. p. 51 sq.; De Herdt, 1. c. p. 175 sq. « Cfr. Decisionem Pii VII, in casu Episcopi Trecensis a Napoleone 1 capti; Gregor. XVI Brevia in caus. Colonien. 9 Maii 1838, 21 Maii 1841; decret. S. C. Ep. et Reg. 3 Maii 1862, praesertim contra abusus Capitulo­ rum in regno Neapolitano. 5 S. C. Consist. 6 Dec. 1914, in A. A. S., VI, p. 698. « Cfr. Fagnan. ad cap. 5, X. de concess. praeb. Ill, 8, n. 11 sq.; WVTSS SX vvM v'» 896 TITULUS VIH 705. B) Ius Codicis. Generatim ponit principium de iurisdic­ tione permanente penes Vicarium aut delegatum Episcopi et solum his deficientibus admittit devolutionem ad Capitulum. Itaque: 1°) Quoties Episcopus saltem per litteras commu­ nicare possit cum dioecesanis, non vcrificatur casus sedis im­ peditae. quae ordinarium regimen extinguat et ex iuris dispo­ sitione novum inducatur. 2’) Casus ille potest provenire ex captivitate, relegatio­ ne. exilio, inhabilitate Episcopi, quae sint tales ut memoratam communicationem cum dioecesanis impediant; quae circum­ stantia relate ad inhabilitatem tum solum vcrificatur cum Epi­ scopus fit mentis impos. 3°) Si casus eveniat, nisi Sancta Sedes aliter disposuerit, iurisdictio seu dioecesis regimen manet penes Vicarium Gene­ ralem Episcopi aut alium virum ecclesiasticum ab Episcopo delegatum; (pii non prohibetur vel plures successive delegare vel plures successive nominare Vicarios Generales, qui subin­ trent in locum impediti. 4°) Omnibus deficientibus vel perinde ac Episcopus im­ peditis, tum demum iurisdictio devolvitur ad Capitulum cum obligatione nominandi Vicarium, qui regimen dioecesis assu­ mat cum potestate Vicarii Capitularis. 5°) Quicumque praedictis modis regimen assumat, sive Vicarius Generalis, sive delegatus, sive Vicarius Capitularis, quamprimum Sanctam Sedem monere debet de sede impedita ac de modo impedimenti necnon de assumpto munere, ad hoc ut S. Sedes prout expedire indicaverit illi sedi provideat. Qua­ re memoratum regimen sedis impeditae est omnino pendens ab ulteriore providentia Sedis Apostolicae. 706. Casus Episcopi censurait. Si Episcopus in excommuni­ cationem, interdictum vel suspensionem inciderit. Métropolite coque deficiente, vel. si de eodem agatur, antiquior inter Suffraganeos, ad Sedem Apostolicum ilico recurrat, ut ipsa pro­ videat (can. 429, § 5). Si agatur de Archiepiscopo sine Suffraga­ neis, vel de dioecesi a iurisdictione Metropolitae exempta aut de praelatura nullius, obligatio recurrendi recidit in MetropoLeuren., Tract, quatern. de Episc. Vic. tr. III. q. 454. Aliter sensit Zollin­ ger, Inst. Iur. eccl. lit. de suppi, negl. Praei. § 373. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC 897 litam, qui ad nonnam can. 285 semel pro semper fuerit electus, ut eius concilio provinciali intersint. Quare dispositio de Episcopo censurato, cum ponatur sub rubrica de sede impedita, eo videtur spectare quod per censuram intercipitur iurisdictio Episcopi et consequenter Vicarii Generalis, nec qui iurisdictionem interceptam habet eam potest alteri delegare. At si quis attendat can. 2264, 1557, 2227, 2232, praesertim vero can. 349, § 1, η. 1° iunct. can. 239, § 1, η. 2° vix casus accidere poterit, in quo Episcopus propter censuram efficaciter impediatur ab exercenda iurisdictione, quin simul iam res delata sit ad Sedem Apostolicam. quae occurrenti casui sta- § II. De sede vacante 707. Casus sedis vacantis eiuscjue immediati effectus j 1 (can. 430). Ex praemissis in parte generali facile liquet quod Sedes episcopalis quatuor modis vacare potest: a) morte Episcopi; b) eius renuntiatione a Papa acceptata; c) translatione; d) privatione Episcopo intimata. I. Si vacatio inducitur per mortem Episcopi, omnia acta seu gesta a Vicario Generali, usque dum hic certam de obitu Episcopi notitiam acceperit, vim habent, excepta beneficiorum aut officiorum collatione. Quo nomine collationis intelligitur imprimis collatio libera; deinde etiam collatio necessaria si Vicarius Generalis non habebat speciale mandatum, at si ha­ bebat speciale mandatum etiam institutio praesentali sustine­ tur. Cfr. can. 1466, § 2. II. Si sedes vacaverit alio modo, sc. renuntiatione, transla­ tione vel privatione, eadem vis tribuitur actibus sive Episcopi sive Vicarii Generalis, usquedum certa notitia de illis actibus pontificiis ad eosdem pervenerit. ' Unus est casus directe in Codice non contemplatus, si Episcopus in remotis agit et Vicarius generalis moriatur vel aliunde de iure vel de facto in exercendo officio impediatur. Si Episcopus de novo Vicario Generali providerit, res caret difficultate; at si non possit λ icarium vel delegatum nominare, videtur applicandus can. 429, hoc pacto quod Ca­ pitulum statim S. Sedem et Episcopum moneat et interim provisorium regimen assumat. Cfr. S. C. Episc. et Reg. in caus. Messanen. 11 Febr. 1616; Ferraris, v. Capitulum III, 36; Schneider, 1. c. p. 488 sq. Ιβ|ί jj||j 3HI |β|| >IKh IB | 'IB IO s 898 TITULUS Vïlt Regimen ecclesiae vacantis 708. I. Vicissitudines historicae8*. Primis Ecclesiae tempori­ bus administratio dioecesis fuit penus presbyterium ecclesiae viduatae, v. g. saeculo tertio Romae et Carthagine tempore S. Cypriani et S. Cornelii. Cum ex ilia praxi in compluribus regionibus non levia orta essent incommoda, praesertim inde ex saeculo quarto Metropolitani ad sedes vacantes constitue­ runt Intercessores sive Interventores vel Visitatores, quibus una cum collegio clericorum administratio dioecesis fuit commissa, at paulatim principaliores quidam clerici e.r presbyterio, v. g. Romae, ecclesiam vacantem gubernarunt. Cum inde ex « saeculo octavo magis magisque cresceret auctoritas Capitulorum catheclralium, paulatim exclusis Visitato­ ribus circiter ex saeculo duodecimo unice Capitula cathedralia administrationem dioecesis vacantis consecuta sunt. Quae pra­ xis saeculo decimo tertio in collectionibus authenticis Decretalium approbata est. Capitula iure sibi concesso non uniformi modo usa sunt, sed modo capitulariter modo per turnum modo etiam per Vicarios delegatos, quorum potestas et revocatio ab arbitrio Capituli pendebat, dioecesim vacantem regebant”. Cum ista disciplina non levibus abusibus et incommodis esset obno­ xia, Concilium Tridentinum. Sess. XXIV, cap. 16 de ref., non penitus sublata potestate Capituli tempore sedis vacantis, ipsius exercitium per decretum de obligatoria deputatione Vicarii Capitularis ad nutum Capituli nequaquam revocandi vel restrin­ gendi in meliorem formam redegit. Quod ius Tridentinum cum apta quadam codificatione iam facta in schemate Concilii Vaticani (De sede episcopali vacan­ te), cum analoga extensione iam per Benedict. XIV ad Vicaria­ tus Apostolicos constituta 10, et cum ultimo complemento addi8 Thomassin., 1. c. P. I, 1. 3, cap 7; Leuren., Tract, de Capitulo sede vac.; Hermes, de Capit., sede vac. p. 1 sq.; Hinschius, I. c. t. II, p. 228 sq. 6 Schneider, 1. c. p. 413 sq.; Hermes, 1. c. p. 13 sq., 26 sq.; cap. 14, X. de M. et 0. I. 33; cap. 2, X. ne sede vac. III, 9; cap. 3, 4, de suppi. I, 8, in Sext.; Hermes, 1. c. p. 26 sq.; Schneider, 1. c. p. 418 sq.; Bene­ dict. XIV, 1. c. 1. II, cap. 9, n. 2. 10 Murlin, Collect, doc. Cone. Vatic, p. 139 sq. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC, 'J 899 to a Pio ix sua Const. « Rom. Pontifex» 28 Aug. 1873 quoad substantiam transiit in ius Codicis. 709. II. Deputatio Vicarii Capitularis, a) Quamprimum sedes episcopalis per mortem sive renuntiationem sive translationem sive depositionem Praelati vere vacat ”, nisi adfuerit Adminis­ trator Apostolicus aut aliter a Sancta Sede provisum fuerit, or­ dinaria iurisdictio Episcopi ad regendam dioecesim ex iuris dispositione vere et proprie transii seu devolvitur in Capitulum cathédrale11 12*14 , non illi accrescit pro modo explicandi quorundam veterum scriptorum neque tantum propria est ad instar dele­ gatae potestatisw. At ex speciali iuris titulo in casu sedis va­ cantis tota iurisdictio episcopalis (v. g. in Coadiutorem cum iure successionis), aut saltem potestas administrandi dioecesim potest transire in aliam personam ecclesiasticam a Capitulo ca­ thedral! distinctam aut manere in Vicario Apostolico iam antea constituto w. Si maneat in Administratore a Sede Apost. consti­ tuto, is stare debet litteris deputationis; at si ex speciali S. Sedis dispositione Archiepiscopus vel alius Episcopus Administrator dioecesis vacantis designetur, is omnes et solas habet faculta­ tes quae Vicario Capitulari competunt, iisdem obligationibus et poenis est obnoxius (can. 431). Qua iurisdictione Capitulum cathédrale, sicut ex iure Tridentino (Sess. XXIV, cap. 1, 16 de ref.), ita etiam nunc iure Codicis per octo dies sede vacante gaudet; at infra octo dies post mortem Episcopi seu ab habita vacationis notitia praeter oeconomum unum vel plures tenetur16 constituere Vicarium; 11 Cfr. Leuren 1. c. q. 447 sq. 540 sq.; Bouix, 1. c. 447 sq., p. 483 sq.; Schneider, 1. c. p. 414 sq. Si dioecesis vacet per translationem Epi­ scopi, cum plena vacatio non habeatur nisi capta possessione novae dioecesis et interim in dioecesi a qua Episcopus retineat potestatem Vi­ carii Capitularis, electio Vicarii per Capitulum fieri non debet nisi infra octo dies a capta per Episcopum novae dioecesis possessione. 12 Bouix, 1. c. 481 sq.; Hermes, 1. c. p. 58 sq. u Cfr. De Luca, Annot. ad Cone. Trid. Disc. 31; Schneider, l. c. p. 417 sq.; Bouix, 1. c. p. 480 sq. 14 Benedict. XZV, 1. c. 1. If. cap. 9. n. 1, Scheier, 1. c. p. 391, not. 116. u Si de oeconomo verificetur suppositio a Cone, Trid. et a can. 432 § 1 facta cfr. Bouix, 1. c. P· d88; Schneider, 1. c. p. 44/ sq. Quae suppo­ sitio vix habet locum, ubi mensa episcopalis consistit in pensionibus a Gubernio solvendis. r i • f 900 TlTÜl.US VIÎÎ secus ad Metropolitani huiusmodi deputatio privative devolvi­ tur. Et si ecclesia ipsa metropolit ana fuerit vacans vel metro· politana simul et suffraganea, negligentiam Capituli antiquior Episcopus ex Suffraganeis supplet. In Archiepiscopatu Suffraganeis carente, in episcopatu exempto seu nulli Metropolitae subiccto. in abbatia vel praela­ tura nullius, negligentiam Capituli supplet vicinior ille Metropolita, qui ad normam can. 285 fuerit electus pro assistentia in Concilio provinciali, nisi in abbatia aut praelatura religiosa aliter sit provisum ad normam constitutionum (can. 432 § 3). Si dioecesis vacet per mortem Episcopi. Capitulum quantocius de eius obitu debet Sedem Apostolicam monere; Vicarius Capi­ tularis electus in quolibet casu de sua electione. b) Forma deputationis Vicarii Capitularis nunc est vera canonica electio ad normam can. 160-182. Quare non sufficit decretum Capituli rite conditum, sed nunc facienda est per secreta suffragia, nec quisquam sibi potest dare suffragium1®. Quae electio Vicarii Capitularis vel oeconomi in Ecclesia lati­ na non indiget speciali confirmatione Praelati superioris (can. 438)«. c) Unus tantum deputandus est Vicarius Capitularis, re­ probata qualibet contraria consuetudine. Immo ubi oeconomus deputandus sit, idem potest et Vicarius Capitularis et oecono­ mus deputari. d) Qualitates requisitae. Vicarius deputandus iis qualita­ tibus instructus sit oportet, quae generatim ad officium quodli­ bet ecclesiasticum praesertim curatum requiruntur. Praeterea in particulari: 1°) debet esse presbyter; 2°) in expleto tricesimo aetatis anno constitutus; 3°) opus est ut ad eandem sedem vacantem non fuerit electus, nominatus aut 1C Cfr. de iure praecedenti Conc. Trid, Sess. XXIV, cap. 16 de ref.; decis. S. C. C. et Rot. apud Garcia. De benef. P. V, cap. 7, n. 22. et Bouix, 1. c. p. 536 sq.; S. C. C. 21 Nov. 1722, in ed. Kicht., Conc. Trid. p. 370, n. 2; S. C. C. 9 Aug. 1762, in Act. S. Sed., VIII, p. 389; S. C. C. 20 Mart. 1880, in Act. S. Sed., XIII. p. 390 sq.. iunct. decis. S. C. C. 18 Apr. 1885, in Act. S. Sed.. XVIII, p. 97 sq.; Giobbio, I. c. t. II, n. 298 sq. (de usurpationibus Guberniorum in nominandis Vicariis Capitularibus). 17 Cfr. Ferreres, Inst. I. 721, ubi putat ex requisito numero suffra­ giorum absolute maiori derogari praescriptis can. 101 S 1, n. 1. circa agenda post duo ineflicacia scrutinia. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. ί ! ! : 901 praesentatiis. Quae 1res conditiones sunt omnino ad valorem requisitae. Quare si fuerint posthabitae, electio est nulla et αε­ his officii forte ab electo positi omni carent valore. Nec electio ila milliter facta a Capitulo iterari potest, sed ius ct obligatio deputandi Vicarium, rei veritate agnita, devolvitur ad Metropolitam, aut si ecclesia metropolitan» vacet vel agatur de ipso Capitulo mctropolitano, ad antiquiorem provinciae Episcopum. Vicarius Capitularis eligi debet, qui in theologia aut iure canonico doctor vel licentiatus aut saltem bene peritus sit. Con­ spirent in eo oportet morum integritas, pietas, sana doctrina cum prudentiae laude coniuncta. Vicarium Capilularem eligi debere de gremio Capituli iure Codicis non est praescriptum; quare bene eligi potest qui prae­ cedentis Episcopi erat Praelatus Auxiliaris, tametsi canonicus non sit, aut defuncti Episcopi Vicarius Generalis. Plerumque tamen, ubi contraria specialis ratio non adsit, Capitularis de gremio omnibus qualitatibus requisitis apprime instructus me­ rito extraneo praeferetur (can. 434) ω. 710. ΠΙ. Officium et potestas Vicarii Capitularis. «) Si Capi­ tulum cathédrale personam Vicarii Capitularis legitime designa­ vit. ipso facto ex iuris dispositione in eundem transit tota iuris­ dictio ordinaria Episcopi voluntaria et contentiosa, tam in spi­ ritualibus quam in temporalibus, antea sede vacante ad Capi­ tulum delata exclusis iis, quae ius commune excipit aut Rom. Pontifex specialiter interdicit. Capitulum quoque nullam huius ordinariae iurisdictionis partem sibi reservare neque ad certum definitumque tempus Vicarium constituere aliasve restrictiones gerendo muneri praefinire 19 multoque minus eundem removere potest (can. 437). In Capitulum, deinde vero in Vicarium Capitularem. etiam transeunt facultates habituales quae in perpetuum vel ad praefinitum tempus aut ad certum numerum casuum Episcopo fuerant concessae ad normam can. 66 § 2. i? Dp hisce qualitatibus quoad ius praecedens, cfr, S. C. C. in ed. Richt., Conc. Trid. p. 373, n. 4, 5, et in Act. S. Sed., IV, p. 445, 44«, 452; Bouix, 1. c. p. 514, 518; Hermes, 1. c. p. 110 sq. i» Cfr. Pii IX Const. 14 Dec. 1742; Const. « Firmandis > 6 Nov. 1744. — Decis. S. C. C. in ed. Richt., Cone. Trid. v. g. p. 117 sq., 367 sq., 379 sq.; Col­ lect. S. C. C. de Prop. F. p. 72 sq.; Act. S. Sed., v. Paroch.A — Collect. Lac. in ind. v. Parochi; Synod. Sciarf. Syror. (a. 1888), p. 249 sq.; Sy­ nod. Alexandr. Coptor. (a. 1898), p. 204 sq. Scriptores: Comm. iur. Decret, in cit. tit. 1. III. — Zech, Hierarch, eccl. tit. 31, de parochis; Devoti, Inst. can. 1. I, t. 3, sect. 10; Scherer. 1. c. t. I, p. 627 sq.; Saegmueller, Lehrb. § 99; Hinschius, 1. c. t. II, p. 261 sq., 291 sq.; Barbosa, De off. et potest, parochi (cum animad. Giraldi): Reclusius, De re parochiali; Nardi, Dei parrochi; Leuren., Forum benef. P. I, q. 1 sq., 143 sq., 363 sq. iunct. P. II et III; Bouix, De parocho; Cap­ pello, De visit. SS. Lim. II, p. 2 sq.; Ferraris, I. c. v. Parochus; Muniz, Derecho parroquial; Ferreres, Inst. I, 730 sq.; Chelodi, De personis n. 222 sq. — Thomassin., 1. c. P. I, 1. 2, cap. 21 sq., 27, 1. 3, cap. 22; Kober, in Kirchenl. v. v. Hilfspriester. Pfarrer; Imbart de la Tour, Les paroisses rurales dans l’ancienne France du IVe au XIe siècle (1900); Stulz, Gesch. d. Benefizialw. Egregie disserit de parochis Regatillo in « Sal Terrae » a. 1927. 1 Cum non raro potestas civilis leges tulerit de paroeciis, v. g. de erectione et divisione illaruin vel administratione rerum temporalium, huiusmodi leges, utpote ab incompetenti potestate conditae, omnino in­ validae sunt. Quae res inter catholicos est evidentissima, licet Hinschius. 1. c. p. 316 sq., competentiam Status hac in causa sine ullo fundamento habeat « indubitatam -» atque etiam exorbitantem usum huius competen­ tiae passim defendat. Sane de facto huiusmodi leges sunt cognoscendae, DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. Praenotiones .4 'j I I • \ •f 718. Inter eos qui de potestate episcopali iure ecclesiastico sunt participes praecipuum quendam locum tenent parochi. Qui licet tertium quendam gradum hierarchiae iurisdictionis iure divino institutum non teneant et vera perfectaque iurisdictione in foro externo sint destituti, tamen sensu latiore, spectant ad hierarchiain iurisdictionis, in qua cum suis adiutoribus infimos, sed maximi momenti gradus occupant; ipsis enim commissum est nobile et gravissimum otlicium opem ferendi Episcopo inadministranda ordinaria et immediata cura a'nimariim. et de merito parochi appellati sunt adiutores et cooperatores Episcopi et sacerdotii participes dicti sunt 2. - * I Art. 1. — De notione, divisione, origine officii parochorum J i 719. I. — Notiones. Parochus3 nunc communiter intelligiIur presbyter * legitime deputatus, cui vi officii sive muneris — f t I ’ — — et non raro in praxi ad avertenda mala maiora attendendae. Quare in singulis regionibus consulendi sunt auctores qui de istis legibus civilibus scripserunt, v. g. Camption, Grassi, Geigel aliique. - Cone. Aquisgran. II. (a. 836), c. 5. 3 Parocbus (πάροχος), qui voce latina dicebatur copiarius, a Ro­ manis intelligebatur praefectus stationum (hospitiorum) in Italia et pro­ vinciis, ubi magistratus publici iter agentes soluta certa taxa, legibus Status definita, recipiebant diversorium et victum (Fornitore). Inde vocabulum parochi translatum est ad generalem significationem domini cauponae vel diversorii sive hospitii (albergatore). At vox parochi, quae in iure canonico adhiberi solet de curatore animarum, potius connexum est cum verbo paroeciae (παροικία) = olim territorium Episcopi = nunc dioecesis, quod corruptum est in vocabulum paroeciae, cuius prae­ tectus deinde audiit « parochus ». Quare verbum « parochi » in antiquis fontibus non occurrit, immo nonnisi ex ultimis Sessionibus Cone. Trid. frequentius adhiberi coeptum est. In iure antiquo, et etiam nunc, com­ plura alia nomina parochorum, v. g. sacerdotum propriorum, presbyte­ rorum parochianorum vel parochialium, plebanorum, curatorum, recto­ rum, curionum usu sunt recepta, cum alia v. g. Praelatorum, dignitatum etc., merito negantur. Cfr. Scherer, 1. c. p. 631, not. 12; Bouix, 1. c. p 142 sq., ubi tamen in generali reprobatione nominis < pastoris > est severior. ♦ Presbyteratus actu habitus iure praecedenti non erat absolute re- 912 TITULUS VIII stabilis iure proprio competit obligatio et potestas exercendi universam curam animarum certi numeri fidelium regulariter intra ultimam et determinatam divisionem sive partem territo­ rii alicuius dioecesis degentium, (pii vicissim ab eodem presby­ tero sacra recipere aliquatenus tenentur ■'·. Iure Codicis, licet parochi non dicantur, sub illo tamen no­ mine veniunt cum iisdem iuribus et obligationibus paroecialibus: 1°) quasi-parochi, qui praesunt quasi-paroeciae; 2°) Vicarii paroeciales, si plena potestate paroeciali sunt praediti, sc. vi­ carii oeconomi paroeciae vacantis, vicarius qui regit paroeciam personae morali unitam, vicarius substitutus parocho absente vel impedito, vicarius qui praeest ecclesiae et territorio in vi­ cariam independentem erectis (can. 451 § 2). Paroecia * ex disciplina nunc vigente denotat aut ipsum territorium certis finibus circumscriptum, in quo degunt fideles addicti parocho ibidem ex officio curam animarum exercenti, aut coetum, non corporationem, fidelium intra territorium cer­ tis limitibus circumscriptum degentium, quibus parochus quo­ ad exercendam curam animarum ex oflicio praeest, aut ecclequisitus. Cfr. cap. 8, de praeb. III, 4. in Sext. et cap. 2, de inst. III, 6, in Sext. .z—> 5 Cone. Trid, Sess. XXIV, cap. 13, de ref. iunct. decis. S. C. C. 27 lun. 1789, et Bouix, 1. c. p. 168 sq.; Schmalzgr. L. c. n. 8; Gaspard, De inatriinon. n. 941. Sicut provinciae alicuius civitatis dividuntur in ma­ iores vel minores districtus et ullimalim in municipia, ita etiam in Ec­ clesia ultima divisio territorii dioecesium (post Archidiaconatus [olim] et Decanatus sive Vicariatus foraneos [nunc]) fit in paroecias (can. 217). 8 Quod verbum si vim vocis graecae (παροικία) attendas, designat locum vicinum vel districtum et ab initio religionis Christianae potius adhibitum est ad denotandum territorium regimini alicuius Episcopi subiectum, quod nunc passim dioecesis appellatur. Cfr. v. g. in Ecclesia Orientali c, 14. (13), Apostolr; c. 18 Cone. Ancyr. (a. 314); c. 9, 21, Cone. Antioch, (a. 341); in Ecclesia Occidentali c. 10, C. IX, q. 2; cap. 2, X. de magist. V, 5. At mox etiam illa territoria, quibus presbyteri rurales praefecti sunt, paroeciae vel parochiae dicebantur. Cfr. c. 17 Cone. Chalced. (a. 452); c. 49, 53. Cone. Agath. (a. 506), — c. 35, 56, 36, C. XII, q. 2. Immo in Ecclesia Occidentali paroecia ruralis, quae opponebatur civitatensi, audiit < dioecesis », et ecclesia paroecialis et ruralis — eccle­ sia dioecesana. Cfr. c. 54 cit. Cone. Agath. iunct. c. 22, ubi commemo­ rantur « civitatenses sive dioecesani presbyteri ». Cfr. Hefele, 1. c. t. II, p. 658; Scherer, 1. c. p. 554, 628, 641 sq.; Kraus, 1. c. v. v. Dioeceses, Parochia. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 913 siam determinatam dioecesis, quae fideles intra certos limites • degentes sibi habet adseriptos, in quos parochus ibidem exis­ tais ex officio exercet curam animarum, aut denique officium sive beneficium curatum parochi. Iure Codicis districtus terri­ torialis, cui peculiaris rector pro cura animarum est assignatus, in vicariatibus et praefecturis apostolicis dicitur quasi-paroecia et rector assignatus quasi-parochus. Parochianus ordinarie nunc7 dicitur fidelis, qui intra pa­ roeciae fines habet domicilium vel quasi-domicilium (can.94 § 1)8 et opponitur oago vel peregrino vel forensi; attamen va­ gus cum nullum omnino domicilium habeat, censetur esse paro­ chianus illius parochi tanquam proprii, in cuius paroecia sim­ plicem habet commorationem (can. 94, § 2). Quae simplex com­ moratio sane etiam sufficit, ut quis sensu lato dicatur parochia­ nus, in quem parochus vel Episcopus non raro sua potestate litantur, v. g. in confessionibus audiendis, nisi maior iuris rigor sit attendendus, ut v. g. in celebratione matrimonii vel collatio­ ne ordinum. Eodem sensu est parochianus parochi loci ubi com­ moratur is, qui non habet nisi domicilium dioecesanum. 720. II. Divisiones. Parochi (vel paroeciae) dividi possunt; d) in habituales. et actuales9', illis cura animarum nec de facto nec de iure exercenda competit, sed tantum possunt et debent providere ut per aliquem vicarium exerceatur; quare veri parochi non sunt, sed iste titulus parochi habitu tantum inservit ad certa iura praeservanda ; actuales sunt, qui de fac­ to et de iure actu exercent curam animarum; fe) in perpetuos, qui subiectiva perpetuitate sive inamovibilitate gaudent10, et in deseruitores sive ad nutum removibiles 11 ; quae divisio nunc intelligenda est ad normam can. 454; 7 Cfr. de iure antiquo v. g. rubricam et capita X. 1. III, t. 23, de parochiis et alienis parochianis. ubi parochianus etiam designat subdi­ tum dioecesanum Episcopi. 8 Cfr. Laurin, in Arch. f. k. K. t. 26, p. 184 sq., 215 sq., (de domici­ lio canonico et cius efficacia ad constituendam competentiam); Scherer, I. c. p. 635 sq.; Friedberg-Ruffini, 1. c. p. 298 sq.; Hinschius, 1. c. p. 313 sq., ubi sine solidis rationibus reicit notionem quasi-domicilii in foro ec­ clesiastico receptam. « Bouix, 1. c. p. 178 sq. Cfr. can. 452 § 2. w Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 13, de ref. decreto de propriis pa­ rochiis et perpetuis parochis instituendis haec addebatur clausula: « Aut 58 - . 914 TÎTÜI.US vitt c) in independentes, quorum officium paroeciale neque quoad spiritualia neque quoad temporalia alteri officio vel in­ stituto ecclesiastico unitum est. et in incorporatos, qui praesunt paroeciae, sive quoad spiritualia et temporali^ sive saltem quo­ ad temporalia beneficia, conventui vel simili instituto ecclesias­ tico incorporatae (can. 1425)12 ; ' < d) in locales, qui funguntur officio suo in omnes fideles ra­ tione territorii paroecialis ipsis subiectos, et in personales, v. g. quatenus spectant ad certam familiam (paroecia gentilitia), vel ad certum ritum v. g. graecum. latinum, aut mozarabicum vel ad determinatum coetum hominum v. g. ad milites vel aulicos18; e) in saeculares et regulares, quatenus ex clero saeculari, vel ubi id per privilegium vel speciale indultum S. Sedis per­ missum est, etiam ex regulari assumuntur (can. 456); f) in parochos, qui ut singulares aut in solidum ad instar collegii paroecias administrant. Quae divisio, cui iam parum favebat ius praecedens attento can. 460 § 2 non amplius haalio utiliori modo, prout loci qualitas exegerit, (Episcopi) provideant)·, Bouix, 1. c. p. 192 sq. de perpetuitate parochiatus; Scherer, 1. c. p. 631 sq. 11 Rescript. Gregor. XVI, 1 Maii 1845, et Pii IX, 5 Oct. 1864, iunct. Bouix. I. c.-p. 220 sq., et Arch. f. k. K. t. XXI, p. 423 sq. et t. XXII, p. 54 sq. 12 Cfr. cap. 2, 3, 6, X. de off. vicar. I, 28; S. C. Ep. et Reg. 27 Apr. 1883, in Act. S. Sed., XVI. p. 134 sq.; Scherer, 1. c. p. 640 sq.; Schneider, 1. c. p. 390 sq.; Hinschius, 1. c. p. 302 sq. 13 Cfr. de paroeciis localibus et personalibus et gentilitiis, S. C. C. 18 Iui. 1857; S. C. Ep. et Reg. 6 Maii 1870; S. C. C. 26 Apr. 1902, in Anal. eccl. t. X. p. 157 sq.; Ferraris, 1. c. v. Parochus n. 17; de paroeciis diversi ritus; Benedict. XIV Const. < Etsi pastoralis » 26 Maii 1742, § 8; Laemmer, in Arch. f. k. K. t. IX, p. 363 sq.; Gury-Ferreres, Compend. theol. mor. t. II, n. 1091 sq.; Ferreres, Inst, canonic. I. n. 635 sq.. 732 sq., ubi agit de paroeciis mozarabicis etiam nunc Toleti existentibus; EI imped, de clandest. p. 28 sq . 48 sq.. Los esponsales y el matriin. ed. 5, p. 225 sq., 340 sq., 352 sq. ’* Sane Bouix, 1. c. p. 180 sq. et Hinschius, 1. c. t. II, p. 305 sq., probabant absolute posse uni paroeciae non tantum unum, sed complu­ res parochos praeesse; at talem praxim iuri communi esse conformem ex decisione particulari S. C. C. 9 Iui. 1757. consuetudinibus singulari­ bus magis toleratis quam approbatis (cfr Act. S. Sed., IV, p. 402, 423; Anal. eccl. t. X, p. 157 sq.; Ferraris. I. c. v. Parochus n. 17; de paroeciis Cfr. c. 14, X. de off. iud. deleg. I, 31, iunct. Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 13, de ref. et Scherer, 1. c. p. 637. Quibus inspectis, Episcopus talem ί)Ε POTESTATE EPISCOPALI ΕΚ.· 915 tel locum, cum reprobetur quaelibet consuetudo et revocetur bilbet privilegium, vi cuius actualis cura in una paroecia aratur a pluribus. Quae revocatio vim obtinet etiam quoad I paroecias iam ante Codicem erectas (Comm. Cod. 14 Iulii 1922, » in A. A. S., 1922, XIV, p. 52/); ; (/) in parochos, qui praesunt ecclesiae paroeciali matrici sive maiori aut filiali. Quae ecclesiae filiales licet non raro fac) tie sint uerae atque proprie dictae paroeciae separatae a paI roecia matrice, tamen interdum aliquibus iuribus paroecialibus ■ carebant, quae ecclesiae matrici fuerunt reseruala, v. g. ius proI prii fontis baptismatis vel coemeterii (can. 1427 § 4)1δ. 721. III. Origo et υicissilu.din.es historicae. Non defuerunt , olim doctores etiam catholici, qui putarent ollicium parocho­ rum esse iure diuino institutum. Illos enim ex ordinatione Christi dixerunt esse successores lepluaginta duorum discipulorum et tertium quendam gradum J necessario occupare in hierarchia iurisdictionis ea ratione ad Episcopos ordinatum, qua Episcopi referuntur ad Romanum s Pontificem, vel sicut in hierarchia ordinis diaconi post ordinem Episcoporum et presbyterorum per sacram ordinationem ob­ linent tertium ordinem iure divino institutum. Immo eo procesI serunt, ut parochis ui officii ex iure diuino vindicarent iuris­ dictionem in foro externo atque inde facile concluserunt paroI chos, saltem in Synodo dioecesana, eo modo esse legislatores j et indices, quo Episcopi sint in Conciliis oecumenicis w. 5 praxim adeo singularem et a disciplina vigente alienam denuo introdu­ cere non poterat, immo potius secundum mentem Ecclesiae erat, si huiusraodi monstruositates auferret. Cfr. Acta S. Sed., VII, p. 102. 13 Cfr. cap. 3, X. de cedes, aedif. III, 48; decisiones S. C. C. 19 Maii 1877,24 Aug. 1880, 24 lan. 1885, quae istis reservationibus parum favent; Act. S. Sed., XI, p. 232 sq., XIII, p. 514 sq., XVII, 543 sq.; Scherer, i. c, a. 640; Hinschius, 1. c. p. 306 sq. ie Guilelmus a Sancto Amore ut impugnaret privilegia regularium in exercendo sacro ministerio, primus fuit qui saeculo decimo tertio huiusmodi exaggeratas opiniones de officio parochorum sustineret. Quem S. Thomas in opusculo: Contra impugnantes Dei cultum et reli­ gionem, ex mandato Clementis IV scripto egregie refutavit. At vestigia Guilelmi alii doctores Sorbonici veteris scholae secuti sunt, inter quos potissimum eminet Gersonius. Ipse Thomassinus, non obstante sua eru­ ditione historica ab huiusmodi miris opinionibus de origine parocho­ rum non fuit plane alienus. Quare multo minus est mirandum quod Galli- 916 TITULUS VIII Quae sententia iam pridem reprobata17* et nostra aetate penitus antiquata, quatenus aliquid veri continet, manifeste non attendit differentiam inter ordinem et officium paroeciale, quod denuo ab officio pastorali Episcopi non satis distinxit; in­ super ex origine et vicissitudine historica officii parochorum evidenter refutatur. Nam certe tribus primis saeculis, prout iam supra de Vica­ riis foraneis expositum est. veri et proprie dicti parochi omnino non reperiuntur; nam presbyteri illi iam ante saeculum quar­ tum ab Episcopo missi vel etiam ruri stabiliter degentes non fuerunt parochi certo fidelium coetui addicti, quem iure per­ petuo regerent vi stabilis sui officii 1S. Quae praxis ruri saltem ex saeculo quinto et sexto paulatim immutari coepta est, prae­ sertim cum etiam beneficia introducerentur19. At licet in civitatibus Episcoporum praeter ecclesiam cathedralein, saltem ex saeculo quarto, aliae quoque reperiantur ecclesiae, tamen huiusmodi ecclesiae secundariae (tituli) nequaquam fuerunt verae et independentes ecclesiae paroeciales; etenim ecclesia cathedralis, cui nomine Episcopi praefuit Archipresbyter civitatensis, mansit unica ecclesia paroecialis ci­ vitatis20. Ex saeculo vero undecimo praxis etiam civitatem epi­ scopalem in complures dividendi paroecias magis magisque introduci coepta est. sed vel ipso tempore Concilii Tridentini nondum ubique fuerat recepta 21. Quare Patres eiusdem Concani et lanseniani ex saeculo 17 novas illas theorias propugnarent. Tmmo ultimo quoque saeculo aliqui viri docti in Gallia et Germania patrocinium huius causae desperatae susceperunt. Cfr. Devoti, Inst. can. 1. c. § 87, not. 1. Bouix, I. c. p. 42 sq.; Wilmers, De Christi Ecclesia p. 340 sq.; Scherer. I. c. p. 360; Billot. De Eccles. Christi t. I (ed. 5») p. 716 sq. n Pii VI Const. * Auctorem fidei » 28 Aug. 1794, prop. 9, 10. ’•M Thomassin., 1. c. P. I, 1. 2, cap. 21 sq.; Bouix, 1. c. p. 4 sq.; Kirchenlex. v. Pfarrer; Devoti, 1. c.; Scherer, 1. c. p. 627 sq.; Hinschius, 1. c. p. 277 sq.; Zorell, D. Entwickl. d. Parochialsyst. in Arch. f. k. K t. 82, p. 74 sq. 19 Cfr. c. 18 Cone. Aurel. IV, (a. 541); Hefele, 1. c. t. II, p. 128, 716. 775; Irnbart de la Tour. De ecclesiis rusticanis aetate carolingicaf a. 1900). Thomassin., 1. c. cap. 26; Bouix, 1. c. p. 40 sq.; Scherer, 1. c. p. 659 sq.; Talk, Zur Gesch. d. Pfarreinteil. i. d. Staedten, in Arch. f. k. K. t. 68. p. 262 sq.; Hinschius, 1. c. p. 277 sq. « Grisar, Disputationes Tridentinae (I.aynez) t. I, p. 171. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 917 dlii postquam iam Sess. XIV, cap. 9 de ref. declararunt optimo iure dioeceses et paroecias fuisse distinctas et unicuique gregi proprios attributos pastores, deinde Sess. XXIV, cap. 13 de ref. expresse praescripserunt ut in civitatibus quoque et locis pa­ roeciae certos haberent fines atque proprios perpetuosque rec­ tores. Quod decretum reformationis etiam ob clausulam adiunclani de alio forte utiliori modo, non ubique ad amussim exe­ cution! fuit mandatum. Cum post revolutionem gallicam nova fieret etiam circumscriptio paroeciarum, in Gallia aliisque in regionibus introduci coepta est nova illa species parochorum ad nutum Episcoporum revocabilium. Quae immutatio disci­ plinae ecclesiasticae, quamvis occasione usurpationis potestatis civilis introducta fuerit22, tamen a Sede Apostolica fuit tole­ rata; immo ubi vigeret, ipsa inconsulta, ab Episcopis tolli non debebat multoque minus legibus civilibus, v. g. in Borussia 11 Mai 1873 latis. Ari. 2. De institutione et innovatione ei suppressione officii parochorum 28 722. I. Institutio novae paroeciae fit: «) Per creationem. Quae habetur, si ex territorio et populo nulli paroeciae adscripto nova erigitur paroecia. Qui modus creationis solummodo locum habere potest in terris missionum sive infidelium sive aliorum acatholicorum u, in quibus paroen Bouix, 1. c. p. 220 sq.; Kirchenlex. v. Desservants. 23 Bouix, 1. c. p. 243 sq.; Leuren, 1. c. P. I. q. 11 sq., P. III, q. 877 etc.; Leon. XIII Const. S. C. de Prop. F. n. 185, iunct. n. 261 sq.; Cone, plenar. Baltimor. II. (a. 1866) in Collect. Lac. t. III, coi. 432; Arch. f. k. K. t. XXII, p. 134; Zilelli, 1. c. p. 171; Cone, plenar. Baltimor. III, (a. 1884), n. 31 sq.; Putzer. Comment, in facult. Apost. n. 113; num in Statib. unit Amer, septentr. sint paroeciae proprie dictae? Negative, ut pa­ let ex Cone. Baltimor. III, n 24, 32, 33. 918 TITULUS VIII cia catholica omnino non existit, aut in dioecesibus etiam pro­ vinciarum Sedis Apostolicae sive regionum catholicarum, ubi paroeciae distinctae forte nondum reperiuntur, sed Episcopus ut parochus et pastor generalis universam dioecesim ad instar unius paroeciae per suos vicarios regit, aut suppressis paroeciis legitime erectis, v. g. ineunte hoc saeculo in Gallia, nova fit cir­ cumscriptio paroeciarum. b) Per divisionem, qua ex partibus territorii et populi ab alia paroecia (vel etiam a compluribus) separatis nova consti­ tuitur paroecia. H c) Per unionem, qua per confusionem duarum vel plurium paroeciarum simpliciter nova oritur paroecia. II. Innovatio paroeciae iam existentis manifeste locum habet : a) Per translationem et transformationem. b) Per divisionem, sive sensu stricto sive sensu lato ea intelligatur. c) Per unionem, tum si eidem officium alterius paroeciae sive aeque principaliter sive subiective unitur, tum si monaste­ rio vel Capitulo vel dignitati incorporatur, tum si solummodo alterius paroeciae pars territorii cum populo vel iurium spiri­ tualium vel temporalium subiecto adnectitur. III. Suppressio paroeciarum contingere potest sive per ab­ solutam et definitivam extinctionem aut per conditionatam et mere momentaneam destructionem eo fine factam, ut statim novae paroeciae maiore facilitate denuo circumscribi possint et debeant 2\ Absoluta suppressio in paroeciis semper relinquet saltem eius territorium, quod alteri paroeciae erit assignandum. 723. Potestas ad instituendas, innovandas vel supprimendas paroecias supremo et pleno gradu est penes Romanum Ponti­ ficem. Porro eadem potestate gaudent Episcopi et Praelati nul­ lius, sed ad tramites iuris communis est exercenda. Quae iuris communis normae expositae sunt n. 154 sq. ubi sermo est de innovatione officiorum et beneficiorum. Speciatim hic recen­ setur (can. 452 § 1) prohibitio ipsis facta ne sine Apostolici in­ duito paroeciam pleno iure uniant personae morali. Porro Episco“ Gfi. Bouix, I. c. p. 227 sq. (de suppressione et nova erectione paroeciarum in Gallia) et p. 297 sq. ■ DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. I j j I I ί ! I 919 poruni competentiam excedit constituere paroecias distinctas pro diversitate sermonis aut nationis fidelium in eadem civitate vel territorio degentium, aut paroecias mere familiares aut per­ sonales (can. 216 § 4); quodsi alicubi legitime constitutae sunt, eas supprimere non potest inconsulta Sede Apostolica (cit. can. iunct. can. 451. § 3). Quo in iure Episcoporum speciatim non continetur facultas ueras paroecias canonice iam erectas, quibus praefici debent rectores perpetui et inamovibiles, edicto generali vel particulari ordinatione reducendi ad paroecias succursales cum rectoribus ad nutum amovibilibus; indultum ορο­ stolicum non facile obtentu plane ad hoc requiritur20. E contra paroeciae amovibiles possunt ab Episcopo, de consilio Capituli converti in inamovibiles, (pia potestate non gaudet Vicarius Ca­ pitularis. Immo intentio iuris est ut novae paroeciae erigendae constituantur inamovibiles, nisi propter peculiaria locorum aut personarum adiuncta, audito Capitulo, Episcopus indicaverit in casu particulari potius expedire ut paroecia erigenda amovibilis constituatur. Quodsi ius ita favet perpetuitati officii paroecialis. in quasi-paroeciis determinate praescribit amovibilitatem (can. 454 §§ 3. 4). Art, 3. De provisione canonica officii parochorum ST. 724. Potestas concedendi officia parochorum iure supremo et pleno competit Romano Pontifici. At salvo iure speciali et vigente, quo sibi Romanus Pontifex aliquas paroecias reserva­ vit. ordinarius et liber collator officiorum paroecialium in dioe­ cesi est Episcopus, nisi Vicarius generalis acceperit mandatum speciale, aut ob negligentiam vel culpam Episcopi ex iure devoliitionis superior Praelatus fiat competens, aut denique non obstante intentione Episcopi in iure fundata, tertiae personae ex privilegio vel alio legitimo titulo rite probato sive per elec­ tionem canonicam sive per praesentationem competat ins in provisione interveniendi, salvo etiam in his casibus iure Episcopi v. Cfr. S. C. C. 14 Febr. 1846; Arch. f. k. K. t. XXI, p. 423 sq. et t. XXII, p. 54 sq.; Cone, plenar. Amer. lat. (a. 1899), n. 822, quod indul­ tum apostolicum obtinuit conferendi paroecias « titulo > amovibili. n Cfr. Leuren., 1. c. P. I. Q· 170 SQ·. ρ· Π» Q· 1 sq.; Bouix, 1. c. p. 300 sq. 920 TITULUS Vin designandi personam digniorem vel concedendi -8 confirmatio­ nem vel institutionem canonicam ad tramites iuris communis, (.ontra hoc ius Episcopi valore destituitur quaelibet praecedens consuetudo etiam immemorialis. nec ulla in posterum praeva­ lere potest. Sede vacante aut impedita. Vicarii Capitularis vel alterius qui legit'me dioecesim regat est dare institutionem canonicam seu collationum necessariam electo aut praesentato ad paroe­ ciam vacantem; sed ab eisdem libera collatio dari non potest, nisi iam sedes ah anno vacaverit (can. 455 § 2, 3e). 725. Subiecti promovendi qualitates: I. Praeter qualitates in genere requisitas ad quaelibet oflicia et beneficia, non potest valide assumi in parochum, qui in sacro presbyteratus ordine nondum sit constitutus (can. 154). II. Debet esse bonis moribus praeditus; doctrina, animarum zelo, prudentia ceterisque virtutibus ornatus; insuper habeat oportet omnes qualitates quas sive ius commune sive ius par­ ticulare exigit; quae omnia sunt attendenda non solum respectu officii paroecialis in genere, sed etiam in ordine ad determina­ tam paroeciam vacantem cum laude gubernandam (can. 453). 726. Conditiones ad provisionem observandae. Disciplina concursus. I. Praeter alias conditiones communes cuiusvis offi­ cii provisioni, cum genera tim ad ipsum actum provisionis praerequiratur examen promovendi, ad hoc ut constet de qualita­ tibus ad officium vel beneficium requisitis (can. 149 iunct. Cone. Trid.. Sess. VII. cap. 13 de ref.). pro provisione paroeciarum Cone. Trident. (Sess. XXIV. cap. 18 do ref.)28 specialem formam 2' Institutio autorizabilis, de qua loquuntur canonistaef cfr. Wernz, Ius Decret. II. 442), qua Episcopus approbabat ad curam animarum institutos a praelato inferiore, iure Codicis non existit, cum institutio canonica Ordinario sit reservata. 29 Cfr. praeterea Pii V Const. < In conferendis » 18 Mart. 1567,ei Const < .Apostolatus officium · 19 Aug. 1567; Clem. XI Encycl. «Quo parochiales » 10 lan. 1721; Benedict. XIV Const. « Cum illud * 14 Dec. 1742, et Const. « Redditae nobis * 9 Apr. 1746. Cfr. Act. S. Sed., VII, p. 353 sq.; decis. S. C. C. in ed. Richt.. Cone. Trid.; Benedict. XJV, De Synod, dioec. 1. IV, cap. 7 sq.; Perraris, 1. c. v. Concursus; Bouix, De parocho p. 333 sq.; f.inu5 seponere illos magis idoneos, quorum opera futura est utilior et magis necessaria in aliis muneribus vel forte in aliis paroe­ ciis nondum vacantibus. Ex alia parte cum maior idoneitas ad determinatam paroeciam non sit desumenda ex sola scientia, sed attendendae sint qualitates morales atque adeo naturales, poterit fieri ut sit magis idoneus indicandus, qui cum minore scientia magis noverit linguam in paroecia seu regione usitatam, vel pro paroecia, ubi praesertim abundant operarii, sit magis aptus et magis paratus ad instituenda inter paroecianos opera socialia, aut si agitur de paroecia inter montes dispersa et rigi­ dioris aëris ille qui sit iunior et potioribus corporis viribus valens. Fontes unde hauriri debet notitia maioris idoneitatis sunt: 1°) relate ad mores seu bonam famam necessariam, licet haec, cum ex se sit res publica, publicis documentis et testimoniis plerumque constabit, iubetur Episcopus respicere documenta, si quae forte existant, quae clericum nominandum respiciant, sive in communi sive in secreto Curiae tabulario. Debet quoque, si opportunum indicaverit, notitias etiam secretas prudenter exquirere de vita et moribus nominandi, etiam extra dioecesim si casus occurrat. 2 ) Relate ad doctrinam imprimis ratio habenda est illius experimenti dc doctrina, quod continetur in examinibus, qui­ bus se subicere debent per triennium omnes sacerdotes legiti­ me non exempti, expleto studiorum curriculo, cum ad tenorem can. 130 § 2 in collatione beneficiorum ceteris paribus ratio ha­ benda sit eorum, qui in dictis periculis magis praestiterunt. Praeterea Episcopus coram se ct examinatoribus synodali­ bus clericum nominandum examini super doctrina subicere debet; pro quo examine non determinatur forma oralis aut scripta, nec numerus examinatorum synodalium et consequen­ ter duo cum Episcopo sufficiunt et requiruntur. Quod examen videtur esse decisivum relate ad doctrinam requisitam, ita ut qui in eo fuerit reprobatus non sit idoneus ad paroeciam ex capite doctrinae. Sane ab hoc examine potest Ordinarius dis­ pensare. si agatur de sacerdote doctrinae theologicae laude commendato, sed prachabito consensu eorundem examinato­ rum; ergo a fortiori reprobatum ab examinatoribus Ordinarius non potest habere aptum quoad doctrinam. 926 TITULUS VIII Haec forma examinis videtur esse directe intenta a Codice, et facile coniungi potest cum picrisque formis concursus gene­ ralis si examen de doctrina periodicis temporibus fiat de plu­ ribus, qui occurrente necessitate assumi possint ad munus paroeciale infra determinatum tempus conferendum. Ex responsis datis a Comm. Codicis (24 Nov. 1920) ab exa­ mine liberatur parochus ab una paroecia administrative amotus, qui examinatoribus vel parochis consultoribus in consilium adseitis sit transferendus in aliam. Eadem exemptio ab exami­ ne valet pro casu, quo ex officio, bono animarum id requirente, parochus ab una paroecia quam utiliter regit in aliam sit trans­ ferendus; at non valet pro casu quo translatio fiat ad instan­ tiam parochi (A. A. S., XII, 574). Art. 4. — De potestate et iuribus parochorum 730. I. Potestas parochorum uniuersim spectata est ordina­ ria ", non delegata in parochianos sibi ratione domicilii vel qua­ si-domicilii vel simplicis commorationis subditos43 44 exercenda, Etenim non ex mera commissione Episcopi, sed ex iuris com­ munis dispositione vi officii nomine iureque proprio exercenda parocho conceditur. Hinc Episcopus nequit potestatem parochi aut arbitrarie auferre aut ita limitare, ut quae iure communi definita sunt ad meram umbram redigantur. At vicissim iura parochorum non sunt ita exaggeranda, ut potestas pastoralis ipsius Episcopi in paroeciam et dioecesim videatur negari. Qua­ re Episcopus non prohibetur quominus etiam invitis parochis 43 Bouix, 1. c. p. 177 sq.; Scherer, 1. c. p. 631 sq. 44 Si quaeratur ad quamnarn paroeciam quis pertineat, id ordina­ rie eruendum est ex certis limitibus alicui paroeciae legitime assignatis. Qui limites si certi sint, praescriptioni non sunt obonoxii (can. 1509, n. 4); secus dicendum, si sint dubii. Cfr. c. 17 Cone. Chalced. (a. 451); cap. 4, X. de paroch. III, 29, iunct. Schmalzgr., 1. c. I. III, t. 29, n. 4, 19 sq. Quodsi alia dubia oriantur de iurisdictione et competentia paroeciali, ex porta principali domus, libris paroecialibus aliisque adminicu­ lis competentia parochi est probanda. Cfr. v. g. S. C. Ep. et Reg. 6 Maii 1870; S. C. C. 26 Iui. 1873, 12 Iui. 1884, in Act. S. Sed., V, p. 598 sq., VII, p. 607 sq., XVII, p. 280 sq., iunct. dec. S. C. Ep. et Reg. 30 Apr. 1869, in Act. S. Sed., V, p. 413 sq.; Ferreres, Los esponsales y el matri­ monio ed. 5, p. 386 sq.; Cappello, De visitat. SS. Limin, vol. II, p. 18 sq. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 927 I cum moderatione quadam aliis sacerdotibus functiones sacras in paroecia peragendas deleget 4\ Porro non solum induito aposlolico el legitima consuetudine, sed etiam statuto Episcopi fieI ri potest, ut communitas quaedam religiosa vel conserva tori uni 3 vel convictus vel similia instituta, licet intra paroeciam maI neant, a cura ordinaria parochi eximantur et proprio cappellano subiciuntur (can. 464 § 2) II. Ordinaria illa potestas parochorum non est fori externi. I Nam vera iurisdictio fori externi proxime el directe refertur ad promovendum bonum commune per exercitium quoddam I perfectum iurisdictionis, sc. potestatis legislativae, iudicialis, I coërcitivae etiam per censuras ct poenas graves. At parochi huiusmodi potestas legislative, iudicialis, coërcitiva non comI petit, sed universa ipsorum potestas potius refertur ad bonum I privatum et internum suorum parochi-anorum. At exinde non J sequitur iura parochialia restringi ad forum poenitentiale, I quod perperam confunditur cum foro conscientiae (de actibus J occultis) vel interno45 *47. Nam parochi ex officio externa et pu\ bhea possunt dare praecepta (vetitum matrimonii) aut inves­ tigare (in examine sponsorum de impedimentis) aut moderate coercere discolos; item ex missione canonica exercent publi­ cum magisterium et iurisdictionem quandam uoluntariam. Ergo potestas parochorum licet vera perfectaque iurisdictio fori ex­ terni non sit, tamen est potestas quaedam oeconomica vel do­ mestica in paroeciam ut societatem imperfectam, quae praeter 45 Bouix, 1. c. p. 509. 4,1 Cfr. cap. 2, X. de cappell. mon. Ill, 37; S. C. Ep. et Reg. 26 Iui. 1876, 16 Febr. 1877, in Act. S. Sed. X, p. 401 sq. S. C. C. 14 Aug. 1863, Ep. et Reg. 3 Sept. 1864, 13 Mart. 1891; Barffillial, 1. c. n. 912. Cfr. quoque Acta S. Sed., III, p. 47 sq., VIII, p. 528 sq., XXIV, p. 59 sq.; Scherer, I. c. p. 637 sq. Quae exemptio conventuum vo­ torum simplicium sane habet maiorem firmitatem, si nititur induito apostolico (cfr. S. C. Ep. et Reg. 22 Mart. 1864), ut accidit in regulari­ bus exemptis etiam ab ipsa iurisdictione episcopali. Cfr. cap. 1, § 2, de privil. V, 7, in Clem.; S. C. Ep. et Reg. 26 Februar. 1884, in Act S. Sed., I. p. 164 sq. De antiqua controversia cfr. Ferreres, Inst. I, n. /60, i. f. 47 Cfr. v. g. prooem. facultatum, quae a S. Paenitent. pro foro in­ terno concedi solent, partim pro foro conscientiae etiam extra sacramen talem confessionem, partim tantum in actu sacramentalis confessionis exercendae; Mm, Comment, in facult. apost. n. 15. 928 TITULUS VU! iurisdictionem fori poenitentialis administrationem quoque vere exter nani habet adnexam *s. 731. In specie iura parochorum sensu stricto intelliguntur illa ad curam animarum ordinata, quorum exercitium parocho in suo territorio et quoad suos subditos exclusive competit, nisi ex privilegio vel consuetudine etiam absque consensu parochi sive aliis sacerdotibus sive propriis parochianis maior libertas sit concessa : quibus verbis obligationem missae pro populo applicandi quo­ ad substantiam ex iure divino repetebat67. Quae obligatio de­ inde iure ecclesiastico magis fuit determinata quoad dies et quoad alias circumstantias, praesertim Const. « Cum semper E oblatas» Benedicti XIV (a. 1747) et Const. « Amantissimi » I Pii IX (a. 1858). Quam praecedentem disciplinam paucis im­ mutatam exhibet Codex. In qua quoad dies quibus missa appliI canda est fit distinctio inter parochos et quasi-parochos. Paro­ chis incumbit obligatio iisdem diebus quibus tenentur Episco­ pi, i. e. omnibus diebus dominicis aliisque festis diebus de prae! cepto etiam suppresis, i. e. diebus contentis in catalogo festo­ rum Urbani VIII, itemque in quocumque alio festo de praecep­ to respecti vae dioecesis. Quasi-parochi solum tenentur illis decem diebus qui pro Vicariis Apostolicis assignati sunt can. 306 (can. 466 § 1). b) Si parochus plures regat paroecias aeque principaliter unitas, non amplius ut antea 88 tenetur applicare singulas mis­ sas pro singulis paroeciis, sed obligationi suae facit satis ap­ plicando unicam missam pro populis sibi commissis; idem ob­ tinet si praeter propriam paroeciam aliam vel alias in administrationem habeat ®9* (ib. § 2). 67 Illud tamen ius divinum absolute solos Episcopos videtur respi­ cere, parochos nonnisi hypothetice. Cfr. Duballet, Traité des paroisses, vol. ΤΙ, η. 690. iunct. Leonis XIII Const. « In suprema» 28 lunii 1882. e* Cfr. decis. S. C. C. in cans. Comen. 11 Mail 1720; in Lucen. 12 Mart. 1774. w Sed parochus, qui plures paroecias sibi commissas habeat, si distincti sint dies in quibus occurrant festa Patronorum, etsi nunc sup­ pressa. debet Missam pro populo applicare ipsis diebus assignatis, in 938 titulus vin c) Potest Ordinarius iusta de causa permittere ut parochus missam pro populo alia die applicet ab ea (pia iure adstringitur (ib. § 3). Causa ad hoc legitima iam in doctorum doctrina an­ tea admissa erat, si parocho pauperi eo die stipendium offera­ tur. quo altera die caret. Ad hanc causam facultas Codicis non restringitur, sed aliae illam mutationem diei legitimam red­ dere possunt, v. gr.. praeter infirmitatem, exercitia spiritualia, onus susceptum celebrandi Missas Gregorianas aliaeque si­ miles 70. d) Locus in (pio celebranda est missa pro populo applican­ da est ipsa ecclesia paroecialis, nisi rerum adiuncta alibi cele­ brandam exigant aut suadeant (ib. § 4). Quodsi parochus legitime sit absens a paroecia, liber est ut vel ipse per se pro populo applicet in loco ubi versatur vel missam applicandam committat sacerdoti qui eius vices in pa­ roecia gerat (ib. § 5). a Illa obligatio parochi est vera obligatio iustitiae, quae ita ur­ get, ut sive scienter sive ignoranter missa die praescripto non fuerit applicata, maneat onus eam quantocius alia die appli­ candi. nisi condonatio a Sede Apostolica, v. gr. per S. Paenitentiariam, fuerit obtenta. Inde etiam efficitur quod pro ipsa elee­ mosyna sive stipendium recipi nequeat (can. 825, 2°). IV. Celebratio divinorum officiorum. Tenetur parochus offi­ cia divina celebrare. Quo nomine can. 2256 intelliguntur func­ tiones potestatis ordinis ad divinum cultum ordinatae et a solis clericis exercendae; at sicut sub rubrica de Capitulis canoni­ corum divina officia sumuntur in sensu restricto de officio cho­ rali secundum leges liturgicas persolvendo, ita hic dicendae sunt significari illae functiones liturgicae quae praescribuntur in Missali et Rituali romano. velut benedictio Candelarum, Cine­ rum. Palmarum, officia Hebdomadae Sanctae. Missae sollem­ nes. proèessiones. Vesperae diebus dominicis, ubi adest consuequibus recolenda occurrunt festa Patronorum; agitur enim de onere affi­ xo diei determinato. Applicatur vero praescriptum canonis 466 § 2, si Patroni diversarum paroeciarum ei commissarum eodem die recolendi occurrant. S. C. C., Blesensis; cfr. A. A. S. XX. 84; Period. XVII, 64. 70 Illa expressa licentia Episcopi ad unum actum non videtur esse stricte necessaria, sed solum ut mutatio diei fieri possit permanenti modo quoties illa causa occurrerit. Cfr. can. 339 § 6. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 937 ludo, aliaeqiie functiones quas aut R. Pontifex, aut Concilium Provinciale vel Synodus dioecesana vel ipse Episcopus sive permanenti modo, sive occurrente speciali circumstantia aut necessitate praescripserint. Fidelibus ius est, ut in propria pa! roecia huiusmodi functionibus cultus et pietatis intersint, cui I inri respondet in parocho obligatio illas vi‘muneris pastoralis in bonum suorum paroebianorum exercendi. Vicissim obligationi parochi celebrandi divina officia pro utilitate parochianorum respondet commendatio data, non obli­ gatio imposita, fidelibus frequentandi propriam paroecialem ecclesiam, uti ibi divinis officiis intersint et verbum Dei audiant, (can. 467 § 2). V. Ministrare sacramenta debet fidelibus quoties legitime petant, etiam extra gravem necessitatem (can. 467 § 1). Quae obligatio est personalis parochi, ideoque ab ipso quantum fieri possit personaliter praestanda, praecipue si nominatim a fide­ libus requiratur; nec totum hoc munus aliis presbyteris, v. gr. vicariis aut substitutis committere potestu. licet in foro exter­ no vix fieri poterit ut puniri possit qui huiusmodi obligationi plene per alios satisfaciat, saltem sine praecedente monitione canonica. Quod petitio fidelium sit necne legitima, haud parum pendet ab usu et consuetudine locorum. In rigore solus indig­ nus sacramenta petit illegitime, et quoad sacramenta quorum administratio pertinet ad functiones paroeciales, tum solum il­ legitime petuntur cum aut ius non habeat ea ministrandi aut ab illis ministrandis prohibeatur. Generatim tamen petitio fi­ delium censetur legitima et rationabilis, non solum si fidelis ex praecepto sacramenta suscipere teneatur aut e.r necessitate consulendi conscientiae sacramento indigeat, sed etiam si ex mera devotione ob utilitatem seu profectum spiritualem ad sa­ cramenta velit accedere. In particulari Codex can. 892 § 1. insistit in gravi obliga­ tione iustitiae audiendi sive per se sive per alium confessiones fidelium rationabiliter audiri petentium, licet pro ratione liber­ tatis quam in eligendo confessario relinquit Ecclesia, Ordina­ riis et parochis can. 608 commendetur ut libenter admittant et requirant operam religiosorum in dioecesi degentium. n Cfr. S. C. C. 16 Sept. 1645, 20 lunii 1770. 938 I I TITULUS VIH Multo gravior est obligatio ministrandi sacramenta cum agitur de ultimis sacramentis et generation cum agitur de aegro­ tis. quos parochus sedula cura et effusa caritate debet spiritualiter adiuvare, ad ultima sacramenta tempestive et cum adhuc sunt compotes sui recipienda praeparare atque eorum animas ad praescripta Ritualis Romani Deo commendare (can. 468 § 1). Quae obligatio urget etiam erga eos, qui ratione domicilii aut quasi-domicilii veri parochiani non sint. Atque huc spectat nova 72 facultas per Codicem can. 468 S 2. facta quibuslibet parochis aliisve sacerdotibus qui infirmis assistant, concedendi benedictionem apostolicam cum indulgen­ tia plenaria in articulo mortis; quae benedictio regulariter im­ pertienda est post suscepta sacramenta moribundorum, nec omittenda est tametsi moribundus iam linguae ceterorumque sensuum usu sit destitutus aut in delirium inciderit (Rit. Rom. tit. V, cap. 6): videlicet dari potest omnibus, quibus licite ab­ solutio et extrema unctio, etiam sub conditione, dari possit; quare etiam pueris, qui nondum primam communionem acce­ perint, si peccati capaces sint, cum indulgentiae iis prosint qui sive graviter sive leviter peccaverint (Ferreres, Inst. I, 764). Formula autem liturgica ea est. quae a Benedicto XIV, Const. «Pia mater» praescripta fuit et in Rituali Romano, loco citato, traditur. VI. Vigilantia et cura pastoralis ad eliminanda vitia, pecca­ ta, pravas occasiones per convenientes et prudentes correptio­ nes ac monita salutaria; quae obligatio impleri non potest nisi parochus suas oves cognoscat, ideoque, si ad ecclesiam et parochum non accedant, visitet. Praeterea positive debet promo­ vere vitam Christianam inter diversos coetus parochianorum ac instituere et fovere opera caritatis, fidei et pietatis, v. gr. libros bonae lectionis, societates seu associationes religiosas, pia soda­ litia, confcrentias S. Vincentii a Paula, aliasve associationes Iure praecedenti Episcopus debebat illam facultatem a R. Pon­ tifice impetrare, qua impetrata poterat benedictionem impertire per se vel per alium (Benedict. XTV, Const. « Pia mater·» 5 April. 1747). Sed iam Pius X (decreto S. Ofiicii 1 April. 1909) concesserat ut quilibet sa­ cerdos advocatus ad sacramenta ministranda feminae religiosae posset illam benedictionem impertire, cum antea Ordinarius non posset dele­ gare nisi confessarium. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 939 quae pro praesenti conditione sociali opificum requiruntur (can. I i ' ■ 167, 469)”, VII. Cura paterna pauperum et miserabilium personarum I speciali ratione parochis est commendata (can. 467 § 1); quam I curam Concilium Tridentinum (Sess. XXIII, cap. 1) ex iure di­ vino repetit. VIII. Parocho quoque competit curam adhibere in catholi­ ca puerorum institutione (can. 467 § 1). Inde obligatio inspec­ tionis scholarum, quae in paroecia existunt, quatenus privile­ gia exemptionis, ordinationes iuris particularis aut iniustae le­ ges civiles non obstant74. 737. Libri paroeciales. Una ex praecipuis parochorum obligationibus illa est, quae pertinet ad accuratam scriptionem et custodiam librorum paroecialium. Quae praescriptio de libris paroecialibus iam continetur in Rituali Romano tit. X, c. 2 sq. Veniunt autem illo nomine regesta, in quibus omnia notantur quae ministerium paroeciale respiciunt et hoc loco (can. 470) quinque enumerantur: d) Liber baptizatorum in quo nomen et cognomen baptizati adnotatur, necnon locus et dies collati sacramenti, nomen et cognomen patrini matrinaeve cum aliis opportunis indicationi­ bus. In particulari nunc adnotandum est sub nomine cuiusque baptizati, utrum confirmationem receperit, utrum matrimonium contraxerit, excepto casu matrimonii conscientiae, quod in pa­ rochi libris reperiri non debet, sed in secreto libro Curiae; utrum ordinem subdiaconatus susceperit aut sollemnem profes­ sionem emiserit. Cui parochi obligationi respondet in ministro vel subiecto confirmationis et ordinis, in adsistente matrimonio et in Superiore religioso obligatio participandi hos actus paro­ cho baptismi. Quandocumque petantur documenta accepti bap­ tismi, omnes istae adnotationes referri debent; et inde ex solo testimonio baptismi facile cognosci potest libertas status eorum, qui matrimonium inire intendunt. b) Liber confirmatorum, in quo actus confirmationis suscep­ tae adnotari debet ad normam can. /98. Cfr. Collect. Lac. v. Parochus. 74 Collect. Lac. v. Parochus, Educatio; Leo XIII Const. « Romanos Pontifices >; Collect. S. C. de P. F. (ed. 1). n. 467 sq. a 940 TITULUS VIH r) Liber matrimoniorum, in quo celebrata matrimonia in­ scribi debent secundum praescripta can. 1103 ab ipso parocho site per sive per alium vices suas gerentem, idquc licet alius sacerdos a se vel ab Ordinario delegatus matrimonio adstiterit. d) Liber defunctorum, in quo actus defunctionis adnotetur ad praescripta can. 1238. c) Liber status animarum, in (pio ordine alpbabctico vel alio apto ordine singulae familiae, singula earum membra ac­ curate quantum fieri possit describantur. (aim inscriptiones in libris paroecialibus facta sint docu­ menta publica, quae fidem faciunt (can. 1813, 1816), ncgligentia parochi in libris conscribendis et custodiendis facile grave reatum constituit, quod ad normam can. 2383, puniri debet. Struc­ tura et forma horum librorum, licet aliqua ratione iam indice­ tur in Rituali Romano, possunt magis determinari per normas ab Ordinariis locorum traditas. In fine cuiuslibet anni tenetur parochus authenticum ex­ emplar librorum paroecialium ad Curiam episcopalem trans­ mittere, excepto libro de statu animarum (can. 470, § 3). Qua­ re illi quatuor priores libri in duplici exemplari sunt conficien­ di, (piorum alter penus parochum, alter penes Curiam dioecesanam est custodiendum, (pia duplicitate exemplaris cavetur ne possint amitti, v. gr. incendio aut alio simili infortunio. Inde autem clare infertur Episcopum iure et onere retinendi libros paroecialus, (piorum usus adhuc occurrat, non posse privare pa­ rochos etiam praetextu eos servandi in archivo dioeccsano; qua de re etiam iniuste privaret parochum iure percipiendi emo­ lumenta solvi solita, dum postulatur exscriptum exemplar seu attestatio ex dictis libris depromenda. Tabularium. Custodia librorum a parocho fieri debet illo modo securo a iure praescripto, videlicet in tabulario seu ar­ chivo rite ordinato et bene clauso. In quo, praeter libros paroeciales, etiam custodiri debent epistolae Episcoporum aliaque documenta necessaria vel utilia, v. gr. memoriale relictum ab Episcopo in canonica dioecesis visitatione. Porro ex aliis iuris praescriptis in memorato archivo dili­ genter custodienda sunt: 1°) Accuratum inventarium rerum im­ mobilium. mobilium pretiosarum aliarumque ad paroeciam, i. c. ecclesiam vel domum seu beneficium paroeciale pertinentium DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 941 cum descriptione atque aestimatione carundem (can. 1522, 2°, 3°). 2°) Documenta et instrumenta, quibus im a ecclesiae seu beneficii paroecialis in bona nitantur (can. 1523, 6”). 3°) Liber in quo accurate notatae sint omnes fundationes et omnia onera sive perpetua sive temporanea eorumque adimplementum et elee­ mosynae (can. 1549). Sigillum paroeciale. Cum parochus sit testis qualificatus in rebus ad proprium officium pertinentibus, iure et officio gaudet habendi proprium sigillum, quo documenta ab ipso vel ab alio cius vice subscripta authenticitate donentur (can. 470, § 4). Scholion. De aliis parochorum iuribus et obligationibus, ve­ lut circa funera parochianorum, circa verbi divini praedicatio­ nem et catecheticam instructionem. Codex aliis locis agit. Art. 6. — De amissione officii parochorum 738. Officium parochorinn omnibus illis modis cessat, qui­ bus generatim beneficia vel officia ecclesiastica amittuntur, veluti per mortem, renuntiationem, permutationem, iuris dis­ positionem vel privationem ob delicium. Renuntiatio paroeciae eiusque permutatio cum alio benefi­ cio communes sequitur regulas de renuntiatione et permuta­ tione beneficiorum in parte generali iam propositas. Pariter fie­ ri debet ad normam iuris de privatione poenali ceterorum offi­ ciorum et beneficiorum privatio stricte poenalis beneficii pa­ roecialis, hoc prae oculis habito principio, quod pi’vatio poe­ nalis beneficii inamouibilis tantum decerni potest in casibus iure expressis (can. 2299 § 1). Speciales regulae servandae sunt in remotione oeconomica seu summaria parochi propter defectum residentiae aut delic­ tum concubinatus; sed quoad substantiam non differunt a mo­ do procedendi contra alios clericos non residentes aut concubinarios et traduntur can. 2188-2181, (piorum expositio ad trac­ tatum de processibus est remittenda. Speciales omnino regulae traduntur ad removendum pa­ rochum sive amovibilem sive inamovibilem, quando eius minis­ terium. etiam citra gravem suam culpam, noxium aut saltem inefficax redditum est; itemque ad remotionem quae decerni 942 TITULUS VIII negligentem atque ad translationem boni animarum causa fa­ cienda a paroecia, (piam parochus utiliter regit, ad aliam ad cuius bonum procurandum designatur. Cfr. can. 2147-2167 et 2182-2185. CAPUT X De Vicariis paroecialibus Fontes et Scriptores ut in capite praecedenti1. Praenotiones 739. I. Notio. Vicarii paroeciales in genere intelliguntur on. nes illi presbyteri, qui vices agunt alicuius parochi in exercitio curae animarum. II. Vicariorum variae species. Ob diversam causam, propter quam constituitur vicarius paroecialis, quinque species in Co­ dice distinguuntur ac proprio nomine designantur; quae nova Codicis designatio omnino retinenda esset tamquam iix-a terminologia ad vitandam confusionem quae ex diversa appellatio­ ne, in non paucis locis ante Codicem adhibita, provenire potest. Sunt autem: vicarius curatus, vicarius oeconomus, vicarius sub­ stitutus, vicarius adiutor, vicarius cooperator. a) Vicarius curatus ille est qui constituitur ad actualem curam animarum exercendam, quando cura habitualis est pe­ nes Capitulum aliamve personam moralem, cui paroecia sit unita pleno iure, i. e. tum quoad temporalia tum quoad ani u arum curam (can. 471 § 1). b) Vicarius oeconomus ille est, qui, vacante paroecia, ad eam regendam constituendus est, donec de proprio rectore pro­ videatur (can. 472, 1°). c) Vicarius substitutus est ille, qui in temporanea absentia parochi habilis vel in huius recursu contra sententiam firmam privationis in paroecia constituitur, ut in omnibus, quae ad ani­ 1 Cfr. speciatim Leuren., Forum benef. P. I. q. 108 sq.; Bouix, De parocho p. 417 sq. |)E POTESTATE EPISCOPALI ETC. 943 2 Cfr. cap. 15, X. de praeb. III. 5; Conc. Trid. Sess. VII, cap. 7, Sess. XXV, cap. 16; Pii V Const. «Ad exequendum » 1 Nov. 1567; Be­ nedict. XIV Const. < Firmandis > G Nov. 1744; Bouix, De Capit, p. 231 sq.; De Herdt, de Capit, p. 90 sq. ». 740. I. Notio. Quoties paroecia pleno iure fuerit unita do­ mui religiosae, ecclesiae capitulari vel alii personae morali, cura animarum actualis debet necessario exerceri per singula­ rem personam, quae iure dicitur vicarius i. e. vicarius curatus, penes personam moralem sola remanente cura habituali (can. 471 § 1). II. Nominatio et institutio. Vicarium curatum praesentat Superior religiosus. Capitulum aut alia persona moralis; insti­ tutionem dat Ordinarius loci. i. e. Episcopus. \ icarius Capitula­ ris vel Vicarius Generalis ex mandato speciali, postquam per examen aliasque informationes etiam secretas, si opus fuerit, ad normam can. 459, praesentatum idoneum reperit. » § I - De vicariis curatis 2 * --------■ marum curam spectant, absentem vel remotum parochum sup­ pleat, nisi Ordinarius loci vel parochus aliquid exceperint (can. 174). Duo casus declarantur can. 465 §§ 4, 5, can. 1923 § 2. d) Vicarius adiutor ille dicitur, qui oh parochi senectutem, mentis vitium, imperitiam, caecitatem aut aliam permanentem causam, quae ipsum suis muniis imparem reddit, constituitur ut parochi vicem gerat seu suppleat iuxta Ordinarii deputationein cum assignatione congruae partis fructuum (can. 475). e) Vicarius cooperator ille est, qui parocho residenti et ha­ bili datur in auxilium, cum ob populi multitudinem aut aliam causam indicio Ordinarii solus non sufficit ad convenientem curam paroeciae gerendam (can. 476). Prima et ultima species constituuntur ob causam permanen­ tem seu semper relate ad determinatam paroeciam specialis conditionis permanentis; alii vicarii nominantur ob causam temporaneam dependentem a conditionibus parochi illam re­ gentis. Excepto vicario curato qui de se perpetuus est, ceteri sunt ad nutum Episcopi vel Vicarii Capitularis amovibiles, nisi agatur de vicario cooperatore qui vicariam habeat beneficialem. 944 TITULUS VIII Alium modum nominationis admittit legitimum privile­ gium aut consuetudo; itemque si vicariae dotatio facta est ab Episcopo cum reservatione liberae collationis, tunc excluditur a praesentationis iure persona moralis. Porro si persona moralis, cui unita est paroecia sit domus religiosa, paroecia tit religiosa et vicarius nqminandus debet esse sacerdos illius religionis (can. 1425 § 2). 111. lura et obligationes. Cum tota animarum cura pertineat ad vicarium, excluso quolibet interventu personae moralis, con­ sequenter vicarius omnia habet iura et omnes obligationes pa­ ri chorum ad normam iuris communis et secundum probata statuta dioecesana vel laudabiles consuetudines. Quare a cete­ ris parochis, salvis memoratis consuetudinibus vel statutis dioecesanis, solo differunt nomine (471 § 1). Quodsi vicarius sit religiosus, in iis quae animarum curam spectant perinde ac verus parochus religiosus iurisdictioni, correctioni et visitationi Ordinarii loci subest ad norma: II can. 631, 1425. Conc. Tridentinum, cum instituit vicarios perpetuos iniunxit ut vicario assignaretur tertia pars fructuum beneficii paroecialis, vel etiam maior aut minor iudicio Ordinarii, quam facul­ tatem Ordinarii a Pio V restrictam iterum restituit Benedic­ tus XIV et firmavit etiam Codex (can. 471 § 1), relinquens arbi­ trio Ordinarii assignationem congruae portionis in ipsa consti­ tutione vicarii, quam deinceps suo arbitrio mutare non potest. Ad vicarium curatum pertinent oblationes et iura stolae perin­ de ac si esset verus parochus. IV. Remotio. Si agitur de vicario religioso perinde amove­ ri potest ac parochus religiosus, i. e. est amovibilis ad nutum tam loci Ordinarii, monito Superiore, quam Superioris religio­ si, monito Ordinario, aequo iure, non requisito alterius consen­ su (can. 454 § 5). At vicarii curati qui religiosi non sint, cum ex parte praesentantis sint perpetui nec personae morali prae­ sentanti ullum ius competat in eorum remotione, ab Ordinario in iisdem casibus, iisdem formalitatibus observatis removeri possunt, quibus ceteri parochi (can. 471 § 3). De remotione Facta moneri debet is qui praesentavit, cum praecedente vica­ rio remoto subintret ius praesentandi novum vicarium. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 945 § II. Vicarius oeconomus 741. I. Notio. Cum immediata cura animarum propria pa­ rochorum omni momento sit necessaria, requiritur prorsus sa­ cerdos cui illa cura sit commissa, vacante paroocia; atque is dicitur vicarius oeconomus. Eius necessitatem iam indu­ xit Concilium Tridentinum sess. XXIV, cap. 18, et dispositio­ nem Tridentinam firmavit Benedictus XIV Const. « Cum illud » 14 Dec. 1742, et denuo iteravit Codex can. 472 : « Vacante pa­ roecia, Ordinarius loci in ea quamprimum constituat idoneum vicarium oeconomum ». Immo ne ullo momento parochiani maneant sine pastore, eodem canone iniungitur: «Ante oeco­ nomi constitutionem, paroeciae regimen, nisi aliter provisum fuerit, -assumat interim vicarius cooperator; si plures vicarii sint, primus; si omnes aequales, munere antiquior; si vicarii desint, parochus vicinior et ne possit esse quaestio inter paro­ chos circumstantes quis eorum vicinior dici debeat, Ordinarius sive in Synodo sive extra Synodum tempestive determinet quae­ nam paroecia cuique paroeciae vicinior habenda sit; demum si agatur de paroecia concredita religiosis, interim regimen assu­ mere debet Superior religiosus ». Is autem qui intermedio tem­ pore paroeciam assumit interim regendam, statim Ordinarium de paroeciae vacatione edocere debet. II. Nominatio vicarii oeconomi libere pertinet ad Ordina­ rium loci, tametsi agatur de paroecia reservata aut forte iuris patronatus, quod non exercetur nisi respectu titularis paroeciae. Si tamen Ordinarius pro illo regimine provisorio eligeret reli­ giosum, deberet habere consensum Superioris religiosi, ut est manifestum ex subordination quam ratione voti obedient i ae habet religiosus erga suum Superiorem. Vicario nominato ex fructibus beneficii debet Ordinarius assignare congruam partem pro sustentatione, nisi iam sit assignata statutis dioecesanis aut legibus concordatis. III. Iura et officia. Vicarius oeconomus, durante munere ple­ ne supplet parochum, ideoque iisdem iuribus quibus parochus gaudet, iisdem obligationibus tenetur quoad animarum curam, v. gr. tenetur ad residentiam, ad applicandam missam pro po­ pulo, ad praedicationem et catechesim etc. Quiquid autem sit 6U L· ·! tf • tί 4 946 TÎTULUS VIH de natura potestatis, utrum dicenda sit ordinaria vel delegata3, certe cius potestas ita pertinet ad universalitatem causarum, i. e. ad universum officium paroecialc, ut perinde ac verus parochus possit alium sacerdotem delegare ad omnia officia in eius mu­ nere contenta. Licet autem vicario oeconomo competant, praeter usum domus paroecialis, taxae, obventiones et oblationes quae in­ duunt naturam stipendii manualis, ipse autem, cum beneficium paroeciale in titulum non habeat, ius ad reditus beneficiates non habet, excepta congrua portione ipsi assignata, beneficii tamen habet provisoriam administrationem. Qui character provisorius beneficii et officii paroecialis efficit ut ipsi non liceat cpiidquam agere in paroecia quod iuribus parochi aut benefi­ cii paroecialis praeiudicium .afferre possit (can. 473 § 1); v. gr. nequit minuere taxas, celebrare concordiam circa aliquod ius controversiae obnoxium, locare partem domus paroecialis ultra tempus quo munus ipsius est duraturum, et in genere nihil po­ test agere, quo mutetur status paroeciae quoad iura sive spiri­ tualia sive temporalia, quam debet tradere successori in eodem statu, quo ipsam recepit aut, si fieri possit, meliori. Ob eandem rationem regiminis provisorii tenetur novo pa­ rocho vel oeconomo successori coram vicario foraneo vel alio sacerdote ab Ordinario delegato tradere elavem archivi et in­ ventarium librorum ac documentorum aliarumque rerum ad paroeciam pertinentium, et rationem reddere accepti et expen­ si tempore administrationis (can. 473 § 2). Videlicet traditio paroeciae novo parocho debet fieri comprobando per collatio­ nem cum inventario existentiam omnium librorum, documen­ torum et rerum ad paroeciam pertinentium. IV. Cessatio officii. Ex natura rei vicarius oeconomus est ad nutum Episcopi removibilis, salva naturali obligatione con­ sulendi ipsius honori. Praeterea cessare potest ob consuetas causas, quibus alia officia cessant, v. gr. per renuntiationem. Munus ordinarie durat usque ad novi parochi institutionem. Scholion. Mens iuris est ut munus vicarii oeconomi ad bre» Cfr. A. S. S., VIII, p. 129 sq., ubi S. C. C. noluit decidere utrum ordinaria vel delegata esset potestas vicarii oeconomi, concessit tamen alium sacerdotem ab eo delegari posse ad omnia, nisi obstet voluntas Ordinarii. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 947 ve tempus duret; munus enim quod precario habetur minus sollicite curatur quam quod habetur ut proprium. Nihilominus ius Codicis adoptavit ius praecedens contentum in Const. Pii V, «/n conferendis» et « Apostolatus officium», vi cuius paroe­ ciae debent provideri infra sex menses: immo dat facultatem Episcopo ut tempus illud possit ampliare, si peculiaria adiuncta suadeant (can. 458); sed hoc debet haberi ut exceptio. § III. Vicarius substitutus (can. 474) I. Notio. Ex iam traditis est olficium temporaneum il­ lius sacerdotis qui vices parochi supplet: 1°) cum ipse est ab­ sens ob quamcumque causam; 2°) cum interposuit recursum contra sententiam firmam privationis paroeciae, cuius senten­ tiae exeeutio per talem recursum suspenditur, sed parochus non potest interim tenere regimen paroeciae ideoque vicarius est nominandus \ II. Nominatio in primo casu pertinet ad parochum, sed si absentia erit ultra hebdomadam debet substitutus approbari ab Ordinario, nisi agatur de absentia ex repentina et gravi causa, quae per litteras est Ordinario notificanda. In altero casu con­ stitutio vicarii substituti pertinet exclusive ad Ordinarium. III. Potestas declaratur in hoc quod parochi locum teneat in omnibus, quae ad curam animarum pertinent, nisi Ordina­ rius loci vel parochus aliquid exceperint (can. 474); v. gr. pa­ rochus absens poterit sibi reservare applicationem Missae pro populo, quae reservatio, attento canone 466 § 5, supponenda est, nisi substituto expresse Missae applicationem commiserit0. In utroque casu constitutionis vicarii substituti congrua re­ tributio seu merces ipsi est assignanda; quae retributio solven­ da est a parocho absente qui substituitur; in altero vero casu 742. 4 Eadem praescripta videntur applicanda in remotione oeconomica seu summaria, dum recursus pendet apud S. Sedem ad normam can. 2146. 5 Consequenter ad hoc quod parochi locum teneat in omnibus, Commiss. Codic. (14 Iulii 1922, A. S. S., XIV, pag. 527 sq.) resolvit vica­ rium substitutum pro absentia ultra hebdomadam post approbationem Ordinarii, si nulla limitatio apposita fuerit, posse valide et licite assi­ stere matrimoniis, non ante approbationem; idemque obtinet quoad vi­ carium parochi religiosi etiam ante approbationem Superioris religiosi; titulus viH 948 est determinanda ab Ordinario et ex fructibus aliisque obven­ tionibus parochi damnati est desumenda. In primo casu obven­ tiones, taxae et alia buiusmodi incerta pertinent ad parochum absentem; in altero casu, nisi Ordinarius illos concedat substi­ tuto tanquam partem retributionis, reservanda sunt sicut fruc­ tus beneficii donec S. Sedes recursum ad se factum resolverit. § IV. Vicarius adiutor (can. 475)6 I. Cum « afflictio afflicto non sit addenda » (cap. 1, 5, X. de cleric, aegrot. III. 6), Ecclesia non vult, ut ad consulen­ dum curae animarum tanquam ad primum medium recurra­ tur ad remotionem parochi, qui plene ministerium paroeciale exercere non potest propter senium, aut coecitatem, surditatem, paralysim aliosque similes morbos aut propter perturbationem seu debilitatem mentis, vel imperitiam seu defectum capacita­ tis mentalis supervenientis; sed prudenter providet ut, ante­ quam procedatur ad remotionem, ei succurratur dando ipsi vicarium adiutorem in quantum hoc sit possibile et sufficiat ad subveniendum necessitatibus paroeciae. Tunc autem sohim recurri potest ad remotionem, cum extantibus memoratis cau­ sis per vicarium adiutorem, iudicio Ordinarii, bono animarum satis consuli non possit (can. 2147 § 2, n. 1°). II. Nominatio ex natura rei pertinet ad Ordinarium, cui di­ recte a iure imponitur obligatio dandi vicarium etiam parocho invito. Nihil tamen impedit quominus parochus, qui sit mentis compos et deberet ipse petere adiutorem, sacerdotem proponat, quem tamen Ordinarius non tenetur admittere. At si agatur de paroecia religiosa, illum praesentat Superior religiosus et ap­ probat Ordinarius. Vicario adiutori assignanda est congrua retributio ex na­ tura rei desumenda ex fructibus beneficii, nisi alia ratione provideri possit. Obventiones, oblationes aliaque incerta, utpote iura paroe743. Notio. idem pariter obtinet relate ad sacerdotem supplentem relictum a paro­ cho ex repentina et gravi causa discedente, quoadusque Ordinarius, cui significata fuit designatio supplentis aliter non statuerit " Cfr. Decret. Gregor. IX, 1. III, tit. 6, et Commentatores in h. t.; Leuren., Tract, quatern. de vicariis, q. 305 sq. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 949 cialia, pertinent ad parochum, in quantum ab Ordinario non fuerint gravata in favorem vicarii ad constituendam eius con­ gruam portionem. III. Potestas vicarii adiutoris varia esse potest. Duplicem nàmque ius assignat modum deputationis pro diverso statu pa­ rochi coadiuti, secundum prudens Ordinarii indicium: vel enim deputatur ut in omnibus parochi vices suppleat, vel tantum ut exparte. In primo casu cura animarum ita tota est penes vica­ rium adiutorem cum omnibus iuribus et officiis quae parochis competunt, ut parochus coadiutus nullam limitationem facere possit in vicarii potestate. Ab obligationibus unam excipit Co­ dex, applicationem missae pro populo; quae exceptio, cum sit absoluta, parocho incumbit onus eam applicandi per se vel per alium soluto stipendio: quodsi parochus ita sit impos sui ut alteri applicationem committere non possit. Ordinarii erit providere, v. gr. committendo applicationem vicario cum de­ bita retributione seu stipendio. In altero casu, quo parochum suppleat ex parte, potestas, iura et obligationes desumenda sunt ex litteris deputationis. Quare quae antiqui canonistae disputabant de relationibus inter beneficiarium coadiutum. non plane inhabilem et coadiutorem, doctrinam applicando casui vicarii dati parocho in ad­ jutorium (cfr. Leuren., 1. c. q. 397, sq.), quoad hanc applicationem habenda sunt iure Codicis ut antiquata. Si parochus est sui compos, regimen paroeciae penes ipsum manet; quare vicarius in exercitio sibi traditae potestatis ma­ net subiectus et subordinatus auctoritati parochi non tamen absolute, sed secundum modum ab Ordinario in nominatione determinatum. Ante Codicem canonistae rem explicabant di­ cendo iurisdictionem paroecialem et curam animarum manere quoad habitum in coadiuto, coadiutorem habere dumtaxat eius exercitium; (Leuren., 1. c. q. 411); quae formula satis apta est ad indicandr«n dependentiam vicarii adiutoris a parocho, sed cum illa limitatione Codicis de attendendis praescriptis ab Or­ dinario in litteris deputationis. IV. Remotio vicarii adiutoris ex can. 477 § 1 fieri potest ad nutum Episcopi. r 950 TITULUS VIII § V. Vicarius cooperator (can. 476) 744. I. Institutio cooperatorum paroecialium, secundum praxim iam tempore medii aevi praeformatam7, a Patribus Tridentinis Sess. XXI, cap. 4, de ref. hac ratione praescripta fue­ rat, ut Episcopi in omnibus ecclesiis paroecialibus vel baptis­ matibus, ubi populus ita numerosus esset, ut unus rector non posset sufficere ecclesiasticis sacramentis ministrandis, et cul­ tui divino peragendo, cogere debebant rectores vel alios, ad quos pertinet, sibi tot sacerdotes ad hoc munus adiungere, quot sufficerent ad sacramenta administranda et cultum divinum celebrandum. « Codex illud ius firmavit, sed praeter populi multitudinem admisit alias instas causas indicio Ordinarii iuvamen coopera­ torum exigentes et. loco cogendi parochum directe, imponit Or­ dinario obligationem dandi cooperatores unum vel plures (can. 476, § 1). Tllud praeterea iure Codicis ex praecedenti iurisprudentia firmatum est. quod etiam propter populi multitudinem po­ test Ordinarius paroeciam dividere, si per vicarios cooperatores prudenter indicet bono animarum non satis consuli (can. 476 § 8. can. 1427). g II. Nominatio huiusmodi cooperatorum ex iure Tridentino sine ullo dubio spectabat ad ipsos parochos. Episcopo reserva­ tum erat ius determinandi numerum cooperatorum, quos pa­ rochi sibi assumere debebant, et examinare et approbare et op­ portunis facultatibus munire cooperatores a parochis nomina­ tos. Quodsi parochi ab Episcopo moniti, congruo termino ipsis praefixo, cooperatores sufficienti numero assumere plane ne­ glexissent, aut coadiutores quidem nommassent sed legitimis qualitatibus destitutos, nec intra terminum ab Episcopo prae­ fixum alios vere idoneos praesentassent, tum demum ad ipsos Episcopos spectabat propria auctoritate libere deputare paro­ chis idoneos cooperatores89 . 7 Cfr. c. 2 Cone. Vasens. (a. 629); c. 14 Cone. Tolet. XI, (a. cap. 2, X. de fil. I. 17, cap. 3, X. de vit. et honest. Ill, 1; cap. 30, iure patr. III. 38; Scherer. 1. c. p. 649; Hinschius, 1. c. p. 318. 9 Innoc. XIII, Const. ■< Apostolici ministerii» 23 Maii 1723, confirm, a Benedict. XIII Const. « [n supremo» 23 Sept. 1724; S. 675); X. de S 13, C. C. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 951 Iure Codicis consequens illa mutatio facta est, quod libe­ ra nominatio vicarii cooperatoris non amplius ad parochum pertinet sed ad Ordinarium, audito tamen parocho. Quodsi aga­ tur de paroecia religiosa, Superior religiosus, audito parocho, vicarium Ordinario praesentat, Ordinarius approbat si idoneum repererit. Codex optionem tribuit Episcopo, si plures vicarii consti­ tuantur, n) ut omnes constituat aequales vel gradationem quandam inter ipsos statuat (cfr. can. 472, n. 2 de primo vicario et de vicariis aequalibus); b) ut constituat ipsos pro ministerio praestando in universo paroeciae territorio, vel singulis desig­ net determinatam territorii partem, quod ultimum praeser­ tim habere locum poterit, ubi aliquod oppidulum ab ecclesia paroeciali distans habetur ut adnexum illius ecclesiae paroe­ cialis. III. Potestas, iura et obligationes. Extra casum, quo obtineant verum beneficium curatum sive manuale sive titulare, cui in limine fundationis9 certa iura et officia, parocho tamen subordinata, fuerint concessa, ex iure communi potestas et officium vicarii desumitur ex munere iuvandi parochum in ministerio paroeciali. In particulari iura et obligationes desumi debent ex statutis dioecesanis, ex litteris deputation^ Ordinarii et ex ipsius parochi commissione. Qui parochus, cum ei vicarii sint dati ut eius vices suppleant in universo ministerio paroeciali, singulos actus ministerii paroecialis potest eis committere prae­ terquam Missae applicationem pro populo, nisi agatur de casu absentiae ct in genere quando illam applicationem legitime posset alteri sacerdoti committere. Qua facultate parochus non liberatur ab oneribus, quae personalia sunt: v. gr. praedicatio est obligatio personalis, quam non potest reicere in vicarium cooperatorem, saltem sine consensu Ordinarii, licet possit exi­ gere ut praedicet, dum ipse est legitime -absens, ac potest, immo expedit ut nonnunquam ei praedicationem committat ‘atque ita eum praeparet ad paroeciale ministerium. 24 Iui. 1875, in Act. S. Sed., VIII, p. 694 sq.; Cone. prov. Neogranat. (a. 1868), in Collect. Lac. t. VI, coi. 483 sq. ® S. C. C. 16 Febr. 1867, in Act. S. Sed.. III, p. 94 sq., iunct. II, p. 327 sq.; S. C. C. 24 Iui. 1875, 1. c., IX, p. 116 sq.; Lingp.n ?t Reuss, 1. c. p. 840 sq· ....... || | . H 952 TITULUS VIII Actus, quos ex speciali commissione ponunt, attento can. 1096. videntur positi ex potestate delegata: immo ex citato ca­ none soli vicarii cooperatores sunt qui possint ex iure commu­ ni accipere generalem delegationem ad assistentiam matrimo­ niis praestandam; quae generalis delegatio aliis dari non po­ test. Inde tamen non infertur talem delegationem ah ipsis ha­ beri ex sola nominatione10*; sed tantum quod possint habilitari, sive per specialem actum parochi aut Ordinarii, sive per dioecesanum statutum, quo determinatus vicarius, v. gr. praepo­ situs ecclesiae filiali, reddatur competens ad assistendum matri­ moniis intra determinatam circumscriptionem ineundis. Inter iura vicarii cooperatoris recensetur congrua remuneratio ea quantitate tribuenda, (piam Episcopus pro suo pru­ denti arbitrio et conscientia convenientem indicet. Quodsi ex iure speciali, v. gr. ex proprio beneficio, non iam certis et suffi­ cientibus reditibus constet, imprimis ex bonis ecclesiae paroecialis est desumenda, aut ex fructibus beneficii aut ex obventio­ nibus, vel illis deficientibus, parochiani ad praestandam con­ gruam sunt compellendi11*. Quoad taxas, obventiones et iura sto­ lae, quae sunt stipendia personalia, aequum est ut de ipsis coo­ peratores participent ea proportione quae fuerit ab episcopo determinata. Obligatio cooperatorum, cum non ipsis cura animarum di­ recte et primario sit concredita, generatim in hoc consistit, ut parochum adiuvent in adimplendis suis obligationibus et eius vices gerant, cum necessitas aut iusta ratio id requirit13. Quare imprimis resideant13 oportet in paroecia iuxta statuta dioece­ sana vel legitimas consuetudines, et negotia vi beneficii vel ge­ nerali commissione sibi demandata sub directione et obedien­ tia parochi curent. ,0’ Haec Sententia est iam authentice confirmata per responsum Comm. Codicis d. 24 febr. 1942. Cfr. A. A. S. XXXIV, 50. Proinde vica­ rius cooperator vi officii, seu exclusione facta potestatis obtentae vel per statuta dioecesana vel per concessionem peculiarem Ordinarii vel per commissionem parochi, non potest valide matrimoniis assistere. Cfr. Sartori, Enchiridion canonicum, ed. 6“ p. 245; Period. XXXI. 195. 11 Cone. Trid. Sess. XXI, cap. 4. 6, de ref.; cit. Const. Innocent. XIII. 18 Cap. 6, X. de excess. V, 31; Cone, prov, Neogranat. (a. 1868), 1. c. 13 Cap. 6, X. de off. vic. I. 28; S. C. C. 13 lui. 1743, in ed. Richt., Cone. Trid. p. 37, n. 7; cit. resp. S. C. C. 14 Aug. 1863. DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 953 Quare residentia cooperatoris non regitur communibus le­ Hmbus beneficii residentialis, cum ipsum ius_ remittat -ad statuIa dioecesana, laudabiles consuetudines et Episcopi praescrip­ ta, quae sicut non possunt vicarium ab omni onere residendi * solvere, ita non videntur posse adstringere ad strictiorem residen­ dam quam illa qua tenetur parochus. Ius commendat speciali modo, ut cooperatores habitent in eadem domo cum parocho, 3 cui ita datur opportunitas ut ipsos paterne instruat et in cura animarum dirigat, eis invigilet ac rationem de ipsis Ordinario I quotannis reddere possit. IV. Remotio. Cum libera deputatio cooperatorum paroecialium, ad nutum amovibilium. soii Episcopo competat, remotio ' etiam ad nutum Episcopi est permissa. Si tamen absque ulla iusta et rationabili causa, immo forte ex fraude et odio et cum gravi damno fieret, certe illicita esset dicenda; at nullitas ip­ sius generaliter asserenda non est. Contra huiusmodi illicitam remotionem ordinaria appellatio proprie dicta non est conces­ sa, sed recursus ad S. Sedem cum onere probandi damnum illatum non negatur. Si remotio facta sit ex fraude et odio vel cum diffamatione et damno, eo quod v. g. sine ulla causa suffi­ cienti decreta fuerit vel absque translatione ad aequivalens fere ûflîcium ecclesiasticum 14, sustineri non solet. Si autem vicaria sit beneficialis seu in beneficium erecta ct in titulum data, vicarius non potest removeri nisi iis modis quibus potest parochus, sc. processu instituto sive criminali si­ ve oeconomico seu summario remotionis. Illud solum est discri­ men quod praeter causas quibus removeri potest parochus, vi­ carius etiam removeri possit ob gravem defectum debitae paro­ cho sublectionis in exercitio stfarum functionum (can. 477). 745. Scholion de praecellentia. Cum applicatio principiorum generalium de praecedentia can. 106 proposita aliquam afferre posset difficultatem relate ad vicarios paroeciales. determinata applicatio fit can. 478, iuxta quem: 1’) Sicut parochus ecclesiae cathedralis ita vicarius cu­ ratus Capituli omnibus aliis dioecesis parochis et vicariis prae­ cedit. Aequiparatur parocho, a quo solo nomine differt. u Cfr. Bouix, L c. p. 397 sq.; Leuren., I. c. P. I, q. G1 sq. il 954 TITULUS VIII 2 ) Oeconomi praecedentia regitur principiis can. 106. 3°) Vicarii substituti et adiutores. dum in munere ma­ nent, praecedunt vicariis cooperatoribus. 4") Vicarii cooperatores praecedunt celeris sacerdotibus ecclesiae paroeciali addictis. CAPUT XI . De ecclesiarum rectoribus (can. 479-486) 746. I. Notio. Iure Codicis nomine rectoris ecclesiae desig­ natur sacerdos, cui demandatur cura alicuius ecclesiae, quae nec paroecialis sit, nec capitularis, nec annexa domui commu­ nitatis religiosae, quae in eadem officia celebret. Praeter ecclesias stricto sensu necessarias, quales profecto sunt cathedralis, capitularis, paroecialis et regularis, aliae mul­ tae existant, quae extractae sunt pro maiore commoditate aut omnium fidelium aut certae fidelium classis; et licet functiones parocciales ad ecclesiam paroecialem pertineant, plures sunt functiones sacerdotales, quae a sacerdotibus non parochis per­ agi possunt in praedictis ecclesiis, sive pro maiore extensione cultus divini, sive pro maiore fidelium utilitate. Pro huiusmodi r ecclesiis tradi in Codice speciales leges perutile fuit. Cum rectoribus huiusmodi simplicium sive minorum eccle­ siarum affinitatem habent cappellani seu sacerdotes, qui spiri­ tualia quaedam servitia praestant in favorem religiosarum, so­ dalium virorum religionis laicalis. aut alicuius confraternitatis vel piae associationis. Pariter cappellani nomine designari so­ lent sacerdotes divina stabiliter celebrantes in carceribus, no­ socomiis et domibus piis. Scholion. Quoad cappellanos ius hoc loco remittit ad alios canones: a) Relate ad cappellanos religionis laicalis alibi reperitur can. 529, quo edicitur ad Ordinarium loci spectare talibus religiosis sacerdotem a sacris designare, si non sint exempti; si exempti sint ad Superiorem regularem, cuius negligentiam supplet Ordinarius. Praeterea can. 1230. § 5 cappellano attri- DE POTESTATE EPISCOPALI ETC. 955 huit ius peragendi exequias religiosae, parochi jurisdictioni non obnoxiae, etsi ab Ordinarii loci iurisdictione non exemptae1*. b) relate ad cappellanum piae associationis can. 698 § 1 ius illum nominandi tribuitur loci Ordinario, nisi agatur de asso­ ciationibus a religiosis erectis in propriis ecclesiis, quo in casu solum requiritur consensus Ordinarii, si cappellanus nominetur ex clero saeculari. 747. II. Nominatio rectoris ecclesiae.. In genere nominatio libera rectoris ecclesiae pertinet ad loci Ordinarium, ex genera­ li principio quod exercitium cultus divini suhest jurisdictioni ipsius Ordinarii. Illud ius nominandi potest esse limitatum, si aliis legitime competat ius aut eligendi aut praesentandi cap­ pellanum; quo in casu Ordinario loci saltem manet reservatum ius sacerdotem electum vel praesentatum approbandi, immo et dandi ipsi veram institutionem canonicam, si munus rectoris sit erectum in verum beneficium ecclesiasticum seu ecclesiasticam cappellaniam. Si tamen ecclesia ad religionem exemptam pertineat, rec­ tor a Superiore nominatur et approbatur ab Ordinario loci (can. 480 § 2). Si ecclesia sit coniuncta cum Seminario aut cum collegio quod a clericis regatur, rector ipse Seminarii vel collegii est rector ecclesiae, nisi aliter ab Ordinario loci fuerit constitutum. 748. III. Iura rectoris. Supposito quod ecclesia, de qua agi­ tur. ad ecclesiam paroecialcm non pertineat2, rector ab Ordi­ nario independenter a parocho constitutus administrationem ecclesiae et curam sacrarum functionum, quae in ipsa peragan­ tur, habet sub dependentia ipsius Ordinarii >ad normam iuris communis, non sub dependentia parochi. In particulari: a) Rectori prohibetur ne in ecclesia sibi commissa peragat functiones paroeciales in can. 462 enumera­ tas; (cfr. can. 481); b) cetera divina officia etiam sollemnia celebrare potest, , >’ Coinm. Codicis declaravit d. 31 ian. 1912 ius funerandi moniales ab Ordinarii loci iurisdictione non exemptas competere cappellano. Cfr. A. A. S. XXXIV, 50; Period. XXXI, 194. 2 Ecclesia aliqua aut publicum oratorium intra ambitum paroeciae existons nonnunquam plane dependet a parocho etiam quoad functio­ nes mere sacerdotales seu non paroeciales, si scilicet annexae sint ec- 956 TITULUS VIII modo non obstet lex fundationis, aut per celebrationem deter­ minatae sollemnitatis nocumentum inferatur ecclesiae paroeciali. In dubio utrum huiusmodi nocumentum contingat, Ordi­ narii loci est rem dirimere atque opportunas normas praescri­ bere ad illud evitandum (can. 482). e) Si ecclesia ita a parocciali distet, ut, prudenti Ordinarii loci indicio, paroeciani non sine gravi incommodo paroecialem ecclesiam adire possint ut in ea divinis officiis intersint: 1°) Potest Ordinarius loci ecclesiae rectorem etiam per poenas graves cogere, ut officia divina celebret horis populo commodioribus, ut fidelibus dies festos ac ieiunia denuntiet, ut catecheticam ins­ tructionem et explicationem evangelii tradat; 2°) parochus po­ test sanctissimum Sacramentum inibi forte asservatum pro in­ firmis desumere (can, 483). d) Sine licentia saltem praesumpta rectoris aut alterius legitimi Superioris, nemini licet in ecclesia Missam celebrare, sacramenta ministrare, alias functiones sacras peragere; quae licentia dari aut negari debet ad normam iuris. Cfr. can. 404, 872. r) Conciones si in ecclesia haberi debent, a rectore ipsius multo magis observandae sunt iuris normae can. 1337-1342 pro­ positae, quae vel ipsos parochos obligant (can. 484). 749. IV. Officia rectoris. Rector ecclesiae, sub auctoritate Ordinarii loci, servatis legitimis statutis ac iuribus quaesitis, curare debet: 4 106 111 » 2 » » » 131 > 3 139 » 3 139 » 4 180 » 1 189 » 2 191 » 1 199 > 1 199 » 1 216 » 4 236 » 1, 2 239 » 1 247 » 3 280 323 339 » 1 349 > 1 η. 1 349 » 2 > 2 396 » 1 396 » 2 396 > 2 404 419 » 1 > » » 420 » 1 η. 4 421 » 2 423 459 > 3 η. 3 459 » 4 460 » 2 465 474 476 > 6 1432 » 3 1451 > 1 1462 Responsum 14 iul. 1922 16 octobr. 1919 29 april. 1940 10 novembr. 1925 24 iulii 1939 17 febr. 1930 12 » J 1935 2-3 i un. 1918 25 april. 1922 1 iul. 1922 14 iul. 1922 14 iul. 1922 16 octobr. 1919 25 ian. 1943 20 maii 1923 29 maii 1934 29 maii 1934 27 ian. 1928 5 august. 1941 29 ian. 1931 17 febr. 1930 12 mart. 1929 6 decemb. 1930 1 iul. 1922 16 octobr. 1919 17 febr. 1930 26 novembr. 1922 25 iul. 1926 19 ian. 1931 19 ian. 1940 24 novembr. 1920 29 ian. 1931 24 novembr. 1920 25 iun. 1932 14 iul. 1932 14 iul1922 14 iul. 1922 24 februar. 1942 24 novembr. 1920 12 novembr. 1922 12 novembr. 1922 Pag. 15 27 28 53 87 92 189 179 181 338 397 398 431 961 224 549 557 576 961 713 757 751 752 846 846 846 845 877 878 884 962 892 926 922 915 94’ 947 952 287 349 362 INDEX ALPHABETICUS RERUM (hidicantur muneri marginales) I# I Abbas Nullius quisnam 566; dotes 567; benedictio 568; institutio 567; potestas 569; vocandus ad Concilium oecumenicurn 450; vel provinciale 536; ad conferendas 542. Abbatia nullius 397, 563 sq. Ablatio officiorum et beneficiorum 360 sq. Absens, quando ad electionem sit vocandus 252. Absentia permissa canonicis, 679, 689; Episcopis, 603; parochis 736. Absentes a choro quoad fractus et distributiones 670 sq., 689 sq. Acatholici quoad ius patronatus 290, 312. Acceptatio provisionis canonicae of­ ficii 264, 277; electionis R. Pon­ tificis 421. Accessus in electione Romani Pon­ tificis suppressus 417. Actiones in societatibus industrialibus et commercialibus, num a cle­ ricis emi possint 128. Administrator Apostolicus 556 sq.; parochialis 741. ■ Admissio postulationis 277. Advena, quis 9. Aetas maioritalis. pubertatis *2 sq., requisita ad officia ecclesiastica 191. Affectio quid sit in beneficiis 231. Affinitas iure Codicis 18 sq. Ayens in curia Romana 486 Alimentorum ius patrono concessum 307. Amissio officiorum 322 sq. Amotio ab officio parochi 738; vi­ carii curati 740; rectoris eccle­ siae 750. Amovibilitas parochorum 723; vi­ cariorum parochialium 739. Annalae R. Pontifici debitae 321, 435. I Annutus, quibus clericis permissus 98. Apocrissarii 512. Apostoli, in quorum locum succes­ serunt Episcopi 573. Approbatio praeficiendorum in of­ ficiis 220, statutorum capitula­ rium 672 sq. y Archidiaconi v. Vicarius Generalis. Archiepiscopus v. Métropolite. Archivum episcopale 646 sq; paroeciale 649, 737; secretum 648. Arctatus ad ordines 710. Arma, quorum gestatio clericis pro­ hibita 98. Artes quaenam clericis prohibitae 120 sq. Assistentia canonicorum in choro 686 sq.; in sessionibus capitula­ ribus 675, 679; in associatione et receptione Episc. 677. Auxiliaris Episcopus 613 sq. Baculus pastoralis 599. Baptismi collatio ius parocho reser­ vatum 731. Barbam nutrire clericis prohibitum 99 sq. Benedictiones reservatae Episcopis 599; parocho 731. Beneficium 140 sq. ’ indicantur numeri marginales 969 Capitulum abbatiae 570. Cardinales, nomen 465; notio 466; origo 467; nurnerus 468; creatio 469; obligationes et iura sede apost. plena 474; sede apost. va­ cante vel impedita 475; privile­ gia 4·77; amissio dignitatis cardinalitiae 479. Cardinalis Decanus 468. Caritalivum subsidium 599. Cathedraticum 599. Castitas a clericis servanda 91, 102 sq.; custodia castitatis et coeli­ batus 119 sq. Caesaries ficta 101. Cambium, num negotiatio clericis Causae maiores 429 sq. Chirurgia clericis prohibita 123. vetita 128. Camera Apostolica 506. Chori obligatio 686, causae excusan­ Camerarius S. R. E. 506. tes 689 sq. Cancellaria Apostolica 504. Chorepiscopi 614. Clericus eiusque notio, acquisitio Cancellaria episcopalis 631. status clericalis 52 sq.; eius amiCanonis privilegium 73 sq. Canonicus, nomen, notio, divisio. sio 53. historia 654; an Episcopus per­ Clericorum potestas 70 sq.; privile­ gia 73 sq.; obligationes 87 sq.; tineat ad Capitulum canonico­ rum cathedr. 656; dignitates et 119 sq. officia 658; theologus 657, 681; et Claves archivi 616 sq. poenitentiarius 657. 682; curatus Coadiutor Episcopi 613 sq.; cano­ nici 662, 668; parochi 743, 744. 657, 683; honorarii 661. Coelibatus clericorum 102 sq., Cappellani maiores militum 566, maiorum ordinum 104; minorum Cappellaniac 142. ordinum 109. Capitularia statuta 672 sq. Capitula in electione R. Pontificis Coetus Capitulares 675. Cohabitalio clericorum cum mulie­ vetita 422, 447. ribus 111 sq. Capitulum, notio, divisio, historia 654; constitutio 655; erectio 656; Collatio libera officiorum et benefi­ ciorum 224; per Rom. Pontificem membra 658; provisio dignitatum, iure praeventionis. concursus, deofficiorum, canonicatuum 664 sq.; vohitionis. reservations 225 q., qualitates promovendorum 666; per Episcopos 235; per alios Prae­ iura et obligationes singulorum latos 242. canonicorum 678 sq.; particula­ rium dignitatum 680 sq.; iura et Collatio casuum 136 sq. 716. obligationes Capitulorum interna Collegiatum Capitulum 654. 675; iura et obligationes Capitu­ Collegiatis persona 28. lorum cathedralium in dioecesi Collegium Cardinalium 468. administranda sede plena, impe­ Coma a clericis non nutrienda 101. dita. vacante, v. Vicarius Capitu­ Commenda temporaria non est be­ neficium 142. laris. Beneficiarii obligationes et iura 319 sq. Beneficium competentiae pro cleri­ cis 83 sq. Beneplacitum apostolicum ad red­ dendam paroeciam amovibilem 723. Birretum violaceum a Leone XIII Episcopis concessum 599, not. 107. Breviarium, a quibus clericis reci­ tandum 117. 970 INDEX AI.PIIABETtCUS Commendatio ail ofiicium Episcopi 593. Commoratio causa domicilii aut quasi-domicilii 11. Communio prima an parocho reser­ vata 732. Communitates a jurisdictione paro­ chi exemptae 730. Compatronus, qua ratione quis liat 293. Compatibitilas officiorum et benefi­ ciorum 214 sq. Competentiae beneficium 83. Compromissum quatenus est forma electionis 258 sq. Concilia in genere eorumquc notio 456; divisio, historia 457. Concilia oecumenica, vicissitudines historicae 457; convocatio 459; constitutio, potestas et competen­ tia 460; confirmatio 463; transla­ tio, suspensio, dissolutio 459. Concilia plenaria et provincialia 533 sq., quae plenario sunt pro­ pria 536; quae sunt propria pro­ vinciali 537; quae utrique sunt communia 538 sq. Conclave in quo R. Pontifex eligen­ dus, 411, 414. Concursus pro collatione paroecia­ rum 726 sq. Conferendae Eipscoporum 542; cle­ ricorum 136 sq. Confirmatio Conciliorum 540; elec­ tionis 264. Congregationes Itomanae 482; con­ stitutio 483; competentia in ge­ nere 484 ; forma procedendi 485; modus administrativus in deci­ dendis causis. Congregatio S. Of­ ficii 188; Consistorialis 491; De Sacramentis 492; Concilii 493; De Religiosis 494; De Propaganda Eide 495; S. Rituum 496; Coeremonialis 497; De negotiis eccle­ siasticis extraord. 498; de Semi­ nariis et Vniversit. 499; Pro Eccl. Orientali 550; Rev. Fabricae S. Petri 501. Congrua dos assignanda in erectio­ ne beneficii 152; quibus constitui potest 141. H Consanguinitas, eius computatio 16 sq. % Consecratio Episcopalis 582 sq;; R. Pontificis 421. Consensus vitium oh dolum 42 sq.; ob errorem 39 sq.; ob metum 3 6 sq. Consilium Consultorum dioecesanorum 697 sq. β Consistorium Cardinalium 4-74 sq. Consullores SS. CC. 483. Consultores dioecesani 697 sq. Convocatio electorum 252. Conversio beneficiorum 160. Cooperatores parochiales 744. Coronatio R. Pontificis 407, 422. Creatio Cardinalium 469; ius eos creandi 469; qualitates creando­ rum 469; forma creationis 469; in pectore 471; optio Cardina­ lium 472. 1 Crux R. Pontificis 4 45; Metropolitae 52 7. 1 Cultus divinus: iura Rom. Pohtificis 431; S. R. C. 496; Episcopo­ rum in ordinando cultu 599. Cumulalio beneficiorum et officio­ rum 214 sq. Cura animarum actualis et habitua­ lis 175, 720; in ecclesiis capitula­ ribus 683, 684. Curia Romana 481; dioecesana 631 sq. Dataria Apostolica 233. Decanus v. Vicarius Foraneus. Decreta Conciliorum provincialium recognoscenda 534, 540. Defensor vinculi in Curia dioece­ sana 631. Delegatio jurisdictionis in genere 368, 369, a hire et ab homine 368, INDICANTUR NUMERI MARGINALES ad universitatem causarum 368, plurium in solidu/n, successive, collégialité!' 373; cessatio 377. Delegati Apostolici v. Legati R. Pon­ tificis. Delictum quatenus inducit privatio­ nem beneficii 362; aut reductio­ nem clericorum ad statum laiealem 366 sq.; aut exclusionem laicorum ex gremio Ecclesiae 51. Denarium S. Petri 435. Déportas ius penes R. Pontificem 435. Depositio R. Pontificis 453 sq. Devotatio provisionis officii vel be­ neficii ad Praelatos superiores 221 sq. Dignitates Capitulorum 654 sq. Dignus vel dignior ad officia eccl. promovendus 206 sq. Diminutio beneficiorum 217 sq. Diminutio beneficiorum 217 sq. Dioecesis erectio, innovatio, sup­ pressio spectat ad R. Pontificem 575 sq. Dioeceses suburbicariae 476, 478. Dismembratio officiorum eccl. 169. Distributiones in Capitulis 670 sq. Divisio Ecclesiae territorialis 396 sq. Divisio officiorum 163; dioecesium 575; paroeciarum 722. Dolus in actibus iuridicis 42 sq. Domicilium, notio 11; voluntarium, legale 12; domicilii pluralitas 13; effectus iuridicus 15; amissio 11. Dos beneficii 151; quibus bonis con­ stitui potest 141. Dolatio praebens titulum iuris pa­ tronatus 293. Dubium de iurisdictione. quando in eo supplet Ecclesia 378 sq. Ecclesiae constructio ut titulus ac­ quirendi ius patronatus 293. Electio canonica in genere 247 sq.; electores 248 sq.; eligendi et elec­ ti 250; praeparatio, locus et tem­ 971 pus 251 sq.; formae electionis 255 sq,; electionis intimatio et confirmatio 264 sq. Electio Roma­ ni Pontificis 405 sq.; Episcopo, rum 186 sq.. 576 sq.. 582 sq.; Vi­ carii Capitularis 708 sq.; exami­ natorum synodalium 6511; paro­ chorum consultorum 650; Consul­ torum dioecesanorum 698. Electiones populares 185. Episcopus. Nomen, notio, divisio, notae historicae 572; institutio, innovatio, suppressio officii Epi­ scoporum 573 sq.; concessio offi­ cii 578, 582 sq.; collatio iurisdictionis 579; institutio corporalis 581, 597. lura Episcoporum 598 sq.; residentia 601; applicatio Missae 604; visitatio SS. Liminum 605; relatio de statu dioecesis 605; visitatio dioecesis 608; restrictio et amissio officii 609 sq. Episcopus Auxiliaris 613 sq. Episcopus Coadiutor 613 sq. Episcopus suffraganeus 613 sq. Erectio beneficiorum 143 sq.; Capi­ tulorum et dignitatum 146, 656; dioecesis 575; personae moralis 31. Error causa nullitatis actus 39 sq. communis de iurisdictione 378 sq. Eucharistia v. Communio. Exactiones in conferendis benefi­ ciis 218. Examen neosacerdotum 134; ad ob­ tinendum officium parochorum 726 sq. Examinatores prosynodales et sy­ nodales 650 sq.; quoad fructus praebendae et distributiones 692. Exarcha v. Primas. Excardinalio formalis et virfualis seu implicita 62 sq. Exemptio a iurisdictione parochi 730. Exclusion in electione R. Pontificis 412, 420. 972 INDEX ALPHABETICUS Excommunicati, qua ratione arcen­ tur ab officiis 194; a iure patro­ natus 290. Fabrica S. Petri 501. Facultates S. C. de P. F. 555. Festa nova institui possunt a R. Pontifice non ab Episcopo 431. Fideiussio clericis prohibita 131. Forum privilegiatum clericor. 76 sq. Fundatio relate ad ius patronatus 293. Functiones paroeciales 731; Capi­ tulo reservatae 684. Fructus beneficii vacantis 321; be­ neficii canonicalis 667 sq.; amis­ sio ob neglectum officium divi­ num 679. Gallicanismus 226, 428; comitia cle­ ri Gallicani 424. Gradus academici relate ad benefi­ cia 195. Gradus hierarchiae ordinis, iuris­ dictionis iure divino vel humano instituti 49. Gratiae concessiones per SS. Con­ gregationes 484 sq. Habitus clericalis 96 sq. Hebdomadarius in servitio chori 687. Hereditas est titulus quo transfer­ tur ius patronatus 206. Haeresis privat officiis ecclesiasti­ cis 362. Haeretici qua ratione ad officio in­ habiles 194u Hierarchia, eius notio, divisio in hierarch, ordinis et iurisdictio­ nis, iuris divini et ecclesiast. 47 sq. Hierarchia Ordinis 48; iura et officia connexa 52 sq.; dimis­ sio 53, 385 sq. Hierarchia iuris­ dictionis 48; eius gradus 401. Honestas vitae in clericis, interna 88 sq.; externa 96 sq.; in promo­ vendis ad officia et beneficia 194, 206 sq. Honorarii canonici 661. Honorifica iura clericorum 72, R. Pontificis 445, Cardinalium 477, Patriarch. Primat., Metropolita­ rum 526 sq., Episcoporum 599. Horae canonicae recitandae cleri­ cis maiorum ordinum et benefi­ ciariis 114 sq. Hospitalis exemptio a iurisdictione parochi 730. Illegitime nati ad quae oflicia inha­ biles 199. Impuberes quinam sint 2 sq. Inamovibilitas parochorum 720, 723. 1 ncardinatio clericorum formalis et victualis seu implicata 62 sq. Incompatibilitas officiorum et bene­ ficiorum 214 sq. Incorporatio beneficiorum 175. Indigenatus num ad oflicia ecclesia­ stica requiratur 201 sq. Indirecta potestas R. Pontificis 437. Infallibilitas R. Pontifici competit 428; non SS. Congregationibus 489. I; M Infamia relate ad beneficia 194. Infans quis dicatur 2. In habilitas ad officia et beneficia 190 sq. Innovatio officii vel beneficii 154 sq. Insignia R. Pontificis 445; Cardina­ lium 176; Patriarcharum 526; Primatum 527; Metropolitarum 52 <8. ; ‘ Inspiratio in electione R. Pontificis 417. .j | Institutio eccl. v. persona moralis. Institutio officiorum eccl. in genere 113 sq. ■ institutio in provisione canonica eiusque varii modi 182, institutio corporalis 315 sq. ' ' Institutio autorizabilis 317. INIUCANTUR NUMEHI MARGINALES Intimatio electionis 264; postulatio­ nis 277. Instructio clericorum 132 sq. Intronizalio B. Pontificis 407. Inlrusus v. Vacatio. Inventarium 647. Investitura laicorum a Gregorio VII proscripta 591. Irregularitas quoad beneficia 199. Irritatio actus propter metum 36; errorem 39; dolum 42. lubilatus canonicus 695. lura capituli 675; paroecialia 73 sq.; rectoris ecclesiae 748; stolae 734; clericorum in genere 53. Iurisdictio eccl. notio, divisio, con­ tinet in se potestatem magisterii 48 sq.; ordinaria 365, delegata 368 sq.; interpretatio 374; usus 375; suppletio 378 sq. iusiurandum in incardinatione 62; in scrutinio 257. Ius patronatus eiusque notio et di­ visio 281; principia fundamenta­ lia et historia 283 sq.; acquisitio modis originariis et derivatis 290 sq., 297; iura et obligationes pa­ tronorum 298 sq.; amissio et sus­ pensio 309 sq.; praecipua im­ mutatio Codicis 289; indultum praesentandi 314. Laici et eorum status 51. Laurea doctoralis in episcopo 596; in canonicis 666; in Vicario Ge­ nerali 638. Legati B. Pontificis, notio et divisio principia fundamentalia 509 sq.: notae historicae 512; iura et obli­ gationes 515. Libri Curiae 647 sq.: paroeciales 737. Limina Apostolorum ab Episcopis visitanda 605. Litterae Apostolicae exhibendae Capitulo ab Episcopo promoto 597; a Coadiutore 618. 973 Liturgia, vis vocis 21; quatenus a B. Pontifice 431; a S. B. C. 496; ab Episcopo sit ordinanda 599. Locus originis 6 sq.; congruus pro officiis ecclesiasticis 151. Ludi clericis prohibiti 122; ludi bursarum 128. Lystrae ius in patrono 306. Magisterium ecclesiasticum pertinet ad potestatem iurisdictionis, non ordinis 48. Magisterium B. Pontificis 433; S. C. S. O. 488; Episcopi 599. Mandatum generale et speciale Vi­ carii Generalis 639. Matrimonium clericis minoribus permissum 109 sq.; maioribus prohibitum 104 sq. Media annata 435. Medicinae studium et exercitium clericis qua ratione prohibitum 123. Mensa Capitularis 668. Mercaturae exercitium clericis pro­ hibitum 125 sq. Metropolitanus eiusque nomen et definitio 517; principia funda­ mentalia 518; vicissitudines his­ toricae 520; erectio, innovatio, suppressio sedis metropol. 524; provisio officii 525; iura iurisdic­ tionis 528; ius pallii 530 sq. Metus qua ratione influit in actus juridicos 36; in resignatione be­ neficii 328. Militiam agere clericis interdictum 129 sq.; clerici immunes a mili­ tia 80. Minores quinam sint 2; effectus ivridicus minoritatis 4. Missa conventualis in Capitulis 687. Missa pro populo applicanda a Vi­ cario et Praefecto Apostolico 552; ab Episcopo 604; a vicario Cura­ to Capituli 684; a parocho 736. INDEX ΧΙ.ΡΙΙΛΒΕ TICLS Munera saecularia clericis prohibi­ ta 129 sq. Negotia saecularia clericis interdic­ ta 120 sq.; 129 sq. Negotiatio quomodo clericis sit pro­ hibita 125 sq. Nominatio, quomodo differat ab aliis formis provisionis canoni­ cae 247. Notarii in ('.uria dioecesana 611. Nullius Praelatus 5G6. Nuntii v. Legatus R. P. Obedientia 92 sq. canonica clericorum Oblationes quae parochis debentur 734. Obligationes societatum commercia­ lium, num a clericis emi possint 128. Officium ecclesiasticum, eius notio et divisio 140 sq.; eorum insti­ tutio 143 sq.; innovatio in gene­ re 154; per translationem 155 sq.; transformationem 160 sq.; divi­ sionem 163 sq.; dismembrationem 169; unionem 170 sq.; in­ corporationem 175; suppressio­ nem 176 sq. Officiorum eccl. provisio in genere 182; principia fundamentalia 184 sq.; historia 186 sq. Qualitates praeficiendorum 190; praeficien­ dorum aetas 191; morum hones­ tas 194; ordo 196; civitas et ineardinatio 200; dignitas 206 sq. Conditiones requisitae in ipso of­ ficio concedendo sc. vacatio 210 sq.; compatibilitas 214 sq.; sine diminutione 217; aut cum impo­ sitione pensionis 180; ipsa pro­ visio fiat libere certae personae, absolute, aperte, debita forma, gratis, in perpetuum, legitimo tempore 219 sq.; quando induca­ tur provision is devolutio ad su­ periorem Praelatum 221 sq. Officiorum provisio per liberam collationem (v. collatio libera), per electionem (v. electio), per postulationem (v. postulatio), per praesentationem (v. ius patrona­ tus). ■ ·*■ Officiorum ecclesiasticorum amis­ sio in genere 322: per renuntia­ tionem (v. renuntiatio), per permutationem (v. permutatio), per translationem (v. translatio). Officia Curiae Romanae 504 sq.; Curiae dioecesanae 631. ■■·.£ Officii S. Congregatio v. Congrega­ tio S. Officii. Oflicium divinum in ecclesia capi­ tulari; quid importet 686; eius obligatio 686; causae excusantes 689; otlicium divinum horarum canonicarum in clericis et bene­ ficiariis 114 sq. Optio in S. Cardinalium Collegio 472; prohibita in Capitulis 665. Ordinaria iurisdictio 366. /. Ordinarii, quinam 367; locorum 367. < jJ Ordinis potestas 48. Orientalium diversi ritus 22; quis ad unumquemque pertineat 23. Originis locus 6 sq. Pactio simoniaca in electione R. Pontificis 418. Paenitentiaria Apostolica 592, Paenitentiarius maior 502; canoni­ cus 657. Pallium, notio et origo 530; de con­ cessione et usu 530. Papa dubius 454. Paroecia 719; paroecia personalis 720. t 1 Parochi Consultores 650 sq. Parochus, notio, divisio, origo offi­ cii parochorum 719 sq.; provisio canonica officii parochorum 724 INDICANTUH NL'.MEKI MAHOIXALES mentalia et historia de Praelatis sq.; sublectum providendum 725; exemptis 564 sq. parochorum iura 730 sq.; obliga­ Praelatura nullius 566. tiones 736; amissio officii 738. Patriarcha eiusque notio, divisio Praescriptio in iure patronatus 296. Praesentatio 299, v. ius patronatus. 517; principia fundamentalia 518; 231. vicissitudines historicae 250; iu­ Praeventio in collatione beneficii ra Patriarcharum 526. 231. Patronus v. ius patronatus. •i· Pensio eccl., quid et cui conferri Primas (Exarcha eiusque notio 517; principia fundamentalia 518; ori­ possit et a quo possit imponi 180; gines et vicissitudines historicae personalis an sit beneficium 142. 520; quae nunc sint iura et po­ Pensio gubernii civilis an possit es­ testas primatis 527. se dos beneficii 141. Percussores clericorum v. privile­ Primatus R. Pontificis 403. 424. Primicerius 657. gium canonis. Principatus civilis R. Pontificis 438; Permutatio beneficiorum 334 sq. est honestus et legitimus 140; non Persona in ecclesia 1, maior et mi­ contrarius Italiae 441; conveniennor 2 sq.; moralis 25 sq.; colle­ tissimus 442; moraliter necessa­ gial is non collegial is 28; perso­ rius 443; poenae canonicae in narum actus 35 sq.: praeceden­ violatores principatus civilis 444 ; tia inter personas 45 sq.; digna restrictio potestatis civilis Rom. et idonea ad officia et beneficia Pontificis in suo principatu quoad 190 sq., 206 sq. extensionem territorii et formam Personatus 654. regiminis 449. Perpetuitas subiectiva et objectiva Privatio officiorum et beneficiorum beneficiorum 140 sq. 361, praecipua facta criminosa in Pietas clericis praescripta 88. quae statuta est ut poena sive Pileolus privilegium Episcopi 599. latae sententiae sive ferendae 362. Pluralitas beneficiorum, quomodo Privilegia clericorum 73 sq.; privi­ clericis prohibita 214 sq. legium canonis 73; fori 76; im­ Politicae res. qua ratione a cleri­ munitas personalis 80; benefi­ cis non sint tractandae 131. cium competentiae 83; privilegia Pontifex Romanus v. Rom. Ponti­ Cardinalium 477; Episcoporum fex. 599. Possessio, missio in possessionem Processionis ius in patrono 306. in officiis et beneficiis 315 sq. Postulatio eiusque notio, divisio et Procurator cleri in synodo dioecesana 626. historia 272; postulatores et pos­ Promissio cilicii vel beneficii non tulandi 273; forma postulationis vacantis 212. 275; intimatio et admissio postu­ Promoter iustitiae in Curia dioecclationis 277. sana 631. Praecedentia, eius regulae 45. Pro-Praefeclus Apostolicus 551. Praefecti Apostolici 544 sq. Pro-Vicarius Apostolicus 551. Praefectura .Apostolica 544. Praelati inferiores eorumque notio Provincia ecclesiastica 398. Provisio canonica officiorum et beet species 563; principia funda­ 976 INDEX ALPHABETIC VS neficiorum in genere 182; specia­ les formae provisionis v. Colla­ tio, Electio, Postulatio, Praesen­ tatio. Provisio officiorum in spe­ cie v. Rom. Pontifex, Episcopus, Canonicus, Parochus etc. Puberes quinam 2 sq.; capacitas iuridica 4. Pueri quinam 2 sq. Punctatores capitularium absentium 671. Qualificatores S. Officii 488. Qualitates requisitae ad obtinenda officia ecclesiastica 190 sq. Querela nullitatis de ordine sacro recepto saltem in ordine ad ex­ cutiendam obligationem coeliba­ tus et vim impedimenti ordinis sacri 394. Quasi-domicilium 10 sq.; an multi­ plex simul haberi possit 13; ef­ fectus iuridici 15. Quasi-parochus' et quasi-paroecia 399, Quindennia R. Pontifici debita 435 Radiaesthesia quae scrutationes prohibitae clericis 751. Reaedificatio ecclesiae, quomodo sit obligatio patroni 308; vel titulus acquirendi ius patronatus 293. Recognitio Concilii provincialis 534, 540. Rectores ecclesiarum 746 sq. Reditus bénéficiâtes 320 sq. Reductio clericorum ad communio­ nem laicam 3G6 sq. Remotio beneficiariorum 360; paro­ chi 738. Renuntiatio officiorum in genere 324; renuntiationis subtectum 325; obiectum 326; causae 327; forma 328; admissio 331; effec­ tus 332; Renuntiatio R. Pontificis 451. Reservatio in pectore creationis Cardinalis 471. Reseruationes pontificiae beneficio­ rum 228, 231. Residentia Cardinalium 476; Epi­ scoporum 607; Vicarii et Prae­ fecti Apostolici 549; canonicorum 679; curatorum inferiorum 736. Restrictio potestatis R. Pontificis 446 sq.; Episcoporum 609 sq. Ritus, personae ratione ritus 21; ri­ tus ecclesiae occidentalis et orien­ talis 22; pertinentia ad determi­ natum ritum 23; mutatio ritus 24. Romanus Pontifex 402 sq.; institu­ tio primatus 403; electio R. Pon­ tificis 405 sq.; exclusiva 412, 420: acceptatio electionis et coronatio 421; R. Pontificis potestas 424; eius potestas patriarchal is, primatialis, metropolitica 436; pote­ stas indirecta 437; potestas civi­ lis 438; limitatio et restrictio po­ testatis 446 sq.; potestatis amis­ sio 450. 9 Rota Romana 503. Sacramenta administrare, qua ratio­ ne competat parochis 732, 736. Sacrista in Capitulis 657. Sancta Sedes, persona moralis 29. Scholasticus canonicus 657. Scientia necessaria ad officia et be­ neficia 195. Scrutinium in electione canonica 257; in electione R. Pontificis 417. Secretaria Brevium 507. Sede impedita, plena, vacante, quid possint Cardinales 474 sq.; vel ca­ nonici ecclesiarum cathedralium 701 sq. Senatoris munus an Episcopis li­ ceat 599. .; S Sepulturae ius patroni 306. Servitium chori 685. Servitium mi­ litare, exemptio clericorum 80 sq. Servitia communia 135. Sigillum ius parochi ad illud 737; INDICANTUR NUMERI MARGINALES vicarii foranei 716. Signatura Apostolica 503. Simo nia vitanda in provisione offi­ ciorum 220; in electione R. Pon— tificis 418. Spectacula clericis prohibita 120 sq. Spoliorum ius 435. Status clericorum, religiosorum, laicorum 54. Statuta capitularia 672 sq.; dioecesana v. Synodus dioecesana. Stauropegium, quid sit in Patriar­ chis orientalibus 526. Studia sacra clericis convenientia 132 sq. Succursalistae parochi 720. Superflua beneficialia 320. Suppressio officiorum et beneficio­ rum 176 sq. Synodales examinatores 650 sq. Synodus dioecesana, notio, divisio, historia 622; convocatio 623; con­ stitutio 626 sq.; competentia 629 sq. Talaris vestis qua ratione clericis praescripta 96 sq. Theologus canonicus 657, 681. Thronus Episcopalis aliis Episcopis concedi potest 599. Tiara 445. Tonsura clericalis 99 sq.; modus adscriptionis clerici ad dioecesim 57 sq. Transformatio officiorum 160 sq. Translatio beneficiorum 155; bene­ ficiariorum 349 sq. Tribunalia Curiae Romanae 502 sq. 977 Unctio extrema qua ratione sit pa­ rocho reservata 731. Unio officiorum et beneficiorum 170 sq. Uxor quoad domicilium et quasidomicilium 12. Vacatio officiorum et beneficiorum 210 sq. Vacationes a servitio chori 689; quae Episcopo 603; quae parochis concedantur 736. Vagus quisnam, cuinam Episcopo vel parocho subiciatur 10 sq. Variandi ius in patrono 299. Venatio, qualiter clericis interdicta 122. Veto v. exclusiva. Viaticum, qualiter parocho reserva­ tum 731. Vicariatus foraneus 400, 714 sq. Vicariae paroeciales 740, 744. Vicarius Aposlolicus 544 sq. Vicarius Capitularis 709 sq. Vicarius Generalis 633; notae histo­ ricae 634; constitutio 636; iura et officia 639 sq.; amissio officii 643. Vicarius in pontificalibus 614. Vicarii paroeciales 739; vicarius cu­ ratus 740; substitutus 742; oeco­ nomus 741; cooperator 744; adiulor 743. Vigilantia competens Metropolitae 529; Episcopo 608; parocho 736. Vis relate ad actus iuridicos 36. Votum castitatis a subdiaconis latinis emittendum 106 sq. CORRIGENDA Pag. 82 123 176 191 201 249 264 357 373 383 393 407 412 432 432 473 473 500 604 606 607 008 617 633 638 712 713 832 866 910 920 936 942 945 948 lin. 21 : 20 : 24 : 30 12 11 20 14 20 36 4 22 15 • a 9 18 17 24 20 4 31 20 If 4( 11 3 19 : 32 : 9 : 3 12 : legitur expectabat diocesano civibus diocesis usitate historiae commune cclesiasticus c. 141 extraordinaris benefica (c. 1487). 1487) Romano 371, e sanctio. not. 93 1659 abstrictus (c. 253). officiale maior Caput VI Pii VII 332 iun. restaturata qui . remedia genere. processiones. facienda paroocia coecitas debet legi spectabat, dioecesano. civilibus, dioecesis, usitatae, historicae, communi, ecclesiasticus, c. 1471. extraordinariis, beneficia, (can. 1487). Romani. 371. sanctio, not. 39. 1059. adstrictus. (c. 253). Art. 2 - De tribunal. C. Rom officiales. maiore. ’ Caput V. » VI. Pii VI. 322. ian. restaurata. quin. · remedia adhibita. genere. processiones. faciendam. paroecia. caecitas.