PONTIFICIA UNIVERSITAS OREOORIANA * ■ * '■ CS· i Mr &7~ Æ ΎΛΙ· * --- -^JT^TSCTMW 1 * M.j· .· *■ g-j· —î i ■ ■■ ■< IUS CANONICUM AUCTORE p. FRANCISCO XAV. WERNZ S. J. AD CODICIS NORMAM EXACTUM OPERA P. PETRI VIDAL S. J. WE £W ..-VIDAL TOMUS VII *· IUS POENALE ECCLESIASTICUM ROMAE APUD AEDES UNIVERSITATIS OREOORIANAE Piazza della Pilotta 1 937 IMPRIMI POTEST Romae, die '27 Aprilis 1933 P. Raphael Bitetti S. J. Praep. Prov- Rom. S. J. IMPRIMATUR Romae, die 8 Maii 1937 t A. Traglia Archiep. Caesarien., Vic. ger. TYPIS PONTIF. UNIVERSITATIS OREOORIANAE lus poenale, cum sit una ex iuris partibus difficilioribus, prae­ sertim si habenda sit ratio fluctuantium principiorum, quibus in­ nixae variae scholae iuridicae, ultimis praesertim duobus saeculis, inter se contenderunt, ita in codificatione iuris ecclesiastici peculiari cura elaboratum est et prae ceteris iuris partibus systemationem quasi ex novo adepta est in novo Codice canonico. Propter hanc causam fusiori calamo fuit explanandum, cum in commentatoribus iuris Decretalium non reperiatur systematica tractatio, ad quam breve canonum commentarium remittere posset iuris studiosos et officiales quibus in Curiis ecclesiasticis demandatum est ius poenale applicare. Quae fusior tractatio inde etiam commendatur, quod pro iuridica formatione ius poenale peculiare habet momentum. Ad hunc duplicem scopum respexi in publicando hoc tomo VII universi operis /us canonicum, qui totus versatur in explana­ tione novi iuris poenalis seu libri V novi Codicis canonici. Faxit Deus ut labor in ipso impensus duplici illi fini apte respondeat et aliquid contribuat ad meliorem cognitionem scientiae canonicae hodie tantopere necessariae. Romae in festo S. Petri Canisii, 27 Aprilis 1937. II73Î T. INDEX ANALYTICUS Prolegomena I. II. III. IV. V· Praenotiones Notio et divisio iuris poenalis . . . . Fontes iuris poenalis.................................... Litteratura iuris poenalis............................ Influxus Ecclesiae in ius poenale civitatis PARS PRIMA De delictis Caput Caput Caput Caput Caput Caput I. II. III. IV. V. VI. - Caput VII. Caput VIII. - Caput IX. - Caput Caput Caput Caput - X. XI. XII. XIII. Caput XIV. Caput XV. Caput XVI. - luris poenalis generalis praecognita................................... De delicto ecclesiastico......................................................... De elementis delicti in particulari................................... . Divisio delicti ecclesiastici......................................................... De subiecto delicti ecclesiastici ................................... De fontibus imputabilitatis seu de imputabilitate ex dolo e ex culpa........................................... De qualitate et quantitate delicti ...... De delictorum gradibus......................................................... I. De aetate dilenquentis consideranda .... II. Sexus, condicio, scientia et institutio .... III. Defectus usus rationis.................................................. IV. Surdities, surdomutismus .................................... V. Somnus (naturalis et artificialis atque affectiones si miles)............................................................................ VI. Ebrietas....................................................................... VIII. De ignorantia, errore, inadvertentia .... De circumstantiis vis et metus aliisque, quae ex parte vo luntatis delictum aut excludunt aut minuunt . De passionibus............................................................................ De causis delictum aggravantibus......................................... De imputabilitate delicti in recidivis................................... De concursu plurium personarum in idem delictum eccle siasticum......................................... De concursu plurium delictorum in eodem delinquente . De delicti ecclesiastici conatu................................................ De effectibus delicti ....................................................... •■ y.: INDEX ANALVTICUS PARS ALTERA De poenis SECTIO I. De poenis in genere PAG. Caput XVII. Caput XVIII. § § Caput XIX. Caput XX. § s 169 - De poenis ecclesiasticis generalia................................ 169 1. Notio, finis, divisio poenarum................................ 181 2. De potestate Ecclesiae infligendi poenas..................... - De applicatione legis poenalis eiusque legitima inter­ 188 pretatione .................................................................... 1. De applicatione legis poenalis in genere .... 188 2. De poenis ordinariis et arbitrariis.......................... 194 3. De poenis latae et ferendae sententiae .... 196 4- Relatio inter poenas considerato foro ecclesiastico et saeculari.......................................................... 201 5. Modus procedendi in applicandis poenis .... 202 6. De interpretatione legis poenalis ...... 207 - De subiecto potestati coactivae obnoxio .... 210 - De poenarum, cessatione............................................. 216 i. De cessatione ob mortem rei. expiationem vel prae­ scriptionem ................................ 216 220 2. De poenarum remissione.............................................. SECTIO II. De poenis in specie Caput Caput Caput Caput Caput Caput XXI. XXII. XXIII. XXIV. XXV. XXVI. - De De De De De De poenis medicinalibus seu censuris generalia . excommunicatione............................................. interdicto......................................................... suspensione ..... . . . . poenis vindicativis............................................. poenitentiis et remediis poenalibus . 276 301 326 342 396 PARS TERTIA De poenis in singula delicta - De apostasia...................................................................... - De haeresi............................................................................ - De schismate...................................................................... - De historica applicatione iuris poenalis Ecclesiae ad in­ fideles .................................................................................. - De specialibus defictis cum haeresi conexis. Caput XXXI. - De delictis contra religionem............................................ Caput XXXII. Caput XXXIII. - Iniuriae verbales contra Deum......................... Caput XXVII. Caput XXVIII. Caput XXIX. Caput XXX. 408 418 435 440 450 455 INDEX ANALVTICUS Vil PAG. Caput Caput Caput Caput Caput XXXIV. XXXV. XXXVI. XXXVII. XXXVIII. § § § § Caput XXXIX. i. 2. 3. 4. De superstitione et sacrilegio..................................................... 463 Specialia delicta contra auctoritates eccl.................................. 476 Delicta contra personas ecclesiasticas....................................... 490 Delicta contra res ecclesiasticas.............................................. 501 Delicta contra vitam................................................................... 509 Homicidium................................................................................. 509 Abortus........................................................................................514 Suicidium....................................................................................... 519 Duellum........................................ 520 - Delicta contra libertatem............................................................. 528 Caput XL. - Delicta mixti fori contra bona fortunae.........................................531 I. Furtum, rapina, incendium............................................................. 531 II. Quaestio specialis de usura...................................................... 534 Caput XLI. - De delictis contra bonos mores....................................................... 513 Caput XLII. - De crimine falsi.................................................................................. 550 I. Falsum.........................................................................................550 II. Collusio.........................................................................................555 III. Calumniosa denuntiatio ........................................ 557 Caput XL1II. - De delictis in administrationeet susceptione sacramentorum 558 § i. Quaestio prior........................................................................... 558 § 2. Violatio sigilli........................................................................... 562 § 3. Sollicitatio ad turpia.................................................................... 566 Caput XLIV. - De delictis contra obligationes proprias status clericalis vel religiosi................................................................................................575 I. Contra obligationes communes clericorum .... 575 II. Violatio specialium obligationum........................................ 579 ΠΙ. Delicta religiosorum.................................................................... 582 Caput XLV. - De delictis in collatione, susceptione et dimissione dignita­ tum, officiorum et beneficiorum ecclesiasticorum . . . 590 I. Delicta in collatione offic. et beneficiorum .... 590 II. Simonia in officiis et beneficiis ac dignitatibus . . . 593 III. Delicta in susceptione beneficiorum......................................... 594 IV. Delicta in dimissione beneficiorum......................................... 597 Caput XLVI. - De abusu potestatis et officii ecclesiastici.................................. 599 PROLEGOMENA § 1. Connexio materiae tractandae 1. Universum ius ecclesiasticum complectitur sacros canones de constitutione atque regimine Ecclesiae catholicae (1). Quod re­ gimen fit per exercitationem potestatis legislativae ; imprimis in administratione vel gubernatione Ecclesiae. Quae ut efficax sit, ac­ cedat necesse est exercitatio potestatis iudiciariae in tribunalibus ecclesiasticis et exercitatio potestatis coercltivae, qua delictis ec­ clesiasticis iustae decernuntur poenae quae instituto legitimo iudicio delinquentibus irrogantur. Postquam praemisso libro introductorio in libro H et III codicis sacri canones de constitutione et administra­ tione Ecclesiae catholicae explanati sunt, libro secundo, qui ex logica rerum connexione post tres priores libros collocatur, disputatio de iure constituto circa constitutionem sive ordinationem et proceduram indiciorum ecclesiasticorum est reservata. Quare reliquum est, ut quid leges ecclesiasticae de exercitatione potestatis coercitivae disposuerint, quinto libro examinetur (2). 9 2. Scholion. Inde facile patet, ius poenale esse partem iuris publici, non privati. Nam ius poenale principaliter refertur ad or­ dinem publicum tuendum, ad publicam vindictam sumendam prop(1) Wernz, Ius Decret, t. I. n. 56.; Tarquini, Instit. iur. eccl. pubi. η. 1 2 3. Quod ius de constitutione Ecclesiae potest vocari ius publicum; at conceden­ dum est, quamplurimas leges de regimine Ecclesiae datas ratione ipsius obiecti iuri publico esse adnumerandas, non privato. Id quod potissimum obtinet de iure poenali huius libri quinti. Quare ius publicum Ecclesiae latius patet quam ius de sola constitutione Ecclesiae conditum. Cfr. c. 11 D. 1; Schmalzgr. Ius ecclesiast., Dissertatio prooemial. n. 147 sq. 174. sq.; Zech, De iud. crim. § 1; Zallingcr, Inst. iur. eccl. lib. V tit. 1 § 6.; Wernz, Ius. Decret, t. I n. 50 not. 31.; Berner, Trattato di diritto penale, § 33. (2) Tarquini I. c. n. 20 sq. 22 sq. 25. 2 PROLEGOMENA ter bonum commune, non propter commodum privatum (3). Insuper exercitatio iustitiae poenalis ad vindictam sumendam a sola aucto­ ritate publica in Ecclesia fieri potest neque pactis et transactionibus hominum privatorum est obnoxia. Denique vel ipsa accusatio cri­ minum in Ecclesia magis magisque arbitrio privato fuit subducta atque fit per magistratum publicum sive promotorem fiscalem, aut fama deferente ipse iudex in processu inquisitionis procedit ex of­ ficio contra delictum. § 2. Notio et divisio iuris poenalis 3. Ius poenale (criminale) hodie significat illam iuris partem, quae leges continet, quibus violationibus legum (delictis) poenae imponuntur. Leges vero ab ipsis iudicibus servandae in iudiciali delictorum cognitione in ordine ad poenarum applicationem consti­ tuunt specialem iuris partem, quae ius processus poenalis sive criminalis audit. Quae duae iuris partes accurate hodie secernuntur vel ipsa forma qua leges de criminibus coercendis et de iudiciali ipsorum cognitione in separatis codicibus promulgantur: codex poenalis — codex procedurae poenalis (4). Atque inde etiam ratio petitur separatae tractationis scientificae. 4. Quae distinctio, praesertim quoad scientificam tractationem, etiam in foro ecclesiastico convenienter retineri debet, et in ipsis fontibus fundamentum habet: universum enim ius poenale libr. V Decret, contentum in duas partes facile distinguitur (5), in quarum •' prima (tit. 1, 2) breviter exhibetur ordo iudiciarius in causis cri­ minalibus servandus (ius procedurae poenalis), in reliquis titulis (tit. 3.-36) principaliter agitur de delictis ecclesiasticis, et continetur ius constitutum (tit. 37-39) de poenis ecclesiasticis (ius poenale, seu de delictis et poenis) (6). (3) Zech I. c. § 1.; Zallinger 1. c.; Passerini, Regulare tribunal, p. 1. sq. de causa finali indicii; Brusa, Diritto penale, n. 14; Carmignani, Iuris crimin. elementa, § 9 sq. (4) Qua distinctione idem significatur ac per illam divisionem iuris poenalis, in ius poenale materiale seu substantivum i. e. quo definiuntur crimina eorumque poenae, et in ius poenale formale, quo determinantur iudicia poenalia et modus in eis procedendi. Brusa Prolegomeni di diritto pen. c. 1. n. 3. (5) Schmalzgr. in prooem. I. V; Peiffenst. praef. in 1. V. (6) Cfr. Lega, De iudiciis eccl. t. 111. in prooem., ubi propter hanc rationem sibi discedendum putat ab ordine legali iuris Decretalium. 3 PROLEGOMENA 5. Ipsum vero ius poenale sensu specifico acceptum convenien­ tem accipit partitionem, quam methodus vere scientifica et scho­ lastica postulat, si prius in genere tractetur de delictis eorumque variis elementis tum obiectivis tum subiectivis seu in ordine ad eorum imputabilatatem ; deinde de poenis in genere et in specie agatur (7); postea exponatur ius vigens de singulis delictis cum respectivis poenis et peculiares modi, quibus forte poenae sunt applicandae; brevis vero tractatio per modum scholii secundae parti subiungatur, qua explicentur remedia praeventiva et paenitentiae, quae in foro ecclesiastico propter specialem eius indolem maximum habuere momentum atque etiam nunc habent. Hinc divisio: Pars 1. De delictis ecclesiasticis in genere. Pars II. De poenis ecclesiasticis in genere et in specie de sin­ gulis poenis ecclesiasticis. Scholion. De paenitentiis et de remediis poenalibus. Pars III. De singulis delictis ecclesiasticis eorumque poenis ac modo eas infligendi. § 3. Fontes iuris poenalis jg 6. Inter fontes iuris poenalis etiam Ecclesiae catholicae primo loco recensendum est Ius naturale (8). Etenim negari non potest, tum in procedura poenali tum in delictorum punitione certas con­ diciones iure naturali esse statutas v. g. reo accusato defensionem esse concedendam ; ignorantiam invincibilem et inculpabilem legis excusare a delicto et poena. Praeterea ius divinum positivum de iure poenali certe reperitur in libris inspiratis novi testamenti (9) atque in traditione divina. Quae in libris sacris veteris testamenti (7) Zech. De iudic. criminal. § 1 sq. § 97 sq. § 151 sq.; Muenchen, D. Kanon. Gerichtsverf, u. Strafrecht. t. II, p. 101 sq. 262 sq.; Soglia, Instit. iur. priv. eccl. § 222 sq.; Schiappoli, Diritto penale canonico, L. I. II reato — ele­ menti dei reato — la pena canonica in generale — le singole pene ecclesiastiche. L. II. Dei delitti in ispecie. (8) Zallinger I. c. § 5, not. (a); Suârez, De leg. 1. X c. 2. n. 13 sq.; Molitor, Ueber can. Gerichtsverf. geg. Cleriker pag. 4.; Droste, Kirchl. Disciplin. u. Crim. Verf. p. 6. (9) Matth. XVIII, 14-18 et plura alia in epistolis Paulinis, v gr. I Cor. V 1-6, 10-13; II. Cor. II, 6-12, V, 1-6; II Thesal. III 14. 4 PROLEGOMENA de delictis eorumque poenis et cognitione iudiciali mere positiva ratione fuerunt statuta, in novo testamento, utpote omnino abrogata, fontes proprie dicti iuris poenalis Ecclesiae non iam existant, nisi quatenus ab Ecclesia denuo sint approbata (10). Immo leges criminales veteris testamenti, quamvis inservire possint, ut honestas certarum legum ecclesiasticarum luculenter demonstretur (11), tamen nequa­ quam indiscriminatim denuo ubique introducendae sunt atque adeo sanctiones quaedam poenales, quibus Deus in vetere testamento extraordinario modo usus est supremo suo dominio in vitam ho­ minum, a nulla potestate humana adoptari possunt (12). 7 Leges ab Ecclesia latae de delictis eorumque poenis, de iudicio et procedura poenali uberrimum constituunt fontem iuris poenalis. Quarum legum poenalium iam ipso tempore apostolico (13) reperiuntur exempla neque jurisdictionis coercitivae practicus deest usus (14). At speciales collectiones iuris poenalis primis saeculis nondum exsistunt et canones de hac re aliqua ratione agentes indis­ criminatim ordine chronologico cum aliis canonibus in antiquis collectionibus recensentur. Prima vestigia distinctarum collectionum videntur reperiri in epistola S. Gregorii Neocaesariensis (a. 258) (15) et in tribus epistolis cononicis S. Basilii de delictis ecclesiasticis et paenitentiis publicis. Exinde paulatim orti sunt libri paenitentiales, qui praesertim in aestimanda imputabilitate singolorum delictorum atque in definiendis circumstantiis eorundem gravitatem augentibus vel minuentibus optiman lucem praeferunt (16). Insuper primis istis (10) Cap. 1, X. de adulteriis V. 16; Schiappoli, Diritto pen. can. π. 16 sq.; Zech 1. c. § 6. (11) Zallinger 1. c. § 6. (12) Exod. XXIII, 32 sq. XXXIV, 15. 16.; Deuteron. VII, 1 sq., XX, 16 sq.; Schegg, Bibi. Archaeol. p. 707. 677. sq. Quare Berner, Diritto penale, p. 48 sine solido fundamento “ barbariam iuris criminalis Mosaici „ exagitat. (13) Cfr. de iudicio poenali: I Timoth. V, 19. (14) 1 Corinth. V, 1 sq. de incestuos. Corinth.; Fit III, 10,11. de vitando haeretico. (15) Pitra, lur. ecclesiast. Graecor, hist, et monum. tom. I, p. 562 sq.; 575 sq.; Schmitz, D. Bussbuecher u. d. Bussdisciplin der K. p. 34 sq. (16) Hoc fatetur Schiappoli 1. c. n. 16, qui idcirco dicit libros paenitentiales posse considerari tamquam primum exemplar codicum poenalium recentiorum atque cum Perlite (Storia del dir. ital. V, § 167 p. 36) agnoscit in iliis libris elucere, quam aptae fuerint poenae et paenitentiae Ecclesiae ad inspirandum hor­ rorem delictorum praesertim sanguinis populis barbaris recenter ad Ecclesiam conversis et ad truculenta crimina pronis. PROLEGOMENA 5 saeculis praesertim in processu poenali legum romanarum etiam in foro ecclesiastico non levis fuit vis atque auctoritas (17). Postquam in foro civili ab Imperatore lustiniano iuris poenalis facta est authentica quaedam collectio (18), etiam in foro ecclesias­ tico magis magisque leges poenales propriam in systemate cano­ num obtinuerunt sedem. Cuius rei vestigia iam in antiquioribus collectionibus canonum exsistunt, neque alienus est Gratianus (19); at is, qui ante Codicem invaluit ordo iuris poenalis in codice au­ thentico iuris ecclesiastici, a Bernardo Papiensi introductus atque in aliis quatuor antiquis collectionibus retentus est. Quem ordinem, quo universum ius poenale libro quinto reservatur, quoad substan­ tiam adoptavit S. Raymundus de Pennaforte in collectione authen­ tica Gregorii IX (20). Cum in subsequentibus collectionibus libro quarto de matrimonio nonnisi paucissima capita nova reperiantur de iure poenali tum in Sexto tum in Clementinis itemque in Extravagantibus liber quintus compluribus titulis et non paucis capitibus constat (21). In Concilio Tridentino non solum de processu poenali, sed etiam de delictis et poenis ecclesiasticis complura decreta condita sunt (22). Quae decreta, cum nonnullis legibus poenalibus ante Concilium Tridentinum latis et multis aliis Constitutionibus Roma­ norum Pontificum, post Concilium Tridentinum de iure poenali promulgatis, schemati Decretalium Clementis Papae VIII fuerunt inserta; itemque in libro septimo, qui interdum ad instar appendicis nonnullis editionibus subiungitur, multae Constitutiones Rom. Pon(17) Droste 1. c. p. 6 sq.; Schiappoli 1. c. n. 17. (18) Inst. IV, 1-5, 18.; Dig. XLVII, XLVII1.; Cod. IX. (19) Decret. Grat. P. II, v. g. Caus. I, II, III; quamvis fatendum sit, Gratia­ num leges poenales in speciali parte suae collectionis non collegisse, sed incidenter in singulis materiis retulisse. Cfr. Schiappoli 1. c. n. 18. (20) Qui liber quintus a modernis codicibus poenalibus et ordinibus proces­ sus poenalis multum discrepat. Droste 1. c. p. 7. (21) Schiappoli I. c. n. 19, qui n. 18. indicat praecipua loca praesertim De­ creti Gratiani, quae ad ius poenale spectant. (22) Cfr. de processu poenali: Cone. Trid. Sess. XIII, cap. 1-8, de ref.; Sess. XIV, cap. 1, de ref. (de sent, ex inf. consc.), cap. 4, 5. ead. Sess.; Sess. XXII, cap. 7, de ref.; Sess. XXIV, cap. 5, 20, de ref.; Sess. XXV, cap. 10, de ref.; Sess. XXV, cap. 15. de regul. Item de delictis et censuris et poenis non pauca a Patribus Cone. Tr. aut innovata aut denuo statuta sunt, cfr. Maschat, Inst, cano­ nic., elench. II, III. IV. V. 6 PROLEGOMENA tificum praesertim ex saeculo 15 et 16 etiam sub novis titulis libri V recensentur (23). Ultimo saeculo Bullarium Benedicti XIV est fons uberrimus etiam iuris poenalis Ecclesiae catholicae (24). Inter collectiones iuris poenalis ultimo saeculo factas maxime eminet Pii IX Const. “ Apostolicae Sedis,, 12 Oct. 1869, in qua ha­ betur codificatio omnium censurarum certis delictis ipso iure inflicta­ rum. Verum codex quidam poenalis (25), in quo ex disciplina vigenti omnia et singula delicta ab Ecclesia notata cum poenis etiam vin­ dicates iure communi ipsis inflictis accurate enumerantur ante Codicem Pianum a Benedicto XV promulgatum non exstitit, in cuius Codicis I. V communi desiderio factum est satis habendi perfectum et completum Codicem poenalem, in quo et principia iuris poenalis et singula delicta cum respectivis poenis ordine systematico pro­ ponuntur, atque dubia et incertitudines iuris poenalis antiqui penitus tolluntur (26). 8. Quodsi leges saeculares (27) in foro ecclesiastico ex sese vim non habent, tamen per canonizationem ab Ecclesia factam non paucae leges iuris romani et iuris germanici (28) etiam in iure poenali Ecclesiae fuerant receptae; at nequaquam illae antiquiores leges poenales fori saecularis aut leges recentiorum codicum poena­ lium arbitraria ratione ad forum eccclesiasticum in causis poenali­ bus cognoscendis transferri possunt (29). 9. Denique consuetudo quoque in iure poenali sua vi non caret tum in introducendis tum in immutandis vel abrogandis legi­ bus poenalibus. Nam nulla exsistit lex divina nec canonica (30), qua (23) Clem. Pap. VIII, Decretal, ed. Sentis p. 35 sq., 157 sq.; Maschat I. c. elench. VI. (24) Cfr. v. g. Bened. XIV Const “Ad militantis,, 30 Mart. 1742. (25) Cfr. de processu poenali decreta publicata in Collect. Lac. tom. 1, p. 364, 427 sq., 529 sq.; Droste 1. c. p. 221 sq.; praesertim vero consulenda est Instr. S. C. Ep. et. Reg. 11 lun. 1830 cum. ulteriore declaratione 26 Mart. 1386. (26) Cfr. Regolamento penale Gregorii XVI pro statu pontificio. (27) Cfr. de iure Rom.: Inst. IV, 1-5, 18.; Dig. XLV1I et XLVIII; Cod. IX. (28) Bouix. De iudic. eccl. tom. I, p. 19 sq.; Molitor 1. c. p. 32 sq.; Schiappoli I. c. p. 631 sq. (29) Decret. S. C. Ep. et Reg. 18 Dec. 1835. (30) Arch. f. k. K. torn. 59, p. 384 sq. Ita iam pridem, partim expressa Rom. Pontificum concessione, partim praxi in ipsa Curia Romana recepta, procedurae PROLEGOMENA consuetudini in iure poenali vis atque efficacia absolute denegetur; verba enim cap. 11, X. de consuet. (I. 4.) itemque can. 27 et 28 Codicis sunt omnino generalia neque exceptio de iure divino et naturali facit difficultatem, cum nequaquam universae leges poena­ les in Ecclesia catholica a Deo latae sint; immo poenae in iure Co­ dicis sola positiva lege canonica vel aequivalenti iuridica praescri­ ptione iuducuntur- Demum ipsa experientia et praxi vis illa iuris consuetudinarii in hac materia comprobatur, quoniam negari non potest, v. g. consuetudine non paucas poenas ecclesiasticas fuisse abrogatas (31). Scholion. Inter fontes quasi subsidiarios et scientias auxiliares, ex quibus perfectior cognitio iuris poenalis etiam Ecclesiae catholicae hauritur, recensendae sunt philosophia moralis, et theologia moralis, cum falsis doctrinis philosophicis non pauca innitantur perversa systemata iuris poenalis (32) atque a falsis principiis iuris naturalis et moralitatis petantur argumenta ad impugnandum ius poenale Ecclesiae catholicae (33). Maxime vero practica jurisprudentia poena­ lis acquiritur, si relegantur et repetantur causae criminales prae­ sertim in supremis tribunalibus ecclesiasticis disceptatae et defi­ nitae (34). Cui studio accedant necesse est disquisitiones de histo- ordinariae sive sollemni in causis poenalibus substitutus est processus summarius. Cfr. Card. De Luca, De iudic. disc. 34, n. 6; Droste, Kirchl. Discipl. u. Crimin.-Verf. geg. Geistl. p. 60 sq. (31) Cfr. de consuet, v. g. in iure Rom. admissa: L. 32, § 1, L. 36, II. de leglb. (1. 3.); in Carol, art. 24, 104, 135, 215, 219. Huc spectat sane abrogatio torturae vel poenae instigationis etiam in foro ecclesiastico — saltem nostra ae­ tate. Cfr. de praxi ultimo saeculo recepta: Zech, 1. c. § 78 sq., § 129. - Ex na­ tura rei multo difficilius introduci potest per consuetudinem praeter ius nova poena incurrenda a violatoribus novi iuris per consuetudinem introducti. (32) Berner I. c. § 6 sq. longum catalogum diversarum theoriarum iuris poenalis recenset atque saepe iusto indicio subiciit; Delassas, Les théories mo­ dernes de la criminalité, Paris 1903; Cathrein, Moral philosophie tom. Π, p. 543 sq. ubi solide refutat falsas theorias de iure poenali; Périès, La morale catho­ lique et l’irresponsabilité déterministe; Tarquini, Inst. iur. publ. n. 23 sq.; Cavagnis, Instit. iur. publ. eccl. P. 1, p. 71 sq.; Muenchen 1. c. torn. Il, p. 9 sq. (33) Cfr. v. g. controversias de tortura, de suspensione ex informata con­ scientia, a pluribus impugnata. (34) Analecta iur. pont.; Acta S. Sed.; Acta Ap. Sedis vel S. R. Rotae de­ cisiones a Lega et deinceps publicatae. s PROLEGOMENA rza(35) iuris poenalis etiam apud diversos populos, unde scientia legis­ lationum comparatarum haud leve capit incrementum. Quodsi saeculis elapsis Ecclesia non dedignata est complures sanctiones iuris poenalis romani vel germanici adoptare, nihil profecto obstat, quominus facta penitiore examinatione moderni iuris poenalis ex foro saeculari aliqua utiliter in forum ecclesiasticum transferantur ut iam factum est v. g. officium promotoris fiscalis (36). Cum studio historiae iuris poenalis utiliter coniungitur statistica; ex illa enim non raro col­ ligetur, legem latam immutandam esse aut fortius maiorique vigore urgendam (37). Denique cum Ecclesia non pauca crimina mixti fori saltem nostra aetate relinquat foro saeculari, medicina forensis v. g. in casibus homicidii, licet sua utilitate non careat, rarius usum practicum habebit. § 4. Litteratura iuris poenalis 10. Primis Ecclesiae saeculis, cum de universo iure canonico libri non essent conscripti, etiam tractatus singulares de iure poe­ nali non exsistunt. Nihilominus praeformationes quaedam scientiae iuris poenalis reperiuntur in collectionibus canonum et praesertim in libris de paenitentia (38) conscriptis. Praeter commentatores iuris Decretalium (39) et auctores Institutionum canonicarum (40) consulendi sunt: I. De iudicio poenali: Pillii, Tancredi, Gratiae libri de ordine iudiciorum ed. Frid. Bergmann (1842), Durantis, Speculum iudiciale, (35) Thonissen, Hist du droit crim, des peuples anciens, 1S69; Du Bois, Hist, du droit crim. des peupl. anciens, 1845.; Hist, du droit crim. des peupl. modernes, 1854-1870; Albéric Allard, Histoire de la justice criminelle au XVI siècle, Gand 1868 ; Deturbet, La procédure criminelle au XVII siècle, Paris 1881. (36) Instr. S. C. Ep. et Reg. 11 lunii 1880, art. 13. (37) Cavagnis 1. c. p. 92 sq. (38) Sirmond, Histor. poenit. publ.; Frank, D. Bussdisciplin ; Schmitz, D. Bussbuecher.; Act. theol. Oenip. (Bloetzer), tom. XI, p. 483 sq.; Kirchenlex. (Funk.), tom. U, p. 1561, sq.; Hinschius, Syst. d. k. Kirchenr. tom. IV, p. 691 sq. pro suo more protestantico. (39) V. g. Pirhing, R.eiffenstuel, Schmalzgrueber, Santi, Grandclaude in lib. H, V, Decretal. (40) Zech, De iudiciis criminalibus (tom. VI universi op.); Devoti, Inst, ca­ nonic. lib. Ill, tit. 1, sq.; Vering, Inst. iur. eccl. § 185, sq. H. PROLEGOMENA 9 praesertim lib. Ill 1; Maranta, Speculum aureum; Farinacius, Praxis criminalis; Passerinus, Regulare tribunal. — Bouix, De iudiciis ecclesiast. tom. II; Muenchen, D. can. Gerichtsverf. u. Strafr. tom. I.; Molitor, Ueber d. can. Gerichtsverf geg. Clerik; Droste, Kirchl. Disciplin. Crim. Verf. geg. Geist.; Fournier, Les officialités au mo­ yen âge, Paris 1880. — Marx, De denunt. iur. can.; Gross, Die Beweistheor. im can. Proc.; Kellner, D. Buss. u. Strafverf. g. Clerik. in d. sechs. ersten christl. lahrh. ; Biener, Beitraege zur Geschichte des Inquisitionsproc. ; Hildenbrand, D. purgatio canonica u. vulgaris; Fessler, D. can. Process nach seinen posit. Grundlagen etc. ; Heiner, De processu criminali eccles. Romae, 1012. 11. De iure poenali pressius accepto i. e. de delictis et poe­ nis inprimis consulendi sunt classici commentatores iuris Decret, in commentariis ad lib. V, v. gr. Schmalzgr., Reiffenst., Pirhing, Pas­ serinus in VI Decret., Barbosa, Fagnanus, Gonzâlez Téllez, Be­ rardi, Devoti etc. I. Qui prius scientifica methodo de iure poenali tractarunt, cum theorias generales de delictis, de poenis ac de applicatione legis poenalis in collectionibus authenticis iuris ecclesiastici expresse et methodice propositas non reperissent, de illis theoriis aut pauca et ieiune scripserunt aut ex iure Romano maxima ex parte desumpserunt. Quae permixtio iuris Romani et canonici occurrit in omnibus fere glossatoribus et commentatoribus a saec. XIII usque ad Gonzâlez Téllez et Fagnanum (41) atque ortum praesertim habuit ex repristinato per scholam Bononiensem studio iuris Romani. Unde factum est, ut iidem passim essent doctores utriusque iuris atque ad ius eccle­ siasticum explicandum adhiberentur laici doctores qui multum et nonnunquam inepte insistebant in iure Romano tum passim vigente (42). II. A commentatoribus iuris ecclesiastici praesertim adhibitae sunt theoriae et doctrinae, quas in specialibus tractatibus de iure poenali exposuerunt: Albertus Gandinus, Libellus de maleficiis, Venet. 1551, 1596; Bonifacius de Vitulinis, Tractatus super maleficiis, Lugd. 1529; Hippolytus de Marsiliis, Practica causarum criminalium, Lugd. 1529; Angelus Arenitus, Libellus de maleficiir, Lugd. 1581; Julius Clarus, Sententiarum lib. V, Francf. 1590; Aegidius Bossius, Trac(41) Schiappoli 1. c. n. 21. (42) Wcrnz, Ius Decretalium, t. 1, n. 307 sq. 10 PROLEGOMENA fatus varii seu quaestiones criminales materiam sive actionem fere omnem continentes, Basii. 1578; Tiberius Decianus, Tractatus cri­ minales, Venet. 1551, 1591 etc. (43); Andreas Tiraquellus, De poe­ nis legum, consuetudinum statutorumque temperandis etc. 1559; Carpzovius, Praefica nova saxonica rerum criminalium, Vitemb. 1838; Farinacius. Opera omnia criminalia, Francf. 1597; Sigismundus Scaccia, De iudiciis causarum criminalium; Dominicus Ursaya, Institutiones criminales, Venet. 1720. III. Inter eos qui scripserunt post inductam in iure poenali re­ formationem a tempore Beccaria, merentur consuli: Renazzi, Ele­ menta jurisprudentiae criminalis, Romae 1774-1786, Synopsis iuris criminalis, Bonon. 1836; Crernani, De varia iurispr. crimin. apud diversas gentes, Ticini 1779. De iure criminali, Ticini 1791; Carmignani. Elementa iuris criminalis, Romae 1829.; Rossi, Traité de droit pénal, Paris 1829, vers. ital. Neap. 1853.; Berner, D. Strafrecht, Leipz. 1857, versio italic, a Bertoia, Milano 1892; Pessina, Elementi di diritto penale, Napoli 1882; Iuris poenalis Romani his­ toriam sobie et erudite exposuit Ferrini Contardo, Diritto penale romano; idem praestitit in iure populorum Germanicorum Del Giudice, Diritto penale germanico in vol. I operis Enciclopedia del diritto italiano. De philosophia et theoriis iuris poenalis; Carrara, Programma del corso di diritto penale, Lucca 1860; Hauss, Du principe d’expiation, Gand 1865; Van Trojen, Diss. iuridica de iure puniendi, Croning. 1826; Van Ittersum, De fundamento iuris puniendi, Traj. ad Rhen. 1824; Zachariae, Diss. quomodo luristi Ro­ mani de delictis eorumque poenis philosophati sunt, Vitemb. 1799. IV. De iure criminali fori ecclesiasticis speciatim tractarunt: Diaz de Lugo, Practica criminalis canonica, Romae 1581: Ziletus in “Tractatus illustrium iurisconsultorum de iure cognoscendo et interpretando», Venet. 1584, quod opus collectos continet 1715 tractatus secundum ordinem Decretalium distributos, atque in vol. 23 habentur quaestiones criminales, in vol. 24 agitur de haeresi et magia, tom. XIII et XIV exponuntur principia de potestate Ecclesiae et de censuris. — Villagut, Practica criminalis canonica, Bergam. 1585; Gagliardi, Tractatus de delictis tam mentalibus quam actua­ libus, Venet. 1610; Lopez de Salvedo, Practica criminalis canonica, Mogunt. 1666; Passerinus, Regulare tribunal, Colon. 1699, ubi (43) In 1. II, c. 18-22 agit, de differentiis inter ius canonicum et civile. PROLEGOMENA 11 multa continentur de generalibus notionibus delictorum quem­ admodum in commentariis eiusdem auct. in VI lib. Decret.; Ullheirner, De potestate puniti va ecclesiastica et saecul. 1772. V. De delictis et poenis ac praesertim de censuris scripserunt: Felicianus, Enchiridion de censuris, irregularitate et privilegiis, Ingolst. 1583; Ugolinus, De censuris eccl., Bonon, 1594; Sayrus, De censuris ecclesiasticis aliisque poenis et canonicis impedimentis; Suarez, Disputationes de censuris itemque de irregutaritate, Conimbr. 1603, Lugd. 1604, Mogunt. 1617; Altieri, De censuris eccl. excomm. etc. cum explicatione Bullae Coenae Domini, Romae 1618; Qibalinus, Disquisitiones canon, et theol. de sacra jurisdictione in ferendis poen. et cens, eccl., Lugd. 1655.; Ludovicus de Anieno, De delictis et poenis, Venet. 1700; Rpsignolo, Mastix eccl. contra contumaces..... seu de censuris eccl., Mediolani 1722; Worel, Ne­ mesis eccles. in sacris canonici iuris sanctionibus expressa, Paris 1725; Zech, De iudiciis eccl. P. II de iudic. criminal., Ingolst. 1766; Riegger, Diss. de paenitentiis et poenis, in Thesauro I. E. tom. VII, p. 157 sq.; Gasparro, Institutiones criminales, Romae 1741; Stremler, Traité des peines ecclés-, Paris 1860; De Luca, De delictis et poenis, Romae 1898.; Lega, Praelectiones de iudiciis eccl., ubi torn. Ill et IV agit de iudicio criminali et de delictis et poenis (44). Solide de delictis et poenis disputavit C. Ant. Thesaurus, De poenis ecclesiasticis, Romae 1640., quod opus denuo edidit et lo­ cupletavit Ubaldus Giraldi, Romae 1860. Cum insigni eruditione Kober, Der Kirchenbann, Tubing. 1857, Die Suspension der Kirchendiener, ib. 1862, Die Deposition u. Degradation nach den Grundsatzen des K. Rechts, ib. 1867; Eck, De natura poenarum secundum ius canon., Berolin. 1860; Hilarius a Sexten. Tractatus de sens, eccles., Mogunt. 1898. VI. Principia generalia iuris poenalis eccl. exposuit Kahn, Le délit et la peine en droit canon. Nancy 1898.; Amor Ruibal in introduci, ad tractatum. “La amociôn administrativa de los pârrocos,,, Compostela 1912, El derecho penal de la Iglesia catôlica, Ibid. 3 vol. Completa quadam ratione ius criminale Ecclesiae ex fontibus col­ legit Hinschius, Das Kirchenrecht der Katholiken u. Protestanten (44) Praeterea consulendi sunt Auctores, qui commentarios ediderunt in Const. a Apostolicae Sedis,, v. gr. D’ Annibale (Commentator Reatinus), Bucceroni, Pennacchi, Piat, Hilarius a Sexten. 12 PROLEGOMENA in Deutschland, tom. IV, V et VI, qui tamen haud raro sensu protestantico et ex praeiudicatis opinionibus de iure poenali disserit. Hinschius sequutus Schiappoli in Diritto penale canonico, Milano 1905, ordine systematico integrum ius poenale non neglectis gene­ ralibus theoriis atque cum historica eruditione exposuit, canonibus tamen particularibus nonnumquam nimium valorem tribuit. — Ratz, Grundriss des canonischen Strafrechts, Berolin, 1881; Muenchen, Das Kanonische Gerichtsverfahren, Koeln 1866; II. Bd., Das canonische Strafrecht, 2 Aufl. 1874; Hollweck, Die kirchlichen Strafgesetze, Mainz 1899. Qui auctor habet singulare meritum, quod in breves canones ad instar articulorum, quibus constant codices mo­ derni, universum ius poenale Ecciesiae redegerit. Praeterea tum in auctoribus Institutionum canonicarum (45), tum in his, qui de iure poenali scripserunt pro foro saeculari, non pauca reperiuntur ad ius poenale Ecclesiae spectantia (46). VII. Post publicatum Codicem imprimis consulendi sunt auc­ tores qui universum Codicem fusius aut brevius commentati sunt; v. gr. De Meester, luris canonici et canonico-civilis compendium vol. HI, p. 11, Brugis 1928; Vermeerch-Creusen, Epitome iuris canon, t. ΠΙ1 Mechliniae. — Matthaeus a Coronata, Instit. iuris canonici vol. IV, Taurini 1935. Specialem libri V commentarium scripserunt: Sole, de delictis et poenis, Romae 1920; Chelodi, Ius poenale et ordo procedendi in iudiciis criminalibus, Tridenti 1920, ed. tertia ibid. 1933 ; Eichmann, Das Strafrecht des Codex I. C. Paderborn 1920; Noldin-Schoneger, De poenis, eccles. Insbruck 1921 : Roberti, De delictis et poenis, vol. I, pars I., Romae 1930; Pistochi, I canoni penali secondo il Codice esposti e commentati, Torino-Roma 1925; Sallied, II diritto penale secondo il Codice di dir. canon. 2 vol. Subiaco 19261930; Stocchiero, Diritto penale della Chiesa e dello Stato Italiano, Vicenza 1932; Solide et fuse Michiels, De delictis et poenis vol. I De delictis, Lublin 1934. In specie De censuris agunt Cariglioli, Pighi, Cerato, Cipollini etc. et praesertim completa quadam ratione Cappello, Tract, canonico-moralis de censuris iuxta C. I. C. Taurini 1925. (45) V. gr. Devoti, Permaneder, Heiner, Vering, Laurentius. (46) Cfr. Geib, Lehrbuch des deutschen Strafrecht. I, § 22 sq. \ Bar, Geschielite d. dents. Strain u. der Strafrechtstheorien, I, p. 71 sq.; Hollzendorff, Handbuch d. deutsch. Srafr. § 21 sq. p i PROLEGOMENA î 13 ■jj § 5. Influxus Ecclesiae in ius poenale civitatis (47) 12. I. Quod Ecclesia maximum et salutarem influxum exercuerit in ius poenale civitatis res est manifesta quae passim a iuristis admittitur. Ecclesia hac in re praesertim consideranda est a tempore, quo destructo imperio Romano propter incursiones barbarorum, ex reliquiis imperii destructi novae sub tutela Ecclesiae efformatae sunt nationalitates : antea namque potius obnoxia fuit persecutionibus, quarum tempore legislatio ecclesiastica non adeo evolvi potuit, lam apud illos populos in moribus erat posita atque in ipsorum condi­ cione insita privata vindicta; ad quam exstirpandam peculiari ratione Ecclesia iuvamen praestitit auctoritati civili. Sane privata illa vin­ dicta directe opponebatur principiis in lege evangelica propositis; quare dum barbari in fidem conversi in Ecclesiam sunt ingressi, tum contra alia, tum praesertim contra illum morem privatae vin­ dictae Ecclesiam praedicantem audierunt atque commendantem ex praecepto mutuae caritatis remissionem offensae acceptae et dilectio­ nem inimicorum. Quae principia evangelica illis hominibus barbaris et ad vindictam pronis dura quidem et difficilia observatu videri debuerunt; sed ipsa inobedientia erat occasio cur magis magisque ipsis inculcarentur et obligarentur ad faciendam paenitentiam (48) propter id quod secundum patrias leges et mores erat ipsis permissum ac veluti modus ordinarius exercendae iustitiae criminalis, ad hoc ut a Deo veniam obtinerent. II. Ad firmanda principia evangelica Ecclesia aperuit asylum in templis, quod initio praecise erat destinatum ad subtrahendum privatis persecutionibus inimicorum eos, qui ad templa confugissent. Quod ius asyli eo facilius praevaluit, quod in moribus illorum po­ pulorum iam erat positum, ut in propria domo et in domo principis (47) Cfr. Wilda, das Strafrecht der Germanen (Halle 1842) pag. 525 sq; Huc, Influence du droit canonique sur la legislat. criminelle in Rev. critique de législ. et de jurispr. t. XII (1858) p. 441 sq.; Du Bois, Hist, du droit crimin. des peu­ ples anciens (Paris 1845) p. 610 sq; D’Espinay, De l’influence des droit canon, sur la législ. française (Toulouse 1856) p. 122 sq.; Pertile, Storia del diritto italiano t. v. § 167; Storia del diritto penale (1892) p. 29 sq; Salvioli, Manuale di Storia del Diritto italiano dalle invasioni germaniche (1903) p. 531 sq.; Schiappoli, Diritto penale canonico cap. I. (48) Regino, De ecclesiasticis disciplinis II c. 23; Liber Poenitentialis Merseburg c. 113. 1 j' II 1 (i 14 PROLEGOMENA immunis quis fieret ab insectationibus et vindictis (49). Facile satis fuit Ecclesiae, ut ea immunitas et inviolabilitas in Domo Dei propter eius sanctitatem agnosceretur, quam iam agnoscebant in proprio domicilio et in domo principis; et inde in populis medii aevi fir­ matum est ius asyli ecclesiastici (50); cuius effectus erat confugientem praeservare a privata vindicta praesertim sanguinis. Clerus ecclesiae ad quam quis confugerat, plena rei vestigatione facta, omnem ad­ hibebat operam ad partes inter se conciliandas, sive demonstrando rei innocentiam, sive inducendo offensum ut, loco privatae sangui­ nis vindictae, acceptaret compositionem quandam pecuniariam, idque ob reverentiam Dei et Sanctorum ad quorum templa reus confugerat (51). Hic erat modus quo primo tempore poterat Ecclesia illos populos adducere ad renuntiandum privatae vindictae : quamvis non erat unicus nec ultimus scopus ad quem spectabat eius opera. Oportebat omnino subtrahere punitionem delictorum privatae partium offendentis et offensae conventioni atque illam curam tribuere publicae auctoritati, atque auferendo a compositione characteren privatae transactionis substituere notionem verae poenae. — In hoc quoque Ecclesia dedit exemplum novis illis populis. Certe ipsa iamdiu bene ordinaverat propria tribunalia ad exercenda iudicia forma quadam statuta et non arbitrario modo, in quibus secundum doctrinam Christi Domini et exemplum apostolorum (52) cognoscebat de delictis fidelium propriis atque etiam de delictis communibus, quae fuissent commissa a clericis (53); quam praxim re­ tinuit in successiva evolutione illorum populorum etiam antequam fuisset recognita et firmata per legem civilem (54). Quare in foro Ecclesiae quodlibet delictum erat obnoxium poenae, quae non (49) Chilberti decr. 569; L. Alam. Lamfr. 93, 2; L. Ripar 32, 4; L. Baiuvariorum t. 1, c. 7: L. Wisigothor. 1. VI, 7, L 5, 1. 16, 18; Zech, De iudic. criminal. § 34 sq., Id. De benignitate moderata Eccl. Rom. in criminosos ad se confu­ gientes apud Thesaur. Schimidt t. V. p. 284 sq. Daniels, Hand, der deut. Reichs I, 568. (50) Cfr. Pertile 1. c. de legibus municipalibus Italiae. (51) L. Wisigothor. IX. 3, 4; VI, 5, 18; L. Alaman. 3, 1; Bainr. I, 7; Decret. Gratiani C. XVII, g. 4, c. 36, 37. (52) Matth. XVIII, 15-18: I Cor. V, 1-6, Il ead. XIII, 21, Tit. II, 15; I Timot. I, 20; V, 20. (53) 1 Tim. V, 19; L. 23 Cod. Theod de episcopis (16,2), L. 1 ibid, de relig. (16,11): Nov. Valentin, tit. 34 De Episc. iudicio·, Nov. lust. 83 c. 1. (54) Decr. Grat. C. 11, q. 1 c. 6, 42; Capit. Pip. 755, 18; § 25, 2; § 96, η. 3. PROLEGOMENA 15 dependebat a voluntate offensi nec erat dimetienda ex partium pactionibus, sed unice decernebatur a publica auctoritate ecclesias­ tica. En veram philosophicam et iuridicam notionem delicti et poenae; a quo conceptu toto caelo distabat conceptus legislationis patriae illorum populorum. 111. Modus autem punitionis ab Ecclesia adhibitus erat valde diversus a modo punitionis societatis civilis: cum in hac vindictae privatae successerit expiatio per pecuniam seu compositio pecunia­ ria (55), Ecclesia reos supponebat corporis et animi afflictionibus vel privationibus, ad hoc ut daretur satisfactio non solum societati sed etiam divinae iustitiae et evitarentur poenae aeternae (56). Prae­ terea aderat exercitium publicae paenitentiae ; insuper omnia deli­ cta, utpote peccati in Deum rationem habentia supponebantur iudicio Ecclesiae in foro interno (57) Hoc exercitium duplicis fori interni et externi et modus peculiaris poenarum ab Ecclesia in­ flictarum mirum in modum influxum habuit ad inspirandum in illis populis horrorem delicti et ad illa aestimanda ut malum sociale et ut malum quod simul transcenderet praesentem vitam, non ut rem, quae privata partium pactione componeretur: pro tali delicto tantum mihi dabis pecuniae. Hunc salutarem influxum Ecclesiae iam nunc, ut praemisi, fatentur omnes, qui de historica iuris poenalis evolutione scripserunt. Nec minorem influxum exercuit Ecclesia in hoc, quod poenas ipsas pro illo tempore et condicione populorum rudium et crudelium aliquantulum acerbiores reddidit tolerabiliares, propter finem quem ipsis proponebat et propter caritatem quam exhibebat erga delin­ quentes. Porro, non contenta satisfactione praestita personae offensae et exteriori culpae expiatione, maxime adlaborabat ab obtinendam in­ ternam paenitentiam et vitae emendationem, perducendo reos ad me­ liorem frugem. Qua in re multis saeculis praelusit theoriis moderno­ rum poenalistarum. Hac ratione docuit Statum ut in delictis puniendis sibi proponeret finem altiorem. Ipsi Status persuasi de superioritate Ecclesiae in modo coercendi delicta leges Ecclesiae poenales plures (55) Cfr. Pertile I. c. § 178. (56) Decret. Gratiani cie poenit. I. 63; ibid. C. 12, q. 2, c. 11: D’Espinay t. c. p. 122; Schiappoli 1 c. p. 615, 616. (57) Zech, De iudiciis criminal. § 135; Poenitent. Merserburgense c. 1-7; Wanerschleben Die Bussordnunger der aberdlândischen Kirche einer reichgerdriditlichen Einleitung p. 391.: Regino, De synod, cans, et discipl. ecclesiast. II, 27. t !- 16 PROLEGOMENA adoptarunt vel sponte punitionem delinquentium facile relinque­ bant iudicio Ecclesiae. IV. Tandem Ecclesia puniendo facta, quae sine laesione priva­ tarum personarum, turbabant nihilominus ordinem moralem et religiosum velut blasphemiam, sacrilegium, haeresim, delicta carnis iuris alieni non laesiva, suicidium, mutilationem proprii corporis, sicut doctrina ita praxi ipsa docebat delictum esse malum absolutum pro societate, cui publica auctoritas congruam deberet sanctionem infligere, et in ipsis delictis quae sunt contra privatas personas inveniri violationem ordinis moralis multo maioris momenti quam sit ipsa laesio personarum, quem publicum moralem ordinem de­ beret tueri ipse ordo iuridicus societatis (58). Nec omittendum est quantum valuerit opera Ecclesia, ita com­ plentis et ad suprema principia revocantis ius poenale Status, ad conservationem ordinis externi et publici, eo tempore quo nec leges passim habebant sufficientem sanctionem, nec tribunalia Status sufficientem vim et auctoritatem ad reprimenda delicta. V. Praeter hunc influxum directum Ecclesia in ius poenale medii aevi alium etiam exercuit indirecte, dum tamquam exemplar proponebat sanctiones poenales iuris Mosaici ab ipso Deo originem habentis ideoque maxime apti ad excitandum in populis iam Christianis maximam venerationem et desiderium ipsum aliqua ratione imitandi. Inde factum est ut v. gr. in Anglia saec. 9, fuerint illae leges Mosaicae publicatae ut leges Status et ut fundamentum aliarum legum. Aliquid simile factum est in populis subiectis imperio francorum. Pertile 1. c· p. 38 sq. VI. Quodsi saeculo demum XVIII coepit reformatio fieri iuris poenalis, et in hanc reformationem maximam partem habuerunt qui promoverunt studia iuris naturae et ethices, certe Ecclesia pri­ mas partes semper habuit in his studiis et maximos habuit etiam in hac re doctores; licet a iuristis saecularibus de iuris poenalis re­ formatione agentibus eo tempore non sint quaesiti doctores Eccle­ siae, sed potius philosophi acatholici, qui tamen a doctoribus Ec­ clesiae maximam partem doctrinae hauserunt et de facto illis multo inferiores erant. (58) Gcib. Lehrb. des deutschen Strafrechts p. 125 sq. PHILOSOPHICAE 17 PRAENOTIONES CAPUT I Iuris poenalis generalis praecognita 13. Hanc tractationem ita Latini exorditur (1): Humanae socie­ tatis moderatores poenas de delinquentibus sumere consuevisse, omnium temporum, omnium locorun et gentium historia testatur. Hoc factum certissimum, universale, perpetuum, ostenditne aliquod ius corporis socialis, vel e contra nihil aliud nobis revelat nisi violentiam a validiori in debiliorem exercitam? En quaestionem de fundamento potestatis puniendi. Illius disiunctivae quoad utrum­ que eius membrum sunt fueruntque patroni. — Sunt enim philo­ sophi, qui, moralem hominis naturam eiusque liberum arbitrium infitiantes, ideam omnem iuris, ideoque etiam iuris socialis puni­ endi, logice quidam, sed putide reiecerunt. Logice, inquam, nam ubi nulla est moralis libertas, nulla facultas agendi, omittendi, exi­ gendi concipi quidem potest. His profecto, factum sociale, quod nobis prodit historia, punitionis delinquentium aliud esse nequit, quam factum collisionis inter societatem et individuum eiusque naturalis quaedam consequentia — Quae putida doctrina, postremis temporibus sub appellatione scholae criminalis positivae in scientiae criminalis provinciam invecta est, atque afflante spiritu aetatis, vera philosophia oblivioni data atque contempta, innumeros ubique, brevi lapsu temporis, acerrimos fautores, etiam non infimae notae, nacta est; non lycea tantum et academias, sed tribunalia quoque passim, atque ipsas aulas legislativas, aut palam aut furtim, invasit. Cui scholae positivae aliae non minus erroneae accesserunt, pariter ex pseudo-philosophico conceptu societatis et naturae rationalis hominis derivatae. Ut huiusmodi aberrationes a scientia iuridica arceantur, in antecessum oportet in tuto ponere ius, quo publica potestas poenas constituit et irrogat. 14. Socialis punitionis natura et rationale fundamentum. Quaestio haec antiquo tempore, (2) moderatius tamen agitata est et (1) Latini - Iuris crimin. philosophici summa lineamenta. (2) Cfr. v. gr. de theoria Platonis, Aristotelis, et Stoicorum: Brunner, Schuld und Strafe, Paderbon 1933 p. 10 sq.; Lapadatescu, Le fondement du droit de punir, Paris 1933. p. 20 sq. 2 18 CAPUT 1 variis modis proposita et hodie passim proponitur sub illa forma quam exhibet rubrica proposita, quae reapse confunditur cum illa alia forma qua quaestio fit de intrinseco et essentiali fine poenae. Cum ergo et philosophi et iuristae conveniant in agnoscenda publica punitiva potestate, valde sunt discordes in adsignando titulo iuridico in quo innititur et fine intrinseco ad quem ordinatur, quae duo sunt inter se intime connexa. — Omnes theoriae, quarum diffusa expositio et, ubi a veritate aberrant, expressa confutatio non est huius loci, facile reduci possunt ad duplicem classem, quarum brevis et succinta declaratio et crisis systema poenale Ecclesiae illustrare potest (3). i 15. I. Adsunt primo sic dictae theoriae poenales absolutae, quae poenam considerant ut sequelam necessariam delicti, ideoque non ordinatam nec ordinabilem ad aliquod bonum seu finem socialem legitimum; sicut delictum est aliquid absolute malum ita a priori et absolute meretur malum, seu a iustitia exigitur ut ei retribuatur poena: poenae causa est intrinseca delicti malitia. Ius puniendi fundatur iuxta Kant et eius asseclas in necessitate ethica (imperativum categoricum). Poenae critérium et mensura esset talio saltem moraliter aestimandus. Malum (poena) non potest ordinari ad bonum sive individui sive societatis (4). (3) Cfr. Latini, luris criminalis philosophici summa lineamenta (1924); Ro­ berta De delictis et poenis I, n, 20 sq.; Cathrein V., Filosofia morale (versio Italica 1920) II, p. 705 sq; Id. Fundamentos del derecho penal (versio Hispanica 1911); Montes, Derecho penal espaûol (1917) Π. § 37; Mendizdbal, Trat. de derecho natural (1931) III, η. 861 sq.; Garçon, Le droit pénal (1922) cap. 1, 2; Pessina, Derecho penal (versio Hispanica 1892); Carrara, Programma del Corso del Diritto penale, Parte generale II volumi; Zuppetta, Lezioni di Metafisica della Scienza delle leggi penali (1868); Roeder, Die herrschenden Grundlehren von Verbœchen und Strafe in ihren Wildersprûchen (1867); Seber, Qründe undweck der Strate (1876); Walter Naturrecht und Politik (1871) n. 441 sq.; Ahrens, Natrrerht, II, 450; Biederlach, Die modernen Strafrecht theorien (1899); Bevolzheimer. System der Rechts-und Wirtschafts philosophie — v. V, Strafrechts phi­ losophie 3 sq.; B rugger, Schuld und Strate (1933) p. 61 sq. 103 sq. 142 sq.; Arnor Ruibal, El derecho penal de la Iglesia catôlica tom I, cap. 2, p. 23 sq.; Espasa, Diccion. enciclopédico v. pena; Amor Neveiro, Del derecho de castigar, su naturaieza etc. Santiago 1901. (4) Kantiana theoria falso et damnato nititur principio, quo ius secernitur a moralitate, officia ethica ab officiis iuridicis; quod iuridicae normae a publica auctoritate impositae sola debeatur externa obedientia, cum alium non habeat PHILOSOPHICAE PRAENOTIONES 19 Hegel poenam repetit ex necessitate logica seu dialectica i. e. ut abolitionem delicti quod sine poena persisteret ut negationem negationis (i. e. delicti), ut redintegrationem iuris. Quae cohaerent cum eius philosophico systemate pantheismi idealistici, secundum quod omnia mutantur et ens absolutum tria stadia in sua evoluti­ one decurrit (thesis, antithesis, syntesis); atque ita delictum esset quaedam negatio (thesis), poena esset alia negatio contra 'reum (antithesis), ad quam contradictionem e medio auferendam interve­ niret Status per iustam poenam (synthesis) (5). Leibnitz (6) delictum constituit in perturbatione seu destructione harmoniae praeconstitutae, quam poena restituit fnecessitas aesthetica), deductione facta ex ipsius systemate philosophico de harmonia inter monadas seu elementa simplicia quibus omnia constant: quod sys­ tema philosophicum liberum arbitrium perimit, in cuius destructione nullum systema iuridicum superstrui potest. Huic affinis est Herbart si repetit ius puniendi ex displicentia luctae inter ius et eius violationem : quod systema proprie nihil explicate licet ipse repudiaverit evolutionem hegelianam, retento tamen criticismo kantiano, et frustra conatus est admiscere elementum ethicum, quin tamen liberum arbitrium salvum reliquerit (7). Theoriis absolutis adnumerari potest illa quae fundamentum potestatis puniendi repetit ex contractu seu pacto sociali, quale fuit propositum a Rousseau, quam secuti sunt Beccaria, Filangieri, Renazzi. Quae theoria iamdiu explosa est simul cum pacto sociali, cui philosophia cum historia, scientiae rationales et naturales aperte contradicunt. finem nisi externam libertatem qua homines in societate una simul vivere pos­ sint. Cfr. Kant in Metaphysisch Aufansgründe des Rechts § 42. — In principiis consentientes diverso modo rem explicant plures asseclae Kant, velut Binding, Handbuch d. deutschen Strafrechts (1885). Grundriss des gemeinen Strafr. (1902), a quo fundamentum potestatis puniendi ponitur in defectu obedientiae debitae, qui poenam meretur, unde omnium legum violationes essent poenis coercendae; Bar, Handbuch d. deutschen Strafr. (1882); iuxta quem normarum violationes essent puniendae, ob publicam reprobationem ortam ex populi conscientia; Mer­ kel, Lehrbuch der deutsch. Strafr. (1888) a quo repetitur a necessitatae praevalen­ tiae iuris obiectivi per delictum violati. (5) Hegel, Orundlinien der Philosophie des Rechts § 97. (6) Cfr. Leibnitz, Nouvels esshis de Théodicée P. I, 73. (7) Herbart, Allgemeine praktisce Philosophie (1808); Opp. VIII. Analystische Beleuchtung des Natural rechts 315 sq. 3 20 CAPUT I 16. H. Theoriae relativae dicuntur, quae titulum legalem poenae reponunt in aliquo bono seu fine necessario per ipsam obtinendo, sive a publico bono seu prosperitate sive a delinquente ipso bo­ num illud exigatur. Quae theoriae in duplicem classem dispescuntur:, aliae excludunt veram culpam intellectam de voluntaria et moraliter imputabili legis transgressione, ideoque in poena recusant agnoscere veram expiationem pro commissa culpa, solam in poena agnoscentes normam praeservativam a futuris transgressionibus ; aliae vero con­ ceptum culpae et expiationis admittunt (8). a) Theoria praeservativa Scholae criminalis anthropologica, quae ducem habuit Lombroso et fundatur in extremo evolutionismo materialistico. Delictum potius esset morbus dependens a defici­ ente organizatione physica; delinquens est homo non sufficien­ ter evolutus physiologice aut biologice aut qui in statum pris­ tinum insufficientis evolutionis reincidit: constanter habentur in societate anomaliae et atypiae, unde ex quodam atavismo fit regressus ad stadia priora et imperfecta evolutionis. In his casi­ bus habetur delinquens natus ideoque irresponsabilis. Cfr. prae­ sertim Lombrosi opus Luomo delinquente fere in omnibus linguis Europae versum. In ipsa Italia a Ferri fuit usque ad ulti­ mum tempus cum successivis temperamentis defensa illa theoria, quae hodie passim, defervente antiquo plausu, deserta est et in ipsis Congressibus Anthropologico-criminalibus explosa. Cfr. Latini I. c. p. 3 sq. ubi efficax fit confutatio, eo tempore valde ne­ cessaria. b) Theoria praeservativa scholae criminalis sociologicae seu de­ fensionis socialis. Illa cui praefuit Listz (9) in hoc convenit cum praece­ denti, quod liberum arbitrium non agnoscit et scientiam iuris poenalis intendit fundare in factis experientia comprobatis. Delictum ad dupli­ cem causam refert: 1° ad indolem physiologicam delinquentis; 2° ad condiciones sociales in quibus versatur (milieu social) et hoc praecipua (8) Theoriam utilitarian!, ex qua poena pro fine haberet praevenire actus antiiuridicos similes illi actui ob quem decernitur poena, prae ceteris patienti studio et sollerti ingenio ad systema reduxit iurista anglus Bentham, “Teoria de las leyes penales 1. I, cap. 1 „ et in “ Principios del Côdigo penal *2. parte cap. HI. IV „ (versio hispanica). Illius brevem, succintam et claram expositionem cum efficaci confutatione vide apud Mendizàbal, Tratado de derecho natural (7a ed.) tom. Ill n. 991. (9) Strafrechtliche Aufsâtze und Vortrâge II, S3 sq. Mendizâbal I. c. n. 996. PHILOSOPHICAE PRAENOTIONES 21 quadam ratione, cum ipsa conformatio biologica delinquentis dependeat ab ipsis relationibus socialibus, quae influxum exercuerunt in ipsius genitoribus, in ipso delinquente tempore sui ortus et tempore quo delictum patravit. In qua theoria pariter cum libero arbitrio, cadit conceptus culpae et expiationis (10) Quare poena fundaretur in necessitate opponendi in delinquente impulsum contrarium im­ pulsui quo ad crimen impellitur (11). 17. IH. Theoria eclectica ultimo tempore dominata est, cuius fundatores fuerunt Broglie, Guizot, Cousin, Rossi, Faustinus Elie, quam Saleilles vocat neoclassicam praesertim prout exposita propugnata est a poenalistis gallicis v. gr. a Garraud, Précis de droit criminel. Cfr. quoque Vidal G. Principios fundamentales de la penalidad (versio hispanica) a. 1888. In suo complexu succincte reducitur ad haec principia; Potestas socialis non habet ius puniendi omnem violationem legis moralis; 2° non potest punire nisi actus contrarios legi morali; 3° non habet ius puniendi actum quaempiam nisi in quantum laedit bonum seu interesse societatis; 4° punitio excedere non potest proportionem ab ipsa lege morali requisitam; 5° non potest exce­ dere quantitatem mali socialis. Non omnia haec principia eodem modo a diversis proponuntur nec semper probantur legitimis et probandis argumentis. 18. IV. Ex alia parte ad theorias relativas, quae salvant concep­ tum fundamentalem culpae et expiationis, pertinent: a) Theoria correctionalistica quae ius puniendi derivat ex debito publicae auctoritatis delinquentes corrigendi eosque reducendi ad ordinem iuridicum quem deseruerunt (utilitas individualis) (12). (10) Cathrein, Fundamentos del derecho penal p. 112 sq. accuratam exposi­ tionem et confutationem theoriae Liszt vide aput Cathrein, Die Grundbegriffe des Strafrechts, Freiburg 1905. (11) Cfr. quoque Romagnosi, Genesi del diritto penale (1834). (12) Fuit haec theoria maxime ordinata, defensa et propagata a professore Heidelbergense Roeder — Commentatio an poena malum esse debet (Gienen 1839) — Fundamento juridico de la pena correccional (Heidelberg 1846) versio hispanica — La pena correccional y sus instituciones como exigencia del dere­ cho (1864) versio hispanica — Las doctrinas fundamentales reinantes sobre el delito y la pena, versio hispanica; Gabba, La scuola di Roeder e 1’isolamento, Milan 1869. Cfr. Mendizâbal 1. c. n. 994. I 22 CAPUT I b) Theoria defensionis, in qua ius puniendi repetitur ex iure societati competens (ideoque eius publicae auctoritati) se defenden­ di contra delinquentes ordinem iuridicum violantes. c) Theoria intimidationis in necessitate timorem per poenas incutiendi ut pravi homines in delictum non labantur. Quae intimidatio, ut sit efficax, saltem aliquando poena exsecutioni mandanda est. d) Theoria expiationis motivum et finem poenae reponit in sola necessitate expiationis propter ordinem iuridicum violatum ; cui violationi opponi debet reactio seu contraria actio (inflictio poenae) ut obtineatur cessatio violationis et ordinis iuridici violati restitutio seu reaffirmatio (13). e) Tandem cum poena ex communi sensu sit malum ; ma­ lum antem per se expeti et quaeri non possit, inflictio poenae debet a publica auctoritate ordinari ad bonum ipsius societatis, ad bonum ad quod protegendum et promovendum ordinatur publica societatis auctoritas; quare in hac re praescindi non potest a necessitate poenae ad conservandam et tuendam publicam securitatem et pu­ blicum ordinem; quae necessitas, sicut est mensura universae po­ testatis publicae auctoritati competentis, ita est et fundamentum potestatis puniendi et definit limites intra quos exercitium talis po­ testatis contineri debet. 19. Verum fundamentum iuris puniendi. Sententiae hoc ultimo capite enumeratae, aliquid veri continent, sed aut sunt vagae et aequivocae quoad formulationem aut finem aliquem extrinsecum et secundarium confundunt cum fine primario et intrinseco poenae et cum fundamento potestatis illam infligendi. Sententia de officio delinquentes corrigendi et emendandi, omnino negligit respectum ad bonum commune, ad quod procu­ randum auctoritas publica societatis ordinatur: iam vero bonum publicum saepe exigit punitionem delinquentis, etsi nulla adsit spes emendationis, immo saepe exigit punitionem emendati: emendatio proinde solum potest esse finis secundarius poenae, non primarius et intrinsecus, ideoque non potest suppeditare verum fundamentum iuris punitivi. (13) Specialem quandam theoriam reparationis, quam germanici vocant Wiederherstellungs theoria ad systema quoddam cohaerens reduxit Weliker, quam theoriam inter relativas prae ceteris completam habuit Van Swinderen, Esquisse du Droit penal actuel tom. 1. p. 909 sq. Cfr. Mendizdbal 1. c. n. 933. PHILOSOPHICAE PRAENOTIONES 23 Theoria intimidationis pariter est deficiens. Quid enim, si, non obstante comminatione poenae, pravus homo delinquat? Debet societas homini malefico auferre potestatem ulterius nocendi. Sed quomodo explicatur, quod ad hoc possit ipsi infligere malum, auferre libertatem aliaque iura? hoc est explicandum, quam expli­ cationem, memorata sententia non suppeditat (14). Theoria defensionis habet contra se gravissimum illud praeiudicium, quod crimina puniuntur postquam commissa sunt (nemo cogitavit de puniendo delicto possibili vel probabili); quare de defensione sensu proprio sermo esse nequit, nam defensio potius vellet impedire crimina seu efficere ut non perpetrentur. Defensio est inutilis postquam quis offensus iam est. Quodsi defensio latiori sensu sumatur, pro conservatione et custodia boni communis seu ordinis iuridici societatis, vera est sententia sed utitur vocabulo satis ambiguo. Sententia de reparatione seu expiatione ordinis Laesi non est qui­ dem sententia falsa, sed forte est principium nimis vagum, et prout supra propositum est videtur esse insufficiens (15). In genere dicta est schola classica seu iustitiae : poena est iusta in quantum est expiatio i. e. compensatio delicti facta per sufferentiam quam poena inducit. Qua in re certe est conformis principiis religiosis et moralibus; apparet in S. Scriptura et fuit acceptata a theologis et philosophis Christianis velut S. Thoma (1, 2 q. 46 ad 6; De malo q. 1 a. 4; 1, 2 q. 87 a. 1); speciali quadam ratione fuit exposita et expolita ab hispano insigni theologo franciscano Alphonso de Castro, De potestate legis poenalis (Salmantica 1590), qui merito habetur ut parens scientiae iuris poenalis, sicut eius opus fuit prima philosophia iuris poenalis. A quo poenae conceptum deduxit Orotius, quem deinde plures secuti sunt. lam vero ordo laesus, qui reparari seu expiari debet, multis modis intelligi potest, multiplex enim est ordo. Omnis quidem poena est expiatio quaedam et reparatio ordinis, et si sermo sit de poena quam infligit Deus, hoc principium sufficiens et veris­ simum est. Deus enim vult recti ordinis custodiam, in quo eius gloria extrinseca consistit: porro ipse sua omniscentia optime no­ scit, quantum ordo per crimen laesus sit, et quantam poenam ip­ sum crimen, etiam secundum subiectivam delinquentis imputabili(14) Cfr. Bevolzheimer, Strafrechtsphilosophie, 15 sq.; Latini 1. c. p. 29 sq. (15) Cfr. Latini 1. c. p. 25 sq. 37 sq. 24 CAPUT I tatem meretur. At quoad potestatem coercitivam auctoritatis publicae humanae, illud principium, crimen esse expiandum et laesum ordinem esse reparandum, nimis vagum est et expositum periculo ne auctoritati humanae nimium tribuatur, ne id ei tribuatur quod solius Dei est proprium. Auctoritatis humanae, quae societati praeest, non est reparare laesum ordinem hominis ad Deum, secus deberet pro quovis gravi peccato capitis poenam infligere, quam a fortiori meretur, cum sola aeterna morte debite puniatur; neque est auc­ toritatis humanae ordinem individualem (hominis ad seipsum aut alios homines vel publicam auctoritatem) reparare, nisi in quantum hoc est necessarium ad bonum commune societatis. Indubium quippe est principium, auctoritatem publicam nec maiorem nec minorem, sed praecise tantam, habere potestatem, quantam exigit finis ad quem ordinatur; finis autem est bonum commune ci­ vitatis seu publica prosperitas et tranquillitas — Theoria expiatio­ nis licet limitetur ad ordinem iuridicum et non extendatur ad or­ dinem moralem in tota sua amplitudine, non respondet illi iustitiae, cuius tutela competit publicae auctoritati ; sed oportet adiungere aliam etiam limitationem petitam ex necessitate pro tutela ordinis iuridici, citra quam non extenditur potestas publicae auctoritatis. 20. Quare origo iuridica poenae et potestatis punitivae funda­ mentum reponendum est in necessitate ad societatis conservationem et debitam gubernationem seu in necessitate tutelae efficacis ordinis pu­ blici socialis. Quae sententia in se comprehendit quidquid veri in aliis sententiis forte reperiatur. Cum per delictum laedatur ordo iuridicus ad bonum publicum seu commune constitutus, socialis auctoritas secun­ dum exigentias iustitiae malum iuridicum (poenam) pro malo iuridico (delicto) delinquenti retribuit intra spheram propriae actionis et proprii muneris tuendi praedictum socialem ordinem, et ita naturalem iustitiam abusu humanae libertatis violatam quod ad societatem attinet restituit, publicae conscientiae satisfacit palam ostendens suae protectionis efficaciam, fiduciam et cum fiducia tranquillitatem in civium animis restituit. Sine iure puniendi recta gubernatio societatis esset impossibilis; in magna hominum mul­ titudine semper plurimi sunt, qui solo metu poenarum constanter in officio contineri possunt; si vero crimina impunita manerent, nulla pax et securitas esset possibilis, et audacia improborum in dies cresceret. PHILOSOPHICAE PRAENOTIONES Poena autem spectari potest tum in statu comminationis tum in statu exsecutionis. Ut poena aliqua sit iusta in stati exsecutionis dependet ab eo, num fuerit iusta in statu comminationis. lamvero, utrum comminatio alicuius poenae sit iusta necne, dependet ab eo, utrum sit necessaria ad urgendam observantiam legis et impediandam eius violationem (laesionem ordinis iuridici) : auctoritas publi­ ca promovet bonum commune per leges; bonum antem commune in tantum promovetur per leges in quantum leges observantur. Ergo auctoritas publica sicut habet auctoritatem ferendi leges ex quibus complexive sumptis constituitur ordo iuridicus soci­ etatis, ita habet auctoritatem efficiendi ut leges promulgatae (so­ cialis ordo iuridicus) efficaciter observentur, adhibita, si necesse fuerit coercitione: inde propositio seu comminatio poenae, per quam subditi deterrentur a legis transgressione: haec est essentia poenae seu finis intrinsecus poenae ut comminatae, quod sit sanctio legis eamque firmet contra possibiles transgressiones ex delictuoso abusu libertatis provenientes. Hinc fieri poterit (id quod historica experientia factum exhibet), ut iuste pro eodem crimine, diversis temporibus aut locis, diversa poena de eadem iuris violatione statuatur, si diversa sit necessitas ad urgendam legem. Legislatorem, in cuius prudenti arbitrio haec sunt posita, dirigit in aestimanda mensura poenae politica criminalis. In statu deinde exsecutionis poena laesum ordinem reparat non quemcumque, non ordinem moralem in tota sua amplitudine, sed publicum ordinem societatis ab ordine morali generali non disiunctum. Qui legem infringit malum exemplum praebet et ipse, nisi puniatur, incitatur ad legem denuo infringendam, inde concussa publica securitas, infracta persuasio de efficaci tuitione iurium ; en ordinem publicum turbatum, publicam securitatem in periculo po­ sitam. Debet ergo: 1°) efficacia huius mali exempli per poenam tolli et ostendi subditis non posse impune legem contemni: 2°) ipse etiam nocens debet per poenam efficaciter retrahi a novis criminibus perpetrandis, sive id fiat eum emendando et ad bonam frugem reducendo, sive a reliquo sociali corpore separando, si eidem sit graviter periculosus. 21. Ex dictis apparet formulam, qua debet enuntiari princi­ pium de origine iuridica poenae seu potestatis puniendi, esse hanc, necessitatem conservationis seu tutelae publici ordinis socia- 26 CAPUT I lis. Inde quidem habet poena, quod in statu comminationis deterreat a legis violatione, et in hoc sensu est sanctio legis, legem ipsam firmat et ordinem iuridicum contra perturbatores tuetur et protegit: in statu exsecutionis restaurat ordinem socialem laesum, est reactio ordinis contra deordinationem, ut ait S. Thomas; qui egoistico interesse consulit propria passione ductus contra ius so­ cietatis, contra aliorum iura quae ab ordine iuridico proteguntur, per coactionem reducitur ad sphaeram iustitiae socialis, et compen­ satur seu expiatur damnum sociale, auferendo a delinquente tantum bonorum propriorum quantum repraesentat dannum aliis illatum (vindicta socialis) et « qui contra ordinem agit, ab ipso ordine de­ primitur, quae depressio poena est > ut ait S. Thomas 1, 2 q. 87, a. Cfr. quoque Lugo, De iust. et iure disp. 15, see. 2, n. 58. Inde etiam patet finem intrinsecum poenae esse restitutionem ideoque conservationem et tuitionem publici ordinis in societate: implicite tamquam sequelae obtinetur, ut plurimum, correctio de­ linquentis, pravorum intimidatio, securitas in bonis et consequens securitas et tranquillitas publica, finis ultimus auctoritatis publicae ut talis. Quae de societate in genere dicta sunt, tamquam praecognita ad ius poenale ecclesiasticum, eadem in Ecclesia valent, cuius dis­ crimen a Statu in hoc tantum sistit, quod non a natura nec in ordine naturae inveniatur, sed ex positiva divina institutione con­ stituta est societas externa, perfecta in ordine supernaturali : nullum autem ius humanum tam fortiter adhaeret ordini ethico, unde pro­ posita principia deducta sunt, quam ius ecclesiasticum. Cfr. infra dicenda de potestate punitiva Ecclesiae. 22. Scholion. luvat adnotare cum Roberti 1. c. n. 36 not. 1. iuris criminalis scientiam crimen considerare vel sub respectu iuri­ dico (leges criminales) vel sub respectu naturali sive individual! sive sociali. Sub respectu iuridico agit; 1°) de legibus poenalibus, quibus tutela immediata ordini iuridico praestatur; 2°) de legibus politiae, per quas ordini iuridico tutela praestatur mediata remota sive praeventiva per quam removentur causae seu occasiones perturbationis ordinis socialis, sive repraessivae post admissum delictum. Sub respectu naturali individuali, ad scientiam criminalem spectant philosophia moralis, psychologia, anthropo logia criminalis, PHILOSOPHICAE PRAENOTIONES 27 psychdpathologia, quae actus humanos considerant sub respectu or­ dinis ethici, vel ex suis elementis psychicis et physiologicis sive normalibus sive abnormalibus. Sub respectu vero naturali sociali habetur sociologia criminalis et statistica quae in criminibus con­ siderat elementa ambientis socialis quo commissa sunt et eorum frequentiam, iterationem et distributionem inter varias classes et coetus hominum. Tandem politica criminalis dirigit legislatores et societatis rec­ tores praebens illis normas, quibus efficacius consulere possint praeventioni et repression! delictorum. Cum leges poenales promulgantur ad immediatam iuris tutelam, praesupponunt in applicatione realem violationem vel eius grave periculum in actu humano contentum. Leges vero politiae mediatam ordini iuridico tutelam praestant vel limitando activitatem earum personarum quae aut ex anteacta vita aut ex notoria propensione periculosae censentur, vel prohibende certos actus, qui viam ster­ nere possunt ad committenda delicta. Per poenas exercetur iustitia socialis; per limitationes et prohibitiones factas in legibus politiae, non fit satis iustitiae sed consulitur publicae utilitati. Etiam in foro canonico praeter poenas habentur praeterea limitationes libertatis et prohibitiones quae referri possunt ad leges politiae criminalis. Cfr. infra dicenda de remediis poenalibus. I r.. r n PARS PRIMA CAPUT II De delicto ecclesiastico (Decret. Lib. V. tit. 37. de poenis) 23. Scriptores: Devoti, Instit. canon, lib. IV, t. 2; D’Annibale, Summula I, n. 296 sq.; Lega 1. c. tom. III. η. 16 sq.; De Luca I. c. η. 2 sq.; Kahn I. c. η. 11 sq., 15 sq., 22 sq.; Amor Ruibal Amociôn administrativa n. 10 sq.; De­ recho penal de la Iglesia p. 55 sq.; Hollweck I c. § 1. sq.; Shiappoli 1. c. n. 39 sq.; Carrara Programma I. § 21 sq.; Renazzi, Elementa iuris crim. c. 3; Carmignani, lur. crim. elementa (ed. 4*) t. I, pag. 39 sq. — Cfr. quoque Schertz, De delictis, Argentor. 1730.; Claus, De natura delictorum, Lips. 1810; Hansel, De natura delict., Lips. 1810; Van der Ton, De delictis, Lovan. 1882, apud Pessina I. c. § 82 sq. Latini, luris crim, lineamenta p. 65 sq.; Roberti, De delictis et poenis η. 38 sq.; Michiels, De delictis et poenis I, p. 55 sq. § 1. DE NOTIONE DELICTI ECCLESIASTICI Genericus delicti ecclesiastici conceptus 24. Nomine delicti (1), quod est principale obiectum circa quod versantur indicia criminalia et potestas punitiva, intelligitur iniusta externa actio vel omissio auctori suo imputabilis atque or(1) Delictum, crimen, excessus, scelus etc. sunt vocabula in fontibus iuris generatim promiscue adhibita, Schiappoli, Diritto pen. canon, n. 45. Cfr. v. gr. c. 14, X. de sepult. Ill. 28 ubi homicidium, incendium, violentia in personas ecc., viola­ tio ecclesiar., incestus vocantur excessus. Etiam in iure Romano praeter alias vo­ ces etiam crimen et delictum saepe in eadem significatione adhibentur, Ferrini Contardo, Diritto pen. Rorn. n. 8 sq., 15 sq. DE DE!.ICTO ECCLESIASTICO 29 dinem socialem Ecclesiae perturbans (2). Etenim Ecclesia nihil potest punire quod iniustum et culpabile non sit (3); praeterea actus mere interni, licet iudicio interni fori paenitentialis subiiciantur, externo Ecclesiae foro et potestati coercitivae sunt subducti (4); denique cum potestas coercitiva data sit directe in tutelam ordinis socialis, non omnia peccata externa etiam gravia poenis ecclesiasti­ cis sunt subiicienda (5), sed solummodo illa, quae secundum pru­ dentem considerationem competentis legislatoris ecclesiastici ad tutelam ordinis socialis Ecclesiae coercitionem publicam requirunt. 25. I. In idem fere recidit illa definitio, qua delictum dicitur “externa legis poenalis violatio dolo malo facta,, (6), in qua quasi a posteriori seu per voluntatem legislatoris sanctionem poenalem sive determinatam sive saltem, indeterminatam statuentis determi­ nantur violationes legis divinae aut ecclesiasticae, quae ordinem socialem Ecclesiae perturbant et verum delictum constituunt. II. Finis quidem Ecclesiae est omnes et singulos fideles per media a Christo statuta et per alia ab ipsa Ecclesia praescripta ad sanctificationem et ad consequutionem finis supernaturalis perdu­ cere. Verum cura sanctificationis uniuscuiusque fidelis duplici ra­ tione ed Ecclesiam pertinet (7): uno modo quatenus fideles con­ siderantur ut singnli de suis admissis vel omissis coram Deo ra(2) Tarquini, Inst. iur. pubi. n. 25; Devoti, Inst. can. I. IV. tit. 2. § 1; Soglia, Inst. can. 1. IV, c. 2, § 9, Hinschius, D. Kirchenrcclit etc. tom. V, p. 907. convenit quoad substantiam, quamvis definitionem tradat perspicuitate non com­ mendatam; at Berner, Trattato di diritto pen. (versio ital.) § 71 in definiendo delicto proficiscitur a falsis principiis de Statu fonte omnium iurium et de vo­ luntate communi repraesentata per Statum; Kahn, Le délit et la peine en droit can. p. 17; Lcga, De iudic. eccl. t. III. n. 16; Hollweck, D. kirchlichen Strafgcsetze, § 1, p. 65.; Berardi, Ius eccl. V. d. I, c. 1. (3) R. I. 23. in VI.; Rcgolamento penale Greg. XVI. art. 26. §2.; Thesaurus, De poenis, c. 15; Sudrez, De leg. 1. V, c. 12, n. 5 sq.; Schmalzgr. I. V, tit. 37 n. 18 sq. (I) Sudrez, I c. I. IV, c. 12; Kahn I. c. p. 7, 18 sq. (5) Cfr. c. 1, Dist. 81; Sudrez, De leg. 1. IV, c. 11, n. 2, 3; Zallinger, Inst, iur. eccl. 1. V, § 13. (6) Noldin, De poenis, n. 4; D’Annibale, Summula theol. mor. I, 296; Heiner, Katliolisches Kirchenrecht, 288.; Laurentius, Inst. iur. eccl. n. 395 ; Aichner, Comp. iur. eccl. § 216; Icard, Praelcct. iur. can. HI. p. 146; OJetti, Syno­ psis v. Delictum; Lega, De iudiciis eccl. t. Ill, n. 16 ubi illam definitionem pro foro ecclesiastico non admittit. (7) Lega I. c. η. 17. • -Λ ■ 30 GAPUT Π tionem reddituri, et sub hoc respectu ab Ecclesia diriguntur potestate vicaria in foro interno, in quo a peccatis absolvuntur eisque imponuntur poenitentiae voluntarie admittendae, quibus proinde deest ratio strictae poenae, quae fertur etiam in invitos. Alio modo Ecclesia fideles ad eundem finem supernaturalem moderatur et regit per media socialia seu per suas leges in foro externo latas, et transgressio harum legum externo modo facta perturbando or­ dinem socialem est quae constituit delictum, quod est obiectum poenarum ecclesiasticarum, si delictum in abstracto consideratur, prout per se eius notio in qualibet societate perfecta verificari potest. III. Quae distinctio inter peccatum et delictum semper fuit in Ecclesia observata (8), quamvis non semper in fontibus iuris appa­ reat clare proposita, multo minus invenitur expressa notis illis for­ mulis, nullum crimen sine lege, nulla poena sine lege. Quae formu­ lae in moderno iure poenali societatis civilis rigidam habent ap­ plicationem praesertim ob separationem in diversis subiectis triplicis potestatis legiferae, iudicialis, administrativae. At in foro ecclesiastico illa separatio non adest; nec ex natura rei videtur esse repetendum, quod violationes legum tum solum subiaceant sanctioni poenali, cum haec per antecedentem legem poenalem fuerit statuta (9): nam fundamentum potestatis coercitivae est imputabilitas externi pec­ cati ad poenam, ex alia parte conservatio et tutela efficax ordinis socialis, quae imputabilitatem ad poenam refert ad potestatem socialem (10). Ex quo duplici fundamento non deest in supe­ riore ecclesiastico, perfecta fori externi jurisdictione praedito, po­ testas ad castigandas veris poenis illas violationes legum, quae ordinem socialem perturbant vel cum gravi fidelium scandalo sunt coniunctae, saltem praemissa monitione, qua legis transgressor ad­ monetur desistere a transgressione praesertim tractum successivum habente vel ad reparandum scandalum datum adigitur (11). 1 ' t < (S) Quare quae Lega 1. c. t. III, n. 48 sq. deprompsit ex Morino, de con­ fusione utriusque fori, non sunt accurata. Cfr. Kahn, Le délit et la peine en droit can. p. 18. sq.; Schiappoli, Diritto penale canonico, n. 3, sq. salvis minus accuratis assertionibus. (9) Cfr. Rossi, Diritto penale, 1. IV, c. 1, della lege penale. (10) Cavagnis, Inst. iur. publ. eccl. t. I, n. 126. (11) At ex alia parte ex ipsa rerum humanarum natura repugnat, ut potestas quaedam publica omnia hominum peccata etiam externa puniat in foro externo, nisi summa introducatur confusio in societate humana. Cui legi naturali vel ip- MHMB DE DELICTO ECCLESIASTICO 31 IV. At negari non potest, quin ius poenale commune alicuius societatis tum suam perfectionem obtineat, cum accurate delicta sunt notata per leges poenales infligendam poenam saltem intra certos limites (v. gr. summum et infimum) determinantes, quo et evitatur nimium iudicis arbitrium et simul per antecedentem sanc­ tionem legi adnexam melius obtinetur finis deterrendi a legis vio­ latione; sicut suam efficaciam obtinet ius poenale ex eo, quod poe­ nae statutae exsecutioni mandentur (12). V. Quoniam autem Praelati ecclesiastici, fori externi jurisdic­ tione praediti, vi talis potestatis possunt dare verum praeceptum iurisdictionale illudque pcssunt munire sanctione poenali (13), talis praecepti poenalis violatio verum delictum ecclesiasticum constituit ; unde rursus patet violationem legis poenalis, si per ipsam definitur delictum, sumi debere in sensu lato prout comprehendit etiam praeceptum poenale, sicut etiam includit legem poenalem particu­ larem, in quo habetur alia differentia a iure poenali societatis civilis. VI. Ergo ex dictis practice simplex violatio legis aut praecepti I sanctionem poenalem saltem indeterminatam non continentis, licet peccatum sit, foro interno Ecclesiae subiectum ac per paenitentias castigandum etiam publicas a praxi tamen vigenti non alienas, si I publice et cum scandalo commissum fuerit (14), verum autem de­ ! I lictum non constituit, unde vera poena ecclesiastica saltem a Prae­ lato R. Pontifice inferiore puniri non potest, nisi praevia monitione comminationem poenalem continente, qua transgressori intimetur, ut a violatione desistat vel actum lege requisitum ponat vel scan­ dalum forte datum reparet. VII. Lex ergo poenalis etiam in foro ecclesiastico est lex qua sancitur aliquid faciendum vel omittendum, constituta transgressoribus poena determinata aut determinanda arbitrio iudicis iuxta sum exercitium potestatis ecclesiasticae est subiectum. Suârez, De leg. 1. Ill, c. 12, n. 11, 12, 1. IV, c. 11, n. 3. Quare practice in omni societate exercitium po­ testatis coercitivae ita debet ordinari, ut per legem certa crimina castigatione digna notentur iustisque poenis subiiciantur, cetera plerumque in foro externo et humano relinquantur impunita. (12) Cfr. Rossi 1. c. 1. IV, c. 1, 2, 3, 4; Pessina, Diritto penale, 1. I, c. 1, 2, praesertim § 42, 44. (13) Wernz, Ius Decret, t. I, n. 135; Pacelli, La personalitâ e la territorialité delle leggi, p. 7, sq. (14) Cone. Trid. sess. 24, de ref. c. 8, iunct. Thesaurus, De poenis, c. 2. 32 CAPUT Π delicti qualitatem et quantitatem; lex autem intelligitur sive univer­ salis sive particularis aut etiam singularis pro certa classe persona­ rum (15). Praeceptum vero poenale est iussum ad tempus vel in perpetuum singularibus personis aut absque perpetuitate communi­ tati intimatum sub poenali sanctione sive determinata sive indeter­ minata (16). Ad praeceptum poenale reducitur monitio canonica in forma iuridica facta, qua urgetur adimpletio alicuis obligationis, praesertim ex illicito facto derivatae, sub interminatione poenae subeundae. Quae monitio et praeceptum etiam recensentur inter remedia poenalia praeventiva delicti aut relapsus in ipsum ex fine proximo ad quem ordinantur (17). 26. Scholion I. Quae hactenus disputata sunt de notione delicti ecclesiastici, in quibus partim videtur admitti delictum sine praevia aliqua comminatione poenae, partim practice videtur negari, lucem accipiunt si quis prae oculis habeat, quae scite disserit Carmignani (Iuris crimin. element. 1, § 67 sq.) de distinctione inter actionis humanae imputabilitatem politicam et imputationem civilem, quae etiam in Ecclesia utpote societate perfecta suum habent mo­ mentum, si loco imputationis civilis substituatur imputatio ecclesiastica. I. Imputabilitas politica est quam legislator facit (hoc enim pertinet ad iura, ut aiunt, maiestatica) dum certas actiones censet esse puniendas quia a societate malum est avertendum, quod ex ipsis in eadem emergeret si libere patrari possent. Hoc iudicium legislator sequitur in legibus poenalibus condendis atque in eo sibi efformando a religionis praeceptis, ab ethicae Christianae principiis, a iuris naturalis regulis dirigi debet; atque scientia quae legislatorem ex petitis inde principiis dirigit politica criminalis audit. — Imputatio vero civilis est quae consequitur ex lege poenali, quam legislator tulit ex praeformato iudicio quod determinata actio sit efficaciter per poenam prohibenda, quia secus ordo socialis perturbaretur et malum inde societati immineret. 11. At legislator, legitimis politicae criminalis ductus principiis, potuit reputare certas actiones etiam moraliter malas (sive ex natura rei sive ex positiva lege mere prohibente) non esse natas damnum (15) Bonacina, Opus morale, t. 11, d. 1, q. 1, p. 7. (16) Wernz, lus Deer. t. I, n. 135. (17) Cfr. can. 2306 sq. iunct. Instr. S. C. Ep. et Reg. 11 lunii 1880; Lega I. c. t. IV, n. 278 sq. DE DELICTO ECCLESIASTICO 33 societati afferre, et idcirco abstinuit a lege poenali contra ipsas ferenda, quo in casu imputationis civilis deest fundamentum, etsi imputatio moralis non desit. Cuius rei practicum corollarium est quod in diversis societatibus etiam eiusdem generis non eadem delicta in Codice poenali enumerantur et in eadem societate in suc­ cessivis revisionibus Codicis poenalis nonnulla delicta expunguntur, alia adiiciuntur vel saltem immutatio fit in ipsa poena. III. Hinc apparet delictum abstracte sumptum esse actionem externam moraliter imputabilem quae ordinem socialem perturbat (ratio qua ducitur legislator ad eam sub poena prohibendam — imputabilitas politica). Practice vero ex eo quod legislator contra determinatam actionem poenam non tulit, satis intelligitur hactenus non iudicasse eam in perturbationem seu damnum societatis redun­ dare, ideoque non est delictum seu actio criminaliter imputabilis. Cfr. quoque Lampredi, luris pubi. univ. theor. part. I, c. 7 ; Cre­ mant, De iur. crimin. 1. I, c. 1; Rossi, Diritto penale, 1. I, c. 13; Pessina, Diritto penale 1. I, c. 1. 27. Scholion II. Si quaeratur utrum de facto reperiatur in fontibus iuris ecclesiastici praecedentis aut formaliter aut saltem aequivalenter memoratum principium “nullum crimen, nulla poena, sine praevia lege poenali,, quod hodie passim obtinet in moderno iure poenali fori saecularis, ex disputatis de notione delicti videtur assentiendum Kahn (I. c. p. 33 sq. 165), Hinschius (1. c. t. V, 663, not. 5), Schiappoli (1. c. n. 42) qui negativam sententiam tenent contra Katz (Kanon. Strafrecht, p. 3) asserentem elementum legale, ut aiunt, esse etiam de ratione delicti ecclesiastici ideoque illud principium propugnat. Nullus enim textus iuris praecedentis in hunc sensum allegari potuit (18). Porro elementum legale est aliquid extrinsecum delicto, quod ipsum delictum sensu philosophico-iuridico intellectum praesupponit. Praeterea sensu moderno huius prin­ cipii illud sine lege intelligitur de lege communi (19); porro in foro ecclesiastico praeter communem legem poenalem dantur etiam leges (18) Merito a Kahn et Schiappoli urgetur contra /fti/z, illud principium non posse deduci ex c. 3, C. XXXII, q. 4, quod apud S. Ambrosium agit de imputabilitate apud Deum transgressionis legis naturalis ignoratae. (19) Poenalistae moderni, dum historicam iuris poenalis evolutionem expo­ nunt et illam controversiam de foro ecclesiastico ponunt, nequidem insinuant hanc inter Ecclesiam et Statum modernum distinctionem. 't 34 CAPUT II poenales particulares. Insuper in Ecclesia iidem sunt veri principes cum perfecta jurisdictione etiam coercitiva, qui sunt iudices in ipsis causis criminalibus; iudex enim ordinarius in quavis dioecesi est ipse Episcopus qui praeditus est potestate legifera et coercitiva, licet pro exercitio potestatis iudicialis habeat officialem constitutum. In foro autem saeculari rigida illius principii applicatio habetur in iudicibus, quia sola potestate applicandi leges sunt praediti, quibus nimium arbitrium non est relinquendum; at ante separationem po­ testatum in diversa subiecta illud principium passim non erat ad­ missum, nec in ipso iure Romano habuit plenam applicationem (20). At in iure Codicis inducta est expresse necessitas elementi iuridici potius quam legalis sensu explicato (21), cum ex dictis vio­ latio legis non possit generatim puniri nisi praecedat poenalis lex, poenale praeceptum aut iuridica monitio praecepto aequivalens illius, penes quem in Ecclesia est potestas coercitiva. Inde memoratum principium pro foro ecclesiastico melius exprimitur hoc pacto: «nullum crimen, nulla poena sine praevia sanctione poenali». At si vicissim Lega (1. c. t. III. n. 16. 22.) ante Codicem scri­ bens multum insistit in ratione peccati atque ex cap. Novit (c. 13. X. de iudic. 11. 1.) videtur inferre peccatum omne externum posse (20) Nam licet ex L. 131. De verb. sign. “Poena non irrogatur nisi quae quaque lege vel quo alio iure specialiter huic delicto imposita est,,, tamen post leges publicorum iudiciorum et quaestiones perpetuas, quibus delicta publica et extraordinaria erant coercenda, magistratus Romanus habuit etiam facultatem puniendi ad exemplum legis: “Quamquam temerarii digni poena sint, tamen illis parcendum si non tale sit delictum, quod vel ex scriptura legis descendit vel ad exemplum legis vindicandum est„. L. 7, § 3, D. ad legem lui. maiest. Huc faciunt, L. 12, 13, 27, 32, pr. D. I, 3 L 131 D. 1. c. Girard, Manuel de Droit Romain 1901, pag. 389 illud principium in iure Romano solum valere dicit pro delictis privatis, dummodo lex accipiatur sensu lato prout complectitur etiam edicta ma­ gistratuum; quae delicta privata ortum dabant obligationi ex delicto cum respectiva actione in laeso secundum iuris dispositionem. In his delictis privatis, prae­ ter reparationem damni, punitio consistebat in summa pecuniae (mulcta), v. gr. damnabatur ad duplum, ad quadruplum, et hoc secundum legis dispositionem : At in publicis habebantur arbitrariae mulctae a magistratibus impositae et punitiones ad exemplum legis. De facto in cit. lege poena contraponitur mulctae quae a magistratu infligebatur — hic habebat coercitionem, non punitionem quae ad iurisdictionem pertinebat. Cfr. Ferrini, Diritto penale romano 1. 4 cap. IV, n. 12. Cfr. quoque Van-Eck, De arbitrio iudicis in poen. infligendis legibus circumscripto. Lugd. Batav. 1776.; Koenigswater, De iuris criminalis placito: nullum delictum nulla poena sine praevia lege poenali Amstelod. 1835. (21) Kahn, Le délit et la peine en droit canon, p. 33 sq. puniri ab Ecclesia et ad hoc esse ordinatas in foro ecclesiastico poenas arbitrarias; inprimis denominatio arbitrariae poenae non vi­ detur esse referenda ad arbitrium indicis puniendi quamlibet vio­ lationem legis etiam civilis, quae externam peccati rationem habeat, sed ad ihdeterminationem ipsius poenae, quae taxative in iure non est definita. Praeterea de qualibet laesione legis etiam mere civilis potest quidem Ecclesia iudicare ratione peccati; at iudicium Eccle­ siae est duplex interni et externi fori (22): ad forum internum vere divinum pertinet iudicium de quovis peccato etiam mere interno; at ad forum criminale externum non pertinet nisi cum turbat ordi­ nem socialem Ecclesiae, non solius societatis civilis (23); quam per­ turbationem induci et meritum ad poenam inde contrahi debet defi­ nire Superior ecclesiasticus regulariter per legem poenalem aut per praecedens aut saltem consequens praeceptum poenale sensu expli­ cato. In memorato vero capite Novit non solum erat quaestio de peccato iniustitiae a Philippo rege Francorum adversus regem Angliae commisso, sed de publica pacis perturbatione in magnum de­ trimentum religionis, et de violatione iuramenti quo pacis foedera fuerant firmata, ac tandem Innocentius III. iubet antea regi Philip­ po intimari comminationem poenarum ecclesiasticarum nisi obliga­ tioni, cuius violatio et peccatum et delictum erat, satisfaceret (24). CAPUT III De elementis delicti in particulari 28. Post traditam genericam rationem delicti, eius elementa sunt in particulari explicanda. Adest in delicto elementum obiectivum, elementum subiectivum et elementum iuridicum. 29. I. Elementum obiectivum est: d) externa transgressio legis vel similis obligationis iuridicae per publicam auctoritatem (22) Id aperte etiam tradit ipse Lega 1. c. (23) Devoti 1. c. 1. IV, tit. 2, § 2: “crimina, quorum coercitio pertinet ad ci­ vilem rempublicam, subsunt Ecclesiae iudicio propter peccatum; et hoc quidem iudicium exercet Ecclesia in foro poenitentiae „. (24) Cfr. comment. Gonzâlez Tétiez in cit cap.; Cavagnis, Inst. iur. publ. ecd. t. II, n. 155 sq. 36 CAPUT Hl impositae sive per actum positivum sive per omissionem. Trans­ gressio intelligitur legis ecclesiasticae (cui ab Ecclesia addita sit sanctio): licet enim cuiusvis societatis sit lex, quod iure naturali aut divino prohibetur vel praecipitur, et a fortiori ordo iuridicus Eccle­ siae, divinae positivae institutionis, constat legibus divinis et eccle­ siasticis; transgressio legis naturalis et divinae non dicit relationem ad magisterium poenale potestatis publicae quae societati praeest, nisi in quantum ab hac, quod naturali et divino iure edicitur, prae­ scribatur aut prohibeatur, sine qua lege iuris naturalis transgressio, quae hominem etiam extra societatem ligat, dicet respectum ad or­ dinem moralem generalem et erit peccatum divinae sanctioni obno­ xium, non delictum. Quodsi certae obligationes naturales oriuntur ex facto constitutae societatis, hae necessario pertinent ad ipsum ordinem iuridicum societatis, atque, servatis servandis, ad magiste­ rium poenale publicae potestatis ordinem habent illarum obligatio­ num transgressiones. Merito ergo debet haberi adaequata illa divisio delictorum, qua can. 2138 distinguntur in ea quae laedunt legem Ecclesiae, societatis civilis vel atriusque. Nulla porro est societas in qua generali modo sanciatur, quaslibet externas violationes iuris na­ turalis aut divino-positivi poenali sanctioni subiacere; sed in Codice poenali certae dumtaxat iuris naturalis transgressiones puniuntur. Quare in violatione legis divinae, si praescindatur a lege ecclesiastica, habetur actus illicitus et peccatum, cui ratio delicti et punibilitas in foro externo et sociali accedit ex prohibitione et sanctione cano­ nica (1). Ut iam deducitur ex ipsa notione delicti, sine actu externo contra legem non habetur delictum: quare cogitatione peccata qui­ dem, at non delicta criminali iudicio et poenae in foro externo obnoxia committi possunt (2). 6) Illa legis transgressio debet esse laesiva iurium quae per legem proteguntur. Ut plurimum habetur laesio iurium determinatae (1) Legem poenalem ecclesiasticam prohibentem actionem alioquin intrin­ sece malam novam prohibitionem humanam adiungere non est dubitandum; Suârez, De censuris d. IV, s. VIII, n. 22; S. Alphonsus, Theol. mor. 1. VII, n. 350; aliter Michiels 1. c. p. 63, not. 2. (2) L. IS D. de poenis (43, 19) = c. 14 D. 1 de paenit.; c. 11 i. f. D. 32; c. 33 i. f. X, de simonia (5, 3); S. Thomas summa theol 2, 2 q. 94, a. 4; Muenchen, I. c. p. 46; Kahn, I. c. n. 28; Hinschius, t V, 144, 270 sq., IV, p. 744 not. 12 ubi allegat c. 4 Cone. Nic. (a. 325) quod ob peccatum cogitationis non infligatur poena eccl.; sed non admittit argumentum a Kober petitum ex c. 23 1'2 personae sive physicae sive moralis cum ipsius damno sive in bonis personalibus (v. gr. vitae vel honoris), sive in bonis realibus (v. g. bona materialia aliaque iura). Hoc damnum immediatum et in seipso consideratum est damnum privatum. Quodsi trangressio directe laedit bonum publicum i. e. leges ab auctoritate sociali latas ad sui exsistentiam et tuitionem et ad consulendum ordini publico, damnum ex laesione legis causatum merito dicitur pu­ blicum. Talis immediata laesio boni publici habetur in delictis qui­ bus offenditur fides, religio, publicum officium, publica auctoritas, publica iustitia etc. At ex ipso damno immediato privatae personae illato per laesionem iurium stricte individualium, derivatur praeterea in societatem universam damnum mediatum sociale per ipsam inob­ servantiam legis poenalis ordinatae ad defendenda iura singulorum societatis membrorum; quem ordinem iuridicum perturbat, quippe minuit publicam securitatem et opinionem efficacis tuitionis socialis, malos ad delinquendum excitat, scandalum parit, et ipsam publicam auctoritatem, qua lex sancita est, contemnit et parvipendit. Quod damnum sociale non solum oritur ex delicto publico et consummato, sed etiam ex delicto occulto vel mere attentato aut frustrato, ex quo damnum immediatum sequutum non est ex imperfecta criminis actuatione. In Codice sicut damnum immediatum frequenter dicitur simpliciter damnum (cfr. v. g. can. 2196, 2213 § 3, 2218 § 1, 2242 § 2, 3); ita damnum mediatum seu sociale haud raro dicitur ani­ marum damnum vel scandalum (cfr. v. g. can. 2213 § 3, 2218 § 1, 2222 § 1, 2242 § 2, 3, 2302 § 1, 2305 § 2, 2317 etc.). Quod voca­ bulum scandalum minus tamen patet quam damnum sociale, quod ex quovis delicto etiam occulto et ab aliis ignorato exsurgit etiamsi scandalum non pariat et huic damno sociali adaequari debet poena, quae est in tuitionem et restitutionem ordinis iuridici laesi. Quare ubi nomine scandali intelligitur damnum mediatum seu sociale (cfr. v. g. can. 1935 § 1, 1951 § 3, 2242 § 2, 3) vox scandalum sumitur (Innoc. I) C. 32, q. 5 « non habent latentia peccata vindictam » eo quod latentia ibi significet non probata. At c. 25, 29, 30 D. 1 de paenit. agunt quidem de peccaminosa concupiscentia, sed ipsam poenis eccles. puniri posse non declarant. Pariter qui suo iure utitur, velut iudex in puniendis malefactoribus vel pater in castigandis filiis, non est auctor sceleris neque ex dolo rem facere videtur, nisi in usu legitimo iuris modum excedat; nulla enim lege prohibetur legitimus proprii iuris usus. Regula iur. 151, 155 § 1 D. ; Reg. iur 24 in Sext; c. 13, 30, 33 C. 23, q. 5; Muenchen 1. c. p. 47 sq. CAPUT 111 in sensu lato, non in sensu specifico praebens alteri occasionem ruinae spiritualis. c) Ipsa quoque ruina spirtualis delinquentis, quae ex quovis delicto oritur, in quantum nocetur propriae delinquentis sanctifica­ tioni, potius in se et per se est damnum privatum, cui medicina adhibetur in foro conscientiae v. gr. per salutares paenitentias im­ positas et libere acceptatas et per exercitium jurisdictionis fori interni. Attamen in societate religiosa, qualis est Ecclesia, ipsa salus spiri­ tualis delinquentis quam Ecclesia non modo per media individualia procurare debet sed etiam per media socialia, si detrimentum patitur ex delicto, inde etiam in corpus sociale detrimentum redundat, et homo vitiosus est malum publicum pro societate religiosa, habens pro fine speciali sanctificationem et salutem aeternam animarum. Quare dum Ecclesia per poenas intendit talem emendationem veram et internam delinquentis, quae de facto ad eius sanctificationem con­ ducat, non solius individui bonum prosequitur, sed etiam bonum publicum; cui nocet pertinacia delinquentis in mala voluntate quae proinde est coniuncta cum damno mediato sociali (3). Hoc enim est singulare discrimen inter Ecclesiam et Statum, quod huic promotio et tutela veri ordinis iuridici socialis est finis adaequatus, Ecclesiae non est finis in se, sed medium ex voluntate Conditoris positive or­ dinandum ad finem supernaturalem ultimum obtinendum, qui est singulorum sanctificatio et aeterna beatitudo. Quare licet dum poenas in foro externo irrogat, imprimis et directe consulat ordini publico restaurando, pro posse curat et curare debet singulorum delinquen­ tium veram et internam emendationem necessariam ad finem ultimum supernaturalem sanctificationis (cfr. can. 2215). Vel ipsa restauratio ordinis socialis speciali quadam ratione pro Ecclesia, attento eius fine, includit exclusionem scandali aliis fidelibus per delictum dati ut auferatur a societate maximum impedimentum sanctificationis, cui totus publicus ordo ecclesiasticus est subordinandus. Scholion. Quod attinet ad laesionem iuris privatae personae, generatim valet principium, quod delictum excluditur si quis sciens (3) Cfr. Lega 1. c. 111, n. 24; Roberti, 1. c. n. 154; Michiels, 1. c. p. 70, 71 Quae specialis indoles societatis religiosae et praesertim finis supematuralis Eccle­ siae haud raro non satis in hac materia consideratur. Cfr. v. g. praeceptum an­ nuae confessionis et communionis, ieiunii etc. quae communi lege dantur et maxime respiciunt internam animarum sanctitatem; et nihil repugnat, quod a legis­ latore urgeri possint per poenas apte delectas. DE ELEMENTIS DELICTI 39 et volens (4) actionem admittat, quae alias esset iuris violatio, dum­ modo agatur de iure cui quis renuntiare potest. Quare ubi actus contra ius alterius positus etiam hoc consentiente retinet suam ma­ litiam contra ius naturale aut divinum, ut in delicto adulterii aut usurae, vel renuntiationi iuris sese opponit lex v. gr. in privilegio canonis quo fruuntur clerici, illius actus imputabilitas per consensum in iniuriam non excluditur. Inde imputabilitate etiam criminali non caret mutilatio sive in proprio corpore sine causa sufficiente volun­ tarie facta aut voluntarie admissa (5) sive in alio (6) eo consentiente patrata. 30. 11. Elementum subiectivum delicti est moralis imputa­ bilitas actionis externae, legis seu iuris obiectivi laesiva. a) Imputare est aliquid alicui attribuere; et distinguitur impu­ tabilitas physica quae meram significat relationem causalitatis inter actionem et eius effectum, et imputabilitas moralis, qua actus bonus vel pravus alicui personae attribuitur ut auctori ; quae imputabilitas omnino requirit ut actus proveniat a causa libera et voluntaria, simul autem cum actu attribuitur personae ut auctori effectus nocivus actionis; et quod dicitur de actione valet de omissione quoad effec­ tum nocivum ex voluntaria et libera omissione sequutum. b) Distinguitur imputabilitas et imputatio. Imputabilitas est in­ dicium quod fit de facto futuro praeviso ut possibili. Imputatio est iudicium de facto praeterito seu de actione iam posita. Per illud in­ dicium de imputabilitate iudicatur in abstrato de aliqua actione, quod si ponatur tali modo in talibus adiunctis erit attribuenda personae quae illam posuit ut illius actus auctori. Imputatio vero est appli­ catio illius principii seu iudicii abstracti in casu particulari : talis actio in talis circumstantiis est imputanda actionem ponenti ut auctori; haec persona ita illam posuit, huic ergo imputatur. - Hoc tamen iu­ dicium est subiectivum; porro tale iudicium supponit obiectivam rei (4) Reg. iur. 145 D. (50, 17); Reg. iur. 27 in Sext. « scienti et consentienti non fit iniuria neque dolus ». (5) c. 36 (Innoc. Ill) X, de sent. exc. (V, 39); tit. 10 de usur. (V, 39) iunct. Pirhing. in h. t. n. 11 et Reiffenst. n. 85 sq. Ita infantes et amentes de bonis suis disponere non possunt nec cedere proprio iuri in eadem bona, neque quisquam alteri licentiam ad delictum in propriam vitam dare valet. (6) c. 6 (Innoc. I) Dist. 55; c. 4 X (I, 20); Schrnalzgr. (1,20) n. 9 sq.; Boeninghausen, De irregul. fasc. II, p. 92 sq.; Benedictus XIV, De Synodo dioeces. 1. 11, c. 7 n. 4, 5. 40 CAPUT III veritatem. In tantum est legitima subiectiva illa iudicis imputatio, in quantum obiective ipsa actio est imputabilis. - lam illa imputabilitas obiectiva est « proprietas seu qualitas actionis, vi cuius illa alicui tam­ quam proprio auctori imputari potest. Ratio autem formalis, cur homini actus ut boni vel mali, ut laudabiles vel vituperabiles, ut meritorii vel demeritorii imputari possunt, est ipsa moralitas seu de­ pendentia actus a voluntate libere operante ex praevia rationis adver­ tentia ad honestatem vel turpitudinem obiecti. Haec est imputabilitas moralis seu ethica, de qua intelligendus can. 2195. Hanc invenire debet iudex in facto concreto, ut legitima sit eius subiectiva imputatio. c) Ab hac imputabilitate distinguitur imputabilitas politica |(socialis), vel ut alii dicunt iuridica quae a poenalistis Hispanis et Lu­ sitanis dicta est incriminabilitas, qua significatur auctorem actionis ordinis iuridici laesivae esse responsabilem de actu coram societate seu sociali auctoritate, non solum in sua conscientia et coram Deo. Quare « est actus practicus publicae auctoritatis, quae praevidendo possibilitatem alicuius actionis humanae, eam declarat imputabilem tamquam delictum suo auctori, propter rationem politicae conve­ nientiae » Carrara I. c. § 5. Hunc actum practicum ponit legislator, dum illam actionem laesivam vetat sub comminatione poenae et actus auctorem, quivis is sit, poenae obnoxium reddit. Praesupposita morali imputabilitate ex intrinsecis ipsius actionis elementis, actus redditur politice seu criminaliter imputabilis ex speciali prohibitione et punibilis ex sanctione. Politica convenientia est necessitas tuendi ordinem socialem, in qua fundatur potestas punitiva. Cfr. quae supra n. 20 dicta sunt de fundamento potestatis puniendi. d) Quae criminalis imputabilitas permanet, etsi, post patratum delictum, illud eius auctor per veram paenitentiam retractaverit atque adeo paenitentias in foro interno impositas acceptaverit et exple­ verit, qua paenitentia non obstante nec in foro externo ab imputa­ tione delicti excusatur, nec poenas per iudicem infligendas aut ipso iure statutas generatim effugit; quamvis illa paenitentia invare possit ad mitigationem vel commutationem poenarum aut etiam ad plenam gratiam obtinendam, si v. gr. sit connexa cum plena et spontanea ac sincera externa confessione (cfr. can. 2223 § 2, 3-2°) (7). (7) Thesaurus, de poenis I, c. 13, resp. Il; Suârez in 1, 2 tr. V de peccat., De censuris d. IV, see. 3, n. 10; d. XX see. 3, n. 16, 17; Lugo, De paenit. d. XVI, n. 445, 453; Reiffenst., (V. 39) n. 13; Ballerihi-Palmieri, Opus mor. t. Vll n. 95 cum nota. DE ELEMENTIS DELICTI 41 31. 111. Elementum iuridicum delicti est lex poenalis, seu norma iuris positivi, qua aliquid praecipitur aut vetatur statuta poena contra trangressores saltem indeterminata. Quare est lex poenalis ea etiam quae determinatam externam actionem edicit posse aut debere puniri (cfr. can. 2223, § 2-3) relinquendo iudicis arbitrio intra certos limites determinationem poenae in individuo (poena arbitraria}. Per quam legem poenalem determinatur in concreto et a posteriori, quae­ nam actiones contra legem sint poenae obnoxiae et vera delicta, praesupposito philosophico et vere iuridico conceptu delicti. Qui con­ ceptus philosophico-iuridicus postulat, ut illae dumtaxat legis viola­ tiones in delicta imputentur, quae ordinis socialis perturbationem natae sunt inducere cum in tutela ordinis socialis iuridicum habeat fundamentum puniendi potestas. Quae relatio actionis illicitae ad perturbationem ordinis socialis vel eius periculum convenienter non relinquitur definienda et ad facta particularia applicanda arbitrio et criterio iudicis; sed melius determinari oportet ab ipso legislatore, quod fit per legem poenalem; qui praecise in legibus poenalibus promulgandis sua prudentia politica deligit illa facta contra leges, quae sibi videntur esse talia, ex quibus ordo publicus detrimentum caperet, ideoque ea decernit punienda, alia impunita relinquens in ordinariis circumstantiis. Inde autem explicatur, quod leges poenales mutentur mutatis adiunctis, et quod novae leges poenales Codici delictorum adiungantur, ubi nova exorta necessitas id exigit; per quas novas leges accedit elementum iuridicum factis illicitis quae decernuntur punienda, in Codice poenali non contemplatis, aut forte poenae iam statutae decernuntur aggravandae, quo casu fit mutatio in ipso elemento iuridico. 32. Lex poenalis in Ecclesia, propter eius constitutionem monarchico-hierarchicam, intelligitur sive communis sive particularis, lata ab his quibus in Ecclesia competit potestas legifera subordinata, sive sint personae singulares (Episcopi) sive collegiales (Concilia par­ ticularia), quae in determinata regione (dioecesi, provincia ecclesiastica) publicam potestatem exercent. Unde praeter communem legem seu communem codicem poenalem fideles ubicunque degentes obligan­ tem, dantur huiusmodi leges particulares, quarum trangressio erit vel non erit delictum, prout a particulari legislatore, ex iisdem criteriis et rationibus iuridicis, quae de communi legislatore fuerunt commemoratae, fuerit necne adiecta poenalis sanctio sive determinata 42 CAPUT Hl sive indeterminata. Quae lex particularis potest esse nova, dum ali­ quid novum praescribit lege communi non praeceptum, vel etiam de eadem re iure communi sine adiecta poenali sanctione praescripta infligendo poenam contra communis legis transgressores (cfr. can. 2221 cum limitatione can. 2247, § 1): nihil enim obstat, quominus pecu­ liares loci seu regionis circumstantiae efficiant, ut pro tali loco seu regione prudenter aestimetur, violationem communis legis sanctionem poenalem adnexam non habentis natam esse publici ordinis turba­ tionem inducere, v. gr. ob transgressionum frequentiam aut peculiare scandalum ex ipsis in tali loco proveniens. Quo casu particularis legislator non corriget auctorem legis communis, sed potius eius vigilantiam ob commune bonum complebit, si communi illi legi, poenali sanctione carenti, suam poenalem sanctionem iuris particu­ laris adiiciat (8). 33. Praeterea legislatoribus in Ecclesia inferioribus et aliis Prae­ latis iurisdictionem in foro externo habentibus incumbit obligatio pastoralis vigilantiae, ex qua, ob specialem indolem finis Ecclesiae, cura inest, non solum per media socialia et subditis promiscue comunia (leges ad bonum commune latae) sed etiam per media singu­ laria unicuique subdito aptata, unumquemque fidelem perducendi ad supernaturalem finem vitae aeternae adipiscendae ad quam integra societas ecclesiastica, tanquam ad ultimum supremum finem ordi­ natur. Hoc autem praestatur dum vi ipsius potestatis publicae dant singularia praecepta iurisdictionalia, quae efficaciam obtinent ex poe­ nali sanctione adiecta, cuius iuridica ratio eadem illa est, quae legi­ timam reddit sanctionem legi adiectam, cum externa inobedientia externi praecepti iurisdictionalis plerumque nata est, subvertare debitam subordinationem erga Superiores, in qua maxime nititur publicus ordo ecclesiasticus. Atque inde ratio petitur cur in foro ecclesiastico notio delicti compleatur aequiparatione legis poenalis cum poenali praecepto. Porro poenale praeceptum saepe coniungitur (8) Innumerae sunt huiusmodi leges sive dioecesanae sive provinciales sive regionales, quae legis communis observantiam per poenas adiectas urgent; qua in re habetur praecipuum quoddam discrimen cum ordinario iure poenali fori saecularis, quamvis etiam in foro saeculari idem possit accidere in Statu ex plu­ ribus statibus foederatis conflato, in imperio ex pluribus statibus adunato etc.; generatim tamen unicus est codex poenalis pro tota societate saeculari, nec in foro civili adsunt generatim legislatores inferiores cum capacitate leges ferendi. DE ELEMFNTIS DELICTI 43 cum monitione canonica in eum finem facta ut subditus removeatur a legis transgressione, ut praeservetur a relapsu, ut desistat ab inob­ servantia tractum successivum habente (9) et ita conservetur disci­ plina ecclesiastica, cuius efficax tuitio ad coactivam potestatem per­ tinet. Elementum iuridicum delicti ecclesiastici est ergo lex sive com­ munis sive particularis vel praeceptum iurisdictionale habens adne­ xam poenae comminationem. Externa actio contra leges aut prae­ cepta aliter puniri non potest nisi aut praecesserit monitio cum com­ minatione poenae aut subsequatur monitio cum poenali praecepto circa obligationem in futuro implendam. 34. Huic principio de necessitate elementi iuridici non oppo­ nitur can. 2222, sed potius illud firmat. Etenim in duobus casibus paragraphe prima illius canonis contemplatis elementum legale non deest, cum lex communis illo canone contenta auctoritatem tribuat puniendi ideoque sit vera lex poenalis (non minus quam v. gr. can. 2389, 2390, 2404, non minus quam can. 1743 § 3, 1554,1625 etc.) comminans poenam indeterminatam et arbitrio illius superioris de­ terminandam, cui commissum est prudens iudicium de verificato casu scandali aut de legis gravitate ex generalibus iuris principiis et ex specialibus loci circumstantiis aestimanda. Legislator communis in redigendo Codice poenali plerumque respicit casus communiter con­ tingentes, idemque obtinet dum novas leges promulgat, nec potest consulere omnibus casibus extraordinariis v. gr. alicuius gravis scan­ dali ex violatione legis forte obventuri vel specialis gravitatis quam in (9) Quisque facile videt, ex praemissis singulare discriminem quod intercedit inter finem societatis civilis et Ecclesiae: illa curat publicam prosperitatem tempo­ ralem per media socialia, nec ad eam pertinet sollicitudo quod determinati cives ea non fruantur inordinata vivendi ratione, modo aliorum iura non laedant et pu­ blicum ordinem non turbent: Ecclesia instituta est ad perducendos singulos ho­ mines ad finem vitae aeternae, quae in ea sola obtineri potest, nec potest negligere singulares fideles, qui media ad illam asseequendam per communes leges proposita non adhibent, sed illos debet urgere per. peculiaria praecepta ne per­ eant. Cfr. can. 2214, § 2, de indole iuris poenalis Ecclesiae ex Tridentino sess. XIII de ref. cap. 1; can. 2216 et can. 2306 sq. de diversis mediis coercitivis Ecclesiae propriis. Prior ex cit. canonibus ex Tridentino Episcopum exhibet duplici praeditum munere pastoris et indicis, pastorali baculo et virga poenali instructum, quorum prius magis respicit salutem singulorum, posterius magis directe respicit bonum commune. 44 CAPUT 111 determinato loco legis transgressio induit: at talis specialis gravitas, tale grave scandalum de se inducit publici boni perturbationem, quam legislator communis non potest prudenter velle impunitam, ideoque dat subordinatis superioribus facultatem puniendi per legem poe­ nalem characteris generalis. Quare hoc sensu quaevis lex ecclesia­ stica, fit etiam lex poenalis pro illo duplici casu vi can. 2222, § 2. Inde etiam accipit explicationem, quod pauca omnino recenseantur delicta cum respectivis poenis in parte speciali libri V (10). Quae explicatio et coordinatio canonum, quam iam plures se­ quuntur (11) omnino est praeferenda sententiae eorum, qui in ca­ none 2222 vident ecceptionem a principio can. 2195 (12), quae esset exceptio sane rara, cum verificari possit in omnibus fere legibus ecclesiasticis, cum fere in omnibus occurrere possit vel specialis gra­ vitas transgressionis vel speciale scandalum. Multo minus videtur probanda illa explicatio, quod sanctio poenalis sit violatione poste­ rior et contineatur in ipso actu superioris poenam infligentis habito ad instar legis cum vi retroactiva ad momentum transgressionis (13): quae subtilis explicatio hoc habet inconveniens quod sit nimis sub­ tilis et introducit vim retroactivam penitus absurdam in lege seu actu iuridico poenali: si actus positus non meretur poenam, qui fieri pot­ est ut per posteriorem actum Superioris illam mereatur? quodsi non meretur, qua ratione poena iusta esse potest? Illud plane concedendum est, quod propter nimiam generalitatem principii can. 2222, superior prudenter aget, si in casu gravis scan­ dali vel gravissimae iuris laesionis, quae iam in se continent publici boni perturbationem, illi legis transgressioni castigandae praemittat praeceptum, quo transgressor adigatur cum comminatione poenae (plerumque a se determinatae) ad scandalum hoc vel illo modo re­ parandum, ad satisfaciendum laeso etc., quo pacto et transgressio (10) Cfr. de controversia hac in re exorta: Roberti 1. c. 1, n. 49-53; S. D’An­ gelo, Saggi di Questioni giuridiche, I, p. 102 sq; Michiels i. c. p. 79 sq. (11) Cfr. Roberti 1. c. n. 53; Michiels 1. c. p. 79 sq. (12) Ita Sole, De delicto et poenis n. 6, 85; Falco, Introduzione alio studio dei Codex, p. 240; Salucci, Diritto penale 1, p. 105 sq.; Vermeersch-Creusen quoad modum explicandi, non quoad ipsam rem; nam canon 2222 in qua agnoscitur illa extraordinaria superioris facultas est profecto canon poenalis, ut apparet ex dictis in textu. (13) Ita S. D’Angelo, Saggi di questioni giuridiche 1, p. 105 sq. et in Ephem. Theol. Lovanien. Ili, p. 213 sq. ubi pro se allegat Maroto, Instit. I, n. 184 a, et Cicognani, In canonic. 11, p. 87 necnon Ruibal, Derecho penal 1, p. 98 sq. 165, 174. DIVISIO DELICTI ECCLESIASTICI 45 impunita non relinquitur et efficacius restauratur ordo iuridicus laesus. Quare in sententia, quam quoad partem carpsit Michiels I. c. p. 81, not. 1, nihil incohaerenter traditur, etiamsi non agatur de censura sed de poena vindicativa. Porro merito dixeris Codicem de indu­ stria provocasse ad superiorem, cui magis congruit ut relinquatur prudens arbitrium in exercitio potestatis punitivae, quam ipsi iudici, ut optime animadvertit Roberti (1. c. p. 76), illud etiam addens, ibi incipere arbitrium iudicis, ubi cessat determinatio legis, atque ipse iudex pendet et subordinatur Episcopo qui est primario et per se iudex dioecesis (cfr. in hanc rem can. 1946, 1954 etc.). In omni ergo externa transgressione, ut sit delictum poenae obnoxium, requiritur elementum iuridicum, quod erit vel lex poenalis vel praeceptum poenale vel canonica monitio obligationem impo­ nens comminatione poenae munitam ut habetur in fine can. 2222, § 1. CAPUT IV Divisio delicti ecclesiastici 35. Delicta seu crimina ecclesiastica dividi possunt (1). I. Ratione auctoris, in delicta communia, quae ab unoquoque fideli sive clerico sive laico committi possunt, et in propria quae solummodo ratione certi status vel gradus perpetrantur v. gr. delicta clericorum, regularium, delicta contra officia parochi (2). II. Ratione exsecutionis, in delicta attentata et delicta consum­ mata, prout delictum fuerit plene exsecutioni mandatum aut initium tantum fit exsecutionis ex proposito delictum perficiendi (3); quibus accedunt delicta frustrata. III. Ratione iuris accusandi, dividuntur in publica, quae ab unoquoque fideli accusari possunt, et in privata, quorum persecutio (1) Cfr. Amor Ruibal, Derecho penal de la Iglesia p. 79 sq. (2) Cfr. v. gr. Instruct. Prag. (a. 1870) § 92.; L. 2, D. de re mil. XLIX, 16: “Militum delicta aut propria sunt aut cum ceteris communia,,. Michiels 1. c. p. 126. (3) Cfr. excommunicationem statutam contra provocantes ad duellum et contra procurantes abortum cum effectu secuto; Regolamento penale art. 8 sq.; Berner I. c. § 100 sq.; infra cap. XV. 46 CAPUT IV arbitrio partis laesae est commissa (4). lure Codicis haec divisio referenda est ad damnum immediatum per delictum causatum, quod vel fit in iuribus singulorum (homicidium, furtum) vel in iuribus societatis v. gr. offensa in religionem. IV. Ratione competentiae, in delicta mere ecclesiastica sive soli foro ecclesiastico reservata, in mere civilia, quorum coercitio spec­ tat ad auctoritatem civilem, et in delicta mixta sive mixti fori, quae sub diverso respectu ab utraque potestate ecclesiastica et civili coer­ ceri possunt. Cuius diversae competentiae fundamentum est, quod alia delicta directe nocent fini Ecclesiae, alia fini societatis civilis, alia tandem utriusque societatis fini opponuntur (5). Quae distinctio, ob requisitum iure Codicis elementum iuridicum, apte proponitur can. 2198 per hoc quod lex Ecclesiae vel societatis civilis vel utri­ usque societatis per delictum violetur. At potestas civilis requirente Ecclesia tenetur praestare biachium suum saeculare in exsequendis sententiis ecclesiasticis, nec prohibetur in suo quoque foro sanctio­ nem poenalem statuere in crimina contra religionem admissa in quantum haec prosperitati quoque temporali societatis civilis adver­ santur, cum de facto religio publicae moralitatis sit praecipuum et maxime necessarium fundamentum : sed vicissim Ecclesia in crimina illa civilia, quae directe licet secundario etiam ordinem Ecclesiae socialem perturbant, poenas statuere et iudicio quoque instituto infligere potest, ut publicae offensioni satisfiat (6). Porro in hac re attendenda est exceptio quoad crimina etiam civilia pro iis qui gaudent privilegio fori. V. Ratione notitiae in oculta, publica et notoria. Notorium (7) dicitur illud quod ipsa evidentia rei ita certum est, ut nulla possit (4) § 1. Inst. de pubi. iud. IV, 18.; L 1, D. de pubi. iud. 48, 1, haec ta­ men divisio sensu iuris Romani non videtur locum habere in foro ecclesiastice» praesertim post abolitam praxi ipsa proceduram iudicialem per accusationem; cum omnia delicta vere talia ad forum ecclesiasticum spectantia ex officio iudicio criminali Ecclesiae subiici possint. De Luca, De delict, et poen. n. 23. Porro iure Codicis monopolium accusationis habet Promotor iustitiae (Can. 1934). (5) Devoti, Inst. can. lib. IV. tit II. η. 3. sq. Cfr. v. g. varias sententias antiquorum doctorum de iudice competente in causis criminis usurae apud Schmalzgr. lib. V, tit. 19, n. 292 et Lugo, De iust. et iur. disp. 25, n. 249, 250, qui controversiam sobrio iudicio dirimunt; Hollweck 1. c. § 3. (6) Cfr. c. Novit 13 de iudic. II. 1.; Schmalzgr. 1. H, t 1, n. 62 sq. (7) C. 24, X, de V. S. V. 40; Hollweck 1. c. § 5; Molitor I. c. p. 103; R.oberti 1. c. n. 44 (III, 2) n. 15 sq.; Di VISIO DELICTI ECCLESIASTICI 47 tergiversatione celari (materialiter) et nullo iuris suffragio excusari (formaliter). Quare delictum notorium est factum criminosum ipsa evidentia rei non solum ut factum sed etiam ut delictum ita certum, ut nulla tergiversatione possit celari : v. gr. occisio hominis in ocu­ lis hominum puta magnae partis communitatis facta potest esse factum notorium, at, si dubitetur num facta sit in iusta defensione, occisio hominis tamquam delictum minime est notoria (notorium materialiter, non etiam formaliter) (8). Quae notorietas delicti si nititur ipsa evidentia rei sive operis publice perpetrati in loco publico et adstante hominum multitudine et regulariter tempore diurno (9), dicitur notorietas facti sive per­ manentis sive transeuntis, sive interpolati (10); quod si inducitur per spotaneam confessionem rei in iudicio factam nec revocatam aut per sententiam condemnatoriam ad poenam vel declaratoriam criminis quae transiit in rem iudicatam, habetur notorietas iuris (certitudo iudicialis) Cfr. can. 2197. n. 2, 1750 (11). Publicum est vocabulum genericum quod sub se complectitur notorium, manifestum et publicum simpliciter (seu sensu specifico); sc. sunt tres gradus seu formae publicitatis, et in hac generica si­ gnificatione, ut per se patet, non opponitur notorio, sed tantum opponitur occulto. Ergo prout opponitur et notorio et occulto, seu publicum sensu specifico, est illud delictum quod iam divulgatum fuit aut patratum est in iis adiunctis vel saltem nunc in iis adiunctis versatur ut prudenter iudicari possit et debeat facile divulgatum (8) C. 8. X. de cohab. cier. III. 2.; Schmalzgr. 1. V, tit 1, η. 14, 15; Pir~ king h. t. n. 114; D’ Annibale, Suinm. I, n. 242; Reiffenst (v, 2) n. 248 sq; (9) Schmalzgr. L c. n. 4, 5, 6; Durantis, Speculum, tit de notoriis crimin. (10) Schmalzgr. 1. c. n. 2. (11) Probationes iudiciales, etiam quae plenae videantur, iure Codicis non sufficiunt, quia et ante sententiam appellatam possunt elidi non solum per ali­ quam tergiversationem sed etiam per solidas probationes ideoque plenam certi­ tudinem iuridicam non gignunt quae solum habetur per sententium absolute definitivam. Cfr. Michiels p. 220 C. 7. 10. X. de cohab. cler. 1(1. 2.; c. 24. X. de V. S. V, 40; Schmalzgr. I. c. n. 1 ; Durantis 1. c. n. 2: unde patet discrimen cum iure praecedenti. Quare ut optime notat Robertl 1. c., si post rem iudicatam obtenta fuerit restitutio in integrum, interim cessat iuris notorietas. ludex autem debuit esse competens. Quare sententia iudicis absolute incompetentis, cum sit prorsus nulla, notorietatem iuris non inducit; quodsi iudex tan­ tum relative fuerit incompetens, eius sententia, si non fuerit impugnata, sanatur et iuris notorietatem inducere potest. , I tia i p; ’ J Ï 5 ί4 iS '· 1$ ! ί 48 CAPUT IV • · Quodsi illa divulgatio non est facta nec datur illud facile periculum proximae divulgationis delictum dicitur occultum; tandem omnino occultum dicitur quod in foro externo probari non potest (12). Cum delicto publico non est confundendum delictum manifes­ tum quod exigit ut plures certi sint testes, qui per scientiam cer­ tam et sensum corporeum rem cognoverint et desuper testimonium dare possint (13). VI. Ratione sanctionis legalis, in ordinaria quorum poenae in ipso iure speciatim sunt statutae, et in extraordinaria, quorum pu­ nitio prudenti arbitrio iudicis ecclesiastici est relicta (14). Vll Ratione gravitatis, in levia, atrocia, atrocissima; quae de- 1Π. (12) Ita in Codice manet decisa implexa quaestiô, quae erat inter Doctores de notione criminis occulti et publici. Cfr. Thesaurus 1. c. II, c. 21; Reiffenst. V. 1, n. 243 sq.; Benedictus XIV, InsL eccl. 87; Gasparri, De sacr. ord. n. 222; Ballerini-Palmieri, Opus mor. t. VII n. 149 sq.; Stremler 1. c. p. 65 sq.; D’An­ nibale. 1. c. n. 242; Lega 1. c. t III n. 206; Hollweck 1. c. § 5, 6. Certe publicitas dicit ordinem in hac quaestione ad aliorum notitiam; ergo quamdiu res divulgata non est, nec est morale periculum proximae divulgationis, ipsa adhuc secreto te­ neri potest etsi a paucis sciatur per quos probari possit, a quibus tamen pruden­ ter non sit timenda divulgatio. Quare regulae ab auctoribus traditae de numero eorum, qui rem sciant, videntur parum practicae, et tandem ipsi debent convenire cum D'Annibale 1. c. not. 49, quod in his rebus facti prudens iudicium est relinquendum aestimationi boni viri. At si idem D'Annibale in eadem nota com­ memoratam sententiam Bonacinae de crimine occulto cum grano salis dicit esse accipiendam, forte idem iudicium est proferendum de notione criminis occulti ab ipso in textu tradita, sc. “occultum est quod non est notorium, et possit aliqua tergiversatione celari, etiamsi per aliquod testes probari possit„, nisi propter inci­ sum additum “dummodo adhuc latere queat„ coïncidât cum sententia supra pro­ posita; nam iuxta omnes notorium est species publici, ergo occultum prout contradistinguitur a publico non potest definiri per oppositionem ad notorium, cum dentur facta publica, quae notoria non sunt. Cfr. quoque Michiels 1. c. p. 117 sq. (13) Reiffenst. 1. c. n. 245.; Ballerini-Palmieri 1. c. n. 149. (14) L. 8. D. de extraord. crim. XLVI1. 11. ubi in iure Romano crimen ex­ traordinarium sumitur speciali quodam sensu connexo cum historia ordinis judi­ ciarii in cognitione criminum. Cfr. c. unie. i. f. de consangu. IV. in Clem.; Con­ cilium Tridentinum sess. XXIV, c. 1 de ref. matr. de poenis parochi, coniugum, testium, qui violant formam Tridentinam. — Huc quoque referri potest divisio in delicta simplicia et quasi regularia, quibus ordinariae sive regulares sanctiones criminales sunt applicandae et in delicta specialia, quae speciali iuri a communi iure discrepante subiiciuntur. Quod ius speciale si contineat odium speciale ma­ ioris severitatis, delictum huic iuri obnoxium fit qualificatum, e contra si mitiorem poenam statuat veluti pro delictis puerorum, sunt illa quasi delicta privilegiata. Muenchcn 1. c. 72 sq. 95. DIVISIO DELICTI ECCLESIASTICI 49 licti gravitas seu quantitas obiectiva, licet fundetur in natura uni­ uscuiusque delicti, tamen quia delictum ut tale dicit respectum ad legem poenalem, per quam legislator certas legum violationes, quae ordinem socialem perturbant, sanctioni poenali subiicit, practice et quasi a posteriori illa gravitas seu momentum uniuscuiusque delicti desumitur ex gravitate poenae infligendae. Vili. Ratione vestigiorum, quae relinquunt, in delicta facti per­ manentis, in delicta facti transeuntis et in delicta facti iterati. IX. Ratione concursus delictorum, in delicta obiective et subiective concurrentia. Qui concursus obiectivus potest esse homogeneus, vel heterogeneus, simultaneus vel successivus sive ob repetitionem sive ob continuationem delicti, materialis et idealis. Cfr. Muenchen 1. c. p. 73 sq.; Pessina 1. c. § 108 sq. Schiappoli I. c. n. 80 sq.; Regolamento pen. Gregoriano, art. 13 sq.; infra cap. XIII, XIV. 36. Scholion I. Illa distinctio inter delicta et transgressiones seu contravenliones (vel crimina-delicta-transgressiones) quae passim obtinet in recentioribus codicibus criminalibus, et quam etiam in iure criminali Ecclesiae ante Codicem propugnavit Lega 1. c. torn. Ill, η. 15, 37, 38, si agatur de iure constituto, ad quam etiam illam distinctionem cl. auctor videtur referre, in fontibus iuris ecclesiastici non videtur habere solidum fundamentum. Quod fundamentum ceteroquin ab A. non allegatur. Multo minus videtur posse admitti etiam de lege ferenda critérium a cl. A. propositum, ut delicta di­ cantur facta lege poenali prohibita quia mala, transgressiones vero illa facta, quae sunt mala, quia prohibita (delicta creationis politicae). Certe etiam in foro ecclesiastico dantur delicta magis et minus gra­ via; at plura delicta gravissima, quae non possunt reduci ad con­ dicionem alicuius contraventionis, non continent nisi violationem legis ecclesiasticae humanae. Nec etiam probandum videtur discri­ men n. 37, 38, assignatum, quasi transgressio sit illius legis violatio, qua crimina praeveniuntur et bonum societatis positive promovetur; nam imprimis omnes leges poenales sunt vero quodam sensu de­ lictorum praeventivae, cum ex natura rei sanctio poenalis legi cui­ piam adiuncta ab eius violatione retrahit ideoque delictum praevenit et arcet; promotio vero boni communis ex ipsa definitione cuiusvis legis est propria. Quodsi in titulo § 3 quod praecedit n. 37 insi­ nuatur aliud discrimen, quod cum praecedentibus pugnare videtur, quod transgressio magis laedit bonum societatis quam iura civium, 50 CAPUT IV certe saltem in foro ecclesiastico maxima delicta saltem generatim sunt, quae contra bonum societatis (Ecclesiae) patrantur, puta haeresim; atque hoc omnino est consonum notioni delicti, cuius est perturbare ordinem socialem. In foro saeculari duplici ratione est introducta illa distinctio, aut ex diversitate poenarum, aut ex diversitate iudicum, quibus com­ mittitur cognitio. Quae duae rationes in foro ecclesiastico non ob­ tinent. Cfr. Berner, Trattato di diritto penale, § 73; Pessina 1. c. § 32 sq; Latini 1. c. n. 83 sq; Michiels 1. c. p. 128; Roberti 1. c. n. 43. Critérium intrinsecum distinctionis clarum et praecisum non affertur; ab uno allegatum ab aliis impugnatur (15). Scholion I! Divisio sub η. IV proposita est evidenter quaestio iuris publici internationalis, cum versetur circa limites publicae po­ testatis erga proprios subditos in materia in qua duplex suprema potestas ecclesiastica et civilis ratione materiae est competens. I * (15) Cfr. Florian, Parte generale dei diritto penale (41) 1, § 35. Amor Ruibal, qui etiam pro foro ecclesiastico transgressiones admittit licet de ipsis Codex non loquatur, ita (1. c. n. 275) trangressionem definit: sunt transgressiones normarum prudentialium ordinis administrativi cum sanctione legali ad observantiam aliarum legum et publicum civium (respective fidelium) bonum. Si agitur de delicto lex v. gr. dicit non occides; in casu transgressionis edicit hos vel illos actus non pones, quibus in discrimine ponitur vita alicuius. Quodsi transgressiones Codex non memorat, non allegari congrua ratio potest cur in iure Codicis sint admitten­ dae. Quidquid aequum et iuridicum est in legibus sic dictis politiae, in foro et pro foro ecclesiastico obtinetur partim per ordinarias leges communes, partim per leges particulares legibus communibus superadditas, partim per vigilantiam Prae­ latorum in qua includitur potestas imponendi praecepta sive generalia sive singu­ laria, ubi opus sit, sanctione poenali munienda. Vicissim Latini in iure poenali philosophico legem politiae ita definit: Prae­ ceptum aut vetitum in materia per se, generatim indifferenti, a politica auctoritate ad publicam securitatem vel maiorem civium utilitatem, addita congrua sanctione poenali, legitime promulgatum. - Transgressionem vero: Actio vel omissio, libera quidem et effectiva, contra aliquam politiae legem legitime promulgatam, etiam independenter ab intentione legem ipsam violandi, ex qua, scilicet, nullum aesti­ mabile materiale damnum reapse sequutum fuerit. - Optime quidem iu iure poe­ nali philosophico, sed quoad applicationem ad forum eccl. videntur valere quae supra dicta sunt. DE SUBJECTO DELICTI ECCLESIASTICI CAPUT V De subiecto delicti ecclesiastici (1) 37. Subtectum activum (autor, factor) delicti tantum potest esse homo (2) doli capax (3): 1. De personis physicis sive individuis, principia quibus determinatur eorum subiectio ad leges poenales, sunt eadem quae in libro 1 Codicis tit. I, proponuntur generali modo de subiecto legum ecclesiasticarum, quae non sunt hoc loco repe­ tenda. Quicumque autem legi poenali subiicitur ceteris paribus est subiectum capax delicti committendi. Rubrica iuris Decretalium (V,6) cui rationi accedit alia symbolicae cuiusdam expiationis publicae secundum praeformationem in V. T. contentam (Exod. XXI, Levit. XXI, 18-21); Glandclaude, lus can. t. 111, p. 510; Kahn, 1. c. p. 36; Schiappoli, 1. c. n. 48. Huc quoque spectant quae suo modo disserit Hinschius, 1. c. V, p. 302, de poenis contra mortuos (?) et V, p. 302, IV, p. 758, de procedura in mortuos (?). Cfr. quoque Ménabréa, De l’origine, de la forme et de l’esprit des jugements rendus au moyenâge contre les animaux, p. 122 sq. Arnira, Thierstrefen u. Thierprocesse; Zeitschrif für Kath. Théologie (1909); Amor Ruibal, Der. penal canônico I, n. 328; Berriat Saint-Prix, Rapport et recherches sur le procès et jugements relatifs aux animaux (Paris 1829); Adossio, Bestie delinquenti (Napoli 1892) ubi recensentur plurimi processus contra animalia ; Mendizabal, Derecho natural I, η. 47. (3) L. 23, D. 47, 2; R. I, 23, in Sext. ; Muènchen, 1. c. p. 39, sq. ΙΊ , A 52 4 J CAPUT V singulis delictis cum respectivis poenis. - Π. Specialis difficultas esse potest de personis moralibus, lam vero utrum sola persona individua an etiam corporationes (universitates), quae pluribus personis singu­ laribus constant, sint in foro ecclesiastico subiecta capacia delicto­ rum in controversia est. Qua in controversia tenendum est ius poe­ nale Ecclesiae illam delinquendi capacitatem in suo foro agnovisse atque sapienter peculiari indoli huiusmodi delicti a communitate ut tali commissi suas poenas accommodasse (4). Nam Ecclesia huius­ modi personis moralibus per modum corporationis seu collegii con­ stitutis personalitatem iuridicam tribuit, quae non est mera quaedam fictio sed fundatur in reali vinculo iuridico individuorum, quae col­ legium constituunt (5), atque vi istius personalitatis sunt vere et reatiter (non ficte) subiectum capax iurium et obligationum, possunt inire negotia iuridica quae postulant declarationum voluntatis (6). Si iurium et obligatonum capaces sunt, nihil est cur delictorum et poenarum incapaces dicantur: nam in exercitio iurium abusum com­ mittere possunt qui in detrimentum boni publici redundet et merito sub poena prohibeatur; porro aliarum personarum sive physicarum sive moralium iura invadere possunt, iniuste et delinquendo, quo­ rum iuridica tutela ad publicam auctoritatem pertinet et denique obligationes, quibus ligantur, corporationes ut tales per actum collegialem trasgredi possunt. Quodsi ad delictivam et poenalem imputabilitatem requiruntur actus deliberati, hi etiam dantur in collegio seu corporatione, eadem veritate qua haec est subiectum iurium et obligationum distinctum (4) Suarez, De censuris, disp. 18, s. 2, n. 2, « nam universitas ut sic i. e. collegium seu capitulum, graviter delinquere potest, ergo et puniri · disp. 28, s. 3, n. 2, 3, 7 ; Gibalinus, De censuris, disp. IV, q. 5 et sq. ; Schiappoli, 1. c. n. 49 ; paulo aliter Lega, 1. c. t III, n. 39, 168. (5) Cfr. de controversia quae tempore Innocentii IV (i. e. Sinibaldi Flisci) agitata est circa personas morales atque illius controversiae applicationem ad ius poenale : Gierke, op. cit. t. Ill, p. 343, sq. 282 sq. ; Schiappoli, 1. c. ; Amor Rjiibal, l. c. n. 39 sq. 42 sq. ubi sententiam in textu propositam apte propugnat, uberius vero in Derecho penal canônico I, η. 240 sq. ; II, η. 329 ; Kahn, 1. c. p. 36, not. 1 ; Hinschius, 1. c. t. V, p. 30, 523, 916 sq. (6) Cavagnis, Inst. iur. pubi. t. I, p. 7 sq., t. Il, p. 324 sq. ; Aichner, Comp. iur. ecd. § 143 sq. Cfr. quoque Schiffini, Philos, mor. η. 315 et Cathrein, Moralphilos. t II, p. 119 sq. de dominio personae moralis. Quare Vermeersch, Monumenta de Religios. p. 73 sq. et Periodica de Religios. t. I, p. (91) falsam tradit notionem subiecti dominii bonorum ad monasterium spectantium. DE SUB1ECT0 DELICTI ECCLESIASTICI 53 ab ipsis membris, propter iuridicum vinculum voluntatum (7), ex quo exsurgit voluntas collectiva, cuius condiciones determinat lex statuens numerum suffragiorum requisitum ad actum collegialem. Quod vin­ culum iuridicum voluntatum sicut sufficit ut universitas possit po­ nere actum, qui ab individuis ipsam componentibus positus valore iuridico careret, ut possit adquirere iura et contrahere obligationes quae iura et obligationes individuorum non sunt, in quibus etiam requiruntur actus deliberati, ita etiam erit sufficiens ad delictivam et poenalem imputabilitatem (8). Quibus argumentis ex natura rei petitis, supposito instituto iu­ ridico personalitatis moralis, accedit quod ius ecclesiasticum anti­ quum et novum evidenter continet leges poenales, quarum subiec­ tum passivum sunt corporationes ut tales, in quarum transgressione consistit delictum (9). Conf. suspensiones et interdicta in Const. Apostolicae Sedis contenta; Cone. Trid. sess. XXIII, c. 10; c. 23. X, de elect. I, 6; c. 40, de elect, in Sext. I, 6 etc. (10). Quibus (7) Carmignani, Iuris crimin. elementa, t. d, 229, 326, « voluntas generalis, quae universitatis voluntas est, omnibus qui moralem personam constituunt aeque obest, quamvis non omnes singuli in delictum consenserunt » — « Delicta uni­ versitatum iurium amissione plectuntur, quae universitatis praerogativas continent ». (8) Amor Ruibal, 1. c. n. 48. Ceterum personae morales sunt [entia socialia in ordinem iuridicum admissa, quae perinde in ordine iuridico agunt sicut personae physicae: si possunt peragere actus iuridicos non est cur non possint ponere actus antiiuridicos, illicitos. Cfr. Ferrara, Teoria delle persone giuridiche, p. 884 sq. ; 890 sq., 922 sq. (9) Si Lega, De delictis et poenis, n. 50 *(2 edit.) capacitatem delinquendi in personis moralibus, quam in textu videtur negare, in nota argumento deducto ex poenis admittit, non videtur sibi constare; dicere autem suspensionem et interdictum quoad personam moralem esse privationem, non poenam videtur esse lusus verborum, nam pleraeque poenae in foro ecclesiastico nunc in praxi vigentes nihil aliud sunt quam iuris privationes. Similiter si Pessina 1. c. § 46, dicit auctoritatem publicam personae morali poenas infligere non posse, sed ad summum posse illam dissolvere seu personalitatem iuridicam auferre; im­ merito negatur hanc dissolutionem esse poenam, quin potius merito aequiparatur poenae capitali quoad individua; Cremani, De iur. crim. 1. I, part. 1, c. 6, § 6: < sicut universitas iure constat, ita de ea sumi poena dicitur, cum eodem iure privatur». (10) Suârez, I. c. disp. XVIII, sect. Ill, η. 1 sq. ubi declarat triplici modo ferri posse suspensionem : in Capitulum ut tale, in Capitulum distributive ita ut suspensio afficiat singula membra, et in Capitulum simul eiusque membra. Ita etiam Lega 1. c. t. Ill, n. 68 ; DAnnibale, 1. c. I, 44 ; Covarruvias, t. Π, Variar. Resol. 1. II, c. 8; Hilarius a Sexten, De cens. p. 18, quibus consonant canones in textu citati. 54 CAPUT V praescriptis poenalibus consonant Codicis canones 2224, 2285, 2391, 2332. Innocentius IV, dum c. 5, de sent. exc. in Sext. V, 11, prohi­ buit in universitatem vel collegium proferri excommunicationem non negavit corporationibus capacitatem delinquendi et poenas stricte dictas subeundi, sed potius eam implicite agnovit excludendo deter­ minatam poenam ob peculiarem eius indolem (11). Nec ex iure romano argumentum efficax contra praemissam doctrinam peti pot­ est (12). 38. Subiectum delicti passivum, si materialiter spectatur sunt quaevis res, quaevis personae, in quas crimen exsecutioni mandatur; formaliter vero sunt semper personae physicae vel morales, quae sunt subiectum iurium, quae per delictum violari possunt. Nihil autem refert num persona quae delicto offenditur sit persona ecclesiastica, vel sit persona ab Ecclesia separata (haereticus, schismaticus) vel omnino extra Eeclesiam (infidelis) si verum ius talis personae vio­ letur a fideli. (11) Praeter rationem in ipsa decret. Innocentii IV, allegatam, ne innocentes teneantur subire effectus excommunicationis, Suârez 1. c. disp. 18, s. II, n. 3 optimane assignat disparitatem inter excommunicationem et alias poenas « quia bona quibus principaliter privat excommunicatio personalia sunt seu ad singulas personas pertinentia ». Alia ratione discrimen assignat Lega, 1. s. cit Ipse Innocentius IV (Sinibaldus de' Fieschi) qui in sua theoria de persona ficta dixerat « impossibile est quod universitas * delinquat coactus est admittere: « fatemur tamen quod si rec­ tores alicuius universitatis vel alii aliquod maleficium faciunt de mandato univer­ sitatis - universitas punitur > apud Gierke, Das deutsche Genossenschaftsrecht III, p. 344. (12) Ferrini Cont., Diritto pen. Romano, si n. 44, probat in personis mora­ libus ius Rom. non agnoscere capacitatem delicti et poenae, at eodem loco et n. 13 admittit in personas morales cadere castigationem; at forum eccl. etiam admittit discrimen in poenis quae individuis et moralibus personis infliguntur, sed non habet fundamentum in fontibus iuris eccl. discrimen inter poenas stricte dictas et disciplinares. DE FONTIBUS IMPUTABILITATIS 55 CAPUT VI De fontibus imputabilitatis seu de imputabilitate ex dolo et ex culpa 39. Duplicem imputabilitatis fontem assignat can. 2199: « Imputabilitas delicti pendet ex dolo delinquentis vel ex eiusdem culpa in ignorantia legis violatae aut in omissione debitae diligentiae » (1). Ut actio dannosa seu ordinis iuridici laesiva puniri possit debet esse moraliter culpabilis seu moraliter imputabilis, id quod iam in ipsa notione delicti posuit legislator ecclesiasticus. Ordo juridicus socialis est pars ordinis moralis a Deo constituti ex obligatione conscientiae servandi, et qua pars huiusmodi ordinis moralis generalis principiis ordinis moralis subordinari debet: ubi deest culpa, actio inculpabilis ad demeritum imputari non potest ideoque neque ad poenam, sicut ordo moralis generalis laedi non potest nisi per actus vere humanos culpabiliter positos. Praesuppositum necessarium imputabilitatis moralis est liberum arbitrium, seu dominium proprii actus (S. Th. 1, 2, q. 21, a. 1). Haec moralis imputabilitas, unde proveniat hic in abstrato con­ siderandum est; quae quaestio ad hoc reducitur, quid requiratur in agente ad hoc ut determinatum delictum iu foro externo debeat censeri culpabiliter positum ideoque criminaliter imputandum. Imputabilitas practice in hac materia confunditur cum responsabilitate, Cum est quaestio de imputabilitate unice consideratur re­ latio actus ad agentem; si sermo est de responsabilitate inspicitur relatio agentis ad eos quibus agens subiicitur, in casu ad societatem seu potestatem socialem. Quare imputabilitas habetur in omnibus actionibus moralibus, est aliquid ipsi actioni liberae intrinsecum, cui quoad Deum inhaeret etiam responsabilitas apud divinum forum ; sed quoad humanam societatem, quoniam huius non est praemia reddere pro actionibus ordini iuridico sociali conformibus, responsabilitas non habetur nisi in actionibus illius ordinis socialis laesivis; ideo (1) Cfr. Roberti, 1. c. n. 61 sq. ; Michiels, 1. c. p. 98 sq. iunct. p. 87 sq., ubi evolutio historica apte proposita continetur. *·**!»*. 56 CAPUT VI practica in iure poenali responsabilisas habetur in actionibus laesivis moraliter impufabilibus, et de laesione ordinis iuridici socialis debet respondere qui illud violavit per actionem moraliter imputabilem ; publicae auctoritatis est definire quando pro tali laesione retribuenda sit poena ordinis laesi restaurati va. Secundum hanc potestatis pu­ blicae determinationem habetur responsabilitas legalis, quae super­ additur morali eamque supponit. Moralem, practice excludunt sectatores scholae positivae deterministicae, qui proinde iustitiam poenae explicare non possunt; quin potius totus ordo iuridicus sine admissione liberi arbitrii nihil aliud est quam chimaera (2). Si in foro civili iuste castigantur transgressiones, in quibus ele­ menti interni imputabilitatis moralis non consideratur, ideoque vi­ detur dari poenalis responsabilitas legalis sine morali imputabilitate, illa poenalitas seu castigatio saltem praesupponit culpam iuridicarn, aliquam scilicet obiectivam transgressionem legis vel normae prae­ ceptivae (3). Relate ad talem praeceptivam normam variis modis Status se habere potest, a) In pluribus casibus praesumit culpam subiectivam donec contrarium probetur; b) in aliis non admittit inno­ centiae seu inculpabilitatis protestationes, ne via aperiatur indili­ gentiae et socordiae civium in ponenda aut omittenda re ad bonum et ordinem publicum necessaria ideoque praecepta; c) tandem plures huiusmodi regulae seu normae politiae praeceptivae habent cha­ racterem legis mere poenalis. In primo casu non excluditur exigentia elementi interni moralis, sed res regulatur secundum exigentias fori externi, in quo praeprimis attendendum est factum externum, quod ex communiter contingentibus, si libere positum est, etiam culpa­ biliter esse positum iure praesumitur. Fere idem est dicendum de altero casu sub b), quamvis ex circumstantiis ex jurisprudentia prae­ sertim forte colligi poterit agi de lege quae tractatur ut lex mere poenalis. Porro a legislatore civili posse duplici modo ferri legem, regulam seu normam, ut directe obliget ad culpam, vel ut directe obliget ad solam poenam si imponatur in casu transgressionis non est dubitandum, lam ad hanc alteram classem, ut plurimum, perti­ nere plures normas quae dicuntur leges politiae satis communiter (2) Cfr. Latini, 1. c. p. 3 sq. ; Cathrein, Principios fundamentales del de­ recho penal, pag. 38 sq. (3) Cfr. Cathrein, 1. c. p. 138 sq., 139 sq. DE FONTIBUS IMPUTABILITATIS 57 admittitur: quo casu nec transgressio est vere et proprie delictum (culpa criminalis), nec actio persecutoria est actio criminalis, nec ca­ stigatio est stricte dicta poena, quamvis hoc nomine designatur ac­ cepto in sensu lato. § 1. De imputabilitate ex dolo (4) 40. Dolum Codex hoc pacto definit can. 2200: «Dolus heic (i. e. in materia poenali) est deliberata voluntas violandi legem, eique opponitur ex parte intellectus defectus cognitionis et ex parte vo­ luntatis defectus libertatis (5). « Posita externae legis violatione, dolus in foro externo praesu­ mitur donec contrarium probetur ». Ex hac notione duplex in dolo requiritur elementum : a) ex parte intellectus praevia cognitio legis seu obligationis legalis et deliberatio seu advertentia ad characterem actionis quae ponitur, quod sit contra legem i. e. in hac materia contra iura quae per legem proteguntur; ti) voluntas deliberata. Quare dolus non con­ sistit in actu rationis, sed in actu voluntatis, in intentione positiva ponendi actum qui legi seu iuri per legem protecto cognoscitur esse contrarius. Conscientia criminis seu oppositionis ad legem est praerequisitum ad hoc ut illa intentio positiva habeatur; ipsa sola do­ lum non constituit (6). (4) Cfr. Hall, De dolo, Amst. 1812; Rosendael, De dolo in delictis, Lugd. 1818; Michelet, De doli et culpae in iur. crim. notione, Berol. 1824; Wissinger, Differentia inter delicta dolosa et culposa, Brux. 1824; Waidland, De libera vol. ad delicta contrah. necessaria, Amst. 1787 ; Bichou, De dolo in delictis, Traj. ad Rhen. 1850; Lega, De delictis et poen. n. 74 sq., 44 sq.; Latini, I. c. p. 77 sq. ; Roberti, 1, c. n. 63 sq. ; Michiels, 1. c. p. 101 sq. ; Amor Ruibal. Derecho penal de la Iglesia catôlica I, p. 255 sq. (5) In materia civili-canonica seu in actibus iuridicis dolus est illa « callidi­ tas, fallacia, machinatio ad circumveniendum, fallendum, decipiendum alterum adhibita » Ulpianus, ex Labeone in 1. s, 2 D., de dolo malo IV, 3. Nihil impedit quo­ minus haec ipsa fallacia in negotio iuridico adhibita a lege poenali respiciatur, tum dolus in sensu poenali erit intentio hanc fallaciam adhibendi, quo casu simul habetur responsabilitas civilis et canonica. (6) Cfr. Cathrein, Principios fundamentales del derecho penal, p. 184 sq. contra Liszt aliosque poenalistas patronos sic dictae theoricae cognitionis, percep­ tionis aut repraesentationis (Vorstellungstheorie), oppositae theoriae classicae, quam dicunt theoriam voluntatis (Willenstheorie) ; Carrara, Programma § 69, ubi prae­ sertim confutat a Carmignani traditam doli notionem ; Amor Ruibal, I. c. n. 258· 58 CAPUT V! Dolus ergo habetur quotiescumque conscienter intenditur actus, cuius exsecutio vel omissio est contra aliquod bonum seu ius quod a lege protegitur: quare dolus non consistit praecise in intentione directa ad legem qua talem violandam ; sed in intentione directa ad actionem vel omissionem tametsi cognoscatur legi contraria et delictuosa (7). Si intentio praecise directa contra legem formaliter cons­ titueret dolum, in maxima parte actuum criminalium deficeret ele­ mentum essentiale delicti, cum pauci sicut omnino casus in quibus illa expressa voluntas habeatur: quare cum agitur de probanda exsis­ tentia doli, non fit investigatio circa propositum violandi legem, sed circa propositum ponendi actum vetitum, qui vetitus cognoscitur. Atque ita intelligitur Codex, dum dolum ponit in deliberata volun­ tate violandi legem, ut apparet ex applicationibus can. 2200 variis locis facta, quae violatio pro diversa natura legis fit per actum vel actus omissionem. Sicut autem delictum non est confundendum cum motivis actus delictuosi, ita cum his non est confundendus dolus; nam pro­ positum faciendi rem, quam lex prohibet, cohaerere potest cum finalitate, seu cum motivis subjective bonis. Ita est delictum punibile usurpatio rei alienae ex motivo seu fine succurrendi indigenti, etc. I I t 4L Doli species variae. Solet in hac materia distingui : I. Dolus genericus et specificus: quae divisio petitur ex in­ tentione, quae potest esse generica i. e. simplex intentio violandi legem semper requisita in actu doloso, et specifica cum illi inten­ tioni accedit intentio specifice determinata et a legislatore expresse requisita v. gr. animus nocendi, vel motivum v. gr. odii aut vindictae vel specialis finis, puta abducere species consecratas ad malum finem cfr. can. 2320, 2337, etc. II. Ratione effectus intenti potest dolus esse determinatus vel indeterminatus; prior habetur cum voluntas violandi legem tendit directe ad obtinendum effectum per se connexum cum violatione legis sive unicum sive multiplicem, ad quem vitandum lex poenalis ordinatur; indeterminatus habetur, cum intentio effectus est generi­ ca sive quoad omnes effectus sive quoad unum vel alterum ex possibilibus. Qui furtum determinatae rei intendit committere et de (7) Ad dolum non requiritur cognitio poenae nec character poenalis legis (can. 2202), licet eius ignorantia possit ex positiva legis dispositione a poena excusare. ! DE FONTIBUS IMPUTABILITATIS 59 facto eam furatur agit cum dolo determinato; qui ingreditur domum ad surripienda quaecumque inveniat vel sibi utilia sunt, sive uno sive variis actibus, agit cum dolo indeterminato respectu singularum rerum furto ablatarum. Valet regula: dolus indeterminatus determi­ natur eventu. In utroque casu doli, dolus est expressus et directus tum coram lege tum apud conscientiam, quamvis diverso modo re­ feratur ad effectum. 111. Solet etiam distingui dolus directus et indirectus; quae di­ visio ita solet explicari ut directus dicatur dolus, si quis advertens relationem causalitatis quae intercedit inter propriam actionem vel omissionem et effectus nocivos, hos intendit; quod si cum eadem advertentia, effectus nocivos non vult et nihilominus ab actione non desistit vel in omissione perseverat dicitur versari in dolo indirecto. Verius tamen in iure Codicis dolus semper est directus: vel enim agens eventum laesivum actionis vel omissionis praevidit et nihilo­ minus actionem vel omissionem libere et deliberate posuit aut omisit, et dolus est directus, nisi agatur de actione duplicem habens effectum innocuum et nocivum (8); vel eventum praevisum noluit et est in culpa, quam alii dicunt dolum indirectum vel culpam dolo proximam. Si autem eventum nocivum non praevidit, cum praevidere potuisset, de communi sententia habetur stricte dicta culpa : Cfr. can. 2207, iunct. Roberti, I. c. n. 65; Michiels, 1. c. p. 105. f J il ■I i I < *·' I •-Î § 2. De imputabilitate ex culpa (g) 42. Factum iuris laesivum sine dolo positum sed cum negligentia culpabili, solitum est appellari quasi-delictum. Ita v. gr. Cal(8) Res est passim nota et sententia communi theologorum probata exclusio imputabilitatis in casu duplicis effectus, modo agatur de actione bona vel indiffe­ renti; effectus nocivus non intendatur sed mere permittatur; effectus, bonus saltem aeque immediate sequatur atque effectus malus seu non sequatur mediante effectu malo; adsit causa relative gravis ad effectum malum permittendum. Cfr. Lehmkuhl, Theol. mor. I, n. 12, II, et alios passim. (9) D’Annibale, Summ. I, n. 297 ; Lega, 1. c. t. III, n. 83 sq. ; Passerini, 1. c. ni 478 sq. ; Hollweck, Die kirchlichen Strafgesetze, § 13; Muenchen, Das canonische Oerichtsverfahren und Strafrecht II, p. 24 sq. ; Latini, luris crimin. phylosoph. s. lineamenta, p. 77 sq. ; Michiels, De delictis et poenis, p. 100 sq. ; Ro­ berti, De delictis et poenis, n. 66 sq. ; Amor Ruiual, Derecho penal de la Iglesia catôl., I, n. 268 sq. ; Pro foro saec. cfr. Pessina, Diritto pen. § 61 sq. ; Carfora, in Digesto Italiano v. Colpa (materia penale). Cfr. quoque Suarez, De censuris et irregularit. disp. 45 cum in irregularitate praesertim tractaretur haec quaestio. J ; 60 CAPUT VI vinus « quasi delictum dicitur cum culpa punitur ita quasi revera esset delictum. Culpa enim proprie a delicto sic distinguitur, quod in hoc dolus est, in ilia non est, veluti cum iudex male per impru­ dentiam iudicando litem suam fecit. Imprudentia enim pars culpae est, culpa autem pars quaedam delicti; poena igitur damnato sic imponitur ac si deliquisset, cum tamen eius factum proprie delictum dici non possit >. — Ergo quasi delictum est eventus criminosus, qui alicui imputatur, ex cuius culposa (non dolosa) actione vel omis­ sione ortus est. — Culpa vero (juridica non theologica) est incon­ sulta actio vel omissio, ex qua ortus est eventus criminosus (i. e. no­ cumentum iniustum) qui ab agente vel omittente potuit ac debuit praevideri (c. 9, X. de iniur. et damno dato V, 36) (10). Inconsulta dicitur actio vel omissio ut culpa distinguatur a dolo, qui intentio­ nem nocendi saltem indirecte includit. Porro potest esse vel actio, v. gr. si quis ignem incendit a quo comprehenditur acervus frugum (c. 5 eod. tit.) vel omissio v. gr. si aegrotus sine sacramentis mo­ ritur, quia parochus illius curam neglexit ; si Eucharistia vel Chrisma non custodiatur clavibus et inde aliquid nefandum contigerit (c. 1, X de custod. Euchar., 111, 44); si quis Litteras Apostolicas ante non examinaverit et inde falsis vel falsatis utatur (c. 7 de crim. falsi V, 20). Eventus criminosus debet esse talis qui potuerit et debuerit praevi­ deri, secus tribuendus est casui, qui imputabilitatem excludit, non ei ex cuius actione vel omissione ortum duxit (11). Haec culpa iuridica saepe in fontibus dicitur negligentia, culpa, incuria, immo non raro casus. Cfr. theologos et canonistas agentas de homicidio ca­ suali. Fundamentum imputabilitatis quasi-delicti in eo est positum, quod licet lex directe obliget ad evitandam voluntariam ipsius transgres­ sionem, indirecte etiam obligat ad adhibendam diligentiam, ne ex nostra actione, licet forte ex se non prohibita, idem nocumentum sive in aliam personam sive in bonum publicum redundet, quod ex voluntaria legis transgressione oriretur; v. gr. lex prohibens homi­ cidium non solum prohibet voluntariam et iniustam alterius occi­ sionem, sed etiam me obligat ad adhibendam diligentiam ne ex mea (10) Paulus, in L. 31 D. ad L. Aquil. (9, 2) « culpam esse quod cum a dili­ genti provideri potuerit, non esset provisum, aut tunc denuntiatum esset cum peri­ culum evitari non posset ». (11) Cfr. cit c. 9 (Gregori IX) X. de iniur. V, 36; Pessina, 1. c. n. 62. DE FONTIBUS IMPUTABILITATIS 61 actione, etsi forte in se honesta, occisio hominis sequatur (12) non mere casualiter. Ex quo fundamento apparet merito quasi-delictum imputari ad poenam propter violationem iuris in culpa iuridica contentam, cui voluntarietas non deest, cuius impunitas posset saepe redundare in magnum boni publici detrimentum, ut elucet in negligentia magi­ stratus ecclesiastici in adimpletione officii sui, in administratoribus bonorum ecclesiasticorum (cfr. c. 2, § 1, de relig. domib., HI, 11 in Clem.) v. gr. negligentia in custodiendis documentis et instru­ mentis quibus iura ecclesiastica in bona temporalia nituntur. 43. At licet in hac imputabilitate et punitione maxime habenda sit ratio maioris damni ex negligentia orti, praesertim contra bonum publicum (relate ad bonum privatum potius est quaestio de indem­ nitate praestanda), semper tamen minor est imputabilitas et proinde mitior per se ceteris paribus debet esse poena in quasi-delicto quam in delicto. Praeterea attendendum an damnum acciderit ex sola culpa iuridica, an culpae admixtus sit dolus, ut non raro accidit, cum sc. posita est actio prohibita, aut omissa actio praecepta, ex qua ortus est eventus criminosus non praevisus, qui praevideri tamen et po­ tuit et debuit; multo magis dolus culpae admiscetur cum illa prohi­ bitio expresse est facta ad finem evitandi eventus noxii et criminosi ex illa facile secuturi (13). Maximus autem culpae gradus, qui merito (12) Pessina, 1. c. n. 62,64, ubi notat iure Romano antiquiori culpae ut contradistinctae a dolo et casu rationem habitam non esse; deinde in lege Aquilia inductam esse imputabilitatem ex culpa, verum non criminalem, sed civilem tan­ tum inducentem obligationem praestandi indemnitatem, atque sub hoc respectu praesertim fuit consideratum quasi-delictum. Cfr. tit. V, libr. IV, Inst. « De obli­ gationibus quae quasi ex delicto nascuntur »; quo loco iuris lustinianei etiam est sermo de poena in quadruplici specie facti culposi sc. imperitia male indicantis ; deiectio vel effusio ex coenaculo; positio vel suspensio eius, quod transeuntibus periculo esse possit ; denique damnum in navi, caupona vel stabulo datum. Quamvis tempore Imperatorum admissa quoque est doctrina de punibilitate ob nonnulla delicta culposa. L. 1, de leg..; L. 5, § 2, L. 16, § 8 D. de poenis. De iure popu­ lorum germanicorum, cfr. Del Giudice, Diritto penale germanico, c. V. (13) Passerini, 1. c. n. 137 ; Pessina, 1. c. n. 64, cfr. Michiels, 1. c. p. 94, ubi ex Decret. Innocentii III (c. 13, X, V, 12) et Decret. Honorii III (c. 3 Compil. II, V, 6) recte asserit communiter Decretalistas collegisse danti operam rei illicitae ex qua secutum est homicidium seu in genere effectus antiiuridicus, hunc effec­ tum imputari, si actio ipsa illicita fuit deliberate volita. « Illicita res nocet », « ex quo quis rem illicitam facit, omne quod sequitur imputatur ». Semper tamen cen- 62 CAPUT VI dicitur proximus dolo tunc habetur cum effectus noxius propriae actionis praevisus fuit et nihilominus ea posita fuit cum conscientia criminis committendi, etsi non voliti praetendatur (14). Quare etiam in foro ecclesiastico non solum quoad civilem sed etiam quoad poenalem imputationem locum habet illa distinctio culpae in latam, levem et levissimam, atque pro foro externo lata dolo aequiparatur, levis est fundamentum imputabilitatis quasi-delicti, levissima dissimulari solet (15). At sicut privata pactione in contrac­ tibus potest quis obligari ad praestandam culpam levissimam, ita in casu particulari, id exigente bono publico, lex poenalis, (16) potest obligare ad culpam levissimam sub sanctione poenali praestandam; quo in casu defectus summae diligentiae cum gravi culpa ex se est coniunctus. 44. Ex praemissis tria in quasi-delicto seu in actione non do­ losa, iuris tamen laesiva, verificari debent ut effectus nocivus ad culpam imputari possit cum consequente imputabilitate poenali: Γ ut alicuius legis poenalis, seu iurium quae ea proteguntur, laesio ex facto nostro (17) voluntario tamquam ex causa sequuta sit, quin talis laesio intenta fuerit. Haec est enim hypothesis, quae hic vertitur, sc. de laesione culposa, non de dolosa iuris laesione; exclusa laesebant in hoc casu haberi culpam gravem, moraliter in conscientia imputabilem, seu verum peccatum, et ideo legitimari punitionem seu culpae admixtum esse dolum, dum a decretistis varias in hac re haberi sententias. Cfr. Zech, De iudiciis criminalibus § 331 sq. ; Cathrein, Philos, mor. η. 34. (14) Casus in quo evidenter admiscetur dolus et culpa est v. gr. casus quo quis Titium sciens volens libere vulneravit, praevidit periculum occisionis, at nihilo­ minus non abstinuit a vulnere inferendo. In casu habetur dolus manifestus quoadvulnus; ipsa occisio non intenta et de facto subsequuta arguit culpam maximam dolo proximam. Ab aliquibus, v. gr. occisio in casu dicitur ex dolo indetermi­ nato, v. gr. a Carrara. (15) Suârez, De cens. d. 45, s. 5, n. 4 sq. (16) D'Annibale, 1. c. I, 297 ; Lega, 1. c. n. 34, 35 ; Hollweck, 1, c. p. 75. (17) Cum dicitur ex facto nostro intelligitur sive actio sive omissio ; porro ex omissione actionis posse sequi iuris laesionem, quae tamen non est volita nec directe voluntaria, patet ex exemplis in explicanda notione culpae allegatis. Paulo aliter Latini, 1. c. p. 81. Semper tamen praesupponitur quod adsit obligatio effec­ tum impediendi ; nam ubi illa obligatio non adest, per nostrae actionis omissionem non potest effectus tribui omissioni ut causae physicae illius effectus, ut per se patet, neque ut causae morali, cum deficiat nexus inter omissionem et nocivum effectum. Cfr. quoque Cathrein, Philosophia moralis, n. 34. DE FONTIBUS IMPUTABILITATIS 63 sione, nihil remanet nisi factum inconsultum, imprudens, quod forte prohibeatur aliqua lege poenali sed de hac lege non est nostra quaestio (18); 2° Necessarium est ut illa laesio esset praevidibilis et evitabilis: si praevidibilis non erat vel erat inevitabilis non concipi potest omissio debitae diligentiae ideoque illa culpa iuridica quae est fundamentum imputabilitatis ; quae negligentia, excludens dili­ gentiam debitam, est agenti moraliter imputabilis utpote voluntarie admissa. Laesio nec praevidibilis nec vitabilis casui non culpae tri­ buenda esset (19). 3 * Ut laesio ex tali negligentia praevisa non fuerit nec vitata : nam si praevisa fuit et, cum vitari posset ac deberet, vitata non est, iam non agitur de facto inconsulto sed de facto doloso; si tamen effectus praevisus sit ut certus et inevitabilis, agens non­ nisi ridicule praetenderet se noluisse, quod ex propria libera actione certo sequuturum noverat (20). — In casu non praevisionis effectus antiiuridici praevidibilis, ob negligentiam voluntati etsi indirecte tri­ buendum est quod noluerit adhibere debitam in agendo diligentiam ne quomodocumque sua actione noceat. Inde patet in maiori vel minori praevidibilitate verificari diversos gradus culpae, quae dicitur lata cum ab omnibus, levis cum tan­ tum ab homine diligenti, levissima cum ab homine tantum diligentissimo eventus iniustus praevideri poterat. Imputabilitas criminalis verificatur in culpa lata et ad summum in levi, non in levissima; nam publica auctoritas regulariter extraordinaria exigere non potest, nec ex defectu extraordinariae diligentiae publica tranquillitas seu ■ (18) Non sufficit proinde merum periculum laesionis v. gr. in allegato exem­ plo de Eucharistia non custodita, si eius profanatio sequuta non fuerit, licet peri­ culum adfuerit. (19) Si diligentia dicitur debita ad evitandum effectum noxium, excluditur culpabilitas et poenalis imputabilitas effectus noxii, quando actio, ex qua sequitur aut possibiliter secuturus praevidetur, est actio ad quam quis habet ius et hones­ tum motivum ad illam ponendam et noxius effectus per accidens sequitur; tunc illius vitandi seu impediendi obligatio non adest, ideoque si per accidens sequatur effectus noxius nec ad culpam nec ad poenam imputatur. Cfr. supradicta de ac­ tione bona vel indifferente ex qua immediate sequitur duplex effectus bonus et antiiuridicus et Lehmkuhl, Theol mor. I, 12. (20) Si effectus nocivus fuit dumtaxat praevisus ut possibilis et evitabilis, et agens vel erronee putavit posse facile vitavi etiam nulla adhibita diligentia spe­ ciali, aut diligentiam insufficientem adhibuit iterum recurrit culpa seu factum culposum. Cfr. casum praecedentis notae, ubi si possibilis diligentia adhibita fuerit, ad hoc ut dum intenditur effectus bonus, non sequatur effectus noxius eiusdem actionis, tunc et dolus et culpa manet exclusa. il ! ■ 1 / i 1i ► r H ·■ 0 J Γ 4 I < ( 1 >4 :· 1 ? ifSj iI ·. I «2 ■ 64 CAPUT Vî securitas exturbatur: porro nulla est culpa tam lata quae pro dolo accipi possit; dum lex Romana pluries proclamat latam culpam plane dolo aequiparari, de iure civili agitur, non de criminali (21). Recte autem monet Suarez huiusmodi diversos culpae gradus non discerni aliquibus certis regulis, sed prudenti arbitrio, conside­ rato genere operis et circumstantiis eius et tandem ipse recurrit ad mortale peccatum, in quo tamen habetur eadem difficultas. Porro ipse animadvertit id esse arbitrandum secundum naturam negotiorum, temporis et personarum, et negligentia quae respectu unius possit haberi inculpabilis, respectu alterius prorsus erit culpabilis. Suârez, De cens, et irreg. disp. 45, sec. V, n. 4-7. Merito ergo can. 2203 generaliter statuit in casu delicti quavis ratione culposi imputabilitatis gradum maiorem aut minorem a prudenti iudice ex diversis facti adiunctis esse aestimandam et determinandam. y <’! 45. Casus seu etiam, ut dici solet, casus fortuitus, impqtabilitatem excludit. Casum fortuitum Codex can. 2203 §2 definit effec­ tum actionis vel omissionis, qui praevideri non potuit aut cui prae­ viso occurri non potuit. Sicut defectus praevisionis discriminat cul­ pam a dolo; ita impossibilitas praevisionis casum a culpa distinguit. Optime autem aequiparatur impossibilitas praevisionis cum impossi­ bilitate praeveniendi seu impediendi effectum praesertim cum quis invenitur in necessitate agendi. Non potest alicui imputari omissio diligentiae, cuius usus esset inutilis ad impediendum effectum no­ civum ; supponitur enim quod consequutio effectus nocivi non po­ tuerat praevideri etiamsi diligentia adhiberetur. § 3. Culpa in ignorantia legis violatae 46. Agitur de ignorantia legis seu iuris, quae sc. versatur circa exsistentiam, naturam vel comprehensionem legis actus subditorum ordinantis, quae habetur dum quis erronee arbitratur aut legem non adesse, aut determinatam actionem vel omissionem non cadere sub obligationem determinatae legis aliunde notae; intelligitur autem tum ignorantia negativa seu merus detectus cognitionis tum positiva seu falsum iudicium sc. erroneum et veritati contrarium ; immo compreÇ21) Cfr. v. gr. L. 1, § 1, D. (11, 6) ; L. 1, § 2, D. (47, 4) ; L. 226, D. (50, 16). 65 DE FONTIBUS 1MPUTAB1LITATJS henditur atiam inadvertentia (oblivio) seu carentia cognitionis actualis in eo qui habitualiter legem cognoscit, sed de ea hic et nunc non co­ gitat (cfr. can. 2202, § 2). Imputabilitatem posse provenire ex culpa quae habetur in igno­ rantia legis violatae expresse asserit can. 2199, in quo assignatur duplex species culpae, quae fundamentum imputabilitati praebet: culpa iuridica de qua in praecedentibus, unde desumitur appellatio facti culposi et etiam quasi-delicti et culpa in ignorantia legis, quae illis vocabulis non designatur. Palam est agi non posse nisi de igno­ rantia vincibili; quod ex illa ignorantia fit, (i. e. in casu legis vio­ latio), nec moraliter, nec criminaliter imputari potest, nisi ipsa legis transgressio sit volita in alio seu indirecte i. e. in ipsa ignorantia legis directe et culpabiliter volita, pro diverso gradu negligentiae in adhibendis mediis ad deponendam ignorantiam admissae, secundum normas can. 2202 propositas. Cum ignorantia legis violatae sit ignorantia iuris, in foro civili relate ad imputabilitatem poenalem nulla habetur ratio ignorantiae iuris, cuius rei illa datur ratio quod bonum publicum exigit, ut prae­ sumatur cognitio legis, cuius cognoscendae omnibus incumbit obli­ gatio. Solet solum fieri, potius quam a lege, a doctoribus iuris poe­ nalis illa exceptio alicuius peregrini ante non multos dies, quibus is suam in loco sedem constituit et legem violaverit a iure naturali longe dissitam et alibi passim non notam; item attenditur qualitas personae, rudis, mulieris, minoris, etc. (22). Ius nostrum merito rem facit dependentem a culpa; et si prorsus inculpabilis est, imputabilitas denegatur; secus transgressio legis imputabilis habetur pro ma­ iori vel minori culpa contenta in ignorantia, pressius inhaerendo iuri naturali, ex quo ubi culpa non est exsulat imputabilitas. De imputabilitate facti culposi et facti positi contra legem igno­ ratam inferius sub propria rubrica. 47. Cur autem cum culposa iuris transgressione iure nostro coniuncta sit ea quae fit cum culpabili ignorantia facile reddi ratio potest. In casu adest culpa in ignorantia, illa ignorantia est vincibilis: porro indoles ignorantiae et erroris vincibilis et natura culpae iuridicae sunt valde similes ac veluti pares ; solum differunt obiecta circa quae (22) Carrara, Programma I, § 258 sq.; Wau Pelt, De ignorantia et errore in delictis, § 14. 5 'Ip *>· r. Is • ■ 66 CAPUT VI hi status animi versantur. Qui agit irretitus ignorantia praevidit qui­ dem omnes effectus suae actionis, sed omisit investigare vel legis praescriptum vel facti ad quod tendit relationem cum lege; quae omissio est plerumque effectus negligentiae ; ergo in ignorantia vin­ cibili seu culpabili datur defectus diligentiae culpabilis: qui vero culpose agit nec quoad legem nec quoad facti qualitatem fallitur, sed idcirco impingit in factum lege vetitum, quia neglexit praevidere actionis suae effectus possibiles, qui tamen praevideri poterant. Utraque agendi ratio oritur ex negligentia. Hinc Codex ignorantiae et culpae iuridicae theoriam eodem canone complectitur, quam con­ junctionem item faciunt nonnulli doctores iuris criminalis (cfr. v. gr. Cremani, De iure criminali, 1. 1, p. I, cap. 3). 48. Cum can. 2199 ponat imputabilitatem pendere ideoque esse deducendam ex dolo vel culpa, praesertim propter ea quae adduntur, in illa positione continetur implicite duplex principium : d) exsulat imputabilitas ubi deficit et dolus et culpa; b) ad imputabilitatem poe­ nalem sufficit sive dolus sive etiam sola culpa iuridica ; quae culpa, et quidem gravis debet apparere in facto externo (cfr. can. 2218 § 2). At quoniam internum doli elementum non est facile cognoscibile in can. 2200 § 2, ponitur principium iuridicum: « Posita externa legis violatione, dolus in foro externo praesumitur, donec contrarium pro­ betur ». In foro interno attenditur veritati propria fori divini, in quo foro petitur veritas ex sincera ipsius delinquentis confessione, et, ubi culpa gravis apud Deum non est admissa, moralis gravis imputabi­ litas non datur, qua deficiente etiam criminalis imputabilitas exsulat, ideoque, v. gr. poena latae sententiae non erit incursa et in illo foro non erit servanda. Quare per accidens in casu particulari forte aderit conflictus inter forum internum et externum, cui conflictui aliquam solutionem suppeditat can. 2232. Ceterum principium de praesumptione doli, admissa tamen con­ traria probatione, nititur generaliori principio quod ex communiter contingentibus homo in suis actibus deliberate agit, ideoque cum actu externo legis laesivo coniunguntur interna elementa actus deli­ berati, et in ordine ad ignorantiam quoad legem vel poenam vim habet can. 16, § 2. 49. Scholion. Imputatio criminalis sine dolo et sine culpa non datur in foro ecclesiastico, sed potius contrarium principium DE FONTIBUS IMPUTABJL1TATJS 67 valet expressum c. 2 (Coelest. Ill) de iis quae fiunt a praei. Ill, 11, < cum peccata suos auctores tenere debeant * (23). Cui principio non opponitur praxis, si in nonnullis poenis videntur comprehendi inno­ centes, v. gr. in interdicto generali, in quo innocentes non proprie puniuntur, sed sentiunt privationem nonnullarum rerum, ad quas strictum ius non habent, idque licet sine propria culpa, at non sine gravi delicto communitatis aut saltem capitis ipsius, cuius etiam illi innocentes partes sunt; bonum autem publicum postulat ut delictum a communitate commissum non relinquatur impunitum, etsi ex pu­ nitione aliquod privatum incommodum resultet (24). Pariter si propter nonnulla delicta atrociora, ut haeresis (25), apostasia, raptus Christia­ norum eorumque venditio Saracenis, occisio S. R. E. Cardinalis (26), nonnullae poenae extensae fuerunt ad filios aut descendentes delin­ quentis, praeterquam quod ageretur generatim de privatione rei, ad quam strictum ius non habebant, qui illa sine propria culpa ob culpam parentum afficiebantur, tali privatione non intendit Ecclesia punire innocentem filium, sed in incommodo filii ipsum parentem reum, ad melius et efficacius absterrendos fideles ab huiusmodi atrocioribus delictis et obtinendam rei resipiscentiam ; quam praxim olim in plu­ ribus poenis et quoad plura delicta sine pusillorum scandalo usur­ pavit potestas saecularis atque etiam nunc a foro saeculari non est penitus aliena. Quare, si Schiappoli, 1. c. n. 68, Hinschius sequutus, postquam huius praxis Ecclesiae aptam dedit explicationem, Ecclesiam ex hac ipsa praxi incusat, quasi, conculcatis obviis iustitiae principiis, quae­ libet media adhibuerit ad'defendendas suas suique cleri rationes, sibi constans non est et manifesto partium studio duci se sinit. At iure Codicis illa extensio poenae v. gr. infamiae ad con­ sanguineos vel affinas excluditur (can. 2293, § 4). (23) Aliter Hinschius, 1. c. t. V. p. 123 sq. 929 sq., qui de hac re suo modo disputat (24) Suarez, De cens, d. XXXVI, sect. III. (25) C. 2, 15, de haeret. V. 2, in Sext. ; S. Off. 3, Febr. 1898, in Arch. f. k. Kirch., p. 178, p’ 521. (26) C. 12, X, de poen. X, 37 ; c. 5, de poen. V, 9 in Sext. ; Clem. 1, de poen. V, 8. * ffir ο. 9 .1 ;* i 63 CAPUT Vil CAPUT VII De qualitate et quantitate delicti 50. In ipsa delicti notione habentur expressae condiciones quae debent verificari in aliquo facto ad hoc ut possit incriminari tamquam delictum a publica auctoritate ecclesiastica. Sed illa incriminatio non potest esse arbitraria, sed exsistunt normae obiectivae, quae illud ar­ bitrium coarctant. In genere delicta debent imputari cum proportione ad eorum qualitatem, quantitatem et gradum. Haec tria elementa reperiuntur in factis concretis, diversa in diversis, licet abstracta notio delicti sit unica. Codex can. 2196 mentionem facit de qualitate et quantitate, sed comprehendit etiam id quod melius proprio nomine dicendus esset gradus delicti, qui utique practice reduci potest ad quantitatem delicti in concreto spectatam non in abstracto, nam in delicto abstracte considerato gradus saltem subiectivus non intrat. 51. Qualitas delicti. In ratione generica delicti omnia delicta conveniunt, sed sunt inter se valde varia, et haec varietas determi­ natur per qualitatem seu speciem : inter varia delicta, in quibus in­ tegra verificatur generica notio delicti, sunt variae species, quarum diversificatio fit per qualitatem non quidem accidentalem et arbitrarie assumptam sed substantialem; quo sensu qualitas invenitur in ipsa natura facti criminosi. In ordine ad delicta diversa qualitas seu di­ versa species delicti est diversus titulus criminosus. Aliud factum criminosum positum est contra bona fortunae alterius et vocatur furtum; aliud contra vitam et vocatur homicidium ; aliud contra ho­ norem vel famam et vocatur iniuria. Ex canone 2196 Codicis qualitas dicitur desumenda ex oblecto legis. Porro leges poenales ordinantur ad protegenda iura, ideoque legis obiectum est determinati iuris protectio: ergo tot erunt species delicti quot sunt species iurium quae per legem poenalem prote­ guntur (1). (1) Ita explicatur quod lex aliquid praecipiens vel prohibens ex motivo ali­ cuius virtutis, facit illam rem materiam necessariam illius virtutis, quia sc. lex in- DE QUALITATE ET QUANTITATE DELICTI 69 Codex varias species delictorum in pauca capita generalia com­ plexus est, ut apparet ex rubricis Partis tertiae Libri V, in quibus sequutus est critérium qualitatis in ipso canone 2196 propositum. 52. Critérium quantitatis. Quantitas delicti potest spectari in abstracto et in concreto: in abstracto consideratur, si spectatur de­ lictum in sua propria specie in sola sua entitate ontologica prae­ scindendo a circumstantiis obiectivis et subiectivis actus et subiecti delinquentis i. e. independenter ab eo quod factum criminosum de facto exstiterit. Quaestio illa abstracta huc tandem vertitur: quodnam est delictum maius seu gravius v. gr. homicidium an furtum; com­ paratio instituitur inter delicta specie diversa, quae diversitas spe­ cifica pendet ex qualitate ut supra dictum est. Nimis evidens est et communi sensu admissum varias species delictorum esse prorsus inaequales quoad gravitatem seu abstractam quantitatem. Quis non videt et sentit occisionem Titii in ratione delicti esse rem multo graviorem, quam furto ab ipso auferre rem aliquam aut eam de­ struere ? Unde autem petenda sit haec gravitas definit idem can. 2196: < Quantitas delicti dimetienda est ex diversa gravitate legis ». Gra­ vitas autem legis, profecto agendo de lege poenali quae fertur ad protegenda iura, desumenda ex natura rei est a maiori vel minori aestimabilitate iuris, quod per legem protegitur et per delictum vio­ latur. Quae aestimabilitas iuris laesi pendet: 1° a maiori vel minori bono cui nocetur; 2° etiam a boni ablati seu laesi reparabilitate; 3° ab eo quod facilius delictum diffundi possit, unde publica secu­ ritas maius detrimentum patiatur. Horum iudicium practicum facit legislator, cuius est ferre poenas gravitati delictorum proportionatas(2); quod tamen non vetat, quominus adsint criteria iuridica, quibus determinetur modo theoretico in quibus delictis specie di­ versis maior adsit quantitas. Etiam in hac re, vel inter ipsos classicos poenalistas adfuit sen­ tentiarum diversitas. V. gr. Romagnosi critérium quantitatis desumen- tendit protegere illam virtutem, unde eius violatio est contra virtutem quam lex protegit, v. gr. in simonia iuris ecclesiastici. (2) Legislator in statuenda gravitate poenarum multas peculiares circumstan­ tias, praeter ontologicam delicti gravitatem, considerare debet, v. gr. determinati delicti frequentiam, unde publica securitas minuitur. 70 CAPUT VII dum esse dixit ex impulsu criminoso (3); Rossi (4) ex momento obligationis violatae, in quo dimetiendo subintrat et violatio ordinis moralis per factum criminosum et societatis seu ordinis socialis per­ turbatio, quae ut per se patet est formula vaga; Filangieri (5) de­ sumit ex dolo; Carrara (ό), sequutus in hac re Beccaria (7) et Carmignanifà cuius doctrinam expolivit reponit quantitatem in damno immediato et mediato, distinguendo quantitatem naturalem resultan­ tem ex ipsa iuris laesione, et quantitatem politicam resultantem ex publici ordinis seu pub.icae securitatis turbatione. Quae doctrina, est conformis formulae a legislatore ecclesiastico adhibitae de gra­ vitate legis laesae. 53. In violatione legis poenalis, qua efficaci modo proteguntur iura, intervenit damnum immediatum sive directum et damnum me­ diatum sive reflexum. Immediatum est illud damnum sive detrimen­ tum quod ex actu antiiuridico sentit is (sive unus sive plures) qui est subiectum passivum delicti. Mediatum est illud, quod persentiunt omnes, etiam hi qui directe in suis privatis iuribus non sunt laesi. Quivis homo in societate praeter pratrimonium naturale com­ plectens omnia bona quae ad ipsum tamquam individuum spectant, gaudet alio patrimonio, quod potest dici politicum ad eum perti­ nens tamquam membrum societatis, in quantum in societate obti­ net securitatem circa sua bona et iura et opinionem fundatam huius securitatis (officium publicae auctoritatis in quo firmiter nititur iurium (3) Romagnosi, Genesi dei diritto penale § 454. Evidens autem est, quotidiana experientia comprobatum, impulsum ad delictum saepe esse maximum in delictis valde exiguis, minimum in delictis gravissimis : sic qui ex fame furatur quantum appetitus postulat ad famem depellendam maximo ducitur impulsu (spintd), qui occidit inimicum ex odio et vindicta maximo impulsu fertur, qui occidit ad fu­ randum ut sibi procuret media itineris voluptuosi, minimo ; atqui tam huius quam illius homicidium est multo gravius. (4) Rossi, Traité de droit poenal, 1. II, chap. VI sq, Ipsa expositio suae theoriae a Rossi facta est vaga et confusa, nec apparet unde mensurari debeat diversum momentum seu gravitas obligationis, ex qua possit sumi quantitas de­ licti unius prae alio. (5) Filangieri, Scienza della legislazione, 1. Ill, c. 38. - Delictum minus evi­ denter committi potest cum maiori dolo, ideoque tale critérium ad mensurandam quantitatem non est aptum. (b) Carrara, Programma, § 187 sq. (7) Beccaria, Dei delitti e delle pene, passim. (8) Carmignani, luris criminalis elementa, § 104 sq. DE QUALITATE ET QUANTITATE DELICTI 71 protectio), citra quam eam habere non potest nisi modo precario et incerto, utpote innixam solis propriis viribus. Habet quoque ius ut publica iuridica societatis ordinatio, unde provenit illa protectio ab omnibus servetur seu non laedatur: factum quod nullum indivi­ duum in particulare laedit, cum offendit corpus sociale, laedit sin­ gulos associatos, non in patrimonio naturali, sed utique in politico, cum offendens auctoritatem, qua omnium iura proteguntur, in pe­ riculum vertit securitatem omnium. Si delictum laedat iura singulorum, damnum est immediatum et privatum, particulare; si offendit seu laedit iura quae habent ut socii damnum est publicum, universale: in primo casu manet laesa securitas privata; in altero securitas publica. Sed damnum immedia­ tum potest esse publicum non solum quando delictum obtinuit id quod est in detrimentum omnium, sed etiam quando physicum damnum inflictum est uni vel paucis sed potentialiter omnibus v. gr. falsae monetae. Semper datur damnum immediatum publicum seu universale quando delictum offendit rem, in qua omnes associati habent commune interesse v. gr. si offenditur religio, auctoritas, quies publica, proprietas publica, publica iustitia, fides publica, etc., cum omnes habeant ius ut ea quae ad commune interesse pertinent non offendantur. Damnum immediatum publicum non datur, sed tantum particulare seu privatum, cum delictum offendit rem in quo interesse non habebant nisi hi qui fuerunt subiectum passivum delicti, veluti in furto. Sed ultra damnum immediatum sive publicum sive privatum, adest semper in delicto aliud damnum, et quidem publicum quia omnes afficit, sed mediatum. Quod damnum mediatum est trepidatio (alarme) in bonis orta ex facto delictuoso et malum exemplum excitatum in male inclinatis: unde oritur character politicus (socia­ lis) cuiusvis delicti. Offensio quae immediate unum individuum lae­ dit, opinionem in omnibus inducit diminutae propriae securitatis : dum enim vident offensum ius non obstante legis protectione, sibi timent et de propria securitate diffidunt ex possibilitate iterationis, quae potest evenire ex parte omnium aliorum et contra omnes — si esset impossibilis iteratio illius determinati facti criminosi, hoc characterem politicum non haberet. — Non est damnum mere potentiate (periculum incursum quod evitari potuit), sed damnum proveniens ex facto criminoso quod realiter exstitit. Factum laesivum individui est factum laesivum legis quod ius individui protegebat; nu CAPUT VII damno pysico individui adiungitur damnum (morale) mediate in omnes redundans ex diminutione securitatis et opinionis seu persuasionis de ipsa. Non semper eidem quantitati damni immediati respondet par quantitas damni mediati et viceversa. Quare quantitas delicti abstracte considerati, si delictum spectetur in sua propria specie, in sua entitate ontologica, desumenda est ex damno immediato et mediato simul sumptis·, haec est praecise gravitas legis laesae quae iura protegit et damna avertit, quae tantum habet ponderis seu gravita­ tis, quo maius est damnum cui avertendo occurrit. (9) 54. Ex explicatione autem data de facto culposo ex quo pro­ venit iurium laesio, quae lege poenali proteguntur, patet critérium dimetiendi delicti seu quasi-delicti quantitatem in facto culposo idem esse debere, supposita ipsius morali imputabilitate superius requisita. Quae dicta sunt de delicti quantitate abstracta non soli iuri poenali fori saecularis applicanda, sed etiam iuri poenali Codicis ; in quo non solum poenae subiiciuntur delicta, quae directe impe­ tunt ipsam societatem ecclesiasticam eiusque auctoritatem, sed illa quoque quibus singulorum iura laeduntur, ut apparet v. gr. ex tit. XIV, libri V. Ea autem optime comprehenduntur sub generali formula “gravitas legis laesae,, in qua quidquid opportune dictum est a poenalistis diversarum scholarum apte comprehenditur. (10) (9) Carrara, Programma § 1S7 sq.; Carmignani, 1. c. I. p. 58 sq. (10) Praecise cum gravitas legis pendeat etiam ex damno mediato, quod non semper pari passu procedit cum immediato, valde difficile est a priori eam defi­ nire; sed pendet a maiori vel minori necessitate rei praeceptae ad ordinem so­ cialem conservandum et bonum religiosum tuendum et promovendum; quam necessitatem prudenti iudicio ex circumstantiis socialibus capto definire debet legislator, quod ab ipso praestatur per promulgationem legis poenalis, ex cuius graviore sanctione in transgressorem constituta practice dignoscenda est maior vel minor gravitas legis et delicti, praesertim a iudice. Porro circumstantias sociales etiam attendi debere in aestimanda obiectiva delicti gravitate, inde patet quod ex illis maius damnum publicum immediatum et mediatum exoriatur. — Ita olim assassinium, cum esset crimen frequens in circumstantiis socialibus in quibus lata est Decretalis Innoc. IV in Cone. Lugdun. 1 (a. 1245) — c. 1 § 2 (V, 4) in Sext. debuit gravissimis poenis affici; quae specialis circumstantia homicidii hodie in aliis hodiernis socialibus adiunctis poterit considerari ut mere aggravans delictum. ’· · DE DELICTORUM GRADIBUS 73 CAPUT VIII De delictorum gradibus seu de iis quae imputabilitatem criminalem minuunt aut aggravant vel forte perimunt 55. Licet delictorum relativa gravitas seu quantitas in abstracto et ontologice considerata (violatio huius vel alterius legis poenalis) praescindat a diversis delinquentis adiunctis, tunc enim fit quaestio de genere seu specie delicti ; in praxi tamen iudicium est ferendum de individuo delicto prout a determinato delinquente procedit. lam vero in facto individuo seu singulari facile accidere potest ut aliquid desit de condicionibus ordinariis seu normalibus vel forte aliquid intervenit supra ordinarias condiciones. En considerationem gradus in delicto. Occisio hominis potest esse multum imputabilis vel parum vel nihil: merito ergo dicitur in can. 2196 quantitatem delicti in concreto seu in individuo considerati etiam pendere ex maiori vel minore imputabilitate. In delicto requiritur voluntas et actus physicus. Voluntas potest esse magis et minus perfecta, magis et minus libera. Etiam actus physicus potest constare pluribus actibus inter se conexis a primo actu exsecutivo ad ultimum consummativum. En tot gradus, qui possunt distingui in maleficio. Quando adest perfecta voluntas (plena cognitio et libertas) atque inde habetur plena exsecutio, de­ lictum erit omni ex parte perfectum ; quando sive in voluntate sive in exsecutione aliquid desit, etiam minuetur imputabilitas tot gradibus quot desint ad perfectum delictum (degradatio delicti). 56. Codex, vestigiis insistens iuris Decretalium (1), dum de­ cernit poenas ad individui delicti gravitatem esse aptandas, varias enumerat circumstantias unde pendet concreta delicti gravitas, (1) Iure praecedenti systematice non erant propositae variae causae imputabilitatem minuentes aut perimentes, quamvis earum ratio haberetur per principia in iure sparsa, quin etiam non deerat generale quoddam principium si­ mile illi quod ex canone 2218 relatum est, Cfr. v. gr. Decretalem Alexandri III ad Exoniensem Episcopum (cap. ϋ X. (V. 2): „ · . . Plenius nosti quod in ex- r 74 CAPUT Vlll quarum praecipuas exponit proposito criterio de gradu imputabilitatis: “Attendi debent (sancit can. 2218, § 1) non modo obiectum et gravitas legis, sed etiam aetas, scientia, institutio, sexus, condicio, status mentis delinquentis, dignitas personae quae delicto offendi­ tur aut quae delictum committit, finis intentus, locus et tempus quo delictum commissum est, num ex passionis impetu vel ob gravem metum delinquens egerit, num eum delicti poenituerit eiusdemque malos effectus evitare ipse studuerit, aliaque similia„. Quae ultima verba satis significant enumerationem in canone factam sive perso­ nalium sive realium non esse taxativam, ideoque pro his quorum influxus in Codice non declaratur utimum iudicium relinquitur iudici, cuius est ea prudenti consideratione aestimare, sicut ipsi iudici aestimandum committitur factum concretum et exsistentia alicuius ex enumeratis adiunctis in imputabilitatem influxum habentibus. 57. Diversi gradus imputabilitatis a Codice admittuntur tum in dolo tum in culpa; “imputabilitas delicti pendet (ait can. 2199) ex dolo delinquentis vel ex eiusdem culpa etc.„ Porro verbum pendet idem valet ac mensuratur, ut magis patet ex iis quae eod. can. subiunguntur “quare omnes causae quae augent, minuunt, tollunt dolum aut culpam, eo ipso augent, minuunt, tollunt delicti imputa­ bilitatem,, De culoa autem expresse et separatim idem asseritur can. 2202, 2203. In dolo, qui praesupponit deliberatam voluntatem seu intentio­ nem transgrediendi legem, causae quoque aggravantes passim ad­ mittuntur et habetur: a) summus gradus in dolo praemeditato dum frigido caleulo preparatur crimen, exquisitis mediis ad illud exsecu­ tioni mandandum, cum perseverantia in illa mala voluntate. b) succedit in gravitate seu gradu dolus deliberatus seu simplex deli­ beratio, qua quis pacato animo delictum concipit et exsequitur, qui cessibus singulorum non solum quantitas et qualitas delicti, sed aetas, scientia et sexus atque conditio delinquentis sint attendenda, et non solum secundum praedicta, et secundum locum et tempus quo delictum committitur, unicuique poenitentia debet indici, quum, sicut tu ipse non ignoras, idem excessus magis sit in uno quam in alio puniendus”. En perfecte indicatum gradum, praeter qualitatem et quantitatem delicti in sua specie considerati; qui gradus manifeste declaratur inveniri diversus in individuo delicto secundum diversa adiuncta in imputabilitatem influxum habentia. Hic peculiaris influxus systematice non decla­ ratur, subintrarunt in expositione theologi moralistae et praecesserant libri paenitentiales. Ceterum tribunalia ecclesiastica merito poterant insistere illi Decretali. DE DELICTORUM GRADIBUS 75 gradus proprius accedere potest ad gradum praecedentem quo lon­ gior adest mora seu longius tempus perseveratur in prava voluntate semel concepta; c) tandem consideratur dolus repentinus, quem plerumque excitat aliqua passio ob alterius iniuriam, provocationem, et inde fit ut repentino motu incitetur voluntas ad crimen conci­ piendum, quod sine interposita mora ex eodem impetu exsecutioni mandatur: in qua facile intervenire potest circumstantia minuens imputabilitatem, sicut dolus praemeditatus censetur gravior, et dolus deliberatus habetur ut gradus normalis imputabilitatis. Quod autem attinet ad exsistentiam doli in facto criminoso as­ sumit ius nostrum principium passim a poenalistis classicis admis­ sum “Posita legis violatione, dolus in foro externo praesumitur donec contrarium probetur,, (can. 2200 § 2). Quae iuris praesumptio fundatur in generali principio, quod homines in communiter contin­ gentibus libere et deliberate agunt in humana et sociali vita ducen­ da; quare effectum intendunt suae actionis, ad quem producendum ipsa actio directe et natura sua tendit: porro in hac relatione actus cum suo effectu cognita et volita praecise stat dolus. Nec deest critérium, quo sub memorato generali principio, praesumptio doli teneat: aut enim effectus nocivus actionis, est huius non solum naturalis sed ordinaria consequentia cuius cognitio in homine nor­ mali deesse non potest, et praesumptio legitima est effectum fuisse volitum et interfuisse dolum; aut effectus nocivus non est effectus ordinarius actus et facile aut non cognitus est aut cognosci non potuit tamquam consequentia propriae actionis in circumstantiis aut agentis aut rerum, quo casu praesumi dolus non poterit etsi forte admittenda sit culpa (2). Forum externum assumit factum indubita­ tum laesionis iuris, quod lege poenali protegitur, apprehenso auctore illius facti ipsi intimat “tu fecisti,,; huius erit allegare causas exclu­ dentes intentionem necessariam ad dolum; iudicis erit certiorari de illarum causarum exsistentia et expendere earum vim secundum iuris principia. 58. In Codice causae habentes influxum in minuendam aut forte auferendam imputabilitatem secundum determinatum ordinem systematicum non proponuntur, sed una post aliam brevi enume(2) Quare difficultates quas congerit Florian, Parte gen. dei diritto penale I, n. 365, congruam explicationem habent. 76 CAPUT VIH ratione indicantur. Ceterum cum de delicto non consummato et de conatu delicti separation agatur in Codice, causae in eodem enumeratae referuntur potissimum ad duplex elementum intellectus et voluntatis in voluntate deliberata suas partes habens. Quae duo ele­ menta haud raro miscentur in peculiaribus adiunctis in Codice contemplatis (3). Ob hanc ipsam causam ordini Codicis insistere (3) Systematicum ordinem secutus est Roberti I, n. 75 sq. A quo primum dividuntur in causas personales quae inhaerent personae delinquentis et reales quae cum ipso delicto cohaerent. Inter personales enumerat ignorantiam, aetatem, sexum, condicionem, scien­ tiam et institutionem delinquentis (haec in personis sanis). — In personis aegrotis considerat causas morborum mentis: a) causae praedisponentes : 1° generales (elementa naturalia — facta socialia). — 2° particulares (hereditas, morbi, aetas, sexus, artes et professiones, vitia). — b} causas determinantes distinguit in causas provenientes ex variis toxicis sive endogenis sive exogenis, et in eas quae pro­ veniunt ex variis infectionibus, laesionibus, ex morbis functionalibus, ex morbis acutis et chronicis, ex psycosibus congenitis; porro consideratur amentia in variis suis gradibus et diversis eiusdem causis, epilepsia, hysteria, somnam­ bulismus, hypnotismus, neurasthenia. Inter causas reales enumerat metum, necessitatem et grave incommodum, immoderatam defensionem, provocationem, passiones, finem intentum, paenitentiam delicti, remotionem effectuum delicti. Tandem separatim tractat de causis delicti imputabilitatem augentibus, quas pariter distinguit in personales et reales. lam vero non omnes convenient in enumeratione quam praeclarus Auctor facit causarum sub determinata classe. Ceterum quod attinet ad innumeras mor­ borum species eorumque influxus etiam bonus canonista et quoad doctrinam et quoad applicationem ad casum particularem facile remittet et Superiores et in­ dicés ecclesiasticos ad psychiathras seu peritos in arte, quorum iudicio tandem standum erit, modo agatur de peritis qui non sunt imbuti falsis determinismi principiis et scientiam suam hauserint ex negatione liberi arbitrii et libertatis humanae. Alii ob rationes in textu allegatas causas distinguunt in eas quae se tenent ex parte intellectus et eas quae se tenent ex parte voluntatis: Latini, lur. crim. philos, lineamenta p. 100 sq.; Michiels, op. cit p. 140 sq.; Carrnignani, Elementi 1. 1. p. I1, sec. Ill cap. 1. Id. Teoria delle leggi di sicurezza sociale t. 11 cap. 9-11; Carrara, Programma, P. G. 1. cap. 8. Et additur subdivisio in causas physicas (aetas, sexus, somnus, sordomutismus, morbus mentis) et morales (igno­ rantia et error). Inter influxum habentes in voluntatem ponunt coactionem pro­ priam et impropriam, impetum passionum, ebrietatem. Adest etiam alia divisio in causas: a) dirimentes vel diminuentes; b) in iustificantes; c) in excusantes. Cfr. v. gr. Chauveau-Hélie, Théorie du code pénal 1. ch. 12; Ortolan, Eléments du droit pénal § 1083; Lucchini, v. Attenuanti in Dig. liai. DE DELICTORUM ORADIBUS 77 visum est utile, derelicta alia qualibet systematica expositionis me­ thodo. Porro distinctio inter causas eximentes et minuentes non est divisio inter membra opposita, cum eadem causa secundum diversum gradum influxus potest esse vel causa minuens vel om­ nino excludens imputabilitatem. Illud autem in antecessun iuvat notare, non solum imputabili­ tatem penitus excludentes, sed minuentes quoque, si a gravi pec­ cato excusent, etiam a poena excusare, modo in foro externo illa excusatio evincatur (can. 2218, § 2). 59. Quoad iuris historiam in genere dici potest iure Romano praeformatam theoriam de causis excludentibus vel minuentibus delictum, quamvis generalis systematic in illo iure non reperiatur (4). Pari ratione in iure poenali germanico frusta quaeretur aut plena enumeratio harum causarum aut efformata generalis theoria de causis in imputabilitatem influxum habentibus (5). Ius eccl. praecedens causas impunitatis sparsim enumeraverat (necessariam defensionem, statum necessitatis, imperium Superioris cui oboedientia debetur, violentiam seu constrictionem physicam vel moralem) et quoad generalem theoriam ipsa Ecclesia fuit, quae induxit, ut in imputando delicto praecipua quaedam ratio haberetur elementi subiectivi necessarii ad hoc ut in delicto et culpa verum haberetur peccatum eiusque peculiaris gravitas aestimaretur. Qua in re, ratione habita doctrinae theologorum circa circumstantias influxum habentes in actus voluntarietatem (6) et praxis minutissimae excutiendi illas circumstantias contenta in Libris Paenitentialibus, continui usus dum viguit disciplina de publica poenitentia et dein­ ceps per sat longum tempus (7), principia generalis promulgata sunt de aestimandis circumstantiis subiectivis in poenis et paenitentiis imponendis non solum a iudice fori interni sed etiam a iudice fori (4) Cfr. Pessina, Exposizione storica dei diritto pen. rom. η. 46-53. Nihilominus eHam ius Romanum posuerat generale principium, quatuor genera delictorum (facta, dicta, scripta, consilia) consideranda esse septem modis: causa, persona, loco, tempore, qualitate, quantitate, eventu, L. 16. § 1 D. de poenis 48, 19(5) Del Giudice, Diritto poenale germanico rispetto ali’ Italia n. 53 sq. (6) Cfr. S. Thom. Summa 1, 2 q. VI art. 5, 6; q. VII art. 1, 3. Cfr. c. 19 § 1 Dist 1 de poenit. (7) Cfr. v. gr. c. 4 (Hieron.) C. XIV, q. 6; Lib. IV Paenitentialis Halitgari apud Smitz, Die Bussbücher und die Bussdisciplin der Kirche I. 723. *· 78 CAPUT Vil I externi (8), cui maximum arbitrium in illa aestimatione relictum fuit, praesertim cum procedurae per accusationem substituta fuit canonica procedure per inquisitionem. Specialis autem finis, quem Ecclesia maxime prosequebatur, obtinendi per poenas delinquentis veram emendationem et spiritualem meliorationem, effecit ut tum quoad poenae speciem tum quoad eius durationem, respici debe­ ret etiam a iudice fori externi interna delinquentis dispositio, qua­ tenus per externos actus se proderet. Modernae legislationes non sunt omnes concordes circa causas imputabilitatem minuentes, dnm a nonnullis singulae causae enu­ merantur et determinantur, ab aliis generali modo aestimandae re­ mittuntur ipsis iudicibus nulla facta speciali enumeratione. Codex, ut iam apparet ex praemissis, praecipuas in particulari explicat, re­ liquae prudenti arbitrio iudicum aestimandae decernuntur. § 1. De aetate delinquentis consideranda 60. Relate ad aetatem Ecclesia generatim sequuta erat ius Ro­ manum in distinguendis variis aetatum gradibus, sc. infantiam usque ad septennium; impubertatem usque ad 14 annum pro maribus, 12 pro feminis, minorem aetatem usque ad 25 (Codex restrinxit ad annum 21) annos, inde aetatem maiorem (9); quare nihil mirum, quod de im­ puberibus eadem adesset in iure ecclesiastico incertitudo quoad impu­ tabilitatem criminalem, quae iam reperitur in iure Romano saltem in diversis illius iuris epochis (10). 1. Iam iure lustitianeo relate ad imputabilitatem criminalem, cum in­ fantes omnis culpae expertes habeantur, minoris aetatis per se ratio non habetur in his, qui pubertatem excesserunt (11). In impubertate vero oc­ currit illa distinctio inter impuberes infantiae proximos et proximos pu­ bertati, atque hi non illi reputantur capaces doli in delictis privatis (12); .Ί ■ Ί I (8) Cfr. supra cit cap. 6 (Alex. Ill) X. de homie. I, 12; cap. 8 (Inn. Ill) X. de paenit. V, 38; cap. 4 (Alex. HI) X. de off. iud. deleg. I, 29. (9) Lega, 1. c. n. 23; Reiffest., V, 22, n. 5. Aliter lyArinibale, I, 33. (10) Ferrini Cont., Diritto pen. romano, n. 47. (11) Solum admittitur ut circumstantia minuens culpabilitatem in nonnullis de­ lictis, quae tamen in delictis carnis non attenditur, L. 37, § 1,D. XLV111 *5 Fer­ rini Coni., 1. c. n. 47. (12) L. 4 § 26; D. XLIV, 4 § 18. Inst. IV, 1 ; L. 108, D. L. 17 · c. 7 Cod. IX. 47 ; Ferrini Cont., 1. c. ’ DE DELICTORUM ORADIBUS 79 in delictis vero publicis imputatio non datur nisi in his, qui iam pu­ bertatem excesserunt. Valde tamen incertum est qua ratione in im­ puberibus aestimaretur proximitas infantiae vel pubertati (13), dum alii (14) illam aestimandam dicunt ex gradu discretionis unde rem remittunt ad iudicis arbitrium, alii (15) vero propinquos infantiae di­ cunt qui infra pubertatem decimum aetatis annum cum dimidio excesserunt. II. Simile dubium habebatur in fontibus iuris canonici (16); ubi praeterea non est admissa illa distinctio inter delicta privata et pu­ blica saltem sensu iuris Romani. Praeterea in foro ecclesiastico ca­ pacitas peccandi praesumebatur septimo aetatis anno completo, a quo tempore per se incipit subiectio legibus ecclesiasticis. Quae subiectio et peccatum in transgressione commissum cum supponat deliberatam voluntatem, exclusio imputabilitatis delicti non potuit ex hoc capite per se repeti : dolus enim qui requiritur ad delictum nihil aliud est quam deliberata voluntas transgrediendi legem, quae supponit ex parte intellectus cognitionem et libertatem ex parte vo­ luntatis. Si ergo supra septennium excusatio admittatur et incapacitas delinquendi, id erat repetendum ex positiva dispositione, qua maior quidam dolus seu perfectior mentis discretio exigeretur a legislatore. Nulla porro erat lex ecclesiastica, quae expresse et directe malitiam sufficiendem ad delinquendum generali modo non agnosceret usque ad determinatam aetatem iniis, qui iam infantiam excessissent (17); neque etiam erat lex generali modo licet indirecte idem statuens, in quantum ab omnibus poenis incurrendis impuberes liberaret; sed (13) Van. Vetter, Cours de droit romain, § 43, 2°. (14) Ferrini Cont., 1. c. ; Schilling, Lehrbuch, f. Inst. u. Gesch. des rômischen Privatrechts, II, § 35, not. ff. (15) Tribuat, System d. Pandektenrechts 1, § 121 ; Mainz, Cours de droit rom. I, § 99, i. f. (16) Cfr. Schmalzer, V, 23, n. 3. Cfr. Ojetti, Comment, in Codic., II, p. 19 sq., ubi scite discutit, num sive iure praecedenti, sive iure Codicis, feminae in crimi­ nalibus dicendae sint iuridice impuberes usque ad a. 14 perinde ac pueri, con­ cludens pro sententia negativa. Cfr. affirmativam sententiam apud Lega, De iudiciis 111, 28 ; Reiffenstuel, V, 23, 5 ; Pichler, V, 23 ; Sole, De delictis et poenis, n? 31. Quae quaestio, atfento praesertim can. 2230 et veritate casus delicti eccle­ siastici in puellulis non videtur esse momenti valde practici. Dicendum omnino est pro sententia affirmante nullum posse afferri textum legalem in iure Codicis. (17) C. 2, C- XV, q. 1, nec est generalis de omni delicto, nec refert sensum omnino clarum, nam in verbis « impubes qui doli capax non est » particula qui potest significare quia, si vel donec ; praeterea habet contrarium c. 1. X, de de- 80 CAPUT VIH potius expresse in nonnullis poenis includebantur (18). At cum etiam darentur textus impuberes a certis poenis excusantes aut iubentes puniri mitius, concludendum erat imputabilitatem criminalem relate ad impuberes plerunque relinqui aestimandam prudenti arbitrio iudicis ecclesiastici, qui tamen prae oculis habere deberet praesumptio­ nem iuris de minori culpabilitate impuberis ante decennium com­ pletum (19), et de maiori malitia seu deliberatione quam generatim supponit delictum commissionis quam delictum omissionis (20), ac varias iuris dispositiones de poenis impuberibus applicandis, ex qui­ bus apparet critérium Ecclesiae in aestimanda impuberis culpabilitate. Quare nimis generaliter asseruit D'Annibale, 1. c. I, 312, impuberes ex indulgentia iuris canonici a poenis ratione aetatis excusari, nec adeo generalem assertionem probant textus ab eodem in nota alle­ gati, qui potius contrarium evincunt, licet ex iisdem inferatur aetatem impuberem esse per se circumstantiam minuentem a iudice prudenti arbitrio in singulis casibus aestimandam (21). 111. In Codice potius fit tripartita divisio aetatis in infantiam, mi­ norem aetatem et aetatem maiorem; et minor aetas subdividitur in impubertatem et puberem aetatem. 61. Ius vigens ex Codice. — 1. Infantes in iure censentur non sui compotes (can. 88 § 3); quae iuris praesumptio si obiectivae veritati respondeat, ex ipso iure naturae delicti sunt absolute inca­ paces et nulli poenae sunt obnoxii (can. 2201), cum in tali hypotesi nec ulla lege ecclesiastica teneantur (can. 12) nec divina. Quodsi in casu particulari illa praesumptio non verificatur, licet factum contra legem ecclesiasticam vel divinam moraliter sit imputabile et pecca­ tum, responsabilitatem poenalem infantes non incurrunt, cum responsabilitas poenalis per legem ecclesiasticam inducatur, qua etiam in tali casu non tenentur (can. 12 iunct. can. 2226, § 1). Violationes liet. puer. V, 23, et c. 1, 60, X, de sent. exc. V, 39. Cfr. Hollweck, 1. c. p. 74; Schmalzgr., V, 39, n. 42; Thesaurus, 1. c. 1, c. 17; Amor Ruibal, 1. c. n. 45 sq. ; Lega, 1. c. t. HI, n. 29; Schiappoli, 1. c. n. 53; Suârez, De censuris, disp. V, s. b n. 17 sq.; Hilarius a Sexten, De cens. p. 17. (18) Cfr. canones in nota praeced. allegatos. (19) Hollweck, 1. c. p. 74; Amor Ruibal,\. c. n. 46 ; Schmalzgr., V, 23, n. 7 sq. (20) Arg. c. 1, 2, h. t. 23 ; Schmalzgr., I. c. n. 10, 11. (21) C. 6, X, de homie, vol. V, 12; Hollweck, 1. c. p. 74, n. 3. DE DELICTORUM ORADIBUS 81 divinae legis, si quando illius sint capaces, imputabilitas est apud Deum, non in foro ecclesiastico humano, ubi exsulat lex ecclesiastica. Quoad minores infantia egressos, hi tam impuberes quam puberes delicti et peccati per se sunt capaces, cum septennio expleto prae­ sumptio de defectu evolutae mentis non adsit et ad delinquendum non requiratur perfectior discretio mentis quam ad peccandum (22). At ius nostrum generali principio definit: «minor aetas nisi aliud constet, minuit delicti imputabilitatem eoque magis quo ad infantiam minor propius accedit », ubi praescinditur ab omnibus disputatio­ nibus iuris praecedentis, et iudici aestimandus relinquitur gradus diminutionis imputabilitatis, quae diminutio dicitur esse debere maior quo magis receditur a maiori aetate et propius ad infantiam acce­ ditur. De ratione imminutae imputabilitatis in minoribus inter iuristas concors sententia non habetur, dum alii illam diminutionem in poli­ tica ratione quaerunt, alii vero ad iustitiae rationem provocant et vel in intellectus vel in voluntatis condicionibus considerandam dicunt, illam etiam quaestionem moventes, num debeat admitti periodus ab­ solutae irresponsabilitatis et quibus illa periodus definiatur limitibus. Pro statuto Codicis haec sufficiat ratio, quae ipsa experientia com­ probatur, videlicet, puerilis intelligentia est obvoluta quadam quasi nebula, quae non evanescit nisi paulatim cum progressu aetatis et educationis seu instructionis simul cum vitae experientia. Tria haec elementa simul influunt in excutienda illa nebula. Secundum pro­ gressum luminis intellectualis debet progredi imputatio: sed quia in illum progressum influunt tria memorata elementa, quae non in om­ nibus individuis pari passu procedunt, res criterio numerico definiri non potest sed criterio iuridico per iudicem aestimando. In infantia habetur absolute exclusa imputabilitas, etiamsi raro aliquo in casu datur malitia praecox, de qua iudicium fertur ex legibus bonae gu­ bernationis non ex legibus poenalibus. In minori aetate, si haec ex natura rei consideretur habetur generatim sufficiens mentis discretio ; minor et in pluribus casibus nulla in impubertate; supra pubertatem usque ad maiorem aetatem erit regula generalis, quamvis non sit oblivioni dandum evolutionem naturalem nonnumquam tarde ac lente fieri, praesertim ob defectum instructionis; semper tamen imputatio debet esse minor, quia licet adsit usus rationis, deest experientia ad (22) Cfr. Baumer, in « Apollinaris » XI (a. 1933) p. 453 sq. 6 82 CAPUT VIII ea bene utendum et ad opponenda consilia ex experientia vitae de­ sumpta vivis passionum suggestionibus, quae passiones in juvenili aetate coactionem psychologicam exercent fortiorem. Unde diminutio imputabilitatis videtur verificari et ex parte intellectus et ex parte voluntatis minus fortis ad resistendum impulsui passionum. In casu particulari exceptio erit facienda sive in unum sive in alium sensum; et ideo additur in canone nisi aliud constet; quae exceptio in sensum plenae imputabilitatis facilius locum habebit in minoribus valde proximis aetati maiori et in regionibus ubi iuvenes citius evolvuntur; in alium sensum ex rationibus contrariis. Quoad poenas vero relate ad impuberes standum est praescripta can. 2230 (23). III. De statu senili merito non fit quaestio, in senibus enim de se nec defectus in intellectu nec in voluntate reperitur : adest in se­ nibus experientia vitae, passiones in ipsis potius defervescunt, boni exempli gravior urget obligatio. Poterit forte esse quaestio de diminutione poenae ob imbecillitatem corporis, non de diminutione im­ putabilitatis (24). Utique senectus tendit etiam ad plenam mentis imbe­ cillitatem et si nimium protrahatur haud raro ad eam de facto per­ ducit; sed tunc aderit causa generalis (25). § 2. Sexus, condicio, scientia et institutio 62. Quoad sexum non est hic quaestio de circumstantiis obiectivis ratione subiecti passivi delicti, sed de directe influxum haben­ tibus in imputabilitatem delinquentis (26). Fuit quidem valde dispu­ tatum inter poenalistas circa minorem imputabilitatem in sexu (23) Cfr. supra cit. cap. 2 (Alex. HI) X, (V, 23) ubi de puero 10 annorum: « quoniam in pueris relinqui solet inultum quod in aliis provectioris aetatis humanae leges dicunt severius corrigendum · ; quod cap. conferendum est cum conside­ ratione morali cap. 1 eiusd. tit. (Qregor. IX). Latini, 1. c. p. 102 sq. (24) Latini, 1. c. p. 105 cum lege Romana L. 3, § 7, D. de SC. Silaniano 29, 5 « ignoscitur etiam his qui aetate defecti sunt » : quae tamen nostro iure vix obti­ nent cum plerumque poenae sint spirituales. (25) De legislationibus modernis in hac parte cfr. Roberti, I. c. 1, n. 79; Michiels, 1. c. p. 147; Herboe. Les conditions subjectives de la culpabilité (1932) torn. 11, p. 54 sq. (26) Facile tunc occurrere potest aut pluralitas delictorum (v. gr. si occidatur mulier praegnans) aut saltem circumstantia aggravans vel forte mutans speciem delicti. DE DELICTORUM GRADIBUS 83 femineo, qui etiam dicitur sexus debilis; quae minor imputabilitas de regula generali neganda est (27), sed in feminis persaepe adest etiam maior malitia et exquisitissimae industriae adhibitae ad desi­ gnatum delictum patrandum. Quae vero dicitur debilitas sexus pot­ erit esse ratio, cur in eadem imputabilitate minuatur poena et praesertim ad adhibendas diversas poenas. Pro foro ecclesiastico, in quo ad decernendas poenas dicitur habenda essse ratio etiam sexus (can. 2218, § 1), quoad poenas ecclesiasticas spirituales nulla est difficultas et quoad atrociora delicta solent cavere codices poenales civitatis. Quod facilius accidit in feminis est propensio ad status physiologicos v. gr. ad psychoses, quibus valde pertur­ bantur, tumque causa diminutae imputabilitatis erit morbus, quo non solum corpus sed mens quoque afficitur. 63. De conditione, scientia, institutione in modo citato canone agit Codex, ubi sermo est de poenarum irrogatione: qui nullam receperunt institutionem, qui a prima aetate inter vitia adoleverunt praesertin ex pravis aliorum exemplis, qui vitam egerunt otiosam et errabundam praesertim iam a minori aetate, certe non sunt apti ut legem violent ex pleno et perfecto dolo; sed facile fiunt recidivi et habituales ideoque sunt affecti vero morbo morali, cui licet poena non sit exclusa, cum Christiana miseratione medicina moralis ap­ plicari debet, adhibitis omnibus mediis naturalibus et supernaturalibus, quibus ad bonam frugem, si fieri potest, reducantur: qua in re plurimum potest industriosa et patiens sollicitudo boni confessarii, si ad confessionem adduci possunt. Etiam in foro saeculari, huiusmodi delinquentibus, praeterquam poenis, etiam congruis specialibus institutis consuli solet, praesertim si agatur de minoribus. Etiam in his casibus miscetur debilitas mentis et voluntatis, quamvis utra­ que sit vitiosa et sensum moralem aut minuit aut etiam in casibus extremis perimat. § 3. Defectus usus rationis 64. Generale principium ponitur: “doli sunt incapaces qui actu carent usu rationis„, quae incapacitas doli excludit capacitatem (27) Cfr. cap. 6 (Alex. Ill) X. de homie. V, 12 ubi agitur de poenis vel paenitentiis irrogandis; can. 4 (August.) C. XXXII, q. 6, ubi pari ratione dicitur pu­ niendum adulterium viri et mulieris, innet, can. 5 ead. quod “vir caput est mulieris,,. ** . N CAPUT VIH 84 delicti, id quod ex ipsa delicti notione infertur. Qui defectus primo loco habetur in infantibus de quibus iam dictum est (can. 2201 § 1). De amentia. Nimis evidens est, quod is qui actu corripitur amentia, dum in tali statu delictum patrat, tale delictum non est ipsi imputabile (cfr. paragr. praec.). Sed hi etiam qui habitualiter amen­ tes sunt, licet quandoque lucida habeant intervalla, aut in certis quibusdam ratiocinationibus vel actis sani videantur, delicti tamen incapaces praesumuntur (can. cit. § 2). Quae habitualis amentia dif­ fert a momentanea phrenesi, qua quis ob causam transeuntem affici potest et relate ad ius, est ille habitus morbosus, qui auferens ab homine facultatem cognoscendi relationem suae actionis cum lege, eum induxit ad violandem legem quin habeat conscientiam illius violationis. A psychiathris seu peritis in arte erit sciendum, an hic determinatus homo talem patiatur morbum, quamvis in pluribus casibus res facile erit nota et manifesta omnibus. Sagaciter legislator sub respectu ecclesiastico se expedit a molestis quaestionibus circa amentiam per principium incapaces praesumuntur (28). (28) De theoriis, quas ultimis temporibus circa dementiae et amentiae vim nonnulli psychiathrae et criminalistae professi sunt, non multum refert hic disputare, cum in foro ecclesiastico multum tribuatur prudenti aestimationi iudicis sive in diiudicanda delinquentis imputabilitate sive in poenarum moderatione, a quo, ubi id exigat necessitas, prudenter fiet recursus ad iudicium peritorum. At a novis ct peregrinis theoriis esse cavendum iam prudenter monuit D'Annibale, 1, 31, not. 18 et Lega, 1. c. t. 111, n. 29. Et profecto omnino reiiciendae sunt omnes criminalistarum theoriae, quae in putido materialismo et negatione humanae li­ bertatis nituntur, aut quae in condicionibus pathologicis personae rationem delin­ quentiae reponunt, quasi quidam iam sint nati delinquentes. Cfr. v. gr. doctrinas a Lombroso eiusque scholae asseclis disseminatas apud Delassas, Les théories modernes de la criminalité, Paris 1903. Pariter admittendae non sunt sic dicta moralis amentia seu dementia, mo­ ralis insania, quasi incolumi intellectu seu mente, una voluntas tali aegritudine afficiatur, ut ineluctabili quadam arcana vi subactus, plena cum cognitione aut agenda omittere (ubulia seu anenergia) aut omittenda agere ex impulsu infrenabili erga determinata delicta cum plena cognitione sine morali imputabilitate patrata. Nam voluntas potentia spiritualis, nata est sequi iudicium rationis, nec contra propriam naturam vi morbi physici ita potest ligari ut non amplius sit vis electiva eorum, quae ab intellectu, ut supponitur, normali modo eidem pro­ ponantur. Passiones quae sunt in appetitu, quandam vim profecto habent ad inducendam voluntatem, at si mens integra perseverat, libera manet voluntas et in eius potestate est aut passionem sequi aut contra ipsam agere. . Aliud est dicendum de actibus a voluntate imperatis, quod magis ad ius poenale pertinet, A DE DELICTORUM GRADIBUS 85 Multae disputationes factae sunt et fiunt circa lucida intervalla et circa partialitatem amentiae in monomaniaticis. Forum ecclesias­ ticum hac in re non habet adeo magnum interesse sub poenali re­ spectu. Inter alia habetur etiam illa ratio, quod graviora et pericu­ losiora crimina veluti homicidium, graviora carnis delicta, incendia etc. iam diligenter puniuntur a potestate civili, in qua habetur prae­ terea respectus publicae securitatis, cui facile consulitur per coactam reclusionem in manicomio vel in carcere, etiam praescindendo ab examine circa imputabilitatem. At extra materiam poenalem v. gr. in matrimonio, interessse peculiare ecclesiasticum non deest; cete­ rum in dies crescit opinio vix admittens dementiam partialem si sit perfecta in determinata materia. 65. Praeter amentiam defectus usus rationis habetur in defi­ ciente evolutione mentali ob infirmitates psychicas congenitas pro­ venientes ex vitio corporis congenito vel durante infantia vel adole­ scentia contracto, quo fit ut cum evolutione physiologica progrediente mens non evolvatur, sed aut infantilis maneat aut in statu incipiente sistere cogatur. Talis mentis status phrenasthenia dicitur, cuius duplex est species totalis (idiotia) aut partialis (imbecillitas): In totali phrenasthenia (idiotia) videtur haberi radicatis organica im­ potentia ad vitam intellectivam et moralem; in partiali (imbecillitate) incompleta habetur facultatum intellectualim et moralium evolutio : illa infantiae, haec minori aetati est valde similis: utriusque tamen status exsistentia peritorum iudicio comprobanda est. Quae iudice ecclesiastico sunt attendenda, nam utriusque morbi non est rarus casus; porro scite animadvertit Latini 1. c. p. 106 poenam proprie dictam adversus huiusmodi infelices homines latam parum aut nihil satisfacere et ad eorum emendationem parum aut nihil prod­ esse: quare, ubi periculosi fierent, consultius esset in speciali detentionis domo eos recipere, ubi mali eorum instinctus patienter corrigantur. At hic quoque valent quae supra dicta sunt de amen­ tibus et dementibus, rem maius interesse pro foro saeculari quam pro ecclesiastico habere. jn quibus admittendum est imperium sive impulsivum sive coercitivum voluntatis effectu carere posse: id accidit in aphasiis, in hemiplegiis, in paralysi et aliis· similibus morbis; iussa enim voluntatis, quae exterius organorum ope sunt exse­ quenda, incassum cedant, necesse est, siquidem organa quavis ex causa muneri proprio obeundo imparia sint. Cfr. Latini, 1. c. p. 131 sq., Mtchiels I. c. p. 178 sq. 86 CAPUT VIII §4. Surdities — Surdomutismus 66. Unum ex vitiis corporis quibus mentis evolutio aut omnino aut partim impeditur est surdities a nativitate aut ante adeptum usum rationis contracta, quae plerumque tali vitio congenito affec­ tum reddit etiam mutum, lam vero abstractae ideae boni et mali, iusti et iniusti, iuris et obligationis sine communicatione cum aliis, quae fit per auditum et loquelam, acquiri saltem perfecte nequeunt. Inde etiam imputabilitas sine talibus ideis in factis concretis exsulare dicenda est. Quodsi surdomutus aut practicam et domesticam aut praesertim scientificam receperit instructionem cum vera et propria locutione, in hoc altero casu nullum dubium esse potest quin doli sit capax et imputabilitatis; in priori casu parum fidendum est do­ mesticae illi instructioni ab imperitis mechanico tantum modo datae, et praesumptio est potius pro incapacitate doli et delicti ; quis enim scire potest gradum cognitionis ideoque gradum responsabilitatis in huiusmodi infelicibus hominibus? (29). § 5. Somnus. 67. Nihil attinet dicere de somno, in quo totaliter intercipitur usus rationis et liberi arbitrii et plerumque etiam externorum sensuum functiones praesertim illae quae voluntatis imperio subduntur, ideoque inducitur plena delicti incapacitas. At omissiones praevisae in somno volito dum urget obligatio actum ponendi, v. gr. dum ulti­ ma diei hora urget obligatio recitandi officium divinum, ut per se patet, imputabiles sunt. Porro imputabilitas ex culpa non est exclu­ sa, cuius exemplum exhibet ius Decretalium (cap. 3, X. V, 10) ubi poenis decernuntur plectendi parentes vel nutrices tenerum infantem penes se in lecto habentes, si forte in somno oppressus aut suf­ focatus fuerit. '■J 68. Quodsi agatur de somnambidis, noctambulis somniloquis, quidquid sit de natura horum phaenomenorum, licet ex illis facile inferri possit saltem apparentem in eis adesse certam seriem idearum (29) Cfr. Latini I. c. p. 106 sq. DE DELICTORUM GRADIBUS 87 coordinatarum, quae tamen nihil sunt aliud quam species phantasiae, certum videtur normalis indicii efformandi capacitate destitui ideoque etiam doli et imputabilitatis argui non possunt in factis materialiter delictuosis in somno forte patratis (30). 69. Somnus artificialiter procuratus inducit statum physiologi­ cum somnanbulismo naturali similem, in quo abest conscientia re­ flexa propriarum actionum et usus libertatis. I. Praecipua species est somnus hypnoticus seu per hypnotismum inductus, quo nomine significatur ars seu modus excitandi hypnosim (statum somnolentiae seu somno simillimum), in quo receptivitas suggestiva ita augetur, ut hypnotizatus repraesentationes atque affectiones, quae sibi ab hypnotizante verbo proponuntur veluti obiectivas habeat et actiones ab eo imperatas exsequatur (31). Quae hypnosis variis modis inducitur: û) praesertim suggestione qua somnus persuadetur, somni excitata idea per verba, gestus etc. : b) excitata in sensibus vivida impressione et consequente defatigatione v. gr. ostenso obiecto splendenti in quod hypnotizandus intendat acie oculorum et pleno mentis conatu; c) etiam ope palpationum, gestuum et attrectationum, etiam fixo oculorum obtutu in hypnotizandum etc. II. Porro per suggestionem hypnotizans hypnotizato vel hypnotizando ideam rei, actionis aut affectionis alicuius suggerit seu com­ municat; hypnotizato vero tales ideae suggeri possunt, quae, sine reflexa conscientia, ad nutum agentis ab ipso hypnotizato retinentur et exsecutioni mandantur. Atque hic est effectus praecipuus hypno­ tismi vulgaris praecipue in nostra poenali materia considerandus, illa videlicet dependentia, qua, aucta suggestibilitate, fit hypnotizatus sub imperio et sub lubitu hypnotizantis, si forte actiones exsequitur (30) Cfr. Latini 1. c. p. 108 sq. (31) Cfr Latini, 1. c. p. 110 sq. ; Capelmann-Bergniann-Lehmkuhl, La Medi­ cine pastorale (versio gall. Bénejac) p. 58 sq. ; Antonelli, Medicina pastoralis (1905) tom. 1, n. 244 sq. ubi praesertim allegantur facta a medicis relata et sanationes morborum obtentas; Rpberti, 1. c. I, n. 114; Ojetti, Comment, in Codic. I. II, p. 160 sq. ; Michiels, 1. c. p. 152 sq. Consulendi quoque sunt moralistae, prae­ sertim ubi quaestio est de liceitate hypnotismi v. gr. Ferreres, Theol. mor. I, n. 361 sq. ; Génicot-Salrnans, Lehmkuhl, Theol. mor. I, n. 934, not. 1; Coconnier, EI hipnotismo franco (versio hispanica 1896); Sànchez Herrero, El hipnotismo y la sugestiôn; Arcelin, Rev. des questions scientifiques, vol. 48, p. 145 sq ; Lapponi, Ipnotismo e spiritisrno, Pesch, Inst, psychol. 2, n. 703 η i ·. CAPUT VU! quae materialiter delictuose sint. Quidquid sit de hypnotismi natura, cuius explicatio pertinet ad psychologos et psychiathras, cum passim admittatur hypnotizatum proprio mentis iudicio et agendi libertate carere, de hypnotizato quoad poenalem responsabilitatem idem fere iudicium est proferendum ac de somnambulo naturali, sc. respon­ sabilitatem poenalem esse generatim excludendam. III. Attamen extra casum quo hypnosis in subiecto inscio et in­ vito inducatur, hoc est admittendum discrimen cum naturali somnam­ bulismo quod dum inducitur hypnosis in volente seu consentiente, hic licet involuntarie operetur dum materialiter actum ponit ex hypnotizantis voluntate, actus formaliter seu in causa potest esse volun­ tarius; quare de his actibus fere idem dicendum est ac de ebriis seu de procurantibus sibi statum inconscientiae. Quare dum legem poe­ nalem transgreditur: 1° qui hypnotizatus fuerit inscius et invitus, dicendus erit versari in casu et legem ab eo violari sine ulla imputabilitate; 2° qui ex causa honesta vel indifferenti sciens volens hypnotizatur, velut ad curationem morbi pro qua a medico indica­ tum est illud medium, si nefarium propositum hypnotistae nec prae­ videre potuit, pariter in casu versatur circa materialem legis trans­ gressionem; si praevidere potuit, licet de facto non praeviderit, erit in culpa; 3° qui vero hypnotizatus fuerit ex proposito seu ex con­ dicto cum hypnotista ad delinquendum, delicti inde patrati erit reus ex dolo licet non immediate et concomitanter, certe mediate et antecedenter. Cfr. Latini, 1. c. p. 112. IV. De liceitate vel illiceitate hypnotizationis ex causa honesta, puta morbum depellendi, consulendi moralistae, a quibus etiam re­ sponsa S. O. et S. Paenit. adducuntur. Somno artificialiter procurato valde similis est status incon­ scientiae plus minus completae ad quem perducunt variae corporis, praesertim nerveorum elementorum, intoxicationes: tales sunt into­ xicatio alcoholica, morphinica, cocainica ut nihil dicam de chlorophormica quae praesertim adhibetur in peragendis operationibus chirur­ gicis. Codex loquitur expresse de poenali imputabilitate in ebrietate (can. 2201 § 3). § 6. De ebrietate 70. Ebrietas modo complexo influit in imputabilitatem : hinc di­ verso modo de ea agunt poenalistae, et dum aliqui illam ponunt DE DELICTORUM ORADJBUS 89 inter causas quae auferunt cognitionem, alii potius inter causas quae voluntatem impellunt. Fortasse unum et aliud sit verum, nempe ebrietatem et obfuscare cognitionem intellectus et im­ pellere voluntatem ita ut haec minus libera sit. Porro in ebrietate sunt multi gradus, de quibus singulis non idem iudicium est pro­ ferendum et diversae causae unde ebrietas est orta sc. aut voluntarie aut praeter voluntatem. I. Distinguenda videtur ebrietas, ebriositas et alcoholismus qui ex habituali ebrietate ut plurimum oritur. Ebrietas accidentaliter ha­ betur seu transeuntur, et negari non potest quin mentem obnubilet et ex hac parte imputabilitatem minuit; ebriositas seu habitus sese inebriandi multo magis mentem obfuscat, immo ebriosi tandem fiunt hebetes seu stupidi, est status alcoholismi in quem facile inciditur ex habitu sese inebriandi. Porro sub respectu imputabilitatis omnino di­ stinguenda est ebrietas voluntarie procurata, et ebrietas accidenta­ liter habita sine ulla voluntate et praevisione v. gr. in eo qui mode­ rate bibit et sive ob statum morbosum ignoratum sive propter qua­ litatem non cognitam potus in ebrietatem incidit omnino involun­ tariam. Codex respicit directe influxum in intellectum. II. Atque imprimis ebrietas directe quaesita et praeordinata ad patrandum vel excusandum delictum nec tollit nec minuit imputabi­ litatem: dolus in tali casu non deest; ebrietas assumitur tamquam medium vel instrumentum vel quia quaeritur tamquam incitamentum, vel quia adhibetur ad compescendos conscientiae timores vel quia excogitatur tamquam excusatio. III. Ebrietas voluntaria, sine tali praemeditatione, delictum ab imputabilitate non liberat, minuit tamen respectu illius qui plene sui compos idem delictum commisit si sit plena; etsi dolus deficiat saltem aderit culpa si culpae conditiones adfuerint. IV. In ebrietate involuntaria, si usum rationis plene ademptus fuerit, imputabilitas exsulat omnino; minuitur, si ex parte tantum (can. 2201 § 3). Ex modo quo rem considerat Codex noster, apparet > similitudo cum statu inconscientiae plus minus plenae, in quem coniicit somnus. 71. Ex abusu continuato potuum alcoholicorum facile devenitur ad statum chronicum alcoholismi, in quo omnia corporis organa eorumque functiones ita graviter et profunde perturbantur, ut con­ scientia penitus amittatur, sensus moralis exstinguatur, et facile deve- 90 CAPUT Vllt nitur ad delirium alcoholicum et veram dementiam. Porro pronitas ad delicta patranda, sensu morali exstincto, praeter inumeros morbos, est etiam tristis effectus alcoholismi, qui haberi debet ut pestis so­ cialis teterrima. Quod ad periculositatem horum hominum relate ad delicta contra publicam securitatem, remedium adhibere pertinet ad publicam auctoritatem civilem; poenae spirituales plerumque effectu carebunt, tametsi status mentis adhuc sit talis, ut imputabilitas non sit penitus exclusa. Hi miseri homines praesertim iuvandi sunt per opera socialia v. gr. per capsas parsimonia, per associationes opifi­ cum in quibus curetur institutio religiosa et moralis et inspiretur amor parsimoniae, per societates temperantiae, etc. (32). 72. Codex noster quod statuit de imputabilitate delicti in ebrie­ tate commissi extendit ad alias similes mentis perturbationes. Tales reputandae sunt Morphinismus, Cocainismus, Aetheromania (33). Quae res caret difficultate relate ad materiam poenalem ; at relate ad actus iuridicos perficiendos, in quibus requiritur plenus voluntatis con­ sensus v. gr. ad matrimonium, res est multo salebrosior, propter va­ rios gradus et varias vicissitudines triplicis illius status morbosi; quare plerumque erit recurrendum ad examen et iudicium peritorum, eorum praesertim qui in illa specie morbi sunt singulariter docti. 73. Cum canon 2201 § 4 statuat quamlibet mentis debilitatem delicti imputabilitatem minuere, sed non penitus auferre, etiam hoc loco sermo esse posset de pluribus morbis, qui maximam perturba(32) Cfr. Latini, I. c. p. 139 sq. ; Roberti, i. c. n. 91 sq. ; Michiels, I. c. p. 157 sq.; Harboc, Les conditions subjectives de la culpabilité, tom. Il, p. 72 sq. ; Antonelli, Medicina pastoralis, 1, η. 339 sq.; Capellmann, La Médicina pastorale, p. 83 sq.; Zerboglio, L’Alcoolismo ; Pistolese, Alcoolismo e delinquenza : Fordimi, L’ubriachezza e i suoi rapport» col diritto penale, p. 106. Novus Codex poenalis Italiae accurate distinguit plenam ebrietatem (sine actuali capacitate intelligendi et volendi) derivatam ex casu vel vi maiori, in qua omnino excluditur imputabilitas, ab ebrietate non plena, in qua diminuta admit­ titur imputabilitas (art. 91). — Ebrietas vero voluntaria et culposa non admittitur ut causa minuens; quodsi fuerit praeordinata in finem delicti patrandi, petendi inde ex­ cusationem, potius in augmento poenae reputatur imputabilitatis augmentum (art.92). Delicta vero commissa in statu ebrietatis habitualis, graviora censentur et severius punienda decernuntur (art. 94). Vicissim status chronicae intoxicationis habetur ut circumstantia minuens imputabilitatem delicti in eo statu commissi (art. 95). (33) Novus Codex poen. Ital. ebrietati aequiparat abusum morphinae et cocainae (art. 93,95). Cfr. quoque art. 446 eiusd. Codicis. Cfr. Latini, 1. c. p. 110 sq. ; Roberti, 1. c. 1, n. 91 sq.; Capelltnann-Bergmann, 1. c. p. 50 sq. ; Antonelli, 1. c. 1, n. 354 sq. .·■· DE DELICTORUM GRADIBUS 91 tionem functionalem inducunt systematis nervei, quales sunt omnes qui comprehenduntur sub generali vocabulo psychoneurosis velut neu­ rasthenia, hysteria, hypocondria, etc. Atque imprimis neurasthenia est morbus nostro tempore valde communis, qui in statu graviori reddit hominem pene abulicum, dum mens, excitata ex vivida phantasia, praesertim defigitur in morbis vel incommodis physicis vel imagi­ nariis proprii corporis, quibus quovis modo levandis neurasthenia affectus ita est occupatus, ut parum aut nihil attendat ad obligatio­ nem legis, quae ceteroquin, si de lege ecclesiastica agatur, dicitur non obligare cum gravi incommodo (can. 2205), quod facile datur in generali depressione virium quam patiuntur neurastheni: quae peculiari ratione attendenda sunt in delictis omissionis. Quoad hysteriam, quam comitatur singularis nervorum sensibi­ lium irritabilitas et singularis suggestionabilitas, ita tota hominis na­ tura commutatur, ut in omnibus, saltem in accessibus morbi, indi­ cium et actio impediatur et quaelibet animi affectiones sive bonae sive pravae summum imperium, sine possibili recta reflexione, exer­ ceant cum vehementi propensione ad simulationem, duplicitatem et mendacium, quae est necessitas quaedam talium personarum. Quare in iure poenali praesertim attendendus est hic morbus, ne facile fides habeatur denuntiationibus aut accusationibus personae hystericae (34). if i» : § 7. De ignorantia, errore, inadvertentia (can. 2202) (35) 74. Notiones sunt praemittendae. Ignorantia est carentia cogni­ tionis in subiecto capaci. Inadvertentia (oblivio) est carentia actualis cognitionis, in eo qui habitualiter aliquid cognoscit: legem quis novit, sed dum operatur actu ad legem non advertit (36). I (34) Capellmann-Bergmrnn, I. c. p. 89 sq. ; Antonelli, 1. c. I, n. 436 sq. ; Max Simon, Les maladies de l’esprit, p. 90; Van Krafft Ebin, Nervositat und neurastenische zustande ; Binswanger, Die Hystérie. (35) Cfr. c. 2. C. XV. 91; c. 3; 4 C. ΧΧΠ. q. 2; c. 23 ibid. q. 4; cap. 4 X. (V, 39). — Arnor Ruibal, Derecho penal, I, n. 284 sq.; Pelt, De ignorantia et errore in delictis, Qand. 1826; Photenhauer, De delicto per errorem in personam commisso, Kiel 1826; Six, De errore facti in delictis dolosis, Lugd. Batav. 1840; Suarez, De censuris, d. IV, sect. 8.; De legibus 1. V. cap. XII; Van Hove, De le­ gibus η. 236 sq.; Latini 1. c. p. 115 sq.; Roberti, 1. c. I, n. 76 sq.; Michiels, 1. c. p. 180 sq.; — Harboe, Les conditions subjectives de la culpabilité t. Ill, p. 77 sq. (36) Ignorantia denotat statum mentis habitualem: at, ut per se patet, cum illo statu mentis, multoties nihil operari vel operari in re quae nullam habet cum Γ t. 44 X - 92 CAPUT VIH I. Ignorantia potest esse: 1° negativa (alias nescientia) et est carentia cognitionis non debitae in subiecto capaci v. gr. ignorantia philosophiae in agricola ut tali; 2° privativa si respicit scientiam debitam v. gr. ignorantia reservationis in confessario ; 3° positiva si habeatur iudicium falsum seu error veritati contrarius v. gr. qui iudicat hodie esse feriam V cum sit IV vel abstinentiam fer. VI extra Quadragesimam non obligare. Insuper ratione obiecti circa quod versatur distinguitur igno­ rantia iuris, facti aut poenae prout versetur circa legis exsistentiam eiusve comprehensionem, aut circa facti particularis exsistentiam aut circa poenam qua legis transgressio sancitur, tametsi lex ipsa non ignoretur. II. Alia ignorantia est invincibilis, quae depelli non potest sive phy­ sice sive moraliter adhibita diligentia debita(37), et inde etiam ^incul­ pabilis; alia est vincibilis quae potest depelli et potest esse culpabilis vel inculpabilis prout detur aut non detur obligatio eam deponendi et ta­ men non deponitur (38). In ordine ad effectum iuridicum imputationis re non distinguitur ignorantia vincibilis et culpabilis; nam in tantum nobis effectus ex ignorantia procedentes imputari possunt, in quan­ tum eadem est culpabilis, quia vitandi pravam i. e. nocivam actionem adest obligatio, quae obligatio trahit secum obligationem auferendi causam nocivae actionis (ignorantiam) si advertitur et auferri potest : causa, ut supponitur, est ignorantia. Ergo si ignorantia advertitur et auferri potest, i. e. si est vincibilis et non aufertur, habetur culpa seu est culpabilis et imputabilis in ordine ad pravum seu nocivum effectum actionis. Quae culpa in ignorantia admissa potest esse gravis vel levis, pro gravitate negligentiae habitae in ea depellenda. Ubi, sal­ tem in iure Codicis, distinguitur ignorantia graviter culpabilis, crassa seu supina et affectata·, de qua distinctione inferius erit sermo in explicatione canonis 2224. 11. Ad rem etiam facit distinctio qua ignorantia respectu actuum • ’ lege oppositionem. Quare hic ignorantia sumitur pout in nostram actionem actualiter influit, seu pro ignorantia actuali ex qua actio ponitur legi contraria ; atque in hoc sensu maniiestum est ad eam reduci inadvertentiam. (37) In sensu morali non dicitur vincibilis illa ignorantia, quae diligentia utcumque possibili deponi potuit, sed necesse est ut depelli non possit per adhibitionem diligentiae debitae. (38) Ut sit vere culpabilis, necesse est ut in ignorantia non depellenda peccatum admissum luerit DE DELICTORUM GRADIBUS 93 voluntatis distinguitur in antecedentem et concomitantem. Antecedens illa est, quae ita voluntatis determinationem praecedit, ut sit efficax ratio seu causa cur voluntas determinetur ad actionem ponendam, in nostra materia ad violandam legem poenalem. Antecedit opus cum illa ignorantia positum et est causa cur ponatur tale opus ex voluntatis determinatione. Efficacia actus ita explicatur, quod agens ita censetur dispositus, ut si legem cognosceret, eam non violaret, vel si opus nosceret ab eo ponendo abstineret; quae voluntatis dispositio in pluribus casibus erit nota. Si quis solitus abstinere a manducandis carnibus die veneris vel die ieiunii ex voluntate habi­ tuali et firma servandi praecepta Ecclesiae, ignorat esse feriam VI vel diem ieiunii; quod hoc opus ponat, ita dispositus, causa est ignorantia actum antecedens eique proinde dans causam. Si quis volens occidere feram occidit amicum, quem per errorem repu­ tavit esse feram, dum in tale obiectum explosit. Concomitans est illa ignorantia, quae actionem quidem comitatur, sed in eam hic et nunc non influit, v. gr. in exemplo allato de eo, qui licet sciret esse feriam VI nihilominus a carnibus manducandis non abstineret, de facto tamen voluntaria ipsi non fuit transgressio legis abstinentiae. In idem recidit, si ignorantia antecedens ab aliis dicitur esse illa ignorantia quae antecedit omnem voluntariam negligentiam; quae ab iisdem auctoribus opponitur ignorantiae consequenti, quae subse­ quitur praedictam voluntariam negligentiam inquisitionis. Prima est invincibilis, nam prima de re cogitatio non est in libera potestate hominis; altera subsequens est voluntaria, cum subsequatur advertentiam ad obligationem inquirendi, et pro re nata est culpabilis. Alii doctores hanc ultimam vocant accidentalem, priorem essentialem. 75. Notae historicae. I. In iure Romano principia generalia de hac re non habebantur. Allegatum Pauli principium (L. 9 D. de iuris et facti ignorantia 26, 6) “Regula est, iuris quidem ignorantiam cuique nocere, facti vero ignorantiam non nocere,, pertinet ad pri­ vata iura, ut apparet ex exemplis totius illius tituli Digestorum. Haud raro dicitur facile admitti plenam ignorantiam et exclusionem doli quoad illas iuridicas normas merae creationis politicae, in quibus minus est evidens ethicum fundamentum, quae tamen non admittitur in his iuris normis quorum ethicum fundamentum est notorium (39). (39) Cfr. Ferrini Cont. Esposizione storica e dottrin. dei. dir. roni., n. 53. «Μ CAPUT VH! Dum tamen hoc intenditur confirmari allatis fragmentis respicienti­ bus casus particulares, alia statim allegare debent quae sint excep­ tiones (40). II. In iure canonico iam ante Gratianum praevaluit regula, legis violationem non imputari nisi conscienter fuerit facta ideoque cum scientia legis, nisi scientia legis esset obligatoria quae sine culpa negligi non posset. (41) In decreto Gratiani voluntaria ignorantia dicitur omnibus noxia sacerdotibus et periculosa, qui tamen peculiari ra­ tione tenentur canones non ignorare (42), ideoque involuntaria et inculpabilis saltem poenaliter non nocet praesertim laicis. Porro theologorum opera, duce Petro Lombardo et S. Thoma, evoluta ac in claro posita est doctrina de ignorantia invincibili et inculpabili culpam et imputabilitatem excludente, dum ignorantia vincibilis et culpabilis a culpa et imputabilitate non liberat, licet facile minuat (43). Ex theologis doctrina de ignorantia vincibili et invincibili seu cul­ pabili vel inculpabili transiit ad canonistas et in Decretalibus fuit expresse firmata. In hanc rem maxime facit cap. Ut animarum 2 . de const. I, 2 in Sext., quo in capite tamquam causa excludens imputabilitatem poenalem ponitur ignorantia, quae non sit crassa vel supina, quae debet esse graviter culpabilis, nam ignorantia le­ viter culpabilis non attenditur saltem relate ad poenam gravem, quam lex humana non solet infligere ob culpam levem (44). Porro in cit. caput controversia facta est, num omnis ignorantia graviter culpabilis crassa aut supina dicenda esset (45); in qua affirmativam sententiam tenuit Suârez, de Censuris d. IV sect. 10, dum negantem sententiam tenuerunt alii doctores v. gr. Ballerini, opus morale t. Vil, n. 99; Sànchez, De matrim. 1. IX d. 32, n. 32, 33; Pirhing, (40) Cfr. ex una parte D. (39, 4) 16 § 5, (48, 10) pr. — ex alia parte D. (50, 9) 6, (29, 5) 3 § 22, (2, 1) 7 § 4, (48, 5) 38 § 2. (41) S. Augustinus: “ non omnis ignorans est immunis a poena. Ille enim ignorans potest excusari a poena, qui quod disceret non invenit: illis autem hoc ignosci non poterit, qui, habentes a quo discerent, operam non dederunt „ — C. 16 D. 37 cum dicto Gratiani ibid. (42) Cfr. c. 12 C. 1. q. 4 cum dicto Gratiani. (43) O. Lottini, Le problème de Γignorantia iuris de Qratien a St. Thomas d’Aquin in Recherches de Théol. ancienne et médiévale, t. V, p. 345 sq. ; Mueller, Ethik und Recht in der Lehre der Verantwortlichkeit, p. 146 sq., 177 sq., 205 sq. (44) Cfr. Suarez, De legibus (V, 12), n. 16; Passerini in cap. Ut animarum n. 467 sq. (45) Cfr. critérium ambiguum iuris Romani (22, 6) L. 6. 9 § 2 3 ■ f ’ ·' '· ' ■■ 'Zi- ’ '" '»·/.· · -■ DE DELICTORUM GRADIBUS V, 39, n. 40. — Nec deerat media quaedam sententia v. gr. Passerini, in Sext. Decretal, t. I, p. 149 sq. ubi distinguit inter forum internum et externum, et quoad forum internum attendendam ponit gravitatem peccati; quod forum vere externum gradus ignorantiae distinguit ex variis gradibus culpae iuridicae ; quae culpa iuridica, nisi sit coniuncta cum culpa theologica non suppeditat critérium obiectivum imputabilitatis, sed novam fori externi praesumptionem. Stando iuri Codicis videtur controversia relicta in terminis iuris praecedentis bene perspecto et considerato tenore can. 2218, § 2 — Et generatim can. 2202 influxum ignorantiae in imputabilitatem videtur admittere in terminis, in quibus illum proponebat doctrina theologica-canonica iuris praecedentis. 76. Ius Codicis. In can. 2202 definitur influxus ignorantiae vel erroris circa legem et circa poenam hoc pacto: § 1. Violatio legis ignoratae nullatenus imputatur, si ignoran­ tia fuerit inculpabilis ; secus (in casu culpabilitatis) imputabilitas minuitur plus minusve pro ignorantiae ipsius culpabilitate. § 2. Ignorantia solius poenae imputabilitatem delicti non tollit, sed aliquantum minuit. Ante omnia tenendum est omnem ignorantiam invincibilem sive antecedentem sive comitantem (46) esse inculpabilem, ideoque imputabilitatis criminalis exclusivam. Quod autem violatio legis igno­ ratae ignorantia inculpabili nullo modo imputetur, inde fit manifestum, quod factum involuntarium non potest agenti imputari; porro dum quis ignorat legem aut actum sub lege cognita comprehendi (igno­ rantia iuris), in actu legis laesivo ponendo voluntatem contra legem agendi non habet, quae est fundamentum imputationis crimi­ nalis et poenae; nequidem in tali casu habetur voluntarium (46) Illa animi dispositio, qua operans cum ignorantia concomitante actionem poneret, etsi rem cognosceret, nequit efficere, ut actio sit voluntaria, sed id solum mIa*. < —. ·a »1 ΛO l f ΗΓΗ ΓΊ Π ♦ t O ülilal ΙηΝΙ |n|ll IIHI Μ|δ|] SH œ||| hSw! MmI HsMil 96 CAPUT VII! indirectum, inquantum non ablata sit culpabiliter illa ignorantia, qua ablata et obtenta cognitione legis, factum volitum agnosceretur legi contrarium et moraliter imputabile; supponitur enim ignoran­ tiam esse inculpabilem. Quae ignorantia inculpabilis, ut admittatur, in quolibet casu concreto legitime probari debet: lex enim debito modo promulgata ab omnibus pro quibus est lata morali adhibita diligentia debet et ex communiter contingentibus potest cognosci; ideoque ignoran­ tia generatim non praesumitur (can. 16, §2). Hoc quidem generatim; nam in praxi ex multitudine legum, ex diversa condicione persona­ rum et peculiaribus ipsorum circumstantiis, facile in multis casibus solidum et grave habebitur fundamentum ad prudenter iudicandum legem esse ignoratam aut sine ulla prorsus culpa aut saltem sine culpa gravi, et in utroque casu exsulabit imputabilitas. Idcirco in cit. can. 16 § 2 scite dicitur ignorantiam legis non praesumi idque solum generatim, nec expresse ponitur principium cognitionem Legis praesumi, quod in multitudine legum esset principium rationabili fundamento destitutum. De his quae natura sunt graviora facinora, facile quidem praesumi potest ab omnibus cognosci eaque poenis percelli, etsi determinata poena qua percelluntur ignoretur: in his ergo difficilius admittetur, saltem in foro externo, probatio allata, quae iam in se est difficilis cum agatur de elemento interno et multo difficilior si agatur de inadvertentia in habitualem legis co­ gnitionem habente. 77. Ignorantia legis, quae est vincibilis seu culpabilis, delicti imputabilitatem non aufert; nam hoc in casu ignorantia est voluntaria; ergo voluntaria quoque est actio vel omissio quae ex hac igno­ rantia procedit, et effectus qui ex actione vel omissione sequitur. Eadem tamen ignorantia imputabilitatem minuit plus minusve pro gradu culpabilitatis ; res enim eo minus voluntaria est, quo minor est illius cognitio, porro minor est cognitio in eo qui rem, etsi vincibiliter, ignorat, quam in eo qui rem cognoscit. Quoniam autem haec ignorantia diversos gradus voluntarii habet, prout sit simpli­ citer vincibilis, vel crassa vel affectata, etiam actio, quae ex tali ignorantia sequitur diversos gradus culpae habet, lamvero quanti­ tas culpae in ignorantia vincibili, non desumitur ex ipsa actione vel omissione, quae propter ignorantiam sequuta est, sed ex negligentia, quae in depellenda ignorantia habita sit, cum actio vel 97 DE DELICTORUM GRADIBUS omissio eatenus fuerit voluntaria, quatenus voluntaria est ignorantia illius causa. Qua de re pro foro externo valent criteria de culpa juridica, quae esse potest lata, levis et levissima. (47). In consideratione morali, ideoque etiam pro foro interno, relate ad diligentiam adhi­ bendam in depellenda ignorantia legum, quas quis scire debet, moralis diligentia ex obligatione adhibenda ea est, quae a pruden­ tibus in huiusmodi rebus adhiberi solet; quae pro rei, personae et circumstantiarum varietate diversa esse debet, maior in re gravis, minor in re levis momenti; maior in persona, cui multa, minor in persona cui pauca praesto sunt media inveniendae veritatis. Porro moralis diligentia non est diligentia summa quae adhiberi potest, sed quam quilibet ex prudenti iudicio hic et nunc seu in tali re et talibus adiunctis adhibere potest et debet; nec ad maiorem quam moralem diligentiam quisque tenetur, etsi maiorem adhibere posset. Ubi autem gravis absit culpa, exsulat imputabilitas tam in foro in­ terno, quam in externo si in hoc evinca.ur, cum levis culpae in cri­ minalibus ratio non habeatur. Quodsi verum est ignorantiam invincibilem iuris divini a pec­ cato excusare (48); in re nostra ab imputabilitate criminali non liberat ignorantia etiam inculpabilis legis humanae, cum quis transgreditur legem divinam non ignoratam, quam sua sanctione poenali lex humana tuetur; haec enim potius quam sui transgressionem intendit punire iuris divini violationem, ideoque lex poenalis in tali casu aequivalet comminatae poenae, cuius ignorantia imputabilitatem non aufert (49). (47) lam supra animadversum est errorem seu ignorantiam vincibilem et culpam iuridicam in facto culposo admissam esse similes ac veluti pares cum ex negligentia ortum ducant, atque obiecta tantum, circa quae hi animi status ver­ satur, inter se discrepare. Cfr. L. 213, 223, 220 D. de V. S. 50, 16: Ulpianus: “Lata culpa est nimia negligentia id est non intellegere quod omnes intellegunt,, ; Paulus: “Latae culpae finis est non intellegere id quod omnes intellegunt,, ; Paulus: “Magna negligentia culpa est; magna culpa dolus est„. Quae et de ignorantia iuris et de ignorantia facti videntur esse intelligenda. (48) Cfr. damnatam ab Alexandro VIII propositionem: Tametsi detur igno­ rantia invincibilis iuris naturae, haec in statu naturae lapsae operantem ex ipsa non excusat a peccato formali. (49) Thesaurus, De poenis I, cap. 15, resp. 3; Surirez, De legibus 1. V, c. 12, n. 7; Pirhing (V. 39) n. 44; Passerini, in Sext. Decret, t. 1 n. 371, 376, 379. — Si lex poenalis censuram infligit violanti ius divinum, propter contumaciam quam censura requirit, haec ad normam can. 2229 non incurritur ab ignorante legem ecclesiasticam, etsi legem divinam violet. 7 9S CAPUT VU! 78. Ignorantia solius poenae non excusat a delicto et poena incurrenda, poena enim non debet esse voluntaria, quin potius fer­ tur in invitos, et qui sciens volens legem poenalem transgressus est, posuit causam poenae, quae alia non est nisi delictum volun­ tarie admissum: ut plurimum tamen aliquantum imputabilitatem minuit saltem indirecte; nam qui transgressus est legem, cuius sanctionem novit, practice et legem et eius poenalem sequelam contemnit et cum pleno dolo delictum admisit ; non ita poenam ignorans. Immo ignorantia poenae facile potest redundare in igno­ rantiam legis gignendo persuasionem quod talis lex, quae sanctione poenali putatur carere, non inducat obligationem gravem (50). 79. Ignorantia facti. De hac expresse non agit hic canon Co­ dicis licet eam contempletur can. 16 § 2, ubi ignorantia vel error circa factum alienum‘non notorium dicitur praesumi donec contra­ rium probetur, nec excluditur ignorantia vel error circa factum proprium aut circa factum alienum notorium, quamvis pro hoc casu ignorantiae vel erroris, iuris praesumptio non detur. Ubi ergo ignorantia vel error probabilis facti datur, a fortiori excluditur imputabilitas facti, quod mere materialiter, non formaliter, est contra legem. Quare non est imputabilis fractio ieiunii si quis ignoret hodie esse vigiliam pentecostes, vel lectio libri quem quis ignorat esse librum haereticum. Quodsi error versatur circa circum­ stantiam facti, haec pariter non imputatur sc. non est reus adulterii qui contrahit cum matrimonio iuncta quae passim habetur ut libera; nec est reus sacrilegii, qui hominem percutit invincibiliter ignorans esse sacerdotem, licet sit reus iniustitiae et respondere debeat de laesione inflicta. 80. Scholion. Ad errorem facti reducitur error in obiecto, qui ab aliis dicitur error in exsecutione (aberratio delicti). Potest autem accidere directe in ipso obiecto, quis occidit Titium volens occidere Caium vel incendere domum Titii putans esse Caii ; vel error pot(50) Cfr. not. praeced. Suârez, De leg. I. V, c. 12, n. 11; Passerini, I. c. n. 371, 376, 379; Reiffenstuel (V, 39) n. 29, 32; Schmalzgrueber (I, 2) n. 40; The­ saurus 1. c. 1, c. 15. Quod nota praecedenti dictum de speciali condicione requi­ sita ad incurrendam censuram seu poenam medicinalem, non probat delictum admissum in transgressione legis, cui adnexa sit censura ignorata, non esse delinquenti imputabile saltem ad poenam arbitrariam a iudice pro prudenti ar­ bitrio infligendam. DE DELICTORUM GRADIBUS 99 est esse in actione v. gr. percutit Caium sed ictus deviat et per­ cutitur Titius. In neutro casu, ut per se patet, abest dolus; nec videtur exclusa imputabilitas ; nam plena habetur voluntas contra legem, quae pari modo protegit vitam et bona omnium, nec lex in hac re respicit Titium aut Caium sed omnes. Porro damnum mediatum seu contra bonum publicum non minuitur ex errore: potest admitti imputabilitatem excludi quoad peculiares circumstantias personae vel rei laesae, quae non adsunt in persona vel re in qua intende­ batur consummari delictum ; sed ubi in foro externo (supposito in­ terno dolo) manifestatur species delicti delinquenti imputabilis (ho­ micidium, incendium), specifica respectiva poena (poena homicidii) respondere debet exsecutioni reali individui reatus (51). 81. Si in iure praecedenti in medium proferebatur iuris regula “ignorantia facti non. iuris excusat„ (R. I. 13 in Sexto) quasi ex ignorantia iuris excusatio peti non posset, nec proinde exclusa es­ set imputabilitas; imprimis illa iuris Regula coordinanda erat cum alia (R. I. 23 in Sexto) : “sine culpa, nisi subsit causa, non est aliquis puniendus,,. Porro, sicut similis iuris Romani regula, practice explicabatur de negotiis iuris privati : quod vero attinet ad delicti imputabilitatem referebatur regula ad forum externum, non ad in­ ternum, quod in rei veritate nititur, qua peccatum seu culpa exclu­ ditur per inculpabilem ignorantiam sive facti sive iuris. In foro autem externo generatim non est sine culpa, qui ignorat quod scire tenetur, et alleganti inculpabilem ignorantiam non creditur nisi eam concludenter probet (52); secus unusquisque fidelis prom­ ptum haberet medium evadendi quamcumque poenam per allegatam iuris vel facti ignorantiam (53). (51) Cfr. Amor Ruibal, 1. c. n. 265; Roberti I. c. n. 78; Berner, Diritto pe­ nale § 91; Carrara, Programma I, § 262; Haus, Cours de droit criminel n. 135; Pfotenhauer, De delicto per errorem in personam commisso. Nonnulli in casu in textu allato putant duplicem haberi violationem, conatum homicidii quoad Titium, homicidium culposum quoad Caium; sed potius quam conatus delicti diri deberet delictum praetergressum, cum error non impediverit, quin pro oc­ cisione volita factum fuerit a delinquente quidquid necessarium fuerit ad voliti delicti consummationem. (52) Cfr. Reiffenstuel et Phoebeum, Comment, in cit. iuris Regulam; Suarez De legibus (V, 12) n. 8; Passerini I. c. p. 163 sq. quando in foro externo igno­ rantia allegari et probari possit. (53) Vicissim R. 1. in Sexto 47 uPraesumitur ignorantia, ubi scientia non probatarn (Cfr. D. (ΧΧΠ, 3) 23 iunct. lust. (II, 40) 4) est regula de probabili 100 CAPUT VIII 82. Scholion. De imputabilitate facti culposi et casus fortuiti (can. 2203). In declaranda natura facti culposi et facti casui tribuendi pro explicatione canonis 2199 iam imputabilitatis fundamen­ tum et gradus explicata fuerunt. Gradus autem ita expresse propo­ nitur can. 2203: “Si quis legem violaverit ex omissione debitae diligentiae, imputabilitas minuitur pro modo a prudenti iudice ex adiunctis determinando,,. Gradum imputabilitatis prudens index supputavit ex gradibus culpae juridicae. Cum culpa in negligentia consistat seu in voluntaria diligentiae praetermissione, tot erunt e contrario gradus, quod gradus sunt diligentiae sc. rninima seu in­ fima, media et maxima: maximam adhibere solent homines pruden­ tissimi et sollertissimi, iis in rebus, quae sua intersunt ; media quae et communis dicitur, utuntur homines frugi et satis prudentes; minima demum, quae et communissima dicitur, est hominum alioquin imprudentium. Inde triplex culpa iuridica secundum gradum omissae diligentiae: lata dum omittitur diligentia, quam in suis negotiis homines communiter adhibere solent; levis dum omittitur diligentia, quam adhibere solent homines diligentiores et pnidentiores; levissima dum omittitur diligentia, quam solum diligentissimi et accuratissimi quique in actionibus suis adhibere solent. Ubi notandum est culpam latam plerumque adnexam habere culpam theologicam seu verum peccatum, nam ordinaria diligentia in officio implendo adhiberi debet, et advertentia ad secuturum damnum seu legis poenalis violationem vix deesse potest; culpam vero levissi­ mam vel levem de se culpa theologica non comitatur nisi in ne­ gotio gravissimi momenti, nisi maior diligentia debeatur ex con­ tractu vel expressa lege; et fieri potest ut ex momento acticnis seu gravitate officii iuridica culpa levissima possit esse coniuncta cum theologica culpa gravi vel etiam gravissima. — Semper tamen factum culposum a doloso facto differt, quod hoc ex proposito et deliberata voluntate causatur, illud vero sine tali directo proposito; et inde petitur diminuta imputabilitas. At facile culpa admixtum potest habere dolum : “si rem prae­ viderit (agens), et nihilominus cautiones ad eam evitandam omiseignorantia facti, in quo praesumitur ignorantia quae versatur circa ea, quae quis neque scire neque indagare tenetur, qualia sunt facta aliena non publice gesta, quae ut dicitur in L. 20. de iuris et facti ignorantia (XXII, 6) etiam prudentissimi homines ignorare possunt. Cfr. can. 16 § 2. CAUSAE DELICTUM MINUENTES 101 rit, quas diligens quivis adhibuisset, culpa est proxima dolo». Explodit quis in feram, cui proximus est homo, sine requisitis cautionibus ad evitandum ne homo percellatur (54). Quis percutit Titium praevidens posse illum contra voluntatem occidi et de facto occidit. Casum non imputari omnia iura praedicant. At non raro, qui evenit casus, vel culpae coniunctus est vel culpa ei causam prae­ buit. Porro sua culpa casui praebet causam quisquis operam dat illicitis rebus, vel licitis, sed nec tempore nec loco opportuno, ma­ xime ubi lex poenalis pro principali scopo habet, ne factum materiali­ ter delictuosum accidat etiam citra dolum et culpam eius qui ac­ tionem ponit. Cfr. lust. IV, 3 de lege Aquilia § 4, 5, 6. CAPUT IX Circumstantia vis vel metus et aliae quae ex parte voluntatis aut delictum excludunt aut minuunt 83. Voluntatem liberam esse necessariam ad hoc ut actus humani moraliter agenti imputari possint in comperto est. Qui motus volun­ tatis, quatenus est actus internus elicitus ipsius voluntatis, nulla vi physica cogi potest; potest tamen moraliter impelli seu cogi. Bonum enim ad quod natura sua tendit, sive a ratione sive ab apetitu sen­ sitivo proponi potest; inde facile voluntas inclmari potest, ex iudicio rationis aut ex impulsu appetitus sensitivi, oblata boni specie, ut ad id se determinet, ad quod in statu rerum normali nullo modo se de­ terminaret. Tunc voluntati moralis violentia seu coactio fieri dicitur, quae non impedit, quominus voluntatis determinatio voluntaria sit, in quantum consideratur existens extra hunc casum coactionis, sed secundum quid, ut dicitur, involuntaria est prout subest actuali coac­ tioni: est voluntaria ilia determinatio, sed non est spontanea. «Vo­ luntas coacta voluntas est» (Paulus L. 21, § 5 D. 4, 2). Actus vero externi a voluntate imperati, tum ab extrinseco, vi physica potiori, tum ab intrinseco vitio organi physiologici a quo (54) Berner, Diritto penale § 1 K» Novum Codicem poenalem Italiae Art. 49 ubi distinguitur factum dolosum, praeterintentionalc et culposum. CA PUT IX poni debent, aut frustrari aut ineluctabiliter poni possunt, frustra interius voluntate imperante vel obsistente. Inde satis apparet deliberatam voluntatem ad dolum requisitam aut plane deficere aut saltem valde imminui quandocumque actus ma­ terialiter criminosus sub violentia physica vel morali fuerit positus; ideoque imputabilitas moralis et consequenter criminalis actus aut penitus exulabit aut saltem valde erit imminuta: en quaestionem hoc loco tractandam. 84. Vim physicam penitus exludere imputabilitatem ex natura rei sequitur nec indiget demonstratione, in quam rem revocandus est can. 103 § 1, ubi actus ex vi physica, cui resisti non possit, pro infecto habetur nec ei est tribuendus, qui talem vim patitur sed ei qui vim infert, v. gr. coacta per vim absolutam subscriptio ali­ cuius actus, contractus vel documenti etc., voluntate resistente. Haec est vis illa physica, quae omnem adimit agenti facultatem, de qua loquitur can. 2205 § 1, quae merito dicitur delictum prorsus exclu­ dere. Quodsi aliqua ratione extrinsecae violentiae resisti potuit et inde impediri violentiae effectus, tunc aliqua manet imputabilitas, plus minusve pro gradu culpae in omissione resistentiae admissa, non enim plene verificatur vis < vis autem est maioris rei impetus, qui repelli non potest·» Ulpianus L. 2 D., quod metus causa IV, 2. Practica tamen vix esse poterit quaestio de poena infligenda. 85. Notiones. A coactione physica distinguitur coactio mo­ ralis, quae etiam dicitur vis compulsiva seu conditionata consistens in comminatione alicuius mali (metus active sumptus) per quam quis movetur seu compellitur ad aliquod volendum, quod sine tali com­ minatione prorsus nollet. Metus autem passive sumptus, ut verbis utar Ulpiani (in L. 1, D. IV, 3) est: * instantis vel futuri periculi causa mentis trepidatio ». Animus positus inter apprehensionem mali (1) Cfr. Vernz-Vidal, De personis n. 36 sq.; Muetichen, I. c. II, n. 14 sq.; Hollweck, I. c. § 18; Lega, 1. c. n. 39 ; Thesaurus, De poenis P. I, cap. IS; Clas­ sici commentât, iuris Decretal, in 1. I, tit. 40. SR?>. CAUSAE DELICTUM MINUENTES 103 imminentis, quod refugit, et actum criminosum, quem pariter refugit si, ut supponitur, unice agit ex metu, trepidat inter illa duo mala, et ad vitandum malum comminatum, actum criminosum seu legis laesivum ponit, quem non poneret si comminatio abesset. Libertas in­ tacta manet, quantum est ex vi metus, facta abstractione a commotione physica organica ex metu haud raro, sed non necessario, exorta, quae rationis usum plus minus turbare potest; nam praecipuus actus in quo libertas exercetur est electio, quae in casu menti proponitur, inter malum comminatum et legis infractionem. — Nihilominus quod ex metu agitur plerunque, licet liberum sit, adiunctum habet involun­ tarium, quatenus operans ex metu ordinarie actum ponit cum posi­ tiva repugnantia, qua positive actum nollet si metus abesset, dum actus ut bonus et appetibilis non censetur, nisi in quantum est ne­ cessarius ad maius malum vitandum; actus non caret libertate, sed spontaneitate : quare dolus seu deliberata voluntas violandi legem non adest, sed tota voluntas fertur in fugam mali comminati seu immi­ nentis; quae fuga cum non apprehendatur possibilis, nisi per actio­ nem legi contrariam, haec non est in se directe intenta. 86. Notae historicae. Metum de se non excludere volunta­ rium neque peccatum diserte continetur in fontibus iuris antiqui; in quibus pariter habetur propter admixtum involuntarium minus ha­ beri peccatum, minorem culpam in violatione legis, ad quam quis vi compulsiva conditionata adactus est (2). Attamen non universim ex­ clusa fuit imputabilitas criminalis et poena, cum facile in violatione etiam humanae legis ex metu admisceatur peccatum contra legem divinam, quae fortius urget quam lex humana (3). Generale princi­ pium ennutiavit Innocentius III (c. 5, X, 1,40): «Distinguimus utrum is, qui communicat excommunicato invitus, sit per coactionem adstrictus aut per metum inductus... In secundo (casu) vero, licet metus attenuet culpam, quia tamen non eam excludit, cum pro nullo metu (2) Cfr c. 1 (S. Aug.) C. XV, q. 1 ; c. 32 D. 50; c. 3 C. I, q. 5; c. 7 C. II, q. 1 ; c. 2, C. XV, q. 6 ; c. 1, 3 C., XII, q. 5. (3) Cfr. Glossam ad cit. can. 1 C. XV, q. 1, v. merito, ubi indicatur ratio theologico-canonica: »an peccatum, quod quis per metum facit, dicatur peccatum esse volentis ? et respondetur, quod volentis: quia licet quis nolit directe ipsum peccatum ad quod compellitur, indirecte tamen vult illud per aliud, quod habere non potest sine peccato ». 104 CAPUT IX debeat quis mortale peccatum incurrere, talem excommunicationis labe credimus inquinari » (4). A doctoribus vero merito facta est distinctio inter legem mere ecclesiasticam et legem divinam; in priori admiserunt excusationem ex gravi metu, salvo casu urgentioris obligationis ratione officii vel admixtionis iuris divini, cuius violatio accidentaliter conjungitur cum violatione legis humanae (5). 87. Metus autem hoc loco intelligendus est de metu ab extrinseco a causa libera incusso, nam metus ab intrinseco ex causa neces­ saria in animo exortus potius inducit casum necessitatis. Qui metus a causa libera incussus potest esse iustus vel iniustus, prout habea­ tur vel deficiat iusta causa ad comminandum malum quod metui dat ortum. Porro metus qui incutitur ad extorquendum actum in se delictuosum semper iniustus est. Metum autem hic intelligere debemus gravem, excluso levi, qui passim admiscetur actibus liberis, praesertim ubi agitur de violanda lege poenali. Porro gravis metus (qui etiam dicitur iustus seu pro­ babilis), is passim dicitur esse qui in virum constantem cadit, seu qui talis est, ut eum, qui illum patitur, etsi alias fortis et constans sit, a proposito dimovere valet, puta in praesenti quaestione ab ha­ bituali proposito seu dispositione legem poenalem servandi. Quae gravitas non pendet a sola obiectiva gravitate mali timendi sed etiam a subiectiva conditione personae; unde metus gravis dicitur sive absolute pro omnibus sive relative pro determinatis debilioribus personis vel pro diversa actuali dispositione physica aut psycholo­ gica timentis. Qua in re peculiarem influxum habent imprimis sexus, deinde aetas, praeterea complexio organica, mentis debilitas, indoles, aeducatio et similes circumstantiae. Ad gravitatem metus confert im­ minentia mali quod timetur, ideoque quod malum minitans possit et soleat exequi intentatas minas; itemque quod malum non possit alia ratione facile vitari. Quae passio metus tunc quoque excitatur cum eodem effectu, si malum impendeat personis stricte coniunctis velut parentibus, filiis, uxori etc. (4) Scitum est tempore Innocent» III, vetitam fuisse communicationem cum quovis excommunicato, qui omnes erant vitandi ab his qui excommunicationem novissent, nondum facta distinctione inter vitandos et toleratos. (5) Cfr. Suarez, Di legibus 1. Ill, cap. 30. — De censuris, d. IV, sect. Ill, η. 7, 13, 14 , Hollweck, 1. c. § IS, not. 6, D Annibale, I, 312. — Ferrini, Diritto penale romano, p. 206 inuct L. 16, § 1, D. 40, 12; 1. 7 § 1 D. 27 6. CAUSAE DELICTUM MINUENTES 105 88, lus Codicis. Metus gravis etiam relative tantum, plerum­ que delictum tollit, si agatur de legibus mere ecclesiasticis. Quodsi actus sit intrinsece malus aut vergat in contemptum fidei vel eccle­ siasticae auctoritatis, vel in animarum damnum, delictum in violatione legis non excluditur sed imputabilitas minuitur. Can. 2205, § 2, 3. I. In violatione legis mere ecclesiasticae ideoque humanae au­ fertur in casu metus gravis imputabilitas, quia huiusmodi humanae leges cum gravi periculo seu gravi incommodo non obligant, cum earum obligatio nonnisi ad moraliter possibilia extendi possit. Moraliter impossibilia seu quae supra ordinarias vires membrorum com­ munitatis sunt nec legislator censendus est velle imponere, nec ut plu­ rimum iuste imponeret. Si ergo cum legis ecclesiasticae observantia in casu particulari, respectu determinatae personae, speciale grave damnun sive grave incommodum accidentaliter coniungatur, hunc casum lex non comprehendit. Legis ergo transgressio, pro tali casu non obligantis, detictum esse non potest. Unde damnum seu incom­ modum vere grave dici possit, hoc prudenti iudicio aestimandum erit, attenta praesertim communi doctorum aestimatione et praxi Ec­ clesiae in singulis legibus. Generatim eo gravius requiritur incom­ modum seu gravius damnum per legis inobservantiam vitandum, quo gravior est sequela mala quam legis laesio secum affert, quo gravior in se est res praecepta, imo etiam quo altior est legislator, nam v.gr. in legislatore supremo amplior est potestas praecipiendi quam in legislatore inferiori, et bonum commune totius societatis potest fundare maiorem necessitatem determinatae legis, difficilis et rigorosae, quam non satis fundaret aestimata necessitas legis ad pecu­ liare territorium restrictae. Porro si metus sit adeo gravis, ut penitus adimat mentis deliberationem, culpa et imputabilitas penitus exclusa erit; sed tali in casu metus erit causa illius mentis perturbationis ex qua immediate ortum ducet exclusio imputabilitatis. Quam iuridicam doctrinam de exclusa imputabilitate, ob cessatam legis obligationem in casu necessitatis praeclare, more solito, evolvit Suarez, De legi­ bus I. Ill, cap. 30. De censuris disp. IV, sect. 3, n. 7, 13-14(6). II. Non semper sed plerumque exclusum erit delictum in viola­ tione legis ex gravi metu, quod clare deducitur ex allegata ratione; Il — (6) Cfr. quoque D’Annibale, 1, n. 312; Thesaurus, De poenis P. I. cap. 18 ; Hollweck, I. c. § 18, not. 6; Layman, De censuris cap. 5, π. 9; Schmalzgr. J. V, tit 39, n. 79. 106 CAPUT IX indubium enim est legislatorem humanum, in casu nostro legislato­ rem ecclesiasticum, id exigente peculiari et extraordinaria necessitate boni communis, posse nonnumquam determinatae legis observan­ tiam, rem difficilem et arduam praescribentis, urgere non obstante gravi incommodo vel gravis damni periculo (cfr. certas obligationes parochi, religiosi, celibatum clericalem etc.); quo casu permanente gravi culpa in legis violatione, permanet iuridicum fundamentum imputabilitatis et poenae. In talibus legibus periculum gravis damni et gravis incommodi necessitas est per se adnexum seu coniunctum actui praecepto, ideoque ex ipsa natura talis legis ex vera obliga­ tione est subeundum. III. Quodsi de lege mere ecclesiastica non agatur, sed de actu intrinsece malo, aut in lege ecclesiastica interveniat circumstantia ex qua exurgit obligatio iuris naturalis, tunc sicut grave peccatum in lege violanda adest, ita permanet imputabilitas criminalis; talis est casus in quo violatio etiam legis ecclesiasticae vergit in contemptum fidei, vel ecclesiasticae auctoritatis vel in animarum damnum (7). Sed etiam in hoc casu imputabilitas minuitur simul cum diminutione spontaneitatis, quam excludit involuntarium admixtum in actu ex metu posito. Cfr. cap. 5, X, de iis quae vi. 1, 40 (Innoc. Ill) « licet metus attenuet culpam, quia tamen non eam prorsus excludat, cum pro nullo metu debeat quis mortale peccatum incurrere... » ; unde apparet substantialis concordia cum iure antiquo (8). 89. Scholion. Codex non facit distinctionem inter metum ab intrinseco a causa necessaria procedentem et metum ab extrinseco provenientem a causa libera, et in hoc non fit distinctio inter metum iniustum et iustum. Ceterum metus impellens ad violationem legis poenalis ex parte metum incutientis numquam potest esse iustus. (7) Puta si quis compellatur ad esum vetitum carnium in odium fidei, ad admittendum excommunicatum vitandum in contemptum auctoritatis quae excommunicavit; talis est obligatio residentiae paroecialis tempore contagionis, quae inducat factum quod fideles careant necessario salutis subsidio v. gr. sacramentis moribundorum. Porro contemptus fidei vel ecclesiasticae auctoritatis hic non est intelligendus subiectivus ex intentione ponentis actum contra legem vel actum praeceptum omittentis, sed obiectivus qui resultet aut ex ipsa actus vel omissionis natura aut ex circumstantiis in quibus actus vel omissio locum habeat. (8) Ex c. 13 (Hieron.) C. XXIII, q. 5 non recte intulit Schiappoli, 1. c. n. 103 puellae, ad conservandam pudicitiam, licitum esse suicidium ; nam ibi non est sermo de suicidio, sed de fuga periculi, capta per medium periculosum. CAUSAE DELICTUM MINUENTES 107 Metus ab intrinseco reducitur ad necessitatem vel ad grave detrimen tum, quod in Codice designatur per grave incommodum. 90. De necessitate, gravi incommodo, legitima defen­ sione. Hae causae eximentes id habent commune, quod de sua na­ tura ntegritati actus non obstant de se, nec auferunt aliquod elemen­ tum sive obiectivum sive subiectivum delicti. Necessitas hic sonat praesentiam periculi vel imminentiam mali nec iusti nec legitimi. Quae necessitas distinguitur aut ratione gra­ dus aut in relatione ad res circa quas versatur necessitas. Ratione gradus necessitas potest esse vel ordinaria seu communis vel gravis vel extrema seu gravissima. Ordinaria -illa est a qua quis se sine gravi difficultate liberare potest aut, si vitari non possit, grave dam­ num non infert. Gravis illa est, unde imminet malum absolute vel relative grave quod aut vitari non potest aut nonnisi cum gravi dif­ ficultate et extraordinario quodam medio. Extrema habetur dum im­ minet vitae periculum aut alius boni ssimilis aestimationis, nec pe­ riculum sine legis trangressione vitari possit nisi forte medio valde extraordinario. In considerationem hoc loco venit extrema et gravis necessitas, quae utpote factum probanda erit, nisi tales sint notae circumstantiae quae talem necessitatem de se inducunt. I. Necessitas sensu explicato et grave incommodum (i. e. grave damnum seu detrimentum) ad idem fere reducuntur, et complectuntur casum metus ab intrinseco seu a causa necessaria provenientis, et differunt a causa legitimae defensionis, in quo periculum gravis damni oritur ex iniusta libera aggressione alterius (9). II. Necessitas et grave incommodum sensu dicto delictum exclu­ dunt ex can. 2205 in transgressione legis mere ecclesiasticae. Quae exclusio delicti non ab omnibus poenalistis eodem modo explicatur. j & : $· *] φ i Jj' i : « Î4 « (9) Etiam provenire potest ex actu libero et culpabili alterius, dummodo di­ recte non oriatur ex iniusta alterius aggressione, sed factum alterius etiam culpa­ bile sit occasio vel causa ut quis versetur in Jpericulo gravis damni: ita v. gr. qui propriam domum gravi incendio correptam videt, sive incendium procedat ex causa necessaria sive ex libera culpa alterius, dum salutem in fuga quaerit et in fuga grave detrimentum causai rebus aut bonis alienis, haec a fugiente laeduntur sine delicto, quod a statu necessitatis excluditur. In tali casu non ipsum dolosum in­ cendium ab alio causatum eximit ab imputabilitate mei actus quo fugam capio cum laesione alieni iuris, sed status periculi gravis damni, in quo versor ex cul­ pabili actione alterius. Illa eadem dolosa actio potest existere sine meo periculo, ut est manifestum. ■^7 IOS CAPUT IX Alii repetunt ex causa extrinseca, quae delictum de se non exclu­ deret, nisi in quantum excluderet punibilitatem. Alii ex causa intrin­ seca, unde manet ablata et ratio delicti et consequenter poenalis imputabilitatis (10). Theoriae repetentes a causis intrinsecis nituntur ut plurimum illi principio, quod inter inaequalia iura praevalet ius superius supra ius inferius, quod in conspectu iuris superioris iuridicum va­ lorem seu iuridicum momentum amittit. Quare ubi necessitas et ius violatum sunt moraliter aequalia, tunc exurgit aequilibrium iuridicum, quod imputabilitatem et poenalitatem excludit; quodcumque demum sit ius quod permanet et quod peremptum manet v.gr. si duo nau­ fragium passi luctant ad apprendendum idem lignum, quod pro utroque est unicum medium servandi vitam et utrique simul salutis medium esse non possit. Quae explicatio pertinet ad solum casum conflictus inter proprium et alienum ius privatum. Sed generalis ratio, quae complectitur etiam casum, in quo lex poenalis non protegit di­ recte bonum privatum sed publicum, videtur esse illa ipsa, quae ex Suarezio et aliis canonistis allegata est, videlicet in tali casu lex suam obligationem pro tali casu necessitatis non sustinet seu casum necessitatis non comprehendit et ipsa lex poenalis, qua iura natu­ ralia privatorum proteguntur, poenalem responsabilitatem seu imputabilitatem non urget, cum hoc esset exigere rem humanis viribus imparem (11). Atque hic videtur esse sensus Reg. IV, De Reg. Iuris (10) Cfr. 5. Thomam 2. 2, q. 66, a. 7; Lago, De iust et iu " c. 16 ; Schmalzgr. V, 18 n. 45 sq.; Muenchen, I., c. II, p. 4, 8 sq, — Si cap. 3 h. t. Decret desump­ tum ex poenitent Theodori non videtur absolute excludere criminis imputationem in ablatis ob extremam necessitatem, cum poenitentiam imponat nisi res in neces­ sitate ablata fuerit restituta, non ideo opponitur communi doctrinae, quia ut iam observavit Kahn, I. c. n. 41, restitutio et reparatio damni non excusat a delicto in vero furto patrato, sed a peccato iniustae retentionis. Quare recurrendum est ad explicationem, quam in hoc caput n. 5 iam dedit Gonzalez sc. in antiqua disci­ plina iamdiu abrogata, non solum pro malis sed etiam pro mali speciem habentibus dabatur poenitentia: quae species mali in casu peractae restitutionis non amplius adest. Codex speciales conditiones illius status necessitatis seu periculi non enu­ merat. Sed ex natura rei requiritur: a) gravitas periculi seu damni; b) inevitabilitas, si enim aliter sine damno vitari possit periculum, iam non sumus in casu necessitatis; c) finis actionis contra legem seu intentio agentis debet respicere pe­ riculi vitationem, secus cum statu necessitatis misceretur dolus. (11) Ad rem facit c. 11 (Ps. Isid.) D. 1 * quoniam necessitas leges non habet », c. 26 D. 5 de cons., c. 2 i. C. X, de observ. ieiun. Ill, 48 « cum non Subiacet legi necessitas » CAUSAF DELICTUM MINUENTES 109 in V, Decretalium « Quod non est licitum in lege, necessitas facit lici­ tum; nam et Sabbatum custodiri praeceptum est, Machabaei autem sine culpa sua Sabbato pugnabant; sic et hodie si quis ieiunium fregerit aegrotus, reus voti non habetur... » Evidens autem illius Re­ gulae sensus est, necessitatem reddere licitum, quod ceteroquin esset illicitum in lege. Ibi autem non solum de humana lege ponitur exem­ plum, sed etiam de lege divina positiva, ex qua duplici lege aliquid redditur malum quia prohibitum nec est malum natura sua. Nec procedit illa regula circa illicita in lege naturali, quae ex nulla ne­ cessitate licita fieri possunt. Atque haec est illa exceptio, quam sancit can. 2205, quae eodem modo valet pro casu gravis metus, gravis —«MSB necessitatis et gravis incommodi. 91. Grave incommodum in Codice ponitur tanquam caput distinctum a casu gravis metus et a casu necessitatis, et per adiectam particulam imo videtur illo verbo significari aliquid minus quam status necessitatis; sed critérium ad distinguendum grave incommo­ dum a necessitate non proponitur; unde non facilis est distinctio. Sed quoniam grave periculum seu grave praeiudicium necessitatem inducens, non absolute considerandum est, sed relative ad damnum per legis transgressionem causatum, ad inevitabilitatem talis damni citra legis transgressionem et ad ipsius legis gravitatem seu momen­ tum, poterit accidere ut incommodum subeundum haberi poterit grave respectu legis minoris mcmenti, et respectu damni levioris in eius transgressione contenti ; unde tandem habeatur casus gravis in­ commodi, quod minus proprie diceretur vera et stricta necessitas. 92. Scholion I. Codex expresse quaestionem non ponit, num necessitas eximens sit necessitas exclusive personalis, an extendatur ad tertias personas, quibus adsistat idem titulus necessitatis, et quae se ipsae defendere seu liberare non possint. Videtur dicendum non restringi ad propriam personam, nec etiam ad agentis propinquos, sed extendi etiam ad extraneos, et debere admitti etiam in hoc casu legis observantiam non debere urgeri, quam non subiret ipsa per­ sona quae in tali necessitatate versatur: in tali casu protegitur bo­ num quod lex ipsa censetur praeferre bono, quod ipsa lex sancit per normam communem; cum praesertim in foro canonico ad ratio­ nem potioris boni accedat praeceptum caritatis, cuius exercendae occasio exhibetur in casu necessitatis proximi. 110 CAPUT IX 93. Scholion II. Si quis se ipsum voluntarie coniiciat in pe­ riculum seu necessitatem aut in circumstantias quae ipsam necessi­ tatem inducunt, specialem legis protectionem non meretur. Quare sacerdos navigaturus, qui in mare proiicit breviarium, ex necessitate seu potius ex impossibilitate in quam se constituit omittenti breviarii recitationem excusationem petere non poterit ; sed in casu imputabi­ litas proveniet ex dolo vel culpa proiectionis breviarii. Haec autem deliberata voluntas non est confundenda cum inadvertentia seu levi negligentia, sub qua adhuc eximit necessitas. 94. Mandatum vel praeceptum in eo differunt quod mandatum stricto sensu est commissio alteri facta committendi delictum in utilita­ tem mandantis, qui tale mandatum acceptat et delictum patrat, lam in tali notione mandati (contractus mandati) satis apparet ex man­ dato libere acceptato peti excusationem non posse, sed potius inde oriri concursum duorum delinquentium, quorum alter moraliter alter physice concurrit ad delictum patrandum, de quorum respectiva imputabilitae postea erit agendum. Potius (12) necessitatem quamdam moralem spiritualem inducit praeceptum legitimi Superioris (13), cui contra legem dato profecto obtemperandum non est maxime ubi agitur de violanda lege divina (14); at ubi agitur de lege mere ec­ clesiastica, subditus invenitur in conflictu seu collisione inter legis et praecepti adimpletionem, quo casu facile subditus poterit liberari ab omni imputabilitate, quae tota refundatur in superiorem praecipien­ tem. Id maxime valet de iussu seu praecepto publicae auctoritatis cuius iussa discutere inferior non tenetur et plerumque non potest; facile potest existimare, tametsi fcontrarietatem inter legem et prae­ ceptum noscat, in praecepto dato contineri saltem implicite legis abrogationem pro casu determinato. Ob contrariam rationem, cum (12) De praecepto cum lege collidente cfr. c. 92, 93, 97, 91, C. X, q. 3 : de inoboedientia erga dominum praecipientem; c. 13, 41, C. XXIII, q. 5, de milite ex iussu potestatis hominem occidente ; c. 41, C. ΧΧ1Π. q. 5, de collisione officii per legem poenalem impositi cum Superioris iussu ; c. 41 (Aug.) ead. — Suarez, De legibus 1. 1, cap. 9, n. 17; D'Annibale 1, 178; Layman, De legibus c. 14, n. 5 sq. cap. 19; Hollweck, 1. c. § 18, 19; Lega, 1. c. n. 39; Reiffenstuel in R. I. 6, in Sext; Schmalzgr. 1. I, tit. 2, n. 33. (13) Cfr. C. 13 (Hieron.), c. 41 (Aug.) C. XXII1., q. 5. (14) lus ecclesiasticum constanter inculcat principium < oportet Deo magis quam hominibus obedire ». C. 92 (Aug.) C. XI, q. 3; c. 93 (Hieron.), 97 (Aug.) 91 (poenit. Ps. Hieron.) ead.; c. 1 C. ΧΧΠ, q. 5. CAUSAE DELICTUM MINUENTES P < auctoritatis defectus in iubente sit manifestus, non licet obedire prae­ cipienti contra legem v.gr. ex potestate domestica seu dominativa; quamvis in hoc casu facile aderit grave incommodum seu timor gra­ vis damni ex non adimpleto praecepto, unde ex dictis petitur ex­ clusio imputabilitatis criminalis (15), modo potestatis praeceptum, quod comitantur circumstantiae gravis intimidationis, non redundet in con­ temptum fidei, religionis aut ecclesiasticae auctoritatis. fl I n ii »* * t* 95. Scholion. Ius nostrum semper admisit principium « scienti, et consentienti non fit iniuria neque dolus ·». R. I. 27 (V, 12) in VI adhaerens principio iuris romani, quo proprii iuris renuntiatio ha­ bebatur ut causa iustificans in violationibus in quibus damnum so­ ciale non haberetur. Sed omnino requiritur ut quis voluerit et po­ tuerit ius suum renuntiare : quae potestas non adest, si renuntia­ tioni obstet bonum publicum v.gr. in violatione privilegiorum cleri­ calium, quae sunt privilegia status. Jsg Π'Λ i. ii 1 i T i ·■ [ 96. Causa legitimae tutelae. Haec causa adest, cum quis versatur in actuali laesionis periculo, nec invocari potest auxilium seu protectio legitimae auctoritatis socialis, sed unicum medium sup­ petit ad proprii iuris defensionem ut per vim repellatur vis iniusti aggressoris. — Haec est legitima tutela, quae ex can. 2205, § 4 imputabilitatem et delictum prorsus excludit, modo fuerit servatum moderamen inculpatae tutelae. I. In iure Romano Paulus aperte proclamavit : « vim vi defen­ dere omnes leges omniaque iura permittunt » (16). Similiter Cicero, Pro Milone, ius propriae defensionis contra iniustam aggressionem vo­ cat legem ex ipsa natura haustam. Nec defuit circumscriptio illius iuris, per circumstantias necessarias ut habeatur legitimum, ut sc. ageretur de vi iniusta et actuali, et quod damnum aggressori illa­ tum esset necessarium ad propriam tutelam (17). l» (15) Cfr. Latini, 1. c. p. 120, 125 sq. ; Roberti, 1. c. n. 166; Michiels, 1. c. p. 207 sq. et quoad poenalistas fori saecularis, Bettiol, L’ordine dell’autorità nel diritto penale (Milano 1934) p. 29 sq. ubi adducitur de argumento copiosa littera­ tura, p. 40 sq. ubi critérium discutit circa agnoscendam legitimitatem praecepti, et p. 59 sq. crisim instituit circa iuristarum opiniones relate ad limites obedientiae a subdito debitae. (16) L. 45, § 4 D. 9, 2. (17) L. 5 D. ad leg. Aquil. 9, 2. • « -· -. ■v**/ ■ ,- '■ 112 CAPUT i : Π. Indubitato modo eadem doctrina proponitur in fontibus iuris canonici. Ita in c. 7, D. I. (S. Isidorus): « Ius naturale est commune... violentiae per vim repulsio ». In c. 3, X. V, 39 (Alexander III): « Si clericum vim sibi inferentem vi quis repellat vel laedat, non debet propter hoc ad sedem apostolicam transmitti (ad obtinendam abso­ lutionem) si in incontinenti vim vi repellat, cum vi repellere omnes leges omniaque iura permittant ». Limites defensionis circumscribit Innocentius III (cap. 18X. V, 12): « tamen id debet fieri cum mode­ ramine inculpatae tutelae, non ad sumendam vindictam, sed ad iniuriam propulsandam ».Cfr. quoque Innocent. IV (cap. 6, V-11 in Sext.) et Clement. V (cap. unico in Clement. V-4). Inde prodiit communis doctorum doctrina (18). Quae doctrina canonistica, praeter fontes, fundata fuit in prin­ cipio ethices Christianae, a theologis moralistis communiter admisso quod, servato moderamine inculpatae tutelae, liceat se defendere contra iniustum aggressorem, etiam usque ad aggressoris occisionem, si ad defensionem talis cruenta tutela sit necessaria. Quod ius na­ scitur ex iure ad vitam; ius autem natura sua coactivum est; ae­ quitas autem naturalis postulat ut potius iniustus invasor damnum sentiat quam iniuste invasus. Porro nisi illa defensio esset licita se­ curitas publica in periculum manifestum vocaretur, cum quo fide­ lius innocentes a violenta defensione abstinerent, eo magis cresceret improborum audacia (S. Thorn., 2, 2, q. 64, a, 3; Lessius, De iust. et iure cap. 9, dub. 8). 111. Quae autem de defensione vitae valent, pariter admittuntur de defensione membrorum, libertatis, pudicitiae, bonorum materia­ lium magni momenti (19). Etiam alios innocentes modo dicto defen­ dere licet atque adeo ex caritate potest quis teneri. Valet autem principium etiam de aggressione amentis vel ebrii, qui licet forma­ tter forte non sit iniustus, materialiter et obiective iniustus est. 97. Ius Codicis. I. Sine limitatione quoad bona contra iniustam aggressionem tuenda, secundum praeformatam doctrinam ex ipso (18) S. Thomas, 2, 2, q. 64, a. 7; Glossa in cit. cap. 18 (V, 12); Hostiensis, Summa aurea,ini. V,tot. 18,n.2; Reiffenstuel, (V, 12) n. 133 sq. ; Schmalzgrueber, doc. n. 31 sq.; Suarez, De censuris disp. 46; Thesaurus, P. II, de homicidio, cap. I; Hollweck, 1. c. § 162. (19) Cfr. Schmalzgrueber (V. 12) n. 59 sq.; Reiffenstuel, eod. n. 137; Schiap­ poli, 1. c. n. 99, 103; cfr. quoque proposit. ab Innoc. XI damnatam < Regulariter occidere possum furem pro conservatione unius aurei ». CAUSAE DELICTUM MINUENTES 113 iure naturali derivatam, declaratur exclusum delictum in casu iustae defensionis contra actualem aggressionem, non in casu vindictae contra laesionem iam passam et non perdurantem. Vindicta pertinet ad publicam auctoritatem; defensio contra actualem aggressionem ad illam impediendam seu praestandam a publica auctoritate obtineri generatim non potest, et agitur de bonis quorum iactura est irrepa­ rabilis aut non facile reparabilis ad aequalitatem. In tali impossibili­ tate protectionis publicae auctoritatis, subintrat ius naturale cuiusque hominis, per se defendendi illa iura, quorum tuitio pertineret ad pu­ blicam potestatem. Quare nihil mirum quod passim etiam legislatio­ nes modernae, in suis codicibus poenalibus, illam legitimam defen­ sionem admittant ut causam imputabilitatem excludentem, sive absolute sive saltem in defensione vitae et contra laesiones perso­ nales (20). 11. Ut externa actio contra legem poenalem legitima sit et non imputetur, oportet ut servetur moderamen inculpatae tutelae, per quem modum loquendi significatur: 1°) ut quis vere sit constitutus in necessitate defensionis ideoque vis vi repellatur incontinenti seu ipso momento quo aggressionem patitur, non postea ex intervallo, cum iam aggressor non amplius nocere vult aut non potest, secus actio contra aggressorem non amplius ex iusta defensione, sed ex vindicta proveniret (21); 2°) ex parte subiecti aliud non debet intendi quam aggressionem repellere; 3°) ex parte obiecti requiritur ut moraliter non plus damni inferatur, quam quod ad defensionem neces­ sarium est. Quae conditiones si non servantur habetur excessus in defensione, imputabilitatem non excludens sed plerunque minuens; cuius diminutionis aestimatio ad prudens arbitrium iudicis pertinet (22). Quae defensio seu tutela ex communi doctrina etiam praestari po­ test in favorem personae innocentis, circa eadem bona, quae potest (20) Cfr. Robcrti, 1, η. 158; Michiels, 1. c. p. 216,217; Reitnieyer, Die histor. Entwicklung der Nostandslehre p. 108 sq. (21) Num ita requiratur actualis aggressio, ut non sufficiat invasio iniusta certo praevisa et signis manifestis demonstrata, non in omnibus casibus per regulam generalem definiri potest : in genere videtur dicendum licere praevenire iniuste aggredi volentem, saltem ubi merito timeri debeat, sine praeventione sufficienter resisti non posse adversario mox et certe aggressuro ; imminens aggressio certa in morali aestimatione est aggressio actualis. Reiffenstuel, I. c. n. 132; Suarez, De censuris disp. 46, cec. I, n. 7. (22) Can. 2205, § 4. iλ 114 CAPUT IX quis per vim tueri quando sunt propria (23). At excusatio non datur in defensione proprii honoris seu famae, quae si iam laesa fuit, non haberetur defensio sed vindicta, nec v.gr. occisio aggressoris famae est medium necessarium ad laesionem impediendam (24). III. Exclusio delicti in casu legitimae tutelae videtur repetenda cum S. Thoma (2, 2, q. 66 a. 7) ex obiectiva liceitate actus, qui nec naturali iuri opponitur, nec positivo iure punitioni obnoxius esse potest, ideoque non est imputabilis criminaliter; deficit proinde obiectivum elementum oppositionis cum lege poenali, tametsi nullum deficiat elementum subiectivum imputabilitatis ; licet fatendum sit plerumque etiam subiectiva elementa imputabilitatis manere dimi­ nuta ob subitaneum motum invasi contra invasorem, qui excitatur ex apprehensa inevitabilitate damni sine actu proprio qui praeveniat actum invadentis. Porro auctoritas socialis, ubi suam protectionem suppeditare nequit, debet permittere ut iura sociorum suam exerceant vim coactivam quam a natura habent. Actus proinde est licitus et iuridicus, quod de lege canonica fit manifestum ex ipso tenore can. 2205 § 4. Excessum, qui praetergreditur limites iustae defen­ sionis, nec proinde culpa vacat, idem canon reddit criminaliter imputabilem ideoque antiiuridicum (25). 98. Causa provocationis, etiam imputabilitatem et delictum non aufert, minuit tamen pro diversa gravitate et perseverantia provo­ cationis: haec enim passiones excitat, praesertim passionem irae, quae mentem obnubilat et deliberationem praevenit aut saltem non sinit capi quiete et pacate, unde dolus minuitur, qui praecise con­ sistit in deliberata voluntate legem violandi. (23) Reiffenstuel, I. c. n. 136 et n. 149 ubi agit de obligatione fugae, si per hanc evitari aggressio possit. (24) Cfr. damnatas propositiones 17.18 ab Alexandro VII et 30 ab Innoc. XI. Denzinger-Bannwart, Enchir., n 1117, 1180. (25) Cfr. Roberti, I, 158 ; Battiol, L’ordine dell’autorità nel diritto penale, p. 71 sq. ; Reitmeyer, Die historische Entwicklung der Notstandsleh re p. 22, 32 sq DE PASSIONIBUS 115 CAPUT X De passionibus (1) 99. Passiones sunt certe uberrimus et praecipuus fons delicto­ rum. Unde moralista, praesertim theologus, considerat in passionibus eversionem illius hierarchiae divinitus constitutae, qua animus debet dominari corpori, in cuius appetitu sensitivo passiones habent suam radicem;ideoque illas respicit tanquam inimicas moralitatis, tamquam fontes peccatorum, quibus proinde bellum est indicendum. Haec quidem admittere debet poenalista, sed is passiones sub diverso res­ pectu considerat. Delictum habet suam imputabilitatem in ordine ad poenas a potestate publica infligendas ex deliberata voluntate laedendi ius alterius aut societatis seu boni publici : ergo quaecumque coactio in voluntatem exercita, etiam a facultate aliqua interna, quamvis illa sit vitiosa, minuit dolum unde delictum sumit imputabilitatem, aufe­ rendo spontaneitatem determinationis voluntatis; diminutioni doli debet respondere diminutio imputabilitatis. 100. Sunt autem passiones animi affectiones cum commotione organica corporis coniuntae, quibus homo impellitur in bonum sen­ sibile vel a sensibili malo retrahitur (concupiscibiles, irascibiles et ab his derivatae). Dicitur antecedens, si praecedit voluntatis liberum consensum ideoque affectio propria passionis a voluntatis imperio non procedit, sed ipsa voluntatem allicit ad actum illi affectioni praeexistenti con­ gruum. Consequens dicitur ea, quam ipsa voluntas libere excitavit. 101. Principia canonis 2206 attenta natura passionum sunt obvia. I. < Passio si fuerit voluntarie et deliberate excitata vel nutrita, imputabilitatem potius *auget . Nulla in casu habetur diminutio in elementis imputabilitatis, sed potius incrementum et quidem volun­ tarium. Est casus odii, qui voluntarie excitatur et quaeruntur in dies (1) Latini, p. 126 sq. ; Robarti, n. 131 sq. ; Michiels, 1. c. p. 220 sq. ; S. Thomas, 1, 2, q. 22 sq.; Meyer, lust. iur. nat. n. 119 sq. 116 CAPUT X media ad illud explendum in executione praemeditatae vindictae. Porro praemeditatio significat aliquid plus quam simplex deliberatio. Non deficit ergo elementum cognitionis, quia deliberate excitatur et nutritur passio, dum de industria mens defigitur in rationibus seu ideis passionem excitantibus ; ergo passio est cum plena cognitione volita etiam in ordine ad influxum quem exercet 'in voluntatem. Aliunde voluntas cum maiori impetu et vehementia fertur in actio­ nem pravam: unde augetur etiam elementum voluntatis. — Porro idem obtinet in passionibus quibus prosequimur bonum delectabile, cum de industria excitantur vel nutriuntur. II. Quodsi passio fuerit antecedens < imputabilitatem minuit plus minusve pro diverso passionis -aestu >. Passio excitata facit ut in­ tellectus defigatur in consideratione obiecti delectabilis et avertatur a consideratione contrarietatis proprii actus cum lege; unde minuitur mentis aequilibrium inter bonum sensibile et obligatio legis et con­ sequenter arbitrium seu libertas voluntatis, in quam moralem coac­ tionem exercet ipsa passio. III. Sz omnem mentis deliberationem et voluntatis consensum prae­ cedat et impediat, passio imputabilitatem omnino tollit. Id potissi­ mum accidit in illis passionibus, quae dicuntur coecae velut ira, quae voluntatem coeco quodam impetu rapiunt, nulla aut vix ulla relicta voluntati mora ad eligendum (2). Prorsus autem abstinendum est ab admittenda sic dicta passionum vi irresistibili, de qua passim moderni Codices mentionem faciunt et unde tam frequenter excu­ santur et impunita relinquuntur crimina sic dicta passionalia; talis enim generalis excusatio moralitatis principiis est contraria; quaevis etiam violenta passionis pulsatio vinci potest in homine normali, in Christiano >vero adest gratiae auxilium, quo homo possit, ut te­ netur, appetitum sensitivum domare et ad 'rationis recta dictamina subiicere. Quare in ipsis actionibus, quae ex impetu irae ortum ducunt, imputandis, habenda est ratio: 1°) Gradus iniustitiae illius causae, quae iram concitavit; 2°) maior vel minor quantitas mali contenti in iniuria, quae irae causam praebuit; 3°) maior vel minor facilitas pa­ trandi crimen, quod ex impetu committitur; 4°) temporis interval­ lum, quod interfuit inter irae exarsionem et patrationem criminis: nam si est magnum intervallum, potius agitur ex odio quam ex ira; (2) Cfr. Latini, 1. c. p. 129, 130. 117 PASSIONIBUS « xr! ex odio autem non agitur praecipitanter, sed potius pacate ideoque cum maiore malitia. Sermone forensi solet dici excusatio (plus minusve plena) peti ex provocatione, quando ira excitata fuit ex malo nobis illato; di­ citur autem peti excusatio ex iusto dolore, cum ira excitata fuit ex damno illato nostris bonis vel personis quae nobis sunt carae, quia amore, amicitia vel sanguine coniuncti. !Π 1K-ί /r CAPUT XI De causis delictum aggravantibus (1) 102. In canone 2207, ubi binae dumtaxat enumerantur circum­ stantiae delictum aggravantes, expresse sancitur alias quoque dari nec ibi fieri enumerationem taxativam. Ipsi Codices moderni plures non solent proponere illam enumerationem, sed peculiares causae aggra­ vantes considerant potius in singulis delictis, dum determinant poenas quibus sunt coercenda (2). Porro haud raro delicti speciem mutant, aut legis poenalis distinctae sunt obiectum ideoque speciale delic­ tum constituunt, vel a iure habentur ut elementum determinati ipsius* delicti constitutivum. 103. Multiplicis generis esse possunt. Aliae sunt reales, quae res­ piciunt obiectum (res aut persona) actionis criminosae v.gr. quali­ tatem minoris; aut locum (blasphemia in loco publico); aut tempus (v. gr. divinorum officiorum) aut modum executionis (homicidium proditorium, forte cum effractione domus); aut eventum (damnum subsequutum). Aliae sunt personales velut specialis malitia seu cru­ delitas in delicto exequendo, dignitas delinquentis, abusus auctori­ tatis vel officii, praemeditatio, passio directe excitata, recidivitas. 104. Hoc loco Codicis tres enumerantur causae unde delictum augetur: I. « Pro maiore dignitate personae quae delictum committite. Quo persona delinquens in maiori dignitate est constituta gravius (1) Roberta I, 137; Mîchiels, I. c. p. 223 sq. (2) Novus Codex poenalis Italiae art. 61 illam enumerationem habet. ÎÏ&Îfce. i I®■ 118 CAPUT XI est scandalum fidelium et pravum exemplum ipsis datum; cuius scandali in Ecclesia praecipua habetur ratio, cum in damnum conimune animarum vergat. Quis v.gr. non videt quam diversa sit ratio scandali si Episcopus committeret homidium, quam in eodem delicto commisso a simplici fideli aut a clerico tonsurato aut minorista? quam grave damnum spirituale fidelibus afferant gravia delicta pa­ rochi? Idcirco iam Tridentinum (sess. XXH, cap. 1 de ref.) de cleri­ corum delictis dixerat: . Iteratum delictum potuit procedere ex mera debilitate aut infirmitate personae ; porro potuit esse lapsus procedens ex gravis­ sima tentatione alterius personae, aut ex occasione nihil aut parum voluntaria in qua reus versatus est et resistentia erat speciali modo difficilis. IV. Praesertim vero habenda est ratio temporis quod intercedit inter primi delicti condemnationem et novum delictum ; ex natura enim rei inter duo delicta maximo temporis intervallo separata, con­ nexio plerumque non dabitur. Non erat autem facile fixum temporis intervallum per legem definire modo generali pro omnibus delic­ tis; praeterea reus semel damnatus potest callide occultare succes(10) Aliter Roberti, I. c. (11) Cfr. Roberti, I, 145; Latini, 1. c. p. 165, Michiels, 1. c. i Hi • ·> K· 1, ..•ry. 126 CAPUT XIII sivas eiusdem legis violationes vel alia delicta eiusdem generis: ideo Codex hanc quoque circumstantiam reliquit prudenti iudicis aesti­ mationi. Si una vice reus non est tractatus ut recidivus et ordinaria poena iterata est; in tertia eiusdem generis delicti reincidentia faci­ lius colligi poterit conditio recidivi (12). 110. Frequentatio variorum delictorum, seu numerus delictorum etiam potest esse argumentum ad colligendam pertinaciam in mala voluntate delinquendi, prout occasio tulerit. Idcirco can. 2268, § 2, addiicitur: «Qui pluries deliquerit etiam diverso in genere, suam auget culpabilitatem ». Quod valet etiamsi conditiones pro recidivitate non fuerint verificatae; et merito, cum pro speciali fine Eccle­ siae adsit maius salutis aeternae periculum in reo et gravius publi­ cum damnum et scandalum. Qua ratione plura crimina simul ad iu­ dicium deducta punienda sint, inferius in explicatione can. 2224. CAPUT Χ1Π De concursu plurium personarum in idem delictum ecclesiasticum (Cfr. Lib. V, tit. 37, de poenis, tit. 30, de sent. exc. etc. — can. 2209) 111. Scriptores: D'Annibale, Summula I, n. 319 sq. In const. Apost. Sed. n. 12; Lega, 1. c. t. Ill, n. 39 sq.; Muenchen, 1. c. p. 39 sq., 75 sq. 86 sq.; Schiappoli, 1. c. n. 80 sq., Cfr. quoque Nehrmann, Diss, de sociis criminum, Ludg. 1747; Schlenser, Diss, de imputa­ bilitate delicti alieni, Altd. 1750; Vestphal, De consortibus et adiutoribus criminum, eorumque poena et nexu, Hal. 1760; Schneidt, De concursu ad delicta aliena, Wirceb. 1774; Schnell, De poenis regu­ lariter mitioribus in sociis criminum quam in eorum auctorihus iure romano sancitis, Heindelb. 1805; Hopp., De concursu ad delictum secundum ius hodiernum, Leod. 1820; De Smet, De sociis in cri­ mine, Qand 1827 ; loly, De la complicité, Paris 1855; Carrara, Studi sui conato e sulla complicita, Pisa 1860. Programma dei corso di diritto criminale 1 § 508 sq.; apud Pessina, Diritto penale § 108 sq.; (12) Cfr. Robert? 1, 145 sq. ; Latini, 1. c. p. 166. CONCURSUS PLURIUM IN DELICTUM 127 Chelodi, Ius poenale, n. 13 sq.; Roberti, De delictis et poenis 1, n. 178 sq.; Michiels, I. c. p. 295 sq.; Amor Ruibal, Derecho penal de la Iglesia, II, cap. 1-4, n. 62 sq., 95 sq. § 1. Notio et divisio concursus in delicto ecclesiastico 112. Notio. Idem delictum a pluribus personis in illud concur­ rentibus patrari potest. Qui personarum concursus considerari potest vel in his delictis quae suapte natura complicem requirunt, puta adulterium, quo in casu potius est quaestio de delicto pluribus com­ muni, quam de concursu in delictum, Jatque ut per se patet tunc unusquisque complex suam propriam et independentem habet culpabilitatem et independenter ab alio complice fit reus poenae pro illo delicto sancitae (1). Potest praeterea ille concursus personarum spec­ tari in aliis delictis, ad quae patranda alterius cooperatio non requi­ ritur, at de facto ex plurium personarum concurrente actione ortum ducunt; atque hic est concursus, qui nunc venit considerandus. Quum porro auctor dilecti is sit, qui illud volens patravit, in casu concursus delinquentium plures sunt quibus ut aliquo modo auctoribus (h. e. sive physice sive moraliter) delictum tribuendum est. Ad quod duo omnino videntur requiri: primo ut delictum vere fuerit ab illis pluribus intentum seu volitum communi quadam vo­ luntate seu proposito, sine qua voluntate nemini delictum tribui po­ test, cum deficiat fundamentum imputabilitatis ; secundo deinde ut unusquisque aliquid fecerit (non mere voluerit etiam voluntate exte­ rius manifestata) ad hoc ut delictum extiterit, cum propositum delin­ quendi, etiam exterius manifestatum, sine externa actione vinculo causalitatis saltem moralis ad delictum exequendum ordinata, non possit esse ratio cur delictum ab alio patratum alicui imputetur (2). Delictum ita patratum ex plurium personarum concurrente ac­ tione, cum sit objective unum, subjective est multiplex, unde etiam poena non dividitur inter varia subiecta, ita ut poena delicti partia­ liter sustineatur a singulis, i. e. unicuique proprium est delictum unum, habens plurens auctores; sed unicuique applicari debet. Quia (1) Ferrini, Diritto pen. rom. η. 79. (2) Pessina, Diritto pen. § 109: qui scite notat communitatem propositi vix dari posse in delictis ex improviso v. gr. in aestu irae vel rixae commissis, cui consentit Lega, I. c. n. 39. 12S CAPUT XIII tamen gradus concursus seu influxus ad hoc ut existât delictum po­ test esse diversus, ita etiam aequum est ut poena, quae unicuique quidem debetur ex communi causa eiusdem delicti, pro diverso gradu influxus temperetur. Hinc investigatio de diversis formis seu modis concursus. 113. Ex data notione excluditur a ratione concursus in delictum concursus mere materialis, dum sine proposito delicti aliqua actio ponitur, qua alius, primo ignorante et non consentiente, utitur ad delictum patrandum (v.gr. qui vendunt arma, farmaca, venena). Nec etiam potest dari concursus ad delictum mere culposum, quod quis committit ex culpa dumtaxat iuridica; neque enim potest dari con­ cursus in proposito delinquendi in eo delicto, quod ex tali propo­ sito ortum non ducit (3). Praeterea est impossibilis concursus mere negativus, qui enim nihil facit ut delictum saltem per alium existât, delicti concausa aut cooperans in delicto dici nequit (4), nisi in casu quo adsit iuridica obligatio delictum impediendi; qua in hypothesi potius quis punitur ob delictum omissionis contra legem talem obligationem imponentis, quam ob concursum in alterius delictum v. gr. si quis praepositus custodiae archivii, sive ex negligentia (delictum culposum) sive ex conniventia dolose sinit subtrahi documenta (Pessina, 1. c. § 110) (5). Nihil autem obstat, quominus gravitas imputabilitatis et poenae in casu, citra verum concursum, respondeat gravitati delicti per alium patrati et strictiori obligationi illud impediendi quam proprium offi­ cium exigit. Pariter non est verus concursus seu cooperatio factum quod subsequitur delictum v. gr. receptio delinquentis, ratihabitio, appro(3) Pessina, 1. c. § 110. (4) C. 34, C. XXIII, q. 8. Aliter Mayer, Geschichte der Strafrechte p. 241 ; at canones, quos allegat, vel agunt de obligatione morali caritatis (v.gr. c. 8, 11, C. XXIII, q. 3) vel de auxilio praestito delinquentibus (ut c. 6, § 2, 7, X, de homic. V, 12, de occisoribus S. Thomae Cantuariensis). Schiappoli, 1. c. u. 81 ; Kphn, 1. c. p. 49, not. 1 ; Hinschius, 1. c. t. V, 939, n, 3; Amor Ruibal, I. c. n. 61, ubi scite notat imputabilitatem peccati in foro conscientiae, non esse confundendam cum imputabilitate poenali. Ipsum quoque c. 47, X, de sent. exc. V, 39, mitiorem patitur interpretationem; cfr. Innocentium IV et Gonzalez in diet. cap. (5) Ferrini, Diritto pen. rom. η. 84, optime probat in iure romano non fuisse admissum concursum negativum, quamvis nonnulli textus prima fronte videantur illi favere. CONCURSUS PLURIUM IN DELICTUM 129 batio, laudatio delicti, cum causa debeat effectum praecedere. Hae actiones quae delictum subsequuntur possunt tamquam delicta sui generis in lege poenali esse notata (6), at non possunt puniri titulo concursus seu cooperationis, quae ne concipi quidem potest in ac­ tione delictum subséquente (7). Quodsi facta huiusmodi post delic­ tum posita sunt ex conventione seu promissione ante delictum data (v. gr. occultandi seu receptandi reum), tum quidem illa promissio delictum antecedens et quae suam exequutionem post delictum habet, esset concursus promittentis in delictum, cum vere influat ad hoc ut delictum existât. Propter similem rationem requiritur ut delictum iam sit patratum seu consummatum ; attamen sicut ncnnunquam puniri potest conatus delicti, ita in iisdem circumstantiis puniri poterunt qui in illum conatum influxum habuerunt efficacem (8). I ‘t· 'Ί- 114. Quum autem omnes cooperatores nomine delicti communis puniantur, in quo unusquisque suum exercuit influxum, et punitio debeat respondere qualitati et quantitati influxus, circumstantiae de­ licti tum personales tum obiectivae his solis imputari debent pro quibus dantur vel ex quorum actione procedunt, v. gr. in homicidio, occisus est propinquus unius ex concurrentibus ; in communi con­ silio furtum perpetrandi, homicidium tanquam medium ad furtum adhibitum et non conventum, iis solis est imputandum a quibus illud medium adhibitum est (9). § 2. Notae historicae de concursu in delicto ecclesiastico 115. Historia. Ius Romanum de concursu delinquentium ex­ pressam et distinctam theoriam per principia generalia non proponit, sed de concursu agit in singulis legibus de unoquoque delicto latis, quae cum ad diversa tempora pertineant non offerunt systema quod­ dam certum de imputabilitate et punitione cooperatorum. Hinc DD. de sensu legis Romanae in hac parte valde inter se dissentiunt, dum alii tenent omnes cooperatores eadem poena puniri, qua principalis (6) (7) (8) (9) Cfr. const. Apostolicae Sedis n. 1, 5, 16, 17, 37 ; Lega, I. c. n. 41. Pessina, 1. c. ; Lega, I. c. n. 43. Pessina, I. c. § 110, 1111, ; Schiappoli, 1. c. n. 83. Berner, Tratt. di diritto pen. § 112; Pessina, 1. c. § 111. » ♦t i7 £ 130 CAPUT XIII delicti auctor, et contra alii id solum admittunt de iis, qui vere poterant dici socii, participes criminis, non de consciis, seu complici' bus (10); alii demum rectius putant generale principium de omnibus delictis non haberi, sed solum quoad certa delicta et certum modum cooperationis admissum fuisse principium eiusdem imputabilitatis et poenae (11). Certum tamen videtur ius Rom. in genere non ex sola executione delicti sed etiam ex cooperatione admisisse imputabilitatem criminalem : in hac cooperatione gradus admisisse, praesertim vero distinctionem inter conreos principales (socii, participes) et conreos accessorios (conscii, adiutores), atque pro ultimis generatim licet non semper mitiorem poenam statuisse, pro principalibus vero non idem critérium adhibitum in variis delictis, nonnunquam tamen aequalem poenam admisisse. Immo vel ipsum dolose non prohiberi delictum dum posset, aut delinquentem recipere, videtur nonnunquam fuisse ipsi delicto aequiparatum. II. In iure populorum Germanicorum reperitur quoque expresse facta distinctio inter cooperatores principales (auctores) et accessorios (adiutores). Atque pro ultimis mitior poena sancitur. Nec desunt plura exempla illius severitatis iuris Romani, qua receptator vel pro­ tector delinquentis tractatur tanquam conreus principalis, et eidem poenae qua delicti executor subiicitur (12). 111. Praecedente iure Romano et Germanico ius canonicum in diversis delictis et in diversis modis ad delictum concurrendi variam etiam exhibuit disciplinam, quam ad systema quoddam certorum et fixorum principiorum reducere perdifficile est. Nam singulorum ad delictum concurrentium imputabilitas per principium generale nullibi reperiebatur definita, et ex alia parte leges poenales Ecclesiae modo mentionem faciunt de cooperatoribus aut omnibus aut aliquibus, modo de ipsis plane silent, atque inde principium non suppeditant unde sumatur critérium certum pro subiectione condelinquentium ad poe­ nam. Ita dum fontes nonnunquam annuntiant principium quod causae (10) Ferrini, Diritto pen. rom. n. 80; Pesstna, 1, c. § 112. (11) Cfr. Ferrini et Pessina, 1. sup. cit. Ipsa diligens collectio variarum le­ gum et subtilis inquisitio a nonnullis iuristis facta ad eruenda generalia de hac re principia, ostendit irritum in hac parte adhibitum esse conatum. Quae subtilior investigatio exulat a provincia commentatoris Codicis hodierni. Interim cfr. Michiels 1. c. p 298 sq. qui ex Ferrini, Diritto penale Romano, ordinate colligit iuris frag­ menta. (12) Pessina, 1. c. § 113; Del Giudice, Diritto pen. germanico, n. 39 sq. CONCURSUS PLURIUM IN DELICTUM 131 morales delicti et executores eadem poena sunt plectendi, v. gr. c. 6, § 1, X, de sent. exc. V, 39, ubi clericum percutiens et mandans vel iubens eadem poena dicuntur puniri ex illa ratione « cum is com­ mittat vere, cuius auctoritate vel mandato delictum committi pro­ batur », at c. 6, § 1, 2, 4, X de homie. V, 12 minus dicuntur puniendi cooperatores quam delicti executor et praeterea ponitur principium quod < idem excessus minus est in uno quam in alio puniendus » (13). IV. Systema quoddam scientificum, quo per principia generalia determinaretur singulorum ad delictum concurrentium imputabilitas et poena ipsis applicanda praecedentibus statutis civitatum Italiae, opera interpretum iuris civilis coepit elaborari (14), nec perfectionem quamdam obtinuit, nisi postquam in profundiorem inquisitionem di­ versorum systematum iam passim propositorum criminalistas addu­ xit necessitas publicandi novos codices poenales in quibus propter iam inductam divisionem triplicis potestatis legiferae, iudicialis et administrativae in diversa subiecta, satis communiter creditum est, quam minimum arbitrium esse iudicibus relinquendum. Attamen licet a poenalistis, qui ethicae Christianae principia non neglexerunt atque eadem profiteri non sunt veriti, scientificae theoriae satis perfectae iam fuerint -propositae atque in codicibus poenalibus applicatae, omnes tamen controversiae nondum cessarunt, atque ultimis tempo­ ribus nova perturbatio inducta est propter absurdas theorias, quae a- positivismi et materialismi sectatoribus excogitatae et propugnatae fuerunt. 116. Doctrina canonistica. Ex incertitudine, quae reperiebatur in fontibus et ex facto quod singulares leges penales modo silebant de cooperatoribus, modo illos enumerabant complete vel incomplete, etiam doctrina canonistica fuit vacillans et varia. Quoad substantiam tamen ad haec capita reduci potest: 1. Cooperatores sensu generico huius vocis, distingui possunt in principales (conrei principales seu delicti auctores per concurrentem actionem delicti executivam) et accessorios (conrei accessorii seu cooperatores sensu specifico huius vocis). Principales sunt, qui communi delinquendi consilio simul in delictum patrandum physice concurrunt; hi sine dubio principales (13) Cfr. Schiappoli, I. c. n. 81 sq., n. 87 sq. ; D’Annibale, I. c. n. 319 sq. ; Lega, 1. c. n. 39 sq. ; Hollweck, 1. c. § 8. (14) Cfr. Pessina, 1. c. § 114. Ift! f • I I **! * ; 14 i? »4 K • <· σΐ. Λ■ ■ < ·* 132 CAPUT ΧΠΙ delicti auctores seu coauctores sunt, quibus imprimis delictum est tribuendum. Atque licet uniuscuiusque opera singiliatim spectata non sit necessaria, de facto delictum non provenit nisi ex omnium con­ currente actione, est unum delictum commune, ideoque delictum unicuique est imputabile (unum factum, unum delictum, doctrina jurisconsultorum Rom. arg. L. 21, § 9, D. 47, 2). Accessorii (cooperato­ res) sunt qui suam operam praestant ad hoc ut delictum ex aliorum executione existât, sive inducendo ad delictum patrandum, sive alio modo externe influendo in actionem delicti executivam. Hi quoque in im­ putabilitate delicti participant, quod ex dictis importat propositum de­ linquendi et actionem externam in existentiam delicti influentem (15). II. Praescindendo ab imputatione morali in conscientia et in or­ dine ad peccatum foro interno Ecclesiae subiectum, pro imputabili­ tate criminali, quae propria est externi fori, ex doctrina tradita re­ quiritur in concurrentibus ad delictum : 1° aliquis actus externus, qui sit, 2° voluntarius, ac praeterea 3° delictuosus, quo scilicet quis in delictum ut tale, non mere materialiter cooperetur, 4° efficax, qui non tantum sit aptus ut influat in existentiam delicti, sed de facto illum influxum exerceat, 5° actus positivus (16). III. Supposita imputabilitate ex praedictis conditionibus resul­ tante relate ad poenas, hae tenent eodem modo omnes delinquentes principales, quibus tamen circumstantiae aggravantes non sunt im­ putandae nisi in quantum ab ipsorum actione procedant, neque quae sunt personales unius aliis sunt tribuendae. De delinquentibus accès(15) D’Annibale, 1. c. π. 319; Amor Ruibal, 1. d. n. 60. Non omnes tamen auctores in hac divisione conveniunt et ex aliis principiis possunt proponi aliae divisiones aeque probabiles. Ita v. gr. Lega 1. c. n. 40, sequutus De Rossi, (Trattato di diritto pen. t. II, c. 34 sq.) vocat conreos principales tum eos, qui in pro­ positum delinquendi directe influunt, ut mandantes iubentes (auctores seu causae morales), tum eos qui in delicto exequendo physice concurrunt conscii de alio­ rum voluntate, cui deliberate satisfaciunt (auctores ut causae physicae) ; accesso­ rios vero, qui efficiunt ut crimen facilius et efficacius perpetretur. Similis discre­ pantia quoad divisionem et poenas invenitur in codicibus diversarum nationum. Cfr. Pessina, 1. c. § 115 sq. qui § 118, distinguit concurrentes, in coauctores, qui delictum ex communi consilio patrant sive exequuntur, sive praecedat, sive non praecedat aliorum provocatio, in provocantes (auctores intellectuales), qui movent alios ad exequendum delictum sive iussione sive mandato sive simplici instiga­ tione. Deinde distinguit delinquentes principales, qui actionem principalem ponunt ut delictum existât, et complices, qui iuvamen sive auxilium seu favorem delin­ quenti principali praebent. (16) D’Annibale, 1. c. n. 322, 323; Amor Ruibal, I. c. n. 61. ihi CONCURSUS PLURIUM IN DELICTUM 133 I sonis non est concors canonistarum sententia. Plures distinxerunt inter poenas latae sententiae et ferendae sententiae, atque poenas latae sententiae contra delictum in lege poenali sancitas non exten­ dunt ad delinquentes accessorios, nisi in quantum lex eos aut aliquem ipsorum expresse commemoret. In poenis vero ferendae sententiae comprehendi omnes cooperatores qui efficaciter in delictum influ­ xerunt, cum videlicet sine ipsorum cooperatione delictum non extitisset, quamvis admittant mitius puniendos esse in casu, quo sine ipsorum cooperatione eodem modo esset sequutus effectus (17). (17) Thesaurus, 1. c. P. I, c. 10, qni pro sua sententia citat Clarum q. 90, § fin.; Farinarium, q. 130, n. 4; Sanchez, De matr. d. 48, n. 3; /4w7a, De cens, p. 2, c. 5, dis. 3, dub. 2 ; Navarruni, Cons. 98, n. 2, Summ. c. 27, n. 51 ; Ugolinum, De Simon, tab. 4, c. 8, n. 4; Suarez, De cens. d. 4, see. 3, n. 5. At D’An­ nibale, I. c. n. 320, ita proponit suam sententiam : « cum poenae non excedant pro­ prium casum, nemo ex his (cooperatoribus) tenetur poenis in iure adversus ali­ quem eorum statutis, nisi et in ipsum latae sint nominatim. Ideo poena statuta v.gr. adversus facientem, mandantem verius non tenet : et ex diverso statuta ad­ versus mandantem, non tenet facientem; statuta adversus mandantes et facientes, non tenet eos qui opem, auxilium ferunt ; statuta adversus eos, qui consilium praebent, non tenet eos, qui praestant opem. Eoque minus tenent eos, qui non prohibent vel ratum habent ; quippe qui revera in delictum non influunt. In quos autem manifeste lata est, tenet eos proculdubio sed post effectum sequutum ; prae­ terquam si palam appareat haec coerceri per se, et quasi delicta sui generis ». Quo in loco distinctio inter poenas latae et ferendae sententiae non fit, nec illam distinc­ tionem patitur generale principium, in quo illa doctrina fundatur quod « poenae non excedant proprium casum ». At numquid hoc principium est hic rite applica­ tum? numquid fit extensio a casu ad casum si dicatur poenam statutam in de­ licto pertinere ad omnes eius auctores sive physice sive moraliter ? casus est uni­ cus sc. delictum omnino in lege determinatum et solum est quaestio de auctoribus: porro in iure morales auctores, non minus vere dicuntur auctores quam physicae delicti causae, v. g. c. 6 § 1, X, de sent. exc. V, 39 ; « quum is committat vere, cuius auctoritate vel mandato delictum committi probatur ». c. 2, X, de cler. pugn. V, 14 : «... homicidium autem tam facto quam praecepto sive consilio aut defensione non est dubium perpetrari... ». Ceterum ipse D’Annibale 1. c. n. 319 praecedente, quae­ stionem hoc modo proponit : « num delinquentes accessorii eisdem poenis sint ob­ noxii, quae in delinquentes principales statutae sunt » deinde addit : « Dixi eis­ dem, nam aliqua poena coercendos esse, palam est»; qua declaratione sententia Card. D’Annibale reducitur ad hanc : delinquentes accessorii non ordi­ naria (i. e. legis) poena puniendi sunt, sed extraordinaria (i. e. generatim mitiore). Atque haec est sententia, quam in praxi tenendam dicit Lega 1. c. n. 42, qui post­ quam opinionem D’Annibale non admisit quando poena in lege sancita est fe­ rendae sententiae, tandem concludit in praxi rem reduci ad arbitrium iudicis in infligenda poena extraordinaria iuxta doctrinam Schmalzgrueberii tit. de poen. n. 31 (aut forte n. 41 ?). i î S: ίδ-'ί tX» • -u S: t N? Hi Si ■': :■ ■' i ■ I - .. i 1 r ·»·* ' ·* i ■ a- 8 5 .■ * 1 ; 134 CAPUT XIII Quae distinctio inter poenas latae et ferendae sententiae si at­ tendantur principia de imputabilitate non videtur esse logica nec in fontibus iuris certo fundata. Non enim apparet ratio iuridica a priori cur condelinquentes in delicto, quod punitur poenis ferendae sententiae debeant esse peioris conditionis quam in iis, quae poenis latae sententiae puniuntur; cum fundamentum iuridicum punitionis sit dignitas condelinquentium ad poenam seu imputabilitas, quae in paritate influxus non est diversa ex solo diverso modo quo legis­ lator poenam in sua lege statuat. Quodsi ex hoc capite non est logica, ex alio capite videtur esse incongrua, quia poenae latae sententiae ex mente Ecclesiae videntur esse efficacior modus coer­ cendi delicta, et idcirco praesertim tali poena sanciuntur delicta graviora; porro in his delictis gravioribus haud raro poenae latae sententiae aliam ferendae sententiae legislator non addit, etiam cum cooperatores nullo modo ne indirecte quidem commemorat; qua in hypothesi causae morales delicti etiam principales v. gr. mandantes et iubentes ab omni poena immunes essent, quod videtur omnino a mente legislatoris alienum (18). Quare illa distinctio inter poenas latae et ferendae sententiae non videtur solide sustineri; sed ubi lex delinquentes accessorios non commemorat, in utroque casu a (18) Cfr. textus iuris in nota praeced. citatos; Amor Ruibal t. c. n. 62, ube­ rius in Derecho penal II, cap. 2. Quodsi illa distinctio inter poenas latae et fe­ rendae sententiae dicta est videri parum logica attentis principiis imputabilitatis et ratione qua innitur lex poenalis, facile tamen explicatur cur plures auctores illam adhibuerint, praecedentibus theologis moralistis, quorum est decidere num quis debeat in conscientia se habere ut poena ligatum. Nam poenae latae sen­ tentiae, quae fori ecclesiastici sunt propriae, maxime sunt odiosae i. e. extraor­ dinario modo odiosae, cum valde durum sit, ut quis in seipsum exequi poenam teneatur; ergo in illis maxime stricta interpretatio est adhibenda, praesertim quando aliqua dubitandi causa subsit; porro in praesenti quaestione probabilis dubitandi ratio aderat in hoc, quod leges poenales nonnumquam cooperatores expresse commemorarent nonnumquam de iisdem silerent; at ob hanc rationem, quae, ut dictum est, etiam verificatur in aliis legibus statuentibus poenas ferendae sententiae, quae etiam modo memorant cooperatores modo de ipsis silent, non satis logice deducitur discrimen ex differentia inter leges, licet suum retineat va­ lorem argumentum depromptum ex maiori acerbitate poenae, quae sit sine praecedente sententia incurrenda. Verum ex alia parte satis intelligitur delictum in lege poenali contemplatum esse puniendum saltem poenis ferendae sententiae arbitrio iudicis definiendis, quae aliquo modo pertineant ad omnes per propriam actionem ad delictum concurrentes. i fl! CONCURSUS PLURIUM IN DELICTUM 135 : p i: n poena legis immunes dicendi sunt (19); sed etiam videtur addendum, eos poena arbitraria a iudice puniri debere. Incertitudinem iuris praecedentis propter fontium defectum su­ stulit Codex can. 2209. I 8 r;j •n § 3. De variis cooperationis formis. w 117. Cum delictum duobus constet elementis, physico (motu corporis, actu externo) sine quo delictum non est possibile; morali (propositum seu intentio criminosa), sine quo materialis violatio non est delictum; participatio in delicto aliarum personarum potest haberi in uno ex duobus elementis aut in utroque. - Hinc distingui potest: 1° concursus actionis sine concursu voluntatis; Π0 concursus voluntatis sine concursu actionis; 111° concursus actionis et voluntatis. I. Concursus actionis sine voluntate. Cum quis coope­ ratur alteri in delicto sine voluntate, actio non est imputabilis. Id acci­ dere potest: 1°) quia habuit intentionem innoxiam distinctam: credit quis se cooperari rei licitae et alius utitur ad delictum patrandum (fur vocat fabrum ad aperiendam ianuam quasi propriae domus, deinde utitur ad furandum). 2°) Quia habuit intentionem criminosam di­ stinctam. (Caius credit iuvare Titium in patrando delicto leviori; sed hic dolose utitur illo iuvamine ad patrandum delictum gravius, quod a Caio praevideri non potuit) (20). 3°) ex defectu intentionis positivae, quae habetur in facto culposo, in quo non videtur posse dari complicitas (21). (19) Cfr. de hac quaestione: Schiappoli 1. c. n. 84. sq., ubi varii iuris textus citantur, qui rem pro neutra opinione conficiunt. (20) Paulus in L. 53 D. de furtis (47,2), fingit casum, quo unus iniuriae causa portam domus destruit, per quam alii sese intrudunt ad furtum committendum; et resolvit non teneri furti, quia maleficia voluntas et propositum delinquentis distinguunt. (21) Reg. Ulpiani in L. 50 § 2 D. de furtis « Recte Pedius ait, sicut nemo furtum facit sine dolo malo, ita nec consilium vel opem ferre sine dolo malo posse ». Caius praepositus custodiae archivi secreti dat Titio elavem praedicti archivi (allegans quod ibi reliqui oblitum breviarium ut illud mihi afferas). Titius in­ travit et arripuit secreta documenta. Factum Caii, erit factum culposum, si fur­ tum praevidere potuit, sed non poterit dici complex substractionis. Respondebit de facto culposo, de negligentia, non de ipsa substractione. • · •i .ti fi ■ B u ίM IΊ * 5 π X > 7 f»l ■v /1 136 CAPUT XIII Possunt reduci ad unum principium, sc. concursus materialis, licet efficiens, non reddit participem delicti, si non adfuit intentio determinata illud adiuvandi: ad quam intentionem praeprimis requi­ ritur scientia: scientia autem non est communicabilis. Si plures per­ cutiunt mulierem praegnantem, omnes erunt rei percussionis; sed abortus inde secuti, solus is qui habuit scientiam paegnationis. Ergo in percussione habetur cuncursus, in abortu non (22). Π. Concursus voluntatis sine concursu actionis. Qui in voluntatem alterius committendi delicti concurrit, sine concursu in actione, huic alterius factum est imputabile, si in voluntatem alte­ rius influxum habuit efficacem, cum proportione ad maiorem vel minorem influxus gradum. Dicitur causa moralis delicti, et hoc sensu causa moralis potest esse causa principalis (23). Quinque distinctae cooperationis formae assignari possunt: man­ datum, iussum, coactio, consilium, societas. Non raro comprehen­ duntur sub generico nomine instigationis a iuristis et legislatoribus modernis; sed inter diversos modos est magnum discrimen (24). a) Mandatum habetur, cum quis alteri committit delicti executionem in utilitatem committentis. b) Iussum seu praeceptum delinquendi per abusum auctori­ tatis a superiore inferiori impositum· c) Coactio est mandatum delinquendi (etiam sine auctoritate impositum) cum comminatione gravis damni. — Apparet, iussum et coactionem esse mandatum qualificatum propter abusum auctorita­ tis vel incussionem timoris. Quae duae formae cooperationis mo­ ralis, hoc habent speciale quod ratione maioris influxus, quem in animum exequentis potuit exercere auctoritas vel mali comminatio, minuitur imputabilitas auctoris physici et augetur illius qui fuit causa moralis. Quod augmentum et respectivum decrementum talia (22) Qui ignoravit praegnationem erit fortasse reus homicidii culposi si praevideri potuit et non fuit praevisum ex negligentia, minime vero homicidii voluntarii. (23) Carrara, Programma, P. Gen. § 440 sq. (24) Cfr. Pessina I. c, § 120. Tres priores modi clare habentur in iure Rom. sc.: is qui iubet, si modo ius imperandi habeat (L. 37 pr. D. 9. 2; L. 11 § 3 sq. D. 47, 10); mandatores caedis perinde ac homicidae punientur (Paul. sent. V, 23; L. 15 D. 48, 5); tandem invenitur consilium, quo quis directe inducit in delictum “consilium dare videtur, qui persuadet et impellit atque instruit consilio,, (L. 50 § 2. 3 D. de furt., Inst. IV, 1, 2), atque is proprio vocabulo dicitur suasor (L. 12 D. 48. 5). Cfr. Ferrini, Diritto pen. rom. n. 81 sq. ΙΊ CONCURSUS * PLURIUM IN DELICTUM 137 esse possunt, ut auctor physicus ab omni imputabilitate sit liber, quae tota in causam moralem refundatur. Id accidit cum executor potius considerari debet ut instrumentum passivum mandantis aut cogen­ tis, aut quia non habuit voluntatem liberam ut in pluribus casibus coactionis aut quia non habuit voluntatem conscientem relate ad imputabilitatem rei seu facti, ut in pluribus casibus praecepti seu iussionis. Demptis his casibus et hac speciali ratione, mandatum, iussio, coactio iisdem regulis subsunt. d) Consilium, seu suasio est instigatio alicui facta in finem committendi delicti pro suo exclusivo commodo et utilitate. Societas delinquendi est pactum inter plures personas de commit­ tendo delicto ob commodum aut commune aut respectivum. V. gr. si con­ veniunt de aliquo occidendo in vindictam (commune), vel unus ob vin­ dictam alius ob utilitatem quia ita erit haeres (com. respectivum) (25). Ex datis notionibus haec iuridica principia inferuntur: 1°) Iussio tunc est causa moralis cum efficaciter in delictum obsequentis influit; ad hoc, prout a simplici instigatione distingui­ tur, duo requiruntur: 1° ut agatur de superiore qui veram habeat auctoritatem in eum, qui iussum exequitur, qua abutitur in impo­ nenda subdito criminis patratione, 2° ut agatur de actibus, qui aliquod habeant vinculum seu relationem cum potestate, quae in tali auctoritate continetur, secus non tam propter auctoritatem, quam ex instigatione vel forte comminatione propositum delinquendi conciperetur (26). 2°) Mandatum (licet nonnumquam ponitur pro praecepto seu iussione) proprie est pactum sceleris constans ex propositione de­ licti in favorem mandantis patrandi et ex acceptatione mandatarii. Qüare D'Annibale 1. c. n. 321 sensu latiori mandatum accipere videtur, dum dicit: «Mandare intelligitur is, qui aliquid alicui pro se faciendum committit seu iubeat seu roget seu solum desiderium ostendat», nisi subintelligatur promissio seu acceptatio alterius(27). »! : h ii < WKI 1 (25) Carzovius, Pract. crim. P. I, q. 3; Strykius, Diss. de mandato delinq. Nani, Principii di giurispr. crimin. § 136; Carmignani, Elementa § 264. (26) C. 8. Dist. 50.; c. 2. X. de cler. pugn. V. 12.; c. 1. § 1. de sent. exc. V. 39.; Carmignani 1. c. I. § 212.; Pessina, 1. c. § 121.; Schiappoli 1. c. n. 87. (27) C. 6. § 1. de sent. exc. V. 39.; Carmignani 1. c. § 213. sq.; Lega 1. c. n. 43. Cfr. Strifk, De mandato delinquendi, Francf. 1690; Lyncker, De mandato rei turpis 1699; Leyser, De mandato turpi, in Med. ad Pand. spec. 183, apud Pessina, 1. c. § 121. -A ’•W 1 - w; 13S CAPUT XIII Cum in mandato supponatur mandatarium nullum interesse habere in delicto quod ex mandato patratur, causa primaria {moralis utique) est mandans, sine cuius mandato mandatarius delictum non com­ mitteret in cuius executione nullam haberet utilitatem. Atque in hoc praecise tum scholae tum moderni codices fundarunt doctrinam de perfecta aequalitate imputationis inter mandantem et delicti execu· torem. Quae parificatio tamen supponit duas conditiones: 1° quod adsit aequalitas doli in utroque; 2° ut agatur de vero et proprio mandatario, nam si is etiam habuit aliquod interesse in delicto, tunc potius fit socius, sin vero iam in eo erat ut delictum com­ mitteret et in hunc finem quaesivit mandatum, tunc plus illi impu­ tatur et praesumptio cedere debet veritati. 3°) Provocatio seu instigatio ad delictum fit quocumque alio modo, qno quis movetur ad concipiendum delicti propositum v. gr. consilio, suasione, comminatione. Praesertim vero in iure con­ sideratur consilium, quod a mandato differt, quod mandatum in mandantis utilitatem confertur, cum consilium in illius utilitatem, qui eo utitur (L. 20. D. 3. 2.). Hinc duplex solet distingui consi­ lium: aliud quod dicitur speciale aut etiam efficax, vel cooperativum, quod persuasionem simulque instructionem ad delictum continet, atque hoc est illud consilium cui convenit definitio iuris Romani ^Consilium dare videtur qui persuadet et impellit atque instruit consilio ad delictum faciendum» (L. 50· § 2, 3 D. de furt.). Ab hoc distinguitur consilium simplex seu generale, quod etiam excitans vel hortatorium nuncupatur, quod in nuda ad delictum hortatione consistit. Ex primo certe oritur imputabilitas poenalis; at licet ex secundo oriatur imputabilitas moralis propter peccatum, imputabili­ tas poenalis fori externi non videtur oriri (28); nisi forte sit unica causa cur alius inductus sit ad delictum patrandum, aut saltem constet, sine tali consilio delictum non iri commissum, quod valde difficile est. Hic certe est maximus gradus imputationis. Nam etsi verum sit utilitatem ex delicto totam se tenere ex parte illius cui consilium datur, atque haec est causa ex se sufficiens ad concipien­ dum propositum delinquendi; haec tamen non est nisi mera praesumptio, quod quis ex sola utilitate fuit determinatus ad agen­ dum, quae veritati contrariae probatae cedere debet. (2S) D’Ambak, I. c. n. 321 et not 20. 21 ·, L'ga, |. c. supra; Carmignmi CONCURSUS PLURIUM IN DELICTUM 139 Porro efficacia consilii debet esse obiectiva et subiectiva seu cum dolo suasoris, nec sufficeret quod verbum casu et incaute prolatum alterum determinaverit, si non fuerit dictum cum inten­ tione alterum inducendi, qua in re praecise consistit dolus consilii ; sicut e contra non sufficeret intentio sine obiectiva efficacia v. gr. si quis alteri dicat occide inimicum te insequentem, sed probatur hoc verbum ab occidente non fuisse auditum. In consilio supponitur quod qui consilium dat interesse in delicto patrando non habeat, et totum interesse esse penes eum, cui consilium datur et delictum exequitur. Sed haud raro praesumi potest, quod is sine consilio etiam delictum commisisset (quippe interesse habebat): qua in hypothesi, cum in exequente detur plena imputatio, in consilium dante haec certe est minor quam in man­ dante et socio, vel forte nulla (v. gr. si nullum exercuit influxum in plane determinatum ad agendum). Quare imputabilitas consilii dependet a gradu influxus exerciti. 4°) In societate interesse est commune: quare causa moralis delicti sunt duo socii ; causa physica is solus, qui crimen exequutus est; quare in paritate influxus moralis, plus imputatur socio executori, quam alteri. Quodsi omnes qui convenerunt in propositum delinquendi etiam in executione seu consummatione criminis partem habuerunt, non amplius habetur simplex concursus voluntatis sed etiam actionis, et imputabilitas aestimatur cum proportione ad par­ tem quam quisque habuit in executione delicti: sunt veri coautores, veri correi. III, Concursus voluntatis et actionis habetur in iis, qui et volunt seu intendunt delictum et personaliter interveniunt in actibus quibus ipsum perficitur. Qui concursus diversos habere po­ test gradus, et oportet distinguere in actione criminosa tria mo­ menta: praeparatio, executio, consummatio. Ex participatione in actibus consummativis delicti nascitur correitas; ex participatione in actibus praecedentibus sive executivis sive praeparatoriis auxi­ lium', ex participatione in actibus subsequentibus delicti consum­ mationem habetur adhaerentia, favor. a) Qui participationem habet in actibus consummativis est verus correus delicti, licet forsam concursum dumtaxat moralem posuit v. gr. per instigationem. Vel ipsum nudum verbum etiam praecedens potest constituere elementum physicum participationis in delicto, si non solum in voluntatem, sed etiam in factum tamquam * * 140 CAPUT XIll pars actionis influxit. V. gr. qui ex conventione cum homicida verbis subdolis adduxit eum contra quem erat paratum homicidium in locum ubi ab homicida praeparabatur occisio — non est merum auxilium sed correitas — a fortiori dum quis ligat et ligatum tenet quem alius confodit et occidit. Inter ipsos tamen correos, licet omnes respondere debe­ ant de delicto patrato, diversi tamen gradus imputabilitatis existere possunt ; qui gradus desumendus est ex maiori vel minori influxu seu participatione in consummationem delicti. b} Ultima forma concursus est auxilium crimini praestitum. Cum factum principale quod constituit delictum ab eo, qui crimen intendit, mediis de quibus ipse disponit perfici non potest, tum potest ab aliis praestari iuvamen seu auxilium exhibendo delinquenti principali media ad delictum perficiendum (v. gr. si medicus dat potionem, qua utatur puella ad procurandum abortum intentum) aut saltem ad removenda obstacula (v. gr. vigilando ne possit capi in flagranti delicto). Auxilium sensu explicato praebentes proprio nomine vocantur complices. Porro auxilium potest esse materiale quando positiva praestantur media ad delictum perpetrandum; vel potest esse morale v. gr. 1° delinquentem instruendo in modo se­ cure perficiendi delictum (atque hoc est consilium efficax, de quo supra, id est, cum ope seu auxilio coniunctum), vel 2° addendo animos delinquenti, puta promissione iuvaminis etsi postea non praestetur vel persuadendo de facilitate occultandi delicti aut obtinendae impunitatis. Atque hic duplex modus est quem satis frequen­ ter canonistae atque ipsi iuris fontes designant duplici illo vocabulo : auxilium — iuvamen materiale, favor — iuvamen morale, quae saepe in formula legis poenalis merito coniunguntur (29). Ex data notione apparet complicitatem, quae habetur in auxilio praestito delinquenti, merito esse fundamentum cur delictum com­ plici imputetur idemque poenis subiiciatur, licet generatim minori­ bus quam delinquens principalis. Gradus desumendus est ex mai­ ori vel minori influxu in consummationem delicti: hinc distinctio inter auxilium proximum (si in actibus executivis) et remotum (si (29) D’Annibale 1. c. n. 322; Pessina 1. c. § 123; Schiappoli L c. n. 90. 91 ubi etiam ostendit variam terminologiam in iure adhibitam. Cfr. quoque Reinhardt, De consilio in criminalibus eiusque effectu, Erf. 1732; Haste, De consilio in crimin. eiusque effectibus 1732; Drell, De poena instigationis, Vitemb. 1754 apud Pessina 1. c. CONCURSUS PLURIUM IN DELICTUM 141 in praeparatoriis). Maximus gradus habetur in complice necessario, qui ad actionem concurrit actu proprio tali, sine quo delictum consummari non potuisset. 118. Revocatio mandati, iussionis vel consilii. Si praecep­ tum, mandatum seu consilium ante admissum delictum revocatum fuerit, et revocatio facta tempestive intimata ei fuerit, cui mandatum seu consilium datum fuerat, et is nihilominus delictum consummaverit, mandans, iubens vel consilium dans ab imputabilitate et poenis delicti videntur eximi; idque sancit can. 2209 § 5 si retractatio influxum abduxerit plene; posita enim revocatione, iussum et man­ datum evanescunt, atque idem videtur dicendum de consilio. Nisi forte poenae latae fuerint in mandatum ipsum seu consilium, quasi in delicta sui generis, quod non raro in iure nostro fit praesertim quoad mandantes. Recte tamen iam addidit D'Annibale, neminem inde excusari, quod se non mandante vel consulente, alius certissime mandaturus, seu consulturus esset; id enim non impedit quominus in casu delictum ex eius mandato seu consilio fuerit admissum (30). 119. Fautores delicti (vel potius delinquentium), qui favorem seu opem praestant delinquenti post delictum commissum, v. gr. reum receptando, occultando, aut defendendo seu protegendo (de­ dito di favoreggiamento), licet saepe in fontibus iuris videantur connumerari inter cooperatores seu participes delicti (31), atque (30) D’Annibale, 1. c. n. 321; Schiappoli 1. c. n. 88; Pessina 1. c. § 122. Amor Ruibal, Derecho penal de la Iglesia II n. 55 sq. Quodsi quidam auctores praeter manifestationem mutatae seu revocatae volunta­ tis, quae sufficit ut mandans sit immunis a poena, requirunt in consulente ut destruat vim moralem prioris consilii atque adeo insinuant illam destructionem non esse possibilem in casu, quo consilium revera moverat principalem delin­ quentem (Cfr. Innoc. IV. ad c. 12. de homic. n. 2. 3.; Reiffenst. V. 12. n. 33.; Schmalzgr. ib. n. 170), huius disparitatis iuridica ratio non apparet; at certe vix capitur quomodo consilium datum ut tale retractari possit, nisi proponendo ra­ tiones suadentes contrarium, atque hoc est quod moderate exigit Schmalzgr. V. 39. n. 223., quo facto non amplius consilium datum influit in delictum, quod totum principalis agentis improbitati est tribuendum. Cfr. Pennacchi^ in Const. Apost. Sed. I. p. 222. De casu mandatarii fines mandati excedentis, et Carmignani 1. c. § 219 sq.; Amor Ruibal 1. c. n. 56, 73. (31) C. 8. (Cone. Lat. III. a. 1179) X. de haeret. V. 7; c. 9. X. eod.; c. 13. (Later. IV a. 1215) X. eod.; c. 3. § 5. X. eod.; c. 1. § 1. de homic. V. 4 in Sext.; c. 5. de poen. V. 9 in Sext.; c. 1. de poen. V. 8 in Clem.; D'Anni­ bale I. c. n. 322. 142 CAPUT XIII iisdem vel similibus saltem poenis haud raro subiiciantur, proprie tamen cooperatores aut complices non sunt. Complicitas enim aut cooperatio importat influxum in delictum sive physicum sive saltem morale, sive immediatum sive saltem mediatum influendo in propo­ situm delinquendi; at actus qui post delictum est positus causalem influxum, quod fundamentum est imputationis, habere non potest nec in delictum ipsuçn nec in propositum delinquendi ex quo delictum procedit. Ergo delicti imputabilitatem fautores non contra­ hunt nec poenis delicti subiiciuntur, sed committunt delictum sui generis, quod poenis est obnoxium, cum lex poenalis de fautoribus cavet. Atque ita de facto in Ecclesia saepe in delictis praesertim atrocibus fautores commemorantur et gravissimis poenis merito subiiciuntur, cum non raro favor delinquenti post delictum praes­ titus includat veram cooperationem in delicti tractum successivum habentis perseverantiam, v. gr. in furto per plures successivos ac­ tus facto, qui custodit iam furto ablata, aut saltem in delinquentis contumaciam seu pertinaciam in mala voluntate (32). At, si opera post delictum praestita fuit ante promissa, pacta seu conventa, constituit auxilium et regulas auxilii sequitur; quia per pactum habuit existentiam antecedentem et influxit in determinationem criminosam auctoris physici (can. 2209, § 7). 120. Sholion. Haud raro in fontibus inter cooperatores com­ memorantur factum delictuosum ratum habentes atque in delictis atrocioribus aequiparantur mandantibus (33); illa quidem aequiparatio fit in poenis quibus subiiciuntur; non inde tamen inferendum ratihabitionem haberi ut veram cooperationem ad instar illius quae habetur in mandato. Hoc quidem accidit in illa ratihabitione, quae includit participationem in fructibus delicti permanentis v. gr. in illegitima emptione aut alienatione bonorum ecclesiasticorum aut in aliis delictis in istis negotiis civilibus commissis, in quibus ratiha(32) Non semper facile est distinguere utrum favor includat cooperationem, cfr. c. 1. 4. C. XXXVI. q. 2.; c. 5. de poen V. 3 in Sext.; c. 3 de imm. eccl. Ill, 23 in Sext; c. 1. X. de off. iud. del. I. 29; c. 47 X. de sent. exc. V. 39; Schiappoli 1. c. n. 91. 92. Cfr. quoque Const. Apost. Sed. n. 4. 6, 12. 16. 28. 29. 35 etc. (33) C. 23 de sent. exc. V. 11 in Sext.; c. 5. de poen. V. 9. in Sext.· c. 1. de poen- V. 8 in Clem.; D’Annibale 1. c. n. 324; Schiappoli i. c. n. 89. Cfr. quoque const. Apost. Sed. n. 5. etc. CONCURSUS PLURIUM IN DELICTUM 143 bitio fictione iuris retrotrahitur et mandato aequiparatur (34). Nam ratum habens per ratihabitionem negotium facit suum, atque ita si quis praedium ecclesiasticum ab usurpatoribus pro me emerit et ego emptionem ratam habeo, vere emo atque poenas incurro, non quidem ex tunc, quae fictio in poenalibus locum non habet, sed ex nunc. Idem accidit in aliis delictis permanentibus, in quibus ratihabitio importat continuationem actionis delictivae v. gr. in incarceratione Praelati ecclesiastici. At extra hos casus, ratihabitio est delictum sui generis, quod tum poenis legis subiicitur cum in lege expresse cavetur. At cum ratihabitio sensu explicato cooperationem continet et punitur poenis statutis contra delictum perpetrantem, ut poenae incurrantur opus est: 1° ut delictum sit huiusmodi, quod mandari seu per alium perpetrari potuisset (35), 2° ut a se perpetrari potuis­ set eo tempore quo admissum est (36), 3° ut illud probaverit quasi factum suo nomine (37). § 4. De imputabilitate concurrentium ex Codice. 121. Ius vigens in Codice clare expressum est can. 2209. I. In § 1 agit de concursu voluntatis et actionis «.Qui communi delin­ quendi consilio simul physice concurrunt in delictum, omnes eodem modo rei habentur, nisi adiuncta alicuius culpabilitatem augeant vel minuant *. Isti sunt vere et proprie conrei, et nihil interest mo­ dus, quo singuli in materiali executione partem habuerint v. gr. in homicidio si ictus dumtaxat unius mortem intulit, omnes rei homicidii sunt, etiam is qui v. gr. vigilando participavit. Sed cir­ cumstantiae aggravantes vel diminuentes attenduntur pro singulis, quibus sunt propriae; homicidium erit parrididium pro conreo qui est filius occisi. Imputabilitas eadem est, in casu allegato imputa­ bilitas homicidii. II. « In delicto quod sua natura complicem postulat, unaquaeque pars est eodem modo culpabilis, nisi ex adiunctis aliud appareat .* (34) Reg. iur. 10 in Sext. (35) V. gr. furtum, homicidium, incendium, non adulterium, blasphemia. (36) Ergo requiritur habitualis usus rationis, non praecise actualis. (37) Regul. iur. 9. in Sext.; D’Annibale 1. c. not. 41. 42. 43; Schiappoli I. c.; Schmalzgr. V. 39. 224. - . V - 144 CAPUT XIII Intelligitur de casu, quo utraque pars active non mere passive se habeat ad tale delictum, qualis est casus concubinatus; at adulterium per se committi potest ab una parte altera resistente, licet adulterium haberi non possit sine interventu duplicis personae. Ubi ergo utraque persona active seu volens intervenit (v. gr. in contractu illicito) utraque pars vult et patrat delictum, ideoque est eodem modo culpabilis et criminaliter responsabilis. Exceptio est manifesta: ut adiuncta facti utrique parti tribuantur, de u traque verificari debent: in adulterio, unus scit alteram partem esse matrimonio iunctam, alia ignorat; una pars scit alteram esse personam sa­ cram, altera ignorat. 111. *Non solum mandans qui est principalis delicti auctor, sed etiam qui ad delicti consummationem inducunt vel in hanc quoquo modo concurrunt, non minorem, ceteris paribus, imputabilitatem contrahunt, quam ipse delicti executor, si delictum sine eorum opera commissum non *fuisset . Hi omnes in facto concreto fuerunt coo­ peratores necessarii (38) ; eorum opera in facto fuit eodem modo ne­ cessaria, ac opera seu actus executoris delicti; ergo responsabilitas criminalis ex se, ratione tituli obiectivi, eadem esse debet, et sin­ gulae causae partiales, utpote ad existentiam delicti necessariae, constituunt unam, veram causam unius delicti indivisibilis. Ceteris quidem paribus, cum, ut alias dictum est, adiuncta personalia, quae ad aliquos pertinent et non ad alios atque culpabilitatem augent vel minuunt, eos dumtaxat afficiunt, quorum sunt propria nec aliis communicantur. Firmatur autem hoc loco principium, quod man­ dantes sunt principales delicti auctores, utique in genere causae moralis, quae causalitas in ordine ad imputabilitatem criminalem merito attenditur. IV. «Si vero eorum concursus facilius tantum reddidit delictum, quod etiam sine eorumdem concursu commissum fuisset, minorem imputabilitatem *secumfert . - Hi sunt cooperatores accessorii, quibus proportionata respondet imputabilitas pro ratione influxus, quem in existentiam delicti suo externo actu exercuerunt, ex quo­ rum iuvamine usi sunt delicti executores tametsi non necessario: (3S) Necessitas in hac materia non significat impossibilitatem delicti in defe­ ctu concursus, sed factum enuntiat. Quare sensus legis est “sine quorum opera (de facto) delictum non fuisset commissum „ non alter sensus committi non potuisset. Cfr. Michiels I. c. p. 322 sq. CONCURSUS PLURIUM IN DELICTUM 145 sed horum imputabilitas minor est quam executoris et cooperatoris necessarii. Aestimatio concretae imputabilitatis in singulis casibus, prae oculis habitis fixis principiis propositis, ad normam can. 2231, per­ tinet ad iustum iudicis iudicium, sicut in applicanda paena relate ad cooperatores accessorios subintrat eiusdem iudicis prudens arbitrium. V. ), iuris Decret, com(19) Suarezii sententiam sequutur Roberti 1. c. n. 202; Michiels I. c. p. 333 sq. (1) Cfr. Bader, De conatu punibili, Franc. 1646; Suetzner, De impunitate conatus in delictis, Lips. 1688; Slavinsky, De poena conatus, Regiom. 1710; Brukner, Diss. sistens crimen conatus, len. 1735; Hertzog, De crim. conatu, len. 1735.; Thomasius, Problema iur. crim, an poena delicti perfecti ordinaria punien­ dus sit conatus proximus, Lips. 1735; Jordan, De nonnullis controversiis ad doctrinam de conatu delinquendi spectantibus, Marb. 1826; Hiddema longnua, An delinq. conatus sit puniendus, si delinquens mutato consilio sponte a delicto abstineat, Groning. 1826; < Raccolta di scritti germanici di D. Crim. >, Livorno 1846, t I, p. 223. 253. 265; t 11. 150; t III. p. 29; Carrara, Del conato e della complicité, Lucca I860., Pisa 1870, aliosque auctores apud Pessina, Diritto pen. 1. 2. c. 5. — Muenchen II p. 63 sq.; Lega n. 23. sq.; — Roberti I, n. 169 sq.; Michiels p. 245 sq. a quo late et profunde haec materia tractatur; Amor Ruibal, Derecho penal. (2) Cfr. Schiappoli 1. c. n. 78; Mayer, Geschichte der Strafrechte p. 158; Katz, Grundriss d. Kanon. Strafrechts p. 23; Hinschius L c. t. V. p. 931. CONATUS DELICTI 157 mentatores aliique, qui de delictis et poenis scripserunt, tamquam principium canonicum iam ponebant, actum lege poenali prohibitum non esse delictum illius legis poenalis sanctioni subiectum, nisi in ipso essent verificata omnia extrema in ipsa lege definita, seu nisi esset consummatus sive opere perfecto completus saltem relative (3); conatum vero delicti tum puniri cum in lege expresse commemo­ ratur, quoniam de facto exstiterunt leges poenales ecclesiasticae conatum delicti expresse respicientes (4). Frequentius canonistae, in defectu expressae doctrinae canonicae de hac re, recursum habue­ runt ad ius Romanum (5), atque directe respexerunt non imputabi­ litatem conatus per comparationem ad delictum consummatum, sed incursionem poenarum latae sententiae, quae sunt propriae fori ec­ clesiastici. Sed recursus ad leges Romanas, etsi generatim legitimus in vigenti anteriori iure ecclesiastico, non suppeditabat in hac parte doctrinam perspicuam atque omni difficultate carentem (6); quae Îi 5 .1 (3) Sunt profecto delicta, quae unico actu consummantur, ideoque delicta imperfecta seu mere attentata esse non possunt, velut blasphemia, periurium etc. At alia sunt delicta, quae execution! mandantur per plures actus successivos usque ad ultimum actum consummativum delicti; quodsi in illa serie actuum non perveniatur ad terminum seu ad actum consummativum delicti, non habetur de­ lictum perfectum sed inchoatum, imperfectum, quod iuridico vocabulo dicitur conatus delicti. (4) C. 3 (Alex. Ill) X de cler. percuss. V. 25, ubi punitur clericus, qui iecit lapides, quamvis de facto neminem laeserat; c. 18. X de homie. V, 12; c. 7 de elect. I, 6, in Sexto. In Decreto solum referuntur leges Romanae v. gr. c. 6. 9. 10. 11. 16. 17. 19. § 8. Dist. L de poenit.; Schiappoli, 1. c. n. 79. (5) Cfr. Thesaurus 1. c. I. c. 8, 15; D’Annibale, Summ. I. n. 298; Lega 1. c. n. 24. (6) Nam dum alii (velut A Iciotas') voluerunt iure Romano solum delictum consummatum puniri; alii vicissim (ut Cuiatius, Matthaei, Gravina, Cropp, Waechter) dixerunt iuris Romani principium fuisse aequa poena puniendum delictum eiusque conatum; et tandem alii (ut Tiraquellus, Heffter, Abegg, Mittermaier, Sanio, Lelièvre, Zacarias, Nicolini) dixerunt conatum solum per exceptionem pu­ niri in determinatis quibusdam delictis. Quibus opinionibus addi potest quarta, quam tenuit Pessina, Diritto pen. § 98, iuxta quem in gravioribus delictis publicis externa manifestatio propositi delinquendi (a fortiori conatus) aequiparabatur de­ licto consummato iuxta L. 5. pr. C. ad L. lui. Maj.; e contra in delictis privatis eventus sequutus erat requisitum essentiale ad imputabilitatem iuxta L. 1 D. Quod quisque II, 2, ac solum tempore imperii relate ad quaedam crimina extra­ ordinaria facta est distinctio inter delictum perfectum et delictum imperfectum seu conatum delicti, cuius conatus admissa est imputabilitas quamvis esset puniendus mitiori poena quam delictum perfectum seu consummatum. Cfr. quoque Ferrini, 1 1 .ni 158 CAPUT XV vero principia valent de applicatione poenarum latae sententiae, non erunt principia generalia de imputatione delicti etiam in ordine ad alias poenas. In iuribus modernis, varia tamen ratione admittitur criminalis imputabilitas conatus. 136. Hodie autem pro conatu delicti communiter intelligitur, propositum delictum committendi, quod coepit execution! mandari per actus externe illud propositum manifestantes (7) atque natura sua aptos ad delictum perficiendum, quin tamen effectum obtinuerint sive fortuito casu sive alia de causa ab ipsa voluntate delinquentis independente (8). Atque distingui solet conatus perfectus et conatus imperfectus. Secundus habetur cum nondum omnes actus executivi sunt positi; perfectus conatus habetur cum omnes actus executivi qui ex parte agentis requiruntur sunt positi, quo in casu delictum subiective iam est consummatum atque talis conatus solet etiam vocari delictum frustratum (maleficio mancato). Imperfectus vero conatus potest esse remotus vel proximus: in conatu remoto actus executivus iam prodit animum delinquendi, sed non prodit propo­ situm determinati delicti (v. gr. ascensus per scalam ad furandum; at idem ascensus potest provenire ex proposito adulterium commit­ tendi); in proximo actus executivus prodit propositum determinati delicti (v. gr. post effractam ianuam alieni domicilii, collectio rerum pretiosarum ad adsportandum) (9). Diritto pen. romano, n. 69 sq. de defectu clarae ac definitae doctrinae. Quare nihil mirum si canonistae nunc hanc nunc illam legem Romanam allegantes concordem et perspicuam doctrinam de delicto perfecto et imperfecto non pro­ posuerint. De iure populorum germanorum cfr. Pessina 1. sup. c. ; Del Giudice, Diritto penale germanico, c. VI. (7) Optime distinguit Pessina 1. c. § 102. praeparationem delicti v. gr. ho­ micidii, per quam delictum redditur possibile aut facile (v. gr. emptio armorum, veneni, quae ex se est indifferens ad delictum vel ad actum honestum v. gr. propriae defensionis) a conatu delicti, qui importat initium executionis. (8) Quando quis propria voluntate destitit a delicto incepto, a pluribus co­ natus designatur speciali nomine (tentative), quae desitio ab incepto delicto, praesertim si ex poenitentia provenit, peculiarem habet rationem iuridicam. Pessina 1. c. § 104. (9) Via ad delictum ita in determinato exemplo potest explicari: Titius necem Osio minatur (en pravi consilii significatio); serius arma emit, Osium quaerit ut exequatur pravum consilium (en delicti praeparatio); resciens domi CONATUS DELICTI 159 137. Ex praemissis notionibus, iam satis deducitur in foro ec­ clesiastico non posse universaliter asseri, etiam in iure anteriori eiusque interpretatione doctrinali, solum delictum consummatum imputari ad poenam, etiamsi addatur restrictio, nisi lex poenalis co­ natum expresse memoret. Quae assertio, nisi restringatur ad poenas latae sententiae(10), non videtur esse fundata; nam profecto in co­ natu delicti praesertim proximo, et a fortiori in conatu perfecto, adsunt omnia elementa delicti ecclesiastici tum subiectiva tum obje­ ctiva; ergo non deest imputabilitas ad poenam. Imo in ipso conatu remoto atque adeo in delicti praeparatione nonnumquam vel adest delictum speciale et per se, vel alia ratio boni publici, ut possit su­ biici sanctioni poenali, si lex expresse de hoc caveat (11). At quo­ niam ius poenale Ecclesiae expresse non cavebat de diverso modo quo puniendus esset conatus et delictum consummatum, inferendum solum esse, domum noctu perfringit (conatus remotus); inventum in terram deiicit, ensem stringit ipsum confossurus (conatus proximi); Osius deflexit atque ictus incassum recidit (conatus perfectus, delictum praetergressum seu subjective con­ summatum); mox iterum ferit et occidit (en delictum simpliciter consummatum). Cfr. D’Annibale 1. c. n. 298 not. 25; Cod. pen. Ital. art. 61. 62. 367 Pessina 1. c. §§ 100-107.; Berner, Diritto pen. § 102 sq. (10) Quare si D’Annibale 1. c. n. 298 docuit facta plerumque constare initio, progressu et fine i. e. pravi consilii significatione, conatu et consummatione et quoties coercetur factum, non esse obnoxium poenae conatum sed factum penitus absolutum, immo quoties factum ab effectu capit perfectionem poenam non tenere facientem quoad effectus sequutus fuerit, etiamsi agenti ad perficiendum delictum nihil aliud faciendum supersit, id solum potest esse verum relate ad determina­ tam poenam praesertim latae sententiae in lege statutam; at non videtur esse inferendum ex praeclari A. doctrina nec conatum delinquendi nec ipsum delictum ex parte agentis iam completum, quod tamen nondum accepit perfectionem ex effectu, carere imputabilitate criminali et aliis poenis arbitrariis generatim loquendo subiici non posse. Rem bene proposuit Thesaurus 1. c. 1, c. 8 « An poenae latae sententiae requirant actum consummatum ». Quodsi D’Annibale provocavit ad leges Romanas, iam dictum est quam debile argumentum inde peti possit, et plures leges Romanae in contrarium afferri possunt, si non agatur de poenis latae sententiae, quas forum saeculare ignorat (v. gr. L. 5. pr. C. ad L. lui. Mai.; L. 1. D. ad L Com. de Sic.; L. 7. C. eod.; L. 1. D. ad L. Pomp, de Parric.; L. 3 § 1. L. 10 pr. D. ad L. Iui. de vi pub.; L. 1. D. de extraord. crim.; L. 19. pr. D. ad L. Corn, de falsis). Cfr. quoque Lega, 1. c. t. III. n. 19 sq. et not. pag. 28 Suarez, De cens. disp. IV, s. Ill, n. 1 sq. (11) V. gr. violatio alieni domicilii etiam independenter a fine furti vel ho­ micidii, peieratio in iudicio praeciso fine falsi iuramenti, sunt delicta in se imputabilia, et delatio armorum, ob rationem boni publici, praeciso fine delictum com­ mittendi, potest per legem poenalem prohiberi. t ' i ·* < t V ·!>· I 160 CAPUT erat arbitrio iudicis id esse relictum, qui sicut alias circumstantias aggravantes aut minuentes, ita etiam diversos gradus culpabilitatis deberet ponderare, quae reperitur in delicti conatu prae delicto con­ summato (12). 138. Cum conatu delicti non est confundendus actus iure nullus quem lex poenalis simul punit et irritum facit, vel supponit, ut alienatio sine beneplacito apostolico, absolutio complicis, matrimo­ nium diaconi vel solemniter professi, iteratio baptismi iam valide collati ; nam in tali casu consummatio delicti consistit in attentatione actus irriti, dum quis ex sua parte ponit omnia necessaria ut talis actus existât. Qua in hypothesi actus ut factum est vere consum­ matus, licet iuridice sit nullus seu quasi non esset (13); quare etiam quoad poenas latae sententiae, non exclusis censuris, actus a lege modo dicto irritatus consideratur ut actus consummatus (14). Quae animadversio de iure praecedente etiam sub iure Codicis valet. 139. Ius Codicis. Conatus notio ita proponitur: « Quicumque actus posuerit vel praetermiserit qui ad executionem delicti natura sua conducunt, sed delictum non consummaverit, sive quia consilium suum deseruit, sive quia delictum propter insufficientiam vel ineptitudinem mediorum perficere non potuit, delicti conatum committit ». Ex qua notione resultat huiusmodi elementa debere concurrere: 1. Intentio criminosa, quae est fundamentum imputabilitatis cri­ minalis ex can. 2195. Nec videtur requiri dolus determinatus seu specificus, sed sufficit dolus indeterminatus seu genericus n. gr. vulnerandi aut occidendi aut corporaliter laedendi, si ex actibus executivis sufficienter determinetur (15). (12) Iam Schmalzgr. V. t. 38, n. 26, 41 de poen. animadverti! aestimationem circumstantiarum quoad poenas a iudice infligendas relinqui prudenti ipsius ar­ bitrio, ita ut saepe in foro ecclesiastico poenae sint arbitrariae, cui consentit Reiffenst. eod. tit. n. 12; Saarez, De leg. 1. V, c. 34, n. 3. (13) Suarez, De leg. 1. V, c. 34, n. 6 sq.; D’Annibale I. c. n. 298 et not. 29. (14) Cfr. Const. Apostolicae Sedis n. 10. 21. 31. 36. (15) Roberti I, n. 123 b; Michiels 1. c. p. 259. Profecto dolus determinatus cognosci non potest nisi eventu, pono conatus essentialiter includit defectum eventus seu effectus criminosi. Aliter Carrara, Programma I, § 369, 1097, atque etiam diversi Codices moderni non sunt inter se conformes. Porro saltem actus executivi remoti saepe non produnt animum determinati in specie delicti patrandi; atque ipsi actus executivi proximiores non produnt aperte animum delictum de­ ducendi ad ultimas consequentias. l 161 CONATUS DELICTI In culpa iuridica non videtur dari posse imputabilitas, qua alicui imputetur conatus facti seu delicti culposi. Nam culpa venit ex de­ fectu praevisionis effectus nocivi reapse sequuti qui praevideri po­ tuit, conatus vero praecise in suo conceptu inducit negationem effectus nocivi seu delicti consummati (lô). 11. Requiruntur actus executivi natura sua conducentes ad delicti patrationem. — Conatus debet esse principium executionis, est inchoatio delicti; huius autem executio non potest inchoari sine actibus externis qui ex se tendant ad executionem delicti. Cogita­ tio, desiderium, deliberatio etiam externe aut per viam confi­ dentiae alicui manifestata aut etiam per viam minarum, non sunt conatus: nam imprimis non reddunt semper certam intentionem exequendi, et etiam supposita tali intentione non sunt initium exe­ cutionis delicti cogitati, deliberati aut comminati. Debent deinde natura sua conducere ad delicti executionem. Quare quamdiu actus externus potest conducere ad executionem delicti, sed potest etiam inservire ad actum innoxium seu culpa vacantem, solum habebitur actus praeparatorius, qui non potest imputari ad conatum v. gr. emptio armorum. 140. Codex expresse facit mentionem de actibus positivis et de negativis seu omissionibus (vel praetermiserit)’, in omissione autem plures iuristae negant verificari conatum ; sed si omissio continet dolum et apparet voluntarie directa ad pravum finem seu pravum affectum, non apparet cur, sicut delictum, ita et conatus delicti adesse non possit. Mater quae illegitime concepit, et partum relinquit sine alimento erit rea infanticidii ; ergo etsi alius infantis derelicti curam suscipit et a morte secura liberat habebitur infanticidii conatus seu inchoatio (17). 141. Quod actus exsecutivi natura sua tendant ad delicti exse­ cutionem et distinguantur a meris actibus praeparatoriis non potest principio aliquo generali definiri; nec determinata theoria ex variis, quae circumferuntur a iuristis, solutionem congruam accipit ex in­ vocata loquutione adhibita a legislatore in can. 2213, §3 « incepta delicti exsecutione » ; nam profecto non incipit exsecutio delicti nisi (16) Carrara, Programma § 343; Roberti n. 173; Michiels p. 260. (17) Cfr. Carrara, 1. c. § 358 in sensu contrarium. 11 162 CAPUT XV per actum exsecutivum ipsius; ergo eruere vim et significatum formulae « actus natura sua conducens ad delicti exsecutionem > et alia formula < incepta delicti exsecutione » esset explicare idem per idem seu nihil explicare. Certe ad initium exsecutionis (i. e. ad actum exsecutivum prout distinguitur ab actu mere praeparatorio) non vi­ detur requiri ut damnum ad quod tendit delictum coeperit causari v. gr. in homicidio ut aliquod vulnus inferatur, in furto ut iam ali­ quid substratum fuerit etc; secus in delicto frustrato seu praeter­ gresso, quod dicitur conatus perfectus, esset excludendus a notione conatus delicti complexus omnium actuum exsecutivorum contra ru­ bricam tituli et ipsum canonem 2212. Profecto si Titius bona Caii depredari intendens, Caii absentis domum effringit, tum colligit in unum omnia quae invenit bona, et iamiam ea adsportaturus audit strepitum et timens apprehendi aufugit, nihil secum adsportans, co­ natum furti committit, licet nihil furtive auferat. Res ergo in singulis delictis, est diiudicanda ex variis circum­ stantiis, secundum peculiarem naturam cuiusque delicti, modo actus positi sint utiles, apti et de facto inserviant seu causaliter tendant ad illud determinatum delictum (18). 142. IIL Ultimum denum elementum ut sistatur in conatu de­ licti est, quod delictum ipsum non fuerit consummatum i. e. secun­ dum proprietatem verborum ipsius legis poenalis. Quod autem con­ summatio non evenerit, ex iure Codicis potest provenire sive quia (18) Pro singulari indole Ecclesiae et speciali natura delictorum, quae eius foro criminali subiici solent, videtur inutilis et parum practica disputatio inter varias iuristarum opiniones circa specialem naturam actus exsecutivi. Illa egregie et subtiliter prosequitur Michiels, I. c. p. 263 sq. Cfr. Chelodi, Ius poenale n. 15; Roberti, 1. c. n. 171 ; Lueneborg, in Archiv. f. K. K. R. 1931, p. 379 ; Stochiero, Di­ ritto penale n. 101 ; Eichmann, Das Strairecht des Codex J. C. § 9. - Ipse Michiels, 1. c. p. 266, tandem fatetur in praxi plerumque esse satis difficile determinare. Idem videtur dicendum de variis theoriis circa casum erronei subiectivi iudicii circa conducentiam actuum ad finem patrandi delicti, quem pariter examinat Michiels, 1. c. p. 267 sq. Illud autem a clarissimo doctore dictum haud facile ad­ miserim, delictum frustratum non esse ex iure Codicis conatum delicti, sed requiri positionem actuum consummativorum ; quod videtur contradicere formulae Co­ dicis « conatus delicti dicitur proprio nomine delictum frustratum > : Qua ratione requiri possunt in casu actus consummativi, si in hypothesi delictum non fuit con­ summatum seu, ut dicit Codex, actus exsecutivi effectum sortiti non sunt ? Codex manifeste distinguit conatum simplicem et conatum perfectum, quem proprio no­ mine dicit vocari delictum frustratum CONATUS DELICTI i consilium delinquens deseruit seu ab inchoato delicto voluntarie de­ stitit, sive quia delictum aut propter inefficaciam aut propter ineptitudinem mediorum perficere seu consummare non potuit. i - t> < I i ’δ 143. Delictum frustratum perspicue in Codice describitur, nec speciali indiget explicatione. I U ■ & 144. In § 3 can 2112 assirnilatur conatui (conatui delicti acce­ dit) < actio illius qui alium ad delictum committendum inducere stu­ duerit, sed inefficaciter ». Inductio ad delictum, quae effectu caruit, delicti patrandi proprie conatus non est, cum nullum contineat actum exsecutivum delicti, quod ut supponitur ab alio patrandum est. Nihi­ lominus est via ad delictum, cuius exsecutionem quis intendit per alium obtinere: cum inductio fuit efficax delictum esxistit ex actione physica personae inductae et ex actione morali personae inducentis, cui utrique merito tribuitur seu imputatur delictum ut duplici causae principali physicae et morali. Si ergo inductio effectum non habuerit, merito inducens assirnilatur actioni illius, qui ex propria libera de­ terminatione propositum delinquendi concepit et ponit aliquot actus exsecutivos non perductos usque ad consummationem. 145. Imputabilitas conatus expresse sancitur can. 2213, ubi de­ claratur eo esse maiorem, quo magis ad consummationem accedit (cfr. distinctionem inter conatum remotum et proximum), licet de se semper sit minor prae delicto consummato; et ob eamdem ra­ tionem delictum frustratrum magis culpabile est, quam simplex de­ licti conatus, cum ex parte subiecti delinquentis positum fuerit quid­ quid necessarium est ut factum criminosum ex propria actione exsis­ teret Fundamentum imputabilitatis est manifestum : damnum me­ diatum exsistit; damnum immediatum forte non datur, sed periculum incursum est verum damnum contra privatam et publicam securita­ tem, quam lex poenalis tueri debet. Quae imputabilitas criminalis conatus delicti, non est imputabilitas novi cuiusdam delicti distincti ab eo quod lex poenalis specialis contemplatur, sed est imputabilitas eiusdem delicti lege speciali praevisi, quod a lege punitur gravius, si fuerit consummatum, levius si mansit in conatu. Tunc tantum verum delictum per se stans habetur in conatu, cum ipsum conatum lex peculiari poena mulctat (can. 2212, §4); qua de re plura habentur in Codice exempla. Cfr. v.gr. can. 2407. fel *· .· i » Ϊ1 •Î jf ; t t· 3 y. i■: 2 ’· X îî T:'. S If P. ; rffll 164 CAPUT XV 146. Exceptio quoad imputabilitatem criminalem fit can. 2213, §3. < Ab omni imputabilitate liberatur qui sponte ab incepta delicti exsecutione destiterit, si nullum ex conatu damnum aut scandalum ortum sit >. Illa desitio debet esse spontanea seu libera, non coacta v. gr. ex metu ne deprehendatur et apprehendatur, ita ut per eam plene renuntietur intentati et iam inchoati delicti consummationi. Imputabilitas moralis seu in conscientia et coram Deo habetur; immo vel ipsa imputabilitas criminalis propria actuum exsecutivorum inte­ gra habetur perinde ac in desitione non spontanea, cum quod fac­ tum est, infectum fieri nequeat; ab hac tamen liberatur ob politicam rationem, ut videlicet delinquens, quem conscientiae remorsus pun­ git, oblata spe impunitatis, ad cor redeat, delicti horrorem concipiat et ab eo consummando libere et spontanee abstineat (19). Quodsi iam sit ortum damnum ex actibus exsecutivis in conatu contentis vel fidelium scandalum, tum iustitia exigit ut delinquens de damno iam illato et de excitato scandalo respondeat. CAPUT XVI De effectibus delicti (can. 2210-2211) 147. Praenotiones. Effectus naturales delicti sunt damnum mediatum seu morale-sociale in societatem seu in publicam securi­ tatem seu publicum ordinem redundans et damnum immediatum, quod ut plurimum infertur determinatae personae physicae aut mo­ rali. Quibus duobus damnis respondent duo diversi effectus iuridici, qui comprehenduntur sub generico vocabulo reparationis. Ex damno immediato oritur obligatio raparationis civilis i. e. obligatio ad praes­ tandam indemnitatem parti laesae; ex damno mediato obligatio re­ parationis socialis, seu ad subeundam poenam. Quibus duabus obli­ gationibus respondet duplex ius (societati et parti laesae); duplici iuri duplex respective actio: Γ ad indemnitatem materialem = actio (19) Cfr. Roberti, 1, 175; Michiels, t c. p. 292 a quo aliae theoriae expen­ duntur circa huiusmodi liberationem, quae etiam in aliis saecularibus legislationi­ bus modernis admittitur, in quibus haud raro speciali vocabulo (tentativo) desi­ gnatur ille conatus delicti, a quo quis destitit propria spontanea voluntate. I i DE EFFECTIBUS DELICTI 165 civilis; 2° ad indemnitatem moralem quae habetur per poenam in­ flictam — actio poenalis. Inde etiam duplex iudicium : civile seu con­ tentiosum et criminale. 148. I. Actio poenalis regulariter spectat ad potestatem socialem et inde dicitur actio publica, i. e. ordinata ad bonum publicum et promota ab auctoritate publica seu publico magistratu ad hoc depu­ tato, ex quo tempore, abolita actione populari, introductum fuit ut accusatio delicti fieret, a tali publico magistratu, quod in foro eccle­ siastico, praecedente praxi, factum est per can. 1943, relictis com­ munibus fidelibus iure et in multis casibus obligatione delictum et de­ linquentem denuntiandi. Quae actio contra solam personam delin­ quentis (1) institui potest et generatim debet et pro obiecto habet poenam infligendam et declarandam et ad satisfactionem, ubi ea pro publico bono necessaria sit, praestandam ; iuridica poenalis obligatio nec ad alios transit nec per alios adimpleri potest. 11. Actio civilis seu contentiosa ad solam personam laesam per­ tinet, in cuius arbitrio est positum illam experiri vel eidem renun(1) Delinquentis nomine quando delictum ex plurium personarum concur­ rente actione patratrum est, intelliguntur auctores criminis et alii qui concursum praestiterunt, sed ad normam can. 2209. (2) Nihilominus sive ob amorem pacis, sive ut consulatur honori eius, qui per delictum offensus est, nonnumquam lex, etiam poenalem delicti persecutionem in arbitrio partis offensae relinquit. Quo casu delicti punitio etiam ordinatur ad bonum sociale non ad satisfaciendum privatae vindictae. Nihilominus ex una parte societas minus habet interesse in hisce determinatis delictis reprimendis ; et ex alia parte persona laesa magnum habere potest interesse in evitanda facti publicitate, et inde huius arbitrio relinquitur etiam poenalis actio ad imponendam poe­ nam vel satisfactionem, quamvis natura et scopus non mutentur. Atque hic est unicus verus sensus illius formulae, qua certa delicta dicuntur esse actionis pri­ vatae; videlicet significatur, actionem publicam esse subordinatam in suo exer­ citio voluntati personae offensae. Cfr. Carrara, Programma I, § 549, qui praece­ denti § 548 mentionem facit privilegii civitatis Palermitanae, postea ad integram Siciliam extensi, de necessitate instantiae privatae, ad hoc ut ex officio posset pro­ cedi saltem contra delicta damnanda ad poenam relegatione inferiorem. - Ius quoque nostrum (can. 1933) in causa iniuriarum aut diffamationis, ut actio crimi­ nalis instituatur, requirit praeviam denuntiationem seu querelam partis laesae. Porro quoad necessitatem actionis publicae, ea in foro ecclesiastico non est necessitas absoluta. Nam ipse Promoter iustitiae actionem suam subordinatam habet prudentiae et discretioni Superioris (can. 1954 iunct. can. 1947-1653), licet eam debeat urgere quando ipsi commissa fuit. Ipsam inflictionem poenae ius no­ strum conscientiae et prudentiae Superioris committit ad normam can. 2223, § 3. £·-· Γ. c 166 CAPUT XVI tiare. Ideoque actio privata est non publica et ex obiecto et ex per­ sona a qua exercetur; nam nihil aliud per eam intenditur quam re­ paratio damni accepti. Quare talis actio deesse potest, ubi ex delicto nullum damnum privatum subsequutum est (3); ubi vero intercessit non dirigitur exclusive in personam delinquentis, sed etiam in eos, qui pro ipso in contentiosis respondere debent et in eos qui a delin­ quente causam habent, ut sunt heredes, qui bona accipiunt cum iuribus et oneribus, nam damna compensanda sunt onere heredi­ tatis sicut cetera debita, et in materia damnorum cautio obligationum non est persona debitoris sed eius bona, saltem quando per rei re­ stitutionem aut per compensationem pecuniariam reparatio obtineri potest (4). Adaequata indemnitas obtinetur, si omnia damna sarciantur et expensae, quae ex delicto obvenerint. Ad hanc porro compensatio­ nem tenentur in solidum omnes qui in delictum concurrerint modis descriptis, can. 2209 § 1-3, tametsi a iudice pro rata damnati fuerint, idque secundum principia theologiae moralis de damnorum repara­ tione (can. 2221). 149. Relatio inter actionem criminalem et contenliosam. I. Memoratae binae actiones, civilis et poenalis, sunt inter se independentes; nam licet oriantur occasione unius facti, causam iuridicam habent distinctam cum nascantur ex violatione iuris diversi et prae­ terea distinctum habent finem. II. Ex illa independentia utriusque actionis sequitur sententiam absolutoriam in iudicio civili prolatam non praeiudicare actioni poe­ nali quae ab auctoritate publica promovetur; sicut etiam sententia absolutoria in iudicio poenali prolata inter accusatorem publicum et delinquentem non preiudicat actioni civili, quam habet laesus ad pe­ tendam indemnitatem, cum is non fuerit pars in iudicio criminali, (3) Cfr. casum in quo delictum mansit in statu conatus vel fuit delictum frustratum vel fuit mandatum aut instigatio, quae effectu caruit (4) Damna, quae directe habent valorem oeconomicum, reparari poterunt solutione pecuniae post aestimatum a iudice eorum valorem. Quoad damna passa in honore, ea in se ipsis reparantur publica revocatione iniuriae, retractatione ca­ lumniae, restitutione honoris, de qua pariter agunt theologi moralistae. Nihil au­ tem videtur obstare, quominus consectaria oeconomica, quae promanant ex lae­ sione honoris vel famae, iubeantur a iudice reparari compensatione quadam oe­ conomica superaddita reparationi honorariae. I DE EFFECTIBUS DELICTI 167 etiamsi denuntiationem fecisset. Nam licet in utroque iudicio eadem sit causa, non est idem obiectum nec 'eaedem personae (5). III. Inde etiam consequitur, quod, sicut reparatio damni iam laeso exhibita aut remissio ex parte laesi, licet actionem civilem ex­ stinguat actioni tamen poenali non preiudicat, ita expiatio poenae in­ flictae vel eius per indultum Principis condonatio aut remissio, nul­ lum affert praeiudicium actioni civili, quae integra manet, modo opponatur tempore habili. IV. Sequitur etiam praescriptionem actionis poenalis non praeju­ dicare actioni civili seu contentiosae et vicissim. Nam praescriptio in ordine ad actionem civilem et poenalem procedit ex principiis plane diversis: in poenalibus procedit ex principiis primario ordinis publici, in contentiosis ex principiis ordinis publici procedit tantum secun­ darie. Duae illae actiones sunt entia iuridica plane distincta, nec proinde admitti potest quod sint pares in effectu et quod vita unius sit incompossibilis cum morte seu exstinctione alterius. Praescriptio in materia civili est exceptio, in poenalibus est modus politicus exstinguendi actionem. Praescriptioni civili pars, cui favet, renuntiare potest; poenali renuntiare non potest et a iudice sup­ pleri debet eius influxus. - Civilis habet pro fundamento praesump­ tionem negligentiae et habet pro scopo punire négligentes in suis rebus custodiendis vel etiam malitiosos, qui dolose differunt actio­ nem proponere ad tempus, quo prorsus difficile sit probationes col­ ligere ad illam elidendam. In poenali illa negligentiae praesumptio locum non habet. In poenalibus tempus exstinguit actionem (secun­ dum legis dispositionem), quia praeter difficultatem probationis inno­ centiae, tempus fecit cessare damnum sociale ob praesumptam de­ licti oblivionem, unde etiam cessat et scandalum in bonis et pravum exemplum pro dyscolis. Quo damno sociali cessante, reparatio poe­ nalis redditur inutilis. Sed damnum privatum potest nihilominis per­ sistere et sequi debet regulam de iuribus mere privatis. Accedit quod actio poenalis sequitur ex delicto in quantum delictum est; actio civilis ex delicto oritur in quantum est factum nocivum. Quod si tempus vel amnistia delictum abstersit sive obliteravit, manet sempet natura facti nocivi. 150. Processus pro utraque actione explicatur secundum gene­ rales normas quae in Codice traduntur, et ipse can. 2210 § 2 remittit (5) Cfr. Roberti, n. 216, 217. 16S CAPUT XVI ad canones 1552-1959, illud addens, quod « idem ludex in criminali iudicio potest ad instantiam partis laesae civilem actionem ad examen revocare et definire». Non imponitur simultaneitas iudicii, licet sint causae connexae, sed permittitur; quodsi separatim et independenter proponantur, iure non imponitur praecedentia inter ipsas; nam in foro canonico non videtur dari quaestio civilis praeiudicialis, quae excludat sententiam poenalem qua infligantur poenae. 1Γ I 18 PARS ALTERA » kî DE POENIS ECCLESIASTICIS Absoluta disputatione de delictis in genere, illico transeundum est ad disquisitionem de poenis ecclesiasticis universim spectatis. Quo ordine ipsius Codicis apta via sternitur ad partem tertiam libri V Codicis in qua speciatim agitur de singulis delictis eorumque propriis poenis. Ita simul cavetur, ne in exponendis particularibus poenis singulorum delictorum, multa de poenis ecclesiasticis sup­ ponantur et commemorentur, quae explicata nondum sunt (1). » J Λ - Ï-’L· V i i CAPUT XVII De poenis Ecclesiasticis in genere (Cf. Tit. 37, X, De poenis, Tit. 39, X, De sent, excommun, can. 2214 sq.) I c Scriptores : Praeter auctores, qui agunt de censuris, infra citandos, Thesaurus, De poenis ecclesiasticis P. I.; Eck, Dénatura poenarum secundum ius canonicum, Devol. I860; Strcmler, Traité des peines ecclésiastiques, etc.. Paris 1861; Kahn, Études sur le délit et la peine en droit, canon., Paris-Nancy, 1892; De Luca, De delictis et poenis, Romae 1898; Lega, Praelectiones de iudiciis eccl. t III ; D'Anni­ bale, Summula theol. mor. I, n. 300 sq. ; Noldin, De delictis et poenis, Oeniponte, 1905; Noldin-Schdnegger, De poenis eccles. ibid. a. 1921; Muenchen, D. k. Oerichtsverfahren u. Strafrecht. ; Katz, Grundriss d. k. Strafrechts. ; Hollweck, D. kirchlichen Strafgesetze ; Pessina, Elementi di diritto penale; Rossi-Pellegr. Trattato di diritto penale ; Roberti, P. II, De Poenis, n. 219 sq. ; Amor Ruibal, Derecho penal de la Iglesia, 1.1, cap. 2; II, n. 167 sq. e; II 151. Cum poena generatim in ordine sociali sit malum passionis (sensus) aut privationis (damni) propter delictum a legitima aucto(1) Cfr. Zech, 1. c. tit. 9, de criminibus in genere § 97 sq. ; tit. 10 de poenis lori ecclesiastici; § 109 sq. « Antequam de natura singulorum delictorum in specie ■V w■ 170 CAPUT XVII ritate etiam invitis ad conservandum ordinem socialem iuste inflic­ tum (2); facile intelligitur, poenam ecclesiasticam pariter esse malum quoddam passionis aut privationis ob delictum ab Eccclesia notatum, per auctoritatem ecclesiasticam etiam invitis fidelibus ad conservan­ dum socialtm Ecclesiae ordinem iuste inflictum. — Magis succinte can. 2215 poena est < Privatio alicuius boni ad delinquentis correctio­ nem a legitima auctoritate inflicta » : quae privatio tandem reduci­ tur ad aliquod malum animae vel corporis. ■ 152. Finis poenae. Cum malum non sit infligendum propter se, etiam mala illa, quibus consistunt poenae ecclesiasticae, ad finem quendam honestum (3) referantur necesse est. Qui finis poenarum ecclesiasticarum ultimus et supremus atque vere essentialis est con­ servatio et tutela ordinis socialis in Ecclesia per delictum violati et per poenam restaurandi (4). At ut finis ille ultimus et supremus *attin gatur, poenae ecclesiasticae proxime et immediate nequaquam ad unicum tantum finem sunt dirigendae. Quare, quamvis Ecclesia pro agamus, necesse est, ut de poenis, quae singulis sunt propriae, in genere refera­ mus aliquas iuris doctrinas * ; Muenchen, tom. II, 1.1, « doctrinae generales de de­ lictis » 1. II < de poenis » ; 1. III « de delictis in specie * ; Stremler, 1. c. p. 1 sq. Eodem modo processerunt scriptores de iure poenali in foro civili v. gr. iam ex antiquis Cremani, De iure crim. (P. I, De delictis generatim ; P. II, De poenis); item Berner, Diritto penale (Post prolegomena; 1. 1, 11 reato; 1. II, Delia pena). Qui ordo plerumque servatur etiam in Codicibus recentioribus, saltem quoad substantiam. (2) Tarquini, Inst. iur. eccl. pubi. n. 25 ; Cavagnis, Inst. iur. p. eccl. P. 1, n. 141 sq. ; Schmalzgr. 1. c. lib. V, tit 37, de poenis, n. 1 sq. ; Ferraris, 1. c. v. Poena ; Thesaurus, De poenis eccles. P. I, cap. 1,2; De Luca, 1. c. n. 26 ; Muenchen, 1. c. 11, 9 ; Cathrein, Moralphilosophie tom. II, p. 543; Berner, 1. c. § 2 sq., § 115 sq., ubi non pauca attentione digna profert falsis notionibus commixta atque suo exemplo probat, solidum studium iuris criminalis haberi non posse sine solido fundamento philosophiae moralis. Cfr. quoque Hinschius, 1. c. t. IV, p. 747 de no­ tione poenae, t. V, p. 123 sq., ubi recte refutat illam sententiam quasi Eccl. non infligeret veras poenas i. e. malum passionis aut privationis ; at modum excedit, si p. 123 Eccl. accusat violatae iustitiae. — Vox poena directe a vocabulo graeco ποίνη videtur esse derivanda, unde proprie significat pretium quo iniuria pensatur seu satisfactionem. Forcellini, Lexicon tot. latin, v. poena. De alia derivatione a τίνφ, solvere, cfr. Ferrini, Diritto pen. rom., η. 108. (3) Schmalzgr. h. t. η. 2: Devoti, Inst. can. lib. IV, tit. 1, § 1, tit. 17, § 2; Cathrein, 1. c. p. 545; D’Annibale, Summula 1, 300 sq. (4) Tarquini, 1. c.; Cavagnis, 1. c. ; Santi, h. t. n. 1, 2. 171 POENAE ECCLESIASTICAE IN OENERE J suo supremo fine curandi salutem animarum maxime intendat suis poenis obtinere emendationem, delinquentis (finis correctivus), tamen iste finis etiam in foro ecclesiastico nequaquam semper et neces­ sario est obtinendus. Hinc Ecclesia certas poenas inflixit atque etiam nunc infligit, non obstante emendatione iam secuta, aliasque poenas inflictas sustinet, etsi reus post poenas inflictas sese emendarit (5). Manifestum igitur est, emendationem delinquentis non posse exsi­ stere unicum et exclusivum et principalem finem poenarum eccle­ siasticarum. Praeterea ad ordinem socialem Ecclesiae conservandum optimo sane iure poenae ecclesiasticae ita ordinantur, ut deterreant fideles a sceleribus patrandis (6). Nihilominus de facto iste scopus saepe non obtinetur; ergo ne poena contra delicta iam commissa sit plane illusoria, praeter scopum emendationis delinquentis habeat oportet etiam illum reddendi (7) delinquentem inhabilem ad nova scelera patranda atque ordinem socialem turbandum. Denique negari non potest, in foro quoque ecclesiastico poenas praecipue dirigi ad reparationem ordinis socialis laesi et ad vindic­ tam sumendam et scandalum delicto datum poena reparandum (8). Quae restitutio et vindicta non absolute est propria poenae eccle­ siasticae, sicut a Deo supremo vindice intenditur, sed tantum rela- L* Μ P t ; ! i t H (5) Cfr. v. g. poenam degradationis, suspensionis ad certum tempus, impe­ dimentum criminis, irregularitates ex delicto, et generatim poenas vindicativas. (6) Qui finis non exigit, ut poenae sint horribiliter severae in se, sed iste scopus melius obtinetur, si poenae in se non nimis blandae et ad incutiendum salutarem timorem aptae efficaciter et inevitabilitater exsecutioni mandentur. Quodsi crescat certorum delictorum numerus, tum maxime iste scopus est attendendus ; at iterum aucto delictorum numero non semper (licet interdum id expediat) poenae augendae sunt, cum potius plerumque expediat, ut poenae iam statutae et passim non applicatae exsecutioni mandentur. Comminatio enim poenae suam efficaciam ad deterrendos a delicto fideles non habet nisi sit coniuncta cum persuasione ex parte fidelium, poenam comminatam a delinquente inevitabiliter esse subeun­ dam Cfr. Cavagnis. 1. c. n. 161, coli. c. n. 156 ; Hinschius, 1. c. t. V, p. 129, not. 8, affert textus, ex quibus patet scopum Ecclesiae in infligendis poenis esse etiam alios deterrere a delictis, v. gr. c. 1, X, de maled. V, 26; c. 7, X, de poenit. V, 38; c. 17 (Later IV) X, de iud. V, 6; c. 1, de haeret, V, 4, in Sext.; c. unie. (Bonif. VIII) de schis. V, 3, in Sext. Recte quoque notat contra Katz non posse excipi haec tantum dici de clericis, nam saltem cit. c. Later. IV, generatim et indiscriminatim loquitur. (7) Cfr. poenam reclusionis in domum correctionis. (8) Smalzgr., h. t. n. 2 ; Sanguineti, Inst. iur. eccl. n. 680 sq. • ·* ». 172 CAPUT XVII live i.e. quatenus ad ordinem socialem conservandum requiritur (9). At ex altera parte vindicta illa ab Ecclesia de delicto sumenda non ita deprimi debet, quasi Ecclesia poenam vindicativam sive ex scopo vindicativo infligere non possit aut saltem de facto non infligat (10). Quae restrictio etiamsi a poena capitali plane abstrahatur tota sua generalitate non videtur esse satis efficaciter probata (11). 153. Quae doctrina tradita de essentia et finibus poenarum ec­ clesiasticarum ea est, quae deducitur ex principiis ethicae Christianae, Ecclesiae quoque ut societati visibili et perfectae applicandis, et quam ipsa Ecclesia in sua legislatione poenali professa est. 1. Sane sicut non est delictum quodlibet peccatum ordinem mo­ ralem individualem violans (12), sed ea dumtaxat legis violatio quae ordinem socialem turbat qui per publicas leges conservatur et pro­ movetur; ita justitia criminalis seu potestas punitiva, quae comple­ mentum est potestatis legiferae efficacis, dum poenam socialem de­ licti infligit, directe intendit restaurare ordinem moralem publicum delicto laesum, ad quem, tamquam medium ad finem, malum poenae inflictae ordinatur (13). Quae redintegratio ordinis per delictum vo­ luntarie laesi, seu, ut dicit S. Thomas (14), reactio quaedam ordinis contra deordinationem, est finis poenae intrinsecus ac proinde essen­ tialis, quem ex natura rei in infligendis poenis intendere debet po­ testas publica, ad quam pertinet iustitia criminalis seu potestas pu­ nitiva (15). (9) Tarquini, 1. c. p. 16; Cathrein, 1. c. p. 548 sq. (10) Cavagnis, I. c. n. 284 sq. (11) Tarquini, 1. c. n. 47, f. f. ; Sanguineti, 1. c. (12) Schiffini, Philosoph. mor. n. 146; Meyer, Philos, mor. II, 589. (13) Schiffini, 1. c. n. 494. (14) S. Thomas 1, II, q. 87, a. 1 ; Schiffini, 1. c. n. 144; Meyer, Philos, mor., Il, 591. « Qui omnem characterem vindictae et retributionis publicae pro deme­ rito a quovis systemate poenali humano per se excludi contendunt, intimam na­ turam itemque ideam criminalis iustitiae pervertunt > ; S. Thomas, C. Gent. I. 3, c. 146, 144. (15) Kahn, 1. c. p. 53 sq., 56 sq.; Schiappoli, 1. c. n. 121 ; Hollweck, D. kirchl. Strafgesetze, § 20, p. S3, n. 3 ; München, Das canonisch Strafrecht, II, p. 6, 8; Amor Ruibal, 1. c. II, n. 167; Cfr. de iur. saec. ; Roland, L’esprit du droit criminel, p. 328 sq. ; Molinier, Traité de droit pénal 1, p. 49; Glasson, Histoire du droit et desinst.de la France, III, p. 583; Trébutien, Cours élément, d. droit criminel p. 18, 19; Garraud, Traité n. droit pénal Franc. I, p. 75 et not. 4. P ■ POENAE ECCLESIASTICAE IN GENERE 173 ( II. Praeter hunc finem intrinsecum, alius finis potest et debet a prudenti legislatore intendi in comminatione poenae, qua antecedenter sanciantur leges, ut sc. eius timore a transgressione legis subditi deterreantur. Quem finem triplici modo assequitur poena: 1° per ipsam taxationem seu determinationem poenae, quam legis­ lator comminatur contra trangressores; quae comminatio est medi­ cina quaedam praeservativa, actus providae gubernationis ad potes­ tatem coercitivam generice acceptam pertinens ; 2° quia iuvat ad emendationem eius qui deliquit, dum experimento proprio discit de­ lictum non ad felicitatem sed ad miseriam ducere atque ita movetur ne quid simile in posterum admittat; 3° exemplariter, dum ceteri de­ linquentem punitum vident, firmantur in observantia legis ex timore ne secus eamdem damnationem incurrant. Quae tamen non omnia aequaliter in qualibet punitione a legislatore intenduntur (16). III. Quare quicumque tamquam unicum finem poenae ecclesias­ ticae inflictae aut intimidationem aut emendationem delinquentis assi­ gnat, seclusa notione vindictae publicae seu reactionis contra publi­ cum ordinem per delictum laesum, is essentiam huius instituti iuridici confundit cum fine extrinseco, ad quem ab auctoritate publica honeste et convenienter ordinatur, et sine fundamento ab auctoritate publica Ecclesiae removet strictam iustitiam criminalem cum pote state publica sociali ex natura rei cohaerentem. Qua in re imprimis errarunt Schulte, Geib et Bar (17), qui poenam canonicam non ut veram poenam considerant, i. e. ut malum inflictum delinquenti, sed potius ut beneficium delinquenti factum praebendo ipsi modum sese emendandi. Pariter errarunt qui dixerunt ex hoc fine poenam eccle­ siasticam a civili distingui, velutAfa^r, Holtzendorff, Berner, Lega (18). Falsum quoque est systema a Kgtz propositum quod solae poenae corporales v. g. carceris, multae, flagellationis habuerint veram ra­ tionem poenae, dum poenae spirituales excommunicationis, suspen­ sionis, interdicti, media tantum sint emendationis (19); nam praeter (16) Schiffini, 1. c. n. 144, II. (17) Schulte, System d. k. Kirchenrechts 11, p. 376; Geib. Lehrbuch d. deuts. Strafrechts, I, p. 127; Bar, Handbuch d. deuts. Strafrecht, I, p. 86. (18) Mayer, Geschichte der Strafrecht, § 6, 22, 29; Holtzendorff, Handbuch des deutschen Strafrechts, § 45 ; Berner, Lehrbuch des deutschen Strafrechts, § 45 ; Lega, III, n. 48, cfr. not. seq. (19) Katz, I. c. p. 29., quem merito in hac parte refutat Hinschius 1. c. V, 33, et Kahn, 1. c. p. 71 sq. t! I * \9 i·r A i i ; tmIX ■ < · * < jr ; · t J L 174 1* h CAPUT XVII alias poenas spirituales v. gr. depositio, vel illae ipsae poenas spi­ rituales commemoratae solitae sunt ferri in Ecclesia per modum strictae poenae a reo iam emendato subeundae, atque in ipsa cen­ sura finis proximus emendationis procurandae non excludit ultimum et intrinsecum poenae finem. Suârez, De censuris d. 1, s. 1, n. 8, d. IV, s. 5, n. 28, 31 (20). IV. Nec minus certum est traditam notionem poenae atque com­ memorati fines ad quos a legislatore ecclesiastico fuerunt ordinatae contineri in fontibus iuris. Poena, ultio, vindicta, satisfactio, sunt vocabula, quibus passim designatur poena canonica (21); atque clare indicatur illam vindictam sumi ad restaurandum ordinem publicum: < cum publicae utilitatis interest ne crimina maneant impunita » c. 35, X, V, 39 (22). Nec minus clare proponitur intimidatio et exemplaritas poenae: «quod et iidem clerici metu poenae a suis arceantur insolentiis, et alii, eorum exemplo perterriti, prosilire ad similia per­ timescant », c. 1, Clem. 1. 9: < ut unius poena multorum possit esse correctio·» c. 1, X, V, 2. Atque illae ipsae poenae quae ad emenda­ tionem delinquentis ordinantur v. gr. censurae etiam vindictae nomine designantur (23). Quamvis negari non possit ab Ecclesia praecipua quadam ratione tamquam finem proximum intendi delinquentis emen­ dationem, eamque in hac re, sicut sua mansuetudine in puniendo, (20) Hinc Lega, 1. c. III, n. 47, sq. parum accurate disserit, dum tenet Ec­ clesiam per poenas ômnes (?) semper intendere principalius et directius fidelium emendationem atque omnia crimina insectari et detestari, non propter ordinis ex­ terni deturbationem, sed propter ordinis spiritualis seu iustitiae supematuralis in delinquente iacturam sc. propter peccatum (etiamne in poenis, quas Ecclesia antecedenter fert in tempus determinatum duraturas ? et quas sustinet in delinquente perfecte emendato et ad iustitiam supematuralem per gratiam restituto?). Multo minus sunt accurata quae Lega, 1. c. n. 52 deprompsit ex Morino de non servata distinctione fori interni et fori externi poenalis prioribus Ecclesiae saeculis et fere usque ad XII saec. perdurante (?). Quem Morini errorem iam efficaciter refutavit Devoti, 1. V, tit. 17 § 2, 1. Ill, t. 1, § 7 sq., 1. IV, tit. 1 § 2, 10. Neque cum me­ moratis assertionibus de natura poenae ecclesiasticae cohaerent, quae idem Lega inferius n. 56 sq. tradit de divisione poenarum ecclesiasticarum. (21) Cap. 1, 14 X (1, 31); c. S X eod. « ad reprimendam malitiam poenae certae sunt a canonibus constitutae - ubi sermo est de excommunicatione; c. 5 (V 9) in Sext. (22) Cfr. quoque c. 7 X (V, 38) ; c. 17 X (V, q). (23) C.51,CXXni,q. 4 ; c.9, C. XXIII, q. 3; c. 72, C. XII, q. 2. Cfr. Kahn, I. c. p. 56 sq, 60 sq. ; Schiappoli, 1. c. n. 121 salvis assertionibus minus accuratis huius auctoris. 1« * POENAE ECCLESIASTICAE IN GENERE 175 ita in hac speciali cura rehabilitandi et at bonam frugem reducendi criminosos, multis saeculis antevertisse novas theorias iuris poenalis quae saec. XVHI ad finem vergente ortae sunt et in varias scholas distrahunt hodiernos poenalistas non raro genuinis principiis ethicae Christianae et iuris naturalis destitutos (24). 154. Ut autem in hac re vitentur confusiones, oportet poenam considerare in duplici momento, in statu comminationis et in ipsius exsecutione (Cfr. supra dicta n. 19, 20). Ante commissum delictum, in statu comminationis, exercet suam vim praeventivam et sic sancit seu firmat legem eique efficaciam tribuit ad movendas hominum vo­ luntates, ut ipsi sese contineant in observantia ordinis iuridici et in re­ verendis seu non laedendis aliorum iuribus. Quodsi nihilominus prae­ valeat pravus affectus et admittatur delictum, delinquens legi iniuriam irrogat, ordinem publicum turbat et fit debitor poenae; quam applicare oportet, nam antecedens eius efficacia praeservativa pendet ab eo, quod deinde applicetur, posita transgressione. Et sic poena, quae in statu comminationis praeservatricem virtutem ex malitia le­ gem transgredientis non exercuit, in statu exsecutionis applicata de­ linquenti fit expiatrix delicti et non raro etiam delinquentis emen­ datrix; ex parte vero societatis fit vindicativa mali societati illati et etiam exemplaris quoad ceteros ut a delictis quae in aliis sic punita conspiciunt abstineant. In momento exsecutionis praesertim et essen­ tialiter respicitur expiatio violati ordinis per vindictam socialem, si sponte illa laesio non fuerit separata vel spontanea reparatio non fuerit sufficiens. — Vel ipsa experientia docet reos generatim subire poenam ut expiationem sui criminis, nec rarus est casus, in quo ipse reus sentit necessitatem illius expiationis dum se voluntarie denuntiat, et cum poenam subiit, existimare videtur se debito, quod erga so­ cietatem habebat, satisfecisse. « Datum est mihi quod merui : pertur­ bavi ordinem; expiavi solutione poenae». Punitio non est merus actus quo societas se defendit; sed est actus iustitiae; non infligitur nisi merenti, non merenti infligi non potest ne praetextu quidem societatem defendendi. Punire est inferre malum : emendare, instruere, educare est afferre alicui bonum. Punitio respicit delictum, in quo vi(24) Cfr. de falsis theoriis: Cathrein, Moralphil. t. II, p. 543 sq. De salutari influxu Ecclesiae in ius poenale cfr. quoque Pertile, Storia dei diritto penale § 127, p. 29 sq. 176 CAPUT XVII det ordinis iuridici perturbationem, quam reparat per poenam : emen­ datio respicit delinquentem, hominem destinatum ad finem felicitatis aeternae a quo declinat per delictum et ordinatur ad reducendum illum in bonam viam. Prima respicit bonum sociale et id quod est iustum; altera est sensus caritatis erga infelicem: unum et alterum interveniat oportet, sed confundere in uno conceptu non est iuridicum. — Haec principia pervertunt doctores scholae positivae, quae per longum tempus in scientia criminali dominata est. 155. Divisio. Poenae ecclesiasticae dividuntur (25): I. Ratione proximi finis principalis, in vindicativas, quae principaliter ad vindi­ ctam publicam et in odium delinquentis ordinantur, licet secundario etiam intendant emendationem puniti et salutarem timorem aliorum, velut depositio vel degradatio, et in medicinales, quae, salvo fine essen­ tiali, proxime ad emendationem delinquentis diriguntur atque vulgo dicuntur censurae v. g. excommunicatio vel interdictum. — II. Ra­ tione damni vel mali quod inferunt, in spirituales c. g. censurae, depositio, degradatio, et in temporales v. g. incarceratio, mulcta pe­ cuniaria. — 111. Ratione determinationis in iure, in ordinarias, quae in ipsis legibus secundum individuam rationem certo definiuntur, et in indeterminatas sive arbitrarias, quarum determinatio aut inflictio prudenti arbitrio iudicis ecclesiastici relinquitur pro personarum et rerum circumstantiis (26). — IV. Ratione modi, quo infliguntur, in poenas ipso iure sive ipso facto inflictas seu latae sententiae, et in poenas ferendae sententiae. Quae poenae ipso iure inflictae, licet sententiam condemnatoriam iudicis non requirant, tamen non raro exigunt sententiam declaratoriam, antequam a delinquente plene exsecutioni sint mandandae (27) — V. Ratione modi, quo reus bono aliquo privatur, in negativam, qua arcetur a bono acquirendo, velut inhabilitas ad dignitates, officia, beneficia; in privativam bono (iure, exercitio iuris) iam acquisito, velut privatio vocis activae et passivae, (25) Schmalzgr. 1. c. n. 4 sq.; Thesaurus, i. c.; Devoti, I. c. lib. IV, tit. 17, §§ 2, 4, ubi minus accurate disputat de hac re ; Stremler, 1. c. p. 5 sq. (26) Sudrez, De leg. lib. V, cap. 11 ; cap. IV, § 1, X de off. et p. i. deleg. 1,29. Divisio in ordinarias cui opponuntur extraordinariae nonnumquam alio sensu explicatur, ut dicatur ordinaria ea poena, quae non excedit mensuram communiter servari solitam, extraordinaria quae excedit. Noldin, 1. c. n. 5. (27) Schmalzgr. 1. c. n. 46 sq.; Sudrez, De leg. lib. V, cap. 5-10 incl.; Thesaurus 1. c. P. 1. cap. 6, 7. suspensio ab ordine; et in positivam qua malum infertur, velut multa pecuniaria. Positivarum exsecutio positivam aliquam actionem exigit. ’ 156. Maximi momenti practici est illa divisio, qua poenae aliae dicuntur a iure aliae ab homine: quam divisionem ita proponit Co­ dex: «(Poena dicitur) a iure, si poena determinata in ipsa lege sta­ tuatur, sive latae sententiae sit sive ferendae; ab homine, si feratur per modum praecepti peculiaris vel per sententiam iudicialem condemnatoriam, etsi in iure statuta; — quare poena ferendae sententiae, legi addita, ante sententiam condemnatoriam est a iure tantum, post­ ea a iure simul et ab homine, sed consideratur tamquam ab homi­ *ne (can. 2217, § 1 n. 3). I. Quod sit a iure poena latae sententiae in lege statuta, nulla est difficultas: lex illam constituit et patrato delicto immediate ligat delinquentem quin interveniant actus hominis. Quod sit pariter a iure poenae ferendae sententiae etiam est manifestum quia ius illam cons­ tituit, at in hoc casu ius immediate non ligat delinquentem, sed ut hic poena ligetur requiritur actus hominis (iudicis) qui poenam ap­ plicet per sententiam condemnatoriam, quae est sententia hominis non iuris: ergo in hoc casu poena est a iure in quantum permanenter in iure constituta est contra quosvis violatores; sed in quan­ tum irrogata particulari delinquenti est ab homine i. e. ab illo iudice qui in talem delinquentem sententiam condemnatoriam pro­ tulit. — Ad legem reducitur praeceptum generale communitati inti­ matum et poenali sanctione munitum (v. gr. pro tempore pestis aut alterius communis temporaneae calamitatis seu necessitatis), quod a lege nihil differt nisi ex defectu perpetuitatis. Cfr. infra ubi de hac divisione in censuris. — Quod poena quae est simul a iure et ab homine, sit consideranda tamquam ab homine nihil aliud in subiecta materia significat, nisi quod quoad remissionem est reserva­ ta homini qui illam inflixit, sicut sunt reservatae illae quae unice ab homine sunt et ab homine dici debent. II. Huius poenae ab homine duplex species distinguitur a Co­ dice: 1°) quae fertur per sententiam condemnatoriam; 2°) quae fer­ tur per praeceptum peculiare. Haec altera est ab homine sive dum manet comminata in praecepto; sive cum, violato praecepto, ab eodem homine infligitur seu applicatur. Canon veram divisionem tradit ideoque veram oppositionem in­ ter unum et aliud membrum ponit, inter poenas quae sunt pure et 12 178 ça pur xvii simpliciter a iure, et eas quae sunt ab homine, quarum duplicem speciem assignat. Aliter rem explicat Roberti 1. c. II, n. 242 cum aliis paucis , (28) quasi poena adnexa praecepto peculiari sit a iure, quae non sit reservata homini praeceptum imponenti cum fertur ut poena la­ tae sententiae. Quae explicatio aperte adversatur praescriptis cc. 2245 § 2, 2247 § 2, 2252, 2253 2°, ut suo loco dicetur. III. Praeceptum peculiare nullo modo potest dici ius, praecep­ tum a iure datum, nec proinde poena qua sancitur poena a iure. Ius (objective) est norma communitati data; praeceptum peculiare est vinculum personale singulari individuae personae impositum; — nihil mutatur in natura vinculi personalis si inducitur per praecep­ tum solam comminationem poenae continens vel poenam iam irro­ gans quae sit latae sententiae. Si agendo de praecepto peculiari in ca­ none 2217 non fit distinctio inter comminans et irrogans poenam, nec nos debemus distinguere, et praeceptum ita generaliter dictum sine distinctione comnumeratur cum poena per condemnatoriam sententiam lata (ut sit poena ab homine), quae in canone opponitur poenae a iure. Parallelismus excogitatus est constructio iuridica ar­ bitraria, quae nihil probat contra claram formulam legis (29). Cfr. infra dicenda de censuris n. 223 III. 157. De poena insta et iniusta Codex solum loquitur hoc lo­ co inter canones de interpretatione poenarum, dum canone 2219 § 2; postquam sancivit in poenis benigniorem esse faciendam inter­ pretationem, addit: « At si dubitetur utrum poena, a Superiore com(28) Cum Roberti, sensit: Sole, De delictis et poenis, Romae, 1920, pag. 122, cui adhaesit 11 Monitore eccl., 1922 n. 147. Dictum Innocentii II! (cap. 29, X de sent, excomm. V, 39) quia conditor canonis etc., nescio quomodo applicari potest casui, cum per peculiare praeceptum nullo modo dici potest condi canonem, sed vinculum dumtaxat personale et singulare. (29) Cfr. Cappello, De censuris n. 68, qui optimo iure dicit idem doceri communiter ante Codicem, velut a Suârez, disput. Vil, sec. 2, η. 1 sq. ; Schmalzgrueber, V 39, n. 85 sq.; S. Alphonso, 1. VII, n. 72 sq.; Ball.-Palmieri, VII, n. 203 sq. ; Cfr. quoque Creusen in Ius Pontificium 1934, p. 26 sq. et Cappello, in Nouv. Rev. Theol. 1920 p. 525 sq. Optime divisionem explicat D’Annibale, 1, n. 301, ubi controversiam adfuisse memorans exsistentem circa poenas statutas per praeceptum generale, non de praecepto peculiari; clare dicit poenas a iure esse illas < quae feruntur ad instar legis i. e. omnibus et perpetuo » ab homine vero « quae ad instar praecepti i. e. singulis ». POENAE ECCLESIASTICAE IN GENERE 179 petente inflicta, sit insta necne, poena servanda est in utroque foro, excepto casu appellationis in suspensivo ». Sed quando erit iusta, quando erit iniusta aut dubie iusta non definit. Hoc desumendum est ex doctrina canonistica communiter ante Codicem admissa post Suârez et Altieri (30). luxta hanc doctrinam poena potest esse iusta et valida, si nullo defectu laborat; iniusta et valida quae laborat defectu tantum acci­ dentali; iniusta et invalida quae laborat defectu substantiali I. In particulari est iusta illa poena quae fertur: a) a legitimo iudice (respective a legitimo legislatore vel Superiore); b) propter iustam et rationabilem causam et c) servato debito ordine. — Pa­ tet poenam ita iuste latam esse etiam poenam validam. II. Poena iniusta erit etiam invalida ex parte illam ferentis vel per sententiam irrogantis, i. e. ex parte Superioris aut ex parte iudicis : Ex parte Superioris, si eius lex (aut respective praeceptum) est nulla. — Est autem nulla lex (respective praeceptum): a) ex de­ fectu jurisdictionis; b) ex materia inhonesta aut inutili; c) ex defectu jurisdictionis vel quia abrogata est. Ex parte iudicis (poena per sententiam lata) est invalida: 1° ex defectu potestatis in iudice, qui sententiam profert: a) cum non sit iudex; 6) cum habeat potestatem suspensam; c) si iudicat contra privilegia; c) vel post appellationem cum effectu suspensivo. 2°) ex non servato requisito ordine substantiali. 3°) ex defectu causae: d) si fertur sine causa sufficiente vel ex causa levi aut iniqua (quae causa si in ipsa sententia exprimatur iure Decretalium dicebatur sententia lata per errorem intolerabilem)', b) ex causa quidem sufficiente sed non vera·, c) ex causa quidem vera, sed iuridice non probata (tunc enim adest defectus substantia­ lis ordinis iudicarii). III. Erit iniusta sed valida, si fertur: a) ex odio, invidia vel alio vitioso passionis affectu ; b) si in ea ferenda neglectus est or­ do requisitus sed in accidentalibus tantum (iniusta contra iustitiam legalem); c} si causa falsa est, sed iuridice probata in iudicio (iniusta materialiter sed realiter-formaliter iusta); quam clarum est non posse obligare in conscientia (31). (30) Cfr. auctores nota seq. allegatos. (31) Cfr. Suârez, De censuris, disp. IV sec. VI et VII; Altieri, De censuris et Bulla in coena Domini. 1. I, disp. 2, 1. 11, disp. 6, cap. 7 ; Schmalzgr., V. 39, n. 8; Reiffenstuel, V, 39. n. 35 sq. ; Pirhing, V, 39, a. 41 ; Barbosa, Collectanea 180 CAPUT XVII 158. lam inde apparet canonem 2219 § 2 supponere poenam certo iustam esse servandam, certo iniustam non esse servandam, cum de dubie iusta edicat esse servandam excepto casu appellatio­ nis in suspensivo. Casus specialis est casus de poena materialiter iniusta, formaliter insta, quae certe in foro interno non tenet, in foro externo erit servanda, non praecise in vim actus quo imponi­ tur, sed ut vitetur contemptus clavium et consequens scandalum. — Ex allegatis autem causis unde poena redditur iniusta satis apparet sat facile occurrere posse ut habeatur dubium de exsistentia unius ex illis causis ideoque de poenae iustitia; iam vero ubi certo con­ stat Superiorem seu iudicem esse competentem, pro ipso stat prae­ sumptio quod iuste et secundum leges egit seu iudicavit ; ideo poena servanda interim est dum recurritur contra talem putatam injustitiam. 159. Remedia contra poenam iniustam sive validam sive inva­ lidam. 1. Iure Decretalium, qui se existimabat iniuste punitum, habe­ bat remedium appellationis. Porro appellari poterat: a) ante senten­ tiam, quo casu habuit effectum devolutivum et suspensivum et ligaba­ tur potestas inferioris iudicis ne posset ultra procedere pendente appellatione (32); b) si appellatio fieret post sententiam habebat ef­ fectum suspensivum in poenis vindicativis, nisi esset casus exceptus; in censuris vero effectum dumtaxat devolutivum (33). Quodsi excommunicatus allegasset sententiam contra se prola­ tam esse iniustam, debebat absolvi ad effectum antequam audire­ tur (34). Si autem contendisset sententiam fuisse notorie nullam, tunc erat absolvendus ad cautelam, et poterat obtinere revocatio­ nem seu relaxationem (34) excommunicationis (35). in cap. praesenti 10 de Sent. Excom. n. 6 sq. ; Stremler, Des peines ecclesiastiques cap. 9; Hilarius a Sexten, De censuris eccl. pag. 29, 30. Cfr. inferius dicenda, ubi de eadem divisione censuris applicata. (32) Cap. 53, X, 11, 28 De apdellat. ; cfr. quoque cap. Praeterea 40 eod.; cap. Per tuas 40 X, V, 39; De sent, excom.; Wernz-Vidal, De process, n. 631 (33) Caput Licet 14, V, 11 De sent, excom. in VI°; cap. Venerabilibus 7 eod.; cap. Ad reprimendam, 8, X, 1, 31 De offic. Ordin. ; cap. Is cui 20, V, 11 de sent, excom. in VI0'. (34) Cit. cap. Venerabilibus in Vl° ; cap. Solet 2 eod. ; cap. Per tuas 40 X, V, 39; cap. Cum contingat 36 X, 1. 29 Depot, iudic. delegati. (35) Cfr. Glossam in c. 1, C. XI, q. 3 et in cit. cap. Solet; Altieri 1. IV, d. 1, c. 4. POENAE ECCLESIASTICAE IN OENERE 181 II. hire Codicis habetur remedium appellationis (c. 1879-1891), querelae nullitatis (c. 1892-1897) et restitutionis in integrum (19051907). — Is, qui se gravatum putat per sententiam poenam infli­ gentem potest appellare ad tribunal superius. Contra sententiam iniustam et validam ad hoc remedium recurri debet. Contra sen­ tentiam iniustam et notorie invalidam datur querela nullitatis. Ut re­ medium extraordinarium conceditur restitutio in integrum, dummodo certo constet de iniusta sententia. Wernz-Vidal, De process, tit. XIV, c. 2, n. 600. — At pro appellatione in censuris standum est canoni 2243 infra explicando. Vitia autem ob quae sententia nullitate laborat sive sanabili si­ ve insanabili, ex dictis reduci possunt ad haec: defectus jurisdic­ tionis seu competentiae in iudice; defectus ordinis ad validitatem praescripti; defectus causae in iudicio probatae Wernz-Vidal 1. c. n. 16. In casu speciali sententiae materialiter iniustae ob defectum cau­ sae, formaliter iustae quia fuit lata ex iuridicis probationibus, recur­ rendum erit ad appellationem aut ad restitutionem in integrum. Wernz-Vidal 1, c. n. 614(36). § 2. De potestate Ecclesiae infligendi poenas (can. 2214) 160. I. Potestas Ecclesiae. Ecclesiam habere potestatem infli­ gendi poenas eamque inde a primis temporibus, si opus fuit, etiam exercuisse, res est adeo certa et indubitata, ut vel ipsi adversarii Ec­ clesiae catholicae illud ius atque factum negare non audeant, licet de origine (37), subiecto, ambitu huius potestatis a catholicis viris dissentiant (38). Verum dubium quoque exsistere non potest, quin ipse Christus Dominus suam Ecclesiam vera potestate coercitiva instruxerit, atque idcirco origo divina huius potestatis extra contro­ versiam est constituta. Porro potestas accepta in ipsa positiva insti­ tutione est ius nativum et proprium, non aliunde acceptum sed ab (36) Altieri, 1. Ill, d. V, c. 1 ; 1. IV, d. 1, c. 1. (37) Cfr. v. gr. Hinschius, System, d. k. K., tom. IV. p. 691, sq. (38) V. g. antiqui et novi Protestantes, qui nullam a Christo iurisdistionem Ecclesiae datam esse tenent, sed poenas ecclesiasticas repetunt ex pacto quodam et conventu vel ex iure historico. Cfr. Devoti, 1. c. tit. 1, §§ 2, 3, 4, tit. 17, § 1 ; Hinschius, I. c. 182 CAPUT XVII ipso divino institutore. Hoc autem manifeste colligitur ex potestate legislativa et iudiciali, non qualicumque, sed efficaci a Christo Ec­ clesiae suae collata. Quae efficacia, spectata hominum indole, certe illi potestati deesset, nisi iure infligendi poenas esset munita (39). Praeterea Christus Dominus etiam directe et expresse non vagae cuidam communitati, sed rectoribus Ecclesiae illam adiudicavit po­ testatem decernendi gravissimam poenam exclusionis ab Ecclesia. Cfr. Matth. XVIII. 15 sq. Hinc etiam S. Paulus (Il Cor. X, 15 sq. XIII. 10.) potestatem suam puniendi a Domino, non a fidelibus vel principibus sibi datam esse testatur (40). Quibus rationibus si addi­ deris verba, quibus Christus Dominus S. Petro primatum jurisdictio­ nis promisit atque contulit, solidissima huius potestatis habentur fundamenta in ipsa sacra scriptura contenta (41). 161. Quibus argumentis accedunt Ecclesiae definitiones, deci­ siones et damnationes, v. gr. Benedictus XIV Brev. *«Assiduas (4 mart. 1755) damnavit librum P. La Borde, ubi contraria erronea doctrina propugnatur. Praeterea Pius VI Const, dogmat. < Auctorem *fidei similem errorem syn. Pistoriensis damnavit ut haereticum (Denzinger-Bannwart. n. 1504, 1505.), atque Leo XIII Const. < Im­ mortale *Dei (1 nov. 1885) doctrinam catholicam de potestate punitiva Ecclesiae positive proposuit (42). Speciatim vero Ecclesiae minime negari potest ius divinitus ac­ ceptum (43), non historica (44) quadam evolutione quaesitum vel principum civilium concessione datum infligendi etiam poenas in se vere temporales. Quod ius imprimis evidenter, colligitur ex amplissima potestate S. Petro concessa neque aliunde ex natura istarum poenarum ho(39) Cavagnis, Nature de l’autorité juridique de l’Eglise π. 96; Duballet, Principes de droit can. t. 1, n. 223; Stremler, 1. c. p. 9 sq.; Straub, De Ecd. Christi n. 632; Choupin, Valeur d. Décisionr du S. Siège, p. 218 sq. (40) Eadem confirmatio ex ratione docendi et agendi Apostolica eruitur ex I Cor. V, 3-5; 11 Cor. XIII, 2, 3, 10; I Tim. 1, 18, 20, V, 20 ; 2 Tim. IV, 2 etc. Cfr. Straub. 1. c. n. 628 sq. ; Palmieri, De Rom. Pont p. 129 sq. (41) Devoti, 1. c.; Stremler, 1. c. p. 8 sq.; Soglia, Inst iur. publ. eccl.lib. I, cap. 1, § 7. (42) Palmieri, 1. c. p. 135; Straub, 1. c. n. 634. (43) Tarquini, 1. c. p. 35 ; Cavagnis, 1. c. n. 272 sq. ; Moulart, L’ Église et l’Etat 1. 111, c. 3, art. 2, § 2. (44) Quare errat Droste, 1. c. p. 4. POENAE ECCLESIASTICAE IN OENERE 183 minumque indole vel fine Ecclesiae coarctata, sed potius compro­ bata (45). Praeterea constans et universalis usus huius potestatis per Ec­ clesiam non solum legitimum titulum sed etiam originem divinam iuris Ecclesiae luculenter demonstrat. Nullibi enim Ecclesia suum ius repetit ex titulo quodam mere historico, sed tamquam proprium et nativum sibi vindicat. Id quod denique manifestissimum est ex diser­ tis definitionibus ecclesiasticis, quibus origo divina istius potestatis ea ratione declaratur, ut omnes aliae derivationes omnino excludantur. Nec minus clare constat haec extensio potestatis coactivae ad poenas vere temporales infligendas ex declarationibus Ecclesiae, v. gr. ex damnatione Marsilii Patav. per loannem XXI Const « Licet *, 23 oct. 1327 (Denzinger-Banw. n. 499); ex damnata prop. 24 Syl­ labi Pii IX et ex eiusdem Const. ^Quanta cura *, ubi expresse damnantur asserentes * Ecclesiae ius non competere violatores legum suarum, poenis, temporalibus coercendi * (46). (45) Moulard, I. c. ; Stremler, 1. c. p. 13 sq. ; Devoti, 1. c. lib. IV, tit. 1, § 10 ; So­ glia I. c. cui Vacandard (L’ Inquisition p. 304) falso tribuit opinionem contrariam. (46) Quare vehementer erravit Vacandard (L’ Inquisition, p. 304 sq.) si putat ex doctrina Ecclesiae posse ipsius potestatem coactivam restringi ad coercitionem moralem per poenas spirituales atque hanc restrictionem in Decret. Nicolai I (c. 6, C XXXIII, q. 2) et Coelestini III (c. 10 de iudic. II, 1) contineri (?), nec minus erravit si (in Rev. du Clergé française 15 Febr. 1907) putat Encycl. < Quanta cura » rem non decidere, aut per interrogationem insinuat doctrinam in ea contentam posse a decessore Pii IX corrigi et reformari, vel Romanos Pontifices Benedi­ ctum XIV, Pium VI, Pium IX non proposuisse in hac materia doctrinam Eccle­ siae (?), sed doctrinam systematis theologici medio aevo in honore habiti et ne­ cessitatibus illius temporis respondentis, quasi nesciverint se subtrahere candidae illusioni de medio aevo adhuc perdurante. Quem egregie confutavit Choupin 1. supra cit. et in opusc. Le pouvoir coercitif de 1’ Eglise. Quodsi Vermeersch, La to­ lérance, p. 66, 67, admittit tamquam interpretationem minimam sed sufficientem ad non incurrendum errorem in Encycl. « Quanta cura » damnatum, quod Eccle­ siae tribuatur potestas edendi damnationem condictionatam ad poenam tempora­ lem i. e. imponendi obligationem illas poenas subeundi atque talem obligationem urgendi per poenas spirituales (sc. aut multam solve, aut excommunicationem in­ curres), evidenter nimium concedit, et per viam indirectam, practice negat potes­ tatem, quam directe asserit esse tenendam. Praeterea confundit medium exsecu­ tionis pro aliquo casu, quo Ecclesiae brachium saeculare, ad quod ius habet, non concedatur aut forte a saeculari potestate impediatur, cum iure ipso poenam in­ fligendi. — Hinschius quoque 1. c. t. V, p. 228 sq., de tendentia legislationis cri­ minalis Ecclesiae quoad delicta et poenas multa falsa in facto et in iure asserit, sicut postea p. 449 ubi de inquisitione tractat, etiam proceduram criminalem non raro falso impugnat. Hi - ' - lr t ' h ii · l':;» '■ii <- · it 1S4 CAPUT XVII 162. II. Systema poenale Ecclesiae. Qua Ecclesiae potestate punitiva in tuto posita, addendum est Ecclesiam suum proprium ha­ bere systema poenale, quod systema peculiare sollemni modo enun­ tiavit Cone. Trident, (sess. XIII de ref. cap. 1) unde illud ad ver­ bum desumpsit Codex in can. 2214 § 2. — Prae oculis habeatur monitum Cone. Trident. (1. c.). «Meminerint Episcopi aliique Ordinarii se pastores non percussores esse, atque ita praeesse sibi subditis oportere, ut non in eis dominentur, sed illos tamquam filios et fratres diligant elaborentque ut hortando et monendo ab illicitis deterreant, ne ubi deliquerint, debitis eos poenis coercere cogantur; quos tamen si quid per humanam fragilitatem peccare contigerit, illa Apostoli est ab eis servanda praeceptio ut illos arguant, obse­ crent, increpent in omni bonitate et patientia, cum saepe plus erga corrigendos agat benevolentia quam comminatio, plus caritas quam potestas; sin autem ob delicti gravitatem virga opus erit, tunc cum mansuetudine rigor, cum misericordia iudicium, cum lenitate severitas adhibenda est, ut sine asperitate disciplina, populis salutaris et ne­ cessaria, conservetur et qui correcti fuerint, emendentur aut, si re­ sipiscere noluerint, ceteri salubri in eos animadversionis exemplo, a vitiis deterreantur». 1°) Ordinarii sunt pastores et patres unum, et alterum ; et ut ta­ les se gerere debent antequam revocent in memoriam se esse quo­ que iudices. 2°) Consequenter praeprimis curare debent ut subditos deter­ reant ab illicitis, hortando et monendo; ita enim procedit bonus pastor cum ovibus, bonus pater cum filiis. Non debet exepectare ut delabantur, sed evitare, quod etiam proprium est patris, ne si filii labantur debeat eos castigare {remedia praeventiva). 3°) Post lapsum subintrat officium iudicis, cuius est poenis coercere delicta. Sed in hoc ipso iudicis officio, quo animo se ge­ rere debeant, declaratur, proponendo critérium quod respondet mansuetudi Ecclesiae et fini eius proprio, qui est perducere fideles ad vitam aeternam cum ipsorum fidelium cooperatione assequendam. a) Quare primo loco debent discernere eum qui labitur ex fragilitate ab eo qui delinquit ex malitia. Ex malitia plerumque committuntur delicta graviora; deinde minus gravia iterata sine emendatione. b} Si ex fragilitate peccatum sit, argue, obsecra, increpa in omni bonitate et patientia. Hoc critérium servatur deinde in cano- •%;··· ' POENAE ECCLESIASTICAE IN OENERE 185 nibus sequentibus, ubi de superioribus coercitivam potestatem ha­ bentibus. Huc quoque spectat institutum correptionis iudicialis (can. 1947 sq.) et damnationis condicionatae (can. 2288). c) Si vero virga opus erit, tunc exsulet asperitas et maneat adhuc mansuetudo, misericordia et lenitas; sed punitioni est locus, ut disciplina (publicus iuridicus ordo) populis salutaris et necessa­ ria conservetur expiatione delicti. Atque hic est finis primarius et es­ sentialis ad quem ordinantur poenae, quando praeventiva remedia effectum non habuerunt, tuitio ordinis publici, publicae disciplinae. Quem tamen ita debet prosequi Ecclesia, ut etiam speciali quadam ratione respiciat ad duos poenae fines secundarios sc. emendatio­ nem delinquentis, intimidationem aliorum per exemplaritatem puni­ tionis («ceteri, salubri in eos animadversionis exemplo, a vitiis de­ terreantur»). En systema poenale Ecclesiae breviter descriptum prae­ stanti vere modo. 163. Cuius systematis complementum habetur in systemate poe­ narum ab Ecclesiae adhibitarum ; videlicet in Ecclesia fideles plectun­ tur; 1°) poenis medicinalibus seu censuris; 2°) poenis vindicativis; 3°) poenitentiis et remediis poenalibus (2216). — Quo loco Codicis, licet censurae contraponantur poenis vindicativis, censuris tamen non deest character poenalis nec finis intrinsecus poenae i. e. expiatio­ nis delicti. Nam tametsi ob characterem medicinalem, obtenta re­ sipiscentia sint auferendae, illa ablatio supponit depositionem seu cessationem contumaciae : haec autem (ex can. 2242) non cessat, nisi reum vere paeniteat delicti commissi et dederit vel serio promi­ serit congruam satisfactionem iudicio Superioris, a quo potest, si res ferat, pro patrato delicto congrua vindicativa poena vel paeni­ tentia imponi : ergo expiatio socialis habetur per satisfactionem da­ tam, cui forte accedat poena vindicativa vel paenitentia imposita. In paenitentiis sive libere susceptis sive praesertim ab auctoritate im­ positis, semper includitur voluntaria acceptatio cum proposito satis­ faciendi pro delicto et ita recuperandi statum innoxium delicto praecedentem; et haec satisfactio et emendatio in paenitentia exter­ ne manifestato recidit in poenam in non invitum inflictam. Systema huiusmodi poenarum uberius in explicandis singulis poe­ narum speciebus manebit expositum. Inferius dicendum erit solas cen­ suras et poenas vindicativas habere strictam rationem poenae. Per poenitentiam externam etiam societati satisfit, quare si ab auctoritate .V : ; ' I { il i /i M i- * i. li' 1S6 CAPUT XVII publica imponitur iam proxime accedit poenae et retinet nomen paenitentiae in quantum acceptatur illa superioris impositio et in tali casu haud raro substituitur poenae. Remedia poenalia in suo con­ ceptu sunt provisiones publicae securitatis ad praecavenda delicta: ad poenas reducuntur in quantum limitant exercitium iurium aliaque incommoda afferunt; unde aut ad aggravandam poenam adhibentur aut ipsas poenas substituunt. 164. II. De superiore potestatem coactivam habente. Bre­ viter rem declarat can. 2220: < Qui pollent potestate leges ferendi vel praecepta imponendi possunt quoque legi vel praecepto poenas adnectere; qui iudiciali tantum, possunt solummodo poenas, legitime statutas, ad normam iuris *applicare . — * Vicarius Generalis sine mandato speciali non habet potestatem infligendi *poenas . 165. I. Ex praemissis, potestas infligendi poenas consequitur potestatem leges ferendi, quae suam efficaciam contra rebelles et inobedientes obtinent ex comminatione et inflictione poenae; iam leges ferendi potestate pollent soli Superiores jurisdictionem in foro externo habentes; iidem autem praecepta iurisdictionalia in eodem foro singulis suis subditis imponere possunt, quae praecepta pariter efficaciam obtinent ex poena. Quare ab hac potestate excluduntur laici etiam religiosi, et qui solam fori interni iurisdictionem habent velut parochi : includuntur omnes qui jurisdictione fori externi pollent ad leges ferendas vel iurisdictionalia praecepta imponenda. Sufficit hoc loco simplex enu­ meratio. Praeter R. Pontificem et Concilia intra limites suae compe­ tentiae, omnes Ordinarii locorum ad normam can. 198 et Superiores maiores in religionibus clericalibus exemptis eorumque Capitula se­ cundum peculiares cuiusque religionis Constitutiones. Excluditur ex­ presse Vicarius Generalis nisi habeat mandatum speciale. Sicut autem ceterae iurisdictionis partes, ita etiam potestas infligendi poenas est delegabitis, modo delegatio fiat personae de iure habili. Qui tantum iudiciali pollet potestate, velut Officialis, solummo­ do potest poenas a potestate competente statutas applicare servata iuris norma. De se iudex ius dicit, non condit (47). (47) Cfr. tamen can. 1640 § 2, 1845 § 1; sub poena potest exigere obedientiam et reverentiam. r*' POENAE ECCLESIASTICAE IN OENERP 187 166. II. Potestatis extensio, d) Legislativam habentes pote­ statem, possunt intra limites suae jurisdictionis (i. e. pro suis sub­ ditis) non solum legem a se vel a decessoribus latam, sed etiam ob peculiaria rerum adiuncta, legem tam divinam, quam ecclesiasticam a superiore potestate latam, in territorio vigentem, congrua poena munire aut poenam lege statutam aggravare (can. 2221). — Ante­ cessor, vel Superior aut legislator communis potuit prudenter iudicare in communibus circumstantiis non esse necessarium legem a se latam sanctione poenali munire ant poenam leviorem esse suf­ ficientem sanctionem; circumstantiae speciales loci et subditorum possunt esse causae cur poena constituatur aut aggravetur, quin contradicat iudicio decessoris aut Superioris altioris, qui non potue­ runt praevidere illas peculiares circumstantias. b) ‘Licet lex nullam sanctionem oppositam habeat, legitimus tamen Superior potest illius transgressionem, etiam sine praevia poe­ nae comminatione, aliqua iusta poena punire, si scandalum forte da­ tum aut specialis transgressionis gravitas id ferat; — secus reus pu­ niri nequit, nisi prius monitus fuerit cum comminatione poenae la­ tae vel ferendae sententiae in casu transgressionis, et nihilominus legem violaverit» (can. 2222 § 1). Qua ratione haec iuris praescriptio non contradicat notioni de­ licti, suo loco explicatum est, cfr. supra n. 33. c) ‘Idem legitimus Superior, licet probabile tantum sit de­ lictum fuisse commissum aut delicti certe commissi poenalis actio praescripta sit, non solum ius, sed etiam officium habet non pro­ movendi clericum de cuius idoneitate non constat, et, ad scandalum evitandum, prohibendi clerico exercitium sacri ministerii aut etiam eundem ab officio, ad normam iuris, amovendi; quae omnia in ca­ su non habent rationem poenae» (can. 2222, §2). — Quae inhibi­ tio sacri ministerii in probabili delicto iam erat admissa iure decre­ talium: expresse ibidem commemoratur suspensio in clericum, qui incauta sua conversatione criminis suspicionem excitasset (c. 10 X. V, 34); sicut etiam in casu defectus scientiae pro explendo mune­ re necessariae. — In neutro casu est poena: in defectu scientiae vel necessariae prudentiae est providae admininistrationis exigentia; in suspicione vel probabilitate delicti aut in divulgatione delicti iam praescripti causa est honor sacri ministerii et fructus ipsius, sacrum enim ministerium vilescit et fructu caret, si is qui sacris operatur fama laborat et ob defectum famae scandalum, admirationem vel $ t *. - ·. !■ IX.? 1S8 caput xvm obtrectationes fidelium provocat. De remotione ab officio adsunt canones speciales, cum agitur de officio paroeciali, cfr. can. 2142 sq. 2147 sq. d) Ad legem reducitur praeceptum generale communitati intiw timatum et forte sanctione poenali munitum, quod a lege distingui­ tur ex defectu perpetuitatis v. gr. pro tempore pestis, belli aliusve publicae et temporaneae calamitatis vel necessitatis, cuius ferendi potestatem habent, qui possunt legem ferre. Per ipsum, sicut per legem, constituitur ius obiectivum pro communitate, licet tempora­ neum; quare poena, qua forte sancitur, est poena a iure, non ab homine. Cfr. can. 2213, § 1 n. 3. CAPUT XVII! Applicatio legis poenalis eiusque legitima interpretatio (Cfr. L. V, Ut. 37, de poenis, lit. 39, de sent. exc. can. 221S sq.) Scriptores: D'Annibale, Summul. 1, n. 184 sq., 304 sq.; Lega, 1. c. n. 64 sq., 75 sq.; Hollweck, 1. c. §9; Suârez, De leg. 1. V, c. 2, 3, 5, 6, 7, 8, De cens., disp. 5 sec. 3 ; Muenchen, 1. c. H, p. 99 sq. ; Katz, I. c. p. 54 ; Kahn, 1. c. n. 57 sq.; Schiappoli, I. c. n. 150 sq.; Roberti, P. Π, n. 226 sq. (1). § 1. De applicatione legis poenalis in genere 167. Connexio materiae. Postquam tradita sunt elementa subiectiva et obiectiva delicti ecclesiastici, atque causae imputabilitatem augentes vel minuentes aut forte excludentes, delictorum nu(1) Cfr. quoque : Krause, De extensiva poenarum interpretatione, Gedau 1752; Bileweld, Doctrina de interpretatione iuris ad leges criminales applicata, Lugd.1779; Magliano, De iuris interpret, ratione, Neap. 1808 ; Cock, De argumento ab ana­ logia eiusque a legis interpret differ. 1821 ; Elout, De interpretatione in iure cri­ minali, Lugd. 1822; Van Campen, De interpret, legis crimin. extensiva, Lovan. 1829; Hélie, De l’interprétation de la loi pén., in Rev. critique de legist 1854; Hepp, in Arch, di Diritto crim. Nuova serie 1846, p. 100, 161 ; Van Eck, De ar­ bitrio iudicis in infligendis poenis legibus circumscripto, Lugd. 1776 ; Van de Poll, De vi legis novae in crim. Amstelod. 1834 ; Garba, Della retroattività della leggé in materia penale, Pisa 1869; in Arch, di Diritto crim., t. 13, p. 167. LEOIS POENALIS APPLICATIO ET INTERPRETATIO 189 merus et gravitas atque imputabilitas, quae provenit ex participatione in alterius delicto sunt explanata, iam explicandum venit, qua ratione vero delicto secundum propriam ipsius imputabilitatem, poenae sunt decernendae. Qua in re generatim requiritur interventus iudicis ec­ clesiastici, cuius est sanctionem poenalem legis ecclesiasticae ad sin­ gula delicta applicare. 4 168. Generale principium, in genere in poena decernenda servanda est aequa proportio cum delicto. Substantialis poenae cum delicto proportio plerumque definitur a legislatore, dum in sua lege poenali statuit singula delicta accurate in lege definita hac vel illa poena esse punienda (2). Atque hic posset esse unus sensus verbi decernere can. 2218: sc. decernit poenam legislator qui suam legem sancit poenali sanctione et Superior qui poenale praeceptum impo­ nit aut subditum monet monitione canonica cum comminatione poenae ut a sua agendi ratione desistat. Hic autem attenta rubrica tituli, quae est de applicatione poenae, potius est sermo de iudice qui considerare debet delictum in concreto, dum legislator illud con­ siderat in abstracto. Ergo salva illa proportione a legislatore con­ stituta, quam iudex inferior proprio arbitrio mutare non potest, iudicis est in singulis casibus investigare et decretoria sententia definire, factum criminosum continere omnia elementa veri delicti, quod se­ cundum leges sit puniendum ; auctorem facti criminosi illud posuisse cum ea deliberatione mentis et libertate voluntatis, quae requiruntur ad dolum et consequentem imputabilitatem vel forte dari causam imputabilitatem excludentem; constito de facto et de eius imputabilitate, huius gradum aestimare secundum probatas circumstantias aggravantes vel minuentes. Quibus aestimatis et definitis, sententiam decernentem poenam debet pronuntiare, in qua continetur iuris seu legis poenalis practica interpretatio, quam iudex debet facere se­ cundum legitima principia specialia de interpretatione legis poe­ nalis (3). Citatus can. 2218 enumerat omnia elementa obiectiva et sub­ iectiva imputabilitatis delicti, qualitatem et quantitatem et gradum, cum omnibus circumstantiis obiectivis et subiectivis, qnae gradum au­ gent vel minunt aut delictum prorsus excludunt, quae in praeceden« (2) Rossi, Tratt di Diritto penale, 1. IV c. 3; Berner, I. c. § 145 sq. (3) Berner, I. c. § 154; Kahn, I. c. n. 57. 190 CAPUT XVIII tibus examinata sunt, sine quorum consideratione aequa requisita proportio inter delictum et poenam servari a iudice non posset. 169. Imprimis ergo poena secundum imputationem delicti est de­ cernenda. Cum autem ex disputatis in P. 1, cap. 2, 3, delictum non detur sine praevia lege poenali sensu explicato, in transgressionem legis, quae sanctionem poenalem saltem indeterminatam adiectam non habet, iudex saltem Rom. Pontifice inferior poenam decernere non potest, nisi verificatis adiunctis et secundum modum ibidem explicatis, ad normam can. 2222. Porro dolus, qui requiritur ad delictum, cum de facto externo contra legem constat, in foro externo semper praesumitur, donec contrarium probetur. Quodsi lex specialem dolum requirit consisstentem in plena spontaneitate voluntatis aut in plena cognitione legis (quod generatim intelligitur in notis formulis: qui scienter, sponte, ausu temerario, etc.), huius maioris doli absentia, etsi in foro interno a poena latae sententiae liberat, ad evadendas poenas legis in foro externo probanda est (4). At si quis poenam legis in casu evadit, manente gravi culpa contra legem, haec poena aliqua infe­ riori proportionata culpae prudenti arbitrio iudicis castigari potest (5). 170. Sicut transgressio legis sine culpa imputabilitatem excludit, ita transgressionis leviter dumtaxat culpabilis ratio non habetur in iure poenali (6). < Non solum quae ab omni imputabilitate excusant, sed etiam quae a gravi, excusant pariter a qualibet poena tum latae tum ferendae sententiae, etiam in foro externo, si pro foro externo ex­ cusatio *evincentur (can. 2218, § 2). - Quaecumque ergo legis trans­ gressionem vel omnino inculpabilem vel leviter dumtaxat culpabilem (4) Cfr. tamen quae scite disputat, Suârez, De cens, d. IV, s. 7, n. 13, de foro interno, an et qua ratione quis teneatur ad observantiam illarum poenarum, quae bonis spiritualibus privant, quando iudicis sententia innititur in causa re ipsa non exsistente, seu quando agitur de poena seu condemnatione iniusta. (5) Quae doctrina exinde videtur concludenter deduci, quod secus delicta atrociora, quae generatim puniuntur poenis latae sententiae, etiam commissa cum gravissima culpa, quam forte non sustulit defectus alicuius circumstantiae in lege definitae, manerent penitus impunita ; porro lex nihil debet continere iniquum aut absurdum. Cfr. Reiffenst. V, 39, n. 429. Ceterum id manifeste eruitur ex can. 2229 § 4. (b) Suârez, De cens. d. 22 s. 1, n. 23, nec reapse sunt contraria, quae tradit ibid. d. IV, see. 3; D’Annibale, 1. c. n. 305, not 21. LEGIS POENALIS APPLICATIO ET INTERPRÊTATIO 191 reddunt a poena liberant, non solum legali seu lege definita (poena ordinaria), sed etiam ab arbitraria seu extraordinaria. At quandocumque legis transgressio caret quidem illo gradu culpabilitatis, quem verba legis requirunt, manet tamen graviter culpabilis, licet quis a poenis latae sententiae evadat immunis praesertim a censuris, immo etiam ab ipsa poena legis, quae sit ferendae sententiae; mitiori ta­ men poena arbitrio iudicis determinanda carere non debet (7). Quodsi violatio legis ex metu gravi facta est expers poenae, licet metus li­ bertatem et moralem imputationem non excludat, id ideo est, quia lex humana, qualis est lex poenalis Ecclesiae etiam quando sua sanctione munit naturalem vel divinam legem, non censetur obligare cum gravi incommodo seu cum periculo gravis damni, qua in hypothesi deest fundamentum iuridicae imputationis criminalis (8). At quando lex ecclesiastica etiam cum gravi incommodo obligat v. gr. dum transgressio redundaret in contemptum religionis aut auctori­ tatis ecclesiasticae vel grave detrimentum boni publici, metus a poena incurrenda non liberat (9). 171. Generatim lex poenalis respicit delictum consummatum. < Poena lege statuta non incurritur, nisi delictum fuerit in suo ge­ nere perfectum secundum proprietatem verborum legis » (can. 2228). Quare conatus delicti non est a iudice punibilis poena legis (10). Quare nisi lex conatum tamquam delictum distinctum puniat, mitiori poena arbitraria a iudice puniri potest, eo quidem graviori quo culpa sit maior et magis conatus ad delicti consummationem accedat, prae­ sertim vero quando conatus transit in delictum frustratum seu prae­ tergressum (can. 2235). Quodsi paenitentia seu resipiscentia statim post delictum, etsi a poena non liberet, est circumstantia a iudice attendenda (11); multo magis dicenda est liberare a poenis resipis­ centia illa, qua quis sponte a conatu delicti desistit, quando ex tali conatu nondum secutum est damnum aliquod publicum aut pri(7) Cfr. praecedent, not. 5. (8) Suârez De leg. 1. Ill, c. 30, De cens. d. IV sec. 3 n. 14; Schmalzgrueber, V, 39, n. 79; Layman, De cens. c. 5, n. 9; D’Annibale, I. c. n. 312. (9) Suârez, I. c. ; Reiffenst. V, 39 n. 34. (10) D’Annibale, 1. c. n. 305 not. 23. (11) Thesaurus, 1. c. I, c. 13; Const. « Divinarum > Benedicti XIV, 4, non. Aug. 1757, de sincera confessione celebrationis missae et absolutionis sacramentalis a non presbytero. 192 CAPUT XVIH vatum (can. 2213 § 3) (12). At poena conatus in poena delicti ex illo consummati absorberi dicenda est (can. 2224 § 3). 172. Non solum quantitas delicti, sed etiam delictorum numerus a iudice est attendendus, quibus multiplicatis toties est infligenda poena, quoties delictum commissum fuerit « tot poenae, quot delicta » (can. 2224 § 1) (13). Quod principium imprimis valet in poenis latae sententiae, quae statim incurruntur post singula delicta numero dis­ tincta, in quantum inter se contrariae vel repugnantes non sunt. Quae res difficultate caret, si sermo est de pluribus delictis inter se tem­ poris intervallo separatis. At si agatur de actibus preparatoriis ordi­ natis ad unum finalem effectum, nisi pro singulis actibus praepara­ toriis statutae sint diversae poenae, una tantum incurritur poena de licti principaliter intenti in qua exstinguitur poena delicti praepara­ torii (14). Quodsi multiplicatio delictorum proveniat ex eo, quod idem factum plurium legum violationem continet, aut unius sed con­ tra pluras personas; siquidem una actio terminatur ad diversas per­ sonas (v. gr. qui uno ictu plures clericos percutit vel plures occidit) probabiliter semel poena incurritur (15); si pluralitas delicti oritur ex oppositione facti ad diversas leges (v. gr. adulterium incestuosum, sepultura data publice excommunicato et nomination interdicto et tempore interdicti), omnium legum poenae incurruntur seu multipli­ cantur in facto multipliciter delictivo (16). (12) Lega,\. c. n. IS, 19, 20. Similia de conatu delicti statuuntur in modernis codicibus; cfr. v. g. Cod. pen. Ital. n. 61, 62. (13) C. 1, X, de poen. V, 37, « ea quae frequenti praevaricatione iterantur, frequenti sententia *condemnentur· cfr. quoque ibid. Summarium et Gloss, v. con­ demnetur; c. 27, X, de sent. exc. V, 39; c. 4 de eo qui cogn. IV, 13; Suarez, De cens. d. V, see. 3,4; Muenchen, 1. c. II, 99; Katz, 1. c. p. 54; Hinschius, 1. c. t. V, p. 944 sq. ; Schiappoli, 1. c. n. 109; Cfr. quoque L. 2, pr. D. de priv. delicL XLV11, 1,; L. 8 § 2. D. XLV11, 7; Berner, 1. c. § 291, 292, et codic. mo­ dernos v. gr. Cod. pen. Ital. n. 67 sq. (14) Thesaurus, I. c. 1, c. 8. (15) Sudrez, De cens. d. V. s. 3 n. 13. Paulo aliter Altieri, De cens. tom. 1, I, 3, dis. 10, c. 8 ; Thesaurus, 1. c. I. c. 8. (16) C. 27, X, de sent. exc. V, 39 ; Suarez, De cens. d. V, s. à, n. 14; Thesaurus, 1. c. 1, c. 8; At si delicta plura in uno facto concurrentia se habent ut genus et species, tum in poenis ferendae sententiae genus confunditur in sua specie et una tantum poena sc. pro delicto specifico, quae solet esse gravior, est applicanda. Idem est dicendum de poenis latae sententiae, si sint eiusdem speciei (sic precutiens Episcopum non incurrit censuram 5 et 15 const. « Apost. Sed. ,* \άι il i y 8 ’ /! ' » k* I · * 1 f i V i 193 LE01S POENALIS APPLICATIO ET INTERPRETATIO 173. Quoad poenas ferendae sententiae dum codex (cit can. 2224) firmat et innovat principium « tot poenae, quot *delicta iam contentum in citat, cap. 1. X. de poenis V. 37, quod expresse potius indicem alloquitur, sine distinctione loquitur, ideoque saltem valet pro iisdem casibus, in quibus valet pro poenis latae sententiae. At illa cumulatio poenarum tantum potest habere acerbitatis, ut vere sit contra canonicam aequitatem, quam sine dubio iudex sequi potest, relicta rigida iuris applicatione, cum ipsa in nimium rigorem descisceret (17). De hac ipsa moderatione cavetur in can. 2224 §2: * Si tamen propter numerum delictorum nimius esset poenarum infligendarum cumulus, prudenti iudicis arbitrio relinquitur aut poenam omnium graviorem infligere, addita, si res ferat, aliqua poenitentia vel reme­ dio poenali, aut poenas intra aequos terminos moderari, habita ra­ tione numeri et gravitatis delictorum * (18). De se materialis cumused 5, tantum sc. delicti specifici, quae est gravior utpote Apost. Sed.· speciali modo reservata); si vero sint poenae diversae speciei, per se omnes incurruntur, maxime censurae. Thesaurus, 1. c. (17) Gravem difficultatem, quae hic occurrit, persenserunt antiqui et moderni poenalistae atque legislatores civiles (Cfr. Pessina, 1. c. § 136 sq. ; Berner, I. c. § 162). At a comulatione materiali poenarum recentiores legislatores generatim abhorrent, sicut etiam generatim et sine discrimine non admittunt absorptionem omnium poenarum in poena maiori, sed via media solent procedere, admissa cumulatione poenarum iuridica idque duplici ratione: vel sumendo poenam delicti gravioris eamque augendo, quasi cetera delicta concurrentia essent circumstantiae aggravantes, vel secundum certa principia statuendo unam poenam, quae non sit summa arithmetica omnium poenarum, sed iuridicam tantum servet proportionem cum pluribus delictis prudenter aestimatam. Cfr. Cod. pen. Ital. 1.1, tit. VII., Hisp. art. 88 sq., ubi severior ratio servatur; Pessina, 1. c. § 137. At in foro saeculari ea res difficultatem maximam non habet, nam in carcere vel ergastulo quoad durationem et in mulcta pecuniaria quoad quantitatem facile est poenam iuridice pluribus delictis respondentem definire. Sed in foro ecclesiastico, ubi brachium saeculare non praestatur ad carceris vel mulctae poenam exigendam preesertim a laicis, magna est difficultas quoad alias poenas. Quare haud immerito dixeris rem arbitrio iuidicis esse relictam, qui poterit poenam delicti gravioris tamquam fundamentum assumere eamque ex aliis delictis veluti circumstantiis aggravantibus prudenter augere. Cfr. Regol. pen. Gregor, n. 17 sq. (18) Ita adhibetur proportio cum delictis quae dicitur harmonica et dum applicatur pluribus poenis respondentibus peuralitati delictorum cumulatio poena­ rum iuridica, de qua in nota praecedenti, relicta proportione arithmetica, quae placuit nonnullis doctoribus scholae classicae, et proportione geometrica, quae distinctionem introducebat inter varias classes sociales a spiritu iuris ecclesiastici prorsus alienam. Cfr. Latini, luris criminalis philosoph., p. 185; Roberti, 1. c. II, n. 226 sq, 252 sq. 13 ♦Ii] ? - IF Μ Ο Ink; i * ί < 194 CAPUT XVIII lus poenarum magis respondet principiis iustitiae et retributionis et quoad poenas fori ecclesiastici ut plurimum est possibilis, sed ex aliis circumstantiis posset inducere nimiam acerbitatem, quam co­ dex temperare permittit. 174. Sicut reincidentia in delictum per se est causa delictum aggravans, ita iudici dat facultatem augendi poenam, praesertim si iam alias fuerit condemnatus vel poenam latae sententiae incurrerit (recidivus strictiori sensu), et non se emendaverit (19). * Qui plura delicta commisit non modo gravius puniri, sed si, prudenti iudicis arbitrio, res id ferat subiici etiam debet vigilantiae vel alii remedio poenali y (can. 2234): est applicatio cumulations iuridicae. Huc quoque spectat incorrigibilitas, quae non est confundenda cum rein­ cidentia in delictum, cum illa possit haberi in mera perseverantia in vita culpabili seu in delicto continuato, quo in casu ius statuit esse procedendum per monitiones primum paternas, deinde canoni­ cas et tandem per poenas gradatim augendas. Huc spectat modus praescriptus a Cone. Trident, contra concubinarios, sess. XXIV, c. 8 de ref. matr,, sess. XXV. c. 14 de ref. Cfr. c. 4. X. de iur. patr. 111. 38, cecreta Urbani Vlll 21 Sept. 1624 et Innocentii XII, 4 lui. 1694 de eiect. regul. et decr. c Auctis admodum » S. C. Ep. et Reg. 4. Nov. 1892. — Similem procedendi modum exigunt varii proces­ sus administrativi Parte tertia libr. IV (can. 2142 sq.) respicentia de­ licta continuata, permanentia aut habitualia. 3 · 1 § 2. — De poenis ordinariis et arbitrariis fcan. 2223) 175. Cum poena ordinaria sit illa, quae in lege est determina­ ta, si haec verbis praeceptivis efferatur, manifestum est iudicem per se obligari ad determinatam poenam infligendam, quando extrema delicti in lege poenali definiti verificantur. Quae obligatio evidenter deducitur ex formula praeceptiva legis, quae in casu ad iudicem, non ad ipsum delinquentem refertur (20). Ob eandem rationem poe(19) C. 10 X, de iudic. II, 1; c. 2, X, de cler. exc. V, 27; RegoL pen. Gregor, n. 21. (20) C. 4 X, de oH. iud. dei 1, 29, « si tale fueri negotium, quod certa exinde poena in canonibus exprimatur eandem infligas^ alioquin, ipsos pro delicti qualitate et causae secundum tuum arbitrium punire procures » ; c. 4 X, de iur. patron. Ill, 38. «... ipsos qui amodo ista praesumpserint,... anathemate decernimus jcriendos.. presbyter vero sive clericus communione privetur, et si persistiterit, a V LEOIS POENALIS APPLICATIO ET INTERPRETATIO 195 nam lege determinatam index augere non potest, nisi extraordinaria adiuncta aggravantia id exigant (21). 176. Praeceptiva tamen verba legis poenalis in foro ecclesiasti­ co ita obligant, ut tamen in applicatione multa relinquantur regulato arbitrio indicis et praesertim Superioris secundum principia sequen­ tia, quibus iudici et praesertim Superiori committitur: 1°) Poenae applicationem ad tempus magis opportunum dif­ ferre, si ex praepropera rei punitione maiora mala eventura prae­ videantur (22). 2°) A poena infligenda abstinere, si reus perfecte fuerit emen­ datus, et scandalum reparaverit, aut sufficienter punitus sit vel pu­ niendus praevideatur poenis auctoritate civili sancitis; 3°) Poenam determinatam temperare vel loco ipsius aliquod remedium poenale adhibere aut aliquam paenitentiam iniungere, si detur circumstantia notabilitar minuens, vel habeatur quidem rei emendatio aut inflicta a civili auctoritate castigatio, sed iudex vel Superior opportunam praeterea ducat mitiorem aliquam punitionem » (can. 2223, § 3). Ubi probe notandum est Codicem hoc loco ap­ pellare iudicem vel Superiorem ; nam licet pro causis iudicialibus ju­ beantur Ordinarii habere Officialem, nihilominus etiam in causis ad Officialem delatis Ordinarius est manetque iudex ordinarius, nec ab Officiali causae tractandae et decideandae sunt cum plena independendentia ab Ordinario; hic enim respondere debet et apud Deum et apud Ecclesiam de universa administratione ecclesiastica, cuius pars valde praecipua est iustitiae administratio». 177. Quando poena arbitraria est, sane illud arbitrium nonnum­ quam eo etiam spectat, ut lex relinquat iudici facultatem delictum puniendi aut dissimulandi cum verbis praeceptivis non utatur sed facultativis; at generatim arbitrium solum est relictum relate ad de­ terminationem poenae applicandae, qui casus in iure ecclesiastico ministerio ecclesiastico et ordine deponatur Cfr. quoque c. 2, X, de fid. III, 22; c. 15 X, de dec. Ill, 30; c. 1 X, ne praei. V, 4 ; c. 3 X, de magistr. V. 5 ; Suarez, De leg. 1. V, c. 6, 7, De cens. d. Ill, sec. 3; D’Annibale, 1. c. n. 303, not. 13. (21) Videntur in canone respici circumstantiae omnino extraordinariae, non ordinariae causae aggravantes, quorum semper habenda est ratio. (22) In praevisione maioris mali poena in detrimentum cederet societatis contra finem ipsius poenae. 4 ' λ: 196 CAPUT XVIII est frequentissimus (23). Nam lex nonnumquam mere comminatur poenam (24), aut expresse quoad poenam remittit ad arbitrium iudi­ cis, vel solum statuit poenam ecclesiasticam seu canonicam (25), aut poenam gravem (26); nonnumquam etiam definit maximum et mini­ mum poenae aut saltem poenam minimam (27). Qui varii modi sunt a iudice attendendi simul cum omnibus delicti circumstantiis, ut in­ de poenam decernat delicto proportionatam (28). § 3. De poenis latae et ferendae sententiae 178.1. Ante omnia tenendum est ut principium generale, poenam quamlibet semper habendam esse ut ferendae sententiae ; sc. poena generatim a Superiore constituitur, a iudice infligitur, a reo susti(23) Nec in hac re est paritas cum foro saeculari, ubi generatim indices non habent nisi iurisdictionem contentiosam sive civilem sive criminalem; at in foro ecclesiastico iudices ordinarii (i. e. Ordinarii locorum) generatim perfectam habent fori externi iurisdictionem, cui congruit illud arbitrium regulatum, attenta prae­ sertim indole Ecclesiae et fine procurandi salutem animarum. (24) C. 2 § 2 de poenit V, 9 in Clem. « per locorum episcopos puniri vo­ lumus » ; c. unie, de iudaeis V, 9 in Clem. « Hi vero, qui secus praesumpserint, ob divinam reverentiam castigentur ab ipsis». (25) C. 4 Dist. 93 « sciat se canonicis subiacere sententiis » ; c. 7, Dist. 18, « canonicis poenis subiaceat » ; c. 12 X de reb. eccl. 111,13, « ecclesiastica distric­ tione compellas »; c. 32, X. de dec. Ill, 30, ad id... per censuram ecclesiasticam compellantur » Quibus in canonibus iuris Decret, non semper censura habet ho­ diernam specificam significationem poenae medicinalis, sed saepe significat poe­ nam canonicam in genere etiam vindicativam : nam vel ipsa decretalis Innocentii 111 relata c. 20, X de V, S. V, 40, dum definit quid intelligendum sit nomine cen­ surae, satis ostendit eo tempore illius vocis significationem fuisse dubiam, ac post­ quam declarat intelligendam esse excommunicationem, suspensionem vel interdic­ tum, addit « nisi iudex discretus rerum et circumstantiis indagatis ferat quam magis viderit expedire » ; ergo etiam post illam decretalem nomine censurae potuit venire poena arbitraria seu poena in genere. (26) C. 15 X, de off. iud. ord. I, 31, < districta ultio » ; c. 2, eod. I, 16, in Sext. « ultrix procedat dura sententia » ; c. 10, X de celebr. miss. Ill, 41, » huiusdomi mandati graviter punire non differant transgressores ». (27) C. 2, X. de sort. V, 21 « per annum et amplius, si tibi visum fuerit, ita tamen, quod biennium non excedat, eum altaris ministerio praecipias abstinere » ; C. 3, X de eland, despons. IV, 3, < IV, 3 » per triennium ab officio suspendatur, gravius puniendus si culpae qualitas postulaverit » ; Cone. Trident, sess. XXV, c. 14. de ref., etc. (28) Inde facile apparet quid dicendum de quaestione generali, utrum iudex possit legis poenam augere vel minuere. In genere debet legis poenam infligere, LEGIS POENALIS APPLICATIO ET INTERPRETATIO 197 netur seu expiatur. Quod sit latae sententiae est exceptio, quae tunc solum admitti debet, cum certo modo de ipsa constet. Nulla est dif­ ficultas si lex expresse dicat esse latae sententiae vel ipso facio aut ipso iure poenam esse incurrendam. Similis loquendi modus habe­ tur, in variis formulis quibus lex directe ipsum alloquitur delinquen­ tem «qui fecerit hoc, manet excommunicatus, interdictum incur­ rit etc.». Porro reservatio poenae est signum certum poenae la­ tae sententiae; nam poenae ab homine de se sunt reservatae. II. Licet solae poenae ferendae sententiae videantur requirere iudicis ministerium, a quo infligantur, attamen etiam poenae latae sententiae in pluribus casibus interventum iudicis requirunt, non qui­ dem ut per sententiam condemnatoriam in reum poenam decernat, sed ut per sententiam criminis declaratoriam auctoritative pronuntiet reum poenam ab ipsa lege non solum constitutam sed etiam inflictam in­ currisse (29). Atque necessitatis huius interventus duplex congrua assignari potest ratio. Nam imprimis in certis poenis obligatio in aliis inducitur erga reum aut saltem reus privatur certis iuribus, quae ad alios dicunt respectum (30); quae obligatio erga reum urgeri non potest, nec suorum iurium exercitium ipsi est denegandum aut im­ pediendum, nisi de poena ab illo incursa certo constet. Sed illa cer­ titudo extra casum delicti notorii, nonnisi per iudicis sententiam ha­ beri potest, saltem communiter et respectu societatis; delictum enim quod notorium non est nec est probatum in iure, non est certum delictum pro societate, etsi pro aliquo individuo esse possit. Quae ratio alia completur ex parte ipsius delinquentis desumpta, quia de­ lictum, ex quo poena latae sententiae incursa est, potest esse omninisi lex ad ipsius arbitrium expresse appellet. At ad arbitrium iudicis iam generali modo appellat ius, dum statuit esse spectandas omnes circumstantias (c. 6, pr. X, de homie. V, 12; iunct. can. 2218) ; cum ergo lex poenalis certe benigniorem pa­ titur interpretationem, ubi verificatur circumstantia minuens delictum, poenam legis etiam determinatam poterit temperare ; at ob eandem rationem illam augere nisi ob circumstantiam extraordinariam non poterit, nam in poenis mitior interpretatio est facienda. Cfr. Schmalzgr. V, 37, n. n. 37 sq ; Suârez, De leg. 1. V, c. 11 ; Kahn, L c. n. 64, 66, 67. (29) Cfr. Suârez, De leg. 1. V, c. 5-10, qui hanc quaestionem solide atque perspicue tractat; Thesaurus, 1. c. 1. c. 5, 28, 29, 30 sq ; D’Annibale, I. c. n. 309; Lega, 1. c. n. 70 sq. ; Schmalzgr. V, 37, n. 46 sq. ; Reiffenst., I. 2, n. 226 sq. ; Balltrini-Palmieri, Opus mor. t. VII, n. 7 sq. (30) Cfr. obligationem excludendi a certis actibus vel locis excommunicatos, interdictos, et in beneficiatio iura iurisdictionalia vel administrationis. 193 CAPUT XVIU no occultum. Qua in hypolhesi obligatio se subiiciendi poenae sine interventu iudicis saepe haberet adiunctani obligationem sese pro­ dendi atque diffamandi, quae nimis gravis et acerba foret ac supra humanam condicionem (31). Huic difficultati providetur per can. 2232, ubi sanatur: « Poena latae sententiae, sive medicinalis sive vindicativa, qui delicti sibi sit conscius, ipso facto in utroque foro tenet (est ipse conceptus poenae latae sententiae; porro poenae sunt sanctiones fori externi seu so­ cialis) : ante sententiam tamen declaratoriam a poena observanda de­ linquens excusatur quoties eam servare sine infamia nequit, et in fo­ ro externo ab eo eiusdem poenae observantiam exigere nemo potest, nisi delictum sit notorium ». Manet ergo poena latae sententiae, quae immediate conscientiam ligat et obligat ad sustinendos omnes ipsius effectus, iis dumtaxat exceptis ex quorum observantia reus se pro­ deret cum infamia. Praeterea nemo, nequidem Superior, exigere pot­ est observantiam poenae quoad effectus illos externos nisi fuerit da­ ta sententia declaratoria. Id multo magis valet de illis poenis, quae ex iuris dispositione certum effectum non producunt nisi cum in­ fliguntur per sententiam condemnatoriam vel de illa poena incursa data est declaratoria sententia. Cfr. inferius dicenda de determinatis censurarum effectibus. Superior cuius intersit, ut reus illos deter­ minatos effectus poenales sustineat, servatis servandis sententiam de­ claratoriam edat; item fidelis cuia interesse idem possit, v. gr. ut excommunicatus excludatur ab actione contra se instituta, iuridice pe­ tat declaratoriam illam sententiam, quae in exemplo proposito erit quaestio praeiudicialis. Stricta obligatio in Superiore sententiam de­ claratoriam edendi de crimine et de poena incursa non datur, nisi in duplici tantum casu: 1°) si id bonum publicum exigat; 2°) si instat pars cuius interest (can. 2223, § 4). II. Pariter gravissima et acerba nimis est illa obligatio, qua quis in seipsum poenam exequi per propriam actionem teneretur, sicque idem esset reus et iudex et vindex. Porro etiam in foro ecclesiasti­ co plures sunt poenae, quae sine proprio actu eius, cui imponun­ tur, effectum aut saltem plenam exsecutionem non habent (32). (31) S. Thomas, p. 3 q. S3, a. 6, ad 2 ; Suârez, De cens. disp. VI, sec. 3, η. 7, 8. (32) Suarez, De leg. I, V, c. 7, η. 5 ; Reiffenst., I. c. π. 228: Lugo, De iur. et iust. d. 37, η. 134. Quae tamen rationes non probant ex natura rei Ecclesiae ■*·.· LEOIS POENALIS APPLICATIO ET INTERPRETATIO 199 Iam vero ex fontibus iuris satis patet legislatoris voluntatem non fuisse, ut omnes poenae latae sententiae, etsi statim a crimine patrato incurrantur, statim etiam plenam exsecutionem habeant si­ ne interventu iudicis ; nonnumquam enim legislator edicit poenam aliquam ipso facto, ipso iure, incurri etiam nulla praemissa decla­ ratione. Quibus verbis insinuatur saltem aliquando poenam latae sententiae ante sententiam declaratoriam iudicis plenam exsecutionem non habere. 179. Cum vero fontes accurate casus non distinguerent, recurrendum erat ad communem theologorum et canonistarum doctrinam, quam Ecclesia tacito saltem consensu approbavit. Ex quo consensu habebatur: 1° Poenas latae sententiae positivas, quae in facto con­ sistunt, seu sine facto aliquo sive ipsius rei sive alterius personae non dantur, reus in se exsequi ante iudicis sententiam non te­ netur (33). 2° Poenae privativae, quae iure, non quidem iam quaesito (34), sed primum quaerendo privant, v. gr. inhabilitas ad beneficium, affi­ ciunt delinquentem ante omnem ’iudicis sententiam, multo magis si ius ipsum expresse necessitatem sententiae declaratoriae ex­ cludat (35). 3° Si poena privativa, privat iure iam plene quaesito, regulariter non ita ante omnem sententiam iudicis afficit delinquentem, ut is ius deesse potestamen intra certos limites imponendi poenam absque ulla declaratione effective imurrendam, ut optime citatis locis ostendit Suarez, qui illam potesta­ tem etiam per se et in genere concedit auctoritati civili, cui ex parte contradicit Lega, I. c. n. 69, 73. (33) Suarez, De leg. I. c. c. 7, n. 6; Schmalzgr., 1. c. n. 49. In nonnullis qui­ dem poenis hoc est ex natura rei, in aliis saltem ex consuetudine ita mitius propter allegates rationes legem interpretante. Satis communiter excipiuntur poenae non graves nec cum infamia coniunctae. D’Annibale, 1. c. n. 309, not. 47; BalleriniPalmieri, I. c. n. 7 ; Lega, 1. c. n 72. (34) Cfr. c. 14, de eiect. I, 6, de parocho, qui infra annum non suscepit presbyterat. ; Cone. Trident, sess. XXIII, c. 2 de ref. ; Const. « Ex proximo » Pii V, de fructibus amittendis a non recitantibus offic. div. ; Schmalzgr., 1. c. n. 56. (35) Suârez, de leg., 1. V, c. 9, n. 2, qui c. 19. n. 8 et c. 22, inter poenas quae non requirunt sent, declar., merito praeter inhabilitates comprehendit irrita­ tionem actus in poenam statutam ; D’Annibale, I. c. n. 309 ; Thesaurus I,. c. c. 31 ; Sanchez, De matr. d. XXXII, n. 18. ■ X .v <44 200 CAPUT XVIII illud teneatur dimittere (36), si excipiantur irrgularitates, quae hodie poenae non sunt (37), et censurae (38). Quare cum nemo teneatur delictum suum prodere, quo sibi in­ famiam, aliis vero scandalum pariat, dum crimen occultum est, nemo ante omnem sententiam (quae in casu locum non habet) ad id tenetur, quo crimen suum manifestum fieret, sed ad id solum teneri potest, quod servari valeat absque criminis manifestatione. Haec doctorum doctrina videtur firmari cit. can. 2232, § 1 : unde donec delictum sit notorium poena tantum in conscientia delinquen­ tem tenet; urgeri in foro externo non potest nisi per sententiam declaratoriam, quae iuris notorietatem gignit (can. 2197, n. 2) (39). Notorium tamen non excludit possibilitatem sententiae declaratoriae, sed notorietas iuris, quae minus exposita est dubiis et cavil­ lationibus, superaddi potest notorietati facti: immo etiam potest esse necessaria praedicta sententia declaratoria, ut peculiares effectus iuridici inducantur, qui a lege exclusive tali sententiae alligantur, ut accidit in nonnullis censuris. (Cfr. v. gr. can. 2260, § 1). !> (36) Schmalzgr., 1, c. n. 51 ; D'Annibale, 1. c. n. 49 ; Thesaurus, 1. c. c. 28, 30, 32 ; Quodsi dictum est regulariter, id eo spectat, ut ex disciplina vigente sit exci­ piendus casus in quo lex expresse sancit poenam esse incurrendam etiam sine sententia declaratoria vel ante ipsam; clausulae namque legis non sunt flosculi rethorici omni vi iuridica carentes, sed suam habent vim legalem ; porro illa vis legalis in casu alia esse non potest nisi efficere, ut poena statim incurratur. Schmalzgr., 1. c. n. 60; paulo aliter D'Annibale, 1. c. n. 309, not. 46. Si dicitur con­ suetudine effectum esse, ut vis illius clausulae non admitteretur in praxi (cfr. Lega, 1. c. n. 73, p. 114, 115) hoc factum consuetudinis universalis in tota sua generalitate seu quoad omnes poenas, non videtur esse satis probatum, cum frequentes fiant recursus ad S. Paenitentiariam ad obtinendam dispensationem ; at saltem propter auctoritatem gravium doctorum illa sententia probabilis et in praxi tuta videtur. Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 8; Lega, 1. c. n. 74; et certe illud ius posset convenien­ ter mutari supprimendo in legibus illam clausulam, semper enim manet illa alia difficultas, quod quamdiu delictum notorium non est nec in iure probatum, per exsecutionem poenae reus se ipsum proderet atque infamaret ; unde iam monuit Suârez, De leg. I. V, c.7, n. 5, cui consentit D'Annibale, I. c. not. 45, solum im­ poni posse obligationem exequendi poenam per actionem ipsius rei « quando per verba legis tam clare explicatur sententia obligans in conscientia, ut vitari non possit sine corruptione vel magna extorsione verborum ». (37) Suârez, De cens. d. XL, sec. 4, η. 21 ; Wernz, lus Decret, t. II, n. 102, 134 sq. ; cfr. Conc. Trident sess. XIV, c. 6, de ref. ; D'Annibale, 1. c. ; Lega, 1. c. n. 73. (38) Suârez, De cens. d. Ill, sec. 1, n. 6 sq. ; D'Annibale et Lega, 1. c. (39) Hoc sensu mitior facta est in Codice disciplina, quam illa quam ante Co­ dicem proponebant plures D. D., Cfr. Roberti, 1. c. II, n. 250. LEOIS POENALIS APPLICATIO ET INTERPRETATIO 201 180. Illius sententiae declaratoriae obiectum directum est delic­ tum (causa poenae), consequenter est poena; atque inde effectum habet ut poenae ad momentum commissi delicti retrotrahat (40) ; ita expresse can. 2232, § 2. Î 1 <; i· ·; i· « § 4. Relatio poenarum ecclesiasticarum inter se ! et cum poenis fori saecularis 181. In iure ecclesiastico non est statuta fixa quaedam gradatio inter omnes poenas, ita ut possit certo modo definiri unam alteram in gravitate superare (41). Sane sub aliquo respectu censurae, quae privant bonis spiritualibus magis directe ad salutem animae ordinatis, videntur esse graviores poenae quam vindicativae. At ex alia parte pro clericis supremae poenae sunt depositio et degradatio. Praeterea censurae delinquenti non amplius contumaci non sunt infligendae, et reus a censuris iam incursis statim post resipiscentiam et satis­ factionem se liberat per absolutionem vere in tali casu debitam ; dum poenae vindicativae reo etiam paenitenti imponuntur, nec resipiscen­ tia dat ius obtinendi dispensationem aut remissionem. Inter poenas vindicativas certe degradatio, depositio, inhabilitas ad officia et bene­ ficia et eorum privatio sunt pro clericis poenae aliis graviores; sed in aliis poenis praesertim quoad laicos difficilis est comparatio. Acce­ dit quod ex natura rei videtur impossibilis communis mensura in poenis spiritalibus et temporalibus. Quare iudex ecclesiasticus in decernendis poenis arbitrariis atque in poenis ordinariis pro diversis adiunctis minuendis vel forte etiam augendis, debet sequi probatum usum et consuetudinem Ecclesiae; sed omnino incompetens est, nisi iuris casus verificetur, ad decer­ nendas poenas, quae inter arbitrarias non recensentur et solum in casibus in iure expressis incurruntur. 4 «ô » I r II x · 182. Cum delicta mixta per se tum Ecclesiae tum civitatis coer­ citioni subsint, ne reus unius delicti duplex iudicium vel duplicem (40) Schmalzgr., 1. c. n. 55 ; Lena, I. c. n. 70. (41) Kahn, 1. c. n. 45 ; Schiappoli, I. c. n. 162 ; Hinschius, I. c. t. V, p. 143 sq. De foro seaculari cfr. Berner, I. c. § 158 sq.; Pessina, I. c. § 146, 153; Codice pen. liai. 1.1, tit. 2, Hispan. I. I, tit. 3, c. 2, 3. Illa perfecta gradatio in foro saecu­ lari est facilis ob naturam poenarum, quae in ipso adhibentur, atque in poenis similibus etiam in foro ecclesiastico est possibilis v. gr. quoad durationem sus­ pensionis per modum poenae vindicativae inflictae. i 202 CAPUT XVIII poenam subire cogatur, vel a tribunalibus mixtis unicum iudicium fuit institutum, a quo poenae quibus utrique societati satisfaceret de­ cernebantur, vel per praeventionem ab alterutro iudice sive ecclesia­ stico sive laico poenae definiri debuerunt (42). De facto nunc Ec­ clesia de criminibus mixtis laicorum non iudicat, quae iam in foro saeculari puniri solent (43); quare can. 1933. § 3 Ordinarios admo­ net : < in delictis mixti fori Ordinarii regulariter non procedant cum reus laicus est et civilis magistratus, in eum animadvertens, publico bono satis consulit *. Sed cum adhuc sibi vindicet forum privilegiatum clericorum praesertim in causis criminalibus, ubi hoc ius aucto­ ritas civilis non reveretur atque ecclesiasticos perinde ac laicos suis poenis subiicit, iudex ecclesiasticus debet habere rationem huius poenae iam clerico inflictae vel infligendae; nam etiam in Ecclesia debet valere principium aequitatis naturalis ne bis in idem (44). Sic­ ut ergo delictum iam sufficienter punitum poterit dissimulare, nisi necessaria sit ad vitandum scandalum prohibitio functionum sacra­ rum; ita clericum non sufficienter punitum aliis poenis ecclesiasti­ cis castigare poterit (45). — Huc spectant relate ad laicos et cleri­ cos can. 2354, 2357, 2358, 2359. Hodie autem potestas civilis plerum­ que poenas irrogat nullo habito respectu ad poenas ecclesiasticas; unius circumstantiae, quae fere est ordinaria, ratio ab Ecclesia haberi debet, ut habetur can. 2223, § 3, n. 2°, 3°, et dictum est supra n. 176. § 5 Modi procedendi in poenis infligendis vel declarandis. 183. Canon 2225 duplicem modum assignat applicandi poenam, sc. sententiam, iudicialem, et sine sententia iudiciali. I. Ordinarius modus procedendi in applicandis seu infligendis poenis iam legitime constitutis, itemque in declarandis poenis iam (42) Aichner § 216, 1 ; Fournier, Les officialités au moyen âge p. 90 sq. (43) Aichner 1, c. ; Nussi, Conventiones p. 178, 198 sq., p. l7, 171 sq., 197. (44) L. 6 §4, D. 4, 9, ne saepius de eiusdem hominis admisso * ; quaeratur c. 24. Apostol. « Bis de eodem delicto vindictam non exiges » ; R. I. S3 in Sext. iunct. Reiffenst. in cit. reg. n. 3; arg. c. 4 de iudic. Π, 1, ubi clericus ab Episc. depositus dicitur non esse tradendus brachio saecul. < ncc duplici debeat ipsum contritione conterere ». Huc spectat cap. 2, de except. Ii, 12 in Vl°. Cfr. De Oliva, De foro Eccl. P. 11, q. 10, atque in tota hac parte plures solvit quaestiones de relatione inter utrumque forum. (45) Cfr. Concordatum Austriacum art. 11, 14 inunct. Aichner, 1. c. § 216 not. 19. LEGIS POENALIS APPLICATIO ET INTERPRETATIO 203 incursis est processus iudicialis de quo agunt canones 1933 sq. Recta iustitiae criminalis administratio postulat, ut legitime probentur cri­ mina antequam poenae in illa constitutae infligantur vel declarantur. «Nulla poena infligi potest (expresse sancit can. 2233, § 1), nisi certo constet delictum commissum fuisse et non esse legitime prae­ scriptum». Certitudo privata generatim non sufficit, sed requiritur certitudo iuridica, ad quam eruendam praecise ordinatur processus iudicialis idcirco can. 2225 exigit processum necessarium pro iudi­ ciali sententia. Si cit. can. 1933 § 2 excipit a necessitate formalis iudicii sanctiones poenales, de quibus agunt canones 2168-2194, simul provocat ad verum quemdam processum administrativum formis le­ galibus adstrictum, quem substituit formali iudicio, excepta suspen­ sione ex informata conscientia relate ad clericos quae specialibus subiacet regulis. Exceptiones etiam sunt specialis processus in illis criminibus instruendus, quae sunt exclusivae competentiae S. Officii (can. 247, § 2, 1555, § 1), itemque speciales processus sive iudiciales sive administrativi servandi in dimissione religiosorum a religione (can. 654 sq. 649 sq.); sed tunc quoque in adhibendo processu, licet speciali, non proceditur ex privata certitudine errori aut nimiae arbitrarietati exposita. 11. Applicatio poenae per modum oraecepti extra iudicium. Sicut Superior poenas per modum praecepti irrogare potest (can. 2220; supra h. t. n. 162) extra iudicium, modo delictum sit certum et actio poenalis non sit praescripta; ita poenam iam constitutam potest ex­ tra iudicium applicare per modum praecepti quod se habeat ad in­ star sententiae (46). Videlicet personale praeceptum potest rem prae­ scribere sub comminatione poenae latae sententiae quae statim violato praecepto incurratur nec aliud remaneat quam declaratio poenae in­ cursae; vel in praecepto potest contineri comminatio poenae sive determinatae sive indeterminatae, quae deinde applicari debeat vio­ lato praecepto. Canon 2225 tamquam formalitatem actus exigit ut dum poena ad modum praecepti irrogetur vel declaretur, illa irrogatio vel de­ claratio ordinarie scripto fiat aut coram duobus testibus, indicatis etiam poenae causis, salvo praescripto can. 2193 de suspensione ex (46) Cfr. canones 1933, § 4; 2217, § 1, n. 3; 2225; 2243, § 1 ; 2244, § 3; 2245, § 2; 665, § 3; 668; 2186 sq. etc. de poena ad modum praecepti inflicta. 204 CAPUT XVIII informata conscientia in qua declaratio causae non est rigorose praescripta. Indicatio causae praebet punito medium recurrendi con­ tra praeceptum et poenam ; unde defectus processus per hanc aliam viam suppletur, si forte privata certitudo careret reali fundamento. Ille modus seu forma infligendi poenam non requiri ad validitatem satis aperte iudicatur per verbum ordinarie quo praescriptum cir­ cumscribitur. Unde: 1° ex natura rei, extra casum notorii, saltem extraiudiciales inquisitiones peragendae sunt ut habeatur certitudo delicti; 2° legitima defensio reo est concedenda; 3° decretum, quo infligi­ tur poena, memorata forma scripta vel orali debet esse intimatum, a qua forma vix umquam erit praescindendum, nec actus adeo gra­ vis administrationis iustitiae criminalis levi et informi et perfuncto­ rio modo est peragendus; 4° decretum generatim publicari debet, si effectus poenales coram societate urgeri debeant, nisi aliud bo­ num publicum requirat; 5° tandem contra poenale decretum patet recursus et quidem in devolutivo quoad poenas vindicativas, nisi aliud iure caveatur. 184. Scholion. Can. 1933, §4 ita enumerat poenas, quae ad modum praecepti extra iudicium infligi possunt. « Paenitentia, reme­ dium poenale, excommunicatio, suspensio, interdictum, dummodo delictum certum sit, infligi possunt etiam per modum praecepti extra . *indicium Nullum verbum habetur quo significetur enumeratio taxativa seu aliarum poenarum exclusiva. Aliunde tale praescriptum evi­ denter supponit non omnes poenas tali modo infligi posse, secus praescriptum esset inutile. Aliunde can. 2225 distinctionem inter poenas non facit (47). Adsunt autem poenae evidenter minores illis enumeratis in cit. can. 1933, quae hac ipsa de causa non videntur excludendae a numero earum, quae ad modum praecepti infligi pos­ sint. - Certe forte possit videri mirum quod ad irrogandam vel de­ clarandam excommunicationem per sententiam iudicialem in proces­ su criminali datam requirantur ad validitatem tres iudices in tribu­ nali collegiali adunatis et omnes sententiae iudicialis' solemnitates (can. 1576, § 1, η. 1): et nihilominus excommunicatio, quae ab (47) Scite miratur Roberti, c. II. n. 258, not. 1, de loco, quem obtinent in Co­ dice duo citati canones, dum primus qui praeceptum substantivum continet po­ nitur inter canones de processibus, alter vero qui yersatur circa formam ponitur in 1. V ; sed locus haud raro lustificatur ex connexione materiae. LEOIS POENALIS APPLICATIO ET INTERPRETATIO 205 omnibus doctoribus vocata est poena gravissima, cit. can. 1193, § 4 enumeratur inter poenas, quas ad modum praecepti extra iudicium infligere potest solus Superior competens, sola illa observata solemnitate ut praeceptum vel scripto imponat vel ©retenus coram duobus testibus, indicatis poenae causis etsi praemissae fuerint mo­ nitiones (can. 2225) ; atque haec ipsa formalitas non ita rigorose re­ quiritur ut pertineat ad valorem, quod redditur manifestum ex ad­ dito verbo ordinarie. - lam vero in can. 1933, § 4 verbum inflige­ re sonat sive constituere sive irrogare poenam, quod videtur fieri manifestum ex can. 2225 qui illum canonem supponit, ubi habetur poenam ad modum praecepti peculiaris imponi posse sive sit latae sive ferendae sententiae·, poena qua munitur praeceptum est poena latae sententiae in praecepto constituta quae ulteriori irrogatione non eget; si autem est ferendae sententiae irrogatio extra iudicium assimilabitur sententiae, comminatio in praecepto facda erit poenae constitutio; sed in hoc technicismo Codex non insistit et verbum inflictio indiscriminatim unum et aliud significare potest et ex sub­ jecta materia significatio est eruenda. 185. A numero poenarum quae ad modum praecepti irrogari possunt ex aliis princiipis excludendae sunt: 1°) privatio beneficii inamovibilis, quae solum infligi potest in casibus in iure expressis, nec ullo modo est poena arbitraria (can. 2299, §), pro qua can. 192, § 2 praescribit processum iudicialem, ad quem conficiendum can. 1576, § 1, n. 1 assignat tribunal colle­ giate trium iudicum. 2°) Poenae depositionis, privationis perpetuae habitus ecclesia­ stici et degradationis, quae pariter in solis casibus in iure expressis infligi possunt et ad quas irrogandas ius (can. 1576, § 1, n. 2) exi­ git tribunal collegiale quinque iudicum. 3°) Poenae statutae contra delicta, S. Officii competentiae reservata, quae iuxta modum procedendi ipsius S. Officii irrogan­ dae et declarandae sunt (c. 1555, § 1). 4°) Sanctiones statutae in can. 2142-2194, in quibus infligen­ dis servandae sunt normae illis canonibus statutae5°) Dimissio religiosorum suas quoque habet speciales nor­ mas in ea decernenda servandas (can. 649 sq. 654 sq.). Ceterae poenae, non est unde excludantur e numero earum, quae ad modum praecepti infligi seu declarari possint, modo iuste decer­ 206 CAPUT XVI11 nantur cum proportione ad delictum certum et non praescriptum: nam can. 1933, § 4, qui traditae doctrinae videtur posse obstare, nullam habet clausulam sensum exclusivum prae se ferentem. Porro tradi­ ta doctrina est conformis praxi in Curiis ecclesiasticis observatae atque in ipsis SS. Romanis Congregationibus. Alii modi rem explicandi non videntur satis fundati in iure, et necessitati boni publici saltem in Ecclesia non satis consulunt, et potestatem Ordinariorum nimis restringunt nec in se ipsis satis sunt cohaerentes (48). 186. Applicatio poenae in delictis iniuriarum. In can. 2218, § 3 edicitur: c Mutua iniuria compensatur, nisi una pars propter maio­ rem iniuriae ab eadem illatae gravitatem damnari debeat, diminuta, si casus ferat, poena. » Iniuria hoc loco non sumitur sensu generico de qualibet actione contra iura alterius ; sed sensu specifico seu de acti­ bus contra alterius honorem vel famam, praesertim de ea iniuria quae verbis vel scripto perpetratur (cfr. can. 2355 iunct. can. 1938, 1618); ex qua tamen alia quoque damna diversi ordinis subsequi possunt iniuriam inferenti imputanda. 187. Quae iniuriae cum fiant contra personas privatas plerum­ que non intersunt boni publici, nisi in quantum violatur lex talia iura protegens, sed eius, qui iniuria affectus est, dumtaxat intersunt, cuius est postulare debitam indemnitatem per actionem civilem ex delicto ortam (can. 2210). Idcirco actio poenalis plerumque non in­ stituitur ex officio (can. 1618); sed ut in eiusmodi causis iniuriarum et diffamationis actio criminalis instituatur requiritur praevia denun­ tiatio aut querela partis laesale (can. 1938). Solum quando agitur de iniuria aut diffamatione gravi clerico vel religioso, praesertim in di­ gnitate constituto, illata, aut quam clericus vel religiosus alii intule­ rit, actio criminalis etiam ex officio institui potest, non necessario de­ bet; quia secundum consilium evangelicum potest quis cum vero et secundum fidem magis aestimabili honore remittere iniurias. Ergo quantum ad privatum interesse valet principium can. 2218, (48) Cfr. Roberti, il, n. 257 sq. ubi n. 262 explicationem in textu propositam tuetur; quem sequuntur Cappello in Periodica de re mor. canon, liturg. 1930, p. 36 sq. ; Cabreiros, Illustracion dei clero, 1930, p. 35 sq. Aliter Noval in lus Pontii. 1922, p. 156 sq. et in De processibus n. 755 sq. ; Vermeersch-Creusen, Epitome n. 415; Michiels, in Ephemer. Lovanienses, 1927, p. 191. ΛI ®! LEOIS POENALIS APPLICATIO ET INTERPRETATIO 207 § 3 enuntiatum, iniuria recepta valet pro illata, nisi notabilis exces­ sus adsit ex una parte. Qua ratione habeatur haec compensatio ex­ plicant theologi moralistae. Cfr. Lugo in materia iustitiae facile prin­ cipem: De iustitia et iure, disp. XV, sec. IV, n. 58 sq. 188. Quod attinet ad applicationem poenae, ubi non adfuit in­ iuria mutua, sed ex una tantum parte applicandus est can. 2355. — Ubi vero in mutua iniuria adfuit excessus ex una parte, aliqua proportionata poena est applicanda, plerumque diminuta ob receptam ab alia parte iniuriam. Quaestio de reparandis damnis pertinet ad actionem civilem. At canon 2218, § 3 collatus cum canone 2355, exigit ut principium de mutua compensatione in iniuriis intelligendum sit non solum de damno immediato, sed etiam de damno me­ diato seu publico, secus principium esset superfluum, nec hoc loco Codicis esset ponendum nec sermo esse posset de poena, quam delictis iniuriarum esse imponendam sancit can. 2355. § 5. De interpretatione legum poenalium. 189. ludex in applicandis poenis practicam dat interpretationem legis poenalis (interpretatio iudicialis, quae usum forensem gignit). At quoniam non de legibus, sed secundum leges est ipsi iudicandum, ut leges poenales recte applicet, debet observare generales normas de interpretatione legum (49) et praesertim principia specia­ lia, quae ad leges poenales referuntur (50). Haec generali modo con­ tinentur in duplici pervulgata Regula luris 49. 15. in Sexto.: «.Odia restringi, favores convenit ampliari », « in poenis benignior est inter­ pretatio *facienda ; in quarum priore statuitur, leges poenales, utpote odiosas, restrictivam potius quam latam pati interpretationem nec ultra casus et personas expressas esse extendendas; unde magis di­ recte locum habet in imputabilitate delicti seu in comprehensione facti sub lege poenali. Altera potius respicit ipsam poenam legis, quae mitior in casu dubii potius quam severior est decernenda (51). (49) Suârez, De leg. 1. VI, c. 1 sq ; D'Annibale, I. c. n. 184 sq. ; Wernz, lus Decret, tom. I, η. 131. (50) Bileveld, Elout, Hélie in operib. citat.; Lega, 1. c. η. 75 sq. ; D'Anni­ bale, I. c. π. 304 sq. (51) Reiffeast. in cit. Reg. Iur. ; D’Annibale, 1. c. η. 1843, 304 not. 5 ; Suarez, I. c. I. V, c. 2, η. 15, ubi legem poenalem certo habet ut odiosam, 1. VI, c. 3 n. 5, 208 caput xvnt Hanc ipsam regulam interpretationis in poenalibus firmavit Co­ dex can. 2219, cum restrictione relate ad cooperatores delicti de quorum punitione speciatim agit in can. 2231. 190. Ius quidem Romanum sancivit, interpretationem ob legis defectum non posse restringi ad solos casus iure praevisos, sed admisit analogiam legalem pro casibus similibus (52). Ius canonicum nullibi videtur expresse contradixisse illi principio de applicanda le­ ge poenali secundum analogiam sive iuridicam sive legalem, sed etiam non continebat claram et expressam illius approbationem (53). Hinc controversia inter doctores (54), quae idcirco erat minoris momenti, quia in foro ecclesiastico multum semper tributum est prudenti iudicis arbitrio atque ius commune Ecclesiae directius con­ siderabat iudices, qui non mera facultate applicandi leges, sed per­ fecta fori externi iurisdictione sunt praediti, licet in praxi potesta­ tem iudicialem exercerent per alios. 191. Quodsi quaestio est de lege, quam iudex applicare debet sine dubio lex poenalis posterior benignior applicanda est delictis sub alia lege poenali rigidiore patratis et nondum definitive iudicatis. Nam etsi lege Romana contrarium videatur expresse cautum fuis­ se (55), illa iuris Romani dispositio videtur intelligenda solum de casu, quo lex posterior poenam contineat severiorem ; nam in eodem titulo ponitur generale principium: 'interpretatione legum poenae 6, 7,9 sq. ubi tuetur benigniorem legis poenalis interpretationem, nec contrarium tenet c. IV, n. 3 sq., ubi eam, etiam in lege poenali, tenet comprehensionem (non extensionem), quae necessaria est ad iustitiam legis. Paulo aliter Lega, 1. c. n. 77 sq. Cum iure canonico consonat ius Romanum: L. 155,§2, D. L. 17 « in poenalibus causis benignius interpretandum est ». L. 42, D. XLV11I, 19 « interpretatione le­ gum poenae molliendae sunt potius, quam asperandae . * (52) L. 12, 13. 27, D. de lee. 1. 3; L. 6 D. de verb. sign. L. 16; Pessina, 1. c. § 6. (53) Expressa illa approbatio non clare continetur in c. 6,8, X, de verb. sign. V, 40; sed etiam correctio non infertur ex citatis Reg. lur. 15, 49, ut apparet ex similibus regulis etiam in iure Romano admissis. (54) Cfr. Suârez, De leg. 1. V, c. 4, n. 3 sq. c. 3, n. 5 ; D’Annibale, 1. c. n. 304, et not. 8. (55) L. 1 pr. D. de poen. XLV1I1, 19 < Quoties de delicto quaeritur, non eam poenam quem subire debere, quam conditio eius admittit eo tempore quo sententia de eo fertur, sed eam quam substineret, si eo tempore esset senten­ tiam passus cum deliquisset». Cfr. quoque L. 7, C. 1, 14. LLOIS POENALIS APPLICATIO ET INTERPRETATIO 209 molliendae sunt potius, quam asperandae *. L. 4 de poen. XLVIII. 19; porro irrogatio poenae est ex parte iudicius exeeutio legis, le­ gem autem debet exsequi praesentem, non iam abrogatam (56). At quoniam numquam ex post facto crescit praeteriti criminis aesti­ matio, in casu contrario legis posterioris severioris, potius praece­ dens benignior est applicanda, sub qua delictum commissum est, cum ad iudicium secundum illam subeundum iam reo ius sit quaesi­ tum (57), et applicatio legis posterioris, quam reus dum commisit delictum praevidere non potuit, contineret rigidam et odiosam legis poenalis interpretationem. Haec eadem principia firmavit Codex can. 2226. « Licet lex poe­ nalis posterior obroget anteriori, si tamen delictum, quando lex poste­ rior lata est, iam erat commissum, applicanda est lex reo favorabi­ *', lior et addit: σ Quods i lex posterior tollat legem vel poenam tan­ tum, haec statim cessat, nisi agatur de censuris iam contractis *. Aequitas exigit, ut reus peius non tractetur quam alii ob idem factum. 192. Scholion. In foro ecclesiastico hactenus non erat expres­ se et formaliter statuta nec liberatio condicionata a poena in eo, qui ante ipsam plene expiatam dedit signa manifesta emendationis (58), nec damnatio condicionata eius, qui ante delictum, de quo subit iudicium, vitam egit inculpabilem, quam plures poenalistae in forum saeculare inducendam putant (59). At si quis consideret dispositio­ nes contentas in Instructione S. C. Ep. et Reg. 11 lun. 1880 n. 2-8, alios iuris textus (v. gr. c. 1, 2, X. de cler. pugn. V, 14) ac prae­ sertim Cone. Trid. sess. XIII, c. 1, de ref. et praxim S. Officii in (56) Carrara, Programma dei corso di diritto crim. vol. 2 p. 268 ; at prae­ claro auctori non est consentiendum, si insistit in illo argumento, quod legislator per novam legem benigniorem declarat, antiquam poenam iniustam aut incaute comminatam; cfr. quoque p. 270 sq. de difficultatibus pro foro saeculari. (57) C. 2, X de const. I, 2. At c. 3 (Ambros.) C. 32, q. 4, qui solet allegari Poena criminis ex tempore legis est, quae crimen inhibuit, nec ante legem ulla rei damnatio est, sed ex lege », in contextu inspectus nihil ad rem pertinet. Sudrez, De cens. d. XII, see. 4, n. 18 et D’Annibale, 1. c. n. 304 in fin. de poena poste­ rioris legis substituenda poenae prioris, non cum ea cumulanda, nisi lex contra­ rium expresse statuat. Cfr. Cod. pen. Ital. n. 3 « se la legge del tempo in cui fu commesso U reato c le posteriori siano diverse, si applica quella le cui dispositioni sono piii favorevoli ali’imputato ». (53) Cfr. Cod. pen. Ital. n. 16, 17. (59) Cfr. Cod. pen. Ital. n. 26, 27. (can. 2226, § 1). Statim autem decernit Codex exceptionem: Γ) quoad Cardinales, qui sub nulla lege poenali comprehenduntur, ni­ si expresse nominentur. Praeter poenas in Const. « Vacante Sede * Apostolica (cfr. can. 5330) pro Cardinalibus lata, in Codice una tantum repentur censura, qua etiam Cardinales ligantur (can. 2332); 2°) Episcopi (sive residentiales sive titulares), pariter nisi expresse nominentur, non comprehenduntur sub poenis latae sententiae sus­ pensionis et interdicti (can. 2227, § 2) (5); 3°) reges et reginae seu ii qui supremum populorum principatum obtinet (velut praesides rerum publicarum), eorum filii et filiae et ii quibus est ius proxime succedendi in principatum, solius Rom. Pontificis iudicio subiiciuntur (can. 1557) et ideo in eos a solo Rom. pontifice poena infligi aut declaiari potest, exclusis Episcopis atque adeo S. Sedis Legatis spe­ ciali mandato carentibus (can. 2227, § 1) (6). At poenis generali modo iure communi i. e. Pontificio latis nequaquam eximuntur. 196. Cum territorium Ecclesiae sit orbis terrarum, numquam fi­ delis quoad leges universales Ecclesiae potest tamquam peregrinus exsistere extra territorium auctoritati ecclesiasticae subiectum (7). Quare quaestio, num peregrinus subiiciatur legibus poenalibus loci in quo versatur vel patriae derelictae, in foro ecclesiastico est so­ lummodo practi momenti, si agatur de particularibus legibus poe­ nalibus (8). Qua in re quoad peregrinos et vagos applicandus est can. 14. At Superior competens poenas per modum praecepti, ex­ tra iudicium, irrogare potest etiam extra territorium existens aut in subditum e territorio absentem (can. 201, § 3). Item novis legibus poenalibus aliquis non est subiectus, nisi postquam promulgatio legis novae legitime facta est, atque in omni­ bus subditis cognitio legis merito praesumi potest. Quae cognitio, ut merito praesumatur, etiam in legibus poenalibus Ecclesiae non requirit promulgationem in singulis provinciis ecclesiasticis; verum (5) De iure praecedenti cfr. cap. 4, V, 11 in 6° ubi eadem exemptio conti­ netur. (6) De iure praecedenti magis restricto cfr. Reiffenstuel, V, 39, n. 20. (7) Kober, Dei Kirchenbann, p. 120. (8) Cap. 2, de const. I, 2. in Sext.; Suârez, De leg. lib. HI, cap. 32, 33; Kober, 1. c. p. 12b sq. ; IVfrnz, lus Decret t. I, η. 105, 107; Regolamento penale, Gregor. XVI, ari. 3, 4, 5. 71, 72. SUBIECTUM OBNOXIUM POTESTATI COACTJVAE 213 ad vitandas dubietates in praxi optimo consilio in ipsa legis poe­ nalis promulgatione certum quoddam tempus v. g. duorum vel trium mensium stabilitur, intra quod lex vacet, et quo elapso ple­ num obtineat vigorem, ita ut non amplius admittatur ignorantia iuris, saltem si agatur de poenis vindicativis (9). De legis pontifi­ ciae vacatione standum est can. 9. 197. Poena semel incursa vel inflicta « reum ubique terrarum tenet, etiam resoluto iure Superioris, nisi aliud expresse *caveatur (can. 2226, § 4). Est vinculum iuridicum personale, quod quis secum fert quocumque se conferat donec ab illo solvatur. 198. Scholion. Orientales propria legislatione utuntur et pro­ priis legibus proprias sanctiones habent adnexas: iure autem ponti­ ficio non ligantur, nisi agatur de legibus, quae ex ipsa rei natura Orientalem quoque Ecclesiam afficiunt velut leges quae ius divinum sive naturale sive positivum declarant seu interpretantur; aut nisi expressa de Orientalibus mentio fiat (10). 199. Denique singularis est Ecclesiae praerogativa, quod ipsa iam pridem (11) omnes fideles sibi subditos sive divites sive pau­ peres, sive nobiles vel ignobiles aequali ratione et sine acceptatio­ ne personarum suis legibus poenalibus poenisque subiiciat (12). 200. Licet quis subiiciatur legi, potest nihilominus evadere poe­ nam, si in eo verificatur circumstantia a delicto eiusve imputabilitate (9) Cfs. Thesaurus, 1. c. cap. 15; Suârez, 1. c. 1. V, cap. 12; Sanchez, De main lib. IX, disp. 32, η. 20 sq. (10) Can. 1. Benedictus XIV Const. « Etsi pastoralis » ; encycl. « Allatae sunt>. Licet autem poena sit lata per legem ecclesiasticam S. C. de P. F. 6 Aug. 1885 (Collectanea n. 1640) declaravit (Orientales) « fideles subici omnibus censuris ab Apost. Sede latis in materia dogmatum et in Constitutionibus in quibus implidte de iisdem disponitur, nempe ubi materia ipsa demonstrat eos comprehendi quatenus non de lege mere ecclesiastica agitur, sed ius naturale et divinum de­ claratur». Item « Illos fideles subici nominatim nedum censuris, sed etiam Apostolicis reservationibus latis in Const. Benedicti XIV Sacramentum Poenitentiae et in Constitutionibus contra sectae massonicae aliisque similibus addictos ». (11) Id ab Ecclesia factum esse, antequam modernae constitutiones huiusmodi principium ploclamarint, aequo iustoque iudicio fatetur Berner, vir acatholicus, I. c. § 45. (12) Kober, 1. c. p. 104 sq.; Regolamento penale Greg. XVI, art. 2, non di­ spensa dalla pena, nè la condizione nè il sesso ». 214 CAPUT XIX eximens aut saltem evadere determinatam poenam legis, quando ob aliquam circumstantiam eius imputabilitas est valde diminuta. Hae circumstantiae sive eximentes sive minuentes aut forte aggravantes expositae sunt in P. 1 capitibus VII1-XIL Has debet considerare et verificare iduex in ferendis poenis ferendae sententiae ab ipso de­ cernendae. Peculiarem considerationem merentur quoad poenas latae sententiae, quas reus sibi applicare debet, et confessarii interest sci­ re num sint incursae necne. — In genere lex plerumque requirit perfectum dolum, et poena in ipsa statuta delicto proportionata censetur si cum perfecta externa consummatione concurrat plenus dolus: semper tamen requiritur gravis imputabilitas sive dolosa sive culposa. Quoad has poenas latae sententiae imputabilitatem requisi­ tam definit can. 2229. a) Si leges requirunt dolum omnino perfectum sive quoad cognitionem sive quoad voluntatem, non solum culpa (excludens dolum) sed etiam quaecumque causa minuens dolum sive quoad in­ tellectum sive quoad voluntatem excusat a poenis latae sententiae (can. 2229, § 2). Iam vero Codex docet perfectum dolum requiri cum lex ha­ beat haec verba: praesumpserit, ausus fuerit, scienter, studiose, te­ merarie, consulto egerit et similia, * quae plenam cognitionem et deliberationem exigunt». — Similia quoad exigentiam pleni doli ha­ bentur a doctoribus clausulae pertinaciter, malitiose, fraude et dolo, de industria (13) sponte quae tantum plenam libertatem videtur exi­ gere, nisi dicatur sponte et scienter. A principio generali sub a) proposito exciptur in § 1 canonis 2229 ignorantia affectata iuris i. e. sive legis sive solius poenae, quae ex Codice censenda est perfectae cognitioni aequiparanda, ideoque a nullis latae sententiae poenis excusat (14). b) Quando lex perfectum dolum sensu explicato non requi­ rit, nulla diminutio imputablilitatis (sive haec proveniat ex dolo si­ ve ex culpa) excusat a poenis latae sententiae, dummodo actio ma­ neat graviter imputabilis (can. 2218, § 2). Quod principium can. 2229, § 3, n. 2° applicat in casu ebrietatis, omissionis debitae dili(13) Cfr. Chelodi, Ius poenale, n. 27 ; Roberti, II, n. 246. (14) Ante Codicem non deerant, qui tenerent nequidem ignorantiam affec­ tatam cognitioni aequiparari criminaliter veluti Lega, t. III, n, 32; D’Annibale, I, n. 3i2, not. 72. At Suârez, Codicis sententiam iam propugnabat in De censuris disp. IV, n. 10. SUBIECTUM OBNOXIUM POTESTATI COACTÏVAE 215 gentiae, debilitatis mentis et impetus passionis; sed ex can. 2218, § 2 extendendum est ad alias causas minuentes pro casu, in quo adhuc maneat gravis imputabilitas. 201. Exceptiones: Γ) de ignorantia graviter imputabili: haec continet imputationem sufficientem ad incurrendas poenas vindicativas etiam latae sententiae, non habetur sufficiens ad incurrendas censuras latae sententiae, sed ad has incurrendas requiritur igno­ rantia illa gravior, quae dicitur crassa aut supina (can. 2229, § 3, n. 1°). — Illud tamen notanter additur in § 4 videlicet, licet reus in casu censuram non incurrat « id tamen non impedit quominus, si res ferat, congrua alia poena vel poenitentia affici queat». — Recolenda hoc loco sunt quae de imputatione legis vel poenae ignoratae sanciuntur can. 2202. — Ad censuras incurrendas debet verificari contumacia ideoque culpa gravior, qualis censetur haberi in ignorantia crassa vel supina (15). 2a) Casus metus: hic semper excusat a poenis latae senten­ tiae, non solum in delictis contra legem mere ecclesiasticam, sed etiam in his quae committuntur actionibus naturaliter malis, ad nor­ mam eorum quae dicta sunt (n. 84 sq.) de imputabilitate criminali actus ex gravi metu positi; sed pariter addenda est exceptio ibidem considerata de casu quo legis violatio vergat in contemptum fidei aut ecclesiasticae auctoritatis vel in publicum animarum damnum (can. 2229. § 3, n. 3). Quo loco publicum videtur significare non occultum, etiam ex illa ratione, quod in Ecclesia animarum damnum numquam censeri debet damnum privatum, ideoque publicum non videtur opponi damno privato. (15) Cappello, De censuris n. 53 ; Ballerini-Palmieri, VII, n. 99, 151 ; Sudrez, Decens, disp. IV, n. 3 ; De legibus 1. V, cap. 12, n. 13; Sdnchez, De matrim. 1. IX, disp. 32, n. 38 ; Pirhing, 1. V, t. 39, n. 46 ; Hollweck, 1. c. p. 79 ; Passerait, in Sext. Decret, t. I, p. 149 sq.; in cap. Ut animarum (I, 2 in Sext.) n. 408 sq., 412 sq. ; itemque n. 371, 376, 379; Reiffenstuel, V, 39 n. 29, 32. 216 CAPUT XX CAPUT XX De poenarum cessatione § 1. De poenae exstinctione per mortem, expiationem et praescriptionem (i) 202. Ex delicto oritur in publica auctoritate ius delictum per­ sequendi per iudicium criminale contra delinquentem institutum et ius exsecutioni mandandi poenam per sententiam iudicis decretam (2). Ius persequendi, praeter mortem delinquentis, per praescriptionem actionis poenalis exstinguitur. Ius exsequendi poenam cessat morte rei, praescriptione poenae et gratia a principe post sententiam latam facta. Abolitio procedurae criminalis per praescriptionem actionis poenalis spectat ad tractatum de processu criminali (can. 1703,1704), alii vero modi quibus poenae exstinguuntur atque in iudice cessat ius poenam exsequendi, magis spectant ad ius poenale specifice acceptum (3). 203. 1. Mors rei. Imprimis delictum et poena exstinguuntur morte rei. Id quod perfectissimo modo obtinet, si reus moriatur ante proceduram iudicialem inchoatam vel saltem ante sententiam latam. Nam mors omnia solvit, atque is, qui iam incidit in manus divini iudicis, iudici humano non amplius est subiectus. Hinc iam in legi­ bus Romanis dicitur: « Is, qui in reatu decedit, integri status decedit; (1) Cfr. Lega, De iudiciis eccl. t IV, n. 184 sq.; Berner, 1. c. § 165 sq; Riedel, De praescr. crim. 1831 ; Platzmann, Observationes de poen. praescr. 1832 ; Koorebeke, Traité des prescriptions en matière criminelle, Bruxelles 1849 ; Carrara, Programma, § 574, 714 sq. Cfr. quoque Banniza, De praescriptione contra iudic. ex offic. inquirentem locum non habente, Oeniponte 1766; Nani, Diatriba de crimin. indulgentia et praescript., Novocomi 1789; Platzmann, De poen. praescript Lips. 1832; Buma, De iure gratiae, Groning., 1823; Dompierre, Examen du Droit de grâce, Lausan. 1823, apud Pessina, 1. c. § 175, 179 ; Roberti, H, n. 264 sq.', Chelodi, lus. poen. n. 29. (2) Berner, 1. c. § 165 ; Pessina, 1. c. § 171 Sq. (3) Cfr. Codice pen. ital. 1. 1, tit. 9 ; Berner, 1. c. ; Pessina, 1. c. Regolam. cit. art. 37 sq. ; Codice pen. ital. n. 85 sq. ; Wernz-Vidal, De processibus, n. 364sq DE POENARUM CESSATIONE 217 exstinguitur enim crimen mortalitate...; morte crimine liberatur » (4). Quare exstincto crimine post mortem rei neque accusatio introducitur neque coepta continuatur, nec potest esse quaestio de poena in­ fligenda. Quodsi si quis decedat post sententiam latam, quae nondum transit in rem iudicatam, mors impedit, quominus sententia illa transeat in rem iudicatam ideoque exsecutioni mandari nequit. At si reus mo­ riatur, postquam sententia lata transit in rem iudicatam, vinculum poe­ nale a reo iam fuit contractum, sed profecto poenae personales reo condemnato applicari non amplius possunt, sed poenae reales et bona scelere quaesita et pecuniaria compensatio damni illati in bonis relictis rei mortui, citra difficultatem exsecutionem admit­ tunt atque propterea morte rei non exstinguuntur (5). Bona patri­ monialia, sicut respectu privatorum, ita respectu publicae auctoritatis constituunt cautionem creditorum et a reo mortuo relinquuntur illis oneribus imminuta. In iure canonico quoad poenas personales manet adhuc privatio sepulturae eccl. et exclusio a publicis precibus pro excommunicatis, nisi servatis servandis, vinculum hoc poenale fuerit ablatum cfr. can. 1240. § 1; 2261, § 1; Rit. Romanum, tit. Ill, cap. 4. 204. II. Expiatio poenae. Alter modus, quo exstinguitur poe­ na est ipsa expiatio poenae. Qua expiatione facta, societati satisfactum est, atque cum idem non possit bis puniri, solummodo novum de­ lictum vel repetitio perpretati delinquentem constitueret reum novae poenae (6). At expiatio poenae in foro civili inflictae non obstat, quominus in foro quoque ecclesiastico competens poena decerna­ tur et vicissim (7); quemadmodum paenitentia in foro interno per­ acta non excusat a subeunda poena in foro externo statuta (8). Sed attendendus et can. 2223. (4) L. 11 D. ad leg. Ini. Maiest. (XLVIII, 4); Schmalzgr., 1. c. lib. V, tit. 37 n. 16; Pessina, I. c. § 172. (5) Cap. 9, X, de usur. V, 19; cap. 5, X de raptor. V, 17 ; Pessina, 1. c. de hac exceptione in iure Romano facta. Cfr. quoque Codice penale d’Ital. art. 85 sq. art. 102. (6) Schmalzgr. 1. c. n. 23 ; sq. Regol. cit. art. 36. (7) Cap. 2 de except. II, 12 in Sext. ; Instr. S. C.. Ep. et Reg. 11, lun. 1880, art. 43. (8) Thesaurus. I. e. P. I, cap. 2. 21S CAPUT XX 205.111. Poenarum praescriptio. Tertius modus exstinctionis poenae est praescriptio (9) in casibus a iure expressis et intra tempus legibus statutum. Quamvis enim post sententiam rite pro­ nuntiatam, quae transiit in rem iudicatam, illa ratio ex difficultate probationis et defensionis petita, in qua innititur praescriptio actio­ nis criminalis, non amplius urgeri possit, cum solummodo poenae legitime decretae requiratur exsecutio, tamen subsistit alia ratio quod tempore satis longo, sicut memoria delicti ita memoria sententiae criminalis et poenae statutae quasi deletur et ille timor exsecutionis, forte cum exsilio coniunctus, est saltem partialis castigatio. Hinc nihil videtur obstare, quominus post certum annorum lapsum poe­ na statuta praescribatur et non amplius exsecutioni mandetur, sicut ob similes rationes praescribitur crimen ante omnem actionem cri­ minalem inchoatam (10). Fatendum tamen est, in fontibus scriptis iuris canonici praece­ dentis de isto modo exstinguendi crimina et poenas disertis verbis nihil esse statutum (11). (9) Ad proceduram criminalem pertinet agere de praescriptione actionis criminalis in foro ecclesiastico, praesertim in processu accusatorio. Quae praes­ criptio nititur illa ratione aequitatis naturalis, quod post longum tempus et pro­ batio delicti et defensio accusati non exiguas nanciscantur difficultates ; quare ne potestas publica exponatur periculo puniendi innocentem aut condemnandi reum propter probationes non sufficientes cum gravi detrimento dignitatis et bonae famae tribunalium, processus criminalis omnino denegatur. Cfr. Regolam. cit. art. 36, 39-48, inch ; Codice pen. Ital. art. 91 sq. ; Lega, 1. c. n. 187; Berner, 1. c. § 167; Pessina, 1. c. § 179 sq.; Cremani, de iur. crim. I, p. 274 sq. (10) Cfr. Regol. cit. art. 47 De historia praescriptionis in iure poenali cfr. Pes­ sina, 1. c. § 181 ; L. 10, D. ad leg. Pomp, de parric. (XLVIIl, 9); L. 19 § 1 D. de ieg. Cornel. (XLV1X, 19) ; L. 4 Cod. de apost. (I, 7) : quo iure a praescrip­ tione fuerant excepta delicta parricidii, suppositionis partus, apostasiae. (11) Cfr. tamen causam Lublinensem de praescriptione actionis criminalis discussam a S. C. Ep. et Reg. in Actis S. Sedis t. 30, p. 677, et decisionem S. C, a R. Pontifice approbatam atque episcopo per litteras S. C. communicatam, ibid. 688, ubi expresse admittitur praescriptio actionis criminalis, atque definiun­ tur praescriptionis tempora, sc. pro actione iniuriarum spatium unius anni, pro cri­ mine peculatus et delicti carnis spatium quinque annorum. At raptus, stuprum per vim illatum, adulterium cum incesto coniunctum, nonnisi annorum viginti spatio dicuntur praescribi ; praescriptio vero omnis negatur crimini suppositi par­ tus, parricidii, assassinii, laesae maiestatis, duelli, falsae monetae, apostasiae, haeresis, simoniae, concussionis, abortus, sodomiae. Praescriptio etiam negatur in delictis, quae successiva sunt aut permanentia, nisi a die cessantis delicti. Cum vero adderetur praescriptionem in delictis totaliter occultis non currere a die com- DE POENARUM CESSATIONE 219 206. Codex de hac re cavet in canone 2240 hoc pacto: * Ad praescriptionem actionis poenalis quod attinet, servetur dispositio can. 1703>. Qui canon, cum ponatur inter canones de cessatione poe­ nae, videtur certo modo admittere poenae praescriptionem, secus esset inutilis et extra locum posita repetitio can. 1703, qui est ca­ non processualis. Porro ratio iuridica, cur post tempora praescrip­ tionis non debeat inchoari actio criminalis videtur eodem modo ur­ gere pro non exsequenda poena iam decreta, atque forte a fortiori, quia per ipsam condemnationem delinquentis qui est actus juridi­ cam habens publicitatem iam aliqua ratione satisfactum est bono publico per delictum laeso, dum expiatio poenae plerumque in foro ecclesiastico est factum occultum et ceteris fidelibus ignotum. Qua­ re canon 2240 videtur interpretandus de tempore ad praescriptio­ nem requisito, quod desumendum erit ex tempore assignato pro praescriptione actionis poenalis (12). Quare poenae inflictae ob iniurias praescribentur uno anno; poenae inflictae ob delicta contra VI et VII decalogi praeceptum quinquennio; ob simoniam vel homicidium decennio. Tempus autem erit supputandum a die sententiae quae transiit in rem iudicatam aut a die poene inflictae per praeceptum. Sed praescriptio locum non habebit in poenis irrogatis ob demissi delicti sed a die scientiae accusatoris vel inquisitoris, inde pro foro Eccle­ siae non parum elidebatur vis illa praescriptionis. — Aliter solet statui in codicibus modernis v. gr. in Codic. pen. Ital. n. 92 (novus codex a. 172, 173); Regol. pen. Gregor, n. 44. Cfr. Lega, 1. c. n. 187 sq.; Pessina, 1. c. § 182, 184, ubi scite ob­ servat disparitatem inter praescriptionem in materia civili et in materia criminali relate ad scientiam illius contra quem praescribitur; nam lex statuens praescrip­ tionem in materia civili praesumit tacitam renuntiationem eius contra quem praes­ cribitur, et idcirco contra non valentem agere non currit praescriptio ; at in re cri­ minali praescriptio nititur obiectiva difficultate rite post certum tempus adminis­ trandi iustitiam (cfr. praeced. not. 9), ad quam impertinens est scientia vel igno­ rantia iudicis; hinc etiam in iure Romano praescriptio incipiebat a die commissi delicti seu a momento ex quo oritur actio poenalis. L. 29 § 7, D. ad leg. Iui. de adult. At poenae praescriptio incipit a die sententiae irrevocabilis. Pessina, 1. c. § 186. Cfr. Piat Mont. 1. c. II, q. 632, 633. — Leges civiles ante saeculum XIX generatim poenarum praescriptionem non admiserunt, et inter D. D. iuris civilis illius saeculi non adest concors sentiendi modus. Occasio praescriptionis in foro saeculari vix habetur, nisi cum praesumptus reus condemnatur in contumacia propter absentiam. (12) Noval, De processibus, n. 377; Roberti, II, n. 277 ; Vermcersch-Creusen, Epitome III, n. 139, 434. Paulo aliter Chelodi, Ius poenale, n. 29. 220 CAPUT XX licta pertinentia ad competentiam S. Officii. Item praescriptio locum non habet relate ad censuras, cum hae secum ferant exsecutionem nec in quibusvis poenis latae sententiae, quae pariter, sine actu ho­ minis, a momento patrati criminis incurruntur. 207. Scholion. Sicut poena iam incursa non cessat resoluto iure Superioris, qui illam per legem constituit, ita etiam non cessat, si inflictum est per praeceptum poenale, nisi in ipso praecepto di­ catur poenam debere durare quamdiu durat Superioris iurisdictio v. gr. per clausulam *ad beneplacitum nostrum *. Quid autem re­ quiratur ut praeceptum personale quoad vim obligandi non cesset resoluto iure praecipientis, statuit can. 24. § 2. De poenarum remissione (13) 208. Notio. Remissio de qua agitur est relaxatio poenae a le­ gitimo Superiore concessa. Modus duplex assignatur can. 2236 : absolutio quae refertur ad censuras; dispensatio quae pertinet ad poenas vindicativas. Absolu­ tio relate ad poenas medicinales est debita ex iustitia, deposita con­ tumacia, sicut sacramentalis peccatorum absolutio afferenti ad sacra­ mentum debitas dispositiones; dispensatio poenae vindicativae est mera gratia dependens ab arbitrio Superioris. Necessitas et convenientia. Necessitas ex dictis verificatur de censuris. Convenientia quoad poenas vindicativas et in genere quoad poenas iam satis sistitur ex hoc quod in omni societate bene ordi­ nata semper habitum est ut ius inhaerens supremo Principii facultas sic dicta agratiandi seu condonandi aut minuendi poenas. 209. Potestas remittendi poenam sive per absolutionem sive per dispensationem per se illi competit, qui poenam tulit vel qui huius sit superior aut successor vel delegatus (can. 2236). Poena enim (13) Q 16. X. de maior, et obedient. 1. 33; c. 15. X. de tempor. ordinat. 1. 11. Cfr. Regolamento Oregon a. 36, 49; Thesaurus, 1. c. P. I. c. 23 i. pr.; D’Annibale 1. c. n. 314; Suârez, De leg. 1. VI. c. 14. n. 1, 2, 4, 6; Piatus Montensis, Praelectiones iurin regularis tom. II. p. 582 sq. 596 sq.; Vermeeresch, De relig. instit. n. 418 sq. 425 sq. Roberti, II, n. 267 sq.; Vermeersch-Cresuen, Epito­ me III, n. 428 sq.; Capptllo, De censuris, n. 84 sq. DE POENARUM CESSATIONE in vi ini lia qu π alii sententia applicatam atque exsecutioni mandatam îunctus est muneresuo; ergo, nisi ex alio titulo habeat acceptam potestatem, poenam per dispensationem aut absolutionem tollere non potest. Quare licet Ordinarius aliique ab ipso delegati possint dispensare a poenis iure dioecesano constitutis, a poenis tamen iuris communis, dispensare non valent, nisi in quantum habeant ad hoc facultatem sive specialem a R. Pontifice acceptam sive generalem per ius commune concessam, aut eam implicite acceptam habeant in facultate habita dispensandi a lege, qua poena lata est. Qui autem habet vel accepit potestatem eximendi a lege, hoc ipso intelligitur habere vel accepisse potestatem remittendi poenam legi adnexam (can. 2236, § 2). Poena censetur pars legis quam sancit, et cui data est potestas ad id quod est plus (solvere a lege) convenienter datur ad id quod est minus (solvere poenam legis) (15). (14) Superior relate ad Episcopum quoad absolutam potestatem dispensandi a poena ab Episcopo lata intelligitur in disciplina vigenti solus R. Pontifex, non v. gr. Metropolita et multo minus Primas. Metropolitae et Primates in hodiema disciplina nullam habent iurisdictionem in suffraganeos excepto casu visilationis et in actu appellationis (can. 274, n. 5, 7). Ceteri infra R. Pontificem superiores quando Ordinarii sententia fuit iniusta, eam per legitimam appellationem ad se delatam possunt cassare, ex qua infirmatione sententiae consequitur poenam non vere fuisse incursam nec indigere dispensatione. Quoniam vero in censuris iam incursis appellatio in suspensivo non datur (c. 30. 53. § 1. X. de appellat. II. 28 iunct. can. 2243; Thesaurus 1. c. P. I. c. 24. i. f.; Lega I. c. t. IV. n. 491.), sed tantum in devolutivo, infirmatio sententiae a tribunali superiore lacta id solum efficit, ut censura sit tollenda per absolutionem iudicis a quo inflicta est vel etiam iudicis superioris qui sententiam infirmavit, in quo videtur dari optio; cfr. c. 7. § 3. de sent, excomm. V. 11. in Sext.; Lega 1. c. t III. n. 122. (15) Cfr. Chelodi, I. c. n. 29. Paulo aliter Roberti 1. c. n. 268, B. k -r4 -*. 3 v · ■■ w:.;· : ; Si v· tlSEJil Ύ■> ' «4‘ 3 ' L· Jh w £1] v , < I k* Jr» ; :; M fcZ ♦£ ·ηΙ1Ι ■ EBn !I KkIBI Ï.H Bjl »Β···1 222 CAPUT XX 211. Potestas Ordinarium remittendi poenas iure com­ muni status. Can. 2237 loquitur de poenis latae sententiae, dum satis amplam facultatem Ordinariis largitur: nam poenae ferendae sententiae, cum post irrogationem fiant ab homine, Superioribus per se vel per indi­ ces infligentibus reservantur (can. 2245, § 2). Ordinarii nomine ve­ niunt ii, de quibus can. 198, § 1. Quae potestas verius ex can. 197, § 1 dicenda est ordinaria quae delegari possit; quae facultas dele­ gandi etiam haberetur si diceretur delegata a iure (c. 199, § 2). Alia datur pro casibus publicis, alia pro casibus materialiter vel formaliter occultis. 212. A. Pro casibus publicis. I. Praescindendo a censuris latae sententiae non reservatis de quibus sub proprio titulo agetur (16), in aliis poenis latae sententiae iure communi sine interventu iudicis incursis certe facultas dispensandi tacite fit ab ipso iure Epi­ scopis aliisque Ordinariis quoties ius permittit dispensationem quin determinet personam a qua dari debet (v. gr. per clausulam donec dispensetur) (17); satis enim intelligitur R. Pontificem in iure com­ muni dispensare posse; ergo facultas dispensandi in lege contenta non ad R. Pontificem sed ad inferiores Praelatos est referenda: est concessio implicita. 213. Scholion. In iure praecedenti, praeter hunc casum, etiam satis communiter fuit propugnata facultas Episcopi dispensandi a poenis ipso iure incursis ob delicta minora i. e. non maiora adul­ terio, saltem peracta paenitentia vel aliqua ipsius parte, nisi exceptio facta fuisset sive expresse sive saltem implicite (18). — Quae implicita (16) Cfr. can. 2253. - Pro absolvendis censuris iuris communis adest spe­ cialis ratio desumpta ex natura medicinali talis poenae, quae statim tollenda est, cum adest resipiscentia seu recessus a contumacia, at ius absolutionis obtinendae maxima ex parte frustraretur si esset recurrendum ad R. Pontificem pro illa obtinenda; hinc pro censuris ius ipsum expresse statuit principium contrarium, non esse reservatas quoad absolutionem nisi de reservatione expresse caveatur, c. 29. X. de sent, excomm. V. 39; Suarez 1. c. n. 7. (17) Thesaurus 1. c. P. 1. 23. dic. Ill.; Sanchez, De matr. 1. 8, d. 5. n. 2, 5; Suarez 1. c. n. 8. (18) Thesaurus 1. c. P. 1. c. 23. dic. IV.; D’Annibale 1. c. n. 315; Lega 1. c. t. 111. n. 12. Cfr. quoque Suârez, De cens. d. XXIX. sec. I. n. 21., qui illam facultatem de poena suspensionis explicabat. I DE POENARUM CESSATIONE exceptio facta censeretur hoc ipso quod ius poenam statuisset in deter­ minatum tempus duraturam (Thesaurus, 1. c. dic. IV; Suârez, De cens. d. XXIX, sec. 1, n. 20). Ad probandam talem potestatem fuit allegatum c. 4, X. de iudic. II. 1., et adducta fuit ratio, quod cum illa minora delicta sint frequentiora, providendum fuit, ne nimis fre­ quens recursus ad Sedem Apostolicam esset necessarius (19). Quae distinctio inter delicta maiora et minora adulterio est in se aliquan­ tulum difficilis; unde iam Thesaurus I. c. cum aliis monuit non (19) Fatendum erat nec canonem allegatum referre clare traditum principium de tam ampla facultate Episcopi, nec rationem additam esse vere convincentem. Nam prima pars Decretalis Alexandri HI. loquitur de delictis, propter quae in iure est statuta suspensio (dummodo sint talia crimina, propter quae suspendi de­ beant), quae limitatio de poena suspensionis etiam in secunda parte videtur esse intelligenda atque expressa reperitur in Decretali integra relata in edit. Friedberg « potest episcopus cum suis clericis post peractam poenitentiam dispensare, ut in ordinibus suis deserviant». Ratio vero adducta de difficultate frequentis recursus ad Sedem Apostolicam, si valet in suspensione ceterisque censuris, de aliis poenis non adeo est efficax, cum poenae non infligantur ut dispensentur, sed ut susti­ neantur et expientur et per poenae sufferentiam violatio ordinis publici reparetur. Quare illa distinctio quae traditur a Thesauro 1. c. inter poenas, quae receperunt vel non receperunt executionem per factum hominis, etiam in allegato canone non videtur habere fundamentum ; quasi Episcopus possit dispensare «super poena infamiae vel irregularitatis vel inhabililatis aut depositionis verbalis, non autem super privatione beneficii vel officii vel bonorum post executionem factam iudicis ministerio ». Nam, teste eodem Thesauro, cum Episcopus dicitur posse dispen­ sare in delictis adulterio minoribus, gravitas delicti est desumenda ex poena, at poena depositionis certe est gravior simplici officii privatione. Quae ostendunt principium in textu allegatum esse incertum, quae incertitudo non convenienter tollitur, nisi in particulari determinentur poenae a quibus Episcopus dispen­ sare possit. Si D’Annibale I. c. n. 315. nullam addens limitationem dicit Episcopum posse dispensare < quoties gravis necessitas urget et R. P. sine gravi incommodo odiri non potest» atque nullo allegato iuris textu suam assertionem probat * ex ipsa natura legum humanarum, quarum nulla est obligatio cum incommodo gra­ vi», vix potest negari, quin tam ampla potestas dispensandi valde extenuet vim et efficaciam communis iuris poenalis ecclesiastici; atque mirum est quod id fun­ detur in illa ratione, cum omnes leges poenales (saltem poenam gravem consti­ tuentes) ex natura rei obligent ad grave incommodum (i. e. gravem poenam) susstinendum; hactenus enim nullus legislator in poenam imposuit aliquid suave aut incommodo carens. Pro censuris quidem etsi sint reservatae est specialis ra­ tio iam alias assignata. Pro poenis occulte incursis, quarum exeeutio secum tra­ heret infamiam aut scandalum, minor etiam apparet iuridica incongruentia. Unde Thesaurus I. c. P. I. c. 23. dic. V. illam assertionem generalem ad casus occultos restringit, cui consonat Sdnchez, De matr. I. Π. disp. 40. η. 3. i 1 Λ * vî \ 224 CAPUT XX esse hic iudicamdam theologice maiorem vel minorem gravitatem, sed ex gravitate poenae qua puniuntur; at ipsum iudicium de gra­ vitate poenae est valde incertum et varium, unde asserta facultas valde obnoxia erat difficultatibus. Difficultates sustulit expressa et clara concessio can. 2237, § 1 per determinationem poenarum, quas Ordinarii dispensare possunt. 214. II. Expressa concessione iuris communis possunt Ordinarii qualisbet poenas latae sententiae remittere: a qua conces­ sione excipiuntur: 1°) Censurae Sedi Apostolicae reservatae. 2°) Poena inhabilitatis ad beneficia, officia, dignitates, mu­ nera in Ecclesia, vocem activam et passivam eorumve privationis, suspensionis perpetuae, infamiae iuris, privationis iuris patronatus et privilegii seu gratiae a Sede Apostolica concessae. Poenae hic enumeratae mutant statum ; quid esset v. gr. remittere poenam pri­ vationis beneficii iam incursam? 3°) Casus deducti ad forum contentiosum i. e. de quo iudex competens iam coepit agere per hoc quod imputatum citatione praevenerit. Qui effectus deductionis ad forum iudiciale (in canone videtur contentiosum adhiberi pro iudiciali) nondum habetur duran­ te praevia inquisitione processui criminali praemittenta, antequam imputatus citatus sit; nec etiam obtinet deductio ad forum iudiciale, si forte Ordinarius casum administrativa investigatione coeperit exa­ minare ut aliquam poenam irroget per modum praecepti (20). 215. B. In casibus occultis (21). Ordinarii possunt remittere omnes poenas vindicativas, itemque censuras non reservatas aut simpliciter reservatas Sedi Apostolicae ; non autem reservatas spe­ ciali aut specialissimo modo. Haec facultas respicit utrumque forum; potest delegari; exerceri potest in subditos, incolas, advenas et va­ gos et quidem valide etiam exsistens extra proprium territorium aut (20) Cfr. Roberti n. 270; D’Annibale 1, n. 242 et not. 48, n. 322 not. 11. (21) Hic commemoranda est facultas, quam Cone. Tridentinum sess. XXIV. c. 6. de ref. facit Episcopis dispensandi pro foro conscientiae in irregularitatibus et suspensionibus ex delicto occulto provenientibus etsi Rom. Pontifici sint reser­ vatae, excepta tamen ea, quae oritur ex homicidio voluntario et aliis ad forum contentiosum deductis, quam dispensationem potest Episcopus dare per se aut per delegatum. Insuper conceditur Episcopis quod possint >' i Oi I is ·ί’ t? t· 4’ L' ■li i «I ; k e -λ 234 CAPUT XXI cae fuerunt adhibita v. g. excommunicabitur, suspendetur vel ipso tacto vel ipso iure sit excommunicatus, suspensus (19). V. In censuras reservatas et in non reservatas sci. ratione abso­ lutionis. Ex censuris a iure reservatis, aliae sunt reservatae Ordina­ rio, aliae Apostolicae Sedi\ ex his vel sunt reservatae simpliciter, vel speciali modo aut specialissimo modo pro maiori difficultate ob­ tinendi facultatem absolvendi (can. 2245). VI. Cum poena inflicta in perpetuum aut ad determinatum tem­ pus non possit esse censura, illico sequitur, censuram ad perpetuum vel 'certum tempus inflictam non habere rationem censurae, sed poenae vindicativae (20). Hinc distinguuntur censurae, quae unice per modum censurae proprie dictae ad tempus indeterminatum in­ fliguntur, donec delinquens satisfecerit vel sese emendaverit v. g. excommunicatio; et censurae sci. suspensio et interdictum, quae etiam per modum poenae vindicativae sive in perpetuum sive ad tempus determinatum feruntur (can. 2255 § 2). 225. II. Potestas ferendi censuras Ecclesiae ex iure divi­ no competere iisdem argumentis demonstratur quibus potestas ge­ neralis ferendi et infligendi poenas. Cfr. supra n. 161 sq. A qua generali potestate censurae non sunt exclusae, cum ipsae ad conveniens Ecclesiae regimen sint necessariae vel saltem utiles. In omni enim so­ cietate bene constituta requiritur potestas excludendi noxios socios, removendi a suis officiis malos magistratus, interdicendi certas ac­ tiones; ergo cum Ecclesia per modum societatis sit a Christo insti­ tuta, eodem iure polleat necesse est (21). Ex verbis, quibus Aposto­ lis amplissima promisa est potestas atque ex ipsa praxi S. Pauli (22) (19) Ballerini-Palmieri, I. c. n. 23 sq. ; Suârez, 1. c. disp. IU, sect. 3 ; Hilarius a Sexten, l^c. p. 7,8. Cfr. quoque Suârez I. c. disp. Ill, sec. 14 de denuntiatione censurae. (20) Quare censurae, quae imponuntur in perpetuum aut determinatum tempus forte melius dicerentur inhabilitationes. Et revera in decreto S. C. Inq. 5 Aug. 1745, occurrunt haec verba: « perpetua inhabilitatio ad sacrificii celebrationem » quae in poenam decernitur in abutentes sacrificio missae ad sortilegia. Paulo aliter ex inefficaci ratione Laurentius, Inst. iur. eccl. n. 380. (21) Suârez, I. c. disp. 1, sect. 2; disp. Il, sect. 1 ; Schmalzgr., h. t. n. 12; Stremler, 1. c. p. 179 sq. . .„ (22) Matth. Vlll, 15; I Corinth. V, 1 sq.; quoque II Corinth. X, 4-6, 9-11; XIII, 1 sq., 10, 1 Tim. I, 20; Acta Apost. Vlll, 20-24; Ortolan, I. c. tom. II, col. 2123 sq. GENERALIA DE CENSURIS 235 satis patet, ex mente Apostolorum ab ambitu potestatis apostolicae ius infligendi censuras non fuisse exclusum. Accedunt praxis, traditio definitioque Ecclesiae (23). At ex potestate illa divinitus collata minime sequitur singula­ rum quoque censurarum originem, prout illae sunt in usu Ecclesiae, ex iure divino esse repetendam; immo communior sententia docto­ rum tenet, institutionem censurarum iure humano niti neque ullam exsistere censuram iure divino institutam vel certo crimini adnexam. Ipsa quoque obligatio servandi censuras, etsi remote ex iure divino et naturali ducat originem, tamen proxime et immediate in iure hu­ mano fundatur (24). Mt. II. Subiectum Potestatis ferendi censuras P n 226. A. Potestas ordinaria ferendi censuras iis Praelatis competit, quibus potestas coactiva ad normam eorum quae supra n. 165-89 sunt tradita (25). Inter Ordinarios ab hac potestate exclu­ dendus est Vicarius Generalis, nisi habeat speciale Episcopi manda­ tum (can. 2220). B. Potestas delegata (26) infligendi censuras est penes omnes illos, qui hanc potestatem legitime acceperunt a Praelatis or­ dinaria potestate munitis (27). Quae delegatio, ut sit legitima debet fieri ei, qui iurisdictionis accipiendae capax est. Quare delegatus imprimis usum rationis habeat necesse est, secus acceptatio dele­ gationis, quae ad valorem requiritur, omnino fieri non potest. Por­ ro baptizatus sit oportet; nam qui intra Ecclesiam nondum est constitutus, gravissima ipsius munera exercere non potest. Praeter­ ea saltem ex iure humano requiritur, ut sit masculus; etenim iure quidem divino feminae accipiendae potestatis iurisdictionis delega­ tae absolute incapaces non sunt; sed ex sola plenitudine potestatis (23) Artic. 19 loan. Hus damnatus a Cone. Constantiensi et Martino V (a. 1418). (24) Suârez, I. c. disp. 2 sect. 1 ; Stremler, 1. c. p. 179 sq. (25) Suârez, 1. c. disp. 2 sect. 2; Schmalzgr. h. t. n. 13 sq. ; Stremler, I. c. P-179 sq. ; Ojetti, I. c. ; Hilarius a Sexten, I. c. p. 9 sq. (26) Suârez, 1. c. disp. Il, sect. 3; Schmalzgr., h. t. n. 14 sq. (27) Cap. 7 de off. ordin. I, 16 in Sext. t wi­ ll f ii 236 CAPUT XXI R. Pontificis huiusmodi facultas infligendi censuras feminis v- g. Abbatissis delegari posset (28). Deinde delegatus saltem primam tonsuram habere debet, quoniam laicus jurisdictionis ecclesiasticae acquirendae incapax est, nisi interveniat specialis dispensatio Romani Pontificis. Hac in re laicis aequiparantur clerici minores coniugati, qui etiamsi gestent habitum et tonsuram clericalem atque privilegio fori et canonis fruantur, ta­ men ecclesiasticae iurisdictionis sine privilegio vel dispensatione Romani Pontificis incapaces sunt (29). i t * P 227. 111. Personae censuris ecclesiasticis subiectae. Sublecta passiva (30) censurarum ecclesiasticarum sunt soli fideles baptizati, rationis compotes dolique capaces, viatores sive clerici sive laici, dummodo iurisdictioni Praelati ecclesiastici censuram fe­ rentis vere sint subditi. Praeterea subiectum censurae debei esse certum et saltem condicionate determinatum. Id quod fit etiam in censuris, quae ipso iure incurruntur. Sententia vero censurae in personam vel personas vage determinatas v. g. excommunico unum ex tribus auctoribus huius criminis est nulla et irrita. Cfr. Suarez, 1. c. disp. V. sect. 2. — At censura in personam determinatam sed ignotam ferri profecto potest v. gr. in non restituentem infra men­ sem ostensorium furto ablatum, in auctorem libri anonymi nisi haec vel illa praestet. De facto omnes censurae latae sententiae in lege vel generali praecepto latae, respiciunt violatorem legis vel praecepti determinatum sed antecedenter non notum. -Denique si agitur de excommunicatione, non de suspensione vel interdicto, subiectum excommunicationis persona physica sive una sive complures, non per­ sona moralis sit (Cfr. can. 2255, § 2, iunct. cap. 5, 17, h. t. in Sext; Schlmalzgr. h. t. p. 44 sq.; Ballerini-Palmieri 1. c. n. 76 sq. (28) Cfr. c. Dilecta 12, X de maior, et obed. 1,33, ubi sermo est de clericis iurisdictioni Abbatissae sublectis. Sed potestas ferendi censuras non est potestas ordinis, sed iurisdictionis. Sudrez, 1. c. disp. II, sect. 3, n. 6, 7 ; Schmalzgr. h. t. n. 16; S. C. C. in caus. Tullen. 28 Iui. 1736; Stremler, 1. c. p. 181 sq. ; BalleriniPalmieri, 1. c. n. 31. (29) Sudrez, 1. c. n. 8 sq.; Schmalzgr. h. t. n. 14; cap. unie, de cleric, coniug. Ill, 2, in Sext. ; Ballerini-Palmieri, 1. c. ubi recte monet ex Lehmkuhl, II, 871, incapacitatem laici esse ex solo iure humano concludenter inferri ex eo quod sim­ plici tonsurato, qui clericus est iure tantum ecclesiastico, iurisdictio conferri possit. (30) Sudrez 1. c. disp. V, sect. 1 sq. ; Schmalzgr. h. t. n. 35 sq. ; Stremler, 1. c. p. 184 sq. ; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 14 sq. OENERALIA DE CENSURIS 237 228. Quare generatim incapaces sunt censurae ecclesiasticae: — 1. Creaturae irrationales. Quodsi Ecclesia in creaturas irrationa­ les aliquando anathema dixit, id non ad punitionem culpae factum est, sed ad manifestandam exsecrationem et detestationem. — II. Pa­ gani, hebraei omnesque homines non baptizati, etiam catechume­ ni (31), minime vero apostatae, haeretici, schismatici baptizati, qui recepto baptismo a fide vel unitate catholica defecerunt (32). — Infantes (33), furiosi, amentes aliique usu rationis omnino carentes; sicut enim delicti et contumaciae sunt incapaces, ita etiam correc­ tionis vel emendationis; ergo censura neque ut poena neque ut medicina habet finem rationabilem. — IV. Mortui, cum corpus cen­ sura ligari non possit, anima vero separata certe Ecclesiae visibili non amplius sit subiecta et si in caelo vel purgatorio exsistat, ab omni culpa iam sit immunis, in inferno autem omnis spes correc­ tionis sit exclusa. Hinc si Ecclesia haereticos etiam post mortem anathemate ferire iussit (34) (cfr. cap. 5, X. de haeret. V, 7) aut excommunicatis, qui cum signis paenitentiae ex hac vita migrarunt beneficium absolutionis induisit (35), huiusmodi sententia in priori casu fuit mere declaratoria, ut fideles salutari timore percuterentur atque a sacra sepultura demortui haeretici precibusque publicis abs­ tinerent ; altera vero absolutio excommunicati praecise contrarium (31) I Corinth. V, 12; Cone. Trid. Sess. XIV, cap. 2 de sacr. paenitent. Merito Cappello, 1. c. n. 15 reiicit opinionem Caviglioli et Cerato quod dubie baptizati teneantur censuris. (32) Cap. 3 § Item X, de bapt III, 42. (33) Impuberes cum usum habeant rationis et delicti sint capaces, per se et ex natura rei directe censuris ecclesiasticis puniri possent. At de facto censuras latae sententiae generaliter statutas incurrunt tantum in casibus a iure speciafim expressis; id quod iure praecedenti factum est contra violatores clausurae monialium (cfr. Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 5 de reg.) etiam in nova Const. Pii IX « Apostolicae Sedis » ; alter vero casus in antiquo iure Decretalium expressus de impuberibus clericos graviter percutientibus (cfr. cap. 1, 60, X, h. t.), in cit. Const. Pii IX, non amplius expresse recensetur ; censurae vero ferendae sententiae impu­ beribus inflictae, licet nullo claro iuris textu sint irritae, tamen secundum iustum et ordinatum modum in praxi saltem ordinarie convenienter ferri non possunt. Cfr. cap. 3 de indic. II, 1 in Sext. ; Sudrez, 1. c. disp. V, sect. 1 ; Kober, 1. c. p. 97 sq. ; Schmalzgr. h. t. n. 42; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 17 sq. ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 84 sq. Quae doctrina iuris praecedentis confirmationem accepit in can. 2230, cui, quoad duplicem speciem poenarum nunc standum est. Cfr. supra cap. XIX. (34) Cfr. c. 6. C. XXIV, q. 2. (35) Cap. 28, X, h. t. ; Kober, D. Kirchenbann p. 90 sq. ubi quaestionem historicam tractat. 1 I tî & I ;Ί 238 CAPUT XXI habuit scopum; nequaquam enim ipsi mortuo data, sed vivis, qua­ tenus soluti fuerunt a prohibitione sepeliendi cadaver defuncti ex­ communicat! in loco sacro. — V. Cum censura ligari non possint, qui jurisdictioni ordinariae vel delegatae Praelati censuram infligentis non subiiciuntur, imprimis nullus Superior ecclesiasticus incurrit censuram a se latam, quia nemo est sibi ipsi subditus. Porro Ro­ manus Pontifex, quamdiu est Romanus Pontifex, censuris ecclesia­ sticis non ligatur; superiorem enim in his terris non habet (36). Item Episcopi et alii superiores Praelati ex speciali privilegio (37) nullius constitutionis occasione, sententiae sive mandati censuram suspensionis vel interdicti ipso iure incurrunt, nisi ipsorun expres­ sa mentio fiat, secus dicendum de censura excommunicationis, quo­ niam in laudato privilegio excommunicationis non fit mentio neque in rebus positivis argumentatio a pari arbitrarie potest applicari (38). Deinde generali consuetudine videtur esse receptum, ut reges alii­ que supremi principes ipsis aequiparati (sovrani) a solo Romano Pontifice, non a suis Episcopis censuris ecclesiasticis puniri va­ leant (39). Ceteroquin Ecclesia in censuris infligendis inter subditos suos non admittit acceptationem personarum, atque viros et femi­ nas, divites et pauperes, homines privatos et magistratus, v. g. fla­ mines, duumviros, immo etiam reges et imperatores iustitia exigente ob publica quoque delicta sive ratione et vi officii commissa cen­ suris coercere potest et de facto coercuit (40). Immo proprii subditi extra territorium sui Praelati delinquentes contra legem generalem et territorialem suae diocesis etiam censu­ ra munitam non incurrunt illam censuram; nam extra territorium ius dicenti non paretur impune (41). Quae lex non eximit a censu(36) Suârez, 1. c. n. 17; Kober, 1. c. p. 118 sq.; Hilarius a Sexten, 1. c, p. 15. (37) Cap. 4 h. t in Sext. (38) Schmalzgr., h. t n. 40. (39) Stremler, 1. c. p. 187; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 16, qui addit reginas et propter similem rationem ex hodierna consuetudine et praxi possent addi, qui iuxta diversas regiminis formas supremum tenent in populis principatum eorumque filii. At nequaquam ipsi sunt per se exempti a censuris generali modo in iure Pontificio latis; cfr. quoque Ortolan I. c. coi. 2127. (40) Kober, I. c. p. 100 sq. ; Hinschius, 1. c. tom. IV, p. 757, tom. V, p. 1 sq. 300 sq. qui dubia non fundata movet de censura excommunicationis in Theodo­ sium lata. (41) Cap. 2 de const 1, 2 in Sext. ; Suârez, I. c. disp. V, sect. 4, n. 4 sq., sect. 5, n. 1 sq. ; Schmalzgr., I. c. n. 49 sq. ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 69 sq. GENERALIA 239 DE CENSURIS ra, si subditus physice quidem esistat extra territorium, at revera delictum patravit vel patrare censetur intra dioecesim v. g. per ille­ gitimam absentiam a beneficio residential! vel synodo dioecesana. At episcopus in sua diocesi exsistens per sententiam iudicialem vel per praeceptum speciale censura munitum, subditum extra territorium delinquentem censura ligare potest; nam praeceptum speciale vel sententia iudicis directe afficit personam; item Episcopus extra ter­ ritorium exsistens in subditum censuram ferre potest per praeceptum peculiare, cum in hoc non exerceat potestatem iudicialem (can. 201) (42). Regulares vero, in quos ipsorum Praelati magis personalem quam territorialem exercent potestatem, quocumque in loco exsistant, censuris suorum superiorum etiam in statutis generalibus latis ligan­ tur, nisi ipsi quoque Praelati regulares iurisdictionem tantum ha­ beant loco circumscriptam (43). Regulares exempti (44) a jurisdictione Episcoporum censuris ab Episcopis ligari nequeunt, nisi committant delicta, ob quae Episco- |'i Ili iv 5/·’ ά <■· « ·& ii δ i I M , 9 M i i’·..' Λ J* Cfr. Cone. prov. Westnionast. I, a. 1852, in Collect. Lac. t. IV, p. 939, quod su­ spensionem tulit in tota Anglia vigentem et respective Ordinario reservatam. Cfr. de legibus, quae ordini publico consulunt (can. 14, § 1, 2°) Cappello, 1. c. n. 19. (42) Si quis postquam mutavit domicilium ponit actum sub censura prohi­ bitum a Superiore domicilii relicti certe illam censuram non incurrit, sive illa ad­ nexa sit legi particulari sive praecepto generali aut particulari, quo, sine ordine ad praeteritum factum, pure prohibetur aliquid in futurum (Suârez 1. c. disp. III, see). 5, n. 1-4); nam per mutationem domicilii desiit esse subditus prioris Prae­ lati etiam quoad praecepta personalia. — Idem dicatur de delicto iudicato in loco domicilii relicti, et consummato in novo domicilio, ubi poena non adest (Cap­ pello, n. 20 7). At licet cum domicilio mutetur subiectio, si censura feratur sub condicione, quae respiciat factum praeteritum et commissum tempore prioris do­ micilii et subiectionis, tum ratione iuris acquisiti ex priori facto manet subiectio quoad talem causam et censuram ; v. gr. si a iudice ob delictum praeteritum vel aliam causam iam ad suum tribunal legitime delatam imponatur sub censura re­ stitutio, satisfactio vel impletio obligationis intra determinatum tempus, mutatio domicilii intra illud tempus non liberat a censura, c. 19, X, de foro comp. II, 2 ; Suârez, 1. c. n. 6; Ballerini-Palmieri, n. 127. — Semper tamen prae oculis haben­ dum, censuram iam inflictam et incursam, reum ubique terrarum tenere, etiam re­ soluto iure Superioris (can. 2226, § 4). (43) Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 73. (44) C. 1 de privileg. in Sto. ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 56, 57 sq. ubi effi­ caciter probat exsistentiam specialis privilegii, quo certi regulares, non possunt ab Episcopo coerceri censuris, licet possint aliis poenis, etiam iis rebus in quibus subduntur Episcopo, atque illius privilegii vim et indolem declarat; Hilarius a Sexten, I. c. p. 16 ; Piat. Mont., 1. c. t. II, q. 13; Ojetti, I. c. n. 957 sq. De casi- *1 ■ ■ “ii; 240 CAPUT XXI pis ex iuris dispositione contra regulares procedere licet et insuper regulares isti non gaudeant speciali illo privilegio, quod ab Episco­ pis etiam in hisce casibus exceptis censuris plecti non valeant, sed aliis tantum poenis. Huiusmodi speciali privilegio praediti sunt re­ gulares mendicantes; attamen in tribus casibus a Gregorio XV et Urbano VIII et Innocentio X huic speciali piivilegio derogatum est. Cfr. Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 12 de reg. circa obligationem re­ gularium publicandi et servandi censuras et interdicta etiam Episco­ porum. Peregrini omnibus in casibus a censuris statutis iure particula­ ri territorii, in quo versantur, sunt immunes, quibus legibus illius territorii, non ligantur, et vicissim si legibus loci ligantur, etiam a censuris legibus adnexis non sunt exempti. A fortiori per censuram ab homine infligendam peregrinus potest castigari, si ratione delicti contra ius commune in territorio alieno patrati factus est subditus Episcopi illius loci (can. 14, 1566) (45). IV. De causa sive obiecto censurarum ecclesiasticarum 229. Censura ecclesiastica, cum sit vera poena (46) simulque medicinalis, nonnisi propter culpam censurae proportionatam impo­ ni potest. Quae culpa, saltem in excommunicatione, illius propria et personalis sit necesse est, in quem directe haec censura fertur, quia nemo propter culpam alienam vere excommunicari potest. Suspen­ sio quoque infligi nequit nisi ob culpam propriam, quamvis in hoc differat ab excommunicatione, quod etiam in communitatem culpa­ bilem ferri possit (47), in qua forte personae innocentes exsistunt. Interdictum vero locale non solum in ea re convenit cum suspen­ sione, quod in communitatem ferri possit, sed etiam directe infligi bus in quibus Regulares subduntur Episcopis de iure praecedenti cfr. BalleriniPalmieri, 1. c. n. 51 sq.; Ojetti, 1. c. v. Exemptio; in iure Codicis cfr. WemzVidal, De religiosis n. 404. (45) Lugo, Respons. mor. lib. VI, dub. 22; Suârez, I. c. sect. 5, n. 7 sq.; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 43, 45 sq. ; Hilarius a Sexten, I. c. p. 16. (46) C. 8, 42 C. XI, q. 3, cap. 5 de poenis V, 9 in Sext. ; « ludex in talem poenam metietur ex culpa »; Sudrez, 1. c. disp. IV, sect. 1 sq. ; Schmalzgr., 1. c. n. 55 sq. (47) Cap. 71 de elect. I, 6 in Sext GENERALIA 241 DE CENSURIS potest sine culpa illius, in quem fertur. Nihilominus etiam interdic­ tum locale semper fertur ob culpam saltem alterius, quamvis is, quem directe quoque attingit, culpa propria haud raro careat et ob solam connexionem cum vero delinquente gravamine illo, non stric­ ta poena afficiatur (48). Secus dicendum de interdicto personali, quod requirit proprium peccatum mortale eius, in quem decernitur. Cfr. Suarez I. c. disp. 36, sect. 3, n. 2. 230. Peccatum mere internum et solum mente consummatum censura puniri nequit, sed in actum externum prodeat necesse est ut censurae obnoxium esse possit (49). Quae sententia communis doctorum iisdem fere argumentis probatur, quibus iam demonstra­ tum est, Ecclesiam suis legibus disciplinaribus actus mere internos non posse praescribere aut prohibere. Etenim generatim legislator humanus in actus mere internos iudicia exercere nequit, ergo iure quoque caret iustas poenas iisdem actibus decernendi. Neque ulla solida ratio afferri potest, ob quam potestas ecclesiastica ab ista lege generali sit exempta. Idem principium, Ecclesiam actus inter­ nos non posse suis iudiciis et poenis subiicere, etiam textibus iuris canonici confirmatur (can. 2242. § 1.). Cfr. quoque Kober, D. Suspens. p. 53. 231. Quod peccatum ad incurrendam censuram non solum externum sit oportet, sed etiam consummatum sive completum in suo genere secundum proprietatem verborun, quae in statuto vel prae­ cepto poenali strictae interpretationi obnoxio (50) continentur, nisi speciatim in iure delicto externo nondum consummato atque forte solummodo attentato censura sit statuta (51). 232. Censura infligi nequit nisi ob peccatum coniunctum cum contumacia praesenti in Ecclesiam aliquid praecipientem vel prohi(48) Cap. 16 h. t. in Sext. ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 77, 82. (49) Sudrez, 1. c. sect. 2; Kober, 1. c. p. 130 sq. ; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 22; D’Annibale, I. c. n. 305; Gury-Ferreres, 11, 934. Paulo aliter Lehmkuhl, I. c. 11, 864 et Noldin, I. c. n. 20 qui id repetunt non ex defectu potestatis, sed ex usu Ecclesiae. (50) Cap. 7 de elect. I, 6 in Sext. ; Sudrez, 1. c. sect. 3 ; Schmalzgr. 1. c. n. 64 ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 92 sq. ; Noldin, 1. c. n. 21. (51) Cap. 1 de homie. 1, 4 in Sext. ; cap. 1 § 1 de privil. V, 7 in Clem. 16 ' r. mm· -X '14- 242 CAPUT XXI bentem sub comminatione censurae (52). Quare delicta mere praeterita censuris proprie dictis, quae essentialiter sunt poenae medici­ nales (53) castigari non possunt, neque ad incurrendam censuram sufficit aliquid solo iure divino esse praeceptum vel prohibitum, quia huiusmodi peccatum nisi simul in legem ecclesiasticam offendat, contumaciam in Ecclesiam non continet. 233. Ad infligendas censuras, quae dici solent maiores vel gra­ ves, omnino requiritur peccatum grave sive mortale etiam in ratione actus externi (54), cum inter censuram gravem et culpam levem non sit debita proportio. Nequaquam vero ob quodlibet peccatum grave et externum censura convenienter ferri potest (55). Nihil autem obstaret, quominus ob culpam levem (56) censura quaedam le­ vis infligeretur, cuiusmodi fuit excommunicatio minor, iamdiu suppres­ sa: sed iure Codicis illa plurium doctrina sustineri amplius non potest ex can. 2242, § 1 ; porro omnis censura habenda est poena gravis. 234. Multiplex censura in eodem subiecto. Propter di­ versas causas ut dictum est idem subiectum diversis censuris etiam eiusdem speciei potest ligari. Quare si quis committit duo crimina specie distincta, quorum cuilibet adnexa est excommunicatio, puta haeresim et duellum, utramque excommunicationem incurrit; item qui plura numero distincta crimina patrat; v. gr. pluries duellum committit, pluries eandem excommunicationem incurrit. Pariter qui committit delictum, quo duo simul leges poenales specie diversae violantur, v. gr. sacrilegium personale et reale per occisionem sa­ cerdotis in ecclesia; aut plura diversa delicta committit eadem lege poenali prohibita, v. gr. qui per actus diversos ex distincta in legem contumacia positos legit, retinet, imprimit et defendit librum sub (52) Cap. 23 X, de V. S. V. 40 ; cap. 3 de sent, excom. V, 11 in Sext. ; Suârez, 1. c. sect. 5. (53) Cap. 1 de sent, excom. V, 11 in Sext.; Schmalzgr.. 1. c. n. 55,56 sq. Si Hinschius t. V, p. 136 insinuat peracta paenitentia, adhuc excommunicationem infligi posse, id, nisi rite explicetur de obligatione in futurum implenda, admitti non potest (54) Suârez, I. c. sect. 4 ; Schmalzgr., 1. c. n. 56 sq. (55) Cone. Trid. Sess. XXV cap. 3 de ref. ; Suârez, 1. c. n. 7 et sect. 6, n. 13 sq. (56) Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 86 sq. udi n. 88, declarat, qua ratione res in se levis propter extrinsecas circumstantias potest praecipi sub gravi, quo in casu non deest proportio inter censuram gravem et rem in se levem, sed ex iusta causa sub gravi culpa prohibitam. |i n! 1 GENERALIA DE CENSURIS 243 excommunicatione prohibitum. Item si delictum diversis censuris a distinctis Superioribus punitum, semel aut pluries committatur. Censurae vero ab homine multiplicantur, si plura praecepta vel plures sententiae vel plures distinctae partes eiusdem praecepti vel sententiae suam quaequae censuram infligant (can. 2244) (57). At ob idem delictum contra eandem personam ab eodem indice saltem iuxta usum Ecclesiae censurae eiusdem rationis non multipli­ cantur seu per sententiam condemnatoriam non infliguntur. Hinc etiam nova denuntiatio censurae aut denuntiatio censurae a iure in­ cursae censuras non multiplicat; nam per denuntiationem vinculum censurae non imponitur, sed solummodo manifestatur, quamvis ex denuntiatione speciales effectus iuridici consequi possint. Nihil tamen obstat quominus a diversis iudicibus, sicut etiam a iure et ab homine, possit quis servatis servandis eadem censura puniri. Suârez 1. c. n. 13; Ballerini-Palmieri I. c. n. 79. • i . iB i1 I! 7 t I i I % it • · .· * 235. Quidquid excusat a culpa gravi, etiam a gravi censura. Hinc ignorantia, quae eximit a peccato mortali velut ignorantia in­ vincibilis vel leviter tantum culpabilis iuris vel facti immunitatem quoque a censura importat. Immo ut quis censuram incurrat, non so­ lum scire debet, crimen illud forte iure divino, sed etiam ecclesias­ tico esse vetitum, atque adeo scire debet prohibitionem ab Eccle­ sia sub censura factam esse. Nisi enim duplex haec scientia adsit saltem contumacia in Ecclesiam non habetur. Porro ignorantia quo­ que vincibilis et culpabilis (58), dummodo supina vel crassa vel af(57) Cfr. cap. 27 X, V, 39; cap. 2 (V, 10) in Clem.; Schmalzgr. h, t. n. 51 sq. ; Suârez, 1. c. disp. 5, sect. 2 ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 78 sq. ; Noldin, I. c. n. 18; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 19; Stremler, 1. c. p. 224 sq. Sane privatio in se non admittit augmentum ; at admittit quoad causam, unde oritur v. gr. lux pluribus causis potest abesse a cubiculo, nec sufficit unam removere, si manet alia, ut privatio cesset; sic qui pluribus etiam censuris eiusdem speciei est ligatus, absolutus ab una adhuc manet cum privatione, quam contraxit ex pluribus. Licet censura constet ex certa bonorum privatione, haec efficitur per vinculum positi­ vum poenale; a libertate sese movendi potest quis esse privatus per vinculum unius catenae vel plurium et fortius. (58) Utrum autem detur ignorantia graviter culpabilis quae non sit crassa μΛ supina in controversia est. Affirmat Ballerini-Palmieri, 1. c n. 99, cum Pirhing, h. t. n. 46 et Sanchez, De matrim. I. IX, d. 32, n. 32, 33 ; at alii v. gr. GuryFerreres, II, 939; Noldin, I. c. n. 24 cum Suârez, 1. c. disp. IV, sect. 10 ob graves rationes theoreticas et practices illam distinctionem negant. Theoretice non negan­ dum videtur propter canonem 2218, § 2 collatum cum canone 2229, § 3, n. 1°. t lii ' fI * p r “ «ri; « I. A $ * -.i ■ a · 244 CAPUT XXI fectata non sit a censura excusat; immo si in lege ecclesiastica adhibeantur formulae velut scienter, consulto, quae scientiam expresse requirant, ipsa quoque vincibilis ignorantia graviter culpabilis crassa vel supina tamquam causa excusans admittitur, exclusa semper igno­ rantia affectata (can. 2229). Cfr. cap. 2, de const. 1, 2, in Sext.; Suârez I. c. disp. 7, sect. 8 sq.; Schmalzgr. I. c. n. 78; BalleriniPalmieri I. c. n. 96 sq.; Kober, D. Kirchenb. p. 204 sq.; Hilarius a Sexten I. c. p. 25 sq. (59). Item metus adeo gravis, ut excuset a gravi culpa multo magis excusat a gravi censura (60); at viceversa metus gravis, qui nequa­ quam excusat a peccato gravi et externo v. g. in legem divinam committendo, saltem illud efficit, ut Ecclesia censuram alias statu­ tam ordinarie non sustineat. Etenim metus gravis, qui culpam non aufert, tollit saltem contumaciam ad incurrendam censuram requisi­ tam, nisi metus directe incutiatur in contemptum religionis aut ec­ clesiasticae potestatis. Quo in casu excepto, cum metus etiam gra­ vis non tollat contumaciam in Ecclesiam, etiam a censura incurren­ da non excusat (Cfr. can, 2229, § 3, n. 3°) (61). (59) Per can. 2229 § 1 exclusa quoque est Disputatio antea habita, utrum etiam ignorantia affectata excuset, quando lex expresse requirit scientiam vel te­ meritatem. Certe non potest negari latum esse discrimen inter ignorantiam gra­ viter culpabilem ex negligentia (ut evenit in crassa et supina} et idcirco indirecte tantum voluntariam et ignorantiam directe voluntariam et studiose quaesitam ut quis liberius agere possit contra legem (ut evenit in affectata}. Praesumptio et temeritas contra legem agentis ex ignorantia studiose quae­ sita, si non est maior quam in transgrediente legem cognitam, certe non est mi­ nor; cfr. Suârez, De cens. disp. IV, sect. 10, n. 3; S. Thomas, 1, 2, q. 6, art. 8, q. 76, art. 3, De malo, q. 3, art 8 ubi dicit illam ignorantiam augere peccatum ; Sanchez in Decal. I. I, c. 17, n. 5. — Quodsi in casu violantis legem cognitam dolus est formalis et in casu ignorantiae affectatae dolus est virtualis cum tamen dolus virtualis in casu non sit coniunctus cum minori malitia, videtur etiam aequiparandus in poena. Illa vero aliqualis reverentia legis, quam vident nonnulli auctores in casu ignorantiae affectatae, in foro externo in paritate culpae non videtur a legislatore attendenda. Cfr. in sensum contrarium D’Annibale, I, n. 312, not. 72; Lugo, De fide, disp. XX, sect 6; Ballerini-Palmieri, t. I, n. 89, 51 sq. t. VII, n. 101 ; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 27. (60) Suârez, 1. c. disp. 4, sect. n. 12 sq. ; Schmalzgr., I. c. n. 79; Reiffenst., h. t, n. 34; Ballerini-Palmieri, I. c. n. 103 sq.; Kober, D. Kirchenb. p. 209; Stremler, 1. c. p. 223; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 27 sq. (61) Quodsi metus gravis modo explicato excusat a censura incurrenda, in iisdem casibus excusat a censura iam incursa observanda. Suârez, 1. c. disp. VI, sect. 3; Reiffeast., 1. c. 77; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 105 in f. ■■■ GENERALIA DE CENSURIS 245 236. V. Condiciones, modus, forma infligendi censuras. Condiciones censurae ferendae. Censura ut valide feratur, im­ primis infligi debet ab eo, qui potestatem ordinariam vel delegatam habet decernendi censuras nulla ratione sublatam vel suspensam vel impeditam v. g. propter excommunicationem vel suspensionem notoriam aut publice denuntiatam ipsius Praelati censuram infligen­ tis (62) vel illius Superioris ecclesiastici, a cuius iurisdictione usus validus iurisdictionis in alio, velut in Vicario Episcopi, dependet (63), propter recusationem iudicis ecclesiastici legitime factam (64), ob appellationem antequam censura absolute feratur rite interpositam (65), aut propter avocationem causae ad superius tribunal vel pro­ hibitionem superioris cum clausula irritante legitime statutam. 237. Praeterea censura ne valore destituatur, feratur necesse est ab eo, qui rationis est compos atque intentionem habet vere li­ gandi sufficienti ratione manifestatam (66); est enim inflictio censu­ rae exercitatio quaedam potestatis iurisdictionis, quae humano validoque modo absque usu rationis et intentione interna agentis fieri nequit. Hinc quoque requiritur, ut censura libere et sine coactione a Praelatis ecclesiasticis infligantur. At etiamsi censura ex metu gravi per vim iniustam in ordine ad extorquendam censuram ab extrinseco illatam feratur, sane ex natura rei, nisi desit iusta causa vel intentio ferendi censuram, per se valida est neque ullo iure positi­ vo irritatur (cp. can. 103); nam argumentum petitum ex analogia ir­ ritae absolutionis seu remissionis propter metum incussum (cfr. can. 2238 iunct. cap. unie, de his, quae I. 20. in Sext.) vi probandi caret (67). (62) Suârez, I. c. disp. 2, sect. 4; Schmalzgr., 1. c. n. 22; Kober, D. Kirchenbann p. 85 sq. ; Cfr. c. 4, C. XXIV, q. 1 ; Kober, 1. c. p. 359 sq., 365 sq. (63) Cap. 1 de off. vicar. I, 13 in Sext.; Kober, I. c. p. 362, D. Suspens, p. 104; Suârez, 1. c. n. 3. (64) Cap. 41 § 1, X, de appell. Π, 28; Kober, D. Kirchenb. p. 86. (65) Cap. 36 de off. et pot. iud. del. I, 29; cap. 40, X, de appell. Il, 28; cap. 14 de sent, excom. V, 11 in Sext.; Kober, 1.c. p. 224 sq. D. Susp. p. 83 sq. (66) Suârez, 1. c. disp. 3, sect. 2 n. 1 sq. ; Kober, D. Kirchemb. p. 89 sq. (67) Suârez, 1. c. disp. 2, sect. 5 ; Kober, I. c. p. 88 sq. ; Ballerini-Palmieri, I· c. n. 34, ubi scite notat vix cogitari posse censuram per metum extortam, cum censura valida requirat intentionem ferentis; at hic_quaestio est de actu externo cuius coniunctio cum actu interno per se cognosci non potest. 246 CAPUT XXI 238. Qui fert censuram in territorio proprio exsistere debet; se­ cus ordinarie nulla et irrita est censura etiam in proprium subditum lata (68). Nam iudici ecclesiastico ordinarie non competit potestas extra territorium proprium jurisdictionem contentiosam exercendi; sed inflictio censurae est actus jurisdictionis contentiosae, qui sal­ tem ordinarie fit cum cognitione causae strepituque indiciali; ergo nonnisi in casibus a iure exceptis sc. ob notorietatem delicti, in quo ordo iudiciarius stricte observandus non est, aut cognitionem causae in proprio territorio iam finitam aut expulsionem Episcopi ex sua dioecesi in casu et modo a Clemente V stabilito (69) extra territorium proprium decerni potest (70). Cfr. can. 1637. 239. Denique censura sive a iure sive ab homine absque iusta (71) causa lata in se omnino invalida et iniusta exsistit. Etenim hu­ jusmodi censura est poena gravissima homini innocenti inflicta, ad quam utpote ad actum in sese turpem legislator vel iudex eccle­ siasticus omni caret potestate; sed actus sine potestate positus est etiam nullus et irritus. Immo si censura per particularem sententiam iudicialem feratur, et iusta causa censurae vere a parte rei exsistat, sed in iudicio non sit legitime probata, propter defectum substan­ tialem procedurae iudicialis censura invalida est, atque adeo etiam vere iniusta dici potest. Nam huiusmodi sententia non solum est contra iustitiam legalem sive contra ordinem iudiciarium legibus ecclesiasticis stabilitum cum clausula irritante actus in contrarium gestos, sed etiam contra iustitiam commutativam, quoniam homini quoque nocenti vera infertur iniuria, si absque legitimis probationi­ bus et defensionibus v. g. absque citatione condemnetur ad gravis­ simam poena subeundam (72). Cfr. supra n. 158 dicta de poena iniusta et invalida. (68) Cap. 7 de off. legat. I, 30 ; Schmalzgr., 1. c. n. 24 ; Ojetti, 1. c. n. 948. (69) Cap. unie, de foro comp. Π, 2 in Clem. (70) At nihil obstat quominus Episcopus in territorio alieno exsistens censu­ ram ferat per modum legis vel praecepti (can. 201). Imo si Episcopus loci con­ sentiat etiam Episcopus non expulsus potest extra proprium territorium in sub­ dito iurisdictionem contentiosam exercere (c. 3, C. IX, q. 2) ; sed cum partes invitae non teneantur extra proprium territorium litigare illa potestas in casu est parum practici momenti. (71) Suârez, 1. c. disp. 4, sect. 6, 7. (72) Cap. 13 i. f. de sent, et re II, 27 . Cum contra ius constitutionis expresse lata non sii -, cap. 10 X de const. 1,2 ; cap. 5, X de in inlegr. I, 411 2w 16- ’ '' S"‘· 7’ "■ 2’ 4 : K°ber· '· C· P 201 ”· GENERALIA DE CENSURIS 247 240. Scholion. Censura, quamvis forte non solum formaliter, sed etiam vere et in se valida sit, tamen illicite fertur (73), si quis lege vel praecepto Superioris ecclesiastici a ferenda censura prohi­ beatur, aut in decernenda censura aliunde iusta et valida ex odio aliisque sinistris motivis agat (74), aut forte censura quadam ita sit innodatus, ut validum usum suae jurisdictionis retineat, sed licite potestate sibi relicta non iam ubi possit. Cfr. supra cib. n. 158. 241. Modus censurae ferendae. Censura duplici modo sive forma infligi potest sci. per legem aut per hominem (75); et ipso facto sive ex iure sive ex sententia seu praecepto generali, aut per specialem sententiam iudicialem a competente iudice ecclesiastico ferendam incurritur. Quae contra iustitiam vel genuinam significa­ tionem vel opportunitatem vel antiquitatem censurarum latae sen­ tentiae ab antiquoribus et recentioribus scriptoribus allata sunt vetut a Godscalco Rosemundo, Gersonio, Du Pin, Van Espen turn in iure turn in factis solidum fundamentum non habent (76). 242. Quamvis ad censuram ferendam necessaria sit externa et sufficiens manifestatio (77) voluntatis Praelati ecclesiastici, qui sive per legem sive per sententiam potestate sua utitur, tamen ex sola natura rei huiusmodi voluntas multiplici ratione manifestari potest, neque necessario verba propria et formalia requiruntur. At certe censura tum quoad personam tum quoad speciem censurae ita est exprimenda, ut omnis confusio et indeterminatio excludatur (78). Quae confusio ut vitetur, omnino expedit, ut in censuris et feren­ dae et latae sententiae ea adhibeantur vocabula, quae usu ecclesiae et communi loquendi modo canonistarum probata sunt (79). (73) Schmalzgr., 1. c. n. 25 ; Ballerini-Palmieri, I. c. n. 36 sq. ; Suârez, I. c. disp. 2, sect. 6. (74) Cfr. c. 4 C. Ill, q. 7 (S. Ambros.); c. 61, C. XI, q. 3 (S. Gregor.). (75) Suârez, I. c. disp. Ill, sect. 1 sq. de leg. lib. V, cap. 5, sq. ; Kober, D. Kirchenb. p. 49 sq. (76) Pii VI Const. « Auctorem * fidei 28 Aug. 1794 prop. damn. 47; Be­ nld. XVI, De synod, dioec. lib. X, cap. 1, n. 5, cap. 2; Kober, 1. c. cuius argu­ mentationem Hinschius 1. c. tom. IV, p. 781, 842 sq. efficacibus rationibus non refutavit neque confusis suis assertionibus « de iuridica * vi rem intentam evicit. Cfr. quoque Devoti, Inst. canon, lib. 5, tit. 18 § 8 not. 1. (77) Suârez, I. c. disp. Ill, sect. 2 sq. disp.XVIH, sect. 4; Kober, D. Kirchenb. p. 89 sq. (78) Suârez, I. c. et disp. V, sect. 2, n. 1 sq. ; Kober, 1. c. (79) Suârez, I. c. disp. Ill, sect. 3 ; Kober, I. c. p. 61 sq. 248 CAPUT XXI 243. Censura etiamsi generatim absolute feratur, tamen in for­ ma quoque condicionata infligi potest, dummodo condicio apposita saltem ita pertineat ad causam, censurae sive a iure sive ab homine latae, ut sine illa completa non sit causa censurae (80); at quoties­ cumque sententiae additur condicio, quae ad causam ferendae cen­ surae non pertinet, omnino imprudenter et male additur (81). Quodsi talis condicio de praeterito vel praesenti iam exsistat, quantumvis ad causam ferendae censurae non pertineat, valida est censura lata, et vicissim si condicio ista non exstat, irrita est censura. Tandem con­ dicio apposita de futuro contingente atque ad causam censurae non pertinente, censuram statim a principio reddit nullam et irritam ne­ que ulla existit obligatio exspectandi eventum condicionis appositae, ut de valore censurae iudicium ferri possit. 244. Monitiones praemittendae. Inter sollemnitates sive formas, quae validam censurae sententiam praecedere debent, im­ primis requiritur praevia rei admonitio (82); secus de contuma­ cia actuali rei non constat. Quae admonitio in re est ipsa com­ minatio censurae qua Superior declarat delinquentem censuram incursurum, nisi paruerit. Si reus non pareat habetur formalis contumacia. Quare : a) in delictis habentibus tractum successi­ vum i. e. in continuatis, permanentibus, habitualibus, intimandum sub censura ut a delicto desistat v. gr. ut concubinam dimittat; b) in delictis mere praeteritis, ut reus paenitentiam agat et reparet dam­ num, mediatum vel immediatum, publicum vel privatum. In qua intimatione, si res ferat, debet assignari, ex prudenti iudicis vel Superioris arbitrio congruum tempus ad resipiscendum (can. 2233, § 2; 2242, § 2, 3). (80) Cap. unie, de stat monach. Ill, 10 in Clem.; c. 21, X, h. t in Sext absolute non obstat, quoniam condiciones simpliciter non prohibet, sed modera­ tiones iniungit; Suârez, I. c. disp. Ill, sect. 4; cap. 40 X, de appell. Il, 28, quo sententia excommunicationis, suspensionis, interdicti sub condicione quadam lata dicitur suspendi, si ante condicionis eventum fuerit appellatum ; cfr. quoqne Suârez, 1. c. sect. 6 ; Kober, 1. c. p. 245 sq. (81) Suârez, 1. c. sect. 7. (82) Suârez, 1. c. disp. Ill, sect. 8 sq. ; Ballerini-Palmieri, I. c. n. 108 sq; Kober, 1. c. p. 145 sq.; Hüarius a Sexten, I. c. p. 31 ; Hinschius, I. c. tom. IV, p. 761, 773, 342, ubi de hac quoque re perperam philosophatur. De origine mo­ nitionis canonicae cfr. Mendelssohn, De monitione canonica p. 9 sq., salvis qui­ busdam exaggeratis assertionibus de monitione canonica antiquitus etiam poenis vindicativis praemittenda ex Christi institutione (?). GENERALIA DE CENSURIS 249 $ ‘f: Monitio illa praevia absolute necessaria est, exclusis arbitrariis exceptionibus, si vera censura per sententiam particularem sit infli­ genda (83). Quodsi censura a iure vel per sententiam generalem pro futuris delictis fertur et ipsi legi vel praecepto quoad actum futu­ rum ut ipso facto incurrenda sit adnexa, monitione opus non est, nisi ipsum ius aliam specialem monitionem praeviam exigat (84); nam per se lex (85) vel praeceptum monitionem iam continet; est monitio a iure; lex vel praeceptum interpellat pro homine. Idem dicendum de praecepto peculiari comminante censuram etiam fe­ rendae sententiae. Quae admonitio ante sententiam particularem censurae, ut iuste sive licite fiat, in iure praecedente debuit esse trina vel una pro omnibus aliquorum dierum intervallo distincta, nisi facti necessitas aliam moderationem suaserit i. e. reductionem ad brevius tempus (86), salvis specialibus iuris dispositionibus trinam admonitionem ad va­ lorem omnino requirentibus (87). Codex unam dumtaxat praecepit, licet plures non excludat, iudicis arbitrio remittens tempus (can. 2233, § 3). Quodsi vel unica admonitio omittitur, non solum illicita sive iniusta, sed etiam invalida est censura (88). Porro admonitio ista fieri debet a iudice ecclesiastico ad censuram ferendam competente vel ab alio ipsius nomine; secus enim contumacia in Ecclesiam non habetur (89). Denique in formanda et insinuanda admonitione ser­ vandae sunt sollemnitates a iure praescriptae. Quare in tenore ad­ monitionis ii, qui monentur, nominatim et accurate sunt exprimen- /e 'i t < ’ )· î F. t - l J τ— (83) Cap. 48 X, h. t. ; cap. 5-9 h. t. in Sext.; cap. 26, 61, X, de appell. II, 28; Schmalzgr., h. t. n. 26; Suârez, 1. c. sect. 10; Kober, I. c. p. 153 sq. (84) Cap. 2 i. f. X, de stat, monach III, 10 in Clem. ubi ipso facto dicitur censura incurri, sed cum condicione apposita * nisi moniti resipiscant »; cap. 1 de decim. III, 8 in Clem. Cfr. quoque can. 2314, § 1, n. 2°, 3°. (85) Stuirez, I. c. sect. 8 n. 3, 4. Si Mendelssohn, 1. c. p. 19, de hac moni­ tione per legem facta cum contemptu agit, iustos limites excedit. (86) Cap. 9 h. t. in Sext « Statuimus ut inter monitiones quas ut canonice promulgetur excommunicationis sententia statuunt iura praemitti, indices sive mo­ nitionibus tribus utantur, sive una pro omnibus, observent aliquorum dierum compe­ tentia intervalla, nisi necessitas aliter ea suaserit moderanda. Cfr. D’Annibale I 329, not. 25; Suârez, I. c. sect. 9; Kober, 1. c. p. 150 sq. (67) Cap. 3, 13 h. t, in Sext.; Ballerini-Palmieri, I. c. n. 115. (88) Cap. 48, X, h. t. ; cap. 5 h. t. in Sext.; Suârez, I. c. sect. 12; Kober, I. c. p. 156 sq. ; Mendelssohn, 1. c. p. 31 sq. (89) Suârez, 1. c. sect. 11 ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 119. ; < J·-, V r· ♦f. :r ; UX4> CAPUT XXI RiRT ϊίΥΠ31?ΓΛ di (90), et monitio reo insinuanda est personis praesentibus idoneis, per quas, si necesse fuerit, possit probari (91). Cfr. Thesaurus, De poen. eccl. ad V. Censurae, cap. 1. Si ferenda sit tantum sententia declaratoria de censura incursa ob delictum notorium, cui censura ipso facto incurrenda fuerat sta­ tuta, praevia quoque citatio et admonitio non requiritur (92); at si delictum non sit notorium, huiusmodi quoque sententia declarato­ ria citatione rei non praemissa omnino nulla et irrita exsistit (93). Quoad censuras ad modum praecepti peculiaris latis alia admo­ nitio non requiritur, praeter illam quae in ipso praecepto continenetur, quae est admonitio omnino singularis et personalis, qua sub­ dito in particulari intimatur, quid praestare debeat ut contumax non sit, et hoc sive censura fuerit comminata ut ad modum latae senten­ tiae sit incurrenda sive ut ferendae sententiae (Commissio Codicis 14 lulii 1922 in A. A. S. a. 1922 p. 530). 245. Praemissa admonitione legitima antequam sententia parti­ cularis censurae feratur, universus ordo iudiciarius tum in substan­ tialibus tum in accidentalibus accurate servari debuit (can. 2225). (94). Quare imprimis sub poena nullitatis universi processus canonici etiam in causa censurae ferendae in forma legitima citandus est reus (95), atque legitimae et necessariae requiruntur probationes delicti (96) nisi delictum sit notorium et notorietas delicti sufficien­ ter probetur (97). (90) Cap. 9 h. t. in Sext. (91) Cap. 48 X, h. t. ; Suârez, I. c. sect. 11 ; Kober, 1. c. p. 151 sq. (92) Ballerini-Palmieri, I. c. n. 109 ubi corrigit Wiestner, Schmalzgr., h. t. n. 32, Reiffenst., h. t. n. 27, qui quod Suârez, 1. c. disp. Ill, sect. 10, n. 18, me­ rito detendit de sententia declaratoria, immerito et sine fundamento transtulerunt ad inflictionem censurae in casu notorietatis delicti et contumaciae, quae contu­ macia non probatur notoria nisi per admonitionem iure praescriptam. (93) Cap. 19 X, de haeret. V, 2 in Sext.; S. C. C. in caus. Albintimil. 18, lun. 1746, apud Richt. ed. Cone. Trid. p. 442; Kober, 1. c. p. 166, sq. ; Thesau­ rus, 1. c. (94) Suârez, 1. c. sect. 8, 13; Kober, 1. c. p. 158 sq. (95) Cfr. c. 12, C Hi, q. 9. (96) Cap. 10, X, de Const. I, 2; cap. 2 de V. S. V. 11 in Clem. (97) Cap. 9, X. de accus. V, 1 ; cap. 3, X, de testib. II 21. In sententia ta­ men suspensionis ex informata conscientia, quae propter delictum occultum in­ fligitur, licet probationes non sint faciendae, at certe sunt habendae, ut in aliis censuris, et in casu recursus ad Sedem Apost. etiam sunt exhibendae. ,-*■.* *C*“*VV· ■*> ..'-’S 1 GENERALIA DE CENSURIS PRINCIPIA 251 Denique sententia censurae pariter ferenda est in forma legiti­ ma generatim in iure communi pro sententiis iudicialibus in foro ecclesiastico praescripta, et speciatim servendae sunt sollemnitates cap. 1. de sent. exc. in Sext. per Cone. Lugd. I (a. 1245) denuo statutae (98). De solemni anathematis sententia cfr. Pontificale Rom. in. ord. excom.; Kober 1. c. p. 194 sq. 246. Denuntiatio censurae. Post sententiam particularem censurae rite a competente iudice ecclesiastico latam ad complen­ dam sollemnitatem sequitur denuntiatio censurae. Cfr. c. XI, q. 2, = c. 10 Cone. Ravennat. a. 877; Kober I. c. p. 177 sq. Attamen postquam sententia lata rite et sufficienter publicata est, ut ab aliis et ab ipso censurato servari possit, ulterior quaedam denuntiatio prudenti arbitrio indicis ecclesiastici videtur esse relicta. Item a prudenti arbitrio iudicis ecclesiastici pendet, an et quomodo cen­ sura ipso facto inflicta sit publice denuntianda (99), nisi speciali iure denuntiatio censurae sit praescripta et determinata (100). Quae publica denuntiatio censurae cum sit actus jurisdictionis et potestatis coercitivae, nonnisi a competente iudice ecclesiastico (101) vel ipsius nomine aut mandato (102) fieri potest, etiamsi delictum sit notorium. Qui iudex competens imprimis erit is, qui sententiam iudicialem tulit (103) vel legem condidit; in censuris vero latis a (98) Suârez, 1. c. disp. 3, sect. 13; Thesaurus, De poen. eccl. V, Censurae cap. 2; Kober, 1. c. p. 168 sq. ; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 32. (99) Suârez, I. c. disp. 3, sect. 14, n. 2, 4, 6; Kober, 1. c. p. 179 sq. (100) Cfr. v. g. de excommunicatione Pontificale Rom. in ord. excom. ; cap. 9 X, h. t. cap. 3 de cens. Ill, 13 in Clem. ; cap. 1, 2 de poen. V, 8 in Clem.; cap. unie, de furt. V, 5 in Extrav. com. Denuntiatio eo spectabat, vdexcommunicatis ubique aditus ecclesiasticus praeclu­ deretur et ut excusationis causa omnibus auferretur: quae erat aliqua ratione necessa­ ria cum ante Martinum V Const. « Ad evitanda » omnes excommunicati essent vitan­ di; post Martinum V erat necessaria ut essent vitandi. Qui conceptus vitandi per Co­ dicem est mutatus: quare nunc perseverat idem finis dandi censurae iuridicum publicitatem, sed citra respectum ad condicionem vitandi. Iure autem vigenti illa iuri­ dica publicitas satis habetur ex hoc quod sententia condemnatoria vel declaratoria publici iuris fit aliquo legitimo modo v. gr. per eius publicationem in epheme­ ride dioecesana. (101) Suârez, 1. c. n. 7 sq. ; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 33. (102) De publicatione vel exsecutione sententiae per inferiorem iudicem, quam iniustam esse cognoscit, cfr. cap. 28 § 3 de off. et pot. Ind. del. I, 29; cap. 2 X, de crim. fais. V, 20; Suârez, 1. c. sect. 15; Kober, 1. c. p. 181 sq. (103) Cap. 53 § 1 de appell. II, 28. 252 CAPUT XXI iure communi denuntiatio est facienda aut a proprio Episcopo delinquentis aut ab Ordinario loci, in quo delictum est commissum (104). Denique denuntiatio censurae ab homine per sententiam judicia­ lem latae apellatione interposita nequit suspendi (105), sicut ipsa censurae sententia per appellationem generatim non suspenditur (106). At denuntiato censurae, quae a iure lata est, et generatim ipso facto fuit contracta, per interpositam appellationem suspendi potest (107). VI. De effectibus censurarum ecclesiasticarum 247. Scholion. Quoniam inter censurae alicuius effectus po­ nitur privatio divinorum officiorum vel actuum legitimorum Codex in antecessum can. 2256 declarat quid intelligatur duplici illa priva­ tione. Divina officia intelliguntur functiones potestatis ordinis, quae de instituto Christi vel Ecclesiae ad divinum cultum ordinantur et a solis clericis fieri queunt, velut celebratio Missae, cantus horarum, publicae preces vel processiones, benedictio candelarum, palma­ rum etc. Actus legitimi ecclesiastici intelliguntur: munus administratoris gerere bonorum ecclesiasticorum; partes agere iudicis, auditoris et relatoris, defensoris vinculi, promotoris iustitiae et fidei, notarii et cancellarii, cursoris et apparitoris, advocati et procuratoris in causis ecclesiasticis, munus patrini in sacr. baptismi et confirmationis; suf­ fragium ferre in electionibus ecclesiasticis; ius patronatus exercere (can. 2256). 248. Effectus proprius et intrinsecus omnibus censuris iustis et validis communis est imprimis privatio aliquorum bonorum spi­ ritualium non solum in foro externo, sed vere coram Deo (108). (104) Cap. 1, X de raptor. V. 17. (105) Crt. cap. 53 § 1 X, de appell. II, 28; Suârez, 1. c. sect. 15, n. 18; Kober, 1. c. p. 185 sq. (100) Cap. 8 X, de off. iud. ordin. I, 31 ; cap. 20 h. t. in Sext. ; Kober, I. c. p. 224 sq. (107) Suârez, 1. c. n. 19; Lugo, Resp. mor. 1. II, d. 6. (108) Leo X Const. Exsurge Domine» 16 Maii 1520 prop, damnata 23 Lutheri; Pius VI, Const. < Auctorem fidei» 28 Aug. 1794 prop. damn. 46, 47; Suârez, 1. c. disp. 6; Stremler, 1. c. p. 214 sq. Inter primos effectus censurae certe I GENERALIA DE CENSURIS PRINCIPIA 253 Qui effectus duplici ratione obtinetur. Etenim censura aut immedia­ te et per se (109) certam privationem bonorum spiritualium (110) efficit atque exsequitur, aut tantum mediate, quatenus obligat ipsum hominem censura innodatum, ut is certis bonis spiritualibus sese privet vel abstineat, aut alios obstringit, ut eos, in quos lata est censura, bonis quibusdam spiritualibus privent et cum illis commu­ nicationem vitent. Quare prior effectus censurae habetur ipso mo­ mento, quo perfecte et absolute censura inflicta est neque ullo mo­ do impediri potest (111) ; alter effectus post censurae fulminationem statim solummodo quoad illam obligationem absque ullo intervenien­ te ministerio oritur, quae postea tum ab homine censurato tum ab aliis exsecutioni est mandanda. Quae exsecutio obligationis imposi­ tae ad instar effectuum remotorum sane variis modis culpabiliter potest impediri (112), et hisce violationibus illius obligationis non paucae poenae sive latae sive ferendae sententiae sunt statutae v. g. irregularitas vel depositio (113). Ignorantia vero vel metus gravis, nisi inferatur in ordine ad contemptum Ecclesiae, vel gravis necessitas, vel scandalum vitandum, vel dispensatio efficere possunt, ut etiam sine culpa effectus iste obligationis interdum impediatur vel suspen­ datur (114). Duplex vero iste effectus pro natura censurae, quae ad frangendam contumaciam, non ad vindictam dirigitur, neque perpe­ tuum neque definitum durationis tempus habet, sed incertum et in­ determinatum; secus poena vindicativa, non censura haberetur. Cfr. Stremler 1. c. p. 249. sq. ille quoque est adnumerandus, quod qui ab uno Episcopo censura innodatus est, etiam ab aliis Episcopis censura ligatus haberi debet, cfr. c. 3 § 1, X de privileg. V, 33, cuius rei optimam reddit rationem Suârez, 1, c. disp. VI, sect. 4 n. 10. Cfr. Kober, D. Susp. p. 89 sq., D. Kirchenb. 186 sq. (109) Cap. 53 § 1, X de appellat. II, 28. (110) De illis bonis spiritualibus cfr. Suârez, I. c. disp, l.sect. 1 ; Schmalzgr., I. c. n. 2. (111) Cfr. cit. cap. 53 § 1, X de appell. quod appellatio, post inflictam cen­ suram interposita, non impediat vim et efficaciam censurae saltem quoad effectus spirituales; Suârez, 1. c. disp. 5, sect. 2, n. 5. (112) Suarez, I. c. n. 7 sq. (113) Cfr.lib. V, tit. 27, de cler. exc., depos. vel interd. ministrante; Stremler, I. c. p. 217 sq. (114) Suârez. I. c. n. 11 sq. ; Stremler, 1. c. p. 219 sq.; cap. 5, X, de his, quae ivi, 1, 40. 254 CAPUT XXI 249. Censura manifeste sive notorie iniusta et invalida neque in foro interno neque in foro externo ullum producit effectum. Quare huiusmodi censura cum non exsistat neque obligationem in­ ducat, violari potest, quin poenae violatoribus censurarum statutae incurrantur (115). Quodsi censura iustam quidem habeat causam, sed occultam et nullo modo in foro externo legitime probatam, profecto omnino ligat in conscientia, si per legem vel praeceptum tamquam ipso facto incurrenda lata sit; at si ab homine per sententiam particula­ rem feratur, sed in foro externo legitime non sit probata, nulla et irrita exsistit (116), ideoque effectus iustae validaeque sententiae ne in casu quidem violationis habere potest. Denique si censura inflicta, nitatur causa in se falsa, sed in foro externo secundum legitimas allegationes probata ideoque formaliter sit valida, nihilominus in foro interno homo innocens ista censura non ligatur (117) et in ipso quoque externo non vi sententiae, sed vi iuris naturalis ob scandalum et contemptum auctoritatis ecclesiasticae vitandum pu­ blice, non secreto, praeceptis et prohibitionibus, censura impositis, stare tenetur (118); immo ne publice quidem ad id obligatur, si pro­ hibitiones vel praecepta postponantur coram personis, quibus iniustitia censurae nota est, aut in loco, in quo censurae nulla habetur notitia, aut iniustitia censurae publice et communiter nota est et in­ nocentia hominis censurati est notoria (119). Consequenter huius­ modi censura solummodo formaliter valida, etiamsi publice et cum scandalo violetur, non inducit poenas, v. gr. irregularitatem, viola­ toribus censurarum statutas, neque in se et a parte rei alios produ(115) Cap. 2, 7, § 5 h. t. in Sext. S. C. C. in cans. Montis-alti 13 (15) Sept. 1800, in cans. Pisien. 25 Mart. 1752; Stremler, I. c. p. 221 ; Schmalzgr. 1. c. n. 80; Bullerini-Palmieri, 1. c. n. 128 sq. ; Suârez, 1. c. disp. 4, sect. 6, n. 1 sed 7; Kober, D. Kirchenb. p. 202 sq., 210 sq. (116) Suârez. 1. c. sect. 7, n. 2, 4. (117) Cap. unie. X, ut eccl. 111, 2 ; cap. 28, X h. t. ; cap. 1 de sent, et re 11, 14, in Sext.; Kober, 1. c. p. 211 sq.; Suârez, 1. c. n. 8 sq. 11, 12, 13, 14. (118) Cap. 40, X, h. t.; Suârez, 1. c. n. 14, 15 sq. ; Kober, 1. c. p. 216 sq. At salvum manet innocenti, praeter recursum, etiam appellationis beneficium ad superiorem iudicem. Cfr. c. 5 Cone. Nicaen. (a. 325) = c. 73 C. XI, q. 3 ; cap. 48. X, h. t.; Kober, I. c. p. 221 sq. (119) Fagnan. ad cap. 3 X de sol. Ill 23 n. 11, 12; Kober, I. c. n. 218 sq. GENERALIA DE CENSURIS PRINCIPIA 255 cit effectus censurae validae, v. gr. privationem jurisdictionis vel inhabilitatem ad officia vel beneficia ecclesiastica (120), licet in foro externo contrarium decerneretur (121). VII. De appellatione vel recursu in censuris 250. Praenotiones. Appellatio in sensu stricto est provoca­ tio a indice inferiore ad superiorem; quare locum habet in proces­ su et sententia iudiciali. Recursus est provocatio a Superiore inferioris gradus ad Superio­ rem gradus altioris, quare pertinet ad actus positos in ordine admi­ nistrativo, tametsi hic ordo haud raro exigit determinatas forma­ tâtes in modo procedendi, stricte tamen non iudiciales. Effectus appellationis assignatur duplex suspensivus et devolutivus. Effectus devolutivus causam defert ad iudicium iudicis su­ perioris et hic est effectus essentialis appellationis ubicumque haec est permissa. Effectus suspensivus suspendit jurisdictionem iudicis inferioris, unde hic, appellatione pendente, sententiam latam exsequi non possit et in genere ulterius in causa procedere non possit dum appellatio durat: hic effectus de regula generali coniungitur cum effectu devolutivo, nisi aliud in iure caveatur (can. 1889). Quod dictum est de effectu appellationis pariter applicatur ef­ fectui recursus. In appellatione vel recursu in censuris ratio habenda est tem­ poris quo censura contrahitur. Censurae cum sint poenae spiritua­ les et privativae, per quas non auferuntur res, sed effectus moralis inducitur privationis iuris, quae absque facto nostro vel alterius in­ ducitur, secum trahunt exsecutionem et, statim seu eodem momento (120) Suârez, 1. c. n. 19, 20 sq. Hinc patet, quo sensu accipienda sit sen­ tentia, quae S. Gregorio a Gratiano adscribitur c. 1, C. XI, q. 3, sed hisce verbis in operibus S. Gregorii non reperitur: sententia pastoris sive iusta sive iniusta fuerit timenda est ». Ubique vera et valida sententia timenda est ob veros effectus intemos et externos ; formaliter tantum valida timenda est, quia saltem externe servanda est. Cfr. Kober, I. c. p. 220. (121) Suârez, I. c. n. 18, 28, 29; Kober, 1. c. n. 218 sq. Quare si Stremler, I. c. p. 215, asserit censuras validas sed iniustas et illicitas aequaliter producere suos effectus, attamen posse ab iisdem appellari, id dumtaxat potest admitti eo­ dem sensu quo Kober, I. c. p. 210. id asserit de censura vere (non tantum formaliter) valida. Cfr. quoque Hilarius a Sexten 1. c. p. 29 sq. 256 CAPUT XXI quo irrogantur, incurruntur: nullum requirunt actum exsecutivum; sed ministerio legis aut praecepti, si sunt latae sententiae; per ipsam iudicis condemnatoriam sententiam irrogantur et incurruntur. Illi ipsi effectus qui sequuntur ex publicitate, notorietate aut sen­ tentia declaratoria iam continebantur in ipsa censura, etsi externam suam vim non exsererent. Inde autem facile explicantur principia, quae regulant appella­ tionem vel recursum in censuris, et in can. 2243 sanciuntur. 251. A. Appellatio vel recursus a censuris iam appli­ catis i. e. iam irrogatis ideoque iam. incursis. In his recursus da­ tur tantum in devolutivo. Censura irrogata ex sese recepit exsecu­ tionem, sive irrogata fuerit per sententiam condemnatoriam sive ad modum praecepti peculiaris. A fortiori cum effectu suspensivo non admittunt appellationem, quae tamquam poenae latae sententiae in­ cursae sunt ministerio legis vel praecepti Superioris. Ergo appella­ tio vel recursus effectum dumtaxat habet devolutivum. Iudex altior in appellatione vel Superior altior in recursu, praemisso processu vel respective extraiudiciali inquisitione, censuram inflictam confir­ mabit, si casus ferat, vel absolvet aut iubebit absolvi (122). Per se patet quod si censura aut ex termino aut sub condicione fuerit suspensa, non erit contracta, nisi elapso termino vel verificata condicione; tunc autem recursus non dabitur nisi in devolutivo. Si agatur de his effectibus censurae latae sententiae iam incur­ sae, qui non exseruntur nisi post datam sententiam declaratoriam censurae incursae, si contra sententiam declaratoriam apppellatio interponatur, videtur dicendum hanc appellationem habere etiam effectum suspensivum. De hac non expresse cavet Codex; ergo vi­ detur applicanda regula generalis de duplici effectu appellationis. Insuper pendente appellatione nondum sufficienter constat de cen­ sura incursa, ad quam sufficientem iuridicam notitiam pertinet de­ claratoria sententia. Praeterea effectus qui pendent a sententia de­ claratoria, nondum ante ipsam receperunt exsecutionem, quam aequum videtur posse impediri per appellationem cum effectu suspensivo (123). (122) In iure Decretalium c. 7, § 3, V 11 in VI0 iudex appellationis poterat ipse quidem absolvere, sed dicebatur honestius et convenientius esse, ut reum absolvendum ad iudicem inferiorem remitteret, imponendo sc. ipsi obligationem absolvendi. (123) Chelodi, Ius poenale, n. 32; Roberti. 1. c. n. 289. Cfr. quoque Stremler, I. c. p. 417 ; Fagnani, in cap. Super eo de sent, excomm. GENERAI.IA DE CENSURIS PRINCIPIA 257 252. B. Appellatio vel recursus a censuris comminatis. Generatim can. 2243, § 2 ab his censuris admittit appellationem cum effectu etiam suspensivo; quia non verificatur ratio allegata de censura secum trahente exsecutionem, quia nondum incursa est, dum manet in statu comminationis, cum illa exceptione de casu, quo in determinata re seu negotio ius prohibeat appellationem seu recursum in suspensivo (124). I. Si poenae comminatio fiat per legem, sive latae sive feren­ dae sententiae, appellatio non habet sensum, potius esset rebellio contra potestatem legiferam Superioris. Si remedium aliquod locum habet potius erit remonstratio vel ipsi legislatori facta vel eius altiori Superiori, in praxi Rom. Pontifici. At talis remonstratio, vel, si mavis, recursus, non potest habere effectum suspensivum, qui in contemptum vergeret potestatis Superioris et innumeris abusibus illam obnoxiam faceret. II. Idem dicatur de praecepto generali, ad instar legis communitati intimato, quod velut lex consideratur, exclusa indefinita seu perpe­ tua duratione. III. Si comminatio contineatur in praecepto peculiari, sive aga­ tur de poena latae sive ferendae sententiae, appellatio seu recursus fieri potest vel contra praeceptum vel contra comminatam poenam vel contra utrumque : in hoc tertio casu praeceptum et censuram suspendit, nisi agatur de re in qua ius non admittit appellationem in suspensivo; si fiat contra praeceptum, etiam circa praeceptum effectum habet suspensivum cum eadem exceptione de materia in qua ille effectus excluditur; si fiat contra solam poenam seu censu­ ram, haec suspenditur, firma tamen obligatione servandi id quod praecepto mandatur. IV. Si comminatio contineatur in sententia, haec omnino assimilatur praecepto comminanti censuram (damno te ad praestandam talem satisfactionem, secus excommunicationem incurres aut te ex­ communicabo). Evidens est perfecta assimilatio talis sententiae cum praecepto quo extra iudicium Superior subdito intimet: «Fac hoc secus eris excommunicatus vel te excommunicabo»; ideo valet eadem regula quae de praecepto peculiari, suspendet aut censuram (124) Illius exceptionis ratio est necessitas singularis boni publici. De iure praeced. cfr. Benedictum XVI, Const. « Ad militantis - 30 Atari. 1742, in qua fiebat enumeratio casuum, in quibus non erat admissa appellatio in suspensivo. In iure Codicis saepe habetur exclusio appellat, cum tali affectu. CAPUT XX! aut decretum prout appellatio fiat vel contra solam censuram vel etiam contra decretum, cum eadem exceptione, quae dicta est de praecepto. De numero 111 et IV habentur in Codice plura exempla. Cfr. v. gr. can. 345; 512, § 2; 513; 1340, § 3; 1395, § 2; 1428, § 3 etc. Exemplo res declaratur: Episcopus Titio praecepit: «Hoc fa­ cias, nisi intra mensem feceris, eris suspensus»; si Titius infra men­ sem recurrerit censura suspenditur, immo etiam praeceptum si etiam contra ipsum praeceptum recurret; elapso mense Titius manebit suspensus et tunc recursus solum poterit habere effectum devolutivum. Idem dicatur de sententia: nisi infra mensem satisfaceris eris ipso facto suspensus (125). VIII. De censurarum reservatione 253. Notio. Reservatio in censuris est avocatio absolutionis censurae ad iudicium Superioris; quare impedit ne inferior possit li­ berare a censura per eius absolutionem: nonnumquam connectitur cum reservatione peccati, nonnumquam ab ea est omnino independens; sed semper in se est res distincta; nam absolutio peccati res­ picit solum forum sacramentale divinum; absolutio censurae res­ picit poenam in foro sociali ecclesiae impositam propter externam actionem. Si excommunicatio propter talem externam actionem in­ flictam reddit, ut dicitur, peccatum in ea contentum reservatum (atque idem obtinet in interdicto personali), id est quia impedit sa­ cramenti paenitentiae receptionem, in quo illud sicut alia peccata remittenda sunt; sed peccatum in se non redditur reservatum, nam si quavis ratione illa censura non incursa sit vel per actum fori ex­ terni fuit sublata, peccatum a quovis confessario, datis debitis dis­ positionibus, absolvi potest. Vicissim suspensio, quae non impedit sacramenti paenitentiae receptionem, peccatum ob quod inflicta fuit nullo modo reddit reservatum (can. 2246, § 3) (126). (125) Cfr. Suârez, De censuris, disp. Ill, sec. VI, qui aliter rem explicabat. (126) In casibus in quibus adest reservatio pontificia omnia peccata sunt reservata ratione censurae, excepto unico peccato falsae delationis de crimine sol­ licitationis (can. 894); de iure codicis, cum non fiat distinctio, idem dicendum de casibus episcopalibus in iure notatis, cum iure praecedenti satis communiter do­ cebant doctores utramque reservationem esse principalem. Quo novo iure statuto, decet ut Episcopi sese accommodent, et ubi censuram reservatam statuunt absti­ neant a directa reservatione peccati (cfr. can. 2246, § 3). GENERALIA DE CENSURIS PRINCIPIA 259 254. Solet dici quod fundamentum reservationis censurae sit bonum publicum hoc sensu, quod casus graviores, quasi difficilio­ res, indicio Superioris reservantur. Vix autem negari potest quod legislatoris intentio directe dirigatur ad delinquentem, quem adigit ut pro obtinenda absolutione recurrat ad Superiorem vel eius dele­ gatum, ita ut iurisdictionis sacerdotalis restrictio sit medium ad hoc electum, quo verum gravamen delinquenti imponitur; quod inde etiam fit manifestum quod pro gravioribus delictis strictior statuitur cen­ surae reservatio. Quare character poenalis reservationis censurae non potest negari; est ipsius censurae seu poenae aggravatio. Ita tamen urgetur, ut causae minuentes imputabilitatem, v. gr. ignorantia, a reservatione non excusent. Reservatio vero in loco pro quo statuta est applicatur omnibus, etiam his qui delictum admise­ runt in loco ubi reservatio non vigebat, modo ibidem vigeret cen­ sura, cum reservatio auferat potestatem absolvendi communibus confessariis; ob similem rationem incursa censura reservata in uno loco, ex particulari illius loci lege, potest sine speciali facultate in alio loco absolvi, ubi communis confessarius non habet restrictam iurisdictionem, quia ex iuris dispositione reservatio in particulari loco vim suam extra illius territorii fines non exserit, et qui in alium locum ubi non viget reservatio se confert, etiam in finem obtinen­ dae absolutionis, iure suo utitur (can. 2247, § 2). Interpretatio reservationis est stricta (can. 2246, § 2), et in du­ bio sive iuris sive facti reservatio non urget (can. 2245, § 4), sive dubium versetur circa delictum sive circa censuram aut reservationem. Quodsi postea factum evaserit certum nova absolutio non re­ quiritur. Quoniam scientia reservationis ut plurimum non habetur a com­ munibus fidelibus, sed generatim est petenda a Superioribus vel confessariis, provide statutum est, quod si confessarius ignorans reservationem, poenitentem a censura et peccato absolvat, absolutio censurae valet, dummodo ne sit censura ab homine aut censura specialissimo modo Sedi Apostolicae reservata (can. 2247, § 3); quod videtur intelligendum de solis censuris pro quarum absolutio­ ne habet potestatem. — Ceterum facile in hac materia occurrere potest applicatio can. 209, de iurisdictione ab Ecclesia supplenda, quam profecto supplet in casu ignorantiae confessarii intra memo­ ratos limites. 260 caput xxi 255. Potestas reservandi cohaeret potestati ferendi censu­ ras ac statuendi normas pro earundem absolutione. Nonnumquam reservatio fit ipsi Superiori reservanti v. gr. Rom. Pontifex reservat sibi vel Ordinariis; Episcopus sibi reservat. Nonnumquam ex natu­ ra rei reservatio fit alii, ita Concilium ex natura rei non sibi reser­ vat sed determinato Superiori i. e. personae physicae; ita Capitu­ lum Generale Ordinis ex natura rei non sibi, cum permanenter non duret, sed determinato Superiori censuram latam reservat. Praescindendo ab Ordinibus religiosis circa ipsorum ius pro­ prium, duae species reservationis habentur in iure: reservationes Rom. Pontificis et reservationes Ordinariorum. Mixta reservatio non datur: nam «si censura Sedi Apostolicae reservata sit, Ordinarius nequit aliam censuram sibi reservatam in idem delictum ferre» (can. 2247, § 1); quae enim sunt avocata ad iudicium Superioris hoc ipso intelliguntur inferiori penitus substracta. Cfr. quoque can. 898. Pon­ tificiae ex dictis triplici modo habentur: simpliciter, speciali, specia­ lissimo modo, pro difficultate concedendi facultatem absolvendi. Quoad Ordinarios Codex eos admonet, ne censuras reservent, nisi attenta peculiari gravitate et necessitate aptius providendi disci­ plinae ecclesiasticae et medendi conscientiis fidelium (can. 2246. § 1). Finis assignatur duplex, medicinalis et punitivus. 256. Reservatio censurae induci potest aut per legem vel prae­ ceptum generale sive latae sive ferendae sententiae, vel per prae­ ceptum peculiare aut per sententiam condemnatoriam sive latae sive ferendae sententiae. Priores dicuntur a iure ; posteriores ab homine. Quod praeceptum generale aequiparatur legi est res omnibus doctoribus nota et semper admissa: nulla est differentia nisi quod lex habetur perpetua, utique perpetuitate relativa, nam leges saepe mu­ tantur, derogantur aut abrogantur; praecepta generalia sunt tempo­ ranea, quod facile cognoscitur ex hoc quod dantur pro facto de se temporaneo v. gr. pro tempore pestis, belli, alius publicae cala­ mitatis. Hoc adeo est notum, ut legislator in Codice nequidem men­ tionem expressam fecit de praecepto generali in titulo de legibus aut alibi: porro in definitionibus legis passim datis nequidem fit expressa mentio de perpetuitate, et satis intelligitur legem de se cessare quando respexit particulare tempus aut particularem neces­ sitatem, finito illo tempore vel cessante penitus illa necessitate; in GENERALIA DE CENSURIS PRINCIPIA 261 hoc casu canonistae illam temporaneam legem proprio iuridico vo­ cabulo vocarunt praeceptum generale. Quoniam censurae ferendae sententiae violata lege ipso facto non incurruntur sed debent applicari per sententiam iudicis, licet sint a iure (i. e. constitutae) fiunt ab homine dum applicantur. Pari­ ter ab homine sunt censurae latae per praeceptum peculiare sive la­ tae sive ferendae sententiae: Codex non distinguit et praeceptum peculiare et condemnatoriam sententiam aequiparat, et opponit tam­ quam alterum membrum verae divisionis censuris quae sunt et ma­ nent a iure (can. 2217, § 1, n. 3°). Eadem aequiparatio et oppositio clarissimis verbis fit in can. 1145, § 2. Quare, nisi contradictionem in eodem canone velimus asserere, in § 4 cit. canonis verba lege vel praecepto intelligenda sunt de praecepto generali, quod reapse instar legis est. De his solis censuris latae sententiae in lege vel generali praecepto latis statuit can. 2245, § 4 non esse reservatas, nisi in lege vel praecepto id expresse dicatur. Talis lex vel prae­ ceptum constituit obiectivam normam pro communitate; cui additur tamquam sanctio censura i. e. poena taxati ve determinata, aggrava­ te poenae per reservationem non fuit constituta; ergo non est ad­ mittenda. Est principium quod iam fuit propositum in iure Decre­ talium cap. 39, X. V, 39 «Quia tamen conditor canonis eius abso­ lutionem sibi specialiter non retinuit, eo ipso concessise videtur fa­ cultatem aliis relaxandi». IX. De cessatione et absolutione censurarum ecclesiasticarum 257. Censurae ecclesiasticae sive latae sive ferendae sententiae, quae per modum verarum legum poenalium statutae sunt, sed ne­ minem actu ligant, ad instar aliarum legum cessare vel abrogari possunt. Item praecepta generalia vel specialia forte a Superiore ec­ clesiastico imposita etiam cum censura adnexa cessant revocatione. Morte vero vel amissione iurisdictionis Superioris praecipientis, si per legitimum documentum aut coram duobus testibus imposita fuere, praecepta illa de se non cessant (can. 24); sed tum solum cessant, cum Superior non intendit praecepti obligationem sustine­ re post resolutam propriam potestatem, ut in communibus casibus fieri solet. Wernz t. 1, n. 135. Quibus in casibus cessante praecep- 262 CAPUT XXI to etiam cessat censura adnexa, dummodo nondum actu incursa vel inflicta fuerit; etenim censura semel incursa vel inflicta non obstante cessatione vel revocatione legis vel praecepti postea secuta ipso facto non cessat, sed tantum absolutione tollitur (can. 2226, § 4). (127). I I I 258. Quodsi vera censura ecclesiastica inflicta sit sive ipso iure sive per sententiam iudicialem vel aequivalens peculiare prae­ ceptum, nonnisi absolutione tolli potest (can. 2248, § 1) (128). Nam censura certe auferri potest ab eo, qui habet potestatem solvendi ligatos S. Petro concessam; at huius potestatis proprius actus est absolutio; ergo per absolutionem censura aufertur (129). Neque mi­ nus certum est, sola absolutione censuram auferri; etenim omnes alii modi, qui fingi possunt, omnino sunt excludendi. Profecto cen­ sura non cessat morte auctoris sive Praelati censuram infligentis, ut dictum est (130); nam licet ab eo pendeat, cum infligitur, id non obtinet in conservanda censura; illa enim est poena, quae ex iuris dispositione durat, donec legitime tollatur. Porro plene et perfecte censura non tollitur 'morte censurati (131); afficit enim non solum censuratum, sed etiam aliqua ratione fideles, quibus imponit obliga­ tionem abstinendi a certis actionibus. Quae obligatio fidelium, v. g. quoad sepultaram, sola morte censurati non cessat. Denique si cen­ sura absolute lata sit, non cessat sola emendatione et satisfactione delinquentis (132). Nam emendatio et satisfactio delinquentis est ra­ tio, ob quam censura a iudice competente tolli possit et debeat, sed non sufficit, ut ipso facto cesset (133). Secus dicendum, si cen­ sura condicionate fuisset lata (134). At absolutio necessaria denega(127) Stremler, 1. c. p. 225 sq. ; Fagnanus, 1. c. in cap. 23, X h. t. n. 50 sq.; (128) Cap. 1 X, de R. I. V. 41; Suârez, 1. c. disp. 7, sect. 1, n. 2 sq.; Schmalzgr. h. t. n. 107 sq. ; Kober, D. Kirchenb. p. 447 sq. D. Susp. 127 sq. (129) Cap. unie, de maior. I. 17 in Sext. ; cap. 7 § 1, h. t. in Sext. (130) Cap. 11 § 1, X de off. iud. ordin. I, 31. (131) Cap. 28, 38 X, h. t ; cap. 20 h. t. in Sext. ; Suârez, 1. c. disp. VII, sect. l,n. 7; sect.. 7, n. 3 ; Kober, D. Kirchenb. p. 125 sq. ; de absolutione mortui a censura et speciatim ab excommunicatione, iunct Rituale Rom. (132) Prop. 44 damn, ab Alex. VII, 24 Sept. 1665 {Denzinger-Bannwart, Enchiridion n. 1144). (133) Cap. 11 X, de const. 1, 2; cap. 25, X de appell.; II, 28 cap. 15, 30, X, h. t. ; Schmalzgr. h. t. n. 107 sq.; Reiffeast., h. t. n. 240 ; Pirhing. h. t. n. 179; Kober, 1, c. p. 451 ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 170. (134) Schmalzgr., h. t. n. Ill; Ballerini-Palmieri, 1. c. ; Hilarius a Sexten 1. c. p. 34. OENERALIA DE CENSURIS PRINCIPIA 263 ri nequit cum primum delinquens a contumacia recesserit ad nor­ mam can. 2247, § 3 i. e. et delicti paenituerit et congruam satisfac­ tionem pro damnis et scandalo dederit aut saltem serio promiserit (can. 2248, § 2) iudicio absolventis; qui, si res, ferat pro patrato delicto congruam vindicativam poenam vel paenitentiam potest in­ fligere. Semel ablata per absolutionem, censura non reviviscit, nisi in casu quo onus sub poena reincidentiae impositum impletum non fuerit (can. 2248, § 3). Quodsi censura v. g. suspensionis vel interdicti in determina­ tum tempus feratur, lapsu temporis cessat; verum huiusmodi cen­ sura non est poena medicinalis, sed potius vindicativa (135), ideoque generale principium de censuris sola absolutione tollendis non mutatur (136). % 259. Scholion. Absolutio a censura potest dari in foro inter­ no et in foro externo. Quodsi datur in foro externo utrumque fo­ rum afficit i. e. tam apud Ecclesiam, quam apud Deum vinculum censurae aufert: at si datur in foro interno, vinculum poenale per se solum tollitur apud Deum, manente vinculo apud Ecclesiam, quae per se in suo foro externo potest ita absolutum tamquam censuratum habere (137), donec in ipso externo satisfactionem dederit, si opus fuerit. (135) Suârez, i. c. n. 11 ; Stremler, I. c. p. 227 ; Kober, D. Suspens, p. 127 sq. (136) De discrimine inter absolutionem et dispensationem cfr. Thesaurus, De poen. eccl. P. I. cap. 20 ; Ojetti, 1. c. v. Absolutio. Praecipuae differentiae sunt: Absolutio est actus iustitiae, quo causa aliqua sive indicium terminatur in favorem rei; sine iustitia denegari non potest reo paenitenti, qui satisfactionem praestiterit, aut saltem sit paratus satisfacere, quando per ipsum non stat, quomi­ nus satisfactionem praestet ; semel valide concessa nequidem valide revocari pot­ est, nec cessat cessante causa propter quam data est. At dispensatio in poenis est actus gratiae, quae per se etiam paenitenti et disposito denegari potest atque est revocabilis ab eo, qui ex potestate ordinaria illam concessit, nec repugnat ut cessante causa finali et adaequata dispensationis, cuius usus habet tractum succes­ sivum v. gr. in irregularitate, ipsa dispensatio cesset et reus poenae iterum sub­ jaceat. (137) Cfr. Suârez, I. c. disp. VII, sect. 5, n. 20, disp. XLI, sect 2 n. 11; Alterius, I. c. I. IV, disp. 1, c. 2. disp. 4, c. IV; Sdnchez, De matrim. 1. VIII. disp. 34, n. 29; Thesaurus, 1. c. I, c. 22 ; Bonacina, De cens. disp. I, q. 3, punch 10, ubi aliis verbis bene eandem rem declarat. « Ille dicitur absolvere in foro inte­ riori, seu conscientiae, cui superior concessit facultatem absolvendi, salvo iure co­ gnoscendi de illo delicto in foro exteriori et de eo poenam et satisfactionem im- 264 CAPUT XXI Atque per se quidem absolutio in foro externo esset danda; censura enim in hoc convenit cum ceteris poenis, quod sit vincu­ lum poenale per externam et publicam seu socialem potestatem coercitivam Ecclesiae impositum, quod proinde nonnisi per exter­ num exercitium eiusdem potestatis solvi potest. Nihilominus ex una parte censurae saepe etiam ob delictum occultum, sine externa procedura iudiciali tamquam poenae latae sententiae infliguntur; ex alia parte censurae privant supernaturalibus bonis maxime ad salu­ tem necessariis, v. gr. usu sacramentorum, vel impediunt usum po­ testatis ecclesiasticae, cuius exercitium in sui favorem pro suo iure postulant fideles a sacris ministris. Verum minister sacer potest esse innodatus censura, quam fideles ignorant, ideoque qui suum mini­ sterium propter censuram negaret se ipsum proderet cum propria infamia et fidelium scandalo. Idcirco debuit Ecclesia providere, ut censurae suam non amitterent vim poenae et privationis ad fran­ gendam contumaciam et obtinendam emendationem destinatae, at simul possent a censurato paenitenti ita tolli, ut is recuperaret ius ad media supernaturalia vel ad exercitium potestatis, cuius usus non sine ipsius ministri et ceterorum fidelium detrimento intercipitur (138). Quae duo apte conciliavit Ecclesia dando in certis casibus et sub certis condi­ cionibus potestatem censurae absolutionem pro foro interno impertien­ di, quae tamen in foro externo plenum saltem effectum non obtineret nisi accederet absolutio etiam pro foro externo data. Cfr. can. 2251. Illa absolutio data in foro interno, quod non necessario est fo­ rum sacramentale (139): 1° si censura est notoria, non liberat censuratum ab obligatione in facie Ecclesiae seu publice se habendi ut adhuc censura ligatum, quamdiu de legitima absolutione publice non constat; secus potest a iudice puniri tamquam violator censuponendi ». Cfr. quoque Const. Bened. XIV * Pastor bonus » de facultatibus S. Paenitentiariae §§ 6,7, 8, 32. Similis distinctio fit in dispensationibus v. gr. in impedi­ mentis matrimonii; citata Const. Benedicti XIV, §§ 43, 45, 51, 52, 53; Gasparri, De matrim. n. 251 sq. 322, 430; Benedictus XIV, Inst. eccl. 87, n. 49 sq.; Wentz, I. c. tom. IV, n. 9, not. 9, 10. Quare non videtur probandus modus loquendi adhibitus a Noldin, 1. c. n. 31, si distinguit inter censuram contractam in solo foro interno et censuram contractam in foro externo; censura enim est vinculum fori externi, quod quidem vere potest tolli per absolutionem in foro interno da­ tam, at illi ablationi Ecclesia pro suo iure potest ponere limitationem quod non suffragetur pro foro externo, nisi etiam in hoc servatis servandis obtenta fuerit absolutio. Cfr. Lugo, De fide, disp. XXIII, n. 64; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 161 sq. (13S) Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 136. (139) Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 194 sq. i" g •n: GENERALIA DE CENSURIS PRINCIPIA 265 rae. At iudex potest, si vult, absolutionem etiam pro foro externo acceptare (140); 2° si censura fuit occulta, tum censuratus non pro­ hibetur etiam publice se habere ut absolutum· Quodsi accidat, ut deinde censura innotescat et causa ad forum externum deferatur, poterit quidem, si casus ferat, propter delictum, cuius causa censu­ ram incurrerat puniri, sed nequaquam tractari tamquam irregularis, quasi censuram nondum sublatam violasset, si modo de absolutio­ ne obtenta fidem facere possit. Quae relatio ad externum forum iudiciale videtur etiam dari, quando qui notorie censuram incurre­ rat et in foro conscientiae absolutus fuerat occulte et sine scanda­ lo contra prohibitionem censurae fecerit, 3° Si casus ad forum iudiciale deductus fuerit, dum in eo causa pendet nec absolutio pro foro interno est danda nec si data fuerit quidquam videtur prodesse; non enim videtur dari ab Ecclesia facultas quae redundet in praeiudicium fori exterioris atque maxima adest incongruentia iuridica, si dum iudex iudicium instituit de vinculo poenali, veniat alius qui illud vinculum solvat et contemptui exponat iudicis potestatem (141). I ·. i ) I u. . ■ Ê’ ■ <· »t 260. Principia de potestate absolvendi censuras. I. Si quis pluribus censuris detinetur, potest ab una absolvi, ceteris minime absolutis. Id potest accidere ex defectu seu limitatione potestatis et etiam ex hoc quod cessatio contumaciae habeatur circa unum delictum, perseverante contumacia in aliis delictis ob quae censurae incursae sunt. Huius principii consequentia est, quod is qui absolutionem petit debeat omnes casus iudicare, secus absolutio valet tantum pro casu expresso, non pro reticitis. Nihilominus licet petitio parti­ cularis facta sit, si absolutio data fuit generalis (v. gr. illa quae ha­ betur in forma sacr. Paenitentiae), talis generalis absolutio valet quoque pro reticitis bona fide, exceptis specialissimo modo S. Sedi reservatis, non valet pro reticitis mala fide (can. 2249). Talis absolutio in reticitis est implicita si confessario non deest potestas (in quantum possum et tu indiges), sed directa; ubi deest potestas, ius supplet hoc canone; absolutio indirecta ne cogitari quidem potest in censuris. 261. II. Censura ab homine. Subtectum legitimum potestatis absolvendi a censuris specialiter ab homine latis sive per praecep­ tum particulare sive per specialem sententiam judicialem est ille, qui (140) Thesaurus, 1. c. ; Laytnann, 1. I, trad. 5, part. 1 c. 7, n. 7 ; Suârez, ]. c. n. 26; Navarrus, consil. 4, n. 4, cons. 51, n. 3 ; Ballerini-Palrnieri, 1. c. n. 206. (141) Ballerini-Palrnieri, 1. c. ; cfr. quoque Const. Benedicti XIV, ■ Inter praeteritos > §§ 61. 63. Paulo aliter rem explicat Roberti, 1. c. n. 271. ■■ Î: i I &S' Ï ΐ· & ( *7. 266 CAPUT XXI censuram legitime tulit (142) aut eius successor (143), aut superior competens (144), aut ipsorum delegatus (can. 2245, § 2) (145). (142) Cfr. c. 33 (31) Apost. ; c. 53 Cone. Uliber. (a. 300-306); c. 16,17 Cone. Arelat. (a. 314); cap. 8, 11, X, de off. iud. ord. I, 31 ; c. 1, X, de Reg. lur. V, 41; L. 35 D, de divers reg. iur. L. 17; Schmalzgr,, 1. c. n. 86. Quam potestatem auctor censurae exercet etiam in reum, qui domicilium mutavit, in quem propter vincu­ lum impositum quoad hanc causam adhuc retinet jurisdictionem. Nec illa potestas cessat in auctore censurae post interpositam appellationem, quia per hanc non privatur iurisdictione quoad ea, quae appellationi non obstant ; porro appellationi absolutio non obstat, cum praecise haec sit, quae per appellationem obtineri in­ tenditur. At iudex delegatus potest absolvere ante interpositam appellationem, non post illam, quia per appellationem privatur iurisdictione. Schmalzgr., 1. c. n. 87; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 132. Sed cum auctore censurae non est confundendus is, qui merus fuit exsecutor aut denuntiator censurae ; nam in exsecutore facta exse­ cutione omnis potestas est extincta, c. 22, X, h. t. ; denuntiator vero vinculum cen­ surae non induxit, sed mere publicavit, Schmalzgr., 1. c. n. 88 ; Kober, 1. c. p. 453. De exceptionibus cfr. Ballerini-Palmieri I. c. n. 133; Hilarius a Sexten, p. 38 sq. v. gr. si auctor censurae factus est excommunicatus vitandus; si R. Pon­ tifex censuram ab Ordinario latam in forma specifica confirmavit, c. 22, X, de praeb. III, 4 in Sext Illa exceptio, quae tit. c. 19, X, h. t. de censura lata ab Ordi­ nario in incendiarum, cuius absolutio reservatur R. P. non amplius videtur esse usu recepta. Pariter in c. 26, X, de offic. iudic. deleg. I, 29, non videtur contineri vera exceptio, sed delegato R. Pontificis tribuitur annus ad exsecutionem sententiae. (143) Cfr. c. 40 C. XI, q. 3; cap. unie, de maior. I, 17 in Sext.; Cone.Trid. Sess. XXIV, cap. 16 de ref. Contrarium tenet Roberti, I. c. n. 295 sq., de censuris latae sententiae per praeceptum peculiare inflictis nova quadam opinione, quam ante propugnaverat Sole De dei. et poen. p. 122, sed parum consequenter. Nam iudex in applieanda censura ferendae sententiae per condemnatoriam sententiam, cum monitionem praemittere debeat, idem prorsus facit ac Superior extra iudicium. Iudex : « fac hoc, satisfacias, secus ipso facto es excommunicatus »; Superior : * Hoc praesta vel hoc omittas, secus ipso facto es excommunicatus ». Si primum vincu­ lat personaliter delinquentem iudici ; alterum quoque vinculabit Superiori ; nec illa sententia nec tale praeceptum elidi possunt per absolutionem ab alio datam. Ce­ terum alius absolvens deberet exigere ab absolvendo satisfactionem Superiori exhibendam, cuius unius est decernere num illa satisfactio sit sibi sufficiens. (144) Kober, D. Kirchenb, p. 45S sq. Superior autem intelligitur qui pleno iure talis est v.gr. R. Pontifex respectu Episcopi, Generalis respectu Provincialis. At Legatus inde a Concilio Tridentino sess XXIV, c. 20 de ref. non iam potest absolvere censuratos ab Ordinario, nisi in casu appellationis ; nec Metropolita (a fortiori nec Patriarcha aut Primas) censuratos a suffraganeo nisi in casu appella­ tionis vel visitationis. Schmalzgr., 1. c. 90, 91 ; Kober, I. c. p. 458 sq.; BalleriniPalmieri, 1. c. n. 134; Hilarius a Sexten. 1. c. p. 39. Qua potestate superior com­ petens convenienter non utitur, nisi prius satisfactionem exigat et imferiorem Praelatum moneat, ne huius auctoritas contemptui exponatur. (145) R. I. 6S in Sext.; cap. 26 X, de off. et pot. iud. del. I, 29. GENERALIA DE CENSURIS PRINCIPIA 267 262. HI. Censurae a iure latae non reservatae. 1°) Pote­ stas absolvendi a censuris iure latis (146) neque reservatis competit cuilibet confessario in foro sacramentali; extra forum sacramentale cuilibet habenti in reum jurisdictionem fori externi. 2°) Idem dicendum est de censura lata per praeceptum ge­ nerale; nam huiusmodi censurae aequiparantur censuris a iure latis (147). Quae absolutio a confessariis data iure praecedenti videtur ha­ buisse valorem in foro quoque externo (148). Nunc autem standum est canoni 2251. Attamen non videtur dari magnum discrimen cum illo praecedenti iure: nam Superior fori externi per se debet prae­ sumere absolutionem obtentam, si constet reum adiisse confessarium approbatum. 3°) Pro reservatis Rom. Pontifici requiritur facultas generalis vel specialis vel specialissima pro gradu reservationis. 263. IV. Censurae a iure reservatae. A censuris a iure latis et reservatis solum potest absolvere is, cui sunt reservatae vel huius superior aut successor aut rite delegatus (Cone. Trid. sess. XIV c. 7). Quare a censura reservata Episcopo vel Ordinario quili­ bet Ordinarius absolvere potest suos subditos, Ordinarius loci etiam peregrinos (can. 2253). Hanc videntur participare Cardinales ex can. 239; eandem recipiunt canonici paenitentiarii ex can. 401, § 1. Religiosi vero et alii qui obtinuerunt facultatem absolvendi censuras iure communi Ordinario reservatas, non possunt sine fa­ cultate ab Ordinario obtenta absolvere a censura quam Ordinarius constituit sibique reservavit. Quae delegatio ad absolvendum fieri potest a iure seu per legem aut per concessionem specialis faculta­ tis particulari personae factam. (146) Suârez, 1. c. disp. VII, sect. 3, 4, 5; Schmalzgr. 1. c. n. 95; Kober, L c. p. 463. (147) Cfr. Suârez, I. c. disp. 7 see. 2; Kober, D. Kirchenb. p. 452 sq. ; I- c. n. 85 sq. ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 132 sq. Supra n. 223, III, cum nota. (148) Arg. cap. Nuper, 29, X. de sent. exc. V, 39 ; S. C. C. in caus. Comp. 14 lun. 1591 ; Ferraris, Prompt. Bibi. v. Excommunicatio art. S n. 4; Schmalzgr., I. c. n. 96; Kober, 1. c. p. 469 sq. ; Suârez, 1. c. see. 5, n. 19; cfr. tamen quae idem addit, n. 29 de scandalo vitando; Lega, 1. c. n. 124; Gury-Ferreres, 1. c. n. 951 ; Hilarius a Sexten, I. c. p. 40 ; Noldin, I. c. n. 28. Semper tamen etiam in censura non reservata est excipiendus casus, quo causa iam sit deducta ad forum contentiosum, nisi iam reus ob defectum probationis fuerit dimissus. 26S *1 CAPUT XXI V. Facultas delegata. Ab ipso iure communi plures huiusmodi delegationes sunt factae: 1° Cardinales, ex privilegio per sta­ tutum perpetuum ipsis a Pio X concesso, 29 dec. 1912 atque ad modum praerogativae ipsi dignitati cardinaliciae adnexo, absolvere possunt quoslibet paenitentes a quibuslibet peccatis et censuris, ex­ ceptis tantum censuris specialissimo modo Sedi Apostolicae reserva­ tis et illis quae adnexae sunt revelationi secreti S. Officii (149). Quod statutum transiit in ius Codicis, can. 239, § 1, 1°. 2° Episcopi in propria diocesi possunt per se ipsos aut per alium, ad hoc specialiter deputandum, absolvere quoscumque sibi subditos a censuris etiam Sedi Apostolicae reservatis sed in casibus occultis tantum et in foro conscientiae (Cfr. Cone. Tridentinum sess. XXIV. c. 6. de ref.). Excipiuntur censurae speciali vel specialissimo modo reservatae (can. 2239, § 2) (150): exceptio iam erat facta in Const. Apostolicae Sedis. 3° Iam ex eodem Concilio Tridentino sess. XIV. c. 7. et nunc ex can. 882 omnes sacerdotes absolvere possunt a qualibet censu­ ra utcumque reservata eos, qui sunt in articulo vel periculo mortis positi; quibus nunc ex responso S. Paenitentiariae 18 martii 1912 tempore belli aequiparandi sunt omnes milites in statu bellicae con­ vocationis, seu, ut aiunt, mobilizationis constituti (151)· 4° Etiam sine specialibus facultatibus in casibus vere urgentioribus quilibet sacerdos approbatus potest absolvere a quibuscumque censuris papalibus sub poena tamen (generatim) reincidentiae in in easdem censuras, nisi ille qui ita fuerit absolutus, infra mensem, (149) Ferreres in Razôn y Fe » tom. 33, p. 243 sq. ; in quo decreto dicitur illa privilegia cardinalibus concedi iam ante publicationem novi Codicis. (150) S. C. Inquis. 66 lan. 1892; Kober, 1. c. ; D’Annibale, I. c. n. 346; Lega, 1. c. n. 124; Noldin, 1. c. n. 29 ; Gury-Ferreres, 1. c. II, n. 952, 954; BalleriniPalmieri, 1. c. n. 144 sq., 149 sq. ; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 40 sq. (151) D'Annibale, 1. c. n. 439; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 140 sq., 295 not. (a); Ojetti, Synopsis 111, n. 3492; Gary-Ferreres, 1. c. II, n. 574, 576 ; Ferreres in - Razôn y Fe » tom. 33, p. 521 sq., de resp. S. Paenitentiariae 18 Mart. 1912. At absolutis in articulo mortis a censura speciali modo R. P. reservata remanet, si convaluerint, obligatio standi mandatis Ecclesiae i. e. recurrendi per se vel per confessarium ad R. Pontificem i. e. ad S. Paenitentiariam vel ad habentem facul­ tatem absolvendi a censuris R. Pontifici specialissimo modo reservatis et quidem sub poena reincidentiae in eandem censuram (S. C Inquis. 17 lunii 1891, 19 Aug. 189 ubi erat sermo de censura speciali modo reservata. Eadem obligatione sub eadem poena reincidentiae tenetur, qui in dicto articulo seu periculo mortis abso­ lutus est a censura ab homine, recurrendi ad illum qui censuram tulit (can. 2225) GENERALIA DE CENSURIS PRINCIPIA 269 saltem per epistolam et per medium confessarii (nisi id paenitens per se ipsum praestare malit) recurrat ad Sedem Apostolicam, aut ad Episcopum vel eius vicarium generalem (si Episcopus facultatem habeat absolvendi a papalibus), vel saltem eadem reservata iterum confiteatur apud sacerdotem, qui habeat facultatem absolvendi a cen­ suris reservatis — In casu extraordinario impossibilitatis recursus, onus recurrendi non est imponendum, excepta censura can. 2367, sed tunc confessarius debet se substituere Superiori et imponere de iure imponenda sub onere reincidentiae (can. 2254) (152). Quid sacerdotes regulares vi suorum privilegiorum vel alii sa­ cerdotes ex induitis extraordinariis in absolutione censurarum pro foro interno possint, ex tenore documentorum est eruendum (153). O • · S· · * ’ t i!· :C‘. • *· v -*t I P 264. Historia circa absolutionem a reservatis. Cum reservatio importet ut causa deferenda sit ei, cui est reservata eiusve delegato: potestas sacerdotum (et respective Episcoporum) in censuras reservatas regebatur usque ad Decretum S. O. 23 lunii 1886 iure Decretalium, attento nihilominus Cone. Trid. sess. XIV. et Const. Apost. Sedis. Iam illo Decretalium iure erant assignati casus, in quibus censurae papales devolverentur quoad absolutionem ad Episcopum vel sacerdotem (cap. 25. X. V, 39). A. 1°) In articulo mortis quilibet sacerdos potuit absolvere censuras reservatas. Manebat tamen obligatio postea recurrendi ad (152) S. C. Inquis 23 lunii 1886, 19 Aug. 1891, 30 Martii 1892, 19 Dec. 1900; Gury-F.rreres, 1. c. II, n. 575 sq. ; Ferreres in « Razôn y Fe » tom. I, p. 254 sq.; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 295. Cfr. tamen de casu impossibilitatis recurrendi etiam per epistolam, S. C. Inquis. 9 Nov. 1898, 6 Sept. 1900 cum exceptione facta pro censura absolventis complicem ab eadem S. C. Inquis. 7 lun. 1899. Quae disci­ plina de directa absolutione pro casu urgenti a censuris R. Pontifici reservatis, cum onere recurrendi per litteras sub poena reincidentiae, nondum erat expressa sanctione extensa ad censuras Episcopis per ius particulari ab ipsis conditum re­ servatas (cfr. Lehmkuhl, II, n. 410; Gury-Ferreres, 1. c. II, n, 574); sed facile propter paritatem rationis illa extensio fieri posset, qua ratione simul induceretur uniformis quaedam praxis in materia reservationis, Lehmkuhl, 1. c. n. 880. - Quae extensio ex tenore can. 2254 iam est facta, nam canon non respicit singularem casum papalem. (153) S. Paenitentiaria 5 Dec. 1873 iunct. Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 167sq. 294, tom. V, n. 510 sq.; Piat. Mont., Praelet. iur. reg. t. H, q. 257, 259 sq. ; Vermeersch, De religiosis, n. 516, 519. ? ÎC •· · .· . $ \ ·’ 270 t I. CAPUT XXI S. Sedem pro omnibus; post Const. Apost. Sedis pro solis reservatis speciali modo (cap. 13, 26, 58 X. V, 11 in VI). 2°) Extra mortis periculum in casu impedimenti. Recursus praescriptus erat recursus personalis, ex quo facile explicatur impe­ dimentum talis recursus. Ergo in impedimento personaliter adeundi S. Sedem: a) si impedimentum esset temporaneum (non tamen om­ nino breve et transiens, sed diuturnum) v. gr. ratione infirmitatis non periculosae, insidiarum in intinere, absolutio directa devolve­ batur communi sacerdoti, sed sub onere, iuramenti fide confirman­ do, de adeunda S. Sede post impedimenti cessationem (cap. 11 et 29 X et cap. 22 in VI cit. tit.). — b) si impedimentum erat per­ petuum v. gr. in paupere, uxore, impubère, mutilato, in indefinite vel ultra quinquennium impedito, communis confessarius poterat directe absolvere, sine onere recurrendi (cap. 58 et 13. X. V, 39). — Idem valebat de censuris Episcopo reservatis. B. Ab anno 1886 nova per accommodationem et authenticam interpretationem inducta fuerat disciplina. Ergo: a) impedimentum sive perpetuum sive temporaneum, iam non intelligendus erat de impossibilitate personalis accessus, sed de impossibilitate sive personaliter sive per litteras adeundi. Unde im­ pediti habendi non erant, nisi qui non valerent recurrere, neque personaliter neque per litteras; quare clausula de instituendo ad S. Sedem recursu intelligenda in posterum erat de recursu sive personali sive per litteras (S- O. 23 lunii 1886, 17 lunii 1891, 9 Nov. 1898). b) Sub ambitu impedimenti temporanei comprehensum fuit impedimentum transiens; immo addita est facultas pro casu urgentiori (S. O. 23 lunii 1886; 16 lunii 1897). Inde prodiit disciplina in Codice relata. 265. Condiciones (154) requisitae ex parte absolventis sunt potestas absolvendi, in subiecto habili, immunitas ab errore circa causam principalem sive motivam (155), libertas a metu gravi et iniuste incusso ab homine (156), ad extorquendam absolutionem, (154) Suârez, 1. c. sect. 6 ; Schmalzgr., 1. c. n. 99 ; Kober, 1. c. p. 305 sq. (155) Cap. 42 χ, h. t ; cap. 5, X, de off. iud. ord. I, 31 ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 175; Hilarius a Sexten, I. c. p. 44. (156) Cap. unie, de his, qui vi, I, 20 in Sext. ; quo in capite etiam irritatur facta ob eandem causam censurae reservatio, quare non obstante revocatione GENERALIA DE CENSURIS PRINCIPIA 271 secus in unoquoque casu invalida est absolutio. Ex parte vero ab­ solvendi requiritur imprimis saltem ad convenientem concessionem absolutionis, ut reus censura innodatus apud competentem iudicem ecclesiasticum vel Superiorem aut delegatum gratiam absolutionis petat (157); attamen ista petitio absolute necessaria non est, quo­ niam absolutionis beneficium etiam invito saltem a Superiore concedi potest, si rationabilis causa id exigat (158). Quae petitio absolutionis, ut convenienter fiat, personaliter est praesentanda; sed etiam per alium sive per procuratorem legitimo mandato speciali munitum fieri non prohibetur. Etenim si vel ipsa absolutio a censura saltem ur­ genti ex causa absenti dari (can. 2239), multo magis per procurato­ rem peti potest (159). Qua in re analogia cum absolutione sacramentali nequit urgeri, sed potius paritas cum inflictione (160) censurae est attendenda. Profecto absens si accipit absolutionem sine condi­ cionibus specialibus ipso momento absolutionis datae eius effectus consequitur (161), nisi alia sit intentio superioris absolventis; at antequam certus habeatur nuntius de absolutione secuta, censuram inflictam licite neque censuratus neque alii fideles negligere atque violare possunt (162). Maxime vero in absolvendo ad licitam absolutionem sive ab ordinario sive a delegato iudice factam requiritur, ut is ante abso­ lutionem deposita contumacia (163) satisfaciat parti laesae et si casus mandati vel sententiae de censura sub condicione aut intra certum tempus incur­ renda, praecepto violato censura incurritur, si illa revocatio per vim aut metum iniustum fuit obtenta. Suârez, 1. c. n. 13; Ballerini-Palmieri, I. c. n. 174; Hila­ rius a Sexten, 1. c. At censura excommunicationis ipso facto incurrendae contra eos cit cap. statuta, qui absolutionem per vim extorqueant, propter silentium Pii IX, in Const. « Apost. Sedis », non amplius viget, nec in Codice fuit renovata, firma tamen irritatione (can. 2238). (157) Cap. 40, X, h. t. ; cap. 6, X, de eo, qui dux, IV, 7 ; Kober, 1. c. p. 521 sq.; Tertullianus, De orat. c. 7 ; Benedictus XIV, De syn. dioec. I. Vil, c. 16, n. 6; Hilarius a Sexten, I. c. p. 44 sq. (158) Suârez, 1. c. sect. 7 n. 5 sq. (159) Cfr. c. 8 C. Il, q. 5; Suârez, 1. c. n. 4 ; Schmalzgr. I. c. n. 102; Balterini-Pabnieri, I. c. n. 208. (160) Cap. 5 X, de cleric, exc. V, 27. (161) Cap. 7, 30, 33, X. de rescr. 1, 3;cap. 1, eod. tit. I, 3; in Sext. (162) Suârez, 1. c. n. 4; Kober, I. c. p. 523 sq. (163) Cfr. c. 8, Conc. Nicaen, (a. 325); c. 5 C. XXIV, q. 2 ; Suârez, 1. c. n. 6 sq.; Kober, 1. c. p. 512 sq, ; Schmalzgr., 1. c. n. 100, 101; Ballerini-Palmieri, L c. n. 209 sq. H 272 CAPUT XX( ferat, etiam publico scandalo vel damno (164). Quodsi absolvendus ad satisfactionem praestandam actu impotens sit, iure praecedenti cautionem pignoraticiam vel fideiussoriam (165) vel si ne hanc qui­ dem exhibere valebat, saltem iuratoriam (166) praestare debuit, ante­ quam absolveretur (167); immo Innocentius III, cap. 51, X, h. t. cum iuramentum iuxta formam Ecclesiae haberi non posset, ut cum praevia manuali promissione absolutio concederetur, benigne induisit. Quare iuramentum ad valorem absolutionis non requirebatur (Gloss, in cit. c. 51, X, h. t. v. Cum promissione). Iure vero Codicis, attento can. 2242, § 3, cautio etiam mere iuratoria non requiritur, sed etiam eius exactio non prohibetur; sed de se sufficit seria promissio. Quod si ordinarius iudex non praemissa satisfactione vel promissione abso­ lutionem a censura concedat, valida est absolutio, itemque valore non destituitur, si fiat a iudice delegato cum clausula « satisfacta parte » deputato, nisi aliunde constet, satisfactionem vel saltem illius cautionem tamquam condicionem sine qua non delegationi fuisse appositam. Cfr. Pirhing, h. t. n. 163; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 179sq.; Hilarius e Sexten, 1. c. p. 46 (168). (164) Cap, 8 X, de off. iud. ord. I, 31 ; cap. 2 h. t. in Sext. ; Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 12 de ref.; cap. 16, X, de elect. I, 6; Ballerini-Palmieri, I. c. η. 176 sq. (165) Cit. cap. 2 h. t. in Sext (166) Cit cap. 8 X, de off. iud. ord.; cap. 23 X, de V. S. V. 40; cap. 3, X de solut. Ill, 23. (167) Schmalzgr., 1. c. n. 101. (168) Qnaestio de liceitate et valore absolutionis ante datam vel saltem pro­ missam satisfactionem videtur restringenda ad unicum casum practicum, in quo satisfactionem censuratus non vult dare cum possit, vel saltem non vult promit­ tere, dum actu dare non possit. Nec sunt verae exceptiones a generali principio quod absolutio non est danda (i. e. saltem licite) ante datam vel saltem promis­ sam satisfactionem, duo casus per modum exceptionis allegari soliti, sc. quando pars, cui satisfactio esset danda, iniuriam remittit vel quando pars laesa oblatam iustam satisfactionem reicit ; nam in primo casu obligatio satisfactionis cessat et obligatio, quae non datur, urgeri non potest; in altero casu censuratus obligationi suae satisfecit nec amplius est debitor satisfactionis praestandae. — Quodsi Ordi­ narius non data nec promissa satisfactione valide absolvit, ratio videtur esse, quae traditur cap. 7 de sent, excom. V, 11 in Sext. «quoniam etsi contra ius litiga­ toris non tamen contra ius constitutionis absolvit », non quia Superior in lege sua valide etiam sine causa dispensat; nam ex communi doctrina hic ordinarius prout opponitur delegato, intelligitur qui habet ordinariam potestatem absolvendi in casu, sive quia ipse de lege a se facta iudicat de sententia inferioris, sive quia iure ei competat potestas absolvendi a sententia Superioris, v. gr. Episcopus in censuris 273 GENERALIA DE CENSURIS PRINCIPIA 266. Modus concedendi absolutionem a censura est multi­ plex (169). Atque imprimis sicut censura a iure aut ab homine in­ fligi potest, ita etiam a iure vel ab homine absolutio est permissa; attamen ordinarius modus est absolutio ab homine. Praeterea est modus absolvendi simplex et absolutus, quo reo emendato et a contumacia recedenti simpliciter et absolute datur absolutio. Modus vero condicionatus in hoc consistit, quod absolu­ tioni condicio de praeterito sive de praesenti sive de futuro ita appo­ natur, ut illa condicione deficiente ipsa censurae absolutio omnino corruat. Qua in re nequit dubitari, quin etiam appositio aptae con­ dicionis de praeterito vel de praesenti, valori et per se etiam liceitati non obstet. Immo condicio quoque de futuro valorem absolutionis non impedit, nam neque ex natura rei neque iure divino positivo, ut in sacramentali absolutione a peccatis, neque iure canonico pro­ hibetur, atque vel ipsa inflictio censurae condicionata in iure est per­ missa (170); attamen modus iste absolvendi, utpote alienus ab usu Ecclesiae atque rationibus convenientiae et prudentiae ordinarie non commendatus, regulariter in praxim non est deducendus. papalibus occultis. At etiam Ordinarius illicite absolvit, tum ob iniuriam parti factam, tum quia violat iuris ordinem, Schmalzgr. h. t. n. 101 ; Ballerini-Palmieri, I. c n. 183. Delegatus vero certe ob easdem rationes illicite absolvit ; sed prae­ terea etiam invalide si condicio de satisfactione praestita vel promissa sit condicio sine qua non, quia in tali hypothesi jurisdictione caret; quodsi illa condicio ex­ presse non apponatur sed tantum clausula «satisfacta parte», absolutio videtur esse habenda valida cum Sdnchez, Reiffenst., Pirhing et aliis ; nam ex natura rei sufficit prohibitio, non necessario requiritur irritatio actus, nisi speciali iure de contrario caveatur ; condicio vero in illa clausula contenta eo modo censenda est apposita, quo continetur in iure communi, in iure autem communi non ponitur ut condicio, cuius defectus irritet actum ; ergo etiam in delegato per se absolutio­ nem non reddit nullam. D’Annibale, I, n. 41, 76, 352; Lega, 1. c. n. 130— Atque inde apparet quid sibi velit in materia absolutionis a censuris clausula addi solita in concessionibus facultatum « iniunctis de iure iniungendis », (cfr. v. g. Pagellam S. Paenitentiariae), sci. praeter recessum a contumacia, iniungenda est satisfactio parti laesae praestanda et reparatio publici scandali, si adfuit S. Paenit. 10 Dec. 1860 in Act. S. Sedis t. 1, p. 566. Hilarius a Sexten, 1. c. p. 45, 46 ; cui duplici obligationi nunc adiungenda est obligatio recurrendi per litteras ad Superiorem, quando datur facultas absolvendi cum illo onere. (169) Suârez, 1. c. sect. 8; Schmalzgr.. 1. c. n. 103 sq. ; Kober, I. c. p. 537. (170) Cap. 40, X, de appell. (II, 2S) ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 185 sq. ; Hilarius a Sexten^ I. c. p. 35. «t is t 274 CAPL'T XXI Porro est modus absolvendi « ad cautelam » (171), quo cavetur damnum, quod ex ignorata vel dubia censura sive ipsi censurato sive aliis provenire potest v. gr. ex officio (172) vel privilegio eccle­ siastico invalide concesso (173). Quodsi Van Espen aliique canonistae et Synodus quoque Pistoriensis absolutiones ad cautelam etiam usu praxique Ecclesiae probatas putarunt esse inefficaces mere styli clausulas et inutiles vanasque formulas, huiusmodi opiniones in Pii VI, Const. « Auctorem fidei » 28 Aug. 1794, pr. 48, tamquam falsae, temerariae, praxi Ecclesiae iniuriosae merito condemnatae sunt. Cfr.'supra cap. XX. Tandem exsistit modus absolvendi qui vocatur « ad reincidentiam > eo quod homo a censura certo cognita ita vere absolvatur, ut denuo in eandem specie censuram incidat, si opus sub censura praeceptum non exsequatur. Quae reincidentia potest esse a iure aut ab homine (174) statuta, et cum tantum incurratur si nova culpa gravis admittatur, cum contumacia coniuncta, ob omissionem operis iniuncti rationem quoque novae numero censurae habet. Quare re­ incidentia illa solummodo decerni potest ab eo, qui habet ius sive per legem sive per sententiam ferendi censuram (175). Ab ista absolutione ad reincidentiam proprie dicta omnino di­ stinguenda est altera, quae nonnisi improprie absolutio ad reinciden­ tiam dici potest, quatenus per illam censura in se non tollitur, sed solummodo determinatus quidam effectus censurae pro certo acto et tempore aufertur vel suspenditur (176). Quo tempore elapso sen(171) Cap. 40, 52 X, h. t. cap. 7 § 6, h. t. in Sext. ; Forma absol. sacramentaiis « in quantum possum et tu indiges »; Suârez, 1. c. n. 12 sq. ; Schmalzgr., 1. c. n. 104; Kober, I. c. p. 541 sq.; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 201,190. (172) Cap. 9, X, de except. (II, 25); Stremler, 1. c. p. 248. (173) De singulari specie absolutionis ad cautelam cfr. cit cap. 40, 52, X, h. t; cap. 2, 7 § 6 h. t. in Sext.·. Schmalzgr. 1. c. ; Kober, 1. c, p. 543. (174) Cap. 8, X, de off. iud. ord. 1, 31 ; cap. 22 h. t. in Sext.; S. C. C. in caus. Cassan. 26 Apr. 1749; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 191 sq. Lega, 1. c. n. 115; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 35; D’Annibale, I, n. 354; ubi not. 19 censet post Const. -■ Apostolicae Sedis ■» non amplius habere locum ipso iure reincidentiam; at certe per decreta S. Officii saltem instaurata est poena reincidentiae in censu­ ram contra eos, qui postquam in casibus recentioribus a reservatis R. Pontifici absoluti fuerunt ab inferiori, non recurrunt intra mensem saltem per epistolam, ut iam monuit idem D’Annibale in ultima editione Summulae et expresse tradit in Commentario in Const. * Apost. Sedis » (a. 1894) n. 230, 231. Codex autem de novo firmavit can. 2252, 2254. (175) Suârez, I. c. sect. 8, η. 10 sq.; Stremler, 1. c. p. 246 sq. (176) Cap. 38, i. f. X, de testib. 11, 20; Ballerini-Palmieri, n. 190. 'i.r ■>. 1 GENERALIA DE CENSURIS PRINCIPIA 275 ! i H ji I gi «i tentia censurae inflictae sine nova culpa denuo plenam suam vim exserit. 267. Forma quaedam absolutionis omnibus censuris commu­ nis, quae ad valorem sive substantiam actus requiratur, iure posi­ tivo non est praescripta (177). Quare sufficit et requiritur, ut abso­ lutio iis verbis signisque sensibilibus (178) manifestetur, quibus inter homines de ablatione vinculi censurae constare possit. Hinc si in­ tentio competentis Praelati ecclesiastici concedendi absolutionem a determinata censura certae personae sufficienter ex verbis vel signis vel circumstantiis patet, omnino valida est absolutio censurae neque v. gr. requiritur, ut scripto detur vel causa censurae exprimatur. Ipse quoque Codex de remissione poenarum in genere convenien­ tiam adstruit (can. 2239, § 2) ut poenae scripto inflictae remissio scriptis concedatur. At cum iam longo saeculorum usu (179) certae stabilesque formulae et sollemnitates accidentales tum in foro interno tum in foro externo sint introductae et authenticis libris liturgicis Ritualis et Pontificalis Romani approbatae, ab illis ad licitam cen­ surae absolutionem concedendam in praxi nequit recedi, nisi iusta causa excuset. Ad hos provocat Codex citra rigorosum praeceptum in can. 2250. § 9: « Absolutio censurae in foro sacramentali conti­ netur in consueta forma absolutionis peccatorum in libris ritualibus praescripta; in foro non sacramentati quolibet modo dari potest, sed ad excommunicationis absolutionem regulariter formam adhiberi con­ venit in eisdem libris traditam ». Quodsi censurae inflictio publice denuntiata fuit, etiam denun­ tiatio sive publicatio absolutionis proportionata est necessaria (180). : i >· 1 ■i Ï t; i ί : S: :9 ! u-i ; W < (177) Suârez, 1. c. sect. 9; Schmalzgr, I. c. n. 98. (178) At ne ipse quidem Rom. Pontifex praesumendus est, absolutionem censurati tacite sive factis concessisse, nisi id dare exprimat. Cfr. cap. 41 X, h. t., cap. 4 h. t. in Clem. (179) Cfr. c. 108, C. XI, q. 3; cap. 28 X, h. t. ; Kober, D. Kirchenbann p. 551 sq., D. Suspens, p. 141 ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 171 ; Hilarius a Sexten, I. c. p. 46 sq. (180) Suârez, 1. c. sect. 10, n. 3; Kober, 1. c. p. 558. t CAPUT XXII CAPUT XXII De excommunicatione I. Nomen, notio, divisio, origo excommunicationis 268. Nomen. Excommunicatio (άψορισμος) antiquo Ecclesiae usu in iure Decretalium (1) comprobato est vocabulum artis, quo prima ex tribus speciebus denotatur, quae sub communi genere censurae comprehenduntur. Primis saeculis, quamvis in designanda excommunicatione maxima esset varietas, tamen diversa illa vocabula diverso modo substantialitar eandem rem denotarunt (2). Attamen praeter vocabula voci excommunicationis affinia maxime in usu fuit verbum < anathematis > (άνά&εμα). Quod verbum ex Sacra Scrip­ tura (3) desumptum mox in foro ecclesiastico (4) frequenter adhi­ betur ad designandam perfectam sive totalem exclusionem ab Ecclesia Christi, atque etiam in Ecclesia latina usque ad Concilium Tridentinum (5) verba excommunicationis et anathematis promiscue adhi­ bentur (6). Hinc si in canonibus antiquis (7) ante collectionem Gregorii IX interdum excommunicatio et anathema sibi videntur opponi, prius vocabulum potius excommunicationem quandam minorem (8), anathema vero maiorem denotavit excommunicationem. At post­ quam Gregorius IX cap. 58, X, de sent, excom. V, 39 declaravit, verbo excommunicandi simpliciter prolato significari maiorem excom­ municationem, oppositio inter excommunicationem et anathema, si (1) Cap. 20, X, de V. S. V. 40. (2) Kober, D. Kirch en b. p. 52 sq. (3) Num. XXI, 3. (4) Cfr. Symbol. Nicaen. (a. 325) i. f. « τούτους αναθεματίζει ή... εκκλησία » ; Cone. Gangr. (a. 362-370?) i. f. canonum « ανάθεμα έστω»; Hefele, Konziliengeschichte tom. I, p. 791 sq. (5) Sess. XXV, cap. 3 de ref. « excommunicationis gladius »; « anathematis mucrone... ferire poterit»; Suârez, 1. c. disp. VIII, sect 2, η. 2 sq. 6. (6) Devoti, Instit. canon, lib. IV, tit. 18 § 7 ; Hlnschius, I. c. t. V, p. 9 not 2. (7) Cfr. u. 24 Cone. Turon, (a. 567); c. 56 Cone. Melden. (a. 845) = c. 41. C. XI, q. 3; Ioann. VIII, sen a. 876 in c. 12 C. Ill q. 4, cum. diet Orat ; Kober, 1. c. p. 37 sq. (8) Suarez, 1. c. n. 9 ; Kober, 1. c. p. 38 ; Hinschius, 1. c. t. V, p. 7 sq. f 1 » t ! i DE EXCOMMUNICATIONE 277 occurrat, ita accipienda est ut anathema significet sollemnem excom­ municationem pro gravioribus delictis ab Episcopo parato amictu etc. latam, excommunicatio vero simpliciter intelligi debeat de maiore excommunicatione, quam iudex ecclesiasticus sine sollemnitate per sententiam scriptam legendo promulgat. Quae distinctio secundum analogiam divisionis voti sollemnis et simplicis non est substantialis, sed mere accidentalis ideoque duplicem quandam veram speciem excommunicationis totalis non constituit (9). Quodsi praeeunte S. Apostolo Paulo (10) verbo anathematis additur Maranatha, huiusmodi verhum, prout occurrit in legibus ecclesiasticis (11), refertur ad tempus futurum et significat < donec Dominiis redeat ». Quae forma profecto auget extrinsecam sive acci­ dentalem sollemnitatem excommunicationis, sed novam poenam non addit neque necessario illo rigore est intelligenda, quasi quis exinde absolute et sine ulla spe reconciliationis sit ab Ecclesia separatus (12), ut complures scriptores arbitrati sunt (13). 1 1 il f •i s ■ Μ ?4 '·> ,r : Æki Λ r. 269. Notio. Excommunicatio in genere recte definitur: O/zswra, qua quispiam separatur ab ecclesiastica communione fide­ lium (14). Qua in definitione omissis non paucis verbis superfluis v. gr. t ab Ecclesia instituta » (15), verbum censurae denotat genus, cuius prima et praecipua species est excommunicatio (16), quo excommu- V; »> (9) Cfr. c. 106 C. XI, q. 3 — Cap. incert. auct. ; cap. 10, X de iudic. II, 1 ; Pontificale Rom. in ord. excom. ; Sudrez, 1. c. disp. VIII, sect. 2, n. 7, 8, sect. 3 sq. ; Hollweck, 1. c. p. 114. (10) I Corinth. XVI. 22; Comely, S. J. Commentarius in I ep. ad Cor. p. 531 sq. (11) Cfr. c. 30, C. XXIII, = cap. apocryph. Silverti ; c. 75 Cone. Tolet. IV, (a. 663) ; c. 10 Cone. Tolet. XVI (a. 693); c. 13 Cone. Troleiens. (a. 909). (12) Sudrez, 1. c. sect. 2 n. 7 ; Hefele, 1. c. tom. I p. 155; Binterim, Denkwuerdigk. V, 2 p. 267 sq. ; Hinschius, 1. c. t. V, p. 8 sq. (13) V. g. Kober, I. c.p. 42 sq. Cfr. quoque Benedict. XIV, De synod, dioec., lib. X, cap. 1 n. 7. (14) Sudrez, 1. c. disp. VIII, sect. 1; Hollweck, 1. c. § 45; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 48 ; Hinschius, 1. c. tom. IV, p. 747 sq. satis confuse de poenis ecclesias­ ticis philosophatur et imprimis sine ullo solido fundamento et arbitrariis interpre­ tationibus innixus contendit, primis quinque saeculis excommunicationem non fuisse censuram, sed poenam vindicativam. (15) Sudrez, 1. c. n. 2 sq. (16) Cap. 20 X de V. S. V 40; Sudrez, I. c. n. 1. f & ·* ο 278 CAPUT XXII nicatio sufficienter distinguitur ab ecclesiasticis poenis, irregularitate ôz/s aliisque inhabilitatibus, reliqua vero verba insinuant discrimen a suspensione et interdicto. Nam neutra ex istis duabus censuris for­ maliter separat a communione ecclesiastica fidelium, sed suspensio privat ecclesiastico ministerio, interdictum vero solum divinis rebus vel officiis. Porro excommunicatio non ita privat communione fidelium ut tollat habilitatem, radicalem ad illam communionem in charactere baptismali sitam, sed proxime privat usu communionis fidelium et iure ad licitum usum illius communionis (17). Denique nomine communionis ecclesiasticae (18) comprehenditur etiam communio mere civilis et politica consistens in actionibus ex­ ternis ad humanam societatem pertinentibus ; quatenus versatur inter fideles et Christianos (19) et ad spiritualem finem ordinari et idcirco sub prohibitionem Ecclesiae cadere potest. Maxime vero communio Ecclesiastica intelligitur de sacra et spirituali communione, quae pendet a voluntate Ecclesiae. Quae communio in primis complectitur communicationem externam in rebus sacris, velut in usu sacramen­ torum et sacrificii aliarumque rerum sacrarum, etiamsi effectus qui­ dam internus non habeatur; deinde eadem communio ecclesiastica sese extendit etiam ad participationem quandam mixtam fundatam in externa communicatione, quae simul internum effectum producit, qualis est v. gr. applicatio communium suffragiorum et satisfactio­ num, quae pendet ab Ecclesia (20). At nequaquam est communio, quae pendet ab Ecclesiae volun· tate, communicatio illa mere interna in gratia et caritate et fide, per quam fideles inter se et cum Christo mystice copulantur. Quare privatio communionis ecclesiasticae numquam sese extendit sua vi et efficacia ad illam communionem internam auferendam vel impe­ diendam (21). Excommunicatio est poena indivisibilis : quare eius effectus in­ curruntur omnes, nec potest infligi cum partiali efiectu (can. 2257). (17) Suârez, 1. c. η. 3. (18) Suârez, I. c. η. 6, 7, disp. XV, sect. 1, π. 1 sq. (19) Suârez, 1. c. disp. XV, sect. 1 η. 11. (20) Ballerini-Palmieri. I. c. n. 211; Hilarius a Sesten, 1. c. p. 49. (21) Quare descriptio excommunicationis, quam Kober, 1. c. p. 32 loco strictae definitionis contra morem veterum canonistarum exhibet, non leviter exaggerata parumque accurata esse videtur. fi oli f. DE EXCOMMUNICATIONE 279 270. Divisio. Excommunicatio generatim eodem modo divi­ ditur atque censura universim spectata (22). Quare, omissis inutilibus repetitionibus (23), unice commemoranda est singularis quaedam di­ visio excommunicationis in iure antiquo recepta et frequenter usitata sci. in excommunicationem maiorem et in excommunicationem minorem (24). Illa est censura, qua quis totaliter a communione eccle­ siastica fidelium separatur, altera vero est censura, qua quis directe tantum perceptione (usu passivo) sacramentorum privatur (25). Excommunicatio maior diversas species non habet neque habere potest et « excommunicatio minor et maior et anathema », ut patet ex n. 268, nequaquam habendae sunt ut tres verae species coordinatae. Maioris utilitatis practicae est divisio excommunicatorum in vi· tandos et in toleratos. Quae distinctio quoad rem, non quoad verba a Martino V in Concilio Constantiniensi a. 1418 (26) introducta neque subsequent! legislatione efficaciter abrogata usque ad tempus Codicis viguit (27). Qua ex disciplina excommunicat! vitandi so(22) Suârez, 1. c. disp. VIII, proem. ; Kober, I. c. p. 49 sq. (23) Cfr. de excom. latae sententiae ; Kober, I. c. p. 55 sq. (24) Cap. 10 X, de cleric, excom. ministr. V, 27; Suârez, I. c. sect. 2;Ballerini-Palmieri, I. c. n. 212, 223 sq. ; Kirchenlex. v. Bann. p. 1935; Hollweck, I. c. §45 not. 1 ; Hinschius, I. c. t. IV, p. 751, t. V, p. 16 sq. At ex disciplina eccle­ siastica nunc vigente excommunicatio minor saltem ipso iure inflicta non amplius exsistit, quippe quae Pii IX, Const. ■ Apostolicae Sedis * abrogata est, quemad­ modum constat ex responso S. C. Inq. 5 Decemb. 1883 dato et a Rom. Ponti­ fice confirmato. (25) Cap. 59 X, h. t. ; cap. 2, X de except II,.25; cap. 10, X de cleric, exc. V, 27; Cone. prov. Tarracon, (a. 1685) deer. 8; Synod, mont. Liban, (a. 1736) P. II, cap. 6, n. 3 in Collect. Lacens, tom. p. 746, tom. II, p. 140; Schmalzgr. h. t. n. 204, 210; Ballerini-Palmieri, I. c. n. 225 sq. ; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 50 sq. (26) Hefele, I. c. tom. VII, p. 357. de art. 7 « Ad vitanda concordata cum natione germanica inita. (27) Suarez, 1. c. disp. IX, sect. 2 ; Kober I. c. p. 245 sq. ; Bened. XIV, De synod, dioec. lib. XII, cap. 5, n. 4; Devoti, Inst, canon, lib. IV, tit. 17, §§ 10, 11 ; Ballerini-Palmieri, I. c. n. 214 sq. De genuino textu Const. * Ad evitanda » iam saltern a tempore Navarri excitata est controversia, dum hic auctor in Manuali c.27, n. 35, diversam retulit lectionem ab ea quae per S. Antoninum (Summ. historial. P. Ill, tit. 22, c. 6, § 4 et Summ. theol. P. HI, tit 25, c. 2, 3) fuit divulgata et ipsi Concilio Constantiensi attributa, quam tamen hodie certo constat fuisse Martini V, indultum in concordatis cum natione germanica factum et, ut ostendit Hefele I. c. destinatione universale et perpetuum. Cfr. utramque lectionem apud Hollweck, Die Kirchlichen Strafgesetze in Append. I. Quae altera lectio, a Navarro quoad ! M- Ί •ί . « . Additur tamen exceptio de eo qui sive occulte sive pu­ blice violentas manus in personam Rom. Pontificis iniecerit, qui ipso facto est vitandus (can. 2243, § 1 η. 1). 271. Origo. Dubium exsistere non potest, quin potestas infli­ gendi excommunicationem ex natura rei omni societati quoad sub­ stantiam propria (31) ab ipso Christo Domino Ecclesiae etiam di­ recte et positive collata sit (32); ipsa vero excommunicationis insti­ tutio, quam ratio naturalis suasit et praxis populorum, praesertim Hebraeorum (33), commendavit, proxime ex iure ecclesiastico (34) est repetenda, quemadmodum supra de censuris universim spectatis iam fuit demonstratum. (31) Kober, 1. c. p. 1 sq. (32) Matth. XVIII, 15 sq. ; Suârez, 1. c. disp. 1, sect. 2; Kober. 1. c. p. 8 sq. Devoti, Inst, canonic, lib. IV, tit. 18 § 2; Hollweck, I. c. p. 114; Hinschius, 1. c. tom. IV, p. 691, not. 3, 6, gratuitis suis assertionibus sine ulla ratione prolatis vim argumentorum, quae ex variis textibus sacrae scripturae a viris catholicis petuntur v. g. ex cit. text. S. Matth., certe elidere non potuit. (33) Kober, I. c. p. 2 sq. Inde tamen vel ipso Hinschio fatente (1. c. not. 2) minime cum Vitringa asserendum est, excommunicationem Christianam repetere originem suam historicam ex Hebraeorum excommunicatione atque consulto in illius imitationem institutam esse. (34) Suârez, 1. c. disp. II, sect. 1, 2; disp. Vlll, proem. Quare si Kober, I. c. p. 14 sq. excommunicationem dicit esse « divinam institutionem », id ad po­ testatem excommunicandi est restringendum. Cfr. Devoti, I. c. not. 2. t Λ • :: Q - : ' v5 2S2 CAPUT XXII II. De subiecto activo et passivo, obiecto, condicionibus, modis, formaque excommunicationis (35) 272. Cum quae supra de censuris universim spectatis in hac re disputata sunt, maxime excommunicationi conveniant, omissa fu­ siore tractatione potius brevis tantum instituenda est repetitio, et pauca solummodo sunt subiungenda, quae forte specialem disputatio­ nem merentur. 273. Sublectum activum potestatis excommunicandi, quam vel ipsis reformatoribus fatentibus (36) Christus aliqua ratione dedit Ecclesiae suae (37) nequaquam radicaliter et proprie est penes « uni­ versitatem Ecclesiae > atque nonnisi quoad exercitium penes Epi­ scopos aliosque ministros Ecclesiae de consensu saltem praesumpto totius corporis, ut Quesnel, Dupin, Van Espen, Febroniiis falso do­ cuerunt (38). Immo potestas ferendi excommunicationem inprimis supremo plenoque iure propria est Romano Pontifici. Competit quoque Episcopis (39) aliisque Praelatis et congregationibus ecclesiasticis supra h. t. § 1 enumeratis et in usu suae jurisdictionis non im­ peditis vel ligatis. Quodsi Praelati inferiores et imprimis Episcopi legitime ferunt excommunicationem, profecto huiusmodi excommunicatus ubique terrarum tenetur abstinere ab omni fidelium com­ municatione, et omnes fideles ubique obligantur vitare excommunicatum modo in nova disciplina constituto. At universalis ista vis et efficacia excommunicationis proxime et immediate non est repetenda ex iure quodam divino, neque eo progrediendum est, ut Episcopi non vi potestatis ordinariae, sed solummodo tamquam delegati Sedis Apostolicae excommunicationem dicantur infligere. Quamvis enim indubitatum sit, Episcopos pro sua particulari iurisdictione (35) Suârez, 1. c. disp. XVIII. sect. 1 sq.; Kober, I. c. p. 64 sq. (36) Kober, 1. c. p. 16 sq. (37) Devoti, Inst. canon, hb. IV, tit 18 §§ 3, 12. (38) Clemens XI Const. · Unigenitus· 8 Sept. 1713, prop. 90 apud Denzin ger-Bannwart, Enchirid. n. 1440; Devoti 1. c. § 12, not. 2; Kober I. c. p. 64 sq. (39) Sollemnis excommunicatio (anathema) ex iure communi a solis Epis­ copis, non ab aliis interioribus Praelatis infligi potest. Cfr. Kober I. c. p. 73 not. 3 p. 77 sq.; Hinschius 1. c. tom. V. p. S not. 3 p. 27S sq. DE EXCOMMUNICATIONE 283 non posse instituere excommunicationem cum vi illa et efficacia universali, tamen postquam hoc genus censurae usu nunc receptum interveniente auctoritate Ecclesiae sive Romani Pontificis institutum est, nihil amplius obstat, quominus Episcopus excommunicationem infligat cum omnibus effectibus ex institutione Ecclesiae iureque communi illi adnexis (40) 274. Sublectum passivum excommunicationis capax imprimis debet esse homo viator vivens hac vita mortali (41), adultus, et rationis compos, baptizatus, vere subiectus alteri tamquam superiori, certa et sufficienter determinata persona, quemadmodum patet ex dictis de censuris in genere h. torn. Excommunicatio vero numquam promulgari potest in universitatem vel collegium vel com­ munitatem ut communitatem, sed directe in illas dumtaxat determi­ natas personas singulares et physicas de collegio vel universitate, quas culpabiles esse constat (can. 2255) (42); etenim bona quibus excommunicatio privat, principaliter sunt personalia et vere punire innocentem est absurdum; id autem contingeret, si excommunicatio promulgaretur in communitatem. Ceteroquin Ecclesia excommuni­ cationem infligere solet sine acceptatione personarum, ita ut ne Episcopi quidem aliique Praelati infra R. Pontificem ab excommu­ nicatione, generali lege vel sententia per competentem superiorem lata, sint immunes, nisi speciatim et expresse de contrario caveatur; etenim in iure communi nullus exsistit textus, quo Episcopis gene­ raliter huiusmodi favor concedatur (43). Similiter reges (44), quamvis ex disciplina vigente ab Episcopis aliisque Praelatis infra R. Pontificem excommunicatione plecti non (40) Cfr. c. 5 Cone. Nicaen. (a. 325); cap. 3 § 1 X. de privil. V. 33; Suârez I. c. disp. XVIII. sect. 1 n. 4 sq. (41) De excommunicatione defunctorum cfr. Kober 1. c. p. 90 sq. (42) Supra n. ex can. 2255 Cfr. cap. 5 h. t. in Sext. (Innoc. IV. in Cone. Lugdun. 1, a. 1245); Suârez 1. c. disp. XVIII sect. 2 n. 2; Kober 1. c. p. 98. Quod principium verum in praxi de facto fuisse violatum, constat v. g. ex c. 1 C XXIV. q. 3 (S. August.); at huiusmodi praxis iam a S. Augustino l. c. fuit ieprobata neque cap. 11, de except. 11. 25 a Oregorio IX. approbationem con­ secuta est ut videtur insinuare Hinschius 1. c. tom. V. p. 16. (43) Cap. 4 h. t. in Sext.; Suârez 1. c. n. 4 sq.; Kober I. c. p. 118 sq. Ef sq.; Hinschius 1. c. tom. V. p. 75, sq. 277 3 n , sq. 327 sq. (44) Kober 1. c. p. 108 sq. 284 CAPUT XX11 possint (45), tamen Romani Pontificis sententiis excommunicationis sive in iure sive ab homine latis etiamnunc manent subiecti (46). Pari ratione alii privilégiât! a solo Romano Pontifice vel Legato ab eius latere misso excommunicari possunt (47). 275. Quae de causa (48) sive obiecto censurarum in genere disputata sunt, maxime conveniunt excommunicationi maiori. Quare non solum de iure ordinario et communi (49), sed etiam de extra­ ordinaria et absoluta potestate Romani Pontificis numquam ob culpam levem sive venialem valida excommunicatio ferri potest. Nam Romanus Pontifex nihil iuste valideque statuere potest, quod est manifeste contra ius naturale sci. ut ob culpam levem gravissi­ ma poena excommunicationis decernatur. At quamvis omnino sit concedendum, Praelatos ecclesiasticos haud raro temere et praeci­ pitanter levesque ob causas excommunicationem inflixisse, tamen Romani Pontifices et Ecclesia universalis tales abusus numquam suis legibus generalibus approbarunt. Cfr. c. S, 41, 42, C. XI, q. 3; cap. 48. X. h. t. et Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 3, de ref. (50). Quare quae Hinschius 1. c. tom. V, p. 270 sq. reprehendenda esse putat, nituntur ipsius praeiudicatis opinionibus et non satis attento discrimine inter delicta in se gravia (51), sed levia vel potius mino­ ra, si cum criminibus atrocioribus comparentur» (52). (45) Quae disciplina paulatim introducta est privilegiis Sedis Apostolicae quibus non pauci reges et principes et ipsorum familiae sine consensu Romani Pontificis ab inferioribus Praelatis excommunicationi subiici non potuerunt; cfr. Hinschius 1. c. p. 328 not. 2 sq.; Kober 1. c. p. 122 sq. At iure antiquo hac in re principes a jurisdictione Episcoporum vel Legatorum non fuerunt exempti. Cfr. c. 11 C. XI q. 3; Hinschius 1. c. p. 301 sq. Cfr. supra n. (46) Kober 1. c. p. 123 (47) Cap. 1 de V. S. V. 22 in Sext.; cap. 1 de priv. V. 7 in Sext.; Kober 1. c. p. 123; Hinschius 1. c. p. 328 sq. (48) Suârez 1. c. disp. XVIII Sect. 3; Kober 1. c. p. 130 sq. (40) Cap. 48 X h. t.; cap. 5 h. t. in Sext.; Cone. Trid. Sess. XV cap. 3 de ref. (50) Kober, I. c. p. 138 sq.; Benedictus XIV, De Synod, dioec. I. X, cap. 1, n. 2. (51) Suârez, 1. c. disp. IV, sect. 4 n. 3 sq. ; Benedictus XIV, 1. c. n. 3; Kober, 1. c. p. 143 sq. (52) De iniusta aut invalida excommunicatione, cfr. Suârez, 1. c. disp. IV, sect. 6. 7; Kober, 1. c. p. 202 sq. Supra h. torn. n. 157 sq. DE EXCOMMUNICATIONE 285 276. Excommunicatio quoque duplici modo ferri potest sci. a iure atque ab homine (53). Quodsi a iure feratur, omnes illae condiciones requiruntur, quae generatim ad sollemnitatem substan­ tialem vel accidentalem iustae legis requiruntur. In ferenda autem excommunicatione ab homine necessario praecedere debet canoni­ ca monitio (54) et citatio et probatio. Quae monitio in excommu­ nicatione ipso iure inflicta est superflua (55), nisi in iure expressa statuatur exceptio (56); ipsa enim lex est sufficiens et perpetua ad­ monitio. Attamen si excommunicatio in iure expressa sit tantum fe­ rendae sententiae, monitio praevia ante sententiam latam omnino requiritur (57). Praevia autem citatio et indagatio iudicialis etiam requiritur, antequam procedatur ad publicam denuntiationem ex­ communicationis ipso iure inflictae, nisi factum sit notorium (58). Denique iudicialis sententia excommunicationis ferenda et promul­ ganda est in forma a iure praescripta (59), neque omittendae sunt eae sollemnitates, quae speciali ratione ad ferendam sententiam ex­ communicationis requiruntur (60), v. g. iudex ecclesiasticus causam excommunicationis sententiae inserat necesse est, si fuerit requisitus, exemplum sententiae infra mensem excommunicato tradere tenetur(61). Post promulgationem sententiae excommunicationis sequitur ip­ sius divulgatio sive denuntiatio (62). Quae denuntiatio excommunica­ tionis pendet a prudenti arbitrio iudicis ecclesiastici (63), nisi speciali iure (64) sit praescripta et quoad formam modumque determinata (53) Suârez, I. c. disp. XVIII, sect. 4; Kober, 1. c. p. 145 sq.; Hinschius, I. c. tom. V, p. 118 sq., 130 sq. demptis arbitrariis assertionibus. (54) Cap. 48 X h. t. ; cap. 26 X de appell. II, 28; cap. 3. 7, 13 h. t. in Sext. Supra h. tom. cap. 21. (55) Cil cap. 26 X, de app. (56) Cap. 2 i. f. de stat, monach. III, 10 in Clem. (57) Kober, 1. c. p. 155 sq. (58) S. C. C. in caus. Albintimilien. 18 lun. 1746; Kober, I. c. p. 166 sq. (59) Cap. 1 h. t. in Sext; Kober, I. c. p. 168 sq. Ex iure Codicis sunt sol­ lemnitates propriae alicuius sententiae. (60) Cit. cap. 1, h. t. in Sext.; Suârez, 1. c. disp. Ill,sect. 13, n. 1 sq., 8 sq. ; Kober, 1. c. p. 174 sq. Cfr. superius cap. praec. dicta de determinatione censurae. (61) De aliis sollemnitatibus accidentalibus cfr. Pontif. Rom. in ordine excom.; Kober, I. c. p. 176 sq., 194 sq. (62) Pontif. Rom. in ord. excom.; Suârez, 1. c. disp. Hl, sect. 14; Kober, . c. p. 177 sq. (63) Suârez, I. c. n. 4, 5 ; Kober, I. c. p. 179 sq. (64) Cap. 9 X, h. t.; cap. 1 de poen. V, 6 in Clem. I > J l t*’*; · < Uh; ■ > « *. * ; 1 ;· i π h i t «2»r-·1'.'? ' ·. r>.· 286 CAPUT XXII neque contraria consuetudine abrogata. Quodsi post latam sententiam excommunicationis appellatio interponatur, minime idcirco denuntiatio impeditur vel suspenditur (65). Neque inferior praelatus denuntiationem excommunicationis a superiore Praelato iniunctam arbitrarie omittere potest, quam ipse iniustam esse opinatur (66). Contra iniustam vel invalidam sententiam excommunicationis Ecclesia in foro externo induisit amplissimum appellationis reme­ dium (67). Cfr. dicta supra n. 249 sq. ill. De effectibus excommunicationis 277. Generalis effectus est totalis privatio ecclesiasticae com­ munionis et bonorum quae ex illa derivantur, sed modo definito in vigente disciplina, in qua cum pauci sint excommunicati vitan­ di, fere distinctio quae antiquo iure intercedebat inter vitandos et toleratos, facta est inter excommunicatos post sententiam et excom­ municates citra sententiam. Excommunicationis effectus dividi possunt in ordinarios et im­ mediatos, qui ab ipsa directe derivantur et extraordinarios et mediatos, qui proveniunt ex facto posteriori. Quoniam autem non in omnibus excommunicatis eandem vim exserunt, praesertim in relatione ad alios fideles, oportet in hac re distinguere'- 1°) simpliciter excommunicatos; 2°) excommunicatos post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam ; 3°) excommuni­ catos vitandos. 278. I. Privatio indulgentiarum, suffragiorum, publica­ rum Ecclesiae precum (can. 2262). Quae privatio (68), principem locum occupat vi cuius excluduntur a communibus stiffrabiis Ecclesiae, quae ex sacrificio missae totius Ecclesiae nomine oblato, ex publi­ cis ministrorum officiis et orationibus, ex publico et communi the­ sauro satisfactionum Ecclesiae per indulgentias Praelatorum aucto­ ritate applicatas fidelibus provenire solent (69). Quae publica suffra(65) Cap. 53 X, de appell. II, 28; cap. 8 de off. iud. ord. 1, 31. (66) Cap. 28 § 3 de off. et p. i. d. I, 29; Suârez, 1. c. disp. Ill, sect. 15; Kober, l. c. p. 181 sq. (67) Cone. Nicaen. (a. 325) c. 5; Kober, 1. c. (68) Suârez, I. c. disp. VIII prooem. (W) Cfr. cap. 28, 38 X, h. t.; prop. 23 Lutberi damnata a Leone X Const. • Exurge Domine· 16 Man 1520. Catech. Rom. P. 1, cap. W, q 23, 24; Suârez DE EXCOMMUNICATIONE 287 gia nomine Ecclesiae ab eius ministris dispensata, distinguuntur a privatis quae fiunt proprio fidelium nomine et ab his per modum donationis aliis fidelibus applicantur, in vim communionis quae ha­ betur directe cum Deo independenter ab Ecclesia. Haec ergo ex­ communicatos etiam vitandos non privat privatis fidelium suffra­ giis (70) et orationibus. Consequenter ad privationem communium suffragiorum omnino prohibitum est publice orare pro excommuni­ catis vivis aut defunctis nondum absolutis aut ipsis communia Ec­ clesiae suffragia applicare (71), nisi in casibus ab ipsa Ecclesia ex­ ceptis v. g. in feria sexta Parasceves (72). Quae prohibitio etiam iure praecedente pertinebat ad omnes excommunicatos etiam ad toleratos, dummodo de excommunicatio­ ne publice constaret non obstante decreto Martini V « Ad evitan­ dae (73); multo magis ad ipsos quoque haereticos vel schismaticos toleratos qui in externa et notoria haeresum professione defuncti sunt (74). Cfr. Instr. S. C. Inquis. 10 Maii 1753; Collec. Lac. tom. II, p. 532 sq. et in ind. V. Haeretici II. At sicut privatim orare pro excommunicato non est prohibi­ tum; ita etiam non est prohibita privata et secreta missae applica­ tio, sive pro excommunicato vivo ad impetrandam eius conversio­ nem et resipiscentiam, quam profecto intendit Ecclesia per censu­ ram sive poenam medicinalem, sive etiam pro defuncto, quando notorie non constat de eius mala fide et defectu resipiscentiae, modo I. c. disp. IX, sect. 1, n. 2; Kober, I. c. p. 238 sq., ubi etiam refert praxim Ec­ clesiae antiquae delendi nomina excommunicatorum ex diptychis ; Ballerini-Pal­ mieri, I. c. n. 249 sq. (70) Suârez, d. 8 sect. 5 ; Kober, 1. c. p. 243, 276 sq. demptis nonnullis minus accuratis assertionibus. (71) Cit. cap. 28, 38 X, h. t. ; Suârez, 1. c. n. 4 sq. sect. 3, n. 1 sq ; Kober, I. c. p. 273 ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 388. (72) Kober, 1. c. p. 272 sq. de precibus publicis pro vivo principe civili et acathotico. (73) Ita Suârez, 1. c. sect. 2, n. 16 sq.; Kober, 1. c. p. 268 sq. ; De vi atque ambitu illius decreti cfr. Suârez, 1. c. sect. 2 ; Kober, 1. c. p. 245 sq. ; Benedictus XIV, De Synod, dioec. lib. XII, cap. 5 n. 4 ; Ballerini-Palmieri, I. c. n. 335 sq. ; Hefele, 1. c. tom. VII, p. 357; supra n. 269 cum nota. (74) Gregorius XVI, epist. ad Episc. August, in Bavar. 16 Febr. 1842, de defundis in externa et notoria haeresum professione, et 19 lui. ad Abbat. monast. Scheyem. ; Ballerini-Palmieri, I. c. n. 252 sq. ; Benedictus XIV, de Synod, dioec. lib. VI, cap. 5, n. 2; Kober, 1. c. p. 317. ■288 CAPUT χχιι scandalum vitetur (75). At intentionem impetratoriam minister Mis* sam applicans pro excommunicato vitando solum dirigere potest ad obtinendam ipsius conversionem non ad obtinenda temporalia beneficia v. gr. ad recuperandam sanitatem. 279. Privatio receptionis sacramentorum, (can. 2260). Praeter privationem communicationis spiritualis, et quodammodo internae, de qua in effectu praecedenti, excommunicatio inducit etiam privationem communicationis externae in rebus sacris (70). Inter res illas sacras primo recensenda sunt sacramenta, a quorum usu passivo ita arcet, ut nullus excommunicatus ea licite, nisi legiti­ ma causa excusetur, recipere valeat (77), quamvis valida sit huiusmodi sacramentorum susceptio, dummodo excipiatur sacramentum paenitentiae mala fide susceptum. Inde sequitur, ministros Ecclesiae excommunicatis sacramenta licite (78) administrare non posse aut ad ordines promovere (can. 2265) inclusis etiam ordinibus non sacramentalibus et prima tonsura (can. 949). Excusatio in excom­ municato notorio vel ob sententiam publico, vix dabitur et idem dicatur de ministro qui ipsi sacramentum ministrat ; de occul­ to standum est canoni 2232. Ut ergo excommunicato vitando mi­ nistrari possit sacramentum, prius ab excommunicatione, servatis servandis, a persona competente absolvendus est. Atque idem est dicendum de haereticis et schismaticis, qui post usum rationis pu(75) Cfr. Benedictum XVI, Const. « Ex quo primum » 1 Mart. 1736 §§ 23 sq., 27 sq. ubi citat cap. 28, 38 h. t. et alios textus interpretatur de publica missae celebratione et applicatione. Aichner, Compend. iur. eccl. § 51 ; Gasparri, De Eucharist, n. 483, 912; Hollweck, 1. c. § 46, not. 6; Lehmkuhl, 1. c. 11, n. 176; Pruner, Moraltheologie (a. 1903) II, n. 1035; Monitore ecclesiastico (a. 1901) p. 26, 132. Fructus generalissimus habetur ex ipsa Christi institutione pro universa Ec­ clesia et non pendet ab Ecclesiae iurisdictione. Fructus specialis qui etiam dici solet ministerialis pendet a ministri applicatione et est simul impetratorius. propitiatorius et satisfactorius. Secreta applicatio per ministrum proderit excommunicato secundum eius actualem dispositionem et divinam dispensationem nobis ignotam. (76) Suârez, 1. c. disp. X; Kober, 1. c. p. 280 sq. (77) Cap. 32: 59 X, h. t. ; cap. 10 X, de cleric, excom. V, 27; Schmalzgr., h. t. n. 128. (78) Cap. 8 de privil. V, 7 in Sext. ; Suârez, 1. c. sect. 2 n. 8 sq. ; Kober, 1. c. p. 284 sq. sci. quoad toleratos vetat ius divinum prohibens ministrare sa­ cramenta indigno, quoad vitandos praeterea lex Ecclesiae in sententia excom­ municationis contenta, cum illa ministratio contineat vetitam communicationem in divinis·, Wernz-Vidal, t. IV, n. 347. - DE EXCOMMUNICATIONE 280 blice in secta haeretica vel schismatica vixerunt, quibus sacramenta ministrari non possunt antequam abiurata haeresi veram fidem pro­ fessi sint (79). 280. III, Privatio confectionis sacramentorum (can. 2260). Excommunicatio privat potestate celebrandi sacrificium missae (80) et conferendi sacramenta sive usu activo sacramentorum (81). Quae prohibitio per se afficit omnes excommunicates (82), nisi agatur de casibus in iure exceptis. Maximi momenti est illa exceptio, vi cuius «fideles a simpliciter excommunicato possunt ex qualibet iusta causa Sacramenta et Sacramentalia petere, maxime si alii ministri desint, et tunc excommunicatus requisitus potest eadem ministrare neque ulla tenetur obligatione causam a requirente percontandi» (cit. can. § 2). Praeter hunc casum, excusant a prohibitione ignorantia pro­ babilis in excommunicato (83), gravis necessitas recipientis aut grave incommodum ministri excommunicati (84) praesertim sese prodendi et infamandi. At haec excusatio, ut per se patet, non favet notorio excom­ municato. Quodsi excommunicati non obstante Ecclesiae prohibitio­ ne celebrant missae sacrificium et sacramenta administrant, valide agunt (85); nec excipienda est administratio sacramenti paenitentiae ob defectum potestatis jurisdictionis, quae ad valorem sacramenti praeter potestatem ordinis in ministro requiritur; nam iure Codicis iurisdictio simpliciter excommunicato non aufertur sed exercitium prohibetur; qui proinde sine causis modo dictis illicite agit et qui­ dem in vim censurae. At ab excommunicato vitando et ab eo qui per sententiam est factus vel declaratus, fideles in solo mortis periculo possunt petere tum absolutionem sacramentalem etiamsi praesens sit sacerdos ap(79) Quoad poenas ministri et aliorum qui violant hanc prohibitionem nunc standum est canoni 2238 § 2. Cfr. Const. « Apostolicae Sedis » n. 33, 47 ; Hilarius a Sexte/ι, I. c. p. 53 sq. (80) Cfr. cap. 4, 10, X de cleric, excomm. V, 27. (81) Cap. 10 X, de cler. excom. ; Suârez, 1, c. disp. XI, sect. 1 sq.; Kober, l.c. p. 290 sq. ; Schmalzgr. h. t. n. 129. (82) Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 255 sq. ; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 55. (83) Suârez, I. c. sect. 2; Schmalzgr., h. t. n. 144 sq. ; Kober, I. c. p. 298 sq. (84) Cap. 9 X, de cleric, exc. V, 27 ; Suârez, 1. c. sect. 1 n. 2 sq. (85) Cfr. c. 6 II, 32 (Urban. II) ; c. 40 C. XXIV, q. 1 (S. Aug.); Cone. Trid. Sess. XIV, cap. 4, 7 de paenit. ; Suârez, 1. c. n. 3 sq., 17 sq., 23 sq. ; Kober, I. c. p. 291 sq. 19 290 CAPUT xxu probatus (can. 882), tum etiam, si alii desint ministri, cetera sacra­ menta et sacramentalia (can. 2261, § 3). Quare, ubi alii desint excommunicatus post sententiam etiam eucharistiam et extremam unc­ tionem moribundo ministrat, ne is tanto praesidio in necessitate illa extrema privetur. Extra hanc hypothesim illicite; paenitentiam vero ne valide quidem ministrat, quia jurisdictione caret vel potius vali­ do eius usu (can. 873, § 3). Parochus vero (et respective Ordina­ rius loci) per sententiam excommunicatus, non tantum illicite, sed etiam invalide assistit matrimonio nec potest valide alii dare licen­ tiam ut assistat (can. 1095) § 1). Quotiescumque excommunicati illicite celebrant sacrificium mis­ sae vel administrant sacramenta, incidunt in irregularitatem ob cen­ suram violatam (86). Qui ab excommunicato sine aliqua iusta causa, aliis ministris non deficientibus, sacramentum vel sacramentale petit, modo de ex­ communicatione ipsi certo constet, illicite agit et legem Ecclesiae frustrat, quae excommunicatum a ministrandis sacramentis et sacramentalibus arcet. Cum hodie adeo facile obtineri possit censurae absolutio, excommunicatus nondum absolutus praesumendus est peccator, nec licet sine proportionata causa partem habere in eius sacrilega administratione (87). 281. IV. Privatio assistentiae in divinis officiis. Priva­ tur (88) excommunicatus assistentia passiva in celebratione sacrificii missae et usu aliorum officiorum divinorum (89); caret iure assisten­ di divinis officiis, ut dicitur can. 2259, § 1, secundum significatio­ nem, quam de divinis officiis tradit can. 2254, § 1, nisi ob ignoran­ tiam, vitandum scandalum aut grave damnum excusetur. Habet ta­ men ius assistendi praedicationi verbi Dei, ex qua forte sperare li­ cet fore ut ad deponendam contumaciam inducatur. Quae privatio summo rigore applicatur excommunicato vitando, ita ut vel ipsi fi(86) Arg. d. e. cap. 10 X, de cler. excom. V, 27 ; Kober, I. c. p. 306 sq.; Suârez, 1. c. sect. 3; Ballerini-Palmieri, n. 257. (87) Suârez. disp. XII, sect 1,2, 1. c. η. 26 sq. ; Ballerini-Palmieri, I. c. n. 257, 370; Kober, 1. c. p. 315 sq., 323 sq. ; cap. 2 X, de ordin. ab Ep. I, 13; Const. « Apostolicae Sedis » n. 44. (88) Kober, I. c. p. 319 sq. de moribus ipsorum paganorum ; Const. Apost lib. VIII, post. cap. 4 in ed. Card. Pitra, Hist, et monum. tom. I, p. 393 sq. (89) Cfr. c. 1 § 1 D. 25 (S. Isidor.?); cap. 43, X. h. t. DE EXCOMMUNICATIONE 291 deles (90) prohibeantur ab illa assistentia, si excommunicatus iisdem officiis divinis pertinaciter interesse velit, clerici (91) autem tenean­ tur celebrationem divinorum officiorum omittere aut etiam servatis servandis (92) interrumpere (93). Si vero passive assistat tolera­ tus non est necesse ut expellatur. At ab assistentia activa, quae aliquam secumferat participatio­ nem in celebrandis divinis officiis, repellendus est non solum vi­ tandus sed etiam quilibet post sententiam condemnatoriam vel de­ claratoriam aut alioquin notorie excommunicatus (can. 2259, § 2). 282. V. Privatio sepulturae ecclesiasticae erat iure prae­ cedenti effectus generalis (94). Vitandi, etiamsi cum signis poeniten­ tiae ex hac vita migrassent, ante absolutionem datam ab excommu­ nicatione in loco sacro sepeliri non potuerunt (95); tolerati autem, cum signis poenitentiae defuncti per se in loco sacro ante absolu­ tionem sepeliri potuerunt (96), quamvis etiam illorum absolutio ab excommunicatione convenienter praemitteretur sepulturae ecclesiasti­ cae. Quodsi excommunicatus vitandus et impoenitens, in loco sacro sepultus fuisset locus ille sacer polluebatur atque expiatione indigebat(97). Toleratus excommunicatus si absque paenitentiae signis de­ cessit, locum sacrum, in quo illicite sepultus esset non polluit ideo­ que expiatio loci sacri non fuit necessaria (98). (90) Cap. 18 h. t. in Sext.; cap. 8 de privil. V, 7 in Sext. (91) Cap. 18 X, h. t. (92) Cap. 16 X, h. t. ; cap. 2 h. t. in Clem. ; Kober, 1. c. p. 325. (93) Suârez, 1. c. disp. XII ; D’Annibale, I. c. n. 360, 362. Illa tamen obli­ gatio expellendi excommunicatum vitandum vel a divinis officiis abstinendi nostris diebus singularem habet difficultatem, et facile mitior quaedam disciplina posset introduci, ne quod in odium delinquentis est statutum convertatur in scandalum et damnum fidelium ; quae mitior disciplina iam ipsa praxi videtur esse compro­ bata. Quae moderatio disciplinae praecedentis facta est per clausulam « dummodo id fieri possit sine gravi incommodo ». (94) Cfr. c. 1 (S. Leo) C. XXIV, q. 2; Cap. 12 X, de sepult. III, 28; cap. 1 de sepult. Ill, 7 in Clem. ; Schmalzgr. h. t. n. 127; h. t. n. 127; Suârez, 1. c. disp. XII, sect. 4 ; Kober, I. c. p. 330 sq. (95) Cap. 28, 38, X, h. t. (96) Schmalzgr., 1. c. ; Rituale Rom. tit. 3, c. 4. (97) Cap. 7, X, de consecr. eccl. 111, 40, cap. unie, de consecr. eccl. III, 21, in Sext; Kober, 1. c. p. 337 sq.; Ballerini-Palmieri, I. c. n. 266; Hollweck, 1. c. p. 128, 159, 339; Cone. plen. Amer. lat. (a. 1899) n. 923. 926. (98) Suârez, I. c. n. 5, 15 292 CAPUT XXII Iure Codicis inducta est nova moderatio in hoc effectu, qua facilius evitantur scandala. Non solum vitandus sed etiam iure nototorius post sententiam privandus est sepultura ecclesiastica intellecta ad normam can. 1204, 1241 nisi ante mortem aliquod poenitentiae signum dederit (can. 2260, § 2, 1240). Ecclesia vel coemeterium ubi sepeliatur violatur (can. 1172, 1207); cadaver vitandi exhumandum est et in loco profano reponendum si id fieri sine gravi in­ commodo possit (can. 1242). Cfr. Wernz- Vidal, tom. IV, π. 586, 567. — Notarié excommunicatus a sepultura excludittur non vi cen­ surae, sed quia publicus et manifestus peccator (can. 1240, § 1, η. 6). Idem valet de vitando ex can. 2343, si factum innotuerit. Si privatio sepulturae remittitur ob signa data poenitentiae, locus est absolutioni quae dicitur dari post mortem i. e. ritui Ritualis Ro­ mani tit. Ill, cap. 4 (cfr. c. 28 X. V. 39). — De poenis in violato­ res (cfr. can. 2239 (99). 283. VI. Remotio ab actibus legitimis. «Removetur excommunicatus ab actibus legitimis ecclesiasticis intra fines suis locis iure definitos; nequit in causis ecclesiasticis agere nisi ad normam can. 1654; prohibetur ecclesiasticis officiis seu muneribus» fungi, concessisque antea ab Ecclesia privilegiis frui » (can. 2263). Est pri­ vatio excommunicationis forensis. a) Actus legitimi sunt actus descripti in canone 2256, n. 2°. b) Exclusio ab agendo non inducit in excommunicato, quem nulla sententia afficit, prohibitionem standi in iudicio etiam actoris nomine; attamen quilibet excommunicabis semper ab agendo repelli potest sive ex officio, si adsit notorietas facti, sive praesertim ad instantiam partis excipientis de excommunicatione (can. 2263, 1654, 1628, § 3). Excommunicati vero vitandi vel post sententiam tales generatim ab agendo repelli debent, nisi agatur de impugnanda iustitia aut legitimitate ipsius excommunicationis, quo casu admitten­ di sunt ut personaliter agant; vel de avertendo quovis animae suae praeiudicio, quo casu per procuratorem agere permittuntur (can. 1654). c) Prohibitio exercendi officia seu munera eccl. partim iam sequitur ex prohibitione assistendi active divinis officiis, partim ex prohibitione exercendi potestatem sive ordinis sive jurisdictionis. (99) Cit. cap. 1 de sepult. Ill, 7 in Clem.; c. 2 pr. de haeret V, 2 in Sext; Thesaurus, De poen. eccl. v. Sepultura cap. 4, 5, ; Kober, p. 338.. DE EXCOMMUNICATIONE Praeterea inter actus legitimos etiam officia et munera recensentur velut officium iudicis, auditoris, relatoris, etc., munus defensoris vin­ culi, promotoris iustitiae etc. Quae prohibitio ad haec summatim reducitur quoad officia et munera iam collata: 1°) Excommunicatus non notarius illicite exercet munera ecclesiastica (can. 2263), nisi ob infamiae periculum ab observanda censura excusetur ad normam can. 2232. Officium tamen eiusque stipendium servat, et actus vi muneris positi sunt validi. 2°) Notorias de facto, quem periculum amittendae famae non urget, debet ab exercendis muneribus absolute abstinere; sed pari­ ter officium eiusque stipendium non amittit et actus ab eo positus similiter valet. Illicite praeterea agit patrinum in baptismo et confir­ matione (can. 766, 796). 3°) Excommunicatus vel declaratus talis per sententiam etiam invalide exercet Jurisdictionem, quae forte officio seu muneri adne­ xa sit, sive interni sive externi fori (can. 2264), salva exceptione can. 2261 (100); privatur exercitio potestatis ordinis, quod a fidelibus peti non potest nisi in periculo mortis (can· 2261 § 3); nequit va­ lide arbitri munere fungi (can. 1931) aut patrini in baptismo vel confirmatione (can. 765, 795), nec in iudicio admittitur ut testis nisi cum nota suspecti (can. 1757, § 2, n. 1). — Praeterea ita excom­ municatus vel declaratus per sententiam fructibus quos ex munere vel pensione percepit manet eo ipso privatus (can. 2266), tametsi munus per alium exerceat, a die quidem sententiae datae. Sed quae­ stio est num amittat etiam fructus praecedentes, omnes proinde qui ipsi correspondent a die incursae censurae, ut vult Cappello cum aliis, vel solum a data declaratione ita ut fructus ante declarationem perceptos non auferat, ut vult v. gr. Roberti n. 339, VermeerschCrensen III, n. 468. etc. Pro prima sententia adest ratio, quod fruc­ tuum amissio est effectus censurae non declarationis quae est tan­ tum condicio praerequisita, et simul generale principium, quod sen­ tentia declaratoria <. poenam ad momentum commissi delicti retrotrahil>. Alii vident in nostro can. 2226 restrictionem generalis princi­ pii can. 2232, § 2, idque etiam dicunt inferri ex modo loquendi : (100) D'Annibale, 1. c. n. 365 ; 1. c. n. 365 ; Ballerini-Palrnieri, 1. c. n. 362 sq.; Lega, 1. c. n. 73 sq. ; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 60; Hollweck, 1. c. § 47 not. 6; Schmalzgr. V, 39; η. 156 sq. ; Aliter Suârez, 1. c. disp. XIII, sect. 2: if ■ - H iC. K 294 CAPUT XXII post sententiam. Prior sententia videtur verior; altera non videtur carere probabilitate (101). 284. VII. Excommunicatus quoad privilegia et gratias. Prohibetur concessis antea privilegis uti. Intelligitur prohibitio de privilegiis personalibus, non de realibus aut localibus quorum exsi­ stentia et usus non dependeat a persona, quae excommunicatione irretitur. — Ipsa autem privilegia non amittuntur: usus ergo erit illicitus, sed non invalidus. Cfr. can. 66, § 1, de facultatibus habi­ tualibus accensendis privilegiis praeter ius; quibus proinde eadem applicanda erit iuris dispositio (cit. can. 2263). Quae facultates iam aliunde cessare possunt in excommunicato una cum iurisdictione (can. 2264), vel una cum prohibitione ministrandi sacramenta (can. 2261) aut exercendi officia divina’ (can. 2259, § 2). Excommunica­ tus per sententiam gratiam ullam pontificiam valide consequi nequit. 285. VIII. Excommunicatus quoad iura. a) Simpliciter ex­ communicabis non notorias nequit licite ius praesentandi, si ipsi aliunde competat, exercere (can. 2265, § 1), nisi ob periculum in­ famiae incurrendae ab observanda censura excusetur. Quod pericu­ lum per se non habetur in excommunicato notorio, isque proinde a praesentando abstinere debet. Excommunicatus per sententiam aut ut talis declaratus et a for­ tiori vitandus iuspatronatus personale valide acquirere nequit (can. 1453, § 1); si reale acquirat vel personale iam possideat nequit iura patroni exercere donec, servatis servandis, absolvatur (can. 1470, § 4). Exercitium prohibitum valore careret; at subsequens declara­ tio non videtur actum ante positum infirmare attento tenore can. 2265, § 2. b} Electio et nominatio eadem regitur norma. Quare 1°) qui­ libet excommunicatus nequit licite eligere vel nominare, nisi excu­ setur periculo incurrendae infamiae (can. 2265, § 1 — 2232, § 1). 2°) Notorias de facto numquam licite eligit vel nominat. 3°) Notorius notorietatis iuris (per sententiam), et a fortiori vitandus, inva(101) Suârez, 1. c. disp. XIV, sect. 1 sq. ; Schmalzgr. h. t. n. 163 sq. ; Kober, 1. c. p. 359 sq. ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 265 ; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 59 ; ctr. quoque c. 4, C, XXIV, q. 1 (Alex. II, a. 1061-69) ; cap. 8 X, de consuet. l( 4; cap. 24, X, de sent, et re, 11, 27; cap. 1 de off. vic. 1, 13 in Sext.; Suârez, I. c. η. 2; Kober, 1. c. p. 360 sq. DE EXCOMMUNICATIONE 295 tide digit vel nominat (can. 2265, § 2). In electione quae fit per suffragia, huius suffragium est nullum, sed electio valet si dempto suffragio nullo, electus requisitum suffragiorum numerum retulerit: electio tamen est ipso iure nulla, si scienter talis excommunicatus admissus fuerit (can. 167-2265). 286. IX. Excommunicatus quoad munera ecclesiastica i. e. dignitates, beneficia, officia, quibus accedunt pensiones. Antiquo quidem iure quaelibet collatio muneris ecclesiastici ex­ communicato cuilibet facta ut nulla habebatur; in quam rem invo­ cabatur cap. Postulastis 7, X (Innoc. III) de clerico exc. ministr. V, 27, ubi edicebatur «Consultationi vestrae respondemus, quod cum excommunicatis communicari non debeat, clericis excommuni­ cationis vinculo innodatis ecclesiastica beneficia conferri non pos­ sunt, nec illi valent ea retinere licite, nisi forsitan cum eis fuerit misericorditer dispensatum, cum ea non fuerint canonice consequuti>; quibus accedebat cap. 1 (1, 3) in VI, quod potius agebat de impetratione per rescriptum. Introductum praecise fuit ad nullitatem in casu particulari evitandam, ut in rescriptis impetrationis adiungeretur absolutio quae dicta est ad cautelam. Post inductam a Martino V distinctionem inter toleratos et vi­ tandos, firmiter retenta inhabilitate vitandi, disputatum est de tole­ ratis, aliis eandem affirmantes quia nullus favor intendebatur con­ cedi toleratis, aliis negantibus quia beneficia et officia redundant in favorem fidelium. Priores tenebant (102) quamlibet provisionem canonicam beneficii ecclesiastici favore excommunicati, publici vel occulti, sive per collationem liberam sive per electionem vel con­ firmationem, sive per postulationem vel admissionem sive per prae­ sentationem vel institutionem factam esse nullam et irritam etiamsi excommunicatio a collatore vel electoribus ignoraretur, cum igno­ rantia nequeat sanare incapacitem promovendi, licet a culpa et poe­ na excuset collatorem vel electores. Controversiam Codex diremit in sensum, quem iam plures docti viri optabant, habita ratione fere plenae aequiparationis excommu(102) Confer ex una parte Wernz, Ius Decret I. II, n. 298, t. VI n. 139; Suârez, disp. XII, sec. 1 ; Kober, 1. c. p. 341 sq. ; Schmalzgr. (V, 39) n. 148, 152sq.; ex alia parte D’Annibale, I. c. n. 365, contra communiorem sententiam pro sen­ tentia quam vocat aequiorem, attentis incommodis inhabilitatis occultae (cfr. in rem Suârez, disp. XIII, sect. 2, n. 31). 296 CAPUT ΧΧΠ nicati per sententiam (notorii notorietate iuris) cum vitandis, qui in nova disciplina rari esse debebant. Ergo modo simili ac in aliis effectibus: 1°) Excommunicatus non notorias licite acceptare nequit dignitates, officia, beneficia, pensiones ecclesiasticas aliudve munus in Ecclesia, nisi ob pericu­ lum incurrendae infamiae excusetur ab observanda censura (can. 2265, § 1, n. 2°, 2232, § 1). 2°) De facto notorias numquam acceptare licite potest mune­ ra et pensiones, cum ipsi non faveat excusatio ex memorato peri­ culo infamiae. Quod ante omnia facere debet, est obtinere absolu­ tionem. 3°) Excommunicato per sententiam vel taliter :per sententiam declarato et a fortiori vitando invalide munera vel pensiones con­ feruntur (can. 2265, § 2). Videtur tenendum, sententiam declarato­ riam excommunicationis incursae, latam post validam muneris col­ lationem, praecedentem collationem non infirmare. Nihilominus Su­ periores, ad quos pertinet collatio, excommunicatis, praesertim si notorii evaserint, officia et beneficia conferre non debent, utpote indignis; quod si contulerint v. gr. ob ignoratam censuram, ea co­ gnita et praemissa declaratione censurae, videntur posse collationem irritare, nam generalis can. 153, § 3 habet applicationem in casu excommunicati ; evidens enim est huic deesse qualitatem iure requi­ sitam. Hoc pacto etiam simpliciter excommunicato non tribuitur ma­ gnus favor ex non asserta inhabilitate ad officia et beneficia, quae erat potissima ratio, cur iure praecedenti inducti sunt doctores ad applicandam toleratis praedictam inhabilitatem. Ita etiam non videtur derogari principio generali can. 2232, § 2, quod sententia declaratoria poenam ad momentum commissi delicti retrotrahat, i. e. si Superior illam sententiam edens illum effectum velit induci; quo si­ mul efficitur ut exclusio ab officiis et beneficiis sit effectas ipsius excommunicationis, sententia mera condicio ad hoc ut collatio illicite facta saltem ex parte excommunicati non sustineatur. 287. X. Excommunicatus quoad civiles seu profanas relationes. 1. Excommunicati vitandi, i. e. omnes, privati fuerunt communicatione civili (103), quae ad vitam privatam et domesticam (103) 1 Corinth. V, 11; 11 Thessal. 111, 14; II Ioann. 10, 11; c. 11 (10) innet. Hefele, 1. c. t. I, p. 803; c. 2 Cone. Antioch, (a. 341); c. 5 Cone. Tolet. 1 DE EXCOMMUNICATIONE 297 refertur (104) et in famoso versiculo: «Os, orare, vale, communio, mensa negatur * accuratius circumscribitur, et ita explicatum fuit ut excluderentur: colloquia et signa benevolentiae; communicatio in rebus sacris etiam privata; peculiares salutationis obsequii et amici­ tiae causa; societas habitationis, negotii, cooperationis; mutua invi­ tatio ad mensam (105). Paulatim introductae sunt exceptiones ob quas fidelibus et excommunicatis vitandis communicatio illa ci­ vilis erat permissa (106), quas pro antiquo more complexus fuit ille versiculus: * Utile, lex, humile, res ignorata, necesse * i. e. a) com­ modum spirituale vel temporale communicantis, excommunicati vel tertii; b) matrimonium, ex quo reciproca oritur inter coniuges obli­ gatio quoad torum, mensam et domesticam conversationem; c) sub­ jectio et obedientia qua v. gr. filii erga parentes, famuli erga do­ minum, subditi erga principem tenentur; d) ignorantia; e) necessi­ tas quaedam sive spiritualis sive temporalis propria vel aliena (107). Demum introducta distinctione inter vitandos et toleratos, hi a communicatione mere civili cum fidelibus vi censurae non amplius fuerunt exclusi, etiamsi a fidelibus non requirerentur et sponte sese iugererent commercio civili cum iisdem (108). 11. Ius Codicis hunc effectum hoc modo retinuit: «Communi­ cationem in profanis cum excommunicato vitando fideles vitare de­ bent, nisi agatur de coniuge, parentibus, liberis, famulis, subditis, et generatim nisi rationabilis causa excuset » (can. 2267). Ergo: 1°) retinetur prohibitio fidelibus facta communicandi cum vitandis nisi rationabilis causa excuset; qua prohibitione fidelibus (a. 400); c. 18 (S. Isidor.?) c. 24 (Chrys.) C. XI, q. 3; cap. 29, 41, 59 X, h. t. ; Suârez, 1. c. disp. XV, sect. 1 sq ; Schmalzgr. h. t. n. 177 sq. Kober, I. c. p, 376 sq.; Hinschius, 1. c. tom. V, 47 sq. (104) Suârez, I. c. disp. XV, prooem. et sect. 8, 9 ubi recte ad hanc commu­ nicationem civilem refert inquisitionem de contractibus et testamentis excommunicatorum. (105) Suârez 1. c. sect. 1, n. 3 sq. ; Kober, 1. c. p. 384 sq. (106) Suârez, L c. n. 1 ; Hollweck, 1. 3. § 48, not. 7. (107) Antiqui iuris rigorem iam Gregorius VII coepit temperare in Cone. Roman, (a. 1078), eumque secutus est Urbanus II in epist. ad Genebald. Ep. Con­ stant, (a. 1089) = c. 103, 110 C. XI, q. 3. Gregorius IX, moderationes factas in sua compilatione authentica (cap. 31, 43. 54, X, h. t.) ratas habuit (cfr. Gloss, ad cap. 15 X, h. t. V. Excommunicationis), et Martinus V (a. 1418) laudato suo de­ creto mnlto magis extendit. Cfr. Kober 1. c. p. 387 sq. ; Suârez, 1. c. sect. 3 sq. (108) S. Poenit. 5 Iulii 1867; Hilarius a Sexten. 1. c. p. 62. - $ sq ! 298 CAPUT XXII efficaciori modo facta, ipsi vitandi manent exclusi a profano com­ mercio cum fidelibus. 2°) Praeterea fideles absolute prohibentur quodvis auxilium vel favorem impedere excommunicato vitando in crimine propter quod excommunicatus fuit (in crimine criminoso) sub poena excom­ municationis latae sententiae Sedi Apostolicae simpliciter reservatae (can. 2338, § 3). Quod auxilium facile potest desciscere in veram cooperationem v. gr. in delicto habituali, permanenti, continuato, ita ut applicari debeat can. 2209. 3°) Ex natura rei est fugienda illa in profanis cum vitando commu­ nicatio, quae aut scandalum afferat aut propriae perversionis periculum. In ceteris casibus civiles illae cum vitandis relationes sub levi tantum videntur prohibitae. Casus sunt illi memorati ex iure anti­ quo; item causae excusantes eaedem haberi possunt et praeterea alia quaevis quae vere sit rationabilis. 288. Scholion. 1. Olim excommunicatis vitandis etiam civilis jurisdictio seu potestas auferebatur; quod eo tempore accidit, quo, stante concordia inter utramque potestatem ecclesiasticam et civilem, merito potuit videri non decere in societate Christiana ut fideles subjicerentur excommunicatis et Ecclesia esset in pleno excercitio potestatis indirectae iure divino ipsi competentis et a statu Christiano agnitae (109). Hodie huius rei non remanent nisi levia quaedam vestigia, qui­ bus conservandis et tuendis studet Ecclesia in variis Concordatis etiam recentioribus v. gr. in exclusione a munere docendi in fa­ cultate theologica vel philosophica vel tradendi in publicis scholis religiosam instructionem. 289. Scholion II. Effectus qui sequuntur post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam brevi compendio lubet hoc loco complecti. Sententia reddit reum publice designatum tamquam excommunicatum : inde excommunicatio exserit totam suam externam vim apud coetum fidelium et hi effectus oriuntur: (109) Suârez, 1. c. disp. XV, prooem., disp. XVI, sect. 1 sq., sect 6, disp. XVII, sect 1, π 1 ; Kober, 1. c. p. 417 sq., 422 sq., 403 ubi tamen explicatio data iuris antiqui solido fundamento caret; Schmalzgr. I. c. n. 167 sq.; D’Annibale, I. c. n. 361 ; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 60, 62; Hollweck, 1. c. § 48. — In rem cfr. cap. 8 de sent. exc. (V, 11) in VI; cap. 24, X de sent, et re iud. II, 27; cap. IS X, de excess, praei. V, 31 ; cap. 12, 5, X de exept. II, 25 ; cap. 1 de except. II, 12 in VI ; cap. 7, X de iudic. Il, 1 ; cap. 2, X de procur. I, 38. DE EXCOMMUNICATIONE 299 1°) Arcendus est a quavis activa assistenda in divinis officiis, quae aliquam secumferat participationem in iisdem celebrandis; qui effectus etiam inducitur, citra sententiam, notorietati facti, quae alios effectus non semper inducit (can. 2259, § 2; cfr. can. 2338 2260, § 3 de sanctione). 2°) Non potest recipere sacramentalia i. e. ipsi deneganda sunt (can. 2260, § 1). 3°) Privatur sepultura ecclesiastica nisi ante mortem aliqua dederit resipiscentiae signa (can. 2260, § 2. iunct. can. 1240. § 1, 2°). 4°) Tantum in periculo mortis possunt fideles ab eo petere et ipse licite impertiri absolutionem sacramentalem, et si desint alii ministri cetera etiam sacramenta et sacramentalia (can. 2261, § 2). 5°) Invalide agit arbitrum (can. 1931), patrinum in baptismo et confirmatione (can. 765, 2°; 795, 2°). 6°) Invalide exercet ius eligendi, praesentandi, nominandi; invalide consequitur dignitates, officia, beneficia, pensiones eccle­ siasticas aliudve munus (can. 2265, § 2; 1453, § 1). 7°) Nequit ullam pontificiam gratiam valide consequi, nisi in pontificio rescripto mentio de excommunicatione fiat (can. 2265, § 2). Gratias iam obtentas inde non amittit. 8°) In iudicio personaliter agere dumtaxat potest ad impu­ gnandam excommunicationis iustitiam et legitimitatem ; per procura­ torem. agere valet ad aliud quodeumque animae praeiudicium aver­ tendum; in ceteris causis ipsi semper opponi potest exceptio excom­ municationis ut ab agendo repellatur; immo ex officio est excluden­ dus (can. 1628; 1654; 2263). 9°) Non admittuntur in iudicio ut testes tamquam suspecti (can. 1757, § 2). 10°) Sui officii aut beneficii, si quod habeat, fructus non fa­ cit suos, quos amittit a die incursae censurae, licet declaratio se­ rius fuerit data (can. 2232, 2266), 11°) Invalide ponit actus iurisdictionis interni vel externi fori; validus est semper ac licite ponitur ad petitionem fidelium, pro qua, ubi alii ministri non desint, vix fideles iustam causam habebunt. 290. XL Effectus mediati seu sequelae excommunica­ tionis. Γ) Inter sequelas quae extraordinarie sequi possunt ex ex­ communicatione primo loco recensenda est irregularitas ex delicto, J I ί:ί η·5 K I 0il * t’ I ΙΪI* ‘• ·* Φ· T v· » Λ V i I 1 300 CAPUT XXII si in violationem censurae excommunicatus culpabiliter exercet actum ordinis sacri ipsi prohibitus (can. 985, n. 7), Wernz-Vidal tom. IV, n. 254. 2°) Suspicio de haeresi in eo qui obdurato animo per an­ num insorduerit in excommunicatione seu pertinaciter perseverave­ rit (can. 2340, § 7) (110). Suspectus vero de haeresi criminaliter tractandus est ad normam can. 2315, 2314, unde tandem devenire possit ad privationem dignitatis, beneficii, pensionis, aliusve mune­ ris et ad ipsius clerici depositionem (111). 291. Scholion. De absolutione ab excommunicatione, nihil in particulari hoc loco est addendum, cum ea quae de abso­ lutione a censuris universim spectatis prolixe disputata sunt, maxi­ me absolutioni a censura excommunicationis sint applicanda. Sin­ gularem solummodo mentionem meretur historia et praxis absolu­ tionis a casibus reservatis sive episcopalibus sive papalibus (112). ■ (110) Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 3 de ref. ; Suârez, disp. XVII, sect 1; Kober, I. c. 433 sq. ; Thesaurus, De poen. v. Insordescentia; D’Annibale, i. c. n. 302. De alia insordescentia brevioris temporis sc. perseverantiam per quatuor menses in excommunicatione ob certa delicta, agebat Reg. 66. Cane. Apost. ubi accurate distinguitur ab insordescentia per annum in excommunicatione ob alia delicta incursa, atque in utroque casu negatur favor absolutionis ad effectum in litteris Apostolicis apponi solitae. D’Annibale, 1. c. De modo quo ex insordescentia a suspicione haeresis deveniretur ad appli­ candas haereticorum poenas, cfr. Cone. Trident. I. c. ; cap. 7 de haeret. V, 2 in VI; Schmalzgr. 1. c. n. 195; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 241. — Insordescentia habebatur ut probatio delicti seu causae, ob quam lata erat excommuuicatio, dum insordescens per annum fictione iuris haberetur pro convicto seu confesso (cfr. cap. 36, 37, C. XI, q. 3; Schmalzgr. 1. c. n. 196; Suârez, 1. c. n. 9). (111) De invocatione brachii saecularis cfr. cap. 2, X de cler. exc. V, 27; Kober, 1. c. p. 439 sq. ; Hinschius, 1. c. tom. V, p. 140 sq., 373 sq., 48 sq., ubi saepe pro suo modo protestantico de his rebus disserit et p. 45 sq. Gregorio VII, plane falso tribuit opinionem de directa quadam potestate R. Pontificis in spiri­ tualibus et politicis rebus, vi cuius principibus saecularibus solummodo relinquatur usus quidam potestatis politicae. (112) Cfr. Thomassinum, Vetus et nova Eccl. discipl. P. I. lib. 2, cap. 13, 14; Kober, 1. c. p. 437 sq. ; Hausmann, Geschichte der pâpstlichen Reservatfalle ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 211 sq. ; Bucceroni, Commentarius de casibus reservaris; Hiuschius. I. c. p. 360 sq. f' 301 DE INTERDICTO CAPUT XXIII De interdicto (1) 1. Nomen, notio, divisio, origo interdicti 292. Nomen. Nomen interdicti (2), quod ad designandam poenam ecclesiasticam nunc est vocabulum scientiae canonicae iam in ipso iure Decretalium approbatum (3) certe in antiqua Ecclesia non occurrit; at saltem ex saeculo decimo verbum interdicti vel in­ terdicendi frequentius in fontibus iuris canonici invenitur et magis magisque determinatam habet significationem (4). Cui rei non ob­ stat, quominus interdictum quoddam ante illud tempus iam fuerit usu receptum, sed aliis verbis expressum (5). 293. Notio. Interdictum ex iure Decretalium et disciplina etiamnunc vigente est censura ecclesiastica, qua prohibetur usus omnium divinorum officiorum et aliquorum sacramentorum et sepulturae ec­ clesiasticae, quatenus usus est et omnibus fidelibus communis iff}. (1) Suârez, I. c. disp. XXXII sq. ; Schmalzgr., h. t. n. 322 sq. ; Stremler I. c. p. 341 ; Kober, das Interdict, in Archiv. f. k. K. p. 21 p. 3 sq. 291 sq., t. 22, p. 3 sq. ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 362; Hinschius, 1. c. tom. IV, p. 715, 805, tom V, p. 13 sq., 19 sq., 30 sq.; Richter, Origo et evolutio interdicti, in « Textus et Documenta » Pont. Univ. Gregorianae, Series theolog. n. 12, 13; Couran, The interdict a. 1930; Haas, Das interdict, Bonn. 1929; Haring, Lexik, f. Theol. u. Kirche V (1933) 435 ; Godefroy, Diction, de Théol. Cathol. VII, 2282. (2) De variis significationibus huius verbi in iure roinano et canonico cfr. Inst. IV, 15 de interdictis (i. e. de actionibus iudic.) Dig. XLIII, 1, de interdictis. Dig. XLVI1I, de interdictis (i. e. de poena qua quis patria et usu honorum inter­ dicitur); cap. 5, X de caus. poss. II, 12 · de interdicto unde vi·; Suârez 1. c. disp. XXXII, sect. 1, n. 2. (3) Cap. 20 X, de V. S. V. 40 (Innocent. Ill, scr. a. 1198-1205). (4) Cfr. ep. 93, Gerberti, a. 995, « interdicto vestro » ; Alex. II, a. 1065, « in­ terdicere non differas »; Gregor. VIII, a. 1074, « universam Franctam... interdicite ». (5) V. g. < vestro banno·, « excommunicatione », · * . anathemate Cfr. Kober, I. c. t. 21, p. 16 sq. 21 sq. ; Hinschius, 1. c. tom. V, p. 19 sq., p. 22 not. 1. 2. (6) Suârez, 1. c. disp. XXXII, sect. 1, n. 1, 3, 4 ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 381, 382, qui merito notat definitionem satis communiter tradi solitam « per remotio­ nem a participatione quarundam rerum sacrarum esse nimis vagam »; D Anni­ bale, I. c. n. 369; Lega, 1. c. n. 145 sq. ; Hilarius a Sexten, I. c. p. 80 sq.; Hollwck, I. c. § 51 sq. Ki I t 302 CAPUT XXIII Quae notio modo magis completo circumscribit discrimen interdicti ab aliis censuris, quam brevior Codicis definitio qua dicitur: . (can. 2268). Qua priori definitione per verba generica « censurae ecclesiasti­ * cae interdictum evidenter distinguitur ab aliis poenis vindicativis Ecclesiae atque etiam ab interdicto, quod per modum poenae vindicativae infligitur (cfr. can. 2255. § 2). Verbis sequentibus genera­ tim enuntiatur obtectum huius prohibitionis, quod est usus sive acti­ vus sive passivus quarundam rerum sacrarum, non omnium, sed aliquarum in iure expressarum, quae brevitatis causa ipsi definitio­ ni non inseruntur. — Porro verbis illis « quatenus usus est », insinuatur differentia interdicti ab excommunicatione, quae directe et immedia­ te communicationem cum fidelibus et nonnisi consequenter usum rerum sacrarum prohibet; e contra interdictum directe et in se pro­ hibet solum usum quarundam rerum sacrarum etiam per se et independenter ab omni communicatione cum fidelibus, neque ad pro­ hibitionem quandam communicationis in humanis, ut fit per excom­ municationem, sese extendit. Denique verba illa « quatenus...omni­ bus fidelibus communis * est, insinuant distinctionem inter suspen­ sionem et interdictum. Suspensio enim pariter privat usu rerum sa­ crarum, sed solummodo quatenus usus iste est activus atque adeo exercitium quoddam potestatis ecclesiasticae sive ministerii cuiusdam ex officio, non usus quidam mere passivus et communis cum re­ liquis fidelibus, interdictum vero privat usu illo indifferenter tum passivo tum activo, clericos et laicos. 294. Divisio, interdictum dividitur: I. Ratione subiecti in lo­ cale (7) et in personale (8), prout prohibitio usus rerum sacrarum directe cadit in aliquem locum aut in personam (9) (can. 3268, § 2). Ad hanc divisionem revocatur interdictum mixtum, sive ambulato­ rium, quod sequitur personam ubicumque ista praesens fuerit. Quod interdictum certe est locale atque etiam formaliter aut virtualiter per­ sonale (10). (7) Cap. 10, 17 de sent. exc. V, 11 in Sext. (8) Cap. 16 h. t. in Sext. (9) Suârez, 1. c. sect. 2 n. 1 sq. ; Kober, 1. c. p. 291 sq. (10) Cap. 1 de poen. V, 8 in Clem.. ; Kober, I. c. p. 302 sq. ; Suârez, 1. c. n. 3. 1 f i f DE INTERDICTO B? Ii ! · i! & ■ 303 ii. Ratione ambitus in generale et particulare (11). Quae divisio tum interdicto locali tum personali est applicanda. Atque inter­ dictum locale generale dicitur non solum illud, quod fertur in re­ gnum vel provinciam vel dioecesim, sed etiam in civitatem vel vil­ lam vel locum quendam partialia loca complectentem; interdictum vero locale particulare est, quod refertur tantum in specialem lo­ cum velut in Ecclesiam sive unam sive plures (12). Porro interdic­ tum generale personale fertur directe in corpus quoddam morale sive collectivum personarum; interdictum autem personale particu­ lare seu speciale (13) directe infligitur personis singularibus et de­ terminatis, sive uni sive pluribus, sive certis sive incertis (14). III. Ratione obiecti in totale et partiale (15). Illud prohibet usum omnium rerum sacrarum in definitione expressarum (16), hoc vero solummodo unam alteramve partem (17). Quare interdictum ab in­ gressu ecclesiae (18) est species quaedam interdicti partialis. IV. Ratione causae proximae in interdictum a iure aut ab ho­ mine latum (19). V. Ratione modi in interdictum per modum censurae aut per modum poenae vindicativae inflictum. 295. Notae historicae. I. Quod de origine aliarum censura­ rum supra statutum est, id maxime valet de interdicto ecclesiastico. (11) Cap. 17 X, de verb. sig. V, 40. (12) Cap. 10, 17 de sent. exc. in Sext.; Suârez, 1. c. n. 4 sq.; Kober, 1. c. p. 292 sq. (13) Cap. 16 de sent. exc. in Sext.; Suârez, 1. c. n. 11 sq.; Kober, 1. c. p. 257 sq. Cfr. Archiv. f. k. K tom. 9 p. 174, de usu quodam moderno interdicti personalis et localis. (14) Interdictum personale speciale vim strictae censurae habere potest, cum interdictum locale et personale generale potius sint privationes, ideo speciale illud interdictum tantum ob peccatum proprium, alia etiam ob peccatum alienum inno­ centibus imponi possunt. Cfr. Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 383, 387 ; D’Annibale, 1. c. n. 370; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 83; Aichner, 1. c. § 219. (15) Kober, 1. c. p. 303 ; Suârez, 1. c. n. 37. (16) Cap. 16, 24 de sent. exc. in Sext, cap. 8 de priv. V, 7 in Sext. (17) Cap. 9, X de iureiur. 11, 24. (18) Cap. 8 de privil. V, 7 in Sext. In hoc etiam convenit interdictum cum suspensione at differt ab excommunicatione, quod eius effectus est divisibilis ex voluntate superioris ad illud infligendum competentis. Bonactna, de cens. disp. V, p. 1, n. 1 sq. ; Hollweck, 1. c. § 51 not. 3. (19) Kober, 1. c. torn. 22 p. 32 sq. H ‘ i ci 1 mt ' it? ni II t.· ■ { ■ '< < J - η·\· ή rfj·».· L9* -»‘ V ■ 304 CAPUT XX11I Quare potestas Ecclesiae infligendi interdictum sine dubio nititur iure divino, ut patet ex amplissima concessione S. Petro facta; sed institutio interdicti, prout est censura vel poena vel privatio eccle­ siastica cum suis specialibus effectibus in foro Ecclesiae applicata ex iure humano est repetenda (20). Quo iure Ecclesia in instituen­ do interdicto secundum leges iustitiae et prudentiae usa est. Quare si Kober (21) opinatur, secundum principia iustitiae naturalis inter­ dictum ab iniustitia excusari non posse, rem asserit non solum Ec­ clesiae iniuriosam, sed etiam sanis principiis canonicis immo etiam dogmaticis omnino contrariam (22). II. Quonam tempore Ecclesia uti coeperit suo iure ferendi in­ terdictum, inter viros doctos concordi sententia non est definitum. Sunt qui putent, velut Devoti (23) aliique, iam saeculo quarto in­ veniri exempla satis clara interdicti. In sententia plane opposita ver­ santur De Dominis, Morinos, Bingham, Van Espen (24), Hinschius (25), Schiappoli, qui ad summum ex saeculo decimo vel undecimo initia interdicti saltem localis repetenda esse existimant. Via quadam media incedit Fleury (26), qui opinatur, se iam saeculo sexto exem­ plum generalis interdicti detexisse, sed generales excommunicatio­ nes et interdicta tantum post S. Gregorium VII invaluisse existi­ mat. Multo magis extrema vitare studet Kober (27). Profecto Devoti ex c. 37 Apostolorum aut ex epist. 270 S. Basilii non efficaciter probat, eo tempore verum quoddam interdictum locale fuisse usu receptum ; nam in cit. c. 37. (28) potius agitur de excommunica(20) Sudrez, 1. c. disp. II, sect. 1, n. 1 sq. (21) Kober, 1. c. tom. 21, p. 32, 37. (22) Sudrez, 1. c. disp. XXXVI sect. 3 In eundem errorem inductus est Schiap­ poli, 1. c. n. 172. Quodsi hic auctor et Hinschius, 1. c. t. V, p. 23 sq., tribuunt Ecclesiae scopum politicum in hac poena infligenda, haec quoque assertio est adnumeranda assertionibus gratuitis et praeiudiciis contra Ecclesiam ; nec particu­ lares abusus in praxi nonnumquam commissi, praesertim quoad durationem in­ terdicti, probant scopum illum vitiosum Ecclesiae universalis aut RR. Pontificum, qui illis abusibus pro suo munere restiterunt (cfr. v. gr. c. 24 de sent exc. V, 11 in Sext.). Ipse quoque Kober ex iis, quae p. 29, affert, optime probat salutarem effectum spiritualem haud raro fuisse obtentum. (23) Inst. can. lib. IV, tit. 19, § 3 not 23. (24) Kober, 1. c. tom. 21 p. 8; (25) Hinschius, 1. c. tom. IV, p. 804 sq., tom. V, 19 sq. (26) Inst. can. P. Ill, c. 21 § 2. (27) Kober, I. c. p. 8 sq. (28) Hefele, 1. c. tom. 1, p. 812. tione, et S. Basilius 1. c. (29) praeter excommunicationem tantum insinuat paenitentiam publicam, sed officium divinum in poenam de­ licti omissum esse nullo modo tradit, immo ipsius celebrationem sup­ ponit (30). Neque maioris momenti est argumentum eiusdem De­ voti ex canone quodam Concilio Agathensi (a. 506) falso adscripto. Qui canon etiamsi genuinus esset, neque revera c. 8 a Conci­ lio Moguntino a. 851 vel 852 conditus (31), rem intentam a De­ voti minime probaret, agit enim de re omnino alia (32). Verumtamen vix negari potest, etiam Morinum aliosque allegatos scriptores originem interdicti ad nimis remota distulisse tempora. Nam si in­ terdictum, etiam ut poena ecclesiastica, iam usu receptum est saecu­ lo decimo et undecimo (33) neque ut res plane nova et inaudita commenoratur (34), profecto iam ante illam aetatem introductum est, atque illud solummodo concedi potest, quod ex illis saeculis, ob singularia temporum adiuncta (v. gr. faidae seu bella privata, treuga, saec 11), usus interdicti fuerit frequentior, magis extensus atque maiore praecisione iuridica circumscriptus. Praeterea quamvis complura facta, quae inde ex saeculo sexto a Kober (35) ad pro­ bandam exsistentiam interdicti, ut poenae ecclesiasticae, non sint so­ lida vereque saltem probabilia (36), tamen ex aliis factis allegatis praeformatio quaedam futuri interdicti (37) vel ipsum interdictum saltem quoad substantiam colligitur (38). (29) Migne, P. Gr. XXXII, 1002. .m. (30) Kober, 1. c. p. 4 sq. ; Hinschius, I. c. tom. IV, p. 804 not. 10. (31) Hefele, 1. c. tom. IV, p. 179 sq. (32) Ut patet ex ipso textu et rubrica, sub qua canon iste cum falsa inscrip­ tione in compilatione Gregori IX, occurrit, sci. cap. 2, X de purg. can. V, 34 ; Ko­ ber, I. c. p. 6 sq. ; Molitor, Ueber kanon. Gerichtsverfahren gegen Cleriker p. 58 sq. (33) Cfr. supra de nomine interdicti ; Hinschius, 1. c. tom. V, p. 19 sq. (34) Cfr. Kober, 1. c. p. 18 sq. de dicto Ivonis Carnutensis. (35) Kober, I. c. p. 8 sq. (36) Ita v. g. de Anglia per sexennium interdicto subiecta ineunte saeculo nono. Cfr. Hinschius, 1. c. p. 19. (37) Gregorius Turonensis, Hist. Franc, t. VIII, cap. 31, ubi narratur Leudovaldum Episcopum ob occisionem Archiepiscopi Praetextati, a. 585 vel 586, « clau­ sisse ecclesias Rothomagenses, ut in his populus solemnia divina non spectaret ■» ; Kober, 1, c. p. 8 sq. ; Richter, textus et Docum., n. 12, p. 12. (38) Gregorius Turon., I. c. lib. X, cap. 15, de modo procedendi Episcopi contra Chrodieldem circa idem fere tempus. Cfr. Kober, 1. c. p. 10 sq., ubi alia duo facta ex Gallia affert atque tertium quoddam exemplum ex vita S. Virgilii (t 784), quae Hinschius 1. c. tom. IV, p. 805, t. V. p. 19, non solide refutat. 20 306 caput xxm Quodsi agatur de interdicto personali facilius sententiae Devoti calculus adiici potest. Etenim interdictum personale, quatenus est suspensio quaedam a iuribus quibusdam, omnibus Christi fidelibus communibus, iam primis saeculis occurrit (39), et vel in ipso Libro Sexto Bonifacii VIII interdictum personale ingressus Ecclesiae ap­ pellatur suspensio (40). III. Postquam ius ecclesiasticum de interdicto infligendo certe saeculo undecimo iam constitutum fuit et in praxi receptum inde a saeculo duodecimo, cum frequentior esset usus interdicti et inter­ dum longioris durationis (41), Romani Pontifices illud mitioribus terminis circumscribere coeperunt (42). Quibus mitigationibus ac­ cesserunt non pauca privilegia sive principibus (43) sive regulari­ bus (44) concessa, quibus rigor iuris antiqui multum emollitus est. At illud novi accessit, quod in Libro Sexto et in Clementinis et in Extravagantibus (45) etiam interdicta latae sententiae ipsoque facto incurrenda frequentius inveniantur. Forma igitur infligendi interdic­ tum latae sententiae secundum analogiam aliarum censurarum poste­ riori aetati est adscribenda. IV. Concilium Tridentinum non immutavit ius antiquum de in­ terdicto constitutum, immo tum interdictum personale (46) tum Io(39) Cfr. Concil. llliber. (a. 300-306) de negata communione ad certum tem­ pus v. gr. c. 54, 57; c. 13, 14. Cone. Venetici (Vannes in Oall.) a. 465. Cui sen­ tentiae vel ipse Hinschius accedit, qui originem interdicti personalis iam saeculo quarto adseribit 1. c. tom. V, p. 31, p. 13 sq., tom. IV, p. 706 sq., 713 sq. (40) Cap. 20 de sent, excom. V, 11 in Sext. (41) Kober, 1. c. p. 17 sq. 20, 22, 37 sq. ubi est sermo de interdictis per tres, sex, duodecim, immo triginta et sexaginta annos durantibus. (42) Cap. 11, X, de sponsal, IV, 1 (Alex. Ill, a. 1173-1174); Kober, 1. c. p.25 sq., 39 sq.; cap. 43 X, de sent, excom. V, 39 (Innoc. III, a. 1209) ; cap. 11, X de poenit. V. 33 (Innoc. III, a. 1193-1216); cap. 25 X, de priv. V, 33 (can. 58 Cone. Later. IV, 1215) ; cap. 57 X, de sent exc. V, 39 (Gregor. IX, a. 1227-1234); cap. 19 de sent. exc. V, 11 in Sext. (Bonifac. VIII); Martinus V, Const. « Ineffabile > a. 1429 § 3. (43) Kober, 1. c. p. 44; Devoti, I. c. §§ 4, 5. (44) Cap. 24 X de privil. V, 33 (cap. 57 Cone. Later. IV, a. 1215); cap. 11, de privil. V, 7 in Sext. (Ronif. Vlll). (45) Cap. 5 de poenis V, 9 in Sext. ; cap. 1 eod. V, 8 in Clem. ; Cap. unie, de consuet. 1, 1 in Extrav. Com. ; Kober, 1. c. t. 22, p. 32 sq. (46) Sess. VI, cap. 1 de ref, Sess. VII cap. 7 de ref. et S. C. C. in caus. Caputaquen, 2 Oct. 1723 et in caus. Spolet 16 Maii 1726, in ed. Richt. Cone. Trid. p. 440, 442. DE INTERDICTO 307 cale (47) expresse ratum habuit novaque interdicta statuit (48). Qua in re quamvis dubitari non possit, quin interdictum inde a Conci­ lio Tridentino usque ad nostram aetatem manserit pars iuris crimi­ nalis Ecclesiae (49), tamen interdictum generale locale iamdiu non amplius erat in usu : nisi enim viva sit fides in principibus et po­ pulis Christianis et una sit religio catholica in universo regno ab omnibus civibus practice exercita, parum efficax est ista censura, immo potius nocet atque innocentibus gravia incommoda imponit (50). Quare mirum non est, quod interdicta generalia a Paulo V a. 1606 in republican! Venetam et a Clementem XI a. 1713 in nonnullas dioeceses Siciliae lata plenum effectum non sint consecuta (51). Nihilo­ minus complura interdicta etiam latae sententiae a Pio IX sunt retenta et statuta, sed non antiqua illa interdicta localia omnino generalia v. g. cap. unie, de cons. I. 1. in Extrvg. Com. — Ultimo tempore inter­ cepta praxis interdicti generalis momentanee fuit repristinata (52). (47) Sess. VII. cap. 10 de ref.; Sess. VI, cap. 1 de ref. (48) Sess. XXV, cap. 12 de regular, et cit. caus. Caputaquen. (49) Archiv. f. k. K tom. XIX p. 348, tom. IX, p. 174; Benedictus XVI, De Synod, dioec. lib. X, cap. 1, n. 3. (50) Etiam scopus interdicti generalis est emendatio criminis, quod in publi­ cam perniciem vergit, et reparatio publici scandali, quod ex crimine fuit ortum, praesertim cum crimen est commissum a maiori parte populi, ordinis vel coetus aut edam ab aliquo ex praestantioribus. Quae emendatio videtur facilius obtineri posse, si potentes videant ob ipsorum culpam subditos affici privatione, quam aegre ferunt. Suârez, 1. c. disp. XXXVI, sect. 3, n. 5 sq., 10 sq ; Ballerini-Pal­ mieri. I. c. n. 396, qui propterea scite addit : « quapropter si huiusmodi privationis nullam aut parvam rationem haberent subditi, non expediret hac poena in crimi­ nosum animadvertere ». (51) Kober, I. c. p. 49 sq. (52) Cfr. decretum S. C. Consist. 30 Sept. 1909, quo civitas Adria cum sub­ urbio supposita est generali interdicto locali et personali ob sacrilegam aggres­ sionem in Episcopum commissam, in Act. Ap. Sed. t. 1, p. 765 sq. In quo de­ creto disciplina generalis de interdicto aliquantisper immutata fuit ; cfr. Ferreres in Nouvelle Rev. Théolog. (a. 1910) p. 407 sq. Quod interdictum in cit. decreto vocatur censura licet fuerit latum ad quindecim dies et propter delictum praeter­ itum atque insuper statuitur clericos per ipsius gravem violationem irregularitatem incunere; quae est nova confirmatio vocem censura in disciplina vigente sumi in sensu latu, cum agitur de suspensione et interdicto, quae sive ut poena medici­ nalis sive ut poena vindicativa infligi possunt. Effectus vero omissi aut saltem mitigati in illo decreto S. C. Consist, haud immerito considerari potuerunt ut si­ gnum mitioris disciplinae in hac parte introducendae. — Alium interdictum latum est a. 1913 contra urbem Calatinam ob sacrilegam aggressionem contra Archiep. Hydruntinum (A. A. S. V, 517). 308 CAPUT XXIII V. Licet autem modo generali diceretur in interdicto generali cessare officia divina, claudi ecclesias, prohiberi sacramentorum ad· ministrationem, nihilominus interdicti effectus non fuerunt semper iidem. Iam Hicmarus Remensis in epist. ad Hicmarum Laudunensem illum reprehendit de severitate interdicti, quam vocat crudelitatem et persecutionem, quod baptismus infantium et sacramenta morientium interdicerentur (a. 869) (53). Lemovicense Cone. a. 1031 concessit divina officia secreto ce­ lebrari, baptismum infantibus, paenitentiam morientibus ministrari (54). Idem temperamentum adhibitum ab Alexandro 111 in interdicto con­ tra regem Angliae (55). Innocentius Ill in interdicto a. 1198 contra Galliam excepit baptismi administrationem ; diebus festis praedicatio extra ecclesiam fieri debuit, paenitentia in eius porticu administrari; licitum erat unam Missam in die Paschatis in ecclesia privatim ce­ lebrare solo praesente ministro, itemque quovis die veneris ad pa­ randam morientibus Eucharistiam ; exclusa erat extrema unctio et ecclesiastica sepultura. Ita fere cetera eiusdem Pontificis interdi­ cta (56), quae poterant dici continere rigidum ius interdicti iam ple­ ne evoluti. Statim tamen accesserunt: 1° dispensationes. — Ipse Innocentius III peculiares dispen­ sationes concessit (57) et tandem induisit generali modo, ut, prae­ ter baptismum infantibus et sacramenta morientibus, ipsa quoque confirmatio ministraretur (cap. 43. X. V, 39). — Gregorius IX pa­ riter generaliter concessit ecclesiarum ministris unam Missam qua­ libet hebdomada celebrare, ianuis clausis, campanis non pulsatis, atque excommunicatis et interdictis exclusis (cap. 57 X. V, 39). — Accessit mitigatio pariter generalis inducta per Bonifacium Vili a. 1298 (celebre cap. 24, Alma Mater X. V, 11 in VI), qua concede­ batur omnibus sacramentum poenitentiae, clericis officia divina pri­ vatim obire, interdictum suspendebatur diebus Nativitatis Dni., Pa­ schatis, Pentecostes et Assumptionis B. Μ. V. (58). Quibus festis (53) Migne PL, 126, 516. (54) Mansi, 19, 541. (55) Cfr. cap. 11, X, 14, 1, et praecedentem not. 481. (56) Migne PL, 214, 97 not. 60. (57) Cfr, Migne PL, 214. 244 ; 215, 27. (58) Cfr. cap. 24 V, 2 in VI ubi inter effectus occasione nimis rigorosi in­ terdicti exortis refertur crescens indevotio populi, pullulatio haeresum et infinita animarum pericula. ; \ r DE INTERDICTO ··: a Martino V a. 1429 additum est festum Corporis Christi (59) ab Eugenio IV extensum ad integram huius festi octavam (60). Leo X vero ad modum privilegii Hispaniae concessit, ut interdicti obser­ vantia suspenderetur festo die Immaculatae Conceptionis (61). Haec quoad substantiam mansit disciplina iuris Decretalium (62). 2°) Plura etiam concessa fuere privilegia, per quae saltem extensio interdicti fuit variis modis restricta. Ita v. gr. Fratres Mi­ nores a Clemente VIII privilegium obtinuerunt vi cuius certa festa sanctorum sui Ordinis, non obstante generali interdicto, in suis ec­ clesiis poterant sollemniter celebrare (63). VI. Etiam quoad durationem interdicti, quae dum ferebatur per modum censurae non dependebat ab auctore sed potius ab iis, quorum causa fuerat latum, paulatim factum est ut interdicta longioris durationis non amplius haberentur (64). VII. Interdicta localia generalia in corpore iuris inveniuntur quinque. II. De subiecto activo et passivo i j hs V· ··■ ' ; i Μ ! · ·- . interdicti 296. Sublectum activum sive causa efficiens interdicti est is, qui jurisdictionem habet in foro contentioso et regulariter etiam senten­ tiam excommunicationis et suspensionis ferre potest, nisi iure speciali ipsius potestas sit limitata (65). Quare Romani Pontifices et Concilia oecumenica (66), locorum ordinarii et Concilia particularia (67), Le(59) Const. ‘* Ineffabile· 26 Maii 1429. (60) Const. ■‘* Excellentissimum 26 Maii 1431. (61) Ferreres, Inst. can. II, η. 1039. (62) Const. ‘Sacrae * Seraphici 17 October 1595. (63) De interdicto in Lusitaniam ab Alexandro IV latum, quod dicitur du­ rasse duodecim annos (Kober, 1. c. XXI, 38); De lato a Gregorio IX in Siciliam quod durasse dicitur annis sexaginta (Bellarminus, Resp. ad tract, septem Theol. Yen. p. 7). (64) Cap. 5, V, 9 in VI ; cap. 1 I, 1 in Extr. comm. ; cap. 1 V, 8 in Clem. ; cap. 3, I, 6 in VI ; cap. 1, V, 5 in VI. (65) Suârez, 1. c. disp. XXXVI, sect. 1, 2, 3, 4 ; Schmalgr. h. t. n. 340, 341 ; Kober, 1. c. t. 21 p. 44. Quodsi Kober, 1. c. t. 22, p. 8 etiam commemorat Cardi­ nales, quod in suis titulis interdictum infligere possint, et provocat ad cap. 11 de maiorit. et ob. I, 33; tale ius Cardinalibus iam ex saeculo XVII, per Const. Innocentii XII « Rom. Pontifex » videtur esse ademptum. Wernz, Ius Decret, t. II, n. 632. (66) Cap. 1 de sent, excom. V, 10 in Clem. ; Kober, 1. c. t. 22, p. 3 sq. (67) Cit. cap. 1 h. t. in Clem. ; Kober I. c. p. 6 sq. t 310 CAPUT ΧΧΠΙ gati Sedis Apostolicae (68), Vicarii capitulares (69), Praelati regulares quasi episcopali jurisdictione instructi (70) ex potestate ordinaria (71) interdictum infligere potuerunt, dummodo servarent limites suae com­ petentiae. At potestas interdicendi quae ex iure antiquo capitulis, etiam sede plena (72), archidiaconis, archipresbyteris aliisque Prae­ latis inferioribus, non vero parochis competebat saltem a Bonifacio VIII quoad capitula sede plena practice fuit abrogata (73) et universim quoad omnes istos Praelatos inferiores a Concilio Tridentino (74) penitus est sublata. — Novam limitationem et consequentem inter­ dicti mitigationem induxit Codex, quo iure regimur, dum can. 2269, § 1, Sedi Apostolicae reservat facultatem ferendi interdictum generale tam locale in territorium dioecesis, reipublicae, quam personale in populum dioecesis, reipublicae, permissa Episcopis facultate ferendi interdictum generale in paroeciam vel paroeciae populum, et inter­ dictum particulare sive locale sive personale. Quae restrictio Codicis iam fere erat admissa; nam, licet attenta extensione jurisdictionis episcopalis, admitteretur Episcopum interdictum locale ultra territo­ rium suae jurisdictioni subiectum extendere non posse, nisi forte per accidens ad obtinendum scopum interdicti, intra territorium posse; nihilominus (75) nostra aetate merito dubitabatur num Epi­ scopi inconsulto Romano Pontifice insolitam poenam generalis inter­ dicti localis in totam dioecesim statuere possent. Id quod a fortiori dicendum erat de Concilio provinciali vel plenario in universam provinciam ecclesiasticam vel universum quoddam regnum. Nam huiusmodi poena interdicti localis valde generalis vel ab ipso Ro(68) Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 5, 20 de ref. ; Kober, I. c. p. 8. (69) Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 16 de ref. ; Schmalzgr. h. t. n. 341. (70) Quae potestas Prealatorum regularium saltem ex consuetudine recepta restricta est ad ius infligendi interdictum personale, non vero locale. Cfr. Suârez, I. c. n. 2,3; Kober, 1. c. p. 15 sq. ; Schmalzgr. h. t n. 341. (71) De potestate delegata ad infligendum interdictum cfr. Suârez I. c. n. 6; Kober, 1. c. p. 16 sq. (72) Cap. 5, X de const. I, 4; cap. 18, X de praescr. II, 26; cap.2, X de his quae f. a mai. part. Ill, 11: cap. 23 X de verb. sign. V, 40; cap. 1, de sent excom. V, 10 in Clem. (73) Cap. 8 de off. ordin. 1, 16 in Sext. iunct cap. 6 (Cone.Lugd. Π, a. 1274, cap. 17) eod. in Sext. ; Suârez, I. c. n. 5 ; Kober, 1. c. p. 9 sq. (74) Sess. XXIV, cap. 20 de ref. (75) Cap. 17 de sent. exc. V, 11 in Sext; Kober. 1. c. p. 4; Schmalzgrueber, h. t. n. 326, 343 ; Suârez, disp. XXXVI sect. 2. r* DE INTERDICTO 311 mano Pontifice non amplius infligi solebat et tamquam causa maior et extraordinaria indicio Sedis Apostolicae omnino videbatur reser­ vata (76). Ipse Rom. Pontifex nonnisi distributive in universa Eccle­ sia interdictum ferre potest ob defectum causae sufficientis et dam­ num Ecclesiae universalis. 297. Extensio seu sublectum interdicti localis. Interdic­ tum locale generale, sine dubio omnia loca etiam non sacra afficit, licet interdictum locale particulare, solummodo in loca sacra velut in ecclesiam decerni soleat (77). Attamen interdictum locale cum per­ sonas innocentes tantum liget ratione loci, cives inculpabiles minime prohibet, quominus extra civitatem forte interdictam divinis officiis licite intersint (78), secus dicendum ex iure Decretalium in Const. lApost. Sedis » a Pio IX non commemorato de iis, qui interdicto causam dederunt, pro quibus interdictum locale semper secum tulit speciale interdictum personale, ita ut neque in loco interdicto neque extra illum divina participare potuerint (79). Hanc iuris Decretalium praescriptionem retulit Codex can. 2338. § 4 his verbis: « Qui cau­ sam dederunt interdicto locali aut interdicto in communitatem vel collegium, sunt ipso facto personaliter interdicti ». Quodsi personae (76) Cfr. Pii IX, Const. « Apost. Sedis » et Kober, I. c. tom. 21 p. 44 de pri­ vilegio a. 1255 ab Alexandro IV concesso, vi cuius universa Gallia a solo Ro­ mano Pontifice interdicto subiici posset. Interdicta iure communi inflicta tamquam ipso iure incurrenda quinque tantum aderant in disciplina ante Codicem. Quorum nullum est interdictum locale, multo minus locale generale. Duo erant statuta a Pio IX in Const. « Pom. Pontifex » 28 Aug. 1873 ; duo erant inflicta a Cone. Trid. Ex quibus tria sunt interdicta partialia (ab ingressu ecclesiae) et particu­ laria; duo generalia personalia, sed in corpora moralia (universitates, collegia, capitula), non in universum populum. Quae iuris communis seu pontificii parsi­ monia in hac poena infligenda certe saltem normam praebebat Episcopis ut a ferendis interdictis generalibus praesertim localibus abstinerent ; nam sua potestate Episcopi uti non possunt, nisi secundum praxim vigentem, quae praxis, licet absit expressa iuris dispositio, facit ut interdictum generale in universum populum sive personale sive locale deberet haberi ut Sedi Apostolicae reservatum. Ob quam ra­ tionem nostra aetate Episcopi coadunati in concilio provinciali (vel forte plenario sive national!) non amplius videntur posse pronuntiare sententiam interdicti totam provinciam complectentis, quod tamquam causa maior habendum est ut reserva­ tum Rom. Pontifici. (77) Suârez, 1. c. n. 4. (73) Cap. 16 de sent, excom. V, 11 in Sext.; Kober, I. c. tom. 21, p. 291 sq. (79) Cit. cap. 16 h. t. in Sext.; Schmalzgr., h. t. n. 333. 312 CAPUT XXIII innocentes maneant in loco interdicto supposito, omnes et clerici et laid, tam saeculares quam regulares, incolae et exteri, exempti et non exempti generale interdictum locale observare tenentur (80) secundum novum modum Codicis, nisi speciali privilegio sint mu­ niti (81). Interdicta civitate (cfr. can. 2273), non excepta ipsa ecclesia cathedrali, suburbia et continentia aedificia ex ipsa iuris dispositione sunt interdicta, ne vilipendi valeat sententia interdicti (82); pariter si ecclesia sit interdicto speciali supposita etiam interdicta manent sa­ cella contigua, non autem coemeterium etiam contiguum, contra id quod iure praecedenti valebat saltem de coemeterio contiguo (83). Vicissim interdicto sacello, non est interdicta integra ecclesia, nec in­ terdicto coemeterio interdicta inde est ecclesia ipsi contigua, sed interdicta manent omnia oratoria in coemeterio erecta (84). 288. II. Subiectum interdicti personalis, a) Generatim om­ nes personae quae excommunicari possunt, etiam per se capaces w (80) Cap. 17, X de verb sig. V, 40 ; cap. 4 de priv. V, 7 in Sext. ; cap. 1, h. t. in Clem.; Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 12 de regul.; Kober, 1. c. p. 293. — Cfr. quoque Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 385 sq. ; D’Annibale, 1. c. n. 372 sq. ; Hilarius a Sexten, I. c. p. S3 sq. — Pro innocentibus poena non est, sed est in­ commodum, quod propter bonum commune patienter sustinendum est: quae se­ quela incommodi innocentium pro ipsis delinquentibus efficacem monitionem continet deponendi contumaciam, quae tanto efficacior est quanto magis si v. gr. de principe agitur, aversio animi subditorum timetur. (81) Can. 2269 § 2; cap. 11 de privil. V, 7 in Sext ; Schmalzgr., h.t. n. 332. (82) Cap. 17 h. t. in Sext ; Schmalzgr. h. t. n. 326 sq. ; Kober, 1. c. p. 294 sq ; Suârez, i. c. n. 11, disp. ΧΧΧΠ, sect. 2. (83) Cit. cap. 17 h.t. in Sext; Kober 1. c. p. 296 sq. ; Schmalzgr. h. t n. 331. Cum antiquitus coemeteria plerumque ecclesiis essent contigua, hodie (2), sepa­ ratio coemeterii ab ecclesia potius est praxis communis et contiguitas exceptio rara vix ullibi exsistens nec probabiliter duratura : inde illa relatio inter interdictum ecclesiae et coemeterii non amplius erat practici momenti atque vel in ipsis ca­ sibus raris non videbatur esse tenenda. Nam lex non fit pro raro aliquo casu, qui se habeat per modum exceptionis a regula generali. Ergo cum per se coe­ meterium et ecclesia non amplius sint loca contigua, quae per modum unius con­ siderari possint, potius iam in praxi tenendum erat principium contrarium regulae generali conforme, quod interdictum ecclesiae et interdictum coemeterii sint inter se mutuo independentia, nec unum secum trahat alterum. Cfr. D'Annibale, 1. c. n. 373, not. 27, de stricta interpretatione contiguitatis et Many, De locis sacr. p, 249: quare in Codice ipsa regula merito mutata fuit. (84) Suârez, I. c. disp. XXXVI, sect. 2 n. 5 sq. DE INTERDICTO 313 sunl, ut interdicto personali subiici possint, dummodo reliqua e. causa et jurisdictio sufficiens concurrant (85). Porro interdicti pesonalis sublectum, passivum potest esse persona singularis et physica et communitas sive persona moralis vel hominum societas seu coetus (86). Cfr. Cone. Trid. Sess. '11, cap. 10 de ref.; Pii IX, Const. « Apost. Sedis > Interd. 1, n. 46. Qua re dis­ crepat interdictum personale ab excommunicatione et convenit cum suspensione. Persona autem physica interdicto personali ligari ne­ quit, nisi rationis compos sit, quia secus praecepti et poenae ad­ nexae incapax est. Similiter nulla persona sive physica sive moralis interdici potest, nisi jurisdictioni Praelati interdicentis sit subiecta (86). .—Quodsi interdictum personale et generale absolute et simpliciter feratur in aliquam communitatem, omnes illius socii interdicto ligan­ tur (87); at excipiuntur in personali interdicto generali, etiam clero inflicto, Episcopi aliique superiores Praelati nisi expressa de ipsis fiat mentio (88); item amentes et infantes doli nondum capaces, non exclusa sepultura; socii innocentes, si novo domicilio alibi acquisito desinant esse pars communitatis interdictae; exteri (89). Praeterea cum leges poenales strictae sint interpretationis, si sententia inter­ dicti personalis, proferatur in clerum, non intelligitur, nisi aliud sit expressum in ea, interdictus populus, nec etiam e converso (90) ; neque interdicto clero alicuius ecclesiae, idcirco censetur interdicta ecclesia, neque interdictum latum in clericos per se ad regulares est extendendum (91). b) Interdicto personali particulari tantum singulares personae determinatae sive una sive plures subiici possunt (92) : salva manet exceptio can. 2227, § 2, quod Episcopi non comprehendantur in interdicto latae sententiae nisi expresse nominentur. Idem dicatur de impuberibus ex can. 2230. (85) Cap. 16 h. t. inSext. ; eap. 11 de usur. V, 5 in Sext. ; Suârez, 1. c. n. 6. (86) Schmalzgr., h. ;. n. 344 ; Kober, 1. c. p. 297 sq. (87) Schmalzgr., h. t. n. 334 ; Kober, 1. c. p. 334. (88) Cap. 4 de sent. exc. V, 11 in Sext. innet, can. 2227. (89) Suârez, I. c. η. 7, 8 ; Schmalzgr. h. t. η. 335 sq. (90) Cap. 16 h. t. in Sext. (91) Schmalzgr. h. t. n. 338 sq. ; Kober, 1. c. p. 299 sq. (92) Pii IX, Const. « Apost. Sedis » Interd. II, n. 47; Pii IX, Const. « Rom. Pontifex» 28 Aug. 1873; Cone. Trid. Sess. VI cap. 1 de ref. ; Suârez, I. c. disp. ΧΧΧΠ, sect. 2, n. 11 ; Kober, 1. c. p. 391. I H IT L 4 i i-:·'. T* « i > · 314 CAPUT XX!!! III. De condicionibus requisitis ad infligendum interdictum u h i I 299. Cum finis interdicti sit culpae emendatio et punitio, nul­ lum interdictum personale et speciale simpliciter absoluteque ferri potest, nisi propter culpam mortalem illius, in quem fertur (93). Interdictum vero generale et personale ut legitime statuatur, etiam graviorem culpam requirit, quam interdictum speciale, sed non exigit culpam in omnibus et singulis personis, quae huic interdicto gene­ rali subiiciuntur, ideoque sufficit, quod culpa a capite aut magna parte communitatis fuerit commissa, quae habeatur ut culpa redun­ dans in universum corpus morale. Cfr. cap. 16 h. t. in Sext. Denique interdictum locale et generale, ut iuste feratur, requirit causam gra­ vissimam, quae non solum culpam mortalem contineat, sed etiam ex peccato aliquo modo publico sive communi procedat necesse est. Cum a fine saec. X interdictum in integras dioeceses, regiones et populos extensum fuit, id praesertim factum est contra violatores pacis et ad contumaciam principum frangendam. Inde critérium sump­ tum est de necessitate publici et communis peccati. Quare imprimis cavendum est, ne interdicta ob causas pecuniarias in iure non permissas atque adeo reprobatas ferantur interdicta (94). I I 300. Forma quaedam substantialis sollemnitatis ex natura rei in ferendo interdicto non est praescripta praeter eam, quae requiritur in omni censura infligenda, sci. ut voluntas Praelati imponentis in­ terdictum sufficienter exprimatur (95). Quodsi interdictum imponatur per sententiam iudicialem, tum in praeparanda sententia per legitimas monitiones (96), citationes, probationes (97), tum in iis, quae sententiam comitantur (98), aut se(93) Suarez, 1. c. disp. XXXVI, sect. 3 n. 1 sq., 10 sq. ; Schmalzgr. h. t. n. 345 sq. ; Kober, 1. c. torn. 22. p. 17 sq. (94) Cap. 3 X, de poen. V, 37 ; cap. 2 de sent. exc. V, 10 in Extravg. com.; Schmalzgr., n. 347 sq. ; Kober, I. c. p. 22 sq. ; Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 3 de ref. ; Bened. XVI., De Synod, dioec. lib. X, cap. 1, n. 2 sq. ; Hinschius, 1. c. t. V, p. 297 sq., ubi multipliciter errat (95) Suârez, 1. c. disp. XXXVI, sect. 4; Kober, 1. c. p. 29. De sollemni qua­ dam forma olim cum pluribus moestitiae signis haud raro adhibita cfr. FneldbergRuffini, Diritto eccl. p. 432. (96) Cap. 11, X de spousal. IV, 1 ; cap. 13 h. t. in Sext. (97) Cap. 48 h. t. (98) Cap. 1 h. t. in Sext. quuntur(99), formalitates a iure communi et speciali praescriptae accu­ rate sunt servandae. Qua in re illud solummodo subiungendum est, quod publicatio sententiae de interdicto locali servando sit omnino necessaria; secus ab iis, ad quos spectat, observari nequit (100). IV. De effectibus interdicti (101) 301. In genere interdictum, si absolute et simpliciter feratur, tres dicebatur producere effectus principales, sci. privationem ali­ quorum sacramentorum, prohibitionem divinorum officiorum, privatio­ nem sepulturae ecclesiasticae ; salvis casibus et sacramentis a iure exceptis (102) ; si vero ex voluntate Praelati imponentis interdictum non feratur absolute, eum tantum habet effectum, quem Praelatus interdicens intendit (103). 302. Scholion. De rigidiori anteriori iure quoad prohibitam administrationem et receptionem Sacramentorum Eucharistiae, ex­ tremae unctionis, ordinis, cfr. textus et doctores in nota allegatos (104): (99) Hober, I. c. p. 25 sq. (100) Kober, 1. c. p.30 sq. Suârez, I. c. disp. HI, sect. 14 ; Const. - Ad evi­ tanda > Martini V ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 384. (101) Suarez, 1. c. disp. XXXIII sq. ; Schmalzgr., h. t. n. 350 sq. ; Kober, I. c. tom. 24 p. 304 sq ; D’Annibale, 1. c. ; Ballerini-Palmieri, I. c. n. 389 sq. ; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 86 sq. ; Hollweck, 1. c. § 54 sq. (102) cap. 43 X, h. t. ; cap. 16 h. t. in Sext.; cap. 8 de privil. V, 7 in Sext. (103) Schmalzgr., h. t. n. 350. (104) Cap. 11, X de sponsal. IV, 1 ; cap. 11 de poenit. V, 38 ; cap. 43, X, h. t. et praeserrim cap. 19, 24, h. t. in Sext., ubi rigor iuris antiqui etiam Decre­ talium Gregorii IX a Bonifacio VIII evidenter limitatus est. Cfr. Maschat, 1. c., elench. I: n. 69, 74, 75; Kober, I. c. p. 322 sq. ; Suârez, 1. c. sect. 1, n. 1. In ci­ tato interdicto a S. C. Consist. 30 Sept. 1909, in civitatem Adria ante Codicem infli­ cto, sapienti consilio non commemoratur prohibitio extremae unctionis, sed potius sa­ cramenta pro infirmis declarantur permissa. Cfr. quoque Ballerini-Palmieri I. c. n. 392, et Hilarius a Sexten, I. c. p. 90 de paritate inter extremam unctionem et confirmationem permissam quod illa se habeat ad paenitentiam, sicut confirmatio permissa ad baptismum. Concedi potuit eucharistia iis, qui versantur in articulo vel in periculo mortis, aut in festis exceptis (cfr. cap. 57 X, h. t. ; cap. 24 h. t. in Sext.) ; Suârez, 1. c. n. 21 sq. ; Kober, I. c. p. 328 sq.), neque prohibita erat extrema unctio, si infir­ mus aliud sacramentum non amplius recipere posset (cfr. Schmalzgr. h. t. n. 355; Suârez, I. c. n. 38 sq.; Kober, 1. c. p. 330 sq.), immo in casu extraordinario vel ipsa ordinatio permissa fuit, si secus deessent ministri sacramentorum permisso- 'i* 316 CAPUT XXïH idem praestandum videtur de prohibitis officiis divinis (105) et de sepultura eccl. (106). 303. Interdictum personale particulare. Incipiendo ab hoc interdicto, quod praesertim solet habere rationem vere censurae et personam sequitur ubicumque se conferat vel degat (can. 2209 §2); in personaliter interdicto has privationes inducit: 1° Nequit divina officia celebrare eisve assistere, excepta verbi Dei praedicatione: si mere passive assistat non est necesse ut expellatur. 2° Interdictus post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam aut alioquin notorie interdictus repelli debet ao assistentia ac­ tiva, quae secumferat aliquam in divinis officiis celebrandis participa­ tionem. 3° Nequit recipere Sacramenta et post sententiam condemna­ toriam vel declaratoriam nec Sacramentalia. 4° Prohibetur licite Sacramenta et Sacramentalia conficere et ministrare. Fideles tamen ex qualibet iusta causa possunt ab eo Sa­ cramenta et Sacramentalia petere, maxime si alii ministri desint, quo casu interdicti a fidelibus requisiti licite possunt ea ministrare, neque ulla tenentur obligatione causam a requirentibus percontandi. At a personaliter interdictis post sententiam condemnatoriam vel declara­ toriam, fideles in solo mortis periculo possunt petere absolutionem sacramentalem, et etiam, si alii ministri desint, cetera Sacramenta et Sacramentalia. rum (cfr. Schmalzgr., h. t. n. 356; Suârez, 1. c. n. 44 sq. ; Kober, 1. c. p. 331), quae exceptio debuit esse prorsus rara. De matrimonio cfr. cap. 24 h. t. in VI ; Cone. Mexicanum (a. 1585) * Matri­ monii sacramentum per verba de praesenti tempore interdicti administretur ; bene­ dictio tamen nuptialis conferri non potest » Qua in re, saltem aliqua argumenta in favorem mitioris sententiae allata v. gr. a Schmalzgr. h. t. n. 358 aliisque aucto­ ribus a Suarezio 1.c. n. 51 recte fuerunt habita infirma, ne dicamus falsa; Kober, 1. c. p. 331 sq. De prohibitis divinis officiis cum subsequentibus temperamentis. (105) Schmalzgr. h. t. n. 361 sq ; Suârez, 1. c. disp. XXXIV, sect. 1, 2; Kober, I. c. p. 305 sq. (106) Rituale Rom. (edit ante Codic.) De exsequiis, lib. HI, tit 28, de sepult.; Thomassin., Vet. et nov. Eccl. disc. P. IU, lib. I cap. 65, n. 8; Suârez, 1. c. disp. XXXV, sect. 1 ; Kober, I. c. tom. 21, p. 333 sq. At in memorato interdicto Adriensi, sepultura permissa fuit; sed prohibita funera sollemnia. DE INTERDICTO 317 5° Prohibetur iure eligendi, praesentandi, nominandi, quae iura semper illicite exercerent, immo etiam invalide post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam. 6° Nequeunt consequi dignitates, officia, beneficia, pensiones ecclesiasticas aliudve munus in Ecclesia: quae adquisitio post sen­ tentiam condemnatoriam vel declaratoriam esset etiam invalida. 7° Nullam gratiam pontificiam possunt valide consequi post dictam sententiam, nisi in rescripto de poena cui subsint fiat ex­ pressa mentio. 8° Post praefatam sententiam ita personaliter interdicti carent sepultura ecclesiastica, nisi ante mortem aliqua dederint paenitentiae signa (107). 304. Interdictum personale generale. Sub hoc interdicto Codex complectitur tum interdictum latum in aliquam communitatem, societatem vel coetum fidelium corpus seu personam iuridicam non constituentium v. gr. populum paroeciae, clerum civitatis vel paroe­ ciae, etc. tum personam moralem seu iuridicam pluribus personis physicis constantem velut Capitulum, collegium etc. Si ergo communitas vel collegium sensu explicato delictum pa­ traverit ob quod interdicto supponatur, interdictum ferri potest: a) in singulas personas delinquentes; b) in ipsam communitatem uti ta­ lem; c) in personas delinquentes et simul in ipsam communitatem (can. 2274 § 1). In primo casu, illi delinquentes sunt personaliter\x\terdicti et sustinent effectus interdicti personalis specialis de quo n°. praecedenti. In casu altero communitas seu collegium nequit exer­ cere ius ullum spirituale, quod ipsi, ut commutitati seu collegio, competit. In tertio casu effectus cumulantur i. e. singulae personae sunt personaliter interdictae; quatenus autem sunt membra col­ legii seu communitatis, nullum ius huic competens exercere possunt (can. 2274 § 2, 3). 305. Interdictum locale sive generale sive speciale. 1° Interdictum particulare latum in altare vel in sacellum ali­ cuius ecclesiae aut in sacellum seu capellam ab ecclesia separatam efficit, ut nullum sacrum officium, nullus sacer ritus licite possit in eisdem celebrari (can. 2272, § 1). Huius delictuosa violatio per (107) Conferantur canones 1240 § 1 ; 2260; 2261 ; 2265; 2275. 318 I t I 1 CAPUT XXIII exercitium ordinis sacri in tali loco induceret in delinquente irregu irregu-­ laritatem ex delicto (can. 985, 7°). 2° Particulare interdictum in coemeterium, non impedit quominus cadavera fidelium ibidem i. e. in loco sacro sepeliri possint, sed prohibiti sunt omnes ecclesiastici ritus (can. 2272, § 2). 3° Interdictum latum in ecclesiam capitularem, dummodo non simul sit interdictum ipsum Capitulum, non impedit quominus in eadem ecclesia possint clerici omnia divina officia et sacros ritus obire, sed debent obiri < privatim, ianuis, clausis, voce submissa et campanis non pulsatis >, nisi forte interdicti decretum praecipiat Missam conventualem celebrari, et horas canonicas recitari in alia ecclesia vel oratorio (can. 2272, § 3). 4° Interdictum particulare latum in ecclesiam paroecialem; si interdicti decretum aliam ecclesiam pro interdicti tempore substituat, ecclesia interdicta claudenda est nullo sacro in ea peragendo. Si sub­ stitutio alius ecclesiae non est facta in tali paroeciali ecclesia inter­ dicta haec manent permissa: 1° celebratio unius Missae; 11° asservatio sanctissimi Sacramenti; 111°administratio baptismatis; IV0 administra­ tio Eucharistiae et Paenitentiae; V° assistentia matrimoniis, exclusa nuptiali benedictione; Vl° mortuorum exequiae, vetita quavis solemnitate; VII0 benedictio aquae baptismatis; VIII0 benedictio sacrorum oleorum, si paroecialis ecclesia sit simul ecclesia cathedralis; 1X° verbi Dei praedicatio (can. 2271, 2272, § 2, 2°). In functionibus enumeratis prohibetur cantus et pompa in sacra suppellectili et sonitus campanarum, organorum et aliorum quorum­ cumque instrumentorum musicalium. Ipsum Sacrum Viaticum ad infirmos privatim deferendum est (can. 2271, 2°). 306. Interdictum locale generale. Imprimis tale interdictum in genere in loco quem afficit, prohibet quodlibet divinum offi­ cium vel sacrum ritum i. e. id quod prohibetur in interdicto parti­ culari respectu particularis loci, cum exceptionibus tamen iam dictis et aliis statim subiiciendis (can. 2270, § 1). Illud porro prae oculis habendum est ante omnia, quod arbitrio Praelati interdictum fe­ rentis relinquitur eius extensio vel restrictio quoad effectus, sicut in eius potestate est ampliorem vel restrictiorem locum interdicto supponere: in quo arbitrio sibi permisso attendere debet, ut non discedat per insolitas prohibitiones, ab his, quae sub nomine inter­ DE INTERDICTO 319 dicti a iure Codicis vigente comprehenduntur, et ut animarum sa­ luti secundum diversas condiciones loci et temporis consulatur. 307. Exceptiones: 1. Tempore interdicti localis generalis per­ mittitur clericis omnibus, qui non sint personaliter interdicti, omnia divina officia et sacros ritus obire, privatim tamen, campanis non pulsatis, ianuis clausis et voce submissa: tali modo divina officia peragi possunt in qualibet ecclesia vel oratorio particulari interdicto non obnoxio (con. 2271, § 1). II. Interdictum quodlibet locale nullo modo vetat ut tempore in­ terdicti morientibus Sacramenta et Sacramentalia, servatis servandis, ministrentur: morientibus autem certe sunt sacramenta necessaria Paenitentia, Eucharistia, Extrema Unctio. III. In ecclesia cathedrali, ecclesiis paroecialibus et in ecclesia, quae unica sit in oppido, durante interdicto generali locali, aliis ec­ clesiis exclusis, permittuntur ea omnia et sola, quae supra dicta sunt de interdicto particulari lato in ecclesiam paroecialem (can. 2271, § 2). IV. Suspenditur interdictum generale locale in diebus Nativita­ tis Domini, Paschatis, Pentecostes, sanctissimi corporis Christi et B. M. Virginis in caelum assumptae hoc modo, quod omnia divina officia et sacri ritus permittuntur, non excluso sonitu campanarum et cantu ac pompa in sacris functionibus paragendis, prohibita tantum collatione ordinum et sollemni nuptiarum benedictione (can. 2270, § 2). V. De quovis interdicto locali vel personali generali valet, quod is, qui interdicto causam non dederit nec alia censura prohibetur, potest, si sit rite dispositus, Sacramenta recipere, ad normam tamen, quoad locum ubi recipiantur, ceterarum interdicti prohibitionum, sine absolutione ab interdicto aliave satisfactione (can. 2277). 308. Interdictum ab ingressu ecclesiae. I. Iure ante Co­ dicem vigente (108), cum illa privatio ingressus ecclesiae non haberetur ut effectus quidam interdicti absolute lati (109), requisivit specialem (108) Cfr. v. gr. c. 8, Cone. Tolet. IV (a. 633) ; c. 9, Cone. Tolet. VIII, (a. 653) ; c. 3, Cone. Aurelian. IV (a. 541); c. 2 (Pseud. Silo.) C. V, q. 2 (cop. incert.); Suârez, disp. XXXV, sect. 4; Hinschius, 1. c. tom. IV, p. 705 sq. ; tom. V, p. 13 sq. (109) Suârez, 1. c. n. 1, 2; Schmalzgr. h. t. n. 379. ί_·: 320 t CAPUT KXill sententiam, sive constituit interdictuni quoddam partiale et no· vum (110), quo quis prohibetur in Ecclesia (111), sacrum ordinem exer­ cere (112) atque divina officia celebrare vel audire (113) et sepultura ecclesiastica donari, etiam in coemeterio ab ecclesia separato (114). IL lure Codicis potius videtur haberi (can 2277) ut pars inter­ dicti personalis specialis secumferens « prohibitionem ne quis in ecclesia divina officia celebret vel eisdem assistat aut ecclesiasticam sepulturam (in ea) habeat: si autem assistat, non est necesse ut expellatur, nec, si sepeliatur, oportet ut cadaver amoveatur >. Poterit tamen in ecclesia privatim orare, contioni interesse et Sacramenta recipere. In odiosis ecclesia intelligenda est in sensu proprio et stricto prout distinguitur (ex can. 1161) tum ab oratorio privato tum a semipublico vel publico. Quare extra ecclesiam in sensu dicto intel­ lectam huiusmodi interdicto punitus perinde habetur ac si nulla affi­ ceretur censura. Cum huiusmodi interdictum ab ingressu ecclesiae ponatur sub generali rubrica de censuris et sub speciali rubrica de interdicto, ipsi applicandum est generale principium can. 2255, § 2, quod possit esse censura vel poena vindicativa prout feratur in indefini­ tum tempus vel in tempus determinatum. VI. De cessatione et ablatione interdicti (115) i 309. A. Cessatio. Interdictum latum pro certo tempore aut sub condicione aliqua cessat ipso facto et absque dispensatione vel ab­ solutione per lapsum temporis aut condicione impleta (116). (110) Cap. 48, X, h. t ; cap. 20 h. t. in VI; cap. 12, X de poenis V, 38; Stephanas Tornac, Summa (edith. Schulte) p, 195; Sudrez, 1. c. n. 3, 4 sq., ubi iam in antecessum exceptiones Hinschius (in tom. V, p. 66) sunt refutatae. (111) Cap. 9, X de imm. eccl. III, 49; Suârez, 1. c. n. 5, 6. (112) Quare a contione audienda vel ab orationibus privatis extra divina officia non prohibetur, cui ingressus ecclesiae interdictus est. (113) Schmalzgr. h. t. n. 380 sq., 386 sq. Hinc etiam huiusmodi interdicto receptio privata sacramentorum, cum cap. 20 h. t. in Sext. non exprimatur, extra divina officia est permissa. (114) Cap. 20 h. t. in Sext.; Suârez, 1. c. n. 10 sq. (115) Sudrez, 1. c. disp. XXXVIII; Schmalzgr. h. t. n. 398 sq. ; Kober, I. c. torn. 22, p. 42 sq.; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 95. (116) Cap. H, X, de sponsal. IV, 1 ; Sudrez, 1. c. sect. 1, n. 1 sq. ; Schmalzgr., h. t. n. 398. Quodsi interdictum sit locale certaeque ecclesiae impositum, destructa ecclesia cessat; si vero fuerit personale communitati in­ flictum, pariter cessat exstincta communitate (117). Item interdictum locale, si ab illis, in quorum favorem promul­ gatum est, temere fuerit violatum, ipso facto tamdiu cessat, quamdiu ipsi violaverint interdictum ne videantur de aliorum fletu ride­ ra (118); dummodo certo constet de illo favore a superiore intento. 310. B. Dispensatio vel absolutio. Interdictum quodlibet dispen­ satione, v. g. ante lapsum temporis, vel absolutione, v. gr. ob con­ tumaciam inflictum, tolli potest ab eo, qui competente Jurisdictione est instructus. Si interdictum ab homine latum sit per particularem sententiam, solus ille qui eam tulit, aut alius ex commissione legi­ tima potest illud interdictum auferre (119). Si autem interdictum sit a iure latum ob contumaciam (120) et cum reservatione, nonnisi ab eo tolli potest, qui illud sibi reser­ vavit vel eius delegatus. At interdictum a iure latum sine reserva­ tione, si sit locale sive generale sive speciale ab illo solummodo relaxari potest, qui in illum locum jurisdictionem episcopalem exercet; similiter si sit personale et generale, is tantum absolvere potest, qui jurisdictio­ nem in foro externo in illam communitatem habet (121) i. e. Episco­ pus. Quod si sit personale et speciale, certe ab Episcopo immo etiam ab eodem sacerdote tolli per absolutionem potest, a quo auferri pot­ est excommunicatio iuris non reservata, dummodo interdictum il­ lud ob contumaciam latum sit et cetera requisita concurrant. 311. Forma quaedam substantialis sollemnitatis, praeter illam ex natura rei requisitam, ad relaxandum interdictum a iure non repe­ ntur piaescripta; in praxi tamen a forma consueta Ecclesiae non est recedendum (122). Cfr. can. 2250. (117) Suârez, 1. c. n. 9 sq. Aliter Hilarius a Sexten, 1. c. p. 95. (118) Cap. 20, X, de priv. V, 33. (119) Suârez, 1. c. sect. 2, n. 1, 2. (120) Quare si interdictum a iure fuerit latum in poenam vindicativam de­ licti v. g. ad certum tempus, ante lapsum temporis non potest tolli, nisi per dis­ pensationem legislatoris vel ipsius superioris, si quem habet aut delegati. Cfr. Suârez, I. c. n. 2. (121) Suârez, 1. c. n. 4 sq.; Kober, p. 43 sq. Huc spectat facultas concessa can. 2237 Ordinariis atque etiam, si agatur de censura aliis in can. 2253 et sq. (122) Cap. 15 X, h. t., Sudrez, 1. c. disp. XXXV1I1, sect. 4 n. 1, 21 322 CAPUT XXIil 312. Scholion. De cessatione a divinis (123). I. De huiusmodi cessatione saltern sub hoc nomine est silentium in Codice (124), licet cessatio a divinis cum suis effectibus interdicto similis sit, fortasse hac ipsa de causa; erat autem prohibitio ecclesiastica primario cleri­ cis imposita abstinendi a celebratione divinorum officiorum et administratione sacramentorum in aliquo loco (125). Quae prohibitio non continebatur neque sub specie interdicti nec sub genere censurae neque per se et formaliter rationem poenae vindicativae in foro ecclesiastico habuit, et singulares .effectus interdicti vel censurae v. g. irregularitatem ex violatione ipsius non produxit, et quamvis numquam decerneretur nisi occasione culpae gravissimae et mani­ festae, tamen potius ut signum afflictionis et tristitiae Ecclesiae de iniuria sibi illata et per modum praecepti, non strictae poenae im­ posita apparet (126). — Primario et directe huiusmodi prohihitio affecit clericos, consequenter tamen etiam ad laicos (127) extendebatur. Numquam directe et absolute in personas (128), sed in loca tantum ferebatur, immo neque ipsum locum eadem ratione affecit atque interdictum locale, cuius violatio inducit irregularitatem. II. Distinguebatur in generalem (129) et particularem (130), prout in universa quadam provincia, dioecesi, civitate, terra a divi­ nis cessandum esset aut tantum in speciali quodam loco velut in ecclesia parochiali vel collegiata. III. Huius cessationis a divinis prima iam vestigia occurrunt quarto et quinto saeculo cum Ecclesia in templis ab haereticis Arianis vel Donatistis vi occupatis divina officia peragere detrectavit et reiecta omni communicatione cum haereticis potius intra priva­ tas aedes divina celebravit mysteria (131). (123) Suârez, 1. c. disp. XXXIX ; Schmalzgr., h. t. no. 402 sq. ; Bonacina De cens. disp. VI; D’Annibale, I. c. η. 378; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 12; Hila­ rius a Sexten, I. c. p. 92 ; Kober, in Archiv. f. k. K. tom. 22 p. 9 sq. ; Hirschel, in Archiv. f. k. K· tom. 46, p. 329 sq. ; Hinschius 1. c. tom. IV, p. 358 sq., 373 sq. (124) De nomine cessationis a divinis cfr. cap. 1 h. t. in Clem. ; cap. 2, 8, de off. ordinar. 1, 16 in Sext cap. 13 § 1, X, de off. iud. ord. I, 31. (125) Suârez, 1. c. sect. 1. n. 1 sq. (126) Suârez, 1. c. n. 12, 13, 14, 15. (127) Suârez, 1. c. sect. 2, n. 2. (128) Suârez, 1. c. n. 48 ; Schmalzgr., h. t. n. 403. (129) Cap. 1 h. t. in Clem. ; Suârez, 1. c. u. 4. 5 Sq. (130) Cap. 55 X, de appell. II, 28; Suârez, 1. c. n. 5, 7. (131) Cfr. Hirschel, i. c. p. 332 sq. ; c. 41 § 1, C. XXIV, q. 1, qui can. a Gratiano falso adscribitur luliano Papae, cum sit ex paenit. Theodori et ex paenit. Cummeani. Cfr. Schmiltz D. Bussbuecher p. 529, 639. / DE INTERDICTO 323 Inde ex saeculo sexto et septimo, quibus initia interdicti reperiuntur (132), cessationes quoque a divinis introduci coeptae sunt (133) atque adeo leges non desunt eo ipso tempore latae contra arbitra­ rias cessationes a divinis per clericos factas (134). Item a Concilio Lateranensi IV (a. 1215) cap. 7 - cap. 13, X. de off, iud. ord. I, 31, cessationes a divinis haud raro a capitulis (135) sine ulla vali­ da ratione peractae, fuerunt prohibendae, et abusibus non sublatis Cone. Lugdun. 11, a. 1274, cap. 17 = cap. 2 de off. ord. I, 16 in Sext. et potissimum Bonifacius VIII, cap. 8 de off. ord. in Sext. severiorem applicarunt disciplinam. Iam in canonibus recensitis in­ ter cessationem a divinis et interdictum facta est distinctio, sed ac­ curatius id praestitit cap. 1 h. t. in Clem., ubi cessationes genera­ les a divinis, quas aliquando ex consuetudine vel alias capitula, collegia vel conventus saecularium vel regularium ecclesiarum sibi vindicabant infligendas, a Clemente V non reprobantur, dummodo statuta laudati capitis et suorum praedecessorum diligenter obser­ varentur (136) Quod caput Clementinarum Concilium Tridentinum (137) saltem ex parte confirmavit, sed attento cap. 20 Sess. XXIV, de ref. vix capitulis reliquit antiquam ilam potestatem de­ cernendi cessationem a divinis (138). Ceteroquin cessationes a di­ vinis a Concilio Tridentino non fuerunt sublatae atque etiam ulti­ mo saeculo (139) saltem particulares aliqua ratione a praxi eccle­ siastica non fuerunt omnino alienae, ut satis probatur v. g. ex mo­ do agendi Pii IX (140) contra usurpationes ecclesiarum catholica(132) Cfr. supra disputata de origine interdicti. (133) Kober, in Archiv. f. k. K. torn. XXI, p, 10 sq.; Hinschius, 1 c. torn. IV. p. 805. (134) Cfr. c. 7, Cone. Tolet. XIII (a. 683) et Kober, 1. c. p. 13 sq. de Hinem. Laudun. (a. 869). (135) Kober, 1. c. torn. XXII, p. 12 sq. (136) Quanta fuerit diversitatis opinionum de hac re tum inter scriptores medii aevi tum etiam saeculi decimi sexti, patet ex iis, quae refert Suârez, 1. c. sect. 1, n. 2 sq. 8 sq. (137) Sess. XXV, n. 12 de regularibus. (138) Quare quae veteres et recentiores scriptores (cfr. Schmalzgr., h. t. n. 415; Kirchenlex. v. Cessatio a divinis) de potestate capitulorum habent, cessandi a divinis sede plena, videntur esse antiquata. Cfr. Suârez, 1. c. sect. 3 n. 3; Kober, 1. c. p. 13,15. (139) Cfr. v. g. luctum ecclesiasticum a. 1840, ob. violentam abductionem Archiepiscopi Martini Dunin a gubernio borussico factam. (140) Cfr. Instruet, ad Nuntium Monacensem 12 Mart. 1873 in Archiv. f. k. K, torn. XXIX p. 434 < Interdicenda est ecclesia neohaereticis attributa ». Quae Hinschius 1. c. torn. IV, p. 375, contra Pii IX Instructionem sanae rationi et fidei catholi­ cae conformem excipit, inanibus nituntur fundamentis. Cfr. Hirschel, I. c. p. 329-337. 324 |Î c l> 4 Ii I CAPUT XXIII rum per novos haereticos veterum catholicorum sive Fallibilistarum in diversis regionibus factas. At in singulis decretis ecclesiasticis accurate inquirendum est, utrum interdictum, an cessatio a divinis sive sensu stricto sive sensu lato statuatur (141). IV. Requirebatur ad illam decernendam fori externi iurisdictio contentiosa seu potestas ipsa ferendi interdictum (142). V. Causa finalis, ob quam cessatio a divinis indici potuit, erat remote et primario rigor ecclesiasticae disciplinae, ut rebelles recedant a contumacia; et in puram vindictam ferenda non erat, luste autem ferri non potuit, nisi propter delictum gravissimum et publicum et contrarium communi bono Ecclesiae vel potestatis ec­ clesiasticae (143). VI. Forma substantialis in cessatione a divinis indicenda ge­ neratim erat eadem atque in ferenda sententia censurae praesertim interdicti, quatenus huiusmodi forma requiritur ex generali ratione sententiae. Porro quamvis cessatio a divinis, attento iuris rigore, sub cap. 1 h. t. in Sext. non comprehenderetur, tamen propter pa­ ritatem rationis medicinalis, sollemnitates, cap. 2, 8, de off. ord. I, 16 in Sext. ex iuri speciali solis capitulis vel collegiis vel conven­ tibus iniunctae, indiscriminatim ab Episcopis aliisque iudicibus or­ dinariis erant observandae (144). VII. Generalis effectus indictae cessationis a divinis erat gravis obligatio illam observandi. (145). Quae obligatio primario clericis impo­ sita proxime et directe referenda erat ad privationem divinorum (146), sci. missae celebrationem et horarum canonicarum publicam recita­ tionem et omnes alias sollemnes benedictiones vel cerimonias eccle­ siasticas (147), saltem aliquot sacramenta (148), denique sepulturam ecclesiasticam quatenus ista celebrationen divinorum officiorum com­ plecteretur, sed prohibitionem tumulationis in loco sacro non (141) Hirchel, 1. c. p. 335. (142) Cap. 1 h. t. in Clem. ; Suârez, I. c. sect 3, n. 1, 2,3. Cfr. De religiosis exemptis cit. cap. 1 h. t. in Clem.; Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 12 de regul.; Schmalzgr. h. t n. 422. (143) Suârez, 1. c. n. 4; Schmalzgr. h. t. n. 417. (144) Suârez, 1. c. n. 5 sq. (145) Schmalzgr. h. t. n. 421. ^;Uύ■reZ, 1’ C* Sect' 2’ n' 1 ’ Schmalzgr., h. t. n. 405, 406. (1481 .·Ο·η·2δ^·; Schmalzgr., h. t n. 407 sq. ; cap. 24 h. t. in Sext. c· η. 18 sq. ; Schmalzgr. h. t. n. 412. DE INTERDICTO 325 comprehendebat, cum id nullo iure cautum esset (149). Quare in cessatione a divinis quoad officia divina rigor per se est maior quam in interdicto, minor autem quoad sepulturam ecclesiasticam, sed idem quoad sacramenta (150). VIII. Laicis nullo umquam tempore ob violationem cessationis a divinis ipso iure imposita fuit poena; excommunicatio vero, quae clericis, religiosis exemptis et non exemptis cessationem generalem non servantibus ipso facto incurrenda cap. 1 h. t. in Clem. fuerat statuta, post Pii IX Const. *Apost. Sedis » mansit abrogata; quare punitio huiusmodi transgressionum tum in laicis tum in clericis prudenti arbitrio competentis iudicis ecclesiastici relicta (151) erat. IX. Cessationem a divinis ille solus relaxare sive revocare pot­ erat, qui eam imposuisset vel ipsius superior vel successor vel legi­ timus delegatus (152), ipso autem facto ob lapsum temporis vel impletam condicionem per se non cessavit cum ad determinatum tempus non imponeretur et iudicium de sublata contumacia spectaret ad iudicem (153). De suspensione cessationis a divinis per appellationem inter­ positam idem valuit atque de interdicto, et totalis aut partialis sus­ pensio cessationis ex voluntate superioris ecclesiastici ferentis ces­ sationem non fuit penitus exclusa (154). (149) (150) (151) (152) (153) (154) Suârez, 1. c. n. 28 sq. ; Schmalzgr., h. t. n. 413. Ballerlni-Palmieri, 1. c. n. 12; D’Annibale, 1. c. n. 378, not. 64. Schmalzgr., h. t. n. 423; Suârez, 1. c. n. 35 sq. Suârez, 1. c. sect. 4 η. 1 sq. Suârez, I. c. n. 2, sect. 3, n. 14. Suârez, 1. c. sect 4, n. 3, 4. 326 CAPUT XXIV CAPUT XXIV De suspensione (1) 313. Nomen. Suspensio, quae accurate iamdiu distinguitur a privatione, depositione, degradatione (2), multiplicem nacta est de­ signationem velut άργεΐν, μηκέτι λειτουργεϊν (Cone. Antioch, a. 341), abstineri (can. 4. Cone. Epaon. a. 517.), ab officio sequestrari, a sa­ crificando cessare, (Cone. Brachar. 111. a. 675.), ab honore et officio suspendi (Cone. Aurel. V. a. 549.); atque hisce verbis iuris antiqui nondum continetur stabilis illa terminologia nunc recepta (3). I. Notio, divisio, historia 314. Notio. Suspensio est censura, qua clericus privatur usu sive exercitio potestatis ecclesiasticae vel functionum ecclesiasticarum ipsi ratione ordinis vel officii vel beneficii ecclesiestici competentium (4). Qua definitione verbum censurae, quod habet vim generis, sus­ pensionem manifeste distinguit a peccato, irregularitatibus aliisque inhabilitatibus et a poenis vindicativis et a suspensione per modum poenae vindicativae inflicta (5). Reliquis autem verbis differentia ab excommunicatione et interdicto satis indicatur. Etenim suspensio formaliter in solos clericos ut clericos ferri potest, quatenus illi ha­ bent functiones quasdam proprias potestatis ecclesiasticae; excom(1) Suârez, disp. XXV sq.; Schmalzgr., h. t. n. 263 sq.; Kober, D. Suspens. Devoti, Inst. can. 1. IV, tit 20; Stremler, Des peines ecclés. p. 293 sq.; BalleriniPalmieri, VII, n. 338 sq.; D’Annibale, Summ. I, n. 154 sp.; Ojetti, Synopsis tomo 111, n. 3885 sq. ; Lega, tomo III, n. 154 sq. ; Hilarius a Sexten, De censuris, p. 65 sq.; Hollweck, 1. c. § 59 sq.; Hinschius, I. c. tom. IV, p. 726, 731, 810 sq.; tom. V, p. 66, 125 sq. . 9 (2) Suârez, disp. XXX. (3) Kober, 1. c. p. 19; Hinschius, 1. c. tom. IV, p. 731, qui p. 732, frustra putat se rem plane novam detexisse (cfr. Suârez, 1. c. disp. XXVI, sect. 3, 9) et tom. V, p. 66, sine solido fundamento K°ber impugnat. Cfr. quoque Devoti I. c. § 2, not. 2 de antiquitate suspensionis. (4) Suârez, 1. c. disp. XXV, sect. 1. (5) Suârez, 1. c. disp. XXX. DE SUSPENSIONE 327 municatio vero et interdictum sunt censurae laicis et clericis com­ munes et formaliter feruntur in fideles, quatenus sunt baptizati. Praeterea suspensio speciatim’ differt ab excommunicatione minore nunc suppressa, quae directe solam passivam privationem sacra­ mentorum produxit, cum suspensio efficiat privationem activam sa­ cramentorum et insuper etiam aliarum functionum ecclesiastica­ rum (6). Porro quamvis excommunicatio maior imprimis differat a sus­ pensione sicut includens ab incluso, tamen maxime in hoc appa­ ret differentia, quod suspensio formaliter clericum privet illis func­ tionibus, quatenus exercentur ratione ordinis vet officii vel beneficii ecclesiastici; excommunicatio vero maior privat illis functionibus et insuper aliis bonis ecclesiasticis, quatenus a clerico excommuni­ cato aufert omnem communicationem cum fidelibus, non tantum usum potestatis. Deinde suspensio differt ab interdicto, quod illa privat usu activo sacramentorum aliarumque functionum, quatenus pendent a potestate ecclesiastica, relinquit vero usum passivum sacramento­ rum et officiorum divinorum et sepulturam ecclesiasticam. E contra interdictum istum passivum usum sacramentorun, officiorum divi­ norum et sepulturam ecclesiasticam saltem partialiter tollit, et si quem activum usum rerum sacrarum prohibet, id facit tantum ea ratione, qua ille usus omnibus fidelibus prohibitus est ad obtinen­ dum scopum interdicti. Denique suspensio tantum usum officii, ordinis, iuris, beneficii impedit, at depositio et degradatio universaliter et in perpetuum ipsis officiis et beneficiis ecclesiasticis, immo quantum fieri potest, ipsa potestate ordinis privant sine spe restitutionis (7). 315. Divisio. Suspensio (8) quatenus est non solum censura, sed etiam poena vindicativa (vel mera privatio vel inhibitio quae­ dam ad cautelam) (9), dividitur: I. Ratione causae, in suspensionem a iure et ab homine. — II. Ratione modi, quo infligitur, in suspen­ sionem ipso facto incurrendam sive ex iure sive ex praecepto, et (6) Ballerini-Palmieri, I. c. n. 228, 232. (7) Pirhing, h. t. n. 197; D'Annibale, I. c. n. 379; Hilarius a Sexten, I. c. p. 66, 67. (8) Suârez, I. c. disp. XXV, sect, n 1, 2.sq (9) Suârez, 1. c. n. 4 ; Ballerini-Palmieri, I, c. n. 339 ; Droste, I. c. p. 55 ; Kober, I. c. p. 28 sq. '3 'i te CAPUT XXIV in suspensionem per sententiam a iudice ferendam et in suspensio­ nem extraiudicialiter iuflictam III. Ratione obiecti, in suspensio nem ab officio, a beneficio, ab utroque. Prima illa suspensio privat clericum exercitio universae potestatis ecclesiasticae tum ordinis tum iurisdictionis et administrationis ecclesiasticae. Quod ut clarius exprimatur, distingui solet suspensio ab ordine et ei opponitur sus­ pensio ab officio, sive a iurisdictione, quae tantum comprehendit suspensionem a functionibus iurisdictionis et administrationis eccle­ siasticae. Suspensio a beneficio clericum excludit a percipiendis fructibus et administratione beneficii et aliis functionibus, quae a beneficio pendent, verumtamen ab officio non repellit. Hinc facile patet, quid suspensio ab utroque operetur. IV. Ratione ambitus, in suspensionem totalem sive generalem et in suspensionem partialem. Quae divisio aut recidit in praecedentem, aut prior pars denotat privationem completam omnium functionum ordinis vel officii vel beneficii, altera vero tantum privationem certarum functionum or­ dinis vel officii vel beneficii (10). — V. Ratione durationis, in in­ determinatam, determinatam, perpetuam. 216. Notae historicae. Origo suspensionum quoad potesta­ tem illas infligendi ab ipso Cristo Domino est repetenda; institutio vero singularum suspensionum est ab Ecclesia, quae successu tem­ poris illas suis canonibus ad certam determinatamque formam red­ egit (11). Quodsi vel ipsi pagani atque etiam hebraei suos sacerdotes criminibus inquinatos aut ab officio sacerdotali deposuerunt aut (10) Suârez, 1. c. n. 11 sq. ; Kober, I. c. p. 24 sq. ; Schmalzgr., h. t. n 267. Hoc est singulare discrimen inter suspensionem et excommunicationem, quod huius effectus non sunt divisibiles, quare Praelatus R. P. inferior non potest in­ fligere excommunicationem simul decernendo determinatos quosdam excommu­ nicationis effectus ab excommunicato non esse incurrendos, talis enim limitatio contra ius commune nullius esset valoris ; at suspensio effectus habet inter se se- beneficio), sed etiam quia in unaquaque suspensionis specie Praelatus, etiam R. P. inferior, potest in particulari determinare actus, quos per suspensionem vult prohi­ bere, sive eam infligat per modum poenae vindicativae, sive per modum censurae. Cum praeterea suspensio, quae fertur ut poena, admittat gradus quoad durationem, inde apparet suspensionem generice sumptam esse inter poenas quae aptior est ad coercenda clericorum delicta, cum melius possit proportionari diversae ipsorum gravitati. (11) Suârez, I. c. disp. XXVIH, sect. 1, n. 1. ,όί ·■ 3 fi fb Ji • >/ ü y S DE SUSPENSIONE F saltem suspenderunt (12), certe idem ius competit Ecclesiae pro sua perfecta potestate regendi a Christo concessa (13). Hinc mirum non est, quod Ecclesia inde a primis saeculis in clericos delinquen­ tes poenas depositionis vel suspensionis in diversos gradus et mo­ dos distinctas pronuntiavit (14). Quae suspensio tamquam poena depositione mitior sese habuit ad instar temporariae depositionis ab officio, sed ipsum officium non abstulit (15). Cum saeculo sexto iam accuratior hac in re habeatur terminologia (16), sane illo tem­ pore suspensio usu iamdiu fuit recepta (17). At quoniam clerici ita suspensione castigati sunt, ut haec poena modo duraret tantum usque ad emendationem rei, modo ad certum tempus infligere­ tur (18), manifestum quoque est, suspensionem tum ut censuram tum ut poenam vindicativam in foro ecclesiastico fuisse admissam. Item saltem ex saeculo sexto et septimo suspensiones latae senten­ tiae magis magisque in foro ecclesiastico fuerunt receptae (19). Tempore medii aevi, cum paulatim ex saeculo 12 introduce­ rentur ordinationes absolutae (20), atque ius beneficiarium magis magisque perficeretur, antiqua suspensionis poena fuit retenta (21), sed accuratius definita et divisa est in suspensionem ab ordine (22), ab officio (23), a beneficio (24). Similiter etiam hac aetate pro more saeculis elapsis iam recepto partiales infliguntur suspensiones (25). (12) Korer, I. c. p. 3 sq. (13) I Timoth. V, 19, 20. (14) Kober, l.c. p. 5 sq. ; Hinschius, 1. c. tom. II, p. 726, 806 sq. t. V, p. 51 sq. (15) Kober, I. c. p. 6 sq., 19 sq. ; Hinschius, 1. c. p. 734 sq. (16) Cfr. c. 2 6, Cone. Aurel. III (a. 538); c. 5 Cone. Aurel. V (a. 549); c. 6 Cone. Narbon. (a. 589). (17) Çfr. c. 2 C. Aurelian, (a. 538). (18) Çfr. c. 4 Cone. Epaon. (a. 517); c. 1 Cone. Herd. (a. 524); Kober, l.c. p. 26 sq. ; Hinschius, I. c. p. 736. (19) Cfr. infra de cond. req. ad infl. cens. (20) Cap. 4, 16 X, de praeb. Hl, 5; Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 14 i. f. de ref.; Koher, 1. c. p. 26. (21) Hinschius, 1. c. tom. V, p. 66 sq. (22) Cap. 1, X de schism. V, 8, = c. 2 Cone. Lateran. Ill, a. 1179; Kober, I. c. ; Hinschius, 1. c. p. 70. (23) Cap. 3, X de usur. V, 19 = c. 25. Cone. Lateranen. Ill, a. 1179; cap. 8, X, de purg. can. V, 34 ; Hinschius, 1. c. p. 67 sq ; Schiappoli, 1. c. n. 209 sq. (24) Cap. 7 § 3 X, de elect I, 6 ; cap. 43 X, eod. tilt. ; Hinschius, 1, c. p. 68 sq. (25) Cap. 15, X, de temp. ord. I, 11 ; Hinschius, 1. c. tom. IV, p. 734, tom. V, p. 70 sq. M i UI νι J : 2 330 CAPUT xxÎV Nova vero est illa suspensio ex informata conscientia in iure decretalium pro solis regularibus statuta et a Concilio Tridentino etiam ad clericos saeculares extensa (26). Inde a Concilio Triden· tino usque ad nostram aetatem de suspensione in genere notabilis immutatio iuris non est facta. IL De subiecto activo et passivo suspensionis 317. Cum Christus Dominus potestatem coercitivam in Eccle­ sia sua tradiderit Apostolis et inprimis S. Petro, non communitati fidelium (27), etiam potestas infligendi suspensionem iure proprio et nativo competit omnibus et solis Praelatis in hierarchia eccle­ siastica constitutis et potestate leges condendi aut saltem iure non limitato excommunicandi instructis (28), minime vero principibus saecularibus, etiamsi isti exerceant ius patronatus in officia et be­ neficia ecclesiastica. Quare potestate ferendi suspensiones pollent: Pontifex et Epi­ scopi, quorum sententiae suspensionis certe ex disciplina nunc vi­ gente (29) etiam sine consilio vel consensu Capituli validae et lici­ tae exsistere possunt (30); Concilia oecumenica et particularia (31); Congregationes Romanae v. g. S. C. Jnq. (32) pro ambitu suarum facultatum; porro Legati a Latere intra provinciam sibi commissam et salvis limitibus a Concilio Tridentino Sess. XXIV, cap. 20 de ref. constitutis; Metropolitae et Concilia provincialia iuxta ambitum ipsis a Concilio Tridentino relictum (33); Praelati nullius, Vicarii (26) Cum suspensio ex informata conscientia non sit specialis quaedam poena, sed specialis modus procedendi vel potius dispensatio in formalitatibus ordinarii iudicii criminalis, expositio doctrinae canonicae de illa suspensione melius reser­ vatur libro de iudiciis. (27) Matth. XVIII, 15 sq.; Kober, 1. c. p. 35. (28) Suârez, I. c. disp. XXVIII, sect. 1 ; Schmalzgr., q. t. n. 270 sq. (29) De iure antiquo, cfr. c. 6 C. XV, q. 7 ; cap. 1 X (Alex. Ill) de excess, praei. V, 31. (30) Cap. 3 de consuet. I, 4 in Sext ; Suârez, I. c. n. 4 ; Kober, 1. c. p. 38 sq.; Hinschius, 1. c. tom. V, p. 279, 291. (31) Cone. prov. Westmonaster. 1, a. 1852 in Cottect. Lac. tom. Ill, p. 939; Cone. Rothomag., a. 1850, in Coll. Lac. tom, IV, p. 526; Benedictus XIV, De synod, dioec. lib. Ill, cap. 12, η. 1, 2; Kober, 1. c. p. 39 sq. (32) Bangen, D. roem. Curie p. 119 sq. (33) Cap. 52 X, de sent. exe. V, 39 et Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 5 de ref. iunct. Collect. Lac. tom. I, p. 635 sq., de suspensione Senecensis Antistitis a DE SUSPENSIONE 331 capitulares (34), item Vicarii -generales si mandato speciali muniti sunt (35), Praelati regulares (36) v. g. Generales vel Provinciales in regulares sibi subditos. 318. Subiecta passiva suspensionis, quippe quae consistit in privatione usus potestatis ecclesiasticae atque exercitii functionum ecclesiasticarum, non sunt laici, sed soli clerici (37) iique omnes sive maiores sive minores, regulares et saeculares, Praelati et infe­ riores magistratus; sed excipitur ex natura rei R. Pontifex atque ex positiva iuris dispositione Episcopi et Praelati ipsis Superiores, qui propter exsecutionem et reverentium pontificalis officii suspensio­ nem ipso facto non incurrunt; nisi in constitutione, sententia sive mandato, de Episcopis expressa mentio habeatur (can. 2227, § 2) (38). Capitula sive collegia ecclesiastica clericorum, quamvis ut ca­ pitula sive collegia excommunicari non possint, tamen quatenus sunt unum corpus morale atque actiones habent proprias et bona propria, quae ita pertinent ad totam communitatem, ut ad singulas personas non spectent, sine dubio possunt suspendi (can. 2255, § 2) (39). Attamen huiusmodi suspensio, nequit cadere in capitu­ lum ut capitulum quoad actus ordinis; nam actus ordinis non fiunt per totam communitatem, sed per singulares personas (40). Quare ista suspensio capituli sese tantum extendere potest in officium (41) Concilio provinciali Ebredunensi, a. 1727, inflicta; cap. 1 de off. vicar. I, 13, in Sext. iunct. declar. S. C. C. in cans. Tarentin. 25 Febr. 1642, allegatam ex Monacelli apud. Bouix, de iud. tom. I. p. 453. (34) Cap. 14 X, de maior. I, Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 16 de ref. (35) Cap. 2 de officio vic. 1, 13 in Sext. (36) Cap. 8 X, de stat. mon. Ill, 35; cap. 33 X, de simon. V, 3; Kober, I. c. p. 40 sq. ; Suârez, De virt. et stat, relig. tract. VIII, I, II. c. 9, n. 4, 5; Plat Mont. I. I, q. 775 sq. (37) Cap. 4 X de crimine fais. V, 20; cap. 11 X, de privil. V. 33 pro more antiquae Ecclesiae (cfr. c. 69. 70 Apostol. ; c. 2, Cone. Chalced. a. 451) laici ex­ communicantur, clerici vero ob idem delictum suspenduntur. Cfr. Kober, 1. c. p. 29 sq. 5; Suârez, 1. c. disp. XXV11I, sect 2, n. 1 sq. ; Hinschius, 1. c. tom. V, p. 66 not 2, sine solida ratione suspensionem ad clericos restringi negat. (33) Cap. 4 de sent. exc. V, 11 in Sext.; Suârez, 1.c. n. 4 sq.; Schmalzgr. h. t. n. 273 sq. 296. (39) Suârez, 1. c. sect. 3, n. 1 sq. ; Kober, I. c. p. 31 sq. ; D’Annibale, 1- c. n. 388. (40) Suârez, I. c. n. 3 ; Kober, 1. n. n. 32. (41) Cap. unie, ne sed. vac. Ill, 8 in Sext. 332 CAPUT XXIV sive actus jurisdictionis et administrationis et in beneficia ecclesia­ stica (42), quae capitulo ut capitulo competunt et unita sunt. Quodsi omnes et singuli socii alicuius capituli, conventus, collegii graviter deliquerunt, nihil obstat, quominus omnes quoque singulares per­ sonae ab ordinibus vel officiis vel beneficiis suis ecclesiasticis sus­ pendantur (43), aut suspensio in capitulum simul et in singulos feratur. Quae de multiplicatione censurarum in idem subiectum supra de censuris in genere dicta sunt, eadem multiplicationi suspensionum applicari debent (44). III. De requisitis condicionibus ad ferendam suspensionem ί» s 319. Quae huc spectant, maxima ex parte in disputatione de censuris in genere sunt praeoccupata et facile ad suspensionem ap­ plicari possunt. Quare imprimis suspensio sive ut censura sive ut poena vin­ dicativa ferri nequit, nisi propter proportionatam (45) culpam pro­ priam sive personalem clerici, cui infligitur (46). Quodsi quis cle­ ricus interdum ex iuris sanctionibus videatur posse suspendi absque ulla culpa propria, id ex textibus iuris allatis (47) non probatur; nequaquam enim confundenda est suspensio, quae vim stricte cen(42) Cap. ], de elect. 1, 3 in Extravg. comm. (43) Cap. 40 de elect. I, 6, in Sext. ; Suârez, 1. c. n. 4 sq. (44) Suârez, 1. c. n. 9; Kober, I. c. p. 33 sq. (45) Suârez, 1. c. disp. XXV11I, sect. 4 n. 6 ubi docet ob culpam levem non­ nisi suspensionem levem, ob gravem culpam gravem suspensionem infligi posse; at ibidem recte docet suspensiones a iure inflictas non incurri ab eo, qui sive ex imperfectione actus sive ex levitate materiae legem violat actu leviter dumtaxat culpabili. Ab homine vero, saltem ex natura rei, aliquid in se leve ob iustam cau­ sam potest praecipi sub suspensione saltem levi quae non sit censura (ob can. 2242); nam cum suspensio sit poena valde divisibilis non solum quoad effectus, sed etiam quoad durationem, facile apparet aliquam levem et brevi tempore du­ raturam suspensionem posse servare proportionem cum culpa commissa in relevi, quae ob iustam causam specialem sub suspensione praecipiatur, quamvis per se leves culpae saltem per legem poenalem non sint poenis subiiciendae. Cfr. D’An­ nibale, 1. c. n. 385, not. 48. Can. 2218, § 2 de facto videtur referri ad poenas in iure constitutas. (46) Cap. 2 X. de const. I, 2 ; cap. 2 X, de his, quae fiunt a maiore parte capit Ill, 11 ; Suârez, 1. c. n. 1 sq. ; Kober. 1. c. p. 50 sq. (47) Cap. 1 X, de ord. ab Episc. 1, 13; cap. 14 X, de temper, ord. 1, 11; DE SUSPENSIONE 333 surae aut poenae vindicativae habet, cum omni prohibitione utendi potestate ecclesiastica ob legitimam causam etiam inculpabilem facta (can. 2222, § 2) (48). Huiusmodi suspensio sane sensu lato vocari potest suspensio, at minime sensu stricto; est etenim potius irregula­ ritas quaedam dispensatione non sublata vel ordinatio provisoria Praelati ecclesiastici forte in poenam tertiae personae vere delinquentis. 320. Forma, qua suspensio fertur, pariter est duplex i. e. a iure sive per legem rite latam et promulgatam cui accensetur praecep­ tum generale communitati promulgatum, et ab homine per praecep­ tum peculiare aut per sententiam iudicialem legitime praeparatam, latam et exsecutioni mandatam (49). Similiter suspensio potest esse ferendae aut latae sententiae (50) et si verba legis sunt dubia po­ tius suspensio ferendae sententiae est admittenda (51). Quodsi per sententiam iudicialem feratur suspensio, quae universim de sententiis iudicialibus et speciatim de censuris latis a indice statuta sunt, eadem etiam in suspensionibus infligendis sunt servanda (52) v. g. de admonitione et citatione rei, probatione legi­ tima, de sententia rite et allegatis causis composita et promulgata, de recusatione iudicis, querela nullitatis, appellatione (53) canonice factis (54), salva singulari dispositione de effectu suspensivo appel­ lationis contra sententiam suspensionis a beneficio vel in diem vel sub conditione latam (55). (48) Suârez, 1. c. n. 3 sq. ; Schmalzgr. h. t. n. 282 sq. (49) Suârez, 1. c. disp. XXVIII, sect. 5; Kober, I. c. p. 55 sq. (50) Quae poena suspensionis latae sententiae in irritatione rite intellecta ordinationum illegitimarum (cfr. c. 16 Cone. Nicaen., a. 325,; c. 6 Cone. Chalced., a. 451) suum habet fundamentum, et c. 4 Cone. Epaon., a. 517, et multo magis c. 11, Cone. Tolet. XIII, a. 683, manifeste continetur. Cfr. Kober, 1. c. p. 45 seq. ubi p. 48, ex cap. 19 epistolae Gelasii I, a. 492-496, scr. a. 494, ad Episc. Lucan, inefficax repetit argumentum ad probandam suspensionem ipso facto in­ flictam, sicut Hinschius, 1. c. torn. IV, p. 773, 841, saltem aliqua argumenta a Kober, allata pro antiquitate, suspensionem latae sententiae minus feliciter impu­ gnat. Inde a saeculo septimo censuras et poenas latae sententiae in foro eccle­ siastico fuisse receptas vel ipse Hinschius 1. c. torn. V, p. 130 sq. omnino concedit. (51) Kober, I. c. p. 49 sq. (52) Kober, I. c. p. 57 sq., 78 sq. (53) Cap. 20 X, de sent, excom. V, 11 in Sext ; cap. 40, 52 X, de appell. II, 28; Reiffenst. I. c. 1. II, t. 28, n. 213, 214; Kober, I. c. p. S3 sq.; Hinschius, I. c. torn V, p. 73 not. 9. (54) Schmalzgr. h. t. n. 288, 289. (55) Kober, 1. c. p. 84 sq. ; cap. 40 X, de appell. II, 28 ; Pirhing, h. t. n. 213. w K· i 8 ·· U : A < 334 CAPUT XXIV IV. De effectu suspensionis 321.1. Suspensio ab officio obsolute et simpliciter sive a iure sive ab homine sine ulla restrictione lata non tollit ipsum officium ecclesiasticum sive potestatem radicalem, sed tantum impedit sive suspendit omnem usum tum ordinis tum iurisdictionis vel admininistrationis, quantum persona capax est et donec legitime liberetur excepta administratione bonorum proprii beneficii (can. 2278, § 1) (56). 322. II. Suspensio a beneficio privat fructibus beneficii, ex­ cepta habitatione in aedibus beneficialibus; non autem privat iure administrandi bona beneficialia, nisi decretum vel sententia suspen­ sionis ipsam administrandi potestatem suspenso expresse adimat et alii tribuat (can. 2280, § 1). Fructuum nomine veniunt omnes reditus temporales ex beneficio in sensu novi iuris provenientibus (cfr. can. 1412, 1410). Qua in re attendenda est diversitas regionum; nam ad normam citati canonis ea, quae uno in loco sunt fructus, in alio loco erunt obventiones a fructibus distinctae: unde, extra casum classici beneficii iuris antiqui, expedit ut poenam ferens de­ claret quos fructus sensu latiori huius vocis suspensus amittat (57). Fructus ipso iure amittuntur a momento suspensionis: idcirco beneficiatus qui eos nihilominus percipiat suos non facit et ad re­ stitutionem tenetur in utroque foro et in externo foro ad eam poenis (56) Cap. 1 de sent, et re iud. II, 14, in Sext.; Suârez, 1. c. disp. XXVI, sect. 1. n. 1 sq., 3 sq.. 9 sq. ; Schmalzgr. h. t. n. 290 sq., 294 ; Kober, 1. c. p.88 sq., D’Annibale, 1. c. n. 383; Hinschius, 1. c. tom. V, p. 67, 73, tom. IV, p. 734; Hilarius a Sexten, I. c. p. 71. (57) Qaae ad normam can. 1412 beneficia non sunt non comprehenduntur in suspensiône a beneficio. In classico beneficio iuris antiqui in privatione fruc­ tuum non recensebantur pensiones, quae in odiosis non veniebant nomine bene­ ficii, et distributiones, quae potius percipiuntur ex singulari stipendio propter spe­ ciale servitium fidelibus praestitum, non ratione beneficii ; item ex fructibus amit­ tendis erant deducendae impensae, vectigalia, et specialia onera impleta vel adim­ plenda, quae beneficio extrinsecus accederent, a quibus implendis et speciali obli­ gatione suscepta non liberatur suspensus a beneficio. Cfr. Suârez, disp. XXVII, sect. 1, n. 29, 30; Kober, I. c. p. 125 sq.; Lega, 1. c. n. 165; D’Annibale, 1. c. u. 382 et not. 33. Inde autem manifeste patet, quod |in novis formis beneficii admissis can. 1510 multa debent determinari in hac privatione a Superiore sus­ pensionem ferente. DE SUSPENSIONE 335 canonicis urgeri potest (58). Beneficium quidem datur propter offi­ cium, tamen sicut iure antiquo ita et novo suspensio ab officio non eo ipso inducit etiam suspensionem a beneficio iam collate, nisi disertis verbis etiam ad beneficium extendatur aut generaliter sus­ pensio feratur (can. 2278,52) (59); insuper leges poenales strictam re­ quirunt interpretationem (60). Sola suspensio generaliter lata aut sub formula ab officio et beneficio complectitur omnes effectus utriusque suspensionis partialis (can. 2278, § 1). Per se patet suspensum a solo officio debere per alium, si res ferat, onera officii propriis ex­ pensis implere (61). Si suspensio a beneficio infligatur per modum poenae vindicativae ob delictum commissum, iudicis infligentis suspensionem pru­ denti arbitrio est relictum, taxare quantitatem fructuum beneficii clerico suspenso ad necessariam sustentationem reliquendam, ne is cnm dedecore status clericalis mendicare cogatur aut fame pereat (62). Quae clementia exercenda non est,3 salvis casibus extremae neces­ sitatis (63), si suspensio a beneficio per modum censurae lata est in beneficiatum contumacem; ab ipsius enim libero arbitrio pen­ det poenitentia peracta sese liberare a privatione fructuum; quod si negligat, liberam, non necessariam, patitur privationem. 323. Quoniam per se fieri potest, ut quis plura habeat officia vel beneficia inter se compatibilia sive in eadem sive in diversa dioecesi, dubitari non potest, quin suspensio ab officio vel bene­ ficio simpliciter iure communi inflicta sine restrictione ad determi­ natum officium vel beneficium, suspendat ab omnibus officiis vel beneficiis ubicumque possideantur sive in eadem sive in diversa dioecesi (can. 2282); ius enim commune ubique valet, cum proce­ dat a potestate non restricta ad determinatum territorium (64). Si (58) Cfr. cap. unie, de cler. non resid. HI, 3 in VI; Cone. Trid. sess. 24, cap. 12; sess. 23, cap. 1 ; Suârez, disp. XXVII. sect. η. 7 ; Kober, 1. c. p. 119 sq. (59) Suârez, 1. c. sect. 3 ; Schmalzgr. h. t. n. 296, 297 ; Kober, 1. c. p. 91 sq. ; Hinschius, I. c. t. V. p. 68 sq. ; D’Annibale, 1. c. et not. 37, 38 ; Hilarius a Sexten I. c. (60) Cap. 3 § 2 de eland, desp. IV, 3 ; cap, 7 § X, de elect. I, 6; cap. 1 X, de sect. nupt. IV, 21 ; cap. 10 X de purg. can. V, 34; cfr. can. 2219, § 1. (61) Suspensus ex poena commodum non debet reportare. (62) Schmalzgr. I. c. n. 305; Suârez 1. c. sect. 2 n. 5. (63) Cfr. c. 25 D. 86; Kober 1. c. p. 121 sq. (64) Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 346; 1. c. n. 346; L.ega, 1. c. n. 164; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 73, 74; Thesaurus, 1. c. P. I. c. 26. 336 CAPUT xxiv vero suspensio ab homine per Episcopum infligatur, haec suspen­ sio non comprehendit officia vel beneficia in aliena dioecesi pos­ sessa, atque idem est dicendum de suspensione lata per statutum seu legem dioecesanam (cit. can. 2282) (65). 324. III. Suspensio generalis, quae totalem suspensionem et ab officio et a beneficio cum earum effectibus continet, insuper hanc aliam privationem inducit, ut suspensus nequeat; 1°) Eligere, praesentare, nominare, (65) Ita iam £>’Annibale, I. c. n. 3S2 et not. 35; Ballerini-Palmieri I. c. n, 346. Aliter Thesaurus, 1. c.; Suârez, 1. c. disp. XXVIi, sect. 1, n. 17 sq. Inde patet rem iure praecedenti fuisse controversam. Fatebatur tamen Suârez, n. 21, usu recep­ tum esse, ut suspensio non extendatur ad beneficia in aliena dioecesi exsistentia, nisi id diserte in sententia exprimatur. Sed restrictio hoc modo facta competen­ tiam Episcopi admittit; quae tamen competentia est neganda; nam per talem actum Episcopus falcem in alienam messem mitteret et suam jurisdictionem extra limites proprii territorii extenderet cum perturbatione jurisdictionis alterius Ordi­ narii. Quodsi Suârez illam competentiam exinde probari censuit, quod sententia feratur non de beneficio vel officio alterius dioecesis, sed in personam subditam, quae privatur ab usu iuris quod in aliena dioecesi habet, haec ratio non erat convincens; quia ius quod habet clericus in aliena dioecesi est quidem ius eius qui est subditus sed non est eius quatenus est subditus huius Episcopi, sed alte­ rius (Ballerini-Palmieri}. cJ. Nec paritas cum depositione erat convincens, cum depositio sit poena quoad effectus non divisibilis et quae solum infligi possit in casibus in iure expressis; suspensio vero est quoad effectus divisibilis, cuius in­ fligendae potestatem habet Episcopus etiam in casibus in iure non expressis, qua in hypothesi sine expressa et certa iuris communis concessione Episcopus per suam poenam vere extenderet suam iurisdictionem in rem sibi non subiectam. Propter similem rationem non est paritas cum excommunicatione, cuius effectus non sunt divisibiles, et effectum habet extra territorium excommunicantis ex expressa et certa iuris communis dispositione. Cfr. quoque Lega 1. c. n. 162 sq., qui doctrinam in textu propositam et in Codice firmatam admisit de beneficiis, at ob disparitatem non satis probatam non ausus est applicare officiis, in quibus tamen apparet mi­ nus congrua extensio iurisdictionis in alienam dioecesim. Cfr. Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 347, qui de iurisdictione optimo iure arguit, quod praescindendo ab ex­ pressa et certa in contrarium iuris dispositione, quae in casu non datur, non apparet quomodo illa suspensio liget extra territorium suspendentis, quia in aliena dioe­ cesi iurisdictionem seu potestatem accipiens aliam accipit ab ea, qua in sua dioe­ cesi privatus est, et allegat respons. S. C. EE. et RR. quod religiosus a suo Prae­ lato suspensus ab audiendis saecularium confessionibus, possit nihilominus valide absolvere, si ab Episcopo iurisdictionem habeat. Quod responsum directe quidem est datum de exercitio iurisdictionis fori interni ; sed cum eodem modo tum in­ terni tum externi fori iurisdictio sint obiectum suspensionis, principium, in quo fundatur illa decisio, pro foro quoque externo valeat necesse est. 337 DE SUSPENSIONE 2°) Consequi dignitates, officia, beneficia, pensiones aliudve munus in ecclesia; 3°) Promoveri ad ordines (can. 2283 cum relat. ad can. 2265). Haec omnia suspenso illicita sunt: quodsi per sententiam de censura constet, etiam sunt invalide posita seu recepta, exceptis ordinibus; sicut etiam invalide reciperetur quaevis gratia pontificia forte impetrata, nisi in rescripto mentio de suspensione fiat (ca­ nones cit.). 325. Scholion. Memoratus canon 2283 finem imposuit mole­ stae controversiae iure praecedenti exsistenti circa inhabilitatem sus­ pensi ad officia et beneficia: nam licet communior sententia illam inhabilitatem assereret, illa tamen communior sententia in censura suspensionis non ita lucida emergebat dum pressius examinabatur obiectum illius communis sententiae (66). Cuius rei causa erat mul­ tiplex species suspensionis, quae ex una parte sive ut censura sive ut poena vindicativa infligi potest, ex alia parte est poena quoad suos effectus divisibilis, et quae de una specie suspensionis aut de suspensione totali dicuntur nequaquam applicari indiscriminatim pot­ erant ad quamcumque partialem suspensionem. Illa ergo commu­ nior sententia erat intelligenda de totali suspensione, quae feratur a iure; at cap. 8, X. de consuetud. I. 4, unde eruebatur probatio rem plane non evincebat quia agit de electione a suspensis et de suspenso facta, quae insuper a R. Pontifice cassatur; unde iam ipse Suârez 1. c. docuit collationem officii aut beneficii potius esse ir­ ritandam, quam ipso iure irritam, nec proprie suspensum esse inhabilem, sed indignum. Quae indignitas est manifesta. Praeterea inhabilitates, saltem quae oriuntur ex poena occulte incursa, ut saepe accidit in suspensione, sunt coniunctae cum gravibus incommodis, praesertim quia practice suspensus teneretur se ipsum prodere non acceptando beneficium. Unde iam nonnulli doctores optabant, ut si illa inhabilitas vere dubia esset retinenda, ita statueretur ut ea non incurreretur, nisi a totaliter suspenso per sententiam condemnatoriam aut declaratoriam ; quibus optatis, ex dictis, Codex fecit satis. (66) Cfr. Leuren., Forum benefic. P. I. q. 331 sq. ; Suârez, I. c. disp. XXVII, sect n. 26; Thesaurus, 1. c. P. I, 30; Schmalzgr., h. t. n. 296; D’Annibale, I. c. n. 384, not. 43; Lega, I. c. n. 163; Kober, 1. c. p. 89; Hinschius, 1. c. t. II, p. 487, t V, p. 542, 584 sq. ; Hollweck, 1. c. p. 84; Wernz, 1, c. t. II, n. 298; BalleriniPalmieri, 1, c. n. 347. 22 i il U A < 33S CAPUT XXIV 326. Si quis suspensus ab officio actum iurisdictionis, praeter casus in iure exceptos (Cone. Trid. Sess. XIV, cap. 7, de paenil), usurpet, licet de se graviter peccet, tamen irregularitatem vel aliam poenam ecclesiasticam ipso facto non incurrit, sed prudenti arbitrio iudicis ecclesiastici est puniendus (67). Quodsi huiusmodi suspen­ sus ab universo officio vel ab ordine sive a iure sive ab homine ante absolutionem vel cessationem suspensionis temere sive scien­ ter, sollemniter sive ex officio actum ordinis personaliter exercet ipso facto in poenam delicti fit irregularis (68). Quae irregularitas non solum incurritur propter violatam sus­ pensionem ab ordine vim censurae habentem, sed etiam ob vio­ lationem suspensionis in poenam vindicativam sive a iure sive ab homine (can. 985, 2°) latae (69). Insuper dubitari vix potest, quin generatim irregularitas contrahatur, si quis suspensus ab ordine per sententiam ex informata conscientia actum ordinis exercere praesumat (70). — At irregularitas ex violatione suspensionis a be­ neficio non incurritur. Si quis suspensus sit ea suspensione, quae vetat administrationem sacramentorum et sacramentalium (generalis, ab officio, a di­ vinis, ab ordinibus) nec fidelibus, ex qualibet iusta causa, prohibi­ tum est ea a suspenso petere, nec suspenso rogato ea licite mini(67) Suârez, I. c. disp. XXVI, sect. 2, n. 3, disp. XI, sect. 31 n. 11 sq.; Kober, I. c. p. 94 sq. Paulo aliter Hollweck, 1. c. § 262, ubi praedicationem recenset in­ ter actus per quos incurritur irregularitas. (68) Cap. 1 de sent, et re iud. II, 14, in Sext.; cap. 1, 20 de sent, excom. V. 11 in Sext; Suârez, 1. c.; Kober, I. c. p. 95 sq. (69) Cfr. de controversia iure praecedente exsistente; cap. 1 de sent et re iud. in Sext. et cap. 1 de sent. exc. in Sext. ; Suârez, 1. c. n. 4 ; Kober, I, c. p. 95; Ballerini-Palrnieri, 1. c. n. 339; Hinschius, I. c. p. 613; Gasparri, de sacr. ordinat n. 353; Hollweck, 1. c. § 259. Sententia D’Annibale, 1. c. n. 3S6, qui doctrinam limitabat ad suspensionem, quae sit censura, et ad suspensionem poenam si haec est inflicta a Romano Pontifice, non videbatur satis esse fundata. Lega quoque 1. c. n. 225 nimium limitabat doctrinam ad casus taxative in iure expressos; ex quorum insertione in collectionem authenticam potius deducendum erat princi­ pium generale. Neque adest principium generale, irregularitatem tantum incurri ex violatione censurae, si speciatim in iure de suspensione poenali idem est sta­ tutum. Porro intrinseca quaedam ratio statuendi discrimen non apparet, cum idem sit in omnibus casibus contemptus auctoritatis ecclesiasticae. (70) S. C. C. in caus. Sagon. 21 lun. a. 1625, apud Benedictum XIV, De synod, dioec. lib. XII, cap. 8, n. 5; Instr. S. C. de Prop. F. 20 Oct. 1884, § 11 » Stremler, 1. c. p. 294, 314; Lega, 1. c. n. 166. in Coll. S. C. de Pr. F n. 1009; DE SUSPENSIONE 339 strare, dummodo non habeatur sententia condemnatoria vel decla­ ratoris, hoc enim casu in solo mortis articulo possunt fide­ les a censurato sacramentalem absolutionem, et, si alii ministri de­ sint, cetera sacramenta et sacramentalia postulare (can. 2284 iunct. can. 2261). 327. Suspensiones partiales. Ius Codicis non solum firma­ vit principium, quod suspensio est poena divisibilis et ipsius effec­ tus separari possunt (can. 2278, § 2); sed etiam varias particulares suspensiones enumeravit atque earum effectus declaravit. I. Iam in beneficio admisit quod propter suspensionem a beneficio, non inducitur privatio administrationis beneficii, nisi haec quoque expresse statuatur contra id quod iure praecedenti obtinebat. II. Quoad officium habentur hae partiales suspensiones (can. 2279): 1°) Suspensio a iurisdictione generatim, vetat omnem actum potestatis iurisdictionis pro utroque foro tam ordinariae, quam delegatae. Cum autem actus administrationis distinguantur a iu­ risdictione stricte accepta, illi actus per talem partialem sus­ pensionem non manent vetiti (71): quare licebit parocho sus­ penso a iurisdictione matrimonio assistere, quod est munus testis audorizabilis, dum suspensus ab officio, quod actus administrati­ vos complectitur, nec licite nec valide assistentiam praestare po­ test (can. 1095, § 1, 1°). Actus iurisdictionis positus a suspenso est quidem illicitus, sed validus\ licitus autem fit, si a fidelibus ex iusta causa petatur; lata vero sententia condemnatoria vel declaratoria aut si Superior declarat se ipsam iurisdictionis potestatem revocare, invalidus est, excepto mortis periculo (can. 2284 iunct. can. 2261, § 1, 2). Eodem modo aestimanda erit etiam iurisdictionis delegatio a suspenso facta: ipsa autem potestas delegata iam obtenta non silet aut suspenditur suspensa aut revocata iurisdictione delegantis, nisi in casibus in iure expressis, aut nisi agatur de Vicario Generali, Episcopo sus­ penso (can. 203,61). (71) De contraria regula in iure praecedenti cfr. Lega, n. 187; Suârez, disp. XXVI, sect. 4, n. 16, timide contradicente D’Aunibale, I, 3S0 not. 16. Ratio novi iuris est satis manifesta. •rr v*r· ■ 340 CAPUT XXIV 2°) Suspensio a divinis vetat omnem actum potestatis potestatis ordinis, ordinis, quam iquis sive per sacram ordinationem sive per privilegium obli­ net (velut potestas abbatis conferendi ordines minores) (72). 3°) Suspensio ab ordinibus vetat actum proprium cuiusvis ordinis, seu exercitium potestatis per ordinationem receptae. 4°) Suspensio a sacris ordinibus vetat omnem actum potestatis receptae per ordinationem in sacris. 5°) Suspensio a certo et definito ordine exercendo i vetat om­ nem actum ordinis designati; insuper suspensus nequit interim or­ dinem superiorem recipere et si nihilominus receperit, exercere: ex aliis principiis si ordinem male receptum exerceret fieret irregularis. 6°) Suspensio a certo et definito ordine conferendo, vetat ta­ lem ordinem conferre, non vero inferiorem nec superiorem. 7°) Suspensio a certo et definito ministerio v. gr. audiendi confessiones, vel officio v. gr. cum cura animarum vetat omnem actum eiusdem ministerii vel officii: taliter suspensus onera mini­ sterii vel officii interim tenebitur per alium explere, si res ferat. 8°) Suspensio ab ordine pontificali vetat omnem actum po­ testatis ordinis episcopalis : non poterit conferre ordines, sacramen­ tum confirmationis conferre etc.; at poterit Missam celebrare, con­ fessiones excipere, parochos aliosve beneficiarios instituere, conferre beneficia, approbare confessarios etc. 9°) Suspensio a pontificalibus vetat exercitium actuum pontificalium, functionum sci. quae ex legibus liturgicis requirunt baculum et mitram (can. 2279, 337). Ex Caerem. Episc. et Pontif. Roman, sunt hae functiones: Missa et Vesperae pontif., sollemnis as­ sistentia Missae, collatio ordinum et consecratio episcopi, benedi­ ctio abbatis, benedictio et consecratio virginum, benedictio et coro­ natio regum, benedictio aut consecratio campanae, consecratio ec­ clesiae, altaris, vasorum sacrorum, benedictio primarii lapidis, coe­ meterii, huius aut ecclesiae reconciliatio, confirmatio si sollemni­ ter fiat. 328. Suspensio in communitatem, eodem modo ac de interdic­ to dictum est, ferri potest. Quae si feratur in communitatem uti talem, non expressis personis delinquentibus, communitas omnium suorum iurium spiritualium exercitio prohibetur; si feratur in delin(72) Cfr. can. 294, § 2; 323, § 2; 782, § 2, 3 ; 951 , 1147, § 1. DE SUSPENSIONE 341 quentes ipsius communitatis, hi manent affecti suspensione perso­ nali; si feratur in communitatem et in singulos delinquentes, effec­ tus cumulantur (can. 2285). IV. Cessatio et ablatio suspensionis 329. Suspensio quae lata est per modum poenae vindicativae ad determinatum tempus aut donec condicio quaedam impleatur, ipso lapsu temporis v. gr. completo ultimo die mensis vel anni vel triennii aut post impletam condicionem ipso facto cessat et abs­ que ulla absolutione. Neque violatio suspensionis forte commissa lapsum temporis interrumpit vel impedit. Lata ad indeterminatum tempus v. gr. ad beneplacitum Supe­ rioris, etiam ante elapsum temporis auferri potest per dispensatio­ nem, ab eo concessam qui suspensionem irrogavit vel a competen­ te superiore aut successore eiusve delegato. Atque idem dicendum est de suspensione per modum censurae ab homine irrogata. Quodsi agatur de suspensione quae sit poena vindicativa, quoad poenae dispensationem applicanda sunt principia de poenarum remissione (can. 2236 sq.); si vero agatur de suspensione censura valent pro eius absolutione principia tradita de censuris in genere (can. 2252 sq.), illud prae oculis habito, quod suspensio non impedit sacra­ mentorum receptionem et proinde suspensus rite dispositus absolvi potest a peccatis, quin a censura absolvatur (can. 2250, § 1). Ex natura rei suspensio in collegium seu communitatem ut talem in solo foro externo relaxari potest ac proinde ab eo solo qui in foro externo jurisdictionem habeat; nam relaxatio in foro interno sensum non haberet. 330. Insordescentia in censura suspensionis censetur haberi in eo qui sciens se tali censura esse vinculatum eius absolutionem cum debitis condicionibus non postulavit, sed in censura per seme­ stre perseveravit. Ad eam vincendam graviter est admonendus, et si, exacto a monitione mense, a contumacia non recesserit, privandus est beneficiis aut officiis, si qua in ecclesia forte habeat (can. 2340, § 2). 1r 342 CAPUT XXV CAPUT XXV De vindicativis poenis ecclesiasticis 331. Fontes: Decret Grat tract, de paenit. v. g. c. 84. Dist. 5 de paenit. ; C. XV, q. 1. Comp. I, lib. V, tit 32 de poenis; Cpl. Ill, lib. V, tit. 19, eod.; Cpl. IV, lib. V, tit 13 eod.; Cpl. V, lib. V, tit. 16 eod. - Decretal. Gregor. IX, 1. V, tit. 37, de poenis; Decretal. Bonif. VIII, lib. V, tit 9 eod. ; Const. Clem. V, lib. V, tit 8 eod.; Extravg. Ioann. XXII, tit 12 eod.; Extravg. com. lib. V, tit 8 eod.;Conc. Trid. Sess. XXV, cap. 6, 14 de ref. (de poena carc.) cap. 3 de ref. (de multis pecuniar.) - Decretal. Clem. P. VIII, lib. V, tit. 17, de poenis, ed. Sentis p. 175 sq. cum decretis Cone. Trid. atque Const. R. Pontif. ibidem allegatis (1). Scriptores: Commentatores iur. Decretal in h. t; S. Raym.. Summa lib. Ill, tit 32 de poenis. - Zech, 1. c. tit 10, de poenis fori eccles. ; Devoti, Inst canon, lib. IV, tit 17, de poenis et censuris ecclesiasticis, lib. I, tit 8, sect 4, de depos. et degrad.; Vering, 1. c. § 191 ; De Luca, De delictis et poenis, n. 26 sq.; Latini, Inst. iur. crimin., p. 27 sq., 39 sq. ; Lega, I. c. t. Ill, p. 80 sq. ; Noldin, De del. el II» sq. ; Piatus Montent. poen. n. 2 sq. ; Kahn, 1. c. n. 31 sq. ; D’Annibale, 1. c. n. 300 i. c, t II, p. 5S2 sq. ; Vermeersch, De relig. inst n. 425 sq. ; Thesaurus, De poenis ecclesiast. P. I. ; Stremler, I. c. p. 25 sq. ; Muenchefl, 1. c. tom. II, p. 101 sq.; Suârez, De cens. disp. 30 de differentia suspens, a depos. et degrad. ; Kober, D. Depo­ sit. u. degradat; Kober, in Act theol. Tubing., a. 1875, p. 3 sq. de fustig. cleric, et monach., a. 1877, p. 3 sq., de incarcérai, cleric, et monach. (iunct. Schmilz in fol. period. Katholik, a. 1884, p. 484 sq.). a. 1881 p. 3 sq., de multa pecuniaria; Schiappoli, I. c. n. 119 sq. Praenotiones 1 it 332. Connexio materiae. Poenae medicinales maxime pro­ priae sunt clericorum, in quibus et frequentius et ob maiorem ne­ cessitatem exercetur potestas punitiva ecclesiae, quos etiam urgen­ tius debet adducere ad veram emendationem, ne pravo exemplo laicis scandalo sint Idcirco sub rubrica de poenis in specie in titulo primo agit de poenis medicinalibus; subsequitur alter titulus de poenis vindicativis, quae pressius pertinent ad exercitium potestatis punitivae et promiscue omnibus delinquentibus applicantur secun­ dum cuiusque fidelis statum. (1) Dig. XLVIII, 19 de poenis. ; Cod. IX, 18, 47, de poenis. ; Codice penale Ital. art. 1 sq., art. 11 sq.; Cod. pen. nuovo tit. H, cap. II sq., et ceteri codices poenales aliarum regionum. DE POENIS VINDICATIVE Definitio. Poena vindicativa (2) etiam in foro ecclesiastico est malum privationis vel passionis fideli (3) delinquenti principa­ liter in ultionem delicti a publica auctoritate iuste inflictum ad tuen­ dum ordinem socialem Ecclesiae, et secundario quoque ad emen­ dationem delinquentis. Inde facile deducitur, poenam quoque vindicativam a poenitentia etsi in foro externo imposita (4) pariter triplici ratione differre. Nam poenitentia principaliter satisfacit Deo, acceptatione indiget et con­ sensu poenitentis et ab eo regulariter accipit exsecutionem; poena vero vindicativa principaliter satisfacit Ecclesiae, invito infligitur independenter a delinquentis voluntate, ipso facto incurri potest, sine actu exsecutivo rei et nonnumquam etiam iudicis. A poenis medici­ nalibus differt quia quoad durationem non dependet de se ab emen­ datione puniti (can. 2286). 333. Divisio poenarum vindicativarum eadem fere est atque illa quae supra de poenis in genere iam fuit allata. Maxime vero notanda est divisio poenarum vindicativarum fori ecclesiastici: I. In poenas privativas, quae auferunt bonum sive spirituale sive tempo­ rale iam obtentum aut obtinendum et ad sui exsecutionem saepe (non semper) non requirunt externam actionem, et in poenas positivas, quae inferunt aliquod malum sive spirituale sive temporale et actio­ nem externam ad sui exsecutionem requirunt. II. In poenas temporales sive corporales et in poenas spirituales, quatenus afficiunt delinquen­ tem aut malo quodam temporali vel corporali velut incarceratio, multa, exsilium, infamia, aut malo quodam spirituali v. g. inhabilitate ad officia ecclesiastica, suspensio perpetua aut ad certum tempus, privatio ab officio et beneficio ecclesiastico, translatio poenalis in aliud officium, depositio et degradatio. 111. In poenas ipso iure in­ flictas et in poenas per sententiam iudicialem infligendas (5). IV. In poenas ordinarias et extraordinarias (6). (2) Zech, 1. c. § 128 ; Stremler, ). c. p. 25 ; supra de poenis eccles. universim spectatis, cap. 16. (3) Cui assertioni non obstat, quominus Ecclesia extraordinarie contra certa delicta infidelium processerit. Cfr. Bangen, Die roem. Curie p. 101 sq. (4) Thesaurus, 1. c. P. 1. cap. 1, 2; Piat. Mont. 1. c. t. II, p. 582 sq. (5) Thesaurus, 1. c, cap. 3 ; Piat. Mont., 1. c. p. 624 sq., 587 sq. (6) Sdnchez, 1. c. lib. IX, disp. 32 n. 20 sq. CAPUT XXV 334. Notae historicae. Gravissimae poenae vindicativae in vetere Testamento ipsis legibus divinis statutae (7) una cum synagoga fuerunt sublatae. Quodsi aliquid nihilominus in praxi fuit re­ tentum, id nonnisi ex approbatione potestatis civilis vel potestatis ecclesiasticae ut ius mere humanum vim atque valorem in unoquoque foro obtinuit (8). Cum religio catholica in imperio Romano propa­ garetur, legibus Romanis longa series poenarum temporalium et cor­ poralium pro diversis delictorum generibus accurate fuerat consti­ tuta (9). Ecclesia etiamsi probe cognosceret (10) poenas iuris Romani nihilominus eas neque illico primis saeculis neque umquam omnes indiscriminatim in suo foro recepit (11). Idem accidit de poenis populorum germanicorum (12), post­ quam Ecclesia etiam inter eos fundata est atque pro instituto suo sese moribus populorum legitimis, quantum fieri potuit, sapienti con­ silio accommodavit. Itaque etiam in foro ecclesiastico ad iustam cri­ minis vindictam cadere quis potuit a feudis vel beneficiis temporalibus vel amisit forte ius advocatiae vel ipsius fideles subditi a fidelitatis iuramento fuerunt absoluti (13). Neque a foro ecclesiastico alienae fuerunt compositiones adeo usitatae in antiquo iure germanico (14). (7) Numer. XXXV, 31. « Non accipietis pretium ab eo, qui reus est sangui­ nis, statim et ipse morietur » ; Levit. XX, 14 ; Deuteron. XXI, 22 ; de fustig. Le­ vit XIX, 20; Deuteron. XXII, 18; de multa Levit. V, 15 sq. ; Schegg, Bibi. Archaeol. p. 688 sq. (8) Cap. 1, X, de homic. (9) Dig. XLV1II, 19, de poenis; Cod. IX, 47, de poenis; Muenchen, 1. c. p. 102; Walter, Qeschichte d. roem. Reichtes § 819 sq. (10) S. Augustinus, De civit. Dei, lib. XXI, cap. 11. (11) Kober, I. c. in Act. theol. Tubing. Dolendum solummodo est, quod idem auctor 1. c. v. g., a. 1881, p. 75, a. 1875, p. 448, a. 1877, p. 635, de compe­ tentia potestatis civilis in avertendis abusibus praelatorum ecclesiasticorum adeo confusas sectetur opiniones, quae logica consequentia ducunt ad approbationem recursus tamquam ab abusu. Qui abusus Praelatorum daret ius ad appellationem in foro ecclesiastico etiam cum effectu suspensivo ; at non tribueret ius potestati civili sese etiam invita Ecclesia ingerendi. (12) Walter, Oeschicte d. deutsch. Rechtes § 709 sq. ; Muenchen, 1. c. p. 118. (13) Cap. 10, 12, 13 X, h. t. ; cap. 1, h. t. in Clem. (14) Cap, 2, X h. t = c. 26 C. XVII, q. 2 ex capit. Bened. Lev. 1, 186, non ex Cone. Tribur., a. 895; cfr. tamen c. 4, hui. Cone. Tribur. ; Schmitz, D. Bussbuecher, p. 737 sq. ; Walter, 1. c. ; Scherer, in Kirchenl. v. Composition. DE POENIS VINDICATIVE 345 Cum huiusmodi poenae temporales et corporales multum pendeant ab hominum cultu et moribus, mirum non est, quod emollitis moribus in foro civili mitiores adoptarentur poenae, et Ecclesia quoque a rigidiore praxi antiqua v. g. a fustigatione recederet. Historice autem recensere poenas olim in foro ecclesiastico usitatas et postea abrogatas vel in alias mutatas sua utilitate non caret, tum ut iura Ecclesiae in tuto ponantur, tum etiam ut mitior hodierna disciplina ex necessitate inducta illustretur ex disciplina rigidiore, secundum legitima principia canonica constituta antiquitus. § 1. De temporalibus et spiritualibus poenis vindicativis in foro ecclesiastico adhibitis 335. Poena capitalis. Si tantus fuit excessus, ut reo mors vel truncatio membrorum videretur esse infligenda, numquam Ecclesia in suis tribunalibus mere ecclesiasticis per clericos sententiam sanguinis pronuntiare atque in suo foro exsecutioni mandare permisit (15). Cui praxi non obstat multorum veterum et recentiorum scriptorum sen­ tentia (16), Ecclesiam posse pro sua suprema et perfecta potestate iurisdictionis spiritualis iure proprio et nativo etiam morte punire certa delicta {gravissima v. g. haereticos formales et contumaces. Porro ad defendendam Ecclesiae antiquam praxim severiorem (17) et explicandam recentiorem disciplinam mitiorem, non est necessario recurrendum ad illas opiniones, quae Ecclesiae tantum concedunt ius infligendi poenas spirituales aut solummodo aliquas poenas tem­ porales et corporales (18). Non pauca enim Ecclesia per se et abso­ lute potest, sed nunc aut propter deficientes condiciones non am­ plius facere valet aut ob mutatas temporum circumstantias saltem (15) Cfr. c. 7, C. XXIII, q. 5 ; c. 29, (c. 31) Cone. Tolet. IV, a. 633, c. 30 (c. 6 Cone. Tolet XI, a. 675) C. XXIII, q. 8 ; cap. 4 X, de raptor. ; cap. 5, X, de crim. falsi; cap. 5, 9, X, ne clerici. (16) Pirhing, I. c. lib. V, tit. 7, de haeret, n. 92 ; Tarquini, Inst iur. eccl. n. 47 i. f. (17) Cap. 1 de homicid. in Sext. ; cap. 5 de poen. in Sext. ; Thesaurus 1. c. P. I. cap. 38, P. II, v. Assassin ium n. 3. (18) Moulart, L’Église et l’État, p. 452 sq. ; Cavagnis, Inst iur. pubi. L I, n. 301 ; Icard. Praelect. iur. can. P. IV, n. 755. 346 CAPUT XXV usus iuris non amplius est opportunus, v. g. usus iuris denuo introducendi poenitentias publicas per quattuor stationes distinctas. Ceteroquin in hac controversia non raro ab utraque parte argu­ mentis parum concludentibus pugnatum est (19). Quorum argumen­ torum examini, cum res practica utilitate careat, non videtur esse multum adlaborandum (20). - Pariter non videtur quaestio utilis aut necessaria pro nostro foro, quaestio quam versant civilistae circa legitimitatem poenae mortis, quam tuebantur DD. antiqui omnes praeter paucos haereticos, circa quam tamen exarsit controversia excitata a Caesare Beccaria, Dei delitti e delle pene (ed. a. 1789). Quam quaestionem sobrio et aequo indicio, indicata litteratura, solvit Rpberti, I. c. II, n. 230. *· i» Pi 336. Scholion. A qua quaestione theoretica de potestate Ec- (19) Cavagnis, I. c. ; Moulart, I. c. p. 454 ; Vermeersch, La tolérance, p. 95 sq. (20) Quaestio de potestate Ecclesiae infligendi poenam capitalem semper fuit permissa liberae disputationi theologorum et canonistarum. Duballet, Principes du droit canonique, Paris, 1896, t. I, n. 414;: « La question est purement théo­ rique et librement débattue entre théologiens et canonistes »; Piat. Mont., I. c. t. Il, q. 719. Cfr. auctores antiquos et recentes in diversas sententias abeuntes. V. g. pro sententia affirmante : S. Thomas, 2, 2, q 11, a. 3; Bellarminus, Controv. De laicis. I. Ill, c. 2), 22 ; Suârez, De fide, d. XX, see. 3, disp. XXIII, sect. 1 ; Dicastillo De cens. disp. 1 ; Pirhing, I. V. t. 7, n. 92; L'agnanus, I. V, tit 7, in c. Abolen­ dam : Tarquini, Inst. iur. publ. n. 47 ; Mazzella, De religione et Eccl. disp. IV, art. VI, n. 764, not. 1 ; Palmieri, De Rom. Pontif., a. 1877, p. 147, in solvenda difficultate contra potestatem coercitivam Eccl., quamvis de ipsa quaestione in se inspecta praescindit; De Luca, Inst. iur. pubi. t. 1, p. 260 sq.; Billot. De Eccl. Christi, a. 1909, p. 481 sq., qui tamen addit p. 483 propter defectum congruentiae, exercitium huius auctoritatis « regulariter saltem loquendo non pertinere ad Eccle­ siam ». Cfr. quoque ipsius opus - De habitudine Eccl. ad civil, societ. » p. 114 sq. Lépicier, De stabilit, et progressu dogmat., a. 1910, p. 197 sq.; Duballct, I. c.; Straub, De Eccl. Christ., 1912, n. 640. Pro sententia negante consulantur : Bianchi de Lucca, Delia potestà e della polizia della Chiesa, t. IV, I. II, c. 4 § 9; Soglia, Inst. iur. pubi. 1. 1, c. 1. § 8; Moulart, 1. c. p. 453 sq. ; Vecchiotti, Inst. canon, t. II, I. IV, c. 1 § 4 ; Satolli, Conferenze di diritto pubbl. eccl., 1899, p. 47; Cavagnis, Inst. iur. pubi. 1.1, c. II, art. 6 n. 301 sq., 319 sq., De tribun. Inquisit., 1906, p. 209 sq. ; Vermeersch, La tolérance, p. 69 sq. ; Choupin, Valeur des décisions du Saint-Siège (edit. 2‘, Paris 1913) p. 511 sq., ubi sobrio iustoque iudicio utriusque sententiae fundamenta pro­ ponit. Idem in Dictionn. Apologétique v. Hérésie; Douais, L’Inquisition, p.263 sq., et in Revue pratique d’apologétique, 1909, p. 602 sq. clesiae, quae semper permissa est liberae disputationi, probe distin­ guenda est questio historica de iuridica imputabilitate, quae incumbit Ecclesiae propter poenam capitalem a civili potestate inflictam ob certa delicta religiosa, quae iure publico medii aevi fuerunt consi­ derata ut delictum sociale atque adeo aequiparata gravissimis fori saecularis delictis (21). I. Quae iuridica imputabilitas est omnino neganda. Nam poena capitalis in certa delicta religiosa v. gr. in haeresim, introducta et applicata fuit a potestate civili nomine et auctoritate propria, non ex iniunctione Ecclesiae nec ipsius nomine. Cfr. Const. Friderici H a. 1224, apud Douais, L’Inquisition p. 265 (22). II. Aliunde illa poena non invenitur in iure poenali Ecclesiae san­ cita (23). Nam in fontibus iuris ecclesiastici illa poena non contine- (21) Choupin, I. c. p. 491 sq. (22) Vacandard, L’Inquisition, p. 49 sq.; De Cauzons, Histoire de *1 Inqui­ sition en France t. I, p. 475 qui duo Auctores recte ostendunt factum legislatoris civilis fuisse praeformatum moribus fidelium in societatibus Christianis occidenta­ libus insurgentium contra haereticos non raro multis aliis delictis contaminatos (23) Choupin, I. c. p. 495 sq., ubi recte ostendit optimam occasionem hanc poenam statuendi fuisse decretalem Innocenta HI (c. 10 X de haeret. V, 7), ubi tamen non fuit constituta. Pariter in c. 4 Cone. Lateranensis, a. 1215 (c. 13 eod. til) < exterminare de terris suae iurisdictionis » non significat morti tradere, sed significat proscriptionem extra terminos seu extra fines territorii, quod evidenter deducitur etiam ex iis, quae subiunguntur: «si vero dominus temporalis, requi­ situs et monitus ab Ecclesia, suam terram purgare neglexit (ab hac) haeretica pra­ vitate». In nullo canone conciliorum, in nulla decretali RR. Pontificum continetur poena sanguinis, nec traditio brachio saeculari facienda in finem subeundi poe­ nam capitalem, sed tantum ut reus ita traditus animadversione debita puniretur. Nec poenam mortis in iure poenali Ecclesiae contineri deduci inde potest, quod aliqui ob delictum diffidati ac banniti declarantur, v. gr. c. 1 de homic. V, 5 in Sext. assassinii, c. 5 (Bonifacii VIII) de poen. V, 9 in Sext. insequentes, perçu· Henles aut capientes Cardinales. Nam imprimis potestas saecularis, quae c. 7 de iniur. et damno dato V, 36. et Clem. 1 de poen. V, 8 punitur propterea quod banniverat Episcopum, non punitur ob poenam mortis in Episcopum decretam, sed ex eo quod expulerat in exsilium vel in exsilium ire compulerat; ergo bannum in aliis quoque canonibus eodem sensu est intelligendum, ubi ponitur ut poena per Ecclesism inflicta. Cfr. de natura et effectibus banni : De Oliva, De foro Ec­ clesiae, P. I. q. 21 n. 12 ; Pertile, I. c. § 185, p. 309 sq., 319 sq. ; Ficker, Die gesetliche Einftiehrimg der Todenstrafe f. Ketzerei in Mitteilungen des Instit. f. oesterreichiscbe Geschichtsforchung t. I, p. 187 sq., 194 sq. ; Ducangc, Glossar. med. et inflin, latinit. ed. Henschel a. 1840; v. Bannum, Bannire. Bannitus quidem seu fuoriudicatus habebatur tamquam poenae capitali sub- 348 CAPUT XXV tur; nec traditio brachio saeculari facta est aequi valens damnatio ad enam capitalem, etiam in illis delictis quae in foro saeculari tali poena puniebantur. Nam princeps vel iudex civilis, cui tradebatur reus ab Ecclesia praecisus, si illam poenam decernendam putabat, ex sua non ex lege Ecclesiae sententiam pronuntiabat, ac poenam infligebat sui fori, non fori ecclesiastici (24). Quare princeps vel iudex laicus nulla ratione potuit haberi ut merus exsecutor sententiae Ec­ clesiae, sed suae legis fuit exsecutor sine mandato vel instigatione iudicis ecclesiastici (25), Ecclesia dumtaxat positive non resistente nec legem fori saecularis eiusque exsecutionem reprobante. Positivus Si R· e* gi iectus, sed in sensu iuris Romani (L. 2, pr. D. de poen. XLV1I1, 19), in quo juris­ consulti duplex distinguebant hominis caput, alterum naturale, sc. vita, alterum civile, quod definiebant statam hominis in libertate, civitate vel familia consisten­ tem ; ideo iure Romano capitalibus poenis eae quoque accensentur, quibus civile istud fictumque caput, libertas nempe vel civitas tollebatur (Renazzi, 1. c. 11,6 §5; Pertile, 1. c. p. 254). Atque hanc mortem civilem inducebat tempore Bonifacii VIII, bannum cit. c. 5, de poen. inflictum, ut apparet ex enumeratione effectuum ibidem facta, non mortem naturalem, ut apparet ex ratione agendi ibidem praesscripta cum bannito resipiscente. « Nel fuorgiudicato (ait Pertile 1. c. p. 355) la finzione della morte, o, se cosl vuol dirsi, la morte civile, era la risultanza o U compendio délit privazioni che costituivano 1’essenza di quella pena, per la quale U condannato, in faccia alla società, perdeva ogni diritto eziandio naturale, compreso quello deiVesistenza medesima » i. e. ut ibidem declarat, non solum in ordine ad heredi­ tatem, sed quoad omnia alia iura naturalia perinde ac si esset mortuus. Praeterea quidquid sit de nonnullis legibus particularibus certum est bannum ad quod alludunt leges Ecclesiae esse bannum Imperii, de quo in concordia Ve­ ronensi conventum est inter Lucium 111 et Fridericum Barbarossa, ut bannum Ecclesiae deberet sequi bannum Imperii (Hinschius, t. V, p. 380), quod poenam mortis non continebat, sed proscriptionem Imperatoris edicto sancitam atque ge­ neratim redimibilem. Ducange 1. c. ; Marten, 1. 1, Thesaur., Anecdot. coi. 474; Pertile, 1. c. p. 311. Quodsi in nonnullis statutis municipalibus Italiae data est facultas bannitos occidendi atque adeo praemia in occidentes proposita sunt, id factum est, cum propter magnum numerum bannitorum, hi constituerunt veras turmas hominum facinorosorum omni genere delictorum insignium. Pertile, 1. c. p. 324 sq. De alio sensu primitivo vocis bannus cf. Ducange, 1. c. ; Wilda in Weiske, Reichslexicon v. Bann.; Pertile, 1. c. p. 219 sq. (24) Douais, L’Inquisition, p. 264, 265. (25) Cavagnis, 1. c. n. 308. Cfr. formulam qua utebatur iudex ecclesiasticus (apud Douais, 1. c. p. 264, ex Bernardo Gui desumptam) : * Eundem N. tamquam hereticum relinquimus brachio et iudicio curiae saecularis, eandem affectuose rogan- Μ η DE POENIS VINDICATIVE 349 interventus ex parte Ecclesiae fuit deprecatio ex canonicis sanctionibus apud iudicem laicum serio et efficaciter interponenda, ut a reo, quem a coetu fidelium praecisum brachio saeculari tradebat, poenam san­ guinis vel mutilationis deprecaretur (26). Ubi datur duplex iurisdictio, duplex sententia condeninatoria secundum duplicem, legem, quarum una admittit poenam capitalem, altera, illam poenam non habet; sententia unius iudicis (laici) poenam capitalem secundum suam legem decernentis non habet vinculum legale seu iuridicum cum sententia al­ terius iudicis (ecclesiastici) nisi haec priori iudici obligationem imponat aut saltem instigationem priori iudici factam contineat, qua is inducatur ad sententiam secundum propriam legem proferendam. Iam vero sententia fori ecclesiastici et de facto et ex lege cum illo mandato et istigatione coniuncta non erat, sed potius continebat deprecafumem ut a tali poena abstineretur, etsi ceteroquin agnosceretur iusta (27). III. Quodsi RR. Pontifices non in casu particulari alicuius rei traditi brachio saeculari, sed generali modo hortati sunt atque adeo iniunxerunt principibus saecularibus etiam sub interminatione poe­ narum spiritualium, ut in coercendis haereticis suum officium erga societatem et erga Ecclesiam adimplerent, atque ut illas leges iam I] H r1 7/ < Hj U Λ ; «S ■ ί H Ui ■ *T .i X Μ ii J3 C? if ί I * Λ •I tes, prout suadent canonice sanctiones, quatenus citra mortem et membrorum eius mutilationem circa ipsum suum iudlcium et suam sententiam moderetur ». Atque id ipsum exprimit tenor legis eccl. v. gr. in c. 15, X, de haeret. V, 7: < Damnati per ecclesiam saeculari iudicio relinquantur animadversione debita puniendi ». Cfr. quoque Eymeric, Directorium inquisitorum, p. 588; Choupin, 1. c. p. 501. (26) Qui interventus in favorem mitioris poenae non est cum contemptu tractandus aut irridendus aut cum Lea (Histoire de 1’ Inquis., p. 253) est vocandus • un astucieux détour pour se dérober à la responsabilité... une adjuration hypo­ * crite vel cum De Cauzons (I. c. p. 312) * un euphémisme » nec etiam cum Vacandard (I. c. p. 212, 215, 295), est appellandus « subtilité difficile à comprendre — vaine formule — fiction légale . * Nam imprimis traditio brachio saeculari non fiebat a iudice ecclesiastico, nisi postquam omnia media ad ipsius resipiscentiam obtinendam in vacuum cesserant; atque non raro inde querebatur potestas saecularis, quod ex procrastinatione iudicis ecclesiastici non posset sui fori sen­ tentiam exsequi atque « fisco applicare » bona per confiscationem ipsi obvenientia. Cum qua agendi ratione Ecclesiae non cohaeret quod in deprecatione serio et efficaciter apud iudicem laicum interponenda poneret actum hypocritum, fictum aut astutum. Douais, Rev. pratique d’Apologétique 1. c. p. 600. (27) Douais, L’Inquisition, p. 204 ; Choupin, I. c. p. 502, 503. t I '· < *1 :c 350 CAPUT XXV constitutas applicarent vel tales leges ederent (28) ; iterum inde ne· quidem indirecte imputabilitas poenae inflictae in Ecclesiam redundat. Nam R. Pontifex etiam in principes per baptismum sibi subiectos veram habet jurisdictionem; cum qua iurisdictione est coniunctum officium eos sive hortationibus sive praeceptis urgendi, ut obligationi suae satisfaciant nec sinant ut ex negligentia sui officii societas, cui praesunt, grave detrimentum capiat. Insuper negari non potest in statu catholico, ex indirecta subordinatione potestatis saecularis ad Ecclesiam, principem teneri ad protegendam religionem catholicam unice veram atque excludendum publicum exercitium falsi cultus. Ex qua obligatione nascitur ius condendi leges, etiam poenales, quibus illa unitas religiosa conservetur et protegatur contra pertur­ batores, qui in tali hypothesi etiam contra publicum bonum socie­ tatis delinquunt (29). Sed qui alterum auctoritative monet de officio implendo, atque adeo, ex potestate quam habet, moraliter per poenas cogit, ut illud adimpleat, non est causa moralis actuum quos ille ex vi sui officii ponit (30). IV. Quaestio de determinata poena est quaestio secundaria, quae non pendet ad immutabilibus principiis supra traditis, sed dependet (28) Cfr. const. « Cum adversus > Innocentii IV, 30 Oct. 1243; const, «/id exstirpanda » Innocentii IV, 19 Maii 1252 ; const. « Licet ex omnibus » 20 Mart. 1262. Quodsi RR. Pontifex non sese opposuerunt severitati legum civilium de delictis religiosis, diligenter tamen curaverunt, ne Principes illis abuterentur in puniendis potius opinionibus politicis quam delictis contra fidem. Cfr. rescriptum Oregorii IX ad Fridericum II, apud Pertile, 1. c. p. 443, not. 31. (29) Cavagnis, I. c. n. 30S ; Choupin, I. c. p. 527, 529. Cfr. Enc. Leonis XIII, « Immortale Dei * 1 Nov. 1885. (30) Choupin, I. c. p. 530 sq. ; Vermeersch, La tolérance p. 2 II Partes Ec­ clesiae et Status in punitione haereticorum non minus vere quam perspicue ita definit Pertile, 1. c. p. 441: « Le pene minacciate loro dalle norme canoniche non andarono mai oltre il carcere e la confisca. Ma come I’eresia era fino dai tempi romani eziandio un delitto civile, cosl la Chiesa, dopo condannato l’eretico per proprio conto, lo abbandonava aile autorità dello Stato (le quali dei resto potevano agire anche per proprio conto), perché lo punissero corne meglio credevano, non senza raccomandarlo alla loro pietà. E toi punizione, per gli eretici le cui credenze erano più pericolose, poteva, giusta le leggi romane, giungere fino ali’ultimo supplizio. Non rade volte adunque i giudici secolari infliggevano agli eretici pena di morte, la quale invalse il costume di eseguire per mezzo del rogo. Tale costume venne sancito da Federico If, che fa U primo che comminasse pena del fuoco agli eretici, con una costituzione data pel regno italico nel 1224, e ripetuta moite volte in appresso per tutto quanto I’impero ». DE POENIS VINDICATIVE 351 ib opportunitate (31) diiudicanda secundum diversas temporum et locorum circumstantias (32). 337. Fustigatio sive flagellatio, quae saepe etiam in iudiciis ab Episcopis pro more iuris Romani solebat adhiberi, prima vice commemoratur a S. Augustino (33). A quo poenarum genere neque clerici (34) neque monachi (35) fuerunt exempti (36). Cum clerici etiam in regnis populorum germanicorum viverent iure Ro­ mano (37) atque illi populi pariter fustigationem applicarent in iudiciis ad punienda delicta, praxis ista difficultatem nacta non est (38). Quae robustior disciplina apud populos illos rudes eo magis fuit (31) Et certe protestantes nihil habere possunt, quod merito obiiciant Eccle­ siae catholicae, si attendant ad doctrinam et praxim antiquorum protestantium in defendenda et exsequenda poena capitali in haereticos i. e. in dissentientes a suis perversis doctrinis, atque ad alias saevitias in catholicos exercitas et ad bella et seditiones ex motivo religionis excitatas. Cfr. Mazzella, I. c. n. 764 ; Vermeersch, I. c. p. 205 sq. ; Grisar, Luther t. I, p. 494 sq. 572, 59S, 627, 632, t. II, p. 282 sq., 298, 326, 340, t. 111, p. 489-492, 481, 713, 720; Choupin, 1. c. p. 531 sq. ; Moulart, L’Église et l’État, p. 347, de severitate legum poenalium medii aevi, ubi scite monet legem Carolinam, quae antiquis legibus poenalibus multo est suavior, poenam mortis sanxisse in plura delicta, quae hodie mitiori poena puniuntur, v. gr. in fabricatores falsae monetae, falsorum ponderum et mensurarum, in furtum cum scandalo coniunctum ; atque idem accidit in Gallia et aliis regnis. Cfr. quoque Ferrini, Diritto pen. rom. n. Ill sq., de variis ac crudelibus modis exsequendi poenam capitalem a praxi hodierna plane alienis atque Del Giudice 1. c. n. 62 de eadem re in an­ tiquo iure populorum germanicorum ; Pertile, Storia dei diritto pen. p. 262 sq. ; Püttmann, Elementa iur. crim. Lipsiae, 1779, § 66 sq. (32) Cfr. de condicione societatum medii aevi et de excessibus haereticorum : Vermeersch, La tolérance, p. 173 sq., 180sq. : Choupin, 1. c. p. 534 sq.; Vacandard, 1. c. p. 284,360 ; Moulart, L’Église et Γ État p. 348 sq. ; Pertile, I. c. p. 440 not. 24. (33) Cfr. c. 1, C. XXIII q. 5 = Epist. 133, ad Marcellin, tribun., a. 412; De civit. Dei, 1. XIX, cap. 17, t. XXL cap. 11. (34) Cfr. c. 13, Cone. Venetie, a. 465; c. 41 Cone. Agath., a. 506; S. Grego­ rius, a. 601 = cap. 1 X, de calunn. (V, 2). (35) Cfr. c. 3 Cone Germanic., a. 742. (36) Kober, in Act. Th. Tubing., a. 1875, p. 3 sq.; Hinschius, 1. c. tom. IV, p. 737 not. 2 p. 814 sq. ; Schiappoli, 1. c. n. 189, 217. (37) Kober, 1. c. p. 10 sq., 17 sq. (38) Kober, l.c. p. 21 sq. ; Pertile, Storia del diritto pen. § 181, qui illius poenae admissionem ex parte Ecclesiae etiam inde rite explicat p. 250, quod Ec­ clesia poenis pecuniariis, quibus non soli delinquentes afficiebantur, sed alii quoque innocentes de familia, curavit substitui poenas, quae delinquentes ipsos persona­ liter afficerent. Simul tamen excessus damnavit et sustulit; ib. p. 257. 352 CAPUT XXV opportuna, quod potissimum clerici minorum ordinum i. e. pueri et adolescentuli verberibus castigarentur (39). Porro clerici etiam maio­ rum ordinum non raro fuerunt filii colonorum glebae adseriptorum neque litteris et urbanis moribus multum commendati, immo gravibus delictis obnoxii. Hinc factum est, ut paulatim etiam huiusmodi cle­ rici atque adeo sacerdotes poenae fustigationis subjicerentur (40). Nihilominus Ecclesia illis quoque temporibus semper memor fuit clementiae sacerdotalis et dignitatis status clericalis. Ab antiqua praxi infligendi poenam verberum inde a saeculo duo­ decimo et decimo tertio non fuit recessum, ut manifeste probant canones inserti in decretum Gratiani (41) et collectiones authenticas Decretalium (42). Verum negari nequit, poenam fustigationis ipsa doctrina canonistarum (43) et praxi Ecclesiae (44) non tantum accu­ ratioribus, sed etiam arctioribus limitibus fuisse circumscriptam. Post­ quam Concilium Tridentinum poenam fustigationis silentio pressit, iam inde ex saeculo decimo sexto usus fustigationis (45), licet a scripto­ ribus commemoretur (46), et theoretice inter poenas ecclesiasticas recenseatur, secundum testimonium praeclarissimorum doctorum tum in Italia et Hispania et Lusitania tum in Gallia tum in Germania a curiis episcopalibus iamdiu recessit (47)· Immo secundum praxim et disciplinam iamdiu in Ecclesia vigen­ tem haec poena adeo videtur esse aliena a foro ecclesiastico ut per iudices ordinariorum tribunalium ne infligi quidem potuit (48); porro in Codice non commemoratur ideoque tacite supprimitur. Quare le­ ges illae civiles nostra aetate latae, quibus sacerdotibus tutela fuit im(39) Cfr. c. 15 Cone. Epaon., a. 517; c. 6, Cone. Arelat. V, a. 554; Kober, (40) Cfr. c. 6 Cone. Brag., a. 765 = c. 8 D. 45 ; c. 6 Cone. Germanic., a. 742; Kober, 1. c. p. 29 sq, et praesertim p. 63 sq. de regibus « disciplinae » subiectis; Piat. Mont., I. c. t. II, p. 585. (41) Cfr. c. 8 D. 45 ; c. 6, C. XI, q. 1 = c. 8 Cone. Matiscon. I, a. 581. (42) Cit cap. 1 X, de calunn., V, 2 « iubemus eundem privari officio et ver­ beribus publice castigatum in exsilium deportari ». (43) Gloss, in c. 9 D. 35 v. Corporali ; in c. 25 Dist. 86. (44) Cfr. c. 9 sq. D. 45; arg. d. ex cap. 24. 35 X, de sent, excom. V, 39; cap. 4 X de raptor, V, 17; cap. 7 X, de homie. V, 12. (45) Kober, 1. c, p. 68 sq., de exceptionibus. (46) Suârez, De cens. disp. 22 sect. 1 π. 41. (47) Schmalzgr. 1. c. h. t. 37, n. 204. (48) Cfr. recentiora concordata de disciplina vigenti observanda. DE POENIS VINDICATIVE 353 perlita contra poenam fustigationis fori ecclesiastici, propter defec­ tum potestatis condendi leges Ecclesiam obligantes ex sese irritae atque insuper superfluae fuerunt (49). 338. Incarceratio vel reclusio in monasterio longo usu recepta est in Ecclesia tum ut custodia praeventiva tum ut poena vindicativa criminis (50). Etenim iam a. 539 (51) ab Imperatore Justi­ niano commemorantur decaneta sive carceres ecclesiastici. Quae decaneta sive decanica non solis clericis, sed etiam laicis videntur fuisse destinata, et detentio in istis carceribus ecclesiasticis, praeter scopum paenitentiae et emendationis et custodiae pendente causa, etiam verae poenae (52) rationem habuit (53). Cum poena incarcerationis penes populos quoque germanicos usu fuisset recepta, reclusio in ergastulum iam saeculo sexto et septimo etiam in foro ecclesiastico occurrit (54). Quodsi clerici (55) hac poena fuerunt plectendi, detrusio in monasterium fuit huius poenae exsecutio dignitati status clericalis maxime conformis (56), sed haud raro parum commoda monasteriis. (49) Vering, Inst. iur. eccl. § 191, not. 2. (50) Stremler, I. c. p. 62 sq. ; Kober, in Act. th. Tub., a. 1877, p. 3 sq ; Pîat. Mont. I. c. t. II, p. 585 ; Hinschius, I. c. tom. IV, p. 737, not. 4 ; Schiappoli, 1. c. n. 194 sq. 220 ; Pertile, I. c. p. 279. (51) Quodsi ante illud tempus incarcerationum fit mentio, quae a potestate civili tamquam a brachio saeculari fuerunt inflictae, Hinschius, 1. c. ex illis factis aliisque subiunctis parum accuratas deducit conclusiones. Cfr. Hefele, l.c. tom. I, p. 462, de accusationibus prolatis contra S. Athanasium in Cone. Tyren., a. 335 ; Kober, I. c. p. 23 sq. (52) Quare Hinschius. 1. c. sine sufficientibus rationibus tenet contra Kober I. c., in imperio Romano incarcerationem ab Ecclesia tamquam poenam non fuisse inflictam. (53) In iure poenali Romano incarceratio ut vera poena non habebatur « career enim ad continendos homines, non ad puniendos haberi debet » L. 8 § 9, D. XLVII1, 19; L. 35 eod. ; L. 6 C. IX 47; Ferrini, 1. c. n. 120; Kahn, I. c. n. 52; atque ratio fuit ne respublica teneretur pascere otiosos; Plinius Junior, Epistolae I, X, epist. 40. Idem accidisse in regno Francorum notat Pertile, 1. c. p. 279, 287. (54) Cfr. c. 50, Cone. Agath, a. 506; c. 22 Cone. Epaon., a. 517; c. 5, 6, Concil. Matiscon. I„ a. 581 ; c. 6 Cone. Toletan. XI, a. 675; c. 6 Cone. German, a. 742. (55) Viduae subdiaconorum aliorumque clericorum denuo nubentes pariter detrudebantur in monasteria. Cfr c. 16 Cone. Matiscon. II, a. 585. (56) Cfr. c. 6, Cone. Narbon., a. 589 ; c. 29, 45, Cone. Tolet. IV, a. 6 II Kober, 1. c. p. 47 sq.; Hinschius, 1. c. tom. IV, p. 815 sq. 23 354 CAPUT XXV Ipsa quoque monasteria ex antiquissimo tempore (57) ad casti­ gandos discolos monachos vel dissolutas moniales suos habuerunt carceres claustrales (58). In decreto Gratiani (59) et in collectionibus authenticis iuris Decretalium (60) saepissime incarcerationis fit mentio totoque medio aevo ista poena in praxi retinetur (61) et ab ipso Concilio Tridentino(62). Neque ullum dubium exsistere potest, quin post Concilium Tridentinum reclusio in carcerem inter ordinarias poenas ecclesiasticas a viris doctis recenseretur (63) et in praxi applicaretur (64). Immo nostra quoque aetate incarceratio, quatenus facta est multo mitior et reducta ad reclusionem in domum correctionis vel monasteria (65), saltem pro clericis nondum est abrogata, sed non raro propter leges civiles contra clericos invitos exsecutioni mandari nequit (66). 339. Exilii vel deportationis vel relegationis poena legi­ bus Romanis (67) statuta imprimis ab Imperatoribus Christianis hae(57) Siricius, epist I, ad Himerium, a. 385. (58) Kober, 1. c. p. 55; Devoti, Inst canon, lib. Ill, tit. 1 § 21, lib. IV, tit I, § 10, not. 4. (59) Cfr. c. 7, D. 50; c. 13 D. 55 ; c. 8, 10, 11, D. 81 ; c. 2 C. XXI, q. 2, c. 28, C. XXVII, q. 1. (60) Cap. 6, 8, X de poen. (V, 37) ; cap. 3 de poenis (V, 9) in Sext. ; cap. 15 de sent, excom. (V. 11) in Sext; cap. 12,18 de haeret. (V, 2) in Sext; cap. 2 de adult. (V, 16); cap. 6 § 7, X de homie. (V, 12) cap. 4, X de excess, praei. (V, 31). (61) Kober, 1. c. p. 551 sq. Ecclesiam salutarem influxum exercuisse in disci­ plinam carcerariam ad humanitatis, clementiae et moralitatis regulas ordinandam, atque adeo primum et efficax exemplum hac in re dedisse, aequo iustoque iudicio agnoscit et probat Pertile 1. c. p. 293 sq. ; sicut etiam ibidem et p. 37, notat operam Ecclesiae in procuranda per hanc et alias poenas emendationem et rehabilitationem delinquentium. (62) Sess. VI. cap. 4, de ref.; Sess. XIV, cep. 4 de ref.; Sess. XXV. cap. 6,14 de ref. (63) Schmalzgr. h. t. n. 191 sq., 202 sq. ; Zech, 1. c. § 131. (64) Cone. Tolet, a. 1565, Act. 11, c. 13, aliaque recensita a Kober, I. c. p. 576; Cone, provinc. Tarracon., a. 1685, in Collectione Lacensi, torn. I, p. 747 6; « Mandamus sub poena carccris per 1res menses .* (65) Convent, austr. art. 11, 16, a. 1855 ; Nussi, Conventiones, p. 116 sq.; Concil. Baltimor. 111, a. 1884, n. 72, 73; Kober, 1. c. p. 586 sq. (66) Vering, 1. c. § 191, not. 7 ; Droste, 1. c. p. 54, 55, 211, de incarceratione vel reclusione clericorum, pendente causa criminali. (67) L 2 § 1, L. 4, L. 38 § 10, D. de poen. XLVIII, 9; L. 1 sq. D. de in­ terdictis et releg. et deport. XLV1II, 22; Muenchen, 1. c. p. 105 sq. DE POENIS VINDICATIVIS 355 reficis condemnatis fuit inflicta (68). Mox eadem poena etiam in foro ecclesiastico fuit introducta (69) et S. Gregorius (70) Hilarium subdiaconum officio privatum et verberibus publice castigatum in exsi­ lium deportari iussit. Clarissima vero testimonia ad comprobandum usum huius poenae in foro ecclesiastico exhibent Concilia Hispaniae in regno Visigothorum celebrata (71). Quae praxis licet ob singula­ rem relationem inter Ecclesiam et potestatem civilem istis saeculis facilius fuerit introducta in Hispania, tamen etiam a Conciliis Gal­ liae (72) non est plane omissa. Raro etiam haec poena in decreto Gratiani (73) et in collectionibus authenticis occurrit (74), insuper in Decretalibus recentioribus Romanorum Pontificum corpori iuris ca­ nonici insertis silentio premitur; ergo in praxi non videtur fuisse multum applicata. Neque Concilium Tridentinum inter poenas eccle­ siasticas disertis verbis exsilium enumerat atque etiamsi post Con­ cilium Tridentinum canonistae de poena exsilii disputare non omit­ tant, tamen eam multum limitant (75) et praeeuntibus ipsis antiquis ca­ nonibus eo sensu explicant, ut quis a loco delicti in alium eiusdem (68) Cfr. de exilio a Constantino M. in Arium eiusque sequaces, a. 325, sta­ tuto: Hefele, 1. c. torn. I, p. 312; de exilio Nestorii, a. 431, per edict, praefecti Praetorii (Antiochi?); Eùtychetis, Dioscori eorumque asseclarum per edict. Mar­ ciani Imper. 28 lui. 452; Helele, 1. c. torn. II, p. 234, 555 sq. (69) Concil. Tyren, a. 335, S. Athanasio (utique iniuste) prohibuit reditum in civitatem Alexandrinam. Patres vero Concilii Antiocheni, a. 341, c. 5, non ipsi poenam exsilii inflixerunt, sed potestati civili reliquerunt. Quare c. 9 Cone. Regensis (Riez a. 439) cum non sit certo authenticus atque insuper imitatio quaedam laudati Cone. Antiocheni, invictum argumentum non suppeditat. At iam ex saeculo quinto et sexto vestigia reperiuntur, ex quibus patet Ecclesiam sibi tribuisse prac­ tice ius poenam exsilii infligendi Cfr. Devoti, 1. c. lib. IV, tit. 17 § 3 not. 1 ; Hefele, I. c. t. II, p. 462; c. 3, C. HI q. 5 = Symmachus in Cone. Roman., a. 503 ; c. 18, C XVI q. 1 = Pelagii I epist., a. 555-560. (70) Cap. 1, X de calumniat. V, 2 = S. Gregorii epist., a. 601. (71) Cfr. c. 5 Cone. Tolet. XI, a. 675; c. 11 Cone. Tolet. XII, a. 683; c. 3, 9 Cone. Tolet. XVI, a. 693, ; c. 5 Cone. Tolet. XVII, a. 694. (72) Cfr. c. 29, Cone. Aurel. IV, a. 541 ; Schiappoli, I. c. n. 192; Hinschius igitur 1. c. t. IV, p. 738, 804 (816) nimium videtur limitasse antiquum usum huius poenae. (73) Cfr. c. 8 D. 45; c. 18, C. XVI, q. 1 ; c. 17, C. XVII, q. 4 ; c. 13, C XXVI, q. 5. (74) Cap. cit. 1 X de calumn., V, 2. (75) Schmalzgr. h. t. n. 202. 356 CAPUT XXV dioecesis transferatur et loco delicti commissi alius ordinetur (76). Quare poena exsilii proprie talis, quae XVIII saeculo adhuc comme­ moratur (77), a foro ecclesiastico iamdiu recesserat, eiusque locum occupavit in clericis translatio poenalis aut iniuncta discessio a loco delicti commissi et scandali dati (78). Atque de his poenis potius historice diserendum fuit. - Quaestio practica de poenis vigentibus ex canonibus Codicis proponenda est. Antea tamen canones generales de huiusmodi poenis sunt enu­ cleandi. § 2. Poenae vindicativae Codicis 340. Characteres proprii poenae vindicativae. Praeter eos quibus differt ab aliis poenis in ipsa notione indicatis, ob harum poenarum specialem indolem quod secum non trahant immediatam exsecutionem, differunt etiam: 1°) quod ab ipsis iam inflictis datur appellatio seu recursus etiam in suspensivo, nisi in casu particulari propter publicam utili­ tatem vel aliam gravissimam causam in iure expresse caveatur de contrario, relicto tantum effectu devolutivo suspensionis seu recur­ sus (can. 2287). 2°) quoad cessationem, poena vindicativa natura sua et ordi­ nario modo cessat post luitionem. Remitti tamen potest per dispen­ sationem, quae non est actus debitus potestatis judicialis, ut accidit in absolutione censurae, sed est actus liber potestatis legiferae me­ ram gratiam continens (can. 228Q). - Competentia ad dispensandum iam declarata est ex can. 2236 supra c. 20, § 2, videlicet in genere non­ nisi is, qui poenam tulit, potest eam auferre, licet ab ipso iure, prae­ sertim Ordinariis plures dantur facultates dispensandi supra loc. cit. - Illud praeterea additur quod < in casibus occultis urgentioribus, si (76) Zech, I. c. § 129 iunctc. 9 D. 81 (Isidorus) : < Valet interdum conversis pro animae salute mutatio loci ; plerumque enim, dum mutatur locus, mutatur mentis affectus. Congruum est ergo, inde etiam corporaliter evelli, ubi quisque illecebris deservivit. Nam locus ubi prave quisque vixit in aspectu mentis apponit quod saepe ibi vel cogitavit vel gessit ». (77) S. C. Ep. et Reg. 24 Dec. 1776 apud Droste, I. c. p. 157. (78) S. C. C. in causa Limburg. 19 Dec. 1857; S. C. Inq. 20 Febr. 1888 in Collect, n. 1471 ; S. C. C. 28 lui. 1877 in A. S. S. XI, 33 sq. ; Piat 1. c. II, p. 585 sq. DE POENIS VINDICATIVE 357 ex observatione poenae vindicativae latae sententiae, reus se ipsum proderet cum infamia et scandalo, quilibet confessarius potest in foro sacramentali obligationem, servandae poenae suspendere (non eam au­ ferre per dispensationem) iniuncto onere recurrendi saltem intra men­ sem per epistolam et per confessarium, si id fieri possit sine gravi incommodo, reticito nomine, ad S. Paenitentiariam vel ad Episco­ pum facultate praeditum et standi eius mandatis ». - Et si in aliquo casu extraordinario talis recursus est impossibilis, tunc ipse confes­ sarius potest dispensationem concedere ad normam can 2254, § 3 (can. 2290). Quae facultas eodem modo - interpretanda est ac potestas absolvendi a censuris, de qua supra dictum, cum hoc tamen discri­ mine quod confessarius a censura absolvens in casu occulto urgentiori censuram vere aufert cum onere reincidendi; vindicativam poe­ nam in simili casu dumtaxat suspendit et debet imponere onus re­ currendi. - Si hoc onus in casu raro et extraordinario sit impossi­ bilis exsecutionis confessarius qui poenam dispensat debet sese sub­ stituere superiori imponendo aliquam congruam reparationem et paenitentiam. Dispensatio confessarii valet pro foro interno, salvo praescriptio can. 2232, ut ea possit urgeri in foro externo. 341. Damnatio condicionalis (can. 2288). Est specialis modus magis favorabilis relaxandi poenam respondentem delicto commisso antequam ipsam lui seu expiari incipiat, et habet pro fine inducere delinquentem ad veram resipiscentiam et emendationem, et conse­ quenter evitare delinquentis ita misericorditer tractati relapsum. Est novum institutum iuridicum per Codicem formaliter introductum in ius poenale Ecclesiae. Est ipsa lex quae delinquenti gratiam concedit, certis exsistentibus condicionibus; sed actus iurisdictionalis magistra­ tus intercedere debet; iudici enim qui sententiam de admisso cri­ mine profert, ius committit ut pro suo prudenti arbitrio decernat, num reus, in quo verificantur condiciones requisitae, favoris particeps fa­ ciendus sit necne. Dici solet damnatio condicionalis, quamvis prout statuta est in cit. canone potius est damnatio absoluta, quam comitatur remissio condicionata et quidem cum condicione resolutoria. Iudex damnat reum ad poenam delicto respondentem secundum iuris principia, suspenditur eius exsecutio idque reo intimatur; ita tamen ut si infra proximum triennium reus committat novum delictum, suspensio seu remissio condicionata careat effectu et reus non solum subire debeat CAPUT XXV novi reati poenam sed eam etiam quae per condicionalem condemnationem fuerat suspensa (79). Condiciones requisitae: a) excluditur damnatio condicionalis in poenis degradationis, depositionis, privationis officii aut beneficii; b) pariter est exclusa quando ex delicti circumstantiis urgeat necessitas reparandi scandalum; c) requiritur quod reus talis sit ut prima vice post vitam lau­ dabiliter peractam deliquerit ; d) poena, cuius exsecutio per damnationem condicionalem su­ spenditur est poena ordinaria, non poena ordinariae substituta, non poena ordinaria mitigata in vim can. 2223, § 3, 3°. - Est ergo in iure nostro duplex medium moderandi poenas iuris; unum quod hoc loco exhibetur; alterum quod suppeditatur cit. can. 2223; unum­ quodque subest peculiaribus circumstantiis seu condicionibus in re­ spective canone declaratis. 342. Poenae vindicativae in Codice in duplicem speciem sunt collectae; aliae applicantur promiscue omnibus fidelibus, clericis et laicis (poenae communes)'., aliae sunt peculiares clericorum. i. Poenae vindicativae communes Poenae communes in can. 2291 enumerantur duodecim, quae enumeratio, propter verbum praesertim non est taxativa; ut autem ex ipsa enumeratione patet non fit distinctio in temporales et spi­ rituales : 1°) Interdictum locale et interdictum in communitatem seu col­ legium, quod sit latum in perpetuum vel in tempus definitum aut ad beneplacitum Superioris. - Si esset in definitum tempus absol­ vendum post cessatam contumaciam esset censura; sed privationes quas inducit in utroque casu sunt eadem. 2°) Interdictum ab ingressu ecclesiae in perpetuum vel ad tem­ pus praefinitum aut ad beneplacitum Superioris. - Eadem animadversio cfr. supra n. 308. 3°) Poenalis translatio vel suppressio: a) sedis episcopalis (79) Una vel alia ratione habetur in pluribus Codicibus poenalibus moder­ norum Statuum, v. gr. in Stat toed. Americae, in Anglia, Belgio, Gallia, Lusitania, Helvetia, Italia, Conf. C. It a. 26, 26, Novo Cod. Ital. a. 1930 aa. 133-166. DE POENIS VINDICATIVE 359 (quae Rom. Pontifici est reservata); b) vel sedis paroecialis (quae ab Ordinario nonnisi cum consilio capituli decerni potest (can. 2292). 4°) Infamia iuris, de qua infra. 5°) Privatio sepulturae ecclesiasticae, de qua cum est poena a iure iudicandum est ad normam can. 1240, § 1: sed propter n. 6, et exclusionem alicuius signi paenitentiae, ut applicetur haud raro erit necessaria sententia seu decisio Ordinarii. 6°) Privatio sacramentalium. 7°) Privatio vel suspensio ad tempus pensionis, quae ab Ec­ clesia vel ex bonis Ecclesiam solvitur vel alius iuris seu privilegii ecclesiastici. 8°) Remotio ab actibus legitimis ecclesiasticis exercendis; cu­ ius poenae enucleatio facta est in explicatione can. 2256. 9°) Inhabilitas ad gratias ecclesiasticas aut munia in Ecclesia quae statum clericalem non requirunt, vel ad gradus academicos auctoritate ecclesiastica consequendos. Quae poena inhabilitatis ita intelligenda est, ut cum agitur de rebus ad quas assequendas capa­ citas iure communi statuitur, hanc poenam infligere una Sedes Apostol. possit; praeterea iura iam quaesita non amittuntur ob super­ venientem inhabilitatis poenam, sed nova distincta requiritur poena privationis. Quare v. gr. inhabilitatem ad acquirendum ius patronatus ferre non potest Ordinarius nisi in casibus hac poena iure notatis; et incursa haec inhabilitas, sine nova poena privationis, non aufert ius patronatus iam legitime acquisitum. 10°) Privatio vel suspensio ad tempus muneris, facultatis vel gratiae iam obtentae v. gr. oratorii privati, membri consilii fabricae, advocati vel procuratoris in causis ecclesiasticis, iurispatronatus. 11°) Privatio iuris praecedentiae, vel vocis activae et passivae vel iuris ferendi titulos honoris, vestem, insignia, quae Ecclesia con­ cesserit. Cfr. Piat. Mont. t. II, q. 762 sq. 12°) Mulcta pecuniaria. 343. Peculiares declarationes: 1. Privatio vocis activae et passivae et inhabilitas ad illam certe etiam laicis in poenam decerni potest v. gr. quoad munera in aliqua confraternitate, praesertim vero obtinet in Capitulis et Ordinibus religiosis, pro quibus iure praecedenti valde frequenter in iure sta­ tuebatur. Quae poena si simpliciter infligatur « privatio vocis » ex stricta interpretatione et usu communi loquendi intelligenda est de 360 CAPUT XXV sola privatione vocis activae sive iuris suffragii dandi, nisi addatur expresse particula et passivae (is in quem suffragium confertur vo­ cem non edit). Neque illae poenae necessario unitae sunt, sed una exsistere potest sine alia: unde in hac re poenali stricta adhibenda est interpretatio. Iure praecedenti, etiam in casu quo talis poena in lege statuta esset cum clausula ipso facto vel absque alia declaratione, satis com­ muniter dicebatur non incurri ante sententiam declaratoriam iudicis saltem de crimine commisso, non de poena inflicta, extra casum delicti notorii. Cfr. Wernz, Ius decret. VI, n. 114; Lega, t. Ill, n. 175 ex illa ratione quod secus valor actuum maximi momenti in Ecclesia periclitaretur. - Iure Codicis videtur satis provisum per canonem 2232 et 2290. 3$ 344. II. Mulcta pecuniaria, quae est una ex poenis etiam hodie valde practicis, primis saeculis in foro ecclesiastico inter poenas vin­ dicatives non recensetur, et exempla a Devoti (80) allata, cum agant de pecuniaria mulcta in foro saeculari inflicta evidenter non sunt ad rem (81). At certe ex saeculo septimo in Hispania, in Anglia, Gallia, Germania mulctae pecuniariae infligi coeptae sunt (82). Quae praxis mulctarum inter populos germanicos eo facilius etiam in foro eccle­ siastico recepta est, quod usibus fori saecularis de compositionibus pecuniariis multum esset conformis. Diffitendum tamen non est, red­ emptiones illas in foro ecclesiastico introductas multorum abusuum et relaxationis disciplinae ecclesiasticae exstitisse fontem et cau­ sam (83). Dubitari quoque non potest, quin poenae pecuniariae in foro quoque externo et iudiciali legitime fuerint receptae (84) multumque extensae. Multi et graves abusus, qui ex poenis pecuniariis orti sunt, (80) Inst. can. lib. IV, tit. 1 § 10 not. 4. (81) Kober, in Act. theol. Tubing., a. 1881, p. 3 sq., 10 sq. (82) Cfr. c. 2 Cone. Tulet XVI, a. 693; c. 2, 3 Synod. Angl.: a. 691 vel 692: c. 21, C XVII, q. 4 = Epist. loannis VIII ex Cnnc. Tricassin., a. 878 ; iunct Hefele, 1. c. tom. IV, p. 533; c. 4 Concil. Tribur., a. 895; Kober, I. c. p. 18 sq. (83) Walter, Geschichte des deutsch. R. § 709 sq. ; Kober, 1. c. p. 24 sq. De abusibus longe maioribus et frequentioribus in foro saeculari, cfr. Pertile, I. c. p. 226 sq. (84) Diet. Gratiani ad c. 21 C XVII, q. 4; cep. 4, X de rapt. V, 17; cap. 14 X de iudeis V, 6. . | DE POENIS VINDICATES 361 inde a saeculo duodecimo usque ad Concilium Tridentinum a Rom. Pontificibus et Conciliis constanter fuerunt impugnandi (85). Concilium Tridentinum, quamvis muletas pecuniarias expressis verbis etiam pro laicis (86) probaret ad eliminandos abusus et vitan­ dam speciem avaritiae, retentis cautelis alias iam a iure (87) stabilitis, maxime cavit, ne certae mulctae i. e. clericis non residentibus (88) vel concubinariis (89) vel ex dispositione sess. XXV, cap. 3 de ref. in­ flictae, vel quae iudicis arbitrio infligi et taxari potuerunt, ulla ra­ tione ad alium scopum quam ad causas pias applicari possent. Immo etiam omnes aliae mulctae pecuniariae, quae nequaquam ab arbitrio et taxatione iudicis ecclesiastici penderent, sed ipso iure essent sta­ tutae et taxatae neque certo scopo applicatae, minime in bonum privatum iudicis ecclesiastici v. gr. Episcopi cedere possent, nisi agatur de casibus a iure exceptis v. g. si Episcopus careat con­ grua sustentatione et insuper accedat approbatio sive licentia S.C.C. (90). Post Concilium Tridentinum mulctae pecuniariae et laicis et cle­ ricis haud raro fuerunt impositae et S. C. C. saepe nacta est opportu­ nitatem aut abusus coercendi aut excessus moderandi (91); paulatim igitur istae poenae pecuniariae saltem pro laicis in compluribus regionibus usu praxique non amplius fuerunt receptae (92). Id quod maxime ultimo saeculo accidit, cum leges civiles poenas pecuniarias (85) Cap. 3 (Alex. HI) X, de poenis. V, 37; cap. 6, X de off. archid. 1,23; Kober, I. c. p. 37 sq. ; Schiappoli, 1. c. n. 190, 218; Benedictus XIV, De Synod, dioec. lib. X, cap. 9 de mulctis seu poenis pecuniariis. (86) Sess. XXV, cap. 3, 19 de ref. (87) Cap. 4 § 1, X de off. et p. iud. d. I, 29; cap. 3, X de poenis, V, 37; Kober, I. c. p. 57 sq. (88) Sess. VI, cap. 1 de ref., Sess. XXIII cap. 1 de ref. (89) Sess. XXV cap. 14 de ref. ; Kober, 1. c. p, 60 sq., 64 sq. ; Benedictus XIV, De Synod, dioec. lib. X, cap. X, n. 1. (90) Benedictus XIV, I. c. n. 2 sq. ; Kober, I. c. p. 67 sq. (91) Kober, 1. c. p. 61 sq. ; Lega, 1. c. n. 182. — S. C. Ep. et Reg. (5 Febr. 1678) iussit omnes muletas pecuniarias esse deponendas apud ecclesiasticum virum electum in depositarium ut inde expenderentur in causas pias data opportunitate. Deinde vero in Instr. Benedictina pro Relatione de statu dioecesis ab Episcopo facienda in Visitatione Sacr. Liminum, unum caput de quo referre debebant, illud erat: < An habeat depositarium poenarum et mulctarum pecuniarum, et an eaedem fuerint piis usibus applicatae ». 362 CAPUT XXV laicis infigendas prohiberent atque etiam pro clericis restringerent (93). Quae leges utpote ab incompetente potestate invalide et iniuste latae ius Ecclesiae non sustulerunt; at certe saltem ex parte illud effecerunt, ut Ecclesia laicos non iam facile poenis pecuniariis castigaret (94) atque etiam in clericos magna circumspectione et moderatione iure suo uteretur. Iure Codicis ex simili dispositione iuris praecedentis (95) de hac poena sancitur can. 2297: « Muletas pecuniarias iure communi inflictas, quarum erogatio non sit eodem iure praefinita, aliasque iure peculiari statutas vel statuendas, Ordinarii locorum erogare debent in pios usus, non vero in commodum mensae episcopalis aut capitu­ laris ». De mulcta in poenam constituta in iure communi cfr. ca­ nones 2347, 2°; 2406, § 2; 2408, etc. 345. III. Poenae infamiae. Cum fama (bona) a legislatore Ro­ mano dicta fuerit < dignitatis illaesae status legibus ac moribus comprobatus (L. 5 D, 50, 13), infamia (96) est < bonae famae vel existimationis privatio vel diminutio, seu status illaesae dignitatis non amplius legibus aut moribus comprobatus, et supponit publicam si­ nistramque de persona opinionem ortam ex vitio ». Qui status laesae dignitatis, seu bonae famae privatio, potest exsistere de facto, qua­ tenus oritur ex evidentia commissi delicti alicuius infamantis aut ex vulgata opinione de tali commisso delicto, propter quod delinquentis bona existimatio apud probos et honestos viros laeditur, licet ab ipso iure expresse non notetur aliqua infamia nec infamia per sen­ tentiam irrogetur. Praeterea infamia oriri potest ex iure, quae ipsa ί i' i (93) Kober, 1. c. p. 72 sq. In compluribus vero concordatis ius Episcoporum infligendi poenas secundum sacros canones in foro ecclesiastico expresse agnitum est. Cfr. Nussi, 1. c. p. 116 sq. (94) In Istructione Pragensi a. 1870, inter poenas laicorum mulcta non am­ plius recensentur. (95) Ad poenas pecuniarias spectant non paucae aliae, quae in iure antiquo recurrunt v. g. confiscatio honorum, intestabilitas. Cfr. c. 4 Cone. Tolet. IV, a. 638; c. 9 Cone. Tolet. XVI, a. 693 ; cap. 5 de poenis V, 9 in Sext. et Passerinus in h. cap. 5; Thesaurus, 1. c. P. 1. cap. 36 sq. ; Reiffensi., h. t. n. 112; Hinschius, 1. c. tom. IV, p. S04, 816. (96) Cfr. Suârez, De cens. disp. 48 sect. 1 ; Thesaurus, 1. c. cap. 33 ; Stremler 1. c. p. 41 sq. ; Ferraris, Biblioth. v. Infamia; Wernz, Ius Decrer. t. II, n. 130; Piat. iMont., 1. c. t. II, p. 586, ubi infamia recensetur inter poenas spirituales, licet potius afficiat bona fortunae sive temporalia. Scherer, I. c. § 68 p. 343, § 168. DE POENIS VINDICATIVE 363 legis dispositione infligitur sive decernitur in certa crimina commit­ tentes. Unde habetur infamia facti et infamia iuris. Utraque illa in­ famia et laicos et clericos afficere potest. Hoc loco solummodo agendum est de infamia iuris, quae est poena ecclesiastica sive ipsa lege ipsoque facto sive per iudicis sententiam ob verum delictum inflicta (97). Qua in re primis saeculis de speciali quadam poena infamiae in Ecclesia nihil occurrit; nisi huc revoces sanctiones canonicas, quibus criminosi et infames ab ordinibus et gradibus ecclesiasticis arcebantur (98). Ceteroquin Ecclesia sese accommodavit iuri Ro­ mano (99) quoad infamiam ; at praeterea directa et speciali iuris ca­ nonici sanctione poenam infamiae in certa delicta extendit (100) aut vicissim infamiam iure civili Romanorum certis actibus statuta om­ nino reprobavit (101). Quae poena infamiae certis delictis a iure in­ flicta etiam in Decreto Gratiani recensetur (102), neque eiusdem poe­ nae exempla desunt in iure Decretalium (103) atque in Concilio Tridentino (104). Immo Ecclesia in suo foro nostra quoque aetate poe­ nam infamiae non abrogavit. Cfr. S. C. C. 9 Aug. 1890 contra certos duellantes, in Act. S. Sed., vol. XX11I, p. 234. At ex disciplina iamdiu vigente non incurrebatur haec poena infamiae quotiescumque legibus civilibus aut sententiis iudicialibus fori saecularis delinquenti iuste esset inflicta, nisi etiam in tali casu in foro ecclesiastico esset expresse statuta infamia; nam quod iure antiquo de legibus saeculi statutum fuerat (i. e. de legibus Romanis) id iure Romano non esset intelligendum de legibus saecularibus iustis nunc vigentibus (105); iam vigente sed quoniam nulla lex ec­ clesiastica aut expresse aut saltem tacite generali modo admisit in(97) Ferraris, 1. c. n. 1 sq. ; Scherer, 1. c. (98) Wernz, 1. c. n. 129. (99) Dig. Ill, 2 de his, qui notantur infamia; c. 2 C. VI q. 1 qui adscribitur Adriano Papae, et est unum ex capitul. Angilrami; c. 17 ead. C. et q. = cap. PseudoIsidor; Muenchen, 1. c. p. 134. (100) Cfr. c. 5 D. 51 = c. 19 Cone. Tolet. IV, a. 633); c. 7. Cone. Tolet. ΧΠΙ a. 603; c. 4 Cone. Tolet XVÏI, a. 694; cap. 5 de poen. V, 9 in Sext. (101) Cap. 4 X; de secund, nupt. (IV, 21) infamia iuris Rom. ob violatum annum luctus est sublata. (102) Cfr. text. cit. ; c. 3 C. Ill, q. 4; c. 23 C. II, q. 7 = cap. Pseudo-Isid. (103) Cap. 5 cit. de poenis in Sext. (104) Sess. XXIV, cap. 6 de ref. matr., Sess. XXV, cap. 19 de ref. (105) Cfr. 2, 17 C. VI q. 1 ; Scherer, 1. c. § 68 not. 56. famiam, quae in modernis codicibus criminalibus aliqua ratione ad­ mitti solet, haec pro foro ecclesiastico solum videtur habere vim infamiae facti, nisi verificetur exceptio (106). 346. Ius Codicis (can. 2293-2205). Infamia pariter aut est in­ famia facti aut infamia iuris. Prima locum habet in defectu bonae famae, qui tunc habetur cum probi et graves fideles aliquem parvi aut nihil faciunt ob admissum scelus aut inhonestam vitam; quae infamatio suos in iure habet effectus, ad Ordinarium pertinet iudicare quando adest vel cessabit (can. 2233, § 3) et nullo modo est poena. Infamia iuris est vera poena vindicativa, quae incurritur solum in casibus iure communi expressis; quare sicut ab Ordinariis con­ stitui nequit, ita semel incursa sola dispensatione Sedis Apost. au­ ferri potest, qua obtenta statim cessat, tametsi forte perduret in­ famia facti. Consistit autem seu secum trahit positivam plurium iurium socialium privationem (can. 2293, § 2, 2295). Qui infamia iuris notatur: 1°) est irregularis ad normam cano­ nis 984, n. 5; 2°) est inhabilis ad obtinenda beneficia, pensiones, officia, dignitates ecclesiasticas ; 3°) est inhabilis ad actus legitimos ecclesiasticos perficiendos et -ad exercitium iuris et muneris eccle­ siastici; 4°) arceri debet a ministerio in sacris functionibus exer­ cendo. Inde patet poenam esse gravissimam. Inhabilitas notati infamia reddit invalidam receptionem eorum ad quae inhabilitas extenditur (can. 2294, § 1). Qui vero laborat infamia facti, non in poenam, sed ob inde centiam contra bonum publicum, repellendus est a recipiendis ordini­ bus, a dignitatibus, beneficiis, officiis, actibus legitimis ecclesiasticis atque ab exercendo sacro ministerio (can. 2294, § 2); quae prohi­ bitio, actum contrarium tantum illicitum reddens, si agatur de mini­ sterio clericorum proprio, habet etiam pro fundamento honorem sta­ tus clericalis et sacri ministerii, qui in discrimen vertitur si ab infa­ mato exerceatur. luris infamia potest esse poena latae sententiae et habemus in iure hos casus: 1°) qui species consecratas abiecerint vel in malum finem abduxerint (c. 2329) ; 2°) qui violant cadavera aut sepulturas in (.100) Wernz 1. c. n. 130, Ill. f); Gasparri, De sacr. ordin. n. 290. Paulo aliter Hollveck 1. c. § 78, not. 6. finem furti aut alium pravum finem; 3°) sacrilege manus iniicientes in personam Rom. Pontificis aut in Cardinalem vel Legatum S. Se­ dis (c. 2343); 4°) duellum committentes eorumque patrini (c. 2351) ; 5°) bigami; 6°) laici legitime damnati ob peccatum contra VI cum personis a. 16 minoribus vel ob stuprum, sodoniam, incestum, leno­ cinium (can. 2357). - Verbum declarandi sunt vel declarentur potius videtur significare poenam ferendae sententiae, et certe effectus poe­ nales non incurruntur nisi post talem declarationem. Cfr. v. gr. can. 2314; 2359, § 2. II. De peculiaribus clericorum poenis vindicativis 347. Scholion. De irregularitatibus. Irregularitates per se et principaliter etiam iure praecedenti non erant poenae vel censurae, sed inhabilitates sive impedimenta canonica, ob reverentiam sacro clericorum ministerio debitam, directe et per se impedientia ordinis susceptionem et secundario illius usum. Nihilominus illae quae di­ cebantur irregularitates ex delicto secundarie sed vere etiam erant statutae per modum poenae vindicativae de se perpetuae in iustam delicti vindicationem. Atque hinc intelligitur, cur veteres canonistae saltem de irregularitatibus ex delicto ortis atque in poenam vindicativam statutis hoc titulo 37 iuris Decret, de poenis libri quinti iuris criminalis fusius disputarint (107). At iure Codicis irregularitates etiam ex delicto ortae (can. 985) non recensentur in catalogo poenarum vindicativarum. Nihilominus si attendantur cc. 986, 989, 990, 991, iure quoque Codicis tractantur eodem fere modo ac si essent poenae vindicativae v. gr. quoad ne­ cessitatem gravis peccati ad eas incurrendas et quoad facultates dis­ pensandi in casibus occultis. 348. Poenae clericorum propriae. Seclusa irregularitate, ca­ talogus poenarum vindicativarum, quae ratione obiecti sunt propriae clericorum et in iure vigenti conservantur, traditur canone 2298, ubi sequentes enumerantur: (107) Schmalzgr. h. t. n. 66 sq.; Stremler 1. c. p. 45 sq. Etiam Lega in iure poenali cum aliis poenis tractat de irregularitatibus non solum ex delicto, sed etiam ex defectu, I. c. t. Ill, a n. 185. 366 il US £ CAPUT XXV 1°) Prohibitio exercendi sacrum ministerium praeterquam in certa ecclesia; 2°) Suspensio in perpetuum vel ad tempus praefinitum vel ad beneplacitum Superioris; 3°) Translatio poenalis ab officio vel beneficio obtento ad inferius ; 4°) Privatio alicuius iuris cum beneficio vel officio coniuncti; 5°) Inhabilitas ad omnes vel ad aliquot dignitates, officia, be­ neficia aliave munera propria clericorum ; 6°) Privatio poenalis beneficii vel officii cum vel sine pensione; 7°) Prohibitio commorandi in certo loco vel territorio; 8°) Praescriptio commorandi in certo loco vel territorio; 9°) Privatio ad tempus habitus ecclesiastici! 10°) Depositio; 11°) Privatio perpetua habitus ecclesiastici; 12°) Degradatio. 349. Poenarum declaratio: I. Poenae, quae solum differunt ab homonima censura in quan­ tum habent definitam durationem declaratione non egent, quia eos­ dem habent poenales effectus. II. Suspensio in perpetuum, si sit suspensio ab officio partialis, v. gr., a ministerio praedicandi, audiendi confessionis etc. et idem dicatur de beneficio, v. gr., a sola administratione beneficii, nullam in se habent difficultatem. At suspensio perpetua ab universo officio vel a beneficio, vix potest dari casus in quo ferri possit extra casum in quo ipsa officii vel beneficii privatio decerni possit: suspensio enim perpetua universi officii vel beneficii, esset modus indirectus auferendi officium vel beneficium; perinde enim est determinatum officium non haberi ac eius iuribus numquam in perpetuum uti posse seu eius munera numquam posse exercere : est autem iuris regula < cum quid una via prohibetur alicui, ad id alia non debet admitti ». Reg. 84 de Reg. Iur. in Vl°. Casus ergo in quo Ordina­ rius ad privationem officii devenire non potest, nec dat Ordinario ius ab eo perpetuo suspendendi saltem totaliter. 111. Ob similem rationem difficultate caret privatio poenalis alicuius iuris cum beneficio vel officio coniuncti, quae est poena nova, sal­ tem sub hoc nomine (cfr., v. gr., ius electionis vel praesentationis). DE POENIS VINDICATIVE i ·■ I 367 IV. Prohibitio commorandi in certo loco et praescriptio in certo loco commorandi substituunt antiquam poenam carceris, exsilii de­ portationis seu relegationis, quae ut supra dictum est, rari fuit usus in antiquo iure, et hodie redderetur impossibilis exsecutionis his in locis ubi leges Ecclesiae a potestate civili non sanciuntur vel non agnoscuntur, leges enim civiles respiciunt civem sine discrimine inter civem fidelem et non fidelem. Per novam poenam expresse intro­ ductam quoad clericos idem obtinetur finis, qui poterat per anti­ quatas poenas obtineri. Ex natura iurisdictionis ordinariorum, hi non possunt praescri­ bere, ut clericus certo in loco, extra fines suae dioecesis ideoque in aliena dioecesi commoretur, nisi accedat consensus Ordinarii illius loci vel agatur de domo paenitentiae seu emendationis clericis non solum dioecesanis, sed etiam extradioecesanis destinata aut de domo religiosa exempta Superiore eiusdem consentiente (can. 2301). Ex quo canone apparet relegationem fieri posse in monasterium vel domum paenitentialem; quae exsistentia domus paenitentialis pro clericis est in optatis iuris et Instr. 4 Nov. 1918 pro Relatione de statu dioecesis n. 46 Ordinarii iubebantur hac de re referre (A. A. S., X, 495). Illa tamen privatio libertatis sub duplici forma sive prohibitionis sive praescriptionis commorandi in certo loco, praesertim si diu du­ ratura sit consideratur ut poena durior, quam proinde Ordinario licet imponere in casibus tantum gravibus, in quibus ad clerici emenda­ tionem aut scandali reparationem necessaria sit (can. 3202). V. Privatio temporanea habitus ecclesiastici est etiam poena in­ ter graviores adscribenda, cum secumferat, dum perdurat, prohibi­ tionem exercendi ministeria quaevis ecclesiastica et privationem pri­ vilegiorum clericalium. Tria ut legitime irrogetur requiruntur: d) gra­ via et actualia scandala a clerico data; Z>) inutilis monitio praemissa cum comminatione poenae (cfr. can. 2222, § 1); f) quod sit unicum remedium quo scandalum removeri queat (can. 2300). Ut explicite proposita, est poena nova. VI. Translatio poenalis ad officium vel beneficium inferius cum includat privationem videtur regi debere iisdem normis ac privatio sine translatione. Est tamen mitigatio poenae simplicis privationis et facilius decerni potest in clericos amovibiles; cum tamen differat ab amotione et translatione administrativa sine delicto decerni non pot- -b>; ίJ! I J ■· C' 1 I 368 ki S8 CAPUT XXV est. Cum sit poena nova, quoad applicationem nondum adest suf­ ficiens jurisprudentia (108). Vll. Inhabilitas ad omnes vel ad aliquot beneficia, officia, di­ gnitates et munera clericorum propria, est poena quae tantum statui potest a supremo principe sive a Romano Pontifice; nam inferior legislator nequit suo statuto aliquem excludere ab officiis, cui iure communi aditus nondum est interdictus, sed potius permissus; est enim huiusmodi statutum contra ius commune ideoque ipso facto nullum (109) (can. 2296, § 1); respicit autem futurum, non aufert officia et beneficia habita nisi adiungatur poena privationis (ca­ none 2296, § 2). Potest autem esse latae vel ferendae sententiae sic­ ut aliae poenae (110). Porro inhabilitas non raro est consequentia alterius legis poenalis vel sententiae iudicialis, in quibus implicite sancitur, velut in sententia depositionis (111), excommunicationis etc., aut mediate sequitur ex delicto (112) ratione infamiae: absoluta vel dispensata poena, cuius est sequela, ipsa inhabilitas cessat. Effectus inhabilitatis inflictae. Efficit ut nulla et irrita sit omnis collatio vel provisio canonica officii vel beneficii ecclesiastici, neque ulla requiritur praevia sententia declaratoria, ut reus etiam occulti criminis in conscientia obligetur non acceptare officium vel benefi­ cium ecclesiasticum ; non enim agitur de iure quaesito amittendo, sed de iure nondum quaesito acquirendo. Nihilominus iure praecedenti probabilis erat sententia, quod excepto casu criminis notorii cui huius­ modi inhabilitas in poenam esset statuta, ante sententiam declaratoriam iudicis saltem de crimine commisso ista obligatio in conscientia ex praxi mitiori atque opinione communiore doctorum urgeri non (108) Cfr. Cap. Quaesitum § fin. de rer. per mut.; Kcifjenstuel eod. n. 38 sq.; D’Annibale, Summ. p. 3 n. 61 cum nota; Zamboni torn. 4 Conclus. S. C.V. v. parochus § 14; A. S. S. XX, 137. — Cfr. quoque can. 193, § 2. (100) Thesaurus 1. c. cap. 28; Stremler 1. c. p. 31 sq.; Kober, D. Deposit p. 128 sq., ubi prima refert vestigia inhabilitatis ad ulteriores gradus in poenam delicti iam tempore S. Augustini statutae; Hinschius I, c. tom. IV p. 731. Si in fundatione alicuius officii vel muneris Ordinarius loci admittit aliquam qualitatem, condicionem, requisitam ad illud officium seu munus, haec firmatur iure communi sed non est quaestio de poena sed de defectu condicionis requisitae. (110) Gregorium XV Const. - Universi * dominici 20 Aug. 1622 § 5 (in sol­ licitantes, inter alias poenas) perpetuae inhabilitatis ad illa (officia ecclesiastica) poenas decernant» (iudices). (111) Cap. 13 X de vit. et honest. Ill 1; Kober, D. Deposition p. 197 sq. (112) Stremler L c. p. 44 sq.; Ferraris 1. c. v, Infamia n. 17; Hinschius 1. c. tom. II p. 487 sq. DE POENIS 360 VINDICATIVE posset, quia ut plurimum erat periculum scandali vel infamiae, et nemo tenetur se ipsum diffamare. Insuper addebatur nullam aliunde exsistere difficultatem, cum actus positi ante sententiam declaratoriam iam propter errorem communem et titulum coloratum validi essent habendi. iure vero Codicis tenendum est poenam semper obligare in utroque foro; in externa excusare timorem infamiae ad normam ca­ nonis 2232 non facile admittendum; in interno vero providetur per facultatem confessario in can. 2290 tributam. Qui non obstante sua inhabilitate ausus esset beneficium accep­ tare, consequenter omnes fructus beneficii etiam iam perceptos et consumptos debet restituere ; nam fructus illos utpote sine titulo perceptos non fecit suos, ideoque tamquam rem alienam ante omnem sententiam iudicialem restituere tenetur (113). N\\\. a) Privatio seu ablatio-officiorum vel beneficiorum ecclesiasti­ corum a clerico legitime obtentorum (114) distinguitur in privationem per sententiam declaratoriamve\ condemnatoriam iudicis ecclesiastici; in priori casu incurritur, si ita adnexa est perpetrationi delicti, ut sententia condemnatoria iudicis ecclesiastici omnino non requiratur; in altero casu, ut incurratur, non tantum opus est sententia declaratoria cri­ minis, sed condemnatoria iniungente poenam ablationis officii vel beneficii ecclesiastici. - Huius sententiae pronuntiatio in iure Codicis (can. 1576) reservatur tribunali collegiali trium iudicum. Si agatur de beneficio inamovibili, clericus illud obtinens ab eo in poenam privari non potest, nisi in casibus iure expressis ; amovibile beneficium auferri etiam potest ob alias rationabiles causas, etiam ubi lex taxative id non statuit (can. 2299, § 1,3). Quodsi clericus titulo beneficii vel pensione ordinatus est, tali beneficio seu pen­ sione privari non potest, nisi aliunde eius congruae sustention! pro­ videatur a decernente poenam, salvo tamen praescripto can. 2303, 2304. b) Quando ipso iure inducitur privatio hi sunt principales effectus. Ipso facto criminis patrati amittitur titulus sive proprietas officii et beneficii ecclesiastici, quod propterea a momento commissi delicti vacat et ab alio ante omnem sententiam condemnatoriam iudicis ec(113) Stremler 1. c. p. 31 cum Thesauro 1. c. cap. 5, 28. (114) Schmalzgr 1. c. n, 128 sq.; Stremler 1. c. p. 32; Icard 1. c. n. 691 835; Droste 1. c. p. 55; Lega I. c. n. 72 176; Gennari, Sulla privazione dei beneficio ecclesiastico p. 1. 24 370 CAPUT XXV clesiastici obtineri potest. — II. Qui ita privatus est suo beneficio ecclesiastico, fructus non facit suos et reditus forte perceptos inde a die commissi criminis restituere tenetur. — III. Beneficium tali pri­ vatione ablatum permutari aut in favorem alterius resignari a beneficiato non amplius potest. — IV. Denique si iste beneficiatus mo­ riatur, beneficium illius ab alio impetrari potest, non tamquam va­ cans per mortem, sed ex delicto, quo iam ante mortem proprietas beneficii fuerat sublata. Qui effectus sunt omnino diversi, si per sententiam condemnatoriam iudicis ecclesiastici privatio decernitur. Etenim in hoc casu proprietas sive titulus beneficii solummodo aufertur tempore latae sententiae condemnatoriae. Inde efficitur, quod ante sententiam condemnatoriam beneficium talis clerici criminosi: I. non possit ab alio impetrari (cfr. can 151). - II. possit ex causa permutari vel resignari. III. fructus ferat suo proprietario, qui facit suos neque perceptos re­ stituere debet, etiamsi quis diu ante sententiam crimen commisisset. c) Cum < paupertas cogat ad turpia », iudex ecclesiasticus, qui clericum suo beneficio privavit, curare debet, ut clerico isti suffi­ ciens quaedam alimentatio subministretur, v. gr., in domo correctio­ nis vel demeritorum; secus enim privatio beneficii aequipararetur poenae capitali per inediam infligendae. Quae poena capitalis a foro ecclesiastico omnino aliena est. Ceteroquin ne ista quidem alimen­ tatio concedenda est contumacibus, quandiu illi in sua contumacia perseverant. Schmalzgr. (V, 37) n. 129, 130; Stremler, 1. c. p. 33 sq.; Argum, can. 2205, § 2, de depositione, quae est poena multo gravior. d) Quattuor tantum casus in Codice habentur privationis bene­ ficii latae sententiae, qui natura sua publici sunt: 2396, 2397,2398, 2266 - in aliis undecim casibus dicitur clericus esse privandus : 2314, § 1 ; 2231, § 2; 2340, § 2 ; 2343, § 2; 2345; 2346; 2350, § 2; 2354, § 2; 2359, § 1-3; 236S, § 1 ; 2381, § 2 - alii octo casus habentur in quibus statuitur beneficiatum privari posse: can. 2321 ; 2336, § 1-2; 2855; 2359, § 3; 2350, § 2; 2394, § 2; 2403; 2405. e) Illud autem novum in Codice inductum est, ut poena priva­ tionis possit esse partialis hoc sensu, quod, « clerici obtinentes be­ neficia, officia, dignitates, possint (servatis servandis) etiam aliquo tantum ministerio cum iisdem coniuncto, v. gr., ministerio praedi­ candi, confessiones audiendi etc., prohiberi ad certum tempus » (ca­ none 2299, § 2). Cui quasi-privationi partiali non videtur applicandum principium eiusdem canonis § 1, quod solum infligi possit in casibus DE POENIS VINDICATIVE 371 iure expressis. Porro cum in hac materia verbum prohiberi ambi­ guum sit, Superioris erit clare determinare num actum determinati iuris seu potestatis mere prohibeat seu illicitum reddat, an ipsam potestatem seu ius ad tempus auferat. IX. De depositione clericorum 350. A. Notae historicae de depositione et degradatione clerico­ rum. Ecclesia cum sit societas humana et ex hominibus fragilibus suos quoque assumat clericos et praelatos, etiam inter suos minis­ tros nacta est homines debiles atque adeo sceleribus contaminatos. Hinc manifestum est, Ecclesiam inde ab exordio religionis Christia­ nae nonnisi iure suo proprio et nativo usam esse, si clericos dyscolos et sceleratos ab officiis et muneribus sibi creditis penitus removit (115). Cuius iuris exercitationes iam primis Ecclesiae temporibus reperiuntur, ut patet exemplo allato a Tertulliano (116) et ex privatione ordmis sacerdotalis vel in ipsum Origenem a. 221 a Concilio Ale­ xandrino pronuntiata (117). Saeculis subsequentibus poena ista fre­ quenter occurrit (118); et quamvis ob magnam diversitatem terminologiae de ambitu atque vi istius depositionis in particularibus ca­ sibus possit esse dubium, tamen ordinarie quoad substantiam illa remotio a clero comprehendit imprimis privationem ab ordine cleri­ cali atque ab officio et reditibus ecclesiasticis, immo etiam ab hono­ ribus et praerogativis, nisi in ferenda sententia iuris rigor mansue­ tudine sacerdotali fuerit moderatus (119). (115) Kober, D. Deposit, p. 1, D. Suspension, p. 1 sq.; Hinschius t. IV p. 773 impugnat doctrinam Kober I. c. p. 205 de antiquitate depositionis ipso Jacto seu latae sententiae. (116) De baptismo, cap. 17 (Migne, P. L. I. 1219). (117) Hefele L c. tom. I p. 106. (118) Cfr. c. 3 6 (5) 7 (6) 3 20 etc. Apostol.; Hefele I. c. p. 800 sq.; c. 51 Cone. Illiber. (a. 300-306); c. 13. Cone. Arelat. (a. 314); c. 1 Cone. Neocaesar. (a. 314-325); c. 17 Cone. Nicaen. (a. 325)== c. 2 Dist. 47; c. 8 C. XIV q. 4; c. 2 Couc. Nicaen. = c. 1 D. 43; Siricius in epist. ad Mimer. Tarrac. (a 3S5) = c. 5 D. 84; c. 6 Cone. Ephes, (a. 431); c. 2 27 Cone. Chalced. (a. 451) = c. 8 C. I. q. 1 C. XXXVI q. 2; Kober, D. Deposit, p. 3 sq.; Hinschius 1. c. tom. IV p. 698 726 sq. 806; Vacandard. Diet. d. Théol. cath. t. IV coi. 451 sq. (119) Cfr. v. g. c. 1, 2, Cone. Ancyr. (a. 314) = c. 32, D. 50 ; S. Basii., ad Amphil. cap. 27, 69 ; Kober, I. c. p. 5 sq. ; Hinschius, I. c. p. 727 ; Vacandard, I. c. coi. 452 sq. 372 CAPUT XXV Quod si complures ex istis effectibus in simplici quoque privatione reperiuntur, non deest primis saeculis singularis illa qualitas depositionis, qua essentialiter a mera privatione distinguitur, sci. om­ nimoda inhabilitas ad officia ecclesiastica qualiacunque. Etenim cle­ rici ex ordine clericali fuerunt eiecti et ad statum laicalem (120) ita perfecte detrusi, ut ordinarie numquam amplius veneranda mysteria potuerint attrectare (121) omnique spe restitutionis fuerint exclusi (122). Cuius rigidae disciplinae (123) in iure antiquo ea tantum occurrit exceptio, ut propter bonum pacis atque concordiae clerici haeretici vel schismatici cum suis asseclis ad Ecclesiam catholicam redeuntes mitius tractarentur (124). Praeter istam perfectam depositionem iam ex antiquissimo tem­ pore partialis quaenam depositio vel degradatio usu fuit recepta, vel­ uti remotio ab officio ecclesiastico, sed relictis honoribus status clericalis, depositio a gradu superiori, v. gr. diaconi coniuncta cum relegatione ad gradum clerici minorum ordinum, subductio tantum certorum iurium, v. gr. iuris ordinandi, ministerii altaris (125). Quae partialis depositio postea etiam in iure Decretalium fuit retenta (126). 351. Usque ad finem saeculi duodecimi verba depositionis vel degradationis promiscue usurpabantur atque eandem designarunt «i IX.l (120) Cfr. c. 62 Apost, atque de communione laicali et peregrina; Devoti, Inst. can. lib. I, tit. 8 § 19 not. 2; Kober, 1. c. p. 38 sq.; Hinschius, 1. c. p. 728 not. 4, p. 807. not. 2, ubi inefficacibus argumentis impugnat doctrinam catholicam de indelebili charactere ordinis a Kober I. c. p. 90 sq. solide expositam et pro­ batam. (121) Siricius in Epist. ad Himer. Tarracon. (a. 385) =c. 4 D. 82, cfr. quoque c. 5. D. 84. (122) Kober p. 26 sq., 30 sq.; Hinschius, 1. c. p. 727 sq.; At Schiappoü I. c. n. 202, falso asserit usque ad saec. IX non fuisse fixe definitam theoriam (?) de indelebilitate characteris spiritualis in ordinatione impressi. (123) Cfr. c. 7 Cone. Arelat. III (a. 528) = c. 1 D. 74 et c. 10 D. 81 ; S. Gregor M. in c. 1 (a. 595) c. 9,10 (a. 594) D. 50; c. 4 Cone. Tolet VIII (a. 653); Gratianus, cit. D. 50 (124) Cfr. c. 8, Cone. Nicaen. (a. 325) et Hefele 1. c. tom. I p. 408 sq.; Kober, 1. c. p. 35 sq. ; Hinschius, 1. c. p. 727, 808 Vacandard, I. c. coi. 455. (125) Cfr. c. 1, 2 Con. Ancyr. (a. 314); ?c. 6. Concil. Agat (a. 506); c. 10, Cone. Neocaes. (a. 214-325) ; Kober, l. c. p. 113 sq. ; Hinschius, 1. c. p. 729 sq., 809; Vacandard, I. c. 3ol. 460. (126) Cfr. v. g. cap. 4, X, de iudic. II, 1 cap. 8 X, de vita et hon. HI, 1 ; Kober, 1. c. p. 214 sq. ; Suârez, De censuris, disp. 30, sect 1 n. 4. DE POENIS VINDICATIVE 373 poenam (127). Verum cum perfecta illa exemptio clericorum a foro saeculari etiam in causis criminalibus (128) magis magisque a prin­ cipibus civilibus impugnari coepta esset et non paucorum abusuum esset causa (129), Romani Pontifices, v. gr., Lucius III (130) et Coelestinus 111 (131) iam versus finem saeculi duodecimi illud reme­ dium adhibuerunt, ut clericos incorrigibiles denuo relinquerent ar­ bitrio potestatis saecularis animadversione debita puniendos. Inno­ centius HI ultra progressus est (132) atque certos clericos crimino­ sos non solum omnibus officiis et beneficiis in perpetuum, privari tus­ sit, sed etiam mandavit, ut iidem postquam per ecclesiasticum iudicem degradati fuissent, saeculari potestati traderentur secundum constitutiones legitimas puniendi. Inde orta est accuratior illa diffe­ rentia inter depositionem iure antiquo semper receptam et degrada­ tionem, quam Innocentius III, cap. 27, X, de verb, signif. V, 40 ; 1 E pontificii datum, sed praxi ipsa et stilo curiae tamquam ubique obligans consideratum, utpote iuris communis, declaratorium (141). Certe illo decreto rigor iuris Tridentini quoad clericos inferiorum ordinum non leviter auctus est. 352. B. Disciplina vigens de depositione clericorum, (can. 2303). Depositio clericorum, quae ex disciplina nunc vigente omnino differt a degradatione verbali (142), est poena spiritualis vindicativa, qua clericus non solum privatur ordine et officio et beneficio legitime obtento, sed etiam perpetuo ab exercitio potestatis ordinis et iurisdictionis arcetur et ad ordines et officia et beneficia ecclesiastica fu­ turo tempore obtinenda omnino inhabilis efficitur (can. 2303), at a statu clericali non ita abiicitur, ut fori et canonis privilegia per se amittat aut ab obligationibus clericorum matorum penitus libere­ tur (143). Privatio et depositio simplex in hoc conveniunt quod utraque poena sit vera poena vindicativa solisque clericis propria, quae titulum sive proprietatem officii et beneficii legitime obtenti tollit; at privatio non obstat, quominus novum officium et beneficium obtineatur; depositio vero in poenam delicti commissi privationi addit inhabilitatem ad nova officia et beneficia acquirenda.··^ S·- i Çu % · · x «· -4. 1..1f 1 > : ■ (141) S. C. Immun. 20 Sept. 1890 in Act. S. Sed. vol. Ill p. 433; Scherer I. c. § 71 not. 33; Lega De iudiciis, t. I p. 362 not. 1; Wernz t. II n. 164 not. 78. (142) Ferraris, Biblioth. v. Degradatio n. 1 aliique auctores, v. gr. GennarL (Sulla privazione dei beneficio eccl. p. 58) inter depositionem simplicem sive ab­ solutam et degradationem verbalem non satis distinguunt, at melius Suârez, De censuris, disp. 30 sect. 1 n. 12 sect. 2 n. 1; Kober I. c. p. 178 sq.; Stremler I. c. p. 37 sq. tenent, simplicem depositionem a degradatione verbali esse distinctam. Etenim tum Bonifacius VIII cap. 2 de poenis in Sext., tum Concil. Trid. Sess. XIII cap. 4 non agunt de depositione simplici, sed de duobus actibus, quibus sollemnis depositio sive degradatio absolvitur. Cfr. Durantis 1. c. n. 4 5. Clarissime in codice can. 2303 et 2305. 3 ','j (143) Can. 2203: Cfr. cap. 1 § 2 de homicid. V 4 in Sext.; Cone. Trid. Sess. XXV cap. 14 de ref.; Kober I. c. p. 184 sq. et praesertim p. 214 sq.; Suâ­ rez 1. c. disp. 30 prooem.. sect. 1 n. 1 sq. Quare verbum depositionis hoc loco non accipitur generice prout etiam includit depositionem sollemnem sive degrada­ tionem verbalem et realem, sed tantum specifice, quatenus designat solam depo­ sitionem simplicem in definitione allata descriptam. Cfr. Schmalzgr. h. t. (v. 37) n. 132. Divisio depositionis in totalem et partialem ex disciplina vigente non amplius est tanti momenti. Cfr. Reiffenst. h. t. n. 23 24; Kober 1. c. p. 214 sq.; Vacandard 1. c. coi. 463; Stremler 1. c. p. 35. ·» < 1 · » 376 CAPUT XXV Hinc facile patet, suspensionem etiam perpetuam et depositionem non obstante multiplici convenientia in non paucis omnino dif LU ferre (144). Etenim depositio sane est poena ecclesiastica vindicativa. Quae ratio poenae vindicativae suspensioni quoque sive perpetuae sive ad determinatum tempus inflictae pariter propria est. Deinde suspensio et depositio privant quibusdam functionibus publicis or­ dinis et jurisdictionis ; nam nequaquam quis dicitur suspensus vel depositus, si arcetur a receptione sacramentorum, actionibus pri­ vatis, bonis communibus fidelium ; istae enim privationes spectant potius ad excommunicationem et interdictum. Item utraque poena solis clericis est propria, cum ad solos clericos spectent functiones ordinis et jurisdictionis, officia et beneficia ecclesiastica. Denique ut habetur supensio ab ordine aut officio aut beneficio aut ab omni­ bus simul, ita etiam depositio per se totalis vel partialis exsistere potest (145). At suspensio et depositio in hoc differunt, quod suspensio ab officio et beneficio non tollat titulum sive proprietatem officii et beneficii ecclesiastici, sed tantum privet usu potestatis et perce­ ptione fructuum. Quare si dispensatione tollatur poena suspensionis, nova collatione officii et beneficii ecclesiastici opus non est ; secus dicendum, si clericus ab officio et beneficio depositus est. Quoad ordinem suspensio et depositio conveniunt quod ipsa potestas ordinis non auferantur, sed tantum usus licitus interdicatur. Hinc differentia maxime eo reducitur, quod depositio ab ordine sit de se perpetua, cum suspensio possit esse temporanea vel indefinita, at cum interdum etiam perpetua infligatur suspensio ab ordine vera atque intrinseca differentia inter depositionem ab ordine et suspen­ sionem perpetuam ab ordine vix assignari potest, nisi quod super depositione regulariter sive de ege ordinaria non dispensatur, cum suspensio non sit adeo absolute irremissibilis. Tandem depositio simplex et suspensio perpetua conveniunt, quod ad statum laicalem non redigant ideoque etiam fori et cano­ nis privilegio non privant neque clericos maiorum ordinum eximunt ab obligatione recitandi divinum officium aut ab inhabilitate ad matri­ monium, si depositus vel suspensus in sacris ordinibus sit constitutus. Quare ultimo inciso definitionis datae praesertim insinuatur diffe(144) Suârez 1. c. disp. 30 sect. 1 n. 1 sq.; Kober 1. c. p. 110 sq. (145) Suârez I. c. n. 3; Reiffenstuel I. c. n. 24; Kober 1. c. p. 214 sq. 113 sq. DE POENIS ι VINDICATIVIS 377 rentia a degradatione, qua quis a statu clericali eiicitur atque detru­ ditur in statum laicalem quantum hoc fieri potest remanente chara­ ctere indelebili saltem trium superiorum ordinum et consequenter privatur privilegiis clericalibus. Quodsi depositio simplex, a degradatione reali certo differt, pa­ riter cum degradatione verbali non est confundenda. Nam depositio simplex de qua hoc loco agitur, est absoluta, non respectiva sive ordinata ad degradationem realem; etenim qui absolute et simpliciter depositus est, sine nova sententia (146), quae continetur in degra­ datione verbali, degradatione reali sive actuali plecti non potest, et quamvis muneribus ordinis atque officio et beneficio iam sit priva­ tus et inhabilitatus ad nova munera clericalia acquirenda, privilegio canonis et fori adhuc praeditus est. Codex depositionem et degradationem ita innovavit, ut inter utramque poenam introduxerit privationem perpetuam habitus eccle­ siastici, qua iam amittuntur clericalia privilegia. Deinde iure Codicis non amplius habetur illa distinctio inter degradationem verbalem et realem, quod haec esset veluti exsecutio degradationis verbalis; sed duo modi degradationis sunt duae formae eiusdem poenae, quae eosdem producunt poenales effectus, illos videlicet quos antea pro­ ducebat sola degradatio realis, et differunt in sola sollemnitate (ca­ non 2305) (147). 353. Sublecta activa. Historice. Initio religionis Christianae competebat pronuntiare sententiam depositionis in clericos Episco­ pis dioecesanis; ipsi enim tamquam successores Apostolorum, etiam (146) Schmalzgr. h. t. n. 138 sq. (147) Cum iure praecedenti citra degradationem realem clerico in sacris privile­ gia clericalia auferri non poterant, ita non poterant facultate gestandi habitum clerica­ lem spoliari et ad statum laicalem redigi. — Sed cum modernis temporibus clericus, qui populo fideli scandalo est, invitus ad degradationem realem subeundam practice cogi nequiret, aliqua alia ratione scandalum datum a clerico criminoso habitum clericalem deferente erat auferendum. Quare, praxi in non paucis dioecesibus re­ cepta, Episcopi sola depositione verbali vel alia sententia iuridice prolata clerico deposito vel condemnato simul habitus clericalis gestationem interdicebant, ut ita canonum severitas de degradatione, quantum iniuria temporum permittebat, exse­ cutioni mandaretur. Quae privatio habitus clericalis eo facilius fieri poterat, si certis sollemnitatibus servatis in quibusdam regionibus brachium saeculare prae­ stabat auxilium et exsecutionem. Wernz, lus. Decret VI n. 140. W. L i» ■ ' L i* 378 CAPUT XXV DE POENIS presbyterorum aliorunque clericorum constituti fuerunt iudices (148). Quae sententia depositionis ex disciplina antiqua ab Episcopo solo lata non fuit, si clericis maiorum ordinum depositio fuit infligenda. Etenim Episcopi, antequam sententiam depositionis decernerent sponte exquirere solebant consensum et consilium sui presbyterii (149). Atque in Ecclesia Africana (150) ipsa lege cautum fuit, ut pro diver­ sitate graduum maior Episcoporum numerus requireretur, et discep­ tatio definitioque causarum criminalium cleri superiorum ordinum collegio Episcoporum esset commissa. Hinc licet Episcopus causas criminales clericorum inferiorum solus potuerit cognoscere et definire, tamen si presbyteri vel diaconi fuerant accusati, in causa presbyteri ex vicinis Episcopis quinque, in causa diaconi duo ab Episcopo dioecesano tamquam coniudices fuerunt assumendi (151). Quae disciplina Ecclesiae Africanae postea etiam in Hispania (152) et Gallia et Germania (153) recepta est. At cum in multis regionibus nonnisi difficulter tantus numerus Episcoporum congregari potuerit, iam in ipso iure Decretalium mi­ tior praxis reperitur approbata, ne sollemni forma rigide retenta cri­ mina clericorum manerent impunita. Quare Episcopus solus ex iure Decretalium potest procedere ad depositionem clericorum (154); et ad vitandos excessus Episcoporum illud solummodo cautum fuit, ut tantum coram Ecclesiae senioribus sive cum consensu capituli ferret sententiam depositionis clericorum (155). Verum iam Bonifacius VIII ratas habuit consuetudines (156), quibus forte Episcopi ab illo consensu capituli requirendo fuerunt exempti. Neque quid(148) I Timoth. V 19 sq.; Thomassinus 1 c. P. II lib. I cap. 15 n. 3; Kobtr 1. c. p. 287. sq.; Hinschius 1. c. p. 692 763 sq., ubi vera falsis miscet (149) Kober I. c. p. 303; Vacandard 1. c. coi. 491. sq. (150) In Italia potius antiquus usus presbyterii videtur fuisse retentus, ut constat ex epist. S. Gregorii M. 1. XU epist. 44 = c. 23 D. 86. (151) Cfr. c. 11 Cone. Carthag. (a. 348); c. 10 Cone. Carthag. (a. 387-390); c. 8 Cone. Hippon. (a. 393); Kober I. c. p. 304 sq. (152) Cfr. c. 6 Cone. Hispal, (a. 619) = c. 1 7 C. XV q. 7; c. 28 Cone. Tolet. IV (a. 633). = c. 65 C. V q. 3. (153) Cfr. c. 20 Cone. Rothomag. (a. 1072); c. 20. Cone. Tribur. (a. 895); Kober 1. c. p. 307 sq. (154) C. 1 X de cap. monach. III 37; cap. 12 X de haeret. V 7. (155) Cap. 24 X de accus V 1; cap. 4 X de his quae f. Ill 10; cap. 1 X de excess, praei. V 31; Kober 1. c. p. 310 sq. (156) Durantis I. c. § 4; cap. 7 de off. ordin. I 16 in Sext; cap. 3 de con­ suet. I 4 in Sext. VINDICATIVE 379 quam in hac praxi immutavit Concilium Tridentinum (157); immo, exclusis Praelatis inferioribus atque adeo Legatis Sedis Apostolicae, causas criminales clericorum in prima instantia maxima vi Episcopis vindicavit (158). 354. Iure Codicis hoc mansit vestigium antiquae disciplinae, quod ad infligendam depositionem et privationem perpetuam habitus ecclesiastici requiritur tribunal collegiale quinque iudicum (can. 1576). Est proinde depositio poena ferendae sententiae ideoque pu­ blica (159). Pariter in Codice introductum est nova illa poena, quod si clericus depositus non det emendationis signa et praesertim si scandalum dare pergit et monitus non resipiscat, Ordinarius potest exasperare poenam per privationem perpetuam habitus ecclesiastici, per quam clericus simul amittit privilegia clericalia et alimenta, licet adhuc clericus maneat (can. 3304). Principibus civilibus vel patronis nullum competere ius depo­ nendi clericos vel Episcopos, non est multis argumentis demon­ strandum (160). At si quis clericus sententiam depositionis in foro ecclesiastico latam contempserit ad requisitionem Ecclesiae brachio saeculari compescendus fuit (161). Quo in casu Ecclesia non vetuit magistratibus civilibus “congruas dilucidaiiones„ (162) afferre. Quae dilucidationes non eo extendendae erant quasi potestati civili competat ius, velut in secunda et suprema instantia, de sententia lata in foro ecclesiastico iudicandi. Hodie illa invocatio brachii saecularis plerumque effectu careret (cfr. can. 2198). ■ (157) Cone. Trid. sess. XIV cap. 6 de ref., Sess. XXV cap. 14 de ref.__ (158) Sess. XXIV cap. 20 de ref. (159) Nulla habetur in Codice depositio latae sententiae, sed semper pro­ vocatur ad sententiam iudicis in decem casibus ubi illa poena est constituta, vi­ delicet: can. 2314, § 1; 2320; 2322; 2328; 2350, § 1; 2354; § 2; 2359 § 2; 2379; 2394; 2401. Naturae tamen poenae non repugnat, quod ea irrogaretur ut poena latae sententiae. Codificatio delictorum hac poena punitorum ante Codicem facta non erat. Cfr. diversos catalogos allegari solitos ante Codicem apud Aichner, Comp. iur. eccl. p. 735; Hollweck l. c. p. 159. (160) Kober 1. c. p. 325 sq.; Hinschius I. c. torn. IV p. 773 sq. et aliis locis pro suis praeiudiciis protestanticis in hisce quaestionibus sub specie eruditionis ad falsas pervenit conclusiones. (161) Cap. 2 X de cleric, exc. V 27. (162) Litt. Archiep. Viennensis art. 13 in documento addito Concordato Austriaco a. 1855; Kober 1. c. p. 199. 380 CAPUT XXV 355. Sublectum passivum huius poenae depositionis sunt soli clerici; depositio enim privat ordinibus, officiis, beneficiis, privile­ giis ecclesiasticis, quorum soli clerici capaces sunt. Quare poena depositionis nonnisi per analogiam quandam ad personas religiosas ordine clericali destitutas extenditur v. g. ad superiores institutorum laicorum vel abbatissas; nam illae personae ecclesiasticae tantum suis muneribus et privilegiis privari possunt (163). Ex ordine clericorum, inde a clericis et beneficiatis inferioribus (164) usque ad Episcopos (165) supremosque Praelatos (166) in Ecclesia, ipsis Cardinalibus (167) non exclusis, nemo a poena de­ positionis immunis est, si delictum huic poenae obnoxium com­ miserit. Solus Romanus Pontifex, cum nullum in his terris habeat Su­ periorem, a nullo magistratu humano, sive ecclesiastico sive civili, vere et proprie deponi potest (16S). Iure quidem divino vel cano­ nico potest quis inhabilis exsistere ut valide eligatur Romanus Pon­ ti 63) Suârez I. c. disp. 30 sect. 1 n. 2; Piat. Mont. 1. c. t. 11 p. 637 sq.; Vacandard 1. c. coi. 495 de depositione abbatum. (164) Ipsi quoque canonici Ecclesiae cathedralis a potestate Episcopi infli­ gendi poenam depositionis non sunt exempti (cfr. cap. 13. X. de off. iud. ord. 1. 31.; Cone. Trid. Sess. VI. cap. 4. de ref., Sess. XIV. sap. 5. de ref.). Solum­ modo quoad capitula exempta (Sess. XXV. cap. 6. de ref.) specialis quaedam for­ ma procedendi Episcopis fuit praescripta. Cfr. Kober 1. c. p. 323. Potestas quam Episcopi antiquis temporibus in deponendis Abbatibus (cfr. Kober 1. c. p. 340. sq.) exercuerunt, nostra aetate, saltem pro veris ordinibus religiosis iamdiu a iurisdictione Episcoporum exemptis Sedique Apostolicae immediate subiectis (cfr. cap. 8. X. de statu monach. III. 35.), non iam videtur esse practici momenti. (165) Cap. 2. X. de transi. I. 7; Concil. Trid. Sess. XIII. c. 8. de ref., Sess. XXIV. cap. 5. de ref. ; Kober 1. c. p. 379. sq. ; Vacandard 1. c. coi. 496. (166) De Metropolitis et Patriarchis cfr. Kober 1. c. p. 487, sq. ; Vacandard 1. c. coi. 509. sq. (167) Leo IV in Synod. Rom. a. 853 deposuit Cardinalem Presbyt. Ana­ stasium =c. 2. X. de cler. non resid. 111. 4.; cap. unie, de schism. V. 3 in Sext. ; in Cone. Rom. a. 864 Nicolaus I Card. Rodoaldum deposuit (Hefele, Conciliengeschi. t. IV. p. 178); Pius IV. Const. < Onerosum (a. 1563.) in Cardinalem Odetti, qui ad castra Hugonottorum defecerat, sententiam depositionis promul­ gavit. Cfr. Kober 1. c. p. 523. sq. ; 529. sq. Quodsi RR. Pontifices de facto cum consensu Synodi aut de fratrum (Cardinalium) consilio decretum depositionis tulerunt, id ex prudenti quadam praxi, non ex iuris necessitate fecerunt; Wernz, lus Decret, t. II. n. 636.; Vacandard I. c. coi. 514. 515. (168) Cap. 1 de maior, et obed. I 8 in Extravg. com.; Kober I. c. p. 549 sq.; Vacandard I. c. coi. 516 sq. DE POENIS VINDICATIVE 381 tifex, v. g. amens (169) vel simoniacus (170). Similiter ex natura rei iureque divino Romanus Pontifex in certis casibus dignitatem suam et potestatem amittere potest, v. g. si incidat in amentiam certam atque perpetuam et incurabilem aut si forte fieret publicus et notorius haereticus (171). At hisce casibus vera et propria de­ positio auctoritate humana sive per legem generalem sive per sen­ tentiam iudicialem facta non continetur. 356. Forma, qua depositio simplex infligitur, iure novo est sola sententia condemnatoria. Quae sententia condemnatoria, si de cle­ ricis dioecesis agitur specialem quandam sollemnitatem non requirit (172); at si Episcopus procedere debuit contra canonicos capitulo­ rum exemptorum forma a Concilio Tridentino praescripta ipsi fuit servanda (173): sed de Capitulis saecularibus exemptis ne mentio quidem in Codice occurrit etiam in titulis de processibus. Forma antiquitus servata in depositione Episcoporum (174), quae iam diu ante Concilium Tridentinum Romano Pontifici fuit reservata (175), plane in desuetudinem abiit. Quare nostra aetate eae tantum cautelae in processu canonico depositionis Episcopi servantur, quae nituntur sanctionibus generalibus iuris processalis, quibus rigorose non tenetur Rom. Pontifex. Quodsi de depositione Cardinalis agitur, profecto Romanus Pontifex de consilio et consensu collegii Cardinalium sententiam ferre potest (176), sed ad hanc formam servandam pro plenitudine suae potestatis non tenetur (177). Multo minus Romanus Pontifex in deponendis Cardinalibus obligatur ad audiendos 72 testes an­ tequam sententiam iudicialem depositionis ferat. Nam etiamsi anti(169) Wilmers, De Christi Eccl. p. 258; Wernz t. II n. 614. (170) Cfr. Const. Iulii II. « Cum tam divino» 14 lan. 1506 in Cone. Later. V approbatam, cui in hac parte derogavit Pius X Const. « Vacante Sede Apostolica» 25 Decembr. 1904 in Act. Pii X t. III p. 239 vel in fine Codicis. (171) Synod. Roman, (a. 503); c. 6 D 40; Bellarminus, De Rom. Pont. 1. II c. 30; Boiiix, De Papa t. II p. 653 sq.; Wernz 1. c. n. 615. (172) Suârez, I. c. disp. 30, sect. 1, n. 18; Kober, I. c. p. 180. (173) Sess. XXV, cap. 6, de reform. (174) Kober, 1. c. p. 379 sq. (175) Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 5 de ref.; Kober, I. c. p. 467; cfr. nunc can. 1557. (176) Cap. unie, de schism. V, 3 in Sext. (177) Kober, I. c. p. 538. 382 CAPUT XXV quum illud statutum de 72 testibus ex sese plane spurium (178) paulatim etiam in documentis authenticis commemoratur, tamen in praxi non fuit receptum neque Romanum Pontificem potuit ligare(179). 1 357. Effectus depositionis simplicis, ut eruitur ex definitione, est imprimis totalis prohibitio exercitii potestatis ordinis; nam ipsa potestas ordinis in se spectata depositione non tollitur atque in ordinibus characterem indelebilem certo imprimentibus ne tolli qui­ dem potest (180). Qua prohibitione perdurante exercitatio potestatis ordinis omnino est valida (181), at illicita, tum ipsi clerico deposito tum fidelibus ministerium clerici depositi approbantibus vel requi­ rentibus, nisi agatur de casibus in iure exceptis v. g. in articulo mortis. Quodsi clericus depositus ausus fuerit sive praesumpserit ministerium ordinis denuo exercere, aliis poenis est castigandus praeter irregularitatem incursam. Praeterea ne clericus maior ex depositione sua commodum reportet, ab obligationibus recitandi breviarium et servandi coeliba­ tum ordini adnexis nequaquam efficitur immunis (182). Cum depositione non solum licita exercitatio, sed ipsum offi­ cium radicitus i. e. una cum titulo clerico auferatur, omnes actus officii et iurisdictionis, qui non obstante depositione a clerico de­ posito attentantur, sunt ipso facto invalidi (183) et pro gravitate culpae poena proportionata, ipsa excommunicatione (184) non exclu­ sa, merito castigandi. Quare v. g. parochus depositus per se non valide iam confessiones excipere aut matrimoniis assistere potest (185). Porro per depositionem beneficia forte legitime obtenta plane vacant et alteri valide conferri possunt (186). (178) Cfr. c. 2 C. II, q. 4; Kober, 1. c. p. 539; Vacandard, I. c. coi. 515. (179) Kober, 1. c. p. 540 sq. (180) Kober, I. c. p. 184 sq., 188 sq. (181) Kober, I. c. p. 105 sq. (182) Cap. 7, X de iud. II, 1 ; Schmalzgr., h. t. n. 135, 164; Sudrez, 1. c. disp. 30, sect. 1, n. 9; Kober, I. c. p. 189 sq. Nemo suo delicto meliorem suam condicionem facere potest (L. 134 D. 50, 17). (183) Cap. 1 deconc. praeb. III, 7 in Sext.; Kober, 1. c. p. 190; Sudrez, I. c. n.7 (184) Cfr. cap. 1,2, X de clerico exc. V, 27, ubi Kober, 1. c. verbum mini­ sterii nimis arbitrarie ad solum exercitium ordinis limitat. · (185) Kober, 1. c. p. 192. (186) Cap. 15, X de exc. praelat. V, 31 ; cap. 1 § 2 de homicid V, 4 in Sext; Sudrez, I. c. n. t, 13 sq.; Kober, p. 192 sq. DE POENIS VINDICATIVE 383 Illud vero depositioni plane singulare est quod clericum depo­ situm etiam ad nova officia et beneficia ecclesiastica acquirenda omnino efficiat inhabilem (187). Denique clerici depositi singularibus quidem honoris praeroga­ tivis clericorum v. g. in choro privantur, at privilegia canonis et fori exempti retinent, quoniam ex statu clericali totaliter non elici­ untur. Hinc a fortiori iisdem gaudent bonis spiritualibus Ecclesiae, quae omnibus fidelibus etiam laicis communia sunt, nisi forte de­ positionis rigor speciali poena adiecta auctus sit (188). Ut consulatur dignitati status clericalis, Ecclesia curare solet, ut clericus depositus etiam nunc (189) percipiat necessariam alimentationem, ut iam supra de privatione expositum est (190), nisi ex novo scandalo mereatur privationem perpetuam habitus eccle­ siastici ad normam can. 2304. 358. Dispensatio super poena vindicativa depositionis simplicis, quae saltem in ordine ad tollendam inhabilitatem perpetuam vere fieri potest, atque integra et totalis restitutio clerici depositi (191), certe a Romano Pontifice concedi possunt; depositio enim licet sit poena perpetua praesertim ad terrorem incutiendum instituta (192) et gravior ipsa suspensione perpetua, tamen utpote poena iuris humani relaxationi, utique rarae et difficili, est obnoxia (193). Quae dispensatio et restitutio Romano Pontifici est reservata, si agitur de restitutione illorum clericorum, quorum depositio a solo R. Pontifice decerni potuit. (187) Cap. 13, X, de vita et honest. Ill, 1 ; Schmalzgr., h. t n. 133. Ex depo­ sitione etiam oritur infamia, quae maior est in degradatione verbali et maxima in degradatione reali ; Suârez, disp. 30, sect. 2 η. 5. (1SS) Benedictus XIV, 1. c. η. 3 : Kober, 1. c. η. 198. (189) De iure antiquo et detrusione clericorum depositorum in monasteria cfr. cap. 6 § 7, X, de homicid. V, 12; cap. 12 X, de poenit. V, 38. (190) Kober, 1. c. p. 201 sq. ; quae alimentatio fit in forma pauperum cleri­ corum et differt a pensione, secus depositio fieret illusoria et ex ea clericus de­ positus potius commodum reportaret; cfr. L. 134, D. L. 17; c. 7 X, de iudic. II, 1 ; c. 5, X, X de donat, inter virum IV, 20. (191) Sudrez, 1. c. disp. 30, sect. 1 n. 6. (192) Cap. 13 X de vita et hon. cler. III, 1 ; cap. 8, X de dolo II, 14 ; cap. 2, X, de rapt. V, 17; cap. 4, X de clerico excom. deposito vel interd. min. V, 27; Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 14 de ref. (193) Sudrez, 1. c. ; Kober, I. c. p. 203, 630, 100, 33 sq. ubi etiam exempla historica restitutionis affert. 384 CAPUT XXV DE POENIS VINDICATIVE Quodsi clerici ab Episcopo legitime depositi fuerint, post paenitentiam peractam ab eodem saltem in casibus a iure speciatim concessis (194) dispensari et in pristinum statum restitui ex gratia non prohibentur (cfr. can. 2236) (195). Si post causae discussio­ nem feratur iniusta depositionis sententia, detecto errore profecto restitutio clerico deposito est concedenda; attamen illa restitutio nonnisi improprie dispensatio est dicenda. De clerico minore ad statum laicalem reducendo aut iam re­ ducto in clerum iterum assumendo cfr. can. 211, § 2; 212, § 1; 213, § 1. Cfr. quoque infra n. BIBLIOTHECA X. De degradatione clericorum 359. A. De degradatione verbali. Degradatio verbalis, iure Codicem praecedente, consistebat in sententia iudiciali, qua sollem­ niter pronuntiabatur depositio (196) et insuper declarabatur, accusa­ tum esse dignum degradatione actuali eamque poenam, in illo exse­ cutioni esse mandandam; sed actu privilegiis clericalibus nondum privabat (197). Quae degradatio a Suârez (198) ita describitur, quod (194) Cap. 4 X de iudic. II, 1 ; Pontificale Rom. tit. degradationis forma; Suârez, 1. c. ; Schmalzgr., h. t. n. 137; Kober, 1. c. p. 204 sq. (195) Kober, 1. c. ; Stremler, 1. c. p. 35. Ad probandam illam potestatem, saltem cum illa restrictione, merito provocatur ad Pontificale Rom. 1. c. « Episco­ pus tamen ante ipsam insignium detractionem et etiam post sententiae depositio­ nis prolationem dispensare et restituere solo verbo potest, sicut et verbaliter de­ positus fuit ». Ex quibus verbis, cum generalia sint, intulit Kober, 1. c. p. 204, ge­ neratim et sine distinctione ius esse Episcopo clericos a se depositos restituendi; et generatim id solum admittitur de casibus in iure expressis, quae limitatio videtur inferri ex cap. 4 X de iudic. Il, 1. Per se quidem solus Rom. Pontifex esset com­ petens, quia depositionem sequitur infamia, quam directe solus R. Pontifex tollere potest, c. 23, X, de sent, et se iud II, 27: verum indirecta famae restitutio, i. e. post paenitentiam peractam et per quondam consequentiam, videtur esse permissa Episcopo, cum infamia non fuit immediate inflicta a iure, sed resultat ex poena infamante. Cfr. Suârez, De cens. dis. XLVIII, sect. II, n. 6, 7, 8. Sed cum depo­ sitio tollat titulum beneficii, ad illud denuo habendum nova requiretur collatio, quae quoad idem beneficium non amplius est possibilis, si tertio interim, utpote vere vacans, fuerit rite collatum. (196) Suârez, 1. c, disp. 30, sect. 2 n. 6. (197) Cap. 27 X de verb. sign. V, (40 Innoc. Ill); cap. 2 de poenis in Sext i. f. ; Pontificale Rom. 1. c. pr. et i. f. ; Suârez, 1. c. n. 7, 8, ubi hanc sententiam non tantum asserit, sed solide probat ex fontibus allegatis ; Schmalzgr., h. t n. 138; Oibalinus, disq. I, n. 19 sq. ; Kober, I. c. p. 181 sq. (198) Suârez, 1. c. n. 9. I 385 esset privatio perpetua clericalis muneris per canonicam sententiam cum debita sollemnitate prolatam, eique opponitur degradatio realis, quae simpliciter vocatur degradatio et est perpetua privatio cleri­ calis muneris et privilegii effecta per similem sententiam adiuncta reali actione et caerimonia per canones instituta. Quare nimis ex­ tenderetur vis illius degradationis verbalis, si quis putaret (199), illa sola etiam privilegia clericalia fori et canonis subduci ; immo depo­ sitio seu degradatio verbalis sane quoad privationem ordinis, offi­ cii, beneficii idem revera effecit atque depositio simplex, et degra­ datio actualis illos effectus iam productos solummodo sollemnius manifestabat et promulgabat ad ignominiam et terrorem; at sola degradatio realis actu privabat privilegiis clericalibus. hire Codicis vero ob peculiarem difficultatem in clericum invi­ tum exsequendi realem degradationem, verbalis seu edictalis degra­ datio est poena absoluta quae eosdem producit effectus ac antiqua degradatio realis, excepta maiori ignominia proveniente ex sollem­ nitate huius degradationis realis (can. 2305, § 3). 360. Index (sublectum activum) a) Historice: ex disciplina vi­ gente (200) in clericos inferiorum ordinum ad sententiam deposi­ tionis verbalis ferendam competens, erat solus Episcopus proprius, qui neque ut coniudices neque ut meros assistentes sive consiliarios ad augendam sollemnitatem alios Episcopos vel Praelatos vel Ab­ bates adsciscere tenebatur post statutum Bonifacii VIII (201). (199) Quibus scriptoribus certe Benedictus XIV, adnumerari non potest, ut fit a Kober, I. c. p. 181 ; nam in suo libro de synod, dioec. lib. IX cap. 6 n. 3 manifeste docet, ante degradationem realem privilegium canonis retineri. Paulo aliter Holl­ weck, I. c. § 92, not. 2 qui pro contraria sententia citat Thesaurum et causam Tarnovien. i. e. relatorem causae apud Lingen-Reuss, Caus. select, p. 104 sq. Cfr. tamen Pignatelli, t. Ill, cons. 20, t. VII, cons. 33, t. VIII, cons. 91, t. IX c. 3. Quodsi Pius IV dicitur cardinalem Odetti (Coligny), qui factus erat calvinista, per sententiam degra­ dationis verbalis privasse privilegiis clericalibus, id minime verum est, nisi in quantum intelligatur de privatione facta sine degradatione reali; nam Rom. Pon­ tifex expresse commemorat in sua sententia privationem privilegii clericalis « eum ab omni cardinalatus commodo et honore ac privilegio etiam clericali... ipso iure depositum declaramus·. At evidenter controversia esse non potuit, utrum Rom. Pontifex posset sine degradatione reali privare privilegio clericali ; sed quaestio erat, utrum illam privationem ex se induceret sententia degradationis verbalis. (200) De disciplina antiqua cfr. Kober, 1. c. p. 217. (201) Cap. 2 de poen. V, 9 in Sext.; Suârez, 1. c. n. 19; Kober, I.c. p. 231. 25 3S6 CAPUT XXV Sententia degradationis verbalis contra clericos in sacris ordinibus constitutos ex iure antiquo, a Bonifacio VIII cap. 2 de poe­ nis in Sexto comprobato, ordinarie ferri tantum potuit a proprio Episcopo, sibi assistente certo Episcoporum numero definito cano­ nibus pro diversitate graduum Diaconi vel Presbyteri. Quae regula generalis lege speciali iam a Gregorio IX in re­ scripto ad Archiepiscopum Remensem quoad degradationem haere­ ticorum dato multum immutata est (202). Ibidem enim Gregorius IX concessit, ut Episcopus solus, convocatis tantum Abbatibus aliisque Praelatis et religiosis personis et litteratis suae dioecesis, sacerdotem vel alios clericos in sacris ordinibus constitutos degra­ dare posset. Concilium vero Tridentinum Sess. XIII cap. 4 de ref. eandem concessionem a Gregorio IX factam et Libro Sexto postea insertam ampliavit et generaliter induisit, ut Episcopo etiam absque aliis Episcopis procedere liceret adhibitis tamen et in hoc sibi as­ sistentibus totidem Abbatibus, usum mitrae et baculi ex privilegio apostolico habentibus, si in civitate aut dioecesi reperiri et com­ mode interesse possint, alioquin aliis personis in ecclesiastica di­ gnitate constitutis, quae aetate graves et iuris scientia commenda­ biles exsistant. Nemo umquam dubitavit, quin iure antiquo Episcopi tamquam veri coniudices cum suffragio decisive ab Episcopo proprio fuis­ sent assumendi, nequaquam vero ut meri consultores vel testes sollemnitatis (203); illi enim Episcopi successerunt in locum Epis­ coporum, qui in Synodo erant congregati atque certissime suffragio decisivo fuerunt praediti. Hinc cum in Libro Sexto et in Concilio Tridentino ius antiquum solummodo fuerit correctum pro casibus extraordinariis quoad qualitatem personarum, si Episcopi haberi non possent, ius antiquum de suffragio decisivo correctum non fuit. Ergo eodem iure suffragii decisivi ut veri iudices gaudere dicen­ dae erant etiam personae ecclesiasticae Episcopis substitutae (204). Quodsi quaeratur, utrum in illo collegio iudicum ad ferendam sententiam depositionis verbalis maior pars suffragiorum sufficeret, (202) Cap 1 de haeret. V, 2 in Sext. (203) Kober, 1. c. p. 223. (204) Quam sententiam recte tenuit: Suârez, 1. c. n. 20; Pirhing, h. t. n. 18; Reiffenst.,h. t. n. 42; Schmalzgr., h. t. n. 145; Benedictus XIV, De synod, dioec. lib. IX, cap. 6 n. 4; Kober, 1. c. p. 223 sq., aliique communiter contra paucos v. g. Ferraris, 1. c. v. Degradatio n. 27, 28. DE POENIS VINDICATIVE 387 an unanimis requireretur omnium indicum suffragatio, multi et graves auctores (205) propter verba cap. 3 X. de sent, et de re iud. II 27: “Concors sacerdotum sententia submovere (potest)„ una­ nimitatem votorum requisiverunt. At verba citati capitis, quae erant unicum argumentum horum doctorum, neque vi textus originalis neque secundum approbatio­ nem a Gregorio IX receptam subministrabant concludentem ratio­ nem (206). Porro in Conciliis provincialibus, quae huiusmodi cau­ sas primitus discusserunt, et quorum locum occuparunt illa collegia iudicum, numquam unanimis suffragatio fuit necessaria. Immo neces­ sitas sententiae unanimiter latae legem de degradatione infligenda practice reddidisset illusoriam et omnibus illis abusibus, quibus Concilium Tridentinum voluit remedium afferre, denuo latam por­ tam aperuisset. Quare sententia iam a Glossa v. Sacerdotum cap. 3 X. de sent, et re iud. 11. 27 et etiam ab aliis antiquis et recentioribus canonistis propugnata, sci. maiorem suffragiorum partem sufficere, videtur omnino esse praeferenda (207). Denique ad degradationem illam verbalem, quae erat sententia iudicialis sive actus iurisdictionis, non ordinis, sufficiebat ut Epi­ scopus proprius haberet iurisdictionem, neque requirebatur ut iam esset consecratus. Cum autem iurisdictio sit delegabilis, etiam cle­ rico v. g. Vicario generali non consecrato ad depositionem verba­ lem ferendam vices suas Episcopus per mandatum speciale com­ mittere potuit (208). Cum degradatio verbalis Episcoporum aliorumque Superiorum vel exemptorum Praelatorum R. Pontifici per se sit reservata (209), coliegialis illa procedura (210) a R. Pontifice necessario non fuit servanda; at de facto et sponte Romani Pontifices causas gravis- ■ t ( c V (205) Schmalzgr., h. t. n. 146; Reiff'enst., h. t n. 44 aliique. (206) Textus originalis Gregorii M. dicit depositionem debere fieri collegialiter i. e. a Concilio; at quaestionem de unanimitate non attingit Gregorius M., immo potius implicite excludit, nam concors sententia non est unanimis sententia et in conciliis semper praevalebat maior pars nec unanimitas erat requisita ; cfr. c. 11 Cone. Tolet. VIII (a. 653). In Decretalibus vero Gregorii IX, textus refertur ad depositionem simplicem, ad quam sola praesentia cleri requisita fuerat. (207) Kober, 1. c. p. 226. (208) Suârez, 1. c. n. 18. (209) Schmalzgr., h. t. n. 142. (210) Schmalzgr., h. t. n. 144. t t I f * 388 * sui γ-H Γ-.·» CAPUT XXV simas per ordinarias aut extraordinarias Congregationes Cardinalium examinant et non raro etiam definiunt (211). b) II. De iure Codicis degradatio verbalis, sententialis, seu edictalis requirit (ex can. 1576, § 1, 2°) tribunal collegiale quinque indicum, in quibus speciales qualitates non exiguntur. Eius effectus declaratur dicendo, continere in se depositionem, perpetuam privationem habitus ecclesiastici et reductionem clerici ad statum laicalem de se perpetuam (can. 2305, § 1). Qui effectus immediate sequuntur sine ulla exsecutione. Ferri tantum potest propter delictum in iure expressum, aut si clericus, iam depositus et, ad normam can. 2304, habitu clericali privatus, grave aliquod scandalum per annum praebere pergat. Ex modo, quo ferenda est numquam est poena latae sententiae sed ferendae, salvo faciliori modo quo clerici minores ad statum laica­ lem reducuntur ad normam cc. 211, § 2; 141, § 2; 132, §2; 136, § 3; 2387; 2358: 648; 669; qui mitior modus reductionis ad sta­ tum laicalem non venit nomine degradationis verbalis (212). Post latam sententiam depositionis verbalis ex disciplina antiqua illico secuta est degradatio realis cum traditione in manus iudicis saecularis, qui ordinarie poenam capitalem aut aliam in lege civili sancitam statim exsecutioni mandavit. Hodie degradatio verbalis est poena absoluta in se sistens, nec necessario inducit degradationem realem. 361. Β. De degradatione reali sive actuali. Degradatio realis, quae non raro simpliciter et per eminentiam vocata est degradatio, erat exsecutio sententiae depositionis sollemniter latae in degradatio­ ne verbali, qua clericus actione reali et caerimonia per canones instituta in perpetuum privabatur omni clericali munere ordinis et officii et beneficii atque privilegio canonis et fori, et, quantum fieri poterat ad statum laicalem reducebatur, non sublatis tamen obliga· tionibus v. g. divini officii recitandi et coelibatus in clericis maio.. / \ rum ordinum (213). (211) Kober, I. c. p. 529. (212) Delicta, in quae expresse statuta est poena degradationis habentur in cc. 2314, § 1 ; 2343, § 1 ; 2354, § 2 ; 2368, § 1 ; 2388, § 1. (213) Suârez, 1. c. disp. 80, sect. 2. n. 1 sq, 9; Schmalzgr., h. t. n. 133; Stremler, I. c. p. 36 sq. DE POENIS VINDICATIVE 389 362. Sublectum activum, a quo degradatio actualis perfici pot­ est et debet, est Episcopus proprius, confirmatus et consecratus et canonice inthronizatus (214), si agitur de clericis dioecesis (215). Cui Episcopo tamquam testes pro maiori actus sollemnitate, non ob iuris necessitatem (216) assistunt alii Episcopi vel Praelati vel viri in dignitate ecclesiastica constituti, qui ex lege (217) Tridentina iam in ferenda sententia depositionis verbalis intervenerunt. Praeterea praesens sit oportet iudex saecularis cuius curiae degradatus clericus est tradendus (218); at neque ex iure Decreta­ lium neque ex Pontificali Romano colligi potest, praesentiam iudi­ cis saecularis ad essentiam sive valorem degradationis actualis re­ quiri, ut videtur insinuare Kober 1. c. p. 246. 363. Subiectum passivum degradationis actualis potest esse omnis clericus inde ab ordine Episcoporum usque ad clericos pri(214) Cone. Trident. Sess. XIII, cap. 4 de ref. Cui sanctioni Tridentinae, quae Vicarium generalem a degradatione actuali perficienda excludit, non obstat, quo­ minus Episcopus dioecesanus alteri Episcopo vere consecrato vices suas in exse­ quenda degradatione reali committat. Cfr. cap. 9 X de consecr. ecclesiar. Ill, 40 ; Fagnanus, 1. c. in cit. cap. 9 X de consecr. eccl. n. 26 sq. ; Reiffenstuel, 1. c. 1.1, tit. 29, n. 84; Suârez, I. c. disp. 30, sect. 1, n. 18 ; Kober, 1. c. p. 335 sq. Similiter Vicarius capitularis post latam sententiam depositionis verbalis solummodo per Episcopum consecratum depositionem realem exsequi potest. Arg. cap. 42 de elect I, 6 in Sext. ; Kober, I. c. p. 337 sq. Praelati regulares, quid in suos subditos hac in re possint, ex specialibus privilegis a Sede Apostolica concessis est eruen­ dum; nam iure communi huiusmodi facultate degradandi omnino carent. Cfr. Schmalzgr., h. t. n. 139, 142, 147 ; Ferraris, 1. c. v. Degradatio n. 30; Kober, 1. c. p. 335, ubi ex cap. 4, X de consuet. I, 4, inefficax repetit argumentum contra ve­ teres canonistas, qui etiam consuetudine ius degradandi obtineri posse docuerunt. (215) Immo clerici alicuius dioecesis, qui forte ab ipso Romano Pontifice ordinati sunt, a jurisdictione Ordinarii non ita eximuntur, ut ab ipso poena de­ positionis vel degradationis plecti non possint. Cfr. cap. 7, X, de maior. I, 33; Kober, I. c. p. 338 sq., 286 sq. (216) Pontif. Rom. 1. c. « Et est notandum, quod in hac exsecutione sententiae non est necessaria coepiscoporum praesentia * ; Durantis, I. c. o. 5 ; Sudrez, 1. c. disp. 30 sect. 2, n. 6. Quare Schmalzgr., h. t. n. 148 non recte tamquam neces­ sariam videtur exigere praesentiam aliorum Episcoporum vel Abbatum. Cfr. quo­ que cap. 2 de poenis in Sext. ; Kober, 1. c. p. 245 sq. ; Benedictus XIV, De synod, dioec. lib. IX, cap. 6 n. 5. (217) Sess. XIII, cap. 4 de ref. (218) Cap. 27 X de verb, signif. V, 40; Pontificale Rom. 1. c. i. f. ; Kober, I. c. p. 246. 390 CAPUT XXV mae tonsurae (219), ut patet evidenter ex Pontificali Romano, in quo forma degradationis ab ordine pontificali usque ad degradationem a prima tonsura refertur. Quodsi cap. 2 de poenis in Sext. degradatio Episcoporum non commemoratur, istud silentium facile explicatur, quod unice de degradatione clericorum Episcopo sublec­ torum proposita fuit quaestio et data responsio. Item in Concilio Tridentino Sess. Xlll cap. 4 de ref. clerici in presbyteratu consti­ tuti ultimo loco recensentur, neque Episcopi dissertis verbis inter degradandos enumerantur. Ius enim Tridentinum conditum fuit de causis communiter contingentibus in quibus Episcopi sunt compe­ tentes, sed degradatio Episcoporum est causa rara et aliunde iam ipsi R. Pontifici reservata (220). 364. Crimina, ob quae, iure praecedenti, degradationis senten(219) Quoniam degradatio actualis principaliter respectum habet ad ordines, ideo primo intendit privationem ordinum et potius consequenter ablationem offi­ ciorum et beneficiorum ; « Quis a dignitatibus et honoribus deponitur, sed ab ordinibus degradatur ». Hinc in Pontificali Romano P. III. « Degradatio a prima tonsura », « Degradatio ab ordine acolyth. » etc. secundum gradus hierarchiae or­ dinis, non iurisdictionis, ritus degradationis clericorum recensetur. Cfr. Suârez, 1. c. sect. 2, n. 2, 6; Stremler, I. c. p. 37 ; Hollweck, I. c. § 93. (220) Nostra aetate cum partim expressa concessione Romani Pontificis partim consuetudine quadam tolerata delicta communia clericorum ad forum saecu­ lare deferantur, ex mente Ecclesiae est, ut antequam exsecutioni mandetur poena capitalis aut carceris perpetui clerico saltem maiorum ordinum inflicta, Episcopo detur opportunitas de delicto inquirendi et pro re nata degradationem perficiendi. Clerici minorum ordinum, qui gravia crimina patrarunt, iam a longissimo tem­ pore in Hispania et Gallia et Belgio citra praeviam degradationem pro more laicorum a iudicibus saecularibus etiam extremo supplicio affecti sunt. Quam praxim Ecclesia tacite saltem toleravit. Multoque minus nostra aetate degradatio cle­ ricorum minorum est practici momenti. Nam ex disciplina nunc vigente vix iam ullus clericus manet in solis minoribus ordinibus constitutus, sed brevi tempore infe­ riores illos gradus in seminario percurrit, ut ad ordines sacros ascendat Quo tempore in seminario exsistit, vix iam patrabit delicta degradatione digna, e semi­ nario autem expulsus vel sponte discedens habitum clericalem deponit et idcirco ex disciplina nunc vigenti laicis aequiparatur etiam in causis criminalibus. Quare iudex saecularis veluti post degradationem ipso iure inflictam in eundem cleri­ cum sicuti in alios laicos sine ullo scrupulo procedere potest. Nussi, Conventio­ nes, 1. c. p. 194 sq. (v. g. convent. Gregorii XVI, cum rege utriusque Sicil., a. 1834, art. 5). Inde tamen minime sequitur, probandam esse quorundam antiquorum ca­ nonistarum sententiam, qui tenuerunt, ob quodlibet crimen, cui a legibus civilibus inflicta esset poena ultimi supplicii, potuisse clericos degradari et foro saeculari subiici. Cfr. Benedictus XIV, I. c. n. 7 ; Stremler, 1. c. p. 39 ; Kober, 1. c. p. 246, 230 sq.; Decr. Pii IX, 26 Sept. I860 in A. S. S. vol. Ill, p. 433. 391 DE POENIS VINDICATIVE lia ferri et exsecutioni mandari poterat, in iure communi Ecclesiae vel pontificiis Constitutionibus nominatim expressa esse debebant tamquam delicta degradationis poenae obnoxia (221). Eiusmodi cri­ mina sunt: I. Haeresis manifesta et contumax et a fortiori aposta­ sia a fide cap. 9 X. de haeret. V. 7. II. Falsificatio litterarum apostolicarum cap. 7 X. de crim. falsi V. 20. III. Crimen nummarium, sed intra fines Italiae tantum iuxta Urbani VIII Const. “In suprema» 13 Nov. 1627 IV. Assassinium (222) c. 1 § 2 de homie. V. 4 in Sext.; Clementis VIII Const. “Aequa» 18 Dec. 1595 V. Procuratio abortus foetus animati c. 5 X. de homie. V. 12; Sixti V. Const. "Effrenatam» 29 Oct. 1588; Gregorii XIV. Const. “Sedes Apost.„ 31 Maii 1591 VI. Sodomia frequentata Pii V. Const. “Horrendum» 30 Ang. 1568 VII. Sollicitatio ad turpia in confessione sacramentali. Benedictus XIV De synod, dioec. lib. IX, cap. 6 n. 7 VIII. Crimen usurpati ordinis presbyteratus per celebrationem Missae et exceptionem sacramentalis confessionis c. 2 X. de cleric, non ordin. V. 28; Clemens VIII Const. “Etsi alias» 1. Dec. 1601; Urbanus VIII Const. "Apostolatus officium» 23 Mart. 1627; Benedictus XIV Const. “Sacerdos in aetern.» 20 Apr. 1744 IX. Furtum hostiae con­ secratae Innoc. XI Const. “Ad nostri Apostolatus» 12 Mart. 1677; Alexander VIII Const. “Cum alias,, 22 Dec. 1690; Benedictus XIV Const. "Ab augustissimo» 5 Mart. 1744 (223). Crimina, quibus in iure non expresse poena degradationis erat adnexa, licet istis essent maiora, ab Episcopo degradatione actuali puniri non poterant, sed servanda erat spectato iure communi nor­ ma et gradatio cap. 10 X. de iud. II. 1 constituta (224). In iure Codicis standum delictis in ipso notatis. (221) Benedictus XIV, De Synodo dioec. 1. c. n. 7 sq. ; Kober, I. c. p. 730 sq. (222) Thesaurus, De poenis eccles, v. Assassinium ; Kober, I. c. p. 750 sq. de historia huius criminis. (223) Schmalzgr., h. t. n. 143, cuius enumeratio criminum non est satis accu­ rata. Cfr. Benedictum XIV, 1. c. et Kober, 1. c. ; Devoti, I. c. § 23; De Oliva, De foro Ecclesiae P. Il, q. 12; Hollweck, I. c. §92; Aichner,\.c. §220. Similiter Pirhing, h. t n. 19, cum enumeratione supra facta non plane cohaeret et suum catalogum claudit his verbis: < denique ob aliud crimen valde enorme et Reipublicae perni­ ciosum, ut homicidium qualificatum, vel si clericus fuerit incorrigibilis et ruerit in profundum malorum ». (224) Cfr. quoque cap. 6 X, de poenis V, 27 ; cap. 4, X de iudic. II, 1 ; Benedictus XIV, De Synod, dioec. lib. IX, cap. 6, n. 9 sq.; Kober, I. c. p. 79S sq. ; Suârez, I. c. sect. 2, n. 3, 4 ; Schmalzgr.. h. t. n. 151 sq. •te. <·τ . *** · .- w* * 392 CAPUT XXV 365. Forma et ritus degradationis realis accurate iam deseribitur a Durantis (225) et deinde pariter succincte traditur a Boni­ facio VIII in cap- 2 de poen. V 9 in Sext. Fusius vero exhibetur nunc in Pontificali Romano sub titulo: Degradationis forma, in P. III. Ex ipso Pontificali Romano, fieri potest sive intra ecclesiam sive extra illam in platea; sed iuri et traditioni videtur esse confor­ mius, si regulariter extra ecclesiam fiat. - Substantialiter consistit in eo quod clerico vestes sacrae detrahantur, tonsura et digiti abra­ duntur, instrumenta in ordinatione tradita de manibus auferuntur, ita ut quasi exsecratio eius fieri videatur, atque haec ad terrorem et infamiam augendam, licet nunc specialem effectum iuridicum de­ gradationi verbali non adiungant. Quodsi finitis omnibus caerimoniis degradatus tradi debeat cu­ riae saeculari (226), Pontifex degradator secundum Pontificale Ro­ manum efficaciter et ex corde intercedit (227) apud iudicem saecu­ larem, ut citra mortis periculum vel mutilationis contra degradatum sententiam moderetur. Si clericus degradatus ministris curiae saecularis tradatur aut saltem ad instar laici foro saeculari subiiciatur (228), certum et in· dubitatum est, iudicem saecularem de iustitia degradationis novo processu instituto cognoscere atque sententiam ferre non posse. Nam degradatio est actus jurisdictionis spiritualis et exercitium or(225) Kober, 1. c. p. 235; cfr. quoque Durantis, Speculum iur., lib. III, par­ tie. 1, tit. de accus. § 2. (226) De origine huius terminologiae (aliquem tradere curiae saeculari) cfr. Benedictum XIV, 1. c. n. 6; Devoti, 1. c. § 21, not. 2; Kober, 1. c. p. 79 sq, 160 sq. Cfr. quoque cap. 27. X de verbor. sign. V, 40. (227) Quae intercessio in fine degradationis mansuetudini Ecclesiae et praxi antiquae Episcoporum omnino consentanea prima vice occurrit in decretalibus Innocentii 111 (cfr. cit. cap. 27 de verb, signif. V, 40) ; Kober, 1. c. p. 249, neque a Bonifacio VIII, cap. 2 de poenis in Sext., fuit abrogata, sed potius tacite pro­ bata et in praxi retenta, ut iam constat ex Durantis I. c. § 2 et ex Cone. Constantiensi cum Hus brachio saeculari traderetur. Et profecto si Ecclesiae pastores vel pro ipsis laicis in foro saeculari intercesserunt ad avertendam poenam capitalem (cfr. Kober, I. c. p. 254 sq.), sane plane absona est accusatio Boehmeri et aliorum contra Ecclesiam prolata, universam illam intercessionem, in favorem propriorum mini­ strorum factam, fuisse meram caerimoniam et hypocrisim. Cfr. Kobe'·, |. c. p. 269 sq. Quo in casu Pontifex degradator nequaquam eam ob causam intercessit; ut vi­ taret irregularitatem, cum etiam omissa intercessione defectus lenitatis argui non posset. Cfr. Suârez, De censur. disp. 47 sect. 1, n. 10 sq. ; Kober, 1. c. p. 275. (22S) Pontif. Roman. 1. c. i. f. '.■■■ >■· dinis episcopalis, ideoque iudex saecularis legitima potestate est destitutus (229). Quodsi agatur de crimine, ob quod clericus degradatus est, nihil profecto obstat, quominus iudex saecularis de crimine mixti fori v. g. homicidii novum instituat processum neque processui canonico stare tenetur (230). Nam de crimine mixti fori iudex sae­ cularis est competens, et cum novum processum instituit secundum leges sui fori ut deinde sententiam ferat et exsequatur, nequaquam sibi arrogat jurisdictionem de valore processus canonici (cfr. can. 2198) (231). Si crimen degradati clerici fuerit mere ecclesiasticum, iudex saecularis, utpote plane incompetens in causis mere ecclesia­ sticis, tenetur stare processui et sententiae iudicis ecclesiastici, quam exsecutioni mandare debet (232), nisi illa sit manifeste nulla vel iniusta. Nam licet in hoc casu iudex sit merus exsecutor, certe eo­ dem favore fruitur atque exsecutor in foro ecclesiastico, qui senten­ tias manifeste nullas et invalidas exsequi non obligatur. 366. Effectus degradationis actualis, quae consistit in quadam exordinatione sive regradatione per ordinem inversum, non est pri­ vatio ipsius ordinis. Nihilominus degradatio realis primario respicit ordines et privationem exercitii ipsorum, per degradationem verba­ lem iam factam, sollemnius tantum promulgat; consequenter refertur etiam ad privationem officiorum et beneficiorum, pariter degradatione verbali iam productam, quae in degradatione reali sollemnius ad ter­ rorem aliorum denuntiatur (233). Porro degradatio realis ex novo iure non actu privat privilegio clericali canonis et fori, si iam praecessit degradatio verbalis; sed privationem factam sollemniter declarat. (229) Cap. 2, 3 X, de iudic. II, 1 ; Schmalzgr., h. t. n. 159. (230) Schmalzgr. h. t. n. 160; De Oliva, De foro Ecclesiae P. II, q. 13 n. 13. (231) At decet, ut iudex saecularis multum deferat iudici ecclesiastico et vicissim. Cfr. cap. 2 de except. II, 12 in Sext. (232) Cap. 18 de haeret. V, 2 in Sext.; Schmalzgr., I. c. n. 161 ; De Oliva, l.c. n. Isq. Si Kober, 1. c. p. 381 caput citatum 18, de haeret, carpit, quod conti­ neat negationem independentiae, quam Status in ordine ad Ecclesiam habeat, et etiam alibi, v. g., p. 275 sq., parum accurate disserit, exinde est explicandum, quod de supremis et fundamentalibus quibusdam principiis relationis inter Ecclesiam et Statum et de potestate Ecclesiae nimis confusas atque adeo manifeste falsas teneat opiniones. Cfr. Acta theol. Oenip. tom. XI, p. 387 sq. (233) Suârez, 1. c. sect. 2, n. 2, 7. 394 CAPUT XXV Cum poena (234) quoque degradationis non imponatur ad tol­ lenda onera, sed ad imponenda gravamina et honores auferendos, onera, quae consequuntur ex susceptione ordinis sacri velut inhabi litas ad matrimonium et obligatio coelibatus et recitationis divini officii (235) degradatione per se non tolluntur. Tandem degradatio actualis clericum degradatum reddit infa­ mem (236). Nam omnes, qui culpis exigentibus ad sacerdotium provehi non possunt, infames sunt (237); iam vero qui propter suas culpas a sacerdotio in degradatione deiicitur, is a fortiori ad illud promoveri non potest. Porro omnes illi in foro ecclesiastico saltem de facto infames sunt, quos leges civiles infames iuste de­ clarant aut propter gravissimum delictum aut propter ipsum genus poenae (238). At qui degradatur, publica sententia declaratur reus et convictus de aliquo publico et gravissimo delicto, immo poenam subit ipso suo genere diffamantem. Hinc etiam ex hoc capite cle­ ricus degradatus ad ordines nondum susceptos et ad officia et be­ neficia ecclesiastica factus est omnino inhabilis. 367. Dispensatio et restitutio, si poena degradationis actualis iuste et rite fuerit inflicta et clericus degradatus adhuc superstes exsistat, a solo Romano Pontifice concedi potest (239). Id quod non tantum valet de clericis, quorum depositio et degradatio Romano Pontifici est reservata, sed etiam de aliis, in quos Episcopus ad infligendam poenam degradationis competens est. Cfr. can. 212, § 2. Quae restitutio profecto fieri nequit per novam ordinationem; nam degradatione ordines in se non fuerunt ablati, sed in usu tantum licito ligati. At cum summopere congruum sit, ut licitus usus ordinum sollemniter restituatur, qui fuerat sollemniter ablatus, secundum analogiam quandam cum ordinatione sacrae cerimoniae (234) Suârez, 1. c. n. 2 (235) Sacra tamen Congregatio Concilii 13 Aug. 1707 et IS Aug. 1708 et 15 Dec. 1719, noluit decidere, quod damnatus ad triremes teneatur recitare offi­ cium divinum. Immo neque Clemens XI, cui ipsa Congregatio Concilii dubium re­ solvendum reservaverat. Ita Ferraris, 1. c. v. Degradatio n. 9. (23Ô) Suârez, 1. c. n. 5. (237) C. 2, C. VI, q. 1 = cap. Angilrami. (238) Cit. c. 2, C. VI. q. 1. (239) Pontificale Roman. 1. c. - Post talem degradationem iuste et rite factam solus Romanus Pontifex cum tali dispensat ·; Suârez, I. c. sect. 2, n. 10 ; Schmalzgr., h. t. n. 140, 150; Kober, 1. c. p. 284 sq. DE POENITENTIIS ET REMEDIIS POENALIBUS 395 in restitutione congruenter adhiberi possunt (240). Quodsi clerieus degradatus appellaverit et innocentiam suam probaverit, a for­ tiori in ordines pristinos restituendus est. Verumtamen restitutio propter degradationem iniuste inflictam, cum nullo modo habeat vim dispensationis, ab Episcopo fieri potest neque ad Romanum Pontificem est recurrendum, ut per sensum contrarium etiam eru­ itur ex Pontificali Romano I. c. (241). CAPUT XXVI De poenitentiis et remediis poenalibus (Lib. V, iit. 38 X, de poenitentis et remissionibus) Fontes: Grat. deer, tract, de peanit. C. XXXH, q. 3. - Comp. 1, I. V. tit 33 d. poenit et remiss.; Compl. Π (V, 17) cod. ; Compl. Ill (V, 20) de poenit; Compl. IV (V, 14) eod. ; Compl. V (V, 17) de remiss. - Deer. Greg. IX, 1. c. ; Deer. Bonif. VIII (V, 10) d. p. et r. ; Const. Clem. V (V, 9) eod. ; Extravg. com. (V, V) eod. - Cone. Trid. sess. XIV doctr. de s. poenit. Sacr. sess. XXIV cap. 8 de ref. de poenit. publ. sess. XXV, cap. 6, deer, de indulg. - Deer. Clem. P. VIII ed. Sentis p. 183. - Instr. S. C. Episc. et Reg. 11 Jun. 1888. Scriptores ; Commentât, iur. Decret- in h. t. - S. Ray mundus, Summa I. III, tit 34. - Devoti, Inst. can. lib. II, tit. 2, cect. 4. - Theol. dogmat. et mor. de sacr. paenit. et de indulg. - Thesaurus, De poenis, P. I, cap. 2. - Thomassin. Vet et Nov. Ecclesiae disc. P. I, 1. 11, cap. 10-16; Sirmond, Hist, paenit. publ.; Frank, Die Bussdisciplin ; Jungmann, Diss, in hist. eccl. tom. II, pag. 137 sq. ; Funk, in Kirchenlex. v. Bussdisciplin II, 1561 sq. ; Schmitz, Die Bussbûcher; Pignataro, De disc, paenit. prior, saec. ; Bloetzer, in Act. Theol. Oenipont. tom. XI, p. 483, 593 sq.; Hinschius, Syst. d. K. Kirchenrecht, t. IV et V, criterio protestantico ; Meurer, suo modo in Archiv f. k. K., tom. 49, pag. 177 sq. ; Kahn, Le delit et la peine, p. 95 sq. ; Lega, De iudic. tom. IV, n. 278 sq. ; Chelodi, lus poenale, η. 55. Praenotiones 368. Historice de iure Decretalium. Conexionem huius ti­ tuli cum praecedenti titulo de poenis in ordine legali iuris Decret. his verbis declarabat Schmalzgrueber, lib. V, tit. 38: « Post poenas, (240) Cfr. c. 65, C. XI, q. 3 ; Pontificale Roman. 1. c. (241) Suârez, 1. c. ; Schmalzgr. h. t. n. 150 ; Kober, I. c. p. 284. a - 396 CAPUT XXVI quae imponuntur in foro externo, tractandum nunc est de poenis, quae imponuntur in foro interno sive poenitentialL· De his agit prima rubricae praesentis pars. At quia poenae istae seu poenitentiae saepe relaxantur, in altera rubricae parte agitur de remissionibus ». Simili ratione illam conexionem declarabant Pirhing in prooemio huius tituli et Pichler, qui auctores cum aliis antiquioribus sub hac ru­ brica agunt de Sacramento Poenitentiae (1). Quae declaratio cone­ xionis erat coacta quaedam defensio ordinis legalis non omni ex parte perfecti, quem illi Auctores de more sequebantur. Profecto tacite intelligitur, disputationem de poenitentiis esse conexam cum iure criminali Ecclesiae; sed poenitentia, ut est sacramentum, po­ tius coniungenda erat cum tractatione de ceteris sacramentis. Porro indulgentiae, quae sunt remissiones sive relaxationes poenarum tem­ poralium Deo debitarum referuntur ad idem forum divinum in quo sacramentum poenitentiae suam exercet vim et efficaciam; nequa­ quam enim indulgentiae sunt merae remissione poenarum canonica­ rum in foro ecclesiastico per condonationem vel dispensationem (2) factae. At poenitentiae pro foro externo impositae ad ius poenale per­ tinent in quantum saepe substituuntur veris poenis. Nec minus ad ius poenale pertinent remedia delictorum praeventiva, per quae ius poenale perficitur ac veluti completur et efficacius obtinet finem, ad quem ordinatur. Quae poenitentiae et remedia poenalia merito dici possunt media disciplinaria coercendi delicta. (1) At Reiffenstuel his verbis hunc titulum orditur: «Agitur in hoc titulo praecipue de virtute et Sacramento Poenitentiae. Verum quia haec materia peni­ tus theologica est, et de hac theologi ex professo tractant, nil de ea hic agentes lectorem ad theologos et nostram theologiam moralem remittimus. Illa dumtaxat breviter tangentes, quae circa sigillum sacramentalis confessionis ad ius canoni­ cum spectare videntur, videlicet de iudicio et poenis frangentium sigillum con­ fessionis ». Quae animadversio si erat probanda relate ad ius poenale, ad quod certe non pertinet tractatio de Sacramento Poenitentiae ; non tamen videtur accu­ rata quoad puram et simplicem remissionem ad auctores theologiae moralis, cum non minus in sacramento Poenitentiae quam in aliis sacramentis plures sint quae­ stiones vere et proprie canonicae, quae extra provinciam canonistarum non sunt (2) Cfr. v. g. diet. Gratian ad c. 7, C. Il, q. 3; cap. 3 X ne cler. Ill, 50. Prop. 19, Lutheri damnata a Leone X in bulla « Exsurge Domine » 15 lun. 1520. (Denzinger-Bannwart n. 759). Const. Pii VI « Auctorem fidei- prop. damn. 40; Palmieri, De Poenitent. p. 492 sq. ; Beringer, Les indulgences (a. 1905) v. I, p. 17 sq. DE POENITENTIIS ET REMEDIIS POENALIBUS 397 Remissis ad locum ubi agitur de ceteris sacramentis quaestio­ nibus canonicis (3) de sacramento poenitentiae; hoc loco proprio Codex agit de poenitentiis et remedis poenalibus, in quantum sunt complementum iuris poenalis Ecclesiae. § 1. De remediis poenalibus 369. Remedia poenalia potius quam ad expianda delicta, ipsa delicta antevertunt, et impediendo ne publicus ordo graviter laeda­ tur, efficiunt ut non sit recurrendum ad gravius illud medium iudicii criminalis contra delinquentem et ad sanctionem stricte poenalem. Praesertim sunt media praeventiva sive contra delictum sive con­ tra relapsum illius qui iam deliquit. Possunt esse separata a poe­ nis vel cum illis coniuncta: semper tamen habent illum scopum, ut saltem a gravioribus delictis committendis praeservent et id­ circo merito etiam dicuntur remedia praeventiva. Poenalia vocan­ tur quia important aliquam poenalitatem, nam molestiam et dede­ cus quoddam afferunt. Idcirco ipsis applicandis locus non est, nisi obiectiva et subiectiva culpa externa habeatur, quae tamen ad rationem delicti fortasse non pertingat, et pro culpabili sit occasio vel periculum veri delicti et facile scandalum in fidelibus inducat. Ita, v. gr., visitationes aut familiaritates clerici cum personis diversi sexus, praesertim continuatae sine manifesta probanda causa, certe (3) Quaestionibus canonicis procul dubio adnumerantur disquisitiones quas hoc loco improprio instituebant Commentatores iuris Decretalium, v. gr., de obli­ gatione ex lege quoque ecclesiastica fidelibus imposita peccata sua statis tempo­ ribus confitendi (cfr. cap. 12 X, h. t.; Schmalzgr. 1. c. n. 7 sq.; Pirhing, 1. c. n. 11 sq.) ; de obligatione medicorum in iure decretalium statuta monendi infirmos de con­ fessione sacramentali instituenda (cfr. cap. 13. X h. t. = cap.22. Cone. Lateran. IV a. 1215 iunct. Pii V, Const. < Super gregem ■» 8 Mart. 1566 et Cone. Rom. a. 1725 in Collect. Lac. tom. I p. 352 sq., 455 sq., et Benedictus XIV, Inst. eccl. 22; Schmalzgr., h. t. n. 101 sq. ; Pirhing, h. t. n. 15 sq. ; Kober, in Act. theolog. Tu­ bing, torn. 55 p. 660 sq. ; Santi, h. t. n.7); de iure fidelium exigendi administrationem sacramenti poenitentiae (cfr. S. C. Inq. 17 lun. 1715 et 17 Dec. 1868, in Collect. S. C. de Prop. F. η. 644, 955; S C. de Prop. F. 2 lun. 1835, 30 Apr. 1862, in cit. Collect., 929, 932, iunct. η. 928, 930; Cone, provinc. Utraiect, a. 1865 in Collect. Lac tom. V, p. 829 ; Kober, D. Kirchenb. p. 287) etiam tempore in­ terdicti (cfr. c. 11 X h. t.) vel ultimi supplicii (cfr. cap. 1 h. t in Clem.; Pirhing, I. c. n. 24 sq.) ; de privilegio sibi eligendi confessarium (cfr. cap. 16 X h. t. ; cap. 2 h. t in Sext.) ; Schmalzgr., n. 45, 46. Pariter quaestiones de competentia et capacitate administrandi sacramentum. 398 CAPUT XXVI continent transgressionem legis, v. g., can 133 quae illam familiari­ tatem vetat; attamen per se et in communibus adiunctis adhuc non constituit verum delictum : nihilominus potest pro clerico esse occasio vel periculum delicti committendi et dare aliis occasionem aliquod malum de tali clerico suspicandi ideoque in ipsis scandalum inducere. Clarum est quod provida gubernatio exigit remotionem illius occa­ sionis, evitationem delicti, ablationem damni quod ex scandalo sequi posset. Id obtinetur per remedia poenalia, quae in hoc casu erunt stricte praeventiva. Quod si in casu particulari clericus lapsus sit in delictum sanctione poenali puniendum, facile accidere potest ut in delictum relabatur, nisi certae cautiones adhibeantur. In tali casu poenae poterit adiungi remedium poenale, quod poenam complebit et erit praeventivum relate ad relapsum et simul erit complementum sanctionis respectu delicti praecedentis, cuius iteratio quaeritur evitari. Interdum tamen iure Codicis remedia poenalia directe ipsam pu­ nitionem respiciunt quatenus vel ad substituendam poenam ordinan­ tur (can. 1933, § 4), vel ad eam augendam, praesertim in recidivis adhibentur (can. 2309, § 4, 2311, § 2). 370. Usus huiusmodi remediorum, quamvis ibi hoc nomine non donentur, iam satis aperte commendatur a Concilio Tridentino Sess. Xlll, c. 1, de ref. ubi Episcopis sive ordinariis iudicibus in memoriam revocatur officium pastoris, quod imprimis habent, atque inde infertur < ita praeesse sibi subditis oportere, ut non in eis dominentur, sed illos tamquam filios et fratres diligant eiaborentque ut hortando et monendo ab illicitis deterreant » etc. — Tridentini ve­ stigiis inhaerens S. C. Ep. et Reg. in Instructione 11 lunii 1880, qua ordinabat processum summarium pro causis criminalibus clericorum» non omisit media disciplinaria et praeventiva inculcare ex illo prin­ cipio, quod in art. I praefixit : < Ordinario indici pastorale onus in­ cumbit disciplinam correctionemque clericorum a se dependentium curandi, super eorundem vitae rationem vigilando remediisque utendo canonicis ad praecavendas apud eosdem et eliminandas ordinis per­ turbationes. Qua in Instructione inter remedia enumerantur monitio, correptio seu reprehensio, praeceptum, vigilantia. Quae ibi de cleri­ cis subditis sunt dicta, pari ratione ad subditos laicos ex eodem prin­ cipio sunt extendenda. Nec dubium esse potest, quin ius poenale alicuius societatis eo sit perfectius, quo cum aptis poenis ad coer­ cenda delicta melius coniungat efficacia media praeservandi subditos ; DE POENITENTIIS ET REMEDIIS POENALIBUS a delictis committendis, seu cum iure poenali strictius accepto aptius consociet sic dictam politiam poenalem sapienter ordinatam (4). 371. Quatuor in Codice recensentur a leviori ad gravius pro­ cedendo: 1. monitio, 2. correptio, 3. praeceptum, 4. vigilantia. — Modus ea adhibendi his principiis continetur: I. Monitio et correptio. Si cuiusdam ratio agendi ea sit, ut Su­ perior fundatam suspicionem habeat eum in proxima occasione delicti committendi versari, aut eo magis si ex peracta inquisitione generali sive speciali delictum iam commisisse valde probabile quam­ vis non plene probatum videatur, locus est monitioni; si vero etiam scandalum vel gravis ordinis perturbatio orta sit locus datur cor­ reptioni (can. 2307, 2308). Utraque potest fieri vel ab Ordinario personaliter, vel per aliam idoneam personam vel etiam per epistolam, et peculiaribus accommo­ danda est condicionibus sive personae sive facti de quo agitur, quibus emendatio commendetur aptis propositis consiliis·. Ex natura rei, quae reprehendenda sint clare exponi debent, secus correptio est inutilis, et reprehenso copia sese defendendi dari debet, sine qua facultate non emendationem et resipiscentiam promovet sed exasperationem excitat. Utraque pariter aut semel aut pluries fieri potest pro prudenti Superioris iudicio. Tam monitio quam correptio potest esse publica vel secreta. Publica fit aut coram notario aut coram duobus testibus aut per epistolam duobus exemplaribus confectam, quorum alterum in actis retinendum, alterum delinquenti intimandum est per apparitorem aut per publicos tabellarios, receptae aut repudiatae exhibitionis fidem exposcendo (can. 2309, § 2) (5); secreta tali forma iuridica (4) Cannignani Elementa iuris crimin. p. 189 sq. « de poenis correctoriis atque de iis, quas politiae vocant ; Cremani, De iure criminali § 38 ; Pertile, Storia dei diritto penale, § 204, p. 659 « Provvedimenti per prevenire i delitti ». Cfr. Ana­ lecta Iur. Pont. tom. XIX, col. 1115 sq. tom. XX, col. 68 sq. ; Lega, 1. c. tom. IV, p. 348; Pierantonelli, Praxis fori eccl. p. 67 sq. ; Boriero, Manuale per processo canonico criminale e disciplinare, Appendice III, p. 367. « Procedura Paterna > ; Droste, 1. c. § 74 sq. ; Laurentius, Inst. iur. eccl. n. 346; Smith, The new proce­ dure etc, p. 24 sq. ; Baart, Legal Formulary, p. 427 sq ; Planchet, Procedimientos edesiasticos p. 6 sq. (5) Videtur huic casui applicandum, quod generali modo edicitur canone 2143, § 3 « qui impedit quominus monitio ad se perveniat, habeatur pro monito >. •τ 1 • · 1 400 CAPUT XXVI caret, licet de ea etiam constare debeat aliquo documento in secreto archivo Curiae asservando (cit. can. § 5). Monitio secreta passim etiam dicitur paterna per oppositionem ad publicam quae dici solet legalis seu iuridica (6). At monitio canonica, de qua hic est sermo non est confundenda cum moni­ tione mere exhortativa et amicabili seu caritativa, quae ab Episcopo detur ex benevolentia seu pastorali officio (7), quae non provenit ex potestate poenali nec poenalis remedii naturam induit, qualis est monitio de qua agitur hoc loco Codicis. Gravior profecto est correptio (seu reprehensio, obiurgatio) quam monitio; correptio publica fieri tantum potest adversus reum de delicto convictum vel confessum. Quae publica correptio si in processu criminali infligatur certis servatis sollemnitatibus, dicitur er (6) In hac re non est constans modus loquendi adhibitus in fontibus et in doctrina DD. In Instr. S. C. EE. et RR. a. 6. monitiones quae vere sunt cano­ nicae ita distinguuntur ut confundatur forma secreta cum paterna et opponitur monitioni quae fiat in forma iuridica quae profecto est publica, quamvis forma publica seu iuridica componi optime possit cum secreto, et generaliter loquendo praestat ut secreto modo fiat, excludendo publicitatem notitiae et retenta sola iuridica publicitate. Alii, velut Vermeesch-Creusen, Epitome III n. 502 paternam vocat monitionem, quae fit a Superiore tamquam duce morali societatis imper­ fectae ex potestate dominativa ad procurandam emendationem; cui opponit cano­ nicam factam a Superiori iurisdictionali vi iurisdctionis ; qui modus explicandi veritatem continet, quae tamen ad hunc locum non pertinet, cum hic agatur de solis monitionibus canonicis. Illud tamen videtur asserendum monitionem, si modo paterno fiat, fieri debere secreto, atque haec potest esse ratio cur paterna et secreta monitio canonica pro eadem habeatur prout opponitur publicae quae etiam iuridica seu legalis dici potest, et publicitate notitiae ut plurimum caret. Unde inter duplicem speciem monitionis, de qua in can.2309, § 1, illud videtur esse assignandum essentiale discrimen, quod monitio secreta probatione legi­ tima destituatur, unde sanctionem poenalem non admittit in casu inobedientiae. (7) Hanc quoque monitionem, quae est mitissima et antiquissima, fieri etiam posse ab Episcopo non est dubitandum : nam si ex evangelio vel ipsi fratri per­ missum atque adeo praeceptum est, ut fratrem delinquentem cum caritate moneat, a fortiori Superiori ecclesiastico competit, ut subditos delinquentes tamquam pa­ ter moneat ; immo pro mansuetudine Christi, cuius vestigia sequitur Ecclesia, sua­ vior ille procedendi modus, quantum fieri potest, omnino est praemittendus, an­ tequam Superiores ecclesiastici severiora adoptent remedia. Cfr. Cone. Trident sess. XIII, cap. 1, de refor. ubi Episcopis aliisque Ordinariis in memoriam re­ vocatur « ita praeesse sibi subditis oportere, ut non in eis dominentur, sed illos tamquam filios et fratres diligant elaborentque ut hortando et monendo ab illi­ citis deterreant etc. ·■. DE REMEDIIS POENALIBUS ET POENITENTIIS 401 iudicialis et speciale institutum iuridicum constituit, de quo in par­ ticulari tractant Codicis canones 1947-1953 (cit. can. § 3). II. Si monitiones et correptiones incassum cesserint, ulterius proceditur, per praeceptum “quo quid agere quid ve evitare prae­ ventus debeat, accurate indicatur, cum poenae comminatione in casu transgressionis,,. Est praeceptum poenale peculiare, ad quod recurri etiam potest, cum ex monitionibus et correptionibus effectum spe­ rare non liceat, quod non est facile praesumendum (can. 2310 iunct. cit. Instr. S. C. n. 7, 8). Hoc remedium ex natura rei requirit praeviam facti notitiam, immo praeviam plenam probationem delicti vel admissi vel proxime admittendi, si quando detur non praemissa monitione quia ex ea effectus non sperabatur : tale enim praeceptum habet vim sententiae condemnatoriae sub condicione suspensiva (8). Intimari autem debet forma legali, oblata opportunitate defensionis. III. Demum potest Ordinarius “si casus gravitas ferat, et prae­ cipue si agatur de eo qui in periculo versatur relabendi in idem delictum„, eum de quo agitur submittere vigilantiae (can. 231, § 1). Cum vigilantia sit res valde odiosa et famam laedens, nonnisi cum moderatione hoc remedio utendum est. Superioris est statuere a quo et quibus normis vigilantia exercenda est, quibus vigilatus obtemperare debet. Porro vigilantia occurrit in iure etiam ut medium processuale (cfr. can. 1646, § 2; 1957), et ut exasperatio poenae (cfr. 2234) (9). § 2. De poenitentiis 372. Poenitentia quatenus distinguitur a poenis vindicativis et censuris est operis externi et laboriosi frequentatio ab Ecclesia im­ posita, et a fidelibus acceptata ad congruam pro culpa satisfactio­ nem Deo et Ecclesiae praestandam et ad emendationem delinquentis et cautionem contra relapsum (10). Quare poenitentia hoc loco non intelligitur illa, quae sponte et libere sine ulla interventione auctoritatis ecclesiasticae suscipi(8) Cfr. Lega, 1. c. (9) Lega 1. c. ; cit. (10) Schmalzgr. h. cap. 2; Meurer 1. c. p. n. 288. Instr, n. 8 ; Chelodi, I. c. n. 55, 6. t. prooem. ; Zallinger h. t. § 291 ; Thesaurus I. c. P. I, 177 sq. 402 CAPUT XXVI tur (11). Scopus principalis poenitentiae est culpae vindicativus ; unde, non exclusa satisfactione Deo exhibita, praesertim imponitur in satisfactionem Ecclesiae exhibendam ad reparandum scandalum ex crimine ortum. Scopus autem medicinalis a poenitentia non est exclusus, qui consistit in delinquentis emendatione et praeservatione a relapsu. Differt autem a poena vindicativa in qua principaliter spectatur tutela laesi ordinis socialis ecclesiastici atque illius repa­ ratio. Porro poena vindicativa etiam independenter a consensu de­ linquentis ipsique invito imponi potest, poenitentia vero indiget acceptatione poenitentis, immo ab ipso poenitente regulariter accipit exsecutionem et idcirco etiam insinuatur discrimen a censura, quae fertur in contumacem (12). Inde tamen minime sequitur, poenitentem non posse cogi ad acceptandam poenitentiam ; sicut enim cogitur poenitens in foro poenitentiali sive sacramentali per denegationem absolutionis (13) ita multo magis poenitentia publica in foro externo imponi potest et ad illam acceptandam sub poena et sub denegata reconciliatione cum Ecclesia peccator vere cogi potest (14). 373. Poenitentia ab Ecclesia imposita dividi potest in sacramentalem, quae in foro sacramentali iniungitur et a theologis dog­ maticis et moralistis explicatur, et in canonicam, quae in foro externo Ecclesiae a competente superiore ecclesiastico infligitur (15), de qua unice est sermo in iure poenali. Quae poenitentia canonica denuo subdividitur in sollemnem (16), et in non sollemnem sive communem. Illa cum certis ritibus et sollemnitatibus fuit suscepta et finita v. g. (11) Tertullian.. De poenit. cap. 9. (Migne P. L. I. 1243. sq. ; Meurer 1. c p. 179 sq. ; Schmitz 1. c. p. 19 sq. (12) Thesaurus 1. c. cap. 2. ; Hinschius 1. c. tom. V. p. 89, tom. IV, p. 820. (13) Cone. Trid. Sess. XIV cap. 8 de sacr. poenit.; Prop. 15 damn, ab Alex. VII, 24 Sept. 1665: Palmieri I. c. p. 483 sq.; De San 1. c. 681 sq. (14) Thesaurus 1. c. ; Hefele I. c. tom. I p. 244 ad c. 1 Cone. Neocaesar. (314-325). Quare errant Meurer 1. c. p. 183 sq. et Hinschius 1. c. tom. IV p. 696 715, si putant repugnare ipsi notioni verae poenitentiae, ut quis ad illam suscipiendam cogatur. Cfr. quoque Hinschius 1. c. tom. V p. 85 sq. Multo magis Hinschius 1. c. p. 697 errat, ubi ad explicandos textus Tertulliani et Cypriani, suis theoriis protestanticis manifeste contrarios, absque ullo solido fundamento historico fingit mutationem constitutionis Ecclesiae medio illo tempore post aeta­ tem apostolicam introductam esse. (16) Schmitz 1. c. p. 20 sq. 33 62, cui Hinschius 1. c. t. V p. 101 immerito contradicit; Pirhing h. t n. 2. 3. Y-f .’·: C r?. S<· *^· ■' ’’ . *» !**■ DE REMEDIIS POENALIBUS ET POENITENTIIS 403 initio et in fine quadragesimae; haec licet in facie Ecclesiae et pu­ blice perageretur, tamen istis ritibus et sollemnitatibus caruit. Deni­ que poenitentia canonica potuit esse eminenter publica, quatenus coram omnibus fidelibus in facie Ecclesiae fuit persolvenda, aut occulta vel secreta, quatenus in loco quodam abscondito v. g. mo­ nasterio peragi potuit et debuit (17). Poenitentiae publicae, quae in antiqua Ecclesia fuerunt intro­ ductae et potissimum rubrica huius tituli iuris Decret, aliqua ratione innuuntur, iam inde a saeculo 14 ex praxi Ecclesiae recesserunt (18), v. g. poenitentia cap. 2 X. h. t. occisori presbyteri statuta (cfr. Schmalzgr. h. t. n. 98 sq.) neque ab ipso Concilio Tridentino (19) neque a Synodis particularibus (20) denuo efficaciter fuerunt restau­ ratae. Multo magis penitus ab usu recesserunt sollemni modi pu­ blicam poenitentiam peragendi per antiquas illas poenitentium sta­ tiones. Quare universa illa disputatio de poenitentiis canonicis sol­ lemni ratione et cum antiqua publicitate peragendis nostra aetate habet potius momentum historicum et archaeologicum, non practicum, et solummodo eatenus sua utilitate non caret, quatenus ex vicissitutinibus historicis huius institutionis ecclesiasticae de poe­ nitentiis publicis et doctrina catholica de poenitentia illustratur et solidius vindicatur contra adversarios et vigens quoque disciplina canonica de poenitentiis, poenis, remissionibus, indulgentiis melius cognoscitur. Quae fusior disquisitio historica, potius quam in textu iuris canonici, specialibus monographiis est instituenda, nec in or­ dinario cursu etiam superiori iuris canonici est proponenda, sed historiae ecclesiasticae et studio privato relinquenda. Fundamentum hodierni iuris habetur in praescripto Cone. Trid. sess. XXIV, cap. 8 de refor. “Quando ab aliquo publice et in mul­ torum conspectu crimen commissum fuerit, unde alios scandalo offen­ sos commotosque fuisse non sit dubitandum, huic condignam pro mo­ il?) Schmitz 1. c. p. 51 sq. 63 sq. ; Gratian, diet, ad c. 61 D. 50; Bernar­ dus Pap., Summa lib. V tit. 33 §§ 3, 4 ; Hostiensis, Summa aurea lib. V t 38 n. 55; Hinschius I. c. t. IV p. 816 sq. t. V p. 94 sq. 104 sq. 115 sq. (18) Innoc. IV, Comment, in cap. 7 X h. t. ; Hostiensis, Summa lib. I tit 24 n. 3; Benedictus XIV, De synod, dioec. lib. XI cap. 11 n. 4; Funk, Kirchenlex. v. Bussdisciplin p. 1576, 1587; Schmitz 1. c. p. 799. (19) Sess. XXIV cap. 8 ref.; iunct. Thesaurus 1. c. cap. 2. (20) Cfr. Funk, Kirchenlex. v. Bussdisciplin p. 1588 sq. Schmitz 1. c. et alios DD. inter scriptores citatos. ? i - f ■ ! ■ & i *1 4 404 CAPUT XXVI do culpae poenitentiam publice iniungi oportet, ut quos exemplo sun ad malos mores provocavit, suae emendationis testimonio ad re­ ctam revocet vitam cr 374. Prout referuntur ad ius poenale et ex potestate coercitiva in foro externo imponuntur, poenitentiae iniunguntur praesertim in finem reparandi scandalum et obtinendi probationem resipiscentiae et firmi propositi emendationis; atque duplicem habent effectum: vel ut delinquens mitiori poena puniatur et maiorem per sacros canones statutam effugiat; vel ut poenae iam incursae et forte iam ex parte expiatae, per dispensationem superioris, remissionem ob­ tineat intuitu illius poenitentiae voluntarie admissae atque peractae (can. 2312, § 1). Quare poenitentiae haud raro substituuntur poenis; quae sub­ stitutio relinquitur prudentiae Superioris, i. e. Ordinariorum, modo per poenitentias substitutas aeque aut melius obtineatur finis poe­ narum ecclesiasticarum, ut videlicet reparetur scandalum datum et obtineatur delinquentis emendatio. Unde non infligitur in plenam expiationem peccati seu delicti, et apte poenitentia coniungi potest cum aliquo remedio poenali sicut cum poena, quae forte ob adiunctam poenitentiam mitior infligitur loco gravioris, quae de iure infligi posset. Quare hoc ipso quod non intenditur adaequata vin­ dicta, sed potius reparatio scandali et mutatae voluntatis argumen­ tum “non tam secundum quantitatem delicti, quam secundum poenitentis contritionem poenitentia moderanda est, pensatis qualitati’ bus personarum et delictorum adiunctis». Ob similem rationem “ob delictum aut trangressionem occultam numquam poenitentia publica imponenda est» (can. 2312, § 2, 3). Aptas poenitentias pro singulis casibus eligere pertinet ad pru­ dentiam Superioris. Codex, aliis aptis non exclusis, sequentes enu­ merat: preces, peregrinationes, pietatis opera, ieiunia, eleemosynas, exercitia spiritualia (can. 2313). PARS TERTIA DE SINGULIS DELICTIS ECCLESIASTICIS EORUMQUE POENIS Prooemium 375. Postquam generalis et fundamentalis disputatio de crimi­ nibus et poenis in foro ecclesiastico receptis absoluta est (1), iam in specie disserendum est, quaenam legum sive divinarum sive humanarum violationes ab Ecclesia catholica tamquam vera delicta seu crimina expressis verbis sint notata; quae poenae sive vindica­ tivae sive medicinales, spirituales et temporales, ferendae vel latae sententiae, singulis criminibus in communi iure canonico (2) etiam ex disciplina nunc vigente sint statutae; quo ordine iudiciario forte speciali in puniendis certis delictis v. g. haeresis sit utendum (3). II. Qua in re facile liquet, hac tertia parte non comprehendi negligentias in observandis meris consiliis vel monitionibus vel commendationibus Superiorum ecclesiasticorum, neque peccata mere interna contra leges divinas commissa. Porro ab ista disquisitione speciali excludendae sunt omnes quoque transgressiones etiam ex(1) Cfr. Muenchen 1. c. tom. 11 p. 18 sq. ; Schiappoli 1. c. p. 845; Lega 1. c. n. 322 Cfr. quoque Berner 1. c. p. 288 sq. (2) Hinschius I. c. tom. IV p. 743 sq. 830 sq., tom. V p. 157 sq. 237 sq. 2« sq., tom. IV p. 699 sq. 797 sq., tom. V p. 1 sq. historica et iuridica me­ thodo suo modo intellecta agit de delictis et poenis ecclesiasticis et statuta potius particularia iuris antiqui et decreta universalia iuris indiscriminatim recenset, quae non raro accuratius fuissent discernenda. (3) Cfr. v. g. de crimine sollicitationis ordinem iudiciarium publicatum a S. Cinq. 20 Febr. 1867 apud Sentis, Decretal. Clem. P. VIII p. 42 sq. ; de delicto simonae: Pirhing 1. c. lib. V tit. 3 n. 142 sq. ; Hinschius 1. c. tom. V p. 346 not. 2 i. f. Ί 406 P. III. PROOEMIUM ternae et graves legum divinarum et humanarum, quibus in communi iure canonico aut nulla poena expressis verbis est statuta nequidem indeterminata, quae prudenti arbitrio iudicis ecclesiastici sit relicta. III. Iure antiquo delictorum capitalium tres principales species (4) recensebantur, i. e. apostasia a fide, homicidia, delicta carnis: magna pars criminum ecclesiasticorum sub triplici illa specie tamen comprehensa fuerunt; sed, ut patet iam ex canonibus Concilii llliberitani (5) (a. (300-306), alia quoque delicta inter crimina eccle­ siastica fuerunt adnumerata (6). Praeeunte iure romano, in Decretalibus primo loco recensentur delicta contra Deum et religionem, (lib. V. tit. 3-9 21 26); mox sequuntur crimina contra homines patrata et imprimis contra vitam hominis per varia homicidia (1. c. tit. 10-15); contra iura coniugalia et alia castitatis praecepta (t. 16 17); contra bona fortunae (tit. 17, 18 19 32 36); contra honorem et bonam famam (tit. 20,22,26,36). Ultimum denique locum occupant delicta clericorum (tit. 4, 5, 9,14, 24, 25, 27, 31). Quae divisio commode reduci potuit ad aptam divisionem in crimina clericis et laicis communia et in crimina solis clericis propria (7). Illud tamen grave habebat incommodum ius praecedens, quod lib. V Decretalium non contineret enumerationem completam om­ nium delictorum cum suis poenis; multae enim poenae erant spar­ sae per varias Constitutiones et Decreta Pontificia: variae etiam poenae usu et praxi contraria tamquam abrogatae habebantur. Codex autem lib. V, P. 111 completam exhibet delictorum cum respectivis poenis enumerationem ad instar modernorum Codicum criminalium. êr (4) Cone. Hliberit. (a. 300-306) c. 1, 5, 12; Concil. Ancyr. (a. 314) v. g. c. 5, 20, 21, 22, 23 cfr, quoque canones Cone. Arelat. I (a. 314); Cone. Neocaesar. (a. 314-325) ; Pitra I. c. tom. 1 p. 61 ; Schmitz 1. c. p. 23 ; Hinschius 1. c. tom. IV p. 746 t V p. 232. (5) Cfr. c. 20, 52, 54, 74 cit. conc. (6) Cfr. c. 2, 3, 6, 7 Conc. Chalced. (a. 451); S. Basil., epist. can.;S. Aug. in c. 1 D. 81 et c. 18, 19. C XXXI q. 4; Smchitz 1. c. p. 21 de « libello » a S. Cipriano commemorato. (7) Muenchen, I. c. p. 265 ; Schiappoli, I. c. n. 223 sq L. II, tit. I n. 1; (36) Cfr. Kober, 1. c. p. 475; Schmalzgr., 1. V, tit. 7, de haeret, n. 120 sq,; Thesaurus, 1. c. v. Haeresis, ubi n. 3, ubi n. 5 sq., etiam alias inhabilitates re­ censet atque praesertim illam ad dignitatem Rom. Pontificis iuxta Pauli IV, Const. * Cum ex apostolatus officio » 15 Febr. 1559, § 6. At quoad electionem Rom. Pon­ tificis unice standum est Const. Pii X, < Vacante Sede Apostolica » 25 Dec. 1904. De illa vero Pauli IV, Const, et aliis actis eiusdem R. P. contra Card. Morone, cfr. quae disserit Pastor, Gesch. d. Pâpste, tom. VI, p. 538 sq. (37) Qua in re ceteris legislatoribus praeivit ius Romanum Imperatorum Christianorum, e quibus apostasia fuit considerata ut delictum publicum gravissi­ mis poenis coercendum, v. gr., confiscatio bonorum sancita est in apostatas ad iudaismum transeuntes (a. 357) L. 1 C. de apostat I, 7 ; facultas impetendi testa­ mentum in ordine ad obtinendam eius annuliationem interesse habentibus facta et per quinque annos a morte durans, si probetur defunctum apostatam a reli­ gione Christiana fuisse atque ad paganismum vel iudaismum transiisse (a. 383) L. 2 C. eod. ; inhabilitas ad testamenti factionem activam et passivam et ad testi­ ficandum in iudicio (a. 391) L. 3 C. eod.; tandem poena mortis a Theodosio et Valentiniano fuit decreta (a. 439) in eum, qui invitum servum vel ingenuum in apostasiam traduxisset. De historia illarum poenarum temporalium cfr. Pertile, Storia dei diritto penale § 194, p. 434 sq. ; Kober, 1. c. p. 731 sq., qui tamen DE APOSTASIA 415 contra haereticos eorumque receptores, defensores, fautores fuerant statutae, profecto nostra aetate in foro saeculari neque contra hae­ reticos neque contra apostatas admittuntur, immo sine dubio plures etiam in foro ecclesiastico iamdiu sublatae esse censebantur (38). In Codice vero non fuerunt innovatae excepta infamia canonica. 383. Scholion. Contra apostatas a fide, etiamsi huiusmodi dum erant infantes aut mortis metu, non tamen absolute aut prae­ cise coacti, baptizati fuerunt, eodem modo fuit procedendum atque contra haereticos, si fuissent de suo delicto legitime confessi aut convicti. Cfr. infra dicenda de procedura contra haereticos. 384. Absolutio excommunicationis. I. Excommunicatio quam incurrunt apostatae, haeretici, schismatici in foro quidem con­ scientiae Sedi apostolicae est speciali modo reservata, et quoad abso­ lutionem in tali foro Episcopus maiorem potestatem non habet quam simplex confessarius (39). Talis reservatio et exclusio aliorum a fa­ cultate absolvendi pariter obtinet pro foro externo, cuius fori vin­ culum est quaevis poena non exclusa censura, can. 2253 iunct. can. 2237, ex quo altero canone patet non dari Ordinariis iure facta historica non semper recte explicat (cfr. Lago 1. c. disp. 24, sect. 2, 3) et Hinschius, I. c. tom. IV, p. 790 sq., 844 sq., tom. V, p. 157 sq., 36 sq., ubi inter poenas vere ecclesiasticas, sed temporales et poenas saeculares non satis distin­ guit; Schmalzgr. I. c. n. 123 sq. (33) Cfr. iam pro saeculis elapsis ; Thesaurus, 1. c. n. 4 ; Schmalzgr., I. c, n. 171 sq. iunct. 123, 124, 137 ; Santi, 1. V, tit. 7, n. 14 sq. ; Cavagnis, 1. c. p. II. n. 156 sq., 183 sq. ; Muenchen, 1. c. p. 325. (39) Antiquitus, ex celebri cap. '■Liceat·· Cone.Trid. sess. XXIV, cap. 6 de ref. non est dubium, quin Episcopi haberent facultatem absolvendi ab haeresi occulta, in quo capite, non solum non excluditur haeresis, sed nominatim expri­ mitur: «Idem et in haeresis crimine in eodem foro conscientiae eis tantum, non eorum Vicariis, sit permissum ». Deinde vero Bulla Coenae sustulit Episcopis illam facultatem, atque ita sustulit, ut ad illam recuperandam nec valeret Bulla Cruciatae, ut declaravit Gregorius XIII const. « Officii nostri * 22 Sept. 1572; nec lubilaeum, ubi pro ceteris casibus reservatis satis ampla dabatur facultas, ut de­ claravit Alexander VII, decr. Sti. Officii 23 Mart. 1656. Pariter non fuit recuperata per const. ‘Apostolicae sedis », ut voluit Penacchi cum in eadem expresse exci­ piantur censurae speciali modo S. Sedi reservatae, quarum prima est haec ipsa. Codex quoque similiter can. 2237. A iure facultas tantum tribuitur S. R. E. Cardinalibus (can. 239) : cfr. Pagel­ lam S. Poenitentiariae n. 3. 416 CAPUT XXVII communi neque pro foro interno neque pro foro externo facultatem ad hunc casum sese extendentem. Si tamen delictum ad forum externum Ordinarii loci quovis modo deductum fuerit, sive per publicam vel privatam denuntia­ tionem, sive etiam per voluntariam confessionem, idem Ordinarius, non vero Vicarius Generalis sine mandato speciali, resipiscentem, praevia abiuratione iuridice peracta alisque servatis de iure servan­ dis, sua auctoritate ordinaria in foro exteriori a censura absolvere potest. Ita absolutus absolutione fori externi, quae valet etiam pro foro interno (can. 2251), potest deinde a peccato absolvi a quolibet confessorio in foro conscientiae; nam apostasia, haeresis, schisma non sunt peccata reservata ratione sui, sed tantum ratione censurae reservatae (can. 894) (can. 2314, § 2). II. Delinquens resipiscens, per spontaneam seu voluntariam con­ fessionem potest comparere coram quolibet loci Ordinario ut a censura absolvatur, nec necessarius est recessus ad proprium Or­ dinarium, est autem recursus ad forum externum non praecise ad forum iudiciale. E contra ut post denuntiationem citetur ad forum criminale servandae sunt leges de foro competente. Ordinarius hac in re utitur potestate ordinaria ideoque delegabili. Abiuratio praemittenda habetur ut iuridice facta, si fiat coram Ordinario vel eius delegato et saltem duobus testibus, ita ut de ea in foro externo constare possit (Instr. S. O. 20 Iui. 1859); quam abiurationem, praeter humilem confessionem et satisfactionem si casus ferat, praecedere debebit publica retractatio erroiumad scan­ dalum auferendum. Atque haec sunt, quae complectitur clausula “servatis de iure servandis». Ipsum autem S. O. haud raro testes abiurationis non requirit, sed admittit documentum scriptum et subscriptum a faciente et a recipiente abiurationem. III. Forma absolutionis et reconciliationis diversa est, prout agitur de baptizatis in haeresi vel de apostatis aut haereticis ab Ecclesia catholica egressis. a) Pro baptizatis in haeresi, Episcopus sequi potest formam in Pontificali Rom. P. III contentam; Episcopi delegatus saltem quoad substantiam servare debet formam praescriptam in Instr. S. O. 20 lui. 1859. Praemittenta est investigatio de baptismo. Quodsi aut habendus sit dubius aut per inquisitionem nihil de eo sciri potest ita ut bap­ tizandus sit sub conditione, hic ordo servandus est: Abiuratio et 417 DE APOSTASIA professio fidei - baptismus conditionatus - absolutio a censuris confessio sacramentalis et absolutio conditionata. - Quodsi bapti­ smus est omnino certus et certe validus, tantum exigenda abiuratio cum professione fidei, quam sequitur absolutio. Professio fidei non est illa Pii IV, sed specialis contenta in cit. Instr. S. O. a 1859 (Collect. S. C. P. F. ed. 1907, n. 1178, item in Monitore eccl. t. VIII, p. 130). A conversis infra annos 14 non exigitur formula abiurationis, sed sola fidei professio. Si conversi veniunt ex schismate graeco adhibetur formula specialis Gregorii XIII cum additionibus factis a 1868; si ex aliqua alia secta Orientali, formula extensa vel abreviata ab Urbano VIII approbata in S. O. cum additionibus factis a 1899 (Collect, cit. n. 1496, not. 1, § I, 11, III). b) Pro baptizatis haereticis ab Ecclesia cath. egressis habentur aliae formulae abiurationis et professionis fidei, formulae sc. datae pro apostatis in genere et pro sic dictis veteribus catholicis. Facta professione et abiuratione et subscripta eius formula, se­ quitur ritus Ritualis Rom. tit. Ill de Poenit. cap. Ill de absolutione ab excommunicatione in foro externo. 385. Scholion. I. De reiteratione baptismi. Reiteratio baptis­ mi criminosa iure Codicis non recensetur directe inter delicta ec­ clesiastica poenis obnoxia; porro cum neque ex natura rei neque ex usu loquendi vera apostasia dici possit (40), per se sub delicto apostasiae subsumi non potest et solum extrinseca quadam ratione in imitationem compilationis Bernardi Papiensis (41) et Codicis lustinianei (42) in Decretalibus Gregorii IX (V, 9) apostasiae fuit adnexa, licet potius alteri titulo fuisset reservanda (43). II. Quae reiteratio baptismi (44) quatenus constituit delictum (40) Crr. c. 118 § 1, D. IV, de consecr. ; Muenchen, I. c. p. 362 sq.; S. Ray­ mond, I. c. (41) Compl. I, I. V t. J. de apost. et reiter. bapt. (42) Cod. 1. I t. 6 ne sanctum baptisma iteretur; t. 7 de apostatis. (43) Lib. 1, tit. 16 de sacramentis non iter.; Ponsius, I. c. p. 53 sq.437. (44) Cfr. c. 65, D. 50; c. 5, D. 51 ; c. 3, D. 93; c. 10, C. I, q. 7 ; c. 4 1 ; C XXIII, q. 7; c. 117, 118, D. IV, de cosecr. ; cap. 2, X h. t. ; Cone. Trid. Sess. VII, can. 9, de sacr. ; c. 11 de bapt. ; Schmalzgr., h. t. n. 36 sq. ; Thesaurus, I. c. v. « Baptisma reiterantes > ; Hollweck, 1. c. p. 323. 27 418 CAPUT XXVIII ecclesiasticum (45) est novus baptismus hominis iam certo et valide baptizati sive absolute sive conditionate, ex certa scientia aut ex gravi temeritate collatus. HI. Origo criminosae reiterationis baptismi repetenda est ex falsa doctrina de nullitate baptismi haereticorum (46). Unde qui ex isto errore dogmatico baptismum iteraret, etiam haeresis delictum committeret. Qui error dogmaticus, cum iam a multis saeculis sit eliminatus, ordinarie istius delicti memorata causa nunc non amplius exsistit, sed potius ex superstitione (cfr. cap. 2 X. h. t.) vel ex temeraria negligentia origo est repetenda. Quae superstitiosa vel temeraria iteratio semper est sacrilegium, quod poenis arbitrariis est compescendum ad normam generalis canonis 2325. IV. Reiteratio baptismi si eo modo fiat, ut quis merito sit suspectus de haeresi vel ipsam haeresim rebaptizantium profiteatur, tribunali S. Officii subiicitur (47). CAPUT XXVIII De haeresi (Lib. V, tit. 7 de haereticis) (1) Fontes: Decrer. Grat. c. 17 D. 30; c. 32, D. 50; C. I, q. 7 ; C. XXIII, q. 7; C. XXIV, q. 1, q. 3, c. 37 sq. ; c. 118, D. IV de consecr. — Compl. I, I. V, t. 6, de haereticis; Cpl. Ill, 1. V, t IV, d. h.; Cpl. IV, I. V, t. 5 d. h. et Manichaeis; Cpl. V, 1. V, t. 4 de haeret. — Decretal. Greg. IX, 1. c. ; Decret. Bonif. VIII, I. V, t. 2d. h.; Const Clem. V, I. V, t 3 de h.; Extravg. com. 1. V, t. 3 de haeret Decretal. Clem. P. VIII, ed. Sentis p 103 sq., ubi recensentur Const. * Apost * Sed. inde a Cone. Irid. — Pii IX, Const. « Apost. Sedis ». Scriptores : Commentât iur. Decret, in h. t. — S. Raymundus, Summa 1. I, t. 5 de haeret, et fautorib. eor. et ordinatis ab eis. — Zech, 1. c. t. 12, de haeresi; Devoti, I. c. tit. 4 de haeresi, tit. 7 de libris improb. lect. tit. 8 de haeret pravit (45) De poenis statutis a iure rom. cfr. Cod. Justinian. 1. c. (46) Hefele, 1. c. tom. 1, p. 104 sq., 206, 427, 633. (47) Thesaurus, 1. c. n. 3; Bangen, 1. c. — Poenae iure Romano sancitae contra delictum reiterationis baptismi (L. 2, 3, C. ne sanet, bapt iter. I, 6) iam pridem abrogatae sunt. Crr. Thesaurus, 1. c. (1) Cod. iustin 1. 1, t. 5 de haeret, et Manich. et Samarit. ; Novell. 132, edic­ tum de fide, Novell. 131, de interd. collegiis haereticor. DE HAERESI 419 inquisitor. — Muenchen, I. c. p. 315 sq. ; Ferraris, 1. c. vv. Haeresis, Haereticus; Thesaurus, I. c. v. Haeresis ; Ojetti, 1. c. v. Haeresis, Haereticus ; Ballerini-Palmitri, I. c. t. 11, n. 79 sq.; Bouix, De iud. eccl. tom. Il, p. 365 sq. — Ponsio, Le. I. V, t. 3 de haereticis; Kraus, Real-Encyclop. v. Haeret.; Hinschius, I. c. lom. IV p. 158 sq., 449 sq. (2). Praenotiones 386. Definitio (3). Haeresis (αϊρεσις) ut est delictum ecclesia­ sticum, definitur : Error hominis baptizati pertinax, et externus contra aliquem articulum fidei ab Ecclesia catholica declaratum (can. 1325, § 2). 387. Divisio. Haeresis secundum generalem significationem dividitur in obiectivam et subiectivam (4). Illa est obiectum veritati revelatae oppositum, quod falso creditur vel asseritur ab haeretico: haec est actus, quo haereticus obiectivae haeresi adhaeret. Porro distinguitur haeresis materialis et formalis. Prior est solus assensus intellectus obiectivae haeresi datus, sed absque voluntatis pertinacia et dolo; altera non solum est error intellectus propter assensum in haeresim obiectivam, sed est etiam peccatum in voluntate propter pertinaciam coniunctam errori. Denique fit divisio haereseos internae sive mentalis et externae. Illa consistit in actibus mere internis erronei iudicii intellectus de haeresi obiectiva et pertinacis voluntatis neque verbis vel signis vel factis concludentibus extrinsecus manifestatis; haec autem internae haeresi adiungit sufficientem manifestationem externam sive verbis sive signis vel factis concludentibus expressam. Ex his divisionibus huc proprie tantum spectat haeresis externa, quae sola in foro externo constituit delictum poenis ecclesiasticis obnoxium. Quae haeresis externa dividitur in occultam et publicam. (2) Cfr. ex theologis S. Thomas, Summa th. 2, 2 q. 11 de haeresi; Lugo, l.c. disp. 20 sq.; Alph. de Castro, De insta haereticorum punitione, De potestate legis poenalis; Tanner, De fide q. XI ; Becanus, Manuale controv. 1. V ; Lehmkuhl, Tbeolog. mos. I, n. 298 sq. II, 921 sq. — Cfr. quopue Cap. 10 X h. t. ; L. 4 § 4, L 19 Cod. h. t. I, 5 de crimine laesae maiestatis divinae; Schmalzgr., 1. V, tit. 6, n. 2; Lugo, I. c. disp. 18 n. 96. (3) De nomine huius delicti cfr. c. 27 (S. Hieronym.) C. XXIV, q. 3; Kraus, I. c.; Muenchen, I. c. p. 316; Ballerini-Palmien, 1. c. n. 79. (4) Lugo, 1. c. disp. 20 n. 1 ; Muenchen, 1. c. p. 315 sq. CAPUT χχνιπ Atque occulta haeresis dicitur haereseos internae externa manifestatio iis verbis vel signis facta, quae suapte natura vel institutione vel ex circumstantiis ad exprimendam mentem haereticam apta et sufficien­ tia sunt, in foro autem externo probari non possunt. Haeresis autem publica dicitur illa, quae ita extrinsecus manifestatur, ut ad forum ecclesiasticum deduci et in legitimo iudicio rite probari possit (5). Quae publicitas importat actualem vel saltem valde probabilem ex facti adiunctis divulgationem (can. 1197, 1°). Denique divisio haereseos in toleratam et non toleratam potius spectat ad forum saeculare; nam in foro ecclesiastico omnes haereses indiscrimination condemnantur et haeretici poenis saltem spiri­ tualibus subiiciuntur (6). At in foro saeculari (7) nunc passim de facto omnes haereses sive haereticae societates, quae cum pace et tranquillitate publica et ordine sociali videntur posse componi, sunt toleratae i. e. non solum immunes sunt ab omnibus poenis fori sae­ cularis, sed etiam non obstant consecutioni omnium favorum et iurium ordinis civilis et socialis sive publici sive privati, immo cum plena libertate et cum ipsa protectione potestatis civilis exerceri et defendi et propagari possunt, dummodo ordo publicus non turbetur et conveniens quaedam forma servetur. Verum nostra quoque aetate in ipso foro civili exsistunt haereses non toleratae i. e. quibus triplex illa species tolerantiae negatur veluti polygamistarum et anarchista­ rum doctrinae et praxes (8). 388. Notae historicae. Haeresis cum iam in ipsa sacra scri­ ptura ab apostolis (9) ut gravissimum delictum notetur, inde ab initio (5) Reiffenstuel, h. t. n. 16. (6) Cone. Trid. Sess. XIII, i. f. et Sess. XV decreta de salvo conductu protestantibus dato iunct. Pastor. Gesch. d. Pâpste t. VI, p. 89 sq. ; S. Thomas, 1. c. 2, 2, q. 11 art. 3; Soglia, Instit. canon. 1. IV, c. 2 § 15 i. f. ; Vermeersch, La To­ lérance, p. 41, sq. 43 sq. ; Laurentius, Inst. iur. eccl. n. 984 sq. (7) Lugo, 1. c. disp. 19, n. 120 sq. ; Devoti, 1. c. tit. 6, §§ 4, 7. (8) At illa tolerantia de facto introducta, nequaquam ubique est conformis immutabilibus iuris divini principiis de relatione inter Ecclesiam et Statum catho­ licum et de iuribus nullo modo communibus errori cum veritate. Quando autem et quibus limitibus illa civilis tolerantia induci possit, accurate definit Leo XIII, Encycl. * Immortale Dei » § Haec quidem sunt. Cfr. quoque Cavagnis, Inst. iuris pubi. eccl. tom. 1 n. 562 sq. 575 sq. ; Hergenroether-Hollweck, Kirchenrecht n. 137, 139 sq.; Aichner, Comped, iuris eccl. § 53, 54; Laurentius, I. c. n. 989 sq. (9) Tit. 111, 10; 1 Timoth. 1. 20, II, 27, III, 5; II Timoth. II, 18, III, 1; II Thessal. III, 14; I Corinth. XI, 9; Galat. V, 20 ; 1 Petr. II, 1. DE HAERESl I 421 religionis Christianae saltem in foro ecclesiastico delictis capitalibus est adnumerata et severissimis poenis subiecta (10). Postquam Impe­ ratores romani facti sunt Christiani, non invita Ecclesia, immo ipsa non raro probante (11), haereticos brachio suo saeculari (12) severis poenis saecularibus coercere et punire coeperunt (13). Saeculis subsequentibus poenae mere spirituales haereticorum in foro ecclesiastico non fuerunt immutatae, sed in regionibus occi­ dentalibus severae illae poenae iuris romani inde ex saeculo sexto (14) ubique pleno vigore non fuerunt receptae (15) nequaquam tamen plene abrogatae aut nimium extenuatae (16) fuerunt, et saltem in regno Visigothorum in Hispania leges severitate pares contra hae­ reticos et apostatas exstiterunt (17). Imo dolendum est, quod non­ nulli reges et principes diversarum regionum (18) indiscreto zelo (10) Cfr. c. 51 Cone. Illiber. (a. 300-306); Symbol. Cone. Nicaen. (a. 325) ME i. f.; c. 6, 7, 31 sq., Cone. Laodic. (a. 343-381); Kober, 1. c. p. 627 sq , 731, ubi tamen vehementer errat, si ex nonnullis antiquis canonibus male intellectis deduci posse existimat, poenas externas secundum antiquissimam Ecclesiae disciplinam habitas fuisse tamquam illicitas. (11) Cfr. c. 93 (S. August.) C. XI, q. 3; Hergenroether, Katholische Kirche u. christl. Staat t. II, p. 549 sq. ubi de illis legibus Imperatorum contra haereticos usque ad lustinianum docet poenam capitalem in solos Manichaeos et Donatistas fuisse statutam, in alios vero multam, bonorum confiscationem, exilium. Quae se­ veritas si aliquibus Patribus fuit minus probata, a multis aliis fuit laudata, v. gr., a S. Augustino ep. ad Bonif. n. 25, 32, ep. 93 ad Vincent, n. 17. 18 (Migne P. L. XXXIII, 804, 807, 329, 330), a S. Chrysostomo, S. Gregorio Naz., qui tamen poe­ nam mortis generatim respuunt, v. gr. S. Augustinus ep. 100 n. 1, 2; S. Chysost. hom. 46 in Matth. 1, 2, cfr. Hergenroether, 1. c. p. 347, 552; Vermeersch, La To­ lérance p. 81 sq. (12) Cfr. de poenis, v. gr., exsilii Episcopis vel clericis haereticis inflictis ; Hefele, I. c. tom. I, p. 319, 445, tom. II, p. 234, 284, 556. (13) Cfr. Cod. lustin. I. c. ; Cod. Theod. 1. XVI, t. 5 de haeret.; Ferrini, Di­ ritto penale romano, n. 281 sq. ; Kober, 1. c. p. 732 sq., qui ex facto Maximi p. 738 sq. relato et male explicato tandem p. 744, de poena capitali haereticis inflicta plane erroneas et Ecclesiae et Rom. Pontificibus iniuriosas proponit doc­ trinas. Cfr. Lugo, 1. c. disp. 24 sect. 2, 3; Schmalzgr., h. t. n. 68 sq. ; Hinschius, I. c. tom. IV, p. 700 0 sq. (14) Kober, I. c. p. 740 ; Hinschius, 1. c. p. 844 sq. (15) Cfr. c. 4 Cone. Rem. (a. 624-625). (16) Cfr. c. 31 Cone. Aurei. Ill (a. 538); c. 31 Cone. Aurel. IV (a. 541). (17) Cfr. cap. 9 Cone. Tolet. Ill (a. 589) iunct. decret, confirm, a rege Reccartdo; Lex Visigoth. XII, 2 11, 17; Del Giudice, Diritto pen. germanico, n. 128. (18) V. g. in Hispania Sisibutus, rex Visigothorum, in Gallia Chlotarus II, tn edict, ad Cone. Paris, (a, 614) et c. 17 (15) eiusd. Cone. Paris.; Cilpericus I J 1 .■ I 422 CAPUT XXVIII abrepti vel ipsos infideles nondum baptizatos ad fidem amplectendam vi, coactione poenisque adegerint. Quae coactio infidelium ad fidem a iure canonico (19) merito proscripta, non est confundenda cum iustis poenis, quae haereticis et apostatis ob delicta haereseos et apostasiae ab Ecclesia fuerunt illatae (20) et a potestate civili in ne· fandos ritus superstitionis paganae infidelium statutae et exsecutioni mandatae (21). Cum inde ex saeculo octavo rariores essent haereses minusque periculosae, rarius quoque occurrunt canones contra haereticos (22) atque vel ipse Gratianus in suo decreto 1. c. nonnisi veteres canones refert. Quae res immutari coepta est, cum ex saeculo undecimo in Gallia et Italia nefanda haeresis novorum Manichaeorum propaga­ retur, et contra novos haereticos frequenter Concilia celebrata (23) et etiam a Rom. Pontificibus severa decreta poenalia (24) condita sunt. Quae decreta nova in primam et tertiam compilationem an­ tiquam (lib. V, fit. de haeret.) magna ex parte transierunt. Crescente periculo et contumacia haereticorum (25), praesertim Innocentius III et Concilium Lateranense IV a, 1215) (26) plenum vigorem eccle­ siasticae disciplinae in novos haereticos (Catharos, Gazaros, Patarenos, Albigenses) explicarunt. Μ er (a. 582) et Dagobertus I, (a. 629). reges Francorum ; in Italia Landulfus, Princeps Benevent. (a. 1065); Hinschius, I. c. tom. IV, p. 30, 49. (19) Cfr. c. 3 (Gregor. M. a. 602) D. 45; cap. 9 X, de Iud. V, 6; cap. 3, X de bapt III, 42, quibus sanctionibus canonicis c. 4 (Gregor. M. a. 594) C. XXIII, q. 6 non obstat, ut perperam arbitratur Hinschius, 1. c. tom. IV, p. 49 not. 7. (20) S. Thomas, I. c. q. II art. 3; Lugo, 1. c. disp. 21. sect. 1, disp. 23,24 (21) Lugo, I. c. disp. 19, n. 70 sq.. 94 sq,; Schmalzgr., 1. V, t. 6, n. 51 sq. (22) Canones, quos Hinschius, 1. c. t. V, not. 4 affert etiam ad probandum minorem rigorem contra haereticos eo tempore adhibitum, non sunt ad rem. (23) Cfr. Cone. Aurei, a, 1022 (Hefele, 1. c. IV, p. 674 sq.); Cone. Atrebat. a. 1025 (Hefele, I. c. p. 6S0 sq.) ; Cone. Karrofense c. a. 1028 (Hefele, 1. c. p. 687); Cone. Remen. a. 1049 (Hefele, 1. c. p. 73»); c. 13 Cone. Tolos., (a. 1056); Hefele I. c. t. V, p. 328; Vacandard, L’Inquisition, p. 39 sq. (24) Calist. II in c. 3 Cone. Tholos, (a. 1119) ; c. 1. Cone. Remens. (a. 1157); Alexand. Ill in c. 4 Cone. Turon, (a. 1163); /llexad. Ill in c. 27. Cone. Later.III a. 1179 = cap. 8 X h. t. ; Lucius III in Cone. Veron. a. 1184 = cap. 9, X h. t; Innocentius ΠΙ (a. 1199 et 1205) = cap. 10, 12 et 11 X, h. t. (25) Hefele, 1. c. p. 828 sq. (26) Cfr. cap. 3 Cone. Later. IV = cap. 13, X h. t. ; Vacandard, L’Inquisi­ tion p. 68 sq., 73 sq., 81 sq. ; Douais, L’Inquisition — ses origines sa procédure, p. 18 sq., 26 sq. DE HAERES! Qui rigor tribus potissimum modis sese manifestavit Etenim praeter poenas spirituales severissimae quoque ab Ecclesia statutae sunt poenae temporales haereticorum ; porro novum institutum In­ quisitionis ad persequendos haereticos paulatim ab Innocentio III et Oreg. IX (27) est introductum; tandem Honorius III et Innocen­ tius IV (28) ipsas leges Friderici II ratas habuerunt et confirma­ runt (29). Reliqui Romani Pontifices saeculi decimi tertii et decimi quarti ab ista severitate non recesserunt, ideoque in tribus collectionibus authenticis ius commune exhibetur, quod toto tempore medii aevi haereticis fuit applicandum. Orta reformatione antiquum ius criminale de haereticis nondum fuerat sublatum. At quamvis in compluribus regionibus contra Pseudoreformatores Inquisitio ad tramites iuris procederet novaque vi suam exerceret potestatem et Romani Pontifices novas severasque leges (30) conderent contra haereticam pravitatem, tamen pristina media in ma­ gnis Europae regnis apostasiam a fide catholica non potuerunt im­ pedire. Inde factum est, ut poenae temporales in haereticos magis magisque a praxi Ecclesiae recederent et nostra aetate, si unam alteramve excipias, iamdiu non amplius essent in viridi observantia. I. Vis et ambitus haereseos 389. Delictum haereseos, quod in foro ecclesiastico sit poenis subtectum, solummodo committi potest ab homine baptizato. Quamvis enim baptismus non requiratur, ut quis reus sit infidelitatis coram Deo, si dissentiat veritati revelatae sibi sufficienter propositae, tamen in Ecclesiam rebellis exsistere nequit, qui illius subditus non est, neque Ecclesia in hominem per baptismum sibi nondum subiectum poenas infligere atque iudicia exercere valet. Quare catechumenus a fide (27) Devoti, 1. c. t. 8 § 3 ; Hefele, I. c. t V, p. 1035 ; Hinschius, I. c. t V. p. 450. (28) Cap. unie. h. t. V, 4 in Compil. V. (29) Const. « Cum adversus » a. 1243; Kober, I. c. p. 742jsq. ;■Hergenroether, I. c. p. 546. (30) Cfr. Sentis, 1. c. et praesertim Pauli IV.Constit. < Cum ex'Apostolatus » 15Febr. 1559; Pastor, Oesch. d. Pâpste t. VI, p. 156 sq., 506 sq., 564 sq.; Bangen I. c. p. 92 sq., 94sq. Λ* 424 rZ) CAPUT XXV1I1 catholica ante baptismum recedens, haereticus non est neque poenis haereticorum est obnoxius (31). Ad constituendum haereseos delictum ex parte obiecti omnino necessarium est, ut pertinaciter negetur veritas revelata, ab Ecclesia ut dogma sive articulus fidei sive symboli declarata vel definita (32). Hinc quicumque non credit revelationem privatam aut revelationem universae quidem Ecclesiae factam, sed nondum ab Ecclesia suffi­ cienter ut dogma definitam, delictum haereseos in foro canonico non incurrit et a poenis ecclesiasticis haereticorum immunis est (33). Ex parte actus ad delictum haereseos primo requiritur in mente erroneum iudicium intellectus (34). Assertio igitur mere externa hae­ retici obiecti sive verbis sive signis sive factis manifestata reatum delicti haereseos non constituit (35), licet in alia delicti specie con­ tineri possit (36), et in foro externo ubi internus animus nequit co­ gnosci tamquam haeresis possit haberi attentis facti circumstantiis. At falsum iudicium intellectus non sufficit ad haeresim, sed omnino requiruntur deliberatio et pertinacia (37) i. e. ut quis sciat, aliquem errorem doctrinae Ecclesiae esse oppositum et nihilominus ex pravo voluntatis affectu libere illum etiam externe amplectatur et asserat. Quae criminosa voluntas iam habetur, si quis de aliquo articulo fidei ab Ecclesia sibi sufficienter proposito vere et positive dubitet (38) eamque dubitationem externe et pertinaciter sustineat (can. 1325, § 2). Sed non requiritur ad delictum haeresis alicui sectae haeretico­ rum adscriptio; quae tamen est circumstantia delictum aggravans et ipsum delictum reddit notorium (can. 2314, § 1, 3°). Similiter mere internum istud iudicium pertinax ad delictum hae(31) Cone. Trid. Sess. XIV, cap. 2 de poenit. ; Lugo, 1. c. disp. 20, n. 133 sq.; Schmalzgr. h. t. n. 9 ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 80. (32) Lugo, 1. c. disp. 20, n. 32 sq. ; cfr, Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 82. (33) Lugo, 1. c. n. 71 sq. ; Schmalzgr. h. t. n. 17 sq. ; Muenchen, 1. c. p. 317 sq., Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 83. (34) Schmalzgr. h. t. n. 3. (35) Suârez, De virt. et stat, relig. tract. II, lib. 2, cap. 6 η. 20 sq. (36) Lugo, 1. c. disp. 14, π. 31 sq., 44 sq. (37) Cfr. c. 29, 31 (S. Aug.) C. XXIV, q. 3 ; Cap. unie. § 1 de sum. Trinit 1, 1 in Clement.; cap. unie. § 2 de usur. V, 5 in Clement.; Lugo, 1. c. disp. 20, n. 153 sq. ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 84 sq. (38) Cfr. cap. 1 X. h. t. ; cap. 1, § 1 de sum. Trin. I, 1 in Clem. ; BalleriniPalmieri, 1. c. n. 89. DE HAERESI 425 reticae pravitatis non sufficit, sed omnino requiritur, ut interna hae­ resis signo aliquo externo sive verbis sive factis manifestetur (39). 390. Per complicitatern criminis haereseos rei fiunt credentes et fautores et receptores et defensores haereticorum (40). Credentes ab ipsis haereticis essentialiter non differunt, ideoque sub delicto haeresis includuntur, si ceterae circumstantiae non desint; et dicun­ tur illi, qui saltem uni doctrinae haereticae ab haeretico propositae per iudicium intellectus mala fide consentiunt, licet alicui sectae de­ terminatae non adhaereant. Fautores sunt qui per commissionem vel pes omissionem haereticis concedunt favorem redundantem in promo­ tionem haereticae doctrinae ; receptoribus (42) vero adnumerantur, qui haereticos sive in suo sive in alieno loco abscondunt vel admittunt, ut isti ab inquisitione iudiciali poenisque incurrendis immunes exsi­ stant. Denique defensores appellantur ii, qui non ipsi haereticaeidoctrinae interne adhaerent, sed nihilominus illam contra oppugnationes verbis vel scriptis tuentur aut personas haereticorum in causa hae­ reseos contra legitimam persecutionem vi aperta aliisque iniustis mediis protegunt. Horum tamen cooperatorum imputabilitas et poenae diiudicandae sunt ex praescriptis can. 2209, 2231. Singulari plane ratione fiunt haeretici culpabiles maiorique ri­ gore puniendi relapsi in haeresim. Quod delictum reincidentiae im­ primis habetur, si quis post iudicialem erroris haeretici confessio­ nem vel probationem et post abiurationem haereseos factam vel satisfactionem praestitam denuo in abiuratam haeresim incidit (43). (39) Lugo, 1. c. disp. 23 n. 11 sq.; D'Annibale, in Const. * Ap, Sed. » n. 31 de manifestatione per facta. (40) Cap. 13 § 5 X, h. t. Lugo, I. c. disp. 25 n. 1 sq. ; Cfr. quoque Sudrez, De fide, disp. XXIV, n. 5 sq. ; Sdnchez, in decalog. 1. II, c. 10 n. 17 sq. ; Pirhing, h. f. n. 114 sq. (41) Cfr. c. 1 C. XXIV, q. 1 ; cap. 15, X h. t. ; Muenchen, 1. c. p. 338 sq. ; Ltga, I. c. vol. HI, p, 418; Hilarius a Sexten, I. c. p. 106 sq. ; D' Annibale, Sum­ mula P. I. n. 390, not. 1 ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 273. (42) Schmalzgr. h. t. η. 221 sq. de receptione vel tolerantia haereticorum per principes catholicos et de foederibus ineundis inter principes catholicos et acatholicos; Devoti, 1. c. tit. 6 de vetita tolerantia hostium religionis; S. C. Inq. 23 Au­ gust 1877 et 10 Febr. 1892 de censuris incursis ob favorem haereticis praestitum per celebrationem matrimonii coram ministro haeretico ; Noldin, I. c. n. 51 ; Hilarius a Sexten, 1. c. p. 107. (43) Cap. 9 X, h. t. ; cap. 4 h. t. in Sext. ; cap. 8 pr. h. t. in Sext. de re­ lapsis » quadam iuris fictione ». 426 CAPUT XXVIII Neque a delicto relapsus in haeresirn immunis est, qui in uno fidei articulo erravit et postmodum generaliter haeresirn abiuravit et deinde in alio articulo denuo in haeresirn incidat (44). Cfr. can. 2208. 391. Suspectus quoque de haeresi, ad arbitrium Episcopi iuxta considerationem suspicionis qualitatemque personae causam suspi­ cionis removere debet; quodsi monitus et punitus id non praesti­ terit, ad normam can. 2315 tractandus erit ut haereticus, haeretico­ rum poenis obnoxius (45). Quam suspicionem ex determinatis factis concipere potest homo (Ordinarius-iudex), vel decernere ipsum ius. Juridica suspicio de haeresi iure Codicis habetur in sequentibus casibus: 1°) in eo qui quovis modo haeresis propagationem iuvat; 2°) in eo qui active communicat in divinis cum haeretico; 3°) casus pacti initi in matrimonii celebratione de educatione acatholica pro­ lis, propter quod delictum aliunde incurritur excommunicatio Ordi­ nario reservata (can. 2319); 4C) casus illius qui scienter filios suos ministro acatholico baptizandos tradit, quod delictum eadem poena ex cit can. 2319 punitur; 5°) casus parentum aut eorum locum te­ nentium, qui liberos in religione acatholica educandos vel instru­ endos scienter tradunt, ibid, eandem poenam secunferens; 6°) de­ lictum sacras species abiiciendi aut sacrilege tractandi, quod punitur ex communicatione Sedi Apostolicae specialissimo modo reservata; 7°) casus appellantium ad Concilium Oecumenicum a decretis R. Pon­ tificis (can. 2332), cui delicto adnexa est poena excommunicationis speciali modo R. P. reservata et si agatur de persona morali inter(44) Cap. 8 § 1 h. t. in Sext. Cfr. quoque § 2 eiusd. cap. 8 h. t. in Sext; Muenchen, 1. c. p. 336 sq. (45) Cfr. cap. 9, 13 § 2 X h. t. ; 3, 7, 8 h. t. in Sext ; cap. 10 X de purg. can. V, 34; Lugo, 1. c. n. 22 sq. ; Muenchen, i. c. p. 337 sq.; Thesaurus, 1. c. v. Haeresis suspecti. — Quae suspicio haeresis habetur in exercitio magiae, sortile­ giorum, divinationum; in gravioribus abusibus circa sacramenta, v. gr., in delicto sollicitationis in confessione, in violatione sigilli sacramentalis, in fallaci confe­ ctione sacramentorum sine ordine sacerdotali suscepto, in illis delictis quae ita sunt commissa contra auctoritatem ecclesiasticam, ut fundatam suspicionem inge­ rant reum de ipsa auctoritate, non de persona quae illam exercet, male sentire, v. gr. illa suspicio habetur in dantibus nomen sectis, quae, seu palam seu clam, contra Ecclesiam vel civilem societatem machinantur; Lehmkuhl, 1. c. I, n. 302; 613; Ferrari, Inst, canon. 1, n. 252 sq. ; Pastor, Gesch. d. Pâpste t. VI, p. 510 sq. Hi casus, qui ex praecedenti iure a Doctoribus afferebantur, ex natura rei per­ gunt praebere fundamentum ad talem snspicionem ; sed suspicio iuridica non habetur nisi in casibus in iure expressis et in textu enumeratis. DE HAERESI 427 dictum eodem modo reservatum; 8°) casus illius qui obdurato animo per annum insorduerit in censura excommunicationis (can. 2340); 9°) casus eorum qui simoniace ordinant vel ordinantur, aut alia sa­ cramenta administrant vel recipiunt (can. 2371). In his casibus monitio canonica in eum finem intimata, ut sus­ pectus de haeresi illam suspicionem removeat, si effectum non ob­ tineat seu ipsi non pareatur, oritur delictum specificum quod puni­ tur remotione ab actibus legitimis, in clerico vero per suspensionem a divinis non infligendam nisi post inutiliter iteratam canonicam monitionem. Demum si post transactos sex menses a poena con­ tracta, suspensus de haeresi non se emendaverit, habendus erit tam­ quam haereticus, poenis haereticorum obnoxius; atque imprimis in­ currit excommunicationem speciali modo R. Pontifici reservatam. Monitio canonica ad verificandam contumaciam continere debet prae­ ceptum, de his praestandis quae a natura et circumstantiis cuiusvis ex memoratis delictis postulantur, cui praecepto non paretur. 392. Scholion I. Filii, nepotes, uxores haereticorum per se et ex natura suae conditionis, nequaquam haereticae pravitatis a patre, matre, avo, coniuge admissae fiunt complices; ideo directe ob de­ lictum alienum nulla poena affligi possunt; at propter poenam patri, matri, avo, coniugi haeretico illatam indirecte in filios, nepotes, coniuges potuerunt derivari damna et privationes tamquam sequelae consequentes punitionem alterius, v. gr., ex confiscatione bonorum patris haeretici. Cfr. impedimentum ad ordines in can. 983, n. 1°, ubi, saltem expresse, non derivatur nequidem ex delicto parentum (46), Scholion II. Sunt certa delicta cum haeresi conexa, quae propriam in iure habent figuram et separatim puniuntur, velut iuvamenad haeresirn propagandam (can. 2316), lectio et editio librorum (can. 2318), communicatio praesertim in sacris cum haereticis qua quis fidem suam periculo exponit et favorem haereticis impertitur (can. 2316) etc. (47). (46) Cap. 2, § 2 cap. 15 h. t. in Sext.; Lugo, 1. c. η. 44 sq.; Muenchen, J. c. p. 333; Wcrnz-Vidal, IV, n. 256; unde patet, non pauca asserta veterum cano­ nistarum esse corrigenda, v. gr., Schmalzgr. h. t. n. 104 sq., 115 sq. ; Thesaurus, Le. P. II, v. Haeresis c. 3. (47) Cfr. speciatim de Urbe: Instr. Card. Vic. 12 lui. 1878 in Act. S. Sed. vol. XI. p. 168 sq. ; Lega, I. c. tom. Ill, n. 426 qui censet in illa Instr, constitui ius particulare pro Urbe ; aliter Hilarius a Sexten, qui ex allegata syn. dioec. Al- 428 CAPUT XXVIH Scholion HI. Ex cap. 2, § 1 h. t. in Sext. inhibebatur cuique laicae (48) personae publice vel privatim de fide catholica cum hae­ reticis disputare sub poena excommunicationis ferendae sententiae. Huiusmodi prohibitio canonica, quae fundatur in periculo violandae fidei et dignitatis religionis Christianae ob praesumptam insufficien­ tem scientiam theologicam laicorum, iure Codicis fuit retenta ad normam can. 1325, §3, suppressis poenis iuris Decretal. (49). Multo minus laici praedicationis officium usurpare aut occulta conventicula celebrare possunt (cfr. cap. 12 X, h. t.), cum omnes atque vel ipsi clerici absque missione canonica praedicationis officium publice vel privatim suscipere prohibeantur. Cfr. cap. 13, § 6 X, h. t. (50) ubi neglecta prohibitio poenis coercenda esse dicebatur. 393. Π. Poenae ecclesiasticae haereseos. I. Cum poenae haereseos formalis et externae sint eaedem atque apostasiae, hoc loco nihil novi est addendum (51) his quae de poenis apostasiae supra n. 382 dicta sunt: pariter valent quae de absolvenda excommuni­ catione ibidem sunt tradita. 11. Specialis poena recidivorum in haeresim, vi cuius illi saecu­ lari iudicio sine ulla penitus audientia fuerunt relinquendi (52), no­ stra aetate non iam est practici momenti. Qua in re nunc standum est can. 2208, 2234. 394. Scholion. — Procedura iudicialis in causis haere­ seos sive de inquisitione (53). 1. Notio et divisio. Inquisitio banesi a. 1886, infert esse « declarationem authentican > art. 1 Const « Apostolicae Sedis»; de aliis regionibus S. C. Inq. 28 lun. 1889; Benedictus XIV, De synod. Dioec. 1. VI, cap. V, n. 2; Scherer, 1. c. p. 15. 16, not. 42; Collectanea S. C. de P. F. n. 1797 sq. (48) De disputatione publica cum haereticis etiam a clericis nonnisi cum approbatione competentis Superioris eccl. facienda cfr. S. C. C. 8 Mart. 1658; Conc. Ultraiect. (a. 1865) in Collect Lac. tom. V, p. 801 ; Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 71 ; Mocchegiani, 1. c. t. II, n. 401. (49) Lehmkuhl,Theo\. mor. tom. I n. 298; Mocchegiani, lurisprud. eccles.n.400. (50) Schmalzgr. h. t. n. 63 sq. (51) Schmalzgr., h. t. n. 86 sq., de poenis haereticorum ex iure antiquo; Thesaurus, 1. c. v. Haeresis ; Muenchen, 1. c. p. 323 sq. ; Lega, 1. c. disp, 23, 24, 25 ; Kober, 1. c. p. 627 sq. notatis notandis; Hinschius, t. V, p. 157 sq. (52) Cap. 9 X. h. t.; cap. 4, 8, pr. §§ 1, 2, h. t. in Sext; Muenchen. 1. cp. 335 sq. Cfr. supra dicta de apostatis. (53) Ludov. a Parumo, De origine et progressu offic. S. Inquisit, Matriti 1598. Practica Inquisitionis haereticae pravitatis, auctore Bernardo Guidonis O. F. DE HAERESI 429 quamvis generatim denotet ordinem iudiciarium in quo per viam in­ quisitionis, non accusationis proceditur, tamen speciali ratione desi­ gnat iudicium ecclesiasticum contra haereticam pravitatem institu­ tum (54). Quod iudicium procul dubio soli Ecclesiae reservatum neque saecularibus potestatibus commissum (55) exerceri potest aut per iudices ordinarios in singulis dioecesibus constitutos i. e. per Epi­ scopos (56) aut per iudices delegatos a Sede Apostolica deputatos, qui cum Episcopis cumulativam habent iurisdictionem (57). Quodsi de inquisitione fit disputatio historica aut canonica, potissimum de illa inquisitione quaeritur, quae inquisitoribus delegatis a Sede Apo­ stolica fuerat commissa. II. Notae historicae. Inquisitio ordinaria, cum ipsi officio episcopali sit propria, inde a primis saeculis quoad rem in prima instantia competebat Episcopis (et nostra aetate, sublato iam passim instituto inquisitorum delegatorum in dioecesibus, salva manet po­ testas ordinaria Episcoporum exercendi indicia in haereticos iuxta disciplinam tamen nunc in Ecclesiam vigentem). Quare cum neces­ sitas urgeret, jurisdictio Episcoporum fuit potius a R. Pontificibus excitanda et quoad exemptos amplianda (58) minime vero de novo et simpliciter concedenda. Pr. (c. 1326) ed. Douais, Paris, 1886; Nicol. Eymericus γ 1399, Directorium in­ quisitor., Barcin 1503 ; Franc. Pegna f 1612., Commentar, in dir. N. Eymeric. inde ab a. 1578 in ed. dir. N. Eym. ; Henner, Beitrâge z. Organisation u. Competenz der pâpstl. Ketzergerichte, Leipzig a. 1890; Lea, A history of the inquisition of the middle ages, New York 1888, pro suo modo protestantico; Bangen, 1. c. p. 91 ; Vacandard, L’ Inquisition, Paris 1907 ; Mgr. Douais, L’Inquisition — ses origin. — sa procédure, Paris 1906, qui ante iam alia praeclara opera huc spectantia edi­ derat, v, gr., L’Inquisition en Roussillon, 1892, La procédure inquisitoriale en Languedoc au XIV siècle 1900; Guiraud in Dictionn. Apologétique de la Foi cathol. tom. II, p. 823 sq. ubi in fine p. 885 sq. accurate recensentur fontes et auctores; Esmein, Hist, de la procédure crimin. en France... depuis le XIII siècle 1882 ; Hinschius, 1. c. tom. V, p. 449. (54) Bouix, De iud. eccl. tom. II, p. 366 sq. (55) Cap. 19 h. t. in Sext.; Schmalzgr., h. t. n. 175. (56) Cap. 3 sq., h. t. in Sext. (57) Cap. 9, 13 § 8 X, h, t. = cap. 3 Conc. Later. IV (a. 1215). (58) Cap. 9, X h. t. = Luc. III decret, in Conc. Véron, (a. 1184). Quae Lucii III decretalis multo severior praecedentibus RR. PP. decretalibus adversus haereticos licet directa Episcopis seu ordinariis inquisitoribus, iam continet totam illam potestatem extraordinariam, quae postea data fuit inquisitoribus delegatis 430 CAPUT XXVIU Longe alio modo res sese habet in inquisitoribus delegatis. Isti enim inquisitores delegati, qui in Libro Sexto Bonifacii VIII, adeo frequenter h. t. commemorantur, in collectione authentica Gregorii IX atque adeo in Concilio Lateranensi IV (a. 1215) nondum occurrunt Hinc etiamsi iam ante Gregorium IX (59) aliquo modo fiat mentio inquisitorum delegatorum, tamen stabilis quaedam magisque divul­ gata institutio illorum nonnisi (60) inde a tempore Gregorii IX (a. 12291232) et Innoc. IV (a. 1243) facta est, sed non constanter et ubique permansit neque suis defectibus caruit (61) et nunc mutatis tempo­ ribus saltem ordinarie non amplius viget. Saeculo decimo quinto exeunte inquisitio hispanica (62), promoventibus Ferdinando et Isa­ bella, per Sixtum IV, d. 1 Nov. 1478, instituta et approbata est. Quare non obstante haud exigua dependentia inquisitionis hispanicae ab auctoritate civili, iam ipsius erectio per R. Pontificem facta Sedis Apostolicae. Quare si nomine inquisitionis saepe intelligitur : « systema quod­ dam legum, quibus per potestatem ecclesiasticam et simul per potestatem civilem speciales et extraordinariae poenae aliaque remedia repressiva ordinis spiritualis et temporalis fuerunt promulgata adversus haereticos, qui suis perversis doctrinis fidem corrumpebant atque fundamenta ordinis socialis subvertebant » (Guiraud 1. c. p. 846), inquisitio hoc sensu accepta iam incepit a decretalibus Alexendii HI quae in memorata decretali Lucii 111, suum habuerunt complementum, quibus responderunt severissimae leges Principum civilium haud raro citra RR. PP. con­ sensum nimio rigore saevientium. (59) Devoti, 1. c. tit. 8 § 3 sq.; Bouix, I. c. p. 367 sq.; Hinschius, I. c. t. V, p. 449 sq.; Douais, 1. c. p. 18 sq., 23 sq. ubi probat institutionem permanentem iudicum delegatorum ad cognoscendum de crimine haeresis, qui est character proprius instituti inquisitionis, nec tempore Innocentii III nec tempore Honorii III reperiri, licet particulares delegationes eo tempore non defuerint et modus pro­ cedendi per inquisitionem ab Jnnocentio III si non de novo institutus at saltem magis ordinatus et ordinarius redditus fuerit. Cfr. Guiraud 1. c. p. 847 et p. 824 sq. ubi agit de factis, quae sive ex parte Principum sive ex parte Episcoporum atque adeo totius populi fidelis a saec. X ad ann. 1150 praecesserunt veram Inquisitio­ nis institutionem; p. 834 ubi ex doctrinis haereticorum saec. XII aptam proponit explicationem, cur etiam Principes, Ecclesiae haud raro adversi, postularent a RR. PP. severas leges contra ipsos. (60) Cfr. c. 1 sq. Cone. Tholosan. (a. 1229); Brack, Istituzioni di storia eccl. § 147; Guiraud, 1. c. p. 851 sq. (61) Hefele, 1. c. tom. V, p. 1024 sq. Cfr. Douais, 1. c, c. 2 sq. ubi in exa­ men revocat diversas theorias de factis historicis, quae huic instituto originem dederunt; Guiraud, 1. c. p. 866 sq. (62) Rodrigo, Hist verdadera de la inquisic., Madrid 1876; Grisar, in Act theol. Oenip. tom. Ill, p. 548 sq. DE HAERESI 431 et jurisdictio inquisitoris generalis ab eadem Sede Apostolica data, certo probat inquisitionem hispanicam omnino falso a scriptoribus protestanticis et etiam quibusdam catholicis tribunal quoddam mere politicum (armis spiritualibus instructum) fuisse appellatam. Quare inquisitio hispanica recte dicitur tribunal ecclesiasticum brachio quo­ que saeculari munitum sive tribunal mixtae iurisdictionis, quod ineunfe saeculo XIX, fuit ab incompétente potestate de facto sub­ latum neque denuo per legitimam auctoritalem efficaciter restau­ ratum. Postquam Lutherus aliique haeresiarchae novas haereses pro­ pagare coeperunt, Paulus III, a. 1542. Inquisitionem romanam insti­ tuit vel potius in novam formam S. C, Inquisitionis a Pio IV et Pio V, amplioribus facultatibus instructa tandem a Sixto V, eam ac­ cepit ordinationem, quam etiam nunc post Pii X, const. « Sapienti * consilio quoad substantiam retinet in hac parte immutatam (63). 111. Constitutio et competentia inquisitionis, a) Tribunalia inquisitorum, qui fuerunt iudices delegati (64) ipsius Sedis Aposto­ licae sive immediate a Rom. Pontifice sive mediate per alios nomi­ narentur (65) quoad substantiam habuerunt eandem constitutionem atque reliqua iudicia delegata Sedis Apostolicae, salvis specialibus quibusdam iuris dispositionibus de inquisitoribus datis (66). Quae de iuribus et obligationibus iudicum ecclesiasticorum in genere atque speciatim de delegatis statuta erant (cfr. v. gr. cap. 24 X, de rescr. I, 3; cap. 31 X, de off. et pot. iud. del. I, 2Q) etiam inquisitoribus fuerunt applicanda, nisi de speciali exceptione con­ staret (67). Alia iura et officia specialia inquisitorum aut ex ipso scopo principali inquisitionis facile deducuntur (68) aut ex concessionibus specialibus (69) eruuntur. De ipsa quoque cessatione vel amissione (63) Bangen, 1. c. p. 93, 94 sq. ; Ferreres, La Curia Romana, p. 149 sq. 156. (64) Cfr. Schmalzgr., h. t. n. 75 sq. de controversia, utrum jurisdictio in­ quisitorum sit ordinaria, an potius, ut communior sententia tenet, delegata. Quam controversiam Hinschius, 1. c. p. 45S not. 1, 2 nova et confusa notione iurisdic­ tionis « quasi ordinariae » nec solvit nec explicat. (65) Bouix, I. c. p. 377 ; Devoti, 1. c. tit. 8. § 3 ; Hinschius, 1. c. p. 457 sq. (66) Huc spectat, v. gr., quod inquisitor debeat attingere quadragesimum annum aetatis; cfr. cap. 2 pr. h. t. V, 3 in Clem. (67) V. g. morte R. Pontificis aut Praelati deputantis officium inquisitoris non cessat; cfr. cap. 10 h. t. in Sext. (68) Cap. 11 § 2 h. t. in Sext. (69) Innoc. IV, Const. < Ut nihil- 23 Mart. 1254. 432 CAPUT XXVÜI officii et iurium inquisitoris valuerunt normae generales, attenta exceptione cap. 10, h. t. in Sext. b) Inquisitores ita fuerunt constituti, ut aut per modum collegii aut tamquam iudices singulares procedere potuerint (70). At cum ordinarie inquisitores essent iudices singulares, ipsis facultas data est sibi vicarium quendam generalem substituendi et etiam vicarios sive commissarios speciales deputandi (71). c) Praeterea ab inquisitoribus quoque adhibendus fuit notarius, ut legitime procederent in iudicio (72). Neque ius Episcoporum (73) sibi associandi in administranda iustitia assessores sive consultores inquisitoribus fuit negatum (74), sed ordinarie obligatio adscindendi huiusmodi consultores ipsis non fuit imposita multoque minus illo­ rum sententiam sequendi (75). Denique tribunalia inquisitorum suos inferiores habuerunt mi­ nistros veluti nuntios, exsecutores, custodes (76), receptores bono­ rum publicatorum (77). d) Cum in tribunalibus inquisitionis vera et proprie dicta appel­ latio esset exclusa (78), stabilis quaedam secunda instantia ad instar tribunalis metropolitan!, in qua contra sententiam inquisitoris primae instantiae appellatio introduceretur, numquam in praxi fuerat instituta. At cum saltem recursus vel supplicatio ad R. Pontificem esset per­ missa, Urbanus IV, a. 1262, Cardinalem nominavit Inquisitorem ge­ neralem. Quod officium paulatim sublatum, a Paulo III, a. 1542, per institutionem S. C. Inquisitionis sub alia forma restauratum est Cfr. quoque Pastor, Gesch. d. Papste t. VI, p. 510 sq. f) Competentia inquisitorum intra provincias sibi ad instar Le­ gatorum assignatas sese extendebat: 1° Ratione personarum in apostatas a fide, haereticos, credentes erroribus haereticorum, defensores, receptores, fautores haereticorum, · * I ! (70) Cap. 11 h. t. in Sext. (71) Bouix, 1. c. p. 378 ; Hinschius. 1. c. p. 462. (72) Cap. 11 X de probat. Π, 19 iunct. cap. 11 § 1, h. t. in Sext et cap. 1 § 3 h. t. in Clem. (73) Cap. 9 X, h. t. (74) Cap. 12 h. t in Sext. (75) Cap. 20 h. t. in Sext. Qua ratione per illos consiiiaros iuratos apte consulatur rei defensioni, explicat Guiraud 1. c. p. 875. (76) Cap. 1 §§ 2, 3 h. t. in Clem. (77) Hinschius, 1. c. p. 465. (78) Cap. 18 h. t. in Sext. 4 33 DE HAERESI denique in suspectos de haeresi ob certa delicta commissa (79), sive laid(80) fuerint sive clerici, saeculares vel regulares (81), exempti vel non exempti (82). Neque ludaei neque Saraceni aliique infideles saltem in quibusdam delictis inquisitoribus fuerunt subducti (83). Im­ mo ipsi mortui haeretici a persecutione iudiciali inquisitorum ncn fue­ runt immunes (84). Quae competentia in reos inter diversas provin­ cias inquisitorum iure communi scripto ordinatur ex domicilio rei vel ex loco delicti commissi, non ex loco deprehensionis. Cfr. ca­ put 11, 12 h. t. in Sext.; Hinschius, 1. c. p. 479 sq. Inquisitores autem competentes non sunt in Cardinales (85), Episcopos (86) aliosque superiores Praelatos, Legatos et Nuntios et Officiales Sedis Apostolicae (87) in alios inquisitores (88). 2° Ratione causarum inquisitores competentes sunt in delicta apostasiae a fide et haereseos aliaque crimina per defensionem, re­ ceptionem, favorem haereticorum commissa (89), item in delicta adeo atrocia, ob quae quis merito fit suspectus de haeresi (90), velut schisma. /) Quae competentia inquisitorum cum esset cumulativa, non privativa, competentiam aliorum Superiorum ecclesiasticorum ordi­ naria potestate instructorum veluti Legatorum vel Episcoporum (91) non exclusit. Quare potius relatio inter Episcopos et inquisitores fuit accuratius ordinanda (92). (79) Bouix, 1. c. p. 379 ; Bangen, 1. c. p. 99 sq. ; Hinschius, 1. c. p, 473 sq. (80) Cap. 11 § 2 h. t. in Sext. (81) Cup. 11 § 2 h. t. in Sext. Cfr. ultimum ea de re decretum S. Officii 15 Maii 1901, a Leone XIII approbatum in Act. S. S. torn. 34 p. 383 sq. et re­ sponsum ipsius S. Officii 23 lan. 1901, non admittentis contrarium privilegium, in Analect. eccl. torn. 9, p. 154; Ferreres, La Curia Romana, p. 151. (82) Pauli V, Const. « Romanus * , Pontifex 1 Sept. 1606. (S3) Clem. IV, Const. « Turbato Corde » 26 lui.1267, contra ludaeos a Greg. X, a. 1274 et Nicolao IV a. 1288 confirmata; Oreg. XI, Const. 'Admodum dolenter*, 3 Aug. 1372 ; Bangen, 1. c. p. 101 sq. ; Hinschius, 1. c. (84) Cap. 3 pr. 8 § 7 h. t. in Sext. ; Hinschius, I. c. p. 302 sq., 475, 489sq. (85) Bangen, 1. c. p. 102. (86) Cap. 16 h. t. in Sext (87) Cap. 3 h. t. V 3 in Extrag. com. (88) Bouix, I. c. p. 381 ; Hinschius, 1. c. p. 474, n. 7. (89) Cap. 8, 9, 13 X h. t. ; Bangen, 1. c. p. 104. (90) Cap. 9, 13 § 2, 7 ; Bangen, 1. c. p. 107 sq.; Hinschius, 1. c. 471 sq. (91) Cap. 17 h. t. in Sext.; cap. 1 h. t. in Extrag. com. (92) Cap. 1 § 1 h. t. in Clem. 28 434 4··> I< b CAPUT XXV11I IV. Forma procedurae inquisitionis in causis haereseos. Procedure iudicialis (93) in tribunalibus inquisitorum de facto gene­ ratim fuit summaria, illa enim forma procedendi inquisitores ex iuris concessione uti potuerunt, non debuerunt (94). Quamvis ex iure communi in foro inquisitionis contra haereti­ cam pravitatem etiam per viam strictae accusationis vel denuntiatio­ nis processus canonicus institui potuerit, tamen de facto neutra forma ordinarie in praxi fuit adhibita (95) sed potius accepta forte denun­ tiatione (96) vel notorietate facti vel publica fama vel clamorosa in­ sinuatione excitatus inquisitor ex officio per viam inquisitionis cau­ sam ad se delatam instruxit atque definivit (97). Procedure stricte accusatoria, quae iam in praxi in desuetudinem abierat, in Codice demum fuit abrogata, conservato iure et nonnumquam obligatione denuntiationis. In procedure iudiciali contra haereticos non solum conditiones ipso iure naturali requisitae velut legitima citatio rei, probatio certa criminis, iusta defensio accusati (98) et generales sollemnitates pro­ cessus summarii (99) accurate servandae sunt, sed etiam ordinationes speciales de processu contra haereticos datae neque ab Ordinariis (100) neque ab inquisitoribus erant negligendae. Quae speciales ordina­ tiones, si sine praeiudiciis expendantur et conferantur cum ordi­ naria procedure criminali eodem tempore vigente, nihil continent insolitum aut antiiuridicum. Nam quae iure speciali de ordine iudiciario in inferioribus tri(93) Cum scopus inquisitionis fuerit imprimis mediis lenibus reducere er­ rantes haereticos ad fidem, strictae procedurae iudiciali ex Const. RR. Pontii. praemittenda fuerunt contio et tempus gratiae. Cfr. cap. 12 h. t. in Sext; Hins­ chius, 1. c. tom. V, p. 458, 481 sq. ; Douais, 1. c. p. 165; Guiraud, 1. c. p. 862. (94) Cap. 20 h. t in Sext. ; Bouix, 1. c. p. 381 sq. (95) Bouix, 1. c. p. 382 ; Hinschius, 1. c. tom. V, p. 482 sq. (96) Cfr. De obligatione denuntiandi haereticos iure antiquo statuta : Innoc. IV Consi * * Noverit 3 7, 15 lun. 1254; Muenchen, 1. c. p. 340 sq. ; Hinschius, I.c. tom. V, p. 480 sq. et de ambitu huius obligationis ex disciplina nunc vigente cfr. Lehmkuhl, Theolog. mor. tom. 1, n. 813, tom. II, n. 987. (97) Bouix, 1. c.; Hinschius, 1. c. ; Douaix, 1. c. (98) Cap. 2 de sent. 11, 11 in Clem.; Bouix, 1. c. p. 382 sq. ; Douais, 1. c. p. 169 sq. (99) Cap. 2 de V. S. V, 11 in Clem. d ) Cap. 17 h. t. in Sext. DE SCHISMATE 435 bunalibus inquisitionis praescripta fuerunt (101), non ita derogarunt iuri communi, ut iuris quoque aequitatisque naturalis ratio non habe­ retur, ut falso opinatus est Hinschius, 1. c. tom. V, p. 483 sq., aliique non pauci. Abusus vero, qui in causis particularibus occurrerunt, non ex iniustitia legum ecclesiasticarum, sed ex iniquitate et igno­ rantia inquisitorum sunt repetendi nec ultra veritatis limites exagge­ randi. Cfr. Guiraud, I. c. p. 866 sq. Nunc plerumque, ubi agitur de clericis, ab ipsis locorum Ordi­ nariis insinuati vel denuntiati de haeresi solent Supremae S. C. In­ quisitionis deferri, quae in iudiciis de haereticis exercendis suo modo institutoque procedit. CAPUT XXIX De schismate Fontes: Deer. Grat. C. XXIV q. 1, 3; Cpl. I I. V, tit. 7 de scb. et ord. ab eis et alienationib. factis; Cpl. Ill, 1. V, tit. 5 ead. rubr.; Cpl. V, 1. V, de apost. et schismatic. — Decret. Greg. IX, 1. V, tit. 8 de schismaticis et ordin. ab eis. Decret. Bonif. VIII, 1. V, t. 3 de schismatic.; Extravg. com. 1. V, t. 4 de schism. - Pii Π const. « Execrabitis 18 Ian. 1460 (cfr. Libr. sept. cp. 1 de apell. II, 9 et Hefele t. VIII, p. 123). — Lib. Sept V-3 de haeret, et schism. — Decret. Clem. Pap. VIII ed. Sentis p. 165 sq. etiam de sectis secretis v. gr. Clem. XII const. ; Collect S. C. P. F. in Ind. v. Societat. secretae. — Leo XIII Encycl. < Quod Apost. muneris * 28 Dec. 1878. Scriptores: Comment, iuris Decret, in cit tit. — S. Raym. 1. I, tit 6, de schism, et ord. ab eis. — Zech 1. c. tit. 13 de schismate; Devoti I. c. tit V de schismate. — De Ameno 1. c. p. 76 sq.; Lega t. III, n. 334, 430, 434 sq.; De Luca I. c. p. 145; Vering I. c. § 192; Muenchen I. c. p. 346 sq.; Thesaurus v. Schisma; Hinschius t V, η. 161, 344 sq.; KrauS 1. c. v. Schisma; Ferraris v. eod.; Ponsius I. c. p. 344 sq.; Schiappoli 1. c. n. 233 sq.; Hollweck 1. c. § 98. 395. Connexio materia. Licet delictum schismatis sit directe contra ipsam Societatem supernaturalem a Christo fundatam et con­ tra auctoritatem qua ipsa regitur, nam unitatem Ecclesiae et aucto(101) Cap. 20 h. t. in Sext. iunct. cap. 24 X, de accus. V, 1 de nominibus accusatorum et testium celandis; cap. 3, 5, 8 § 3 h. t. in Sext. de habilitate cer­ torum testium alias inhabilium exceptis semper inimicis, cfr. cap. 7, 13, 19 X de accus V 1 · Cap. 20 h. t. in Sext de permissione precedendi absque advocatis; cap 1 s’l h t in Clem. de tortura. Cfr. Douais, 1. c. p. 172 sq. de tortura ab Ecclesia non introducta ; Guiraud, I. c. p. 873, de moderatione ex legibus Ec- L’ 436 CAPUT XXIX ritatem Rom. Pontificis sua natura violat; tamen in praxi vix non accidit ut etiam errorem circa fidem contineat aut in talem errorem paulatim desciscat. Hinc intima connexio schismatis cum haeresi. 396. Definitio. Schisma σχίσμα (scissura) est spontanea dis­ cessio ub unitate Ecclesiae, quatenus illa consistit in communione fidelium inter se et in debita sublectione erga Romanum Pontifi­ cem (1). Quare si quis ob grave delictum invitus a communione fidelium separatur, erit excommunicatus, sed non schismaticus; is enim sponte non recedit. Porro per schisma fit imprimis separatio ab unitate Ecclesiae universalis, quatenus illa est corpus quoddam mysticum (2), cum cuius membris schismaticus communicare recusat Maxime vero delictum schismatis involvit discessum a Romano Pontifice tamquam supremo Ecclesiae pastore, cuius auctoritati et iudicio schismatici cum rebellione sive pertinacia subesse renuunt Quae discessio restringitur ad solam obedientiam, non extenditur per se ad fidei articulos (3). Quare schisma purum solummodo opponitur unitati Ecclesiae universalis sive communicationi cum fidelibus et obedientiae Romano Pontifice debitae ; ubi inobedientia ad fidei articulos extenditur, praeter duplex illud vitium haeresim habet adiunctam. Quae discessio a sola obedientia sine ad­ mixtione haeresis, quod in principio schismatis locum habeat, aliqua ex parte intelligi potest, « ceterum nullum schisma non aliquam sibi confingit haeresim, ut recte ab Ecclesia recessisse videatur» (4). Cfr. can. 1325, § 2. «C clesiae in ea adhibenda; Fournier, Les officialités, etc., p. 280; cap. 13 § 1, 7, X, h. t. ; cap. 4, 7, 8 pr. § 1, 2 h. t in Sext. de suspectis de haeresi et de relapsis ; cap. 9 X h. t., cap. 1 h. t. in Sext. de traditione haeretici brachio saeculari ani­ madversione debita seu poena huius fori puniendi, cap. 18 h. t in Sext. de de­ negato beneficio strictae appellationis ; Pii V, Const, winter multiolices * 30 Dec. 1567, § 1 de sententia non transeunte in rem iudic. (1) Pirhing, h. t. η. 1 sq. ; Schmalzgr. h. t. n. 2 sq. ; D'Annibale, in Const « Apost. Sed. » n. 42 sq. (2) Cfr. c. 43 (S. Gregor.) C XXIII. q. 5. (3) Cfr. c. 26 (S. Hieronym.) Q XXIV, q. 3; De Ameno, 1. c. n. 3. (4) S. Hieronym. I. c. ; Lega, I. c. n. 334; Murray, 1. c. p. 382, ubi vinculum communicationis cum fidelibus explicat per unitatem in fide, in regimine et in cultu et inde petit aptam explicationem practicae connexionis, quae inter schisma et haeresim intercedit. Cfr. quoque Straub, De Eccles. Christi II, p. 650; Wilmers, De Christi Eccl. p. 640. DE SCHISMATE 437 Illa divisio a scriptoribus (5) allata in schisma occultum sive latens in mente et in manifestum, quod signis et factis externis manifestatur, in iure poenali non est practici momenti, cum in foro externo illud solummodo schisma delictum constituat, quod actu externo manifestatur et consummatur. Neque multo maioris utilitatis est divisio schismatis in internum et externum, particulare et uni­ versale (6); nam solum schisma universale, quo aliqua Ecclesia particularis vel aliqui christiani ab unitate Ecclesiae universalis di­ scedunt, constituit proprie dictum delictum schismatis, licet alia illa schismata sensu latu accepta suo reatu non careant (7). 397. Notae historicae. Scissio unitatis Ecclesiae, pro qua Christus Dominus Patrem aeternum rogavit (8), semper maximum scelus in Ecclesia habita est. Quae scissiones iam ipso tempore Apostolorum occurrunt, sed perfectum quoddam schisma non con­ stituerunt, cum intra Ecclesias particulares exsisterent neque ab Ec­ clesia Romana inducerent separationem (9). Etenim teste S. Irenaeo (10). < Ad hanc (i. e. Romanam) enim Ecclesiam propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos, qui sunt undique fideles ». Hinc monente S. Hieronymo, qui cathedram Petri deserit, in Ecclesia non est, sed profanus est Cfr. Devoti 1. c. § 1. Alia exempla schismatum particularium oc­ currunt saeculo tertio (11) et quarto (12), e quibus complura in schismata universalia atque adeo in haereticam secessionem dege­ nerarunt velut schismata Novatianorum (13) et Donatistarum (14). Maxime vero saeculo sexto ortum est gravissimum schisma univer(5) De Angelis, h. t. p. 206. (6) Devoti, h. t. § 3 ; Lega, I. c. n. 434. Cfr. quoque De Ameno, de schismate in sensu lato seu divisione in ordine religioso facta 1. c. p. 78 sq. (7) Cfr. c. 34 (S. Pelag.) C. XXIV, q. 1 ; Schmalzgr. h. t. n. 12; Muenchen, I. c. p. 347 sq., 354 sq. (8) S. Ioann. XVII, 20 sq. (9) I Corinth. I, 10 sq.; S. Clem. epist. ad Corinth. (10) Contra haeres, lib. Ill, cap. 3 (Migne P. Or. VII, 849). (11) Cfr. de schismate in Ecclesia Carthag. tempore S. Cyprian; Hefele, 1. c. tom. I, p. 111 sq,; Muenchen, 1. c. p. 348 sq. (12) Cfr. c. 5, Cone. Antioch., a. 341; c. 32, 33 Apostol. ; Hejele, I. c. p. 343 sq. (13) Hergenroether, Photius t. II, p. 337; c. 8, Cone. Nicaen., a. 325. (14) Hefele 1 c. p. 145 sq., 193 sq. ; Muenchen, I. c. p. 351 sq. 438 □H S5 Ct CAPUT XXIX sale in Italia superiore aliisque regionibus propter quintam Synodum oecumenicam (15). Tempore medii aevi praeter schisma Photii, a quo separatio Ecclesiae orientalis a Sede Apostolica originem ducit, praesertim eminent schismata per Pseudo-papas (16) et controversias de legi­ tima electione Romani Pontificis orta (17). Cum in non paucis catholicis clara notio primatus jurisdictionis Romani Pontificis inde ex saeculo decimo quarto esset obscurata, iam loanni XXII, maxime vero Pio II, in conventu Mantuano (a. 1460) (18) contra abusum schismaticum appellandi a Romano Pon­ tifice ad futurum Concilium oecumenicum fuit pugnandum et toto saeculo decimo quinto vitium istud schismaticum altiores egit ra­ dices (19), donec saeculo decimo sexto magna defectio ab Ecclesia catholica locum haberet, quae in plures sectas haereticas descivit. Quodsi Ecclesia a schismaticis iam minus fuit oppugnata, sae­ culo decimo octavo orta est secta liberorum muratorum, quae in apertam ruinam Ecclesiae ac Sedis Apostolicae machinans vix de­ cem a fundatione elapsis annis a Clemente XII. 1. c. a 1738 con­ demnata est, cuius vestigia alii Romani Pontifices secuti sunt (20). Versus finem eiusdem saeculi et ineunte ultimo saeculo XIX non defuerunt illa tentamina schismatica v. g. losephi II aliorumque principum, quibus pro more anglico et russiaco Ecclesia catholica potestati civili subiiceretur et practice a Sede Apostolica separaretur (21). Quae tentamina saltem magna ex parte irrita fuerunt multoque minore successu iterum in Germania, Helvetia, Italia restaurata fue­ runt, immo « la società cattolica italiana (22) per la rivendicazione dei diritti spettanti al popolo cristiano » legitimo contemptu oppressa iustam oblivionem iam diu est sortita. (15) Hefele, I. c. t. H, p. 914 sq. ; c. 34 (S. Pelag.) C. XXIV, q. 1. (16) Cap. 1 X, h. t. = cap. 2 Cone. Later. III, a. 1179 sub Alexandro 111; cap. unie. h. t. in Sext. (Bonif. VIII). (17) Hefele, 1. c. t. VI, p. 727 sq. de magno schismate occidentali; Straub, 1. c. p. 898 sq. quomodo magnum illud schisma non obstet Romanae Ecclesiae unitati cum uno Romano Pontifice legitimo retentae. (18) Hefele, 1. c. t. VIII, p. 123. (19) Cfr. de sanctione pragmatica in Gallia; Hefele, 1. c. p. 117 sq., 736 sq.; de schismatico Concilio Pisano, a. 1511 ; Hefele, I. c. p. 436 sq., 482 sq. (20) Sentis, I. c. ; Kirchenlex. v. Freimaurer. (21) Pii VI, Responsio ad Metropol. Mag. Trevir. Colon, et Salisb. (22) Bucceroni, 1. c. n. 30. DE SCHISMATE 439 398. Vis et ambitus schismatis. Ad constituendum délietum puri schismatis requiritur: I. ut quis aut directe sive expresse aut indirecte sive factis concludentibus ab obedientia Romani Pon­ tificis recedat et a communione ecclesiastica ceterorum fidelium sese separet, licet separatae sectae schismaticae sese non adiungat (23) ; — II. ut recessus coniunctus sit cum pertinacia sive rebellione;— III. ut recessus fiat, quoad illa, quibus unitas Ecclesiae constituitur; — IV. ut non obstante formali inobedientia et denegatione subordinationis schismaticus agnoscat illum Romanum Pontificem verum esse pastorem universalis Ecclesiae et ex doctrina fidei ipsi obedientiam esse praestandam (24): quodsi id ipsum negat, schismati admiscetur haeresis. Quare delictum schismatis sensu stricto non committitur ab eo, qui a suo Episcopo et a communione fidelium suae dioecesis rece­ dit, sed Romano Pontifici subesse et cum reliquis Ecclesiae univer­ salis fidelibus communicare non renuit. Neque simplici transgres­ sione legis pontificiae quis constituitur schismaticus; secus etiam omnes violatores universalium legum ecclesiasticarum schismatici exsisterent; id quod plane absonum est. Denique schismaticis adnumerari nequeunt, qui Romano Pontifici obedire recusant, quod per­ sonam ipsius habeant suspectam vel propter sparsos rumores dubie electam, ut accidit post electionem Urbani VI vel eidem resistant ut principi civili, non tamquam Ecclesiae pastori (25). 399. Poenae schismatis (26). Poenae sunt eaedem quae supra dictae sunt de apostatis et haereticis, non exclusa irregulari­ tate et privatione sepulturae ecclesiasticae. In const. Apost. Sedis (23) Murray, 1. c. p. 375, 377. (24) Schmalzgr., h. t. n. 7 sq. ; Lehmkuhl, Theol. mor. t. II, n. 925. (25) Bonacina, de cens, in specie, disp. 1 q. 2 punch 5 ; Schmalzgr., h. t. n. 11 sq. ; Lega, 1. c. n. 436; Murray, 1. c. p. 379 sq. ; Palmieri, De Rom. Pontii, p. 194 sq.; Pastor, 1. c. t. VI, p. 417 sq. (26) Thesaurus, 1. c. n. 17; Bucceroni, 1. c. n. 30, ubi ita distinguit inter schismaticos et recedentes ab obedientia, quod schismatici sint illi, qui vel ex malitia voluntatis vel ex errore intellectus in doctrina fidei (at tunc sunt haeretici) sublec­ tionem R. P. negant a corpore Ecclesiae se separando et novam ac separatam eccle­ siam constituendo vel constitutae adhaerendo — ; subtrahentes se ab obedientia intelligit illos qui totaliter sese separant, licet nulli alteri capiti sive auctoritati eccl. sese subiiciant ;tandem recedentes vocat, qui partialiter seu in aliqua tantum re se sub­ ducunt ab auctoritate R. P. At sicut ad haeresim non requiritur, ut quis alicui sectae !i ' » CAPUT XXX η. 3 percellebantur censura schismatici et se subtrahentes vel recedentes ab obedientia R. Pontificis; erant varii modi schisma per­ petrandi, quorum distinctio non erat necessaria. CAPUT XXX De historica applicatione iuris poenalis Ecclesiae relate ad infideles (cfr. Decretal. Lib. V, tit. 6, de lad. et Sarac. et eor. servis) Fontes: Decret. Gratiani c. 17 C. ΧΧΠ, q. S; c. 35 C. XXIV q. 3; C. XXVIII, q. 3. — Cpl. I, I. V, tit. 5 de lud. et Sar. et eor. servis; Cpl. Π (V, 4) de I. et S.; Cpl. IU (V, 3) de lud.; Cpl. IV (V, 4) de I et S.; Cpl. V (V, 3) de I et S. — Decret. Gregor. IX I. c., Constit. Clem. V (V, 2) in Clem.; Extrvg. Ioann. XXII, tit. 8; Extravg. com. (V, 2). — Decret. Clem. P. VIII (V, 4) ed. Sentis, p. 165. — Conc. prov. Venet. (a. 1359) in Collect. Lac. t. VI, pag. 299; Strigon. (a. 1858); Prag. (a. 1360); Ultraiect (a. 1865) Collect Lac. t. V, p. 86, 443, 801 (1). Scriptores: Commentatores iur. Decretal, in h. t. (2). — S. Raym., Summa, I. 1, t 4, de I et S. et eor. sen — Zech I. c. t. 15 de al. crim. contra fid. prae­ sertim de lud.; Philipps, Kirchenr. torn. Il, § 96 sq. — Scherer 1. torn. II, p. 15 sq. — Archiv. f. k. K-, t. 8, p. 57 sq t. 12, p. 85 sq. de ludaeis in Galicia et Hungaria novisque edictis Episcoporum, tom. 41, p. 75 sq. et tom. sq. de litteadhaereat, ita ad schisma non requiritur, ut quis sectae schismaticae sese adiungaζ dummodo a R. Pontifice et reliquis fidelibus recedat. Quere Lehmckuhl, 1. c. II, n. 925, rectius ita interpretatur duplex membrum censurae, ut schismatici intelligantur, qui se separant a corpore Ecclesiae eiasque capite, sive ineunt diversum coetum religiosum sive non ; deinde etiam comprehendantur, qui se separant a capite Ecclesiae eius obedientiae pertinaciter se subtrahentes, etsi velint cum re­ liquo corpore manere uniti. Cfr. quoque Lago, De fide, disp. XXV, n. 37 ; D’Anni­ bale, 1. c. n. 42, 43. Quae interpretatio est conformior communi modo interpre­ tandi censuram in Bulla Coena totidem verbis contentam, cui proinde etiam in interpretatione Const 'Apost. Sedis' stari potest. Cfr. Altieri, De cens. 1.1, p. 476 sq. — Porro iure Codicis praeter notionem schismatis can. 1325, § 2 datam, canon poenalis 1314 nullam aliam facit distinctionem nisi inter nomen dantes vel publice adhaerentes sectae schismaticae et alios schismatis delictum committentes sine tali adseriptione vel adhaesione. 1 Quae de procedure iudiciali in haereticos et de competentia Inquisitionis cap. praec. exposita sunt, etiam delicto schismatis sunt applicanda. (1) Cod. lustin. I, 9 de lud et Coelicolis; I, 10 ne christ, mancip. haereticus vel Pag. vel lud. habeat; 1, 11 de paganis, sacrifie, et templis. (2) Ex Theolog. cfr. S. Thom. I. c. 2 2 q. 10; Lugo 1. c. disp. 14, 18, 19; Suârez De fide, disp. 13; Tanner, De fide, q. 1 X, dub. 2 sq. DE HIST. APPLIC. IURIS POENALIS ECCLESIAE RELATE AD INFIDELES 441 rtt,; Ferraris I. c. v. Hebraeus; Thesaurus I. c. v. Arma cap, 3 sq. — Kober in Act’iheol. Tubing, torn. 55, p. 673. — Ponsius 1. c. 1. V, f. 6 de lud et Sarac.; Hinschius I. c. torn. V, p. 159 sq. 300 sq. 473 sq.; Lega 1. c. torn. III n. 428 sq.; Bangui, D. roem. Curie. Praenotiones 400. Connexio materiae. Cum haeresi et apostasia conne­ xionem historicam habet peccatum infidelitatis hominum non baptizatorum, quoad extensionem gravius, licet apostasiam et haeresim baptizatorum fidelium sua malitia absolute non aequat (3). Conne­ xio apparebit ex dicendis. 401. Definitio. Infidelitas universim spectata est pertinax ne­ gatio veritatis revelatae sufficienter propositae. Quo sensu infidelitas tum in ludaeis tum in Paganis et Saracenis tum in apostatis et haereticis reperiri potest (4); sed hoc Decretalium titulo maxime intelligebatur illa infidelitas, quae hominibus non baptizatis est pro­ pria; immo illa quoque comprehendebantur delicta ab infidelibus in iniuriam Ecclesiae commissa, quae olim ab inquisitoribus fuerunt castigata (5). Maxime vero cit. titulo recensentur delicta ab ipsis Christianis patrata propter communicationem vel cooperationem cri­ minosam cum ludaeis vel Saracenis Qua in re iam sese prodit specialis connexio infidelitatis cum iure poenali Ecclesiae. 402. Divisio. Infidelitas, si sensu stricto accipiatur, dividitur ratione obiecti negati in ludaismum et in Paganismum, quatenus aut sola revelatio Christiana aut universa revelatio et novi et veteris testamenti reiicitur (6). Praeterea delicta ab infidelibus ultra infide­ litatem commissa in varias species dividi possunt (7), sicut crimina fidelium in hac materia ad illicitam communicationem et cooperatio­ nem revocantur (8). μί s■ fi i (3) Schmalzgr. h. t. n. 7; Philipps 1. c. § 96, p. 388; Cfr. de ordine servato: Zech et Ponsius 1. c.; Lugo 1. c. disp. 18, n. 33 sq. (4) Schmalzgr. h. t. n. 1; Lugo 1. c. n. 1 sq.; Philipps 1. c. § 96. (5) Schmalzgr. h. t. n. 36 sq.; Bangen I. c. p. 101 sq.; Hinschius I. c. (6) Lugo I. c. n. 61 sq. disp. 19 prooem.; Schmalzgr. h. t. n. 2 sq. (7) Bangen I. c. p. 102. (8) Schmalzgr. 11. t. n. 13 sq., 45 sq. 4| 442 CAPUT XXX MBLIOTHKCA 403. Notae historicae. Quamvis ab initio religionis christianae non pauci ex ludaeis, praedicationi Apostolorum obsequentes fidem catholicam amplexi sint (9), tamen longe maxima pars populi Israelitici in pertinacia sua permansit et animos hostiles in Christia­ nos manifestavit (10). Finitis persecutionibus furor et arrogantia ludaeorum ipsis legibus Imperatorum romanorum fuerunt compe­ scenda (11). Ipsa quoque Ecclesia, tolerata ludaeorum religione at­ que protecta ipsorum libertate in suscipiendo baptismo (12), fre­ quenter cavere debuit ne ex consortio cum ludaeis fides catholica et morum honestas fidelium detrimentum pateretur (13). Qua in re procul dubio prohibitio consortii inter Christianos et ludaeos legi­ bus ecclesiasticis extensa est ad casus in iure naturali non comprehensos et sanctionibus poenalibus fuit munita (14). Inde quoque facile intelligitur, cur mutatis temporibus antiquae sanctiones poe­ nales potuerint auferri et prohibitiones canonicae ad terminos iuris naturalis denuo reduci, nisi ob speciales regionum et temporum necessitates pristinus rigor saltem ex parte restaurandus (15) visus fuerit. Cum tempore medii aevi expeditiones in terram sanctam essent susceptae, ut religio Christiana contra iniurias et invasiones Sarace­ norum defenderetur, non defuerunt Christiani, qui turpis lucri cu­ piditate ducti vel ipsis Saracenis opem atque subsidium ferrent. Quae perfida agendi ratio Christianorum iuri naturali et moderno iuri internationali contraria optimo consilio ab Ecclesia severis poenis fuit proscripta (16) etiam per censuras in Bullam Coenae insertas. Nostro tempore non defuerunt persecutiones formis plus mi­ nusve legalibus ab impiis guberniis excitatae, velut in Russia, Me- cr (9) Act. Apost II, 41, 42. (10) Ep. ad Ebr. X ; Tertullian., Ad nationes, 1,14 ; Civilta catt., a. 1886,1878. (11) Cod. lust., 1. c. (12) Greg. M. in cap. 3 X, h. t. ; cap. 9 X, h. t. ; Ponsius, I. c. ; Scherer, 1. c. p. 15 ; Lugo, 1. c. disp. 19 n. 33 sq., 70 sq. (13) Cfr. c. 50 Cone, llliberit., a. 300-306; c. 40 Cone. Agath., a. 506; c. 11 Cone. Trull., a. 692. (14) Cfr. c. 50 Cone, lllib., de vitanda coena ludaeor. ; Pii V, Const < Ro­ manus· 19 Apr. 1566, de non vocando medico hebraeo. (15) Cfr. cit Cone, provinc. inter Fontes. (16) Cap. 6, 12 X. h. t; cap. unie. h. t. in Clem.; cap. unie. h. t. in Extr. Ioann. XXII; Hinschius, 1. c. p. 159; Phillips. I. c. § 100. p. 429. DE HIST. APPLIC. IURIS POENALIS ECCLESIAE RELATE AD INFIDELES 443 xico, Hispania etc.; quae a baptizatis hominibus veram tyrannidem in catliolibus exercentibus in plures canones poenales impingunt; nec inter baptizatos defuerunt qui ob politicas rationes vel ob temporalia commoda talibus guberniis subsidia, fulcrum et perso­ nalem operam praestiterunt, aut ex debito conscientiae non resti­ terunt, laici promiscue et clerici. Quibus iuris antiqui severitas et principia legitima, quibus innitebatur, in memoriam revocare oppor­ tunum est. § 1. De infidelitate iudaeorum et saracenorum et paganorum 404. Principia legitima exercitii potestatis respectu infidelium. Infidelitas illorum hominum, qui revelationi Christianae contumaciter fidem denegant et baptismum respuunt Ecclesiamque catholicam ingredi detrectant, sine dubio gravissimum quoddam peccatum constituit (17). Quodsi isti infideles ultra fidei detrecta­ tionem non progrediantur, Ecclesia in illos, cum ipsi subiecti non sint neque iniuriam inferant, potestatem coercitivam exercere ne­ quit (18). Immo Ecclesia saltem ludaeis aliquam tolerantiam (19) sive liberum exercitium religionis Mosaicae inter populos Christianos etiam usque ad ultima tempora non denegavit. Quae incompetentia Ecclesiae cessavit et tolerantia et protectio in iustam severitatem conversa est, quamprimum ludaei aliique in­ fideles Ecclesiam iniuriis affecerunt et a supremo suo fine inter fideles consequendo iniuste impediverunt. Quamvis enim Ecclesia in homines non baptizatos tamquam in subditos iudicium exercere non possit, tamen ut societas perfecta contra iniurias sibi illatas (17) Lugo, 1. c. disp. 18. (18) Cap. 10 X h. t. ; Lugo, I. c. disp. 19, n. 33 sq. ; Schmalzgr., h. t. n. 51 sq.; Phillips, 1. c. § 98. (19) Schmalzgr. h. t. n. 13 sq., 27 sq., 31 sq. ; Brueck, Manuale di storia eccl. § 112 ; Erler, in Archiv. f. k. K. torn. 41 sq., de condicione sociali ludaeo­ rum apud diversas gentes et de agendi ratione pastorum Ecclesiae erga ipsos; Phillips, 1. c. § 99. Cfr. de Saracenis cap. un. h. t. in Clem. Inde tamen non se­ quitur, nostra aetate illam ludaeorum tolerantiam omnibus condicionibus illis one­ rosis iuris antiqui, v. g-, de habitu vel pileo distincto, de fenestris et ostiis clausis (cfr. cap. 15, 4 X h. t.) esse obligatam, quas historice recenset Phillips I. c. neque disciplinam praximque vigentem attendit. 444 CAPUT XXX S iure defensionis legitime utitur, aut principibus saecularibus tutelam Ecclesiae committit (20). Hinc factum est, ut Ecclesia tempore medii aevi ludaeos aliosque infideles religioni Christianae iniurias inferentes, multiplici ra­ tione severis poenis castigarit et tandem S. Inquisitioni subiugarit. Huismodi delicta fuerunt blasphemiae contra religionem Chri­ stianam prolatae, raptus mulierum Christianarum, seductio Christia­ norum ad iudaicam perfidiam, divulgatio librorum fidem Christianam impugnantium. Poenae spirituales propter ista delicta infidelibus non baptizatis infligi profecto non potuerunt. Hinc Ecclesia illos castigavit per interdictum commercii Christianis impositum aut per multas pecu­ niarias aut per fastigationem aut incarcerationem (21). Quae res nostra aetate in foro ecclesiastico non sunt practici momenti. Scholion. Quodsi ultimo tempore mota est quaestio iudaica sive antisemitica, ne quis in multiplices impingat errores, quaestio tolerantiae religiosae, intra legitimos limites numquam ab Ecclesia ludaeis negatae, probe distinguenda est a communicatione religiosa, morali, sociali Christianorum cum ludaeis (22). Item -quaestio tole­ rantiae civilis et politicae Judaeorum nunc aliis criteriis est dijudi­ canda atque tempore medii aevi (23), quo una religio catholica do­ minabatur et libertas illa cultuum, nunc proclamata, nondum exstitit. Denique in quaestione oeconomica vel verius usuraria, imprimis cu­ randum est, ne ipsi quoque Christiani sint usurarii et ut Christianis institutis atque sapientibus legibus criminalibus et civilibus omnes abusus et fraudes indiscriminatim impugnentur (24). ? t I er (20) Schmalzgr. h. t n. 35 sq. ; Phillips, 1. c. § 97, p. 393, nimium extendit potestatem Ecclesiae in paganos (cfr. Lugo, I. c. disp. 10 n. 33 sq.), quam § 96, p. 387 sq. accuratius circumscripserat. (21) Cfr. Schmalzgr., Bangen, Hinschius, 1. c. (22) V. g. impedimentum disparitatis cultus praesertim contra Hebraeos ab Ecclesia magno cum rigore sustinebatur usque ad haec ultima tempora quamdiu experientia docuit ex consortio maritali cum Hebraeo grave periculum imminere pro fide partis catholicae tametsi cautiones requisitae non detrectarentur, quod quotidiana experientia comprobatur. (23) Cap. 16, 18 X h. t. de officiis et magistratibus civilibus non conceden­ dis ludaeis et Paganis; Pius V, 1. c. de interdicto contra medicos hebraeos; Schmalzgr., h. t. n. 27 sq. (24) Cfr, quae sapienter monet Benedictus XIV, Const. « A quo primum » 14 Junii 1751 ; De synod, dioces. lib. VI cap. 4 ; Phillips, 1. c. § 100. DE HIST. ÂPPLIC. IURIS POENALIS ECCLESIAE RELATE AD INFIDELES 445 §2. De communicatione et cooperatione Christianorum cum iudaeis et paganis ·— Λ —w 405. Quae in antiquo iure sunt vetita Christianis circa com­ municationem in sacris cum infidelibus nunc quoque sunt servan­ da, quatenus nituntur ipso iure divino (25); porro plura quae iure canonico antiquo fuerunt constituta, etiam iure adhuc vigente fue­ runt de novo prohibita specialibus S. Sedis decretis (26). Multiplices vero prohibitiones canonicae commercii mere humani d civilis, quae in iure Decretalium h. t. et antiquis Constitutionibus Romanorum Pontificum continentur, ex disciplina nunc vigente non amplius omnes et ubique quoad ipsam obligationem ex lege ec­ clesiastica et decretis S. Sedis exsistunt in pleno vigore (27) multo­ que minus quoad sanctiones poenales. At certe etiamnunc ubique illae prohibitiones urgent, quae nituntur ipso iure naturali (28); immo assiduum servitium domesticum (29) per Christianos in aedibus Ju­ daeorum, etiam in compluribus recentioribus Conciliis provinciali­ bus (30) atque edictis Episcoporum denuo ipsa approbante Sede Apostolica severe fuit prohibitum. Cuius prohibitionis certe in Ga­ licia sive Polonia Austriaca speciales fuerunt rationes (31). Cooperatio (32) prohibita cum Paganis, quatenus nititur iure naturali, etiam nostra aetate non est abrogata; sed censurae latae (25) Schmalzgr., h. t. n. 8, 10, 12 de non admittendis infidelibus ad sacra­ menta, de participatione in ritibus superstitiosis infidelium. (26) Schmalzgrueber, iam suo tempore h. t n. 9, 11, canonibus antiquatis nimium videtur insistere. (27) V. g. prohibitus usus, medici hebraei arg. d. ex Sixti V, Const. « Chris­ tiana * pietas 22 Oct. 1586, § 1. (28) De fornicatione cum ludaeis cfr. c. 6 Cone. Clarimont. I, a. 535) = c. 17 C XXVIII q. I. et Archiv f. k. K, t. 8, p. 64, de casu reservato in Galicia. (29) De distinctione inter famulos domesticos et colonos cfr. in iure antiquo cap. 2 X h. t. et in iure novo resp. S. C. Inq. relatum in ep. Nunt. Apost. Vienn. 26 lun. 1861, cfr. Archiv. f. k. K. 1. c. p. 73 sq. (30) Cfr. Cone. prov. cit. in Font. (31) Archiv. f. k. K. 1. c. p. 57 sq. (32) Cfr. Benedictus XIV, De Synod, dioec. 1. XIII, cap. 20 n. 7; Phillips, 1. c. § 100, p. 431 sq. — Cfr. in Collect. S. C. P. F. *1 p. 598 sq., 653 sq. de variis modis huiusmodi cooperationis prohibitae varia S. Sedis decreta. Communicatio vero in sacris cum paganis eodem modo est prohibita ac in sacris haere­ ticorum ex can. 1258, 2316. — De iudaeis speciatim consulendus Dictionnaire Apo- 446 CAPUT XXXI sententiae, quondam in cap. 12 X. h. t. et cap. 1 h. t. in Extrg. com. et Bulla Coenae in perfidos Christianos statutae, iam ob si* lentium Const. “Apost. Sedis„ non amplius valebant; immo etiam aliae poenae vindicativae cap. 6 X. h. t. et cap. 1 h. t. in Extravg. de perpetua infamia, de confiscatione bonorum et de servitute in­ currenda, de intestabilitate et inhabilitate ad successiones tam ab intestato quam ex testamento, de inhabilitate ad officia publica et actus legitimos, de publica denuntiatione diebus dominicis et festis, practico momento et valore canonico iamdiu carent. Multo magis formalitas praescripta cap. 11 X. h. t. ad suscipiendum iter “in Alexandriam„ nostra aetate est plane obsoleta. CAPUT XXXI De specialibus delictis cum haeresi connexis (can. 2316-2319) 406. L Cooperatio in haeresi speciale delictum constituens fit ab eo “qui quoquo modo haeresis propagationem sponte et scienter iuvat» (can. 2316). Tale iuvamen, ex dictis, reddit suspectum de haeresi, cum quo agi debet ad normam can. 2315. Punitur autem praestatio auxilii formalis, quo iuvamen haeretico detur in ipsa eius haeresi propaganda, quale non esset per se receptio in hospitio ex amicitia vel ad rem domesticam et similia; satis autem est ad de­ lictum, si auxilio quis sit haeretico sive publice sive privatim, sive palam sive occulte, verbis, scriptis aut actibus, si ex tali auxilio hae­ resis de facto propagetur vel divulgetur seu effectu secuto; secus haberetur dumtaxat delictum attentatum ad normam conatus delicti tractandum (cfr. can. 2213, 2235). 407. H. Communicatio in divinis cum haereticis, quae ex can. 2316 reddit suspectum de haeresi: agitur autem de communicatione vetita ad normam can. 1258, § 1, quo illicitum declaratur fidelibus quovis modo active adsistere seu partem habere in sacris acatholilogétique (D’Ates) v. Juif et Chrétiens, tom. II, col. 1664 sq., v. L’usure; VI, Le meurtre rituel; L’Etat et les Juif col. 1713 sq.; L’Eglise et les Juifs, col. 1725; La legislation ecclesiastique relate ad ludaeos etc., cum completa quadam bibliographia. DE SPECIALIBUS DELICTIS CUM HAERESI CONNEXIS 447 eorum, non tantum quando actus acatholici cultus ponuntur cum intentione eo ipso adhaerendi sectae vel eiusdem sectae cultum ap­ probandi, sed etiam quando actus acatholici cultus ita est specifice religiosus et vel in se vel in circumstantiis falsae sectae protestati­ ons, ut aliter explicari nequeat; tunc enim habetur aequivalens pro­ fessio vel saltem simulatio falsi cultus (1). 408. III. Defensio doctrinae damnatae. « Pertinaciter do­ centes vel defendentes sive publice sive privatim doctrinam, quae ab Apostolica Sede vel a Concilio Generali (2) damnata quidem fuit, sed non uti formaliter haeretica > (can. 2317). Qui id facit saltem non bene sentit de potestate Magisterii Ecclesiae eiusque in supremo gradu exercitio, contra quod exercitium inobediens et rebellis sisti­ tur; inde periculum ut in haeresim quoque labatur. Requiritur pertinacia quae ex natura rei requirit scientiam de damnatione doctrinae et plerumque monitionem saltem privatam: duplici autem modo delinquitur, vei docendo talem doctrinam damnalam (3) quod non fit per solam assertionem talis doctrinae sed per hoc quod quavis ratione studeatur illam in aliorum mentem ingerere seu insinuere, vel illam defendendo seu eius patrocinium sumendo, v. gr., contendendo eam esse veram et minime damnandam (4). Non amplius requiritur, ut doctrina sit damnata sub poena ex­ communicationis 1. s. Cfr. Const. Apost. Sed. II, 1, ubi illa poena debebat esse munita ipsa damnatio. Poenae sunt ferendae sententiae : arceri debent a ministerio prae­ dicandi verbum Dei, ab audiendis sacramentalibus confessionibus et a quolibet docendi munere ; his videlicet privantur, quibus alios prava doctrina inficere possent. Insuper Ordinarius, post monitionem, potest infligere alias poenas necessarias ad reparandum damnum. (1) Cfr. Wernz-Vidal, tom. IV, n. 347 ; De Meester, Iur. can. comp. Ill, η. 1252. (2) Damnatio ab aliqua S. C. cum approbatione in forma communi R. P. ad hanc figuram delicti non sufficeret, sed damnatio fieri debet nomine et auctoritate R. Pont. (3) Catalogum doctrinarum seu propositionum damnatarum, passim exhibent in suis compendiis theologiae moralis doctores. (4) Cum quis in aliquo libro proponit ut suam talem damnatam doctrinam vel ab alio defensam approbat et suam facit, si de damnatione conscius est, in eo pertinacia est praesumenda; liber enim pacato et deliberato studio scribitur et editur, non sicut verba, quae semideliberate proferri possunt et non raro solent. 448 CAPUT XXXI Quodsi doctrina fuerit damnata aliqua poena latae sententiae, tam­ etsi damnatio ante Codicem fuerit facta, haec quoque poena fir­ matur can. 2317. 409. IV. a) Editores librorum apostatarum, haereticorum et schismaticorum, qui apostasiam, haeresim, schisma propugnant hac in re evidenter speciali quadam ratione iuvant haeresis, etc. propa­ gationem. Hi, opere publici iuris facto, incurrunt in excommunica­ tionem Sedi Apost. speciali modo reservatam (5). b) Eandem poenam incurrunt, qui praedictos libros vel alios per apostolicas litteras nominatim prohibitos aut defendunt aut scien­ ter sine debita licentia legunt vel retinent (can. 2318, § 1) (6). Re­ currit hic ratio iuridica supra allegata de defendentibus et propa­ gantibus doctrinas damnatas ex una parte; ex alia parte periculum in fide quod incurritur ex lectione talium librorum. Relate ad a) satis est ut certo moraliter sciatur librum esse apos­ tatae, haeretici vel schismatici, nec necessarium est ut qua talis sit damnatus. — Relate ad b) puniuntur, legentes et retinentes sine de­ bita licentia: non videtur admittendum quod necessarium sit ut liber fuerit prohibitus sub poena excommunicationis latae senten­ tiae et multo minus ut sit prohibitus sub eadem censura simpliciter reservata, qua in re potius haberetur lusus verborum; nec habet valorem iuridicum provocatio ad const. Apost. Sedis et ad eiusdem interpretationem. c) Auctores et editores qui sine debita licentia sacrarum Scrip­ turarum libros vel earum adnotationes aut commentarios imprimi (5) Cum propugnare sit data opera et pro viribus defendere, non mere doc­ trinam docere (quod facile fieri potest ex ignorantia et bona fide), hoc ipso quod in libro propugnetur haeresis, satis intelligitur esse auctoris haeretici, nec requi­ ritur ut determinatae sectae adhaeserit. Chelodi, n. 60, 2, cum antiquis commen­ tatoribus. (6) Non videntur comprehendi ephemerides, libelli, opuscula, folia separata; at comprehenduntur commentarii seu, ut aiunt, Riviste, S. O. 27 April 1880 (A.S. S. XX, 368), 13 lan. 1892 (A.S.S. XXIV, 625). Legunt non solum hi, qui propriis oculis perspiciunt gnari linguae, sed hi quoque qui legentem audiunt, si lectio sibi de ipsorum mandato fiat (cfr. can. 2209, 2231). Retinent qui librum suum vel alienum penes se vel penes alium conservant Defendunt qui doctrinam libri propugnant, non qui eiusdem stilum extol­ lunt, nisi hoc in libri approbationem cedat Chelodi, Ius. poenale n. 60, 2. 449 DE SPECIALIBUS DELICTIS CUM HAERESI CONNEXIS curant (can. 2318, § 2). — Ut auctor incurrat opus est ut impressio fiat ex eius cura, non cura alterius cui, v. gr., auctor donavit manuscriptum, quo casu potius incurreret donatarius cum editore. — Sa­ tis habetur completum delictum per ipsam impressionem in ordine ad editionem factam, tametsi opus publici iuris nondum sit factum seu venditioni expositum. Cfr. Chelodi n. 60. 410. V. Quaedam participatio in religione acatholica, punita excommunicatione latae sententiae Ordinario reservata, habetur in his casibus : 1° Qui matrimonium ineunt coram ministro acatholico contra praescriptum can. 1063, § 1. — Quod delictum adest si matrimo­ nialis consensus praestetur aut renovetur coram ministro acatholico uti sacris addicto, non tamquam officiali civili (7); 2°) Qui matrimonio uniuntur cum pacto explicito vel implicito ut omnis vel aliqua proles educetur extra catholicam Ecclesiam (8) ; (7) Videtur dicendum delictum committi tum a catholico qui matrimonium illo modo contrahit cum acatholico vel infideli, tum a duobus catholicis ita con­ trahentibus; nec obstat provocatio ad can. 1063 cum canon poenalis agat de contrahentibus matrimonium et canonis 1063, praescriptum est prohibitio adeundi ministrum acatholicum ad matrimonialem consensum praestandum vel renovan­ dum; quod delictum communicationis in divinis cum ministro acatholico, et qui­ dem gravius, committitur a duobus catholicis. Quod praeterea hi duo catholici sint suspecti de haeresi ex can. 2316, non impedit quominus censuram incurrant ut apparet ex aliis casibus eiusdem canonis 2319. Aliter alii doctores velut Che­ lodi, I. c. S. Officium 17 Maii 1892 declaravit eos, qui coram ministro acatholico matrimonium contrahunt, incurrere excommunicationem, etsi censurae inscii fue­ rint, quod attentis canonibus 2229, § 1, 1°, can. 16, § 2, ita intelligendum est de iure Codicis, quod qui censuram norunt illam contrahunt pro utroque foro, qui vero se ignorasse forte asserant tractandi in foro externo sunt ut censura inno­ dati propter talem actum publicum sub censura prohibitum, quare in foro externo ad sacramenta admitti non possunt donec a censura absolvantur. Quare in foro externo reconciliandus, admonendus: «) de gravi peccato per confessionem de­ lendo; b) de obligatione liberos catholice educandi, vel, si est mulier, curandi, ut maritus permittat dictam catholicam educationem, et si eam non permitteret, curandi ut liberi, quantum ab ipsa dependet, catholice educentur. Quibus praestitis, ab Episcopo, expositis factis et bona poenitentis dispositione, petitur facultas ab­ solvendi pro foro externo et ea datur servato Rituali Rom. ti. 3, cap. 3 et tunc a quovis confessario absolvi potest. Si vero delictum, in loco ubi fit reconciliatio occultum est, sufficit absolutio in foro sacramentali a competente confessario data, quae valet etiam pro foro externo. Cfr. Noldin-Schoenegger, De poenis, n. 87. (8) Fraudem contra hanc legem poenalem committunt, qui de industria ad celebrandum matrimonium adeunt locum, ubi, citra expressum pactum, ex ipso 29 450 CAPUT XXXII 3°) Qui scienter liberos suos acatholicis ministris baptizandos offerre praesumunt; 4°) Parentes vel parentum locum tenentes, qui liberos in reli­ gione acatholica educandos vel instituendos scienter tradunt. Paren­ tum locum in educatione prolis tenere quis potest ex lege vel ex pacto aut de facto. Qui recensentur nn. 2, 3, 4 sunt praeterea suspecti de haeresi ex ipsa iuris dispositione (can. 2319), ideoque tractandi sunt ad praescripta can. 2315, ut suspicionis causam removeant (9). CAPUT XXXII De delictis contra religionem (1. V. tit. 12) (can. 2320-2320) 411. Praenotiones. Quibus actibus contra religionem pecce­ tur docent moralistae, a quibus, praeter modos quibus religio ne­ gative laeditur, positiva peccata contra religionem dispertiuntur in duplicem speciem ; in actus superstitiosos, quibus religio offenditur, ut dicitur, quasi per excessum, et in actus irreligiositatis, quibus religio dicitur offendi per defectum. Superstitio est cultus religiosus vitiosus. Irreligiositas sonat actum cultui contrarium, sc. irreveren­ tiam aut contumeliam, quae aut est directe contra Deum, puta blasphemia, aut est directe contra res sacras et constituit sacri· legium. Sua gravitate, praesertim in ordine ad bonum publicum, de­ lictis contra fidem accedunt delicta contra religionem, quae hoc titulo XII 1. V, poenis mulctantur. Delicta vero quae ipsi Deo iniuriam inferunt cetera gravitate excedunt et maxime laedunt societatis religiosae publicum bonum. Tales sunt iniuriae reales in Deum-Hominem, blasphemia, periurium. legis civilis praescripto proles educanda est in religione patris vel secundum sexum in religione patris aut matris. Quae fraus nequit esse modus evadendi poenam: quare eadem poena saltem per sententiam sunt plectendi. (9) lure praecedenti haec crimina spedfica non fuerunt speciali lege poe­ nali considerata ; sed facile subsumebantur sub generali delicto praebendi favo­ rem haeresi. ,'S *7 *·.''· *» .· ”* · ·■ ■’ ’ «^ ** ·*- DE DELICTIS CONTRA RELIGIONEM 451 Jniuriae reales contra Deum (can. 2320). 412. I. Iniuria rcalis in Deum (1) committitur per profanationtm Eucharistiae, qua Deo ipsi in Eucharistia praesenti iniuria irro­ gatur dum hostiae consecratae temerantur. Triplex profanatio per­ cellitur canone 2320: 1°) species consecratas abiicere\ 2°) easdem in malum finem abducere; 3°) in malum finem retinere. Abiicere seu proiicere significat actum illum, quo res viles proliciuntur; non est autem necessarium ut in locum sordidum proiiciantur; quare delictum committeret, qui furaturus pyxidem particulas consecratas humi vel in scammo Ecclesiae aut alibi spar­ geret. Particulae praesumi debent consecratae quae in tabernaculo asservantur, quae venerationi fidelium in pyxide vel in ostensorio exponuntur, quae a sacris ministris pro s. communione distribuun­ tur. Nec ad complendam hanc primam delicti figuram requiritur pravus finis in abiiciente seu proiiciente, ipse actus effundendi seu proiiciendi malum finem implicat et continet gravissimam irreve­ rentiam et iniuriam Deo illatam. Abducere in alium locum vel retinere apud se delictum consti­ tuit, si fiat in malum finem, qui sane praesumitur, non si ex immo­ dica et profecto falsa devotione aut forte causa necessitatis id fa­ ceret. Pariter delinquit, qui abducat sciens alium Sacramentum profanaturum. Poenae sunt: a) excommunicatio specialissimo modo reservata, lat. sent.; 6) suspicio de haeresi; c} infamia iuris lat. sent.; d) pro derico insuper depositio fer. sent. Iure quoque praecedenti gravissime puniebatur ablatio hostiae consecratae, nimirum degradatione in clerico; insuper clericus et laicus erant tradendi brachio saeculari, in quo foro erat statuta poena mortis. Codic. penale Gregoriano a. 80 retinet poenam mor­ tis, ante delicta laesae Maiestatis (2). (1) Cfr. Hadrianum VI, ep. , 20 Iui. 1522; Innocent. XI, Const. 'Ad nostri Apostolatus » 12 Mart. 1677 ; Alexan. VIII Const. « Cum alias » 22 Decembr. 1690; Benedict. XIV, Const. « Ab augustissimo» 5 Mart. 1744; Clemens Χ1Π, Const. « Gravissimum » 6 Mart. 1759. (2) Cfr. Kober, D. Deposition 788 ; Hinschius, V, 755. De antiquis poenis fori saecularis, cfr. Pertile, Storia del dir. pen. It., § 194; Nuovo Cod. pen. It., L 404; Cod. Ger., § 766; Cod. Austn, § 122, 175. 452 CAPUT ΧΧΧΙ1 ÀTEKNÏTAS SACERDOTALS SANC bibliotoecx II. Abusus Eucharistiae in celebratione Missae committitur a sacerdote, qui sine debita licentia praesumit eodem die Missam ite­ rare aut sine legitima causa (3) non ieiunus celebrare. Ob verbum praesumit excusat ignorantia non facile admittenda et gravis metus (can. 2321). Poena constituta: est suspensio a Missae celebratione fer. sent, ad tempus ab Ordinario praefiniendum, quae proinde non est cen­ sura. Ceterum delictum consummatum est delictum mere praeteri­ tum, sine tractu successivo, quod censura puniri non potest, quae sit ferendae sententiae. 413. Historia. Delictum iterationis Missae est iuris dumtaxat ecclesiastici (can. 806), quod iam fit manifestum ex facta permissio­ ne binationis (cit. can.) et exceptionibus iure factis. Porro cum iam saec. V et VI consuetudo Christianae celebrationis saltem unius Missae totum Christianum orbem pervasisset (4), etiam paulatim introductus fuit usus atque etiam abusus pluries in die celebrandi, non solum a diversis sacerdotibus, sed etiam ab eodem. Cfr. can. 5 Conc. Toletani XII (a. 681) ubi reprehenduntur sacerdotes plu­ ries in die celebrantes et in ultimo tantum sacrificio sacram com­ munionem recipientes. At vicissim Walafridus Strabo de S. Leone III (795-816) refert plures in die Sti. Pontificis celebrationes, et va­ rietatem usus de numero Missarum celebratarum refert nec im­ probat (5). Praesertim vero alteram missam in favorem hospitum et peregrinorum celebrandam fuisse permissam tradit Regino (f a. 915) (6), itemque quando ex usu liturgico plures celebrandae erant et unicus aderat sacerdos. Atque haec videntur causam praebuisse abusui iteratae celebrationis privatae. — Prohibitum fuit celebrare ultra tres Missas in die, cfr. Canones editi ab Edgardo, can. 30 “Docemus etiam, ut nullus sacerdos uno die saepius quam ter ad summum missas celebret,, (7); quod praescriptum, addita poena, iteratum invenitur apud “Leges presbyter. Nortumbrensium» n. 18 itemque in Conc. Salgunstadiense (in Germania) a. 1022, can. 5. — (3) Legitimas causas recensent et apte circumscribunt moralistae v. gr. Noldin, lit, n. 155 sq. (4) Many, De Misse, n. 13. (5) De rebus ecclesiast. cap. 21 apud Migne PL, torn. 114, col. 943. (6) De eccles. disciplin. apud Migne PL t 76, col. 187. (7) Mansi, Concilia, t. XVIII, col. 516. DE DELICTIS CONTRA RELIGIONEM 453 Deinceps vero facta est restrictio ad unam Missam in die, can. 53 D. 1 de consecr. (Alexander II a. 1061-1073), reprobato abusu orto ex motivo pecuniae aut adulationis saecularium. Quem R. P. secuti sunt alii, velut Innocentius III (cap. 3 X de celebr. miss. Ill, 41) et Honorius III (cap. 12 eod.); Conc. Lambetense (a. 1204) et alia eiusdem et posterioris aetatis (8). Praescriptio ieiunii naturalis, Missae celebrandae anteponendi, est antiquissima. Cfr. Wernz- Vidal, tom. IV, η. 73, not. 53; Many, De Missa, n. 171 sq. ubi afferuntur canones diversarum ecclesiarum. 414. III. Usurpatio ordinis sacerdotalis habetur si actiones sa­ crae quae iure divino aut canonico sacerdotibus sunt reservatae ab eo ponantur, sive clerico sive laico, qui ad ordinem sacerdotalem promotus non sit. Unde manifestum est quod ex hoc titulo reus delicti fieri non potest sacerdos, quavis prohibitione vel poena cano­ nica ipsi interdictum fuerit sacerdotalis potestatis exercitium. Triplex ratio delictum committendi: a) Simulando Missae celebrationem i. e. ritus et caerimonias Missae ita perficiendo ut adstantes decipiantur, tametsi verba con­ secrationis non proferantur. b) Excipiendo sacramentalem confessionem seu alterius peccata audiendo in talibus adiunctis, ut is putet ea se accusare in ordine ad absolutionem, tametsi ipsa absolutio non detur. Poenae. Gravissima haec usurpatio contra ius divinum punitur 1°) excommunicatione speciali modo reservata lat. sent. ; 2°) in laico insuper privatione pensionis aut muneris aliisque poenis fer. sent. ; 3°) in clerico depositione fer. sent. c) Usurpando alia munia sacerdotalia v. gr. sacramenta vel sacramentalia, quatenus haec sacerdotibus sunt reservata. Poena: indeterminata arbitrio Ordinarii pro gravitate culpae. 415. Historia. Cum omni ordini sive ex iure divino sive ex iure ecclesiastico (9) certae functiones sint propriae, semper in Ec­ clesia exercitium ordinis non suscepti grave fuit reputatum delic­ tum. Quare cum diaconi tempore persecutionis Deocletiani multis (8) Mansi, 1. c. t. XXII, coi. 752. Çfr. Marten, De antiquis Eccl. ritibus, 1. I, cap. III, a. 3, n. 18; Durandus, Rationale, I. IV, cap. I, n. 25 sq. ; Benedictus XIV, in cel. epist, « * Declarasti 16 Mart. 1716 et in « De sacr. Missae » sect II, n. 23 sq. Quoad facultatem binandi nunc standum est can. 806. (9) Cfr. Muenchen, p. 675 sq. ; Gasparri, I. c. n. 333 sq., 1129 sq. 454 CAPUT XXXII locis officium offerendi Eucharistiam usurpassent, id can. 15 Cone. Arelat. (a. 314) "minime fieri deberen statuit, similesque abusus diaconorum c. IS Cone. Nicaeni (a. 325) condemnantur (10) sub poena privationis diaconatus. Presbyteri quoque si quodpiam ad episcopale ministerium specialiter pertinens suo motu putaverunt exsequendum, continuo presbyterii dignitate et sacra communione privati sunt, ut praeeunte Cone. Sardicensi (a. 343-344) c. 19 (11) etiam statuerat Gelasius I (12) a. 494. Qua in re idem «antiqui cano­ nes vetuerunt»; denuo presbyteris vetuit etiam Cone. Bracar. II, c. 19 (a. 563) sub poena depositionis ab officio. Hefele t. II, p. 80, 722 sq. Inde ex saec. VIII non desunt statuta, quibus praesertim du­ plex delictum usurpati ordinis punitur sci. celebratio missae atque absolutio in foro sacramentali a clerico ad presbyteratum non pro­ moto (13). At dubitari non potest, quin canones in compilationem authenticam Gregorii IX translati rigorem poenarum iuris antiqui contra istud delictum potius imminuerint quam auxerint (14). Ab ista mitiore praxi Rom. Pontifices saec. XVI recedere coe­ perunt, et iam Clemens VIII (15), vestigia Pauli IV et Pii V secu­ tus, in sacrilegam usurpationem ordinis sacerdotalis per celebratio­ nem missae vel per auditam sacramentalem confessionem factam novas et severissimas statuit poenas: quae ab Urbano VIII (16) et Benedicto XIV (17) non solum abrogatae non sunt, sed reiectis frivolis actibus judicialibus et aucto rigore procedurae iudicialis potius maiorem vim atque efficaciam consecutae sunt. (10) Hefele, Conciliengeseh. t. I, p. 213 sq. ; 424. (11) Hefele, t. I, p. 601 sq. (12) Gelasius I ep. ad Ep. Lucan, cap. 6 (Thiel, Ep. R. P. L, p. 365 sq.). (13) Kober, 1. c. p. 782 sq. (14) Cfr. cap. 2, 3 X h. t. (V, 27, 28). Urbanus II a. 1185-1187 cum text cit. iur. aut. ; Kober, I. c. p. 782 sq. et 164 sq. (15) Const. « Et si alias » 1 Dec. 1601, ubi delictum celebratae missae vel auditae confessionis dicitur puniendus degradatione de se coniungenda cum tra­ ditione brachio saeculari facienda, ut poenis quoque saecularibus plecteretur, quae traditio ob defectum brachii saecularis iamdiu obsolevit. (16) Const. * Apostolatus off. » 23 Mart. 1627. (17) Const < Sacerdos » 20 Aprilis 1744; const. » Divinarum » 2 Aug. 1757; Encycl. « Quam grave» 2 Aug. 1757, ubi in haec materia reis confessio in iudicio negatur ad mitigationem poenae suffragari. Quae vero Benedictus XIV cit const statuit de tortura iamdiu a praxi Ecclesiae sunt aliena. Cfr. Thesaurus, L c. v. Ordo caput 32 ; Kober, 1. c. p. 786 sq. INIURIAE VERBALES CONTRA DEUM CAPUT XXXIII Iniuriae verbales contra Deum § 1. De blasphemia (1) Fontes: Decret. Grat. c. 4 (Gregor M.) D. 25; c. 10 (Ps. Pius), C. XXII, q. 1; c. 10, 13 C. XXIV, q. 3. — Cap. 2 X. (Gregor. IX) de maledicis V, 26. - Leo X. Const. « Supernae dispositionis· * 5 Maii 1514 in Cone. Later. V, sess. IX; lulii III Const. «//z multis * 1 Febr. 1554 (pro solis Romanis); Pii V Const. , § 226, « Dei giudizi di Dio»; Wernz-Vidal, tom. VI, n. 713 sq. (28) Nequit sane negari in Ecclesiis particularibus purgationem vulgarem fuisse admissam. Quodsi Hinschius, 1. c. tom. V, p. 345, asserit per longum tem­ pus medii aevi «Ecclesiam aut etiam Rom. Pontifices» non expresse saltem pro laicis reprobasse, sed potius approbasse purgationem vulgarem, confundit Eccle­ siam universalem cum ecclesiis particularibus neque de Romano Pontifice vel de Ecclesia universali solidum affert argumentum, quo assertionem suam probet Cfr. c 7, § 1. (Alex. II, a. 1063) C. II, q. 5; c. 20 (Stephanus V) c. 22 (Nicol. 1) C. II, q. 5. (29) Cfr. capita t 35.1. V; cap. 10 X, de excess. Praei. V, 31. Cfr. De Smedt, Le duel judiciaire et l’Eglise, in periodico Etudes Religieuses, t. XL1II, p. 337 sq. t LXIV, p. 35 sq. (30) Dig. XII, 2 de iureiur. sive voluntar, sive necess., sive iudiciali ; Cod. II, 58 de iureiur., propter calumn. dando; Cod. IV, 1 reb. creditis et iureiur. At pro­ prius tit de periurio etiam in iure Romano non reperitur; Codice penale Ital. (a. 1930) art 371 ; Cod. crim. Germ. § 153; Cod. crim. Gall. § 361 sq. Cod. cr. Hisp. art. 332 sq. ; Regol. penale Gregor. XVI nihil habet de periurio, quia in statu pontificio causa ista spectabat ad forum ecclesiasticum. (31) Ex Theologis cfr. v. gr. Suârez, 1. c. tract. V, 1. 3, ubi agit de periurio. PERJURIUM 461 422. Definitio. Praeter blasphemiam et tentationem Dei maxi­ me infidelitate in votis persolvendis et periurio ipsi Deo irreverentia infertur. Periuriurn generatim definiri potest dolosa iuramenti violatio. Quare ad periuriurn non sufficit qualiscunque culpa, sed dolus re­ quiritur, quo quis scienter mendacium iuramento firmet aut iuratam promissionem studiose non exsequatur. Porro cum ad periuriurn re­ quiratur iuramenti violatio et juramentum absque invocatione divini nominis non subsistat, facile patet, periuriurn non committi ab eo, qui fidem absque invocatione divini nominis, sed tantum cum clau­ sula < fide mea nobili vel sacerdotali» datam dolose violat (32). Divisio. Periuriurn simili quadam ratione dividi potest atque ipsum iusiurandum. Hinc distinguitur periuriurn assertorium et promissorium, iudiciale et extraiudiciale, publicum et privatum, simplex et sollemne, scriptum et orale. Discernendum quoque est saltem in ordine ad sanctionem poenalem periuriurn a iureiurando incauto (33). Neque omittenda est distinctio periurii personalis a sollicitatione alterius ad periuriurn sive effectu secuto sive non secuto (34), et periurii in causa criminali et periurii in causa civili (35). 423. Notae historicae. Periuriurn licet iam satis aperte iure divino naturali et positivo fuerit prohibitum, sacris quoque canoni­ bus iam ex primis saeculis religionis Christianae frequenter repro­ batur (36). Minime vero Ecclesia eo progressa est, ut ipsum iura­ menti usum condemnaret, sed utrumque iuramentum et assertorium et promissorium exclusis abusibus in suo foro recepit (37). Quodsi Ecclesia in Conciliis provincialibus contra periuriurn severa condidit decreta, non minore rigore in periuros utuntur libri poenitentiales(38). Gratianus ius antiquum iam constitutum satis complete in suum transtulit decretum (39), et quamvis in compilationibus authenticis proprius titulus de periurio desit, tamen capita singularia de periurio, (32) Zehl, L c. § 228. (33) Suârez, 1. c. tract. V, 1. 3 cap. 5, cap. 20, η. 7. (34) Cfr. c. 7, C. XXII, q. 5. (35) Cap. 54 X, de testib. II, 20. (36) Cfr. c. 25 Apost. = c. 12 D. 81 ; c. 7, Cone. Herd. (a. 524-546) = c. 11 C XXII, q. 4; c. 17. Cone. Matiscon. I, a. 581, = c. 7, C. XXII, q. 5. (37) Devoti, h. t. § 1. (38) Schmitz, Die Bussbuecher, p. 443, 597, 497 et passim. (39) Cfr. 1. c. in Fontib. 462 CAPUT XXXlil haud levis momenti, ibidem non desunt (40). Concilia particularia inde a compilationibus authenticis novis statutis et poenis adiectis delictum periurii notarunt (41). Quare nulla fuit necessitas, ut de delicto adeo evidenti et ipsis legibus civilibus severissime punito novae in dies prodirent leges universales Ecclesiae (42). 424. Vis et ambitus periurii. Delictum periurii in foro ec­ clesiastico etiamsi maxime comprehendat dolosam violationem jura­ menti assertorii, tamen etiam periurio promissorio constituitur (43). Periurium iudiciale praesertim in causa criminali (44) sane ceteris gravius exsistit magisque damnosum, nihilominus ex fontibus cano­ nicis delictum ecclesiasticum periurii non restringitur ad solum per­ iurium iudiciale (45) ; fontes enim canonici iuris communis huiusmodi limitationem non insinuant. Cfr. de iure partie. Instr. Prag. §92. Sollicitatio quoque alterius ad periurium sive effectu secuto sive non secuto merito inter delicta ecclesiastica recensetur (46). Periurium in iure canonico principaliter punitum tamquam de­ lictum patratum contra reverentiam Deo debitam (47). Quod motivum, cui recentiores quidam iuristae (48) ob insufficientes rationes sese opponunt, nequaquam prohibet, quominus periurium etiam ob alias rationes secundarias ex ordine sociali petitas puniatur; laeditur enim periurio fides publica et dignitas tribunalium, ius partium (49). Circa periurium iudiciale eiusque poenas conferendi sunt cc. 1743, §3; 1755, §3; necnon cc. 1757, § 2; 1795, § 2 quod periuri ne­ queant esse testes aut periti. (40) Cfr. cap. 10 X, de iudic. Il, I, de periurio clerici ; cap. 10 X, de iureiur. II, 24, de viol, promissor, iuram. ; cap. 12, pr. X, eod. de periurio Episcopi gra­ vius puniendo. (41) Hinschius, I. c. p. 185. (42) Gregor. XIIi, Const, cit « Romanus Pontifex ». (43) Cap. 10, 12 X de iureiur. (44) 7, 54 X, de testib. II, 20; lib. II, tit. 7, de iuramento calumniae; de iurament credulit in caus. matrimonial, cfr. cap. 5, 7 X, de frig. IV, 15. (45) Cfr. cit cap. 7, 8, 10, 12, 15 X, de iureiur. ; Thesaurus, I. c. n. 1; pro­ fessio iurata fidei cath.; iuram. officii; Suârez, 1. c. cap. 20 n. 11. (46) Cfr. c. 7, C. XXII, q. 5 = c. 17, c. Cone. Matiscon. (47) Devoti, 1. c. § 1 ; Schiappoli, I. c. n. 246. (48) Rechtslex. v. Meineid. (49) Cfr. c. 1 C. XXII, q. 1. SUPERSTITIO ET SACRILEGIUM 463 425. Poenae periurii. 1. Iure Codicis praeter ea quae dicta sunt de periurio iudiciali, extraiudiciale periurium, sicut dictum est de blasphemia, puniendum est poenis arbitrariis, praesertim in cle­ ricis, quod valet tam de periurio assertorio quam de promissorio. hire praecedenti. Poenae latae sententiae non fuerunt statutae. Severius etiam procedebatur contra clericos, qui propter periurium inde a suspensione ab officio et beneficio usque ad privationem officii et beneficii, immo etiam perpetuam depositionem a iudice ec­ clesiastico puniri potuerunt. Qua in varietate poenarum potissimum erat attendenda differentia inter periurium assertorium et promissorium, gravitas et circumstantia delicti et dignitas personae (50). Infamia facti ex periurio in iudicio comprobato vel alias no­ torio (51) plerumque contrahitur, et consequenter periuri fiunt irre­ gulares ex infamia etiam iure Codicis ad normam can. 987, 7°. CAPUT XXXIV De superstitione et sacrilegio 426. Illud in antecessum animadvertendem est, generali modo punibilem reddi quemlibet actum superstitiosum et quemlibet actum sacrilegum: «Qui superstitionem exercuerit vel sacrilegium perpe­ traverit, pro gravitate culpae ab Ordinario puniatur » (can. 2325). Cum variorum actuum diversa sit gravitas, solae poenae ferendae sententiae statuuntur, ad arbitrium Ordinarii diversae gravitati culpae proportionandae. Supposita cuiusvis actus sacrilegi vel superstitiosi punibilitate, in particulari Codex determinatos tantum actus enume­ rat cum respectiva poena; ideo in cit. canone additur clausula « sai­ sis poenis iure statutis contra aliquos actus superstitiosos vel sa­ crilegos ». Tum superstitio tum sacrilegium 'opponuntur virtuti religionis, quamvis diverso modo. * (50) Cap. 10 X. de iureiur.; Suârez, 1. c. n. 21, 22; Kober, 1. c. in literat.; Itch, 1. c. ; Schiappoli, 1. c. n. 248. (51) Cap. 17, X de tempor. ord. I, 11, iunct. cap. 7, 53, X de testib. II, 20; c.7, C. XXII, q. 5; c. 9, C. III, q. 5 ; c. 17, C. VI, q. 1 ; Suârez, 1. c. n. 7 sq. ; Thesaurus, 1. c., ubi etiam exponunt casus, quibus ipso facto infamia iuris incurri dicebatur, dispensatione non sola poenitentia tollenda. 464 CAPUT XXXIV § 1. De actibus superstitiosis Fontes: Decret. Grat. C. XXVI, q. 1-5 incl. - Cpl. I, 1. V, t. 17 de sortilegiis; Cp. V, 1. V, t 9 de sortilegiis. - Decret. Gregor. IX, V, 21 de sortilegiis. - Innoc. VIII Const. « Summis » 5 Dec. 1484 ; Leo X Const. « Honestis » 15 Febr. 1521. Const. « Supernae » 5 Mail 1514 § 41 ; Sixt. V, Const. « Coeli et terrae » 5 lan. 1536; Gregor. XV, Const. « Omnipotentis Dei » 20 Martii 1623 ; Urban. Vlll, Const. « In­ scrutabilis 1 April. 1631; Decret. S. C. Inq. 5 Aug. 1745; Collectanea S. C. de Prop. F. η. 1607 sq. (1). Scriptores: Commentât iur. Decret, in h. t. - Zech, 1. c. tit. 19, de sortilegiis; Ursaya, 1. c. p. 143 sq. ; De Luca, 1. c. p. 155 sq. ; Devoti, 1. c. t. 13, de divina­ tione, tit 14 de magia; Vering, 1. c.§ 193; Thesaurus, 1. c. v. Poculum, cap. 2, 4, v. Superstitio ; Perraris, J. c. v. Superstitio ; Muenchen, 1. c. tom. 11, p. 560. Kober, D. Deposit p. 633 sq. 714, 721, 792; Hinschius, 1. c. torn. V, p. 160 sq.; p. VI, t 397 sq., 694 sq. ; Schiappoli, 1. c. n. 326 sq. ; Hollweck, 1. c. § 109; Kraus, Reat-Encykl. w. Amulete, Loos, Wahrsag; Kirchenlex. v. Hexen (sagae) sq. ; Kirchl. Handlex. v. Hexenprocess (2). 427. Definitio. Superstitio (3) universim spectata est delictum religioni oppositum per excessum. Religioni vero oppositus est iste excessus, quia superstitione aut creaturae exhibetur cultus divinus, qui ipsi non debetur, aut Deo, cui perfectus cultus debetur, exhi­ betur indebito modo et circumstantiis non probatis. Divisio. Superstitio dividitur: 1. In superstitionem indebiti modi colendi Deum. 11. In superstitionem indebitae rei, sive per idololatriam, qua loco Dei adoratur creatura, sive per divinationem, qua homo petit a creatura cognitionem occultorum, v. gr., per sortilegia, astro­ logiam, auguria, quae a solo Deo haberi potest, sive per vanam observantiam, qua a creatura, tamquam a Deo imploratur auxilium ad opus externum v. g. ad sanandos morbos mediis non propor­ tionalis (4). Idololatriae actus a baptizato positus, saltem in foro ex­ terno, est apostasia, ideoque non est huius loci. (1) Cod. lust. 1. IX, tit. 18 de maleficis et mathematicis et ceteris similibus. (2) Ex Theol. cfr. S. Thom. I. c. 2, 2, q. 92 sq. ; Lugo, de fide, d. 14 s. 3, d. 26, n. 23 sq. ; Suârez, 1. c. tract. Ill, 1, 2, de superstitione; Lehmkuhl, Theol. mor. 1, n. 351-363 ; Ballerini-Palmieri, Opus. Theol. mor. t. II, p. 239 sq., 267 sq. ; Vermeersch, Quaest. de relig. et piet., n. 170 sq. ; Ferreres, Theol. mor., I, n. 350 sq., 361 sq. ; Instit. II, n. 1109 sq. (3) Schmalzgr., h. t. n. 2 sq. (4) Suârez, I. c. n. 1, 2, 7 n. 1. 465 SUPERSTITIO ET SACRILEGIUM 428. Notae historicae. Primis saeculis fideles cum crudelibus subiicerentur persecutionibus, non raro abiecta religione Christiana saltem extrinsecus denuo Deos falsos coluerunt aut iudaicam vel ethnicam superstitionem post conversionem factam non penitus abie- cerunt (5). Hinc contra huiusmodi superstitionem inde a primis saeculis concilia ecclesiastica (6) severas poenas contituerunt. Neque abusus isti sublati sunt, cum religio catholica, inter Francos aliosque po­ pulos germanicos magis magisque propagaretur; frequentissime enim occurrunt canones tum in Conciliis provincialibus (7) tum in libris poenitentialibus (8) quibus omnis generis superstitiones repro­ bantur et poenitentiis poenisque castigantur. Ex his canonibus multi in Decretum Gratiani I. c. transierunt, cum in sola compilatione Gregorii IX, pauca reperiantur statuta ex antiquioribus compilationibus desumpta. In aliis collectionibus authenticis de hoc delicto specialis rubrica novaeque leges non exsistunt. Quae novae leges universales minus fuerunt necessariae, cum ageretur de re iam pridem prohibita et a Conciliis provincialibus severe punita (9). Cum abusus ex saeculo decimo quarto ingravescerent, denuo novae prodierunt Constitutiones Sixti IV, Innoc. Vlll, Alexandri VI, Leonis X, aliorumque Rom. Pontificum quae saltem ex parte reperiuntur collectae in lihro septimo lib. V, tit. 12 de maleficis et in­ cantatoribus. Quae leges pontificiae cum superstitiosa et crudeli pro­ cedure tribunalium saecularium contra sagas in non paucis regioni­ bus Europae recepta nihil habent commune (10). (5) Devoti, 1. c. tit. 3 § 3 ; Kraus, 1. c. (6) Cfr. c. 34, 49, Cone. llliber., a. 300-306 ; Cone. Laodic., 343-381 ; c. 23, Cone. Arelat, a. 443-452); c. 16 Cone. Venet., a. 470, et c. 42 Cone. Agath., a. 506, de sortibus sanctorum, cfr. Hefele, 1. c. t. 11, p. 595 et c. 6 XXVI, q. 5 ; c. 30 Cone. Aurel. 1, a. 511, et c. 9, C. XXVI, q. 5. (7) Cfr. c. 15, 16 Cone. Aurel. IV, a. 541, c. 16, Synod. I, S. Patrie, a. 450456; c. 3, 4, 5, Synod. Auscit., a. 585; c. 14, 15, Cone. Narbon., a. 589, c. 14, Cone. Roman., a. 624-625 ; c. 61, 62, Cone. Trull., a. 692; c. 2, Cone. Tolet. XVI, a. 693; c. 9, Cone. Roman., a. 743; capit. 6, 7, 21, 22, 23 Cone. mixt. Paderborn, sub Carol. M., a. 785. (8) Schmitz, 1. c. p. 457 sq. (9) Hinschius, 1. c. (10) Cfr. Kirchenlex, 1. c. de sagis et earum processu ; Pertile, Storia dei dirirto penale § 194, p. 446 sq.; N. Paulus, Hexenwahn und Hexenprocesse, p. 67 sq.; Duhr, Gesch. der lesuiten, t. I, p. 731 sq., t. II, 2 p. 481 sq. 30 466 CAPUT XXXIV Novae ortae sunt difficultates de ritibus superstitiosis, cum in India et laponia et in Imperio Sinensi religio catholica propagari coepta esset (11). Denique nostro quoque saeculo contra ingruentes magnetismi et spiritismi superstitiones Ecclesiae fuit pugnandum (12). I. De superstitione ex indebito modo 429. Vero Deo per cultum indebito modo exhibitum irreve­ rentia infertur, si cultus ille sit falsus. Id quod duplici ratione fieri potest. Etenim cultus ille forte falsus est ratione rei significatae ut fieret in cultu Deo exhibito per ritus iudaicos, qui significant Mes­ siam venturum (13) aut ex parte colentis, si quis nomine Ecclesiae adhibet ritus ad colendum Deum contra ipsius institutum (14). Indebito quoque modo Deus colitur per cultum, qui dicitur superfluus. Quam notam isti ritus merentur, qui iudicio proborum et sapientum hominum et imprimis Ecclesiae catholicae neque ad ho­ norem Dei aut fovendam devotionem quidquam conferunt veluti si quis ad obtinendum certum effectum candelas flavi coloris adhibeat, aut missam audiat sacerdotis, cui nomen est loannes (15). II. De divinatione 430. Divinatio hoc loco intelligitur significatio sive cognitio occultorum ex pacto cum daemone. Quod pactum cum daemone est explicitum si homo expressam habet voluntatem aliquid sciendi a daemone veluti per pythones (16); implicitum vero est, si quis pro cognitione rerum occultarum signum plane vanum adhibeat; quod (11) Cfr. Collectanea S. C. de Prop. F. I. c. in font, praesertim Bened.XIV, Const. « Ex quo * singulari 11 Iui. 1742, de ritib. Sinens, et Const. « *Omnium 12 Sept. 1744, de ritib. Malabaricis. (12) Collect cit. n. 1743,1754, decreta S. C. Inq. ; Wieser, in Act. th. Oenip. tom. IV, p. 662 sq., tom V, p. 85 sq. ; Lehmkuhl, Ferreres, Vermeersch, BalleriniPalmieri, locis citat, et AA. apud ipsos allegati. (13) Cfr. cap. unie. X de purif. post. part. Ill, 47; Collect. S. C. de Prop. F. n. 1702; n. 1757. deer. S. C. Inq. 20 lun. 1866. (14) Benedict. XVI, Const. « Omnium » § 14. (15) Cone. Trid. Sess. XXII, decret, de observ. et evit. in celebr. miss. § Po­ stremo. ; Schmalzgr., h. t n. 4 sq. (16) Schmalzgr., h. t. n. 8 ubi varii modi pacti expliciti, enumerantur. Cfr. quoque Zech, I. c. SUPERSTITIO ET SACRILEGIUM I 467 cum neque ex natura rei neque a bono angelo neque a Deo vim illam significandi habeat, unice sperare potest fore, ut ex interven­ tione daemonis istam cognitionem consequatur. Porro pactum implicitum duplici ratione fieri potest: una est, si cognitio rerum occultarum quaeritur ex consideratione alicuius dispositionis iam alias exsistentis in ipsis rebus, v. gr., ex siderum motu et situ eruuntur occulti eventus; altera est, si quis ex dispo­ sitione eorum, quae consulto facit, quaerit habere causam adipiscen­ dae scientiae rerum occultarum velut ex proiectione taxillorum (17). Olim divinatio exercebatur per astrologiam, auguria, sortes; hodie praesertim per spiritismum et hypnotismum. HI. De vana observantia 431. Cum divinatio ordinatur ad cognitionem rerum occulta­ rum indebito modo obtinendam, vana observantia (18) tendit ad con­ sequendum opus externum per media vana et inutilia a divina pro­ videntia minime ad hoc ordinata. Merito autem vana dicitur huius­ modi observantia, quoniam certe animae bonum non attingit, sed potius maximum malum, opus vero externum aut frustra exspectatur, aut si quis effectus habetur, est potius damnum in corporalibus et temporalibus quam commodum temporale. Vana quoque observantia sicuti divinatio potest fieri expresso vel tacito pacto cum daemone: si ad mirabilia operanda tendit pro­ prie magia, si ad damnum aliis inferendum maleficium vocatur. Scholion. Quamvis sortilegia generatim superstitionibus sint adnumeranda, tamen non omnis usus sortium iure divino et cano­ nico interdictus est. Distinguuntur enim sortes divisoriae, consultoriae, divinatoriae. Et sortes quidem divisoriae in concedendis offi­ ciis ecclesiasticis omnino prohibentur (19) (officia enim ecclesiastica (17) Cap. 1, 2, X h.t. ; Schmalzgr., h. t. n, 67, 14 sq. (18) Libr. IV, tit. 15 X, de frigidis et maleficiatis ; Wernz, t. IV, de matr. n. 343, not. 9; Schmalzgr., h. t. n. 11, 12, 13, 49, 50. (19) Cap. 3 X, h. t. c. 42 X, de elect. 1, 6 ; Schmalzgr., h. t. n. 38, 39 ; Santi, tamen, in L. 1, tit 6, n. 15, refert S. C. C. in causa Roman. 2 Maii 1857, decrevisse sustinendam electionem ad canonicatus per sortes ex unanimi consensu electorum factam, postquam in triplici repetito scrutinio aequalia suffragia duobus candidatis favissent, cum certa esset in casu utriusque candidati dignitas et ceteroquin non ageretur de beneficio qualificato quod formam canonicam electionis exigeret. Cfr. quoque Ballerini-Palmieri, 1. c. n, 350. 468 CAPUT XXXIV dignioribus sunt conferenda); at in aliis quamplurimis casibus se­ clusa semper superstitione licite adhiberi possunt (20). Similiter sortes consultoriae, etiamsi regulariter illicitae sunt, tamen certis concur­ rentibus condicionibus extraordinarie non prohibentur. At sortes vere divinatoriae semper illicitae sunt habendae (21). 432. Poenae superstitionis, hire Codicis ex can. 2325 de­ lictum superstitionis poenis arbitrariis ferendae sententiae punien­ dum est, ubi determinatus actus speciatim sub determinata poena non fuerit prohibitus. hire praecedenti'. 1. Laici quidem censuris ferendae sententiae (22) aliisque poenis canonicis coerceri poterant (23). II. Clerici si ista delicta superstitionis commissisent, pro qua­ litate delicti aut puniebantur poenis arbitrariis Episcopi aut suspen­ sione per annum et amplius, si Episcopo ita visum fuerit aut ar­ bitrio Superiorum infamia notari potuerunt et si non desisterent deponi et ad tempus arbitrio Superioris praefiniendum in monaste­ rium detrudi ac beneficiis et officiis privari (24). At degradatio cum huic delicto soli in iure expressis verbis non esset statuta, a iudice ecclesiastico decerni non poterat, nisi aliud delictum degradationi obnoxium concurreret (25). De presbyteris abutentibus sacrificio mis­ sae ad sortilegia cfr. cit? decr. S. C. Inq. 5 Aug 1745. (20) Schmalzgr., h. t. n. 25 sq. (21) Schmalzgr. h. t. n. 35 sq. ; Ballerini-Palmieri, I. c. n. 349, 350. (22) Cfr. Suârez, 1. c. cap. 19, n. 2 sq. ; Thesaurus, 1. c. v. Superstitio π. IV. (23) Leo X, cit Const < Supernae > § 41 ; c. sq. C. XXVI, q. 5 ; S. C. Inq. 4 Aug. 1556; Schmalzgr., h. t. n. 48, 52; Muenchen, 1. c. 564; Suârez, 1. c. n. 12. - At poenitentiae, v. gr., cap. 1, X h. t Decretal, aliisque locis statutae iamdiu non erant in usu (Instr. Prag. § 90, 91); multoque magis, quae veteres auctores indiscriminatim ex decreto Gratiani atque ex praxi suae aetatis de verberibus et cruciatibus vilium laicorum, de perpetuo carcere honestarum personarum, de stigmatis impressione, de eiectione e dioecesi, de turpi dehonestatione propone­ bant (cfr. Schmalzgrueber, h. t. n. 48, 52) et in se non fuerunt satis solide pro­ bata iamdiu erant plane antiquata et a foro ecclesiastico aliena. De poenis in foro saeculari statutis cfr. Pertile, 1. c. p. 446 sq. (24) Cone. Trid. Sess. ΧΧΠ, 1. c. ; S. C. Inq. in cit. Collect. S. C. de P. F. n. 1754, cap. 2 X h. t., Leo X, 1. c. iunct. cap. 6 X de poenis V, 37; quae de­ trusio in monasterium iam erat intelligenda secundum praxim nunc receptam de exercitiis spiritualibus et domo correctionis; cfr. Instr. Prag. § 91. (25) Suârez, 1. c. Schmalzgr. h. t. n. 47 ; Kober, 1. c. p. 797 sq. ; Thesaurus, 1. c. η. V ; aliter Muenchen,‘\. c. 564 et Schiappoli, I. c. n. 241. Sed infamia iuris non legitime infertur ex c. 9 (Ps. Is.) C III, q. 5 nec ex c. 12, C. XXVI, q. 5. SUPERSTITIO ET SACRILEGIUM 469 Scholion. Delicta superstitionis veluti magiae, sortilegii, si con­ juncta sint cum apostasia a fide catholica vel haeresi, in solo foro ecclesiastico competenter cognosci et definiri possunt. Quo in casu solo etiam Inquisitores fuerunt competentes iudices de divinationi­ bus et sortilegiis (26), donec Sixtus V (27) illorum iurisdictionem ampliaret. Quodsi ista delicta haeresim vel haereseos suspicionem non habeant admixtam, sunt mixti fori (28), nisi ratione personae, ubi iuxta sanctiones canonicas adhuc vigeat forum privilegiatum, solus iudex ecclesiasticus sit competens. Quare contra laicum etiam iudex ecclesiasticus propter istud delictum procedere potest, sed praevenlioni per iudicem saecularem (29) est locus, qui maxime nostra ae­ tate solummodo ratione fraudis vel iniuriae commissae in huiusmodi delinquentes procedere solet. 433. Abusus quoad reliquias. Superstitio falsi cultus est falsas reliquias colendas proponere- In quod delictum incidit: 1°) qui falsas reliquias conficit; 2°) aut eas scienter vendat vel distribuat vel publice fidelium venerationi exponat. Poena est excommunicatio 1. s. Ordinario reservata (can. 2326). Non requiritur intentio interna superstitiosa, sed factum inspicitur deliberate positum : a secunda delicti figura excusat ignorantia etiam crassa (30). (26) Cap. 8 § 4 de haeret. V, 2. (27) Const. « Coeli et terrae » § 3, i. f. ; Suarez, 1. c. η. 11 ; Bangen, 1. c. p. 107 sq. ; Vacandard, L’Inquisition, p. 190 sq. non recte ex competentia data inquisitoribus ad cognoscendum de certis delictis v. gr. de superstitione, divina­ tione, sortilegio, usura, infert a theologis, canonistis, et ab ipsis RR. Pontificibus ampliatum fuisse conceptum haeresis, vel haeresi illa alia delicta esse aequiparata. Ceterum historice constat sub illis delictis, reapse haeresim haud raro latuisse. (28) Schmalzgr. h. t. n. 48, 51 ; Zech, I. c. § 262. (29) L. 1, 2, 5, 7. Cod. de maleficis IX, 18; Specui. Saxon. 1. Il, art. 13 § 7. Praesertim ex saeculo XIII iudices quoque saeculares in ista delicta inquirere coeperunt et potissimum ex saeculo XVI procedura in sagas vere abominabilis a iudicibus saecularibus in praxim deducta est (cfr. Kirchenlex., v. Hexenprocess, Dahr, 1. c.), quae nonnisi saeculo decimo octavo paulatim (cfr. circumspectum mo­ dum loquendi Zechii, I. c. § 78 sq., § 244 sq. de tortura et sortilegiis) abrogata est. (30) Licet iam ab antiquitate Christiana cavendum fuit ne falsae reliquiae inveherentur, transferrentur aut venderentur (Wernz-Vidal, tom. IV, η. 485 sq.) nulla tamen poena iure communi erat statuta contra abusus legibus ecclesiasticis proscriptos, si excipias excommunicationem (const. Apost. Sedis, II, 15), nunc abrogatam contra extrahentes reliquias ex catacumbis. 470 CAPUT XXXIV § 2 De sacrilegiis (Lib. V. tit. 17 de raptor.) Fontes : Decret Orat. C. XVII, q. 4 et passim - Compil. antiq. et collect in­ sert corp. i. c. proprium tit. «de sacrilegio» non habent sed sparsim de hoc de­ licto agunt v. g. 1. V, tit. 17 X, de rapt, et I. HI t. 49 X de imm. ecclesiar. Benedict XIV, Const. « Ab augustissimo » 5 Mart 1744, cfr. quoque Sentis 1. c. p. 124 de aliis Const; Pii IX, Const. « Ap. Sedis » (31). Scriptores: Comm, iur Decretal, in cit tit (32); Rolandas, Steph. Torn, in C. XVII, q. 4; S. Raymundus, Summa, 1. I, t. 13 de sacrilegiis. - Zcch, I. c. tit 19, de sacrilegiis; Devoti, 1. c. tit. 11, de sacrilegio; Vering, 1. c. § 195; Thesaurus, 1. c. v. Sacrilegium; Ferraris, I. c. v. Sacrilegium; Kraus, 1, c. v. Sacrilegium; Ojetti, 1. c. v. Sacrilegium ; D’Annibale, 1. c. III, n. 13 ; Hinschius, I. c. t. V, p. 226 sqn 755 sq. ; Katz, 1. c. p. 71 sq. ; Ludwig, in Archiv f. k. K. torn. 69, p. 165 sq.; Schiappoli, 1. c. n. 255 sq. ; Hollweck, 1. c. § 110. L·.! or; .·· 434. Connexio materiae. Post delicta ecclesiastica ipsi Deo immediate sive per defectum sive per excessum irreverentiam ir­ rogantia, subsequuntur delicta, quibus immediate res creatae Deoque dedicatae iniuriose tractantur, sed mediate etiam Deo iniuria infertur. Quae delicta generali nomine sacrilegiorum comprehenduntur. Definitio. Sacrilegium, licet sensu lato designare possit om­ nem violationem (33) iuris publici (legum) Ecclesiae vel omne de­ lictum contra religionem et singulari modo adhibeatur de iniuriosa violatione humanitatis Christi vel eucharistiae (34), tamen sensu stricto est violatio rei sacrae. Qua in definitione verbum violationis denotat quamlibet iniuriosam et indignam tractationem rei sacrae; quare simonia a genere sacrilegii non excluditur. Res vero sacra intelligitur sensu latiore de qualibet re creata etiam de persona, quae ex dedicatione ad cultum divinum a publica auctoritate sive iure divino sive iure ecclesiastico facta, sancta sive sacra effecta est (35). (31) Dig. XLVIII, 13 ad leg. Iui. peculatus et de sacrilegis et de residuis; Cod. IX. 29, de crimine sacrilegii ; Regolam. pen. Greg. art. 74, 82 incl. (32) Cfr. ex Theolog. : S. Thomas, I. c. 2, 2, q. 99 ; Sudrez, De Relig. tract. Ill, lib. 3; Ballerini-Palmieri, 1. c. η. II, n. 382 sq. ; Lehmkuhl, 1. c. I, n. 378 sq.; ferrem. Theol. mor. I, n. 371 sq. ; Inst. 1112 sq. ; Noldin, De praeceptis n. 174 sq. (33) Grat, diet post. c. 29, XVII, q. 4; S. Kaym. 1. c. § 1. (34) Sudrez, 1. c. lib. IV, cap. 9, n. 2 sq., cap. 10 n. 3 ; lib. Ill, cap. 6 n. 1 sq > Ballerini-Palmieri, 1. c. n. 388; D’Annibale, 1. c. n. 13 not. 2. (35) Cap. 7 X de R. I. V. 41 iunct. summ. ; Suârez, 1. c. lib. Ill, cap. i, n. 1 sq. ; Zech, 1. c. § 232; Thesaurus, |. c. cap. 1 ; Lehmkuhl, 1. c. I, 378, qui SUPERSTITIO ET SACRILEGIUM 471 Divisio. Sacrilegium secundum obiecta principalia et praxim in Ecclesia receptum, non ex rigoroso quodam ordine logico (36), dividitur in personale, locale, reale, quatenus aut personae sacrae aut loco sacro aut alii cuidam rei sacrae iniuria sive irreverentia infertur. 435. Notae historicae. Delictum sacrilegii, quod vel ipsis antiquis paganis pro suis superstitionibus non fuit ignotum (ipsos enim Christianos propter denegatum diis cultum sacrilegos dicebant) (37), statim inde a primis saeculis religionis Christianae tum sacris canonibus (38) tum ipsis legibus Imperatorum Christianorum 1. c. fuit proscriptum. Et quamvis negari non possit, generali nomine sacrilegii quamplurima delicta fuisse comprehensa (39), tamen tri­ plex illa species sacrilegii iam antiquis temporibus satis accurate distinguitur (40). Quodsi apud scriptores ecclesiasticos atque etiam apud Gratianum variae definitiones sacrilegii occurrunt, id ex lata et stricta notione huius delicti facilem admittit explicationem et ci­ tra ullum dubium quamplurima delicta ab antiquis scriptoribus re­ censita sub notione generica stricti sacrilegii subsumi possunt. scite monet, non quemlibet, pro suo libitu res, quas mavult, e numero profanarum rerum eximere iisque characterem sanctitatis imprimere posse, sed publicam po­ testatem ad hoc requiri. Quodsi Thesaurus, 1. c. in sensu theologico eam quoque vocat rem sacram, quae privata voluntate fuit cultui divino dedicata, eiusque vio­ lationem asserit esse sacrilegium, addit tamen secundum iura et poenas externi fori sacrilegium intelligi solum contra res publice i. e. ab auctoritate publica Deo dicatas. Insuper attendi debet num actio sit contra id, ad quod res quae violatur facta est sacra, v. gr., sacerdos ad caste vivendum, cui deputationi opponitur for­ nicatio, sed non opponitur furtum in eius privatis rebus commissum. (36) Sudrez, 1. c. n. 5 sq. ubi scite monet potius quam ex parte rerum, quae sunt materia sacrilegii, divisio sacrilegii in suas species esset vel ex parte sanctitatis qua res constituitur in esse rei sacrae (v. gr. calix est res sacra vel quia constituitur in bonis Ecclesiae vel quia est consecratus), aut ex parte modi viola­ tionis (v. gr. conculcare imaginem vel illam furari) ; Ballerini-Palmieri, I. c. n. 383. (37) Kraus, 1. c. (38) Cfr. c. 72, 73 Apost.; Hefele, I. c. t. 1, p. 822 sq. ; c. 14 Cone. Tolet I, a. 400. (39) Cfr. v. g. S. August, c. 35, C. XXIII, q. 5 loquitur de sacrilego schis­ mate atque complura peccata dicit « secrilegium vestrum»; c. 31, C. XVII, q. 4; Hinschius, 1. c. tom. V, p. 226 sq., 161 ; Schiappoli, 1. c. n. 255; Orat, dicta post, c. 29, 30, C. XVII, q- 4. (40) Kraus, 1. c. et can. 72, 73 Ap. et sq. can. Quare ad contecturas Hinschius (41) non est confugiendum, ut ra­ tio reddatur, ob quam proprius quidam titulus *de sacrilegio in compilationibus iuris Decretalium non reperiatur; complura enim delicta proprium titulum non habent et ob rationes practicas tan­ tum principalis quaedam species sacrilegii i. e. simonia sub propria rubrica tractatur. Ultro tamen concedendum est, et antiquos et recentiores canonistas (42) recte egisse, si proprium titulum de sacrilegio pro more theologorum iuri quoque criminali Ecclesiae inseruerunt. 436. Vis et ambitus sacrilegii. Sacrilegium personale, ut constituatur, imprimis requirit personam sacram iuxta usum Eccle­ siae i. e. per sacram ordinationem vel per statum religiosum vel quandam illius participationem. Contra personas sacras sacrilegium committi potest: 1. Per violentam iniectionem manuum in clericos aliasque personas ec­ clesiasticas sive per violationem privilegii canonis; II. per viola­ tionem privilegii fori istarum personarum; III. per violationem im­ munitatis a tributis aliisque oneribus servilibus; IV. per fornicatio­ nes a persona vel cum persona sacra iuxta ambitum a iure ca­ nonico statutam. Sacrilegium locale committitur: I. Per delicta in Ecclesia; qui­ bus locus sacer polluitur; II. per actus profanos, quibus quis Ec­ clesia tamquam vulgari loco utitur; III. per violationem immunita­ tis loci sacri sive per furtum rei ab Ecclesia, cuius custodiae fuerat tradita sive per violentam effractionem vel spoliationem Ecclesiae; IV. per violentam abstractionem personae ex loco sacro, in quem illa tamquam in asylum confugit. Sacrilegium reale constituitur: I. Per abusum sacramentorum, et sacramentalium; H. per profanationem vestimentorum et vasorum sacrorum; 111. per indignam tractationem sacrarum reliquiarum et imaginum; IV. per abusum sacrae scripturae v. g. ad iocos can­ tusque lascivos; V. per defraudationem et furtum bonorum eccle­ siasticorum. 437. Poenae sacrilegii. Omnes formae veri sacrilegii can· 2325 decernuntur puniendae poenis arbitrariis ab Ordinario pro gravitate culpae proportionandae. Ubi vero Codex de aliqua deter(41) L. c. p. 227 sq. (42) Cfr, Zech, Devoti, Vering, I. c. in font. SUPERSTITIO ET SACRILEGIUM 473 minata specie sacrilegii cavet, applicanda est poena sive latae sive ferendae sententiae quam ius contra illud determinatum sacrilegii modum constituit. Delicta sacrilegii, nisi cum haeresi vel haeresis suspicione sint coniuncta, generatim sunt mixti fori et praeventioni est locus (43). 43S. Species quaedam sacrilegii est, quae rei sacrae irreveren­ tiam infert, ex indulgentiis questum facere. Hoc delictum, quod etiam redolet simoniam, committit, qui ex intentione lucri et accepta pe­ cunia indulgentias vel concedit, vel concessas promulgat, vel facul­ tate delegata applicat, vel obiecta indulgentiis ditata pluris vendit. Poena est excommunicatio 1. s. simpliciter reservata. - Haec fue­ rat conservata in Const. Apost. Sedis (II, 11), et derivatur ex const. S. Pii V « Quam plenum » 2 lun. 1570; ubi sub censura comprehen­ debantur questum facientes ex aliis gratiis in eadem Piana constitu­ tione enumeratis. Cfr. D'Annibale, Comment, p. 91; Hollweck § 123. 439. Alteram speciem sacrilegii punit can. 2328 : « Qui cadavera vel sepulcra mortuorum ad furtum vel alium malum finem violaverit, interdicto personali puniatur, sit ipso facto infamis, et clericus prae­ terea deponatur ». Sepulcra et cadavera in iis condita sunt profecto sacra loca, si agatur de sepultura fidelium, in loco sacro, ut debent condita. Lex nostra non facii distinctionem inter sepulcra et cada­ vera Christianorum et aliorum. Certe apud Romanos sepulcra habe­ bantur loca religiosa; qui conceptus etiam perseveravit in legisla­ tionibus modernis (44). 440. Mercimonium Missarum (can. 2324). Tertia species sa­ crilegii speciali poena puniti est stipendiis Missarum mercari et ex ipsis lucrum quaerere, quo facto gravis irreverentia rei sacrae infer­ tur et gravissimum scandalum datur atque adeo saepe ipsa iustitia violatur (45). (43) Cap. 8 X de foro comp. II, 2 ; L. 10 C. de Episc. I, 3; Novella 123, cap. 31 ; Regol. pen. Gregor, a. 74 sq. : C. crim. Austr. § 122, 174, 175; C. It, a. 1930, a. 404 ; Zech, 1. c. § 329 ; Thesaurus, 1. c. cap. 1 ; Perdite, 1. c. p. 439, 457 sq., de poenis olim in foro saec. statutis contra varia sacrilegia. (44) Cfr. D. 47, 17; C. IX, 19; Ludwig, I. c. 172, 178; Moulart, De sepult. et coemeter. p. 71 sq.; C. Ger. § 168; Austr. § 306; Ital., 1930, a. 407-413; Gall. 360. (45) Cfr. Ferreres, Messe manuali 3, Roma 1913, 37 sq., Inst. II, n. 1107. Theol. mor. 5, II, 472 sq. ; Noldin, II, 151 sq. ; Arendt, De laes. iustit. commutat, in missae manualis stipendio alteri celebranti diminuto. 474 CAPUT XXXIV In cc. 827, 828, 840 habentur praescripta canonica circa missa­ rum stipendia, ubi generali modo prohibetur quaelibet etiam species negotiationis et mercaturae circa huiusmodi stipendia, quam iam Cone. Trident, sess. XXII, decr. de observ. et evitand. in celebrat, missar. curavit arcere. Successerunt constit. Pontificiae v. gr. Innoc. XII < Superna », Benedict. XIV « Pro eximia » et « Ad militantis », prae­ sertim vero recentiora decreta « Vigilanti » 25 Maii 1893, et « Ut * debita 11 Maii 1904 (A. S. S. XVI, 55, XXXVI, 672). Ex provocatione ad canones praecedentes, canon poenalis tri­ plicem speciem facti poenis subiicit: 1°) si pro celebratione missa­ rum mercatorio modo merces dantur, quod non fit ab eo qui missam pro se postulat et loco stipendii dat rem valoris aequi valentis: nihil refert tamen num hoc fiat in commodum sacerdotis vel negotia­ toris. - Item si in eundem finem Missarum stipes negotiatoribus traduntur; 2°) si minor numerus missarum celebratur, quam stipendia etiam exigua acceptata fuerint; 3°) si quis acceptas stipes manua­ les ad alios non integras mittit, qui missas celebraturi sunt, sed ali­ quid inde retinet, nisi aut id oblator expresse permiserit aut certo constet excessum supra taxam diocesanam datum esse intuitu per­ sonae. Poena. Non renovatis poenis 1. s. sive const. « Apost. Sedis > (II, 12) sive decr. Ut debita Pii X, quas experientia docuerat in praxi parum efficaces, Codex, fidens vigilantiae Ordinariorum, vel ut procedatur per poenas ferendae sententiae, quibus praescriptiones hac da re latae urgeantur, transgressores iubet < puniri ab Ordina­ riis », pro gravitate culpae, non exclusa, si res ferat, suspensione aut beneficii vel officii ecclesiastici privatione, vel, si de laicis agatur, excommunicatione. Transgressiones in hac materia facile cognosci poterunt et convenienter castigari, si accurate observentur cc. 842-844, prae oculis habitis iis, quae in decretis Vigilanti et Ut debita fue­ runt praescripta. - Obligationes morales in hac materia speciali ra­ tione enucleantur a DD. Theol. moralis. 441. Sacrilegium locale committitur ab eo qui ecclesiam vel coemeterium violaverit. Quae violatio ad normam cc. 1172, 1207, fit per homicidium, iniuriosam et gravem sanguinis effusionem, impios et sordidos usus, sepulturam infidelis vel excommunicati post sen­ tentiam, dummodo hi actus sint nedum certi, sed etiam notorii et in ipso loco sacro positi. Wernz-Vidal tom. IV n. 366 sq. 567. SUPERSTITIO ET SACRILEGIUM 475 Poena in tale sacrilegium can. 2329 statuitur, interdictum ab ingressu Ecclesiae fer· sent, aliaeque congruae poenae arbitrio Or­ dinarii. 442. Scholion. Iure praecedenti sermo erat de incendio et vio­ latione ecclesiarum ; nomine violationis intelligebatur violenta icclesiarum aliorumque locorum sacrorum effractio et spoliatio (46). IQuod duplex delictum frequenter fuit commissum tempore medii aevi, quo homines ad bella privata, caedes, incendia nimis prompti fuerunt, et idcirco in incendiarios et rapinatores ecclesiarum poenae quoque ecclesiasticae promulgandae fuerunt (47). Iure codicis non sub respectu sacrilegii, sed sub respectu de­ licti mixti fori contra proprielatem considerantur canone 2354, et comprehenduntur sub formis rapinae, furti qualificati vel non qualificati in re valde notabili, incendii vel malitiosae ac valde nota­ bilis rerum destructionis. Quae nunc in laicis, post damnationem fori saecularis, puniuntur « exclusione ab actibus . 49 legitimis lat. sent. et a quolibet munere in Ecclesia pariter lat. sent. », firmo, ut per se palet, onere reparandi damna: clericus vero in tribunali eccle­ siastico puniendus est, pro diversa reatus gravitate, poenitentiis, censuris, privatione officii ac beneficii, dignitatis, et, si res ferat, etiam depositione (cit. can. 2354). (46) Cfr. cap. 5, 6 X de iniur. V, 36. (47) Ex canonibus antiquis: c. 8 (Gregor. V a. 998) C. XII, q. 2; c. 31 (c. 7, Cone. Raven, a. 877) c. 32 (c. 18, 19, Cone. Later. II, a. 1139) C. XVIII, q. 8; c 17 Concil. Remen. (a. 1131); c. 15 Cone. Remen. (a. 1145). - Schmitz, 1. c. p. 296 et alibi passim de antiquis poenitentiis. - Schmalzgr., (V, 17) n. 82 sq., 101 sq.; Zech, § 318; Muenchen, p. 496 sq., 488 sq. ; Kober, 1. c. p. 788 sq.; Ihisaurus, v. Incendium ; Pertile, 1. c. p. 631 sq., de punitione in foro saeculari Titulus XII. DELICTA CONTRA AUCTORITATES, PERSONAS, RES ECCLESIASTICAS (can. 2330 - 2349) CAPUT XXXV Specialia delicta contra auctoritates ecclesiasticas 443. 1. In electione Romani Pontificis (1). Haec raro occur­ runt, praesertim nostro tempore. Summatin sunt commemoranda. Totum negotium electionis R. Pontii., abrogatis anterioribus legibus, re­ gitur const. Pii X. « Vacante Sede Apost. » 25 Dec. 1904, in qua novem delicta enumerantur: 1°) abesse a scrutinio (C. n. 37); 2°) ephemerides quotidianas vel periodicas extra conclave mittere (C. n. 50); 3°) secretum conclavis violare (C. n. 51, 69); 4°) secre­ tum scrutinii vel congregationum Cardinalium revelare etiam fami­ liaribus vel conclavistis (C. n. 52); 5°) simoniace eligere vel eligi (C. n. 79); 6°) veto in qualibet forma etiam simplicis desiderii pro­ ponendi munus suscipere, illud, quacumque ratione cognitum, quo­ libet modo manifestare, sive ante conclave sive illo perdurante (C. n. 81); 7°) paaesumere, vivente R. P., de successoris electione tractare vel suffragium polliceri (C. n. 81); 8°) pacisci, convenire, promittere vel aliam quamcumque obbligationem assumere ut suffragium alicui detur vel non detur (C. n. 82); 9°) delictum illius, qui litteras super negotiis quibuscumque confectas, quae a R. P. ante coronationem ipsius emanaverint, audeat impugnare (C. n. 88), quod ultimum delictum a quovis fideli perpetrari potest. Poena. Enumerata delicta plectuntur excomunicatione 1. s., a qua, praeterquam in mortis articulo, a solo Rom. Pontifice absolutio obtineri potest (2). (1) De iure vigenti circa elect. R. P. huiusque iuris historica evolutione cfr. Wernz-Vidal, t. Π, n. 408 sq. (2) Attento tenore can. 2254, § 1 videtur absolutio dari posse etiam in ca­ sibus urgentioribus, modo recursus imponatur ad ipsam personam R. P. Chelodi, 1. c. n. 68. DELICTA CONTRA AUCTORITATES ECCLESIASTICAS 477 Delictum quoque habetur in violatione clausurae conclavis, quae punienda est poenis f. s. ad arbitrium futuri Pontificis; qui vero tlam in conclavis ingressus fuerit, iam ipso facto omni honore, gradu, officio, beneficio privatur (C. n. 48, 49). 444. Π. Denegatae obedientiae delictum habetur, cum quis legitimae auctoritati non solum non pareat, sed in eiusmodi adiunctis non pareat; ut, saltem implicite, ipsam auctoritatem non agnoscere vel contemnere videatur (3). Agitur autem de obedientia canonica, quae supponit superiorem ecclesiasticum legitimum, competentem, licita imperantem : quas circumstantias adesse praesumitur in favo­ rem Superioris contra subditum etiam in casu dubio; praeceptis namque canonicis ab omnibus fidelibus, praesertim vero a clericis, esse obtemperandum, indubitati iuris est. Simplex omissio rei prae­ ceptae, vel simplex actus prohibitus, non constituit illam pertinacem inobedientiam (can. 2331, § 1) punitam. Pertinacia requisita habe­ bitur si iussa iterata fuerint, vel data monitio, cuius subditus nullam habuerit rationem. Poena. Punitur d) imprimis inobedientia in descriptis adiunctis erga Rom. Pontificem ; b) erga proprium Ordinarium sive saecularem sive regularem ad normam can. 198. Poena est indeterminata, pro gravitate culpae determinanda, non exclusis censuris. 445. HI. Inobedientia qualificata. Defectus subiectionis fit qualificatus, si accedat conspiratio aut subditorum ad inobedientiam provocatio. Conspiratio habetur cum plures conveniunt de obedien­ tia deneganda vel de auctoritate subvertenda; provocatio vero ad inobedientiam consummatum delictum est, tametsi effectus intentus non fuerit subsecutus. - Punitur conspiratio contra auctoritatem Rom. Pontificis eiusve Legati vel proprii Ordinarii aut contra eorum legitima mandata, itemque provocatio subditorum ad inobedientiam erga easdem auctoritates. Poenae can. 2331, § 2 sunt: 1°) poenae indeterminatae, non exclusis censuris; 2°) pro clericis privatio dignitatis, officii, muneris fer. sent.: 3°) pro religiosis privatio vocis activae et passivae, offi­ cii fer. sent (4). (3) De vi et ambitu obedientiae canonicae cfr. Wernz- Vidal, tom. Il, η. 92 sq. (4) Delictum conspirationis contra R. P., proprium Ordinarium saecularem «1 regularem iure praecedenti erat punitum excommunicatione f. s. in laicis, in 478 CAPUT XXXV 446. IV. Appellatio ad Concilium (Can. 2332) (5). Gravis­ sima iniuria auctoritati R. P. infertur per appellationem ad Concilium, cum appellatio sit provocatio ab inferiore iudice ad superiorem ut illius sententia reformetur, et R. Pontif. superiorem in terris non habeat (cfr. can. 218, 228). Sumitur autem hic appellatio in signi­ ficatione ampliori et complectitur actum pontificiae potestatis sive legiferae sive iudicialis sive administrativae (a legibus, decretis, man­ datis). Agitur autem de actibus stricte pontificiis, non de Actibus Sedis Apostolicae prout sub hac appellatione comprehenduntur etiam decreta et provisiones Curiae, nisi hae fuerint editae de speciali mandato Pontificis aut ab eodem fuerint in forma specifica confir­ matae. Appellatio debet fieri ad Cone. Oecumenicum, praesens vel futurum et contra Pontificem viventem. - Delictum committitur ab appellante, sive sit persona physica (non manent exclusi neque Cardinales neque reges) vel a persona seu corpore morali: nihil autem refert quod appellatio incassum cesserit. Poenae. 1°) excommunicatio speciali modo reservata R. P. lat. sent, in omnes et singulos; 2°) suspicio de haeresi; 3°) interdictum speciali modo reservatum in personas mora­ les; quod interdictum in eis qui ipsi causam dederunt est interdictum personale, in ceteros qui corpus morale constituunt est interdictum dumtaxat comune seu solam personam moralem ut talem afficiens. Notum nimis est ex historia delictum hoc originem habuisse in controversiis doctrinalibus saec. XV exortis circa potestatem Rom. Pontificis et Concilii Oecumenici (6), quo tempore theoria sic dicta conciliaris late invaluit. Inde lata est excommunicatio contra abusum appellandi a Pio II, Iulio II et Gregorio XIII, quibus accessit Const. Apost. Sedis (I, 4 et VI, 1). 447. V. Recursus ad Statum contra Ecclesiam. Plena au­ ctoritatis ecclesiasticae independentia per iniuriam de facto impediri vel coarctari facile potest per Statum, ubi hic illam independentiam aut clericis vero, pro diversa casus gravitate, depositione atque erat casus infamiae. Cfr. Thesaurus, P. 11, v. Conspiratio; Hollweck, § 145. (5) Pius II, Const. 'Exsecrabilis >. 18 lan. 1459; lulius H, C. * Suscepti re­ giminis 1 Jul. 1509; Benedictus XIV, C. « Altissimo » 26 lun. 1745; Pius IX, * C. 'Apostolicae * Sedis 12 Oct 1869, I, 4; VI, 1. (6) Wernz-Vidal, tom. II, n. 456 sq.; D’Annibale, Comment π. 47. 216. DELICTA CONTRA AUCTORITATES ECCLESIASTICAS 479 non agnoscit, prout debet, aut non protegit vel non curat A fide­ libus varia ratione contra talem independentiam peccari potest: in Codice haec delicta specifica in tali materia puniuntur: A. Violatio libertatis litterarum et actorum S. Sedis. Infligitur can. 2333 excommunicatio lat. sent. Sedi Apostolicae speciali modo reservata in « recurrentes ad laicam potestatem ad impediendum litteras vel acta quaelibet a Sede Apostolica vel ab eiusdem Legatis profecta (comprehenduntur Nuntii, Internuntii, Delegati - can. 267), eorumque promulgationem vel exsecutionem directe vel indirecte prohibentes, aut eorum causa sive eos ad quos pertinent litterae vel acta, sive alios laedentes aut perterrefacientes» (7). Tribus modis hoc delictum committitur: 1°) Per factum recursus ad laicum magistratum sive supremum sive subordinatum, ut is po­ testate sua publica abutens acta pontificia iam edita impediat. 2°) Prohibentes i. e. ipsi magistratus laici, qui talium actuum promulgationem vel exsecutionem impediunt, sive ad alterius recur­ sum sive ex sese, sive directe pes se ipsos aut per alias interpositas personas, efficiendo ne quae necessaria sunt ad effectum promul­ gationis vel exsecutionis perfici possint, sive indirecte interdicendo ne partibus tradantur aut ipsae partes traditis utantur. Indirecte prohi­ bere ii etiam dicendi sunt, qui hoc a laica potestate postulant. 3°) Laedentes aut perterrefacientes, ex eodem pravo fine, eos ad quos litterae vel acta pertinent, sive mittentem sive accipientem sive inter utrumque mediatorem, sive eorum necessarios. Laesionem intelligas quodcumque grave damnum bonis corporis illatum; per­ terrefacere erit, animum obtinentis atrocibus minis frangere. Ex for­ mula legis videtur requiri tamquam elementum oblectivum delicti, ut effectus secutus fuerit (8). Historice delictum originem ducit ex usu iuris, quod dictum est placitum vel placet regium; qui prius praxi ipsa inductus est, de­ inde per novam iniuriam transformata abusiva praxis in praetensum ius, quo per abusum potestatis principes civiles promulgationem lit­ terarum apostolicarum non permittebant, antequam ipsi censuissent nullum in eis suae potestatis detrimentum afferri. Cui errori proximi (7) Cfr. fontes cit. ad canonem 2333, in particulari C. Apost. Sedis, Series, I n. 8. (8) Cfr. comment. Apost. Sedis v. gr. D’Annibale n. 54 sq.; Hollweck § 131 et comment, novi iuris velut Cappello, De cens. n. 246 sq.; Matth. a Coronata IV, n. 1337 sq. 480 CAPUT XXXV sunt sic dictum ius exsequatur et ius appellationis ab abusu: quos errores sollemniter damnavit Pius IX in Syllabo prop. 28, 41, 49. Praecesserant quoad damnationem regium placiti eiusque punitio­ nem Julius II, Leo X et Clemens VII (9); et quoad damnationem appellationis ab abusu Innocentius VIII et Gregorius XIII (10); et subsequuta est excommunicatio retenta in Const. Apostol. Sedis. I, 8. Si hodie in plerisque legibus civilibus modernis nec placet nec recursus expresse continetur, plures tamen non desunt dispositiones, quibus Ecclesiae independentiae variis modis noceri potest (11). B. Promulgatio legis, mandati aut decreti contra libertatem aut iura Ecclesiae. - Eadem excommunicatione lat. sent, speciali modo reservata can. 2334 plectit eos, qui leges, mandata, decreta edunt contra lihertatem et iura Ecclesiae. Leges hodie ut plurimum eduntur concursu comitiorum, sena­ tus et principis; lege promulgata, omnes, quorum suffragiis lex pro­ bata est, rei sunt. - Mandata vero et decreta etiam ab auctoritate in­ feriori edi possunt; mandata ut plurimum singulis, decreta universis feruntur auctoritati obnoxiis. - Respiciuntur edentes non exsequentes; ideo poena non tenentur ex hoc capite officiales qui leges urgent neque iudices qui eas applicant, de quorum morali imputabilitate consulendi sunt theologiae moralis doctores. Libertas et iura Ecclesia amplissime intelligenda sunt, iura spi­ ritualia et temporalia, fundamentalia et ex fundamentalibus derivata, iura quoque quae historica dicuntur, in quantum ipsis Ecclesia ex­ presse vel tacite non renuntiaverit. Clerici, praeter excommunicationem, plectendi sunt poena sus­ pensionis vel privationis ipsius beneficii, officii, dignitatis, pensio­ nis aut muneris, si qua forte in ecclesia habent. Religiosi vero pu­ niendi sunt privatione officii et vocis activae et passivae aliisque poenis ad normam constitutionum proprii instituti (can. 2336). C. Impedire exercitium iurisdictionis ecclesiasticae est etiam de­ lictum contra auctoritates ecclesiasticas iurisdictione praeditas et punitur eadem poena qua delictum praecedens eodem can. 2334. (9) Excommunicationem in bulla In coena Domini inseruit lulius II (a. 1511); Leo X C. «/n supremo » 1519; Clemens VII C. « Romanus Pontifex» a. 1533. (10) Innocent. VIII C. Officii nostri» 149; Gregor. XIII censuram inseruit bullae In coena D. (11) Cfr. Ferreres, Instil. II, n. 537 de sic dictis «recursos de fuerza» in Hispania. 4éi DELICTA contra auctoritates ECCLESIASTICAS Delictum habetur in impediendo directe vel indirecte exercitio iurisdictionis eccl. utriuslibet fori per recursum ad quamlibet laicalem potestatem. Per delictum praecedens coercetur intrusio auctori­ tatis laicalis in res Ecclesiae per leges, mandata et decreta; hoc alio delicto coercetur abusus huiusmodi legum seu mandatorum in dam­ num Ecclesiae. - Illud patrant qui impediunt directe sua potestate laica abutentes et qui impediunt indirecte per recursum factum ad civilem auctoritatem ad hoc ut haec impediat i. e. obsistat ei, penes quem est iurisdictio ecclesiastica, ne ea uti incipiat vel pergat aut actum iurisdictionis iam positum antequam effectum habeat cogat retractare, ubi intentus effectus obtineatur. Sub iurisdictione comprehenditur quaelibet ecclesiastica potestas, quae ordinis non est, sive legifera, sive iudicialis, sive coercitiva itemque potestas docendi et administrandi. 448. Coniuratio permanens contra Ecclesiam vel Sta­ tum. - Secta massonica. Contra Ecclesiam et etiam contra legiti­ mas auctoritates civiles machinantur nonnullae sectae, praesertim secta massonica. Nomen dare huiusmodi sectis est concursum prae­ bere ad mala ad quae patranda ipsa secra instituta et organizata fuit vel ex propriis statutis tendit. Can. 2335 censura excommuni­ cationis Sedi Apost. simpliciter reservatae percellit « nomen dantes sectae m asso nicae aliisve eiusdem generis associationibus, quaenvz/ra Ecclesiam vel legitimas civiles potestates machinantur ». Nomen dare est associationem sub censura prohibitam ingredi seu eius mem­ brum fieri. A. Historia. Sectae massonicae adscripti pluries a RR. PP. excommunicati sunt. Primus censuram in eos tulit Clemens XII, C. 20 Apr. 1884. Qua censura ut prohibitae censerentur societates, non iam erat necesse ut finem suum clam prosequerentur aut a suis asseclis iuramentum servandi secretum exigerent (S. C. Inq., 1C Maii 1884). Carbonarios excommunicavit Pius VII, C. « Ecclesiam » 15 Sep­ tember 1821 et Leo XII, C. « Quo graviora * 13 Mart. 1825. Aliae quoque associationes damnatae aut prohibitae sunt variis S. Sedis decretis. 31 482 ■ I er Ut CAPUT XXXV B. Ius Codicis. Supposita supra citata declaratione S. O. ut incurratur censura solum debet respici, num societas, de qua agitur, aut contra Ecclesiam aut contra legitimas civiles potestates machinetur, seu palam id faciat seu clandestine sive alium quoque finem habeat vel dicat se habere, v. gr., philantrophicum, culturalem, etc., sive non. Machinari dicenda est illa societas, quae ex proprio fine rebel­ lem et subversivam activitatem exercet aut fovet sive propria mem­ brorum actione sive propagatione doctrinae subversivae, quae ore vel scripto, data opera fiat in illum finem aut evertendi Ecclesiam i. e. ipsius doctrinam, auctoritates qua tales, iura, aut civilem legi­ timam potestatem. In his habetur associatio eiusdem generis cum secta massonica, cuius directe vel indirectae filiae dici possunt ac debent, cum massonica secta illas omnes foveat atque ad perversum proprium finem utatur vel ut totidem instrumenta suae activitatis plerumque occultae adhibeat, haud raro ex illo etiam fine ut civilem approbationem vel tolerantiam in propriis instrumentis in diversis statibus obtineat (12). Ad dignoscendum num aliqua secta vel associatio sit recensenda inter damnatas sub censura, praeter quam ex ipsorum adscriptorum notitia, respiciendi sunt libri, statuta, codices associationis, et tandem attendendae sunt declarationes auctoritatis ecclesiasticae. (12) Cfr. Const. Leonis XIII « Humanus genus» ubi expresse notatur, varias esse hominum sectas «quae quamquam nomine, ritu, forma, origine differentes, cum tamen communione quadam propositi summarumque sententiarum similitu­ dine inter se contineantur, re congruunt cum secta massonum, quae cuiusdam est instar centri unde abeunt et quo redeant universae .* Quoad ipsam vero sectam massonicam PP. Cone. Plen. Americae Latinae sapienter in memoriam revocarunt fidelibus quod etiam pro aliis locis valere debet: «Et quoniam plurimis in regionibus nostris, impiorum machinationes et fallaciae eo tendunt, ut saluberrima contra pestem societatum clandestinarum decreta et mandata Apostolica inania faciant, sub ementito praetextu, a Pio IX et Leone XIII pluries damnato, sc. non eamdem esse naturam sectae massonicae in omnibus nationibus, sed eam quae alibi periculosa est et omnino proscribenda, alicubi innocuam esse et honestam, quia, aiunt, diversa sunt dogmata, fines, actiones: sedulo caveant animarum pastores, ut tam perniciosus error, tam audax praetensio, a patre mendacii excogitata ut incautos decipiat, penitus eliminetur. Ea enim est rei natura et gravitas talisque Apostolicarum Constitutionum tenor, ut minime dubitari possit, quin voluerint laudati PP. eisdem obligari omnes et singulos christifideles, nullo habito locorum, temporum, nationum vel rituum discrimine . * Idem decrevit Concil. Manilanum n. 185. Quare nomen dare sectae, quae se declaret sectam massonicam delictum constituit et poenis contra sectam latis obnoxium est. DELICTA CONTRA AUCTORITATES ECCLESIASTICAS 485 lamvero a S. Sede, aliquae societates seu coalitiones damnatae 19 sunt sub censura nostri canonis, sc. praeter massonicam et carbonariam : a) Societas fenianorum (secta americana et hibernica) deer. S. Officii 12 Jan. 1870. K b) Societates nihilistae et anarchistae ex ipsa ipsarum natura, et a fortiori modernae societates bolscevisticae. 9' B c) Idem, hodie praesertim, dicendum est de factionibus communisticis, ex ipsorum doctrinis, quae etiam fidei sunt oppositae. jE ■ E fl De factione socialista res non certo constat, praecise ob diversum modum et finem quo coeunt. Quoad prohibitas de quibus non adeo constat num hoc canone comprehendantur, cum non prohibitae fuerint sub censura: V*)* Societates biblicae pluries a RR. PP. damnatae. 2°) Tres americanae societates operariorum: a) Socii singulares (Odd fellows); b) Filii temperantiae (Sons of temperance); » β 9 91 c) Equites Pyrthiae (Knights of Pyrthia’s) S. Ο. 20 Aug. 1894. 3°) Societas « Independent order of good templars » (Guttem- 9 pler-Orden) S- O. 19 Aug. 1893. 4°) Societates, quibus propositum est promovere usum combunndi hominum cadavera S. Ο. 19 Maii 1886, ubi censura dicitur incurri, si agatur de associat, sectae massonicae filiali. B ί? Os 5°) Generatim prohibitae habendae sunt, quae a sectatoribus suis exigunt iuramentum servandi secretum et praestandi omnimodam obedientiam occultis ducibus. Ipsum iuramentum sua generalitate est illicitum sicut promissio obedientiae quae extendatur ad illicita. H 6°) Pariter damnatae sunt societates theosophicae (13), socie­ tates iuvenum virorum Christianorum, iuvenum mulierum Christiana­ rum (14). C. Poenae, d) Excommunicatio simpliciter S. S. reservata (15); b) In clericos et religiosos praeterea ceterae poenae, quae dictae sunt de praecedente delicto sub C. (13) Cfr. S. Offic. 18 lui. 1919 in A. A. S. XI, 317. (14) Y. M.C. A. = Young men Christian Association pro viris; Y. W. C. A. = Young women Christian ^Association pro feminis. Cf. S. O. 5 Nov. 1920 in .4. AS. XII, 595. (15)Jure praecedenti ex Const. Apost. Sedis (11, 4) excommunicatio plectebat diam eos, qui eisdem sectis favorem quemcumque praestarent, et praeterea «eorum ■ |& ! 1 | 484 tzi CAPUT XXXV Praeterea clerici et religiosi debent denuntiari S. C. S. Officii (can. 2336). D. Quoad reconciliationem et absolutionem eorum qui sectae dam­ natae adscript! sunt, in facultatibus ad hoc concessis solet S. Sedes has condiciones exigere: a) ut qui absolvendus est associationi pro­ hibitae nuntium mittat omnemque cum eius membris communica­ tionem abrumpat (sectam abiuret); b) ut libros, manuscripta ac signa sectam respicientia, si quae retineat, in confessarii manus tradat ad Ordinarium quamprimum caute transmittenda, vel si iustae gravesque causae id postulent, comburenda; c) ut occultos associationis duces, si absque gravi incommodo fieri possit, Ordinario denuntiet (16). Quae tertia obligatio, nostris diebus fere inutilis ad sectam everten­ dam, in can. 2445 non amplius urgetur sub censura. Ultimum documentum quod respicit critérium Stae. Sedis in danda ab hac censura absolutione est Const. « Si unquam » pro iubilaeo a. 1925 die 15 lui. 1924, ubi η. IV, edicitur: « Pariter ne absolvant (ex facultatibus acceptis) eos, qui sectis vetitis massonicis aliisve id genus nomen dederint, etiamsi occulti sint, nisi scandalum reparaverint et a quavis cooperatione vel favore suae cuiusque se­ ctae praestando cessaverint; ecclesiasticos et religiosos quos sectae adscriptos noverint, ad normam can. 2336, § 2 denuntiaverint; li­ bros, manuscripta et signa, quae eandem sectam respiciant, quotiescunque, adhuc retinent, absolventi tradiderint, ad S. Officium quam­ primum caute transmittenda, aut saltem, si iustae gravesque causae id postulant, destruenda; impositis praeterea pro modo culparum gravi poenitentia salutari et frequenti sacramentali confessione > (A. A. S. XVI, 309). •· * 449. VII. Delictum impeditae jurisdictionis per parochum vel sacerdotem; quod committitur excitatis popularibus turbis. Du­ plex modus delicti committendi respicitur can. 2337 : a) delictum parochi qui « ausus fuerit turbas ciere, publicas pro se subscrip­ tiones promovere, populum sermonibus aut scriptis excitare aliaque occultos coryphaeos ac duces non denuntiantes, donec non denuntiaverint». — Haec altera obligatio censura munita, non est relata in Codice, salva separata obligatione denuntiandi clericos et religiosos. Quod ad cooperationem per praesti­ tum sectae favorem, si cooperatio fuerit efficax aut necessaria provisum est per canonem generalem 2231. (16) S. Officium 5 iul. 1837 ; 22 luni 1838. DELICTA CONTRA AUCTORITATES ECCLESIASTICAS 485 similia agere » in eum finem ut Superiorem ecclesiasticum impediat, quominus in se vel etiam in alios iurisdictionem exerceat ut ipsius decretum aliquod exsecutioni mandetur; b) delictum sacerdotis cuius­ vis, tametsi parochus non sit, qui eadem adhibeat media ad impe­ diendum ingressum in paroeciam parochi aut oeconomi legitime nominati. Praecesserat quoad primum decr. « Maxima cura» 20 Aug. 1910 (A. A. S. II, 636) ubi in c. 18, § 1, circa amotionem parochorum con­ sideratur ille illegitimus modus impediendi iurisdictionalem actum Episcopi. Per alteram delicti formam completur efficax tutela praes­ tita jurisdiction! Ordinariorum; insuper extenditur tutela ad alios casus exercitii jurisdictionis etiam extra amotionem administrativam parochorum. Poenae decernitur indeterminata, arbitrio Ordinarii pro gravi­ tate culpae determinanda, non exclusa suspensione. i 450. Contemptus censurarum sive explicitus sive implicitus et legum de censuris latarum est etiam delictum quod variis modis redundat in contemptum et iniuriam auctoritatis ecclesiasticae. Variae autem sunt eius formae. /1) Usurpata potestas absolvendi; quae usurpatio fit ab eo, qui absolvere praesumpserit, sine facultate, ab excommunicatione lat. sent, specialissimo vel speciali modo Ap. Sedi reservata (can. 2338, § 1). Reus delicti fit is, qui sciens volens reapse absolvit, praeter casus permissos (articuli mortis, casus urgentioris). Ob particulam praesumpserit excusare poterit a poena tum gravis metus tum igno­ rantia quae non sit affectata. Poena est excommunicatio lat. sent. S. Sed. simplic. reser­ vata (17). B) Communicantes in crimine criminoso cum vitando (18) hac ratione, quod tali excommunicato vitando impendatur quodvis auxilium vel favor in delicto propter quod excommunicatus fuit. Non agitur de auxilio vel favore praestito ad committendum delictum, quae reguntur Regulis de cooperatione in can. 2209 et 2231 ; sed supponitur delictum patratum, excommunicationem incursam et de­ linquentem declaratum esse vitandum. (17) Etiam hoc delictum et poena desumpta sunt ex C. Ap. Sed. n. 13. (18) Est loquutio, qua idem delictum designatum fuit in C. Ap. Sed. n. 29, et inde etiam desumpta poena. t k 486 CAPUT XXXV In sensu huius canonis auxilium praebet is, qui sciens aliquem esse excommunicatum, ob delictum iam consummatum et perfectum, sed tractum habens successivum, illi idoneis mediis subvenit, ut aut in sua contumacia perseveret, aut ut perdurent et augeantur pravi sceleris effectus. — Favor praestatur ab eo, qui delinquenti punito commodum aliquod materiale vel morale procurat propter delictum admissum. — In utroque casu requiritur quod agatur de vitando (can. 2338, § 2). Poena est excommunicatio lat. sent, simplic. S. Sedi reservata. C) Communicatio in divinis cum vitando. Hoc delictum committunt « clerici scienter et sponte in divinis cum vitando com­ municantes et ipsum in divinis officiis recipientes » (can. 2238, § 2). Etiam delictum hocce et poena desumpta sunt ex Const. Apost. Sedis (Π, 17). Divina officia intelligenda ad normam can. 2256. 1° « functiones potestatis ordinis quae de instituto Christi vel Ecclesiae ad divinum cultum ordinantur et a solis clericis fieri queunt ». Tam communicatio quam receptio in his functionibus cultus divini significat aliquam participationem activam illius quocum com­ municatur aut qui recipitur: quare delictum committitur et ab eo qui aliquid_sacri facit simul cum vitando et ab eo qui admittit seu permittit, cum impedire posset et deberet, vitandum talem functio­ nem sacram peragere; non autem habetur delictum si vitandus pas­ sive assistens non repellatur. -5-Ex c\a\isu}&~scienter et sponte excusantur a poena ignorantes et coacti (19). Poena eadem est acjn delicto praecedenti : Exc. reservata. D) “Scienter celebrantes vel celebrari facientes divina iri^locis interdictis„ - item: “admittentes ad celebranda officia divina per censuram vetita clericos excommunicatos,-interdictos, suspensos post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam,, (can/2338, § 3). Scienter celebrare in loco interdicto et admittere prohibitos ad celebrandum est delictum quod a solis clericis committi’potest, quia solus ille proprie dicitur admittere, cuius est ex officio permittere vel prohibere. - Facere celebrari etiam a laicis inique praestari potest v. gr. ab aliqua auctoritate politica, militari, municipali aut a laico potente. (19) Quidquid sit de iure praecedenti, iure Codicis non admiserim Episco­ pos non comprehendi ob generalitatem can. 2227, § 2. 30 FiTW DELICTA CONTRA AUCTORITATES ECCLESIASTICAS 487 Quoad primam delicti figuram violationis interdicti localis, ex­ cipiuntur, ut patet, dies et casus in quibus ipsum ius celebrationem permittit. Quoad alteram figuram, firmatur principium quod ab aliis censurae observantia a censuratis exigi non possit (saltem extra casus notorios) nisi praecesserit sententia saltem declaratoria (cfr. can. 2232). Etiam hoc delictum cum relativa poena desumpta ‘sunt ex C. Apost. Sed. n. 47. Poena est, interdictum ab-dngressu Ecclesiae I. s. tamdiu dura­ turum “donec arbitrio eius cuius sententiam contempserunt congruen­ ter satisfacerint,,. - Interdictum videtur habere durationem determi­ natam ideoque non habere rationem censurae, sed poenae vindicativae quae sine absolutione cesset, posita condicione i. e. prae­ stita satisfactione. Hoc ipsum tamem non est evidens, si atten­ datur can. 2248, §1,2, ubi absolutio censurae (et consequens cessatio poenae) dicitur debita post praestitam satifactionem. Pu­ tarem potius debere dici censuram, quae absolutione indigeat, et clausulam de praestita satisfactione, esse generalem condicionem requisitam recessus a contumacia, quae hic ponitur expresse, quia iudicium reservatur Superiori, cuius sententia contempta est. Ob eandem rationem dicerem esse censuram reservatam, cum necesse sit ad Superiorem recurrere ut satifactionem determinet. Delictum sub C et D possunt dici delicta frustratae iurisdi­ ctionis, cum impediantur eius effectus. £) “ Qui causam dederunt interdicto locali aut interdicto in com­ munitatem- seu collegium, sunt ipso facto ·personaliter [interdicti „ (can. 2338, § 4). Haec praescriptio potius est declaratio effectus interdicti, quando hoc fertur in locum vel in communitatem seu collegium: haec duo interdicta sunt talis naturae, ut effectum sen­ tiant etiam innocentes; at innocentes non sunt personaliter in­ terdicti; huiusmodi interdictum personale lat. sent, incurritur ab iis, sive unus sive plures, qui causam dederunt interdicto per suum proprium personale delictum. Cfr. interdictum Collegii vel Capituli contra R. P. ad Concilium appellantis (can. 2332), quoad eos qui ad appellationem consensum dederunt vel negarunt. A taliter interdicto personaliter ob causam datam interdicto locali vel personali generali committitur delictum violatae censurae, $i ab eo ponatur actus illi vetitus, qui est personaliter interdictus. * · ATERNÏTAS SACERLWJÎALIS SÀNCB ?EÏ B ÏB L IO T H E C A 488 er k. CAPUT XXXV 451. Delicta contra sepulturam ecclesiasticam (can. 2339). “Qui ausi fuerint mandare seu cogere tradi ecclesiasticae sepulturae infideles, apostatas a fide, vel haereticos, schismaticos, aliosve sive excommunicatos sive interdictos contra praescriptum can. 1240, § 1, contrahunt excommunicationem lat. sent, nemini reservatam: - sponte vero sepulturam eisdem donantes, interdictum ab ingressu ecclesiae Ordinario reservatam„ Cfr. Const. Apost. Sedis n. 34, 47). Duplex figura delicti : a) cogere ad violandas leges de sepultura ecclesiastica, quae aliquos ab ipsa excludunt; b) sine aliorum coactio­ ne sepulturam eccl. donare iis qui ab ea excluduntur. Quinam exclu­ dantur decernitur can. 1240, ad quem in canone poenali provocatur. Quoad a) mandantes intelliguntur qui constringunt imperio; cogentes, qui vi aut metu ; utrique auctoritate publica ut videtur inferri ex coniunctione “mandare seu cogere,,, mandare autem sit publicae auctoritatis, non privati hominis (20); mandatarii, coacti, participes velut fossores etc., sepulturae assistentes, non comprehenduntur. Quoad b) sponte dant sepulturam eccl., qui id praestant nulla vi, nulla lege civili coacti. Quoad a) et b) - Debet agi de apostatis, haereticis, schisma­ ticis notoriis; aut de excommunicatis vel interdictis manifestis per sententiam declaratoriam vel condemnatoriam. Utrique solum in ca­ su, quo ante mortem nulla dederint poenitentiae signa ad normam can. 1240, § 1. Ob verba “ausi fuerint,,, quaelibet imputabilitatis diminutio a poena statuta eximit. Ubi ergo lex civilis cogat nonnullos ex ex­ clusis in coemeterio catholicorum sepeliri, censuram non incurrunt qui ex imperio legis ad sepulturam cogunt: atque idem valet pro admittentibus ex legis imperio propter v. “sponte„ quod libertatem a coactione exigit. Quoad elementum obiectivum sepulturae ecclesiasticae necesse non est ad delictum et poenam ut concurrant tria illa elementa de quibus agit can. 1204 (sc. cadaveris ad ecclesiam translatio, exse­ quiae super illud in eadem celebratio, cadaveris depositio in loco legitime deputato fidelibus defunctis condendis), quo canone non (20) Ita Nolditi-Schdnegger n. 97, 6; Ferreres, Inst. II, n. 1131 ; Chelodi, n. 73, 7 cum aliis. Fatendum est non omnes convenire (cfr. Matth. a Coronata, Inst IV, n. 1966, a). Non incongrue Chelodi I. c. animadvertit, quod si insistatur stricte in vi verborum, logici tantum sunt qui utrumqae et mandare et cogere intelligunt de publica auctoritate supra in textu, aut neutrum ut v. gr. Matth. a Coronata 1. c. r' · ' DELICTA CONTRA AUCTORITATES ECCLESIASTICAS 489 habetur iuridica definitio sepulturae ecclesiasticae sed descriptio eorum quae ex lege Ecclesiae intervenire debent in funere fidelium, quae deinde distinctis capitibus in canonibus sequentibus separatim peculiaribus legibus ordinantur. Vel ipse can. 1240, cuius sanctio habetur in nostro canone poenali, sepulturam sumit in sensu inhumationis in loco sacro, nam sepulturae privato deneganda sunt officia funebria seu funus (can. 1241). Ille idem canon 1240 in poenam privat fideles iure ipsis competente, non intendit punire sacros ministros: porro ius sepulturae, quo fideles potiuntur est, ius spirituale competens fidelibus pie demortuis, ut condantur eo­ rum corpora in loco sacro ad hoc legitime deputato; quae depo­ sitio deinde ab Ecclesia honoratur honore liturgico praescriptis variis ritibus a ministris sacris ponendis (21) Ergo directe exclusio fit inhumationis in loco sacro ad hoc deputato; cui autem hoc ne­ gatur negandi etiam sunt ex eadem poena, non per separatam di­ stinctam poenam, praedicti ritus sacri (can. 1241). - Quare secun­ dum declarationem veterum doctorum, censura incurritur si defun­ ctus deponatur in loco sacro sive adhibito sive omisso praescripto ritu sacro, et etiam si persolvuntur exsequiae prohibitae inter quas etiam comprehenditur ritualis ad ecclesiam translatio (22). Poena. Pro prima figura delicti, excommunicatio 1. s. non re­ servata. Pro altera delicti figura, interdictum ab ingressu ecclesiae Ordinario reservatum. 452. Insordescentia: A. In censura excommunicationis. B. In censura suspensionis. A. insordescentia in excommunicatione habetur in eo, qui per annum obdurato animo perseveravit in excommunicatione, non curans cum debitis condicionibus eius absolutionem obtinere, cum possit. Qui insordescunt sunt ipso facto suspecti de haeresi et tractandi sunt ad normam can. 2315. Cfr. supra generatim dicta de huiusmodi (21) Cfr. Wernz-Vidal, torn. IV, n. 577 sq.; Many, De locis sacris n. 222. (22) Ita cum aliis Noldin-Sclwnegger, De poen. eccl. n. 93 a; Ferreres, Instit. II, n. 1131; Matth. a Coronata, Instit. IV, n. 1966, contra alios v. gr. Chelodi, n. 73, 6, qui tamen fatetur habere contra se fere omnes interpretes const. Apost. Sed. et ipsum verbum tradi quod favet sententiae eorum qui tenent sufficere solam depositionem in loco sacro. Cum nova lex poenalis iisdem verbis exprimatur, quibus praecedens, non apparet cur praecedentium interpretum auctoritas cogens non sit, nisi forte credatur Codicem mutasse notionem sepulturae eccl., quod verum non est. ÀTERNHAS SACERBOTAUS SAXC B iB L IO T H K C N 490 cr CAPUT XXXVI suspectis ex iuris praescripto. Cuius suspicionis iuridicae fundamen­ tum est, quod ob tale factum et claves Ecclesiae et suffragia et sacramenta contemnere videntur, ideoque merito in suspicionem veniunt quod male de illis sentiant (can. 2340, § 1). Iure quoque praecedenti huiusmodi effectus insordescentiae fuit admissus (23) et confirmatus est a Cone. Tridentino sess. 25, cap. 3 de ref. «contra eum, tamquam de haeresi suspectum pro­ cedi possit». Ex qua suspicione indici poterat canonica purgatio per iuramentum, quam si suspectus subire noluisset et post cita­ tionem adhuc per annum in contumacia perseverasset, poenis hae­ reticorum puniri poterat (24); porro insordescentia habebatur ut probatio delicti seu causae, ob quam lata fuerat excommunicatio, dum insordescens per annum fictione iuris haberetur pro convicto seu confesso (25). B. Insordescentia in censura suspensionis de iure habetur, si clericus in ea per semestre perseveraverit. In huiusmodi insordescen­ tem hoc modo procedendum est: 1° graviter monendus est ut a contumacia recedat; 2° si non obstante monitione per alium mensem in contumacia perseverat, reus efficitur et privari debet beneficiis aut officiis, si qua in Ecclesia forte habeat (can. 2340, § 2) (26). CAPUT XXXVI Delicta contra personas ecclesiasticas I. Violatio privilegii fori 453. Ad immunitatem personalem clericorum, quae partim iure divino partim canonicis sanctionibus est constituta, pertinet praeser­ tim privilegium fori et privilegium canonis per quae dignitati status clericalis consulitur et inde etiam decori et reverentiae debitae auc­ toritati, qua ipsi soli ut plurimum investiuntur. De utroque privile- k. (23) Cfr. c. 36, 37 C. XI, q. 3; cap. 13, X, de haeret. V, 7; cap. 13, X, de poen. V, 37; cap. 7 de haeret. V, 2 in VI; Cone. Trident, sess. 25 cap. 5 de ref. Sudrez, De cens. disp. XVII sect. I, n. 1 sq.; Kober, D. Kirchenb. p. 433 sq.; Schmalzgr. V, 39 n. 195 sq.; Peiffenst, V, 39 n. 74 sq.; Thesaurus, De poen. eccl. II, v. Insordescentia; Ballerini-Palmieri VII, n. 240. (24) Cap. 7 de haeret. V, 2 in VI; Schmalzgr. 1. c. n. 195. (25) Cfr. c. 36, 37 C. XI, q. 3; Suârez 1. c. n. 9; Schmalzgr. 1. c. n. 196; Hollweck 1. c. § 50. (26) De iure praecedenti cfr. Hollweck 1. c. § 67. γ’-χ , - DELICTA CONTRA PERSONAS ECCLESIASTICAS 491 gio confer disputata in tom. II, n. 73 sq. 76 sq. et uberius quoad privilegium fori tom. VI n. 29 sq. Quibus suppositis hoc loco so­ lum agendum de poenalibus sanctionibus contra utriusque privi­ legii violatores (1). Privilegium fori in hoc est situm quod «clerici in omnibus causis, sive contentiosis sive criminalibus, apud iudicem ecclesiasti­ cum conveniri debent». Quod privilegium non viget «ubi aliter pro locis particularibus legitime provisum fuerit», (can. 120, § 1) (2). Porro prohibitio trahendi clericum ad forum saecularem non est absoluta sed urget quoties ad id legitima venia impetrata non fuerit: a quo autem venia pro diverso clericorum gradu impetrari debeat definit cit. can. 120, § 2. Delictum ergo committit, qui venia a legitima auctoritate non impetrata, ausus fuerit trahere ad iudicem. laicum aliquem clericum ; trahere autem ad iudicem intelligitur tamquani'r^/zz, non tamquam testem (3). Poenam non incurrit, neque ipse iudex neque ipsius ministri qui legis imperio adiguntur. Quoad iudicem intelligitur is, qui tali munere fungitur sive in foro contentioso sive in foro cri­ minali, non alia publica auctoritas civilis, quaeret in quantum non polleat aut exerceat iurisdictionem contentiosam (4). Trahi debet clericus suo nomine et in propria persona; non in suis decretis vel actibus, quod esset delictum canonis 2234 ;s non in quantum cleri­ cus procuratorem aut tutorem agit laici vel rei laicalis aut entis iuridici, quod foro privilegiato non gaudet, administratorem (5). Con­ summatum habetur delictum independenter a sententia iudicis laici. (1) Pro indicatione fontium, sufficiat remittere^ad fontes sub hoc can. 2341 et sub can. 120 in ipso Codice suppositos. •■’3(2) Nonnullis locis aliter provisum est per concordata; in aliis foro privilegiato aliqua ratione admittitur esse derogatum consuetudine. Cfr. Wernz-Vidal, tom. II, n. 77, not. 4, 5. De vi consuetudinis cfr. Wernz, Ius Decret. VI, n. 336 not. 26. Cfr. in particulari a. 8 Concordati cum Italia. (3) Idem significat convenire adhibitum in can. 120. Cfr. doctores post Motu proprio Pii X < Quantavis » 9 Octobr. 1911, vehit Vermeersch, Periodica De Re­ ligiosis torn. 6, p. 107 sq.; Ferreres, « Razôn y Fe· tom. 32 p. 100 sa sq. contra *11 Monitore» vol. 23 p. 503 sq., vol. 24 p. 4; Wernz. Ius Decret. VI, n. 336 not. 24, 25. Chelodi, De personis n. 111, De poenis, n. 74, et Matth. a Coronata sensum in textu propos, sequuntur. (4) Nonnulla saltem ex tribunalibus sic dictis administrativis vera pollent potestate iudiciali velut in Italia 11 Consiglio di Stato et similia in aliis locis. De indice Conciliatore in Italia cfr. Matth. a Coronata 1. c. p. 409. (5) Ita nunc satis communiter v. gr. Chelodi 1. c. n. 74 ; Matth. a Coronata, I. c. n. 1973; Noldin-Schonegger, 1. c. n. 68, 6; D’Annibale, Comment, η. 66, 492 CAPUT XXXVI Delictum pro dignitate aut auctoritate personarum, tres habet gravitatis gradus, quibus constituitur diversa poena: a) gravissimum est trahere Cardinales, Legatos Sedis Apostolicae, Officiales maio­ res Rom. Curiae ob negotia ad horam Officialium munus pertinentia, Ordinarium proprium — et punitur excommunicatione lat. sent. Sedi Apost. speciali modo reservata. — b) Succedit in gravitate trahere alium Eiscopum etiam mere titularem, aut Abbatem vel Praelatum nullius, vel aliquem ex supremis religionum iuris ponti­ ficii Superioribus - et punitur excommunicatione lat. sent. Sedi Apost. simpliciter reservata. — c) Qui vero, non obtenta ab Ordi­ nario loci licentia, trahat aliam personam ‘privilegio fori fruentem, si id faciens sit clericus incurrit suspensionem ab officio lat. sent. Ordinario reservatam; si sit laicos congruis poenis pro gravitate culpae ab Ordinario est puniendus (can. 2341) (6). II. Violatio privilegii canonis 454. Hoc privilegium status clericalis asseritur can. 119, asse­ ritur autem forma positiva praescribendo fidelibus reverentiam erga clericos et tamquam speciali modo oppositam debitae reverentiae assignat iniuriam realem clericis illatam, quam delictum sacrilegii (6) Meretur in hanc rem afferri: cri decisio S. C. P. F. (C. G.) in Collect(2‘) n. 1663: «Volendo un ecclesiastico cedere i suoi diritti ad un laico in una que­ stione contro un prete, deve domandare Ia venia dei Vescovo, e, se la lite è contro un Vescovo, alla S. Sede; che se esso non lo fa e non 1’ottiene, rimane soggetto alie disposizioni emanate contro i preti recorrenti ad iudices laicos e si considera come operante in fraudem * legis (6 Sept. 1886). - b) Eadem S. C. 17 Maii 1686 (Collect, η. 1653): «Declarat S. C. numquam sese fore admissuram recursum vel appellationem sacerdotum qui ad iudices laicos trahere ausi fuerint vel clericum sine venia Ordinarii, vel Episcopum sine venia Apost. Sedis, sive in causa ecclesiastica sive non, nisi prius recursum ad civile tribunal interpositum deseruerint». - c) S. O. in Litt. encycl. 23 lan. 1886 (Collect, n. 1652) postquam declaraverat vocem Cogentes in Const. Apost. Sedis, non afficere nisi legislatores et alias auctoritates cogentes (hoc ius in ius rigidius Codicis mutatum est) quoad personas privatas declaraverat: «Si quis ausus fuerit trahere ad iudicem seu iudi­ ces laicos vel clericum sine venia Ordinarii, vel Episcopum sine venia S. Sedis, in potestate eorumdem Ordinariorum erit, in eum, praesertim si fuerit clericus, animadvertere poenis et censuris ferendae sententiae uti violatorem privilegii fori, si id expedire in Domino iudicaverint». Vix autem admitti potest in aliquo loco legitima consuetudine derogatum fuisse privilegio fori, si qui ad iudicem laicum clericum trahit sit ipse clericus. Cfr. in hanc rem Concilium Baltimorense III, n. 84. DELICTA CONTRA PERSONAS ECCLESIASTICAS 493 appellat Privilegium hoc proinde est immunitas clericorum ab iniuriis realibus sacrilegii personalis reatum habentibus, quod sollemni ratione punitum fuit can. 15 Conc. Lateran- II (Innocentius II, a. 1139) poena excommunicationis, quae dicta est excommunicatio canonis et inde immunitas tali sanctione protecta privilegium canonis. Cfr. Wtrnz-Vidal torn. 11, n. 73 sq. ubi fontes et historica privilegii evo­ lutio traditur. In can. 2343 ubi ponitur poena, declaratur delicium perpetrari ab eo qui « violentas manus in personam clerici iniecerit » loquutione etiam retenta in C. Apost. Sedis (11, 15). - Violentas, nimirum (ex ira, odio, vindicta), manus iniicere significat modum iniuriosum, quo in personam, non verbis, sed re fit iniuria. « In personam vero iniuria fieri intelligitur seu laedatur corpus, seu libertas, seu dignitas. Corpus, ut ecce si clericum veneno sustuleris, vel prosecutus eum fueris, ut in praeceps rueret, vel ex equo decideret, et corruit, de­ cidit; item si lapidem vel telum in eum ieceris; libertas cum de­ truditur in carcerem, aliumve locum, privatum quoque; dignitas quoties vis adhibetur, velut si rhedam sistas, qua vehitur, aut equum quo insidet; si aliquid, nullius licet pretii, ei detraxeris, veluti cru­ menam, pileum, baculum ; vel quid aliud contumeliosum in ipsum admiseris, ut puta si sputo, pulvere, luto eum foedaveris, si vestes, quibus indutus erat, conscideris etc. » {D'Annibale, Comm, in Apost. Sedis n. 199). Violentia procedit ex ira, odio, vindicta; hoc signi­ ficabat loquutio olim adhibita si quis suadente diabolo etc. Quare poena cessat, « si quis clericum percutit laicum putans, vel ioco aut corrigendi gratia, vel ex subitanea ira, iustae defensionis causa, vel (ex iuris aequitate) cum uxore, vel matre, vel sorore (non item cum aliis) turpiter inventum, quamvis letali non careat » {D'Annibale I. c. n. 110). In personam clerici cuiuscumque, qui clericalia privilegia non amiserit: in hac re praeterea vox habet latam significationem et praeter tonsuratos comprehendit cunctos utriusque sexus religiosos noviciis non exclusis, et sodales societatum vitae communis (7). Quoad poenas etiam hic fit distributio in varios gradus, pro gradu dignitatis personarum, quibus realis iniuria irrogatur, cum ex (7) Cfr. cc. 567, 614, 680; Wernz-Vidal tom. II, n. 75; Noldin-Schonegger, De poenis n. 90 sq.; Chclodi n. 75; Matth. a Coronata IV, n. 1985. 494 CAPUT XXXVi can. 2207 iniuriae irrogatae gravitas crescat ex dignitate personae quae delicto offenditur. a) Si contra Rom. Pontificem: 1°) excommunicatio 1. s. spe­ cialissimo modo reservata; qua fit ipso iure vitandus (et est unicus casus, quo, ad normam can. 2258, condicio vitandi inducitur ipso iure, independenter a qualibet sententia); 2°) infamia iuris I. s.; 3°) clericus est degradandus. b) Si contra personam Cardinalis vel Legati R. P.: 1°) ex­ communicatio 1. s. speciali modo reservata: 2°) infamia iuris I. s.; 3°) privatio cuiusvis beneficii, officii, dignitatis, pensionis', muneris fer- sentc) Si contra personam Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi etiam titularis, incurritur excommunicatio 1. s. speciali modo re­ servata. d) Si contra aliam personam privilegiatam, incurritur excommu­ nicatio Ordinario proprio reservata, a quo etiam aliae ponae infligi possunt. III. Iniuria verbalis contra determinatas personas ecclesiasticas Fontes: Decret Grat. D. 46; C. XXIV, q. 3; C. V, c. 1; C. XV, q. 1. — Compil. II, lib. V, tit. 11, de clerico maled.; Cpl. V, I, V, tit. 15, de iniuriis. — Decretal. Gregor. IX, V, 36 de iniuriis, V, 26 de maledicis; Decretal. Bonif. Vlll, 1. V, t. 8 (8). Scriptores: Commentator, iur. Decr. in cit. tit. — Zech 1. c. tit. 21 de iniuriis. Muenchen 1. c. p. 565 sq.; De Luca 1. c. n. 279 sq.; Thesaurus I. c. v. Iniuria, Libelli famosi; Ferraris 1. c. v. Iniuria, Libellus fam. — Hinschius 1. c. t. V. p. 204, 811 sq.; Schiappoli I. c. n. 313 sq.; Hollweck 1. c. § 191 sq.; Pertile 1. c. p. 615 sq. — Commentatores Codicis (9). 455. Iniuria verbalis fieri potest, sicut aliae iniuriae, non solum contra auctoritates et personas ecclesiasticas, sed etiam contra alias personas sive privatas sive publicas. Et de facto in citatis duabus rubricis iuris Decretalium de iniuriis agebatur utramque personarum classem respicientibus. Codex separatis locis respicit personas eccle(8) Inst IV, de iniuriis; Dig. XLVII, 10, de iniur. et fam. libell.; Cod. IX, 35, de iniur. 36 de fam. lib.; Regol. pen. Greg. art. 153 sq. (delle ingiurie); Cod. crim. Ital. art. 393 sq. ; Cod. crim. Germ. § 185 sq.; Cod. crim. Hisp. art. 467 sq.; Berner 1. c. 377 sq. (9) Cfr. ex Theologis: S. Thomas 1. c. q. 72 sq.; Lehmkuhl I. c. t. 1, n. 1175-sq.; Ballerini-Palrnieri 1. c. torn. Il, η. 1067 sq. DELICTA CONTRA PERSONAS ECCLESIASTICAS 405 siasticas determinatas (can. 2344) quarum iniuriae etiam in contemptum auctoritatis vergunt, et iniurias in quaslibet personas irrogatas sive ecclesiasticas sive saeculares (can. 2355). Si hae personae laicae sunt, quae iniuriam irrogant, hodie praesertim, facilius et efficacius recurritur ad tribunal laicale ; pro nostro foro praesertim in consi­ derationem venire debent quae inferuntur in personas fori privi­ legio gaudentes. Definitio et divisio. Iniuria quamvis generatim denotet quid­ quid non iure fit, vel etiam damnum culpa datum tamen in rubrica huius tituli intelligitur dolosa laesio honoris alieni (10). Iniuria dividitur (11) : L Ratione modi, in realem, qua quis re vel facto honorem alienum laedit, et in verbalem, quae fit verbis in dedecus alterius prolatis; et convicium dicitur, si verba illa viva voce proferuntur, si vero scriptis, libellus famosus appellatur. - II. Ra­ tione excessus, in levem et atrocem attenta qualitate personae laeden­ tis et laesae atque considerata gravitate facti tum in se tum in cir­ cumstantiis loci et temporis. - III. Ratione obiecti in detractionem, qua defectus verus, sed occultus iniuste publicatur, et in calumniam, quae consistit in publicatione defectus falsi. In utroque casu vera habetur diffamatio proximi. Quod si detractio vel calumnia profe­ rantur illo praesente, in quem dirigitur, praeter reatum diffamationis, etiam simul contumelia habetur (12). Inde patet iniuriam triplici modo fieri posse, sci. verbis cum quis sive absenti sive praesenti defectum sive moris sive naturae obiicit; scriptis, si libellus aliudve scriptum ad ludibrium, contemptum, infa­ miam alterius ordinatum divulgatur; factis, si positivis actibus vel omissionibus alterius probrum vel contemptum vel famae diminutionem procuret (13), v. gr. paschillis, imagine ad ludibrium depicta, quae etiam est modus loquendi (verbum ore, scripto, pictura prola­ tum) - Quodsi in facto contineatur iniuria realis contra clericum, est quaestio de violato canonis privilegio (14). (10) Schmalzgr. tit. de iniur. η. 1 sq. (11) Schmalzgr. 1. c. n. 14 sq.; Hollweck I. c. § 192 not. 1. (12) S. Thomas 1. c.; Lehmkuht 1. c. (13) Cap. 15, X, de excess, praei. V, 31. (14) De iniuriis hominibus iam mortuis illatis cfr. Ballerini-Palrnieri torn. 11, d. 1097, ubi ex Lago discutit num historiographis aliquid plus liceat quam ceteris hominibus. 456. Notae historice. I. Cum homines haud raro linguas suas custodire nesciant et passione quoque ducti in convicia prorumpant, mirum non est quod iam inde a primis saeculis prohibitioni divinae huius vitii accesserit sanctio poenalis Ecclesiae catholicae (15). Quod delictum, cum maxime clericos dedeceat, antiquis iam temporibus speciali ratione in clericis fuit punitum (16). Gratianus antiquos istos canones in suum decretum transtulit, ut patet ex citationibus allatis. Etiam in iure Decretalium non desunt statuta contra iniurias verba­ les (17), multoque magis iure particulari calumniatores gravibus poenis fuerunt subiecti (18). Speciali rigore auctores pasquillorum et libellorum famosorum castigati sunt ; etenim certi pasquilli et li­ belli famosi generalibus regulis Indicis fuerunt (19) proscripti, cum aliorum libellorum famosorum auctores ex c. 1 (cap. Augilr.) c. 2 (S. Greg. M.), c. 3 C. V. q. 1 excommunicandi et flagellandi fue­ runt (20). Praesertim vero in Statu pontificio Pius V Const. « Rom. Pontificis> 17 Mart. 1572, et Gregor. Xlll Const. « Ea est» 1 Sept. 1572 severis legibus calumniatores compescere studuerunt et in calumniatores audaces Romanorum Pontificum complures sententiae capitales latae sunt (21). II. Semper quidem consulendum fuit ut iniuriae leves aut ex levitate et inconsideratione prolatae, etiam a supremo Principe ma­ gnanimiter (cfr. c. 27 C. XXI11, q. 4) condonarentur, tamen optimo iure atroces et audaces calumniatores in foro quoque ecclesiastico severe puniri iussi sunt. Quare qui condemnatus fuisset ex actione iniuriarum, infamiam iuris incurrebat (22), et consequenter irregula­ ritatem. Clerici autem in depressionem officii Rom. Pontificis verba iniuriosa proferentes poenis arbitrariis a competente iudice eccle­ siastico castigati fuerunt. Cfr. cap. 1. X. de maled. Id quod pro­ portione servata valuit etiam de iniuriis Episcopis aliisque Praelatis (15) Cfr. c. 3 Cone. Illiber. (a. 3 m -306) = c. 3, C. V, q. 1. (16) Cfr. c. 5 (Stat. Eccles, antiqu.) D. 46 c. 2 (S. Greg. M.), c. 1 (cap. Angilr.) C. V, q. 1 ; c. 7 (S. Isid.), c. 1 (cap. Angilr.) C. V, q. 6. (17) Cap. 1, X, de maled. (Clem. III, a. 1187-1191); cap. 23, X (Innoc. Ill, a. 1212) de sent. II, 27. (18) Cfr. c. 11, Cone. Tarracon. (a. 1239); Hinschius I. c. tom. V, p. 204. (19) Cfr. Arendt, De libris prohibitis, p. 148 sq.; Hollweck c. § 194, not. 1,2. (20) Cfr. Pertile 1. c. p. 623 sq. de severis poenis fori saecularis. (21) Ferraris I. c. Libell. f.; Thesaurus 1. c. v. Lib. Fam.; Reiffenst (V, 36); SchiappoU 1. c. n. 313, 314. (22) Cap. 23, X, de sentent, et re (II, 27); Thesaurus I. c. v. Iniur. cap. 1. DELICTA CONTRA PERSONAS ECCLESIASTICAS 497 ecclesiasticis illatis (23). Speciatim regulares, qui Praelatis ecclesias­ ticis detraherent, per duos menses iis subiiciendi fuerunt poenis, quae, secundum eorum regulam pro gravibus criminibus eis con­ suevissent imponi (24). Clericus maledicus in personas privatas et praesertim in sacerdotes ex c. 5 (Stat. ant. Eccles.) D. 46 cogendus erat ad postulandam veniam ; si nollet, degradari i. e. suspendi debuit neque umquam absque satisfactione ad officium revocandus erat. Quae tamen poenae, cum iure tantum particulari niterentur, in praxi receptae non erant et recursus fiebat ad poenas arbitrarias. Etiam severae poenae statutae in iniuriam qualificatam libelli famosi, quae partim ab aula recesserant, veluti flagellatio, partim iure mere particulari nitebantur, et poenis arbitrariis locum cesserant. Poenae autem severissimae a Pio V et Gregorio XIII 1. c. in aucto­ res libellorum famosorum statutae v. g. infamia ipso facto incurrenda, in sola ditione pontificia vigebant et iamdiu praxi novisque legibus supervenientibus ablatae vel modificatae videbantur (25). 457. Iure Codicis. A. Primo considerantur iniuriae, quae ver­ gunt in contemptum ipsius auctoritatis: tales sunt quae diriguntur contra R. Pontificem, Cardinalem, Delegatum R. Pontificis, Congre­ gationes et Tribunalia Curiae Romanae eorumque officiales maiores, Ordinarium, etiamsi non ipsum munus sed persona in iniuriis infe­ rendis respiciatur: ubi enim persona contemptui exponitur ipsius muneris auctoritas detrimentum patitur. Haec autem fieri possunt sive publicis ephemeridibus, sive contionibus, sive libellis, et hoc sive directe, sive etiam indirecte efficiendo ut ab aliis actio prohibita committatur, quo sibi cavet verus iniuriarum machinator, ut latere possit. Indirectus etiam modus est, si privata colloquia, epistolae, satyrae, primo inter amicos et notos divulgantur et deinde procu­ ratur ut in publicum prodeant; non autem dum manent privatae notitiae. B. Alia forma delicti committendi, est excitare simultates vel odia contra earundum personarum acta, decreta, decisiones, senten­ tias, quod plerumque fit per detractiones, calumnias, mendacia, di­ vulgatione falsi rumoris. (23) Schmalzgr. tit. de maled. n. 10; cap. 1 de poenis V, 9 in Sext. (24) Cap. 1 § 1 de privil. V, 7 in Clem.; Schmalzgr. tit. de maled. n. 11. (25) Cfr. Pertile I. c. p. 623 sq. de severis poenis fori saecularis. 40β CAPUT XXXVI Licet autem delictum iniuriae sit actionis privatae, in casu, cum publici boni intersit, actionis publicae est, et Ordinarius non solum ad instantiam partis, sed etiam ex officio procedere debet et cogere iniuriarum auctores, etiam per censuras, ad satisfactionem prae­ standam. - Insuper delictum punire debet congruis poenis vel poeni­ tentiis proportionandis gravitati culpae et scandali reparationi (can. 234, iunct. can. 1618, 1938). C. Etiam contra alias personas publica potestate destitutas, or­ dinis sive ecclesiastici sive saecularis physicas vel iuridicas et prae­ sertim a clericis, qui privilegiato foro gaudent, per verbales iniurias honor et bona fama impeti potest v. gr. contumeliis aut conviciis, detractionibus seu revelationibus qualitatis vel facti ignominiosi veri sed occulti, calumniis seu appositione ignominiae falsae. Irrogari autem possunt iisdem modis supra enumeratis, verbis, scriptis, ima­ ginibus etc. Omnis iniuria verbalis ex can. 2355 est delictum : quodsi agitur de laico delinquente cum sit delictum mixti fori, plerumque satisfactio et ubi res ferat punitio poterit efficacius obtineri apud saeculare tribunal, quamvis ob necessitatem tuendi dignitatem status clericalis vel religiosi iniuria in clericos et religiosos etiam ex officio puniri possit (can. 1938). Clerici delinquentes, ob privilegium fori, defe­ rendi sunt ad tribunal ecclesiasticum Causas, quae ex ipso iure naturali permittunt revelationem ve­ ritatis, occultae famae alterius nocivam, docent theologi morales v. gr. Noldin t. II, n. 650, uti pariter loquitur de iure in famam mortuis competente n. 643, 3, itemque de his quae licent historio­ graphis n. 653 et scriptoribus ephemeridum n. 652. - Lugo disp. 14 n. 87 sq. ; Lehmkuhl I, n. 1426; Ballerini-Palmieri II, n. 1097. Illud autem pro causis ad forum ecclesiasticum delatis animadver­ tendum est, probationem veritatis, si haec detractori feliciter in iu­ dicio succedat, non est causa ab imputabilitate eximens, licet eximat a graviori imputabilitate calumniae. Licet autem consilium evangelicurrt remittendi iniurias ad omnes fideles pertineat, peculiari tamen ratione respicit clericos et religiosos. Quodsi causa iniuriarum vel diffamationis, sive ex officio sive ad querelam partis laesae instituenda sit, poenis infligendis sub du­ plici ratione locus esse potest: 1°) si causa civiliter instituatur ad reparationem iniuriarum et damnorum inde forte provenientium, ad quam iudex reum cogere potest intimatis poenis, censuris non exclusis; DELICTA CONTRA PERSONAS ECCLESIASTICAS 499 2°) si causa instituatur criminaliter, ad poenas arbitrio iudicis deter­ minatas reus damnari potest, non exclusis quoad clericos suspen­ sione aut remotione ab officio et beneficio (can. 2355) (26). IV. Violatio clausurae 458. Ad canones poenales, quibus puniuntur delicta contra personas ecclesiasticas hoc sensu refertur, quod clausura pro reli­ giosis, licet sit statuta in custodiam castitatis religiosae et ad con­ sulendum tranquillitati et paci et profectui spirituali personarum in monasteriis degentium, propter annexas poenas contra violatores ad immunitates ecclesiasticas commode reduci potest. Origo obligationis clausurae, quoad regulares, licet sit anti­ quissima, ab initio tamen clausura virorum magis regulis monasticis et consuetudine fuit praeformata, quam scriptis legibus universalibus poenisque canonicis fuit statuta et sancita (27). Sed cum tempore re­ formationis graves abusus ex neglecta clausura quoad admissionem feminarum irrepsissent, Pius V Const. « Regularium » 24 Oct. 1566 et Const. < Decet·» 16 Iui. 1570 universalem legem, reprobatis prae­ textibus et allegatis privilegiis, promulgavit, quas ratas habuit, auctis etiam poenis Gregorius ΧΙΠ C. « Ubi gratiae» 13 lunii 1575 et Clem. VIII C. « Nullus » § 18 et maiore adhuc rigore Bened. XIV C. «Regularis» 3 lan. 1742, donec Pius IX, non sublatis aliis poenis, excommunicationem retinuit in C. Apost. Sedis (II, 20). Pariter quoad moniales, licet iam a saec. IV per Concilia parti­ cularia reperiatur praescripta (28), pleno tamen vigore et lege uni(26) Actio iniuriarum cessat: I. Expressa vel tacita condonatione ; II. Satis­ factione legitime praestita; HI. retorsione iniuriae in eadem specie et ad sui de­ fensionem (can. 2218, § 3); IV. praescriptione annua (can. 1702, 1703); V. morte alterutrius sive iniuriantis sive iniuriati ante litem contestatam. Schmalzgr. tit. de iniur. n. 41, 42, 48. (27) Cfr. de egressu religiosorum: C. Chalced. (a. 451) c. 4 = c. 12. C. XVI, q. 1 et c. 10 C. XVIII, q. 7; cap. 7, X, de offic. ord. I, 31; cap. 1 § 5 de stat, monach. III, 10 in Clem. — de ingressu feminar: Reg. S. Basii, apud Migne P. 0. XXI, 933, 1155; Novell. 125, cap. 54 = c. 22 C. XVIII, q. 2; S. Gregor. 1. IV epist. 42; c. 10 Cone. Antissid. (a. 670); c. 3, C. Caesaraug. (a. 691); c. 20 C. Nicaen. II (a. 787). Hollweck, p. 228. (28) Cfr. v. gr. c. 33 Cone. Carthag. (a. 397); c. 38 Cone. Epaon. (a. 519); c 19 Cone. Aurel. V (a. 549); c. 3 Cone. Lugd. III (a. 583; c. 46, 47 Cone. Trull, (a. 693); c. 13 Cone. Mogunt. (a. 813); c. 26, 27 Cone. Later. II (a. 1139) = c. 25 CAPUT xxxvi versali Bonifacius VII! cap. unie, de stat, regul. Ill, 16 in VI0 prima vice illam instituit; quam ampliavit Cone. Trident, adiecta excomunic. poena (sess. XXV, cap. 5 de regul.); hanc promovere studuerunt Pius V, Gregorius XIII, Gregorius XV et Benedictus XIV (29). Pius vero IX excommun, retinuit in C. Apost. Sedis (II, 6). Iure Codicis. Clausura quae protegitur lege poenali can. 2342 est clausura quae dicitur papalis, regularium et nominalium, qui in ordine votorum sollemnium degunt; qua afficitur integra domus ha­ bitata cum hortis et viridariis, excluso templo cum accessoriis, coilocutorio et hospitio advenarum (30). Porro lex clausurae interdicit: a) in regularium virorum septa ingressum vel admissionem omnium omnino mulierum; b) intra septa monialium ingressum vel admis­ sionem virorum ac mulierum; c) egressum cuiusvis monialis. In­ gressus est prohibitus sine speciali induito : exceptiones recensentur can. 600, can. 598, § 2; idem dicatur de egressu (c. 601). Delictum sub a) notatum committunt mulieres ingredientes, Su­ periores aliique feminam etiam infantem introducentes vel admittentes. Quoad b) delictum committunt omnes utriusque sexus fideles illegittime ingredientes ; illos ab intra vel ab extra introducentes; admittentes seu non impedientes ingressum. Si a poena lat. sent, exi­ muntur impuberes, haec tamen tenet introducentes vel admittentes (can. 2230). Quoad c) delictum committit monialis, ex satis communi interpre­ tatione vota sollemnia professa (31), quae a monasterio sine induito S. Sedis egrediatur, etiam ad breve tempus, excepto casu imminentis periculi mortis aut alias gravissimi damni ad normam canonis 601. Poenae: I. quoad tres modos: a), b), c), violandi clausuram ex­ communicatio lat. sent, simpliciter reservata. — II. quoad clericos violantes clausuram monialium, praeterea suspensio fer. sent. — III. quoad religiosos introducentes vel admittentes mulieres in clausu­ ram, privatio officii et vocis activae et passivae fer. sent. C. XVIII, q. 2; c. 11 Cone. Later. III (a. 1179) = cap. 8, X, de vit. et hon. Ill, 1; Hollweck p. 221 sq. (29) Pius V, Const. ’ Circa », Const. « Decori » (1566, 1570); Gregor. X, Const. <* Dubiis (1581); Gregor. XV, Const. * 'Inscrutabili (1622); Benedict. XIV, Const. 'Cum sacr. virg.» (1741); Hollweck § 149. (30) Cfr. cc. 598, § 1, 606, 601. - Wernz- Vidal, t. III, n. 374, not. 6, 379. (31) Alia est quaestio de peccato quoad novicias, postulantes et etiam ex plurium sententia quoad moniales simpliciter professas. DELICTA CONTRA RES ECCLESIASTICAS 501 CAPUT XXXVII Delicta contra res ecclesiasticas 459. I. Usurpatio bonorum ecclesiasticorum (can. 23452346). Praeter auctoritates aliasque personas ecclesiasticas, specialem protectionem poenalem merentur bona ecclesiastica, quae ipsa expe­ rientia docet facilius quam bona publica Status aut personarum pri­ vatarum spoliationibus et usurpationibus esse obnoxia. Bona ecclesiastica temporalia can. 1497 dicuntur, quae vel ad Ecclesiam universam et ad Apostolicam Sedem vel ad aliam in Ec­ clesia personam moralem pertinent, mobilia, et immobilia, corpora­ lia et incorporalia seu iura utilia quaecumque (1). Talia non sunt licet religiosum seu pium finem habeant cappellaniae laicales, patri­ monium ordinationis, bona piae fundationis auctoritate ecclesiastica in ens iuridicum non erectae (2). Fractus et reditus, in quantum per­ cipiuntur ex Ecclesiae bonis vel iuribus a persona physica vel mo­ rali in Ecclesiae bonis comprehenduntur, quatenus ius ad illos est ius ecclesiasticum. 450. Actiones, quae duplici canone citato poena percelluntur sunt : a) Usurpare, quod de eo dicitur qui rem a domino occupat ut sibi appropriet eaque utatur ut sua. Declaratio S. O. 9 Mart. 1870 apud Pennacchi, (Comm, in Apost. Sedis, 1, 368), quod nomine usur­ pantis non veniat fur, est data de alia censura, in qua agebatur de defensione dominii temporalis ad Sedem Apost. pertinentis (C. Apost. Sedis, I, 12) et etiam de usurpatione iurisdictionis spiritualis (C. Apost. Sedis II, 11), et nimis evidens est jurisdictionem sive spiri­ tualem sive temporalem furto auferri non posse, sed usurpari posse. Iure autem Codicis censura plectuntur usurpantes bona aut iura; bonorum autem nomine intelliguntur bona ecclesiastica sive corpo­ ralia mobilia et immobilia sive incorporalia seu iura ad eadem bona; iura vero tamquam res distincta a bonis etiam iura iurisdictionalia (1) Can. 1479. Cfr. Wernz-Vidal, tom. IV, n. 736 sq. (2) Wernz-Vidal 1. c. n. 781; Hollweck I. c. § 156; Chelodi I. c. n. 78 ubi cum aliis etiam excludit iamdiu Ecclesiae subtracta, in quibus Ecclesia praesu­ mitur iuri suo renuntiasse. CAPUT XXXV! I BIBLIO THECA et similia complectitur. Pariter est manifestum bona immobilia et bona incorporalia furto auferri non posse (3), usurpari posse. Canon autem videtur intelligendum et de bonis temporalibus et iuribus ad illa, et de aliis iuribus, v. gr. de iurisdictione etiam temporali in iis in quibus adhuc illam retinet Rom. Pontifex, quorum violatio sacrilegium est cum sit coniunctum spirituali utilitati Ecclesiae, ut recte docet Suârez, De leg. 1. IV, cap. 10. η. 3: cuius Status ponti ficii sublectum iuris est Ecclesia Romana sive Sancta Sedes Apostolica, quatenus cum his coniunctus est primatus iurisdictionis in uni· versam Ecclesiam. b) Detinere est rem ab alio usurpatam, quocumque titulo ac­ quisitam, uti propriam possidere et domino non restituere. c) In proprios usus convertere non solum potest id facere qui usurpavit vel qui rem usurpatam detinet, sed alii quoque qui non sunt usurpantes vel detinentes, v. gr., conductores praedii usurpati (4). ώί (3) Manifestum et in canonibus 2345 et 2346 comprehendi sanctiones con­ stitutionis Apost Sedis (I, 11, 12) et Cone. Tridentini (sess. ΧΧΠ, cap. 2 de ref.) verbis tamen, praesertim quoad Const. Ap. Sedis, prorsus immutatis. Quare inter­ pretes iuris praecedentis adeundi quidem sunt, sed non omnes eorum sententiae sunt iure novo recipiendae. Plerumque novi iuris interpretes canonem 2345 inter­ pretantur quasi ad instar censurae Apost. Sedis (I, 12) ageretur de protegendis iuribus politicis Status Pontifiai; haec quoque iura praesentis Status pontif. prote­ guntur, sed separatim proteguntur etiam temporalia bona ecclesiastica ad Eccle­ siam Romanam pertinentia; dicitur «bona aut iura® dum in C. Apost. Sed. di­ cebatur «bona seu iura». Cfr. Chelodi, n. 78. Porro furtum non esse rerum immobilium et iurium incorporeorum est res manifesta, sive assumatur notio romana «Contrectatio rei fraudulosa lucri faciendi gratia vel ipsius rei vel etiam usus eius possessionisve » Paulus L. 1 § 3 D. 42, 2, sive notio Sti Thomae (2, 2, q. 66, art. 2) « Occulta acceptio (ablatio) rei alienae», cui merito a pluribus additur corporalis et mobilis. Porro Schmalzgr. (V, 18) de furtis, n. 3, «in rebus immobilibus, ut sunt agri, et incorporalibus, ut sunt iura, actiones, servitutes, furtum proprie committi non potest (Ulpianus 1.25 D. 47,2), quia talia nequeunt attrectari vel auferri, ideoque dicuntur potius vi vel dolo oc­ cupari, usurpari aut retineri, quam furto surripi » et n. 17 «Non committitur fur­ tum in re corporali immobili·, explosa enim est sententia existimantium, etiam fundi locive furtum fieri, tametsi enim res huiusmodi immobiles tangi possint, non tamen possunt de loco in locum moveri». Similia Pirhing eod. tit. n. 5; Reiffensfuel ibid. n. 8, 9; Lessius, De iust. 1. 2, cap. 12, n. 4. — Vicissim usurpare est vocabulum genericum. Cfr. Hollweck. § 135, not. 1. Qua ratione ventum sit ad cit. iurisconsulti Pauli furti definitionem erudite prosequitur Ferrini Cont. Diritto pen. rom. n. 147 sq., 151 sq.; Regol. pen. Oregon art. 335 sq.; C. crim. Ital. (a. 1930), a. 624, 631; Germ. § 242 sq.; Galliae art. 379 sq. (4) Gcnnari, Consultazioni (Romae 1902) I, Cone. VI. DELICTA CONTRA RES ECCLESIASTICAS 503 d) Impedire ne fructus percipiantur ab habentibus ius, praeslari potest etiam ab iis, qui nec sunt eorum fures aut usurpatores vel convertentes in proprios usus, velut per destructionem vel se­ questrationem. Quos actus nihil interest num quis ponat per se vel per alios, publica auctoritate vel auctoritate privata etiam iniustis legibus innixa. 461. Pro duplice canone hoc loco comprehenso (2345, 2346) distinguenda sunt: /1) bona et iura Ecclesiae Romane; B) bona et iura alterius ecclesiae vel personae moralis ecclesiasticae. - Pro a) plec­ tuntur usurpantes et detinentes per se vel per alios et delictum est gravius tum ob dignitatem personae laesae, tum quia damnum est magis universale, cum bona et iura illa non soli Ecclesiae Romanae subserviant, sed pertinent etiam ad consulendum bono et commodo universalis Ecclesiae. Quoad b) plectuntur praesumentes per se vel per alios bona in proprios usus convertere, usurpare aut impedire ne eorundem fructus seu reditus ab iis, ad quos pertinent, perci­ piantur. Poenae. Pro delicto sub A) excommunicatio lat. sent, speciali modo reservata. - Insuper pro clericis delinquentibus privatio digni­ tatis officii, beneficii, pensionis, et inhabilitas ad eadem, fer. sent. Pro delicto sub B) excommunicatio lat. sent, simpliciter reser­ vata, - Praeterea: pro patrono delinquente privatio iurispatronatus pro delinquente clerico, etiam tantum consentiente, privatio omnium beneficiorum fer. sent.; inhabilitas ad alia f. s.; suspensio ab ordine modum poenae vindicativae fer. sent, duratura ad arbitrium Ordinarii. Excommunicatio perdurat quamdiu bona ipsa integre restituta non fuerint et impedimentum positum non fuerit amotum. Seria pro­ missio non sufficit, ut possit quis absolvi, si tamen restitutio sit pos­ sibilis; in actuali impossibilitate sufficit seria promissio restituendi cum primum poterit. Pro casu gravis difficultatis non confundendae cum impossibi­ litate, patet recursus ad compositionem a Sancta Sede obtinendam (5)· (5) De huiusmodi compositione egregie agit Gennari Consultazioni I, Const. 2 sq. — Pro Gallia circa compositiones vel condonationes ultimae usurpationis cfr. Facultates concessas Ordinariis 21 Sept. 1907 (A. A. S., II, 602); Indultum S. Poenitent. 27 Jun. 1908 apud Le can. contemp. t. 33, pag. 184; Epist. Secre­ tarii Status 24 Sept. 1907 in Anal, eccles. a. 1908 p. 48 sq.; S. Poenitent. 16 lan, 1909 (A. A. S., 1, 239); S. C. C. apud Monitore eccl. t. 25, p. 61 sq. 504 CAPUT XXXVII Porro haud raro S. Sedes in Concordatis cum variis nationibus so­ lita est condonationes plus minusve completas usurpatorum bono­ rum concedere sive ob speratas utilitates in causam religionis ex Concordato obventuras, sive ut conscientiarum tranquillitati prospiciat, sive gubernantium precibus motus. Quae condonatio etiam con­ tinetur in Concordato cum Italia 7 lunii 1929 (A. A. S. vol. 21) a. 28, hoc pacto: < Ut conscientiarum tranquillitati consulat, S. Sedes om­ nibus iis qui, post eversionem patrimonii ecclesiastici legibus Halicis factam, bona ecclesiastica possideant, plenam concedet condonatio­ nem. - Quem ad finem S. Sedes Ordinariis opportunas tradet instruc­ tiones » (b). 462. 11. Illegitima alienatio bonorum ecclesiasticorum. Brevissimae notiones praemittendae, iam alibi explanatae (WernzVidal, torn. IV, n. 759 sq.). Res ecclesiasticae quae in bonum Ec­ clesiae eiusque finis subservire debent, non sunt talis condicionis ut absolute alienari non possint sed specialem accipiunt protectionem ut cum Ecclesiae damno non alienentur, in quem finem prohibentur alienari nisi servatis quibusdam condicionibus. Qua speciali protec­ tione indigent bona et res, quae non a proprio domino, sed ab ad­ ministratoribus rei alienae alienari contingant, et tales sunt rerum seu bonorum ecclesiasticorum administratores. Inter praecipuas condi­ ciones illa est recensenda, ut alienatio non fiat sine deliberata et ponderata licentia legitimi Superioris. Hanc respicit canon poenalis 2347 dum provocat ad cc. 534, § 1 et 1532, in quibus et necessitas licentiae urgetur et declaratur a quo Superiore obtineri debeat Canones praedicti statuunt, quoad administratores in genere, esse loci Ordinarium, si rei pretium mille libellas non superet, au­ dito praeterea administrationis Consilio et accedente consensu eorum quorum interest: quodsi rei pretium inter mille libellas et triginta libellarum milia contineatur licentia pariter obtinenda est a loci Or­ dinario, accedente tamen consensu tum Capituli Cathedralis, tum Con­ silii administrationis, tum eorum quorum interest: tamen ad alienan­ dam rem pretiosam aut cuius valor triginta millia libellarum superet, requiritur licentia Sepis Apostolicae. - Quod vero attinet ad religio­ sorum bona in can. 534 requiritur eadem licentia Sedis Apostolicae in iisdem casibus in quibus requiritur pro aliis administratoribus; (6) Data in hanc rem fuit Instructio S. Poenit. Apost. 12 Maii 1929, quam publicavit Apollinaris, 11, 423 sq.; cfr. quoque Matth. a Coronata, IV, p. 447. DELICTA CONTRA RES ECCLESIASTICAS 505 in aliis bonis minoris valoris, requiritur licentia in scriptis data respectivi Superioris religiosi ad normam Constitutionum, praehabito consensu Capituli seu Consilii secretis suffragiis manifestato; illud praeterea additur, quod, quoad moniales et sorores iuris dioecesani, accedat necesse est consensus Ordinarii loci et Superioris regularis si huic monialium monasterium sit subiectum. De neglectis aliis formalitatibus ad alienationem requisitis, in canone poenali 2347 non est sermo; ideo ipsarum neglectus erit peccatum sed non delictum. At praeter illegitime sine licentia alienantem, percellitur consensum praebens. Verbum alienare in sensu proprio huius vocis, est dominium transferre, quod fit per venditionem, donationem, permutationem, dando in solutionem vel concedendo in emphyteusim; non fit percontractum commodati vel locationis, nec concedendo mutuum aut rem supponendo hypothecae, licet forte aliqui ex his actibus iure praecedenti comprehenderentur sub delicto alienationis; lege enim poenali nova, nisi contraria adsit in lege declaratio, verba intelligenda sunt in sensu proprio; nemo autem dixerit rem alienare eum, qui ipsam in commodatum vel locationem tradit Etiam iure Codicis sollemnitates ad alienationem requisitae praescribuntur servari et ser­ vandae sunt non solum in alienatione vera, sed etiam in quolibet contractu, quo condicio Ecclesiae peior fieri possit (can. 1553), ad praecavendum ne hoc accidat; nemo tamen dixerit per quemlibet contractum rem alienari, et ipsi contractus, per quos condicio Ec­ clesiae peior fieri possit, in pluribus casibus melior fiet, nec tamen sollemnitates omittendae sunt (7). Quaenam dicuntur res pretiosae seu notabilem valorem habentes, artis, historiae vel materiae causae, suo loco declaratum est (WernzVidal, torn. IV, n. 762). Videlicet ex parte materiae tuto videtur posse teneri, cum satis communi sententia, requiri notabilem valorem sal­ tem mille libellarum (8). (7) Legislator profecto obligat ad observandas sollemnitates praescriptas, non exclusa necessitate licentiae, etiam extra veram alienationem (can. 1533, ad quem non provocat canon poenalis 2342). Separatim deinde agit de commodato (can. 1537), separatim de locatione (can. 1541), separatim de oppignoratione et hypo­ theca; quae non confunduntur cum alienatione. Canon 1531 loquitur de pecunia ex alienatione acquisita; can. 1534 loquitur de actione reali contra possessorem rei invalide alienatae, quae non explicantur de alienatione impropria. (8) Cfr. Noldin-Schônegger I. c. n. 100; Chelodi 1. c. n. 79; Eichmann, Das Strafrecht d. CIC, § 54; Cappello, De cens. n. 410; Caviglioli, De cens. I. c. in 506 CAPUT XXXVII 463. Gradus in delicto assignatur triplex : a) Si sine debita licentia alienetur res minoris valons, quam mille libell. - Poena est indeterminata prudenti arbitrio Ordinarii decernenda. b} Si agatur de re, cuius pretium sit infra triginta millia libel­ larum. - Poena &X-. 1°) quoad patronum, privatio iurispatronatus (9); 2° quoad administratorem,privatio muneris administratoris; 3°) quoad Superiorem et Oeconomum religiosum privatio sui officii et inhabilitas ad cetera officia, praeter alias congruas poenas a Superioribus infligendas; 4°) quoad Ordinarium et alios clericos, officium, bene­ ficium, dignitatem munus in Ecclesia obtinentes, mulcta in dupla quantitate damni Ecclesiae vel causae piae illati, in harum favorem ap­ plicanda (10); 5°) quoad ceteros clericos suspensio arbitrio Ordinarii. Omnes hae poenae sunt ferendae sententiae, etiam mulcta: licet enim verbum solvant videatur esse poena lat. sent, cum immediate imponatur obligatio solvendi; tamen, cum aestimatio- damni illati eiusque dupli, non possit relinqui arbitrariae aestimationi sive partis nocentis sive ecclesiae seu personae moralis damnificatae, ex natura rei requiritur interventus iudicis rem definientis et ad mulctam deter­ minatam damnantis. Illa damnatio ad duplum, licet canon non deter­ minet expresse cuius rei duplum imponi debeat, ex natura rei debet intelligi duplum damni illati, non valoris seu pretii rei alienatae; secus, cum alienatio sit invalida, ecclesia seu persona moralis di­ tesceret ex turpi facto seu delicto et alliceretur ad delictum proC1C, n. 176; Matth. a Coronata 1. c. p. 450. Nec desunt, qui ex parte materiae fi· requirant, ut res pretiosa dicatur, ut pretium excedat libell. 30.000 v. gr. Caviglioli 1. c. n. 174, cui sententia probabilitatem non negat Matth. a Coronata 1. c. p. 451. Etiam alienari valide non possunt sine beneplacito apostolico reliquiae et imagines pretiosae, nec reliquiae aut imagines quae in aliqua ecclesia magna po­ puli veneratione honorantur (cfr. can. 1281, § 1) neque donaria votiva quaecum­ que ex declar. S. C. C. 12 Iui. 1919. Quae autem ratione cultus, non ob pretium quod habeant ratione artis, historiae, materiae, sine beneplacito apostolico alienari vetantur, si praetermisso beneplacito Apost. alienentur non videtur haberi delictum can. 2347, 3°; quod manifestum apparet in reliquiis, quae pretio aestimabiles non sunt, quod vero attinet ad donaria evidenter sub censura cadit alienatio in ea quantitate aut talis pretii unde fiunt res oeconomice pretiosae. Chelodi 1. c. n. 79; Matth. a Coronata p. 450 et alii. (9) Patronus reus erit delicti, si ipse alienat aut necessarium praestet con­ sensum in alienationem ab alio factam. (10) Pariter administrator et ceteri sub n. 4 enumerati delinquere possunt aut alienando aut consensum necessarium illegitime dando. DELICTA CONTRA RES ECCLESIASTICAS 507 curandum: ergo damnificans debet reparare damnum (obligatio ci­ vilis); in poenam delicti punitur mulcta in quantitate determinata ex duplo damni i. e. post reparatum damnum, tantumdem solvat in poe­ nam (H). Quae damnatio ad duplum, si fiat contra plures delictum patrantes, intelligenda videtur ad normam can. 2211. c) Si agatur de alienatione, ad quam requiritur beneplacitum apostolicum (ad normam can. 534, § 1 et can. 1532), eo scienter praetermisso, praeter alias poenas sub c) et 6) arbitrio Ordinarii in­ fligendas, incurritur ipso facto excommunicatio nemini reservata. Quam censuram incurrunt omnes quovis modo rei, sive dando, sive recipiendo, sive consensum praebendo, i. e. non solum alienantes et consensum ad alienationem praebentes, sed etiam rem illegitime alie­ natam in dominium recipientes, non exclusis Episcopis. Ad eam ta­ men incurrendam requiritur ut non adsit probabilis ignorantia, qua aut nesciatur agi de bonis ecclesiasticis aut ignoretur necessitas bene­ placiti apostolici. Porro quoad tres casus requiritur praesumptio seu plena facti imputabilitas ad normam can. 2229, § 2 (12). 464. Nullitas alienationis et obligatio reparandi damna. Ubicumque licentia aut consensus est ad valorem requisitus (cfr. can. 1532 iunct. can. 538 et 1530, § 1, n. 3), si sine tali licentia vel consensu alienatio facta fuerit, actus attentatae alienationis effectu caret utpote invalidus (13). Consequenter exoritur: 1°) obligatio restituendi bona illegitime et invalide acquisita; et ad hoc contra bonorum detentorem Eccle(11) Chelodi 1. c. Aliter rem explicant v. gr. Eichmann 1. c. p. 174, cui con­ sentire videtur Matth. a Coronata 1. c. p. 455. (12) Ad incurrendas poenas alienatio videtur debere esse perfecta ex utra­ que parte, non mere inchoata quae de se non transferat dominium, v. gr. ubi venditio non perficitur nisi rei traditione, ante traditionem non incurritur poena. Si alienatio fieret sub reservatione beneplaciti apostolici, ex plurium doctorum sententia, poena non incurritur, si ita fiat alienatio ut execution! mandari non debeat, nisi postquam licentia apostolica advenerit, interim enim res adhuc manet in dominio venditoris. (13) In iure Decretalium (cap. 1, 3, X, de iis, quae fiunt etc. Ill, 10), alie­ natio facta sine consensu Capituli, ibi requisito, per subsequentem ratihabitionem convalidari potuit: ad cuius praecedentis iuris normam etiam iure Codicis invalida alienatio per ratihabitionem eorum, quorum consensus necessarius praetermissus fuit, videtur posse convalidari, excluso casu, quo iusta desit causa aut alienatio in manifestum ecclesiae damnum vergat. .f ·'· 50S CAPUT XXXVII siae competit actio realis salvo emptori iure regressus contra male alienantem: quae actio competit: a) ipsi alienanti; b) eius Superiori; c) utriusque successori; d) cuilibet clerico illi ecclesiae adscrîpto, quae damnum passa est (can. 1534) (14). - 2°) obligatio reparandi damna forte illata; ad quam reparationem exigendam competit Eccle­ siae actio personalis contra alienantem eiusque heredes (cit. can. 1534) quae obligatio urgeri potest per censuras. 465. 111. Neglecta adimpletio legati vel donationis ad causam piam. Lex ecclesiastica (can. 1514) gravem imponit obli­ gationem diligentissime implendi pias fidelium voluntates suas facul­ tates in pias causas donantium vel reliquentium sive per actum inter vivos sive testamento, etiam per fiduciam ; quae obligatio est etiam obligatio iustitiae ex parte illius, qui donationem acceptavit, cum ea cum modo intelligitur esse facta. - Quae obligatio duplici modo violari potest: 1°) si quis bona per legatum aut alium piae donatio­ nis modum acceptat, ut ea sibi approprie! et in propriam utilitatem convertit, quo casu, licet non esset usurpator bonorum ecclesiasti­ corum, cum ea bona ecclesiastica non fiant nisi cum in Ecclesiae possessionem venerint, delictum tamen committeret impediendi ne eorum reditus ab iis perciperentur, ad quos de iure pertinent, ideo­ que incurret poenas can. 2346. 2°) alius modus legem violandi, est neglectus obligationis implendi commissum et acceptatum onus de­ volvendi ad piam causam legatum vel donationem; et haec negli­ gentia punitur c. 2348. Poena debet ordinari ad cogendum infidelem donatarium ad implendam memoratam obligationem; ad hoc autem cogi potest et debet, cum aliis poenis, tum etiam censuris fer. sent. Causa pia illa est, quae finem intendit aut spiritualem (qualis esset Missarum celebratio) aut temporalem pietatis vel caritatis ope Ecclesiae attingendum, velut sublevatio pauperum, infirmorum, ca­ tholica iuventutis educatio in scholis vel clericorum in Semina­ rio, etc. (15). 466. IV. Recusatio debitarum praestationum (can. 2349). Quenam sint praestationes legitime debitae satis declaratur per pro­ vocationem ad can. 436, § 1 et ad can. 1507, in quibus sermo est (14) lure Decretal, quibusvis ecclesiasticis personis licebat vocem contradictionis offerre (can. 6, X, III, 13), Schmalzgr. in hunc tit. n. 151 sq.; quae locutio de­ nuntiationem significat, etiam nunc ex natura rei permissam. (15) Cfr. cc. 1544, 1513 sq., 14S9, 1490. DELICTA MIXTI FORI de praestationibus dinario solvendis prout fuerint sive arbitrio Ordinarii, 509 et iuribus stolae parocho debitis et de taxis Or­ ob varios iurisdictionis actus. Qui ea recusant, lege sive consuetudine definita, puniri possunt donec satisfecerint. CAPUT XXXVIII De delictis contra vitam, proprietatem, bonam famam ac bonos mores 467. Titulus XIV lib. V notat complura delicta, quae maxima ex parte sunt mixti fori, eo quod religiosam societatem et civilem or­ dinem perturbant; quae licet in Codicibus poenalibus civilis societatis apte puniuntur, ob respectum religiosum non possunt ab Ecclesia penitus praetermitti. Iam ab antiquo utraque potestas in talia delicta proprias suas poenas constituerat, admisso tamen principio quod ratio haberetur praeventionis. Cfr. datam explicationem can. 2198. (Mutatis relationibus inter Ecclesiam et Statum et inde etiam popu­ lorum moribus, in novo Codice congruenter facta est distinctio inter delicta commissa a clericis et delicta commissa a laicis; hos puniendos relinquit potestati saeculari, illorum punitionem sibi vin­ dicat Ecclesia simul cum foro privilégiât© : sed cum de facto ipsi quoque clerici poenas saeculares non effugiant, ad normam can. 2223, § 3, 2°, huius facti rationem habere debet iudex ecclesiasticus iuxta principium « ne bis in idem », salva tamen debita reparatione scandali fidelibus dati, praesertim a clericis, quorum delicta sunt fidelibus maxime nociva. Utrique rei consulunt Codicis praescripta. § 1. De homicidio (Lib. V, tit. 12, de hom. vol. et cas. (1); tit. 10, de his qui fil. occid. (2); tit. 11 de inf. et lang, exposit. (3). — Codicis cc. 2350-2351) Fontes: Decret. Grat. C. XV, q. 1 sq.; C. XXIII, q. 5; c. 23 D. I, de poenit. - Cpl. 1, I. V, t. 10 de homic. volunt, vel cas. t. 9 de his qui fit occ.; Cpl. II, 1. V, iid. tit; Cpl. Ill, I. V, t. 7 de homicidio; Cpl. IV, 1. V, t. 6 de hom. vol. seu (1) Dig. XLVI1I, 8, ad leg. Corn, de (2) Cod. IX, 17, de his, qui parentes (3) Cod. VIII, 51, de inf. expositis. — crim. Ita), art. 364-392; nuovo Cod. a. 575 sicar. et venef. vel liber, occider. Regolam. pen. Greg. art. 275-327; cod. sq.; cod. crim. Germ. §§ 211-233. 510 CAPUT XXXV1I1 cas.; Cpl. V, 1. V, t. 6, d. horn. vol. vel casu aliq. facto. — Decret. Greg. IX, I. c.; Decret. Bonif. VIII, I. V, t. 3, de homicidio; Const. Clem. V, I. V, t. 4, de homie, vol. vel cas. — Cone. Trid. sess. XIV, cap. 7 de ref., sess. XXIV, cap. 6 de ref. — Decret. Clem. P. VIII, ed. Sentis p. 168, 176; Sixt. V, Const. « Effrenatam· 29 Oct. 15SS, iunct. Gregor. XIV, Const. « Sedes Apostolica· 31 Mail 1591. — Lib. Sept. I. V, t. 8, de homicidis et bannitis. — Pii IX, Const. « Apost. Sedis·. Scriptores: Comment, iur. Decret, in cit. tit. (4); S. Raymund. 1. c. I. Il, t 1 de homicidio (5). — Zech I. c. t. 26 de homicid. simpl., tit. 27 de quibusd. specieb. homicid. qualif.; Vering I. c. J? 197. — Muenchen 1. c. p. 364 sq.; Hollweck I. c. § 162, 163; Ojetti, Synops. v. Homicidium; Thesaurus 1. c. v. Homicidium; Fer­ raris 1. c. v. Homicida; Schmitz 1. c. in indie, v. Mord; Geiger in Archiv f. k. K. t. 61, p. 225 sq. — Phillips 1. c. t. I, p. 589 sq. ; Hinschius I. c. tom. V, p. 176 sq., 793 sq.; Schiappoli 1. c. n. 282 sq.; Pertile, Storia del Dir. penale § 200. — Chelodi n. 80, 82; Matth. a Coronata n. 2015 sq. Conexio materiae. Post delicta in Deum et in Ecclesiam eiusque auctoritatem commissa, inter delicta, quibus hominum priva­ torum iura violantur, profecto homicidium, et cetera delicta contra vitam primum locum obtinent, cum ipsa vita, hominis bonum adeo pretiosum et quamplurimorum iurium fundamentum, omnino des­ truatur. 468. Definitio. Homicidium est violenta (non naturalis) occi­ sio, ademptio vitae, exanimatio hominis vivi (etiam foetus animati) ab homine (non a bruto vel a fulmine) facta. Quod homicidium ut etiam rationem veri delicti habeat, « dolo malo » et cum effectu i. e. morte secuta factum sit oportet (6). Divisio. Dividi potest homicidium universim spectatum: 1. In voluntarium, quo intenditur occisio aut directe et in se aut indirecte ponendo causam ita propinquam, ut ex ea morali certitudine mors sequatur, et in casuale sive involuntarium, quod sequitur praeter directam vel indirectam intentionem occisoris. Quod homicidium vo­ luntarium denuo subdividitur in iustum, quod nulla lege prohibetur, et iniustum, quod lege divina vel humana prohibetur, Porro homicidium iustum potest esse defensivum, quod commit­ titur aut a privato, ut se suasque res defendat, servato tamen mo(4) Veteres canonistae velut Schmalzgr., Zech aliique nimis multa in se parurn apta et plane antiquata ex iure romano et aliis iuribus civilibus inserunt. (5) Ex Theolog. S. Thomas 1. c. 2, 2, q. 122, art. 6; Lugo, De iust. et iur. disp. X; Muenchen I. c. p. 364; Maschat h. t. n. 1. (6) Cfr. cap. 1, 6 h. t. Decretal.; cap. 1 h. t. in VI; Schmalzgr. n. 1, 2, 10 sq.; Muenchen I. c. p. 362 sq. DELICTA MIXTI FORI deramine inculpatae tutelae, aut ab auctoritate publica in iusto bello ad luenda iura sua, et punitivum, quo in iudicio criminali, capitalium delictorum reis ab auctoritate publica poena mortis infligitur. Tandem homicidium iniustum distinguitur in simplex, quod vo­ luntarie fit, sed absque deliberatione caedem praecedente et in praemeditatum, quod fit non solum voluntarie, sed ex deliberato proposito occidendi per intervallum caedem praecedente. Quodsi homicidio praemeditato specialis quaedam malitia accedat velut in parricidio, assassinio, habetur homicidium qualificatum. Cfr. Regol. pen. Greg. art. 276. Casuale vero homicidium dividitur in mere casuale, quod caret omni culpa occisoris, et in culposum, quod sane absque directa vel indirecta intentione occidendi est factum, sed culpa non caret propter omissam debitam diligentiam in praecavendo homicidio. - II. Hinc breviter homicidium dividi potest in necessa­ rium, dolosum, culposum, casuale (7). 469. Notae historicae. Homicidium in antiqua Ecclesia fuit unum ex tribus capitalibus delictis (8) ideoque gravissimis poeni­ tentiis publicis fuit subiectum (9). Multo magis Ecclesia (10) homi­ cidium coercere debuit inter populos occidentales medii aevi, qui adeo prompti fuerunt ad arma capienda. Hinc mirum non est, quod ad tuendos clericos contra iniustas aggressiones etiam speciales canones conditi fuerunt (11), et cum homicidium sit crimen mixtum cuius coercitio maxime spectat ad forum saeculare, facile intelligitur, cur Ecclesia in isto delicto coercendo maxime poenas sibi proprias et in primis irregularitatem attenderit. Leges quoque antiquae in decreto Gratiani et in Decretalibus Gregorii IX contentae in subsequentibus collectionibus nonnisi paucis legibus fuerunt augendae et potius ad casus practicos applicandae novisque poenis (12) ur(7) Zech 1. c. § 322; Regol. pen. Greg. art. 290 sq. (8) Schmitz. D. Bussbuedrer p. 13, 23, 27; Kober 1. c. p. 594 sq.; Hinschius I. c. t. IV, p. 694 sq. pro suo modo protestantico. (9) Cfr. c. 5, 6, 63 Cone. Illiber. (a. 300-306); c. 21, 22, 23 Cone. Ancyr. (a. 314); c. 65 Apostol.; Schmitz 1. c. p. 247 sq., 252 sq. (10) Cfr. c. 37 Cone. Agath. (a. 506); c. 52, 53, 54, Cone. Tribur. (a. S95) ; Hinschius 1. c. tom. V, p. 176 sq. (11) Cfr. c. 26 Cone. Wormat. (a. 868); c. 5 Cone. Tribur. (a. 895) c. 24, 29 C XXIV. q- 4; caP· 12f de Poenis v» 37: K°ber ·· c· P· 794; Hinschius I. c. p. 178 sq. . (12) Cap. 5, de poenis V, 9, in Sext.; cap. 1, de poenis V, 8, in Clem. 512 CAPUT XXXVllI gendae. Id quod potissimum obtinuit in delictis assassinii (13), latro­ cinii (14), abortus (15). Maior autem rigor Sixti V in poenis infli­ gendis contra procurantes abortum a Gregorio XIV ad moderatos terminos iuris communis reductus est. Item ius asyli, ne esset ho­ micidis favorabile, Gregorius XIV et Benedictus XIII, arctioribus circumscripserunt limitibus (16). Denique Pius IX. in Const. « Apost. Sedis > idem homicidium qualificatum abortus potius severiori qua­ dam censura castigandum esse decrevit, relictis poenis vindicativis in suo vigore secundum disciplinam eo tempore vigentem. I. De homicidio doloso et culposo 470. Homicidium ut constituat reatum veri delicti homicidii dolosi (17), tamquam a subiecto activo debet esse patratum ab ho­ mine sive privata sive publica auctoritate praedito, sed iure occi­ dendi destituto (18) eiusque obtectum sit oportet homo vivus; sed omnis homo vivus comprehenditur, etiam servus vel foetus animatus vel infans nondum natus vel monstrositate difformis (19). Ex parte vero actus requiritur, ut occisio sive exanimatio sit vere intenta sive directe et in se sive indirecte in causa ita proxima, ut morali certitudine mors necessario sequatur (20). Denique ut poena in iure (13) Cap. 1 h. t. in Sext. (14) Urban. V, Const. « Apostolatus- a. 1369; Gregor. XI, Const. *Excom. a. 1372; Hinschius I. c. p. 179. (15) Sist. V 1. c. (16) Sentis 1. c. p. 129 sq.; Zech 1. c. § 58; Schmalzgr. h. t. n. 197, 202, 1. III, t. 49. Cfr. Gregorii XIV, Const. 'Cum * alias 24 Maii 1591; Benedict. XIII, Const. <£x quo * divina 6 id. lunii 1725; Benedict. XIV, Const. < Officii *nostri 15 Mart. 1749 (1750). (17) 'Homicidium voluntarium et iustum sive in bello iusto sive in legitima defensione privata, cum non sit delictum, hoc loco in considerationem non venit. Cfr. Schmalzgr. h. t. n. 22 sq. (18) C. 5, 11, 12, C. XV, q. 1; Muenchen I. c. p. 364 sq. (19) Cfr. c. 20, X, h. t. V, 12; Muenchen I. c. p. 366 sq., ubi recte reiicit laxas sententias recentiorum iuristarum non paucorum de permissa occisione monstrosorum infantium. Hollweck 1. c. § 162, not. 2; Wernz I. c. tom. II, n. 144, not. 396 iunct.; Antonelli, Medic, pastor, (ed. 3) tom. 1, n. 307 sq., tom. II, n.399sqd ubi ostendit, quidquid a muliere editur, quamcumque formam externam prae se ferat, esse foetum humanum, nisi certe agatur de mola inanimata; Ferreres, La muerte real y la muerte aparente *(4 ed.) p. 15 sq. Cfr. de occisione innocentium: Bucceroni. Theol. mor. t. I, p. 246 sq. (20) Cap. 1, 6, § 1, X, h. t.; Schmalzgr. h. t. n. 10. DELICTA MIXTI FORI 513 statutae incurrantur, actus effectu secuto consummatus sit necesse est per mortem vere secutam (21), nisi lege aliter cautum fuerit, vel solum attentatum homicidium certis poenis esse castigandum, attentis generalibus principiis cc. 2213, 2235 (22). Delictum vero culposi homicidii ea ratione tantum differt ab homicidio doloso, quod occisor neque directam neque indirectam habeat intentionem occidendi, attamen ex praecedente aliqua negligentia fit causa mortis alicuius hominis, veluti si in loco publico ab hominibus frequentato explo­ dit sclopetum (23). Cfr. cc. 2199, 2293. Poena canonica in delictum homicidii adhuc manet pro omnibus irregularitas ex delicto ad modum poenae et privatio iurispatronatus (can. 985 et 1470): quod valet de quolibet homicidio doloso, excluso homicidio mere culposo (24). Insuper laicus, qui fuerit legitime damnatus ob delictum homi­ cidii ipso iure exclusus habendus est ab actibus legitimis ecclesias­ ticis, et a quolibet munere, si quod in Ecclesia habeat, firmo onere reparandi damna (can. 2354, § 1). Poenam in iudicio laicali in homi­ cidam latam Ecclesia in suo foro agnoscit, et aliam poenam sui fori adiungit in expiationem etiam coram coetu fidelium debitam. Quae poena canonica est latae sententiae, sed non immediate se­ quitur delictum sed legitimam damnationem, quae cum soleat esse notoria, non videtur exigere sententiam declaratoriam (can. 2232, § 1); prudenter tamen dabitur antequam exsecutioni mandetur, ut etiam constet titulus exclusionis. Clericus vero reus homicidii cul­ pabilis est degradandus (can. 2254, § 2). II. Mutilatio et vulneratio 471. Mutilatio vel vulneratio gravis et alia quaevis gravis vio­ lentia, quae iure Decretalium non considerabantur ut delicta spe­ cifica (25), sed comprehendebantur sub generica ratione iniuriae (21) R. I, 15, 49, in Sext.; Schmalzgr. h. t. n. 11 sq. (22) Cap. 1, § 2, h. t. in Sext.; Reg. pen. Greg. art. 83, 88, art. 275 sq. (23) Schmalzgr. h. t. n. 8, 207 sq.; cap. 7, 8, 25, X, li. t.; Rego), pen. Greg. art. 290 sq. (24) lure praecedenti, praeter irregularitatem, incurrebatur infamia, aliae quo­ que poenae arbitrariae. Cfr. Wernz, Ius Decretal. VI, n. 366; Hollweck 1. c. § 162; Schmalzgr. h. t. n. 146 iunct.; Zech I. c. § 336 et Instr. Prag. § 92. (25) Cfr. Schmalzgr. h. t. de homicidio n. 155 sq.; Muenchen 1. c. p. 247; Hollweck I. c. § 166, 167. Cfr. cap. 3 de homie, in VI; cap. unie. eod. in Element. 514 CAPUT XXXV1I1 realis, in Codice speciatim considerantur inter delicta mixti fori, quae in laicis puniuntur post damnationem fori saecularis, in cle­ ricis (ob forum privilegiatum) propriis fori eccclesiastici poenis, ut supra dictum est de homicidio. Can. 2254 (26). § 2. De procuratione abortus (27) 472. Procuratio abortus, quae aliter ab aliis definitur, v. g. foetus immaturi eiectio vel dolosa eiectio foetus ex utero matris, constituit delictum dolosi homicidii (28), si foetus humanus vere animatus (29) ante tempus a natura ad parturiendum praestitutum do­ lose interficitur sive per occisionem in utero matris, quam sequitur eiectio foetus, sive per ipsam violentam eiectionem foetus immaturi cum morte coniunctam (30). Quare delictum abortus non committitur per partum accelera­ tum, quo prolis iam vitalis (id quod fit circiter inde a fine septimi mensis gestationis) partus ad praecavenda maiora pericula per artis medicinae remedia aliquantum anticipatur. Nefandum hoc scelus quod olim apud ethnicos, graecos et romanos valde commune fuit (31), apud hebraeos rarissimum exstitit ac multo magis inter Christianos iam late diffusa religione Christiana toto medio aevo, licet occulti abortus non defuerint, at semper ha­ bitum est ut delictum, cui Ecclesia per suas leges poenales con­ stanter obstitit; artificialis vero abortus non fuit receptus multo mi(26) Damnatus in foro saeculari iam habebatur infamis ; se vel alios mutilans fiebat irregularis. (27) Lib. V, tit. 10, X, de his qui fil. occ.; Regol. pen. Greg. art. 310 sq. Cfr. de iure Romano: Muenchen 1. c. p. 414 sq.; Ferrini I. c. n. 317; Heldenreich in casum alterum Const. Pii IX 12 Oct. 1869, Moguntiae 1890; Noldin-Schdnegger, De poenis eccl. n. 92; Vermeersch-Creusen, III, 551; Chelodi n. 80; Matth. a Co­ ronata, IV, 2015 sq. (28) De abortu saltem culposo cfr. cap. 20, X, de homicid. (29) Cfr. c. 8 (S. August.) C. XXXII, q. 2; cap. 20. X, de homie.; Prop. 34, 35. damn, ab Innoc. XI, 2 Mart. 1679. (30) Cfr. c. 20, C. II, q. 5; cap. 5, X, de homicid.; Caramelli\. c. p. 494 sq.; Schmalzgr. tit. cit. n. 28. (31) Plato et Aristoteles abortum commendare non erubuerunt; Hippocrates etiam plures modos illum procurandi docuit; Seneca, luvenalis, Ovidius testes sunt frequentissimi illius abusus apud Romanos. Cfr. Heidenreich, Dissert, in casum alterum Const. Pii IX, Moguntiae 1890, p. 4, 6; Eschbach, Disput. physiolog.theolog. Parisiis 1884, disp. 3. DELICTA MIXTI PORI 515 nus publice commendatus, sed vel ipsi medici illiceitatem abortus directe intenti sive ut finis, sive ut medii, concorditer proclamabant. At inde a saec. 18 in Anglia post Cooper, qui abortus liceitatem adhuc dubitanter proponebat, deinde saec. 19 etiam in Germania d Gallia sub influxu praesertim materialism! passim inter medicos dominantis, ea idearum perversio inducta est, ut tandem Academia Bruxellensis a. 1853 et Parisiensis a. 1863 declarare non erubue­ rint officium esse medici artis suae auxilium praestandi ad abortum procurandum, si mater ob difficilem gestationem vita periclitaretur (32). Hinc tandem ob morum depravationem in dies crebrescentem, ob coniventiam vel debilitatem iudicum in applicandis legibus haud raro insufficientibus, lues illa in immensum propagata est (33), licet ex progressu scientiae certum sit vix umquam necessariam esse ad procurandam matris salutem graviditatis interruptionem per foetus eiectionem (34). Quodsi novi modi defendendi abortum et novae praxes foetum occidendi excogitatae sunt, Ecclesia non defuit officio suo inculcandi observantiam iuris naturalis et damnandi doctrinas et praxes illi oppositas (35). Ex variis responsis S. Officii constat « tuto doceri non posse licitam esse quamcumque operationem directe occisivam foetus, etiamsi hoc necessarium foret ad matrem salvandam »; proinde craniotomiam vel cephalotripsiam non licere nec abortum quocumque casu directe procuratum. S. Officium 28-31, Maii 1899, 19 Aug. 1899. 24 lulii 1895. Cfr. Analecta eccl. t. III, p. 483. At abortum indirecte tantum procurare seu melius permittere, subministrando matri morbo gravi laboranti remedia ad sanitatem matris de se ordinata, ex quibus per accidens forte sequatur abortus, ex causa proportionata et in defectu aliorum mediorum non est illicitum. Qua da re consulendi sunt moralistae. Cff. Card. Gennari, Consultazioni canon. 1, p. 354 sq t (32) Eschbach 1. c. p. 312 sq. (33) Boule, La responsabilité du médecin... in Nouvelle Rev. Théol., 1911 p. 599 sq.; Coppens, Catholic Encyclopedia, New Jork 1907 sq., v. Abortion t. I, p. 43, 49. Argumenta seu potius sophismata, quibus suam cooperationem coho­ nestare tentant medici, refutata iuveniuntur apud Heidcnreich I. c. p. 45 sq. ; Eschbach 1. c. p. 349 sq. ; Boule 1. c. p. 607 sq. ; Beugnet, Diet, de Théol. cath, v. Avortement t. I, p. 2648 sq. ; Capcllmann, La médecine pastorale, Paris 1907· p. 25 sq. atque eiusdem auct. dissert, de occisione foetus, Aquisgranae 1875. (34) Lavrand, Le médecin chrétien, Paris 1901, apud Besson, Diet. Apolcgét. de la Foi cath. v. Féticide thérapeutique t. 1, col. 1910; Coppens 1. c. p. 47. (35) Dcnziûger-Bonnwart, Enchirid. n. 1184 sq. 516 CAPUT XXXVlli Poenae abortus (36). In iure Codicis (can. 2360, § 1) statuta est excommunicatio latae sententiae Ordinario reservata, clerici vero praeterea sunt deponendi. - Insuper incurritur irregularitas ex de­ licto ab omnibus qui humani foetus abortum procuraverunt (can. 985, 4°). Poenam incurrunt, matre non excepta (37), verum abortum pro­ curantes foetus immaturi i- e. primis 180 diebus post conceptionem. Procurantes habentur qui directe et studiose et ex industria, sive actione physica sive morali v. gr. mandato, iussione, minis in abor­ tum concurrunt. Cooperatores reliqui iure Codicis tractandi sunt ad normam cc. 2231, 2309, ubi cooperatores efficaces et necessarii eadem ac principalis auctor poena plectuntur. Poenae incurruntur effectu sequuto, nulla facta distinctione inter foetum animatum et non animatum; quare veteres controversiae de tempore animationis non amplius respiciendae sunt (38). Plures quidem DD. censuram incurri negant ab iis, quos, prius­ quam effectus sequatur, procurati abortus poenitet, sive per veram poenitentiam independenter a confessione, sive cum adiecta con­ fessione quam nonnulli requirunt. Horum doctorum sententiae acce­ dere non possum, nec admittere allegatam rationem quod in tali casu, cum incurrenda esset censura, delinquens non amplius est contumax. Peccatum in casu cum prava et contumaci voluntate commissum fuit, ut supponitur; huius peccati poena est censura, non est poena peccati perseverantis et nondum remissi; nec poeni(36) De iure antiquo: ante Sixt. V, cfr. c. 63, 68, Cone, llliberit. (a. 300-306); c. 21, Cone. Ancyr. (a. 314); c. 2, Cone. Herd. (a. 521-546); cit. can. ex Grat. et Decreta!.; et de antiquis theoriis de vivificatione cfr. c. 8 (S. Aug.), c. 10 (S. Hier.) C. XXXII, q. 2; Muenchen 1. c. p. 415 sq.; Caramelli I. c. p. 496 sq. — Post Sixti V Const. « * Effrenatam 29 Oct. 1588 et correctoriam Const. Gregorii XIV « Sedes * Apost. 31 Maii 1691, §2, qui directe vel indirecte procurassent abortum et complices per consilium vel auxilium incurrebant poenas in veros homicidas latas, sed considerabatur abortus foetus animati, nondum dirempta controversia de tempore animationis foetus, quam vide apud Heidenreich I. c. p. 12 sq. Quam distinctionem sustulit Pius IX in Const. Apost. Sedis quoad excommunicationem Ordinariis reservatam. Cfr. Thesaurus v. Abortus; Schmalzgr. c. tit. n. 30 sq.; Muenchen p. 416 sq.; Kober 1. c. 596, 760 sq. ; Hilarius a Sexten 1. c. p. 219. (37) Matrem, iure praecedenti, excusabant pluresD D.; controversiam diremit Codex, matrem poenae subiiciens. (38) De illis antiquis theoriis circa tempus animationis foetus ac de hodierna veriori doctrina cfr. Heidenreich 1. c. p. 12 sq.; Antonelli, Medic, pastoralis, part 1 c. 10. DELICTA MIXTI FORI 517 * 9 tenlia subsequens impedit quominus causa abortus suum producat effectum. Cfr. can. 2299, § 5. Scholion. Qui foeticidium per craniotomiam, embryotomiam, aut aliud simile medium patrent, homicidium committunt et poenas homicidii profecto contrahunt. Plures tamen DD. ante et post Co­ dicem, negant in tali casu committi abortum et poenas incurri ca­ nonis 2350, § 1. Quorum DD. opinioni pariter accedere non pos­ sum. Profecto, si ponatur in definitione abortus quod sit eiectio foe­ tus immaturi et vivi, qui extra uterum matris vivere non possit, oc­ cisio foetus intra uterum matris ut inde iam mortus extrahatur, non erit habenda ut abortus. Pariter abortum non patrat, qui foetum arto mortuum ab utero matris extrahit. At qui occidit foetum in utero matris ut illum extrahat, nihil differt ab eo qui foetum occiditper extractionem, quam necessario sequi debeat mors; immo maior est malitia in occisione quae fit directe in utero quam in permis­ sione mortis foetus, quae permittitur per extractionem quin directe intendatur. Malitia abortus venit ex morte foetus etiam mere per­ missa seu non directe intenta, quamvis cognoscatur directe et ne­ cessario conexa cum actione quae ponitur circa foetum ; quae pro­ fecto habetur in directe intenta occisione, licet haec sicut prior, or­ dinetur ad eundem finem. Tale foeticidium re et intentione est verus abortus. Nec lex, etiam poenalis, quae percelleret delictum eiectionis foetus vivi (qui extra uterum baptizari potest) et non percelleret oc­ cisionem in utero ut extrahatur mortuus (ac proinde sine possibilitate baptismi) esset rationabilis et aequa, quae, in eadem specie delicti, minus delictum puniret, graviori relicto impunito. Porro talis lex apertam relinqueret viam committendi illud delictum gravius ad evi­ tandam poenam delicti levioris, in eadem specie delicti; quod etiam in lege poenali, praesertim ecclesiastica, admitti non potest. Huc autem spectabant decisiones S. Officii, attentis circumstantiis casuum ipsi propositorum (Collectanea. II, n 1618) (39). 473. Homicidium qualificatum. Iure praecedenti speciatim considerabantur plures species delicti homicidii qualificati, de quibus in Codice non occurrit mentio, quae qualitas augens delicti gravita(39) Cfr. Matth. a Coronata I. c. n. 2015, pag. 460 et iam suo tempore Goepfert in Theologisch-praktische Quartalschrift (a. 1886) p. 373. 518 CAPUT xxxviu tem et quantitatem, etiam in homicidio puniendo in considerationem venire debet (cfr. cc. 2196, 2207, 2218, 2223, § 1). /4) Inter homicidia qualificata recensebatur parricidium seu homicidium dolosum impie commissum in personas coniunctas i. e. sensu strictissimo et proprio in parentes sive legitimos sive illegi­ timos, sensu stricto et proprio in ascendentes sive legitimos sive illegitimos in linea recta, sensu latu et improprio in cognatos colla­ terales vel affines vel alterum coniugem et in patronum sive he­ rum (40). Inter poenas abrogatas (41) adhuc manet impedimentum matri­ moniale ex coniugicidio ad normam can. 1075. 8) Parricidio vel infanticidio affinis erat expositio infantium vel languidorum cuiuscumque aetatis a parentibus vel aliis obligatis ad sustentationem si ita desererentur, ut absque alieno auxilio neces­ sario perirent (42) : quae si fieret ex directa vel indirecta intentione occidendi et ob desertionem mors sequeretur, habetur reatus homi­ cidii qualificati (43). C) Quae iure praecedenti statuta fuerant de presbytericidio seu homicidio sacrilego et nominatim de interficiente vel mutilante S. R. E. Cardinalem, Patriarcham, Archiepiscopum, Episcopum Se­ disque Apost. Legatum vel Nuntium (44), iure Codicis manserunt comprehensa sub figura delicti, quod respicitur can. 2343. D) Assassinium. Quo nomine olim illud homicidium desi­ gnatum fuit, quod quis mandavit proditorie perpetrari per quosdam infideles Syros pecunia conductos (45): hodie tamen iamdiu dicitur assassinium quodcumque homicidium proditorium per aliquem mercede conductum perpetratum (46). (40) Cfr. Lib. V, tit. 10. X. de his qui fil. occid.; Cod. IX, 17 de his qui p. vel lib. ; D. 48, 9 de lege Pomp, de parric.; Regol. pen. Gregor, art 276; Zech 1. c. § 339; Hollweck I. c. v. § 162, not. 12. (41) De illis poenis cfr. Thesaurum, 1. c. v. Parricidium; Wernz, Ius. Decret. VI, 368. (42) Lib. V, tit. 11 X, de infant, et lang, expos.; Regol. pen. Gregor, art. 305 sq (43) Cfr. Wernz 1. c. n. 371. (44) Cfr. Const. Apost. Sedis, n. 5, 15 et de antiquis poenis Wernz 1. c. n. 372; Hollweck 1. c. § 148, 147; Thesaurus v. Iniuria cap. 4, 2; v. Maiestatis lae­ sae crimen cap. 2. (45) Innocent IV, in C. Lugd. I (a. 1245); Kober, D. Deposit, p. 756 sq. (46) Kober p. 759; Thesaurus, v. Assassinium; Suârez, De censur. disp. XXIII, sect 4, n. 46. DELICTA MIXTI FORI 519 Quoad poenas speciales olim statutas cfr. imprimis excommunicationem I. s. non reservatam cap. 1 § 2 h. t. in VI0 contra inter­ ficientes per dictos assassinios statutam sed in const. Pii IX Apost. Sedis non insertam. Neque omnes poenae vindicativae cit. cap. 1, § 2 erant receptae in foro ecclesiastico, prasertim si quis poenam diffidationis sensu nimis rigido (47) intelligeret. Generatim tamen ex communi canonistarum sententia et ex praxi antiquitus probata poenae illius capitis cit. 1 § 2 h. t. in Sext., etiam assassinis, supra secundo loco definitis, fuerunt applicatae, sci. irregularitas ex de­ licto homicidii atque etiam effectu non secuto ex infamia (iuris), de­ positio ab omni ordine, officio, beneficio ecclesiastico, privatio iuris, asyli, immo degradatio (48). Hodie haec quoque forma homicidii qualificati consideranda est ut circumstantia aggravans. § 3. De suicidio 474. Suicidium solet definiri dolosa occisio sui ipsius. Quoniam autem, a quo ipsa natura abhorret, haud raro non pervenit ad ultimum effectum, quem intendebat agens, delictum suicidii ab eo patratur, qui, sui compos, deliberato animo manus sibi infert ut se occidat (can. 2350, § 2), sive mors de facto sequatur sive non sequatur (49). Quare (47) Thesaurus 1. c. P. I, cap. 38, P. II, v. Assassin.; Schmalzgr. h. t. n. 204; Hinschius 1. c. tom. V. p. 49, 134; Altieri, De Cens, t I, dis. XX, I. 5, c. 1. Quod si plures antiqui Doctores verba cit. decret. Innocentii IV, « diffidationis perpetuae a toto populo Christiano > ita interpretati sunt quasi diffidatus posset impune a quocumque occidi et bona ipsius primo occupanti concedi, non videtur huic se­ verae sententiae esse assentiendum, quae minus rectae interpretationi «diffidatio­ nis» seu «banni» innittitur. Cfr. supra n. 335 not. 23. Ceterum ipse dissensus AA. circa applicationem et extensionem huius poenae (cfr. Thesaurus 1. c.; Suâ­ rez, De cens. disp. XXIII, sec. 4 η. 46) satis indicat rigidas illas sententias eo tempore practicam applicationem non habuisse nec satis solido fundamento fuisse innixas. Cfr. quoque Vermeersch, La Tolérance p. 75 sq. (48) Thesaurus 1. c. v. Assassin; Kober 1. c. p. 759 sq.; Schmalzgr, h. t. n. 204 sq.; Zech 1. c, §§ 48, 340 sq., ubi etiam alia homicidia qualificata recen­ sentur, quae ex cit. Const. Benedict. ΧΙΠ, iure asyli carent; Hollweck 1. c, § 162 not. 12 de delictis qualificatis. (49) Cfr. c. 15 Cone. Aurel. II (a. 533); c. 16 Cone. Bracar. (a. 563); c. 17 Cone. Antisiod, (a. 585); c. 4 Cone. Tolet. XVI (a. 693); Thesaurus 1. c. v. Ma­ nus sibi inferens, v. Iniuria cap. 2; Schmalzgr, h. t. n. 70 sq.; Muenchen 1. c. p. 426 sq.; Geiger 1. c.; L. 38 § 12 D. de poenis XLV1II, 19; 1. 6 § 7 D. de re militari XLIX, 16; Berner 1. c. p. 114 sq. qui de suicidio loquitur secundum mo­ dernas theorias parum fundatas atque cum rectis principiis ethicae non conformes. ’W»· . 4< 520 CAPUT XXXVIII si quis casu vel ex amentia (50) sibi mortem infert, ab isto delicto immunis est. Mentis autem alienatio non praesumitur (can. 2200, §2) sed probanda est medicorum testimonio aliisve mediis; si tamen de statu mentis aut de causa mortis (num casu vel voluntarie accide­ rit) dubium manet, infelici homini favendum est. At qui ob despe­ rationem vel iracundiam sibi manus infert reus homicidii est haben­ dus, nisi probetur impetum passionis sufficientem mentis deliberatio­ nem abstulisse. Poenae suicidii : a) Si ex attentato suicidio mors secuta est, reus est privandus sepultura ecclesiastica, nisi ante mortem aliqua signa poenitentiae dederit (can 2350, 1240, § 1). Si superstes fuerit, poenae ferendae sententiae sunt : a) remotio ab actibus legitimis; b) quoad clericum insuper suspensio temporanea ad arbitrium Ordinarii et privatio beneficii et officii, quibus adnexa sit cura ani­ marum interni vel externi fori (51)- § 4. De duello (52) (Lib. V, tit. 14 de clericis pugn. in duello, tit. 13, de torneamentis, tit. 15, de sagittar. (53). Fontes: Decret. Grat. c. 22 (Nicol. I) C. II, q. 5. — Cpl. I, 1. V, t. 11, de torn., t. 12, d. cl. p. in d., tit. 19, de sagittar.; Cpl. II, 1. V, t. 7, 8, iid. rubr. Decret. Greg. IX, 1. c.; Extravg. Ioann. XXII, tit. 9 de torneam. — Cone. Trid. iur. nat. t. II, n. 39 sq. De incremento suicidiorum ultimo saec. cfr. Krose, Der Selbstmord im 19. Jahrhundert, Freiburg 1906. Cuius lugendi incrementi causae, praeter eas quae amentiae et dementiae casus auxerunt, praesertim sunt praecox et intensa vitae sexualis excitatio unde energia moralis debilitatur; voluptatum omnium inexplebilis sitis, cui succedit desperatio, si attingi non possunt aut non amplius satiant; paupertatis et infortuniorum incrementum, ubi simul imminuta fide in Deum et vitam aeternam et amissa inde Christiana resignatione non am­ plius valent homines huius vitae mala patienter tolerare. Cfr. Vanden Heeren in Catholic Encyclopedia v. Suicide L XIV, p. 327 sq. (50) Cap. 11 X, de sepult. III 28, c. 5, 6, C. XV, q. 1 de homicidiis a fu­ riosis factis. (51) De poenis antiqui iuris cfr. Thesaurus 1. c. v. manus sibi inferens Hollweck 1. c. § 164. (52) Cfr. S. Raymundus 1. c.; Decret. Clem. P. VIII, 1. c.; Lib. Sept lib. V, tit. 17. de duello et duelhim permittentib. (53) Regol. pen. Greg. art. 296 sq.; cod. crim. Hal. art. 237 sq., nuovo cod. poen. a. 394sq. cod. crim. German. § 201 sq.; cod. crim. Hisp. art. 439 sq. - Cfr. Gelli, Codice cavalleresco, Hoepli ; Borciani, Le offese all’onore (Torino 1927) p. 294 sq. DELICTA MIXTI FORI 521 Sess. XXV, cap. 19 de ref. — Decretal. Clem. Pont. VIII ed. Sentis p. 169 sq., lib, V, tit. 10, de pugnantibus in duello; Pii IV, Const. Έα quae a praed.» 13 Novenib. 1560, ubi confirmat Iui. Il, Leon X, Clem. VII, Constitutiones con­ tra duellantes; Gregor. XIII Const. « Ad tollendum» 5 Dec. 1582; Clem. VIII Const. « Illius vices * 17 Aug. 1592; Bened. XIV Const. » Detestabilem» 10 Nov. 1752; Pii IX Const, « Apost. Sed.» — Leon. XIII Encycl. * Pastoralis officii * 12 Sept. 1891 ad Ep. Germ, et Austr. de prava duellor. consuet. — S. C C. in caus. Wratisl. 9 Aug. 1890, in Act. S. Sed. vol. XXIII, p. 234 sq.; S. C. Inq. 28 Maii 1884 I. c. vol. XVII p. 601. — Codicis can. 2351. Scriptores: Comm, in cit. tit. iur. Deer. — S. Rayrnundus, Summa lib. II, tit 3 de duello, tit. 2 de torneam., tit. 4 de sag. et ballist. — Zech I. c. tit. 28 de duello: Vering I. c. § 197; Muenchen I. c. p. 422 sq.; De Luca I. c. n. 233 sq.; Thesaurus I. c. v. Duellum; Ferraris I. c. v. Duellum; Ojetti I. c. v. eod. (54) — Hinschius I. c. tom. V, p. 182 sq. 799 sq. demptis parum fundatis assertionibus; Schiappoli I. c. n. 297 sq.; Hollweck 1. c. § 165; Piat. Mont. 1. c. t. II. p. 551 sq. - Chelodi I. c. n. 80; Cappello, De cens. n. 345 sq.; Matth. a Coronata, Inst. IV, 2020 sq. Conexio materiae. Duellum merito sub titulo de delictis contra vitam subsumitur, tamen ob rei gravitatem pro more com­ pilationis authenticae Gregorii IX, codicum criminalium scriptorum­ que canonicorum et legalium et propter exclusam haud raro in duello directam vel indirectam intentionem occidendi vel vere mutilandi, sub propria rubrica tractari convenienter potest, cum speciale ha­ beat interesse ecclesiasticum. 475. Definitio et divisio. Duellum, quod privata auctoritate suscipitur et constituit delictum ecclesiasticum, est singulare certa­ men. ex condicto armis lethalibus initum cum periculo occisionis vel mutilationis vel vulneris (55). Duellum modo definitum, praetermisso duello publico, quod publica auctoritate suscipitur, potest dividi : I. in sollemne, quod fit cum patrinis aliisque sollemnitatibus et regulis secundum codicem legalem duellantium requisitis, et in simplex, quod vel patrinis vel saltem sellemnitatibus caret. - 11. In lethale, in quo gravia vulnera intenduntur; et in non lethale, quo ex industria aut pacto a gravi vulnere cavetur. - 111 In duellum vindex honoris, quod ad vindican­ dum honorem (ut plerumque fit) provocatur et in duellum vindex (54) Cfr. de duello Theologos et Philosophos catholicos v. g. D'Annibale, Ballerini-Palmieri, Bucceroni, Lehmkuhl, Cathrein, Meyer aliosque; ex iuristis v. g. Berner I. c. p. 394 sq.; Pertile, Storia dei diritto pen. p. 507 sq. (55) Zech 1. c. § 361; Ballerini-Palmieri 1. c. t 11 p. 656; D’Annibale 1. c. P. 11 n. 288; Lehmkuhl 1. c. tom. I, n. 850; Acta S Sed. vol. XX1I1, p. 237 sq. 522 CAPUT XXXVIII fortunarum, quod initur cum bona fortunae periclitantur vel similia motiva concurrunt (56). 476. Notae historicae. Romani quamvis pugiles, si inter se colluctantes alius alium in publico certamine occideret, lege Aquilia non teneri sancirent (57), tamen duella per summum abusum a com­ pluribus saeculis nunc usitata penitus ignorarunt (58). Quae duella potius originem ducunt ex singularibus moribus populorum germanicorum atque ex duello iudiciali sive purgatione vulgari, ex faidis sive bellis privatis et ex torneamentis (59). Saec. 14 ad finem ver­ gente invecta est in Hispania et Gallia nova forma duelli extraiudicialis ut plurimum occulti, contra vitam adversarii directi, ex falso praetextu offensas contra honorem illatas reparandi ; quae forma sin­ gularis certaminis brevi tempore per totam Europam late diffusa est. Quodsi Ecclesia universalis et imprimis Romani Pontifices illis abu­ sibus semper restiterunt (60), id novo rigore a Iulio II, Leone X, Clemente VII, pro statu pontificio a Pio IV, 1. c. generaliter factum est, cum abusus duellorum una cum stabilibus exercitibus saeculo decimo sexto in Gallia aliisque regionibus magis magisque divulga­ retur. Quare optimo iure Patres Concilii Tridentini in ultima sessione vestigia Romanorum Pontificum atque imprimis Pii IV secuti detesta­ bilem duellorum usum denuo condemnarunt et novis gravissimisque poenis istud delictum accuratius definitum eiusque auctores et com­ plices proscripserunt. Qua sanctione Gregorius XIII I. c. diserte de­ claravit etiam contineri duellum privatum et sine patrinis et aliis sollemnitatibus susceptum. Clemens VIII vero 1. c. leges in duellantes latas non solum confirmavit, sed ad eludendas fraudes accuratius interpretatus est atque adeo novis poenis adiectis extendit ad ipsos provocantes aliosque coopérantes etiam certamine non secuto; excom­ municationem R. Pontifici reservavit, privationem sepulturae eccle(56) Zech 1. c. § 362; Acta S. Sed. vol. XXIII. p. 238; Schmalzgr. t. h. n. 3. (57) L. 7, § 4, D, ad leg. Aquil. (IX, 2). (58) Berner 1. c. p. 395. At cfr. de abusu gladiatorum Cod. XI, 44 de gla­ diatoribus penitus tollendis. (59) Walter, Deuts. RO. § 668 sq., 704 sq.; Bouquet, Recueil des histoir. des Gaules XII, 630, 536; Del Giudice, Diritto pen. germ. π. 14 sq.; Pertile I.c. p. 9 sq.; Kinschius 1. c. tom. V, p. 182 sq. (60) Cfr. c. 22 (Nicol M.) C. II, q. 5; Lib. V, tit. 35, X, de purg. vulg., tit 13, de torn., tit 14 de cler. p. in d. X ; Lib. I, tit 34, de treug. X; Hollweck I. c. § 165, not. 1, ubi seriem actorum Ecclesiae contra duellum refert. DELICTA MIXTI EORI 523 siasticae decedentibus in ipso duello decrevit et civitates, castella, loca interdicto R. P. reservato subiecit, si coniventibus magistra­ tibus vel dominis duellum ibidem admissum fuerit (61). Denique postquam Benedictus XIV 1. c. post historiam legisla­ tionis canonicae de duello praeclare exhibitam novas assertiones falsas de duello proscripsit, et subducto iure asyli et aucta severitate quoad denegandam sepulturam ecclesiasticam in duellantes maiorem exer­ cuit rigorem, Pius IX Const. « Apost. Sedis * censuras in duellantes moderatus est et interdictum Clementis VIII omnino sustulit. Leo XIII, I. c. duella iterum proscripsit et per S. C. etiam non leves controver­ sias iuris criminalis de duello diremit. Cfr. quoque cit. caus. Wratislav. I. Vis et ambitus duelli 477. Delictum duelli, quod poenis ecclesiasticis est obnoxium, ut vere sit constitutum : I. vera debet esse pugna singularis sive singuli cum singulis sive bini vel terni vel plures hinc inde pugnent (62). Quae condicio non impletur, si plures agmine facto ad pugnam concurrant. II. Ex condicto duellum fiat necesse est tum de tempore tum de loco (63), tum de armis. Quare si de solo loco vel de solo tempore (64) con­ ventum sit, duellum sensu stricto non habetur, multoque minus, si absque ulla conventione praevia illico ex impetu irae pugna singu(61) Longe minori zelo et perseverantia duello obstitere gubemia civilia; quamvis enim haud raro gravissimis, immo exorbitantibus poenis duellantes affe­ cerint, v. gr. Henricus IV Galliarum rex poenis reorum laesae maiestatis eos mulctavit, quas summo rigore sub Ludovico XIII Card, de Richelieu applicavit et saec. 18, reges Borussiae Fridericus Gulielmus I et Fridericus II atque Maria Theresia Imperatrix severissimas poenas tulerunt, vix tamen umquam saltem modo constanti hae poenae exsecutioni sunt traditae aut eorum vis inde enervata, quod simul exceptiones fiebant v. gr. pro militibus atque adeo hi ad duella cogeban­ tur etiam sub interminatione privationis officii. Estève, Le duel devant les idées modernes, (1908) pag. 97, demptis minus accuratis assertionibus. — Ultimis tan­ dem annis in variis Europae regionibus valde propagatae sunt associationes con­ tra duellum, quarum laudabiles conatus non spernendos fructus produxerunt. Cfr. Rivet in Dictionn. Apolog. de la Foi cath. v. Duel t. I, coi. 1204, sq.; Cathrein, Moralphil. (1904) t. II, p. 106, sq.; S. A. R. D. Alfonso de Bourbofi et d’Austriche-Este, Les ligues contre le duel etc.; Compterendu du I Congrès intern, con­ tre le duel, Budapest 1908. (62) Clemens VIII, cit Const. § 5. (63) Gregor. XIII, cit. Const. § 1; Clem. VIII, 1. c. § 3; Bened. XIV, cit. Const. § 3. (64) S. C. Imm. 17 Febr. 1703; Ferraris I. c. n. 5. 524 CAPUT XXXVIII laris sponte inchoatur ut in rixa, immo omne delictum abesse potest in eo, quem invitum alter inopinato aggreditur et ad defensionem (65) compellit. - III. Armis lethalibus i. e. probabile mortis periculum in­ ferentibus, sive ad graviter vulnerandum de se aptis, pugna singu­ laris instituenda est (66); secus si pugnis vel virgis vel baculis le­ vibus fiat, saltem reatus duelli abest, licet per accidens sequatur mors. Hinc delictum duelli in foro ecclesiastico exsistit etiam si non est pugna singularis ad omnes regulas artis duellantium exacta (67), neque ad delictum duelli constituendum Ecclesia attendit unice mo­ tivant honoris vindicandi, sed illud punit ex qualicumque perversa causa suscipiatur (68); neque ad notionem duelli poenis canonis obnoxii requirit arma < honorifica » adeo lethalia, ut proximum et ordinarium periculum mortis inducatur, sed sufficit ut gravia pericu­ la mutilationis vel vulnerum adsint, sicut accidit in duellis studio­ sorum in cit. caus. Wratisl. (69). 478. Duellum ea quoque extensione, qua ab Ecclesia condem­ natum est, optimo iure inter delicta ecclesiastica recenseri manife­ stum est. Etenim lege naturali et divina prohibetur, ne quis homo suam vel alienam vitam temere saltem periculo exponat; iam vero duelli effectus immediatus est aut occisio aut mutilatio aut vulne­ ratio aut saltem vitae vel mutilationis vel vulneris periculum absque ulla rationabili causa suscipiatur. Nam duellum in se est aut medium ineptum ad scopum reparationis honoris obtinendum aut homo pri­ vatus sibi tribuit vindictam neglecto ordine publico a Deo constituto pro defensione in casu iniustae aggressionis, aut ob rationes frivolas (65) Schmalzgr. h. t. n. 43, 44, 46. (66) Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 19 de ref.; Schmalzgr. h. t. n. 45. (67) Gregor. ΧΙΠ cit. Const. (68) D'Annibale 1. c. n. 288, 289; Schmalzgr. h. t. n. 3 sq. (69) Clemens. Vlll, cit. Const. § 5; Schmalzgr. h. t. n. 28 sq; Acta S. Sed. 1. c. p. 237 sq.; Lehmkahl 1. c. n. 852; Lega 1. c. torn. IV, n. 52; Hollweck 1. c. § 165, not 3. — De huiusmodi mensuris academia's (Bestimmung mensuren), quibus obligantur ex statutis certarum associationum studentes ipsis inscripti, ad suam virtutem militarem probandam et dicuntur Studentenmensurem S. C. C. 9 Aug. IS90 declaraverat a duellantibus eo modo eorumque patrinis incurri irregu­ laritatem ex infamia iuris, ideoque incurri poenas duellantium. Post promulga­ tum Codicem, nihil in hac parte innovatum esse eadem S. C. declaravit 10 Febr. 1923 (A. A. S. XV, 154); iterum id ipsum firmavit 4 April, 10 Aug. 1925 licet adduceretur abesse periculum gravis vulneris, Cfr. Vermeersch, Periodica XIV, 172, XV, 42. DELICTA MIXTI FORI vanae gloriae et ostentationis disponit de re non sua et laedit ca­ ritatem in se atque in alios (70). Quod ius divinum Ecclesia et R. Pontifices locis citatis authentice declararunt et suis quoque prohi­ bitionibus et sanctionibus poenalibus sepienter munierunt (71). II. Poenae duelli 479. < Duellum perpetrantes aut simpliciter ad illud provocan­ tes vel ipsum acceptantes et quilibet complices v. g. mandantes, consulentes, patrini et testes vel qualemcumpue operam vel favo­ rem praebentes necnon de industria spectantes illudque permittentes vel quantum in illis est non prohibentes, cuiuscumque dignitatis sint, subsunt ipso facto excommunicationi simpliciter Romano Pontifici reservatae » (72). Ut suo loco explicatum est ab hac excommunica­ tione absolvere potest ipse R. Pontifex vel qui ab eo accepit facul­ tatem, praeterea Episcopus, si casus sit occultus neque ad forum externum deductus, denique omnes confessarii in articulo mortis. Ex poenis vindicativis ipsi duellantes eorumque patrini sunt ipso facto infames et incurrunt irregularitatem ex infamia iuris (73) etiam ex illo duello, quod his temporibus inter alumnos universitatum Germaniae fieri solet (can. 2351) (74). Insuper sepultura ecclesiastica carent, nisi ante mortem aliqua dederint poenitentiae signa, mortui in duello aut ex vulnere inde re(70) Leo XIII, cit. Ep. ad Episcop. Boruss.; Cathrein, Philos, nior. n. 310, sq.; Moralphilos, t II, p. 110 sq.; Dictionn. Apologet, 1. c. coi. 1210 sq.; Balle­ rini-Palmieri 1. c. t. II, n. 924 sq.; Schmalzgr. h. t. n. 21 sq .* (71) Cfr. Regol. pen. Greg, et S. C. C. in cit. cans. Wratislav. (72) Pii IX Const. <4/7. * Sedis n. 16; S. C. Inq. 28 Maii 1884; Bucceroni I. c. n. 51; Piat. Mont. 1. c. p. 554 sq.; Hilarius a Sexten 1. c. p. 163 sq.; Lega I. c. t IV, n. 52; Hollweck I. c. § 175, not. 2. ubi censuram ab iis quoque incur­ ri tenet, qui aliquem indeterminate v. gr. ex coetu praesentium provocaverint atque ab iis qui serio provocant vel acceptant duellum, at nondum de loco, tempore et armis convenerunt. Cui consentiunt Lehmkuhl, Casus consc. t. I, n. 1071; Buc­ ceroni I. c. n. 44, et quoad partem Noldih, De poen. n. 73; Génicot 1. c. II, n. . 595. At non sine solido fundamento contrarium tenent: Pennacchi l.c. 1.1, p. 570 sq.; Ballerini-Palmieri 1. c. n. 925; Gury-Ferreres, Casus consc. t. II, n. 1129, qui requirunt ut extiterit provocatio vel acceptatio veri duelli iam determinati se­ cundum omnia elementa, quae pugnam illam singularem, si exstitisset, censurae obnoxiam facerent. (73) Ita iam Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 19, de ref.; Schmalzgr. h. t. n. 42 ; Piat. Mont. I. c. p. 553 sq. (74) S. C. C. in cit. caus. Wratislav. 526 CAPUT xxxvm lato. Severius iure praecedenti duellantes, si in ipso loco conflictus decederent, etiam signis poenitentiae ante obitum datis (75), immo etiamsi extra locum (76) conflictus decessissent et ante mortem non incerta poenitentiae signa dedissent et a censuris et a peccatis fuis­ sent absoluti, sepultura ecclesiastica ante omnem sententiam iudicis privati manebant, sublata Episcopis et Ordinariis locorum super hac poena interpretandi et dispensandi facultate (77). Speciales poenae in clericos duellantes cap. 1, 2 X. h. t. sta­ tutae et per supervenientes Constitutiones Rom. Pontificum in gra­ viores poenas commutatae i. e. in privationem beneficiorum iam obtentorum et in inhabilitatem ad nova ipso facto incurrendam (78), sublata Epicopis dispensandi facultate, non fuerunt in Codice inno­ vatae. Adeo abnorme esset in clerico hoc delictum, ut legislator specialem mentionem de clericis non duxerit faciendam. Aliae quo­ que poenae duellantibus iure antiquo statutae partim ob defectum materiae et personarum partim ob immutatam Ecclesiae disciplinam vi iuridica iam carebant (79). 480. Scholion I. In Decretalibus libro V titulus 13 (80) aderat de torneamentis, qui continet materiam prorsus antiquatam solisque disquisitionibus historicis (81) et theoreticis aptam (82). Plane quoque (75) Cone. Trid. 1. c.; cfr. cap. 1, 2, X, de torneam. V, 13; Pius V, in cap. unie, de taurorum... agit. V, 18, in Lib. Sept.; Rituale Rom. tit. VI, c. 2, n. 4. (76) Bened. XIV, cit. Const. § 9, ita auxit rigorem Cone. Trid. insistens vestigiis Ritualis Rom. a Paulo V editi. (77) Thesaurus 1. c. cap. 1 n. 1 ; Kober 1. c. p. 723, 726. Notat tamen Santi 1. c. 1. Ill, tit. 38, η. 23 alicubi consuetudinem invaluisse, ut sepultura eccl. do­ nentur duellantes, si ante mortem verae poenitentiae signa dederint. Quam con­ suetudinem in Gallia vigere asserit Many, De locis sacr. n. 220 allegans Gous­ set, Icard, Craisson; eam tamen reiicit Moulart, De sepult. p. 281. (78) Cfr. Pii IV, cit. Const. § 4; Thesaurus 1. c. n. 2, 3; Schmalzgr. t. h. n. 37, 41, 53, 54. (79) Schmalzgr. h. t. n. 37, 41; Thesaurus 1. c. cap. 2 cum notis Giraldi. (80) Cap. 1, X, h. t. = c. 20, Cone. Later. Ill (a. 1179); cap. 2, X, h. t. = • Alex. Ill Decretal, (a. 1159-1181). (81) Cfr. primas prohibitiones factas c. 9 Cone Clarimont. (a. 1130); c. 14 Cone. Later. 11 (a. 1139); Innoc. 111 i. f. Cone. Later. IV (a. 1215); insuper c. 17. Cone. Lugd. I (a. 1245), denique Extravg. Ioann. XXII, tit. 9, cap. unie., quo Clem. V Const, revocata est. Cfr. Schmalzgr. h. t. 13 n. 2 sq.; Thesaurus I. c. v. Ludos cap. 3. (82) Quae prohibitiones factae sunt ob pericula vitae et animarum et ad promovendas expeditiones in terram sanctam. Cfr. cap. 1, 2, X, h. t.; cit cap. in Extravag. Ioann. XXII. DELICTA MIXTI FORI 527 videtur omittendus, insertus secundum ordinem in Libro Septimo adoptatum proprius quidam titulus (1. V, tit. 18) < de taurorum et aliorum animalium agitatione et pugna » (83). Etenim extra Hispa­ niam e nonnulla loca Galliae et Americae disputationes canonicae de agitatione taurorum, atque censuris nunc a Pio XI sublatis, nullam habent practicam utilitatem (84). Scholion II. Pariter lib. V, tit. 15, cap. unie, de sagittariis (85), quo Innocentius II in Cone. Later. II (a. 1139) c. 29 « mortiferam et Deo odibilem » artem sagittariorum et ballistariorum adversus Christianos sub anathemate exercere vetat (86), firmis remanentibus iuris naturalis sanctionibus de bello iniusto vel iusto C. XXIII, q. 2, suppeditat iuris statutum plane obsoletum et iamdiu vix ullius practici momenti. Cfr. c. 18. Cone. Later. IV (a. 1515); Hefele 1. c. t. VI, p. 702. Quare illud caput uberem subministrat materiam disquirendi de praerogativis R. Pontificis, in ethnarchiam Christianam vel ius internationale ; sed usum sclopetorum et tormentorum bellicorum nostra aetate certe non impedit (cfr. Manuel del la guerre edit ab Institut de droit internat, a. 1881) multoque minus sagittarum et ballistarum. Cfr. Martin, Collect, doc. Conc. Vat. p. 103 sq.: pos­ tulata in conc. Vat. proposita ; Conventio Petropolitana 29 Nov. 1868 ; Conferentia Bruxell. a. 1874. (83) Cfr. Schmalzgr. h. t. n. 10, 11; Thesaurus 1. c. v. Ludos cap. 2; Santi h. t n. 6 de moderatione poenarum a Pio V, ob istam agitationem inflictarum per Gregorium XIII et Clem. VIII et Pium IX facta. (84) S. Poenit. 19 Sept. 1893, (Act. S. Sed. vol. XXVI, p. 447) quoad agita­ tionem taurorum in Hispania declaravit, tolerari posse, ut in loco propinquo sacro vel saltem decenti, non in ipso circo oleum sacrum asservetur, at non posse tolerari, quod sacerdos etiam vi consuetudinis circo adsit Multo magis illa as­ sistentia clericorum est illicita, ubi iure particulari est prohibita ut factum est a Conc. Plen. Americ. Lat. n. 650, a Conc. Vallisoletano I, p. 5, tit. 1 n. 11, Burgensi p. 4, tit 23, n. 2, Manilano n. 794. Cfr. Gury-Ferreres 1. c. II, n. 98; Vi­ lleda, Casus I. p. 344; Manjôn, Derecho eclesiâst II, π. 1108. (85) Quod cap. Muenchen 1. c. p. 428, non recte interpretatur; item Schmalzgr. h. t. n. 2 aliqua plane aliena cum Delrio huic capiti inserit Cfr. Zech 1. c. §376; Hinschius 1. c. tom. V, p. 183. (86) Cfr. Urban. II in Synod. Later, c. 7 (a. 1097). CAPUT XXXIX CAPUT XXXIX Delicta contra libertatem 481. Duo in Codice respiciuntur, coactio adhibita ad suscipien­ dum statum clericalem vel religiosum et raptus praesertim mulierum. 1. Graviter laeditur personalis libertas in iis, quae spectant ad amplectendum statum vitae praesertim perpetuum et graves ac non communes obligationes inducentem. Talis est status religiosus et clericalis, sicut etiam status matrimonialis, cui opponitur raptus ma­ trimonii ineundi causa patratus. Contra coactionem olim non infrequenter adhibitam in mulieres, aut a moraliter constringentibus ad ingressum in statum religiosum aut ab illo ingressu impedientium excommunicationem tulit Cone. Trid. sess. XXV cap. 18 de regul. Pariter Ecclesia constanter tutata est libertatem ingressus in sta­ tum clericalem, imprimis contra Episcopos invitum ordinantes (1); deinde vero libertati ab aliis externis coactionibus consuluit per varia scrutinia ante ordinationem iam ab antiquo tempore prae­ scripta (2), quibus accessit ultimum scrutinium a S. C. de Sacr. praes­ criptum praecipua quadam ratione in ordine ad plenam libertatem qua candidatus ad ordines accedit, deinde congrua ratione exten­ sum ad religiosos ad sacerdotium vocatos (3). Iure Codicis, omissa censura Tridentina contra impedientes in­ gressum vel professionem in religione, can. poenalis 2352 percellit coactionem adhibitam ad susceptionem status perfectioris sive cle­ ricalis sive religiosi. < Excommunicatio nemini reservata ipso facto plectuntur omnes, qualibet etiam dignitate fulgentes, qui quoquo modo cogant sive virum ad statum clericalem amplectendum, sive virum aut mulierem ad religionem ingrediendam vel ad emittendam religiosam professionem tam sollemnen quam simplicem, tam per­ petuam quam temporariam ». (1) Cfr. c. 1, D. 74 — Cone. Aurelian, a. 538; e. 7 ead.; c. 23 C 25, q. 2. (2) Cfr. Wernz-Vidal tom. IV, n. 268. (3) S. C. Sacr. 27 Dic. 1930 (A. A. S. 23. 120 sq.); S. C. Relig. in A. A. S. 24, 74 sq. ■KB DELICTA CONTRA LIBERTATEM 529 Coactio intelligitur facta, cum voluntati reluctanti incutitur gravis metus, quovis modo id fiat, sive vi, sive minis, sive iurgiis, sive fraude adhibita, vel precibus importunis praesertim continuatis, quae vere sint causa efficax invitae voluntatis; fit autem aut per se aut per alios v. gr. per coniunctos, qui id praestant in gratiam alterius. Licet ingressus ad statum clericalem fiat per receptionem primae tonsurae, quoniam huiusmodi ingressus non est definitivus, videtur in delicto comprehendi coactio ad alios ordines, praesertim ma­ iores (4). Ita etiam ingressus in religionem quamlibet intelligitur, sive Ordo sit, sive Congregatio, clericalis vel laicalis, iuris ponti­ ficii vel dioecesani, sive in noviciatum, sive ad professionem tempo­ raneam sive ad perpetuam. Quare in utroque casu delicta et respectiva poena multiplicantur (5). 482. Delictum raptus. Ita delictum can. 2352 circumscribitur: (1926) p. 422 sq. (17) Cfr. de terminologia: Muenchen, 1. c. p. 505 sq.; Funk, Zins u. Wu­ cher ; Katz, can. Strafrecht § 34, p. 136 sq. (18) Cfr. c. 10 D. 46, c. 1 (Aug.) C. XIV, p. 4; c. 10 ead. (S. Ambros.); cap. 5 X de usuris V, 19; Cap. unie. § 1, h. t. in Clem. DELICTA MIXTI FORI CONTRA BONA FORTUNAE 535 el iniustum patratum (19), est contractus onerosus dandi vel acci­ piendi lucrum aliquod temporale ultra sortem ex sola vi et causa mutui (20). Quatenus vero usura sumitur pro ipso obiecto (21) illius contractus iniusti et illiciti, est lucrum ultra sortem ratione solius mutui sine alio iusto titulo perceptum tamquam ex debito (22). Non est quaestio nisi de usura reali sive conventionali quae consistit in mutuo dato, interveniente pacto oneroso lucrum aliquod ultra sortem solvendi (absque iusto titulo). Quae potest esse for­ malis et expressa, in qua ex simplici mutuo percipitur lucrum, et tacita vel palliata, quae sub specie alterius contractus exercetur. Tech, Rigor moderat. 1. c. § 78.; Vermeesch 1. c. c. n. 364 (23). b) Historia. Usurae, cum ipso iure naturali sint prohibitae (24) inde ab antiquissimis temporibus et iam in V. Testamento fuerunt proscriptae. Quodsi ibidem divinus legislator in favorem Israelitarum in exigendis usuris ab extraneis videatur statuere exceptionem, huius­ modi exceptio potius apparens quam vera est (25). Prohibitio usu­ rarum in Novo quoque Testamento est confirmata (26). Quod iure divino naturali et positivo fuit proscriptum, id inde a primis saeculis pro proclivitate hominum ad lucra illicita etiam Ecclesia damnavit et punivit. Hinc iam in Concilio Illiberitano (a. 300-306) c. 20 = c. 5 D. 47 contra clericos et laicos usurarios graves statutae sunt poe(19) Schmalzgr h. t. n. 1. (20) Zech, De iure rer. eccl. sect. IV, t. 5, 12, 19; Lehmkuhl, Theol. mor. 1.1. n. 1090; Cathrein, Philos, mor. n. 410 sq. 413 sq. (21) S. Thomas, Summa th. 2, 2, q. 78, art. 1; Schmalzgr. h. t. n. 2; Zech, De iud. eccl. sect. II, § 263, 264. (22) Innocent. XI, prop. damn. 42, (2 Mart. 1679). (23) De hac materia etiam consulendi sunt Theol. moral, praesertim moder­ ni. Cfr. v. gr. Noldin. II, n. 575 sq. (24) Schmalzgr. h. t. n. 6 sq.; Zech 1. c. n. 266; Vermeersch 1. c. n. 374, ubi apte expolitum tradit argumentum rationis ex natura contractus mutui ab antiquis theologis depromptum et insuper argumentum efficax desumit ex legi­ bus ab Ecclesia contra usuram latis et in specie ex encycl. Benedicti XIV « Vix pervenit». Aliter D’Annibale, n. 533 et ex parte Ballerine 1. c. mutato nomine contractus in contractum locationis pecuniae, quem apte corrigit in notis P. Pal­ mieri. De illiceitate ex iure divino positivo cfr. Vermeersch I. c. n. 358 sq. iunct. Lehmkuhl, Theol. mor. I, n. 1097. (25) Cfr. Lehmkuhl 1. c. n. 1097; Schegg, Bibi. Archaeol. p. 681; neque ad supremum Dei dominium vel legem quandam permissivam a Deo latam vi­ detur esse confugiendum; Vermeersch 1. c. p. 452, not. 1. (26) Schmalzgr. 1. c.; Lehmkuhl 1. c. n. 1090 sq. 536 CAPUT XL nae (27). Quam sententiam fere ad verbum secutum est Concilium Arelatense (a. 314) c. 12 = c. 2. C. XIV, q. 4. Celeberrimus vero hac in re est c. 17 Concilii Nicaeni (a. 325). = c. 2, D. 42 etc.8 C. X1V, q. 4, quo patres primae Synodi oecumenicae vestigiis anti­ quorum Patrum insistentes clericis non solum expressas, sed etiam palliatas usuras sub poena eiectionis e clero severe interdixe­ runt (28). Quae sanctiones postea nequaquam in desuetudinem abie­ runt, sed frequenter ab Ecclesia fuerunt confirmatae (29). Quodsi in antiquis istis canonibus, excepto cit. canone Concilii Illiberitani, expresse tantum clericis usura prohibeatur, subsequentibus saeculis praesertim ex saeculo octavo etiam laicis frequenter usurae sub comminatione poenarum canonicarum interdicuntur (30). Quibus in canonibus magna ex parte in decretum Gratiani translatis haud levis fuit varietas in poenis usurae inflictis; at per c. 13 Conc, Later. II (a. 1139) et c. 25 Conc. Later. HI (a. 1179) = cap. 3. X. h. t. aliisque canonibus et Decretalibus collectioni authenticae Oregon IX h. t. insertis maior uniformitas est inducta et usurae reatus accuratius circumscriptus. Post publicatam collectionem Gregorii IX in Conc. Lugd. II (a. 1274) c. 21, 27 = cap. 1, 2, h. t. in Sext. et in Concilio Vien­ nes! (a. 1311) = cap. unie. h. t. in Clem. nova prodierunt statuta contra usurarios, quibus confirmatis antiquis iuris sanctionibus (cap. 1 h. t. in Sext.) rigor poenarum in novas usurarias artes extenditur (31). Qua in re maxime eminet Clementis V Const. 1. c. in Clem., qua statuta civilia usuras approbantia condemnantur et magistratus illa observantes excommunicantur, denique si qui pertinaciter affirmare (27) Hefele 1. c. t. I, p. 163 sq. (28) Hefele 1. c. p. 421 sq. (29) Cfr. c. 44, Apost; c. 13 Conc. Carthag. (a. 345-348); c. 4 Conc. Laodic. (a. 343-381) — c. 9 D. 46; c. 8. (S. Leo 1). c. 1, (Gelas. 1) C. XIV. q. 4; c. 10 (S. Leo I) D. 46; Kober 1. c. p. 607 sq.; Funk. Geschichte d. kirch., Zinsverb. p. 7. (30) Cfr. c. 53 Conc. Paris, (a. 729), c. 17 Conc. Calchutt (a. 787); Kober I. c. p. 705, 721; Hinschius 1. c. t V. p. 196 sq. demptis minus accuratis asser­ tionibus; Schiappoli 1. c. n. 346. De legibus fori saecularis cfr. Pertile 1. c. p. 458 sq. (31) De tolerantia modo facta modo negata ludaeis cfr. Maffei I. c. p. 140; Vermeersch 1. c. p. 465; Gaggia, Le usure nelle fonti dei diritto canonico (Rivista internaz. di scienze sociali, 1897, p. 536); Pertile Storia del dir. pen. p. 462 sq. DELICTA MIXTI FORI CONTRA BONA FORTUNAE 537 praesumant, exercere usuras non esse peccatum, veluti haeretici dicuntur puniendi (32). Ab istis normis de usura stabilitis Ecclesia in Conciliis saeculis decimo quarto et quinto non recessit (33); neque id factum est a Martino IV et Callixto III, cum census reales approbarent (34). In Concilio vero Lateranensi V, Leo X Const. “ Inter multiplices „ 5 Maii 1515 vindicatis montibus pietatis a nota usurae denuo declaravit usuram in eo consistere, quod ex usu rei, quae non ger­ minat, nullo labore, nullo sumptu nullove periculo lucrum foetusque quaeratur. Pius V Const. “ In eam „ 28 lanuar 1571 denuo ius divinum de usuris interpretatus est simulque Const. « Cum onus » 19 lanuar. 1509 de censibus sanctiones canonicas condidit, quae certe non ubique in praxim fuerunt deductae (35); Benedictus XIV vero cit. Const. < Vix pervenit » 1 Nov. 1745 iterum doctrinam Ecclesiae de usuris explicavit et inculcavit (36). Quae constitutio licet definitio ex cathedra non sit et ad solos Episcopos Italiae fuerit data, tamen magnae est auctoritatis (37). Aucto commercio immutatisque non raro legibus civilibus de usura inde ex ultimo saeculo novae de usura ortae sunt difficultates et controversiae veluti de titulo legis civilis (38). Quae controversiae ab Ecclesia definitiva sententia non(32) Cfr. de titulis accessoriis iam ab antiquis doctoribus admissis: Goffred. da Trano h. t. n. 9, S. Thomas 1. c. art. 2; Hostiensis, Summa h. t. n. 6 sq. De evolutione horum titulorum extrinsecorum a medio saec. XIII ad finem saec. XVI cfr. Funk, Geschichte d. Kirl. Zinsverbotes p. 4 sq; Neumann, Geschichte des Wuchers in Deutsch, bis zur Begründung der heutigen Zinsengesetze (1654) p. 163 sq. (33) Hefele I. c. tom. VI p. 205, 225 et multis aliis locis. (34) Lehmkuhl 1. c. n. 1094; cap. 1 (Martinus V, a. 1425) cap. 2 (Callixtus HI a. 1455) de empt. et vend. Ill 5 in Extravg. com.; Schmalzgr. h. t n. 154 sq. (35) Lech 1. c. § 293; Lehmkuhl I. c. n. 1094. (36) De controversiis, quae in Italia illam Encycl. praecesserunt cfr. Van Roey 1. c. p. 36 sq.; Funk, Scipio Maffei p. 6 sq.; Vogelsang, Zins u. Wucher p. 61 sq. qui non pauca asserta Funk, merito refellit. (37) Van Roey 1. c. p. 43 sq. ubi admittens illam Constitutionem non esse locutionem ex cathedra solide propugnat esse iudicium dogmaticum Rom. Pon­ tificis ad universam Ecclesiam pertinens. (38) Schmalzgr. h. t. η. 11 sq., 20 sq., n. 144 sq.; Zech 1. c. §§ 295, 283 sq., qui difficultatem conciliandi praxim cum theoria perspectam habuerunt, ni­ hilominus titulum legis civilis ad solvendam difficultatem non admiserunt. Quare sine ullo fundamento Zech tamquam patronus tituli ex lege civili allegatur, quem 533 CAPUT XL dum fuerant diremptae (39); at certae censurae iure antiquo usurariis ipso facto inflictae in Pii IX Const. « Apost. Sedis. > silentio premuntur eamque ob causam sunt abrogatae (40). - Controversia in Codice, retenta gratuitate contractus mutui, saltem dirempta est hoc sensu quod firmatum est principium de liceitati lucri legalis (can. 1543). Wernz-Vidal tom. IV, η. 851. 486. c) Reatus usurae. Usurae delictum committitur omni usura sive moderata sive excessiva, si desit iustus titulus et solum­ modo inter se discrepant sicut furtum maius et furtum minus. Item usura illic'ta est in omnes sive pauperes sive divites; sive mutuum, ex quo sine ullo titulo extrinseco percipitur, ad scopum consumptivum sive ad finem lucrativum sit datum. Quamvis enim usura oppressiva ad instar furti in pauperes et miserabiles et parum pe­ ritas vel leves personas sit damnabilior ideoque frequentius a le­ gibus canonicis et civilibus proscripta, tamen exinde usurae contra divites ex sola ratione mutui exactae non cessant esse illicitae vere­ que iniustae contra iustitiam commutativam (41). 487. Quodsi cum mutuo alius iustus titulus extrinsecus con­ currat, ob quern ultra sortem etiam in aliis negotiis vel contractibus aliquid exigi potest, foenus perceptum usurarium sive vere illicitum et iniustum non amplius dici potest (42). Eiusmodi legitimi iustique tituli sunt damnum emergens, lucrum cessans, periculum sortis, poena conventionalis ob notabilem et culpabilem moram (43). At minime iustorum titulorum nomine comprehenduntur stipulatio sive pactum potius I. c. § 283 sq. tum quoad factum tum quoad principia, quibus innititur, plane reiicit. Cfr. quoque Zallinger h. t. § 219 sq.; Zacharia in ed. open P. Pichler tom. II, append. § 182 sq. (39) Cfr. Santi h. t. n. 14; De Angelis h. t. p. 287 sq.; Lehmkuhl 1. c. n. 1102 sq.; Ballerini-Palrnieri I. c. cum notis P. Palmieri. (40) Controversias theologicas inde a medio saec. XVI exortas et usque ad ultimum saeculum diverso modo productas apte atque fuse exponit Van Roey 1. c. a. p. 3. (41) Bened. XIV Const *Vix Pervenit» § 5; Zech I. c. § 208; Zallinger h. t. § 255; Lehmkuhl 1. c. n. 1093. (42) Benedictus XIV 1. c. §§ 7,8,9,10,11,12,22; Lehmkuhl 1. c. η. 1 1099 sq.; Bucceroni, Inst. Theol. Moral. I, p. 349 sq.; Noldin 1. c. n. 578 in fine. (43) Schmalzgr. h. t. n. 20 90 sq.; Zech 1. c. § 275 sq.; Zallinger h. t § 226; Lehmkuhl 1. c.; Bucceroni 1. c.; Ballerini-Palrnieri I. c. n. 687 sq.; Vermeer· sch 1. c. n. 366. 539 I mutuo pro arbitrio adiectum, carentia pecuniae, obligatio non repe­ tendi sortem ante certum tempus, nisi alius titulus iustus accedat, usus rei mutuatae et aestimabilitas usus, nisi ad alium titulum re­ h:' DELICTA MIXTI FORI CONTRA BONA FORTUNAE ducatur (44). Immo neque sensu stricto vera quaedam foecunditas pecuniae nostra quoque aetate videtur posse allegari tamquam iustus titulus, cum nulla appareat ratio, ob quam pecunia nostra aetate suam na­ turam rei fungibilis essentialiter mutarit (45). Denique etiam titulo praemii sive tatae legalis ut titulo quodam speciali et legitimo atque ab aliis distincto solaque lege civili vel consuetudine constituto non est insistendum (46). Etenim huiusmodi titulus legalis, si referatur ad leges Germaniae nititur manifesto errore facti tum quoad anti­ quum (47) tum quoad novum ius Germaniae (48). Neque firmius argumentum suppeditant antiquae leges romanae. Illae enim facile aliam admittunt interpretationem et mirum plane esset, si antiqui doctores in iis explicandis communi consensu errassent neque um(44) Zech I. c. § 269 sq.; Zallinger h. t. § 218; Vermeersch 1. c. p. 491. (45) Quam foecunditatem pecuniae ut titulum iustum et distinctum iam suo tempore a nostro non adeo distante reiecerunt et solide refutarunt Zech 1. c. § 271 et Zallinger h. t. § 218, eisque nostra aetate recte consentit Bucceroni I. c. p. 350 sq. Cfr. Vermeersch 1. c. n. 365. Quare illud solummodo videtur esse concedendum, nostra aetate facilius et frequentius haberi unum ex titulis iustis iam pridem receptis aut facilius nostra aetate aliis contractibus a mutuo distin­ ctis iustum lucrum percipi; at exinde non sequitur, ut recte iam monet Bene­ dictus XIV 1. c. § 22 naturam contractuum mutari. — Qua ratione ex mutatis circumstantiis oeconomicis explicetur sine contradictione et sine mutatione in doctrina diversitas disciplinae in prohibitione et punitione usurarum, accurate discutit Vermeersch 1. c. n. 375 sq. 368 sq. ubi in examen revocat diversas Doc­ torum catholicorum explicationes ad conciliandam antiquam severitatem cum praesenti mitiore disciplina in responsis Sanctae Sedis contenta. Cfr. quoque Lehmkuhl 1. c. n. 1105 sq.; Van Roey 1. c. p. 148 sq. (46) Istius tituli principalis quidam patronus fuit P. Pihler h. t. n. 8 sq. cum paucis theologis et canonistis contra communem theologorum sententiam, ut ipse fatetur. Quae sententia licet acerbius et manifestis exaggerationibus esset impugnata a Concina, tamen a P. Zech, qui P. Pihler, sui quondam magistri, contra nimium zelum Concinae causam susceperat, minime fuit approbata; sed reiecta 1. c. § 283. Qua in re Zech, inprimis P. Schmalzgrueber h. t. n. 11 sq. 20 sq. aliosque praeclaros theologos et canonistas habuit praedecessores, sed etiam Zallinger h. t. § 219,220,224, suum discipulum aliosque habuit sectatores usque ad nostram aetatem. Cfr. Lehmkuhl 1. c. n. 1102; Cathrein 1. c. n. 420; Noldin 1. c. n. 579. (47) Zech 1. c.; Zallinger 1. c. (48) Cfr. Cod. crim. Germ. § 302; Cathrein 1. c. *n 540 CAPUT XL quam toto medio aevo ad istum titulum provocassent (49). Immo ipsa Ecclesia suis legibus in Decreto Gratiani et Decretalibus oleum et operam perdidisset, si leges romanae v. g. quattuor vel quinque pro centum ex sese proprium titulum legitimum constituissent et contra verborum tenorem de solis quibusdam excesssivts usuris leges eccle­ siasticae essent intelligendae. Maxime vero Constitutio Clementis V h. t. in Clem. reprobans huiusmodi statuta civilia solido careret fundamento si lege civili taxa foenoris independenter ab aliis titulis posset definiri. Rationes vero internae pro hac sententia allatae iam ab antiquis canonistis fuerunt solide refutatae (50); nova vero argu­ menta ex auctoritate responsorum S. Congreg. Roman, petita non videntur esse peremptoria vereque concludentia (51). 488. Pari ratione ex aliis contractibus ad mutuum accedentibus vel potius, in quos mutuum transmutantum est, lucrum quoddam percipi potest (52), veluti ex contractu societatis aliisque negotiis similibus, maxime vero nostra aetate ex societatibus actionum. Qui­ bus in contractibus minime comprehenduntur contractus palliatae (49) Schmalzgr. h. t. n. 11 sq. n. 144 sq.; Zallinger h. t. § 224. (50) Zech 1. c.; Schmalzgr. 1. c. — Cfr. quoque ex recentioribus Lehmkuhl I. c. n. 1102; Vermeersch 1. c. n. 366, 372; Van Roey p. 287 sq. ubi p. 295 sq, merito non admittitur provocatio ad altum dominium Status, qua passim expli­ catur translatio dominii ad privatos per praescriptionem aut in bona communita­ tis per expropriationem publicam, quae provocatio ob disparem plane rationem non potest inservire ad explicandum titulum legalem pro exigendo auctario, quia in illo sic dicto alto dominio non continetur potestas aequalitatem naturalem contractus immutandi; quae si includeretur, invocatum dominium altum Status in temporalia non iam esset potestas ius dominii privati accurate determinandi et ad bonum commune dirigendi, sed vere idem esset ac dominium plenum. Multo minus iustitia exacti auctarii potest explicari per officium lege impositum omnibus contrahentibus consentiendi in auctarium, quamvis ex natura mutui nullatenus debitum; tale enim officium ex lege ortum non videtur quomodo directe ad iustitiam commutativam pertinere possit, nec etiam probabilis videtur talis legislatoris potestas. Porro singuli contractus in se ipsis spectati, tamquam aliquid absolutum, iustitiam importare debent, neque ex commodis communibus aliunde indirecte resultantibus tollitur contractus inaequalitas, atque ex eo quod hodie lucrer ego quod alia occasione alius lucratus est in me ex mutuo mihi dato, natura contractus eiusque ad leges iustitiae conformitas vel difformitas non mutatur. (51) Lehmkuhl 1. c. n. 1103. (52) Benedictus XIV h. §§ 8, 22; Zech 1. c. § 289 sq.; Zallinger h. t. § 230 sq. DELICTA MIXTI FORI CONTRA BONA FORTUNAE 541 usurae iam antiquitus reprobati (53) neque novae artes et fraudes recentes campsorum. 489. d) luris antiqui poenae. Usurarii manifesti (54) sive ipsa notorietate facti quae nulla tergiversatione celari potest sive in judicio confessi vel convicti et per sententiam iudicis condemnati, ipso facto incurrebant infamiam et consequenter irregularitatem sive inhabilitatem ad ordines et beneficia ecclesiastica (55). Praeterea iidem ab absolutione sacramentali et communione eucharistica aliis­ que sacramentis arcendi erant, donec realiter et plenarie usuras re­ stituerint vel saltem idoneam dederint cautionem de restitutione pro viribus perficienda. Insuper usurarius manifestus ante restitutionem vel cautionem non erat permittendus, ut sancto altari ministraret, licet aliis divinis officiis interesse non prohiberetur. Neque admitten­ dae erant a clericis oblationes usurarii manifesti et contumacis, nisi de oblatione ageretur, quas usurarius deberet ex titulo oneroso aut de parvis eleemosynis, ne Ecclesia videretur ditescere ex rebus iniustis forte a pauperibus extortis et ratam habere iniustitiam usu­ rariorum (56). At sententia suspensionis, quae ex cap. 3, X, h. t. et cap. 2, h. t. in Sext. ipso facto fuit inflicta clericis admittentibus huiusmodi oblationes aut tradentibus sepulturae usurarios manifes­ tos in sua contumacia decedentes (57), propter silentium Pii IX in Const. < Apost. Seclis. » non amplius vigebat. Denique laicus usu­ rarius, si in delicto suo notorio contumaciter perseveraret, per sen­ tentiam ferendam fuit excommunicandus (58), et si impoenitens de­ cederet, ecclesiastica privandus erat sepultura (59). Excommunicatio vero quae iure antiquo scienter sepelientibus manifestos usurarios sine poenitentia mortuos ipso facto fuit statuta (60) ob omissionem huius censurae in Pii IX Const. « Apost. Sedis » omnino abrogata mansit. Quae de testamentis manifestorum usurariorum ipso facto (53) Zallinger h. t. § 228; Schmalzgr. h. t. n. 28 sq. (54) Thesaurus 1. c. cap. 1; Schiappoli 1. c. n. 355 sq.; Hollweck |. c. § 191 Hilarius e Sexten, De cens, et irreg. p. 343 sq. (55) Cap. 11 X. de excess. Praelator. V, 31; Thesaurus I. c.; Schmalzgr. h. t. n. 304. (56) Cap. 3 X, (57) Thesaurus (58) Cap. 7 X, (59) Cap. 3 X, (60) Cap. 1 X, h. t.; Thesaurus 1. c. 1. c. cap. 3, 4. h. t. h. t; cap. 2 h. t. in Sext. de sepult. 111 7 in Clem.; Thesaurus 1. c. cap. 5. 542 CAPUT XL irritis iure antiquo sancita fuere, si non servarentur condiciones cap. 2 h. t. in Sext. praescriptae (61), salvis legibus divinis de obli­ gatione restituendi iniuste acquisita, quae in ipsos haeredes bono­ rum usurarii transit, iamdiu non erant practici momenti. Abrogata quoque fuit per Pii IX Const. < Apost. Sedis > excommunicatio latae sententiae cap. unie. h. t. in Clem. inflicta magistratibus, qui conderent statuta usurariam pravitatem approbantia (62). Quodsi clerici ipsi turpes usuras pertinaciter recipere praesu­ merent, ab officio et beneficio per sententiam ferendam erant sus­ pendendi atque adeo ecclesiastici officii periculum i. e. poenam privatio­ nis patiebantur. At personae sive singulae sive in collegiis vel universi­ tatibus coadunatae poenas suspensionis vel excommunicationis vel interdicti personalis et localis, quibus cap. 1, h. t. in Sext. (i. e. Oreg. X in Cone. Lugd. 11) ipso facto pro diversitate graduum fuerunt innodatae, si usurarios manifestos in suis territoriis contra tenorem cit. cap. Qregor. X, tolerarent, certe post Pii IX, Const. « Apost. Sedis. » de istis censuris tacentis non amplius ligabantur. e) lure Codicis delictum usurae, sicut alia delicta mixti fori, puniendum est ad normam can. 2354, i. e. in laids post legitimam damnationem in foro saeculari ; in clericis vero etiam independenter ab illa damnatione. Porro, praesertim in laicis, attendendus est am­ bitus delicti secundum tenoiem respectivi Codicis criminalis (63). (61) Schmalzgrueber h. t. n. 307. (62) Thesaurus 1. c. cap. 6. (63) Cfr. Cod. Gall. 1. 19 Dec. 1850; C. Germ. § 302, 360, 12; C. Austr. 1. 28 Maii 1884, 4 Jan. 1903; C. crim. Ital. (a. 1930) ubi delictum ita describitur; * Chiunque, approfittando dello stato di bisogno di una persona, si fa da questa dare o promettere, sotto qualsiasi forma, per se o per altri, in correspettivo di una prestazione di denaro, o di altra cosa mobile, interessi o altri vantaggi usu­ rarii, è punito con la reclusione fino a due anni e con multa da Ure mille a ventimila ». *Alla stessa pena soggiace chi, fuori dei casi di concorso nel delitto preveduto dalla disposizione precedente, procura ad una persona in stato di bisogno una somnia di denaro o un’altra cosa mobile, facendo dare o promettere, a sè o ad altri, per la mediazione, un compenso usurario >. Cfr. Cicala, 11 delitto di usura; Alzeri Vacca in Riv. it. di dir. pen. (Marzo 1929, p. 243); Palazzo in Riv. Giur. (1928, 26); Ferrari, L’usura nel diritto, nella storia, nell’arte (Napoli 1928). 543 CAPUT XL1 De delictis contra bonos mores Fontes: Decret. Grat. C. ΧΧΧΠ, q. 4, 5, 6, 7. — Cpl. I, 1. V, t 13, de ad, et st., t. 14, de rapt.; Cpl. HI, 1. V, t. 8, de adulteriis, t. 9, de raptor.; Cpl. V, 1. V, t. 8, de ad, et stup. — Decretal. Gregor. IX, 1. c. libr. V, 16; V 17, Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 6, 8, de ref. matr. — Pii V, Const 'Horrendum * 30, Aug. 1568; Urban. VIII, Const. 'Magnum * 20, lun. 1637, iunct. Bened. XIV, De syn. dioec. 1. IX, cap. 6, n. 8. — Const. Rom. Pont, contra matrim, civile. — Pii IX Const « Apost. Sedis,, (1). Scriptores: Commentatores iur. Decret, in cit. t — S. Raymundus, Summa 1.11, t. 5, de raptor. — Zech 1. c. tit. 31, sq. de criminibus carnis; Devoti, I. c. tit. 15, de delictis venereis; Vering 1. c. § 198; Muenchen 1. c. p. 429; Thesaurus I. c. v. Adulterium, Bigamor. poenae, Concubinatus, Incestus, Raptus, Sacrileg., Sodomia, Sollicitantes, Stuprum; Ferraris 1. c. iisdem ferev.; Kraus, 1. c. v. Unzucht, Ehebruch, Sodomie, Entfuehrung; Kober 1. c. 772, 776, 590, 599, sq. 708, 117, sq. 706, sq.; Hinschius 1. c. tom. V, p. 169, sq. 157, 813, sq.; Schiappoli 1. c. n. 260, sq.; Pertile, Storia dei diritto pen. p. 513, sq.; Hollweck 1. c. § 174, sq. 490. Cum ex delictis carnis partim ipsa exsistentia physica ho­ minum, immo ipsius generis humani periculo gravissimo exponatur, partim pax et ordo familiarum et societatis publicaque morum ho­ nestas vehementer perturbetur (2), non solum quia peccata sunt contra divinam legem, sed quia grave sociale nocumentum de se inducunt, in censu delictorum merito reponenda sunt ut factum est in antiquis canonibus, in iure Decretalium et in Codice, tametsi plerumque iam puniantur in foro saeculari, sunt enim ex sua natura mixti fori. Respiciuntur hoc loco gravia et externa peccata contra sextum decalogi praeceptum aut cum aliis aut cum publico scandalo com­ missa. Quare non solum peccata interna, sed etiam externa et oc­ culta, quae ipsam personam non egrediuntur, in foro externo et con­ tentioso examinari et puniri non solent, sed foro poenitentiali relin­ quuntur (3); immo Ecclesia etiam alia delicta in hoc genere, si a lai(1) Dig. XLVIII, 5, ad leg. Iui. de adulteriis coerc.; Cod. IX, 9, ad 1. lui. d. adulteriis et stupro 10, 11, 13. — Reg. pen. Greg. art. 168 sq.; Cod. crini. Hal. art. 331 sq. ; Cod. crim. Germ. § 171 sq. (2) S. Thomas, Sum. theol. 2, 2, q. 122, a. 6; q. 58 sq. q. 101 sq. (3) Schmalzgr. h. t. n, 119, de mollitie; Schmitz, Die Busbuecher p. 503, de occultis peccatis luxuriae. 544 CAPUT XLI cis fuerint admissa, indicibus saecularibus relinquit in foro externo pu­ nienda (4); et damnationis in foro saeculari rationem habet ut etiam pro fidelium offensione satisfactionem exigat et exortum scandalum pro viribus auferat. Delicta communia carnis sunt : Fornicatio, stuprum, concubinatus, lenocinium, raptus, incestus, sacrilegium carnale, adulterium, sodomia, bestialitas. Quibus delictis in clericis speciali ratione accedit sollici­ tatio ad turpia in confessione. Item huc etiam revocari potest divul­ gatio librorum qui ex professo de obscoenis rebus agunt. 491. Notae historicae. Delicta carnis iam ipso iure naturali et divino proscripta primis Ecclesiae temporibus inter tria delicta capitalia recensebantur (5) et gravissimis subjiciebantur poenitentiis publicis (6). Cuius antiquae severitatis in probatis libris poenitentialibus medio aevo recurrunt vestigia, quo tempore inter populos istos barbaros delicta carnis multum erant divulgata (7). Quare Ecclesia etiam in foro externo gravibus censuris et poenis vindicativis tum in laicos tum praesertim in clericos animadvertit (S). Quae statuta iuris antiqui saltem ex parte in Decretum Gratiani transierunt atque in Decretales Gregorii IX: reliquae compilationes specialibus titulis de istis delictis carent, cum iure antiquo et sanctionibus iuris parti­ cularis satis esset provisum (9). Postquam Concilium Tridentinum praesertim in concubinarios novo rigore condemnationis sententiam pronuntiavit (10), Pius V 1. c. auxit rigorem poenarum in delicta contra naturam a clericis commissa (11) et Sixtus V speciali Const. « Ad compescendam » 30 Oct. 1586, ut coerceret in Urbe varia camis delicta, severissimas statuit poenas saltem ad salutarem terrorem Ro­ manis incutiendum multum aptas, sed iam pridem antiquatas. Urba(4) Zech I. c. § 417. (5) Schmitz 1. c. p. 23; Hinschius 1. c. t. IV, p. 746, 699 sq. (6) Cfr. c. 7, 8, 9. 10, 12, 13, 14, 30, 31, 69, 70, 71, Cone. Illiber. (a. 300306); c. 16,17, 20, Cone. Ancyr. (a. 314); c. 8,9,10, Cone. Neocaesar. (a.314-325). (7) Schmitz 1. c. p. 20, et in ind. v. Unzucht. (8) Cfr. c. 25, Apost. iunct. Hefele 1. c. tom. 1. p. 807; S. Basilius in ep. ad Amphiloc. cap. 7, (Pitra 1. c. t. 1, p. 581); L. 1, (Constant. M.) Cod. Theod. quorum appell. non recip. IX, 36; c. 30, Cone. Laodic. (a. 343-381) = c. 77, Cone. Trull, (a. 692) = c. 28, D. 81 ; Kober L c. p. 598 sq.; Hinschius 1. c. tom. V, p. 169 sq. (9) Hinschius 1. c. p. 170 sq. (10) Sess- XXIV, cap. 8, de ref. matr. Cfr. Hollweck § 231. (11) Kober 1. c. p. 772. DELICTA CONTRA BONOS MORES 545 nus VIII l.c. (12) polygamiae delictum ultra ordinarias novis subiecit poenis, quae teste Benedicto XIV magis fuerunt ad terrorem incu­ tiendum ideoque brevi tempore post in praxi mitigatae et a disci­ plina vigente factae sunt alienae. Cum nomine matrimonii civilis nova quaedam species concubinatus praesertim inde a revolutione gallica in compluribus regionibus introduceretur, Ecclesia illico illud condemnavit et partim iure particulari partim iure communi saltem in certis casibus etiam speciales constituit poenas (13). 492. Delictum bigamiae (can 2356). Hoc delictum commit­ titur ab eo, qui, obstante coniugali vinculo, aliud matrimonium etsi tantum civile, ut aiunt, attentaverit. Requiritur ad delictum, ut is qui aliud attentat matrimonium sciat huic novo matrimonio obstare vin­ culum prioris: unde excluditur delictum: a) in eo qui priorem coniugem mortuum esse bona fide putat; b) in eo qui bona fide con­ trahit cum coniugato putans esse solutum, quo casu a solo coniugato deceptore delictum committitur. Qui bona fide reputat suum matrimonium invalidum et ad aliud matrimonium transit non expectata iudicis ecclesiastici sententia, peccatum bigamiae non committit, sed in foro externo bigamus praesumitur et ut talis puniri potest. Item qui obtinuit sui matrimonii declarationem nullitatis, a qua appellandum non est, vel iuridicam declarationem de morte prioris coniugis, non fit reus bigamiae, per transitum ad novum matrimonium, tametsi sententia contra obiecti­ vam veritatem sit data: at mala fide accusans matrimonium vel mor­ tem prioris coniugis falso asserens, interno peccato bigamiae ad aliud matrimonium transiens maculatur, et mala fide probata ut bi­ gamus puniri debet. Bigamia est adulterium quoddam permanens et natura sua pu­ blicum gravissimum scandalum inducens, et apud coetum fidelium infamans: ad'illud autem non requiritur ut secundum matrimonium carnali copula fuerit consummatum. Iure praecedenti bigamus fiebat irregularis; infamia iuris notatus (cap. 4 X, de bigamis I, 21); excommunicandus, nisi excommuni­ catio ipso iure eum teneret ob connexionem cum haeresi; de facto erat (12) Kober loc. pag. 797 sq. (13) Wernz-Vidal tom. V, ΓDe matr. n. 595; De Srnet. De Spons, et Matr. n. 461, 3°. —r --r---?,.·»■ 546 CAPUT XL1 crimen inducens suspitionem de haeresi; polygami habiti sunt publici peccatores a sacramentis, iuribus honorificis, benedictionibus Ec­ clesiae arcendi (14). Iure Codicis. Poena statuta est infamia iuris lat. sent. Insuper, si, spreta Ordinarii monitione, in illicito contubernio persistunt, sunt excommunicandi vel personali interdicto plectendi (fer. sent.). <*· 493. Scholion I. Iure civili omnium excultarum nationum ma­ trimonium est monogamum: C. It. a. 56, 104, 104; Gall. a. 147; Austr. § 62; Germ. § 1309; Hisp. a. 101, iicet haud raro pluribus locis Turearum polygamia toleratur, et ubi divortium vel matrimo­ nium civile viget, de facto saepius, alicubi saepissime, stante primo coniugio, alterum contrahitur. - Consequenter etiam cosiderant bigamiam ut delictum C. crim. Gall. a. 340; Germ. § 171 ; Austr. § 206, 207; Ital. (a. 1930) a. 556, 557. Scholion II. Ut apparet ex notis historicis, cum delicta carnis ut plurimum sub nomine moechiae, criminis capitalis, comprehende­ rentur in Ecclesia primaeva, et severissimis poenis punirentur; deinde cum ipsa distinctione in varias species, praesertim opera librorum poenitentiariorum poenae mitigatae et per varios gradus distinctae sunt. Cum autem medioaevales leges civiles eadem crimina durissime punirent (Pertile, Storia del dir. pen. §198), ex logica consequentia rarius iudices ecclesiastici in laicos poenis fori ecclesiastici animad­ vertere coeperunt, fere recipientes pro foro ecclesiastico infamiam redundantem ex condemnatione facta in foro saeculari aut in contu­ maces procedendo per excommunicationem. At ob forum privilegiatum clericorum, in hos severius Ecclesia suis poenis animadvertebat, excommunicatione, suspensione, privatione, depositione (cfr. Hollweck, 1. c. § 174-184). Quare critérium Codicis praxi ipsa fuit praeformatum, ut in hisce mixti fori delictis, quoad laicos respiceret damnationem fori saecu­ laris, quoad clericos severius procederet in infligendis suis poenis. Enumerantur in Codice delicta sequentia etiam in foro saecu­ lari punita. (14) Cfr. Zech 1. c. § 418; Muenchen 1. c. II, p. 436 sq.; Thesaurus v. Ma­ trimonium. Urbani VIII cit. const. Magnum, in qua continetur poena fustigationis, perpetuae reclusionis in triremibus et traditio brachio saeculari facienda; quae, teste Benedicto XIV (De syn. dioec. 1. IX, cap. 6, n. 8) « ad terrorem* potissimum edita fuit et certe quoad poenas illas severiores iamdiu non vigebat. DELICTA CONTRA BONOS MORES 547 494. I. Delictum carnale cum minoribus infra aetatem sexdecim annorum, sive intercedat copula sive non (15) (can. 2357, § 1). Π. Stuprum hic non est sumendum sensu theologico (iniusta virginis violatio) sed iuridico, quo sensu est violenta mulieris op­ pressio seu copula vi extorta, vi, inquam, physica aut vi morali per coactionem ex gravi metu factam; cui aequiparatur oppressio ei facta, quae ad resistendum impotens invenitur aliquo impedimento (16). III. Sodomia seu actus libidinosus inter personas eiusdem sexus(17) : quae a theologis distinguitur in perfectam et imperfectam. IV. Incestus, licet theologice solet dici «concubitus inter per­ sonas consanguineas vel affines iure prohibitas a matrimonio inter se contrahendo » ; in foro criminali saeculari solet considerari « com­ mercium carnale inter ascendentes et descendentes consanguineos vel affines et inter fratrem et sororem », in sensu proinde restric­ tiori (18). V. Lenocinium est seductio alicuius ut alterius libidini prae­ sto sit. Qua in re non omnes codices conveniunt in requisitis ad (15) Hoc delictum una vel alia forma solent continere codices poenales fori saecularis, et solet designari delictum corruptionis minorum, nec adest concordia in designanda aetate v. gr. C. Gall. art. 331 (ibi ponitur aetas 13 ann.); Austr. §128(ann. 14); Germ. § 182, 176 (ann. 16 si adf. copula, 14 si alius actus libid.); Hal. (a. 1930) a. 519, 530 ubi plures fiunt distinctiones. (16) Cit. C. Ital. a. 519; Gall. a. 332; Austr. § 125-127; Germ. a. 176-179. De diversa notione stupri cfr. cap. 1, 2, X, De adult, et stupro V, 16. — Privatio petendi debiti in coniuge incestuoso, per Codicem fuit suppressa. (17) Cfr. de hoc delicto carnis contra naturam: Gen. XIX, 6; Levit. X, 13, Rom. 1, 22, 27, c. 11 (S. Aug.), c. 12 (S. Ambr.), c. 13, 14 (S. Aug.), C. XXI q. 7; c. 15, 16 Cone. Ancyr. (a. 314) iunct. Hefele, Conciliengesch. t. 1, p. 225 sq.; c. 3, C. Tolet XVI (a. 693); c. 34, C. Paris, (a. 821); Leo IX in C. Remensi i. f. (a. 1049); Alex. III in c. 11 C. Later. III (a. 1179) = Cap. 4, X, de excess, priv. V, 31; Schmalzgr. h. t. n. 112; Kober I. c. p. 76S sq.; Hollweck 1. c. § 182; Pertile I. c. p. 535 sq. de severissimis fori saecularis poenis in sodornitas. — In Cod. Germ. § 173 et in Austr. § 131, 510 fuit retenta sodomia ut crimen specificum; in aliis ut plurimum est delictum generale obscoenitatis publice patratae. In foro eccles. ipso facto sodomita per notorietatem iuris vel facti incurrebat iuris infamiam et inde irregularitatem. Thesaurus v. Sodomia; Hollweck § 78 not. 5. Praeterea donec condignam satisfactionem dedisset a communione fidelium erat excludendus (cap. 4, X,°de excess, praei.); Schmalzgr. h. t. n. 113 sq. Porro in laico coniugato, ex dei. sodomiae, pars innocens non secus atque in adulterio divortium facere potuit Schmalzgrueber IV, 19 n. 103. — Bestialitas sive sodomia ratione generis iisdem poenis fuit subiecta. Kober 1- c. p. 773; Hollweck § 183. (18) Cfr. C. cr. Germ. § 173; Austr. § 131, 510; Ital. (a. 1930) a, 564 si exoriatur publicum scandalum. ■ 548 f 'o CAPUT XLl delictum constituendum, dum aliqui requirunt consuetudinem, alii scopum lucri vel auctoritatis abusum (19). Haec quinque delicta merito habentur ab Ecclesia ut delicta in opinione fidelium infamantia. Quare si de his laicus legitime damna­ tus fuit, pro foro ecclesiastico punitur a) poena infamiae lat. sent.; b) insuper puniri potest aliis poenis fer. sent., quas Ordinarius in­ fligendas judicaverit. VI. Publicum adulterium et publicus concubinatus (can. 2357, § 2), est etiam delictum natura sua inducens grave scandalum contra bonos mores et publicam honestatem etiam naturalem; unde et ad Ecclesiam et ad Statum pertinet punitio pro tutela praedictae publicae honestatis. Canon videtur requirere talem notorietatem ut inde scandalum exoriatur. A Conc. Tridentino sess. XXIV, cap. 8 de ref. matr. excommu­ nicatione fer. sent, concubinatus erat coercendus i. e. tali modo poe­ naliter erat procedendum, ut efficaci modo obtineretur recessus a concubinatu. - Adulteri vero, praeter reparationem damnorum, quae potest dici poena civilis, etiam stricta poena potuerunt puniri, ex­ communicatione non exclusa (20). ture Codicis. Laici publici adulteri vel concubini sunt coram Ecclesia publici peccatores, tametsi poenas fori civilis forte evadant. Quodsi ob talia delicta vel ob aliud delictum quodvis contra sextum decalogi praeceptum legitime damnati fuerint, excluduntur ab actibus legitimis ecclesiasticis (poena fer. sent.), donec signa vere resipiscen­ tiae dederint (can. 2357, § 2). 495. Severior clericorum punitio, quorum delicta in hac materia gravius scandalum inducunt; insuper de se seu de iure Ecclesiae subsunt etiam in his delictis exclusivae competentiae ec­ clesiastici fori : aliter autem respiciuntur in clericis minoribus aliter in maioribus. . | a) < Clerici in minoribus ordinibus constituti, rei alicuius delicti (19) Cfr. C. Germ. § 180, 181; Austr. § 182; Gall. a. 334-335; Ital. (a. 1930) a. 531 sq. (20) Abrogata praxi detrusionis adulteri in monasterium (cap. 19, X, de conv. coniug. 111, 32), ex praxi iamdiu recepta in foro externo potius a iudicibus sae­ cularibus castigandi erant adulteri. Schmalzgr. h. t. n. 71 ; Zech 1. c. § 417; Hollweck § 177, not. 3. — In iure criminali hodierno magis cavetur de adulterio uxoris, quam de marito, et certe in marito poenae non solent applicari. Cfr. C. Gall. a. 336-339; Germ. § 172; Austr. § 502; Ital. (a. 1930) a. 559-561. DELICTA CONTRA BONOS MORES 549 contra sextum decalogi praeceptum pro gravitate culpae puniantur etiam dimissione a statu clericali, si delicti adiuncta id suadeant, praeter poenas contra laicos statutas can. 2357, si his locus sit». b) Clerici in sacris sive saeculares sive religiosi concubinarii, monitione inutiliter praemissa, cogantur ab illicito contubernio rece­ dere et scandalum reparare suspensione a divinis, privatione fructuum officii, beneficii, dignitatis ». Modus servandus in processu contra ipsos exhibetur (can. 2176-2181). c) Idem maiores clerici : « Si delictum admiserint contra sex­ tum cum minoribus infra aetatem 16 annorum, vel adulterium, stu­ prum, bestialitatem, sodomiam, lenocinium, incestum cum consan­ guineis vel affinibus in primo gradu exercuerint, suspendantur, infames declarentur, quolibet officio, beneficio, dignitate, munere, si quod habeant, priventur, et in casibus gravioribus deponantur .* d) lidem maiores clerici: «Si aliter contra sextum delique­ rint, congruis poenis secundum casus gravitatem coerceantur, non excepta officii vel beneficii privatione, maxime si curam animarum gerant ». Illud autem notandum venit, quod relate ad clericos, concubi­ natus, licet in sensu proprio sit consuetudo commercii carnalis so­ luti cum soluta, quae domi aut extra domum loco uxoris detineatur, ampliorem habet significationem et extenditur, nedum ad coniunctionem cum coniugata, sed etiam ad illicitam familiaritatem et conversationem, praesertim cum muliere suspecta, quae secum ha­ beatur vel frequentetur. Cfr. can. 133 et canones cit. de modo ad­ ministrativo procedendi contra praesumptos concubinarios. Scholion. Matrimonium sic dictum civile. Catholici, qui ad formam ecclesiasticam celebrationis ad valorem matrimonii tenentur, si neglecto matrimonio canonico ac solis adimpletis civilibus formalitatibus maritaliter vivunt in communi contubernio, tractandi sunt ut publici concubinarii (21); sunt infames infamia facti utpote pu(21) Ad communem quidem concubinatum certe sufficit condictum inter virum et mulierem, quo inter se expresse vel tacite convenerint de illo habituali contubernio ad commercium carnale perinde ac habetur inter maritum et uxorem nec in eo includitur consensus quidam matrimonialis nec maritalis affectio, qualis solet dari in his, qui se coniungunt vinculo civili ; at haec circumstantia non impe­ dit quominus matrimonium invalidum, cui publica lege canonica non agnoscitur nequidem species matrimonii, sit tractandum tamquam concubinatus, a quo in sua essentia non differt cum maritalis affectio etiam in vulgari concubinatu dari possit. Ceterum haec exterius non apparet et in foro externo et publico perinde est nolle CAPUT XLH 550 blici peccatores; qua tales excludendi sunt ab actibus legitimis eccle­ siasticis (c. 2294, 2 iunct. 2357, § 2), sunt privandi sepultura eccle­ siastica ad normam can. 1240, § 1, n. 6. CAPUT XLII De crimine falsi et collusionis Fontes: Decret. Grat. c. 3, D. 19, c. 7, D. 50; c. 97, § 4, C. 1, q. 1; c, 16, C. III, q. 9; c. 7, C. V, q. 6; c. 33, C. XII, q. 2. - Compl. I, 1. V, t. 16, d. crim. f.; t. 18, de collusione; Cpl. 11, 1. V, t. 9, de falsariis; Cpl. Ill, I. V, t. 11, de falsariis; Cpl. IV, 1. V, t. 8, de crim. f. — Decret. Gregor. IX, lit. V, tit. 20, de crim. fais., tit. 22, de collusione deteg.; Extravg. Ioann. XXII, tit. 10, de crim. f.; Extravg. com. 1. V, t. 6, de crim. f. — Lib. Sept. 1. V, t. 10, de falsis et falsum exponentib., t. 14, de monetar. tonsor. — Pii IX, Const. · Apost. Sedis » (1). Scriptores: Comment, iur. Decret, in cit. tit. (2) — S. Raymundus, Summa I. I, t. 10, de mendacio. — Zech, De iud. eccl. sect. 11, tit. 30, de crimine falsi; Vering I. c. § 199. — Muenchen 1. c. p. 531: De Luca 1. c. n. 284 sq.; Thesaurus I. c. v. Falsum, cap. 1 sq.; Ferraris 1. c. v. Falsum. — Kober 1. c. p. 606, 720, 746 sq., 753 sq.; Hinschius 1. c. tom. V, p. 199 sq., 845 sq. ; Schiappoli 1. c n. 358 sq.; Hollweck 1. c. § 197 sq.; Pertile, Storia dei diritto pen. p. 547 sq. Chelodi n. 87 sq. et alii Codicis Comment. § 1. De crimine falsi I. Notio, divisio, historia crimiminis falsi 496. Notio et divisio. Crimen falsi universim spectatum de­ finiri potest (3): Dolosa veritatis immutatio (4) in damnum seu frau­ dem (5) alterius facta. Quare ad constituendum crimen falsi tria requimatrimonium assumpto tantum contubernio, quam ad tale contubernium velle illum modum coniunctionis, quem quis scit non esse matrimonium et matrimonii non habere nisi nomen «matrimonium, ut aiunt, civile», ita passim Codicis canones. (1) Dig. XLVHI, 10, de lege Cornelia de falsis ; Cod. IX, 22, ad. leg. Cornei, de fais.; Dig. XL, 16, de collus, det.; Cod. VII, 20, de coll, det.; Regol. pen. Greg. art. 101, 153 sq., 208 sq.; Cod. crim. Ital. art. 453 sq.; Germ. §§ 146 sq., 164 sq., 262 sq.; Hisp. art. 280 sq.; Ferrini, Diritto pen. rom. n. 322 sq. (2) Cfr. ex Theol. S. Thomas 1. c. 2, 2, q. 122, art. 6, q. 109, 110; Lehmkuhl I. c. tom. I, n. 1175 sq. (3) Schmalzgr. h. t. n. 2, 3. (4) Cfr. c. 3 (S. Aug.) C. ΧΧΠ, q. 2; Novel. 73 pr. (5) Schmalzgr. h. t. n. 4 sq. DE CRIMINE FALSI 551 runtur sci. veritatis immutatio, dolus, damnum alterius. Quodsi unum ex istis tribus elementis desit, potest exsistere falsum (6); at crimen falsi sensu stricto non habetur. — Est autem delictum con­ tra fidem publicam. Crimen falsi cum tot diversis modis committi possit, illius di­ visio haud raro fit potius secundum practicam quandam enumera­ tionem legibus conformem, quam secundum ordinem vere logicum. Etenim legislatores potissimum certas species criminis falsi eiusque logicam divisionem minus curarunt (7). Nihilominus veteres canonistae apte distinguunt crimina falsi : I. Ratione obiecti, in persona­ lia et realia; illa committuntur circa personas v. g. mutatione no­ minis, haec circa res. II. Ratione modi, in falsa dicto, scripto, facto, usu, commissa. — Ill. Ratione negotii, in iudicialia et extraiudicialia, quatenus crimen falsi in iudicio aut extra illud patratur (8). Atque ex diversis illis formis, quibus crimen falsi committitur, non paucae proprium quoddam specificumque nomen consecutae sunt veluti periurium, concussio, praevaricatio. Aliquando etiam accidere potest, ut falsum concurrat cum alio delicto, sed ipsius praecipuum elementum non constituat v. g. in homicidio proditorio. 497. Notae historicae. Crimen falsi, quod ipsa lege divina naturali et positiva est proscriptum, inde a primis saeculis quoad omnes suas species nequaquam legibus poenalibus ecclesiae reperitur damnatum poenisque canonicis castigatum. Sane falsi accusa­ tores falsique testes in iudicio iam primis saeculis in Conciliis su­ bjiciuntur poenis canonicis (9) atque mox etiam in falsificatores chartarum, praesertim si fuerint clerici, severae commemorantur sanctiones poenales (10). Verumtamen de delicto falsae monetae {b) Cfr. pr. Inst de oblig., IV, 5; Zallinger h. t. § 233; Schmalzgr. h. t. n. 11; Berner, Strafrecht p. 473 sq., ubi de generica notione criminis falsi suo modo philosophatur et Muenchen 1. e. n. 532 sq. difficultatem proponendi defini­ tionem genericam aptamque divisionem huius delicti exaggerat. (7) Berner, Strafrecht p. 472. (8) Schmalzgr. h. t. n. 12; Zallinger 1. c.; Muenchen I. c. (9) Cfr. c. 73, 74, 75, Cone, llliber. (a. 300-306); c. 14, Cone. Arelat. (a. 314); c. 24, Cone. Arei. II (a. 443-452). (10) Cfr. c. 50, Cone. Agath. (a. 506); c. 8; Cone. Aurel. III (a. 538). Qui rigor sequentibus saeculis non est emollitus, ut patet ex decreto Gratiani (v. g. c. 4 [Greg. 11] C. V, q. 6) et ex decretalibus Gregorii IX, cap. 1, 2, X, de calumn. V, 2; Hinschius 1. c. p. 201 sq. (11) In Cone. Later. I (a. 1123) c. 15, prima vice istud delictum in fontibus 552 CAPUT XLÏI et iniusta immutatione ponderis vel mensurae et monetae (12), mer­ cium vendicationi expositarum adulteratio, terminorum remotio, sup­ positio partus, in antiquissimis fontibus speciales et expressae leges criminales non inveniuntur (13). Longe frequentius tempore medii aevi occurrunt leges ecclesiasticae contra falsificatores documentorum ec­ clesiasticorum et imprimis Litterarum Sedis Apostolicae (14), neque desunt sanctiones poenales in falsificationes documentorum saecu­ larium (15). Quae leges in ipsam collectionem authenticam Gregorii IX, et ex parte etiam in Bullam Coenae sunt translatae atque no­ stra quoque aetate Pius IX, in Const. “Apost. Sedis,, in falsifica­ tores Litterarum Apostolicarum severas censuras retinuit. Collusio, quae in altera rubrica Decretal, commemoratur, esi species quaedam falsi iudicialis et pariter antiquissimis temporibus in illam specialis poena canonica non reperitur statuta. At iam Gre­ gor. M. a. 593, (cap. 1, X, de collus, det.) in istud delictum ani­ madvertit neque Gratianus (c. 8, C. 11, q. 3.) collusionem silentio praeterit; singulari vero rigore ab Alexandro 111, (a. 1159-1181) cap. 3, X, eod. tit. procedendum fuit in clericos colludentes in materia beneficiali, quem secutus est Gregorius IX, (cap. 4, X, eod.) in per­ mittenda nova accusatione vel inquisitione, si de collusione obten­ ta fuisset absolutio. Qua in re usque ad nostram aetatem maxime curandum fuit iudici ecclesiastico, ut ipse in causis matrimonialibus collusionem coniugum detegat. Cfr. Bened. XIV Const. * Nimiam * licentiam 18 Maii 1743, contra pacta non appellandi in causis nullitatis matrimonii. Negari vero non potest, secundum disciplinam recentiorem propter institutionem defensoris vinculi matrimonialis et promotoris fiscalis et introductionem procedurae iudicialis potius per accusationem privatorum, periculum collusionis partium litigantium in foro ecclesiastico multum esse imminutum . ecclesiasticis commemoratur et punitur. Cfr. quoque c. 97, § 4 (S. Aug.) C. I, q. 1; cap. 18 (Innoc. III, a. 1199), X, de iureiur. (II, 24); Clem. V (a. 1308) et Ioann. XXII (a. 1322) in cap. unie. tit. 10, de crim. f. in Extravg. Ioann. ΧΧΠ; Kober\. c· p. 753 sq.; Schiappoli 1. c. n. 362 sq., 366 sq. (12) Cfr. Cone. Paris, (a. 829) 1. 1, c. 51 ; cap. 2, X, de emp., Ill, 17. (13) Cfr. Kraus 1. c. v. Falschmuenzerei; Schmitz, D. Busbuecher Busdiscipl. p. 629. 829; Hinschius 1. c. p. 2 II sq. (14) Cone. Tribur. (a. 895) in c. 3, II, 19; cap. 2 (Luc. Ill, a. 1181-1185), cap. 4 (Innoc. Ill, a. 1198), X, h. t; cfr. quoque reliqua cap. h. t. X. (15) Cap. 3, X, h. t. (Urb. Ill, a. 1185-1187), de falsificatione sigilli regis; Hinschius 1. c. p. 200. DE CRIMINE FALSI 553 II. De diversis delictis falsi eorumque poenis 498. a) « *Dicto quamvis multiplici ratione veritas immutari possit, tamen neque leges ecclesiasticae neque leges civiles quod­ libet mendacium poenis subiiciunt (16). Maxime vero etiam in foro ecclesiastico fuit castigatum illud falsum tamquam verum crimen, quod testes (17) in iudicio patrant per falsas attestationes scienter et dolose prolatas atque adeo forte iuramento firmatas (18). Huiusmodi testis ex iure antiquo incurrebat poenam infa­ miae (19) atque si clericus esset deponendus erat (20). Porro criminis falsi in iudicio reus habebatur advocatus, qui dolose cau­ sam sui clientis prodit·, qui, praeter reparationem damni per se de­ bitam, poenis quoque arbitrariis, in foro ecclesiastico tamen receptis fuit puniendus (21). Quodsi ipse iudex. ecclesiasticus praemio aut gratia aut odio ductus in gravamen partis falsam pronuntiasset sen­ tentiam, ultra litis aestimationem a poenis arbitrariis non erat im­ munis (22). Iure Codicis ex can. 1733, 1766, 1794, 1666; d) Testis illegiti­ me recusans respondere in iudicio vel mendax repertus, puniendus est remotione ab actibus legitimis ecclesiasticis; b) si testis mendax sit iuratus, interdicto personali laicus, suspensione clericus est pu­ niendus (can. 1743, § 3). b) Testis inobediens seu non comparens ad citationem, vel renuens respondere, iurare vel attestationi subscribere, potest con­ gruis poenis puniri et insuper mulctari pro rata damni, quod ex eius inobedientia partibus obvenerit (can. 1766, § 2). c) Periti, qui ad veritatis et iustitiae leges peritiam non exe(16) Zech 1. c. § 393 sq. (17) Cfr. Schmalzgr. h. t. n. 13 sq., ubi tres modos delicti committendi refert. (18) Cap. 1, X, h. t; c. 7, C. ΧΧΠ, q. 5; Muenchen p. 540; cfr. Pertile 1. c. p. 560 sq. (19) Cfr. c. 9, C. III, q. 5 = cap. Pseudo-Isid. iunct. Thesaurus 1. c. cap. 1; Schmalzgr. h. t. n. 17. (20) Cfr. c. 7, D. 50 (ex Cone. Agath. a. 506) iunct. Schmalzgr. 1. c.; Kober I. c. p. 606, 700, 720. (21) Schmalzgr. h. t. n. 22. (22) Schiappoli 1. c. n. 375 sq. ubi hoc delictum vocat delictum corruptionis, quae potest esse activa et passiva. Textus cap. 1 de sent. V, 11, in Sext. a Schmalzgr. h. t. n. 24, Santi h. t. n. 2 aliisque allegatus ad instar aliorum canonum ab iisdem scriptoribus 1. c. citatorum ex sese vi probandi caret et propter silentium Pii IX Const. «Ap. * Sedis antiquatus est. 554 W! CAPUT XLII gerint, falsum affirmando aut verum occultando, puniendi sunt ul dictum est sub a) (can. 1794). d) Advocati et Procuratores qui litem emerint vel pacti fuerint de immodico emolumento aut de parte vindicata rei litigiosae, pu­ niendi sunt. Huc autem potius pertinet proditio proprii officii ob dona et pollicitationes: ob quod delictum puniendi sunt ad normam can. 1666. è) Partim scripto partim facto crimen falsi committitur: l°)a fabricatoribus vel falsariis litterarum, decretorum vel rescriptorum Sedis Apostolicae, et iis qui fabricatis vel falsatis scienter utuntur. Ille documentum fabricatur, qui documentum numquam legitime edi­ tum confingit; falsat qui in documento vere edito et authentico substantiale aliquit addit, detrahit vel mutat. Dolus habetur in animo decipiendi sive in propriam utilitatem sive in alterius praeiudicium. Delictum habetur perfectum, tametsi finis decipiendi obtentus non fuerit, eo quod falsitas tempestive detecta est. Poena: a) excommunicatio speciali modo reservata lat. sent. b) pro clericis aliae quoque poenae arbitrariae, quae per­ tingere possunt usque ad privationem officii, beneficii, dignitatis, muneris. c) pro religiosis, privatio officiorum, vocis activae et passivae, praeter poenas propriarum constitutionum (can. 2360) (23). 2° Rei subreptionis vel obreptionis commissae in precibus ad impetrandum rescriptum a Sede Apostolica vel a loci Ordinario (24). Poena est indeterminata arbitrio Ordinarii. 3° Fabricatores et falsarii litterarum vel actorum ecclesiasti­ corum sive publicorum sive privatorum, et iisdem scienter utentes. Publica acta erunt v. gr. acta episcopalia, paroecialia, libri baptismorum, matrimoniorum, excerpta ex iisdem ex officio tradenda, tabulae fundationum et similia publicum bonum respicentia. Privata erunt v. gr. testamentum, instrumentum contractus, debiti, solu­ tionis etc. Poena est indeterminata (can. 2362), salvo praescripto can. 2406. (23) Praecesserat Const. Ap. Sedis (l, 9; III, 3); hanc Bullae Coenae. De falsificatoribus aliorum documentorum cfr. Schmalzgr. h. t. n. 25 sq.; Thesaurus 1. c. cap. 5; Muenchen 1. c. p. 541 sq.; Hinschius 1. c. t. V, p. 200; Gasparri, K De sacr. ordin. n. 740. (24) Quando rescriptum ob subreptionem vel obreptionem sunt invalida docent cc. 12, 45 1054. DE CRIMINE FALSI 555 Scholion. « Facto » falsarii, qui alicui alienum partum, suppo­ nunt (25), pondera et mensuras publice probata corrumpunt (26), merces adulteratas tamquam genuinas vendunt, terminos agrorum dolose movent (27); maxime vero, qui nummos ex materia falsa scienter cudunt aut studiose expendunt nunc puniuntur in saeculari foro. Ecclesia falsarios monetae ex iure antiquo excommunicavit (28), praeterea pauperibus lucrum iniuste perceptum erogare iussit et si ipsorum facultates ad hoc non sufficerent prudenti iudicis arbitrio alia poena plecti debebant; porro haberi debebant ut perpetuo in­ fames; clerici insuper beneficiis privandi erant et ad beneficia reci­ pienda inhabiles reddendi (29). § 2. De collusione 499. Collusio (30), aliqua ratione reduci potest ad crimen falsi. - Collusio praesertim est latens et fraudulenta conventio inter actorem et reum (31). Dividitur collusio in praevaricationem et in tergiversationem. Illa consistit in tacito et fraudulento subsidio, quod accusator praestat accusato, ut accusatus falsa sententia absolutionis obtenta poenam evitet et iudicium publicum reddat illusorium. Altera habe­ tur, si accusator ob eundem finem in universum ab accusatione desistit (32). (25) Cap. 9 X, de poenit. V, 38; Schiappoli1. c. n. 367; Pertile 1.c. p. 567. (26) Cap. 2 X, de empt. Ill, 17; Schiappoli 1. c. n. 367; Hinschius 1. c. t. V, p. 201 847; Muenchen 1. c. II, p. 549; Pertile 1. c. p. 552 sq. (27) Schmalzgr. h. t. n. 45 sq.; Pertile 1. c. p. 558 sq. (28) Cfr. c. 15 Cone. Later. I (a. 1123). (29) Caput unie. h. t. V, 6 in Extravg. com.; Pius V, Urbanus VIII et Benedict. XIV novas poenas a se in delictum nummarium statutas ad universam Ecclesiam non extenderunt. Cfr. Thesaurus, v. Monetam; Kober 1. c. p. 755 sq.; Muenchen 1. c. II, p. 546 sq. (30) Cfr. Dig. et Cod. 1. c. de collus, deteg.; Regol. pen. Greg. art. 207; Cod. crim. Germ. § 356; Cod. crim. Hal. art. 380 sq.; Berner 1. c. p. 530 sq. (31) Schmalzgr. h. t. n. 1 3; Hollweck I. c. § 203 ubi not. 1 ex Santi comprehendit in delicto advocatos seu patronos causae, quos omittunt Reiffenstuel et Schmalzgr. qui I. c. notat advocatum colludentem cum altera parte im­ proprie collusorem dici et allegat L. 1 § 1 D. de praevar. «ceterum advocatus non proprie praevaricator dicitur». (32) L. 1 pr. § 1 D. ad S. C. Turpili. (XLVI11 16); L. 1 D. de praevar. (XLVI1. 15); Berner I. c.; Schiappoli 1. c. n. 372. sq. 556 CAPUT XL 11 Collusio locum habere potest turn inter clericos tum inter laicos (33), inter partes principales et inter advocatos vel procura­ tores (34) partium principalium, tam in causis spiritualibus mereque ecclesiasticis quam in causis temporalibus et profanis, in causis criminalibus atque etiam in causis litigiosis sive contentiosis, ubi intercedit praeiudicium tertii vel simul agitur de bono communi v. g. in causis matrimonialibus de nullitate (35) vinculi; secus dicen­ dum si solum commodum privatum exsistit causa litigii, de quo transactio et concordia partium litigantium admittitur et consequenter delictum collusionis excluditur. Denique in materia beneficiali illa specialis existit collusio, qua clericus beneficiatus super beneficio a se possesso litem fingit aut sibi moveri patitur, ut actori probans, quod sibi ius in beneficium competat, in illo succedat et possessor, dum vivit, beneficium retineat, sed actori solvat pensionem (36). Si collusio facta esset circa beneficium ecclesiasticum, uterque clericus, postquam legitimo iudicio de crimine convictus fuisset be­ neficio privandus (37) fuit. Quodsi accusator in iudicio ab accusatione desistat, iudex ex officio debuit inquirere, utrum iuste, an ob praemium sive pecu­ niam acceptam id factum sit: si prius obtineat, iudici ecclesiastico acquiescendum est; si alterum contingat, colludentibus partibus pro qualitate delicti poena arbitraria fuit imponenda et in reum denuo inquiri et procedi potuit, ne crimina maneant impunita (38). Iure codicis etiam punitioni obnoxiam esse praevaricationem vel tergiversationem non solum partium, sed etiam procuratorum et advocatorum (can. 1666) et aliorum qui partem habent in iudi­ cio: quoad advocatos et procuratores patet ex canone mox citato; quoad alios qui tribunal constituunt aut eidem opem ferant, inde patet quod ab iis exigitur iusiurandum de officio rite et fidelitur implendo; violatio autem iurisiurandi punienda est ad normam can. 2323 et can. 1622 § 2 iurisiurandi in iudicio violatio dicitur gra­ vissimum delictum poenis obnoxium. (33) Schmalzgr h. t. n. 4. (34) Cfr. L. 1 pr. § 1 D. de praev.; Schmalzgr. h. t. n. 3; Muenchen J. c. p. 538. (35) Bened. XIV. cit. Const. « Nimiam licentiam». (36) Cap. 3 X. h. t. (37) Cap. 3. X. h. t.; Schmalzgr. h. t. n. 6. (38) Cap. 1. 2. X. h. r v ;j DE CRIMINE FALSI 557 § 3. Falsa accusatio seu calumniosa denuntiatio 500. < Si quis per se ipsum, vel per alios confessarium de solli­ citationis crimine apud Superiorem falso denuntiaverit, ipso facto incurrit in excommunicationem speciali modo Sedi Apostolicae reser­ vatam, a qua nequit ullo in casu absolvi, nisi falsam denuntiatio­ nem formaliter retractaverit, et damna, si qua inde secuta sint, pro viribus reparaverit, imposita insuper gravi et diuturna poenitentia ». Falsa haec accusatio, quam ut delictum accurate circumscripsit Benedict. XIV const. « Sacramentum poenitentiae » 1 lan. 1741 est calumnia gravissima, quae atrocissimas sequelas innocenti sacerdoti in delicatissimo ipsius officio afferre potest. In cit. Constitutione effectum est peccatum ratione sui reservatum Sedi Apostolicae, non absolvendum nisi facta retractione. A Codice, retenta reservatione peccati ratione sui, addita est censura speciali modo reservata, ita ut, si forte censura ob aliquam circumstantiam incursa non fuerit, manet adhuc peccatum ad normam can. 894. Ad incurrendam poenam requiritur dolus, qui deficit in eo, qui sive ex ignorantia sive ex errore sollicitationem apprehenderit ubi nulla erat. Requiritur denuntiatio iuridica, qualem fideles ex lege ecclesiastica facere tenentur i. e. apud Ordinarium vel apud S. Offi­ cium personaliter vel per scripturam subsignatam. Cum anonymae denuntiationis nulla ratio haberi debeat, talis denuntiatio ad poenam incurrendam non sufficeret. Nihil tamen refert, num quis falso de­ nuntiet se aut alium fuisse sollicitatum, num quis ipse denuntiet, an alium ad denuntiandum inducat modo suasio aut mandatum alteri datum fuerit efficax. Quare is quoque reus est, qui falsum rumorem sciens spargit, cum intentione et praevisione, ut ab aliquo ad Superiorem deferatur. At nihil quoque interest, utrum iudex procedat necne contra confessarium. Ita autem est reservata censura, ut eius absolutio non sit im­ pertienda neque in casu urgentiore neque in mortis periculo, nisi calumniosa denuntiatio formaliter retractata fuerit, damna pro posse fuerint reparata et gravi ac diuturna poenitentia fuerit imposita. CAPUT XLII1 CAPUT XL111 De delictis in administratione et susceptione sacramentorum § 1. Quattuor priora delicta 501. Delicta hoc loco enumerata, praesertim, non unice, re­ spiciunt sacros ministros, quorum est sacramenta administrare, licet sacr. matrimonii ministri sint ipsi nupturientes. Cum autem respiciantur delicta etiam in susceptione sacramentorum admissa, dici potest sub hac Codicis rubrica (Tit. XVI) respici delicta partim com­ munia clericis et laicis, partim clericorum peculiaria. De sacramentorum administratione can. 731, § 1 edicit: 30 Aug. 1622, est confirmata et am­ pliata (praesertim per introductionem severissimi mandati de obli­ gatione denuntiandi sollicitantes confessarios) et ad universam Ec­ clesiam extensa. Inde ab hoc tempore non paucae prodierunt decla­ rationes, quibus Romani Pontifices laxas doctrinas de sollicitatione (21) Schmalzgr. h. t. n. 83 sq. (22) D’Annibale I. c. P. III, n. 365 sq.; Lega I. c. tom. IV, n. 7 sq.; Hollweck 1. c. § 272. (23) Kober, Die Deposition p. 778 sq. DELICTA IN ADMINISTR. ET RECEPT. SACRAM. 567 atque officio denuntiandi delinquentes proscripserunt (24). Qua in re celeberrima est Benedicti XIV Const. « Sacramentum poenitentiae > 1 lun. 1741 ; in illa enim R. Pontifex, confirmata et ampliata cit. Const. Gregori XV, quamplurima dubia resolvit et authentice interpretatus est. Quae Constitutio Benedicti XIV, continet disciplinam etiam nunc vigentem quae recentioribus Instructionibus S. C. Inq. et S. C. de Prop. F. denuo inculcata e accuratius in praxim deducta est (25). Cfr. can. 904, 2368. II. De vi et ambitu sollicitationis ad turpia 508. Omnes et singuli sacerdotes (26), qui aliquem poenitentem, quaecumque persona illa sit (27), vel in actu sacramentalis confes­ sionis vel ante vel immediate post confessionem vel occasione aut praetextu confessionis (28) vel etiam extra occasionem confessionis in confessionali sive in alio loco ad confessiones audiendas desti­ nato aut electo cum simulatione audiendi ibidem confessionem (29), ad inhonesta et turpia (30) sollicitare vel provocare sive verbis sive signis sive nutibus sive tactu sive per scripturam aut tunc aut post legendam tentant, aut cum eis illicitos et inhonestos sermones vel tractatus temerario ausu habent (31), et in aliquo ex his huius­ modi nefariis excessibus culpabiles reperiuntur, delictum sollicitatio­ nis ad turpia committunt condignis poenis coercendum. III. De poenis sollicitationis ad turpia 509. /ure praecedenti. I. Ex Gregorii XV, Const. « Universi do­ minici gregis » iudices ecclesiastici sacerdotibus, quos in aliquo ex (24) Alex. VII, 24 Sept 1665, prop. 6, 7; Denzinger-Bannwart, Enchirid. η. 1106 sq. (25) Instr. S. C. Inq. 20 Febr. 1867, 20 Iui. 1890; S. C. de P. F. 25 Iui. 18S3 in Collect. S. C. de P. F. (1· ed.) n. 942 sq.; Instr. S. C. Inquis. 6 Aug. 1897 in cit. Collect. *(2 ed.) t. II, n. 1977. (26) Bened. XIV, Const. 'Sacram. * poenit. § 1. (27) Instr. S. C. Inq. 20 Febr. 1867, § 1 'Sive mares sive feminae .* (28) Gregor. XV, Const, cit. 'Etiam confessione non * secuta ; Hollweck I. c. not. 5. (29) S. C. Inq. 11 Febr. 1661; S. C. Inq. 25 Nov. 1874; Hollweck 1. c. not. 6. (30) Greg. XV I. c. «Sive inter se sive cum aliis quomodolibet perpetranda»; Bened. XIV 1. c. § 2 «Aut sollicitatio a confessario non pro seipso, sed pro alia persona peracta fuerit». (31) Noldin, Theol. mon III, n. 373 sq. ; ai I Λ 568 CAPUT XLIII illis excessibus sollicitationis ad turpia in confessione sacramentali culpabiles repererunt, pro criminum qualitate et circumstantiis, suspen­ sionis ab exsecutione ordinis, privationis beneficiorum, dignitatum el officiorum quorumcumque ac perpetuae inhabilitatis ad illa necnon vocis activae et passivae, si regulares fuerint, [exsilii, damnationis ad triremes et carcerem etiam in perpetuum] absque ulla spe gratiae, aliasque poenas decernere, eos quoque si pro delicti enormitate gra­ viores poenas meruerint, debita praecedente degradatione, curiae sae­ culari puniendos tradere tenentur. Ex his poenis etiam illae, quae non iam a foro ecclesiastico sunt alienee, tantum ferendae sententiae fuerunt. Id quod valet de ipsa inhabilitate ad sacrosanctum missae sacrificium celebrandum in decreto Benedicti XIV, 5 Aug. 1745, praescripta (32). Speciatim vero S. C. Inquis, in Instr. 20 Febr. § 12, subiungebat: «Abstinendum tamen erit ab infligenda degradatione et traditione brachio saeculari. Id nimirum a Gregorio XV statutum fuit; ceterum ad terrorem po­ tius impositum haberi debet, quam ut exsecutioni mandetur » (33). Qui nullis omnino super hoc crimine praeventi denuntiatio­ nibus sponte crimen confiterentur, aut qui denuntiationibus in forma iudiciaria factis iam praeventi, sed nondum citati, sponte sese com­ petenti iudici ecclesiastico sisterent, aut qui sponte quidem apparentes veritatem non integram, sed diminutam confessi essent, sane primi secundum modum praescriptum § 13 cit. Instr. S. C.· Inquis. 25 Febr. 1867 tractandi erant, reliquae duae species delinquentium beneficio impunitatis non gaudebant, verumtamen mitius puniri solebant. II. Négligentes sive culpabiliter omittentes denuntiare infra men­ sem confessarios sive sacerdotes, a quibus sollicitati fuerint ad turpia in quibuslibet casibus expressis a Gregor. XV Const. « *Universi 30 Aug. 1622, et Bened. XIV Const. « Sacramentum poenitentiae * (34) ipso facto incurrebant excommunicationem nemini reservatam etiam ex Pii IX Const. « Apost. Sedis » n. 37. III. Quicunque autem innoxios sacerdotes apud ecclesiasticos iudices falso sollicitationis ad turpia insimulassent vel per se ipsos innocentes confessarios calumniando vel sceleste procurando, ut id ab aliis fieret, in poenam delicti a quocumque sacerdote quovis pri(32) S. C. Inq. 18 Mart. 1863, S. C. Inq. 20 Febr. 1867, § 12. Cfr. Hollweck 1. c. not 10. (33) Bened. XIV, De synod, dioec. 1. IX, c. 6, n. 7. (34) Hilarius a Sexten 1. c. p. 232 sq. . ·χ.>. , wr K* ·;»·>. s»?*· ..λ.· f DELICTA IN ADMINISTR. ET RECEPT. SACRAM. 569 vilegio, auctoritate et dignitate munito praeterquam a Romano Pon­ tifice, nisi in fine vitae et excepto mortis articulo, spe absolutionis, quae Romano Pontifici reservata erat, perpetuo carere debuerunt (35). Cfr. Bened. XIV Const. « Sacram, poenit. » § 3; S. C. Inq. 27 lun. 1866. Iure Codicis. In Codice iuris praecedentis poenae ita reten­ tae sunt: 1. Sacerdos sollicitans his poenis fer. sent, obnoxius est: suspendendus a celebratione Missae et ab audiendis sacramentalibus confessionibus vel etiam pro delicti gravitate inhabilis ad ipsas exci­ piendas declarandus est ; privandus omnibus beneficiis, dignitatibus, voce activa et passiva, et inhabilis ad ea omnia declarandus, et in casibus gravioribus degradationi quoque est subiiciendus. II. « Fidelis qui scienter omiserit eum, a quo sollicitatus fuerit intra mensem denuntiare contra praescriptum can. 904, incurrit in excommu­ nicationem lat. sent, nemini reservatam, non absolvendus nisi post­ quam obligationi satisfecerit aut se satisfacturum serio promiserit >. IV. De procedure îudiciali in causis sollicitationis ad turpia 510. 1. Cognitio iudicialis de huiusmodi sollicitatione ad turpia spectat ad solum forum ecclesiasticum, in quo omnes locorum Ordi­ narii aeque ac Inquisitores (ob suspicionem de haeresi) deputantur indices ad inquirendum et procedendum et condignis poenis animad­ vertendum contra sollicitantes ad turpia in confessione, quamvis ab ordinaria iurisdictione quomodolibet exemptos (36). A quibus Ordi­ nariis denuntiationes acceptae S. O. sunt communicandae. 11. Procedura vero iudicialis in foro ecclesiastico inchoanda est a denuntiatione sacerdotis sollicitantis per personam sollicitatam in forma canonica facta. Quae denuntiatio nequaquam prudenti arbitrio personae sollicitatae est relicta, sed sub culpa gravi et denegata abso­ lutione sacramentali servato tempore et modo a iure statuto, abso­ lute et generaliter est praescripta (37) (can, 904, 2368, § 2). (35) Bucceroni 1. c. p. 101 sq., Comment, de cas. reserv. n. 5. (36) Gregor. XV Const. « * Universi 30 Aug. 1622; Instr. S. C. I. 20 Febr. 1867; Instr. S. C. Inq. 20 lui. 1890; Bangen I. c. p. 110 sq.; Lega 1. c. n. 539 ub1 notat, Episcopum semper iudicialiter procedere debere, nec unquam ex informata conscientia ob sollicitationem suspendere posse. (37) Gregor. XV, 1. c. § 8; cit. instr. S. C. Inq. a. 1867, § 1; Bened. XIV Const. * Sacram. * poenit. § 2, De synod, dioec. lib. VI, cap. 11, n. 4 sq.; D'An~ 570 CAPUT XLIÏÎ lli. Postquam denuntiatio in forma canonica accepta est, com­ petens iudex ecclesiasticus iuxta modum praescriptum in Instructione (9 lun. 1922) diligenter examinet necesse est, num denuntiatio facta sufficiens suppeditet fundamentum, ut ad instruendum processum contra sacerdotem denuntiatum iuste procedi possit. Cui quaestioni praeiudiciali si affirmative respondendum sit, tum in praeviis cau­ telis, tum in formali examine accusati et testium, tum in ferenda sententia poenisque infligendis, cit. Instr. S. C. Inq. accurate est servanda (38). Antequam contra denuntiatum procedatur, perspectum exploratumque iudici esse debeat, quod mulieres vel viri denuntiantes sint boni nominis, neque ad accusandum vel inimicitia vel alio humano affectu adducti fuerint Norma pro adhibendis et interrogandis testi­ bus in ipsa cit. Instr, traditur. Haberi semper debent testimonia duo­ rum, qui, quantum fieri potest, sint personae ecclesiasticae, quibus tum denuntiatus tum singuli denuntiantes sint bene noti; quodsi fieri potest, sint iidem duo qui omnes supradictos cognoscant. Sin­ guli testes depositiones sub iuramento faciunt et obstringuntur se­ creto S. Offici (39). Quodsi confessarius directe ad S. Poenitentiariam recurrerit, non raro conceditur ut ipse solus extra confessionem denuntiationem poenitentis excipiat, qui praemisso iuramento, quaestionibus in folio delegationis indicatis respondeat. Quae concessio praesertim fit cum poenitens ob maximam repugnantiam vel impossibilitatem moralem aliisque iustis de causis adduci vix potest ut apud Episcopum aliumve delegatum denuntiationem perficiat. 511. Delictum simoniae in sacramentis (can. 2371). Com­ mitti potest in sacramentis ministrandis seu conferendis et in sa­ nibale 1. c. P. III, n. 368, 369; Bucceroni 1. c. p. 6 sq. Requiritur specialis Epi­ scopi delegatio ad recipiendam iudicialiter denuntiationem. S. Offic. 6 Aug. 1897 n. 6. At idem S. Offic. 20 Mart. 1901 induisit ut Vic. Gen. Episcopi absentis vel impediti confessariis hanc facultatem delegare possit. (38) Praxis S. Ofiicii quando directe causa sollicitationis ad ipsum defertur, proponitur a Lega 1. c. n. 543 a quo vel Episcopus ad iudicandum delegatur vel sententia lata Episcopo committitur exsequenda, qui eo in casu servat formam descriptam a Colomiatti, Codex tom. V, p. 744. Quae praxis paulo immutata fuit. (39) Cfr. Lega 1. c. n. 542. De secreto strictissime servando sapienter monet Cone. plen. Amer. Lat. n. 991. DELICTA IN ADMINISTR. ET RECEPT. SACRAM. 571 cramentis recipiendis. Consistit autem simonia in illa traditione, da­ tione seu commutatione, qua pro pretio temporali datur res aut intrinsece spiritualis velut sacramenta, ecclesiastica jurisdictio, indul­ gentiae etc. vel res temporalis ita spirituali adnexa ut aut sine spi­ rituali esse non potest velut beneficium aut cum spirituali unum constituit velut consecratio in venditione calicis, si consecratio etiam partiale obiectum contractus constituat exigendo maius pretium propter consecrationem. Atque haec est simonia iuris divini. Si autem temporalia cum temporalibus, spiritualia cum spiritualibus, temporalia spirituali adnexa cum temporalibus spirituali adnexis commutantur, tradendo unum pro alio, fit ea quae dicitur simonia iuris ecclesiastici, pro casu quo talis commutatio sit prohibita ob periculum irreverentiae erga res spirituales: tunc autem prohibitio fit ex hoc motive, cum id legislator in lege exprimit sive expres­ sis verbis sive aequivalentibus v. gr. dum dicit prohiberi aliquid sub reatu aut sub poenis simoniae. Canones praeliminares tit. III De rebus agunt de simonia in genere, in quo genere tam peccatum quam delictum comprehendi potest. Non omnia autem peccata etiam externa, in quibus malitia simoniae adsit, vera delicta sunt, sed ea dumtaxat in quae ius com­ minatur poenam saltem indeterminatam, perinde ac accidit in aliis materiis. Quare ea principia unde deducitur peccatum simoniae ad­ missum esse (v. gr. si quis unice vellet celebrare missam propter stipendium) non illico transferenda sunt ad delictum simoniae. Por­ ro simoniae delictum duplicem personam supponit, est delictum quod complicem postulat; et quatenus externum est importat con­ tractum, pactum seu conventionem aliquam inter dantem et accipi­ entem. Quae tamen conventio (pactum late sumptum) non est ne­ cessarium ut sit expressa et formalis, sed satis est ut sit pactum tacitum et implicitum, si datio et acceptio talibus circumstantiis est facta, ut animus simoniacus externe colligatur; talis enim est naturae hujusmodi delictum, ut datio unius pro alio plerumque dolose quae­ ratur obtegi seu occultari (simonia palliata). — Similiter in hac ma­ teria temporale quod datur pro spirituali intelligitur in sensu lato, non sola pecunia, sed etiam servitia, gratia, favor, intercessio alicuius potentis, quibus aliquid commodum temporale procuratur: est illud triplex munus quod dictum est munus a manu, ab obsequio, a lin­ gua, prout has loqutiones doctores explicarunt. CAPUT XLIU In pluribus committi potest simonia, atque aliqua delicta simoniae quibus peculiaris poena adnexa est iam in praecedentibus sunt exposita, de aliis postea mentio fiet (40). Hic reatus simoniae consideratur in ordinantibus per simoniam et in simoniace ordinatis; in ministrantibus quodcumque aliud sa­ cramentum et in simoniace recipientibus. Delictum debere esse con­ summatum, non mere attentatum, constat ex generali principio can. 2228. Porro ipse can. 2371 exigit ut ordo collatus sit et receptus, idemque de aliis sacramentis, ideoque etiam compensationis saltem obligatio debet esse suscepta et acceptata, seu quod in idem reci­ dit debet esse simonia realis (41). Simoniae delictum potest verificari inter ministrum promoventem et tertium non promovendum; sicut etiam inter recipientem sacramentum et tertium illud non mi­ nistrantem, quamvis hoc alterum rarius. Poena: a) Omnes sub hoc delicto comprehensi, non excep­ tis iis qui episcopali dignitate sunt aucti, sunt suspecti de haeresi, ad normam can. 2315 tractandi. b) Clerici insuper incurrunt suspensionem Sedi Apostolicae re­ servatam lat. sent. — qua in suspensione Episcopi non comprehen­ duntur, licet cum aliis sive clericis sive laicis declarentur de haeresi suspecti. 512. Illegitima ordinatio ex parte Episcopi ordinantis. Cum clericorum ordinatio summum in Ecclesia habeat interesse so­ ciale, propterea quod introductio in sanctuarium eorum qui ab ipso essent repellendi plerumque in grave detrimentum animarum redun­ det, nonnullae leges ordinantes et ordinandos respicientes sanctione (40) De historica evolutione delicti simoniae eiusque punitionis cfr. WernzVidal, tom. IV, n. 8. In particulari de simoniacae ordinationis punitione iam habetur lex Cone. Chalcedonensis — c. 8, C. 1, q. 1, ubi in ordinantem consti­ tuta fuerat depositio. Successit Paulus II (a. 1462) = cap. 2 De simon. V, 1 in Extrav. comm. etiam novis censuris delictum puniens, et Cone. Trident, sess. XXI cap. 1 de ref. contra exigentiam taxae pro ordinatione vel dimissoriis. (41) Matth. a Coronata I. c. IV, n. 2153 et II n. 716; Caviglioli, De cen. suris n. 148. Pighi, n. 134; Cerato n. 121. Aliter Chelodi, Jus poenale n. 104; Cappello, De censuris n. 510. - In ordine ad delictum et poenam non videtur incurri ab eo, qui emolumenta exigit ultra taxam lege vel consuetudine reco­ gnitam, quidquid sit de peccato saltem iniustitiae. Matth. a Coronata 1. c. V n. 2153, cfr. quoque Cappello 1. c. n. 511, ubi multas facit distinctiones, in fine concedens in odiosis retineri posse mitiorem sententiam. DELICTA IN ADM1NISTR. ET RECEPT. SACRAM. 573 poenali muniuntur. Delicta autem can. 2370, 2373 circa ordinantes enumerata speciali declaratione non indigent: 1. Consecratio Episcopi sine apostolico mandato. Epi­ scoporum consecratio est reservata Rom. Pontifici (can. 953); ut ergo ab alio fieri possit necessarium est mandatum apostolicum, nec sufficit quod is qui consecrandus est rite fuerit nominatus et renuntiatus; a fortiori multo gravius delictum committeretur con­ secrando Episcopum intrusum. Huius delicti rei sunt: 1°) Episco­ pus consecrans; 2°) Episcopi assistentes, vel presbyteri assistentes loco Episcoporum; 3°) is qui consecrationem recipit. Poena: in omnes enumeratos fertur suspensio prorsus gene­ ralis lat. sent, ad arbitrium Sedis Apostolicae (42) (can. 2370). II. Ordinatio alieni subditi sine Ordinarii proprii litteris di­ missoriis (cfr. can. 955). Quae litterae dimissoriae, se habent ad in­ star praesentationis ordinandi et ex parte Episcopi proprii ad in­ star delegationis alieno Episcopo factae; et licet generatim scripto exarantur, per se licita est ordinatio, si delegatio viva voce ob­ tenta fuit. III. Ordinatio proprii subditi sine litteris testimoniali­ bus; quae litterae testimoniales requirendae sunt etiam ab Episco­ po proprio, cum ordinandus alibi tantum temporis moratus fuit, ut ibi canonicum impedimentum contrahere potuerit (can. 933, 4). Ubi moraliter impossibile sit omnes testimoniales litteras requirere et ac­ cipere, earum locum tenet iuramentum suppletorium ordinando de­ ferendum (can. 994) (43). IV. Promotio ad ordines maiores sine titulo canonico con­ gruae sustentationis. Qui promovet est Episcopus proprius, non is qui ex Episcopi proprii delegatione clericum ordinat. V. Ordinatio religiosi pertinentis ad familiam religiosam ex­ tra dioecesim ordinantis exsistentem est illicita et delictum, nisi con­ stet, ex authentico curiae episcopalis testimonio, Episcopum dioecesanum licentiam dedisse, aut esse absentem, aut proximo legiti­ mo tempore ordinationes non habiturum, aut sedem vacare et qui (42) Cfr. de poenis iuris praecedentis Hollweck I. c. § 215; Wernz-Vidal tom. IV, n. 202. (43) Cfr. Chelodi 1. c. n. 94, 3, ubi tenet tam Episcopum proprium quam Episcopum delegatum effugere poenam, quippe sumus in odiosis, si neuter exi­ git testimoniales, illum quia ipse non ordinat, iste quia ad eum non pertinet ex officio illas exigere. Λ 574 CAPUT XLlll eam regit charactere episcopali non pollere, aut demum esse diversi ritus. Illiceitas et consequenter delictum excluditur, si aut Episco­ pus aut religio legitimo gaudet privilegio. Poena delictorum ll-V est eadem, suspensio per annum ab or­ dinum collatione Sedi Apost. reservata (can. 1373) (44). H f a 513. Illegitimae ordinati. In hos decernitur poena in casibus sequentibus: A. Qui consecrationem episcopalem recipit sine Apostolico mandato (cfr. n. praecedentem 1). Poena est suspensio plena ad arbitrium Sedis Apost. lat. seni B. Qui praesumit recipere ordines a ministro excommunicato vel suspenso vel interdicto post sententiam declaratoriam vel con­ demnator iam, aut notorio apostata, haeretico, schismatico. Qui cum plena imputabilitate id fecerit delicti reus habetur. Poena est suspensio a divinis Sedi Apost. reservata lat. sent. Qui bona fide a quopiam eorum sit ordinatus, exercitio caret ordinis sic recepti donec dispensetur (a proprio Episcopo vel ab eius Superiore). Illa privatio nec censura est nec poena vindicativa (can. 2372) (45). C. Qui sine litteris vel cum falsis dimissoriis litteris vel ante aetatem canonicam vel per saltum ad ordines malitiose accesserit. Poena est suspensio a recepto ordine lat- sent. (can. 2374). D. Qui malitiose accesserit ad ordines sine litteris testimonia­ libus vel detentus aliqua censura, irregularitate aliove impedimento. Poena ferendae sententiae gravi secundum diversa rerum adiun­ cta puniri debet, hoc delictum. 514. Matrimonium mixtum. Hic intelligitur matrimonium cuius valori obstat impedimentum disparitatis cultus, vel liceitati im­ pedimentum mixtae religionis: agitur enim de matrimonio, quod sine dispensatione potest esse validum vel invalidum, dum sine dis­ pensatione contrahitur; et delictum committitur a catholico, qui (44) Ordinatio sine litteris dimissoriis iam in iure Decretalium fuit punita (cap. 2 (I, 9) in VI0, et punitio in Const. Apost. Sedis fuerat retenta (V, 3). Testimoniales litteras sub poena suspensionis per annum requisiverat Conc. Trid. (sess. XXII, cap. 8 de ref.); Innocentius vero XII Const. «Speculatores» 4 Nov. 1694 extendit ad Episcopum proprium, et poena retenta quoque fuit in cit. Const. Apost. Sedis (V, 3). (45) Cfr. de iure antiquo: Hollweck I. c. § 221. DELICTA CONTRA OBLIO. STATUS CLERIC. VEL RELIO. 575 requisitam dispensationem negligit pro qua concedenda exiguntur ab Ecclesia determinatae cautiones. Sive ergo cum non baptizato sive cum acatholico baptizato contrahat catholicus, delictum com­ mittit et poenam incurrit. Poena est exclusio ab actibus legitimis ecclesiasticis et a sacramentalibus lat. sent, ad arbitrium Ordinarii duratura (can. 2375). Cfr. quae in torn. V, De matrimonio disputata sunt de impe­ dimento disparitatis cultus et mixtae religionis. CAPUT XL1V Delicta contra obligationes proprias status clericalis vel religiosi I. Contra obligationes communes clericorum 515. Sanctionem poenalem habent sequentes: c) Obligatio clericis imposita, qua, expleto studiorum curri­ culo, singulis annis, saltem per triennium, tenentur subire examen in sacris disciplinis (can. 130). Qui nec dispensati nec impediti po­ sitive renuunt subire et ita cum quadam contumacia praedictam le­ gem violant, delictum committunt; non habetur delictum ex sola negligentia omittendi examen. Poena est indeterminata Ordinarii arbitrio infligenda (can. 2376). b) Pariter delictum committunt, post inutilem monitionem, sacerdotes saeculares omnes, e regularibus autem, qui curam ani­ marum habent et, nisi pro iis collationes casuum in eorum domi­ bus habeantur, ceteri regulares qui facultatem audiendi confessio­ nes ab Ordinario obtinuerunt, si conferentiis de re morali et liturgica, ab Ordinarii loci praescriptis, non intersunt (can. 131). Monitio requiritur ad infligendam poenam, quae decernitur in contumaces. Poena: 1°) pro clericis saecularibus et pro regularibus curam animarum habentibus indeterminata arbitrio Ordinarii. 2°) pro reliquis religiosis, suspensio ab audiendis saecularium confessionibus fer. sent. (can. 2377). c) Rei delicti sunt clerici maiores qui in sacro ministerio ri­ tus et caerimonias ab Ecclesia praescriptas graviter negligunt, si post canonicam monitionem sese non emendaverint. 576 *. M ÔAPUT XLIV Poena est suspensio partialis vel totalis pro diversa reatus gra­ vitate fer. sent. d) Gestatio habitus. Omnes clericos urget obligatio gestandi habitum clericalem secundum legitimam locorum consuetudinem el Ordinarii loci praescripta, et tonsuram clericalem deferendi ubi con­ trarius mos legitime non vigeat. Diverso tamen modo consideratur transgressio in clericis minoribus et in maioribus. Minores, quibus fas est libere redire ad statum laicalem, si habitum deponunt et mo­ niti intra mensem non resumunt censentur statui clericali valedicere et ex iuris dispositione a statu clericali decidunt (can. 136, § 3). Maiores vero nequeunt deponere habitum clericalem et ad eum de­ ferendum per poenas cogendi sunt. Quae coactio per poenas ita fieri debet, ut 1°) detur monitio canonica, in qua detur terminus unius mensis ut sese emendet, quo inutiliter elapso, proceditur ad poenam suspensionis ab ordinibus receptis; 2°) sub eadem hypothesi amittunt officia quaelibet, quae amissio est poenalis, sc. ius contumaciam interpretatur tamquam tacitam renuntiationem officiorum, et poena­ liter illam acceptat reddendo officium vacans sine ulteriori hominis declaratione; 3°) si cum depositione habitus coniungatur notorius transitus ad vitae genus a statu clericali alienum, iteranda monitio et si infra tres menses a monitione non resipuerit deponendus est. Notae historicae. Desertio temeraria status clericalis inde a primis saeculis religionis Christianae tamquam verum delictum gra­ vibus poenis ecclesiasticis fuit obnoxia (1). Cuius rei vestigia iam occurrunt c. 6, Conc. Caesaraug. (a. 380) in condemnata desertione officii clericalis, ut quis ex vanitate monachus fiat. Multo magis c. 7 Conc. Chalced. (a. 451) (2) severe in eos animadversum est, qui post susceptum statum militiae aut muneri saeculari sese manciparunt. Cfr. Hefele, 1. c. tom. II, p. 511 sq. Cuius severitatis eo maior fuit necessitas, quo facilius saeculis subsequentibus clerici etiam maio­ rum ordinum aut ad militiam saecularem declinarent (3) aut ad nuptias convolarent (4). Quam praxim Ecclesia medio aevo constanter reti­ nuit (5) ipsoque iure Decretalium confirmavit et saltem quoad cie(1) Kober 1. c. p. 96 sq.; Wernz I. c. t. II, n. 232. (2) Cfr. c. 3, C. XX, q. 3. (3) Cfr. c. 7 Conc. Andegav. (a. 453); c. 5 Cone. Turon, (a. 461). (4) S. Gregorius in c. 3, D. 32 et c. 8, C. XII, q. 1 ; c. 7 Cone. Tolet. Vlll (a. 653), Act. theol. Tubing, (a. 1831) p. 283 sq. (5) Cfr. c. 27 Conc. Tribur. (a. 895); c. 8 Conc. Remens. (a. 1019). DELICTA CONTRA OBLIO. STATUS CLERIC. VEL RELIO. 577 ricos in sacris constitutos poenis canonicis munivit (6). Rigor ista­ rum poenarum a Concilio Tridentino (7) non fuit sublatus et a Pio IX (8) saltem ex parte potius auctus est. Hoc delictum, quoad clericos in ordine sacro constitutos dic­ tum est delictum apostasiae ab ordine sacro (9), quando cum depo­ sitione habitus coniuncta fuit assumptio condicionis taicalis et ces­ satio ab omnibus functionibus et obligationibus statui clericali et ordini propriis. A fortiori si conditio laicalis fuisset a clerico maiori assumpta per attentatum matrimonium, qui modus apostasiae est violatio gravissimae legis ecclesiasticae prohibentis et irritantis matri­ monium talium clericorum et simul sacrilega laesio sollemnis voti perfectae castitatis saltem tacite in ordinatione subdiaconatus emissi. De hoc altero modo in Codice can. 2388 ponitur delictum specifi­ cum distinctum, quod coniungitur cum simili delicto religiosi hac ratione proprium statum deserentis. His autem poenis contra hoc delictum clerici maioris procede­ batur. Apostatae ab ordine sacro, etiamsi matrimonium non attentas­ sent, imprimis per poenam excommunicationis ferendae sententiae, ut ad statum clericalem redirent cogendi fuerunt. Quodsi matrimonium etiam civile et ob impedimentum clandestinatis aut alterius inhabilitatis invalidum attentassent, ipso facto excommunicationem latae sen­ tentiae iuxta ambitum a Pio IX Const. « Apostolicae Sedis > n. 31 statutum i. e. Ordinariis reservatam, incurrebant. Praeterea iuxta communem sententiam ipso facto in poenam vindicativam criminis irregularitatem incurrebant ex delicto bigamiae similitudinariae, si attentatum sacrilegum et invalidum matrimonium consummassent (10). Insuper per sententiam ferendam, non ipso iure, crescente contu­ macia etiam beneficiis ecclesiasticis iam obtentis privari poterant (11). (6) Cap. 1, X, h. t. (V, 9); cap. unie, de consang. (IV, unie.) in Clem. Cfr. de beneficiatis et clericis minorum ordinum: Laurin 1. c. p. 81 sq.; Hinschius 1. c. tom. V, p. 171 sq., 266, ubi zelum Romanorum Pontificum in urgenda lege coe­ libatus pro suis praeiudiciis explicat. (7) Sess. XXIV, can. 9 de matr. (8) Const. * Apost. Sedis > n. 31. (9) Thesaurus 1. c. v. Apostasia cap. 4; Schmalzgr. \J, 9 n. 26 sq.; Muenchen 1. c. p. 359 sq. (10) C. 4, 7, X· de bigamis 1,21. Quae irregularitas alia ratione retenta est in Codice can. 985, 3°. (11) Cap. 1, 3, 4, 5, X, de cleric, coniug. Ill, 3; Pirhing in h. t. n. 18, 19; I I ί ;. I 1 . | 578 CAPUT XLIV At reclusio in durum carcerem iam ex ipso capite 5, X h. t. potius in apostatas deponentes habitum monachalem, non clericalem sta­ tuta, nostra aetate vix erat practici momenti. Infamia, quae ex hoc delicto dicebatur oriri, erat infamia facti, quoniam infamia iuris ipso facto incurrenda nullibi in textibus certi iuris statuta reperiebatur (12). Denique clerici in sacris constituti postquam apostatae facti sunt et habitum et tonsuram clericalem deposuerunt atque ter moniti ab Episcopo non resipiscunt, privilegium canonis amittebant (13); immo si per annum artem ignominiosam ioculatorum exercebant ipso iure, si autem tempore breviori et tertio moniti non resipiscerent, omni privilegio clericali privati manebant (14). Illud huic delicto singulare erat, quod speciali modo etiam In­ quisitores fiebant competentes, si huiusmodi apostatae commercium haberent cum haereticis, statum dimissum iniuriis et contumeliis la­ cessebant et ultra annum in sua apostasia contumaciter persevera­ rent; etenim huiusmodi clericus merito est suspectus de haeresi ideoque etiam Inquisitoribus in haereticam pravitatem erat obnoxius (15). e) Negotiatio vetita. Clericis, sub quo nomine etiam com­ prehenduntur religiosi, vetitum est per se vel per alios negotiatio­ nem aut mercaturam exercere, sive in propriam sive in aliorum uti­ litatem (can. 142). Mercaturam exercet qui res viliori pretio emit ea intentione, ut eas non mutatas carius seu cum lucro vendat; et est negotiatio strictissimo sensu (quaestuosa). Negotiatio lucrativa pro­ pria est negotiatio industrialis sensu stricto, dum industria exercetur per operarios conductos, non per propriam personalem artem seu industriam. Cfr. W ernz-Vidal, tom. II, n. 27 sq. Poena est indeterminata arbitrio proprii cuiusque Ordinarii in­ fligenda: evidens autem est varios in violanda lege esse posse graviThesaurus 1. c. v. Apostasia; Kohn in Archiv. f. k. K. t. 41, p. 394 sq.; Aliter Rosset, De matrim. n. 1672 qui ob rationes inefficaces privationem incurri ipso facto putavit. (12) Thesaurus 1. c. n. 3; Muenchen 1. c. p. 360. (13) Cap. 1, X, h. t. (V, 9); cap. 23, 25, X, de sent, excom. V, 39; Thesaurus (14) Cap. unie, de vita et honest cler. Ill, 1, in Sext.; Thesaurus I. c. v. Artem, ludicr. (15) Cfr. Cone. Trid. Sess. XXIV, can. 9; Bangen 1. c. p. 109, 113; De Ameno, De delict, et poen. tit. VIII, v. Abusus in matr.; Giraldi, Exposit. iur. Pontif. P. I, I. 3, tit. 3; Thesaurus 1. c. c. IV, v. Matrim. n. 4. VIOLATIO SPECIALIUM OBLIGATIONUM 570 tatis gradus et varium scandalum. Manifestum praeterea est exerci­ tium negotiationis importare habitum, nec haberi in uno vel altero actu (can. 2380). 11. Violatio specialium obligationum 516. Violatio legis residentiae. Codex nullibi completam facit enumerationem simultaneam eorum clericorum, qui lege residentiae tenentur, sed sub singulis officiis obligationem residendi commemorat cum aliis obligationibus, si officium illam importat (16). In genere illam important omnia beneficia curata, quae idcirco dicuntur residentialia seu duplicia, dum e contra simplicia dicuntur quae illi legi obstricta non sunt; residentialibus tamen adnumeranda sunt ea beneficia, quorum tabulae fundationis residentiam beneficiato impo­ nunt. Sunt quos ius praesumit residentes in certis adiunctis, qui proinde per iuris fictionem habentur ut tales. Dantur praeterea causae excusantes. Tandem pluribus beneficiatis a iure annuales vacationes conceduntur. Inde iam patet quid importet delictum neglectus resi­ dentiae. Delictum constituitur ipso facto absentiae illegitimae, quae statim inducit poenam. Sed ius vult ut disciplinariter procedatur contra negligentem ad ipsum constringendum ut neglectam residentiam de­ nuo instauret (cfr. can. 2168 sq). Ordo disciplinaris procedurae hic est: a) Ordinarius absentem canonice monere debet ut ad residentiam redeat, comminatis iuris poenis et praefixo termino ut residentiam instauret. - b) Interim, si agatur de parocho, providendum est curae animarum per substitutum, parochi expensis sustentandum. - c) Si monitus intimationi non obtemperet, quamvis eam acceperit et non respondet, hoc ipso constituitur contumax. - d) Si clericus amovibilis causas quidem absentiae affert, quae ab Ordinario cum duobus examinatoribus non probantur, et iterata intimatione non redit intra praefinitum terminum, contumax efficitur. - ë) Clericus inamovibilis, habet ius ut veluti in secunda instantia, iterum audiatur; si in hac quoque reiicitur et denuo monitus non obtemperat, pariter habetur contumax. - f) Qui redierit, praecepto cogendus est, ne rursus dis­ cedat sine scripta licentia sub poena privationis beneficii lat. sent. (16) Cfr. canones 238, 301, 315, 323, 338, 354, 418, 440, 448, 465, 471, 476. 580 CAPUT XLIV Can- poenalis 2381 expresse provocat ad modum procedendi disci­ plinarem can. 2168 sq. servandum in poenis applicandis. Poenae ex explicato processu disciplinari sunt : a) ubi nondum adfuit contumacia : privatio fructuum officii vel beneficii lat. sent, pro rata absentiae; qui fructus substracti ab Or­ dinario ecclesiae, loco pio vel pauperibus sunt tradendi; b) ubi modis explicatis adfuit contumacia poena est privatio ipsius officii vel beneficii lat. sent. 517. 11. Delicta parochorum. Simili modo ac pro neglectu residentiae Codex (can. 3282) procedit in castigandis pluribus delictis parochorum, quae praesertim consistunt in negligenti omissione eorum quae pertinent ad ipsorum officium. Modus procedendi de­ claratur in can. 2182 sq. ad quos provocat canon poenalis 2382. Quoad substantiam consistit in hoc, quod debeat procedi per mo­ nitionem in forma iuridica datam, quando vigilantia et exhortationes non fuerunt sufficientes ad obtinendum assiduum exercitium offi­ ciorum paroecialium, qua monitione in memoriam ei revocentur et graves obligationes et canonicae poenae. - Non secuta inde emen­ datione et iterata obligationis per notabile tempus in re gravis mo­ menti transgressione, fit gradus ad correptionem cum aliqua adnexa poena. - Si post correctionem delictum perduret, quoad parochum amovibilem proceditur ad privationem paroeciae, quoad inamovibilem ad privationem fructuum. - Demum ipse parochus inamovibilis adhuc pertinax paroecia privandus est. Transgressiones puniendae hae recensentur: a) gravis negligentia in sacramentorum administratione legitime petentibus (can. 467, § 1 ; b} gravis negligentia in infirmorum adsistentia (can. 468); c) neglecta institutio catechetica puerorum, tum occasione primae communionis, tum singulis annis tempore quadragesimae, ac populi quolibet die dominico ac festo de praecepto (can. 1178); d) neglectus contionis diebus dominicis ceterisque festis (can. 1330-1332); e) negligens custodia ecclesiae, SSmae. Eucharistiae, sacrorum oleorum (can. 1334); /) negligentia in officiis divinis celebrandis (can. 2182); g) huc quoque spectat negligentia in externo paroeciae regi­ mine praesertim quoad errantes et pauperes (can. 3282). VIOLATIO SPECIALIUM OBLIGATIONUM 581 Poena ex delictis est indeterminata, ab Ordinario determinanda per quattuor supra dictos gradus procedendo usque ad ipsam be­ neficii paroecialis privationem. Gravis negligentia in libris paroecialibus. Libri paroeciales, quos parochus conscribere et servare debet, sunt- libri baptizatorum, confirmatorum, matrimoniorum et defunctorum. Ex eorum diligenti conscriptione et custodia non solum plura privatorum fide­ lium iura dependent, sed etiam publicum bonum/ Quare ius non potest non considerare ut delictum gravem negligentiam parochi in hoc suo publico officio. Poena constituitur indeterminata arbitrio Ordinarii infligenda (can. 2383). 518. HI. Delicta canonici theologi et poenitentiarii. Prae­ ter communem obligationem canonicorum onus residentiae secum ferentem, hi duo canonici habent peculiare officium ad animarum curam pertinens, theologus praedicandi, poenitentiarius audiendi con­ fessiones; neglectus duplicis huiusmodi officii in animarum detri­ mentum redundat; quare eius adimpletio per poenas urgetur hoc pacto : a) graviter et pertinaciter illud negligentes/ ab Episcopo com­ pellendi sunt monitionibus, comminatione poenarum, substratione por­ tionis fructuum iis assignandae qui illorum vices suppleant. Haec primo anno post datam monitionem. b) Elapso inutiliter anno, procedendum est ad suspensionem a beneficio, cui convenienter praemittitur iterata monitio. c) Negligentia per aliud semestre perdurante, procedendum est ad ipsius beneficii privationem. Privatio beneficii inamovibilis una est ex poenis, quae irroganda est in tribunali collegiali trium iudicum (can. 1576, § 1, 1°); in casu autem, si servata est gradatio in nostro canone poenali statuta, sen­ tentia privationis a tribunali collegiali expeditissime pronuntiari pot­ erit. Non tamen videtur in hoc casu requiri, sed videtur sufficere decretum Ordinarii forma iuridica delinquenti intimata: nam canon poenalis provocat ad Episcopum, non ad iudicem; ipsa autem gra­ datio in modo procedendi statuta per monitiones, comminationes et poenas alias leviores, videtur manifeste requirere processum iudicia­ lem administrativum, ad quem verum tribunal collegiale non requi- 582 CAPUT XLIV ritur. Aliud videtur insinuare Chelodi, 1. c. n. 109, speciali tamen ar­ gumento non allato (can. 2384) (17). Ili. Delicta religiosorum 519. A religiosis delicta committi imprimis possunt relate ad vitam internam propriis constitutionibus ceterisque internis ordina­ tionibus definitam, etiam ad normam Constitutionum Pontificiarum, decretorum Stae. Sedis et confirmationem acceptam in canonibus Codicis, v. gr. can. 489. Horum punitio vel castigatio pertinet ad proprios Superiores, quibus commissum est internum regimen reli­ gionis (18). In iure communi considerantur illa delicta, quae aut cum clericis sunt communia, aut specialem habent respectum ad iuridicas relationes inter religiosos et religionem habentem rationem personae iuridicae publici characteris aut extra religiosam domum et in cons­ pectu ceterorum fidelium committuntur. De his, utpote ordini pu­ blico Ecclesiae oppositis, suas poenas statuit ius commune quoad religiosos et religiosas. Quattuor hoc loco recensentur: apostasia a religione, fuga a religione, dolosa professio, vitae communis violatio. 520. I. Apostasia a religione (19). Apostata a religione est •.professus a votis perpetuis sive sollemnibus sive simplicibus, qui e domo religiosa illegitime egreditur cum animo non redeundi, vel qui etsi legitime egressus, non redit eo animo ut religiosae obedientiae sese *subtrahat (can. 644, § 1). - •Malitiosus animus iure praesumitur, si religiosus intra mensem nec reversus fuerit, nec Superiori ani­ mum redeundi manifestaverit » (ibid. § 2). lure praecedenti, cum fundamento in fontibus distinguebantur quattuor modi: d) totalis recessus a religione; b) transitus illegitimus ad aliam religionem; c) assumptio condicionis mere saecularis; d] (17) Ratione valde simili ad officium suum explendum compelli voluit Cone. Trid. (sass. V, cap. 1 de ref.) canonicum theologum, et regula extensa fuit ad canonic, poenitentiarium. (18) Cfr. Wernz-Vidal t. III, De Religiosis, n. 48 sq.; n. 83 sq. de duplici regimine interno; n. 90 sq. de regimine interno; n. 93 de iurisd Praelat. regul. eiusque charactere et extensione; n. 126 sq. de potestate et officio Superiorum (19) Cfr. Schmalzgr. (V, 9) n. 11 sq.; Thesaurus v. Apostasia cap. 2, 3’ Suârez, De relig. tr. VIII, 1. 3, cap. 1, π. 1, 11 sq.; Rptarius, Theol. moral, re­ gular. 1. Ill, cap. 1; Piat Mont. Praelect. iur. reg. tom. I, q. 215 sq. tom. II, q. 644 sq.; Ballerini-Palmieri tom. IV, n. 192 sq. DELICTA RELIGIOSORUM 583 attentata matrimonii celebratio. Cfr. Schmalzgr. (V, 9) n. 19 sq. Sed sacrilega attentatio matrimonii in Codice consideratur ut aliud de­ lictum specificum in can. 2388 (20) Notae historicae. Cum status religiosus in Ecclesia iam sa­ tis fuit divulgatus, mox etiam occurrunt canones contra temerarios desertores status monachalis, qui ad vitam saecularem redierunt. Quarum sanctionum canonicarum prima exempla habentur c. 25, Cone. Arelat. II. (a. 443-452) et c. 7 Cone. Chalced. (a. 451); atque imprimis monachis et monialibus sacrilega celebratio nuptiarum (21) fuit interdicta (22). Imperator Justinianus in Nov. 5, cap. 6 (a. 535) eo progressus est, ut monachos, qui relicto monasterio ad aliud vitae genus se contulerant, in cohortales iudicis provinciae allegarit (23). Neque minore severitate in Ecclesia occidentali temerarius recessus mo­ nachorum punitus est, ut patet ex c. 15 Cone. Turon, (a. 567), c. 14 Cone. Paris, (a. 614), c. 49, 52, Cone. Tolet. IV. (a. 633), c. 6 Cone. Tolet. VI, (a. 638). Pro temporum condicione saeculis subsequentibus rigor ecclesiasticae disciplinae praesertim fuit ex­ plicandus in sacrilega monachorum vel monialium attentata matri­ monia (cfr. c. 5, Cone. Roman, a. 743; c. 32 Cone. Rom. a. 853; c. 23 Cone. Tribur. a. 895), donec Ecclesia tandem satis aperte in Concilio Lateranensi I (a. 1223) c. 21 = c. 8, D. 27 et c. 7, 8. Concilii Lateranensis II (a. 1139) (24) clarissimis verbis cum ex­ pressa mentione monialium, nullitatem illorum matrimoniorum de­ clararet. Quae species apostasiae a statu religioso cap. 6, X. h. t. disertis verbis non attingitur, sed cap. unie. cit. de consang. in Clem. severis poenis a Concilio Tridentino et a Benedicto XIV non sublatis et a Pio IX cit. Const. « Apostolicae Sedis » potius auctis castigatur. (20) Cfr. Wernz-Vidal tom. III, n. 431, not. 28. Porro in iure Codicis (can. 574) illa vota simplicia perpetua, sollemni professioni praemittenda (iure Codicis), mutata sunt in vota temporanea. (21) Wernz-Vidal t. V, n. 298 cum notis, ubi antiqui canones allegantur, quibus sacrilegae illae nuptiae prohibitae atque punitae fuerunt, deinde paulatim etiam irritatae; quae historica disquisitio ibi iam preoccupata non est hic iterum instituenda. (22) Cfr. c. 16, Cone. Chalced. (a. 451) et Hefele 1. c. tom. II, p. 520 et c. 12, 22, C. XXVII, q. 1 : c. 21 Cone. Aurel. I (a. 511) = c. 32 C. XXVII, q. 1. (23) Kober 1. c. p. 90. (24) Cfr. c. 40 C. XXVII, q. 1, Aliter Freissen, Gesch. d. c. Eher p. 693 sq. B «i p iure autem praecedenti apostasia de solis r^z/ZjrZteintelligebatur, ' :! * . - * ** nec extendebatur ad temerariam desertionem Congregationis religio­ sae (25); licet non necessario requireretur sollemnitas professionis (26). Vis et ambitus apostasiae iure Codicis est accurate defi­ nitus. Requiritur: a) professio, ideoque non fit apostata novicius recedens, etiam post emissa vota devotionis; b) professio debet esse perpetua; iure enim Codicis professio temporanea habetur veluti extensio noviciatus; c) non requiritur professionis sollemnitas; d) debet recessus a religione esse factus animo non redeundi. Pro deducendo interno illo animo Codex assignat fori externi praesumptionem, quae est praesumptio iuris, non iuris et de iure. Quae praesumptio iam passim admittebatur, saltem ut praesumptio hominis in illo facto quod quis sine legitima licentia Superioris re­ cessisset et extra religionem vagaretur per longum tempus, quin animum redeundi suis Superioribus manifestaverit. Atque exinde infertur positivam intentionem numquam redeundi non videri neces­ sariam ad delictum apostasiae, secus tandem aliquando posset unus­ quisque, allegato defectu illius intentionis, evadere poenas apostasiae, quae numquam consummata intelligeretur. Quam rem optime pro­ babat Suârez 1. c. lib. Ill, c. 1, n. 19, sq. etiam allegata paritate apostasiae a fide et ab ordine sacro; cuius rationes non efficaciter refutatae fuerunt a Passerini 1. c. n. 247 et a Rotario 1. c. punct. IV, n. 3; nam Suârez fugitivum ab apostata pariter distinguit 1. c. (25) Schmalzgr. 1. c. n. 12, 13; Peiffenstuel (V, 9) n. 11; Hollweck 1. p. 299 sq. Sed a doctoribus de lege ferenda iam animadvertebatur congrue comprehendi sub hoc delicto posse qui ligati votis perpetuis a congregatione religiosa pontifi­ cia approbatione donata facti essent desertores. Nam ex una parte illae congre­ gationes religiosae cum votis perpetuis habent statum religiosum completum et proprium et in multis iam erant aequiparatae religionibus formalibus sive ordi­ nibus regularibus; ex alia parte qui in tali congregatione perpetua vota emisit, per vota vere publica statum in Ecclesia perpetuum suscepit et publice se divino servitio mancipavit atque religioni tradidit; ergo arbitraria desertio talis status, cum similem contineat malitiam, etiam quoad poenas apostasiae vero ordini re­ ligioso aequiparari posse docebant. (26) Gregor. XH1 Const. » Ascendente Domino» 25 Maii 1584; Schmalzgr. I. c. n. 13 sq. Quibus professis votorum simplicium in S. I. ex natura rei con­ venienter aequiparari dicebantur aliorum ordinum professi durante triennio voto­ rum simplicium, cum illa triennalia vota erant perpetua; at dum illa aequiparatio nondum expresse facta erat ante Codicem, a quo potius commutata sunt in tempo­ ralia, mitior sententia de hisce professis potuit retineri. Piat. Mont. I. c.; Hollweck 1. c. p. 299 sq.; Wernz 1. c. t. Ill n. 674; Vermeersch 1. c. n. 341, DELICTA RELIGIOSORUM 585 n. 23; et certe valde mirum esset, non esse habendum et punien­ dum ut apostatam eum religiosum qui fugit a conventu animo mi­ litandi vel vagandi huc illuc per maiorem orbis terrarum partem et postea redeundi ad conventum. Quodsi Suârez diuturnitatem tem­ poris prudenti iudicio ex circumstantiis esse diiudicandam censuit, certe multo melius illud tempus ab ipso iure est definitum sc. men­ sis, intra quod, si voluntas redeundi non fuerit Superioribus mani­ festata, censeatur delictum apostasiae consummatum in ordine ad poenas incurrendas. Qui mensis in legitime egresso recurrit a die, quo reverti debuisset (27). Poenae, d) hire praecedenti. - 1. Apostatae a Superiore eccle­ siastico competente plecti poterant censura excommunicationis fe­ rendae sententiae (28) sive habitum retinerent sive dimisissent. Praeterea excommunicatio Latae sententiae cap. 2, ne clerici III, 24, in Sext. post habitus dimissionem apostatis regularibus inflicta etiam post Pii IX Const. «Apost. Sedis » ut poena iuris communis man­ sit (29) et quatenus inflicta iure particulari ordinum religiosorum vi cit. Const. Pii IX, certe sublata non erat. (27) De' temerario transitu a religione strictiore ad laxiorem cfr. Conc. Trid. Sess. XXV, cap. 19, de regul.; Schmalzgr. 1. c. n. 19, sq.; Bouix, de iure regular, tom. II, p. 479, 500; Suârez, De censuris disp. XXXI, sect. 6, η. 4, De virt. et stat. relig. tract. VIII, lib. 3 cap. 12 n. 15 sq; Rotarius 1. c. punt. IV n. 8; Bal­ lerini-Palmieri I. c. n. 185 sq. Qui transitus illegitimus, saltem ex speciali iure quorundam ordinum religiosorum aequiparatur quoad poenas delicto apostasiae, non de iure communi Codicis. - A fortiori verus apostata non est, qui contra strictam prohibitionem Conc. Trid. Sess. XXV, c. 4, de reg. recesserit a suo conventu, praetextu adeundi Superiores, quamvis, nisi scripto mandato ostendat se ab ipsis missum vel vocatum, ab Ordinario tamquam apostata puniri potuit iure praecedenti ; quibus severis poenis non subiacebat qui ex gravi et urgenti necessitate etiam sine licentia ad maiores Superiores accedat. Vermeersch, De re­ ligiosis, n. 342. At verus apostata est, qui eiectus est ob falsa crimina, quae sibi, ut eiiceretur, imposuit: tum enim discesus cum animo non redeundi ex sola dis­ cedentis voluntate fit; qui autem ut eiicereter crimina admisit, animo quidem apostasiam admisit, sed quoad actum externum discessus pendet a legitima et iusta eiectione, ideoque inter eiectos in foro externo videtur adnumerandus, nisi iure particulari ordinis religiosi habeatur ut apostata poenis apostatarum obnoxius. Ballerini-Palmieri 1. c. n. 193; Vermeersch I. c. n. 341. (28) Schmalzgr. h. t. n. 22; Sonti h. t. n. 4. (29) Suârez 1. c. c. 1, n. 17, 24; D'Annibale, in Const. * Ap. Sed.· n. 233, not. 2; Piat. Mont. I. c. 1, q. 219. Aliter Hollweck 1. c. p. 299 sq. cum Santi in t. 31, 1. ΠΙ, n. 46, et in t. 9, 1. V, n. 4, et Pennacchi, in Const. -Ap. Sed.· t. II, p. 547. ; ? V JI ii! H FH « - a J 4 ' 586 CAPUT XLIV Quodsi isti apostatae post votum sollemne castitatis matrimo­ nium etiam civile contrahere praesumebant ex iure communi per Pium IX, cit. Const, ampliato tum ipsi tum omnes cum iis matri­ monium contrahere praesumentes ipso facto excommunicationem Episcopis sive Ordinariis reservatam incurrebant (30). II. Suspensiones, quas veteres quidam canonistae dicebant ab istis apostatis ipso facto incurri, aut in se non fuerunt certae, aut iam iure antiquo saltem ex parte revocatae (31), aut certe per Pium IX cit. Const, v. g. suspensio cap. 6, X. h. t. penitus sublatae, aut ad summum ex alio incurrebantur delicto, non formaliter prop­ ter apostasiam; v. g. suspensionem perpetuam ab exercitio ordinum ipso iure incurrendam Pius IX, 1. c. solummodo statuit religiosis electis extra religionem degentibus (32). III. Isti apostatae cum afficerentur infamia facti, non iuris (33), privati erant privilegiis suae religionis, cui subiecti esse nolunt (34). b) Iure Codicis. Salvis poenis can. 2388 statutis contra praesu­ mentes sacrilegum matrimonium contrahere, ob solam apostasiam etiam alia ratione perpetratam, hae poenae decernuntur: 1°) excommunicatio lat. sent, proprio Superiori maiori reservata si religio sit clericalis et exempta; secus est reservata Ordinatio loci in quo commoratur. 2°) exclusio ab actibus legimis ecclesiasticis lat. sent. 3°) privatio omnium privilegiorum suae religionis lat. sent, ideoque etiam exemptionis, unde in delictis, quae extra claustra tempore apostasiae patraverint ab Episcopo sicut ceteri simplices fideles puniri possunt (35). (30) Bucceroni 1. c. n. 78; Wernz I. c. de iure matr. n. 384, sq. (31) Thesaurus I. c. cap. 2; Suârez, De censuris, disp. XXXI, sect. 1, ubi praesertim etiam cap. 6, X, h. t. bene explicat; Boenninghausen, De irregular, fasc. ], p. 136 sq.; Hinschius 1. c. tom. I, p. 48. (32) Const «Apost. Sed.> n. 43; Santi 1. c.; D’Annibale 1. c. n. 193; Hila­ rius a Sexten 1. c. p. 255 sq.; Piat. Mont. 1. c. 1, q. 219. (33) Thesaurus 1. c.; Lega t. Ill, p. 347 sq. t IV, p. 82, sq.; aliter Hollweck 1. c. p. 178, sq. 209, qui sine solido fundamento stat pro infamia iuris. (34) Cfr. Schmalzgr. 1. Ill, t. 31, n. 272 sq. et hoc tit. (V, 9) n. 24; et Suârez, De relig. tract. 8, libro 3, cap. 1-3 circa ea, quae inferebantur de incarceratione ex cap. 5 (V, 9) iuris Decretalium, quae, saltem secundum rigorem verborum, videbantur a praxi aliena. (35) Cfr. Cone. Trident, sess. VI, cap. 3 de ref. sess. XXV, cap. 4, 14 de ref.; Decret. S. C· S. 21 Sept. 1624 ab Urbano VIII approbatum. DELICTA RELIGIOSORUM 587 4°) si redierit ad religionem, in ipsa manet perpetuo privatus voce activa et passiva lat. sent.; insuper in ipsum decernendae sunt poenae in Constitutionibus religionis contentae. 5°) est irregularis ex delicto (can. 985, 3°) si matrimonium at­ tentavit. Citra hunc casum, si delictum apostasiae sit publicum est impeditus ad ordines ad normam can. 987, 7°. 6°) specialis modus apostasiae, de quo in can. 646 inducit ipso iure dimissionem religiosi a religione. 521. 11. Fuga a religione (can. 2386). Fugitivi dicuntur qui sine Superiorum licentia domum religiosam deserunt cum animo redeundi (can. 644, § 3). Canon poenalis de fugitivis applicatur etiam societatibus clericalibus vitae communis, quorum alumni nulla vota nuncupant (36). Quoad religiosos vero, a fortiori, non requi­ runtur vota perpetua, sed sufficiunt temporaria; novicii tamen nullo modo comprehenduntur. Canon poenalis non determinat tempus absentiae, nec praesumptionem assignat de retento animo redeundi; sed ex natura rei requiritur tempus notabile, per quod fuga distin­ guatur a simpli egressu illicito ad normam can. 606, § 1 in quo non appareat animus sese subtrahendi obedientiae religiosae. Vel ipse animus vagandi aut extra obedientiam ad tempus vivendi componi potest cum animo ad religionem redeundi: et vicissim non requi­ ritur habitus dimissio, et etiam qui licite egressus est potest fieri fugitivus si sine Superioris licentia locum commorationis et obedientiae deserit et ita diutius extra domum vagatur. Ergo conditio fugitivi a iudice colligenda est ex notabili tempore et ex circum­ stantiis quibus illegitime egressus extra religiosam domum versatur. Poenae, d) privatio officii in religione habiti lat. sent. b) suspensio Superiori maiori reservata si est in sacris; c) cum redierit, infligendae poenae Constitutionum, aut in earum defectu, arbitrariae a Superiore sunt infligendae. d) etiam in fugitivo applicandus can. 646, si casus detur. Scholion. Quoad reservationem suspensionis, ut in canone praecedenti, distinctio non fit: nihil porro esset mirum si ederetur declaratio, reservationem in casu esse intelligendam sicut in canone (36) Commissio Codicis 2-3 lunii 1918 in A. A. S., X, 344. Ex natura rei videtur quoad hos alumnos requiri gravis obligatio ad vitam communem, cum sine gravi violatione gravis poena non teneat, quamvis provisio administrativa eam non requirat, ·· 5SS CAPUT XLIV praecedente, cum, sicut suspensio, ita eius absolutio etiam non sacramentalis, sit actus iurisdictionalis, cuius de iure ordinario non est capax Superior iaicus religionis laicalis. Superior (sacerdos) re­ ligionis clericalis non exemptae iurisdictionis incapax non est; at jurisdictionem fori externi de iure in proprios subditos non habet, sed potestatem dominativam. Quare vel huic in hoc casu datur (mi­ nus verisimiliter datur Superiori laico), vel reservatio intelligenda prout in superiore canone, ut iam tenuit Chelodi I. c. n. 101, not. 2; cfr. quoque Vermeerscli-Creusen, Epitome 111, n. 590. 522. 111. Egressus ex dolosa professione (can. 3387). E religione egreditur is, cuius professio irrita agnoscitur et declaratur; qui egressus ex hoc capite est sine delicto, si in professione emit­ tenda delictum admissum non fuit; at si nullitatis causa per dolum religiosi inducta fuit, is per fraudem commoda' sibi compararet et in clerum saecularem sese intruderet. En delictum. Hoc formaliter consistit in professione per dolum obtenta, cuius nullitas iuridice constat per datam sententiam. Poena. Habet characterem administrativum, in quantum dolo­ se professum a religione solvit, poenalem ob dolum admissum. d) si clericus est minor,; dimissio seu expulsio- a statu cleri­ cali, lat. sent. b) si clericus est maior, suspensio Sedi Apost. reservata, lat. sent. Respicitur delictum religiosi clerici, non religiosi laici. Hic quo­ que canon applicatur alumno societatis vitae communis (37). IV. Violatio legis vitae communis. Quid proprie importet obligatio vitae communis alibi declaratum est ( Wernz- Vidal tom. Ill, η. 371). Requiritur violatio in re notabili et cum pertinacia, quae locum habet post monitionem, emendatione non secuta. — Etiam sub hoc canone comprehenduntur alumnl· societatis vitae commu­ nis (can. 2389) (38). Poena: a) privatio vocis activae et passivae, fer. sent. b) privatio officii, si reus Superior sit, fer. sent. V. Matrimonium sacrilegum (can. 2388). I. Tam clerici in sacris constituti, quam regulares aut moniales post votum sollemne (37) Cfr. cit. dec. Commiss. Codicis (A. A. S., X, 344). Pro his alumnis, cum professionem non emittant, poenae habent characterem administrativum. (38) Cfr. notam praecedentem. Ubi habenda est ratio diversae obligationis ad vitam communem, quae potest esse magis vel minus stricta. ! 589 DELICTA RELIGIOSORUM 0 castitatis, itemque omnes alii cum aliqua ex praedictis personis matrimonium etiam civiliter tantum contrahere praesumentes, attentant matrimonium sacrilegum. 11. Pariter sacrilegum matrimonium, etsi forte validum, attentant professi votorum simplicium perpetuorum tam in Ordinibus quam in Congregationibus religiosis, si illud etiam mere civiliter praesumunt contrahere, itemque religiosorum hac in re compartes. Poena: I. Quoad comprehensos sub η. 1. a) excommunicatio R. P. simpliciter reservata, lat. sent. (39). b) clerici praeterea, si moniti, tempore ab Ordinario pro ad­ junctorum diversitate praefinito, non resipuerint (praesertim dimissa comparte sibi sacrilege unita) degradandi sunt. c) clerici beneficiarii amittunt beneficia ipso facto, ob tacitam renuntiationem ab ipso iure poenaliter admissam et firmatam. d) religiosi et religiosae ex iuris dispositione (can. 646) ha­ bendi sunt ut legitime a religione dimissi, lat. sent. II. Quoad-comprehensos sub η. II. a) excommunicatio reserva­ ta Ordinario, lat. sent. b) dimissio a religione, ut supra ex can. 646. Const. Apost. sedis (III, 1) excommunicatione Ordinario reserva­ ta percellebat clericos, regulares, compartes; non religiosos votorum simplicium. (39) In sacerdote, qui ob matrimonium civile attentatum aliasque gravissimas rationes, a cohabitatione sub eodem tecto cum suae desertionis complice, tametsi sincere conversus, cessare impeditur, si ad suae et suae complicis conscientiae consulendum, petat ab excommunicatione absolvi et admitti ad participationem sacramentorum laicorum more, debet pro absolutione et admissione ad sacramenta recurrere ad S. Poenitentiariam in hac re exclusive competentem, quae absolutionem et admissionem non concedit, nisi data fide de absoluta perfectaque in posterum continentia perpetuo servanda. Quodsi forte absolutio ab aliquo sacerdote in pe­ riculo mortis concedatur, manet obligatio ad ipsam S. Poenitentiariam deinde recurrendi, prout pro censuris specialissimo modo reservatis praescribitur canone 2252. — S. Poenit. Apost. 18 Aprilis 1936 in A. A. S., XXV11I, 242. λ'Λ<·.Ι -»< * 590 CAPUT XLV CAPUT XLV Delicta in collatione, susceptione et dimissione dignitatum, officiorum et beneficiorum ecclesiasticorum 523. I. Delicta in collatione off. et benef. In provisione officii vel beneficii 1res actus occurrunt, personae designatio, tituli concessio, introductio in possessionem. Ponuntur autem aut ab una eademque persona (collatio libera), aut a diversis (collatio ne­ cessaria), dum personae designatio aliis personis physicis vel mora­ libus, a superiore distinctis, conceditur ut per Superiorem institua­ tur (electio, nominatio, praesentatio). Institutio semper pertinet ad Superiorem (can. 147); ceteri partem habentes in personae designa­ tione, normas canonicas in exercitio sui iuris tenentur servare; qua­ re multipliciter delinquere possunt. A. Ius eligendi, quod plane liberum esse debet, violare iniu­ sta coactione delictum est. Hoc committunt: 1° qui quovis modo libertatem electionis impediunt coactione physica vel morali, frau­ dibus, fallaciis, corruptione, per se vel per alios. 2°) Post factum electionis, hi quoque electionum libertatem im­ pediunt, qui propter electionem factam electo vel electoribus mo­ lestiam seu gravamen inferunt. Poena. Illud duplex factum punitur poena indeterminata proportionanda gravitati culpae (can. 2390). 3°) Electores ecclesiastici (clerici vel religiosi) qui contra cano­ nicam electionis libertatem aut sollicitaverint, etiam sine effectu, aut sponte admiserint immixtionem laid vel saecularis potestatis, rei sunt eiusdem delicti. 4°) Item electus, qui electione de se tali modo peracta scienter consenserint, illam electionem acceptando. Notandum porro est talem electionem ipso iure esse invalidam et nullum habere effectum iuridicum (can. 166). Poena. Alia est lata contra electores, alia contra electum. a) electorum poena est privatio iuris eligendi pro ea vice, lat. sent. Quare in iteranda electione propter praecedentis iuridicam nuilitatem electores delinquentes vocem non habent et ab electione ex­ cludendi sunt. ILLEGITIMA COLLATIO, SUSCEPTIO, DIMISSIO BENEF. 591 b) electi poena, citra carentiam cuiusvis iuris ex tali electione utpote irrita derivati, fit perpetuo inhabilis ad illud officium vel be­ neficium, lat. sent. 5°) Collegium quod indignum scienter elegerit, fit reus delicti introductionis indigni in officia et beneficia ecclesiastica cum ma­ ximo boni publici detrimento. Idem delictum committunt personae singulares, clerici vel laici, qui indignum praesentaverint vel nominaverint, si ipsis ex legitimo titulo ius competit praesentandi aut nominandi. Quisnam autem erit dicendus indignus non potest directe declarari ex aliquo textu legali (1), sed solum per iuridicam ratiocinationem ex variis iuris textibus inferri. Nonnumquam videtur confundi dignitas cum idoneitate et ita indignus idem esset ac inidoneus (cfr. can. 153): ex quo canone idoneus est is, cui adsunt omnes qualitates ad determinatum officium vel beneficium iure communi vel particulari aut lege fundationis requisitae. Aliunde tamen nemo dixe­ rit indignum clericum insigni probitate et scientia ac prudentia prae­ ditum et benemerentem, si non sit originarius determinati loci, quam qualitatem, v. gr., ad determinatum canonicatum requirat lex funda­ tionis. Cfr. quoque can. 1463 ubi idem idoneitatis conceptus relate ad beneficia repetitur. Porro praeter idoneitatem sensu explicato in­ tellectam, requiri bonos et probatos mores, evidens videtur ex natura rei et ex constanti iuridica regula « Infamibus portae non pateant dignitatum » (Reg. iur. 87 in Vl°). Porro ad idoneitatem cognoscendam cit. can. 1463 iniungitur Ordinario, ut opportunas notitias etiam secretas colligat per diligentem inquisitionem, quae secreta inquisitio magis pertinet ad mores, quam ad qualitates positivas in lege expressas. Criminosos autem esse arcendos ab officiis et be­ neficiis inde patet quod sunt plura delicta inhabilitantia (2); sunt censurae ab officiis et benefiis excludentes (3); ex gravi delicto no­ torio vel publico clerici, hic incurrit saltem infamiam facti, et gra­ viora delicta hodie occulta ut plurimum facile divulgari possunt et publica fieri (4). (1) Vel in ipso Indice analytico-alphabetico, licet sat copioso, verbum indi­ gnitas, indignus non reperitur, sed tantum idoneus. (2) Cfr. can. 2294, § 1; 2390, § 2; 2394, n. 1; 2395. Item 2345, 2346 et quoad religiosos 2413. (3) Cfr. can. 2265, 2275, 2283. (4) Cfr. can. 2294. 592 u& CAPUT XLV Quare dicendum est, dignum praeter qualitates iuridicas (seu idoneitatem) debere habere moralem aptitudinem seu carere debere qualitatibus negativis, seu non debere esse criminosum, non debere laborare infamia etiam facti ; et in hoc sensu indignitatem hoc loco esse intelligendam. Poena: a) In Capitulum seu collegium (5), indignum eligens, privatio iuris eligendi pro ea vice, lat. sent. Quae poena afficit Col­ legium ipsum, quod per pluralitatem suffragiorum repraesentatur, sine qua electio perfecta non est, et supponit electionem esse irritam vel a Superiore irritatam ad normam can. 153, § 3. Electione ex iuris dispositione irrita vel a legitimo Superiore iuridice irritata, libera provisio officii devolvitur ad Superiorem, qui debuisset elec­ tionem confirmare vel qui iuridicam irritationis sententiam tulit, pro diversitate casus. Ceterum citra indignitatem, electio potest esse ir­ rita vel irritanda, etiam ex inidoneitate, quae sub indignitate compre­ henditur. Electoribus volentibus vota sua conferre in personam, cui desit aliqua positiva qualitas, succurritur per postulationem, modo agatur de persona postulabili, i. e. de persona carente qualitate in qua possit et soleat dispensari ; at si postulatur persona impostulabilis eadem poena a collegio videtur incurri (6). b) Contra clericum vel laicum indignum praesentantem vel no­ minantem, privatio iuris praesentandi vel nominandi pro ea vice, lat. sent. (can. 2391, § 3) - Hic tamen habenda quoque est ratio canonis 1465. B. Neglecta forma electionis. Huius delicti rei sunt singuli electores, qui scienter electionis formam non servant in iis, quae ad essentiam actus pertinent. Quaenam sunt substantialia in forma electionis, deducendum est ex canonibus 161 sq. Cum ibi non fiat praecisa distinctio inter sub­ stantialia et accidentialia, caute procedendum est ita, ut praecipua et capitalia praescripta non negligantur (7). Requiritur quod substan­ tialia seu praecipua scienter non negligantur vel pervertantur. Poena est arbitraria ab Ordinario gravitati culpae proportionanda (can. 2391, § 2). Cum hic canon, praesertim referatur, quoad duas priores paragraphes ad electiones stricte ecclesiasticas a clericis vel religiosis factas, ignorantiae allegatio non facile admittetur. Quoad (5) Cfr. Wernz-Vidal tom. II, n. 194 sq., 222. (6) Cfr. can. 182, Wernz-Vidal tom. H, n. 222. (7) Wernz-Vidal, tom. 11, n. 248 sq. 593 ILLEGITIMA COLLATIO, SUSCEPTIO, DIMISSIO BENEF. religionem laicalem rectus modus electionis faciendae, praesertim pendet a scientia et diligentia clerici, qui illis praesidet. C) Delictum usurpatae auctoritatis in provisione officio­ rum et beneficiorum committitur ab iis, qui iure eligendi, praesen­ tandi vel nominandi legitime fruuntur, si, neglecta auctoritate illius cui confirmatio vel institutio competit, officium, beneficium, vel di­ gnitatem conferre praesumpserint. Electores vel patroni ex proprio legitimo actu in electum, praesentatum seu nominatum ex iuris dispo­ sitione non transferunt nisi ius ad rem, provisio canonica omnino pertinet ad Superiorem ecclesiasticum, qui eam peragit per confir­ mationem electionis vel institutionem praesentati seu nominati : huius publicae potestatis actus usurpator efficitur, qui Superioris partes praesumit negligere. Poena est privatio iuris pro illa vice lat. sent. — Illa vice pro­ visio devolvitur ad liberam collationem Superioris (can. 2393). 524. Π. Simonia in officiis et beneficiis ac dignitatibus (can. 2392). Officium (sensu stricto acceptum) et dignitas, quae offi­ cio superaddit aliquam ecclesiasticam praeeminentiam, evidentur sunt res spirituales; beneficium, licet partem temporalem comprehendat (ius ad reditus), tamen ipsa pars temporalis in beneficio est intime adeo connexa cum parte spirituali (officio) ut sine hac nullo modo esse possit, ideoque non minus quam officium dicendum est esse rem spiritualem, quae in commutationem cum re temporali sine vilipendio venire non potest. De his pretio pacisci est simonia iuris divini (8). Canon punit delictum simoniae perpetrantes. Requiritur delictum consummatum ex ipsis verbis et ex can. 2228, 2212 sq. (simonia realis), non mere attentatum aut simplex delicti conatus (9), quod potest patrari a collatore, ab iis qui quovis modo partem habent in provisione et etiam a tertia persona provisioni extranea. Non est exclusa possibilitas in renuntiatione (cfr. can. 185), ideoque etiam in permutatione quae duplicem continet renuntiationem coniunctam (8) Cfr. Wernz-Vidal torn. IV, De rebus n. 6 sq. ubi notiones quoque histo­ ricae traduntur; Hollweck 1. c. § 116-1120. (9) Ita Pighi 1. c. n. 94; Gaviglioli n. 148; aliter Chelodi 1. c. n. 104, cuius animadversionem, quod «ad Codicem, non praeoccupata opinionibus antiquorum mente accedere oportet, quia iure formaliter prorsus novo utimur» libenter am­ plector, sed eius applicationem ad casum a clarissimo auctore factam prorsus non video. Cfr. Matth. a Coronata IV, 2204 sq., II, n. 716. 38 594 CAPUT XLV cum duplici implicita collatione, licet utraque, servatis servandis, sit permissa, non prohibita. Simonia autem iuris ecclesiastici non est asserenda, nisi ea ex lege expresse constet vel aequivalenter : talis certitudo habetur, cum ius aliquid expresse prohibet sub reatu simoniae aut sub poenis simoniae. Talis est reprobatio, quae circa beneficia continetur can. 1441, ubi tamen facile immisceri potest simonia iuris divini. — Simo­ niae confidentialis iuris praecedentis nequidem mentio fit in Co­ dice (10) quae tamen erat iuxta omnes simonia iuris ecclesiastici in terminis, quibus eam percellebant Constitutiones Pontificiae, saltem si exciperetur reservatio pensionis, quam solum reddit honestam casus can. 2154, cui aequiparatur casus can. 1429: cui simoniae confiden­ tial! impediendae media efficaciora suppeditavit Codex. Cfr. can. I486, 150, et condiciones requisitas ad validam renuntiationem, dimissio­ nem et permutationem beneficiorum. Aliud est peccatum simoniae, aliud delictum, de quo iudicium proferendum est ex canonibus libr. V. Poena: 1°) in quoscumque excommunicatio S. Apost. simpliciter reservata, lat. sent. 2°) privatio perpetua iuris eligendi, praesentandi, nominandi, in quoscumque habentes aliquod ex praedictis iuribus, lat. sent. 3°) in clericos praeterea suspensio fer. sent. 4°) adest praeterea effectus, potius civilis quam poenalis (can. 729), quod promissio omni vi careat, etiamsi tertia persona, in pro­ visione partem non habens, simoniam perpetraverit, inscio proviso, modo haec in fraudem provisi non egerit; cuius nullitatis sequela est obligatio officium vel beneficium dimittendi et perceptos fructus restituendi. 525. 111. Delicta in susceptione beneficiorum. - A) Tria imprimis in hac materia delicta recensentur: 1. usurpatio possessio­ nis simul cum titulo; 11. usurpatio possessionis ab eo qui titulum habet acceptum; 111. facta illegitime facultas possessionem capiendi. Ad evitandum periculum intrusionis in officia et beneficia sapienter constitutum est ut possessio officii vel beneficii, a qua incipit eius­ dem exercitium, ab auctoritate ecclesiastica recipiatur, nec possit se in eam ingerere etiam is, qui eius titulo per canonicam provisio(10) Cfr. Wernz-Vidal torn. IV, De rebus n. 15. ILLEGITIMA COLLATIO, SUSCEPTIO, DIMISSIO BENEF. 595 nem legitime insignitus est (can. 1443). Episcopi vero aliique Prae­ lati aequiparati ius habent per se ipsos possessionem capiendi, sed ad excludendum idem intrusionis periculum, debet titulus officii re­ cepti determinatae personae morali exhiberi, quae eius authenticitatem examinet (can. 334). Arcere periculum intrusionis est res sum­ me necessaria ad publicum bonum, unde delicta in hac materia specialem habent gravitatem. I. Gravissimum delictum verae intrusionis committit, qui ad of­ ficium, beneficium, dignitatem electus, praesentatus vel nominatus, se ingerit in possessionem, aut in regimen seu administrationem praedicti officii, beneficii vel dignitatis ante receptas litteras confir­ mationis vel canonicae institutionis. Electus per canonicam electio­ nem capituli seu collegii, non acquirit nisi ius ad rem, sc. ius ad obtinendum a Superiore officii vel beneficii titulum per electionis confirmationem a Superiore factam; similiter praesentatus seu no­ minatus, cui ex praesentatione seu nominatione acquiritur ius ad rem dumtaxat, quod fit ius in re (acquisitio tituli) per canonicam institu­ tionem a Superiore datam. Usurpat titulum, fitque intrusus, qui se ingerit in possessionem aut in regimen seu administrationem officii vel beneficii. II. Minus grave est delictum illius, qui iam titulum canonicum habet officii, beneficii, dignitatis, si, independenter a Superiore, ipse propria auctoritate occupat beneficii possessionem. Id posset facere intrusus, qui titulo carens illum falso allegaret: quare occupatio propria auctoritate facta per se induceret periculum intrusionis. III. Praelati, qui legitimo praelaturae titulo iam sunt insigniti, pariter crearent periculum intrusionis, nisi talem titulum recognoscen­ dum exhiberent iis, quos ius designavit ad praedictum periculum avertendum. Poenae: Praedicti delicti in triplici memorata forma poena est: 1°) inhabilitas ad officium, beneficium, dignitatem, de qua agi­ tur lat. sent.; insuper alia poena indeterminata arbitrio Ordinarii. 2°) post monitionem, reus cogendus est, ab officii, beneficii, dignitatis occupatione eorumque regimine vel administratione rece­ dere per suspensionem beneficii antea obtenti eiusque privationem, et, si res ferat, per ipsam depositionem, can. 2394, § 1, 2. Cooperatores in delicto sunt capitula, conventus aliique omnes ad quos spectat, si electos, praesentatos vel nominatos admittunt ante litterarum promotionis seu provisionis exhibitionem. K. 506 CAPUT XLV Poena, in huiusmodi statuta, est suspensio iuris eligendi, nomi­ nandi vel praesentandi lat. sent, ad beneplacitum S. Sedis (11), can. 2394, § 3. B) Ad susceptionem beneficii pertinet etiam: 1. acceptio beneficii nondum vacantis ·, 11. acceptio beneficii cum alio iam possesso incompatibilis. I. « Qui scienter acceptat collationem officii, beneficii, dignitatis de iure non vacantis et patiatur se in eius possessionem *immitti , evidenter ius tertii violat et transgreditur legem, quae tamquam con­ dicionem pro collatione exigit beneficii vacationem. Quae collatio est ipso iure nulla. Ut delictum hoc loco punitum habeatur, oportet ut cum acceptatione, quae omni caret effectu, coniungatur factum subsequens quod patiatur immitti in eius possessionem, quae me­ rito usurpationi aequiparatur (cfr. can. 150, § 1 ; 1412, § 2). Poena·. 1°) inhabilitas perpetua ad officium, dignitatem, bene­ ficium, de quo agitur, postea assequendum; 2°) aliae poenae indeterminatae seu arbitrariae (can. 2395). Praeter inhabilitatem iure praecedenti erat statuta excommuni­ catio fer. sent. cap. 1, 7, X, de conc. ben. vel eccl. non vacantis. II. < Clericus, qui assecutus pacificam possessionem officii vel beneficii cum priore incompatibilis, prius quoque retinere praesump­ serit contra praescriptum can. 156, 1439 » fit illegitimus detentor illius beneficii quod dimittere debuit. Poena: utroque beneficio privatur ipso iure. Praesumptio videtur unice pendere a scientia incompatibilitatis, qua exsistente nulla mo­ nitio ad privationem videtur esse necessaria (12). (11) Cfr. de iure praecedenti Hollweck I. c. § 243-245 iuncta cap. 4, 15, 21, X, de iure pair. Ill, 38 et Const. * Etsi multa· 21 Nov. 1873 (A. S. S., VII, 465 sq, et deer. S. C. C. Actuosi 23 Maii 1874 (ib. p. 702 sq.), de intromissione potestatis civilis in nominatione parochorum et electionibus popularibus eorundem in Hel­ vetia et in provinciis Veneta et Mediolanensi, cum censura in Const. Apostolicae Sedis (I, 11) illis applicanda. Const, quoque Pii IX «Romanus Pontifex» 28 Aug. 1873, quoad electos et praesentatos sese ingerentes et contra admittentes. Si Chelodi I. c. n. 105 censuit hoc canone Episcopos non respici, idque de­ ducit ex littera canonis, a quo poenae dicuntur decernendae ab Ordinario, illa cl. Auctoris assertio non videtur admittenda, qui non satis videtur considerasse Ordinarium Episcoporum esse Rom. Pontificem, cuius iudicio exclusive in crimi­ nalibus subsunt Episcopi. (12) Cfr. Vi ernz-Vidal torn. II, n. 215, ubi etiam de historia agitur. i'/—— à ILLEGITIMA COLLATIO, SUSCEPTIO, DIMISSIO BENEF. 526. Cetera delicta in materia bénéficiait A. Delicta connexa cum susceptione officii. Γ) Cardinalis, ad cardinalatum absens a curia promotus, tenetur in recipiendo bireto rubro iurare, se intra annum, nisi legitimo impe­ dimento detineatur Rom. Pontificem aditurum (can. 234). Habetur ut delictum recusatio illius iuramenti praestandi. Poena', privatio dignitatis cardinaliciae, lat. sent. 2°) Promotus ad Episcopatum, tametsi sit Cardinalis, intra tres menses tenetur consecrationem recipere: neglectus huius legis de­ lictum constituit. Poena: d) elapso trimestri, privatio fructuum lat. sent., qui fa­ bricae ecclesiae cathedralis sunt applicandi. b) elapso altero trimestri, privatio Episcopatus (can. 2398) (13). 3°) Simili modo Abbas vel Praelatus nullis qui aut ex apostolico praescripto aut ex propriae religionis constitutionibus benedici debet, delictum committit, si benedictionem intra tres menses a receptis litteris apostolicis, absente impedimento non receperit (cfr. can. 322, § 2). Poena plectitur suspensionis a iurisdictione lat. sent. (can. 2402) (14). 4°) Neglecta fidei professio. Ad eam emittendam, simul cum iuramento antimodernistico (15), tenentur quicumque aliquod offi­ cium, beneficium, dignitatem munus in Ecclesia recipiunt (can. 1406). Delictum habetur in contumaci neglectu, qui iusta causa non excu­ satur: unde ante poenas praemittenda est monitio cum praefixione termini ad implendam neglectam obligationem. Poena. In hac infligenda gradatim est procedendum. d) poena pertingere potest usque ad privationem officii, bene- | B IB ! J O T H E C A reATERNITAS SACERDOTALIS SANCH PETS? 598 CAPUT XLV collatum sit volenti, petenti et acceptanti. Cum hac obligatione con­ nexa alia obligatio est, officium seu munus semel susceptum non dimittendi proprio arbitrio independenter a consensu Superioris di­ missionem acceptantis. Ipsa dimissio seu renuntiatio invalida est sine Superioris acceptatione (16). Contra huiusmodi obligationem duo recensentur delicta: 1°) delictum «clerici maioris, munus a proprio Ordinario sibi commissum, sine eiusdem Ordinarii licentia, deserere praesumentis». Deserere non est illud mere non adimplere assidue, aut negligenter implere, sed est illum relinquere cum animo non reassumendi; qui animus, licet aliis modis patere possit, fit evidens in eo qui alibi officium ibidem explendum acceptat et multo magis in eo qui a dioe­ cesi egreditur. Cum praesumptio requiratur, plerumque ante poenam praemittenda erit monitio. Poena : suspensio a divinis ad tempus ab Ordinario praefinien­ dum (can. 2399). 2°) Gravius est illud delictum quod committit clericus, *qui in manus laicorum, officium, beneficium, aut dignitatem ecclesiasti­ cam, renuntiare praesumat ». Per hoc delictum contemniter aucto­ ritas ecclesiastica, se subtrahit subditus a debita erga ipsam obedientia, procuratur vel fovetur laicorum intrusio in negotia eccle­ siastica praecipui momenti. Poena: suspensio a divinis lat. sent. (can. 2400). 3°) Cum duobus praecedentibus connexum est, in sensum contrarium, delictum illius, qui non dimittit officium a quo priva­ tus fuit. « SZ quis in detinendo officio, beneficio, dignitate, non ob­ stante legitima privatione aut remotione persistat — aut ne ea di­ mittat, moras illegitime nectat », fit in hoc rebellis auctoritati eccle­ siasticae, quae rebellio frangenda est coactione poenarum adhibita. Poena ordinatur ad illam moralem constrictionem. Praemissa monitione, reus cogendus est ad deserendum officium illegitime re­ tentum per suspensionem a divinis vel per alias poenas, quae si res ferat, pertingere possunt usque ad depositionem. Omnes fer. sent. (can. 2401). (16) Cfr. can. 187, 189, 190. ABUSUS POTESTATIS ET OFFICII CAPUT XLVI De abusu potestatis et officii ecclesiastici Fontes: Decret. Orat. D. 86; C. II, q. 1. — Compl. I, 1. V, t. 27 de exc. pr. in subd. vel contra; Cpl. II, I. V, t. 13 d. exc. pr. in subd.; Cpl. Ill, I. V, t. 14 de exc. pr. in subd.; Cpl. IV, I. V, t. 10 de exc. praei.; Cpl. V, 1. V, t. 10 de exc. pr. in subd. — Decret. Greg. IX, lib. V, tit. 31 de excess, praei, et subd., tit 33 de privil. et excess, privil.; Decret. Bonif. VIII, 1. V, t. 6 d. exc. pr. et subd.; Const. Clem. V, 1. V, t. 6 de exc. pr. Scriptores : Commentar, iur. Decret, in cit. tit. Vering 1. c. § 200. 3BE — Muenchen 1. c. p. 721 sq. — Thesaurus 1. c. vv. Episcopi, Beneficia; Ferraris 1. c. v. Poena. — Kober, D. Depos. p. 711; Hinschius 1. c. t. V, p. 239 sq.; Schiappoli I. c. n. 394 sq.; Hollweck 1. c. § 296. De fontibus et scriptoribus, qui de privile­ giis consulendi sunt, cfr. Wernz 1. c. tom. I, n. 157. Praenotiones 528. Cum rubrica Tit. XIX Codicis connexionem habent duo tituli Decretalium in fontibus citati, in quibus agebatur de delictis a Praelatis ecclesiasticis sive superioribus sive inferioribus (isti enim Praelati inferiores potissimum intelliguntur in rubrica nomine sub­ ditorum: cfr. supra rubricas h. t. in antiq. comp.) contra obligatio­ nes officii ecclesiastici sive in usu iurisdictionis ecclesiasticae per­ petrantur. Quae delicta cum multa et varia esse possint, etiam in libro quinto nonnisi per summa quaedam capita recensentur. Cfr. Muenchen, 1. c. Atque ad istam speciem delictorum facile reducun­ tur excessus privilégiâtorum, cum ibidem praecipue mentio fiat ex­ cessuum, qui forte a privilegiatis superioribus ordinum religiosorum vel aliis clericis privilegiatis committuntur. 529. Ut critérium suppeditetur intelligentiae primi canonis ge­ neralis huius tit. Codicis, non tam exempla seu capita iuris Decreta­ lium sunt attendenda, quae, tempore medii aevi condita, potissimum respiciebant singulares excessus illi aetati proprios et a nostris mo­ ribus alienos, sed potius respicienda principia, quae ibidem Prae­ latis ecclesiasticis tamquam supremae normae praestituuntur. Ete­ nim suos subditos quasi filios et fratres benigna et fraterna carita­ te fovere debent, non inhoneste et superbe et aspere tractare, CM CAPUT XLV! JJATERNFFAS SACERDOTALIS SANCTI TETR’ etiamsi correctione opus sit (1). - Sub huius principii luce facile intelligitur cur Praelati ecclesiastici excessus dicerentur committere, si subditos suos indebitis oneribus et exactionibus gravant, iniustis censuris affligunt (2), si illorum iura diminuunt (3) et beneficia aliis conferenda sibi conferunt (4) vel indignis (5), vel beneficia uniant forma canonica non servata (6), si mandata et prohibitiones publi­ cant contra privilegia ab Apostolica Sede v. g. religiosis concessa , (7) si causas matrimoniales cognoscere, indulgentias concedere, publicas poenitentias imponere aliaque solis Episcopis Praelatisque superioribus reservata usurpare audent (8), si Praelati regulares sine legitimo assensu Episcopi loci (9) et Romani Pontificis (10) nova monasteria aedificare praesumunt. 530. Si in alio tit. (V, 33) de excessibus privilegiatorum erat sermo, huiusmodi privilegiati triplici modo per abusum privi­ legiorum delinquere possunt, sci. si privilegium ultra tenorem con­ cessionis ad personas vel materiam vel locum vel tempus in privi­ legio non contentum extendunt, si ex privilegio desumant occasio­ nem delinquendi, si contra finem agerent privilegii concessi (11). Abusus autem speciales privilegiorum compluribus capitibus h. t. incompleta quadam ratione et pro moribus illius aetatis enumera­ bantur. (1) Cap. 1, X, h. t.; c. 6, D. 45; c. 1, D. 46; Muenchen 1. c. p. 721 sq. Cfr. Claeys, De canonica cleri saec. obedientia p. 97 sq., 142 sq., 177 sq. (2) Cap. 1, X, h. t.; Schmalzgr. h. t. n. 1. (3) Cap. 2, X, h. t. attenta immutatione disciplinae quoad àrchidiaconos. (4) Cap. 3, X, h. t. (5) Cap. 11, X, h. t (6) Cap. 8, X, h. t; Cone. Trid. Sess. VII, cap. 6, 7 de ref. (7) Cap. 5, 7, 16, 17, X, h. t; cap. unie. h. t. in Clem.; Schmalzgr. h. t. n. 2. In cap. 5 et 7 h. t. expresse dicitur posse tunc obedientia Praelato denegari, quam potestatem Hollweck 1. c. § 296 non extendit ad casum, in quo Praelatus agat «ut S. Sedis delegatus cum plena potestate», quo in casu tenet, praestita interim obedientia, recursum ad S. C. esse instituendum. At etiam in casu excessus no­ torii obedientia est interim praestanda? (8) Cap. 12, X, h. t; Cone. Trid. Sess. XXIV, cap. 20 de ref. (9) Cone. Trid. Sess. XXV, cap. 3 de ref.; Wernz 1. c. tom. Ill, η. 611 sq. (10) Leon. XIII, Const. « Romanos * , Pontifices Wernz I. c. n. 616. (11) Schmalzgr. h. t. n. 197. — Cap. 3, 10, 11, X, h. t. ubi varii abusus pri­ vilegiatorum recensentur, Piat. Mont. 1. c. t. II, P. IV, c. 3, p. 1 sq.; Muenchen 1. c. p. 726. 1 ABUSUS POTESTATIS ET OFFICII Cum optimo iure in eo quis puniatur, in quo peccavit, privilé­ giât! excedentes limites concessionis castigati fuerunt nullitate actus in contrarium gesti (12), aut in poenam delicti, vel ex toto vel ex parte, ipso facto vel per sententiam ferendam privabantur privilegio (13) aut aliis poenis vel censuris subjiciebantur, quatenus istae Pii IX, Const. « Ap. Sedis » sublatae aut mutatae (14) non essent. 531. lure Codicis etiam per summa capita indicantur abusus seu excessus, qui committi possunt non solum ab iis qui potestate regendi fori externi potiuntur et sunt veri Praelati aut Praelatorum immediati auxiliarii, sed etiam ab aliis, qui publicis officiis sunt prae­ positi. - Illud autem probe notandum est, quod primo loco ponitur in primo tituli canone (can. 2204), scilicet quemlibet abusum pote­ statis ecclesiasticae esse obnoxium poenae, licet de eo specifica mentio non fiat in Codice; poena autem arbitrio legitimi Superioris decernenda est proportionata gravitati culpae. - Ex ipsa significa­ tione nominis abusus committitur : 1°) si qui potestate sua utitur in finem ad quem data non est, praesertim in proprium commodum aut in gravamen vel cum iniusto gravamine aliorum; 2°) si quis ex­ cedit potestatis limites; 3°) Si in usu excedit limites moderationis.Potestas publica suum habet fundamentum in bono publico tuendo et promovendo, in utilitate communitatis et subditorum procuranda; qui ea abutitur in proprium commodum aut in aliorum iniustum gravamen, prodit suum officium et grave nocumentum publico bono infert. Omnes Codices poenales de tali abusu cavent; immo haec de­ licta ut plurimum habentur delicta qualificata. Praecipua delicta specifica cum propria poena enumerantur se­ quentia : 532. Abusus in actis publicis. 1°) respiciuntur documenta Curiae episcopalis, sede vacante’, et delictum committunt Vicarius Ca­ pitularis et alii quilibet sive de Capitulo sive extranei, qui documen­ tum quodlibet ad Curiam episcopalem pertinens, sive per se sive per alium, aut subtraxerint aut destruxerint aut celaverint vel substan­ tialiter immutaverint (cfr. can. 435, § 3). (12) Cap. 3, X, h. t (13) Cap. 24, X, h. t.; Schmalzgr. h. t. n. 198; Wernz I. c. t. I, n. 162; Piat. Mont. 1. c. t. II, p. 135 sq. (14) Muenchen 1. c. p. 726; Bucceroni 1. c. init. i; U CAPUT XLVI Poena: d) excommunicatio simpliciter reservata Sedi Apost. lat, sent. ; b) praeterea poenis fer. sent, ab Ordinario puniri possunt, quae pertingere possunt usque ad privationem officii vel beneficii (can. 2405). 2°) Delictum committitur ab iis, qui ex officio tenentur con­ ficere, conscribere aut conservare sive acta vel documenta seu libros Curiarum ecclesiasticarum, sive libros paroeciales (Vicarius Generalis, Cancellarius, Archivista, parochus, itemque cooperator si hic tale manus habet commissum), si ea falsare, adulterare, destruere, occul­ tare praesumpserint. Poena: privatio officii et aliae arbitrio Ordinarii fer. sent. (can. 2406, § 1). 3°) Delicti quoque rei sunt, ii ad quos spectat, si acta, docu­ menta, vel libros memoratos dolose detrectaverint exscribere, trans­ mittere vel exhibere personis quae illis indigent et legitime petunt. His modis vel aliis similibus officium suum produnt (15). Poena: a) privatio vel suspensio ab officio fer. sent.; b) mulcta pecuniaria ad arbitrium Ordinarii, quoad quantita­ tem gravitati casus proportionanda. 533. Corruptio publicorum officialium. Hoc quoque de­ lictum in omnibus Codicibus poenalibus invenitur punitum, nec poterat deesse in Codice poenali Ecclesiae. — In genere corruptio in hoc consistit, quod ex una parte offeratur, ex alia parte acceptetur aliqua res pretio aestimabilis vel aliud aequivalens, commodum ac­ ceptanti afferens, in eum finem ut exerceatur influxus in aliquem actum, quem officialis seu magistratus debet ponere ex officio, sive ut illum actum contra legem ponat sive ut illum omittat. — Corruptio activa habetur in oblatione, promissione, datione; passiva in accepta­ tione, petitione seu exactione rei vel saltem promissionis ipsius. Delictum ex utraque parte consummatum, est delictum quod sua natura complicem postulat, in quo, ad normam can. 2209, unaquae­ que pars est eodem modo culpabilis, nisi ex adiunctis aliud appareat, At conatus quoque huius delicti punitur sc. exactio ex parte offi­ cialis, oblatio ex parte requirentis actum vel eius omissionem (cor­ rumpere tentaverit). (15) Can. 1, D. 83. ABUSUS POTESTATIS ET OFFICII 603 Notae historicae. Iam ab antiquo habetur in fontibus damnata corruptio iudicum, quae postea extensa est ad alios actus officii proprios (16). In Decreto Gratiani Sanctorum Patrum afferuntur textus condemnantes iustitiae venditionem (17). Saec. XIII generales haben­ tur Decretales Innocentii IV (18) et Bonifacii VIII (19), in quibus et iudicum corruptio et aliorum officialium pro obtinendis rescriptis et privilegiis a Sede Apost. — Reatus in iudice (corruptio passiva) consummatus habebatur etiam independenter a pronuntiatione sen­ tentiae (20); corruptionis activae reus esse potest, sive sit sive non sit pars in causa, quicumque sive promissis sive donis obtineat sententiam, quam quaerebat (21); datio ad obtinendam sententiam iustam non erat factum incriminabile. Pariter delictum activae cor­ ruptionis habebatur consummatum oblatione doni vel eius promis­ sione. — Poena initio erat suspensio ab officio (22); deinde vero iudex, qui contra iustitiam ageret ob favorem vel cupiditatem, su­ spendebatur per annum et violata suspensione incurrebat irregula­ ritatem et in poenas iure romano comminatas. Qui vero ad obti­ nendam a Sede Apost. gratiam aut privilegium dona largirentur aut eorum promissionem facerent vel ea reciperent et qui huiusmodi non denuntiarent excommunicationem incurrebant R. P. reservatam (23), quae in const. Apost. Sedis non fuit retenta. Iure Codicis hoc can. 2407 videtur respici corruptio activa (24), et percelli eos qui publicos officiales corrumpunt atque adeo, qui (16) Can. 1, D. 83. (17) Can. 66 (Gregor. I), c. 71 (August.), c. 78 (Isidor.), C. XI, q. 3; c. 15, § 1 (August.) C. XIV, q. 5. (18) Cap. 1 in VI0 de sent, et re iud. II, 14. (19) Cap. 11, § 4 in Vl° de rescr. 1, 3; cap. 1 in extrg. comm, de sent. V, 10. (20) Cap. 11, § 4 in VI°, I, 3; cap. 1 in VI0, II, 14. Cfr. cit. cap. de rescriptis, quae indici fuerunt permissa recipi (esculenta et poculenta) necnon expensas iti­ neris necessarias, modo iter non faciat sine necessitate in finem expensas reci­ piendi, exclusis semper pauperibus. (21) Cap. 1 in Extravg. comm. V, 10. (22) C. 1, D. 89. (23) Cap. 1 in VI° de sent, et re iud. II, 14. — Cfr. Hollweck 1. c. § 204, 297; Thesaurus P. II, v. munera. (24) Quod attinet ad iudices, advocatos et procuratores plures sanctiones poenales habentur, quibus passiva corruptio percellitur in canonibus de processi­ bus (can. 1624, 1625, 1665, 1666); de teste agit can. 1755, § 3. — Illud probe no­ tandum corruptionem passivam continere abusum potestatis; quare quovis modo fiat, punibilis est, ex generali praescripto can. 2404. El 4 CAPUT XLVI delictum corrumptionis attentant, tametsi effectum non obtinuerint. Exigit autem ut induxerint vel conatum adhibuerint ad inducendum publicum officialem, ut in exercitio sui muneris aut actionem ad negotium ecclesiasticum pertinentem contra legem ponat, aut actio­ nem debitam omittat oblatis donis aut eorum promissione. Publi­ cum officialem intelligit quemlibet Officialem Curiae, quemlibet ec­ clesiasticum administrum eiusdem Curiae, iudices, advocatos vel procuratores. — Facile cum hoc delicto connexum esse potest cri­ men falsi et delictum simoniae (cumulus delictorum). Poena est indeterminata·, insuper adhibenda coactio ad repa­ randa damna, si qua illata fuerint. 534. Abusus in taxis exigendis. Codex praecipit ut taxae, quae a fidelibus solvendae sunt pro variis actibus iurisdictionis vo­ luntariae, pro exsecutione rescriptorum S. Sedis, pro actibus judicia­ libus et occasione administrationis sacramentorum et sacramentalium sint per legem definitae (25), et ubi praefinitio per legem nondum facta sit saltem ex probata consuetudine determinatae esse debent. Fideles obligantur ad eas solvendas in definita certa quantitate (26), non ultra. Publicus officialis, cui ius est eas exigendi, abusum officii committit, si turpis lucri causa, eas arbitrio suo auget, aut praeter eas aliquid exigit tamquam ex iure debitum ; quo abusu simul iustitiam violat. Ex delicto contra iustitiam oritur obligatio restituendi quidquid iniuste perceptum est. Ob abusum officii in hac re patra­ tum, poenas incurrit, quae in hac materia magis efficaces sunt, si infligantur per iudicem, quam si essent latae sententiae. Poena·, d) gravis mulcta pecuniaria fer. sent, ultra restitutionem iniuste percepti. b) in recidivum, suspensio vel remotio ab officio fer. sent, secundum casus gravitatem, quae pendet et ex quantitate exacta et ex maiore vel minore iteratione delicti (can. 2408) (27). (25) Cfr. can. 1507, 1056, 1234, 1909. (26) Cfr. can. 2349. (27) Pius V Const. « In * carum 18 Maii 1569 edixit officiales Cancellariae Romanae, qui aliquid supra statutas taxas exegissent, privatos esse officiis, inha­ biles ad illa obtinenda et infames. Cfr. Hollweck 1. c. § 204, not. 3, 605 ABUSUS POTESTATIS ET OFFICII 535. Abusus in concedendis litteris dimissoriis pro or­ dinatione. I. Committitur a Vicario Capitulari, si litteras dimissorias ad ordinationem concedit, aut intra annum a sede vacante iis, qui non sunt arctati ratione beneficii recepti vel recipiendi vel ratione peculia­ ris officii cui propter necessitatem dioecesis sine dilatione sit pro­ videndum, aut post annum a sede vacante sed sine consensu Ca­ pituli. Abusus consistit in excedendo limites potestatis. Poena. Suspensio a divinis lat. sent. (can. 2409) (28). II. Similis abusus committi potest a religiosis. Huius rei sunt Superiores religiosi qui praesumpserint subditum ordinandum dimit­ tere ad Episcopum non dioecesanum extra casus in iure admissos (can. 965-967), aut in fraudem legis ad aliam domum transferre, aut de industria concessionem dimissorialium ad illud tempus differre, quo Episcopus vel abfuturus vel nullas habiturus sit ordinationes. (Cfr. Wernz-Vidal t. IV, n. 199 sq.). Poena: Suspensio a missae celebratione per mensem, lat. sent. • 1 536. Abusus in regimine religiosorum. A) Admissio illegitima ad noviciatum. Haec fit: 1°) per admissionem candidati non idonei, cui sc. obstat ad ingressum saltem unum ex impedimentis ad validam vel licitam admissionem enumeratis in can. 542. 2°) per admissionem factam sine requisitis can. 544 litteris testimonialibus. Delictum committitur etiam a Superiore societatis clericalis sine votis. (Commissio Codic. 2, 3 Junii 1918). Poena', indeterminata, quae potest pertingere ad privationem officii. B) Admissio illegitima ad professionem. Haec fit cum ad profes­ sionem admittitur novicius, qui, aut non idoneus aut dubie idoneus ad vitam religiosam, post experimentum factum iudicatus est, vio­ lando praescriptum can. 574, § 2. Poena: sancitur eadem, quae in delicto praecedenti (can. 2411). C) Transgressio legum de dote religiosarum. Agitur tantum de religiosis mulieribus. Delictum committitur a Superiorissa, etiam reli­ giosarum exemptarum, quae praesumpserit impendere dotes puella(28) Cfr. Hollweck I. c. §-295, not. 3, 4. 606 CAPUT XLV1 rum receptarum, ad quemcumque finem, etiam ad aedificandam do­ mum aut ad aes alienum exstinguendum, violando legem can. 549, qua iubentur dotes post primam religiosae professionem collocari in tutis ac fructiferis nominibus, servendae usque ad religiosae obitum. Poena est indeterminata, quae pertingere potest usque ad pri­ vationem officii (can. 2412, 1°). D) Omissio nuntii de admissione ad noviciatum vel professio­ nem, quod debet ad Ordinarium mitti, ad hoc ut is, per se vel per alium, explorationem faciat admittendae. Poena est eadem ac in delicto praecedenti (can. 2412, 2°). E) Delictum in visitatione canonica. Delictum committit: IT3NVS sriV lO a iT O V S SVAlNilSAVB-J v c r a H JL O i ϊίϊϊίΐ 1°) Antistita, quae, post indictam visitationem, aliquam reli­ giosam in aliam domum, Visitatore non consentiente, transtulerit. 2°) Omnes religiosae, sive subditae sive ipsa Antistita, quae per se vel per alios, directe vel indirecte, religiosas induxerint ut interrogatae a Visitatore taceant vel veritatem quoquo modo dissi­ mulent aut non sincere exponant. 3°) Religiosae quaevis, quae aliis religiosis, ob responsa quae Visitatori dederint, molestiam, sub quovis praetextu attulerint. 4°) Quae tribus praecedentibus numeris de religiosis sororibus sancita sunt, virorum quoque religionibus sunt applicanda. Poena: 1°) ab ipso Visitatore sunt declarandi inhabiles ad ea officia, quae aliorum regimen secumferunt, fer. sent. 2°) Antistitae vero officio, quo funguntur, sunt privandae (can. 2213). Eadem applicantur societatibus clericalibus sine votis, quae pa­ riter obnoxiae esse ponunt visitationi (Comm. Cod. 2, 3 lunii 1918). F) Delicta contra Ubertatem confessionis. Hoc committunt Superiorissae, quae difficultates creant subditis, volentibus pro sua confessione adire confessarium extraordinarium. Libertatem ad hoc ius concedit: 1°) quando religiosa vult adire aliquem ex sacerdoti­ bus, ab Ordinario pro singulis domibus pro particularibus casibus designatis', 2°) quando ad suae conscientiae tranquillitatem cuicum­ que confessario pro mulieribus approbato extra domum, in ecclesia vel oratorio etiam semipublico confessionem peragit; 3°) quando graviter aegrotat, etiam extra mortis periculum ; tunc enim quemlibet sacerdotem ad mulierum confessiones excipiendas approbatum ar­ cessere potest, quoties voluerit, eique confiteri. (De hac re agunt cc. 521-523). ABUSUS POTESTATIS ET OFFICII 607 Has leges, libertatem confessionis protegentes, violat Antistita: a) si confessarium petenti denegat \ b) si religiosae libertatem coarctat verbis aut factis, aut petitionis rationes, per se vel per alios, directe vel indirecte inquirat\ c) si quavis ratione ostendat se usum liber­ tatis aegre ferre. Poena·, a) prima vice a loci Ordinario moneri debet: b) in casu reincidentiae puniri debet privatione officii, re de­ nuntiata ad S. C. de Religiosis (can. 2414) (29). A. M. D. G. et B. V. M. (29) Quae pertinent ad haec religiosorum delicta, uberius explicata sunt in tomo De Religiosis — Wernz-Vidal tom. Hi. INDEX ALPHABETICUS (Numeri referuntur ad numeros marginales, non ad numeros paginarum) Abbas: 526. benedictionem non recipiens, Blasphemia: eiusque poenae, 417 sq. usurpatio, 459 sq. ; alienatio illegitima, 462 sq. Bonorum ecclesiast.: Abortus: eiusque poenae, 472 sq. poena, 208; subiectum ac­ tivum, 209 sq. ; a censuris, 258 sq. ; principia tenenda, 260 sq. ; subiectum activum, 263; conspectus historicus, 264; condiciones requisitae, et modus procedendi, 265 sq. ; ab excommuni­ catione, 291 ; ab interdicto, 310 sq. ; a suspensione, 329. Abusus: potestatis varia species, 531 : in actis publicis, 532; in taxis exigen­ dis, 534; in concedendis litteris di­ missoriis, 535; in regimine religiosa­ rum, 536; in reliquiis, 433. Aetas: in ordine ad delictum, 60 sq. ; ad poenas, 61. Amentia: notio, et species, 64; in or­ dine ad imputabilitatem, ibid. Appellatio: notio, effectus, 250; a cen­ suris, 251 sq. ; ad Concilium, eiusque poenae, 446; ad Statum contra Ec­ clesiam, 447. Applicatio iuris poenalis: quoad infide­ les Ecclesiae non subiectos eandem vexantes, 400 sq. Absolutio: a Beneficiatus: professionem fidei negli­ ge ns, 526. Beneficii acceptatio: non vacantis vel incompatibilis, 525; intrusio in bene­ ficium ct factum intrusionis pericu­ lum inducens, 525; usurpatio aucto­ ritatis in provisione beneficii, 523; su­ spensio a beneficio, v. Suspensio. Ex­ communicatio ... Canonicus theologus et poenitentiarius: in officio negligens, 518. Cardinalis: relate ad censuras, 274; iuramentum praescriptum recusans, 526. Casus fortuitus: notio, 45; imputatio, 82. Censura: notio, divisio, origo, 222 sq. ; subiectum activum et passivum, 227 sq. ; exempti, 228; obiectum, 229 sq. ; multiplicatio, 234 ; excusatio, 235 ; condiciones ut incurratur, 236 sq. ; modus procedendi, 241 sq. ; denun­ tiatio, 246; effectus, 247 sq. ; appella­ tio a censuris, v. Appellatio; reservatio, 253 sq. — Cessatio et absolutio in foro interno et externo, 257 sq. ; censurarum contemptus, 450. — Cen­ surae a iure non reservatae, et re­ servatae, 262 sq. Cessatio a divinis: notio, notae histo­ ricae, 312; divisio et effectus, ibid.; finis, forma, et subiectum, ibid. Clericus: subiectum excommunicatio­ nis, 274; interdicti, 288; suspensionis, 314; eius degradatio, v. Degradatio; habitum non gestans, 515; legem residentiae violans, 516; negotiationem vetitam exercens, 516 ; communes cle­ ricorum obligationes violans, 515 ; munus impositum deserens, 527; offi­ cium vel beneficium in laicorum ma­ nus dimittens vel illegitime retinens, 527. 39 Ô1Ô INDEX ,\LPHABET1CUS Coactio: ut forma cooperationis in de­ E lictum, 117; iniusta in canonica ele­ ctione, 523. Cocainiimui: ut in imputabilitatem in­ fluens, 70. Collusionis: crimen, 499. Communicatio: in divinis vetita, 450 ; cum haereticis, 407, 410. Complicis absolutio: 501. Conatus delicti: notio, species, 131 sq. ; eius elementa, 139 sq. ; imputabilitas, 145. Concubinatus : 494. Concursus: in delicto: notio, divisio, 112 sq. ; notae historicae, 115; con­ diciones, 116; variae formae, 117 sq. ; disciplina vigens relate ad imputabi­ litatem, 121 sq. ; delictorum in eodem delinquente, 125 sq. Condicio delinquentis: quoad imputabi­ litatem, 63. Coniuratio: contra Eccl. et Statum, 448. Cooperationis: in delicto variae for­ mae, 117 sq. Correptio: ut remedium poenale, 371. Corruptio: publici officialis, 533. Crimen falsi: eiusque species, 495 sq. ; v. Delictum. Culpa: fons imputabilitatis, 39; species, 42 sq. ; gradus, 43; in ignorantia le­ gis, 46 sq. ; v. Ignorantia. delicto illatum, immediatum et mediatum, privatum et publicum, 29 sq., 58; particulare et universale, 53. Defensio legitima: ut causa excludens imputabilitatem, 96 sq. Defensio doctrinae: damnatae, 408. Degradatio clerici: notio, 359; notae historicae, 360 ; species, 361 ; subiectum activum et passivum, 362 ; causa degradationis, 364; forma et ritus, 365; effectus, 366 dispensatio et re­ stitutio, 367. Damnum: notio, 24 sq.; eius elementa, 28 sq. ; divisio, 35; sub­ jectum activum, et passivum, 37 sq. ; qualitas, 51 ; quantitas, eiusque cri­ teria, 52 sq. ; gradus, 55 sq. — Cau­ sae aggravantes, 102 sq. ; concursus plurium in idem delictum, 116 sq.; fautores, 119; concursus delictorum, 125 sq. ; delictum continuatum, habi­ tuale, permanens, 129. — Effectus de­ licti, actio poenalis et civilis, 147 sq. — Delicta ecclesiastica communia, 376 sq. ; delicta in specie, 4-13 sq.; contra bonos mores, 490. Delictum ecclesiasticum: Denuntiatio calumniosa: 500. Divinatio: superstitionis modus, 430. Dolus: fons imputabilitatis: notio, 40; species, 41; praesumptio, 48; prae­ meditatus, deliberatus, repentinus, 57. Duellum: eiusque poenae, 475 sq. relate ad delictum: notio et species, 70 sq. ; influxus in imputa­ bilitatem ibid. Ecclesia: eius finis, et modi quibus eum attingit, 25; eius potestas in de­ lictum civile ratione peccati, 27; eius potestas infligendi poenas, 160; eius systema poenale, 162 sq. ; quinam in Eccl. gaudent potestate coactiva, 164 sq. ; extensio, 166 sq. — Ecclesiarum violatio, 442. Editio librorum: damnatae doctrinae, 409. Electionis forma: neglecta, 523. Episcopi: quoad incursionem censura­ rum, 288 sq. ; consecrationem non re­ cipientes, 526. Ebrietas: Eucharistiae profanatio: 412, Excommunicatio: notio, divisio, origo, 268 sq. ; subiectum activum, et passi­ vum, 273 sq. ; obiectum seu causa, 275 sq. ; a iure et ab homine, 276; effectus immediati, 277 sq. ; mediati, 290; absolutio, v. Absolutio; insorde­ scentia in excommunicatione, 452. Expiatio poenae, 204. .. ___ INDEX ALPHABETICUS Falsa denuntiatio: confessarii, 500. Falsi crimen: eiusque species, 495 sq. ; falsum dicto in teste, perito, advo­ cato, procuratore, 498; falsum scrip­ to vel facto, in actis S. Sedis, ibid. ; in aliis actis ecclesiasticis, ibid.; in subreptione et obreptione quoad re­ scripta, ibid. Fautores delicti: V. Delictum. Furtum: 483. Homicidium: 467 sq. ; qualificatum, 473 eiusque varia species, 46 sq., 74 sq. ; relate ad imputabilitatem, 76 sq. ; ignor. facti, 79 ; relate ad poenas, 200 sq. ; in censuris, 236 sq., 248 sq. Impeditae iurisdictionis: delict., 449. Ignorantia: relate ad delicta, 61; ad poenas, 61 ; subiectum poenarum, 194. Imputabilitas: notio, 30; politica, et ci­ vilis, 26 sq. ; physica et moralis, 30 sq. ; fontes, 39 sq. ; gradus, causae quae aggravant, minuunt, tollunt, 55 sq. ; v. aetas, sexus, condicio; in re­ cidivis, 150 sq. ; in conatu delicti, 145. Imputatio: notio, 30. Incendium: 484. Impuberes: 611 ludex: in applicanda lege poenali, 167 sq. ; in poenis ordiner. et arbitrariis 175 sq. Ius poenale: notio, divisio, 3, sq. fontes, 6, sq. ; litteratura, 10 sq. natura et fundamentum, 14 sq. ; loesio iuris quatenus imputatur, v. imputabilitas; relate ad infideles, 400 sq. Ius poenale civile: Ecclesiae influxus, 12 sq. Ius ecclesiasticum poenale : eius exten­ sio, 1. Ius Naturale: ut fons iuris poenalis ec­ clesiastici, 6. Ius Romanum: fons iuris poenalis eccle­ siastici, 7. lussum: forma cooperationis 117; eius revocatio 118. Lex poenalis : notio, 25; 31; differt a praecepto poenali, 25. Leges poenales: saeculares fontes iu­ ris eccl. poenal. 7 sq. ; applicatio et interpretatio, 167 sq. 178 sq. ; rela­ tio inter forum eccl. et saeculare 81 sq. Insordescentia: in censura excommu­ notio 94; forma concursus 117; eius revocatio 118. Matrimonii mixti: illicita celebratio 514. Metus: notio, species, influxus in imputabilit. 85 sq-; relate ad effectus censurae 248. Minores : ut subiectum poenae 194. Missarum mercimonium: 440. Monitiones in censuris infligendis, 244. Morphinismus: 72. Mortui: non sunt subiectum delicti, 37; sunt incapaces censurae ecclesiasti­ cae, 228. Mutilatio: 471. nie., 452 ; suspensionis, 452. Interdictum: nomen, notio, divisio, 292 sq. ; notae historicae, 296; subiectum activum et passivum, 296 sq. ; condi­ ciones, forma et effectus, 299 sq. ; species, 303 sq. ; cessatio, 309 sq. notio, species, eiusque in­ fluxus, relate ad imputabilitatem, 90 sq. ; ad effectus censurae, 248. Neglecta adimpletio legati, donationis, 465. Incommodum: relate ad imputabilita­ tem, 90 sq. Indigni: electio, praesentatio, nomina­ tio, 523. Indulgentias: ad questum adhibere, 438. Infantes: quoad delicta. 61 sq. ; et poe­ nas, 134 sq. Iniuriae verbalis: delictum, 455 sq. Mandatum: Necessitas: 612 INDEX ALPHABETICUS Obedientiae denegatio: 444; inobedicn- tia qualificata,. 445. Ordinatio : illegitima, 512, sq. ; Episco­ pi, 512; alieni subditi, ibid.; proprii sine testimonialibus vel sive titulo ca­ nonico, ibid.; religiosi, ibid.; illegi­ time ordinati poenae, 513. Ordo iuridicus: socialis 39. Orientales relate ad leges poenales Co­ dicis 198. Pagani: in iure poenali Eccl. 228, 372 sq. ; notae historicae et usus in iure poenali 374. Praeceptum poenale: notio 25; qua­ tenus aequivalet monitioni canoni­ cae ibid. ; generale et peculiare 156, quatenus aequivalet legi 166; ut re­ medium poenale 371. Praestationis debitae: recusatio 466. Privilegii: fori violatio -453; privilegii canonis 454. Provocatio: relate ad imputabilitatem, 98; quibus modis verificatur^ 117. O Passio: notio eiusque species 99 sq. ; relate ad imputabilitatem 101 ; relate ad poenas 200. Peregrini quoad censuras locales 228. Periuriurn eiusque poena 422 sq. Persona moralis, subiectum activum delicti, 37 sq. ; subest interdicto 288 ; suspensioni, 318. Phrenastbenia: et phrenesis in delin­ quente attendenda 64 sq. Poena: eius finis, 20 sq. Poenae ecclesiasticae: notio, 151 ; finis, 152 sq. ; comminatio et exsecutio, 154; divisio, 155 sq. ; iustae et iniustae, 157 sq. ; subiectum activum, 160 sq. : cumulatio, 172; ordinariae et arbitra­ riae, 175 sq. ; modus infligendi, 183 ; subiectum passivum, 193 sq. ; ex­ stinctio et remissio, 202 sq. Poenae medicinales: V. Censura. Poenae vindicativae: notio, divisio 332 sq. ; notae historicae, 334; poena ca­ pitalis, 335, sq.; fustigatio 337; in­ carceratio, reclusio. 338; exsilium, de­ portatio, relegatio, 339; characteres poenae vindicativae 340; damnatio condicionalis, 341 ; poenae vindic. clericorum, 347 sq.; declaratio, 349; depositio clerici, 350 sq. ; degrada­ tio clerici, 359 sq. Poena capitalis: 335. Poenitentiae: notio, scopus, notio 46; fundamen­ tum imputabilitatis, ibid.; condiciones ut imputari possit 44. Quasi-delictum: Parochorum: delicta, 517. species Rapina: 484. Raptus: ut delictum eiusque poena 482. delicti patrati, 120. Reincidentia : in delictum, 105 sq. ; con­ diciones requisitae 109; in ordine ad augendam poenam 174. Religiosorum delicta: 519; apostatae a religione, 520; fugitivi, 521; dolose professionem emittentes, 522; vitam communem non servantes, 522; sa­ crilegum matrimonium contrahentes, ibid. Remedia poenalia: scopus et USUS 369; species in Codice et modus ea ap­ plicandi 371. Ratihabitio Sacramentum: indigno ministratum vel sine potestate, 501. Sacrilegium: eiusque varia species, 434 sq. 438 sq. ; eius poena 437 sq. ; lo­ cale 441. Schisma: eiusque species 395 sq. ; ambi­ tus delicti 398; poenae 399. Secta massonica: aliaeque similes, 448. Sepulturae ecclesiasticae legum viola­ tio. 451. Sigilli sacramentalis: violatio eiusque poenae 502 sq. Simonia: in beneficiis, 524; in sacra­ mentis, 511. i ! INDEX ALPHABETICUS Societas in delicto: 117. Sollicitatio ad turpia: in confess, sa­ cram. 507 sq. Somnus: quoad delictum ct imputabili­ tatem, 67 sq. Suicidium: eiusque poenae, 474. Superstitio: eiusque varia species 427, poenae, 432. Surdities: in ordine ad imputabilita­ tem, 66. Surdomutismus: relate ad imputabilita­ tem, 66. Sexus: relate ad imputabilitatem, 62. Suspensio: nomen, notio, divisio, 313 sq.; notae historicae, 316; subiectum activum et passivum, 317 sq. ; condi­ ciones, forma, 319 sq. ; effectus, 321 sq. ; suspensio generalis et partialis, 324 sq. ; in communitatem, 328 ; ces­ satio, 329; insordescentia in cen. su­ spensionis, 452. 613 iudicio mendax repertus, 498. Theoriae : de fundamento potestatis coercitivae 14 sq. Transgressio: legis naturalis, 29; quacnam sit delictuosa, 31 ; differtne a de­ licto, 36; legum politiae, 39; levis transgressio legis eximit a poena, 170 ; transgressio gravis, 169 sq. Testis: in Usura: historice et iuridice considerata ut delictum, 485 sq. in provisione of­ ficii et beneficii, 523. Usurpata auctoritas: Usurpatio bonorum: eccles. 459. Usurpatio ordinis: sacerdotalis, 414. Vana observantia: ut superstitio 431. Vigilantia: ut remedium poenale, 371. Violatio libertatis: quoad ingressum in religionem vel statum clericalem, 481. Vis et coactio: in ordine ad delictum, 83 sq.