Printed in Italv ¥ Copyright (1936) by Casa Editrice Marietti - Torino (Italy) Sac. ALOISIUS MORETTI Pontificiae Academiae Uturglcae Romande, honoris causa, Academicus CAEREMONIALE IUXTA RITUM ROMANUM SEU DE SACRIS FUNCTIONIBUS EPISCOPO CELEBRANTE - ASSISTENTE - ABSENTE in partes septem digestum Manuale iuxta navissima Decreta S. Rituum Congregationis et Codicem luris Canonici Volumen I. DE QUIBUSDAM NOTIONIBUS SACRAM LITURGIAM RESPICI™TIRI LS TAURINI (Italia) Officina Libraria MARIETT1 anno 1820 condita nunc MARII E. MARIETTI S. Sedis Apost. et S. RR. Congr. «Jal necnon Archiep. Taurinen. Typographi MCMXXXVI Diligentissime revisione peracta primi voluminis > De quibusdam notio­ nibus Sacram l.iturgiam respicientibus· Operis « Caeremoniale iuxta Ritum Romanum seu De Sacris Functionibus... » a clarissimo Aloisio Moretti concinnati, idem volumen cum Codice I. C., Rubricis Breviarii et Missalis atque cum novissimis Sacrarum Congregationum Decretis (quae sunt funda­ mentum totius vol.) adamussim concordare testor. In fid.: Taurini, die 19 Septembris 1935. Sac. Augustinus Grogno, Rev. Archiep. Imprimatur. C. FRANCISCUS PALEARI, Provic. Gen. Ius proprietatis vindicabitur (27-1-36). ■■ LECTORI, Postquam anno Ί932 editio decima Operis cui titulus Caeremo­ niale iuxta Ritum Romanum a praestantissimo viro P. Aloisio De Carpo olim elucubrati et a me reformati, in lucem prodiit, in multorum votis erat ut etiam omnes sacrae pontificales Functiones, pari modo explanarentur, quod opus, praesertim post Codicis I. C. promulga­ tionem, nec non paucas liturgicis Libris emendationes allatas, demum post recentiora S. Rituum Congregationis Decreta, valde desiderabatur. Sed cohortationibus fretus plurium Praesulum ac perillustrium virorum rei liturgicae peritorum, qui non paucis laudibus opellam Caeremoniale solemnium functionum Pontificalium maioris hebdo­ madae anno 1924 editam, celebraverunt, instante quoque officiose praeclaro Editore, in liturgicis Operibus divulgandis principe, multo ante ad maiorem Dei gloriam et ad sacrae Liturgiae decus et splendorem, manum admoveram. Praesens ergo Opus inscribitur: Caeremoniale iuxta Ritum Ro­ manum seu De sacris Functionibus, Episcopo celebrante - assistente - absente, quia praecipue versatur circa sacra quaeque, nempe: Loca, Res, Caeremonias et Ritus in usum Pontificum, Ecclesiarum Cathedralium, Collegialium, earumque in quibus Sacra, ritu pontificali, peraguntur. Necesse autem non est dicere sacras Functiones pontificales plurimis obnoxias esse difficultatibus, neque rite eas peragi posse nisi et Cele­ brans et unusquisque Ministrorum recte singula nor it quae sui muneris sint. Sacros Ritus ignorare turpissimum; gravique sane culpae periculo subduntur qui in Sacris vel peragendis vel ministrandis nullam curam nullamque diligentiam adhibent ut iuxta liturgicas praescriptiones /λ ÏÛ1. agant. Si gui in domibus regum sunt, summo studio in id incumbunt ut accurate et decore aulicum caeremoniale observent, sedulo caventes ne ullum defectum committant, quanto magis ii qui, non propriis ineritis, intra Ministrorum numerum Regis regum et Domini dominantium aggregati sunt, adniti debent ut Caeremoniali cultus divini in Aula Dei, nempe in Ecclesia, quam accuratissime obsequantur! Ad Ritus ergo et Caeremonias ornate, decore, nobiliter, accurate peragendas, sedulam operam dedi ut facilis simulque expedita sacris Functionibus praeparatio redderetur; propterea Celebrantis, singu­ lorum cuiusque gradus Ministrorum officia et munera seiunctim tractavi, graphidesque aliquot ad difficultates, uno oculi ictu, superandas interieci; Capitibus quae de praestantioribus Functionibus pontifica­ libus extraordinariis pertractant, Summarium prae oculis Caeremoniariis praesertim habendum, apposui. Alphabcticum Indicem, in quo omnia et singula ad Lectoris commoditatem utiliora facillime com­ paranda tanquam in promptuario suppeditantur, singulis Volumi­ nibus, addidi; Canones 1. C. et Decreta S. Rituum Congregationis in Voluminibus allata in distinctis Indicibus, ut facile agnosci possint ubi aptata sint, distribui. Notiones vero non respicientes ad imme­ diatam sacrorum Functionum praeparationem, ne Lectores abstra­ hantur, in primam Partem coëgi. In Manuale perficiendo S. R. Ecclesiae liturgicos Libros, Codicem I. C., S. Rituum Congregationis aliarumque SS. Congregationum, circa ea quae S. Liturgiam respiciunt, novissima Decreta, Respon­ siones, Declarationes, nec non probatorum Auctorum, quorum nomina infra, sententias ad unguem persecutus sum. Si, Lector benevole, hoc Manuale proficies, obtestor ne quid mihi ex ipso tribuas; si quid vero in eo reprehenderis et me admonueris, gratias tibi magnas semper habebo: at si quid boni in eodem inveneris, in honorem et gloriam Dei Optimi Maximi eiusque Genitricis atque Coclitum omnium referas. Die XXV Decembris MCMXXXV In Nativitate Domini. BIBLIOGRAPHIA Acta Apostolicae Sedis — Commentarium Officiale. Aertnys — Caeremoniale solemnium Functionum. — Compendium Liturgiae Sacrae — Editio IX novo Missali accommodata a J. M. Pluym. Baldeschi — Esposizione dello sacre Ceremonie, ecc. Barin — Catechismo liturgico. — Il Messale Romano riformato da Pio X, promulgato da Benedetto XV — Com­ mento e note illustrative. Barufaldus — Ad Rituale Romanum commentaria. Battisti — Sacramentario dei Fedeli. Baudry — Manuale Sacrarum Caeremoniarum. Blat — Commentarium Textus luris Canonici. Braun — / paramenti sacri. Breviarium Romanum — III Editio Vaticana post typicam (1923). Caeremoniale Episcoporum — Editio typica (1886). Caeremoniale Romanurn-Seraphicum — Editio altera (1927). Carbone — Praxis Ordinandorum. Casagrande — L’arte a servizio della Chiesa. Catalanus — Caeremoniale Episcoporum in duos libros distributum. — Pontificale Romanum in tres partes distributum. — Rituale Romanum commentariis exornatum. Cavalieri — Opera omnia liturgica. Callewaert — Liturgicae Institutiones: De S. Liturgia universim; De Bre­ viarii Romani liturgia. Cocchi — Commentarium in universum Codicem luris Canonici. Codex luris Canonici. Costantini — Nozioni di arte per il Clero. Dal Sasso — Liturgiae sacerdotalis, etc. De Amicis — Caeremoniale Parochorum. — II Ceremoniale completo. — Consuetudines in Functionibus liturgicis. Decreta authentica Congregationis Sacrorum Rituum ex actis eiusdem collecta ciusque auctoritate promulgata (Roma, 1898-1927). De Herdt — Sacrae Liturgiae praxis iuxta Ritum Romanum. Praxis pontificalis seu Caeremonialis Episcoporum practica expositio. Ephemerides Liturgicae — Commentarium (1900-1934). Favrin — Praxis solemnium Functionum Episcoporum, etc. (jardellini — Commentaria ad Instructionem Clementis XI pro Oratione XL Horarum. VIII Bibliographia Gavantus — Thesaurus Sacrorum Rituum. Gennari — Questioni liturgiche. Greco — Compendio di Sacra Liturgia. Haegy — Fonctions Pontificates seton le rit romain. — Cérémonial selon le rit romain et manuel de Liturgie. Manualetto di Sacre Cerimonie ad uso dei Chierici — Tip. del Seminario - Padova. Martinucci — Manuale Sacrarum Caeremoniarum in libros octo digestum. — Editio 111 emendata et aucta a J. B. Menghini. Martyrologium Romanum — Editio post typicam vaticanam. Matthaeus (P.) a Coronata O. M. C. — Institutiones luris Canonici. Mioni — Manuale di Liturgia. Missale Romanum — Editio iuxta typicam (1923). Monitore Ecclesiastico — An. 1910-1933. Pilkington — 11 Culto della Chiesa. Pontificale Romanum — Editio typica (Ratisbonae 1901). Rauss — Institutiones Canonicae iuxta novum Codicem. Rituale Romanum — Editio 11 Taurinensis iuxta typicam (1926). Schober — Caeremoniae Missarum solemnium et pontificalium. Schuster — Liber Sacramentorum. Sioli — Trattato di sacre Cerimonie secondo il Rito Romano. Stella — Institutiones Liturgicae. Stocchiero — Manuale per la Visita pastorale a norma del Codice di D. C. Tirozzi — Brevis collectio quaestionum ritualium. — La consecrazione della Chiesa. Veggian — II Sinodo Diocesano. Victor (P.) ab Appeltern — Sacrae Liturgiae Promptuarium. Vigourel — Manuale di Liturgia. Vito — Note canoniche sulla precedenza. — Note pratiche sulla celebrazione dei Sinodo Diocesano. Zualdi — Caeremoniale Missae privatae, emendatum et auctum cura Salvatoris Capoferri. INDEX GENERALIS Pai>. * ....................................................................................... v Bibliographia.................................................................................. vu Lectori Pars Prima De quibusdam notionibus sacram Liturgiam respicientibus. Caput I. De lure Liturgico.......................................................................................... Art. » » » » » » 1. De II. De III. De IV. De V. De lure Liturgico generatim............................................................ Libris Liturgicis............................................................................. Rubricis deque earum obligatione.......................................... Sacra Rituum Congregatione.................................................. aliquarum SS. Congregationum competentia circa ea quae etiam sacram Liturgiam respiciunt........ VI. De S. Rituum Congregationis Decretis et de eorum obliga­ tione ............................................................................... VII. De Consuetudine in lure Liturgico...................................... 11 1 1 3 6 7 9 9 Caput II. De TemporisSupputatione..................................................................... 14 Caput III. De Ordinariis........................................................................................... 17 Caput Art. » IV. De S. R. EcclesiaeCardinalibus............................................................. 18 » » I. De quibusdam notionibus generalibus................................ 18 II. De Cardinalium iuribus, privilegiis acobligationibus ad sa­ cram Liturgiam spectantibus III. De habitu Cardinalium........................................................... 24 IV. De quibusdam normis a S. C. Caercmonialis prodecore S. R. E. Cardinalium cum ad sacra peragenda invitantur . . 20 29 Caput V. De Episcopis.............................................................................................. 32 I. De quibusdam generalibus notionibus......................................... II. De Episcoporum iuribus, privilegiis ac obligationibus ad sa­ cram Liturgiam spectantibus............................................ III. De Metropolitarum iuribus, privilegiis et obligationibus ad sacram Liturgiam spectantibus........................... IV. De Episcoporum habitu...................................................................... V. De mitra deque baculo pastorali.................................................... VI. De sacro Pallio....................................................................................... VII. De Throni cessione............................................................................... 32 Art. » » η s » 33 38 39 43 45 47 Index generalis x Pag. Caput VI. De Administratoribus Aposlolicis ................................................. 48 Caput VII. De Vicariis et Praefectis Aposlolicis ............ 49 Caput VIII. De Abbatibus et Praelatis «nullius»............................................. 50 Caput IX. De Vicariis Generalibus....................................................................... 55 Caput X. De 56 Vicariis Capitularibus................................................................... Caput XI. De Capitulis deque Canonicis............................................................... Art. II. De Capitulorum III. De Dignitatum obligationibus IV. De Canonicis ad 56 I. De Capitulis generatim............................ 56 iuribus, privilegiis ac obligationibus ad sa­ cram Liturgiam spectantibus............................ 57 et Canonicorum iuribus, privilegiis atque ad sacram Liturgiam spectantibus . . . . 58 honorem deque Canonicorum Coadiutoribus 61 Caput XII. De Protonotariis Aposlolicis ............... Art. P Caput 61 I. De Protonotariis Apostolicis generatim.................................... 61 II. De privilegiis Protonotariorum Apostolicorum de numero Participantium................................................................................ 63 111. De privilegiis Protonotariorum Apostolicorum Supranumerariorum............................ 64 IV. De privilegiis Protonotariorum Apostolicorum « ad instar » Participantium............................ 66 V. De privilegiis Protonotariorum Apostolicorum Titularium s seu Honorariorum............................ 67 XIII. De Praelatis Urbanis seu Domesticis ........... 68 Caput XIV. De Dignitatibus, Canonicis et aliis qui nonnullis privilegiis Praelatorum propriis fruuntur ............. Caput XV. De Abbatibus Regularibus de regimine......................................... 69 Caput XVI. De praecedentia inter varias personas physicas seu morales . . Art. I. De praecedentia in genere............................................................... II. De praecedentia in specie............................................................... 70 Caput XVII. De Sacramentis generatim.............................................................. 85 Caput XVIII. De Sacramento Baptismi.............................................................. Art. De Baptismo solemni deque privato........................................ I» II. De solemni Baptismo adultorum............................................. )l III. De Baptisterio seu Sacello ad baptizandum...................... 86 Caput XIX. De Confirmatione............................................................................ 90 70 73 < 86 89 89 Caput XX. Art. » ► De Sanctissimo Eucharistiae Sacramento.................. I. De sacra Communione administranda extra Missam II. De sacra Communione infirmis ministranda . . 93 Caput XXI. De Sacramento Poenitentiae.......................................... 95 Caput XXII. De Extrema Unctione.................................................... 95 C xput XXI11. De Sacramento Ordinis................................................ I. De sacra Ordinatione................. :.............................. Art. II. De Consecratione episcopali ................................... 96 Caput XXIV. De Sacramento Matrimonii........................................ 99 I 96 99 Index generalis Caput Art. D b b xi Pag. XXV. De Sacranientalibus............................................. 101 De De III. De IV. De Sacranientalibus generatim...................... Benedictionibus............................................. Exorcismis...................................................... quibusdam peculiaribus Sacranientalibus Caput XXVI. De Divini Officii chorali recitatione........................................ Art. 101 102 103 104 105 Divino Officio generatim.......................................................... tempore et loco publicae Divini Officii recitationis . . causis excusantibus a Chori servitio.................................... Chori Praefecto............................................................................. 105 106 109 112 Caput XXVI1. De sacrosancto Missae Sacrificio............................................. Art. De Missae Celebrante........................................................................ II. De materia pro sacrosancto Missae Sacrificio........................... B III. De tempore et loco Missae celebrandae.................................... » IV. De Missa solemni deque Missa cantata . ........................... N V. De Missa pontificali deque Missa solemni cum assistentia Episcopi Ordinarii............................................................................ 112 Caput XXVIII. De Missa Convenluali ............................................................... 119 Missae Conventual! generatim ............................................. tempore Missae Conventualis........................... ...................... numero Missarum Conventualium . ... ‘................... Missa Conventual! votiva........................................................... Missa Conventual! de Requie.................................................. 119 120 121 122 123 η » » Art. » M B I. II. III. IV. I. II. III. IV. V. De De De De De De De De De Caput XXIX. De Musica sacra......................................... Art. υ u 1. De cantu sacro.................................................. II. De organo et musicis instrumentis . . . III. De modis ad rem exsequendam praecipuis Caput XXX. De Locis sacris........................................ . Caput XXXI. De Ecclesiis...................................................... I. De Ecclesiis generatim ..................................... Art. η* II. De Ecclesiarum aedificatione........................................................... III. De Ecclesiarum sollemni consecratione vel benedictione n IV. De Ecclesiarum Titulo........................................................................ II V. De sacris Functionibus quae in Ecclesiis perfici possunt VI. De sacris Functionibus in Ecclesiis tempore Interdicti N B VII. De Campanis......................... ........................................................ » VIII. De exeeratione deque violatione Ecclesiarum. . . . IX. De reconciliatione Ecclesiarum k Caput XXXII. De Oratoriis I. De Oratoriis generatim............................... . . Art. B II. De Oratoriis publicis............................................. III. De Oratoriis semi-publicis.................................... IV. De Oratoriis privatis seu domesticis.................. p V. De Aediculis quae in Coemeteriis aedificantur Caput XXX111. I. De Art. B II. De III. De * IV. De De Altaribus ................ quibusdam generalibus notionibus........................... materia, structura deque Altarium sepulcro . . Altarium consecratione deque eorum exeeratione Altarium Titulo............................................................... 113 114 116 117 118 124 124 128 129 133 135 135 137 138 140 142 143 145 146 149 149 149 150 151 153 155 156 156 157 160 162 ΧΠ Index generalis Pag. Caput XXXIV. De ornatu Ecclesiae et Altarium................................................... 163 Art. I. De Ecclesiae ornatu.................................................................................. 163 • II. De Altaris maioris ornatu..................................................................... 165 « III. De ornatu Altaris SS. Sacramenti.................................................... 173 » IV. De Altarium minorum ornatu..............................................................176 Caput XXXV. De Sacrario.......................................................................................... 177 Caput XXXVI. De Archivo.......................................................................................... 178 Caput XXXVII. De Coemeteriis..................................................................................179 Art. » I. De quibusdam generalibus notionibus................................................. 179 II. De Coemeteriorum benedictione, violatione et reconciliatione 183 Caput XXXVIIL De diebus festis............................................................................. 185 Caput XXXIX. De Divino Cultu.................. 186 Caput XL. De custodia et cultu SS. Eucharistiae.............................................. 189 I. De conservando ac renovando SS. Sacramento....................... II. De expositione et benedictione SS. Sacramenti....................... III. De indulgentiis, privilegiis, induitis et dispensationibus con­ cessis iis qui Conventibus Eucharisticis celebrandis intersint vel operam navent........................................................................ 189 191 Art. » » 192 Caput XLI. De cultu Sanctorum, Sacrarum Imaginum et Reliquiarum . . 195 Art. I. De cultu Sanctorum.............................. 195 197 i * II. De sacris Imaginibus........................................................................ » III. De sacris Reliquiis............................................................................ 198 Caput XLII. De sacris Processionibus................................................................... 200 . . . 202 I. De supellectili in genere............................................................... 202 204 II. De consecratione deque benedictione sacrae supellectilis » III. De supellectili in specie................................................................ 205 Caput XLIIl. De supellectili ad divinum cultum rite exercendum . Art. I Appendix: Constitutio Apostolica Pii Ρρ. XI < De quibusdam Praelatis Ro­ manae Curiae et variis eorum ordinibus » diei 15 Augusti 1934 211 Index Alphabeticus.................................................................................................. 235 Decreta S. R. Congregationis in volumine allata............................... 247 Canones Codicis Iuris Canonici in volumine allati.................................... 252 4 PARS PRIMA DE QUIBUSDAM NOTIONIBUS SACRAM LITURGIAM RESPICIENTIBUS CAPUT I. DE IURE LITURGICO Articulus I. De lure Liturgico generatim. 1. — Ius LiTURGicuM est complexus legum quibus ordinatur et definitur cultus divinus (Wernz, Ius Decret., Ill, η. 314). 2. — luris liturgici fundamenta habentur in ipso iure naturali, nam cum Deus sit supremus Dominus a quo omnia pendent, supremus donorum Largitor, a quo bona cuncta procedunt, ius habet, et quidem strictum, ut a creaturis intellectualibus, praesertim hominibus, eius supremum dominium agnoscatur, eiusque infinita bonitas exaltetur. Cum vero homo mediis, quae exigentias et vires suas superant, egeat ut suum ultimum finem ideoque perfectionem et felicitatem attingat, ea impetrare a Deo debet. Tandem posito quod homo maiestatem Dei infinitam peccatis laeserit, propitiam sibi eam red­ dere debet. Quae quidem omnia fiunt per adorationem, gratiarum actionem, impetrationem et propitiationem, scilicet per actus religionis. Huiusmodi actus non solum interiores, sed exteriores, immo et publici esse debent, cum homo anima et corpore constet atque membrum societatis sit. 3. — Deus ipse in veteri Testamento quamplurimas ordinationes liturgicas indixit circa exercitium cultus publici, nempe determinavit. 2 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus modum offerendi sacrificia, ordinandi arcani foederis, tabernaculum, templum, dies festos etc. «Custodi ergo praecepta et caeremonias » (Deut. vn, 11). Designavit etiam Sacerdotem Summum, Sacerdotes et .Ministros qui, nomine populi, debitum cultum exercerent. « Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis, de medio filiorum Israel, ut sacerdotio /ungantur mihi » (Exod. xxvm, 1). 4. — At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Unigenitum, Sacerdotem secundum ordinem Melchiscdech, et Vi­ ctimam, qui, abrogata antiqua lege caeremoniali, instituit Sacri­ ficium eucharisticum et Sacramenta, praecipue ea per Ministros confici voluit «... tradidit discipulis suis Corporis et Sanguinis sui mysteria celebranda... » (Ex Orat. Hanc igitur etc., in Fer. V in Coena Domini), et quidem, suo nomine, confici voluit « sacrificium nostrum reddat acceptum, qui discipulis suis in sui commemorationem hoc fieri hodierna traditione monstravit lesus... » (Ex Secreta eiusdem diei); «Haec quotiescumque feceritis in mei memoriam facietis» (Ex Can. Miss.); «Baptizetur unusquisque vestrum in nomine /esu Christi > (Act. Ap. ii, 38). 5. — Christus Petro et Apostolis eorumque Successoribus po­ testatem dedit exhibendi Deo cultum publicum et ordinandi modum quo divinitus instituta exercerentur, nam Christus Ecclesiam instituit ut Societatem visibilem et perfectam cuius hierarchiam dotavit triplici potestate: jurisdictionis, magisterii et ordinis. Apostoli, ut ex plurimis locis Libri Actuum Apostolorum necnon Epistolarum S. Pauli dilucide patet, ad divini Magistri mandata exequenda, quamdam fundamentalem cultus publici ordinationem instituerunt, Sacrificium eucharisticum obtulerunt et Sacramenta ministraverunt. 6. — Romani Pontifices, per decursum saeculorum usque ad aetatem nostram, testante Historia ecclesiastica, leges liturgicas condiderunt, liturgicos libros ediderunt, recognoverunt, emenda­ verunt; ritus induxerunt, mutaverunt, abrogaverunt; denique eis competit supremum ius liturgicum et quidem hodie exclusivum, nam « Unius Apostolicae Sedis est tum sacram ordinare liturgiam, tum liturgicos approbare libros» (C. I. C. 1257). 7. — Etiam Episcopi, primis Ecclesiae temporibus, liturgicas leges ferebant et publicum cultum ordinabant, hinc diversae Liturgiae Orientales et Occidentales, luxta vero hodiernum ius eis competit tantum, et quidem ad locum suae jurisdictionis limitata, vigilantia I Caput I. - De mro liturgico « ne abusus in ecclesiasticam disciplinam irrepant, praesertim circa administrationem Sacramentorum et Sacramentalium, cultum Dei et Sanctorum » (/. c., 336, § 2). 8. — Romanus Pontifex in causis extraordinariis ius liturgicum per seipsum, Litteris Encyclicis, Bullis, Brevibus, Constitu­ tionibus, ordinat, in communibus causis per Sacras Congregationes, praesertim per Sacram Rituum Congregationem. Articulus II. De Libris Liturgicis, 9. — Libri liturgici continentes formulas precum, fontes iuris liturgici sunt propter Rubricas seu regulas indicantes et praescri­ bentes ritus et caeremonias pro sacris Functionibus. 10. — Hodierni libri ab Apostolica Sede approbati pro Ritu Romano sunt: a) pro Horis Canonicis persolvendis: Breviarium, Martyrologium, Octavarium, Lectiones contractae; b) pro Missa celebranda: Missale, Memoriale Rituum: c) pro administratione Sacramentorum et Sacramentalium: Rituale et Pontificale; d) Caeremoniale Episcoporum et Instructio Clementina. quamvis formulas precum non contineant, etiam inter liturgicos libros annumerantur. 11. — Editiones librorum liturgicorum dicuntur typicae, si excussae sunt a Pontificia Typographia Polyglotta Vaticana vel ab aliis Typographis Pontificiis qui a S. Rituum Congregatione veniam obtinuerunt. « Quaevis typica editio approbationis referet Decretum, talem editionem esse typicam declarans » (D. 4266 ad 4). luxta typicam vocantur editiones typicae conformes. « In edendis libris liturgicis eorumque partibus, itemque litaniis a Sancta Sede approbatis, debet de concordantia cum editionibus approbatis constare ex attestatione Ordinarii loci in quo imprimuntur aut publici iuris fiunt» (C. I. C. 1390). 12. — Breviarium Romanum, scilicet liber pro Horis cano­ nicis persolvendis, ex Decreto sacrosancti Concilii Tridentini, S. Pii V Pontificis Maximi iussu editum fuit per Bullam: «Quod a nobis > diei 9 Iulii 1568, abolitis omnibus peculiarum Ecclesiarum Breviariis, •I Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiani respicientibus iis tamen exceptis quae saltem ducentos annos comprobatae existentiae enumerarent. Clemens VIII per Bullam: «.Cum in Ecclesia « diei 10 Maii 1602, Breviarium emendatum promulgavit. Non paucas variationes induxit Urbanus VIII qui novam edidit editionem Bulla: « Divinam psalmodiam » diei 25 lanuarii 1631. Pius X perConstitutionem: «Divino afflatu » diei 1 Novembris 1911 ordinavit novam Psalterii in Breviario Romano dispositionem ac distributionem et per Decretum S. R. Congregationis 25 Martii 1914 typicam editionem promulgavit sub titulo: « Breviarium Romanum EX DECRETO SACROSANCTI CONCILII TRIDENTINI RESTITUTUM, S. Pli V Pont. Max. iussu editum, aliorumque pontificum cura reco­ gnitum, Pii Papae X auctoritate reformatum». Typis polyglottis Vaticanis excussa fuit quarta editio post typicam, approbata a S. R. Congregatione die 31 Iulii 1928; suis in locis peractae sunt additiones et variationes iuxta recentiora S. R. Congregationis Decreta. /fT/ 13. — Martyrologium Romanum, nempe liber in quo nomina Sanctorum inscripta sunt, tum Martyrum, tum Confessorum, Vir­ ginum, et non Virginum, addito ut plurimum aliquo brevi in unius­ cuiusque laudem elogio, editum fuit a Gregorio XIII per Con­ stitutionem: « Emendato iam Kalendario » diei 14 lanuarii 1584; recognitum et emendatum fuit a pluribus Summis Pontificibus. Pius X, per Decretum S. R. Congregationis diei 23 Aprilis 1914, editionem a Typographia Vaticana excussam typicam declaravit. Tandem Benedictus XV novam editionem, primam post typicam, diligenter revisam, accurate correctam et propriis recentium San­ ctorum Officiorumque elogiis opportune adauctam, per Decretum S. R. Congregationis diei 11 lanuarii 1922, approbavit eamque in publica et privata divini Officii recitatione adhibendam esse sancivit. 14. — Octavarium Romanum, nempe liber continens Lectiones II et 111 Nocturni pro iis Festis quae in Ecclesia universali absque Octava celebrantur et in Ecclesiis particularibus celebrari possunt cum Octava, promulgatum fuit ab Urbano VIII per Decretum S. R. Congregationis diei 19 Februarii 1622; eius typica editio est anni 1883. 15. — Lectiones contractae pro Festis universalis Eccle­ siae ad Matutinum legendae. — Hanc Lectionum collectionem S. R. Congregatio de mandato Summi Pontificis Pii X, per Decretum diei 24 lunii 1914, in vulgus edi statuit et decrevit. I Caput I. - De iure liturgico 5 16. — Missale Romanum, liber scilicet in Missae celebratione adhibendus, a S. Pio V Pontifice Maximo editum fuit per Bullam: « Quo primum » diei 14 Iulii 1570; emendatum fuit a Clemente VIII per Bullam: «Cum sanctissimum » diei 7 Iulii 1604 et ab Urbano VIII per Bullam: «Si quid est» diei 2 Septembris 1634. Missale reformatum fuit a Pio X ad normam Constitutionis: «Divino afflatu » diei I Novembris 1911 et Motu proprio: «Abhinc duos annos» diei 23 Octobris 1913, et Benedicti XV auctoritate evulgata fuit typica editio per Decretum S. R. Congregationis diei 25 Iulii 1920. Typis Polyglottis Vaticanis prodiit quarta Missalis Romani editio post typicam, approbata a S. R. Congregatione die 15 Decembris 1931. 17. — Memoriale Rituum pro aliquibus praestantioribus SACRIS FUNCTIONIBUS PERSOLVENDIS IN MINORIBUS ECCLESIIS a Benedicto XIII editum fuit pro Urbe anno 1725 et a Pio VII om­ nibus minoribus Ecclesiis Orbis universi anno 1823 extensum fuit. Benedictus XV suprema sua auctoritate, per Decretum S. R. Con­ gregationis diei 14 lanuarii 1920, recognovit editionem typicam iuxta leges liturgicas revisam atque opportune reformatam. 18. — Rituale Romanum, pro ritibus vel caeremoniis in administratione Sacramentorum et Sacramentalium a Pontifice Paulo V, per Bullam: « Apostolicae Sedi » diei 17 lunii 1614, editum fuit; a Bene­ dicto XIV, per Bullam: «Quam ardenti studio» diei 25 Martii 1752, auctum et castigatum fuit. Pius XI, per Decretum S. R. Congregationis diei 10 lunii 1925, editionem ad normam Codicis luris Canonici, Rubricarum Missalis Romani, atque Decretorum Apostolicae Sedis, approbavit atque ut typicam habendam esse decrevit. > - Martii » Maii « » Dies Titulus Festorum Mensis ■ ■ Omnes Dominicae. lunii ■■■■ I Feria II post Dom. » Resur. ·—— Feria III post Dom. Resur. Iulii n Ascensio Domini (*). —■ ■ Feria II post Dom. Pent. Augusti 1 ■ ■— Feria III post Dom. » Pont. » ■ 1■ SS.mi Corporis Chri- Septembris sti (♦). » Patroni Regni. » Patroni Loci. Dies Festi suppressi Octobris olim ex iure particulari de praecepto. Novembris > 1 Circumcisio Domini(*) 6 Epiphania Domini (*). Decembris 2 Purificatio B. Μ. V. II » 24 S. Matthiae Ap. 19 S. loseph Sp. B. M. V. (*). 25 Annuntiatio B. Μ. V. 1 » 1 Ss. Philippi et laco• » bi App. II 3 1 Inventio S. Crucis. ■1 Dies Titulus Festorum Nativitas S. loannis Bapt. 29 Ss. Petri et Pauli App. (·). 25 S. lacobi Ap. 26 S. Annae Matris B. Μ. V. 10 S. Laurentii M. 15 Assumptio B.M.V. (*). 24 S. Bartholomaei Ap. 8 Nativitas B. Μ. V. 21 S. Matthaei Ap. et Ev. 29 Dedicatio S. MichaeIis Arc. 28 Ss. Simonis et ludae App. 1 Omnium Sanet. (*). 30 S. Andreae Ap. 8 Conceptio Imm. B. Μ. V. (♦). 21 S. Thomae Ap. 25 Nativitas D. N. 1. C. (*). 26 S. Stephani Protom. 27 S. loannis Ap. et Ev. 28 Ss. Innocentium Mm. 31 S. Silvestri I Pp. et C. 24 Caput VIII. — De Abbatibus et Praelatis « nullius ' 53 Qui applicandae Missae pro populo obligatione tenentur: 1. - « In festo Nativitatis Domini, et si quod festum de prae­ cepto in diem dominicam incidat, satis est ut Missam unam pro populo applicent » (C. I. C. 339, § 2). II. - « Si festum ita transferatur ut in die ad quem non solum fiat Officium cum Missa festi translati, sed serventur quoque obligationes audiendi Missam et abstinendi a servilibus, Missa pro populo appli­ canda est in die ad quem; secus in die a quo » (/. c., § 3). III. - « Episcopus Missam pro populo diebus supra indicatis per se ipse applicare debet; si ab eius celebratione legitime impediatur, statis diebus applicet per alium; si neque id praestare possit, quam­ primum vel per se ipse, vel per alium applicet alia die » (/. c., § 4). IV. - « Licet Episcopus duas vel plures dioeceses aeque princi­ paliter unitas regat, aut, praeter propriam dioecesim, aliam vel alias in administrationem habeat, obligationi tamen satisfacit per celebrationem et applicationem unius Missae pro universo populo sibi commisso » (/. c., § 5). V. - « Episcopus, qui obligationi de qua in superioribus paragraphis, non satisfecerit, quam citius pro populo tot applicet Missas, quot omisit » (/. c., § 6). Quod dicitur de Episcopo intelligi debet etiam de aliis qui appli­ care Missam pro populo tenentur. VI. - Vicarii et Praefecti Apostolici tenentur Missam pro populo applicare diebus (*) signatis et in sollemnitatibus Paschatis et Pen­ tecostes (C. I. C. 306). VII. - Episcopi titulares non tenentur Missam pro populo appli­ care sed decet ex caritate ut aliquando pro sua dioecesi applicent (C. I. C. 348, § 2) iuxta litteras apostolicas Leonis Pp. XIII f. r. < In suprema n (10 lun. 1882). 5 — Moretti. Dt s. Functionibus - Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiain respicientibus c. In Nativitate D. N. 1. C. In In In In In I Vcsn. Missa Festo S. Stephani. Festo S. loannisAp.etEv. ■■ ■■ Circumcisione Domini. c. Epiphania Domini. ■■ Purificatione B. Μ. V. ■ — 1 1 C. « celebrat A. c. p. ® assistit cum pluviali Λ. c. c * > cappa Ad Matutinum A. c. c. I. A. c.p. III. C. A. c. p. A. c. p. A. c. p. C. A. c. p. c. ■ ■ In Feria IV Cinerum. A. c. p. In FestoS. losephSp. B.M.V. ■ ■■ A. c. p. ■ ■ — A. c. p. In Annuntiatione B. Μ. V. ■ ■■ A. c. p. In Dominica in Palmis. In Feria V in Coena Domini. C. ■1 In Feria VI in Parasceve. C. ■ ■— In Sabbato Sancto. C. In Dominica Resurrectionis. ■ ■ C. In Feria 11 Paschae. A. c. p. ■ A. c. p. 1 In Feria III Paschae. In Litaniis maioribus. A. c. p. — ■ In Litaniis minoribus. A. c. c. c. c. In Ascensione Domini. c. c. In Dominica Pentecostes. ■■ ■■■ A. c. p. In Dominica SS. Trinitatis. — C.M.Iect. In Festo Corporis Christi. In Festo Ss. Petri et Pauli i Apostolorum. In Assumptione B. Μ. V. 1 In Nativitate B. Μ. V. c. c. ■ ■ In Festo Omnium Sanctorum C. In Comm. Omn. Fidelium i Defunctorum. ■■ In Conceptione Imm. B.M.V. In Oratione XL Horarum. c. ΛΙ C. C. ·——— Benedicit candelas. cessio. Benedicit cineres. Pro- ■■ ■ ■ ■ ■ ■■ » — Benedicit palmas. - Processio. Ad Matut. A. c. c. - Mandat. » D J D Ü c. — ■ — Ad Processionem A. c. p. » » A. c. c. — ■ M ■ ■■ ■ — ■ ' III·· Processio et benedictio cum SS. Sacr. — A. c. p. C. ' A. c. p. ad — i Impertit absolutionem Tumulum. ■ ■ ■· A. c. p. ad Process, repos. et impert. bened. C. — In Ann. Cons. Eccl. Cathed. C. In Festis Patr. loci et Tit. c. Eccl. Cathed. In aliq. prine. Fest. Eccl. — Cathed. ■■ In anniv.elect, etconsecr. sui In anniv. deposit. Praedeces­ — soris sui. In anniv. Omn. Episc. et Ca■ —■ ‘ non. Eccl. Cath. Aliae Functiones II Vesp. 118. — Tabula dierum quibus decet Episcopum non legitime IMPEDITUM ACCEDERE AD ECCLESIAM CATHEDRALEM PRO FUNCTIO­ NIBUS IUXTA CAEREMONIALE EPISCOPORUM ET DECRETA S. R. C. nn. 3595; 3865 ad III. c. c. c. A. c. p. A. c. p. — A. c. c. ■ ■ ■ A. c. c. — Impertit absol. ad Tumui. » » J) Caput IX. - De Vicariis Generalibus 55 119. — Accidit persaepe temporibus nostris ut a Rectoribus Ecclesiarum non solum insignium urbium, sed etiam oppidulorum et vicorum ad sacra peragenda Episcopi, Archiepiscopi, immo S. R. E. Cardinales invitentur ubi nulla aeque suppetat ratio verae solemnitatis, aut, licet ob singularem et non communem alicuius Festi solemnitatcm, ubi non antea fuerit cauto diligenter, ne forte per­ agendis iis ritibus, vel angustia loci obsistat vel inservientium con­ ditio vel impar numerus. Ut sacrorum Antistitum sarta tectaque servetur dignitas, Eccle­ siarum Rectores attento animo perlegant S. C. Caeremonialis De­ cretum (v. n. 68), quod, quamvis pro Rectoribus Ecclesiarum Urbis datum, nihilominus omnibus Orbis Ecclesiarum Rectoribus magnae utilitati erit. CAPUT IX. DE VICARIIS GENERALIBUS 120. — Vicarius Generalis est clericus, in sacro presbyteratus ordine constitutus, ab Episcopo libere designatus ad eum adiuvandinii potestate ordinaria in exercitio jurisdictionis (C. I.C. 366, § 1 et 2). 121. — Si Vicarius Generalis sit Episcopus, omnia honorifica privilegia Episcoporum titularium obtinet (v. n. 76), secus, durante munere, habet tantum privilegia et insignia Protonotarii Apostolici titularis (/. c., 370, § 2) - (v. n. 142). 122. — Quum Vicarius Generalis, sive sit Canonicus sive non, gerat personam Episcopi, et jurisdictione gaudeat in universa dioecesi (C. 1. C. 368, § 1), ius praecedentiae habet, etiam praesente Episcopo, tam publice quam privatim, sive habitu canonical! sive vicariali in­ dutus, super omnibus Dioecesis Clericis, non exclusis Dignitatibus et Canonicis Ecclesiae Cathedralis, etiam in Choro et in actibus capitu­ laribus, nisi Clericus charactere episcopali praefulgeat et ipse eodem careat (C. I. C. 370, § 1), nam ius praecedentiae unice repetendum est ex munere quo ipse fungitur, ex auctoritate qua pollet, non autem ex alio capite, v. g. ex canonicatu aut dignitate capitulari (DD. 105 ad 3; 589 ad 2; 761; 1077 ad 1; 2331 ad 5; 2937; S. C. C. « Ciuieen. et Utinen.- Praeced.» 17 Maii 1919; « Lucerina.-Praeced.» 15 Dec. 1923). 123. — Quamvis Vicarius Generalis iure praecedentiae gaudeat et in Choro et in actibus capitularibus, tamen ius non habet ad ea munera exercenda quae, iuxta Caeremoniale Episcoporum, S. R. C. Decreta et C. I. C. can. 397 (v. n. 133, 11, 2), ad primam Dignitatem μ — 56 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus et Canonicos secundum ordinem praecedentiae pertinent (S. C. C. 10 Aiaii 1931 ad 1). Nec vi praecedentiae Vicarius Generalis si Cano­ nicus eximitur a munere ministrandi Episcopo in Missis aliisque Functionibus pontificalibus (/. c., ad 11), sed si in Functione pro Synodo dioecesana celebranda, Vicarius Generalis assistere Epi­ scopo debeat, ut Diaconus Assistens vel Minister in Missa, conve­ niens est ut in Functione hac a suo munere eximatur. 124. — «Si plures sint Vicarii Generales iisdem iuribus gaudent omnes. Idemque dicendum videtur si duo sint quorum alter Provicarius appellatur, cui tamen de facto Vicarii Generalis potestas commissa est» (P. Matthaeus a Coronata, Institutiones /. C., vol. I, n. 423, 2). CAPUT X. DE VICARIIS CAPITULARIBUS 125. — Vicarius Capitularis est Clericus, charactere sacerdotali insignitus, qui dioecesim vacantem regit loco Capituli Cathedralis, a quo designatus fuit, nisi adfuerit Administrator Apostolicus vel aliter ab Apostolica Sede provisum fuerit (C. 1. C. 431, § 1; 432, § 1). rryT ib 126. — Vicarius Capitularis est vere et proprie Ordinarius loci et ad applicationem Missae pro populo tenetur (/. c., 198, § I; 440; v. n. 117), ei tamen non competit vi muneris ius et officium pera­ gendi Functiones sacras in sollemnioribus festivitatibus de quibus in canone 397, 1° (S. C. Cone. 10 Maii 1931 ad 3). 127. — Quoad praecedentiam et privilegia ad sacram Liturgiam spectantia servetur quod dictum est de Vicario Generali (C. I. C. 439; v. n. 122); potest etiam Vicarius Capitularis pontificalium exercitium in dioecesi cuilibet Episcopo permittere et si ipse Episcopus sit eadem exercere, excluso usu Throni cum baldachino quem neque aliis concedere potest (C. I. C. 435, § 2). CAPUT XI. DE CAPITULIS DEQUE CANONICIS Articulus I. De Capitulis generatim. 128. — Capitulum est Clericorum collegium ideo institutum ab Apostolica Sede ut sollemniorem cultum Deo in determinata ecclesia exhibeat (C. I. C. 391, § 1; 392). - v Caput XI. - De Capitulis deque Canonicis 57 129. — Capitula dividuntur in cathedralia et collegiato. Capitulum cathédrale est Clericorum collegium in Ecclesia cathedrali ideo institutum ut sollemniorem cultum Deo in eadem Ecclesia exhibeat et ut Episcopum, ad normam sacrorum canonum, tanquam eiusdem senatus et consilium adiuvet, ac, sede vacante, eius vices suppleat in dioecesis regimine (/. c., 391, § 1). Si Ordinarius sit Patriarcha vel Primas vel Metropolita, Capi­ tulum cathédrale appellatur patriarchale vel primatiale vel METROPOLITANUM. Capitulum collegiale est Clericorum collegium extra Eccle­ siam cathedralem erectum praesertim ad sollemniorem cultum Deo in eadem Ecclesia exhibendum (/. c.). « Capitulum collegiale appel­ latur insigne aut perinsigne, si hoc titulo ex apostolico privilegio vel ab immemorabili gaudeat » (/. c., § 2). 130. — lure communi Capitulum constat tantum Dignitatibus et Canonicis inter quos omnia officia distribuuntur (C. 1. C. 393, § 2); iure autem particulari seu, ex constitutionibus particularibus, Digni­ tates adesse possunt non de Capitulo. Numerus et nomen Dignitatum variant iuxta diversas Ecclesias, sed in omnibus Capitulis aliqua Dignitas adesse debet. « In nulla Ecclesia cathedrali desit officium Canonici theologi et, ubi fieri poterit, Canonici poenitentiarii. « Etiam in collegialibus, praesertim insignibus, officium Canonici theologi et poenitentiarii constitui potest » (C. I. C. 398). Articulus II. De Capitulorum iuribus, privilegiis ac obligationibus ad sacram Liturgiam spectantibus. 131. — De iuribus et privilegiis. I. - Capitula cathedralia ius habent: 1. praecedentiae (v. n. 152, XIII); 2. Episcopum supplendi in sacris Functionibus peragendis in quibusdam sollemnitatibus de quo infra, ubi de Dignitatum iuribus, sub n. 133, 3, a (C. I. C. 397, 1°); 3. Episcopo decumbenti S. Viaticum et Extremam Unctio­ nem ministrandi, defuncto vero iusta funebria persolvendi, de quibus ut supra d) (l. c., 3°); 4. interveniendi per duos Capitulares ad Concilium pro­ vinciale, et ad dioecesanam Synodum per omnes Capitulares (C. I. C. 286, § 3; 358, § 1, 2°). 58 Pars i. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus II. - Capitula collegialia ius habent: 1. praecedentiae (v. n. 152, XIV); 2. per unum Capitularem ad dioecesanam Synodum inter­ veniendi (C. I. C. 358, § 1, 5°). 132. — De obligationibus. Quodlibet Capitulum obligatione tenetur: 1. Quotidie divina Officia in Choro rite persolvendi, salvis fun­ dationis legibus (C. I.C. 413, § 1); 2. Stabilire normas servitii choralis, Altaris, et assistentiae Episcopo sollemniter celebranti aut pontificalia exercenti non solum in Ecclesia capitulari, sed etiam, si ab eodem Canonici invitati sint, in omnibus Ecclesiis civitatis et suburbii (C. I.C. 412, §1; 416). In his Ecclesiis non omnes Canonici assistere tenentur, sed qui necessarii sunt, scilicet quinque quando Episcopus Missam pontifi­ calem celebrat, tres quando assistit pluviali indutus vel cum cappa, similiter tres quando Vesperas pontificaliter celebrat; sed curandum semper est ne Ecclesia capitularis debito cultu et servitio defraudetur. Si parvus vero numerus Canonicorum sit, aliqui tantum ex eis Episcopum comitentur et cum aliis Sacerdotibus non Canonicis ei ministrare tenentur (C. 1. C. 412, § 1; DD. 14 ad 2; 226 ad 3; 958; 976; 1077 ad 2; 1312; 1318; 1760 ad 2; 2471 ad 10 et 11); 3. Si Ecclesia cathedralis aut collegialis simul sit paroecialis ad Capitulum spectat: d) Custodire sanctissimum Eucharistiae Sacramentum; b) Invigilare ut in Functionibus a Parocho in capitulari Ecclesia peragendis leges liturgicae observentur; c) Curam Ecclesiae habere (C. I. C. 415, § 1, 3°). 4. Ad Capitulum cathédrale spectat etiam subministrare gratis Episcopo paramenta sacra et alia necessaria ad functiones ponti­ ficales peragendas in Ecclesia cathedrali et aliis civitatis et suburbii (C. I. C. 1303, § 1). Articulus III. De Dignitatum et Canonicorum iuribus, privilegiis atque obligationibus ad sacram Liturgiam spectantibus. 133. — De iuribus et privilegiis. — 1. Dignitates et Cano­ nici a die captae possessionis ius habent: a) Ad vestem choralem et insignia, ad normam Bullae crea­ tionis Capituli vel Constitutionum aut apostolici privilegii, quibus uti possunt, licet non capitulariter incedant, in tota dioecesi ad quam Caput XI. - De Capitulis deque Canonicis 59 Capitulum pertinet, sed, reprobata contraria consuetudine, non extra dioecesim, nisi vel Episcopum comitentur vel Episcopum aut Capitulum repraesentent in Conciliis aliisve sollemnitatibus (C. I. C. 409, § 2). Canonici in dignitate episcopali constituti in choro uti debent rocclietto et mantelletto loco choralis indumenti (/. c., 409, § 1); b) Ad stallum chori; c) Ad praecedentiam (v. n. 152, XV). 2. Dignitates minoribus praelaturis aequiparantur et iure praecedentiae gaudent, sed nullam habent jurisdictionem; eorum collatio Apostolicae Sedi reservatur; prima saltem Dignitas in Capitulo cathedrali, quantum fieri potest et ceteris paribus, inter diversos candidatos, laurea doctorali in sacra theologia vel iure canonico polleat (C. I. C. 396, § 1, 3). 3. Dignitates et, in eorum defectu, Canonici, secundum ordi­ nem praecedentiae, iuxta Caeremoniale Episcoporum, Décrétas. R. C. et Codicem luris Canonici (can. 397) tenentur: a) Episcopi vicem supplere in peragendis Functionibus sacris in sollemnioribus anni festivitatibus (DD. 188; 241; 837 ad 1, 2 et 3; 1697; 2088 ad 2; 2120; 2219 ad 4; 3865); b) Episcopo proprio, cappa induto Ecclesiam capitularem ingredienti aspersorium porrigere, etiamsi adsit Canonicus vel Digni­ tas Ecclesiae Cathedralis, dummodo capitulariter non adsit (Caer. Episc., L. 1, cap. 15, n. 3; DD. 14 ad 5; 235 ad 5; 491; 698, 1319); c) Officio Presbyteri Assistentis fungi quando Episcopus Ordinarius celebrat in pontificalibus et etiam quando assistit, si praebendae non sunt distinctae. Si vero praebendae sunt distinctae, quando Episcopus assistit in pontificalibus, Canonicus dignior post Dignitates inservire debet; Feria Sexta in Parasceve officium hoc, similiter si praebendae sunt distinctae, spectat ad Canonicum Presbyterum Digniori Presbytero proximum (Caer. Episc. L. 1, cap. 7, n. 1; L. 2, cap. 25, n. 7; DD. 599; 2659 ad 1); d) Episcopo decumbenti S. Viaticum et Extremam Unctio­ nem ministrare, defuncto vero iusta funebria persolvere (Caer. Episc. L. 2, cap. 38, n. 4 et 25; DD. 1684 ad 12; 2076 ad 1; C. I. C. 397, 3°); e) Capitulum convocare eique praeesse et ordinare quae ad Chori directionem referantur, dummodo Dignitas sit de gremio Capituli; 4. Canonici Ecclesiae Cathedralis non tenentur genuflectere 60 Pars I - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus vel ante Episcopum vel ante Altare, neque ad benedictionem eiusdem Episcopi (Caer. Episc. Lib. 1, cap. 18, n. 3; DD. 310; 832). 5. Canonici adscript! Capitulo quod collégial!ter gaudet pri­ vilegiis seu insignibus et iuribus ad Protonotarios Apostolicos, vel Supranumerarios, vel ad instar Participantium pertinentibus, quamvis inter Praelatos Domesticos relati non sint, singuli gestare possunt turn habitum praelatitium tum habitum pianurn (v. n. 139, 1 et 2) et de speciali mandato Ordinarii Sacrum celebrare ornatu et more Praelatorum (v. n. 139, 5), sed tantum intra fines dioecesis cuius erit Capitulum (D. 4309). 134. — De obligationibus. — 1. Dignitates et Canonici ante possessionem tenentur fidei professionem emittere coram loci Ordi­ nario eiusve delegato et coram Capitulo (C.I.C. 405, § 2; 1406, § 1,5°); 2. Capitulares omnes tenentur ad servitium chorale ad nor­ mam Codicis luris Canonici, legum liturgicarum et constitutionum capitularium. Servitium chorale potest esse plenum et per turnum, prout omnes Capitulares singulis diebus Choro interesse debent vel a Sede Apostolica aut fundationis legibus indultum fuerit, ita ut dimidia vel tertia Capitularium pars alternatim divina Officia persolvat; 3. Quoties Episcopus Ordinarius, cappa indutus, statuta hora et dato signo cum campana, accedat, etiam per ianuam privatam, ad Ecclesiam cathedralem, Dignitates et Canonici, etsi episcopali charactere insigniti, tenentur, ex officio, in habitu chorali ad Epi­ scopi domum (quando contigua, vel Ecclesiae vicina est) seu cubi­ culum. per ipsum designatum, accedere eumque ad Ecclesiam comi­ tari et in redditu saltem usque ad ostium domus ipsum associare (Cacr. Episc. L. 1, cap. 15, n. 1; DD. 14 ad 3; 138; 139; 152 ad 1; 525 ad 3; 900 ad 7; 915 ad 5; 1585; 1735; 1903; 2310 ad 5, 6; 2471 ad 1, 2; 3199 ad 2, 3; 3748 ad 4; 3828 ad 1 et 3; 3873 ad 6; 3888 ad 2; 3953; 4057 ad 8; C. I. C. 412, § 1). S. R. C. per Decretum generale declarat: «Neminem ex Digni­ tatibus et Canonicis ab hoc adimplendo munere eximere se posse oh itineris longitudinem vel difficultatem, nisi forte domus episcopalis ultra bis centum passus ab Ecclesia distet, iuxta locorum consuetu­ dinem, vel ob nimiam viarum asperitatem de qua ipse indicabit Epi­ scopus » (D. 3828 ad IV); 4. Canonici sive Ecclesiae cathedralis sive collegiatis ab Epi­ scopo invitati tenentur eidem solemniter celebranti aut alia ponti- Caput XII. De Protonotariis Apostolicis 61 ficalia exercenti assistere et inservire in Ecclesiis civitatis et suburbii in quibus adest Capitulum (C. I. C. 412, § 1). 5. Canonici Ecclesiarum collegialium secus ac Canonici Ecclesiarum Cathedralium, tam ante Altare quam ante Epi­ scopum, atque ad eiusdem benedictionem genuflectere tenentur (DD. 456; 2127; 2356; 2361; 2443). Articulus IV. De Canonicis ad honorem deque Canonicorum Coadiuioribus. 135. — Canonici ad honorem nec omnia iura nec obligationes Canonicorum titularium habent, sed tantum iure gaudent: 1. Ad vestem choralem et alia insignia et privilegia liturgica Canonicorum propria in dioecesi tantum in qua nominati sunt, et extra dioecesim quando comitantur Episcopum vel eum aut Capi­ tulum in Conciliis et in sollemnitatibus repraesentant (C. L C. 409, § 2; DD. 3393; 4154, n. 14; 4187). Canonici honorarii vero alicuius Basilicae vel Ecclesiae collegialis almae Urbis privilegiis et insignibus uti possunt tantum intra eiusdem Basilicae vel Ecclesiae collegialis eiusque filialium ambitum (C.I.C. 407, § 1); 2. Ad praecedentiam (v. n. 152, XV); 3. Ad stallum Chori (C. I. C. 407, § 2). 136. — Canonicorum Coadiutores quamvis non sint vere Canonici, tamen ius habent ad vestem choralem et alia insignia et liturgica privilegia Canonicorum propria; et incedere debent post Canonicos titulares, et ubi praebendae sint distinctae, post Canonicos ordinis cui Coadiutus annumeratur. Coadiutoribus vero Dignitatum debetur locus post Dignitates et ante Canonicos (DD. 1037; 1398 ad 1; S. C. C. 31 Maii 1670; 28 lun. 1873). CAPUT XII. DE PROTONOTARIIS APOSTOLICIS Articulus 1. De Protonotariis Apostolicis generatim. 137. — « Inter multiplices curas, quibus ob officium Nostrum apostolicum premimur, illa etiam imponitur, ut venerabilium Fra­ trum Nostrorum, qui episcopali charactere praefulgent, pontificales praerogativas, uti pars est, tueamur... Nostrum ergo est. illorum 62 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiani respicientibus excelsae dignitati sedulo prospicere, eamque pro viribus coram Christiano populo extollere ». «... hac nostra aetate saepe videre est Praelatos, immoderato insi­ gnium et praerogativarum usu, praesertim circa Pontificalia, viliores reddere dignitatem et honorem eorum, qui sunt revera Pontifices. « Quamobrem, ne antiquiora posthabeantur sapienter a Praede­ cessoribus Nostris edita documenta, quin imo, ut iis novum robur et efficacia adiiciatur, atque insuper praesentis aevi indoli mos iuste geratur, sublatis omnibus consuetudinibus in contrarium, nec non amplioribus privilegiis, praerogativis, exemptionibus, induitis, con­ cessionibus, a quibusvis personis, etiam speciali vel specialissima mentione dignis, nominatim, collective, quovis titulo et iure, acqui­ sitis, assertis, aut praetensis, etiam Praedecessorum Nostrorum et Apostolicae Sedis Constitutionibus, Decretis aut Rescriptis confir­ matis, ac de quibus, ad hoc, ut infirmentur, necesse sit peculiariter mentionem fieri, exquisito voto aliquot virorum in canonico iure et liturgica scientia peritorum, reque mature perpensa, motu pro­ prio, certa scientia ac de Apostolicae potestatis plenitudine, decla­ ramus, constituimus, praecipimus, ut in posterum, Praelati Epi­ scopis inferiores aliique, de quibus infra, qua tales, non alia insignia, privilegia, praerogativas audeant sibi vindicare, nisi quae hoc in Nostro Documento, Motu proprio dato, continentur, eademque ratione ac forma, qua hic subiiciuntur » (E Motu proprio Pii Pp. X « Inter multiplices » diei 21 Febr. 1905) - (D. 4154). I 138. — Quatuor ordines Protonotariorum habentur: I. - Protonotarh Apostolici de numero Participantium qui septem sunt et Collegium privative constituunt quod in Romana Curia residet. II. - Protonotarh Apostolici Supranumerarii ad quem ordinem tantum pertinent Canonici trium Capitulorum Urbis Basi­ licarum nempe: Lateranensis, Vaticanae et Liberianae; itemque qui ad aliquam Dignitatem vel Canonicatum pertinent aliarum quarundam extra Urbem Ecclesiarum quibus privilegia Protonotariorum de numero Apostolica Sedes concesserit, ubique fruenda. Ad hunc Protonotariorum ordinem nemo tanquam privatus aggregatur. Ill. - Protonotarh Apostolici ad instar Participantium inter quos adnumerantur illi ecclesiastici viri, quibus Apostolica Sedes hunc honorem conferre voluerit, ac praeterea Dignitates et Cano­ nici alicuius Capituli praestantioris, quibus collegialiter titulus et Caput XII. - De Protonotariis Apostolicis f>3 privilegia Protonotariorum, cum addito ad instar, ubique utenda, fuerint ab eadem Apostolica Sede collata. IV. - Protonotarh Apostolici Titulares seu Honorarii sunt Praelati extra Urbem, qui tamen subiecti omnino manent lo­ corum Ordinariis, Praelatorum Domus Pontificiae honoribus non gau­ dent, neque inter Summi Pontificis Familiares adnumerantur (/. c.). Articulus II. De privilegiis Protonotariorum Apostolicorum de numero Participantium. 139.— Protonotarh Apostolici de numero participantium: l.« Ha­ bitum praelatitium gestare valent coloris violacei, in sacris functio­ nibus, idest caligas, collare, talarem vestem cum cauda, numquam tamen explicanda, neque in ipsis pontificalibus celebrandis: sericam zonam cum duobus flocculis pariter sericis a laeva pendentibus, et palliolum, seu mantellettum supra rocchettum; insuper nigrum biretum, flocculo ornatum coloris rubini: pileum item nigrum cum vitta serica, opere reticulato exornata, eiusdem rubini coloris, cuius coloris et serici erunt etiam ocelli, globuli, exiguus torulus collum et anteriores extremitates vestis ac mantelletti exornans, eorum subsutum, itemque reflexus (paramani) in manicis » (etiam rocchetti) - (D. 4154, § 16). Super mantellettum, accedentes ad Ecclesiam, Pontificalia cele­ braturi, ab eaque recedentes, gestare possunt crucem pectoralem auream, cum unica gemma, pendentem a funiculo serico rubini coloris commixto cum auro et simili flocculo retro ornato; a cruce pectorali alias abstinebunt (/. c., § 7 et 8). 2. « Alio autem habitu uti poterunt, Praelatorum proprio, vulgo piano, in congregationibus, conventibus, sollemnibus audientiis ecclesiasticis et civilibus, idest caligis et collari violacei coloris, veste talari nigra cum ocellis, globulis, torulo ac subsuto, ut supra, rubini coloris, serica zona violacea cum laciniis pariter sericis et violaceis, peramplo pallio talari item serico violaceo, non undulato, absque subsuto aut ornamentis quibusvis alterius coloris, ac pileo nigro cum chordulis et sericis flocculis rubini coloris. Communi habitu incedentes, caligas et collare violacei coloris ac pileum gestare poterunt, ut supra dicitur» (l. c, § 17). 3. Annulo gemmato semper iure utuntur etiam in privatis Missis aliisque sacris functionibus (/. c. § 4). 4. Extra Urbem celebrare possunt Officia divina ritu pontificali, 64 Pars J. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus iuxta regulas infra traditas, petita venia loci Ordinarii, ac consensu Praelati Ecclesiae exemptae, si in ea sit celebrandum (/. c., I, n. 5). 5. Romae et extra Missam lectam cum aliqua sollemnitate celebrare possunt pariter iuxta normas infra traditas. In aliis Missis lectis a simplici Sacerdote ne differant, nisi in usu palmatoriae et annuli (/. c., § 10). 6. Gaudent induito Oratorii privati et Altaris portatilis. Qui Missae ipsorum intererunt, ubivis celebrandae, sive in Oratoriis privatis sive in Altari portatili, per eiusdem Missae auditionem diei festi praecepto rite planeque satisfaciunt (/. c., § 11). 7. Praecedunt ipsis Abbatibus et Praelatis nullius extra eorum territoria (ibidem). 8. Qui ante decimum annum ab adepto Protonotariatu Colle­ gium deseruerit, aut qui a decimo saltem discesserit, et per quinque alios, iuxta Xysti V Constitutionem, iisdem privilegiis gavisus fuerit, inter Protonotarios ad instar eo ipso erit adscriptus (/. c., § 12). 9. « Propriis insignibus seu stemmatibus imponere possunt pileum cum lemniscis ac flocculis duodecim, sex hinc, sex inde pen­ dentibus eiusdem rubini coloris sine cruce et mitra» (/. c., § 18). Articulus III. De privilegiis Protonotariorum Apostolicorum Supranumerariorum. 140. — Protonotarii Apostolici supranumerarii: 1. Habitu praelatitio et eo qui pianus dicitur uti possunt ad normam n. 1 et 2 praecedentis Articuli, sed crux pectoralis erit sine gemmis e cordula serica rubini ex integro coloris pendens, auro non intertexta, simili flocculo retro ornata. 2. Annulo uti possunt cum unica gemma in Missis, Vesperis aliisque functionibus pontificaliter tantum celebrandis (D. 4154, § 27, 28). 3. Extra Urbem, et impetrata venia Ordinarii loci, cui erit arbitrium eam tribuendi quoties et pro quibus sollemnitatibus voluerit, atque obtento etiam consensu Praelati Ecclesiae exemptae, in qua forte celebrandum sit, pontificali ritu Missas et Vesperas aliasque sacras functiones peragere possunt (/. c., § 25) iuxta regulas infra traditas. 4. De speciali commissione Ordinarii etiam Missam pro de­ functis ritu pontificali celebrare possunt cum absolutione in fine, mitra linea utentes (/. c., § 30). :î Caput XII. De i'rotonutariis Apostollcis 65 5. Romae et extra Missam lectam cum aliqua sollemnitate celebrare possunt iuxta praescripta infra tradita; in aliis Missis lectis a simplici Sacerdote ne differant nisi in usu palmatoriae (/. c., § 31). 6. Canonici trium Patriarchalium Urbis sacra peragere ritu pontificali, ut alii Canonici Protonotarii Supranumerarii infra ter­ minos propriae dioecesis, in Ecclesiis totius terrarum Orbis, impetrata Ordinariorum venia ac Praesulum Ecclesiarum exemptarum consensu, possunt (/. c., § 33). 7. Canonici omnes, etiam Honorarii, tum Patriarchalium Urbis tum qui Dignitate aut Canonicatu potiuntur in Capitulis extra Urbem Ecclesiarum, quibus privilegia Protonotariorum de numero Apostolica Sedes concesserit ubique fruenda, tanquam singuli insignibus et iuribus Protonotariorum ne fruantur, nec gaudeant nomine et honore Praelatorum, nisi prius a Summo Pontifice inter Praelatos Domesticos per Breve adscript! sint, et antea testimonium Collegio Protonotariorum Participantium exhibuerint; coram ipsius Collegii Decano vel per se vel per legitimum procuratorem Fidei pro­ fessionem et fidelitatis iusiurandum de more praestiterint, ac de his postea, exhibito documento, proprium Ordinarium certiorem fecerint. Quibus expletis eorum nomen in sylloge Protonotariorum Aposto­ licorum recensebitur (/. c., § 14 et 34). 8. « lam vero ne privilegiorum diversitas, quae inter homines eiusdem Ordinis animadvertatur, Christianae plebis admirationem moveat, Canonicis qui, cum sint e Capitulis modo memoratis, inter Praelatos Domesticos relati non sint, damus et concedimus, ut collegialiter quidem omnibus fruantur privilegiis suo ipsorum Capitulo ab Apostolica Sede tributis, singuli autem tum praelatitium habitum et piamini, quem vocant, gestare, ut est in illis ipsis Nostris litteris ad § 16 et 17 (v. n. 139, 1 et 2); tum, de speciali mandato Ordinarii, ornatu et more Praelatorum, de quo ibidem ad § 31 (in Decr. 4154) sermo est, Sacrum celebrare possint. Qua duplici potestate non eis licebit uti, nisi intra fines dioecesis, cuius erit Capitulum » (D. 4309). 9. « Habitum et insignia in choro Dignitates et Canonici Piotonotarii gerent, prout Capitulo ab Apostolica Sede concessa sunt; poterunt nihilominus veste tantum uti violacea praelatitia cum zona sub choralibus insignibus, nisi tamen alia vestis tamquam insigne chorale sit adhibenda. Pro usu rocchetti et mantelletti in choro attendatur, utrum haec sint speciali induito permissa; alias enim Protonotarius, praclatitio habitu assistens, neque locum inter Canonicos tenebit, neque distributiones lucrabitur, quae sodalibus accrescent » (D. 4154, § 19). I i I ' TI II i ϋΰ Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus 10. « Habitu praelatitio induti, Clericis quibusvis, Presbyteris, Canonicis, Dignitatibus etiam collegialiter unitis, atque Praelatis Or­ dinum regularium, quibus Pontificalium privilegium non competat, antecedunt, minime vero Vicariis Generalibus vel Capitularibus, Ab­ batibus, et Canonicis Cathedralium collegialiter sumptis» (/. c., § 21). 11. Ad Crucem et ad Episcopum non genuflectunt, sed tantum sese inclinant; duplici ductu thurificantur: item, si sacris vestibus induti functionibus in Choro adsistant (ibidem). 12. « Propriis insignibus seu stemmatibus imponere possunt pileum cum lemniscis ac flocculis duodecim, sex hinc, sex inde pen­ dentibus, eiusdem rubini coloris sine cruce vel mitra» (/. c., §18). 13. «Gaudent induito Oratorii privati, domi rurique, ab Ordi­ nario loci visitandi atque approbandi, in quo, etiam sollemnioribus diebus (exceptis Paschatis, Pentecostes, Assumptionis B. M.V., San­ ctorum Apostolorum Petri et Pauli, nec non loci Patroni principalis, Festis) celebrare ipsi Missam poterunt, vel alius Sacerdos, in pro­ priam, consanguineorum, affinium, familiarium et cohabitantium commoditatem etiam ad praeceptum implendum » (l. c., § 22). 14. «Collegialiter» tamquam Canonici, pontificalibus functio­ nibus, iuxta Caeremoniale Episcoporum, sacris vestibus induti adsistentes, non alia mitra utantur, quam simplici, nec umquam hoc et ceteris fruantur Protonotariorum insignibus et privilegiis extra propriam Ecclesiam, nisi in diplomate concessionis aliter habeatur. Canonicus tamen, qui forte ad ordinem saltem Subdiaconatus non sit promotus, neque in Choro cum aliis mitra unquam utatur. In functionibus autem praedictis inservientem de mitra non habebunt, prout in Pontificalibus uni Celebranti competit. Qui in Missa solemni Diaconi, Subdiaconi aut Presbyteri assistentis munus agunt, dum Dignitas vel Canonicus aut alter Privilegiarius pontificaliter cele­ brant, mitra non utentur (/. c., II, n. 36). 15. Qui inter Praelatos Domesticos per Breve adscript! sunt, «cappam laneam violaceam pellibus ermellini hiberno tempore, aestivo autem rubini coloris serico ornatam induent in Cappellis Pontificiis, in quibus locum habebunt post Protonotarios Participantes» (f.c.,§20). Articulus IV. De privilegiis Protonotariorum Apostolicorum « ad instar » Participantium. 141. — I.- Qui Protonotarii Apostolici ad instar, tamquam sin­ guli, iuribus honorantur: Caput XII. - De Protonotariis Apostolicis 67 1. Eo ipso sunt Praelati Domus Pontificiae. 2. Habitu praelatitio et eo, qui piantis dicitur, uti possunt ad normam n. 1 et 2 Articuli II huius Capitis, sed crux pectoralis erit sine gemmis appensa funiculo serico violacei ex integro coloris, auro non intertexto (/. c., § 47). 3. Iisdem privilegiis gaudent ut in Articulo praecedenti n. 2, 5, 9, 10, 11, 12, 13. Circa vero sacras Functiones servare debent regulas infra traditas. II. - Qui Protonotarii ad instar titulo et honore gaudent tanquam Canonici alicuius Capituli ea retineant quae sub n. 14 prae­ cedentis Articuli constituta sunt. Articulus V. De privilegiis Protonotariorum Apostolicorum Titularium seu Honorariorum. 142. — Protonotarii Apostolici Titulares seu Honorarii: 1. « Extra Urbem dummodo Summus Pontifex eo loco non adsit, in sacris functionibus rite utuntur habitu praelatitio, nigri ex integro coloris, idest veste talari, etiam, si libeat, cum cauda (numquam tamen explicanda), zona serica cum duobus flocculis a laeva pendentibus, rocchetto, mantelletto, et bireto, absque ulla horum omnino parte, subsuto aut ornamento alterius coloris» (D. 4154, § 64). 2. « Extra Urbem, praesente Summo Pontifice, descripto habitu indui possunt, si hic tanquam chorale insigne concessum sit, vel si quis uti Vicarius adfuerit » (Z. c., § 65). 3. « Habitu praelatitio induti, omnibus Clericis, Presbyteris etiam Canonicis, singulatim sumptis, praeferantur non vero Canonicis, etiam Collegiataruin, collegialiter convenientibus, neque Vicariis Generalibus et Capitularibus, aut Superioribus Generalibus Ordinum Regularium et Abbatibus ac Praelatis Romanae Curiae» (/. c., §66). 4. « Non genuflectunt ad Crucem vel ad Episcopum, sed tan­ tum se inclinant, ac duplici ductu thurificantur » (ibidem). 5. « Super habitu quotidiano, occasione solemnis conventus, audientiae et similium, etiam Romae et coram Summo Pontifice, zonam tantum sericam nigram cum laciniis item nigris gestare poterunt, cum pileo chordula ac floccis nigris ornato » (/. c.y § 67). 6. « Propriis insignibus, seu stemmatibus, pileum imponere valeant, sed nigrum tantummodo, cum lemniscis et sex hinc sex inde flocculis pendentibus, item ex integro nigris » (/. c., § 68). 7. « Si quis Protonotarius Titularis, Canonicatus aut Dignitatis 68 Pars i. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus ratione, Choro intersit, circa habitum se gerat iuxta normas Protonotariis Supranumerariis constitutas (vide Art. ill, η. 9), vestis colore excepto » (/. c„ § 69). 8. « Sacris operantes, a simplicibus Sacerdotibus minime diffe­ rant, attamen extra Urbem in Missis et Vesperis solemnibus, pariterque in Missis lectis aliisque functionibus solemnius aliquando celebrandis, palmatoria tantum ipsis utenda conceditur, excluso Canone aliave pontificali supellectili » (/. c., § 70). CAPUT XIII. DE PRAELATIS URBANIS SEU DOMESTICIS 143. — Praelati Urbani seu Domestici, etsi nulli Collegio adscript!, ii nempe qui tales renunciati, Breve Apostolicum obtinuerunt, gestare possunt habitum praelatitium et quem pianum vocant iuxta Romanae Curiae consuetudinem prout supra n. 139, 1, 2 describitur; nec alio uti colore quam violaceo in bireti flocculo et pilei vitta, opere reti­ culato distincta, sive chordulis et flocculis, etiam in pileo stemma­ tibus imponendo, ut n. 139, 9 dictum est, nisi, pro eorum aliquo, constet de maiori particulari privilegio. In Missa cum cantu vel etiam lecta cum aliqua solemnitate celebranda, item in Vesperis aliisque solemnibus functionibus palmatoria uti possunt, non vero Canone aut alia pontificali supel­ lectili (D. 4154, § 78 et 79). CAPUT XIV. DE DIGNITATIBUS, CANONICIS ET ALIIS QUI NONNULLIS PRIVILEGIIS PRAELATORUM PROPRIIS FRUUNTUR 144. — « Ex Romanorum Pontificum indulgentia, insignia quae­ dam praelatitia aut pontificalia aliis Collegiis, praesertim Cano­ nicorum, eorumve Dignitatibus, quocumque nomine nuncupentur, vel a priscis temporibus tribui consueverunt; cum autem eiusmodi privilegia deminutionem quamdam episcopali dignitati videantur afferre, idcirco ea sunt de iure strictissime interpretanda. Huic principio inhaerentes, expresse volumus, ut in pontificalium usu ne­ mini ad aliquod ex supra memoratis Collegiis pertinenti in posterum ampliora suffragentur privilegia, quam quae, superius descripta, com- Caput XV. - De Abbatibus regularibus de regimine 69 petunt Protonotariis sive Supranumerariis, sive ad instar, et quidem non ultra propriae Ecclesiae, aut ad summum Dioeceseos, si hoc fuerit concessum, limites; neque ultra dies iam designatos, aut determi­ natas functiones; et quae arctiora sunt, ne augeantur» (D. 4154,§80). CAPUT XV. DE ABBATIBUS REGULARIBUS DE REGIMINE 145. — Abbates regulares de regimine sunt Praelati qui perpetuo vel ad tempus praesunt Monasteriis sui iuris. 146. — Electi legitime ad regimen Monasterii debent intra tres menses ab electione benedictionem accipere ab Episcopo Dioecesis in qua situm est Monasterium (C. I. C. 625). Ad benedictionem Abbatum extra Romanam Curiam requiritur Mandatum Apostolicum, quod generatim dirigitur ad Episcopum, cuius in Dioecesi Monasterium Abbatis benedicendi adsit. Abbatibus omnibus Ordinis S. Benedicti confoederati per Brevem Benedicti XV «Pro benedictione» (19 lun. 1921) conceditur semel pro semper Mandatum generale itemque privilegium benedictionem recipiendi a quolibet Episcopo cum Sede Apostolica communionem habente, quoties sedes episcopalis vacaverit vel quoties in scriptis constiterit Episcopum dioecesanum aut legitime impeditum fuisse, quominus eam ipse conferat, aut consensum suum ad hoc dedisse. 147. — Privilegia ac iura ad s. Liturgiam spectantia: 1. Uti in proprio territorio insignibus pontificalibus cum throno et baldachino qui duos tantum gradus habere potest absque suppedaneo, et erigendus pro Functionibus pontificalibus solemnibus tantum. 2. Deferre crucem pectoralem, annulum cum gemma ac pileolum nigri coloris etiam extra proprium territorium. 3. Supra superpelliceum, vel rocchettum si Canonici regulares, se induere mantelletto et mozzetta vel cappa, pro re. 4. Officia divina ritu pontificali celebrare in proprio territorio, absque dierum limitatione (C. 1. C. 625), sed quoad ceteras liturgicas praescriptiones conformare se debent Decreto generali S. R. C. coram Alexandro VII, dic 27 Sept. 1659, relato sub. n. 1131. 5. Conferre possunt primam tonsuram et ordines minores dummodo promovendus sit ipsis subditus vi professionis saltem sim­ plicis, ipsi vero benedictionem abbatialem legitime acceperint. Extra 6 — Moretti, Dc > Functionibus - I. —— 70 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus hos fines, Ordinatio ab eisdem collata, revocato quolibet privilegio, est irrita, nisi Ordinantes charactere episcopali polleant (C. I. C. 625; 964, n. 1). 6. Illis celebrantibus genuflexiones debentur in suae jurisdi­ ctionis Ecclesiis tantum (D. 3059 ad XX). 7. Abbas regularis qui Ecclesiae paroeciali praeest, potest absque Ordinarii loci licentia Processionem facere per civitatem cum suis Monachis tantum, dummodo non exeat extra paroeciae fines; nequit vero in Processionibus extra suam Ecclesiam et conven­ tum mitra et baculo uti (DD. 168 ad 1 et 3; 768; 873; 1131, n. 8). 8. Abbas regularis in publicis Processionibus incedere debet cum suo Clero regulari (D. 298); si plures Abbates regulares simul publicis Processionibus intersint, quilibet ex praedictis Abbatibus incedere debet cum suo Clero et sub suae Ecclesiae propria Cruce in loco sibi debito (D. 307). CAPUT XVI. DE PRAECEDENTIA INTER VARIAS PERSONAS PHYSICAS SEU MORALES Articulus I. De praecedentia in genere. 148. — « Praecedentia est praeminentia honoris unius prae alio, seu est itis ad externam praeminentiam honoris in publicis conventibus seu manifestationibus » (P. Matthaeus a Coronata, Inst. lur. Canon., vol. I, n. 155). Hinc praecedere significat tenere locum nobiliorem prae aliis. 149. — Locus nobilior intra Ecclesiam generatim est propinquior ad Altare maius: in Processionibus pro Clericis, habitu chorali vel sacris vestibus indutis, locus a Cruce remotior; pro Clericis vero habitu praelatitio indutis, immediate post Celebrantem. Si in Processione deferatur SS. Sacramentum vel Imago Sancti, in cuius honorem fit Processio, locus nobilior est immediate ante SS. Sacramentum vel Imaginem Sancti, si Clerici habitu chorali vel paramentis sacris induti sint; immediate post, si habitu praelatitio induti. Item in delatione cadaverum immediate ante vel post cadaver. In conventibus nobilior locus est prima sedes seu princeps, generatim in capite aulae collocata. Caput XVI. - De praecedentia inter varias personas physicas seu morales 71 150. — Duo sunt principia generalia praecedentiae: personalia seu propria, non personalia seu repraesentationis. Personalia seu propria ea sunt quae respiciunt auctoritatem et excellentiam personae cui praecedentia datur. « Cui est auctoritas in personas sive physicas sive morales, eidem ius est praecedentiae super illas » (C. I. C. 106, 2°). Hinc: Vicarius Generalis super omnibus de Clero, non exclusis Dignitatibus et Canonicis, praecedentiae ius habet (/. c., 370, § 1); Cardinales praecedunt «... omnibus Praelatis etiam Patriarchis, imo ipsis Legatis Pontificiis, nisi Legatus sit Car­ dinalis in proprio territorio residens...» (/. c., 239, § 1, 21°). Non personalia seu repraesentationis sunt ea principia quibus alicui praecedentia datur non propriae auctoritatis causa, sed propter auctoritatem personae repraesentatae. « Qui alius personam gerit, ex eadem obtinet praecedentiam; sed qui in Conciliis aliisque simi­ libus conventibus procuratorio nomine intersunt, sedent post illos eiusdem gradus qui intersunt nomine proprio» (/. c., 106, 1°). Prin­ cipio hoc Legati Romani Pontificis, licet charactere episcopali careant, praecedunt omnibus Ordinariis qui non sint cardinalitia dignitate insigniti (/. c., 269, § 2). Episcopus qui in Concilio Oecumenico Patriarchae vices gerit sedet post Patriarchas; Sacerdos qui in Concilio Plenario interest ut Archiepiscopi procurator, sedet post Archiepiscopos, sed ante Episcopos. 151. — « In praecedentia diversitas ritus non attenditur » (/. c., 106, 4o). Salvis principiis generalibus, inter diversas personas ecclesia­ sticas quarum nulla habeat in alias auctoritatem: 1. «Qui ad gradum potiorem pertinent, praecedunt eis qui sunt inferioris gradus» (/. c., 106, 3°). « Nomine gradus ubi agitur de personis ecclesiasticis venit locus, nioraliter sumptus, sive status quem ecclesiastica persona habet in sacra hierarchia » (Card. De Luca, De iurisdictione et foro com­ petenti, disc. 24, n. 13; disc. 28, n. 4). « Vocabulum gradus multipli­ citer usurpari solet. Si applicatur personis ecclesiasticis denotat con­ ditionem, statum, dignitatem, habito respectu ad hicrarchiam eccle­ siasticam » (Manfredi, De praecedentia, iuribus et officiis, etc., c. 3, q. 4, dub. 5, n. 2). Hinc « Patriarcha praecedit Primati, Primas Archiepiscopo, hic Episcopis, salvo praescripto can. 347» (C.I.C. 280). 2. «... Inter eiusdem gradus personas sed non eiusdem ordinis, qui altiorem ordinem tenet, praecedit iis qui in inferiore sunt po- 72 Pars 1. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Nomine ordinis intelligitur ordo sacer quia in iure verba ordinare, ordo, ordinatio, sacra ordinatio, comprehendunt, praeter consecra­ tionem episcopalem, presbyteratum, diaconatum, subdiaconatum, acolythatum, exorcistatum, lectoratum, ostiariatum, et ipsam primam tonsuram, nisi aliud ex natura rei vel ex contextu verborum eruatur (/. c., 949 et 950). Hinc Presbyteri praecedunt Diaconos, Diaconi Subdiaconos, etc. 3. «.... Si denique ad eumdem gradum pertinent eumdemque ordinem habeant, praecedit qui prius promotus est ad gradum; si eodem tempore promoti sint, senior ordinatione, nisi iunior ordi­ natus fuerit a Romano Pontifice; et si eodem tempore ordinem receperint, senior aetate» (/. c., 106, 3°). « Inter varias personas morales eiusdem speciei et gradus, illa praecedit quae est in pacifica quasi possessione praecedentiae et, si de hoc non constet, quae prius in loco, ubi quaestio oritur, instituta est... » (/. c., 106, 5°). Is dicitur in pacifica quasi possessione praecedentiae, qui licet ius suum ad praecedentiam probare non possit, tamen probare potest se a quatuor vel a quinque annis, absque reclamatione praecedere consuevisse; quod si probet, praesumptionem iuris praece­ dentiae ex hoc canone habet; quod valet quamvis alia persona mo­ ralis eiusdem gradus eiusdemque speciei se in loco antiquius exsistere probet. Inter personas morales eiusdem speciei, sed non eiusdem gradus et inter se aliquo modo colligatas, ea praecedit quae superioris est gradus. Principio hoc « Capitulum Cathédrale praecedit Collegiati etiam insigni, in ipsa quoque collegiali Ecclesia: Capitulum insigne praecedit non insigne...» (/. c., 408, § 1). Inter personas morales diversae speciei illa praecedit quae specie est altior. Hinc « Religiosi praecedunt laicis; religiones clericales, laicalibus; canonici regulares, monachis; monachi, ceteris regularibus; regulares, Congregationibus religiosis; Congregationes iuris ponti­ ficii, Congregationibus iuris dioecesani... » (/. c., 491, § 1). « Inter sodales vero alicuius collegii, ius praecedentiae determi­ natur ex propriis legitimis constitutionibus, secus ex legitima con­ suetudine; qua deficiente, ex praescripto iuris communis» (/. c., 106, 5θ). « Loci Ordinarii est in sua dioecesi statuere praecedentias inter suos subditos, ratione habita principiorum iuris communis, legiti­ marum dioecesis consuetudinum et munerum ipsis commissorum; et omnes de praecedentia controversias, etiam inter exemptos, 3J Caput XVI. - De praecedentia inter varias personas physicas seu morales 73 quatenus ii collegialiter cum aliis procedant, componere in casibus urgentioribus, remota omni appellatione in suspensivo, sed sine praeiudicio iuris uniuscuiusque» (/. c., 106, 6°). Articulus II. De praecedentia in specie. 152. - Cardinales. — Cardinalis Legatus a latere extra Urbem semper et ubique praecedit omnibus Cardinalibus; si non est a latere praecedit omnibus Cardinalibus tantum in territorio legationis (C. I. C. 269, § 2; 239, § 1, 21°). Cardinales praecedunt « omnibus Praelatis etiam Patriarchis, imo Legatis Pontificiis, nisi Legatus sit Cardinalis in proprio territorio residens» (/. c., 239, § 1, 21°). Ordo praecedentiae inter Cardinales: 1. Decanus idest «...antiquior promotione ad aliquam sedem suburbicariam,cui tamen nulla est in ceteros Cardinales iurisdictio, sed ipse primus habetur inter aequales » (/. c., 237, § 1). •2. Subdecanus. 3. Cardinales Episcopi suburbicarii iuxta tempus promotionis ad sedem suburbicariam. 4. Cardinales Presbyteri iuxta tempus promotionis ad digni­ tatem cardinalitiam, sed qui charactere episcopali insigniti sunt ceteris praecedunt, servata promotionis prioritate ad dignitatem cardinalitiam inter eos qui in eodem sacro ordine constituti sunt. 5. Cardinales Diaconi pariter iuxta prioritatem ad cardina­ litiam dignitatem. Cardinalis, qui ex ordine diaconali ad ordinem presbyteralem per optionem transit, praecedit omnibus Cardinalibus Presbyteris qui post ipsum ad sacram purpuram assumpti sunt. Cardinalis, cuius nomen Romanus Pontifex «/n pectore» sibi reser­ vavit, iure praecedentiae gaudet a die reservationis, non vero a publicatione. II. - Legati Romani Pontificis. — Nuntii, Internuntii, Delegati Apostolici et Praelati qui a Romano Pontifice missi sunt cum pote­ state delegata ad aliquod peculiare negotium « licet forte charactere episcopali carcant praecedunt tamen omnibus Ordinariis qui non sint cardinalitia dignitate insigniti » (C. I. C. 269, § 2). « Episcopis qui, ratione sedis, titulo Legati Apostolici decorantur, nullum exinde competit speciale ius» (/. c., 270). III. - Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi sive residentiales sive titulares. — Patriarcha praecedit Primati, i - ■'-z ________________________ 74 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Primas Archiepiscopo, hic Episcopo; Episcopus vero in proprio terri­ torio praecedit omnibus istis, excepto proprio Metropolita (C. I. C. 280; 347). S. R. Congregatio declaravit circa praecedentiam inter Episcopos nullam aliam rationem esse habendam nisi temporis electionis seu promotionis ad Episcopatum (D. 270). Si plures Episcopi eodem die in Consistorio propositi et confirmati fuerint, praecedunt iuxta ordi­ nem quo in Consistorio propositi eCconfirmati fuerint. Episcopus consecratus praecedit Episcopo non consecrato, licet hic propositus et confirmatus prius fuerit, sed cum consecrationem episcopalem acceperit praecedit omnibus qui post ipsum propositi et confirmati fuerint in Consistorio. Praecedentia inter Episcopos suffraganeos in Concilio Provinciali aliisque Conventibus provincialibus definienda est a die praeconizationis seu electionis in episcopatum, non vero a die promotionis ad sedem suffraganeam (Caer. Episc. L. 1, cap. 31, n. 15; ex Resp. Pont. Comm. ad Cod. Can. authentice intcrpr. die 10 novembris 1925). IV. - Protonotarii ApOSTOLICI DE NUMERO PARTICIPANTIUM. — Hi Praelati praecedunt Abbatibus et Praelatis nullius, Vicariis et Praefectis Apostolicis, charactere episcopali carentibus et extra terri­ toria eorum iurisdictionis. V. - Abbates et Praelati «nullius», Vicarii et Praefecti Apostolici charactere episcopali non insigniti. — In proprio territorio Praelati isti omnibus praecedunt, exceptis Clericis cha­ ractere episcopali insignitis. Praecedentia inter hos Praelatos definienda est a die electionis, sed Abbas Archicoenobii Montis Cassini omnibus praecedit. VI. - Protonotarii Apostolici Supranumerarii et ad instar. — « Sciant praeterea (hi Praelati), se, licet forte plures una simul, non tanquam alicuius Ecclesiae Canonici, sed tanquam Protonotarii conveniant, non idcirco Collegium praelatitium constituere; verum quando una cum Protonotariis de numero Participantium concurrunt, v. gr. in Pontificia Cappella, tunc quasi unum corpus cum ipsis effecti censentur, sine ullo tamen amplissimi Collegii praeiudicio, ac servatis eiusdem Capellae et Familiae Pontificiae consuetudinibus » (Ex Mot. pr. « Inter multiplices ») - (D. 4154, § 40; et § 57). VII. - Abbates regulares de regimine. — Praelati isti prae­ cedunt Superioribus generalibus Ordinum. Regularium. 'tu,- Caput XVI. - De praecedentia inter varias personas physicas seu morales 75 VIII. - Superiores Generales Ordinum Regularium. — Hi Praelati praecedunt Protonotariis Apostolicis Titularibus seu Hono­ rariis. IX. - Protonotarii Apostolici Titulares seu Honorarii. — «Habitu praelatitio induti (hi Praelati), omnibus clericis, Presbyteris etiam Canonicis, singulatim sumptis praeferantur, non vero Cano­ nicis, etiam Collegiatarum collegialiter convenientibus, neque Vicariis Generalibus et Capitularibus, aut Superioribus Generalibus Ordinum Regularium et Abbatibus ac Praelatis Romanae Curiae...» (/. c., § 66). X. - Familiares Romani Pontificis. — «Circa Romani Ponti­ ficis Familiares, sive praelati titulo gaudeant sive non, standum privilegiis, regulis et traditionibus pontificiae Domus» (C. I. C. 328). XI. - Vicarius Generalis, sive Canonicus sive non, etiam prae­ sente Episcopo, publice privatimque praecedit omnibus dioecesis Clericis, non exclusis Dignitatibus et Canonicis Ecclesiae Cathedralis, non solum extra Chorum, sed etiam in Choro et in actibus capitula­ ribus, nisi Clericus charactere episcopali praefulgeat et Vicarius Gene­ ralis eodem careat (Cfr. C. 1. C. 370, § 1; S. C. C. «Cuneen. et Utinen. Praecedentiae », 17 Maii 1919; « Lucerina », 15 Decembr. 1923). XII. - Vicarius Capitularis eodem praecedentiae iure Vicarii Generalis gaudet. XIII. - Capitulum cathédrale. — «Capitulum cathédrale prae­ cedit collegiali etiam insigni, in ipsa quoque collegiali ecclesia... > (C. I. C. 408, § 1; DD. 87 ad 1; 748; 1172; 2371 ad 4) et Religiosis etiam in eorum Ecclesia, licet exempta (C. I. C. 491, §2). Adhuc autem requiritur ut Canonici capitulariter incedant. Ad incedendum capitulariter sufficit et requiritur ut saltem tres Canonici sub Cruce Capituli incedant (DD. 681; 710). XIV. - Capitulum collegiale.— Capitulum collegiale insigne praecedit non insigni (C. I. C. 408, § 1). Inter Capitula collegialia eiusdem gradus, illud praecedit, iuxta praescriptum can. 106, 5°, quod est in pacifica quasi possessione praecedentiae et, si de hoc non constet, quod prius institutum est. Capitulum collegiale ad Ecclesiam cathedralcm accedens capi­ tulariter, condecentcm locum ab Ordinario assignatum habere debet, et praeferendum est Beneficiariis Ecclesiae cathedralis: praeterquam in Processione in qua Clerus huius Ecclesiae cathedralis, qui ex om­ nibus Canonicis, Presbyteris, Beneficiariis, Cappellanis et Clericis con­ stat, semper ultimo et digniori loco incedit, iuxta Caeremoniale Episcoporum, L. 2, cap. 33, n. 5 (DD. 238; 1205 ad 1 et 2; 2070). 76 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus XV. - Canonici. — «... In eodem Capitulo, salvis particula­ ribus statutis, vel legitimis consuetudinibus, Dignitates, servato inter se praecedentiae ordine, praecedunt Canonicis; Canonici anti­ quiores, qui nempe prius possessionem ceperunt, posterioribus; Cano­ nici titulares, honorariis; honorarii, beneficiariis; Dignitates vero aut Capitulares, charactere episcopali ornati, omnibus Dignitatibus ac Canonicis in presbyterali tantum ordine constitutis praecedunt » (C. I. C. 408, § 1). Ubi praebendae non sunt distinctae, Canonicus Sacerdos semper praecedit Canonico charactere presbyterali non ornato, cuius prae­ cedentia definienda est a die ordinationis in presbyteratum, non autem receptionis in Capitulum (Card. Gennari, Quist, canoniche, n. 284). « In Capitulis in quibus habentur distinctae praebendae presbyterales, diaconales, subdiaconales, servetur praecedentia ordinis; et in eodem ordine praecedentia receptionis in ordinem, non autem in Capitulum » (C. I. C. 408, § 2). In Capitulis istis, Canonici ordinis presbyteralis, licet ordine presbytcrali carentes, praecedunt Canonicis ordinis diaconalis quamvis Sacer­ dotes; et Canonici ordinis diaconalis, licet Clerici in ordine diaconali non constituti, praecedunt Canonicis ordinis subdiaconalis, quamvis ordine presbyterali insignitis vel ad diaconatum promotis. Id tantum ex iure particulari accidere potest, nam ex iure com­ muni praescribitur ut promovendi ad canonicatum Sacerdotes sint (/. c., 404, § 1). Canonici honorarii incedunt post Canonicos titulares; inter se praecedentia definienda est a die electionis; et si plures eodem die electi fuerint, iuxta ordinem quo Capitulo propositi fuerint ab Ordi­ nario, cuius « est in sua dioecesi statuere praecedentias inter suos subditos, ratione habita principiorum iuris communis, legitimarum dioecesis consuetudinum et munerum ipsis commissorum... » (C. I. C. 106, 6«). Canonici uti singuli nullo praecedentiae iure super alios dioecesis Clericos gaudent nisi eo quod a sacerdotali ordinatione oritur (D. 711). XVI. - Canonicorum Coadiutores. — Coadiutores Canoni­ corum incedunt post Canonicos titulares: et ubi praebendae sunt distinctae post Canonicos ordinis cui Coadiutus annumeratur. Coadiutoribus vero Dignitatum debetur locus post Dignitates et ante Canonicos (DD. 1037; 1398 ad 1; S. C. C. 31 Maii 1670; 28 lun. 1873). Caput XVI. - De praecedentia inter varias personas physicas seu morales 77 Canonicus Coadiutor, licet cum futura successione, post Coadiuti mortem non gaudet iure praecedentiae super Canonicos titulares electos post ipsum ad coadiutoriam quia « Coadiutor durante vita coadiuti non est verus Canonicus, sed fictus, non habet ius nec ti­ tulum in beneficio, sed tantum exercitium et administrationem, no­ mine Coadiuti, penes quem residet totale ius in canonicatu» (De Herdt, Prax. Caer., cap. 11, § 15, n. 11). XVII. - Parochi. — Parochi collegialiter praecedunt omnibus Dioecesis Clericis uti singulis incedentibus, excepto Vicario Generali. Inter Parochos vero ius praecedentiae determinatur iuxta tempus promotionis ad parochiale officium, sed Parochus Ecclesiae cathedralis qua Parochus et quidem in concursu aliorum Parochorum, qua talium, praecedit omnibus aliis Dioecesis Parochis; eadem praece­ dentia competit Vicario paroeciali Capituli cathedralis (C. I. C. 478, § 1). Si Parochus ad aliam paroeciam transferatur non amittit ius praecedentiae. In sua propria Ecclesia Parochus praecedit omnibus Dioecesis Clericis, excepto Vicario Generali, et, exclusis Canonicis Ecclesiae cathedralis ac collegialis quando capitulariter accedunt (D. 723). Praesente vero Capitulo sive cathedrali sive collégial!, licet Pa­ rochus praecedentiae ius cedat, non amittit iusfunerandi (D. 3062ad 1). nisi adsit immemorabilis consuetudo contraria. In Ecclesia paroeciali ubi Canonicorum Capitulum adest, si Pa­ rochus sit Dignitas vel Canonicus sive titularis sive honorarius ei competunt tantum quae spectant ad Dignitatem vel ad Canonicatum sive titularem sive honorarium; secus habet tantum praecedentiam super Canonicos ut singulos et supra simplices Sacerdotes, numquam vero sedere et incedere potest inter Canonicos et Mansionarios Ecclesiae (D. 3251 ad 3). XVIII.- Vicarii paroeciai.es.— Vicarii paroecialcs eodem prae­ cedentiae iure gaudent ac Parochi, quia veri Parochi sunt, ad eos etenim « exclusive pertinet tota animarum cura cum omnibus Parochorum iuribus et obligationibus ad normam iuris communis ct secundum probata statuta dioecesana vel laudabiles consuetudines (C. I. C. 471. § I). Vicarius paroecialis Capituli Ecclesiae cathedralis, ut supra diximus, «praecedit omnibus aliis dioecesis Parochis aut Vicariis» (/.c.,478, § 1). XIX. - Vicarii oeconomi. — Vicarii oeconomi idem praece­ dentiae ius habent ac Parochi; praecedunt ergo iuxta gradum pro­ motionis ad officium, ordinationis tempus, aetatem, etc., ad normam can. 106, 1° et 3°. 78 Μ Pars 1. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus XX. - Vicarii substituti et coadiutures. — Hi Vicarii habent tantum, et quidem durante munere, praecedentiam super Vicarios cooperatores et alios Clericos Ecclesiae paroeciali addictos. XXI. - Vicarii cooperatores. — Dum Vicarii cooperatores in munere manent praecedunt aliis Ecclesiae paroeciali Clericis addictis tantum, non vero praecedunt aliis Sacerdotibus paroeciae non ad­ dictis antiquioribus ratione ordinationis (D. 3780 ad 2). XXII - Presbyteri.— Praecedentia inter simplices Sacerdotes etiamsi religiosos saecularizatos (D. 936) definienda est iuxta tempus promotionis ad presbyteratum, sed supra omnes praecedentiae iure gaudet qui ordinatus fuerit a Romano Pontifice. S. C. de Propaganda Fide per Decretum diei 16 lan. 1924 revo­ cavit privilegium (firmis manentibus ceteris privilegiis titulo Missionarii Apostolici adnexis) respiciens praecedentiam eorundem Missionariorum Apostolicorum relate ad eos qui hoc titulo non sunt insigniti. XXIII. - Vicarii foranei. — Vicarius foraneus « praecedit omnibus Parochis aliisque Sacerdotibus sui districtus » (C. I. C. 450, § 2); non gaudet vero praecedentiae iure super Capitulum collegiale in suo districtu exsistens. Si Vicarius foraneus sit simul Canonicus Capituli collegialis in suo districtu, vi canonis 450, § 2 non praecedit ceteris Canonicis in Choro et actibus capitularibus (Ex Resp. Pont. Comm, ad Cod. Can. authentice interp. die 10 Nov. 1925). XXIV. - Clerus saecularis. — Clerus saecularis praecedit tum laicis tum religiosis extra eorum Ecclesias atque etiam in eorum Ecclesiis, si agatur de religione laicali; Capitulum vero cathédrale vel collegiale eisdem praecedit ubique locorum (C. 1. C. 491, § 2). XXV. - Religiosi. — « Religiosi praecedunt laicis; religiones clericales, laicalibus; Canonici regulares, monachis; monachi, ceteris regularibus; regulares, Congregationibus religiosis; Congregationes iuris pontificii, Congregationibus iuris dioecesani; in eadem specie servetur praescriptum can. 106, 5° » (C. I. C. 491, § 1). .4) Religio clericalis est « religio cuius plcrique sodales sacer­ dotio augentur; secus est laicalis» (/. c.,488, 4°). Religio clericalis non cessat talis esse si per accidens aliquo tempore maiorum numerum conversorum quam clericorum habeat; et religio laicalis, licet aliquos sodales charactere sacerdotali insignitos habeat, laicalis remanet. β) Congregatio iuris pontificii ea est quae vel approbationem vel saltem laudis decretum ab Apostolica Sede est consecuta; iuris vero dioecesani dicitur ea Congregatio quae ab Ordinario erecta, hoc laudis decretum nondum obtinuit (I. c., 3°). Caput XVI. - De praecedentia inter varias personas physicas seu morales 79 Congregatio iuris pontificii suam praecedentiam super alias eiusdem iuris Congregationes computare debet a die quo ab Apostolica Sede approbata est, non vero a die erectionis in Congre­ gationem iuris dioecesani. C) Omnes Religiosi, exceptis religionis laicalis sodalibus, in suis Ecclesiis super alios Religiosos iure praecedentiae gaudent. Inter religiosas Familias eiusdem speciei illa praecedit quae est in pacifica quasi possessione praecedentiae et, si de hoc non constet, quae prius in loco, ubi quaestio oritur, instituta est (C. 1. C. 106, 5o). D) Pro omnibus et singulis tribus Minoritici Ordinis Fami­ liis iuxta Litt. Apost. Pii Pp. X f. r. « Seraphici Patriarchae» datam die 15 Aug. 1910 sequens praecedentiae norma attendenda est: Praecedentia quoad singulos conventus respicit civitatem cum suo suburbio, vel locum cum suo suburbio, unde qui sunt in loco proprio praecedunt aliis; quod si nulla ex Familiis Mino­ ri ticis sit in loco proprio, Fratres Minores praecedant Fratribus Minoribus Conventualibus; Fratres Minores Conventuales Fratribus Minoribus Capuccinis. E) Religiosa Familia recenter fundata in loco ubi eiusdem Ordinis seu Congregationis altera adest, eodem praecedentiae iure gaudet quo sodales antiquioris eiusdem Ordinis seu Congregationis Familiae, ita ut omnes sub una Cruce procedere debeant (D. 352). Inter sodales eiusdem religionis ius praecedentiae determinatur ex propriis legitimis constitutionibus; secus ex legitima consuetudine; qua deficiente, ex praescripto iuris communis (C. I. C. 106, 5°) ad normam can. 106 et 491. Licet alicuius Religionis legitimae constitutiones, et sive alicuius domus sive provinciae religiosae, consuetudines legitimae iuri com­ muni contrariae sint, pariter servandae sunt. XXVI. - ReligioS/\e. — Quamvis mulieres Processionibus active participare non deberent (S. C. F.E. et RR. 26 Martii 1897), tamen, si admittantur ex iure aliquo particulari vel ex consuetudine, salvo praescripto Ritualis Romani (Tit. IX, cap. I, n. 4) «...feminae a viris separatae orantes prosequantur». Re­ ligiosae mulieribus laicis praecedant, et inter Familias Religiosa­ rum praecedentia servetur ad instar Religiosorum, nam: « Quae de religiosis statuuntur, etsi masculino vocabulo expressa, valent etiam pari iure de mulieribus, nisi ex contextu sermonis vel ex rei natura aliud constet » (C. I. C. 490). 80 Pars ί. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus XXVII. - Laici. — «§ 1. Inter pias laicorum associationes, ordo praecedentiae est qui sequitur, firmo praescripto can. 106, nn. 5, 6: 1° Tertii Ordines; 2° Archiconfraternitates; 3° Confraternitates; 4° Piae uniones primariae; 5° Aliae piae uniones. «§ 2. Confraternitas sanctissimi Sacramenti, si agatur de pro­ cessione in qua defertur sanctissimum Sacramentum, praecedit ipsis archiconfraternitatibus. « § 3. Omnes autem tunc solummodo ius praecedentiae habent, cum collegialiter incedunt sub propria Cruce vel vexillo et cum habitu seu insignibus associationis » (C. I. C. 701). A) Ius ergo praecedentiae laicorum, non singulorum sed collegii est; censetur autem collegialiter interesse si saltem tres sodales, cum habitu seu insignibus associationis sub propria Cruce vel vexillo, coniunctim incedant (DD. 681; 710). a) Habitus est operimentum quo tota vel fere tota persona tegitur. Insignia vero sunt aliquod signum uniforme deferendum super consuetas vestes ad significandum tales personas ad tale collegium pertinere. b) Vexillum, cuius can. 701 mentionem facit, est iuxta Rituale Romanum, «vexillum sacris imaginibus insignitum, non tamen factum militari seu triangulari forma» (Tit. IX, cap. 1, n. 5) appensum ex hastili ligneo eoque solido cui in summa parte Crux, mediocris formae, praefigatur. c) In Processione deferri potest et Crux et vexillum nam in Rituali Romano (I. c.) dicitur: « Praeferatur Crux, et, ubi viget con­ suetudo, vexillum... »; quo in casu vexillum praeferatur ante Crucem. B) Piarum associationum mulierum praecedentia in Proces­ sione non consideratur quia mulieres processionibus active parti­ cipare non debent (S. C. E E. et R R. 26 Mart. 1897), sed si admit­ tantur, eodem ordine praecedentiae descripto in can. 701, § 1 incedant, semper autem a virorum associationibus separatae. 153. — Ordo praecedentiae religiosorum Pontificio n: iuxta « Annuario CANONICI REGULARES Sacer et Apostolicus Ordo Canonicorum Regularium S. Augustini Congregatio Canonicorum Regularium SS.mi Salvatoris Lateranensis » » » Lateranensium Austriaca r Caput XVI. De praecedentia inter varias personas physicas seu morales 81 Congregatio Canonicorum Regularium Ss. Nicolai et Bernardi Montis lovis Ordinis S. Augustini Congregatio Helvetica a S. Mauritio Agaunen. Candidus et Canonicus Ordo Praemonstratensis Ordo S. Crucis (Crucigeri) Canonici Regulares Sanctissimae Crucis a Stella Rubea. MONACHI Ordo S. Benedicti Benedictini Confoederati Congregatio Cassinensis » Anglica 0. S. B. » Hungarica » Helvetica Bavarensis Brasiliensis » Gallica (Solesmensis) » Americana Cassinensis Beuronensis » Helveto - Americana » Cassinensis a primaeva observantia » Austriaca ab Immaculata Conceptione Ottiliensis pro Missionibus exteris » Belgica ab Annuntiatione B. AL V. Benedictini Camaldulenses Congregatio Monachorum Eremitarum Camaldulensium O. S. B. » Eremitarum Camaldulensium Montis Coronae Benedictini Vallumbrosani Benedict i n i Sil vestrin i 0. S. B. Montis Oliveti seu Congregatio S. M. Montis Oliveti Benedictin i A rmeni Congregatio Mechitarista Venetiarum Benedictini Armeni Viennenses. }) )) )) )) Sacer ordo Cistercensis Ordo Cistcrcensiuin communis observantiae Congregatio Cistercensis S. Bernardi in Italia Ordo Cistercensium Reformatorum seu strictioris observantiae Congregatio Casamariensis (sui iuris). Ordo Carthusianorum Antoniani Monachi Syro-Maronitae Ordinis S. Antonii Abb. Congregationis Montis Libani Maronitae Congregationis Baladitae 82 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Maronitae Congregationis S. Isaiae Monachi Chaldaei Ord. S. Antonii Abb. Congregationis S. Hormisdae. Ordo S. Basilii Magni Congregatio Italiae Ordo Basilianus S. losaphat Melchitae Congregationis SS.mi Salvatoris Montis Libani » » Soaritae Baladitae D » Aleppiensis. ORDINES MENDICANTES Ordo Fratrum Praedicatorum D Minorum » » » CONVENTUALIUM 9 > > Capuccinorum Tertius Ordo Regularis S. Francisci Ordo Fratrum Eremitarum S. Augustini » Recollectorum » » Fratrum Eremitarum Discalceatorum S. Augustini )) » Carmelitarum » » » Discalceatorum > SS.mae Trinitatis redemptionis captivorum D B. Mariae de Mercede « » » Servorum Mariae 9 Minimorum D Hospitalarius S. Ioannis de Deo » Poenitentiae a Iesu Nazareno y Teutonicus S. Mariae in Jerusalem. CLERICI REGULARES Ordo Clericorum Regularium vulgo Thealinorum Congregatio Clericorum Regularium S. Pauli, Barnabitarum Societas Iesu Ordo Clericorum Regularium a Somascha Clerici Regulares Ministrantes infirmis Ordo Clericorum Regularium Minorum Congregatio Clericorum Regularium a Matre Dei Ordo Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei scholarum piarum. CONGREGATIONES ECCLESIASTICAE Congregatio Oratorii Presbyterorum Saecularium a Doctrina Christiana A Piorum Operariorum Oratorii Iesu, et Mariae Immaculatae Caput XVI. - De praecedentia inter varias personas physicas seu morales 83 Congregatio Missionis Societas Presbyterorum a S. Sulpitio » Parisiensis Missionum ad exteras gentes Congregatio Clericorum excalceatorum SS.mae Crucis et Passionis D. N. I. C. » Sanctissimi Redemptoris » Sacrorum Cordium Iesu et Mariae nec non adorationis perpetuae SS.mi Sacramenti » S. Spiritus Presbyteri Missionarii Societatis Mariae Congregatio Oblatorum B. Μ. V. Immaculatae » » B. Mariae Virginis n Clericorum Saecularium Scholarum Charitatis Societas Presbyterorum a misericordia Pia Societas Missionum (Pallottini) Societas Mariae (Maristi) » » (Marianisti) Institutum Charitatis Congregatio Presbyterorum a Pretiosissimo Sanguine » Filiorum Mariae Immaculatae Missionarii a S. Francisco Salesio de Annecio Congregatio Missionariorum a SS. Cordibus Iesu et Mariae )) Iesu et Mariae (Eudistarum) )) Presbyterorum a SS. Stigmatibus D. N. I. C. )) a S. Cruce Pia Societas Presbyterorum ab Assumptione. - Augustiniani ab As­ sumptione Congregatio Filiorum B. Μ. V. Immaculatae )) Presbyterorum a SS.mo Sacramento » a Resurrectione D. N. I. C. )) Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis B. Μ. V. Societas Sacratissimi Cordis Iesu Infantis Institutum losephitarum Gerardimontensium Societas S. Francisci Salesii Pia Presbyterorum Societas ab Immaculata Virginis iMariae Conceptione Missionarii Sacratissimi Cordis Iesu Congregatio Fratrum a S. Vincentio a Paulo » » a Charitate vulgo « Bigi » Societas Presbyterorum SS.mi Cordis Iesu de Betharram Institutum Oblatorum S. Francisci Salesii Congregatio Canonicorum Regularium Immaculatae Conceptionis Societas Patrum S. Edmundi oblatorum S. Cordis Iesu et Immaculati Cordis Mariae Missionarii Africae » a « La Salette » 84 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Filii S. Familiae, lesu Alariae et Joseph Congregatio Sacerdotum a Sacro Corde lesu Pia Societas Taurinensis S. loscph Societas Lugdunensis pro Missionibus ad Afros Congregatio Filiorum S. Cordis lesu Societas Missionariorum S. Joseph de Mill Hill » » aS. Joseph Congregatio Presbyterorum a S. Maria de Tinchebray Missionarii de Scheut Societas Verbi Divini Congregatio Filiorum S. Mariae Immaculatae Societas Divini Salvatoris Pia Societas S. Francisci Xaverii pro exteris Missionibus » » Missionariorum a S. Carolo pro Italis emigratis Congregatio Oblatorum S. Joseph Astae Pompeiae Institutum Missionum a Consolata Congregatio Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immacu­ latae Conceptionis B.mae Μ. V. » Missionariorum a S. Familia » Servorum a Charitate » parvae Missionis ad surdos-mutos Societas de Maryknoll pro Missionibus exteris » S. Columbani pro Missionibus apud Sinenses Institutum Pontificium a Ss. App. Petro et Paulo et a Ss. Ambrosio et Carolo pro Missionibus ad exteras gentes Societas PP. Missionariorum S. Pauli Ap. Societas pro Missionibus exteris Provinciae Quebecensis. INSTITUTA RELIGIOSA I Institutum Fratrum Scholarum Christianarum Fratres Scholarum Christianarum Institutum Fratrum instructionis Christianae de Ploemel » » B. Μ. V. de Misericordia Parvulorum Fratrum Mariae. - Institutum Fratrum Maristarum Scholarum Fratres Hospitalarii ab Immaculata Conceptione Congregatio Fratrum Cellitarum seu Alexianorum Fratres de Misericordia Fratres SS. Cordis Fratres Tertiarii Franciscales de Waldbrestach (Treviri) Institutum Fratrum instructionis Christianae a S. Gabriele Congregatio Missionaria S. Francisci Assisiensis. )) RI'! Caput XVII. - De Sacramentis generatim 85 CAPUT XVII. DE SACRAMENTIS GENERATIM 154. — « Cum omnia Sacramenta Novae Legis, a Christo Domino Nostro instituta, sint praecipua sanctificationis et salutis media, summa in iis opportune riteque administrandis ac suscipiendis dili­ gentia et reverentia adhibenda est» (C. I. C. 731, § 1). 155. — « In Sacramentis conficiendis, administrandis ac susci­ piendis accurate serventur ritus et caeremoniae quae in libris ritua­ libus ab Ecclesia probatis praecipiuntur» (/. c., 733, § 1). Propterea Episcopus, Parochus vel quivis alius ad quem Sacra­ mentorum administratio pertinet « meminisse in primis debet, se sancta tractare, atque omni fere temporis momento ad tam sanctae administrationis officium paratum esse oportere... Ipse vero, ante­ quam ad huiusmodi administrationem accedat, paululum, si oppor­ tunitas dabitur, orationi, et sacrae rei, quam acturus est, meditationi vacabit, atque ordinem ministrandi et caeremonias pro temporis spatio praevidebit et perleget... Dum Sacramentum aliquod mini­ strat, singula verba, quae ad illius formam et ministerium pertinent, attente, distincte et pie, atque clara voce pronuntiabit. Similiter et alias Orationes et Preces devote ac religiose dicet; nec memoriae, quae plerumque labitur, facile confidet, sed omnia recitabit ex libro. Reliquas praeterea caeremonias ac ritus ita decenter, gravique actione peraget, ut adstantes ad caelestium rerum cogitationem erigat, et attentos reddat... Omnes autem, qui Sacramenta susci­ piunt, loco et tempore opportuno monebit, ut remoto inani colloquio, et habitu actuque indecenti, pie ac devote Sacramentis intersint, et ea, qua par est, reverentia suscipiant» (Ex Rit. Rom. Tit. I. cap. unie., n. 3, 6, 11, 15). I » 156. — «Sacra olea, quae quibusdam Sacramentis admini­ strandis inserviunt, debent esse ab Episcopo benedicta feria V in Coena Domini proxime superiore; neque adhibeantur vetera, nisi necessitas urgeat. «Mox deficienti oleo benedicto aliud oleum de olivis non bene­ dictum adiiciatur, etiam iterato, minore tamen copia » (C. 1. C. 734). Haec benedictio peragenda est in Missa quam ipsemet Episcopus consecrans celebrat, et quidem in Ecclesia Cathcdrali, non autem private in Sacello domestico (DD. 1201; 1225; 1448; 1896; 2178 ad 1). 7 — Morbhi, Dc s. Functionibus - I. , 86 Ιτ ii’-* Pars L - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Quod si Episcopus ob aegritudinem ea conficere nequeat, id potest, imo debet, alteri Episcopo committere. Si vero Oleorum benedictio ex necessitate fieri nequit in Ecclesia Cathedrali, nihilominus eorum distributio fieri debet in Cathedrali. In Oleorum consecratione omnino servandus est Pontificale Romanum et usus ab hoc dissentientes eliminandi sunt (DD. 244; 2122). In hac benedictione adhibendi sunt duodecim Presbyteri, sep­ tem Diaconi et septeni Subdiaconi, paramentis sacris induti. Si vero Presbyterorum numerus, praeter Canonicos, sufficiens non sit ad Functionem peragendam, Canonici inservire et ministrare debent (D. 210 ad 1). Quando vero deficiunt duodecim Presbyteri, septem Diaconi et septem Subdiaconi imploranda est dispensatio ab Apo­ stolica Sede quoties occurrat defectus tum Presbyterorum tum Ministrorum (D. 3359). Μι ’ ’ < 157. — « Parochus olea sacra a suo Ordinario petere debet et in Ecclesia in tuta ac decenti custodia sub clavi diligenter asservare; nec ea domi retineat, nisi propter necessitatem aliamve rationabilem causam, accedente Ordinarii licentia » (/. c., 735). « Parochus, quantum fieri potest, curet, ne per laicos, sed per se vel alium Sacerdotem vel saltem per alium Ecclesiae Ministrum haec olea deferantur; caveat item ne de iis quidquam ulli unquam tribuat cuiusvis rei praetextu » (Rit. Rom., Tit. II, cap. I, n. 54). A pluribus Constitutionibus Synodalibus toleratur « ut a laico (numquam a muliere) gravi quidem et pio sacra olea deferantur, dummodo ea, remoto quopiam olei effundendi periculo, in capsula clausa sint » (Ex Const. Syn. Venetiarum, n. 105, § 2). CAPUT XVIII. DE SACRAMENTO BAPTISMI Articulus I. De Baptismo solemni deque privato. 158. — De Baptismo solemni. — Baptismus «cum ministratur, servatis omnibus ritibus et caeremoniis quae in ritualibus libris praecipiuntur, appellatur solemnis; secus non solemnis seu privatus» (C. 1. C. 737, § 2). Baptismus solemnis infantibus qualibet die administrari potest et proprius administrandi locus est Baptisterium in Ecclesia vel Oratorio publico (I. c., 772; 773). | Caput XVill Dc Sacramento Baptismi 87 159. — « Quaelibet paroccialis Ecclesia, revocato ac reprobato quovis contrario statuto vel privilegio vel consuetudine, baptisnialem habeat Fontem, salvo legitimo iure cumulativo aliis Ecclesiis iam quaesito. «Loci Ordinarius potest pro fidelium commoditate permittere vel inhere ut Fons baptismatis ponatur etiam in alia Ecclesia vel publico Oratorio intra paroeciae fines » (/. c., 774). « Si ad Ecclesiam paroecialem, aut ad aliam quae iure Fontis gaudeat, baptizandus, propter locorum distantiam aliave adiuncta, sine gravi incommodo aut periculo, accedere aut transferri nequeat, Baptismus solemnis a Parocho conferri potest et debet in proxima Ecclesia aut Oratorio publico intra paroeciae fines, licet haec baptis­ mal! Fonte careat » (/. c., 775). 160. — «§ 1. In domibus autem privatis Baptismus sollemnis administrari non debet, nisi hisce in adiunctis: lu Si baptizandi sint filii aut nepotes eorum qui supremum actu tenent populorum principatum vel ius habent succedendi in thronum, quoties isti id rite poposcerint; 2° Si loci Ordinarius, pro suo prudenti arbitrio et conscientia, insta ac rationabili de causa, in casu aliquo extraordinario id con­ cedendum censuerit. « § 2. In memoratis casibus Baptismus conferendus est in Sa­ cello domus aut saltem in alio decenti loco, et aqua baptismal·* de more benedicta » (/. c., 776). S. C. de disciplina Sacramentorum (« Romana et aliarum » die 22 lui. 1925) declaravit «esse inri conforme quod, si infans non versatur in periculo mortis, sed sine periculo ad Ecclesiam ad normam can. 775 transferri nequit, Ordinarius, vi can. 776, § 1, n. 2, permittere potest, pro suo prudenti arbitrio et conscientia, iusta ac rationabili de causa, in aliquo casu extraordinario, quod domi Baptismus solemniter administretur; aestimare autem casus extra­ ordinarii gravitatem est remissum prudentiae et conscientiae ipsius Ordinarii in singulis casibus». 161. — «Aqua vero solemnis Baptismi sit eo anno benedicta in pervigilio Pascitatis vel Pentecostes, quae in Fonte mundo nitida et pura diligenter conservetur; et haec, quando nova benedicenda est, in Ecclesiae vel potius Baptisterii sacrarium effundatur. « Si aqua benedicta in Baptisterio adeo sit imminuta, ut minus videatur sufficere, alia non benedicta admisceatur, etiam iterato, 88 Pars I. - De quibusdam notionibus s. Hturgiam respicientibus minore tamen copia. Si vero corrupta fuerit, aut effluxerit, aut quovis modo defecerit, Parochus in Fontem bene mundatum ac nitidum, recentem aquam infundat, eamque benedicat...» (Rit. Rom., Tit. II, cap. I, n. 5 et 6). 162. — Formula benedictionis Fontis seu aquae baptismalis extra pervigilium Paschae et Pentecostes invenitur in Rituali Romano (Tit. II, cap. VIII); alia brevior formula invenitur in Appendice eiusdem Ritualis, alias a Paulo III pro Missionariis Peruvianis concessa, quae nonnisi in iis locis adhiberi potest ad quae speciali Apostolicae Sedis induito extensa fuit. 163. — « Extraordinarius Baptismi solemnis Minister est Diaconus; qui tamen sua potestate ne utatur sine loci Ordinarii vel Parochi licentia, iusta de causa concedenda, quae, ubi necessitas urgeat, legitime praesumitur» (C. I. C. 741). Diaconus in administratione Baptismi solemnis eumdem servat ritum ac Sacerdos, sed uti debet « sale et aqua a Sacerdote ad hunc usum rite prius benedictis» (Rit. Rom., Tit. II, cap. II, n. 27). 164. — « Licet Baptismus conferri valide possit aut per infu­ sionem aquae, aut per immersionem, aut per aspersionem; primus tamen, vel secundus modus, aut mixtus ex utroque, qui magis sit in usu, pro Ecclesiarum consuetudine retineatur; ita ut trina ablu­ tione caput baptizandi perfundatur, vel immergatur in modum crucis uno et eodem tempore, quo verba proferuntur, et idem sit aquam adhibens et verba pronuntians» (Rit. Rom., Tit. II, cap. I, n. 10). 165. — De Baptismo privato. — « Extra mortis periculum Baptismum privatum loci Ordinarius permittere nequit, nisi agatur de haereticis qui in adulta aetate sub conditione baptizen­ tur » (C. I. C. 759, § 2). 166. — Si in mortis periculo Baptismus privatim conferatur vel a Sacerdote vel a Diacono, serventur, si tempus adsit, caeremoniae quae Baptismum sequuntur. 167. — Caeremoniae autem quae in Baptismi collatione praeter­ missae quavis ratione fuerint, quamprimum in Ecclesia suppleantur, nisi agatur de haereticis qui in adulta aetate, privatim baptizati fuerint ex Ordinarii loci licentia, ut supra. . Caput XVIII. - De Sacramento Baptismi Articulus Π. De solenmi Baptismo adultorum. 168. — «Adultorum Baptismus, ubi commode fieri possit, ad loci Ordinarium deferatur, ut, si illi placuerit, ab eo vel ab eius delegato sollemnius conferatur; alioquin Parochus ipse baptizet stata caeremonia. « Decet autem huiusmodi Baptismum, ex Apostolico instituto, in pervigilio Paschatis vel Pentecostes sollemniter celebrari (Rit. Rom., Tit. II, cap. Ill, η. 2 et 3). 169. — «Tam Sacerdotem, qui adultos baptizaturus est, quam ipsos adultos, qui sani sint, decet esse ieiunos. «Nisi graves urgentesque causae obsint, adultus baptizatus statim Missae sacrificio assistat et sacram Communionem percipiat. «Quare non post epulas, aut prandia, sed ante meridiem (nisi ex rationabili causa aliter faciendum sit) eorum Baptismus celebretur » (/. c., nn. 7 et 8). Articulus III. De Baptisterio seu Sacello ad baptizandum. 170. — « Baptisterium sit decenti loco et forma, materiaque solida, et quae aquam bene contineat, decenter ornatum, et can­ cellis circumseptum, sera et clave munitum, atque ita obseratum, ut pulvis, vel aliae sordes intro non penetrent, in eoque, ubi com­ mode fieri potest, depingatur seu collocetur imago sancti loannis Christum baptizantis» (Rit. Rom., Tit. II, cap. I, n. 46). Fons baptismatis conficiendus est convenientius ex uno lapide marmoreo formae rotundae vel formae plurium angulorum, impo­ situs scapo aut columellis cum basi; in duas dividatur partes, quarum una aquam baptismalem contineat, altera sit vacua et in ea recipienda est aqua in baptismo adhibita et exinde in sacrarium per canaliculum effluendam. Potest etiam confici ex cupro, ex aeneo, et in casu vas ab inte­ riori parte illitum sit stamno fusili ne aqua aerugine inficiatur. 171. — Fons claudi debet solido operculo, sive ex ligno sive ex metallo, intus panno albi coloris contecto, sera et clave munito, convenienter ornato, quodque facile amoveri possit. In eius sum­ mitate collocatur Imago S. loannis Christum baptizantis, eleganti manu exculpta, nisi depicta in tabula muro appensa. Conopeum albi coloris totum operculum tegat. Il 90 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Nisi pro Fonte baptismali habeatur proprium Sacellum, spatium quod circa eumdem Fontem extenditur undique ferreis cancellis concludatur atque clavi obseretur. 172. — In Fonte mundo conservetur diligenter aqua pura et nitida, eo anno benedicta in pervigilio Paschatis vel Pentecostes. 173. — In solido armario parieti fixo, intus serico tegumento circumamicto et clavi obserato custodiatur: 1. Sacrum Chrisma et sanctum Oleum, quod Catechu­ menorum dicitur, in parvis vasis argenteis aut saltem stamneis, bene obturatis; quae vascula sint inter se (sive separata, sive etiam coniuncta) apte tamen distincta et propriam unumquodque inscrip­ tionem habeat, maiusculis litteris incisam (S. CHR.; OL. CATECH.); in quibus, ut effusionis periculum caveatur, commodum erit, bombacium habere, Oleo sacro et Chrismate separatim perfusum, in quo pollex, cum opus est, ad inungendum immittatur; 2. Sal benedictum, bene confractum et attritum, siccum ac mundum in pelvicula saltem stamnea; 3. Vasculum seu cochleare ex argento vel alio metallo nitidum ad aquam Baptismi fundendam super caput baptizandi, quod nulli praeterea alii usui deserviat. 174. — «...servetur semper debita mundities in Baptisterio et tota eius supellectili et ne transformetur in vile depositorium, in quo inordinate recondantur baldachinum processionis, castrum doloris, scamna inutilia, sellae detritae, aliaque quae vilipendium inspirent potius quam venerationem » (C. Callewaert, Ephemcr. Liturg., Ann. 1928, pag. 36). CAPUT XIX. DE CONFIRMATIONE 175. — « Sacramentum Confirmationis conferri debet per manus impositionem cum unctione chrismatis in fronte et per verba in pontificalibus libris ab Ecclesia probatis praescripta » (C. 1. C. 780). « Chrisma, in sacramento Confirmationis adhibendum, debet esse ab Episcopo consecratum, etiamsi sacramentum a Presbytero, ex iure vel ex Apostolico induito, ministretur. « Unctio autem ne fiat aliquo instrumento, sed ipsa Ministri manu capiti confirmandi rite imposita» (/. c., 781). Caput XIX. i De Confirmatione 91 176. — « Ordinarius Confirmationis minister est solus Episcopus. « Extraordinarius minister est Presbyter, cui vel iure communi vel peculiari Sedis Apostolicae induito ea facultas concessa sit. « Hac facultate ipso iure gaudent, praeter S. R. E. Cardinales, ad normam can. 239, § 1, n. 23, Abbas vel Praelatus nullius, Vicarius et Praefectus Apostolicus, qui tamen ea valide uti nequeunt, nisi intra fines sui territorii et durante munere tantum. « Presbyter latini ritus cui, vi indulti, haec facultas competat, Confirmationem valide confert solis fidelibus sui ritus, nisi in induito aliud expresse cautum fuerit» (/. c., 782, § 1, 2, 3, 4). Simplices Sacerdotes Sacramentum Confirmationis ex Sedis Apostolicae delegatione administrantes prae oculis habeant Instruc­ tionem editam a S. C. de disciplina Sacramentorum die festo Pentecostes anni 1934 (v. « Acta Ap. Sedis» an. 1935, pag. 11). 177. — Tam Episcopus in sua dioecesi, quam Presbyter gaudens induito Apostolico, in designato territorio, hoc sacramentum etiam extraneis legitime ministrat, nisi obstet expressa proprii eorum Ordinarii prohibitio. Episcopus in aliena dioecesi indiget licentia Ordinarii loci saltem rationabiliter praesumpta, nisi agatur de propriis subditis quibus Confirmationem conferat privatim ac sine baculo et mitra (Z. c., 783; 784). 178. — Sacramentum Confirmationis quovis tempore conferri potest; maxime autem decet illud administrari in hebdomada Pen­ tecostes; et quamvis proprius eius administrationis locus Ecclesia sit, ex causa tamen, quam minister iiistam ac rationabilem indicaverit, potest hoc Sacramentum in quolibet alio decenti loco conferri (Z. c. 790; 791). 179. — « Episcopus obligatione tenetur Sacramentum hoc sub­ ditis rite et rationabiliter petentibus conferendi, praesertim tempore visitationis dioecesis. « Eadem obligatione tenetur Presbyter, privilegio apostolico do­ natus, erga illos quorum in favorem est concessa facultas. «Ordinarius, legitima causa impeditus aut potestate confirmandi carens, debet, quoad fieri possit, saltem intra quodlibet quinquen­ nium providere ut suis subditis hoc Sacramentum administretur. « Si graviter neglexerit Sacramentum Confirmationis suis subditis per se vel per alium ministrare, servetur praescriptum can. 274, n, 4 » (Z. c., 785). 92 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus CAPUT XX. DE SANCTISSIMO EUCHARISTIAE SACRAMENTO «Omnibus quidem Ecclesiae catholicae Sacramentis religiose, sancteque tractandis, magna ac diligens cura adhibenda est: sed praecipue in administrando, ac suscipiendo sanctissimo Eucha­ ristiae Sacramento, quo nihil dignius, nihil sanctius et admirabilius habet Ecclesia Dei; cum in eo contineatur praecipuum et maxi­ mum Dei donum, et ipsemet omnis gratiae et sanctitatis fons, au­ ctorque Christus Dominus» (Rit. Rom., Tit. IV, cap. I, n. 1). Articulus I. De sacra Communione administranda extra Missam. 180. — Minister extraordinarius sacrae Communionis est Dia­ conus, de Ordinarii loci vel Parochi licentia, gravi de causa concedenda, quae in casu necessitatis legitime praesumitur (C. I. C. 845, § 2). 181. — Omnibus diebus licet sanctissimam Eucharistiam distri­ buere. Feria tamen VI Maioris Hebdomadae solum licet sacrum Viaticum ad infirmos deferre. In Sabbato Sancto sacra Communio nequit fidelibus ministrari nisi inter Missarum solemnia, vel continuo ac statim ab iis expletis. Sacra Communio iis tantum horis distribuatur, quibus Missae Sacrificium offerri potest, scilicet non citius quam una hora ante auroram, vel non serius quam una hora post meridiem; sed, ex rationabili causa, ministrari potest quacumque diei aut noctis hora (Rit. Rom., Tit. IV, cap. 1, n. 16; C. 1. C. 867; 821, § 1). 182. —«Sacra Communio distribui potest ubicumque Missam celebrare licet, etiam in Oratorio privato, nisi loci Ordinarius, iustis de causis, in casibus particularibus id prohibuerit » (C. I. C. 869). Fideles in montanis pagis habitantes, quoties ad infirmos Sacra Eucharistia deferatur, non valentes ea die Ecclesiam petere, possunt sacra, in loco decenti et honesto, in quo Ordinarius loci ad normam C.I.C.822 licentiam celebrandi concedere possit, nempe«iusta tantum ac rationabili de causa in aliquo extraordinario casu et per modum actus» (S.C. de disciplina Sacr. « Λ fontis Regalis* 5 lan. 1928). Quoniam Ordinarium loci adire haud facile semper est, Ordinarius eamdem facultatem Parocho sub iisdem conditionibus delegare valebit. IM· Caput XX. - De Sanctissimo Eucharistiae Sacramento 93 « Porro pro rei gravitate et ob arctos limites quibus eadem pote­ stas vallatur, hanc Ordinarius delegare non debet nisi delegatus ea praestet prudentia, ut delegata potestate non esse abusurum prae­ videri liceat. Praeterea in delegationis actu probe explicare debet in quo consistat insta et rationabilis causa; quinam habendus sit casus extraordinarius; et quomodo concessio facta in certo casu non valeat pro alio casu, eisdem quoque concurrentibus circum­ stantiis, sed concessio expresse renovanda erit « (In Adnot, eiusdem Respons.). Articulus II. De sacra Communione infirmis ministranda. 183. — lus et officium sacram Communionem publice ad infirmos etiam non paroecianos extra Ecclesiam deferendi, pertinet ad Paro­ chum intra suum territorium. Ceteri Sacerdotes id possunt in casu tantum necessitatis aut de licentia saltem praesumpta eiusdem Parochi vel Ordinarii. Communionem privatim ad infirmos quilibet Sacerdos deferre potest, de venia saltem praesumpta Sacerdotis, cui custodia sanctissimi Sacramenti commissa est (C. I. C. 848; 849, § 1; Rit. R., Tit. IV, cap. IV, n. 7 et 8). 184. — Hortetur Parochus infirmum, ut sacram Communionem sumat, etiam si graviter non aegrotet, aut mortis periculum non immineat, maxime si Festi alicuius celebritas id suadeat, neque ipse illam ministrare recusabit (Rit. R., /. c., n. 3). 185. — Viaticum dari potest brevi morituris non ieiunis. Ceteris autem infirmis, qui ob devotionem in aegritudine communicant, danda est Eucharistia ante omnem cibum et potum, non aliter ac ceteris fidelibus, quibus nec etiam per modum medicinae ante aliquid sumere licet (Rit. R., I. c., n. 4). 186. — Infirmi tamen qui iam a mense decumbunt sine certa spe ut cito convalescant, de prudenti Confessarii consilio sanctis­ simam Eucharistiam sumere possunt semel aut bis in hebdomada, etsi aliquam medicinam vel aliquid per modum potus antea sump­ serint (Rit. R., /. c.; C. I. C. 858). 187. — S. Congregatio S. Officii die 7 Septembris 1907 declaravit «sub formula per modum potus, mentem quidem esse quod liceat sumere tusculum, caffeum, aliumve cibum liquidum, cui sit permixta i* Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiarn respicientibus substantia aliqua, ex. gr. leves farinae, pastilli (italice: semolino) aut tenuissima frustula comminuti panis (italice: pangrattato), etc., dum­ modo quod inde coalescit, non amittat naturam cibi liquidi ». Nomine infirmorum qui a mense decumbunt, et idcirco iuxta decretum S. C. Concilii diei 7 Decembris 1906 et C. I. C. 858, § 2 S. Eucharistiam non ieiuni sumere possunt, intelliguntur non solum infirmi qui in lecto decumbunt, sed etiam qui quamvis morbo correpti, et ex medici indicio naturale ieiunium servare non valentes nihilominus in lecto decumbere non possunt, aut ex eo aliquibus horis diei surgere queunt (S. C. Concilii 25 Martii 1907). 188. — In periculo mortis, quavis ex causa procedat, fideles sacrae Communionis recipiendae praecepto tenentur. Etiamsi eadem die sacra Communione fuerint refecti, valde tamen suadendum, ut in vitae discrimen adducti denuo communicent. Perdurante mortis periculo, sanctum Viaticum, secundum prudens Confessarii consi­ lium, pluries, distinctis diebus, administrari et licet et decet. Sacrum Viaticum quacumque diei aut noctis hora ministrari potest (Rit. R., Tit. IV, cap. IV, n. 1; C. I. C. 864; 867, § 5). 189. — Privatim seu occulte sine ullo exterioris cultus signo sacra Communio ad infirmos ne deferatur, nisi iusta et rationabilis causa aliud suadeat, et in casu, reverentiae ac decentiae tanto Sacra­ mento debitae sedulo consulatur, servatis a Sede Apostolica prae­ scriptis normis (C. I. C. 847; 849, § 2; Rit. R., I. c., n. 6 et 8). 190. — S. C. de Disciplina Sacramentorum {Romana et Aliarum — Communionis infirmorum — die 5 lan. 1928) declaravit indicem causae iustae et rationabilis, prout ex Codicis iuris canonici can. 847 requiritur, ut sacra Communio privatim ad infirmos deferatur non quemlibet Sacerdotem ministrantem, sed tantum esse loci Ordi­ narium, addita tamen mente quae sequens est: «Si ex communi experientia et opinione nullum in dioecesi aut in aliquo particulari loco adsit inconveniens pro privata delatione sacrae Communionis ad infirmos, ab Ordinariis cavendum est ne per regulas nimis prae­ finitas aut generales praecipientes publicam delationem, vel per reservationem sibi factam dandi veniam in singulis casibus deferendi privatim Sacramentum Eucharistiae, praepediatur infirmis solatium Communionis etiam quotidianae ». Cap. XXL - De Sacramento Poenitentiae - Cap. XXIL- De Extrema Unctione 95 CAPUT XXL DE SACRAMENTO POENITENTIAE 191. — « Sacramentalis confessionis proprius locus est Ecclesia vel Oratorium publicum aut semi-publicum » (C. I. C. 908). 192. — Sedes confessionales ad audiendas mulierum confessiones semper collocandae sunt in loco aperto et conspicuo Ecclesiae, non au­ tem in aliquo angulo vel parva Cappella nec in Sacristia (C. L C. 909). Ex solido ligno conficiantur et forma Ecclesiae architecturae conveniente; inter poenitentem et Confessarium crate fixa ac tenuiter perforata sint instructae. A parte poenitentis conveniens est ut Imago Crucifixi apponatur, a parte vero Confessarii tabella casuum, quorum absolutionem Ordinarius sibi reservaverit, ut praescriptum est a pluribus synodalibus constitutionibus. 193. — Quamvis virorum confessiones quocumque loco excipere liceat, tamen decet ut prope Sacristiam seu in alio decenti loco Ecclesiae adnexo sedes confessionalcs in forma cuiusdam parvae camerae instruantur, in quo adsit pro Confessario sedes et pro poenitente genuflexorium ante quod Imago Crucifixi collocatur. 194. — « Feminarum confessiones extra sedem confessionalem ne audiantur, nisi ex causa infirmitatis aliave verae necessitatis et adhibitis cautelis quas Ordinarius loci opportunas indicaverit η (C. I. C. 910, § 1). CAPUT XXII. DE EXTREMA UNCTIONE 195. — Ex generali Ecclesiae consuetudine observandum est, ut, si tempus, et infirmi conditio permittat, ante Extremam Unctionem, Poenitentiae et Eucharistiae Sacramenta infirmis praebeantur (Ex Rit. Rom., Tit. V, cap. I, n. 2). -Extrema Unctio praeberi non potest nisi fideli,qui post adeptum usum rationis ob infirmitatem vel senium in periculo mortis versetur. < In eadem infirmitate hoc Sacramentum iterari non potest, nisi infirmus post susceptam unctionem convaluerit et in aliud vitae discrimen inciderit » (C. I. C. 940). « Quando dubitatur num infirmus usum rationis attigerit, num in periculo mortis reipsa versetur vel num mortuus sit, hoc Sacra­ mentum ministretur sub conditione» (/. c., 941). 96 Pars 1. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus 196. — «Oleum olivarum in Sacramento Extremae Unctionis adhibendum, debet esse singulis annis Feria V in Coena Domini ad hoc benedictum ab Episcopo vel a Presbytero qui facultatem illud benedicendi a Sede Apostolica obtinuerit» (/. c., 945). « Mox, deficienti Oleo benedicto aliud oleum de olivis non bene­ dictum adiiciatur, etiam iterato, minore tamen copia » (Rit. Rom., Tit. V, cap. I, n. 3). 197. — Oleum Infirmorum diligenter custodiatur sub clavi in Ecclesia loco nitido et decenter ornato, in vase argenteo seu stamneo, nec Parochus illud domi retineat, nisi propter necessitatem aliamve rationabilem causam, accedente Ordinarii licentia (/. c., n. 3, 4; C. I. C. 735; 946). «Oleum porro ipsum vel per se solum, vel in bombacio seu re simili servari potest; sed ad evitandum effusionis periculum multo commo­ dius ad infirmos defertur in bombacio» (Rit. Rom.,Tit.V,cap. I,n.5). 198. — «Unctiones verbis,ordine et modo in libris ritualibus prae­ scripto, accurate peragantur; in casu autem necessitatis sufficit unica unctio in uno sensu seu rectius in fronte cum praescripta forma bre­ viori, salva obligatione singulas unctiones supplendi, cessante periculo. «Unctio renum semper omittatur. Unctio pedum ex qualibet rationabili causa omitti potest. «Extra casum gravis necessitatis, unctiones ipsa ministri manu nulloque adhibito instrumento fiant » (C. I. C. 947). CAPUT XXIII. DE SACRAMENTO ORDINIS Articulus I. De sacra Ordinatione. 199. — «Sacrae ordinationis minister ordinarius est Episcopus consecratus; extraordinarius, qui, licet charactere episcopali careat, a iure vel a Sede Apostolica per peculiare indultum potestatem acceperit aliquos ordines conferendi» (C. I. C. 951). « Nemini licet ordinatum a Romano Pontifice ad altiorem ordi­ nem promovere sine Sedis Apostolicae induito » (/. c., 952). 200. — « Qui potest litteras dimissorias ad ordines recipiendos dare, potest quoque eosdem ordines conferre per se ipse, si neces­ sariam ordinis potestatem habeat » (I. c., 959). / · 1. ■ 1 b Caput XX111. - De Sacramento Ordinis 97 201. — « Vicarius ac Praefectus Apostolicus, Abbas vel Praelatus nullius, si charactere episcopali polleant, Episcopo dioecesano aequiparantur quod pertinet ad ordinationem. Si episcopali charactere careant, possunt nihilominus in proprio territorio et durante tantum munere, conferre primam tonsuram et ordines minores tum propriis subditis saecularibus ad normam can. 956, tum aliis qui litteras dimissorias iure requisitas exhibeant; ordinatio extra hos fines ab iisdem peracta irrita est » (/. c., 957). 202. — « Abbas regularis de regimine, etsi sine territorio nullius, potest conferre primam tonsuram et ordines minores, dummodo promovendus sit ipsi subditus vi professionis saltem simplicis, ipse vero sit Presbyter et benedictionem abbatialem legitime acceperit. Extra hos fines, ordinatio, ab eodem collata, revocato quolibet contrario privilegio, est irrita, nisi ordinans charactere episcopali polleat» (/. c., 964, § 1). 203. — « In quovis conferendo ordine, minister proprios ritus in Pontificali Romano aliisve ritualibus libris ab Ecclesia probatis descriptos, adamussim servet, quos nulla ratione licet praeterire vel invertere» (/. c., 1002). 1 204. — « Si quis, ritu orientali ad aliquos ordines iam promotus, a Sede Apostolica indultum obtinuerit superiores ordines suscipiendi ritu latino, debet prius ritu latino recipere ordines quos ritu orientali non receperit» (C. I. C. 1004). 205. — Missa ordinationis semper debet ab ipsomet ordina­ tionis Ministro celebrari (D. 2772; C. 1. C. 1003). « Omnes ad maiores ordines promoti obligatione tenentur sacrae communionis in ipsa ordinationis Missa recipiendae » (C. 1. C. 1005). 206. — « Ordinationes in sacris celebrentur intra Missarum'sollemnia sabbatis Quatuor Temporum, sabbato ante dominicam Pas­ sionis, et Sabbato Sancto. « Gravi tamen causa interveniente, Episcopus potest eas habere etiam quolibet die dominico aut festo de praecepto. « Prima tonsura quolibet die et hora conferri potest; ordines minores singulis diebus dominicis, et festis duplicibus, mane tamen. « Reprobatur consuetudo contra ordinationum tempora praece­ dentibus paragraphes praescripta; quae servanda quoque sunt, cum Episcopus latini ritus ordinat ex apostolico induito clericum ritus orientalis aut contra» (/. c., 1006, § 2, 3, 4, 5). 1 98 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus « Quoties ordinatio iteranda sit vel aliquis ritus supplendus, sive absolute sive sub conditione, id fieri potest etiam extra tempora ac secreto» (C. I. C. 1007). 207. — « In ordinationibus serventur temporum interstitia qui­ bus promoti in receptis ordinibus, secundum Episcopi praescriptum, sese exerceant. « Interstitia primani tonsuram inter et ostiariatum vel inter singu­ los ordines minores prudenti Episcopi iudicio committuntur; acolythus vero ad subdiaconatum, subdiaconus ad diaconatum, diaconus ad presbyteratum ne antea promoveantur, quam acolythus unum saltem annum, subdiaconus et diaconus tres saltem menses in suo quisque ordine fuerint versati, nisi necessitas aut utilitas Ecclesiae, iudicio Episcopi, aliud exposcat. « Numquam tamen, nisi de peculiari licentia Romani Pontificis, minores ordines cum subdiaconatu duove sacri ordines uno eodemque die, reprobata quavis contraria consuetudine, conferantur; imo nec primam tonsuram conferre licet una cum aliquo ex ordinibus mino­ ribus, neque omnes ordines minores una simul » (/. c., 978). 208. — « Ordinationes generales in cathedral i Ecclesia, vocatis praesentibusque Ecclesiae Canonicis, publice celebrentur; si autem in alio dioecesis loco, praesente Clero loci, dignior, quantum fieri po­ terit, Ecclesia adeatur. « Non prohibetur autem Episcopus, iusta suadente causa, ordi­ nationes particulares habere in aliis etiam Ecclesiis itemque in Oratorio domus episcopalis aut Seminarii aut religiosae domus. « Prima tonsura et ordines minores conferri possunt etiam in privatis Oratoriis» (/. c., 1009). Episcopus in Sabbato Sancto ordinationem privatam habere potest in suo Sacello (DD. 2375 ad 1; 2616 ad 2; 3014 ad 2). 209. — « lus praesentandi ad ordinationem competit Archidiacono, sive sit prima, secunda aut alia dignitas, ex Bulla Clementis VIII « Ex quo in Ecclesia Dei » quae Pontificali praeponitur, et in qua Pontificale et omnia quae in eo continentur, ab omnibus servanda praecipiuntur. Si non detur Archidiaconus, eius viceni supplet ille ad quem, iuxta statuta capitularia vel iuxta consuetudinem, spectat » (De Herdt, Praxis Pont., Tom. Ill, η. 357). Cap. XXIV. - Üe Sacramento Matrimonii 99 Articulus II. De Consecratione episcopali. 210. — Consecratio episcopalis conferri debet intra Missarum solemnia, die dominico vel natalitio Apostolorum (C. I. C. 1006, § I) et in Ecclesia consecrata (D. 5). « Consecratio episcopalis reservatur Romano Pontifici ita ut nulli Episcopo liceat quemquam consecrare in Episcopum, nisi prius constet de pontificio mandato » (C. 1. C. 953). 211. — «Episcopus consecrator debet alios duos Episcopos adhibere, qui sibi in consecratione assistant, nisi hac super re a Sede Apostolica dispensatum fuerit » (/. c., 954). Conveniens est ut tam Consecrator quam Electus in Episcopum praecedenti die consecrationi ieiunent (Ex Rubr. Pont. Rom.); ieiunium vero moderandum est secundum communem legem eccle­ siastici ieiunii. CAPUT XXIV. DE SACRAMENTO MATRIMONII 212. — «Extra casum necessitatis, in Matrimonii celebratione serventur ritus in libris ritualibus ab Ecclesia probatis praescripti aut laudabilibus consuetudinibus recepti» (C. I. C. 1100). 213. — «Matrimonium quolibet anni tempore contrahi potest. « Solemnis tantum nuptiarum Benedictio vetatur a prima Domi­ nica Adventus usque ad diem Nativitatis Domini inclusive, et a feria quarta Cinerum usque ad Dominicam Paschatis inclusive. « Ordinarii tamen locorum possunt, salvis legibus liturgicis, etiam praedictis temporibus eam permittere ex iusta causa, monitis sponsis ut a nimia pompa abstineant» (/. c., 1108). 214. — « Parochus curet ut sponsi (celebrato Matrimonio) Bene­ dictionem solemnem accipiant, quae dari eis potest etiam postquam diu vixerint in Matrimonio, sed solum in Missa, servata speciali rubrica et excepto tempore feriato. « Solemnem Benedictionem ille tantum Sacerdos per se ipse vel per alium dare potest, qui valide et licite Matrimonio potest assi­ stere » (/. c., 1101). r 100 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus « Caveat autem Parochus, ne, quando coniuges in primis nuptiis Benedictionem acceperint, eos in secundis benedicat, sive mulier sive etiam vir ad secundas nuptias transeat. Sed ubi ea viget con­ suetudo, ut, si hanc Benedictionem vir tantum alias obtinuerit, nuptiae benedicantur, ea servanda est; mulier vero vidua, cui semel Benedictio solemnis data sit, nequit in subsequentibus nuptiis eam iterum accipere, etiamsi eius vir numquam uxorem duxerit » (Rit. Rom., Tit. VII, cap. I, n. 18). 215. — De speciali induito S. Sedis Benedictio nuptialis dari potest extra Missam, et in casu adhibenda est formula a S. R. Con­ gregatione approbata die 11 Martii 1914, quae invenitur in Appen­ dice Ritualis Romani. Pariter de speciali induito S. Sedis si sponsa sit vidua, iam in primis nuptiis benedicta, vel etiam si prima vice nubat, sed tem­ pore clauso, expleto ritu celebrandi Matrimonii Sacramentum, Sa­ cerdos, ad neo-coniugatos conversus, recitare potest preces, quae inveniuntur in Appendice Ritualis Romani, approbatae a S. R. Con­ gregatione die 11 Martii 1914. 216. — Matrimonium inter catholicos celebretur in Ecclesia paroeciali; in alia autem Ecclesia vel Oratorio sive publico sive semi-publico, nonnisi de licentia Ordinarii loci vel Parochi celebrari poterit. « Matrimonium in aedibus privatis celebrari Ordinarii locorum in extraordinario tantum aliquo casu et accedente semper iusta ac rationabili causa permittere possunt; sed in Ecclesiis vel Oratoriis sive Seminarii sive Religiosarum, Ordinarii id ne permittant, nisi urgente necessitate, ac opportunis adhibitis cautelis. <· Matrimonia vero inter partem catholicam et partem acatholicam extra Ecclesiam celebrentur; quod si Ordinarius prudenter indicet id servari non posse quin graviora oriantur mala, prudenti eius arbitrio committitur hac super re dispensare. Ordinarius potest aliquam ex consuetis ecclesiasticis caeremoniis, exclusa semper Missae celebratione, permittere» (/. c., 11Ω9, § 2 et 3; 1102, § 2). 217. — In celebratione Matrimonii inter partem catholicam et partem acatholicam, quamvis ex dispensatione in Ecclesia cele­ bretur, non solum Missa pro Sponsis prohibetur, sed etiam alia Missa, licet privata, « si haec Missa, ex rerum adiunctis, haberi possit uti complementum caeremoniae matrimonialis» (Ex Respons. Pont. Comm. ad Cod. Can. authentice interpr., 10 Nov. 1925, η. IX). Caput XXV. - De Sacramentalibus 101 CAPUT XXV. DE SACRAMENTALIBUS Articulus I. De Sacramentalibus generat im. 218. — «Sacramentalia sunt res aut actiones quibus Ecclesia, in aliquam Sacramentorum imitationem, uti solet ad obtinendos ex sua impetratione effectus praesertim spirituales» (C. I. C. 1144). Sacramentalia, ratione obiecti, quamvis multa et maxime varia, ad duplex genus revocari possunt: actiones et res. Actiones a Theologis vocantur « sacramentalia transeuntia ■>; effectus enim producitur immediate per aliquam actionem. Res consecratae vel benedictae dicuntur « sacramentalia perma­ nentia », nam in eorum usu sacramentale conficitur, nempe effectus mediate producitur. Sacramentalia transeuntia ratione finis dividuntur in bene­ dictiones et exorcismos. 219. — « Nova Sacramentalia constituere aut recepta authentice interpretari, ex eisdem aliqua abolere aut mutare, sola potest Sedes Apostolica » (/. c., 1145). Sapiens et provida huius canonis praescriptio est ad evitandos abusus qui facile verificari possunt in institutione et modalitate harum sacrarum actionum, si istae peculiari discretioni relinque­ rentur; propterea Ordinarii locorum sedulo invigilent ne in moda­ litate, qua Sacramentalia quaedam peragantur, ulla indecentia aut superstitionis actus detrimentum afferat sanctitati, qua res divinae tractari debent. Invigilent quoque ut cum discretione et vero spiritu liturgico et spirituali unctione conficiantur Functiones extraliturgicae, v. g. caeremoniae quae praemittuntur distributioni primae Com­ munionis; benedictio et impositio sacci adscriptis alicui Confraternitati, etc. 220. — « Legitimus Sacramentalium minister est Clericus, cui ad id potestas collata sit quique a competente auctoritate ecclesiastica non sit prohibitus eamdem exercere» (/. c., 1146). 221. — « In Sacramentalibus conficiendis seu administrandis accurate serventur ritus ab Ecclesia probati» (/. c., 1148, § 1). 8 — Moretti, De s. Functionibus - L 102 Pars I - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Articulus II. De Benedictionibus. 222. — Benedictio ecclesiastica vocatur precatio quae fit ab idoneo Ministro, nomine Ecclesiae, ut Deus aliquid boni vel sacri cuipiam tribuat. Ratione finis, benedictiones duplicis sunt generis: invocativae et constitutivae. Invocativae illae appellantur benedictiones quibus Dei Beni­ gnitas invocatur, ut vel personis vel rebus aliquid boni tribuat, quin istae priorem relinquant statum, ut benedictio infirmi, puerorum, domus, navis, etc. Constitutivae illae vocantur benedictiones quae sive personas sive res ita constituunt permanenter sacras, ut deinceps nec personae statum mutent, nec res in profanum usum converti possint; ut bene­ dictio Electi in Abbatem, benedictio sacrae supellectilis, etc. i at 223. — « Benedictiones autem impertire potest quilibet Presbyter, exceptis iis quae Romano Pontifici aut Episcopis aliisve reserven­ tur» (C. I. C. 1147, § 2). Itaque ratione Ministri benedictiones dividuntur in reservatas et non reservatas. Reservatae illae vocantur benedictiones quae tantum a deter­ minato Ministro impertiri possunt. Non reservatae illae appellantur benedictiones quae vi ordinis a quolibet Sacerdote, absque ulla delegatione, impertiri possunt. 224. — Benedictiones reservatae aliae sunt papales aliae epi­ scopales. Papales vocantur illae benedictiones quarum Minister est solus Summus Pontifex; et ex his numquam delegare solet, ut est benedictio Pallii, Rosae aureae etc.; quasdam vero Pontifex summus delegare solet Episcopis et etiam Sacerdotibus, ut benedictio super populum, benedictio Apostolica in articulo mortis, etc. Episcopales illae dicuntur benedictiones quarum Ministri sunt tantum Episcopi. Episcopis propriae sunt benedictiones reales in quibus intervenit sacra unctio, quae benedictiones proprio nomine consecrationes appellantur, et eas « nemo qui charactere episcopali careat, valide peragere potest, nisi vel iure vel apostolico induito id ei permittatur» (C. I. C. 1147, § 1). Quod spectat ad benedictiones in quibus non adhibetur sacra unctio, hae ab Episcopo nequeunt Presbyteris delegari nisi vel a Codice 1. C., vela liturgicis Libris haec delegandi facultas exprimatur. « Benedictio reservata quae a Presbytero detur sine necessaria licentia illicita est, sed valida, nisi in reservatione Sedes Apostolica aliud expresserit. « Diaconi et Lectores illas tantum valide et licite benedictiones ■: 'I dare possunt, quae ipsis expresse a iure permittuntur » (/. c., 1147, § 3 et 4). «Consecrationes ac benedictiones sive constitutivae sive invocativae invalidae sunt, si adhibita non fuerit formula ab Ecclesia praescripta» (/. c., 1148, § 2). M ■ I H L « Illi soli libri adhibendi et illae tantum benedictiones, quae Rituali Romano sunt conformes» (D. 2689 ad 4). ‘j j' 225. — Benedictiones pro quibus deest formula ab Apostolica Sede approbata fieri debent producendo signum Crucis super rem benedicendam, proferens verba: In nomine Patris, etc., ac postea illam aspergendo cum aqua benedicta; attamen pro omnibus rebus adhiberi potest « Benedictio ad omnia» ut in Appendice Ritualis; qua formula uti nequit Sacerdos pro rebus quarum benedictionis formula reservata est, nam in rem benedicendam cadit reservatio non in formulam tantum. Illi flu dr infi jjl B 226. — « Benedictiones, imprimis impertiendae catholicis, dari quoque possunt catechumenis, imo, nisi obest Ecclesiae prohibitio, etiam acatholicis ad obtinendum fidei lumen vel, una cum illo, corporis sanitatem» (C. I. C. 1149). Catechumeni et acatholici benedici possunt in duobus tantum IE- casibus: l. ut convertantur; II. ut sanitatem corporis recipiant, dummodo spes effulgeat circa eorum conversionem. L 227. — « Res consecratae, vel benedictae constitutiva benedictione, reverenter, tractentur neque ad usum profanum vel non proprium adhibeantur, etiamsi in dominio privatorum sint » (/. c., !Γ 'Έ j|' 228. — « Nemo, potestate exorcizandi praeditus, exorcismos in obsessos proferre legitime potest, nisi ab Ordinario peculiarem et expressam licentiam obtinuerit. « Haec licentia ab Ordinario concedatur tantummodo Sacerdoti pietate, prudentia ac vitae integritate praedito; qui ad exorcismos ne procedat, nisi postquam diligenti prudentique investigatione compererit exorcizandum esse revera a daemone obsessum» (C. I.C. 1151). L I I [ | KM Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Ut Sacerdos exorcizaturus suo munere recte fungatur, attente perlegat quae tradita sunt in Rituali Romano in Titulo XI, cap. I « De exorcizandis obsessis a daemonio ». « Exorcismi a legitimis Ministris fieri possunt non solum in fi­ deles et catechumenos, sed etiam in acatholicos vel excommunicatos « (/. c., 1152). 229. — «Ministri exorcismorum qui occurrunt in Baptismo et in consecrationibus vel benedictionibus, sunt iidem qui eorumdem sa­ crorum rituum legitimi Ministri sunt» (Z. c., 1153). Articulus IV. De quibusdam peculiaribus Sacramentalibus. 230. — De benedictione papali. — « Benedictionem papalem cum Indulgentia plenaria, secundum praescriptam formulam, im­ pertiri possunt Episcopi in sua quisque dioecesi bis in anno, hoc est die sollemni Paschatis Resurrectionis et alio die festo sollemni ab ipsis designando, etiamsi iidem Missae sollemni adstiterint tantum; Abbates autem vel Praelati nullius, Vicarii et Praefecti Apostolici, etsi episcopali dignitate careant, id possunt in suis territoriis uno tantum ex sollemnioribus per annum diebus» (C. I. C. 914). Episcopus, plures habens regendas dioeceses, in earum altera benedictionem papalem Paschati Resurrectionis adnexam, de qua in canone ut supra, iure proprio in aliam diem transferre nequit (Ex Resp. Pontif. Comm. ad authent. interpr. C. I. C., 17 Feb. 1930, III). 231. — 'Regulares, qui privilegium habent impertiendi benedi­ ctionem papalem, non solum obligatione tenentur servandi formulam praescriptam, sed hoc privilegio uti nequeunt, nisi in suis Ecclesiis et in Ecclesiis Monialium vel Tertiariorum suo Ordini legitime aggre­ gatorum; non autem eodem die et loco quo Episcopus eam impertiat» (C. I. C. 915). 232. — De benedictione Apostolica in articulo mortis. — « Parocho aliive Sacerdoti qui infirmis assistat, facultas est eis conce­ dendi benedictionem Apostolicam cum Indulgentia plenaria in arti­ culo mortis, secundum formam a probatis liturgicis libris traditam,. quam benedictionem impertiri ne omittat » (C. I. C. 468, § 2). 233. — De benedictione Abbatis. — Benedictio Abbatis im­ pertienda est intra Missarum solemnia convenientius die dominico vel festivo (D. 3162 ad 8) ab Episcopo quem Electus, si Abbas vel Praelatus nullius, maluerit (C. I. C. 322, § 2). Cap. XXVI. - De Divini Officii chorali recitatione 105 Si Electus sit Abbas regularis de regimine (C. I. C. 625), tunc benedictionem recipere debet ab Episcopo Dioecesis in qua Mona­ sterium situm est; si vero sit Abbas Ordinis S. Benedicti vide quae diximus sub n. 147. Benedictio Abbatis vel Praelati nullius tantummodo est neces­ saria cum vel iure speciali vel ex Mandato Apostolico facienda prae­ cipitur, non vero ex iure communi (/. c., 322, § 2). Conveniens est ut tam Episcopus benedicens quam Electus prae­ cedenti die benedictioni ieiunent (Ex Rubr. Pont. Rom.). Benedictio abbatialis in Pontificali Romano non immutetur, sed quoad Praelatos saeculares recurrendum est ad S. Rituum Congrega­ tionem, quae in singulis casibus respondebit, formulam accommo­ dando casibus ipsis, demptis quae praefatis saecularibus minime convenire noscuntur (D. 3905). 234. — De benedictione Abbatissae. — « Electa in Abbatis­ sam et confirmata benedici debet in die dominico, vel aliis quibus consecrantur Virgines, si non est prius consecrata et velata; alioquin fieri potest quolibet die» (Ex Pont. Rom. «De benedict. Abbatissae»). 235. — De benedictione et consecratione Virginum. — « Benedictio et consecratio Virginum fieri debet in Epiphania Domini, vel in Albis Paschalibus aut in Natality's Apostolorum, seu in Dominicis diebus» (Ex Pont. Rom. «De benedictione et consecra­ tione Virginum »). De benedictione loci sacri, de ecclesiae consecratione VEL BENEDICTIONE, DE CONSECRATIONE ALTARIS, DE BENEDICTIONE ORATORII, COEMETERII, CAMPANAE, DE CONSECRATIONE DEQUE BENE­ DICTIONE supellectilis sacrae dicemus infra in respectivis Capi­ tibus. CAPUT XXVI. DE DIVINI OFFICII CHORALI RECITATIONE Articulus i. De Divino Officio generatim. 236. — Officium Divinum definiri potest: certa orandi forma ab Ecclesia instituta, et ordinata ad laudandum et deprecandum Deum quotidie, determinatis horis, per suos Ministros in persona totius fi­ delis populi. 106 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Cum Divinum Officium sit Oratio totius populi fidelis, ex natura suae institutionis est Oratio publica et ideo persolvenda in Eccle­ sia, sed obligatio haec afficit tantum Canonicorum Capitula et Reli­ giones sive virorum sive mulierum quibus est obligatio Chori iuxta sequentes canones: « Quodlibet Capitulum obligatione tenetur quotidie divina Officia in Choro rite persolvendi, salvis fundationis legibus » (C. I. C.413, § 1). « In religionibus sive virorum sive mulierum, quibus est Chori obligatio, in singulis domibus ubi quatuor saltem sint Religiosi Choro obligati et actu legitime non impediti, et etiam pauciores, si ita ferant constitutiones, debet ad normam constitutionum quotidie divinum Officium communiter persolvi» (/. c., 610, § 1). 237. — Qui chorale beneficium obtinent et Religiosi utriuslibet sexus ad Chorum ex suo instituto deputati, tenentur si a Choro abfue­ runt, privatim divinum Officium recitare, sicut tenentur Clerici omnes in maioribus Ordinibus constituti (/. c., 610, § 3; 1475, § 1; 135). Obligatio haec incipit ab Hora canonica recepti primi ordinis maioris; pro Religiosis vero in maioribus Ordinibus non constitutis ab Hora canonica correspondente momento a quo professio emittitur. 238. — « Divinum Officium comprehendit psalmodiam Horarum canonicarum et celebrationem cum cantu Missae conventualis, praeter alias Missas vel secundum rubricas Missalis vel ex piis fundationibus celebrandas» (/. c., 413, § 2). 239. — Horae canonicae quotidianae septeni sunt nempe: Matu­ tinum cum Laudibus, Prima, Tertia, Sexta, Nona, Vesperae, Com­ pletorium. Quae canonicae Horae correspondent sequentibus horis natura­ libus: Matutinum, mediae nocti; Laudes, aurorae; Prima, ortui solis; Tertia, horae nonae ante meridiem; Sexta, meridiei; Nona, horae tertiae post meridiem; Vesperae occasui solis; Completorium, nocti incipienti. Articulus II. De tempore et loco publicae Divini Officii recitationis. 240. — Tempus recitandi in Choro Matutinum cum Laudibus est hodie et regulariter de nocte vel mane. Dictum est: regulariter, nam de iure excipiuntur tres ultimi dies Maioris Hebdomadae, in quibus pridie Officium recitari potest (Caer. Episc., L. 2, cap. 22,1 n. 3 et 17) et dies Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum Caput XXVI. De Divini Officii chorali recitatione 107 « ut populi commodius ut frequentius illi interesse possint » (L· c., cap. 10, n. 1 ; D. 3864 ad I). 241. — Insuper ut Christifideles Indulgentias assistendae et reci­ tationi divini Officii quibusdam anni Festis annexas lucrari valeant, ad hunc finem quoque, vi indulti S. Sedis, anticipari potest in sero Matutinum cum Laudibus. Huiusmodi Festa sunt: 1. Solemnitas Cor­ poris Christi et tota Octava; 2. Festum Sacratissimi Cordis lesu; 3. Festum SS. Nominis lesu; 4. Festum Transfigurationis D. N. I. C.; 5. Festum Immaculatae Conceptionis B. Μ. V. et tota Octava; 6. Fe­ stum Visitationis B. V. M. Ceteris diebus non licet in Choro, sine speciali induito Apostoiicae Sedis, recitare Matutinum cum Laudibus pro die sequenti post Completorium, non obstante causa non levi et consuetudine in con­ trario, et id manifeste constat ex pluribus Decretis S. R. C. (DD. 64; 67; 71; 1358 ad 1; 2331 ad 10; 4158 ad 2); nec licet in Choro Matu­ tinum seiungere a Laudibus, nempe Matutinum recitare pridie et Laudes summo mane (D. 3241 ad postul.). In Nativitate Domini Laudes dicuntur post primam Missam (Rubr. spec. Brev. Rom.). 242. — Horae minores dicuntur in Choro: Prima: 1. Ante secundam Missam in die Nativitatis Domini; 2. ante Missam Defunctorum celebratam loco Missae de Officio diei; 3. ante Missas votivas pro re non gravi, quae ex pia fundatione vel ex alia obligatione celebrantur. Tertia: 1. Ante Missam Festi duplicis et semiduplicis; 2. ante Mis­ sam Dominicae, etiam anticipatae vel repositae: 3. ante tertiam Missam in die Nativitatis Domini; 4. ante Missas infra Octavas; 5. ante Missam de Vigilia Nativitatis Domini, si in Dominica occurrat; 6. ante Missam de Vigilia Epiphaniae, quae omnibus privilegiis Dominicae gaudet. Sexta: 1. Ante Missam de Feria communi per annum; 2. ante Missam Festi simplicis; 3. ante Missam de Vigilia Ascensionis; 4. ante Missas votivas quae celebrantur loco Missae de Feria communi. Nona: 1. Ante Missam Feriarum Adventus, Quadragesimae, Quatuor Temporum, etiam infra Octavam Pentecostes; 2. ante Missam Rogationum; 3. ante Missam omnium Vigiliarum, excepta Vigilia Nativitatis Domini, si in Dominica occurrat, et Vigilia Epipha­ niae; 4. ante Missam votivam pro re gravi et publica simul causa; 5. ante Missam in die Commemorationis Omnium Fidelium Defuncto­ rum; 6. ante Missam in die depositionis Defuncti, vel Tertio, Septimo, Trigesimo aut Anniversario solemni in quo fit concursus populi. !0H Pars I. - De quibusdam notionibus s. hturgiam respicientibus 243. — Vesperae: post meridiem hora competenti recitentur, excepto tempore Quadragesimae, quo a primo Sabbato tam in Festis quam in Feriis, exceptis Dominicis, ante comestionem dicendae sunt (Ruhr. spec. Brev. Rom. ante Dorn. I Quadr.). 244. — Completorium ordinarie dicendum est sero, et quamvis possit uniri Vesperis, nunquam tamen ante meridiem recitari potest. 245. — Recitatio publica seu choralis Officii divini fieri debet in Choro Ecclesiae vel in ipsa Ecclesia; nec Ordinarius loci permittere potest Choralibus ut alibi, ne in Sacristia quidem nisi agatur de tribus anni frigidioribus mensibus, in quibus toleratur diebus ferialibus, ut Matutinum in Sacristia persolvatur (S. C. EE. 12 lan. 1604; 16 Sept. 1861). Religiosi quibus Chori obligatio est, recitationem divini Officii persolvere nequeunt in Sacristia vel in Oratorio privato Conventus, nisi haec loca, aperto muro vel accessu, iungantur Ecclesiae, et Ordinarius loci, tanquam Apostolicae Sedis Delegatus, ea loca, decentia ac cum Ecclesia communicantia recognoverit (D. 3506). 246. — Divini Officii recitatio, tam choralis quam privata, opor­ tet ut sit DISTINCTA, INTEGRA, ORDINATA et CONTINUA. Distincta: absque ulla syncope et mutilatione verborum vel syllabarum; integra: ut nulla etiam minima pars omittatur, nil ad­ dito, nil mutato; ordinata: scilicet servato ordine partium eiusdem Horae, et Horarum, inter se, iuxta leges et ordinem Breviarii: continua: idest sine interruptione, ita ut quaelibet Hora canonica numquam interrumpi possit in chorali recitatione; etiam in privata recitatione non admittitur interruptio, nisi rationabili de causa. h' ,♦1 i. 247. — Tam in chorali quam in privata divini Officii recitatione adamussim servandae sunt Breviarii Rubricae, quae sicut omnes ecclesiasticae leges plus minusve obligant, exceptis caeremoniis quoad modum standi, sedendi, genu flectendi etc. quae tantum in chorali recitatione obligant. Recitandum est Officium proprium currentis diei iuxta Breviarium et Calendarium ab Apostolica Sede approbata. 248. — « Omnes et singuli qui chorale beneficium obtinent, tenentur in Choro divina Officia persolvere singulis diebus, nisi servi­ tium per turnum a Sede Apostolica aut fundationis legibus fuerit indultum » (C. 1. C. 414). Vi huius canonis omnes Beneficiarii, Choro adstricti, tenentur etiam in loco Capituli residere et in Choro horis quibus divinum Officium persolvitur. Mi Caput XXVI. Dc Divini Officii chorali recitatione 109 Articulus III. De causis excusantibus a Chori servitio. 249. — « Reprobata contraria consuetudine, Canonici ac Bene­ ficiarii quotidiano Choro adstricti, possunt singuli abesse tres tantum menses in anno, sive continuos sive intermissos, dummodo propriae Ecclesiae statuta aut legitima consuetudo servitium diuturnius non requirant. « Sine causa legitima et speciali Episcopi licentia nec feriari licet Quadragesimae et Adventus tempore, aut in praecipuis anni solemnitatibus de quibus in canone 338, §3(1); nec permittitur uno eodemque tempore Capitulares ultra tertiam partem abesse »(C. I. C. 418, § I et 2). 250. — « Tempore vacationum omne genus distributiones amit­ tuntur, non obstante remissione ab aliis Capitularibus facta; sed percipiuntur praebendae proventus aut duae tertiae distributionum partes, si omnes praebendae proventus in distributionibus consi­ stant» (Z. c., § 3). 251. — Tempus vacationum sicut et tempus servitii choralis com­ putatur per integras dies non vero per canonicas Horas, ita ut qui assistunt uni vel aliquibus Horis sint tota die absentes, et ideo non amittunt fructus totius diei, sed Horarum a quibus abfuerunt. 252. — « In Ecclesiis in quibus non omnes simul Choro intersunt, qui ad eum adstringuntur nequeunt per alium huic obligationi satis­ facere, nisi in casibus particularibus, iusta ac rationabili de causa, et modo substitutus eodem tempore servitio Chori non sit adstrictus, et sit in eadem Ecclesia Canonicus, si agatur de supplenda vice Canonici, Beneficiarius si de Beneficiarii; qui vero ad Chorum non adstringuntur, obligatione residendi in loco beneficii non tenentur per dies quibus a Choro absunt » (/. c., 419, § 1). 253. — De causis excusantibus Capitulares a servitio Chori. — Causae excusantes a servitio Chori triplicis generis sunt: I. - Quae excusant cum iure excusatorum ad praebendas, ad ordi­ narias distributiones et etiam ad distributiones inter praesentes, nisi obstet fundatorum expressa voluntas. Taliter excusantur: 1. Capitulares iubilati (/. c., 420, § 1, 1°); 2. Qui, semel tantum in anno, in pia aliqua religiosa domo ab Ordinario designata piis exercitiis vacant (Z. c., 7°); 3. Qui Episcopo solemniter Missam celebranti aut alia ponti(I) Nativitas et Resurrectio Domini, Pentecostes et Festum Corporis Christi. « 110 i I ht ι: Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus ficalia exercenti in Ecclesiis civitatis aut suburbii, ab eodem invitati, assistunt (/. c., 11°); 4. Qui operam navant conficiendis processibus in causis canonizationis et beatificationis, vel uti testes in his causis vocati sunt, pro diebus et horis quibus hoc officium praestant (/. c., 13°); 5. Qui de Ordinarii consensu se conferunt ad Conventum Eucharisticum internationalem, nationalem, regionalem vel dioecesanum, a primo die Conventus ad posteriorem integrum, si in eodem Conventus loco resideant, sin aliter a die profectionis ad reditus diem (Ex Litt. Apost. Pii Pp. XI diei 7 Mart. 1924); 6. Qui de iussu vel consensu Ordinarii, in loco Conventus residentes, pro diebus et horis tantum in quibus addicti sunt pro apparando Conventui; qui vero extra locum resident, pro omnibus iis diebus, quibus eadem de causa Conventus apparatus, abesse a loco beneficii debent (/. c.). II. - Quae excusant cum iure excusatorum ad praebendas et ad distributiones ordinarias. Taliter excusantur: 1. Canonicus theologus singulis diebus quibus suo munere fungitur, sive sacram Scripturam explanando sive alia doctrinae catholicae argumenta explicando, sive quando ex Episcopi com­ missione, loco lectionum in Ecclesia, sacras disciplinas in Seminario docet (C. 1. C. 420, § 1, 2<>); 2. Canonicus poenitentiarius dum tempore Chori vacat confes­ sionibus audiendis (/. c., 3°); 3. Vicarius paroecialis aliusve e Capitulo sive Parochus sive Coadiutor ab Episcopo deputatus, dum paroecialibus vacat officiis (/. c., 4o); 4. Qui infirmitate aliove physico impedimento Choro prohi­ bentur assistere (/. c., 5°); 5. Qui pontificia legatione alibi funguntur aut personae Romani Pontificis actu inserviunt (/. c., 6°). Exceptione hac comprehenduntur Cappellani sive Clerici secreti actu inservientes personae Romani Pontificis (Ex Resp. Pont. Comm. ad interp. C. 1. C., 20 Maii 1923); 6. Accedentes una cum Episcopo aut eiusdem vice ad visi­ tanda Limina Apostolorum (l. c., 8°); 7. Qui ab Episcopo vel a Capitulo mittuntur ad Concilium Oecumenicum, plenarium, provinciale aut ad Synodum dioecesanam (/· c., 9o); 8. Qui de Capituli consensu, non contradicente Episcopo, ab­ sunt a Choro ob Capituli seu propriae Ecclesiae utilitatem (/. c., 10°); i Caput XXVI. - Dc Divini Officii chural i recitatione ' ' 9. Qui Episcopum comitantur in visitatione dioecesis vel visitationem ipsam eius nomine et mandato peragunt (/. c., 12°); 10. Parochi Consultores, Examinatores et ludices synodales, dum proprio munere funguntur (/. c., 14°). III. - Quae excusant cum iure excusatorum percipiendi tantum fructus praebendae. Taliter excusantur: 1. Qui de licentia Ordinarii loci publice docent in scholis ab Ec­ clesia recognitis sacram theologiam aut ius canonicum (/.c.,421,§ 1,1°). « Sacra theologia » aut « ius canonicum » late hic interpretanda sunt, ita ut omnes materias in scholis theologicis addiscendas com­ prehendant. Hac exceptione comprehenduntur etiam Capitulares qui, de Ordi­ narii licentia, docent retributione peculiari percepta (Ex Resp. Pont. Comm. ad interp. C. I. C., 24 Nov. 1920); 2. Qui de Ordinarii licentia operam dant studio sacrae theo­ logiae aut iuris canonici in publicis scholis ab Ecclesia probatis (C. I. C. 421, § 1, 2°). Etiam hic verba «sacrae theologiae et iuris canonici», ut supra, late interpretanda sunt; 3. Vicarius Capitularis, Vicarius Generalis, Officialis ac Can­ cellarius, si de gremio sint, dum suis muneribus vacant (l. c., 3°); 4. Canonici qui Episcopo in ecclesiastico ministerio ac dioecesis servitio assistunt (/. c., 4°). « Quod si omnes praebendae fructus consistant in distributio­ nibus, vel adeo sint tenues ut tertiam distributionum partem non attingant, tunc memorati omnes duas tantum tertias partes distri­ butionum lucrantur, cumulatas ex fructibus praebendae ac distri­ butionibus » (/. c., 421, § 2). 254. — De causis excusantibus Religiosos a servitio Chori. — Obligatio choralis pro Religiosis est localis et rcalis, non vero per­ sonalis, nam afficit singulas domus ubi quatuor Religiosi non impe­ diti adsunt; est etiam divisibilis, quam ob rem si ad aliquam Horam recitandam numerus necessarius non impeditorum non ha­ beatur, habeatur vero ad alias recitandas Horas, obligatio choralis cessat pro primo casu, non pro altero. Superior potest et debet singulis Religiosis non impeditis praeci­ pere ut Choro intersint, et Religiosi, Superiori, si id praeceperit, obedire tenentur. Generatim impedimenta quae a Choro excusant, a constitu­ tionibus et a consuetudinibus statuuntur. 112 Pars i. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Articulus IV. De Chori Praefecto. 255. — « Nisi aliud in statutis capitularibus caveatur, Dignita­ tibus et Canonicis secundum ordinem praecedentiae ius et officium est:.... praescribere et ordinare quae ad Chori directionem refe­ rantur... » (C. I. C. 397). Dicitur in allato canone « nisi aliud iu statutis capitularibus ca­ veatur» quia munus hoc pertinere potest ad Canonicum qui Prae­ fectus seu Chori Magister vocari solet et constituitur ad normam capi­ tularium constitutionum. ϊ I < · 256. — Chori Praefectus prae oculis habeat quae Caeremoniale Episcoporum, S. R. Congregationis Decreta, privilegia et laudabiles consuetudines Ecclesiae capitularis decernunt circa Chori servitium et disciplinam, nam ad eius munus spectat dirigere Chorum, dare signum Officium incipiendi, et licentiam a Choro discedendi concedere, absente Episcopo Ordinario. Ad eius quoque officium spectat ut infra Chorum silentium observetur, et disciplina psallendi quoad rec­ tam elocutionem, debitam pausam in medio Versuum, concordiam concinentium, etc., exacte servetur. Ad Chori Praefectum pertinet etiam tempestive praevidere quae singulis diebus in Choro facienda sunt, ut suo tempore conficiat tabellam designativam Officii celebrandi, Hebdomadarii, aliorum Ministrorum eorumque functionum explendarum. Chori Praefectus corrigere debet oretenus defectus qui in Choro committuntur, sed numquam per edictum monere et corrigere eos qui in errore versantur (D. 1974 ad 1). 257. — Si Praefectus a Choro absit tunc praefata munera ad digniorem praesentem in Choro spectant, nisi forte alia ratione Capi­ tuli constitutiones decernant, vel alia sit Ecclesiae consuetudo (Caer. Episc., L. 1, cap. 5, n. 4; DD. 939; 1619 ad 3 et 4; 1882; 1906 ad 1, 2 et 5; 1924 ad 1 et 5; 1933 ad 3; 1976; 3110 ad 23). 1 CAPUT XXVII. DE SACROSANCTO MISSAE SACRIFICIO « Quanta cura adhibenda sit, ut sacrosanctum Missae Sacri­ ficium omni religionis cultu ac veneratione celebretur, quivis facile existimare poterit, qui cogitarit, maledictum in sacris litteris eum vocari, qui facit opus Dei negligenter. Quod si necessario fa- Caput XXVII. i)e sacrosancto Missae Sacrificio 113 temur, nullum aliud opus adeo sanctum ac divinum a Christifidelibus tractari posse, quam hoc ipsum tremendum mysterium, quo vivifica illa Hostia, qua Deo Patr 'econciliati sumus, in Altari per Sacerdotes quotidie immolatur; satis etiam apparet omnem operam et diligentiam in eo ponendam esse, ut quanta maxima fieri potest in­ teriori cordis munditia et puritate, atque exteriori devotionis ac pietatis specie peragatur» (Cone. Trid., Sess. XXII, Decr. Deobserv. et evitand. in cel. Miss.»). Quando Sacerdos celebrat, Deum honorat, Angelos laetificat, Ecclesiam aedificat, vivos adiuvat, Defunctis requiem praestat et se omnium bonorum participem efficit (De Imit. Christi, Lib. IV, cap. V). Articulus I. De Missae Celebrante. 258. — « Sacerdotes omnes obligatione tenentur Sacrum litandi pluries per annum; curet autem Episcopus vel Superior religiosus ut iidem saltem singulis diebus dominicis aliisque festis de prae­ cepto divinis operentur» (C. I. C. 805). 259. — « Excepto die Nativitatis Domini et die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum, quibus facultas est ter offerendi Eucharisticum Sacrificium, non licet Sacerdoti plures in die cele­ brare Missas, nisi ex apostolico induito aut potestate facta a loci Ordinario. «Hanc tamen facultatem impertiri nequit Ordinarius, nisi cum, prudenti ipsius indicio, propter penuriam Sacerdotum die festo de praecepto notabilis fidelium pars Missae adstare non possit; non est autem in eius potestate plures quam duas Missas eidem Sacerdoti permittere » (C. I. C. 806). 260. — Sacerdos, veste quae ad talos pertingat, indutus, praeparet se, praemissa si opus fuerit sacramentali confessione, priusquam sacra paramenta induat, opportunis precibus (/. c., 811, § I, 807; 810): caveat, maxime sacris indutus paramentis, ne cum praesentibus collo­ quatur, nec aures ad alios colloquentes admoveat in Sacrario, a quo omnes clamores ac omnes inanes fabulationes abesse omnino decet. Caveat quoque Sacerdos in sacro perficiendo a nimia simul festinatione atque tarditate nempe, ut nec adstantibus taedium nec sacris caeremoniis offensam et perturbationem afferat. 261. — «Ne ina’a consuetudine aliqui defectus in celebrando inolescant, Sacerdotes in Domino rogamus, ut saltem aliquando, ac \‘7' 4 ’.I < '.*· 114 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus praecipue dum spiritualibus exercitiis dant operam, ritus ac rubricas Alissalis diligenter percurrant» (Ex Decr. Conci!. Prov. Veneti secundi n. 193). 262. — «Sacerdos Missam ne celebret sine Ministro qui eidem inserviat et respondeat» (C. I. C. 813, § 1). Deficiente idoneo Ministro, Sacerdos uti potest mulieris mini­ sterio, pro responsis tantum, sed a longe et omnibus sibi prius commode dispositis, quae ad Sacrificium occurrere possunt, ita ut nullatenus mulier ad Altare accedat (DD. 2745 ad 8; 4015 ad 6; C. I. C. 813, § 2). Si ex induito apostolico vel ex vera necessitate Sacerdos sine Mi­ nistro celebret, semel tantum dicit: Confiteor Deo, etc. (D. 3368 ad 1). 263. — « Sacerdos extraneus Ecclesiae in qua celebrare postulat, exhibens authenticas et adhuc validas litteras commendatitias sui Ordinarii, si sit saecularis, vel sui Superioris, si religiosus, vel Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, si sit ritus orientalis, ad Missae celebrationem admittatur, nisi interim aliquid eum com­ misisse constet, cur a Missae celebratione repelli debeat. «Si iis litteris careat,sed Rectori Ecclesiae de eius probitate apprime constet, poterit admitti; si vero Rectori sit ignotus, admitti adhuc potest semel vel bis, dummodo, ecclesiastica veste indutus, nihil ex celebratione ab Ecclesia in qua litat, quovis titulo, percipiat, et nomen, officium suamque dioecesim in peculiari libro signet. «Peculiares hac de re normae, salvis huius canonis praescriptis, ab Ordinario loci datae, servandae sunt ab omnibus, etiam Religiosis exemptis, nisi agatur de admittendis ad celebrandum Religiosis in Ecclesia suae religionis» (C. I. C. 804). « Parochi et Rectores Ecclesiarum in sua quisque Ecclesia ad celebrandum Missae Sacrificium Sacerdotes ne admittant nisi sint, iuxta praescriptum canonis 804, § 2, ecclesiastica veste induti, veste nempe de qua in canone 811, § 1» (Ex Decr. S. C. Concilii die 28 lulii 1931). Articulus 11. De materia pro sacrosancto Missae Sacrificio. 264. — «Sacrosanctum Missae sacrificium offerri debet ex pane et vino, cui modicissima aqua miscenda est» (C. I. C. 814). « Panis debet esse mere triticeus et recenter confectus, ita ut nullum sit periculum corruptionis. Vinum debet esse naturale de genimine vitis, et non corruptum» (/. c., 815). Caput Xav II. Hc sacrosancto Missae Sacrificio « In Missae celebratione Sacerdos, secundum proprium ritum, debet panem azymum vel fermentatum adhibere ubicunque Sacrum litet» (/. c. 816). 265. — Summa et exquisita diligentia adhibenda est ut materia huius Sacrificii valida et licita sit. Cum nostris hisce temporibus farinas et vinum adulterandi eo usque industria creverit ut vel ab ipsis chimices peritis saepe difficile sit huiusmodi fraudes agno­ scere et mercatores callidis hisce artibus fere omnes abripiantur, S. Congregatio de disciplina Sacramentorum normas praebere stu­ duit respicientes etiam materiam qua sanctum Sacrificium conficitur. « Curent proinde (Ordinarii) ne in singulis dioecesibus vel civita­ tibus aut oppidis, pro natura locorum, idoneae desint personae, omnique suspicione maiores, praesertim Religiosi utriusque sexus sodales, a quibus Ecclesiarum Rectores utramque Sacrificii et Eucha­ ristici Sacramenti materiam, nisi apud se habeant, comparare pos­ sint, tuta conscientia adhibendam. « Item circa ea quae hostiarum confectionem spectant, iidem Rectores advigilare debent, ne in istis fragmenta facile haerentia maneant, efficiantque ut, antequam Missa litetur, caute ac sedulo ea amoveantur, et saltem cribro leviter excutiantur, si ingens hostiarum numerus parandus erit. « Pervigilem adhibeant ipsi curam ut hostiae nonnisi recenter confectae consecrentur, et sacrae particulae, in pyxide adservatae, frequenter renoventur (C. I. C. 1272 et Rit. Rom., Tit. IV, cap. I, n. 7)». (Ex Instruct. S. C. de discipl. Sacr. die 26 Mart. 1929, n. 2, 3 et 4). 266. — Circa sacrarum particularum renovationem S. Carolus (Concil. Provinc. IV in Instr, de Euch. Sacr.) statuit « Ut octavo quoque die renovetur Eucharistia et quidem ex hostiis non ante viginti dies ad summum confectis ». 267. — In hostia Sacrificii impressa sit Imago Crucifixi iuxta consuetudinem (D. 2714). Hostiae et particulae custoditae sint in armario clavi obserato. Circa hostiae dimensionem nulla praescriptio adest; ex consue­ tudine pro Missa et expositione solemni adhibentur hostiae magnae. 268. — Per se idem est, sive vinum sit album sive rubrum, sed vino albo congruentius utendum est quam rubro ad vitandam linteo­ rum maculationem. Vinum caute custoditum sit in loco clavi clauso. 116 Pars 1. - De quibusdam notionibus s. litiirgiam respicientibus Articulus III. De tempore et loco Missae celebrandae. 269. — « Missae sacrificium omnibus diebus celebrari potest, exceptis iis qui proprio Sacerdotis ritu excluduntur » (C. I. C. 820). 270. — « Missae celebrandae initium ne fiat citius quam una hora ante auroram vel serius quam una hora post meridiem. « In nocte Nativitatis Domini inchoari media nocte potest sola Missa conventualis vel paroecialis, non autem alia sine apostolico induito» (/. c., 821, § 1 et 2). 271. — A S. C. de Disciplina Sacramentorum in triduanis sup­ plicationibus ad honorem SS. Sacramenti, occasione sacrarum mis­ sionum, in aliqua alia extraordinaria solemnitate (quoad Conventus Eucharisticos, iam provisum v. sub n. 468) gratia concedi poterit Missam litandi media nocte sub sequentibus conditionibus: 1) tantummodo in casibus extraordinariis; 2) initium Missae celebrandae ne fiat ante dimidiam horam post mediam noctem; 3) sacrae supplicationes (vulgo: «sacre veglie ») perdurent spa­ tio circiter trium horarum; 4) remoto semper quocumque irreverentiae periculo (Ex Decr. S. C. de Discipl. Sacr. die 22 April. 1924). 272. — Missa celebranda est super Altare consecratum et in Ecclesia vel Oratorio publico vel semi-publico consecrato aut bene­ dicto ad normam iuris (C. I. C. 822, § 1) et etiam in Oratorio dome­ stico ex induito apostolico. 273. — « Privilegium Altaris portatilis vel iure vel induito Sedis tantum Apostolicae conceditur. « Hoc privilegium ita intelligendum est, ut secumferat facultatem ubique celebrandi, honesto tamen ac decenti loco et super petram sacram, non autem in mari » (/. c., § 2 et 3). W..I 274. — « Loci Ordinarius aut, si agatur de domo religionis exem­ ptae, Superior maior, licentiam celebrandi extra Ecclesiam et Ora­ torium super petram sacram et decenti loco, nunquam autem in cubiculo, concedere potest iusta tantum ac rationabili de causa, in aliquo extraordinario casu et per modum actus » (/. c., § 4). S. Congreg. de disciplina Sacrament., per litteras ad Reverendissi­ mos Ordinarios Italiae diei 26 Iulii 1924, declarat Ordinarios non posse concedere licentiam celebrandi extra Ecclesiam et Oratorium prae- Caput XXVI! - De sacrosancto Missae Sacrificio sertim occasione profanae commemorationis vel festi civilis; in huiusmodi casibus recurrendum est ad S. C. de disciplina Sacramentorum. 275. — Ordinarius potest permittere non plus quam trium Mis­ sarum celebrationem domi, praesente cadavere, in loco vulgo « camera ardente» tantum in aliquo extraordinario casu scilicet occasione obitus personae e principe familia, aut aliter insignis ob merita et bene­ facta in Ecclesiam vel in rempublicain vel ob munificentissimas elargitiones in pauperes et egenos itemque personae huiusmodi privilegio apostolico iam ornatae; dummodo: 1° cadaveris expositio fiat servato debito decore, ac in eodem loco nihil adsit quod sit alienum a sanctitate divini Sacrificii; 2° semper debitae exequiae expleantur in Ecclesia (Ex S. C. de discipl. Sacr. 3 Maii 1926). Circa privilegium celebrandi Missas dum corpus Episcopi Dioecesani, vel Titularis, vel Vicarii Apostolici etc. dicemus in Parte quinta Cap. « De obitu Episcopi Ordinarii ». Facultas celebrandi in domo privata Missam, ad normam can. 822, § 4, interpretanda est restrictive (Ex respon. Pont. Comm. ad interpr. Cod., 16 Oct. 1919). 276. — « Non licet celebrare Missam in templo haereticorum vel schismaticorum, etsi olim rite consecrato aut benedicto. « Deficiente Altari proprii ritus, Sacerdoti fas est ritu proprio celebrare in Altari consecrato alius ritus catholici, non autem super Graecorum antimensiis. « In Altaribus papalibus nemo celebret sine apostolico induito » (C. I. C. 823). Articulus IV. De Missa solemni deque Missa cantata. 277. — Missa Solemnis ea est quae cum sacris Ministris, cantu, thurificatione, pacis osculo et aliis caeremoniis a Rubricis prae­ scriptis celebratur. 278. — Plures Missae solemnes de eodem Officio eodemque Mysterio in eadem Ecclesia eodemque die celebrari non possunt, si aliquam cum Officio diei relationem habeant. Quapropter si praeter Missam conventualem, alias Missas vel cx fundatione vel ex fidelium petitione cantare contigerit, eas nonnisi ante vel post absolutum Officium chorale et absque ulla cum eo connexione cele­ brare licet (D. 3921). — Mo»! rri, De >. Funtlionlbul· · I. 118 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus 279. — In Missa solemni semper adhibendi sunt Ministri sacri, scilicet Diaconus et Subdiaconus. Usus celebrandi Missam solemnem cum solo Diacono vel Subdiacono, quum praesto non sit aliquis Ministrorum, tolerari nequit (D. 3104 ad 2). Deficiente tamen Subdiacono, et dum non adest vel Sacerdos vel Clericus in maioribus Ordinibus constitutus, potest alius in minoribus Ordinibus vel saltem clericali tonsura initiatus, paratus absque manipulo, si adsit rationabilis causa, officia Subdiaconi fungi in Missa solemni (D. 4181 ad 1). 280. — Missa Cantata medium tenet inter privatam et so­ lemnem: a privata distinguitur quia cantatur; a solemni quia sine Diacono et Subdiacono celebratur et in ea incensum, absque Induito Apostolico, etsi coram SS. Sacramento, adhiberi nequit, non ob­ stante immemorabili consuetudine in contrarium (DD. 937 ad 3; 2515 ad 8; 3328 ad 1; 3611 ad 6). Articulus V. De Missa pontificali deque Missa solemni cum assistentia Episcopi Ordinarii. f i 281. — Missa pontificalis ea dicitur quae solemniter ab Epi­ scopis celebratur, vel a Praelatis charactere episcopali non insignitis, sive ex iure sive ex privilegio, canitur ritu pontificali. Missa pontificalis distinguitur in Missam pontificalem solemnem et Missam pontificalem non solemnem. Missa pontificalis solemnis ea dicitur quae cum sacris Mini­ stris, cantu, thurificatione, pacis osculo et aliis caeremoniis a Caeremoniali Episcoporum praescriptis celebratur. Missa pontificalis non solemnis seu lecta vocatur Missa pontificalis quae ab Episcopo celebratur in collatione sacrorum Ordinum, vel in consecratione Episcopi, vel in benedictione Abbatis privatim habita, et Missa haec absque Ministris sacris, sine cantu, sine thurificatione celebratur, sed osculum pacis Celebrans dat primo ex Ordinatis vel Episcopo consecrato item Abbati benedicto. Missa solemnis pontificalis dicitur ad Thronum vel ad Faldistorium prout Celebrans sedet in Throno vel in Faldistorio. Missam pontificalem ad Thronum celebrare possunt S. R. E. Cardinales ubique; Patriarchae, Primates, Metropolitae, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates et Praelati nullius intra sui territorii fines; Abbates regulares de regimine in Ecclesiis suae iurisdictionis. Cap. XXVIII. - De Missa Conventual!’ 119 Extra fines sui territorii qui charactere episcopali praefulgent Missam pontificalem ad Thronum celebrare possunt de consensu saltem rationabiliter praesumpto Ordinarii loci; ceteri Praelati vero ad Faldistoriuin. 282. — Missa Solemnis cum Assistentia Episcopi ea dicitur quae solemniter canitur coram S. R. E. Cardinali, Legato Apostolicae Sedis, Patriarcha, Primate, Metropolita, Episcopo Ordinario in eorum residentiis vel locis jurisdictionis, non exclusis Ecclesiis regularibus (D. 1538 ad 2). Episcopus Titularis nequit solemniter assistere Missae ut Epi­ scopus Ordinarius (D. 3798 ad 1). CAPUT XXVIII. DE MISSA CONVENTUALI Articulus I. De Missa Conventuali generatim. 283. — Missa Conventualis est Officii divini pars, nam « Divinum Officium comprehendit psalmodiam Horarum canonicarum et cele­ brationem cum cantu Missae Conventualis, praeter alias Missas vel secundum Rubricas Missalis vel ex piis fundationibus celebrandas » (C. I. C. 413, § 2). « In Ecclesiis in quibus adest obligatio Chori, una tantum Missa cum assistentia Choralium semper celebretur et quidem de Officio diei, nisi aliter Rubricae disponant. Aliae Missae extra Chorum legantur, post propriam Horam canonicam » (Rubr. ad normam Bullae « Divino afflatu», Tit. XII). Ergo Missa Conventualis definitur: Missa quae quotidie celebratur in Ecclesiis ubi adest Chori obligatio, cum vel sine Choralium assi­ stentia, hora praescripta et iuxta ordinem et modum Rubricarum. Missa autem quae extra Chorum celebratur non est vere Missa Conventualis, sed dici poterit aequiparata et, quoad aliquos effectus assequendos, aequipollens Missae Conventuali. Missa Conventualis quotidie celebranda est cum cantu in Ecclesiis Cathedralibus et Collcgialibus (C. 1. C. 413, § 2; D. 552) et applicanda est pro benefactoribus in genere (C. I. C. 417, § 1). In Ecclesiis Religiosorum quibus est obligatio Chori, Missa Conventualis sine cantu celebrari potest, nisi aliunde obligatio 120 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus oriatur, et ex iure communi non necessario applicanda est pro benefactoribus; haec Missa ut solemnis considerari debet, sive quoad omittendam Commemorationem simplicis et reticendas Collectas ab Ordinario loci praescriptas sive quoad praetermittendas Preces post Missam iniunctas (DD. 2740 ad 7; 3697 ad 7; 3757; 4177 ad 2). 284. — «Capitularis infirmitate detentus non tenetur eleemo­ synam praebere Sacerdoti capitulari, qui ipsius viceni supplet in Missae conventualis celebratione et applicatione, nisi statuta capi­ tularia vel particularis consuetudo aliud ferant. « Servari potest consuetudo praebendi stipem Celebranti vel ex cumulo distributionum vel ex reditibus omnium praebendarum per contributum » (C. I. C. 417, § 2 et 3). «Si quis eodem die urgeatur onere utriusque Missae et pro populo et conventual!, hanc ipse celebret applicetque per se, illam per alium vel per se die sequenti» (/. c., 419, § 2). Articulus II. De tempore Missae Conventualis. 285. — Missa Conventualis celebrari debet immediate post Horam canonicam, designatam a Rubricis, iuxta ordinem sequentem: I. - Post Matutinum: Prima Missa in Festo Nativitatis Domini. II. - Post Primam: 1. Secunda Missa in die Natalis Domini; 2. Missa Defunctorum; 3. Missae votivae pro re non gravi quae ex piis fundationibus vel aliis de causis celebrantur. III. - Post Tertiam: 1. Missa Festi duplicis et semiduplicis; 2. Missa Dominicae etiamsi anticipatae vel repositae; 3. Tertia Missa in die Nativitatis Domini; 4. Missa infra Octavas; 5. Missa in Vigilia Nativitatis D. N. I. C., si in Dominica occurrat; 6. Missa de Vigilia Epiphaniae quae Dominicae omnibus privilegiis gaudet. IV. - Post Sextam: 1. Missa de Feria communi per annum; 2. Missa Festi simplicis; 3. Missa de Vigilia Ascensionis; 4. Missae votivae quae celebrantur loco Missae de Feria communi. V. - Post Nonam: 1. Missa Feriarum Adventus, Quadrage­ simae, Quatuor Temporum, etiam infra Octavam Pentecostes; 2. Missa Rogationum; 3. Missa omnium Vigiliarum (excepta Vigilia Nativitatis Domini, si occurrat in Dominica, et Vigilia Epiphaniae); 4. Missa votiva pro re gravi et publica simul causa; 5. Missa in die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum; 6. Missa in die Caput XX Vili. De Missa Conventual! Depositionis Defuncti, vel Tertio, Septimo, Trigesimo aut Anni­ versario solemni in t|uo fit concursus populi. 286. — Non licet ab Hora canonica a Rubricis et Decretis desi­ gnata Missam Conventualem separare, ita ut inter illas breve vel longum aliquod temporis spatium intercedat (D. 4053 ad 3). Articulus 111. De munero Missarum Conventualiuin. 287. — I. - Duae Missae Conventuales dicendae sunt occurente quolibet Festo duplici vel semiduplici, non autem si Officium occurrat de die infra Octavam communem: 1. in omnibus Feriis Quadragesimae a Feria quinta post Cineres usque ad Sabbatum infra hebdomadam Passionis inclusive. 2. In Feria secunda Rogationum. 3. In Feriis Quatuor Temporum extra Octavam Pentecostes. 4. In Vigiliis communibus. Quibus diebus una Missa dicitur in Choro cum Choralium assi­ stentia; altera extra Chorum sine Choralium assistentia. In Choro dicenda est Missa de Officio occurrenti in duplicibus I vel II classis et per Octavas privilegiatas II vel III ordinis; extra Chorum, Missa de Feria aut de Vigilia. In reliquis duplicibus et semiduplicibus in Choro dicenda est Missa de Feria aut de Vigilia: extra Chorum, Missa de Officio occurrenti. In duplicibus tamen 1 classis nihil fit de Vigilia communi. 5. Similiter duae Missae Conventuales dicendae sunt: In reliquis diebus Litaniarum, tam Maiorum quam Minorum, ubi fiat Processio, si occurrat Officium duplex I vel 11 classis aut de Octava Paschatis (25 Aprilis), duae Missae in Choro dicendae sunt, scilicet, de Officio currenti, post Tertiam: post Nonam de Roga­ tionibus. Occurrenti autem Officio duplici maiori vel minori aut semiduplici aut simplici, in Choro dicitur Missa Rogationum, extra Chorum Missa de Officio diei. 11. - Tres Missae Conventuales dicendae sunt: 1. In Vigilia Ascensionis, si fiat Processio, et celebretur Officium duplex maius vel minus aut semiduplex: prima Missa dicitur de Officio diei post Tertiam, extra Chorum; secunda de Vigilia, post Sextani, pariter extra Chorum; tertia de Rogationibus, in Choro post Processionem. 122 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus 2. In Festo Nativitatis Domini, iuxta speciales Rubricas, tres Missae Conventuales in Choro dicuntur, non obstante contraria consuetudine (D. 2631 ad 1). 288. — Praeter Missas Conventuales a Rubricis praescriptas canitur in Choro: I. - Missa votiva de Anniversario electionis et consecrationis Episcopi in Ecclesia cathedrali et in Collegiatis dioeceseos, accedente quidem Episcopi mandato, in anniversario electionis vel transla­ tionis et consecrationis Episcopi, dummodo Officium Missas votivas pro re gravi impediens non occurrat. II. - Missa de Requie in Ecclesia cathedrali, tam in anniver­ sario quod celebratur pro Episcopo ultimo functo, quam pro animabus omnium Episcoporum et eiusdem Ecclesiae cathedralis Canonicorum defunctorum. Omnes Missae ex fundatione dicendae sunt in Choro cum assi­ stentia Choralium. 289. — In Ecclesiis cathedralibus et collegiatis, in quibus, ex induito Apostolico, una tantum Missa Conventualis celebratur in Feriis Quadragesimae, Passionis, Quatuor Temporum extra Octavam Pentecostes, in Vigiliis communibus necnon in Feria II Rogationum Missa Conventualis erit: I. - De Officio diei cum Commemoratione Feriae aut Vigiliae in duplicibus I et II classis ac per Octavas privilegiatas II et III or­ dinis. Commemoratio tamen Vigiliae omittitur in duplicibus 1 classis. II. - De Feria vel de Vigilia in reliquis duplicibus, in semi· duplicibus et per Octavas sive privilegiatas III ordinis sive com­ munes, cum Commemoratione Officii diei. III. - De Feria in occurrentia Feriae maioris cum Vigilia, addita Commemoratione Vigiliae et Officii diei. 290. — In Ecclesiis Religiosorum, in quibus est obligatio Chori et una tantum Missa Conventualis celebratur, servetur quod supra diximus de Ecclesiis cathedralibus et collegiatis, in quibus ex induito Apostolico, una Missa Conventualis celebratur. Articulus IV. De Missa Conventuali votiva. 291. — Singulis per hebdomadam diebus quando fit Officium de Feria (exceptis Feriis Adventus, Quadragesimae, Quatuor Tem­ porum, Rogationum et Vigiliarum) et primo resumenda non sit - Caput XXVI11. - De Missa Conventual! 123 Missa Dominicae praecedentis impeditae, neque dicenda Missa Con­ ventualis Defunctorum iuxta Rubricas, pro Missa Conventual! dici potest una ex Missis votivis, iuxta ordinem in Rubrica speciali .in fine Missalis descriptum, nempe: Feria II: de SS. Trinitate. Feria III: de Angelis. Feria IV: de S. loseph, vel de Ss. Petro et Paulo App., vel de omnibus Sanctis Apostolis; vel de patrono principali Oppidi vel Civitatis, Dioecesis, Provinciae et Nationis, vel de Sancto Fundatore Ordinis seu Congregationis. Feria V: de Spiritu Sancto vel de SS. Sacramento. Feria VI: de S. Cruce vel de Passione Domini. Sabbato: de Sancta Maria etiam in Adventu dici debet, sed non in Sabbato Quatuor Temporum et dummodo non occurrat aliqua Vigilia. In his Missis additur Commemoratio Feriae de qua factum est Officium et additur Oratio pro diversitate Temporum assignata, iuxta Rubricas. Feria secunda vero, penultimo loco additur Oratio: Fidelium, etc., pro Defunctis. Articulus V. De Missa Conventiiali de Requie. 292. — Prima die cuiusvis mensis extra Adventum, Quadra­ gesimam et Tempus paschale, in qua Officium fiat de Feria, in Choro, loco Missae de Officio diei dicitur Missa Conventualis de Requie pro defunctis Sacerdotibus, Benefactoribus et aliis. Haec Missa tamen omittitur mense Novembri in quo Omnium Fidelium Defunctorum Commemorationem universa celebrat Ecclesia. Quod si prima die libera mensis, ut supra, occurrat Feria Quatuor Temporum aut aliqua Vigilia aut primo resumenda sit Missa Dominicae praecedentis impe­ ditae, eadem Missa Conventualis dicatur in proximiori sequenti die similiter non impedita. 293. — Feria secunda cuiusque hebdomadae, extra Quadrage­ simam et Tempus Paschale, in qua Officium fiat de Feria, dummodo aliqua Vigilia non occurrat, aut primo resumenda non sit Missa Do­ minicae praecedentis impedita, in Choro, loco Missae Conventualis de die, dici potest Missa pro Defunctis. 124 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus CAPUT XXIX. DE MUSICA SACRA Articulus I. De cantu sacro. * 0’ 294. — « Musica sacra, utpote solemn is Liturgiae pars necessaria, huius finem generalem participat, qui gloria Dei est, sanctificatio exemplumque fidelium. Ad sacrarum Caeremoniarum decus ac splen­ dorem augendum ipsa concurrit, quumque peculiare eius officium in hoc versetur, ut aptis concentibus liturgicum textum exornet fidelium menti propositum, proprium ei munus addicitur maiorem vim eidem textui adiungendi, quo facilius inde fideles ad pietatem excitentur, meliusque animum disponant ad gratiae fructus conse­ quendos, qui a celebratis divinis Mysteriis proveniunt. « Itaque musica sacra proprias Liturgiae qualitates possideat necesse est, in primisque sanctitatem ac bonitatem formae; unde alia nota suapte exoritur, universitas » (Ex Motu proprio, Pii Pp. X, de Musica sacra, diei 22 Nov. 1903, n. 4121, 1-2). « Qualitates hae in gregorianis concentibus maxime inveniuntur; igitur huiusmodi cantus Ecclesiae Romanae proprius est; unum hunc ab antiquis patribus haereditate accepit, hunc summa cura longo saeculorum cursu in codicibus liturgicis custodivit, hunc tamquam suum directo fidelibus proponit, hunc in nonnullis Liturgiae partibus unice constituit, quem recentissima studia ad pristinam integritatem puritatemque tam feliciter reddiderunt. « His de causis gregorianus cantus tamquam musicae sacrae supremum exemplar ita habitus est, ut iure lex haec generalis enun­ tiari queat: Eo magis musicum opus Ecclesiae inserviens sacrum esse atque liturgicum, quo magis ratione sua, afflatu, sapore ad melos gregorianum accedat; contra eo minus Templo dignum esse, quo magis ab exemplo illo recedat. « Itaque vetus gregorianus cantus traditione perceptus late in Sacris restituendus est, quum omnes pro certo habeant, divinam rem nihil magnificentiae suae amittere, licet unice cum hoc musico genere consocietur. « Nominatim autem gregorianus cantus in populi usum resti­ tuendus curetur, quo ad divinas laudes Mysteriaque celebranda magis agentium partem antiquorum more, fideles conferant « (/. c., n. 3). Caput XXIX. De musica sacra 125 295. — De cantu polyphonico seu figurato.—« Memoratas hactenus notas praeter modum possidet quoque classica, prouti vulgo dicitur, polyphonia, Romanae Scholae praesertim, cuius saeculo xvi Petrus-Aloisius Praenestinus exstitit perfector; nec desiit postea exquisitae excellentiae, tum liturgicae tum musicae, opera proferre. Classica enim polyphonia ad gregorianos concentus, exemplum unicum musicae sacrae omnis, plane accedit, atque inde una cum gregoriano cantu ad sollemnia Ecclesiae maxima, quae in Caeremoniis Ponti­ ficiis habentur, excipi meruit. Quare et ipsa late in Sacris resti­ tuenda erit, apud insigniores Basilicas praesertim, apud cathédrales Ecclesias, apud seminaria, aliaque ecclesiastica collegia, ubi ad rem necessaria minime desiderentur. « Ecclesia artium progressum indesinenter coluit, eique favit, ad religionis usum omnia admittens, quae hominis mens bona pulcraque per saeculorum cursum invenit, salvis tamen liturgicis legibus. Recentissimum itaque musicae genus et ipsum probatur, quippe quod opera excellentiae, sapientiae, gravitatis plena exhibeat, sacris Cae­ remoniis non indigna. « Quia vero recentioris musicae genus ad profanum usum praecipue ortum sit, in hoc maior erit collocanda cura, ne eiusmodi opera hodierno stylo accommodata quidquam profani afferant, neve thea­ tralia argumenta redoleant, neu denique in ipsis formis externis ad exemplum profani cantus effingantur» (/. c., n. 4, 5). 296. — De textu liturgico. — Proprius Romanae Ecclesiae sermo latinus est; itaque in sollemnibus Sacris liturgicis prohibentur omnino cantus, vulgari eloquio editi; eoque magis circa partes varia­ biles, vel communes tum Missae tum Officii. « Quum in Sacris liturgicis singulis textus musices proponendi ac propositionis ordo apprime fuerint constituti, neque licet ordinem hunc subvertere, neque praescriptos textus ad nutum mutare, neque ex integro, vel tantum in parte omittere, nisi forte Rubricae concedant textus aliquot versus, dum simpliciter in Choro recitantur, suppleri organo. Unum, iuxta Ecclesiae Romanae consuetudinem, conceditur, post solemnis Missae v. Benedictus, canticulum SS. Eucharistiae. Permittitur etiam, post rite cantatum Missae Offertorium, reliquum tempus dare brevi canticulo super verba ab Ecclesia approbata. «Textus liturgicus canendus est, prout exstat in libris, nullo verbo corrupto, nullo postposito, indebitis iterationibus et syllabarum abruptionibus prorsus amotis, atque ita semper, ut ab audientibus percipi possit « (/. c„ n. 7, 8, 9). 126 »■· s·· VI Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus 297. — De forma externa sacrae musicae operum. — « Singulae tum Missae tum divini Officii partes, musice quoque sen­ sum formamque servare debent, qualem traditio ecclesiastica invexit, atque optime cantu gregoriano exprimitur. Alia est igitur ratio qua Introitus, alia qua Graduate, Antiphona, Psalmus, Hymnus, Gloria in excelsis, etc., componantur. « Peculiares autem hae normae serventur: a) Kyrie, Gloria, Credo, etc. in Missa unitatem praescierant sui cuiusque textus propriam. Non itaque licet ea partibus separatis componere, quasi una­ quaeque pars musicum opus absolutum efficiat, quod a reliquis secerni possit in eorumve locum substitui. b) In Vesperarum sacris peragendis, standum communiter normis Caeremonialis Episcoporum, cantum gregorianum in psalmodia iubentis, et musicam figuratam permittentis in ÿ. Gloria Patri et Hymno. « Licebit tamen in sollemnioribus alternis psallere, et gregorianum cantum, et concentus eos, qui falsibordoni Italice nuncupantur, sive versus simili modo apte dispositos. « Interdum etiam concedi poterit ut singuli psalmi ex integro musice proponantur, dummodo hisce in operibus psalmodiae forma propria servetur, id est talis ut cantores psallere inter sese videantur sive novis concentibus, sive modis e cantu gregoriano depromptis, vel eius similitudinem praeseferentibus. « Psalmi igitur symphoniaci (Italice di concerto) excluduntur pror­ sus ac vetantur. c) In Ecclesiae Hymnis forma antiquitus tradita servetur. Quamobrem non licet cantico, ex. gr. Tantum ergo, eos modos aptare, qui in stropha priore flebiles illas formas exhibeant, vulgo romanza, cavatina, adagio appellatas, in altera vero, Genitori etc., festivum genus. d) Vesperarum Antiphonae gregorianis modis sibi propriis generatim proponantur. Quod si interdum, singulari aliquo in casu, musice canantur, numquam iis erit symphoniacus modus, neque canticuli vel cantionis amplitudo n (/. c., 10, 11). 298. — De cantoribus. — « Exceptis modis, qui Sacerdotis ad Altare Sacra peragentis Administrorumque proprii sunt, ac semper ex uno gregoriano cantu nullaque organi modulatione constabunt, reliquus cantus liturgicus Chori Levi tarum est, quorum vice ecclesia­ stici cantores proprie funguntur. Quae igitur musica opera ipsi ferunt, Captit XXIX. - De musica sacra 127 maxima saltem ex parte, ad choralis musicae normam procedere debent. « Non tamen unius vocis melos prorsus arcetur; ea vero ne in Sacris ita timquam praevaleat, ut maxima textus pars hoc ritu perficiatur; sit imo ei nota significationis aut harmonici indicii, arcteque cum reliqua chorali compositione colligetur. « Quum cantoribus in Ecclesia munus vere liturgicum sit, conse­ quitur, mulieres, talis officii expertes, ad Chori partem agendam, aut ullo modo in musicum Chorum admitti non posse. Quod si acutae, vel acutis proximae voces adhiberi velint, antiquissimo Ecclesiae more, id pueri praestabunt. « Ne quis denique cantor in Ecclesiae Chorum inducatur, nisi constiterit de eius pietate atque integritate vitae, eumque modestiam religionemque praeferre, quae sanctum decent officium, cui ipse addi­ citur. Rei insuper conveniet, cantores, dum in templis canunt, vesti­ bus ecclesiasticis ac superpelliceo indui; quod si in suggestu locum habeant, fidelium oculis ultra modum patente, eos clathris abscondi » (/. c., n. 12, 13, 14). 299. — Sacrae Rituum Congregationi hoc dubium propositum fuit: «Per Decretum n. 3964, De Truxillo, die 17 Sept. 1897, prohibitum fuit ne « mulieres ac puellae intra vel extra ambitum Chori canant in Missis solemnibus». Attamen, cum in Motu proprio SS.mi D. N. Pii Pp. X: « Inter pastoralis officii » de Musica Sacra, D. 22 Nov. 1903, n. 4121, praecipiatur ut «cantus gregorianus in populi usum resti­ tuendus curetur, quo ad divinas laudes Mysteriaque celebranda magis agentium partem, antiquorum more, fideles conferant », quaeritur: Licebitne permittere, ut puellae ac mulieres in scamnis sedentes, ipsis in Ecclesia assignatis, separatim a viris, partes Missae cantent; vel saltem extra functiones stricte liturgicas, Hymnos aut cantilenas vernaculas concinant »? Et S. R. C. ... omnibus sedulo perpensis, ita rescribendum censuit: Affirmative ad utrumque, et ad mentem. Mens est: Ubi viri et pueri suam partem convenienter, tamquam Chorus seu Schola cantorum, conferre possunt, mulieres et puellae canentes a reliquo populo non distinguantur, salva separatione viro­ rum a mulieribus, ubi laudabilis huiusmodi servatur consuetudo: et, ubi praesertim officiatura choralis habetur, cantus exclusives mu­ lierum non admittatur, nisi ex gravi causa, ab Ordinario agnoscenda; et cauto semper ut quaevis inordinatio vitetur» (D. 4210 ad II, diei 17 lan. 1908). 128 Pars L - Del quibusdam notionibus s. liturgiani respicientibus Articulus II. De organo et musicis instrumentis. 300. — « Quamvis musica Ecclesiae propria solummodo vo­ calis sit, licet tamen musicam organo moderari. Speciali ratione, debitis terminis, servatisque tutelis servandis, alia musica instrumenta adhiberi poterunt: numquam vero sine speciali venia Ordinarii, iuxta Caeremonialis Episcoporum praescripta » (ex Motu prop, supra cit. D. 4121, n. 15). Musica instrumenta (vulgo: violini, viole, violoncelli, contrabassi, clarinetti, fagotti, trombe) permitti possunt tantum in illis functio­ nibus et temporibus in quibus sonus organi non prohibetur a Caeremoniali Episcoporum (D. 4156 ad 1). <■ Quum cantus primum semper locum obtinere debeat, organum aliaque musica instrumenta cantum adiuvent, numquam opprimant. « Non licet cantui instrumentis late praeludere, neque iisdem exodiorum moram facere. « Organi sonus cantum socians, vel eidem praeludens, interludens, etc., non modo iuxta naturam huius instrumenti propriam perdu­ catur, sed omnium qualitatum, quibus musica vere sacra pollet, quamque superius memoravimus, particeps esto » (ex Motu prop. upra cit. D. 4121, 16, 17, 18). 301. — « In Templis, tum musici instrumenti, cui vulgo piano­ forte nomen inditum est, tum instrumentorum omnium maiorem vel minorem strepitum edentium, utpote tympanorum cuiusvis for­ mae et molis, crotalium, tintinnabulorum et similium, usus vetatur > (/. c., n. 19). « Possunt tolerari instrumenta musica, oboes et clarinettes; dum­ modo moderate, et obtenta pro quovis opere ab Ordinario licentia, adhibeantur» (D. 4226 ad 1). 302. — « Severe prohibetur symphoniacorum catervis (vulgo bande musicati) in Templis psallere; tantum speciali aliqua ratione, ex venia Ordinarii, licebit admitti eorum manipulum delectum, numero circumscriptum, catum, loco congruentem, qui spiritalibus instrumentis ludant, dummodo et musicum opus, et collata ad tibias vox gravem stylum redoleant, eumdemque comparem et omnino similem vocis organi propriae. g· « In pompis extra Templum ab Ordinario permitti potest sympho­ niacorum catervae participatio, dummodo ne quovis modo profanos - Caput XXIX. tfy'ï De musica sacra 129 psallat concentus. Optandum est, in huiusmodi vicibus, symphoniacis munus hoc unum tribui, ut spirituale aliquod canticum moderentur, sive latino sive vulgari eloquio a cantoribus propositum, aut a piis Congregationibus, quae pompae adsunt» (D. 4121, n. 20, 21). 303. In Missa solemni et aliis functionibus, in Ecclesiis, quibus est carentia Magistri organi vel cantorum, etiam laicorum, non licet uti machina vulgo dicta Grammofono pro cantu stricte liturgico gregoriano, partium variabilium aut invariabilium Missae solemnis, Hymnorum et aliorum Canticorum (D. 4247). Articulus III. De modis ad rem exsequendam praecipuis. 304. — « At tamen, quo clerus populusque eis legibus et prae­ scriptionibus (recensitis in Motu proprio Pii Pp. A', de Musica sacra), quae sancte, inviolateque in Ecclesia universa servandae sunt, reli­ giosius pareat, nonnulla heic adiicere placet, quae nempe hoc XXV annorum spatio experiendo didicimus... « Omnibus igitur Episcopis atque Ordinariis, quibus quidem, cum sint liturgiae custodes, de sacris artibus in ecclesiis cura esse debet, nonnulla hic Nos commendare volumus, quasi optatis respon­ dentes, quae ex tot musicis congressionibus, praecipueque ex recentiore conventu, Romae habito, Nobis significarunt non pauci sacri Pastores ac studiosissimi rei huius praecones, quos omnes merita hic laude honestamus; eademque, ut infra, efficacioribus viis rationi­ busque propositis, ad effectum deduci iubemus. « 1. - Quicumque sacerdotio initiari cupiunt, non modo in Seminariis sed etiam in religiosorum domibus, iam inde a prima aetate cantu gregoriano et musica sacra imbuantur; propterea quod facilius tum ea perdiscunt, quae ad modulationes sonosque pertinent; et vocis vitia, si fortasse habeant, eradicare vel saltem corrigere queunt, quibus quidem postea, adultiores aetate, mederi prorsus non possent. Ab ipsis primordiorum scholis institutio cantus et musicae inci­ pienda est, ac deinde in gymnasio et lycaeo continuanda; ita enim qui sacros ordines suscepturi sunt, cum iam cantus periti sensim sine sensu facti sint, in theologicorum studiorum curriculo, sine ullo quidem labore ac difficultate, altiore illa disciplina institui poterunt quam verissime aestheticam dixeris monodiae gregorianae ac musicae artis, polyphoniae atque organi, quamque clerum perno­ scere omnino decet. 130 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus « II. - Esto igitur in Seminariis ceterisque studiorum domiciliis, utrique clero recte conformando, brevis quidem sed frequens ac paene cotidiana cantus gregoriani et musicae sacrae lectio vel exercitatio; quae si liturgico spiritu peragatur, solatium potius quam onus, post severiorum disciplinarum studium, alumnorum animis afferet. Auctior ita pleniorque utriusque cleri in liturgica musica institutio id certe efficiet ut ad dignitatem priscam splendo­ remque chorale officium restituatur, quod pars est divini cultus praecipua; itemque ut scholae et capellae musicorum, quas vocant, ad veterem gloriam revocentur. « III. - Quicumque in basilicis aedibusque cathedralibus, collegiatis et conventualibus religiosorum cultum moderantur et exercent, iidem totis viribus contendant ut rite, id est ad Ecclesiae praescripta. chorale officium instauretur; neque id solum quod ad commune praeceptum spectat divini officii peragendi digne semper, attente ac devote, sed etiam quantum ad canendi artem attinet; in psallendo enim, et insta tonorum ratio curanda est una cum inediis suis numeris clausulisque ad sonum exquisitis, et congruens ad asteriscum mora, et plena denique concordia illa in psalmodicis versiculis hymnorumque strophis conclamandis. Quae si egregie efficiantur, omnes rite psallentes, cum suorum animorum in adorando Deo unitatem mirifice ostendant, tum, in moderata duarum chori partium vice, sempiternam illam Seraphim laudem, qui clamabant alter ad al­ terum: Sanctus, Sanctus, Sanctus aemulari videntur. « IV. - Ne quis autem in posterum faciles excusationes praetexat ut ab officio Ecclesiae legibus parendi liberatum se existimet, ordines canonicorum omnes ac religiosae eaedem communitates de his rebus in statis coetibus agant; et quemadmodum olim cantor erat seu rector chori, ita in posterum in canonicorum et religiosorum choris aliquis eligatur peritus, qui cum liturgiae cantusque choralis normas in usum deducendas curet, tum singulorum vel chori universi vitia emendet. Quo in genere praetereundum non est, ex veteri constan­ tique Ecclesiae disciplina atque ex ipsis capitularibus constitutionibus quae adhuc vigent, quotquot ad chorale officium tenentur, eos omnes saltem cantum gregorianuin rite pernoscere oportere. Cantus vero gregorianus, in ecclesiis omnibus cuiusvis ordinis adhibendus, is est qui ad veterum codicum fidem restitutus, ab Ecclesia in editione authentica, vaticanis typis, iam propositus est. « V. - Capellas etiam musicorum iis omnibus ad quos spectat com­ mendatas hic volumus, utpote quae, decursu temporum, in anti­ quarum scholarum locum suffectae, eo pacto in basilicis maioribusque Caput XXIX. - De musica sacra 131 templis constitutae sint ut polyphonicam praecipue musicam ibidem efficerent. Quam quidem ad rem, merito polyphonia sacra post gregorianum cantum altero loco haberi solet: ideoque vehementer Nos cupimus ut capellae huiusmodi, quemadmodum a saeculo xiv ad saeculum xvi floruerunt, ita hodie illic maxime renoventur ac revirescant ubi divini cultus frequentia et amplitudo maiorem can­ torum numerum exquisitioremque eorum delectum postulant. « VI. - Scholae puerorum, non modo apud maiora templa et cathé­ drales, sed etiam penes minores et paroeciales aedes excitentur; pueri autem a capellarum magistris ad recte canendum instituantur ut ipsorum voces, iuxta veterem Ecclesiae morem, virorum choris sese adiungant, maxime cum in polyphonica musica, ut olim, adhi­ bendae sint pro suprema voce, quae cantus appellari consuevit. Ex eorum numero, saeculo praesertim xvi, polyphoniae auctores peritissimi, uti est compertum, prodiere, quos inter omnium facile princeps loannes ille Petrus Aloisius Praenestinus. «VII. - Quoniam vero didicimus tentari alicubi ut quoddam musi­ cae genus resumatur, sacrorum officiorum perfunctioni haud omnino congruens, praesertim ob immoderatiorem instrumentorum usum, Nos quidem hic profitemur cantum cum symphonia coniunctum nullo modo ab Ecclesia tamquam perfectiorem musicae formam rebusque sacris aptiorem haberi; etenim magis quam instrumenta, vocem ipsam in sacris aedibus resonare decet: vocem nempe cleri, cantorum, populi. Neque est autem putandum incremento musicae artis Ecclesiam obsistere, quod instrumento cuilibet humanam vocem anteponat; siquidem nullum instrumentum, quamvis exi­ mium atque perfectum, in exprimendis animi sensibus humanam vocem superare potest, tum maxime cum ipse animus ea utitur ut preces et laudes ad omnipotentem Deum extollat. « VIII.- Est quidem Ecclesiae proprium musicum instrumentum a maioribus traditum, organum, ut aiunt; quod, ob miram quandam granditatem maiestatemque, dignum habitum est ut cum liturgicis ritibus coniungeretur, sive cantum comitando, sive, silente choro, ad praescripta, harmonias suavissimas eliciendo. At vero in hoc etiam illa vitanda est sacri et profani permixtio, quae causa cum fabrorum qui organa conficiunt, tum modulatorum quorundam qui novissimae musicae portentis indulgent, huc demum evaderet ut de ipso ad quem destinatur fine mirificum hoc instrumentum defle­ cteret. Equidem ad liturgiae normas Nosmet ipsi optamus ut quae­ cumque ad organum spectant nova semper incrementa capiant; sed temperare Nobis non possumus quin conqueramur quod, uti olim 132 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus aliis musicae formis quas merito Ecclesia prohibuit, ita hodie novis­ simis sane formis tentetur ut in templum profani spiritus inve­ hantur; quas quidem formas, si gliscere inciperent, facere non posset Ecclesia quin omnino damnaret. Personent in templis ii tantum organi concentus qui maiestatem loci referant ac rituum sanctitu­ dinem redoleant; hoc enim pacto ars tum fabrorum in construendis organis, tum musicorum in eisdem adhibendis, revirescet ad liturgiae sacrae efficax adiumentum. IX. - Quo autem actuosius fideles divinum cultum participent, cantus gregorianus, in iis quae ad populum spectant, in usum populi restituatur. Ac revera pernecesse est ut fideles, non tamquam extranei vel muti spectatores, sed penitus liturgiae pulchritudine affecti, sic caeremoniis sacris intersint — tum etiam cum pompae seu proces­ siones, quas vocant, instructo cleri ac sodalitatum agmine, aguntur — ut vocem suam sacerdotis vel scholae vocibus, ad praescriptas normas, alternent; quod si auspicato contingat, iam non illud eveniet ut populus aut nequaquam, aut levi quodam demissoque murmure communibus precibus, liturgica vulgarive lingua propositis, vix respondeat. « X. - In hoc utriusque cleri industria desudet, praeeuntibus qui­ dem Episcopis et locorum Ordinariis, ut, per se vel per alios rei peri­ tos, liturgicam musicamque populi institutionem curent, utpote cum doctrina Christiana coniunctam. Quod quidem facilius efficietur scholas praecipue, pia sodalicia ceterasque consociationes liturgicis cantibus instruendo; religiosorum autem, sororum ac piarum femi­ narum communitates alacres sint ad hunc finem assequendum in variis institutis quae sibi ad educandum et erudiendum concredita sunt. Itemque valde ad hanc rem valituras esse confidimus eas societates quae in nonnullis regionibus, ecclesiasticis auctoritatibus obsequentes, musicam sacram ad Ecclesiae leges restaurare con­ tendunt. <·. XI. - Ad haec omnia, quae sperantur, adipiscenda peritis magi­ stris iisdemque frequentissimis omnino opus est. Quo in genere, Scholis et Institutis illis, passim per catholicum orbem conditis, debitas laudes tribuimus; siquidem disciplinas huiusmodi diligenter docendo, praeceptores optimos idoneosque effingunt. Sed maxime memorare hoc loco ac dilaudare placet Pontificiam Scholam musicae sacrae altius tradendae, quae inde ab anno mcmx in Urbe a Pio X constituta est. Hanc Scholam, quam deinde proximus decessor Noster Bene­ dictus XV studiose provexit novaque sede donavit, Nos quoque peculiari quodam favore prosequimur, tamquam pretiosa Nobis Caput XXX. - De locis sacris I 133 hereditate a duobus Pontificibus relictam, eamdemque idcirco Ordi­ nariis omnibus magnopere commendatam volumus. « Equidem probe novimus ea omnia, quae supra mandavimus, quantum studii postulant ac laboris. At vero quis ignorat quam multa opera quamque magno artificio confecta, nullis devicti difficultatibus, maiores nostri posteritati tradiderint, utpote qui pietatis studio ac liturgiae spiritu imbuti essent? Neque id mirum: quidquid enim ab ipsa, quam Ecclesia vivit, interiore vita profi­ ciscitur, mundi huius perfectissima quaeque transcendit. Difficultates coepti huius sanctissimi animos Ecclesiae Antistitum excitent atque erigant nedum infringant; qui voluntati Nostrae concorditer omnes constanterque obsequentes, operam navabunt Summo Episcopo epi­ scopali suo munere dignissimam. « Haec edicimus, declaramus, sancimus, decernentes Apostolicam hanc Constitutionem firmam, validam et efficacem semper esse ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, contrariis quibusvis non obstantibus. Nulli igitur hominum liceat hanc Constitutionem a Nobis promulgatam infringere vel eidem temerario ausu contraire ». (Ex Const. Ap. Pii Pp. XI « De Liturgia deque Cantu Gregoriano et Musica sacra cotidie magis provehendis », die XX Decembris 1928). CAPUT XXX. DE LOCIS SACRIS 305. — « Loca sacra ea sunt quae divino cultui fideliumve sepulturae deputantur consecratione vel benedictione quam probati liturgici libri ad hoc praescribunt» (C. I. C. 1154). Ad essentiam ergo loci sacri requiritur: 1. destinatio vel ad divinum cultum ut Ecclesiae, Oratoria, Altaria, vel ad sepulturam fidelium ut Coemeterium; 2. constitutio quae peragitur sive per consecrationem sive per benedictionem, iuxta ritum a probatis liturgicis libris praescriptum. Absque consecratione vel benedictione locus nequit sacer esse. 306. — « Consecratio alicuius loci, quamquam ad regulares per­ tinentis, spectat ad Ordinarium territorii in quo locus ipse reperitur, dummodo Ordinarius charactere episcopali sit insignitus, non tamen ad Vicarium Generalem sine speciali mandato...» (C. 1. C. 1155, § 1). S. R. Ecclesiae Cardinales, etsi charactere episcopali careant, ius 10 — Morlth. Dc s. Functionibus - 134 Pars I. De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus habent consecrandi Ecclesiam et Altaria sui Tituli; alias Ecclesias et Altaria ubique, consentiente loci Ordinario, consecrare possunt (C. I.C. 239, § 1, 20°; 1155, § 1; 1157). Praeterea Episcopi omnes extra proprium territorium loca conse­ crare possunt de licentia territorii Ordinarii qui « licet charactere episcopali careat, potest cuilibet eiusdem ritus Episcopo licentiam dare consecrationes peragendi in suo territorio » (C. I. C. 1155, § 2). Et etiam Abbates et Praelati nullius, si benedictionem rece­ perint, Ecclesias et Altaria immobilia consecrare possunt in proprio territorio tantum (C. I. C. 323, § 2); in alieno autem territorio valide nequeunt Ecclesias consecrare etiamsi intercedat eiusdem Ordinarii licentia, nam « consecrationes nemo qui charactere episco­ pali careat, valide peragere potest nisi vel iurevelapostolico induito id ei permittatur» (C. I. C. 1147, § 1; Resp. Pont. Comm, ad Cod. Can. authent. interpr., die 29 lan. 1931). 307. — Ius benedicendi locum sacrum spectat ad Ordinarium territorii in quo locus reperitur, dummodo non agatur de loco ad religionem clericalem exemptam pertinente, quo in casu eius bene­ dictio est de iure Superioris maioris illius religionis. Tum Ordinarius loci, quo in casu etiam Vicarius Generalis intelligitur, nam Codex nullam ponit exceptionem, tum Superior maior ad hoc, iuxta proprium ius, quemlibet sacerdotem delegare possunt (C. I. C. 1156). Nullus qui, sive ex ordine sacro sive ex iure consecrare et bene­ dicere potest, licite consecrare vel benedicere loca potest absque consensu illius ad quem pertinet, iuxta Codicem luris canonici, non obstante quolibet privilegio (C. I. C. 1157). ί c 308. — Ad probandam consecrationem vel benedictionem duplex documentum redigendum est, cuius alterum exemplar in archivo Curiae Ordinarii, alterum in archivo Ecclesiae servandum est (C. 1. C. 1158). Si agatur de benedictione, non vero de consecratione, Ecclesiae ad religionem clericalem exemptam pertinentis, tunc ex analogia iuris sufficere videtur, si alterum documentum in archivo parti­ culari Ecclesiae benedictae, non vero in archivo domus religiosae, alterum vero servetur in archivo Superioris maioris ad quem ex iure haec benedictio spectat. 309. — Si legitime constet locum consecratum vel benedictum esse, consecratio et benedictio iterari nequit; in dubio autem et Caput XXXI - L)e Ecclesiis 135 consecratio et benedictio peragenda est ad cautelam (C. I. C 1159, § 2). Deficientibus documentis ad probandam vel consecrationem vel benedictionem Codex sufficientem unum testem omni exceptione maiorem habet (C. I. C. 1159, § 1). CAPUT XXXI. DE ECCLESIIS Articulus I. De Ecclesiis generatim. 310. — « Ecclesiae nomine intelligitur aedes sacra divino cultui dedicata eum potissimum in finem ut omnibus Christifidelibus usui sit ad divinum cultum publice exercendum,' (C. I. C. 1161). Ex definitione patet Ecclesiam ab Oratorio differre, nam Ora­ torium usui omnium fidelium non destinatur, sed tantum in com­ modum familiae vel personae privatae vel alicuius coetus fidelium (C. I. C. 1188); Oratoria adire libere cuique non semper est, Ec­ clesias vero Christifideles omnes semper adire possunt. Ex quo fit ut Ecclesia locus publicus, ex iure ecclesiastico, sit, nempe locus destinatus ad totius populi publicum usum. 311. — Variis nominibus Ecclesiae designantur: I. - Basilicae: quaedam Ecclesiae insigniores, quae prae aliis aliquam supereminentiam seu dignitatem habent. Hoc titulo deco­ rantur tantum Ecclesiae, vel ex Apostolica concessione vel quae ab immemorabili consuetudine tali titulo decoratae inveniuntur (C. I. C. 1180). Basilicae aliae sunt Patriarchales, aliae vero minores. A) Sunt Patriarchales quatuor Urbis nobiliores Ecclesiae: SS. Salvatoris seu S. loannis in Laterano, quae omnium Ecclesiarum Urbis et Orbis est Mater et Caput, S. Petri, S. Pauli, S. Mariae Maioris; quae omnes maiores etiam vocantur. Basilica S. Laurentii extra moenia est quoque Basilica Patriarchalis. Basilicarum maiorum privilegia recenseri haud facile est, nam et plura concessionis documenta deperdita fuerunt, et privilegia, quibus nunc gaudent, non omnibus communia sunt. Communia iura sunt: I. Altaris papalis in quo uni Romano Pontifici cele­ brare fas est; 136 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus 2. Portae sanctae, quae lubilei anno aperiri debent tantum a Pontifice Summo, vel ab eius Legato. Ad gradum Basilicarum maiorum Patriarchaliurn evectae sunt: Ecclesia S. Francisci et illa S. Mariae Angelorum in Assisiis, in quibus Altare papale ad modum Altarium papalium Basilicarum maiorum Urbis habetur. B) Reliquae vero Ecclesiae, quae Basilicarum titulo deco­ rantur, omnes Basilicae minores sunt, quarum octo Romae exstant; multae extra Urbem. Basilicae minores romanis quoad iura et privilegia non in omnibus aequiparantur, sed quaedam communia habent, scilicet: 1. Usus conopei absque ornamentis aureis et argenteis in supplicationibus toti clero communibus; 2. Usus tintinnabuli quod in supplicationibus cono­ peum praecedit; 3. Vestes chorales, scilicet Clerici Basilicae adscript! uti possunt cappa magna cum pellibus ermcllini ornata in ante­ riori parte per hiemem, cotta super rocchettum aestivo tempore (D. 2744). II. - Cathédrales: in quibus sedem habet Episcopus cuius dignitas per cathedram significatur. Ecclesiae Cathédrales dividuntur in Patriarchales, Primatiales, Metropolitanae, Cathédrales simpliciter, prout Patriarcha, Primas, Metropolita et Episcopus sedem in illis habet. III. - Concathedrales: Ecclesiae in quibus olim sedem Epi­ scopus habebat et nunc ad aliam translata est. IV. - Abbatiales: in quibus Abbas sedem habet. V. - Collegiatae: in quibus institutum est Clericorum col­ legium quod capitulariter congregari et agere potest et solet; quaedam dicuntur insignes aut perinsignes quia titulo hoc decoratae, ex apostolico privilegio vel ab immemorabili consuetudine ob loci vel Capituli praestantiam. VI. - Paroeciales: quae constitutae sunt pro necessaria ani­ marum cura in definito territorio; cuique paroeciali Ecclesiae praeest Parochus, cui paroecia collata est in titulum cum cura animarum sub Ordinario loci exercenda. VII. - Succursales: quae in auxilium paroecialis Ecclesiae additae sunt. VIII. - Conventuales seu Regulares: quae alicuius Reli­ gionis propriae sunt. U Caput XXXI. De Ecclesiis 137 Articulus II. De Ecclesiarum aedificatione. 312. — Nulla Ecclesia aedificetur sine expresso Ordinarii loci consensu scriptis dato, ne de hac concessione dubitari possit si forte Ordinarius ante benedictionem et impositionem primarii lapidis supremum diem obierit. Vicarius Generalis, sine speciali mandato, consensum hunc praestare nequit (C. I.C. 1162, § 1). « Etiam sodales religiosi, licet consensum constituendae novae domus in dioecesi vel civitate ab Ordinario loci retulerint, antequam tamen Ecclesiam vel Oratorium publicum in certo ac determinato loco aedificent, Ordinarii loci licentiam obtinere debent » (/. c., § 4). 313. — In Ecclesiarum aedificatione vel refectione serventur formae a traditione Christiana receptae, ita ut nihil profani sacrae aedes sapiant; et quoad stylum, delineationes, ornatus, serventur leges artis sacrae, quae nos docet quomodo religio venustis, ac quae sensibus facile percipiuntur, formis exprimi possit. Si opus fuerit, peritorum in arte sacra Ordinarii exquirant con­ silia: et optime agunt, quamvis stricto iure non teneantur, qui Ecclesiae aedificandae vel reficiendae descriptionem et diagramma seu exemplar eorum subdunt. 314. — In Ecclesiis earumque cryptis divino cultui destinatis non licet affigere inscriptiones virorum, etsi in dignitate ecclesiastica constitutorum, cum eorum imaginibus et statuis, quamvis ipsi per­ tineant ad familiam quae a fundamentis exstruxerit sive Ecclesiam ipsam sive aliquam cappellam in eadem Ecclesia et eamdem suffi­ cienter dotaverit (D. 733). Item iisdem in locis apponere non licet tabulas cum inscriptionibus et nominibus fidelium defunctorum, quorum corpora inibi tumulata non sunt nec tumulari possunt iuxta can. I. C. 1205, § 2 (D. 4376). Nunquam inscriptiones, imagines, monumenta in Ecclesiis appo­ nantur absque Ordinarii loci licentia. 315. — Nullus aperiatur aditus sive in Ecclesiae proprie dictae parietibus, sive in aliis Ecclesiae adiacentibus locis, ne a laicorum domibus vel possessionibus, tam directe quam indirecte, ad sacras aedes accedatur. Haec est antiqua Ecclesiae disciplina per plurima Sacrarum Congregationum Decreta praescripta et a can. 1. C. 1164, § 2 comprobata. Ne permittatur quidem, absque apostolico induito et adhibitis tamen cautelis, conditionibus de iure servandis, in 138 Pars I. De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus domibus laicorum aperire fenestram quae adiunctam Ecclesiam introspiciat (DD. 166; 3978 ad 5; 2006; C. I. C. 1164, § 2). Nec loca, si adsint, vel supra Ecclesiam vel subter Ecclesiae pavimentum, adhi­ beantur ad usum profanum (C. 1. C. 1164, § 2) quamvis aditus ad praedicta loca sit extra corpus sacri aedificii (D. 3157 ad V). 316. — Pulpitum collocandum est a parte Evangelii; non longe a cancellis Altaris maioris; in Ecclesia Catliedrali, ratione Throni Episcopi exstantis in cornu Evangelii, collocandum est a parte Epistolae. Conficiendum est ex ligno vel ex marmore vel alia solida materia, forma rationi Ecclesiae respondente. Baldachinum ne sit nimis amplum nec valde exiguum, sed pulpito aptum. In praecipuis sollemnitatibus decet ut Pulpitum sericis pannis exornetur. 317. — Organi locus est prope Chorum, sed collocari potest alio in loco legibus acusticis respondente; cavendum est super maiorem Ecclesiae portam. I I 318. — Portae Ecclesiae sint semper decore pictae; si vero aeneae sint, semper a pulvere expurgatae. Super praecipuam Cathedralis portam non desit Ordinarii stemma; et etiam in aliarum Ecclesiarum portis, si consuetudo ferat. Ad valvas Ecclesiae adsit sufficiens tabula in qua affigendae Notificationes pro Fidelibus. Articulus III. De Ecclesiarum sollemni consecratione vel benedictione. 319. — «Divina Officia celebrari in nova Ecclesia nequeunt, antequam eadem vel sollemni consecratione vel saltem benedictione divino cultui fuerit dedicata» (C. I. C. 1165, § 1). «Sollemni conse­ cratione dedicentur Ecclesiae Cathédrales et, quantum fieri potest, Ecclesiae Collegiatae, Conventuales, Paroeciales» (f. c., § 3). 320. — « Ecclesiarum consecratio, quamvis quolibet die fieri possit, decentius tamen diebus dominicis aliisve festis de praecepto peragitur. « Episcopus consecrans et qui petunt Ecclesiam sibi consecrari, per eum diem qui consecrationem praecedit, ieiunent » (C. I. C. 1166, § 1 et 2). I , I’ Γ * Caput XXXI. De Ecclesiis 139 Obligatio ieiunii est praeceptiva, personalis et localis; tenentur praeter Episcopum consecrantem ii tantum qui consecrationem petunt (DD. 2519 ad 1 et 2; 2821), scilicet Parochus vel Rector vel Superior Religiosus, Parochiani et Religiosi quando collective petunt. leiunium moderandum est secundum communem legem ieiunii ecclesiastici (Ex Resp. Pont. Comm. ad C. I.C. interpr., 20 lui. 1929). / 321. — Una simul cum Ecclesia debet saltem Altare maius consecrari aut Altare secundarium, si maius sit iam consecratum (C. I. C. 1165, § 5); sed procedi nequit a duobus Episcopis, quo­ rum unus Ecclesiam, alter Altare consecret (D. 3142 ad 2). Si vero plura Altaria consecranda sunt, singula Altaria a singulis Episcopis consecrari possunt, dummodo Episcopus Ecclesiam conse­ crans et ipse Altare primarium consecret et in casu satis est ut Missa celebretur in Altari principali (D. 3687 ad 4). 322. — Consecratio Ecclesiae ab uno Episcopo incoepta, qui im­ proviso accidenti correptus eam perficere nequit, ab altero Episcopo de novo est inchoanda, si prior defecit, priusquam sacro Chrismate linierit duodecim Cruces et ea verba protulerit: Sanctificetur et consecretur hoc Templum, etc.; in his enim unctionibus et verbis praecipue Ecclesiae consecratio consistit (D. 319). Si in Ecclesiae consecratione omittatur Altaris consecratio, Ecclesia habenda est valide consecrata « sed non licite, nisi habeatur Apostolica dispensatio, quamvis aliqua vel omnia Altaria iam con­ secrata reperiantur; ideoque servandus omnino est ordo Rituum Pontificalis Romani, ut integritas consecrationis perficiatur (D. 3907 ad 1). « Cum consecratur Ecclesia vel Altare, Episcopus consecrator, licet jurisdictione in territorio careat, indulgentiam concedit unius anni Ecclesiam vel Altare visitantibus in ipsa consecrationis die; in die vero anniversaria, quinquaginta dierum, si sit Episcopus; Cardinalis » centum, si Archiepiscopus; biscentum, (C. 1. C. 1166, § 3). 323. - Quando, in consecratione Ecclesiae, nec preces nec murorum aspersiones extra Ecclesiam fieri possunt, recurrendum est ad S. Sedem (D. 3687 ad 1). 324. — Officium Dedicationis Ecclesiae inchoandum est, peracta consecratione, ab Hora minori Tertia (D. 2868); Vesperae, Matu- NO Pars I. De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus tinum, Laudes et Horae consecrationem praecedentes celebrandae sunt ut in Calendario (D. 2519 ad 5). 325. — Festum anniversarium Dedicationis Ecclesiae celebran­ dum est quotannis in omnibus Ecclesiis et Oratoriis publicis conse­ cratis, vel in ipsa die anniversaria vel in alia fixa et ab Episcopo designata in actu consecrationis, sub ritu duplici primae classis cum Octava communi. Anniversarium Dedicationis Ecclesiae Cathedralis celebrandum est sub ritu duplici primae classis cum Octava communi per totam Dioecesim ab universo Clero sive saeculari sive regulari Calendarium dioecesanum adhibente; a Religiosis vero proprium Calendarium habentibus sub eodem ritu absque tamen Octava (Addit, et Variat, in Rub. Brev. Rom., Tit. IX, n. 2). Quod si alicui Dioecesi vel Instituto per Apostolicum indultum concessum sit uno eodemque die anniversarium Dedicationis omnium Ecclesiarum Dioeceseos, excepta Ecclesia Cathedrali, vel Instituti celebrare, illud in Ecclesiis consecratis tantum recoli potest, ita ut in singulis Ecclesiis consecratis agatur Festum dedicationis propriae Ecclesiae (DD. 3863 ad 3 et 4; 4308, I, 1, e, f; 4311 ad 1). Articulus IV. De Ecclesiarum Titulo. 326. — « Unaquaeque Ecclesia consecrata seu benedicta suum habeat titulum; qui, peracta Ecclesiae dedicatione, mutari nequit» (C. 1. C. 1168, § 1). Titulus seu Titularis stricto et liturgico sensu, dicitur San­ ctus vel Mysterium a quo Ecclesia appellatur et in cuius honorem et memoriam dedicata est. « Titulus primarius Altaris maioris idem debet esse ac titulus Ecclesiae» (C. I. C. 1201, § 2). 327. — Ad Ordinarium de iure pertinet Ecclesiae Titulum in benedictione et in consecratione constituere, potest etiam in impo­ sitione primarii lapidis eum eligere; imposito primario lapide, Titulus mutari potest; Ecclesia dedicata, mutatio Tituli fieri nequit absque induito apostolico. Praxis Apostolicae Sedis haec est ut ea potius praeferat alium Titulum adiungere quam mutare (D. 2853). Si agatur de Ecclesia erigenda vel erecta expensis alicuius privati benefactoris, Caput XXXI. De Lcciesiis 141 conveniens est ut Episcopus, exceptis gravioribus causis, eiusdem circa Titulum optata expleat. 328. — Titulus esse potest: 1. SS. Trinitas vel Unaquaeque ex divinis Personis; 2. Quodcumque Mysterium Christi Domini, ut Nativitatis, Transfigurationis, etc.; 3. Quaelibet res sacra quae ad Christum Dominum relationem habuerit, ut Crux, Spinea Corona, Sudarium, etc.; 4. Beata Maria Virgo aut quodlibet eiusdem Mysterium, ut Purificatio, Assumptio, etc.; 5. Angeli etiam singillatim accepti, quo speciali cultu Ecclesia veneratur S. Gabriel, S. Michael, S. Raphael; 6. Sancti omnes quorum, vel in Martyrologio Romano, vel in Supplemento alicuius Dioeceseos, nomina descripta sunt (D.3876 ad 5). « Ecclesiae dedicari Beatis nequeunt sine Sedis Apostolicae in­ duito » (D. 2353 ad 1; C. I. C. 1168, § 3). 329. — Ecclesiae Titulus generatim unus eligendus est, sed plures Tituli aliquando constitui possunt: 1. In actu consecrationis, Ecclesia dedicari potest pluribus Sanctis, ut Ss. Gervasio et Protasio, Ss. loanni et Paulo, Ss. Ambrosio et Carolo, etc. 2. Accessione novi Tituli ad antiquum sive per consecra­ tionem, quando agatur de Ecclesia iam sollemniter benedicta et progressu temporis consecrata, sive ob populi devotionem, accedente tamen apostolico induito, ut Ss. Laurentio et Damaso, Ss. Dominico et Xysto, Ss. Francisco Ass. et Antonio a Padua, etc. Tituli legitime constituti aeque principales sunt et iisdem gau­ dent liturgicis iuribus (D. 2619 ad 4). 330. —Sicut Ecclesiae dedicationis Festum anniversarium, «etiam Festum Tituli quotannis celebretur ad normas legum liturgicarum » (C. I. C. 1168, § 2). Omnes Ecclesiae sive consecratae sive benedictae Festum Tituli celebrare sub ritu duplici primae classis cum Octava communi debent (D. 4025 ad 1). Festum Tituli Ecclesiae Cathedralis celebrandum est per totam Dioecesim ab universo Clero sive saeculari, sive regulari Calendarium Dioecesanum adhibente, sub ritu duplici primae classis cum Octava communi; a Religiosis vero proprium Calendarium habentibus sub eodem ritu, sed absque Octava (D. 3863 ad 11; Addit, et Variat, in Rub. Brev. Rom., Tit. IX, n. 2). 142 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Si Titularis Ecclesiae descriptus sit in Calendario cum aliis Sanctis, quibus ex natura sua est coniunctus, scilicet quando inter eos necessaria consanguinitatis verae et carnalis aut affinitatis ratio intercedit, ut inter sanctos fratres Gervasium et Protasium, Marcum et Marcellianum, Cosmam et Damianum, etc., non est a Sociis separandus. Si vero illis coniunctus sit occasione tantum accidentali, quia scilicet eadem die obierint ut sanctus Hippolytus sancto Cas­ siano, etc., tunc a Sociis separatur et de eo agitur Festum sub competenti ritu. Quod si Socii sint cum eo descripti in Calendario sub ritu duplici primae vel secundae classis, in proxima die reponuntur iuxta Ru­ bricas et sub ritu quo in Calendario inscribuntur; si vero inscripti fuerint sub alio quovis ritu, de eis fit aut omittitur Commemoratio, iuxta Rubricas, in Officio ipso de Titulari (Addit, et Variat, in Rub. Brev. Rom., Tit. IX, n. 4). Articulus V. De sacris Functionibus quae in Ecclesiis perfici possunt. 331. — In Ecclesiis rite consecratis vel benedictis omnes eccle­ siastici ritus perfici possunt salvis: 1. iuribus paroecialibus quoad Functiones Parocho reservatas; 2. privilegiis quoad quasdam Functiones quae peragendae sunt in certa et determinata Ecclesia; 3. legitimis consuetudinibus quae praescriptionem inducant; dummodo privilegiis et consuetudinibus non afferatur detrimentum paroeciali ministerio, de qua re indicium ad loci Ordinarium spectat, itemque statuendi practicas normas servandas (C. I. C. 1171; 716, § 3); et in casu loci Ordinario etiam Ecclesiae exemptae et regulares obtemperare debent (l. c., 609, § 3). 332. — « Functiones parocho reservatae sunt, nisi aliud iure caveatur: 1° Baptismum conferre solemniter; 2° Sanctissimam Eucharistiam publice ad infirmos in propria paroecia deferre; 3° Sanctissimam Eucharistiam publice aut privatim tanquam Viaticum ad infirmos deferre atque in periculo mortis constitutos extrema Unctione roborare, salvo praescripto can. 397, n. 3; 514; 848, § 2; 938, § 2; Al 4l Caput XXXI. De Ecclesiis 143 4° Sacras Ordinationes et ineundas nuptias denuntiare; Matri­ moniis assistere; nuptialem Benedictionem impertiri; 5° lusta funebria persolvere ad normam can. 1216; 6° Domibus ad normam librorum liturgicorum benedicere Sabbato Sancto, vel alia die pro locorum consuetudine; 7° Fontem baptismalem in Sabbato Sancto benedicere, pu­ blicam Processionem extra ecclesiam ducere, benedictiones extra ecclesiam cum pompa ac sollemnitate impertiri, nisi agatur de ecclesia capitulari et Capitulum has functiones peragat » (C. I. C. 462). 333. — Hinc in qualibet Ecclesia, sive consecrata sive benedicta, praeter celebrationem Missae lectae, cantatae, solemnis et ponti­ ficalis, permittuntur: I. - 1. Benedictio candelarum, cinerum, palmarum (DD. 2123 ad 5; 3813 ad 1). 2. Benedictio mulierum post partum (DD. 2123 ad 6; 3813 ad 2). 3. Benedictio aquae et aspersio super populum in dominicis diebus (D. 4051 ad 1). 4. Benedictiones rerum vel personarum etiam ritu solemni. 5. Expositio, benedictio et osculum Reliquiarum (D. 2123 ad 12). 6. Recitatio vel cantus Horarum Canonicarum. Cantus Officii Defunctorum et Absolutio ad tumulum. 8. Exercitia pietatis, ut preces triduanae, novendiales, etc., dummodo sint ab Ordinario adprobatae (C. I. C. 1259, § 1). II. - Si in Ecclesia ex iure vel ex induito datum est asservare SS. Eucharistiam permittitur etiam: 1. Expositio sive privata sive publica SS. Sacramenti et cum eodem benedictio; Supplicatio Quadraginta Horarum (C. I. C. 1274, § R 1275); 2. Functiones ultimi tridui Maioris Hebdomadae iuxta ritum Missalis Romani vel Memorialis Rituum si pro eiusdem usu indultum obtineatur (DD. 3390; 3608 ad 1). Articulus VI. De sacris Functionibus in Ecclesiis tempore Interdicti. 334. Interdictum locale sive generale sive particulare prohibet in loco quodlibet divinum Officium vel sacrum ritum, sed suspenditur in die Nativitatis Domini, Paschatis, Pentecostes, sanctissimi Cor- 144 Pars I. - I.)e quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus poris Christi et B. Mariae Virginis in coelum assumptae, in quibus diebus prohibetur tantum collatio Ordinum et sollemnis nuptiarum Benedictio (C. L C. 2270). 335. — « Si interdictum fuerit locale generale et interdicti de­ creto aliud non caveatur expresse: « 1. Permittitur Clericis, dummodo non sint ipsi personaliter interdicti, omnia divina officia et sacros ritus in quacunque Ecclesia aut Oratorio privatim obire, ianuis clausis, voce submissa et Cam­ panis non pulsatis; «2. In Ecclesia vero cathedrali, Ecclesiis paroecialibus vel in Ecclesia quae unica sit in oppido, in iisque solis, permittuntur unius Missae celebratio, asservatio sanctissimi Sacramenti, admi­ nistratio baptismatis, Eucharistiae, poenitentiae, assistentia Matri­ moniis, exclusa Benedictione nuptiali, mortuorum exequiae, vetita tamen quavis sollemnitate, benedictio aquae baptismalis et sacrorum Oleorum, praedicatio verbi Dei. In his tamen sacris functioni­ bus prohibetur cantus et pompa in sacra supellectili et sonitus campanarum, organorum, aliorumve instrumentorum musicalium; sacrum autem Viaticum ad infirmos privatim deferatur » (C. I. C. 2271). 336. — « In Interdicto locali particulari, si interdictum fuerit Altare vel Sacellum alicuius Ecclesiae, nullum sacrum Officium seu sacer ritus in eisdem celebretur» (C. I. C. 2272, § 1). •4!' i •μ K C 337. — «Si interdictum latum fuerit in certam Ecclesiam, tunc: « 1. Si Ecclesia fuerit capitularis nec interdictum sit Capitulum, valet praescriptum can. 2271, n. 1, nisi interdicti decretum praecipiat Missam conventualem celebrari et Horas canonicas recitari in alia Ecclesia aut Oratorio; « 2. Si Ecclesia fuerit paroecialis, servetur praescriptum cit. can. 2271, n. 2, nisi interdicti decretum aliam Ecclesiam pro inter­ dicti tempore eidem substituat » (/. c., § 3). 338. — « Interdicta civitate, interdicta quoque manent loca accessoria etiam exempta et ipsa Ecclesia cathedralis; interdicta Ecclesia, interdicta sunt Sacella contigua, non vero Coemeterium; interdicto Sacello, non est interdicta integra Ecclesia, nec, interdicto Coemeterio, interdicta est Ecclesia ipsi contigua, sed interdicta sunt omnia Oratoria in Coemeterio erecta « (C. I. C. 2273). Caput XXXI. - Dé Ecclesiis 145 Articulus VII. De Campanis. 339. — « Cuilibet Ecclesiae cainpanas esse convenit, quibus fideles ad divina Officia aliosque religionis actus invitentur (C. I. C. 1169, § 1). Ex praescripto canonis campanae: 1. Non sunt stricte necessariae; 2. Inservire debent ad finem spiritualem nam res sacrae sunt. Earum finis pulchre his exprimitur versiculis: Laudo Deum verum, plebem voco, congrego clerum, Defunctos ploro, peslcm fugo, festa decoro. Hinc « Earum usus unice subest ecclesiasticae auctoritati » (C. I. C. 1169, § 3) et ad hanc, non vero ad civilem auctoritatem, nec ad consilium fabricae Ecclesiae (/. c., 1184, 2°) pertinet ius determinandi normas circa earum sonum qui etiam in sacris functio­ nibus ita moderandum est ut aequi iustique fines non excedantur. 340. — Praeter synodales constitutiones, sequentes regulae generatim servandae sunt circa campanarum sonum: I. - Quando Sanctissima Eucharistia maximo apparatu et pompa infirmis defertur omnes Ecclesiae sive saecularium sive regularium, non obstante quacunque consuetudine etiam immemo­ rabili in contrarium, tenentur et debent solemniter pulsare Campanas dum SS. Sacramentum, tam in eundo quam in redeundo, transit ante portas maiores et laterales earumdem Ecclesiarum, vel etiam quando transit ante iamiam domus, conventus, monasterii, aedis paroecialis et capitularis quae respectivis Ecclesiis est adnexa (D. 2530). II. - Ordinarius loci nequit Regularibus prohibere ne Cam­ panas pulsent antequam paroeciae campanae pulsentur. III. - Ultimo triduo Maioris Hebdomadae nequeunt campanae pulsari. IV. - Sabbato Sancto turris campanae non licet pulsari prius­ quam in Cathedrali vel in digniore loci Ecclesia pulsentur (DD. 36; 170; 405; 673; 738; 887 ad 1; 1079; 1138; 1440 ad 6; 1684 ad 3; 1842; 2799 ad 3) et ad hoc etiam Ecclesiae exemptae tenentur(D. 337). V. - De mandato loci Ordinarii in quibusdam solemnitatibus vel in alio particulari casu etiam campanae Ecclesiarum exemptarum pulsandae sunt. 146 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus VI. - Tempore interdicti localis generalis, exceptis diebus Nativitatis Domini, Paschatis, Pentecostes, SS. Corporis Christi et B. Mariae Virginis in coelum assumptae, Campanarum sonitus prohibetur (C. I. C. 2270, § 2; 2271, 2°). 341. — Campanae benedictae ad usus mere profanos adhiberi nequeunt nisi: I. - ex causa necessitatis; II. - ex licentia Ordinarii; III. - ex legitima consuetudine; IV. - ob conditiones quae, probante Ordinario, appositae fue­ runt ab illis qui campanas Ecclesiae forte dederunt (C. I. C. 1169, § 4). S. C. Concilii Decreto diei 20 Martii 1931 «mandat Parochis aliisque Ecclesiarum Rectoribus ut ipsi Campanarum sacrarum usum in suis Ecclesiis ad normam Codicis luris canonici adamussim mo­ derentur, requisita etiam tempestive et habita proprii Ordinarii licentia, si, gravi ex causa, sacrae campanae in usum non stricte religiosum sint quandoque adhibendae. « Quod quidem mandatum ut ab omnibus, quorum interest, rite servetur, Ordinarii locorum vigilantiam atque curam omnem, statutis quoque canonicis poenis, impendant, atque inobedientes, si res ferat, ad hanc Sacram Congregationem deferant ». 342. — Consecratio et benedictio Campanarum sunt, ex prae­ cepto, faciendae iuxta ritum Pontificalis Romani, pro Ecclesiis con­ secratis; iuxta vero ritum qui in Ritualis Romani appendice conti­ netur pro Ecclesiis benedictis tantum; et ad eos spectant qui ex iure loca sacra benedicere et consecrare possunt (C. I. C. 1169, § 2 et 5) ut sub n. 306 et 307 diximus. Articulus VIII. De exeeratione deque violatione Ecclesiarum. 343. — Ecclesia per exeerationem amittit totalem consecra­ tionem vel benedictionem; per violationem vero, quamvis non amittat nec consecrationem nec benedictionem, tamen in ea divina Officia celebrari nequeunt antequam reconcilietur (C. 1. C. 1173, § 1). Triplici modo iuxta can. 1. C. 1170 Ecclesia exeeratur: I. - per totalem destructionem; II. - si maior parietum pars simul et semel, idest eodem actu, corruerit vel mutata sit ut Ecclesia amplificetur; III. - si in usus profanos non sordidos ab Ordinario loci reducta sit, quia Ecclesia nullo modo ad cultum divinum adhiberi Caput XXXI. De Ecclesiis 147 potest et omnes aditus interclusi sunt ad eam reficiendam (Can. C. 1187). I. 344. — Quando aliqua Ecclesia ad profanos usus reducenda est vel destruenda, observari possunt quae trademus in Parte VII, excerpta ab instructionibus quae habentur in Actis Ecclesiae Mediolanensis (part. I, pag. 135) et ab aliis probatis auctoribus a consiliis datis. 345. — Ecclesia quatuor modis iuxta Can. I. C. 1172, § 1, violari potest: I. - Delicto homicidii. — Quo nomine certe et suicidium com­ prehenditur; agitur de delictis quovis modo patratis, etsi absque sanguinis effusione ut per venenum. Ad effectum violationis utrumque debet esse delictum seu «ex­ terna et moraliter imputabilis legis violatio cui adnexa sit sanctio canonica saltem indeterminata» (C. 1. C. 2195, § 1). Hinc quoties homicidium non est iniustum nec patratum cum formali peccato non habetur casus violationis; item de amentium suicidio dicatur. II. - Iniuriosa et gravi sanguinis effusione. — Hinc requi­ ritur: grave peccatum agentis et propter eiusdem culpam copiosa sanguinis effusio patientis, etsi non sit totalis et intra Ecclesiam non eveniat. Ad violationis effectum sufficit ut causa intra Eccle­ siae ambitum ponatur. III. - Impiis et sordidis usibus quibus Ecclesia addicta fuerit. — Usus impius vel sordidus significat seriem seu repeti­ tionem sive continuam sive interruptam earundem actionum, quae sanctitati domus Dei repugnant. Actiones impiae sunt: cultus superstitiosus, choreae inhonestae, repraesentationes comoediarum inhonestarum; sordidae vero: si Eccle­ sia per aliquot tempus vel in hospitium militarium vel in animalium stabulum convertatur. IV. - Sepultura infidelis vel excommunicati post sen­ tentiam DECLARATORIAM VEL CONDEMNATORI AM. Nomine infidelis, idest non habentis veram fidem, non veniunt filii Christianorum non baptizati nec catechumeni. « Vox excomrnunicati canonis 1175 (1), licet simpliciter et sine addito adhibita, evidenter intelligenda est dc excommunicato vitando; excommunicatus enim toleratus licet sententia dedaratoria aut condemnatoria (I) «Ecclesia violata ob sepulturam excommunicati vel Infidelis ne reconcilietur ante­ quam cadaver exinde removeatur, si remotio sine gravi incommodo fieri potest». 148 Μ Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus accesserit, non necessario exhumandus est, et a sacro loco remo­ vendus ut expresse deducitur ex canone 1242 (1). Qui canon evidenter cum canone 1175 connexionem habet. Item canon 1172 § 1, 4° (2) videtur intelligendus non de sententia declaratoria aut condemnatoria qualicumque sed de sententia qua quis condemnatur vitandus ad normam eiusdem can. 1242 » (P. Matthaeus a Coronata 0. M. C.. De locis et temporibus sacris, pag. 29 in nota). | Ut Ecclesia violata recenseatur actibus supra recensitis requi­ ritur ut iidem actus sint: certi, notorii et in ipsa Ecclesia positi (C. I. C. 1172, § 1). Certi seu dubium prudens sive iuris sive facti excludentes, et quidem graviter mali; Notorii sive notorietatis iuris sive facti. Notorietas iuris ha­ betur per indicis sententiam publicatam, quamvis sententia haec ad populi cognitionem numquam veniat. Si actus occultus postea publicetur, Ecclesia ex momento publicationis violata censenda est; \ In ipSzX Ecclesia positi scilicet in Ecclesia proprie dicta, non vero in Sacrario, in porticu, in officialium cubiculo, in aula capitulari Ecclesiae adnexa etc.; Ecclesia comprehendit Cappellas in­ ternas, Chorum, organi locum, Cryptam. 346. — « In violata Ecclesia, antequam reconcilietur, nefas est divina celebrare Officia, Sacramenta ministrare, mortuos sepelire » (C. I. C. 1173, § 1). I Si violatio accidat tempore divinorum Officiorum haec statim cessent, et ideo: I. - Si publice recitetur aliqua Hora canonica, statim recitatio vel cantus abrumpi debet. II. - Si Missa celebratur, tunc Celebrans si ante Canonem vel si Communionem sub utraque Specie sumpserit, Missa dimittatur; si infra Canonem, Missam prosequatur usque ad Communionem inclu­ sive (I. c., § 2). Ex analogia: 1. Si Sacramenta administrantur, Minister abrumpere debet preces et caeremonias quae ante vel post Sacramenti collationem haben­ tur; si vero formam pronunciat, eam absolvere debet; (1) «Si fieri sine gravi incommodo queat, cadaver cxcommunicati vitandi qui, contra ca­ nonum statuta, sepulturam in loco sacro obtinuit, exhumandum est, servato praescripto can. 1214, § 1, et in loco profano de quo in can. 1212 reponendum ». (2) «Sepultura infidelis vel cxcommunicati post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam ». » Caput XXXII De Oratoriis J 49 2. Si SS. Sacramentum in Altare expositum sit, absque ullo ritu reponatur; 3. Si preces exequiales vel aliae Functiones celebrantur, hae sta­ tim cessent. Per violationem Ecclesiae, indulgentiae huic adnexae non amit­ tuntur (S. C. Indulg. 18 Sept. 1862). Articulus IX. De reconciliatione Ecclesiarum. 347. — Reconciliatio est ritus sacer quo Ecclesia certe violata divino cultui restituitur. Si dubium iuris vel facti exstet num Ec­ clesia sit violata, reconciliari potest, non vero debet, ad cautelam (C. I. C. 1174, § 2). Hic ritus peragendps quam citissime poterit (/. c., § 1) et conti­ netur in Pontificali Romano pro Ecclesia consecrata, in Rituali Ro­ mano pro Ecclesia benedicta. 348. — Ius reconciliandi Ecclesiam consecratam spectat ad Or­ dinarium territorii in quo Ecclesia reperitur, dummodo non agatur de Ecclesia ad religionem clericalem exemptam pertinente, quo in casu eius reconciliatio spectat ad Superiorem maiorem, facta eiusdem potestate delegandi alium Sacerdotem (C. I. C. 1176, § 2). In casu autem gravis et urgentis necessitatis, si Ordinarius terri­ torii vel Superior maior, pro Ecclesia exempta, adiri nequeat, Re­ ctori Ecclesiae consecratae tantum, non alii Sacerdoti etiam aliqua ecclesiastica dignitate insignito, eamdem reconciliare fas est, certiore facto postea Ordinario territorii vel Superiore maiore pro re (C. I. C. Π76, §3). CAPUT XXXII. DE ORATORIIS Articulus 1. De Oratoriis generatim. 349. — « Oratorium est locus divino cultui destinatus, non ta­ men eo potissimum fine ut universo fidelium populo usui sit ad reli­ gionem publice colendam » (C. I. C. 1188, § 1). Hinc, ut diximus sub n. 310, Oratorium ab Ecclesia differt ob erectionis finem, nam Ecclesia omnibus cliristifidelibus usui est, II — Moretti, Dc v. functionibus · l 150 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Oratorium vero vel usui tantum determinatis personis privatis vel in commodum alicuius personae moralis aut collegii. 350. — Oratorium tripliciter distinguitur: publicum, semi-publicum, privatum seu domesticum: Oratorium est « publicum si praecipue erectum sit in commodum alicuius collegii aut etiam privatorum, ita tamen ut omnibus fide­ libus, tempore saltem divinorum Officiorum, ius sit, legitimej:omprobatum, illud adeundi; i ύ « sEMi-PUBLicuM si in commodum alicuius communitatis vel coetus fidelium eo convenientium erectum sit, neque liberum cuique sit illud adire; «privatum seu domesticum si in privatis aedibus in commodum alicuius tantum familiae vel personae privatae erectum sit » (C. I. C. 1188, §2, P,2o et 3°). Articulus II. De Oratoriis publicis. 351. — Ex definitione Oratorii publici supra allata (v. n. 350) patet Oratorium publicum esse si omnes fideles pleno iure gaudent illud adeundi, sive quovis tempore, sive saltem divinorum Officiorum tempore, ergo tantum illud Oratorium publicum est cuius liber ingressus comprobari legitime potest, sed non requiritur ut ingressus pateat in publica via, potest enim esse et in atrio et in via privata et in agro privato. 352. — « Oratoria publica eodem iure reguntur quo Ecclesiae » (C. I. C. 1191, § 1). Idcirco quae dicta sunt de Ecclesiarum aedifi­ catione, benedictione, consecratione, titulo, campanis, ecclesiasticis ritibus, execratione, violatione, reconciliatione et quae de ornatu dicemus, publicis quoque Oratoriis applicantur, sed animadver­ tendum est: I. - Stricta obligatio praemittendi benedictionem et impositionem primarii lapidis non probatur. II. - Sufficit solemnis benedictio immo, iuxta aliquos Auctores, ubi habetur consuetudo non benedicendi Oratorium publicum minoris momenti haec videtur servari posse (Vermeersch, Epit. nov. Cod. 11,500; Wernz, Ius Deer., Ill, n. 349; Many, Praei. I. C., n. 72), sed omnino requiritur ut omnes Functiones iuxta praescriptum Rubricarum et Codicis Iuris Canonici celebrari possint. III. - In Oratoriis publicis peragi possunt functiones quae sub n. 331 indicantur pro Ecclesiis, si excipias eas quae Ordinarius Caput XXXII. De Oratoriis loci in ipsa erectione, ex rationabili causa, forte excluserit, sed Ordi­ narius nequit mutare id quod ius commune praescribit vel concedit quoad publica Oratoria, nec post Oratorii erectionem arbitrarias apponere limitationes (Wernz, l. c., Ill, n. 454). In Oratoriis publicis lucrari possunt Indulgentiae ac si in Ecclesia essent. Articulus III. De Oratoriis semi-publicis. 353. — Ex definitione Oratorii semi-publici, ea sunt Oratoria semi-publica quae pertinent : I. - ad Seminaria et Collegia ecclesiastica; II. - ad pia Instituta et Societates clericales et laicales; III. - ad domus addictas exercitiis spiritualibus; IV. - ad convictus et hospitia iuventuti litteris, scientiis aut artibus instituendae destinata; V. - ad nosocomia, orphanotrophia; VI. - ad carceres et arces (D. 4007); VII. - Oratorium in navi, extra privata cubicula, censendum est ut semi-publicum; VIII. - « Oratoria S. R. E. Cardinalium et Episcoporum sive residentialium sive titularium, licet privata, fruuntur tamen omnibus iuribus et privilegiis quibus Oratoria semi-publica gaudent » (C. I. C. 1189). Oratoria S. R. E. Cardinalium ab Ordinarii visitatione exempta sunt (C. I. C. 239, § 1, 18<>). 354. — « In collegiis aut convictibus iuventuti instituendae, in gymnasiis, lyceis, arcibus, praesidiis militum, carceribus, xenodo­ chiis etc., praeter Oratorium principale, alia minora ne erigantur, nisi Ordinarii indicio, necessitas aut magna utilitas id exigat » (/. c., 1192, § 4). Et etiam haec Oratoria ut semi-publica habentur. 355. — « Oratoria semi-publica erigi nequeunt sine Ordinarii li­ centia » (/. c., 1192, § 1). Ordinarii nomine, non solum Ordinarii locorum hic intelliguntur, sed etiam Ordinarii simpliciter, nempe Superiores maiores in reli­ gionibus clericalibus exemptis (v. n. 46, II), dummodo agatur de Oratoriis intra domum religiosam. 356. — « Ordinarius hanc licentiam ne concedat, nisi prius per se vel per alium ecclesiasticum virum Oratorium visitaverit et de­ center instructum repererit » (/. c., 1192, § 2). Io2 Pars I. - Dc quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Ordinarius ad hanc inspectionem tenetur ut se certiorem faciat si omnia iuxta praescriptum Canonum et Decretorum disposita sint nempe: a) si locus Oratorii muro extructus sit; b) si necessaria et apta supellex praesertim ad Sacrosanctum Missae Sacrificium non deficiat; c) si Altari imposita sit ampla umbella, cum supra Oratorium extant cubicula ad dormiendum (D. 3525 ad 2); / ' $0/3 3 d) si Oratorium a domesticis usibus liberum sit (C. I. C. 1196, § 2) scilicet « ut non sint ibi armaria rebus profanis condendis desti­ nata, ut non sint ibi utensilia ad laborandum, mensa ad scribendum, ut non per Oratorium transiri soleat ad alia cubicula, etc. » (P. Mat­ thaeus a Coronata, De locis et temporibus sacris, pag. 94) nam Ora­ torium debet esse divino tantum cultui reservatum (C. I. C. 1196, § 2). « Data autem licentia, Oratorium ad usus profanos converti nequit sine eiusdem Ordinarii auctoritate» (/. c., 1192, § 3). 357. — « In Oratoriis semi-publicis, legitime erectis, omnia di­ vina Officia Functionesve ecclesiasticae celebrari possunt, nisi obstent rubricae aut Ordinarius aliqua exceperit » (/. c., 1193). I. - Functiones quae a rubricis prohibentur sunt: A) omnes Functiones paroeciales; B) Functiones quae absque rubricarum diligentia, quacumque de causa, celebrari nequeunt. II. - Ordinarius excipere potest Functiones tantum quorum prohi­ bitio iuri comuni non repugnat v. g. prohibere potest benedictionem mulieris post partum, benedictionem solemnem cum SS. Sacramento in Ostcnsorio, cantum Vesperarum, Missam solemnem et cantatam, sed prohibere nequit satisfactionem praecepto iis qui ibi Missae assi­ stunt. III. - SS. Eucharistiae et Poenitentiae administratio, dummodo iuris praescripta serventur, ordinarie ibi permittitur. IV. - Sine recursu ad Ordinarium Parochus ibi Matrimonium celebrare potest, sed in Oratoriis Seminarii et Religiosarum ne cele­ bretur absque permissione Ordinarii qui, nisi urgente necessitate, ac opportunis adhibitis cautelis, id ne permittat (C. I. C. 1109, § 2). V. - Feria V in Coena Domini, quamvis Feria VI in Parasceve et Sabbato Sancto Functiones non peragantur, permittitur, ianuis clausis, una Missa privata ad Communionem administrandam in Oratoriis religionum votorum solemnium utriusque sexus (D. 2799 ad 1) et etiam, iuxta probatos Auctores, in omnibus Ecclesiis et k Caput XXXII. - bc Oratoriis 153 Oratoriis Communitatum locorum piorum, in quibus SS. Eucharistia asservatur. 358. — Oratorium semi-publicum, quamvis aliquo speciali casu, obtentis cautionibus de vitanda profanatione, consecrari possit, non necessario sollemniter benedicendum est, sed sufficit ut communi benedictione locorum domorumve benedicatur (/. c., 1196, § 2). 359. — Si Oratorium sit consecratum, quotannis celebrandum est Festum anniversarium Dedicationis eiusdem sub ritu duplici primae classis cum Octava communi, et sub eodem ritu recolen­ dum est Titularis Festum (DD. 3471; 4025 ad 5). Si Oratorium sit solemniter benedictum, Festum Titularis tantum sub ritu supra memorato celebrandum est; et, si agatur de Oratorio piarum Communitatum, sit Oratorium principale, deficiente Ecclesia (D. 4192 ad 3). 360. — In Oratoriis semi-publicis, nisi speciale adsit privilegium, Calendarium loci seu Dioeceseos adhibendum est (DD. 3910; 3919 ad 17; 3927 ad 1; 4248 ad 3). Quae diximus de violatione et exeeratione Ecclesiarum, Ora­ toriis semi-publicis, consecratione dedicatis, applicanda sunt. Articulus IV. De Oratoriis privatis seu domesticis. 361. — Ad Oratoriorum privatorum seu domesticorum speciem, iuxta definitionem supra allatam (v. n. 349), pertinent etiam: I. - Oratoria S. R. E. Cardinalium et Episcoporum sive residentialium sive titularium quamvis gaudeant omnibus iuribiis et privilegiis quae propria sunt Oratoriorum semi-publicorum (C. I. C. 1189). II. - Aediculae in Coemeterio erectae a familiis seu personis pri­ vatis ad suam sepulturam (l. c., 1190). 362. — Oratoria privata in commodum alicuius tantum familiae vel personae privatae eriguntur ex induito Apostolico, quod conceditur per Breve in proprio Secretariac Status officio redigendum, praevia in­ formatione Ordinarii loci circa merita oratorum, decentiam domus et Oratorii, etc.; preces vero peragendae sunt per Sacram Congrega­ tionem de disciplina Sacramentorum. Decet ut oratores ad hanc S. Congregationem petitionem mittant per tramitem Ordinarii loci, eo magis quia indultum generatim ad eumdem dirigitur. « Ab hac tamen lege eximuntur Sacerdotes vel senio vel morbo affecti qui solvendo pares non sint. Ad bos gratia mittitur forma rescripti et 154 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus ad nonnas huius legis c. XI Norm. com. » (Norm. pec. ad const. «Sapienti consilio», c. VII, art. Ill, η. 14). 363. — In Oratoriis ita erectis et ab Ordinario vel ab eius Dele­ gato visitatis et probatis, nisi aliud in Apostolico induito caveatur, singulis diebus unica Missa lecta, non vero solemnis aut in cantu celebrari potest, exceptis Festis solemnioribus (C. I. C. 1195, § 1) praesente indultario. Si necessitas urgeat, v. g. ad Viaticum admini­ strandum, alia Missa celebrari potest, etiam absente indultario (D. 2745 ad 7). Sacerdos, sive regularis sive saecularis, in Oratorio privato uti debet proprio Calendario (DD. 3862; 3910; 4248). Missa in Oratoriis privatis prohibetur: 1. In ultimo triduo Maioris Hebdomadae; 2. In Solemnitatibus Nativitatis Domini, Epiphaniae, Paschatis, Ascensionis et Pentecostes; 3. In Festis Assumptionis et Conceptionis Immac. B. Mariae V.; 4. In Festis S. Joseph Sp. B. Mariae V. (19 Martii) et Ss. Aposto­ lorum Petri et Pauli; 5. In Festo Omnium Sanctorum; 6. In Festo Patroni principalis loci, dummodo cum feriatione celebretur. « Ordinarius vero, dummodo iustae adsint et rationabiles causae, diversae ab eis ob quas indultum concessum fuit, etiam sollemnio­ ribus Festis permittere potest per modum actus Missae celebratio­ nem » (C. I. C. 1195, § 2). 364. — In Oratoriis privatis praeter Missae celebrationem, aliae Functiones ne fiant (C. I. C. 1195, § 1), sed potest: I. -Sacra Communio distribui omnibus christifidelibus qui Missae adsistunt, nisi loci Ordinarius, iustis de causis, in casibus particula­ ribus id prohibuerit (/. c., 869; D. 4201). II. - Baptismussolemnis administrari «si loci Ordinarius, pro suo prudenti arbitrio et conscientia, insta ac rationabili de causa, in casu aliquo extraordinario id concedendum censuerit » (C. I. C. 776, § 1,2°). III. - Poenitentiae Sacramentum pro viris certe administrari; ac pro mulieribus saltem extraordinarie de licentia Ordinarii, modo sedes, crate fixa instructa sit (I. c., 909 et 910). IV. - Matrimonium et Missa nuptialis celebrari de Ordinarii li­ centia (I. c., 1109, § 2). V. - Iuxta probatissimos Auctores, ex Ordinarii loci licentia, be­ nedictio mulieris post partum impertiri. Caput ΧΧΧΠ. - De Oratoriis I 155 Functiones extraliturgicae, ex. gr. Rosarii recitatio, praxis devota pro mense Mariah, preces novendiales etc., quamvis a Sacerdote prae­ sideantur, prohibitae non sunt. 365. — « Insignes Sanctorum vel Beatorum reliquiae nequeunt in aedibus vel Oratoriis privatis asservari, sine expressa Ordinarii loci licentia» (/. c., 1282, § 1). Articulus V. De Aediculis quae in Coemeteriis aedificantur. 366. — Aediculae in Coemeterio a familiis seu personis privatis ad suam sepulturam aedificatae, eriguntur ab Ordinario loci qui per­ mittere potest in illis celebrationem plurium Missarum eodem die (C. I. C. 1190; 1194). « Ordinarius hanc licentiam ne concedat nisi prius per se vel per alium ecclesiasticum virum Oratorium visitaverit et decenter instru­ ctum repererit» (/. c., 1192, § 2). Visitator prae oculis habeat praescriptum canonis 1202, § 2: « Subtus Altare nullum sit reconditum cadaver; cadavera autem quae prope Altare sepulta forte sunt, distent saltem spatio unius metri; secus Missam in Altari celebrare non licet, donec cadaver remo­ veatur ». Verba subtus altare designant, iuxta probatos Auctores, in sensu obvio Altaris mensam (C. I. C. 1197) non vero pavimentum super quod Altare exstat, et ideo Missam celebrare licet in Altari quod exstat super cryptam in qua cadavera, etsi in linea recta humata sunt sub eodem Altari tantum separato per lapideam cameram ipsius cry­ ptae (D. 4100 ad 5). Distantia unius metri, a canone super allato requisita, sumi debet in omni directione considerata in superficie pavimenti Altaris. 367. — In huiusmodi Aediculis Missae de Requie prohibentur tantum: 1. In Dominicis et Festis de praecepto licet suppressis; 2. In duplicibus I vel II classis etiam translatis; 3. In Vigiliis privilegiatis Nativitatis Domini, Epiphaniae et Pentecostes; 1 4. In Feria IV Cinerum et Feriis II, III, IV Maioris Hebdomadae; 5. Infra quascumque Octavas privilegiatas etiam III ordinis. Omnes qui in his Aediculis Missae adsunt praecepto de audiendo Sacro satisfaciunt (C. I. C. 1249). >?/ 156 Pars 1. - De quibusdam notionibus s. liturgiani respicientibus CAPUT XXXIII. DE ALTARIBUS Articulus I. De quibusdam generalibus notionibus. 368. — Altare stricto et liturgico sensu est tabula lapidea con­ secrata super qua sacrosanctum Missae sacrificium celebratur; lato sensu est tabula lapidea consecrata et super basim collocata supra qua Missae sacrificium celebratur. 369. — Ratione structurae et consecrationis binae Altarium spe­ cies habentur: immobile seu fixum, mobile seu portatile. Altare immobile seu fixum liturgico sensu est mensa superior una cum stipitibus per modum unius cum eadem consecratis (C. 1. C. Altane mobile sen portatile, pariter liturgico sensu, est petra, ut plurimum, parva, quae sola consecratur, quaeque dicitur etiam Aim portatilis seu Petra Sacra; vel eadem petra cum sti­ pite qui tamen non fuit cum eadem consecratus (/. c., § 1, 2°). Diximus immobile seu fixum liturgico sensu, nam intelligendum est non relate ad pavimentum seu locum super quo Altare exstat, sed relate tantum ad basim quae cum mensa unum corpus consecratum efficit; ergo haberi potest Altare fixum liturgico sensu, quod sensu vulgari amoveri possit, dummodo mensa a basi non separetur. E contra Altare mobile seu portatile liturgico sensu esse potest, sensu vulgari, fixum, scilicet quando petra sacra stabili modo adhaereat super aliqua mensa quae una cum basi amoveri nequit a pavimento. I t ’ t ) 370. — Ratione honoris habetur: Altare maius, privilegiatum et papale. I. - Si in Ecclesia plura adsunt Altaria illud quod ordinarie exstat in capite eiusdem Ecclesiae e regione portae primariae, dicitur maius, alia minora. II. - Altare dicitur privilegiatum quod specialibus gaudet Indul­ gentiis. « Per Indulgentiam Altari privilegiato adnexam, si spectetur mens concedentis et usus clavium potestatis, intelligenda est Indulgentia plenaria, quae animam statim liberat ab omnibus Purgatorii poenis; si vero spectetur applicationis effectus intelligenda est Indulgentia, cuius mensura divinae misericordiae beneplacito et acceptationi respondet » (S. C. Indui", die 28 Iui. 1840). Caput XXX111. - Dc Altaribus 157 « Episcopi, Abbates vel Praelati nullius, Vicarii ac Praefecti Apostolici et Superiores maiores religionis clericalis exemptae, pos­ sunt designare et declarare unum Altare privilegiatum quotidianum perpetuum, dummodo aliud non habeatur, in suis Ecclesiis cathedralibus, abbatialibus, collegiatis, conventualibus, paroecialibus, quasiparoecialibus, non autem in Oratoriis publicis vel semi-publicis, nisi sint Ecclesiae paroeciali unita seu eiusdem subsidiaria (C. I. C. 916). « Die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum, omnes Missae gaudent privilegio ac si essent ad Altare privilegiatum cele­ bratae » (C. I. C. 917, § 1). Pius XI benignissime induisit « ut durante Commemorationis Om­ nium Fidelium Defunctorum octavario, Missae omnes in quocumque Altari et a quocumque Sacerdote celebratae habeantur tanquam privilegiatae, pro anima tamen cui applicantur» (Deer. S. Poenit. Ap. diei 31 Octobr. 1934). « Omnia Altaria Ecclesiae per eos dies quibus in ea peragitur sup­ plicatio Quadraginta Horarum sunt privilegiata » (C. 1. C. 917, § 2). « Ut indicetur Altare esse privilegiatum, nihil aliud inscribatur, nisi: allure privilegiatum, perpetuum vel ad tempus, quotidianum vel non, secundum concessionis verba. Pro Missis celebrandis in Altari privilegiato nequit, sub obtentu privjlegii, maior exigi Missae eleemosyna» (/. c., 918). III. - Altare papale illud est in quo tantum Romanus Pontifex cele­ brare potest vel alius de eiusdem induito singulis vicibus obtinendo. Articulus II. De materia, structura deque Altarium sepulcro. 371. — In Altari tria consideranda sunt elementa: materia ex qua conficiendum; structura qua extruendum; sepulcrum in quo Sanctorum Martyrum Reliquiae condendae. I. - Materia. — Iuxta Pontificale Romanum, Decreta S. R. Con­ gregationis et Codicem luris Canonici, mensa Altaris immobilis et Pe­ tra sacra, seu Altare mobile, constare debent ex unico lapide naturali, integro et non friabili scilicet: 1. non ex materia quam coementum armatum vocant, nam ma­ teria haec non est lapis naturalis; 2. nec ex pluribus lapidibus ad modum unius unitis; 3. nec tandem ex gypso aut ex pomice, quia sunt materia friabilis (DD. 2862 ad 1 ; 3674 ad 2 et 3; 4145 ad 1 ; C. I. C. 1198, § 1). II. - Structura. —« In Altari immobili tabula seu mensa lapidea ad integrum altare protendi debet, et apte cum stipite cohae- 158 A* Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiani respicientibus rere; stipes autem sit lapideus vel saltem latera seu columellae quibus mensa sustentatur sint ex lapide» (C. I. C. 1198, § 2). Quamvis a canone non determinetur cohaesionis qualitas, tamen expedit ut cocmento mensa basi adhaereat. Basis esse potest ex muro'lateritio, dummodo columellae quae verum stipitem efformant lapideae sint ita ut unctiones a Pontificali Romano praescriptae fiant immediate super mensa et stipite lapideo eam sustentante (D. 4073 ad 1). Ut Altare fixum consecrari possit requiritur ut sit plenum, et ad hoc sufficit ut tabula Altaris innitatur super quatuor lateribus ita clausis ut post consecrationem nihil intra Altare immitti possit quamvis subter idem Altare vacuitas habeatur (D. 3282). Consecrari etiam possunt Altaria fixa ita ordinata ut « tabula lapidea super stipitem itidem lapideum ex utraque parte ponatur, relicto in medio spatio quodam vacuo, sub quo recondantur Capsae sacrarum Reliquiarum ita commode dispositae, ut oculis fidelium, diebus saltem solemnioribus, appareant» (D. 3126) et alia Altaria fixa « quae omni ex parte super stipitem reponuntur, sed ab ante­ riori parte columnolis nituntur, quae stipitis locum habent circiter ad medietatem tabulae », « dummodo omni ex parte stipitibus adhaereant » (/. c.). Altare « quod undequaque per se stat, et cuius mensa mar­ morea sustentatur a quatuor columellis item marmoreis; subtus vero est omnino vacuum, nec destinatur, prout in casu Decreti n. 3741, Tridentina, 20 Decembris 1890, ad recipiendam arcam ligneam paramentis servandis, « consecrari ut fixum potest » dum­ modo quatuor columellae talem soliditatem exhibeant, qua Altare nullimode moveri possit» (D. 4225 ad 1). « Latitudo mensae Altaris fixi, a fronte ad candelabrorum gradum oportet sit circiter septuaginta centimetra, eius longitudo ad Ec­ clesiae et Sacelli mensuram dimetiatur nempe e metris tribus ad metrum unum et centimetra circiter septuaginta; altitudo tandem a suppedaneo planitiae metrum unum sit aut unum metrum et vix aliquot centimetra. Suppedaneum pro Altaribus in genere longitudinem non excedat mensae Altaris, sed inferiores gradus suppedaneum et mensam ipsam circumeant. Sint ppor.tet gradus et suppedaneum aequalis altitu­ dinis, quatuordecim circiter centimetra; suppedaneum, quod et dicitur predella, latitudinis circiter septuaginta centimetra. « Petra sacra sit tam ampla ut saltem hostiam et maiorem partem calicis capiat (C. LC. 1198, §3). Eius forma esse potest sive quadra sive Caput XXXIII. - De Altaribus !59 rectangularis. Mensura quam Rubrica Missalis (Rub. Gen. Tit. XX) et Codex luris Canonici in supra allato canone exigit, minima est, sed expedit ut aliquantulum amplior sit ut continere possit etiam Pyxidem et Capsulam pro Hostia expositionis, in Visitatione Apo­ stolica, anno 1904, Romae habita praescriptum fuit: « Altaria portatilia debent esse ad minus triginta tria longitudinis et viginti sex cen­ timetrorum latitudinis». Haec Altaria mobilia quinque saltem centi­ metrorum spissitudinis habeant. Petra sacra in medio mensae collocanda est ita ut eius distantia centimetra decem non excedat labio anteriori ipsius mensae et emineat aliquantulum ut a Celebrante eius limites facile dignosci possint; si Petra quadratam formam non habeat tunc collocanda est inversa ratione ac prostat ipsa mensa ut ex sequenti figura apparet. -III. Sepulcrum. — «Tum in Altari immobili tum in Petra sacra sit, ad normam legum liturgicarum, Sepulcrum continens Reliquias Sanctorum, lapide clausum» (C. I. C. 1198, §4). Sepulcrum, de quo in canone, est parvus loculus intra lapidem effossus, clausus cum parvo operculo ex lapide quoque confecto (D. 3162 ad 2). Sepulcrum Altaris portatilis in medio tabulae effodiendum est (D. 3671 ad 2; et 4032 ad 3) et mensura cuiusque lateris esse potest circiter septem centime­ trorum, profunditatis vero mensura sit spissitudini eiusdem tabulae conveniens. In hoc Sepulcro Sanctorum Reliquiae reconduntur (non praescribitur Capsula) cum tribus incensi granibus. Ad validitatem consecrationis Altaris sufficit ut in Sepulcro includantur vel Reliquiae imius Martyris cum Ss. Confessorum aut Virginum Reliquiis, non vero Beatorum, vel unius tantum Martyris (D. 4180 ad 3), sed ad normam legum liturgicarum in eo poni debent Reliquiae duorum Martyrum, nam in formula instrumenti consecra­ tionis a Pontificali Romano proposita legitur: ... et Reliquias San- 160 Pars I. De quibusdam notionibus s, liturgiam respicientibus ctorum Martyrum N. et N...; in Oratione: Oramus te Domine, etc. dicitur: ... Sanctorum tuorum quorum Reliquiae hic sunt... Sepulcrum Altaris fixi generatini effoditur in medio mensae, sed effodi potest in stipite sive a parte anteriori sive a parte posteriori vel in alterutro latere vel etiam in parte superiori stipitis, super quam poni debet mensa ipsa Altaris. Non est necessarium Sepulcrum, ultimo modo effossum, claudi cum operculo, cum ipsa tabula seu mensa Altaris in casu Sepulcrum claudat. Quamvis Sepulcrum hoc tutissimum sit, tamen aptissimum non est, nam claudendum est in actu consecrationis. Mensura Sepulcri Altaris fixi determinatur a quantitate et dimen­ sione Reliquiarum quae in Capsula, formae quadrae ex lamina plumbea vel argentea, intus et extra perpolita, includuntur una cum tribus in­ censi granibus et instrumento consecrationis in pergamena charta scripto ac munienda sigillo illius ad quem consecratio pertinet. Generatini mensura cuiusque lateris Sepulcri est circiter quindecim centimetrorum, profunditas octo circiter. ·" > Etiamsi subter Altari Corpus alicuius Sancti sit, semper in prae­ dicto Sepulcro Reliquiae claudantur (D. 3330). Articulus III. De Altarium consecratione deque eorum execratione. 372. — Altare super quo Missa celebratur, sive fixum sive mobile, consecrandum est iuxta ritum praescriptum in Pontificali Romano, vel etiam in Ritualis Appendice, si agatur de Altari execrato (C. I. C. 1199, § 1; 1200, § 1 et 2, 1° et 2°). Ad quos locorum consecratio spectat (v. n. 306), spectat etiam consecratio Altaris sive fixi sive mobilis. Aras portatiles, salvis peculiaribus privilegiis, omnes Episcopi consecrare possunt (/. c., 1199, § 2). 373. — AlT/\ris execratio est totalis amissio consecrationis. Altaria tum fixa tum mobilia consecrationem amittunt: I. - « Si frangantur enormiter sive ratione quantitatis fractionis sive ratione loci unctionis» (/. c., 1200, § 2, 1°). Fractura est enormis vel ratione quantitatis vel ratione loci unctionis. 1. Ratione quantitatis: a) In Altari mobili quando pars fracta non est capax conti nendi Hostiam cum maiore parte Calicis; i Caput XXXIII. - Dc Altaribus |β| b) In Altari fixo, si mensa divisa est per medium sive fere per medium quamvis utraque pars continere possit Calicem, Patenam et Hostiam. 2. Ratione loci unctionis: si magna pars locorum consecratorum frangatur et scissura maxime afficiat Reliquiarum Sepulcrum, at­ tamen definitio fracturae enormis relinquenda est Episcopi iudicio. II. - Si amoveantur Reliquiae, excepto casu quo ipse Episcopus vel eius delegatus operculum amoveat ad illud firmandum vel repa­ randum vel subrogandum aut ad easdem visitandas (/. c., n. 2). III. - Si amoveatur Sepulcri operculum, excepto casu de quo supra, diximus sub II (l. c.). IV. - Praeterea Altare immobile amittit consecrationem si tabula seu mensa separetur a stipite etiam per temporis momentum, etiamsi ad reponendum cementum aut addendos et mutandos lapides, « quia consecratio Altaris fixi censetur esse in coniunctione mensae lapideae nempe tabulae superioris ac inferioris structurae; hinc si lapis vel tabula superior removeatur ab inferiori, vel ab ipsa lapides eandem immediate tangentes, censetur exeerari; non item si alii lapides inferiores lapidem vel tabulam superiorem principaliter consecratam immediate non tangentes amoveantur et aliis substituantur, Altari in debita altitudine adhuc remanente etsi suecessive omnes lapides taliter inferiores auferantur» (Relfi, Ius Canonicum, L. Ill, Tit. 40, n. 38). Si vero mensa a quatuor columellis sustentata, ab una vel a duabus tantum separetur columellis per temporis momentum, ex hoc Altare consecrationem amittere non videtur, quia ad essentiam consecrationis non omnes requiruntur unctiones (DD. 3771; 4244 ad 1 et 2); si, facta unctione super duas columellas, Altare valide consecratum habetur, ita etiam dicendum est consecrationem non amittere, duarum columellarum unctione remanente. 374. — Execratorum Altarium consecratio per formulas breviores in Appendice Ritualis Romani descripta, perfici potest etiam a Sacerdote delegato a loci Ordinario, non ex propria, sed ex apostolica auctoritate, ut patet ex facultatibus quinquennalibus quae Ordinariis petentibus ab Apostolica Sede concedi solent (C. I. C. 1200, § 1; Rit. Rom., App. 1 et II; Index facultatum quinquen. v. Monitore ecclesiastico, an. 1925, pag. 133). « Execratio Ecclesiae non secumfert exeerationem Altarium sive immobilium sive mobilium; et viccversa » (C. I. C. 1200, § 4); ratio est quia agitur de duobus omnino distinctis consecrationibus. ■ t f t I l! ■’] . | ' ■ | | I F J ! | Π rI w ■ ? ! ■ ! I 1 , , 31 il ;i ·|Ι [ ) | il I |ί If I Μ ili; j i j I ί|ί|1 K j. I 162 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Articulus IV. De Altarium Titulo. 375. — «Sicut Ecclesia, ita quodlibet etiam Ecclesiae Altare, saltem immobile, proprium sibi Titulum habeat» (C. I. C. 1201,§1). Ex praescripto canonis huius pro Altari immobili obligatio habendi Titulum adest; pro Altari mobili obligatio convenientiae tantum, ut patet ex vocabulo saltem. Titulus generatim pro Altaribus fixis eligitur in ipsa consecra­ tione et mutari nequit; electio haec ad Ordinarium pertinet, sed conveniens est, praesertim si agatur de Altari erecto expensis alicuius privati benefactoris, ut Episcopus eiusdem optata expleat. « De Ordinarii licentia mutari quidem potest Altaris mobilis non autem Altaris immobilis titulus» (C. I. C. 1201, § 3). Circa Personas aut Mysteria quae Titulo fungi possunt, eadem valent quae de Ecclesiarum Titulo diximus (v. n. 328). « Altaria Beatis, etiam in Ecclesiis et Oratoriis quibus eorum Officium et Missa concessa sunt, dedicari nequeunt sine Sedis Apo­ stolicae induito» (C. I. C. 1201, § 4). 376. — «Tituli imago super Altari absolute non praecipitur. Si tamen quaedam esset apponenda Altari fixo, imago Tituli appo­ natur» (D. 4191 ad 4). In eadem Ecclesia plura Altaria nequeunt eumdem habere Titulum (DD. 3723 ad 3; 3732; 3791); sed idem Titulus haberi dici nequit si ex. gr. unum Altare dedicatum sit Mysterio Annun­ tiationis B. Μ. V. et aliud B. Mariae V. de Mercede. À* 377. — « Altare tum immobile tum mobile debet esse divinis tantum officiis et praesertim Missae celebrationi reservatum, quolibet profano usu prorsus excluso» (C. I. C. 1202, § 1). Cum Altare Sanctorum Reliquias contineat et Christum reprae­ sentet immo Christum verum recipiat, maxima erga illud reverentia adhibenda est. Et ideo super eo « nihil omnino ponatur, quod ad Missae sacrificium vel ipsius Altaris ornatum non respondeat (Rubr. Gen. Miss, xx), non solum divinorum tempore Officiorum, sed etiam extra id tempus. « Subtus Altare nullum sit reconditum cadaver; cadavera autem quae prope Altare sepulta forte sunt, distent ab eo saltem spatio unius metri; secus Missam in Altari celebrare non licet, donec cadaver removeatur» (/. c., 1202, § 2). De qua prohibitione iam diximus sub n. 365. Caput XXXIV. - De ornatu Ecclesiae et Altarium 163 CAPUT XXXIV. DE ORNATU ECCLESIAE ET ALTARIUM Articulus I. De Ecclesiae ornatu. 378. — Primus et maximus Ecclesiae ornatus est illa munditia quae domum Dei decet. Propterea sacrae aedes quotannis, a solo ad summas partes, a peritis operariis, diligenti adhibita cura, a pulvere et a telis aranearum expurgentur atque a vitreis fenestris sordes excutiantur; columnarum bases, et opus e marmore vel e petra quacumque dilucida fiant aqua. Saepe, praesertim in solemnitatum Vigiliis et die Festum sub­ séquente, pavimenta verrantur, Chori et Ecclesiae sedilia, genuflexoria, confessionalia, mensae et Sacrarii armaria, Altarium gradus ac balaustra, frustis adhibitis expoliantur, aquae benedictae vasa, fenestrae vitreae, quae minus altae emundentur. Non minus curanda est exterius sacrarum aedium expolitio; atrium et frons earundem emundentur. Oportet etiam ut quotannis artis murariae magister Ecclesiam perlustret, ad videndum utrum intrinsecus vel extrinsecus refici indigeat. 379. — Quamvis Sacristae proprium sit munus ut Ecclesia omni ex parte sit munda, maxime tamen decet eritque valde opportunum, ubi scilicet fieri possit, « praesertim in Ecclesiis maioribus et opulen­ tioribus, si constituatur minister aliquis, cui curae sit, ut Ecclesia continuo in omni eius parte munda sit et expolita tam in pavimento quam in parietibus, columnis et laquearibus» (Caer. Episc. L. 1. cap. 12, n. 25). Curandum etiam illi erit Ministro ne permittat per Ecclesiam discurrere puerulos Divina Officia perturbantes, sed maxime cu­ randum ne Sacris assistant mulieres quarum vestiendi ratio ad pra­ vitatem morum augendam tantopere confert. 380. - « Sicut in anniversariis solemnitatum sanctioribus cele­ britatibus festivius canimus laudes, solemniusque ecclesiastica cele­ brantes Officia, modulamur organis, pretiosiorique vestium ap­ paratu induimur, ita diligenter nos domus Dei decorem, et locum habitationis gloriae eius, curare debemus, ut quo spiritalis laetitiae ti 164 i · .-···. Pars I. - Dc quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus nostrae manifestiora signa demus, divinorum beneficiorum, quae iis potissimum solemnitatibus recolimus, memoria excitati, Templa etiam ornatiora, quam aliis diebus appareant tum ad augustiorem cultum tum ad fidelium consolationem» (Ex Concil. V provinc. Mediolanensi, caput: «Quae ad dies festos»). 381. — Sed in Ecclesiae ornatu nonnulla inconvenientia quae, etiam aetate nostra, vel insipientiae causa, vel ob artium imperitiam, iam praevalent, vitanda sunt. In primis curent omnes ad quos pertinet, ut apparatus, etiamsi praecellentis decoris, non deturpent sacras aedes pulchrarum artium operibus saepissime insignes, nam apparatus exornare et non Eccle­ sias deformare debet, immutando vel perturbando structurae genus. Propterea improbanda sunt ornamenta omnia, quamvis haec integra serica sint, quae coronas, fornices, capitella, mensulas, bases con­ tegunt; eo magis si obtegunt vel columnas vel parietes pretioso marmore inductas, vel picturas vel statuas singulari opere artifi­ cioque perfectas. Vitanda quoque est magna peristromatum colorum varietas, quae et Sacrae Liturgiae gravitati ac dignitati et domus Dei decori atque artium elegantiae non convenit; itaque in omnibus ornamentis ruber color praevaleat. De ornamentis ex tela gossypina, vel alia huiusmodi, ne verbum quidem; haec igitur profanis relinquantur festis. H 382. — Exornetur potius Ecclesia cereis non paucis convenienter dispositis vel in conspicuis lampadibus vel in decoris candelabris. Quamvis a S. R. Congregatione cerei ficti ex metallo, in quibus machina quadam introducitur parvus cereus, tolerantur (D. 3448 ad 13), tamen in Ecclesiis, praesertim insignioribus, non huiusmodi cerei adhibeantur nec alii ficti cerei, sive ex metallo sive ex alia materia, in quorum summitate, saepe absque ulla peritia, brevior cereus adiungitur, ita ut non Ecclesiae et Altaris ornamentum sed deturpatio cerei isti appareant. i Μ :! À* 383. — In praecipuis sollemnitatibus etiam Ecclesiae «ornandae erunt valvae floribus, ramis et frondibus virentibus, bracteolis, aut fasciis diversi coloris, appensis vel colligatis, quo splendidius pro locorum consuetudine, ac temporum qualitate, fieri poterit; supra vero portae superliminare Imago Sancti vel Sanctorum, quorum dies Festus agitur, pariter ornata, et sub illis insignia Summi Ponti­ ficis, Legati, Cardinalium, aut Nuntii Apostolici, Episcopi, Reipublicae Principis aut Civitatis, pro libito ponentur, servando in eorum positione ordinem Dignitatum- inferioris vero ordinis homi- Caput XXXIV. De ornatu Ecclesiae et Altarium 165 num, maxime laicorum, insignia non sunt apponenda » (Caer. Episc. L. 1, cap. 12, n. 3). 384. — Ecclesiarum Rectores circa usum lucis electricae animad­ vertant sequentia: Super Altare praeter candelas ex cera tolerari nequit ut habeatur etiam illuminatio electrica (D. 4097); nam lux electrica adhiberi nequit ad cultum, sed adhiberi potest ad depellendas tenebras Eccle­ siasque splendidius illuminandas; cauto tamen ne modus speciem praescierat theatraiem (D. 3859). Vetita omnino est lux electrica loco candelarum vel lampadarum quae coram Sanctissimo Eucharistiae Sacramento vel Sacris Reliquiis Sanctorum praescriptae sunt. Pro aliis Ecclesiae locis et ceteris casibus illuminatio electrica ad prudens Ordinarii indicium permittitur (D. 4206), « minime vero ad Ecclesiarum Rectorum arbitrium. Quinimo absolute interdi­ citur quibuscumque Ecclesiarum Rectoribus ne, inscio Ordinario, huiusmodi facultate, proprio libito frui possint, uti saepe saepius evenire solet» (Epii. Liturg., an. 1928, pag. 215). Articulus 11. De Altaris maioris ornatu. 385. — Altare maius prae ceteris amplius altiusque esse debet, generatim collocatum super saltem tres gradus, vel ex marmore vel ex quacunque petra levigata, impari semper numero cum suppe­ daneo, ac sumptuosius ornatum. 386. — In Altari maiore regulariter custodiatur SS. Eucharistia, nisi aliud venerationi et cultui tanti Sacramenti commodius et de­ centius videatur (C. I. C. 1268, § 2). «Sed in Ecclesiis cathedralibus, collegiatis aut conventualibus in quibus ad Altare maius chorales Functiones persolvendae sunt, ne ecclesiasticis Officiis impedimentum afferatur, opportunum est ut sanctissima Eucharistia regulariter non custodiatur in Altari maiore, sed in alio Sacello seu Altari » (/. c., § 3). Hic dicemus de ornatu Altaris maioris in quo non asservatur SS. Eucharistia. 387. — De tobaleis. — Altaris mensa praeter Chrismate seu «pannum lineum ceratum ad Altaris mensuram factum · (Pont. Rom., De Alt. Consecr.) operiatur tribus mappis seu tobaleis ex lino aut 12 — Moretti, De s. Furidtonibns - 166 Pars I. De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus cannabe confectis, mundis, benedictis, quarum superior ita longa esse debet ut ex utraque parte latera contegat et usque ad terram pertingat; circa allatam mensuram contraria consuetudo tollenda est. Duae aliae breviores esse possunt, et etiam sufficit una dupli­ cata ita tamen ut regulariter totam mensam, si agatur de Altari fixo, rigorose saltem Petram sacram, si de Altari mobili, cooperiat (Rubr. Gen. Miss, xx; Caer. Episc. L. I, cap. 12, n. 11; DD. 2600: 3868 ad 1; 4029 ad 1). Tobalea superior exornari potest fimbriis seu reticulatis acu pictis, ex eadem tobaleae materia vel ex gossypio vel etiam alia materia. Ad supellectilem, quae benedici debet antequam ad usum sibi proprium adhibeatur, Altaris tobaleae quoque pertinent (Rit. Rom., Tit. VIII, cap. XXI) et illis benedictionem impertire possunt qui sub n. 509 enumerantur. Tobaleae benedictae amittunt benedictionem : si usu ita tritae sint ut refici nequeant; si scindantur in duas partes et alterutra ad suum usum non sit idonea; si ad indecoros usus adhibitae vel si ad publicani venditionem expositae fuerint (C. I. C. 1305, § 1). > I 388. — Nullae permittuntur coronides, ex quacunque materia confectae, super extremas partes mensae Altaris ad tobaleas firmandas tum quando Sacra peraguntur tum aliis temporibus, non obstante antiquissima consuetudine (Caer. Episc. L. 1, cap. 12, n. 11;DD.4213 ad 1 ; 4253). Contra coronidum utilitatis assertores optime Periodicum « Ephe­ merides Liturgicae» (an. 1908, pag. 148) sequentia scripsit: «Ex quacunque coronides conficiantur materia, inconvenientia non arcent, quae lex profecto praevidit; et sane: earum firmitas desi­ deratur, praesertim in longioribus mensurae Altaribus; sordes et pulvis cum facilius super mensa coadunantur, tum difficilius expellun­ tur, et quae ita vitari praesumitur tobalearum deturpatio, facilius admittitur; si orarum commaculatio deploranda est, non minus deplorari oportet facillimam coronidum deturpationem: ligni vel metalli crassities, legilis remotione, tum Missali, tum ipsi coronidi, tum tobaleis potest offensionem gignere, si praesertim pueri inserviant. Et, ab omni demum eiusmodi consideratione praescin­ dendo, suprema tobalea est Altaris operimentum, quod unice appa­ rere debet ». 389. — De Cruce. — Super Altare inter candelabra collocetur Crux cum Imagine Crucifixi concinne et decore exculpta, quae ita promineat ut a Celebrante et a fidelibus commode conspici possit. Caput XXXIV. De ornatu Ecclesiae et Altarium 167 Crux ita sit apte disposita ut non appareat res secundaria et quasi ad ornamentum potius, quam ad cultum obiectum praecipuum. Pro minoribus Altaribus hasta longior Crucis non minor sit altitudine quadraginta centimetris, et brevior viginti duobus ut praescriptum a S. Visitatione anno 1904 Romae habita; pro Altari maiori Crux proportionaliter maioris sit magnitudinis. Altare vero in quo adest magna Statua vel Tabula picta reprae­ sentans Crucifixi Imaginem, alia non indiget Cruce, dummodo Crucifixus sit praecipua tabulae Imago et illam Celebrans, elevans oculos in Missa, iuxta Rubricas, commode intueri possit. Materia ex qua Crux conficitur esse debet eadem qua candelabra conficiuntur (v. n. seq.). Crux Altaris ex praecepto non benedicitur, sed si solemniter benedicatur, haec benedictio Ordinario reservatur, qui tamen potest eam cuilibet Sacerdoti committere. Privatim autem haec benedictio a quolibet Sacerdote fieri potest sine ulla Ordinarii licentia (Rub. Gen. Miss, xx; Caer. Episc. L. 1, cap. 12, n. 11; Rit. Rom. Tit. VI11, cap. XXIV; Const. « Accepimus» Bened. XIV, die 19 lui. 1746; DD. 1270 ad 2; 2143; 2621 ad 7; 2960 ad 3). 390. — De Candelabris. — Caeremoniale Episcoporum requirit ut super Altare maius « adsint candelabra sex argentea, si haberi possunt: sin minus ex aurichalco aut cupro aurato, nobilius fabricata, et aliquanto altiora spectabilioraque his, quae ceteris diebus non festivis apponi soient... Ipsa candelabra non sint omnino inter se aequalia, sed paulatim, quasi per gradus ab utroque Altaris latere surgentia, ita ut ex eis altiora sint immediate hinc inde a lateribus Crucis posita » (Caer. Episc. L. 1, cap. 12, n. 11). Sed ab hac praescriptione observanda excusat, si longa vigeat con­ suetudo candelabra inter se aequalia in Altari ponendi (D. 3035 ad 7). In Festis duplicibus minoribus, semiduplicibus, infra Octavas, Fe­ riis Quadragesimae, Adventus, Quatuor Temporum, Vigiliarum « suf­ ficient in Altari quatuor candelae in candelabris; sed in Festis simpli­ cibus et Feriis per annum, duae» (Caer. Episc. L. 1, cap. 12, n. 24). Pro diebus non festivis candelabra esse possunt ex aurichalco vel aere, et tolerari possunt ex ligno deaurato vel argentato decore exculpta. Feria sexta in Parasceve et in Officiis pro Defunctis nunquam argentea sint candelabra, sed, vel ex aurichalco vel acre. Quando Episcopus Ordinarius loci Missam pontificalem, non vero de Requie, celebrat, tunc candelabra septem super Altari ponantur, «quo casu Crux non in medio illorum, sed ante altius candelabrum 168 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus in medio cereorum positum locabitur n (Caer. Episc. L. 1, cap. 12, n. 12). Tolerari nequit ut tempore Missae et Officiorum adhibeantur cande­ labra panno vel tela contecta, ne pulvere sordescant (D. 3059 ad 11). Candelabra quae ad Altaris ornamentum adhibentur non collo­ centur, occasione funerum, circa feretrum, vel tumulum. 391. — De Tabellis Secretarum. — Tum in medio tum in utroque Altaris latere ad Celebrantis commodum et adiumentum appositae sint Tabellae, cornicibus decore ornatae, pro iis quae debet memoriter recitare. Necesse est ut preces nitidis et speciosis litteris impressae sint. Expleta Missa, Tabellae removendae sunt. 392. — De Vasculis Florum.— Sacrae Reliquiae vel Sanctorum Imagines argenteae, sive ex alia materia, staturae competentis, vel vascula cum floribus, frondibusque odoriferis aut serico contextis vel ex solida et convenienti materia decore picta, statui poterunt al­ terne inter sex candelabra, et etiam inter candelabra et ipsam crucem (Caer. Episc. L. 1, cap. 12, n. 12). Nunquam adhibeantur frondes et flores ex bractea sive deaurata sive argentata sive picta, nec ex charta picta; hae turpes imitationes quae nec Altaris dignitati nec bonae arti conveniunt, arcendae sunt. Artefacti flores a Cardinali Urbis Vicario per Notificationem diei XX iunii 1932 omnino prohibiti fuerunt. Abstinendum tamen est ab Imaginibus et Reliquiis Sanctorum collocandis quando SS. Sacramentum patenter adorationi expo­ nendum sit; itemque a floribus tempore Adventus et Quadrage­ simae (Dominica tertia illius et quarta istius exceptis) atque ab Imaginibus tempore Passionis (D. 2365 ad 1; Caer. Episc. L. 2, cap. 13, n. 2; cap. 20, n. 1 et 3). Si Feria secunda, tertia et quinta post Dominicam tertiam Adventus canitur Missa de Feria (pro qua repetitur Missa Gaudete de praecedenti Dominica) potest Altare ornari floribus, nam in his Missis Diaconus et Subdiaconus utuntur dalmatica et tunicella (Rub. Gen. Miss, xix, n. 6) et organa non silent (D. 2365 ad 4). Nec florum vascula ad mentem Rubricarum in Altari ponantur dum canitur Missa de Feria Quatuor Temporum mense Septembri, aut Missa de Passione, quae Feria sexta per annum alicubi celebrari solet, nec in benedictione candelarum dic 2 Februa­ rii (Rub. Gen. Miss.; /. c., D. 3922; IV, § 2). Si functiones extraliturgicae scilicet benedictio cum SS. Sacra­ mento, preces novendiales vel triduanae etc., persolvantur diebus quibus fit Officium de Dominica aut de Feriis tempore Adventus et Quadragesimae, sicut et organorum sonitus permittitur (D. 2424 Caput XXXIV. - De ornatu Ecclesiae et Altarium ifjg ad 4) ita vascula cum floribus super Altari collocari possunt. Et etiam « occasione primae Communionis puerorum, vel ob devotionem erga S. Joseph, mense martio, possunt Altaria ornari floribus et pulsari organa etiam tempore Quadragesimae» (D. 3448 ad XI). Prae oculis habeant Ecclesiarum Rectores verba quae circa usum florum in ornatu Altaris in «Ephemerides Liturgicae», anno 1917. p. 102, leguntur: « Ne fiant tales apparatus arbusculorum, et florum ut Ecclesia vel Altare in viridarium seu hortum immutentur. Altare praesertim, ne ultra quam citati loci liturgicorum codicum permit­ tunt, vasis florigeris aut floribus aliter dispositis occupetur. Locus igi­ tur florum super Altare est spatium inter candelabra: sit hoc satis ». Ad ornamentum Ecclesiarum et Altarium, sobrie quidem adhiberi queunt plantae, vel flores recentes, qui toto anno in non paucis regionibus abundant, et quos pii fideles, secuta exhortatione, possunt Ecclesiae offerre. In Officiis pro Defunctis « Altare nullo ornatu festivo, sed sim­ pliciter, et nullis imaginibus, sed sola Cruce et sex candelabris paretur (Caer. Episc. L. 2, cap. 11, n. 1). 393. — De Pallio. — Altare «pallio quoque ornetur coloris, quoad fieri potest, diei Festo vel Officio convenientis» (Rub. Gen. Miss, xx), nisi Altare ipsum lapide pretioso aut marmore concinne exculpto ornatum sit; quo in casu, aliis ornamentis non indiget. Pallium confici potest regulariter ex eodem panno qui in sacris paramentis conficiendis adhibetur, scilicet ex panno serico, auro vel argento intexto, vel sacris Imaginibus, frondibus ac floribus, sive acu sive penicillo depictis, decore ornato. Et etiam confici potest ex panno habente fulcimentum in gossypio, lana vel lino, sed ex parte externa et intuentium oculis ex filo serico integre contecto apparente; huiusmodi pallia praecipuis Ecclesiis minime conveniunt. Non prohibentur pallia confecta ex corio, vel ex tabula lignea, vel ex lamina argentea aut ex alio convenienti metallo deaurato vel argen­ tato in qua sacrae effigies aut symbola, bona arte, exculpta sint. 394. — De Tapeti. — Diebus solemnioribus « gradus omnes Altaris inferiores cooperiantur aliquo amplo et pulchro tapeti ut, si fieri potest, sint magis conspicui et ornati, quam reliqua pars Presbyterii, quae pannis viridibus contegitur. Si vero tale tapete amplum haberi non posset, saltem scabellum, seu suppedaneum quod est proximum Altari, sit tapete aliquo coopertum » (Caer. Episc. L. 1, cap. 12, n. 16). Aliis diebus tapete iuxta Festorum qualitatem et Ecclesiae facultates super gradus extendi potest. 170 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus 395. — De Lampadibus.— Iuxta Caeremoniale Episcoporum ante Altare maius saltem tres lampades esse debent (/. c., n. 17), quae, pro libito, sustentari possunt brachio ex metallo parieti infixo ad similitudinem cornucopii vel suspendi ope cordularum (D. 3576 ad 4). Lampadarum forma, cum multiplex esse possit, prout temporum cursus tulit, nulla quidem improbatur, modo Ecclesiae consuetudini conveniat ». « Lampades pro Ecclesiarum ratione et dignitate ex argento aut aurichalco, prout est ecclesiasticae consuetudinis, esse possunt » (S. Carolus, Instr, fabr. Eccl., L. 2). Vasa vitrea, quae decentia esse debent ac saepe a sordibus purgata, viridis vel rubri coloris adhiberi possunt (D. 3576 ad 5). 396. — De Imagine Praecipua. — « Si Altare parieti adhaereat, applicari poterit ipsi parieti supra Altare pannus aliquis caeteris nobilior et speciosior ubi intextae sint Domini Nostri lesu Christi, aut gloriosae Virginis, vel Sanctorum Imagines nisi iam in ipso pa­ riete essent depictae et decenter ornatae » (Caer. Episc. L. 1, cap. 12, n. 13) vel in aedicula fabrefacta Statuae adessent. Si Ecclesia dicata sit Sacratissimo Cordi lesu, quamvis in Altari maiori SS. Eucharistia regulariter custodiatur, tamen Imago seu Statua repraesentans D. N. L Christum detecto Corde, in eodem Altari, non tamen supra Tabernaculum, collocari potest iuxta pru­ dens Ordinarii iudicium (D. 4401 ad 1 ), et durante expositione SS. Sa­ cramenti detecta manere potest (D. 3599 ad 3) dummodo non agatur de Oratione XL Horarum (« Instr. Clement. » § 3). Quamvis Tituli Imago super Altare absolute non praecipiatur, tamen si in maiore Altari apponenda est, eadem esse debet ac Ec­ clesiae Tituli (DD. 2752 ad 5 et 7; 4191 ad 4). 397. — De Baldachino. — « Desuper vero (Altaris) in alto appendatur umbraculum, quod baldachinum vocant, formae qua­ dratae, cooperiens Altare et ipsius Altaris scabellum, coloris caeterorum paramentorum. Quod baldachinum etiam supra statuendum erit, si Altare sit a pariete seiunctum, nec supra habeat aliquod ciborium ex lapide aut ex marmore confectum» (Caer. Episc. L. 1, cap 12, n. 13). « Quamquam vero varia appellatio ciborii, hic certe nihil aliud significat, quam turritam aediculam quatuor columnis innixam Altari impositam, ut videre hodieque est Romae in variis Basilicis ac praesertim S. Petri, S. loannis Laterani et S. Mariae Maioris» (Catalanus, Comment, in Caer. Episc., in hoc loco, IV). Caput XXXIV. - De ornatu Ecclesiae et Altarium 171 Baldachinum confici potest etiam ex ligno deaurato et formam exhibere vel plurium angulorum vel regiae coronae, dummodo Altare penitus cooperiat. 398. — De Throno Episcopali. — Thronus Episcopi in Ecclesia cathedrali debet esse fixus et immobilis: locandus est vel in cornu Evangelii vel parieti adhaerens e regione Altaris. Locandus in cornu Evangelii si Altare adhaereat parieti vel ab eo modice sit separatum, et in casu Canonicorum sedilia ad ingressum Chori seu Presbyterii ponuntur, sed non longe a Throno. Si vero Altare sit in medio, Thro­ nus collocandus est e regione Altaris adhaerens parieti, et Canoni­ corum sedilia hinc inde inter Thronum et Altare (Caer. Episc. L. 1, cap. 13, n. 1 et 2; DD. 131 ad 2; 2471 ad 5). Forma eius erit praealta et sublimis, sive ex ligno sive ex marmore aut alia materia, fabricatus in modum cathedrae; tres tantum gradus habere debet, et, praeter gradus, suppedaneum habere potest (Caer. Episc., L. 1, cap. 13, n. 3; D. 2331 ad 7). « Per suppedaneum autem hic concessum debet intelligi quidam gradus taliter cathedrae aptatus ut pedes stantis aut sedentis Anti­ stitis non multum excedat, gradus superioris planitie ante et circa tale suppedaneum libera remanente, ita ut inde sedeant Canonici et in anteriori parte locum habeat Episcopus ad accipienda para­ menta » (Catalanus, Comment, in Caer. Episc., L. 1, cap. 13, n. 3, VII). Hoc suppedaneum ita moderandum est ut in altitudine pro quarto gradu reputari non possit (/. c.). Thronus altior Canoni­ corum sedilibus et inferior mensa seu suppedaneo Altaris esse debet (D. 2049 ad 25). Suppedaneum, planities et gradus pannis aut tapetibus tegendi sunt, sed non licet tapete in gradibus Throni sterni quando Altaris gradus nudi remanent (DD. 569; 574). Convenit ut Thronus semper sit ornatus serico panno vel alia materia coloris convenientis Officio diei, non vero aurei coloris nisi Episcopus sit Cardinalis. Super Throno baldachinum formae quadratae eiusdem materiae et coloris tegumenti Throni, Episcopum et tres Canonicos assistentes cooperiens appendi debet « dummodo et super Altari aliud simile vel etiam sumptuosius appendatur; nisi ubi super Altari est ciborium marmoreum, vel lapideum; quia tunc superfluum est, nec aptari commode potest» (Caer. Episc. L. 1, cap. 13, n. 3). In aliis Ecclesiis dioecesis Thronum fixum retinere non licet. Erigendus tamen est Thronus etiam in Ecclesiis Regularium quando 172 Pars 1. - De quibusdam notionibus s. liturgiain respicientibus Episcopus sacra solemniter peragit (DD. 492; 791 ad 4; 1209; 1290 ad 1; 2212; 2471 ad 5; 2712). 399. — De Faldistorio. — Faldistorium est sedes pontificalis ampla, plicatilis, absque fulcimento ad declinandum dorsum: operiendum est undique ad terram serico coloris paranientorum; super illud collocatur unum cussinum, alterum ante illud ponitur quando Celebrans genuflectere debet. 400. — De Scamno pro Celebrante et Ministris Sacris. — Caeremoniale Episcoporum (L. l,cap. 12, n. 22) praecipit ut in cornu Epistolae collocetur scamnum oblongum pro Celebrante, Diacono et Subdiacono. « Huius scamni Caeremoniale nec formam praescribit nec ornatum, quae duo accidentalia sunt et varia esse possunt iuxta diversas Ecclesiarum consuetudines: dummodo certos intra fines coerceantur. Scamni nomen genericum est, et aeque potest intelligi tam de sca­ bello oblongo, quam de lignea pariter oblonga sede cum suo postergali; excludit vero sedes camerales» (Adnot, super Decr. 2631 ; vol. IV. pag. 243). Scamnum istud neque aliquod suppedaneum, neque gradus habere potest (DD. 977; 2135 ad 2; 2631 ad 3); sed cooperiri potest panno viridi, vel violaceo colore pro qualitate temporis, vel etiam colore Officio congruente. In Officiis pro Defunctis et in Feria Sexta in Parasceve sit omnino nudum. S. Rituum Congregatio interdixit variis Decretis ne sedes came­ rales Scamno substituerentur, declarans consuetudinem illam esse improbandam (DD. 2621 ad 6; 3104 ad 4; 3804 ad 11). 401. — De Abaco. — Abacus, semper in cornu Epistolae collo­ candus, confici potest ex ligno vel ex marmore, absque gradibus et in eo Crux vel aliqua Imago ponenda non est. Abacus cooperien­ dus est mappa linea alba ita oblonga ut ad terram pertingat; in Officiis vero pro Defunctis et in Feria Sexta in Parasceve coope­ riendus est in parte superiori tantum. Si abacus sit ex ligno vel marmore, affabre elaborato, tobalea cooperiri potest tantum mensa, in omnibus Officiis. 402. — De Choro. — Chorus, lato sensu, est locus seclusus can­ cellisque septus in quo Altare maius extat; stricto sensu est locus quo sive Canonici in Ecclesiis cathedralibus et collegialibus, sive Clerus in aliis Ecclesiis, sive Religiosi in Ecclesiis conventualibus, utuntur pro cantu vel recitatione divini Officii et pro sacris Functio­ nibus assistentia. Caput XX'XIV. De ornatu Ecclesiae et Altarium 173 «Chori locus a populi statione, ut vetus structura et disciplinae ratio ostendit, seclusus, cancellisque septus, cum ad Altare maius esse debeat, sive ab anteriori parte (ut antiqui instituti est) illud circumdet, sive a posteriori sit usque adeo late longeque, ubi pro situs spatio potest, patere, etiam in hemicycli, vel in alterius formae, pro ratione Cappellae Ecclesiaeve, modum, architecti indicio, debet, ut et amplitudine et ornatu item decenti, Ecclesiae dignitati, Clerique multitudini apte respondeat» (S. Carolus, Instr. jabr. Eccl., lib. I). Chorus extruendus est sedibus ligneis coniunctis in modum unius corporis, absque umbraculis ad instar baldachini, aliquantulum super pavimentum eminentibus, sed ita ut in cathedralibus Ecclesiis, Ordinarii Thronus iisdem altior et superior sit atque superemineat (D. 2049 ad 25). Si Thronus e regione Altaris collocatus sit, Canonicorum sedes, ut sub n. 398 diximus, hic inde disponuntur inter Thronum et Al­ tare; et in casu prima Dignitas sedet in primo stallo ad dexteram Throni, secunda Dignitas, si adsit, vel Dignior Canonicorum in primo stallo ad sinistram Throni, Dignitas vel Canonicus qui sequi­ tur, in secundo stallo ad dexteram Throni et sic deinceps. Si vero Thronus in cornu Evangelii sit, tunc Canonicorum sedes collocantur ad ingressum Chori seu Presbyterii ita tamen ut Thronus a Canonico­ rum sedibus non longius separetur (D. 214 ad 2); et in hoc casu prima Dignitas sedet in primo stallo in cornu Evangelii, secunda, si adsit, vel Canonicus Dignior in primo stallo in cornu Epistolae et sic deinceps. Articulus III. De ornatu Altaris SS. Sacramenti. 403. — SS. Eucharistia «custodiatur in praecellentissimo ac nobi­ lissimo Ecclesiae loco ac proinde regulariter in Altari maiore, nisi aliud venerationi et cultui tanti Sacramenti commodiuset decentius videatur, servato praescripto legum liturgicarum quod ad ultimos dies Hebdo­ madae maioris attinet. Sed in Ecclesiis cathedralibus, collegiatis aut conventualibus in quibus ad Altare maius chorales Functiones persolvendae sunt, ne ecclesiasticis Officiis impedimentum affe­ ratur, opportunum est ut sanctissima Eucharistia regulariter non custodiatur in Altari maiore, sed in alio Sacello seu Altari. « Curent Ecclesiarum Rectores ut Altare in quo Sanctissimum Sacramentum asservatur sit prae omnibus aliis ornatum, ita ut suo ipso apparatu magis moveat fidelium pietatem et devotionem » (C. I. C. 1268, § 2, 3, 4). 174 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus « Indecentissimum enim foret si Sanctorum Sacella, in quibus non exstant nisi ipsorum Imagines vel ad summum aliquae exuviae, potiori cultu prosequeremur, quam locum quem Sanctorum omnium Dominus Christus Dominus sua reali praesentia inhabitat... Arguendi nihilominus sunt, qui, postquam in festis praesertim Sacellum Sancti aurea atque argentea supellectili instruxerunt, Altare Sanctissimi Sacramenti simplicissimo apparatu exornant..... Hoc plane indecen­ tissimum est, et a Christiana pietate longe alienum, adeoque emen­ datione dignum - (Catalanus, Comment, in Caer. Episc., vol. I, pag. 263). 404. — De Tabernaculo. — Tabernaculum, quod benedicen­ dum est priusquam in illo SS. Sacramentum recondatur, inamovibile in media Altaris parte positum (C. I. C. 1269, § 1), esse debet eleganter confectum ex solido ligno, extra deauratum vel aliquo colore pulchre depictum; potest esse ex alia solida materia et pre­ tiosa ut ex metallo aut marmore. Tabernaculum vero marmore extructum, debet esse intrinsecus tabulis ligneis circumamictum ad arcendam humiditatem (D. 3697 ad 13 et S. Carolus Borr., Instr, fabr. Eccl., L. I. cap. 13). 405. — Sit Tabernaculum undequaque clausum et muniatur ostiolo valido ac duplici, si fieri potest, validisque clavibus clauso. Nisi argenteae, sint claves ex metallo deaurato vel deargentato, sericis funiculis vel catenulis argenteis suspensae. Decet ut duae aliae habeantur claves, ne si alterae amittantur vel frangantur ad fabrum recurrendum sit ut Tabernaculum aperiatur. Claves Tabernaculi nec super Altare relinqui nec ulli laico credi debent, sed diligentissime custodiri « onerata graviter conscientia Sacerdotis qui Ecclesiae vel Oratorii curam habet» (C. 1. C. 1269, § 4). 406. — Forma Tabernaculi potest esse vel rectangula vel sexan­ gula, vel quadrata vel rotunda prout decentius et religiosius accom­ modata videbitur ad Ecclesiae formam (S. Carolus, toe. sup. cit.). In summitate Tabernaculi potest esse Imago Christi gloriose resurgentis, vel sacra vulnera exhibentis; vel si in Altari exiguae alicuius Ecclesiae per Tabernaculi occupationem congruus locus Cruci esse non possit ea pro alia sacra Imagine in Tabernaculi sum­ mitate affigatur (S. Carolus Borr., loc. cit.', Gavantus, Tom. I, P. V, De mensuris). Nunquam Crux collocetur ante ostiolum Taberna­ culi (D. 4136 ad 2). 3 Caput XXXIV. De ornatu Ecclesiae et Altarium 175 407. — Tabernaculum debet esse amplum pro dignitate et ma­ gnitudine rationeve Ecclesiae, ita tamen spatiosum ut continere possit duas Pyxides cum Capsula maioris Hostiae vel Ostensorio (S. Carolus, loc. cit.). Intus si auro non sit illitum, serico panno albo circumvestiatur vel laminis deauratis exornetur (DD. 3254 ad 8; 3709). Corporale stratum et bene extensum continuo retineatur ac saepe mutetur ob munditiem. 408. — Tabernaculum debet esse ab omni alia re vacuum, ideoque, praeter SS. Eucharistiam et vasa sacra quae eam continuerint et nondum sint purificata, nihil in eo reponere licet, non Calicem, non parvam Pyxidem ad Viaticum deservientem, aut aliud quidpiam utcumque sacrum videatur (S. C. Episc. et Reg. 3 Maii 1693). Nihil etiam supra Tabernaculum collocare, praeter Crucem, fas esto; non candelabra, non vasa cum floribus, non Reliquias San­ ctorum vel ipsius Sanctae Crucis aut alterius Instrumenti Passionis Dominicae, non sacras Imagines (DD. 2740 ad 1). 409. — De Conopeo. — Tabernaculum, licet pretiositate insigne, tum ratione materiae, tum artis, tegendum est iuxta praescrip­ tionem Ritualis Romani (Tit. IV, cap. I, n. 6), Conopeo, quacumque contraria consuetudine non obstante (DD. 3035 ad 10; 3520; 4137), quia Tabernaculum non est institutum ut videatur, sed ut SS. Sacra­ mentum recondat. Conopeum confici potest ex serico vel ex panno contexto gos­ sypio vel lana vel cannabe, et erit coloris albi aut coloris convenientis Officio diei, mutato tamen colore nigro in violaceo (D. 3035 ad 10). Eiusdem coloris Conopei et pallium esse debet. Tolerandus est usus Tabernaculum intus velo seu cortina serica etiam argento aut auro intexto ornari, dummodo Conopeum apponatur (D. 3150). 410. — De vasculo pro digitorum ablutione. — Super Altaris mensam prope Tabernaculum adsit vasculum, vel ex metallo vel ex vitro cum suo operculo, aqua munda, quae saepe renovanda est et antiqua in sacrario proiicienda, repletum pro digitorum ablutione; apud vasculum collocandum est purificatorium ad abstergendos digitos. Pro administratione S. Communionis tobaleae super cancellos extendi debent. 411. — De Lampadibus. — Ante Altare plures lampades, numero semper impari, iuxta Caeremoniale Episcoporum (L. l,cap. 12, n. 17) saltem quinque esse debent, quae omnes accendendae sunt tantum 176 Pars I. - De quibusdam notionibus s. Iiturgiam respicientibus diebus solemnioribus; reliquis diebus ad minus tres tota die accensae, sed una saltem lampas diu noctuque continenter luceat, nutrienda oleo olivarum vel cera apum; ubi vero oleum olivarum haberi ne­ queat, Ordinarii loci prudentiae permittitur ut aliis oleis commu­ tetur, quantum fieri potest vegetalibus » (C. I. C. 1271). Ob plurium Ordinariorum instantiam, attentis peculiaribus cir­ cumstantiis sive ordinariis sive extraordinariis ex bello ortis, iisque perdurantibus, per Decretum S. R. C. diei 23 Februarii 1916 pru­ denti Ordinariorum indicio cum facultatibus necessariis et oppor­ tunis benigne remisit potestatem concedendi pro lampade quae diu noctuque continenter collucere debet coram SS. Sacramento, usum lucis electricae sed, ultimo loco, scilicet in defectu olei olivarum, aliorum oleorum vegetalium, cerae apum sive purae sive mixtae, (D. 4334). In his locis ubi eaedem perdurant causae adhuc permis­ sione hac uti licet. Lampas, quae coram SS. Sacramento continenter lucere debet, sustentari potest brachio ex metallo confecto et parieti infixo ad similitudinem cornucopiae, vel suspendi ope cordularum, dummodo intra et ante Altare continuo ardeat (D. 3576 ad 4). Circa huius Altaris ornatum pervide quod diximus de ornatu Altaris maioris (v. n. 385 et seqq.), sed candelabra nigri coloris non toleranda cum SS. Sacramentum in Tabernaculo adsit. Articulus IV. De Altarium minorum ornatu. 412. — Altaria minora duos saltem habeant gradus, nempe gradum unum sub suppedaneo; admittuntur tamen Altaria minora cum suppedaneo tantum. Praeter Crucem Altaria minora « habeant quaelibet saltem duo candelabra» (Caer. Episc. L. 1, cap. 12, n. 16), et absolute super Altare in Missae celebratione, nec sufficiunt si hinc et hinc parieti, Altare fere tangenti, infixa (D. 3137 ad 1). In praecipuis vero Ecclesiis conveniens est, praesertim si ampla sint haec Altaria, ut quatuor et etiam sex habeant candelabra, inter quae statui poterunt vascula cum floribus vel Reliquiae vel Sanctorum Imagines. Diebus autem solemnioribus pallio ornentur et gradus aliquo tapete cooperiantur. Ante illa «singulae possunt lampades appendi, quae quidem in praecipuis Festis, saltem dum Vesperae et Missa solemnis de­ cantantur, continue ardeant (Caer. Episc. L. 1, cap. 12, n. 16 et 17). U* ■ Caput XXXV. - De Sacrario 177 413. — Si Altaria fixa sint, quamvis super illa Tituli Imago vel Statua non praecipiatur, tamen si aliqua Imago vel Statua collocanda sit, eadem ac ipsius Tituli esse debet, qui nequit absque apostolico induito mutari (C. L C. 1201, § 1); si vero mobilia sunt et Titulum habeant, tunc si collocanda sit Imago vel Statua, conveniens est ut eadem ac ipsius Altaris Tituli sit, qui ex Ordinarii licentia mutari potest. In huiusmodi Altaribus praeter Tituli Imaginem alia Imago apponi potest de Ordinarii licentia. Nisi Altaria minora ex Apostolicae Sedis induito dedicata sint Beatis, eorum Imago vel Statua super illa apponi nequit. 414. — Praescriptio appendendi super omnia Altaria baldachinum hodie urget tantum pro Altari maiori et pro eo in quo SS. Sacramentum asservatur, si aliud sit ab Altari maiori. 415. — Regulas traditas circa Ecclesiae et Altaris ornatum, praesertim Ecclesiarum Rectores prae oculis habeant, quando agatur de extraordinariis solemnitatibus, uti centenariis commemorationibus, solemniis sive triduanis sive octiduanis quae in honorem alicuius Sancti vel Beati celebrantur infra annum a beatificatione vel a canonizatione, in expositione SS. Sacramenti pro Eucharisticis Conventibus etc.; quibus in casibus persaepe et super Altare multi­ pla ac ingentia candelabra apponuntur, quae non solum impediunt ut in ea Missae Sacrificium iuxta liturgicas praescriptiones decenter celebrari possit, sed etiam bonae arti et recto aestheticae sensui minime conveniunt; itemque Ecclesiae ornatus est aulicus, thea­ tralis et indecorus magna et inutilis expensa, pietati detrimento ita ut nonnulli Ecclesiam adeuntes, prius nimia luce obcaecati, dein attoniti ad illum aulicum ornatum contemplandum, nec tantisper genuflectant ad SS. Sacramentum adorandum multoque minus ad venerandum Sanctum cuius dies solemnis agitur. CAPUT XXXV. •· DE SACRARIO 416. —· Sacrarium est locus, regulariter prope Altare maius, in quo adunantur Clerici et pro sacris functionibus parantur; propterea omnes in eo servare debent modestiam, gravitatem, et silentium, quae maxime et sacras actiones et clericale officium decent, memores moniti Scripturarum « Ante orationem praepara ani­ mam tuam» (Eccli. XVIII, 23). .r · l£. _ 178 _ ·* ■ · —. >.·» f I '· j' *-■ .·■ L·—— . Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiani respicientibus Crux cum Imagine Crucifixi in eius praecipua pariete adsit, et sub ea collocetur mensa pro sacris paramentis assumendis ad cuius pedes solidum ac decens ligneum suppedaneum ponatur. In Sacrario principalium Ecclesiarum adsint aliae mensae sufficientes pro numero paramentorum quae sunt extendenda, et Clericorum qui Ecclesiae addicti sunt. Adsint quoque genuflexoria ac tabellae Orationum pro praepa­ ratione ad Missam ac gratiarum actione post Missam. In Sacrario, una cum tabula oraria pro sacris functionibus, expo­ sitae sint tabulae legatorum etc. ad normam Synodalium constitu­ tionum; in pariete collocari possunt Imagines Summi Pontificis et Ordinarii loci. Loco autem opportuno decens vas aquarum exstruatur et appo­ nantur proxime lintea, pro manuum abstersione, quae saepe commu­ tanda sunt. In Sacrario, nisi adsint alia loca tuta ac decentia, custodiantur vasa sacra, vestes sacrae et supellex necessaria ad divinum cultum exercendum, exstructis ad id opportunis armariis numero et ampli­ tudine sufficientibus, validisque vectibus et clavibus obseratis. Conveniens est ut in Ecclesiis cathedralibus et collegiatis alterum sit Sacrarium pro Canonicis, et ad id inservire potest ipsa aula capi­ tularis, alterum pro reliquis de Clero. CAPUT XXXVI. DE ARCHIVO 417. — In omnibus Ecclesiis habeatur Tabularium seu Archivum, cuius clavis ab aliquo ecclesiastico maxima cum diligentia custodienda est. Si desit locus tutus et conveniens atque ab intemperiis protectus, ne documenta intus reposita pereant, Archi­ vum in Sacrario statui potest. 418. — In Archivo servanda sunt omnia documenta quae ad administrationem spiritualem et temporalem Ecclesiae pertinent scilicet: 1. - Exemplaria Bullarum, Decretorum, Litterarum Apostolicarum et Rescriptorum circa administrationem sive spiritualem sive temporalem Ecclesiae, edita et a Cancellaria Ordinariatus transmissa; I fi Caput XXXVII. De Coemeteriis 179 II. - Decreta et Epistolae Ordinarii; III. - Exemplar Codicis luris Canonici, Actorum Concilii Pro­ vincialis et Constitutionum Synodalium; IV. - Catalogum Indulgentiarum quae Ecclesiae concessae sunt; V. - Catalogum Sacrarum Reliquiarum cum documentis circa earum authenticitatem; VI. - Liber in quo descripta sint singula onera sive perpetua sive temporalia eorumque implementum et eleemosynae (C. I. C. 1549, §2); VII. - Documenta et instrumenta iura temporalia Ecclesiae comprobantia (/. c., 1523, 6°); VIII. - Documentum de peracta consecratione vel benedictione Ecclesiae (/. c., 1158); IX. - Accuratum ac distinctum inventarium rerum immobi­ lium, rerum pretiosarum, aliarumve cum descriptione atque aesti­ matione earumdem (/. c., 1522, 2°); praeterea exemplaria rerum arte et vetustate praestantium ope photographicae artis reproducta. 419. — Si Ecclesia sit cathedralis vel collegiata, a Capitulo in proprio Archivo acta et statuta capitularia custodiantur. Item a Parocho, si Ecclesia paroecialis, iuxta praescriptum canonis I.C.470, § 1, custodiantur in Archivo libri paroeciales. CAPUT XXXVII. DE COEMETERIIS Articulus I. De quibusdam generalibus notionibus. 420. — Coemeterium est locus benedictus undique apte clausus et caute custoditus in quo fidelium cadavera sepelienda sunt (C. I. C. 1205, § 1; 1210). « In Ecclesiis cadavera ne sepeliantur, nisi agatur de cadaveribus Episcoporum residentialium, Abbatum vel Praelatorum nullius in propria Ecclesia sepeliendis, vel Romani Pontificis, regalium persona­ rum aut S. R. E. Cardinalium» (/. c., 1205, § 2). Animadvertendum est hoc in canone: I. - «Vox autem Ecclesia, attento legis fine et perspectis legibus liturgicis, accipi debet sensu lato, nimirum pro quolibet loco sacro cultui divino publice exercendo destinato, signanter pro Oratoriis 180 Pars 1. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus semipublicis ad normam can. 1193. Lex eniin aliter non cavet nisi de sepulcro familiari seu gentilicio ac de aediculis Coemeteriorum de quibus in can. 1190» (S. C. Cone. «SS. Conceptionis de Chile et aliarum. Sepulturae», 10 Decemb. 1927, n. 1). II. - Nomine cadaverum non solum corpora adhuc integra et incorrupta intelligi debent, verum etiam corpora plus minusve iam dissoluta et corrupta, seu generatim exuviae (Cfr. Bened. XIV, De Serv. Dei Beat., Lib. IV, part. II, cap. 22 ss.). Lex ecclesiastica cineres et ossa cadaveribus plane aequiparat quoad locum benedictum ubi sepelienda sunt, et quoad ritum sa­ crum sive funus quod in eorundem translatione ac tumulatione peragi potest (DD. 3344; 3693). S. C. S. Officii die 3 Aug. 1897 decla­ ravit ipsa membra corporis humani amputata, in loco sacro sive benedicto esse sepelienda. Ergo vocabulum cadaver de quo in can. 1205, § 2 accipiendum est lato sensu, ita ut comprehendat etiam ossa et cineres et ampu­ tata membra (Cfr. S. C. C. « SS. Conceptionis de Chile et aliarum. Sepulturae», 10 Decemb. 1927). Nec cor a cadaveribus extractum et in vitrea ampulla clausum in visibili loco et inter flores ordinarie collocata, conservari potest in loco sacro (D. 3982). III. - «Nomine personarum regalium in regionibus ubi democratia viget, etiam personae supremum dominium actu obtinentes, ut, e. g. praesides Rerumpublicarum, comprehendi posse videntur; per­ sonae enim hae regales aliquo modo sunt, quia nempe de facto populum regunt. « Personae autem regales sunt illae quae actu populum regunt; nec ultra hos limites, vel summum, ultra consanguineos primi gradus extendi posse privilegium videtur » (P. Matthaeus a Coronata, De loc. et temp, sacr., pag. 141, n. 138). I te c I 421. — Circa modum sepulturae in Ecclesiis notandum est requiri omnino ut capsa seu sarcophagus sub terra deponatur, seu ut sepultura tantummodo humi detur. « Uni Romano Pontifici privilegium est ut sepultura non humi, sed in loco elevato fiat » (ibid.). 422. — « Ius est catholicae Ecclesiae possidendi propria Coe­ meteria. « Sicubi hoc Ecclesiae ius violetur nec spes sit ut violatio repa­ retur, curent locorum Ordinarii ut Coemeteria, societatis civilis propria, benedicantur, si, qui in eis condi solent, sint maiore ex parte i : Caput XXXVII. - De Coemeteriis 1*1 catholici, aut saltern ut in eis catholici spatium habeant, idque benedictum, sibi reservatum » (C. I. C. 1206, § 1 et 2). 423. — Debito semper in honore et reverentia Coemeteria ha­ beantur, ut sacris convenit locis; propterea ad violationis et profana­ tionis pericula vitanda, alto muro claudantur undique. Qui cadavera vel sepulcra mortuorum ad furtum vel alium malum finem violaverit, interdicto personali puniatur, sit ipso facto infamis, et clericus prae­ terea deponatur » (C. I. C. 2328). Crux in medio emineat, nec sacra Aedes vel saltem Sacellum in eis desiderentur. 424. — Coemeteriorum custodes sint viri bonis moribus praediti, iustum honestumque salarium percipiant, et munus suum cum gravi­ tate et pietate adimpleant. Curandum est ab eis ut semper decus et ordo in his locis sit, sed cavendum pariter ut Coemeteria vehit voluptuarii horti colantur. 425. — « Caveant Ordinarii locorum, parochi ac Superiores, ad quos spectat, ne in coemeteriis epitaphia, laudationes funebres ornatusque monumentorum quidquam prae se ferant a catholica religione ac pietate absonum » (C. I. C. 1211). 426. — « Proposito dubio: — An aliquid obstet, quominus lampades etiam electricae ardeant supra sepulcra defunctorum in Christo quiescentium in Coemeteriis rite benedictis, — S. Rituum Congregatio, audito specialis Commissionis voto, respondendum censuit: Non obstare in casu, et ad mentem. «Mens est, ut haec lux, sicut florum ornatus sepulcris appositus, non sit tantum officium humanitatis et solatium vivorum, sed horum in carnis resurrectionem et vitam aeternam, fidei catholicae testimonium et professio. Insuper nullum afferri debet detrimentum supplicationibus, quae, iuxta dogma catholicum, praecipue prosunt fidelibus defunctis, nempe sive Altaris, sive orationum, sive eleemo­ synarum sacrificia » (D. 4378). Si possibile est, ad caput tumuli cuiusque defuncti Crux collo­ cetur una cum inscriptione nominis, ut ab aliis defunctis distinguatur. 427. — Coemeterium aliud est parocciale aliud religiosum (C. I. C. 1208, § 1 et 2). Coemeterium, ut hodie praesertim in civitatibus contingit, plu­ ribus paroeciis commune esse potest, et in casu quilibet Parochus istud Coemeterium ac si suae paroeciae Coemeterium esset conside­ rare debet. 13 — Μοκεττι, Ik s. Functionibus · I. 182 Pars 1 De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Coemeterium religiosum illud est quod ad religionem exemptam etiam laicalem et votorum simplicium pertinet, nam Codex absque ulla restrictione de religiosis exemptis loquitur. 428. — Ordinarius loci permittere potest, ut, extra Coemeterium commune, Capitula, Confraternitates, Piae Uniones et aliae personae morales erigant proprium sepulcrum, quod ad instar Coemeterii benedicatur. Quo in casu non habetur Coemeterium proprie dictum, sed sepulcrum privatum extra Coemeterium commune, et suffi­ cere videtur benedictio tumuli ut in Rituali Romano (Tit. VI, cap. Ill, η. 12); non vero danda est benedictio sive solemnis sive simplex quae constitutiva est. 429. — «Sepulcra Sacerdotum et Clericorum, ubi fieri potest, a sepulcris laicorum separata sint, ac decentiore loco sita; prae­ terea, ubi id commodum fuerit, alia pro Sacerdotibus, alia pro infe­ rioris ordinis Ecclesiae Ministris parentur» (C. I. C. 1209, § 2 et Rit. Rom. Tit. VI, cap. I, n. 21). 430. — «... Curent Parochi, ut, iuxta vetustam et laudabilem Ecclesiarum consuetudinem, parvulorum corpuscula non sepeliantur in communibus et promiscuis Coemeteriorum sepulturis; sed ut pro illis in paroecialibus Coemeteriis, quatenus commode fieri potest, speciales et separatos ab aliis loculos et sepulturas habeant, in quibus non sepeliantur nisi infantes vel pueri, qui ante usum rationis obierint et baptizati fuerint» (Rit. Rom.Tit. VI, cap. VI, n. 1 ; C. I.C. 1209,§3). 431. — «Praeter Coemeterium benedictum alius, si haberi queat, sit locus, clausus item et custoditus, ubi ii humentur quibus sepultura ecclesiastica non conceditur» (C. I. C. 1212). Si vero distinctus locus haberi nequit, tunc ante Coemeterii benedictionem designetur pars aliqua extrema ipsius Coemeterii in duas quae dividatur partes, quarum una pro infantium non baptizatorum sepultura inserviat, altera pro sepultura acatholicorum aliorumque qui forte sepultura ecclesiastica privantur. 432. — Iuxta Rituale Romanum (Tit. VI, cap. 11) et Codicem luris Canonici (can. 1240), ecclesiastica sepultura privantur, nisi ante mortem aliqua dederint poenitentiae signa: 1. Notorii apostatae a Christiana fide, aut sectae haereticae vel schismaticae aut sectae massonicae aliisve eiusdem generis societatibus notorie addicti; 2. Excommunicati vel interdicti post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam; Caput XXXV11. - De Coemeteriis 1R3 3. Qui se ipsi occiderint deliberato consilio; 4. Mortui in duello aut ex vulnere inde relato; 5. Qui mandaverint suum corpus cremationi tradi, etiamsi crematio non sequatur ob heredum voluntatem (Ex Resp. Pont. Comm. ad Can. Cod. interpr., die 10 Novemb. 1925); 6. Alii peccatores publici et manifesti. «Occurrente praedictis in casibus aliquo dubio, consulatur, si tempus sinat, Ordinarius; permanente dubio, cadaver sepulturae ecclesiasticae tradatur, ita tamen ut removeatur scandalum (C. I. C. 1240, § 2). Praeterea « ad sepulturam ecclesiasticam non sunt admittendi qui sine baptismo decesserunt » (C. I. C. 1239, § 1 et Rit. Rom., /. c.). 433. — « Excluso ab ecclesiastica sepultura deneganda quoque sunt tum quaelibet Missa exsequialis, etiam anniversaria, tum alia publica officia funebria» (Rit. Rom. Tit. VI, cap. Π, n. 4). Quod si forte civilis loci auctoritas, Ecclesiae infensa, vi exigat ut defuncti ecclesiastica sepultura privati ad Ecclesiam deferantur ad exequias persolvendas, et eorum corpora vel cineres in Coeme­ teriis benedictis serventur, ne desint Sacerdotes ad quos spectat, qua par est animi fortitudine huic apertae Ecclesiae iurium viola­ tioni obsistere, emissaque congrua protestatione, ab omni abstineant interventu. Tum, data occasione, praestantiam, utilitatem ac subli­ mem ecclesiasticaesepultmaesignificationem seu privatim seu publice praedicare ne cessent, ut fideles, Ecclesiae intentionem apprime edocti, a delictorum de quibus in can. 1240 impietate deterreantur (Cfr. instruet. S. C. S. Off. 19 lun. 1926). 434. — « Catechumeni, qui nulla sua culpa sine baptismo mo­ riantur, baptizatis accensendi sunt» (C. I. C. 1239, § 2). Articulus II. De Coemeteriorum benedictione, violatione et reconciliatione. 435. — Benedictio Coemeterii duplex est: solemnis et simplex (C. I, C. 1205, § I). 1. - Solemnis Benedictio ea est quae fit iuxta ritum descriptum in Pontificali Romano (Pars II « De Coemet, bened.») et spectat ad Ordinarium territorii, dummodo charactere episcopali sit insi­ gnitus, in quo Coemeterium reperitur. Vicarius Generalis, etsi charactere episcopali decoretur, absque speciali mandato, benedi­ ctionem hanc dare nequit (C. 1. C. 1155, § 1). I<84 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus II, - Benedictio simplex ea est quae fit iuxta ritum descri­ ptum in Rituali Romano (Tit. VIII, cap. XXIX) et pariter spectat ad Ordinarium territorii, dummodo Coemeterium non pertineat ad religionem clericalem exemptam, quo in casu haec benedictio spectat ad Superiorem maiorem illius religionis. Ordinarius autem territorii et Superior maior quemlibet sacer­ dotem, iuxta proprium ius, ad hoc delegare possunt (C. I. C. 1156). 436. — Si in Coemeterio civili obtineri nequit spatium reser­ vatum et benedictum pro catholicis, tunc toties quoties singuli tumuli iuxta ritum Ritualis Romani (Tit. VI, cap. Ill, n. ^benedi­ cantur (C. I. C. 1206, § 3). 437. — Quod de Ecclesiarum violatione diximus (v. n. 345) applicetur etiam Coemeteriis (C. I. C. 1207) benedictione consti­ tutiva benedictis, non vero Coemeteriis in quibus singuli tumuli benedicti sunt. I ■· 438. — Reconciliatio Coemeterii est ritus quo Coemeterium certe violatum pristinae restituitur benedictioni, ut fidelium cada­ vera in eo sepeliri possint; et peragendus quam citissime poterit. Hic ritus invenitur: I. - In Pontificali Romano: a) si Coemeterium sollemniter benedictum fuerit, pro circumstantiis adhibendus est ritus descriptus vel sub titulo «£>r Ecclesiae et Coemeterii reconciliatione» vel sub titulo «Z)e reconci­ liatione Coemeterii sine Ecclesiae reconciliatione »; b) si Coemeterium simpliciter benedictum una cum Ecclesia consecrata violatum sit, adhiberi potest ritus descriptus in titulo « De Ecclesiae et Coemeterii reconciliatione » vel pro Ecclesia idem ritus, omissis iis quae ad Coemeterium referuntur, et pro Coemeterio ritus « reconciliatione Coemeterii sine Ecclesiae reconciliatione». 11. - In Rituali Romano: si Coemeterium simpliciter benedictum fuerit, adhibendus est · ritus descriptus vel in Titulo VIII, cap. XXV111 vel in cap. XXX eiusdem Tituli pro circumstantiis, scilicet si Coemeterium violatum sit una cum Ecclesia tantum benedicta, vel absque Ecclesia. 439. — Minister reconciliationis Coemeterii sollemniter benedicti est Ordinarius loci in quo Coemeterium reperitur, dummodo non agatur de Coemeterio ad religionem clericalem exemptam; quo in casu Minister est Superior maior. Ordinarius loci et Superior maior ad hoc delegare alium sacerdotem possunt (C. I. C. 1176, § 2). Caput XXXVIII. - De diebus festis 185 hi casti autem gravis et urgentis necessitatis si Ordinarius territorii vel Superior maior, pro Coemeterio ad religionem cleri­ calem exemptam pertinente, adiri nequeat, Rectori Ecclesiae cui Coemeterium inservit vel Cappellano Coemeterii, si habeatur specialis, non vero alii Sacerdoti, etiam aliqua ecclesiastica digni­ tate insignito, Coemeterium reconciliare fas est, certiore facto postea Ordinario territorii vel Superiore maiore pro re (/. c, 1176, § 3). « Quod si Coemeterium pluribus paroeciis inserviat, Minister reconciliationis quilibet ex Rectoribus Ecclesiarum quibus Coeme­ terium inservit esse poterit et ius praevalens, in casu, iure praeventionis dimetiendum erit » (P. Matthaeus a Coronata, De loc. et temp, sacris, n. 148). Coemeterium simpliciter benedictum reconciliare potest Rector Ecclesiae cui inservit Coemeterium vel ipsius Coemeterii Cappellanus, si specialis habeatur, vel quilibet Sacerdos de eorum saltem praesumpto consensu (C. I. C. 1176, § 1). CAPUT XXXVIII. DE DIEBUS FESTIS 440. — Potestas constituendi, transferendi, abolendi dies sacros divino cultui dicatos ita unice Ecclesiae propria est, ut nullo modo civili potestati competat. Auctoritas ecclesiastica competens ad constituendos, transfe­ rendos et abolendos dies festos est suprema, seu Romanus Pontifex pro diebus festis universali Ecclesiae communibus (C. I. C. 1244, § 1). Ordinarii locorum, seu qui recensentur in can. 198 (v. n. 46, I), peculiares suis Dioecesibus, seu locis, dies festos possunt indicere tantum per modum actus (C. I. C. 1244, §2) seu non stabiliter ad plures annos, sed data occasione maximae festivitatis; nequeunt vero dispensare totam Dioecesim vel locum a lege Festorum. 441. — Supputatio diei Festi liturgice facienda est a primis ad secundas Vesperas; canonice a media nocte usque ad mediam noctem (C. 1. C. 1246). 442. —«Dies Festi sub praecepto in universa Ecclesia sunt tantum: I. - Omnes et singuli dies dominici; II. - Festa Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Ascensionis, SS. Corporis Christi; III. - Festa Immaculatae Conceptionis et Assumptionis Almae Genitricis Dei Mariae: 186 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus IV. - Festum S. loseph eius sponsi; V. - Festa Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et Omnium Sanctorum» (C. I. C. 1247, § 1). Ad eliminandam omnem ambiguitatem circa verbum « tantum » allati canonis quaesitum fuit utrum festa quae non enumerantur in c. 1247, § 1, ipso facto ipsaque lege, nullibi sint amplius de praecepto, etiamsi in aliqua natione, dioecesi- aut loco antea fuerint de praecepto ex particulari lege vel consuetudine etiam centenaria loci, aut ex speciali concessione S. Sedis: responsum fuit die 17 Feb. 1918 a Commissione Pontificia ad Codicem interpretandum: affirmative, ita ut in iis diebus non amplius fideles urgeat duplex obligatio audiendi Missam et abstinendi ab operibus servilibus. 443. — « Ecclesiastico praecepto dies festi Patronorum non sub­ jacent; locorum autem Ordinarii possunt solemnitatem exteriorem transferre ad dominicam proxime sequentem. Sicubi aliquod festum ex enumeratis legitime sit abolitum vel translatum, nihil inconsulta Sede Apostolica innovetur» (C. I. C. 1247, § 2 et 3). 444. — Festis de praecepto diebus Missa audienda est (C. I. C. 1248) integra, tali corporis praesentia, ut quis moraliter censeri possit coniunctus iis qui in conspectu Altaris versantur et simul aliquo modo sequi possit saltem in eius principalioribus partibus. «Diebus festis de praecepto abstinendum etiam est ab operibus servilibus, actibus forensibus, itemque, nisi aliud ferant legitimae consuetudines aut peculiaria indulta, publico mercatu, nundinis, aliisque publicis emptionibus et venditionibus » (/. c.). CAPUT XXXIX. DE DIVINO CULTU 445. — — Rubricae Rubricae Librorum Librorum liturgicorum liturgicorum nec nec non non sacrorum canonum Praescripta de divino cultu, integre et fideliter servanda sunt: « Quamobrem Episcopis districte praecipimus ut omnia quae in Ecclesiis sive saecularibus sive regularibus... contra praescri­ ptum Pontificalis Romani, Caeremonialis Episcoporum vel Rubricae Missalis, Breviarii vel Ritualis irrepsisse compererint, detestabiles tamquam abusus et corruptelas, prohibeant, et omnino studeant removere, quavis non obstante interposita appellatione, vel im­ memorabili consuetudine; cum non quod fit, sed quod fieri debet sit attendendum» (Benedictus XIII in Romana Synodo). Caput XXXIX. - De divino cultu IH7 446. — Aci vigilent Ordinarii locorum ne in cultum divinum sive publicum sive privatum aut in quotidianam fidelium vitam super­ stitiosa ulla praxis inducatur; ne, in iisdem adiunctis, admittatur quidquam a fide alienum vel ab ecclesiastica traditione absonum vel turpis quaestus speciem praeseferens (Cfr. C. I. C. 1261, § 1). Ad huiusmodi porro quaestus speciem praecavendam vel eli­ minandam a non paucis Notificationibus Ordinariorum, a pluribus Synodis nec non a Provincialibus Conciliis vetitum est vendere candelas, luminaria vel alia id genus in Ecclesiis et Oratoriis, in Sacristiis, in aditu Ecclesiarum vel Oratoriorum, sicut etiam in locis adiacentibus vel quomodocumque dependentibus a Clero vel a Religiosis curam Ecclesiae gerentibus, quamvis sub praetextu quod lucrum inde perceptum cedere debeat ad divini cultus incrementum. 447. — « Ingressus in Ecclesiam ad sacros ritus sit omnino gra­ tuitus, reprobata qualibet contraria consuetudine» (C. I. C. 1181). 448. — « Optandum ut, congruenter antiquae disciplinae, mu­ lieres in Ecclesia separatae sint a viris. «Viri in Ecclesia vel extra Ecclesiam, dum sacris ritibus assistunt, nudo capite sint, nisi aliud ferant probati populorum mores aut pecu­ liaria rerum adiuncta; mulieres autem, capite cooperto et modeste ve­ stitae, maxime cum ad mensam Dominicam accedunt» (C. I. C. 1262). 449. — Distinctio in Ecclesia inter fideles, nobilitatis et pauper­ tatis causa, non admittitur, sed tantum magistratibus, ratione publicae auctoritatis ab ipsis repraesentatae, locum distinctum conceditur ad normam legum liturgicarum (C. I. C. 1263, § I) nempe: » Magistratus locum habere nequit in Presbyterio licet in loco inferiori et a Clero separato, non obstante transactione inita inter ipsum et Capitulum vel Ecclesiae Rectorem, quae transactio non sustinetur; neque potest uti sedibus cum suppedaneo et pulvinari tum in Presbyterio tum extra (DD. 1792; 1808; 1830 ad 3; 1838 ad 1; 1849; 1910 ad 2; 2036; 2141). Hac normae servandae etiam in Eccle­ siis Regularium (DD. 1792; 1831; 1832 ad 1). Patrono, si ita ferant legitimae locorum consuetudines, in sui patronatus Ecclesia, ius est habendi digniorem sedem, sed extra Presbyterium et sine baldachino (C. I. C. 1455, 3°). 450. habeat sensum cienter — «Sine expresso Ordinarii loci consensu nemo fidelis locum in Ecclesia sibi suisque reservatum; Ordinarius autem con­ ne praebeat, nisi ceterorum fidelium commoditati sit suffi­ consultum. Ea semper factis in concessionibus inest tacita 188 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus conditio, ut Ordinarius possit, ex insta causa, concessionem revocare, non obstante quolibet temporis decursu» (C. I. C. 1263, § 2 et 3), Sedes mobiles quae fidelibus, modicae taxae solutione, ad expensas cultus necessarias, conceduntur, censendae non sunt ut sedes reservatae, nam in canone agitur de loco personaliter di­ stincto et reservato. 451. — Officia divina sint ita ordinata ut fideles commode eis intéressé possint, et exposita sit tabella in qua sacrarum Functionum horae indicantur. 452. — Preces publice recitandae et pietatis exercitia peragenda in Ecclesiis vel Oratoriis, si in probatis collectionibus non inve­ niantur, sine revisione et expressa Ordinarii loci licentia ne permit­ tantur (C. I. C. 1259, § 1). 453. — « Sacrarum Functionum tempore, sicut etiam, arrepta occasione Matrimoniorum, primarum Communionum, etc., abso­ lute vetatur, ut non modo in Ecclesiis, sicut etiam in Oratoriis expri­ mantur photographicae imagines, sive adhibita luce magnesiaca, sive apparatibus cinematographicis, sive consistendo (vulgo a posa)» (Ex Notifie. - sermone italico - E.mi Card. Vic. Urbis, die 20 km. 1932). Valde optandum ut huiusmodi praescriptio etiam in aliis dioece­ sibus vigeat, nam actiones istae, dum Sacra peraguntur, minime conveniunt domus Dei decori et sacrarum Functionum sanctitati. 454. — Occasione festi nationalis vel functionis religiosae nationem respicientis, vel funerum, in Ecclesiis admitti nequeunt insignia seu vexilla: I. - pertinentia ad Societates religioni catholicae manifeste contrarias; II. - pertinentia ad Societates quarum statuta sunt reprobata; III. - praeseferentia aliquod emblema de se vetitum ac repro­ batum (D. 4390). Si per vim deferantur in Ecclesia vexilla quae emblemata mani­ feste impia praeseferant, tunc: 1. Si Missa nondum inchoata sit, Clerus recedere debet; 2. Si Missa iam inchoata sit, ea absoluta, auctoritas ecclesia­ stica solemnem protestationem emittat de violata Templi et sacra­ rum Functionum sanctitate (S. Poenit., 4 Apr. 1887; 24 Nov. 1897). 455. — Insignia et vexilla nationalia exercitus si sint benedicta admitti possunt in Ecclesia, si non sint benedicta tolerari possunt ex fi Cap. XL. - be custodia et cultu SS. Eucharistiae 189 circumstantiis quatenus absit omnino quilibet Ecclesiae vel S. Liturgiae contemptus (S. Poenit., 4 Apr. 1887; S. Off., 22 Mart. 1911). 456. — «Curent Ordinarii ut sacrae Processiones, exstirpatis, si qui sint, malis usibus, ordinate procedant eaque modestia ac reve­ rentia ab omnibus perficiantur, quae piis ac religiosis huiusmodi actibus maxime convenit» (C. I. C. 1295). 457. — « Postremis hisce annis haud raro contigit ut per cinematographa et proiectiones, ut aiunt, actiones quaedam scenicae in Ecclesiis haberentur. Quod, etsi pio iuvandae religiosae fidelium in­ stitutionis desiderio peractum fuerit, visum tamen est periculis atque incommodis facile locum dare. — Quum itaque nonnulli Sacrorum Antistites ab Apostolica Sede quaesiverint utrum eiusmodi usus tolerari possit an potius cohiberi debeat, ad E.mos S. Congre­ gationis Consistorialis Patres delata res est. — Porro hi consi­ derantes, aedes Deo dicatas, in quibus divina celebrantur mysteria et fideles ad caelestia et supernaturalia eriguntur, ad alios usus et praesertim ad scenicas actiones etsi honestas piasve agendas con­ verti non debere, qualisbet proiectiones et cinematographicas reprae­ sentationes prohibendas omnino esse in Ecclesiis censuere. —Ss. Pius Ρρ. X sententiam E.morum Patrum ratam habuit confirmavitque, atque hoc iussit edi generale decretum, quo ea agi in Ecclesiis pro­ hibetur» (Decr. S. C. Consistorialis sub die 10 Decemb. 1912). Circa musicum cantum et sonum servandae sunt regulae editae in Motu proprio Pii Ρρ. X « Inter pastoralis officii », die XXII Nov. 1903 et in Constitutione Apostolica Pii Ρρ. XI « De liturgia deque cantu gregoriano et musica sacra cotidie magis provehendis », die XX Decembr. 1928 (v. cap. XXIX huius Partis). CAPUT XL. DE CUSTODIA ET CULTU SS. EUCHARISTIAE Articulus 1. De conservando ac renovando SS. Sacramento. 458. — «§ 1. Sanctissima Eucharistia, dummodo adsit qui eius curam habeat et regulariter Sacerdos semel saltem in hebdomada Missam in sacro loco celebret: 1° Custodiri debet in Ecclesia cathedrali, in Ecclesia principe Abbatiae vel Praelaturae nullius. Vicariatus et Praefecturae Aposto- ■ r 190 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus licae, in qualibet Ecclesia paroeciali vel quasi-paroeciali et in Ecclesia adnexa domui religiosorum exemptorum sive virorum sive mulierum; 2° Custodiri potest, de licentia Ordinarii loci, in Ecclesia collegiata et in Oratorio principali sive publico sive semipublico tum domus piae aut religiosae, tum collegii ecclesiastici quod a clericis saecularibus vel a religiosis regatur. «§ 2. Ut in aliis Ecclesiisseu Oratoriis custodiri possit, necessarium est indultum apostolicum; loci Ordinarius hanc licentiam concedere potest tantummodo Ecclesiae aut Oratorio publico ex iusta causa et per modum actus. «§ 3. Nemini licet sanctissimam Eucharistiam apud se retinere aut secum in itinere deferre» (C. I. C. 1265). « Revocato quolibet contrario privilegio, in ipsa religiosa vel pia domo sanctissima Eucharistia custodiri nequit, nisi in Ecclesia vel in principali Oratorio; nec apud moniales intra Chorum vel septa monasterii» (C. I. C. 1267). 459. — Ordinarius, attenta immemorabili consuetudine, potest licentiam dare asservandi SS. Eucharistiam in curatis Ecclesiis, quamvis non stricte paroecialibus, sed subsidiariis (Ex Resp. Pontif. Comm.adCod. can. authentice interpretandos, die 20 Maii 1923, VII). I * 1 * i 5i I i 460. — «Ecclesiae in quibus sanctissima Eucharistia asservatur, praesertim paroeciales, quotidie per aliquot saltem horas fidelibus pateant » (C. I. C. 1266). 461. — «Sanctissima Eucharistia continuo seu habitualiter cu­ stodiri nequit nisi in uno tantum eiusdem Ecclesiae Altari » (C. 1. C. 1268, § 1; D. 1946 ad 3). Licet tamen occasione alicuius Festi, tridui, novendialis aut mensis v. g. Maii B. Μ. V. dicati, Innii in honorem SS.mi Cordis lesu, Hostiam maiorem pro expositione vel Sacram Pyxidem cum Par­ ticulis pro Communione a proprio Altari in aliud transferre ut ibi Benedictio impertiatur et SS. Communio distribuatur, dummodo, functione absoluta, iterum SS. Sacramentum ad suum Altare trans­ feratur (D. 3576 ad 6). 462. — « Particulae consecratae, eo numero qui infirmorum et aliorum fidelium Communioni satis esse possit, perpetuo conser­ ventur in Pyxide ex solida decentique materia, eaque munda et suo operculo bene clausa, cooperta albo velo serico et, quantum res feret, ornato» (C. 1. C. 1270). Hostia maior pro expositione in Ostensorio vel in Capsula asservari potest. Caput XL. - De custodia et cultu SS. Eucharistiae iQj Circa Altare in quo custodienda est SS. Eucharistia vide quod diximus in art. HI «De ornatu Altaris SS. Sacramentin Cap. XXXIV huius Partis. Articulus II. De expositione et benedictione SS. Sacramenti. 463. — « In Ecclesiis et Oratoriis quibus datum est asservare sanctissimam Eucharistiam, fieri potest expositio privata seu cum Pyxide ex qualibet iusta causa sine Ordinarii licentia; expositio vero publica seu cum Ostensorio die Festo Corporis Christi et intra Octa­ vam fieri potest in omnibus Ecclesiis inter Missarum solemnia et ad Vesperas; aliis autem temporibus nonnisi ex iusta et gravi causa praesertim publica et de Ordinarii loci licentia, licet Ecclesia ad religionem exemptam pertineat. «Minister expositionis et repositionis sanctissimi Sacramenti est Sacerdos vei Diaconus; Minister vero benedictionis Eucharisticae est solus Sacerdos, nec eam impertire Diaconus potest, nisi in casu quo, ad normam can.845,§2, Viaticum ad infirmum detulerit» (C.I.C. 1274). Iuxta responsa Pontif. Commiss. ad Cod. can. authentice inter­ pretandos: I. - Sub nomine « expositionis publicae» venit etiam Benedictio Eucharistica quae, palam SS. Sacramento exposito in Ostensorio, impertiri solet (6 Mart. 1927, III). II. - Ecclesiae in quibus sine Ordinarii licentia fieri potest expositio publica seu cum Ostensorio die festo Corporis Christi et intra Octavam inter Missarum sollemnia et ad Vesperas sunt illae tantum quibus datum est asservare SS. Eucharistiam (14 Iui. 1922). 464. — Duplex igitur datur forma expositionis SS. Sacramenti: privata et publica: Expositio publica seu solemnis ea dicitur quae fit ad diutur­ num tempus scilicet tota die vel aliquibus horis, in Ostensorio detecto in Throno collocato. Expositio privata ea est quae, quamvis fiat ad diuturnum tem­ pus, scilicet tota die vel aliquibus horis, in Pyxide vero obtecta velo et in Tabernaculi ostiolo posita quin illa ex eo extrahatur, nisi pro populo cum ea benedicendo (DD. 800; 3394 ad 1; 3875 ad 3). 465. — Pro expositione privata, causa privata sufficit, ut alicuius infirmitas, aut alia privata familiae necessitas etc.; pro expositione publica seu solemni, causa gravis et praesertim publica requi­ ritur, ut quaedam spiritualis vel temporalis necessitas quae Ecclesiam, 192 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus nationem, civitatem, et pro Religiosis, totam communitatem afficiat, v. g. electio Summi Pontificis, infirmitas eiusdem vel Principis vel Ordinarii loci, tempus mortalitatis et pestis; quoad Religiosos vero, electio Superiorum in eorum comitiis generalibus et provincia­ libus, etc. Index vero de iustitia et gravitate causae solus loci Ordi­ narius est. Expositio privata SS. Sacramenti fieri potest etiam ex causa publica (D. 4096 ad 8) et expositio publica seu solemnis pro causa privata, ut patet ex declaratione S. R. C. (D. 3375 ad 1) qua datur facultas Episcopo permittendi expositionem solemnem pro infirmo morti proximo, et ex canone C. I. C. sub n. 1274, § 1. «Ex his consequitur causam publicam aut privatam nullimode influere in modum expositionis, ita ut etiam expositio solemnis in Ostensorio aliquando fieri possit ex privata causa; et expositio non solemnis, seu in Pyxide clausa, e converso, aliquando fieri possit pro causa publica» («Ephem. Lit.» Ann. 1916, pag. 502). Expositio cum Ostensorio ob benedictionem populo imper­ tiendam diebus dominicis et festivis vel occasione novendia­ lium, etc., expositio publica seu solemnis improprie dicitur. In hac expositione Ostensorium collocari potest super Altaris mensam dummodo baldachinum pensile aut columnis sustentum super Altari adsit; alias in eminenti Throno. 466. — Benedictionem cum SS. Sacramento licet populo imper­ tiri, de Episcopi licentia, pluries eodem die atque in eadem Ecclesia, evitata tamen nimia frequentia. Benedictio impertiri nequit ante sacras functiones seu initio expositionis sive publicae sive privatae; expositio tamen, benedictionis causa, interrumpi potest, dummodo non agatur de expositione Quadraginta Horarum (DD. 3438 ad 5; Articulus III. iis qui Conventibus Eucharisticis celebrandis intersint vel operam navent. 467. — « Nil ergo mirum si, miserrimis hisce temporibus, ad religionem christifidelium ac pietatem augendam, atque eorumdem studium et in ipsos Coetus (Eucharisticos) conveniendi desiderium excitandum, Nos quoque, Apostolica providentia, sacris Ecclesiae thesauris, nec non peculiaribus privilegiis atque induitis Eucha- Caput XL. - De custodia et cultu SS Eucharistiae 193 risticos Conventus honestare censuimus. Quapropter, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi, perpetuumque in modum, omnibus ac singulis cbristifidelibus, qui, in loco cuiuscumque Conventus Eucharistici internationalis, vel etiam unius nationis, aut regionis, aut dioecesis, vere poenitentes et con­ fessi ac sacra Communione refecti, ecclesiam quamlibet vel publi­ cum sacellum ipsius loci, Conventu eodem durante, devote visita­ verint, ibique pro Christianorum principum concordia, haeresum exstirpatione, peccatorum conversione ac Sanctae Matris Ecclesiae exaltatione, itemque secundum mentem Nostram, pias ad Deum preces effuderint; sollemni Eucharistiae pompae, quae, dimisso Con­ ventu, publice duci solet, religiose interfuerint; benedictionem apostolicam, sub Conventus exitum, Nostro et Romani Pontificis pro tempore existentis nomine sollemniter, adstantibus impertien­ dam, praesentes pie acceperint: de Omnipotentis Dei misericordia atque Apostolorum cius beatorum Petri et Pauli auctoritate confisi, plenariam omnium peccatorum indulgentiam et remissionem in Domino concedimus. Pariterque omnibus et singulis cbristifidelibus. qui, perdurante Conventu, in eiusdem loco, coram Augusto Sacra­ mento publicae adorationi proposito, aliquamdiu oraverint; sacrae cuilibet supplicationi a moderatoribus indictae, vel cuivis eiusdem Conventus coetui seu sessioni affuerint, de numero poenalium septem annos totidemque quadragenas; iis vero qui, tempore ac loco praefato, aliquod religionis peregerint opus, quoties id in spiritu poenitentiae egerint, centum dies in forma Ecclesiae solita expungimus. 468. — « Praeterea concedimus ut uniuscuiusque Eucharistici Congressus tempore, die ab Ordinario loci, vel a moderatoribus Conventus de consensu Ordinarii eiusdem legitima auctoritate designando, servatis rubricis et sacrorum Canonum praescriptis, sollemni cum cantu vel ritu pontificali Missa votiva de Sanctissimo Sacramento peragi possit; utque Episcopus, qui memoratis Sacris ritu pontificali operatus fuerit, vel alius quilibet ex iis qui aderunt, Nostro et Romani Pontificis pro tempore existentis nomine et auctoritate, post eadem Missarum sollemnia, servatis servandis, Apostolicam Christiano populo adstanti benedictionem cum plenaria addita indulgentia impertire licite queat; utque singuli quoque sacerdotes ad eundem Conventum congressi, loco ac tempore Coetus ipsius, Missam votivam de Sanctissimo Sacramento, ut pro re gravi, servatis servandis, celebrare valeant. Si vero, alicuius Eucharistici 194 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Conventus tempore, Augustum Sacramentum, uti mos est, publice adorandum per totam noctem exponatur, largimur ut una Missa a media nocte litari possit, in qua fas sit omnibus adstantibus ad sacram Synaxim accedere; sacerdotes, qui nocturnae huiusmodi adorationi interfuerint, prima, quam memoravimus, Missa expleta, vel prima post mediam noctem hora transacta, Sacrum peragere queant; clerici vero omnes in sacris Ordinibus constituti, religiosique viri, qui ad Horas canonicas recitandas teneantur, adorationi noc­ turnae praesentes, eadem perdurante, loco Officii proprii Officium de Sanctissimo Sacramento recitare valeant. 469. — « Pari autem auctoritate Nostra, canonicis et benefi­ ciariis, qui de sui ipsorum Ordinarii consensu, cuius tamen erit cavere ne abusus irrepant, ad quemlibet huiusmodi Conventum se conferant, facultatem facimus, ex qua ipsi a primo Conventus die ad postremum integrum, si in eodem Conventus loco resideant, sin aliter a die profectionis ad reditus diem, ita excusentur a servitio chori ut distributiones quoque quotidianas, atque etiam ipsas quas inter praesentes vocant, percipiant; idemque indultum a choro, pro diebus et horis tamen tantum, canonicis et beneficiariis in loco Conventus residentibus, qui de iussu vel consensu Ordinarii appa­ rando Conventui sint addicti, concedimus; itemque ceteris, qui extra locum resideant, pro omnibus iis diebus quibus, eadem de causa Conventus apparatus, abesse a beneficii loco debeant. Ordinarii autem pro iure suo permittant ut sacerdotes, qui in paroeciis man­ serint ad absentium vices supplendas, diebus festis de praecepto duo Sacra peragant; iisdemque presbyteris, pro suo prudenti iudicio atque, si id expedire in Domino indicaverint, diebus, etiam ferialibus, veniam binandi faciant. Omnes autem, qui quemvis e praefatis Conventum Eucharisticum adiverint, lege abstinentiae et, si quando occurrerit, ieiunii, etiam durante itinere, non adstringantur; pro populo vero loci, ubi Conventus fit, Ordinarius, secundum prae­ scriptum canonis 1245 Codicis luris Canonici, iure suo utatur. 470. — « Cum praeterea placeat Nobis christifidelium, etiam extra locum huiusmodi Conventus Eucharistici degentium, spiri­ tuali utilitati prospicere, iis omnibus, qui, ubique terrarum, si de international! Conventu agatur, sin aliter in tota natione, regione, dioecesi, prout respective Conventus erit nationis, regionis vel dioe­ cesis, quamlibet ecclesiam vel quodvis publicum sacellum, a die publice indicti Conventus ad integrum eiusdem postremum diem, pie visitaverint, ibique pro felici Conventus exitu preces Domino Caput XL1. - De cultu Sanctorum, sacrarum Imaginum et Reliquiarum 195 adhibuerint, assuetis sub condicionibus, iam supra descriptis, indul­ gentiam plenariam, semel tantum lucrandam, misericorditer in Domino largimur; fidelibus vero qui aut preces fuderint, aut bonum aliquod fecerint opus, aut aliquam stipem pro Conventu prosperoque eius successu, etiam Conventu dimisso, obtulerint, quoties id egerint, trecentos dies de iniunctis eis, in forma Ecclesiae consueta, expun­ gimus. Denique indulgentia ac privilegia, quae Litteris hisce Apostolicis pro Conventibus Eucharisticis maioribus statuimus, pro Conventibus quoque Eucharisticis in vicariatu tantum foraneo, seu decanatu, seu plebania aut in paroecia agendis concedimus, excepta tamen Benedictionis papalis cum plena admissorum venia impertiendae facultate, et ea quidem lege, ut indulgentiae extra locum Conventus acquirendae, nisi intra fines vicariatus foranei, seu decanatus, seu plebaniae aut paroeciae, ubi Conventus habetur, lucrifieri nequeant ». CAPUT XLI. DE CULTU SANCTORUM, SACRARUM IMAGINUM ET RELIQUIARUM « Bonum atque utile est Dei Servos, una cum Christo regnan­ tes, suppliciter invocare eorumque Reliquias atque Imagines venerari; sed prae ceteris filiali devotione Beatissimam Virginem Mariam fideles universi prosequantur» (C. I. C. 1276). Articulus 1. 196 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiani respicientibus IV. - Indicere dies festos pariter in eorum honorem; V. - Pingere eorum Imagines cum radiis et diademate in signum gloriae; VI. - Exponere eorum Reliquias. 472. — « Laudabiliter quoque, servatis servandis, Sancti Natio­ num, Dioecesium, Provinciarum, Confraternitatum, Familiarum reli­ giosarum aliorumque locorum et moralium personarum eliguntur et, accedente confirmatione Sedis Apostolicae, constituuntur Patroni; Beati non item, sine peculiari eiusdem Sedis Apostolicae induito» (C. I. C. 1278). In stricto et liturgico sensu dicitur Patronus Sanctus ille, qui ab aliquo Oppido vel Civitate, Dioecesi, Provincia, Natione eligitur ut peculiaris apud Deum intercessor et proprius suffragator. 473. — Patronorum loci electio ab universo populo fieri debet, accedente consensu expresso Ordinarii et Cleri eiusdem loci; electionis causae in S. R. Congregatione deduci et ab ea examinari ac demum approbari et confirmari debent (D. 526). Patroni rite constituti abrogari vel immutari nequeunt, incon­ sulta Sede Apostolica (D. 1061). .. 5 N * 474. — « Festa Patronorum principalium Oppidi vel Civitatis, Dioecesis, Provinciae et Nationis, Clerus saecularis et regularis ibi degens et Calendarium dioecesanum sequens, sub ritu duplici primae classis cum Octava celebrabit; Regulares vero ibidem commorantes et Calendarium proprium habentes, eadem Festa, quamvis feriata in foro numquam fuerint, eodem ritu celebrabunt, absque tamen Octava, nisi pariter eis alio titulo debeatur » (Addit, et Variat, in Rub. Brev. Rom. Titul. IX, n. 3). Si vero de eodem Patrono plura sint Festa in loco instituta, unum tantum solemnius, idest natalitium, a Regularibus proprium Calendarium habentibus celebrandum est, nisi sub utroque prae­ cepto sint observanda; tunc enim ad illa ipsimet Regulares adiguntur (D. 3863 ad 1). Si Patronus loci praecipuus descriptus sit in Calendario cum aliis Sanctis, eaedem regulae servandae sunt circa eius Festi celebrationem ac Sancti Titularis Ecclesiae (n. 330). Festa Patronorum minus principalium, nisi in Calendario dioecesano alius ritus assignetur, sub ritu duplici maiori a Clero dioecesanum Calendarium sequente celebranda sunt. Caput XLI,- De cultu Sanctorum, sacrarum Imaginum et Reliquiarum 197 Articulus IL De sacris Imaginibus. 475. — « Illud... diligenter doceant Episcopi: per historias myste­ riorum nostrae redemptionis, picturis vel aliis similitudinibus expressas, erudiri et confirmari populum in articulis fidei comme­ morandis et assidue recolendis; tum vero ex omnibus sacris imagini­ bus magnum fructum percipi, non solum quia admonetur populus beneficiorum et munerum quae a Christo sibi collata sunt, sed etiam quia Dei per Sanctos miracula et salutaria exempla oculis fidelium subiiciuntur... excitanturque ad adorandum ac diligendum Deum, et ad pietatem colendam» (Cone. Trident., Sess. XXV, «Deinvoc. ■■■■, etc.). 476. — « Nemini liceat in Ecclesiis, etiam exemptis, aliisve locis sacris ullam insolitam ponere vel ponendam curare Imaginem, nisi ab Ordinario loci sit approbata. «Ordinarius autem sacras Imagines publice ad fidelium venera­ tionem exponendas ne approbet, quae cum probato Ecclesiae usu non congruant. «Nunquamsinat Ordinarius in Ecclesiis aliisve locis sacris exhiberi falsi dogmatis Imagines vel quae debitam decentiam et honestatem non praeseferant, aut rudibus periculosi erroris occasionem prae­ beant» (C. I. C. 1279, §1,2, 3). 477. — « Parochi et Ecclesiarum Rectores sedulo invigilent ut Imagines sacrae mundae ac nitidae semper sint, ne pulvere pictae tabulae maculentur, ne propinquius cereis fuligine deturpentur, neve a sole directe perculsae depereant » (Ex Const. Synod. Vene­ tian η. 248). « Imagines pretiosae, idest vetustate, arte aut cultu praestantes, in Ecclesiis vel Oratoriis publicis fidelium venerationi expositae, si quando reparatione indigeant, nunquam restaurentur sine dato scriptis consensu ab Ordinario; qui, antequam licentiam concedat, prudentes ac peritos viros consulat » (C. I. C. 1280). Imagines nec vetustate nec arte neve cultu praestantes, iniuria vero temporis ita deformatae et foedae ut eas instaurare tanti non sit, ab Ecclesia, praevio Ordinarii indicio, removeantur. 478. — « Omnes Imagines ex charta, sint quidem arte oleographica confectae, in Ecclesia vetantur: tolerantur tantum Imagines positae in Stationibus Viae Crucis » (Ex Act. et Decr. Concil. Provin. Venet. II, n. 368). 14 — Morctti, Dc 5. Functionibus. 198 Pars I. Dc quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus 479. — «Si Imagines, publicae venerationi expositae, sollemniter benedicantur, haec benedictio Ordinario reservatur, qui tamen potest eam cuilibet Sacerdoti committere» (C. I. C. 1279, § 4). « Privatim autem haec benedictio a quolibet Sacerdote fieri potest sine ulla Ordinarii licentia» (Rit. Rom. Tit. VIII, cap. XXV). 480. — Imagines pretiosae itemque Imagines quae in aliqua Ecclesia magna populi veneratione honorentur, nequeunt valide alienari neque in aliam Ecclesiam perpetuo transferri absque Apostoiico induito (C. I. C. 1281, § 1). 481. — S. R. Congregatio declaravit: « Imagines virorum ac mu­ lierum, qui cum fama sanctitatis decesserunt, sed nondum beatificationis aut canonizationis honores consecuti sunt, neque Altaribus ut­ cumque imponi posse, neque extra Altaria depingi cum aureolis, radiis aliisve sanctitatis signis; posse tamen eorum imagines vel gesta ac facta in parietibus Ecclesiae seu in vitris coloratis exhiberi, dummodo Imagines illae neque aliquod cultus vel sanctitatis indi­ cium praeseferant, neque quidquid profani aut ab Ecclesiae consue­ tudine alieni » (D. 3835). > 482. — Ipso vero iure prohibentur: « imagines quoquo modo impressae Domini Nostri lesu Christi, Beatae Mariae Virginis, Angelorum atque Sanctorum vel aliorum Servorum Dei ab Ecclesiae sensu et decretis alienae» (C. 1. C. 1399, 12°). Articulus 111. De sacris Reliquiis. 483. — Nomine Reliquiarum veniunt Sanctorum Corpora vel eorum partes, et duae species sunt: I. - Propriae; II. - Per contactum proximum sanctificatae. Ad primam pertinet corpus et eius partes; ad secundam, vestes, instrumenta martyrii etc. 484. — Reliquiae propriae, aliae sunt insignes, aliae non. « Insignes Sanctorum vel Beatorum Reliquiae sunt corpus, caput, brachium, antibrachium, cor, lingua, manus, crus aut illa pars corporis in qua passus est Martyr, dummodo sit integra et non parva » (C. I. C. 1281, § 2). 485. — «Publico cultu eae solae Reliquiae in Ecclesiis, quamquam exemptis, honorari possunt, quas genuinas esse constet authentico Caput XL1. - De cultu Sanctorum, sacrarum Imaginum et Reliquiarum 1 (X» documento alicuius S. R. E. Cardinalis, vel Ordinarii loci, vel alius viri ecclesiastici cui facultas authenticandi induito apostolico sit concessa. Vicarius Generalis nequit, sine mandato speciali, Reliquias authenticas edicere » (/. c., 1283). Vicarius Generalis speciali mandato Episcopi indiget etiam ad authenticandam partem sacrae Reliquiae ex authentica extractam. (Ex resp. Pont. Comrn. ad Cod. can. auth. interpr., die 17 lui. 1933). Nec Vicarius Generalis, sine speciali mandato Episcopi, novum authenticitatis documentum tradere vel sacrae Reliquiae novum sigillum apponere potest (idem). 486. — « Sacrae Reliquiae, quarum authenticitatis documenta ob civiles perturbationes vel ob alium quemlibet casum interierint, publicae venerationi ne exponantur, nisi praecedat indicium Ordi­ narii loci, non autem Vicarii Generalis, sine mandato speciali. « Reliquiae tamen antiquae in ea veneratione qua hactenus fue­ runt, sunt retinendae, nisi in aliquo peculiari casu certis argumentis constet eas falsas vel suppositicias esse» (C. I. C. 1285). « Locorum Ordinarii Reliquiam, quam certo non esse authenticam norint, a fidelium cultu prudenter amoveant» (/. c., 1284). Reliquiae quae nomine carent, in vasculis recondantur quibus aptetur inscriptio: « SS. Reliquiae quorum nomina ignorantur ■. 487. — Loculi, vascula, thecae, in quibus sacrae reponuntur Reliquiae, decenti firmaque materia constent, serico intrinsecus obducantur panno, perlucido protegantur crystallo debitoque in­ scriptionis chirographo illustrentur. « Reliquiae, cum exponuntur, in thecis seu capsis clausae et obsi­ gnatae sint oportet» (Z. c. 1287, § 1). 488. — Reliquiae Sanctorum numquain in eadem theca cum Reliquia S. Crucis publicae venerationi exhibeantur, nec deferantur sub baldachino, et Ordinariis locorum stricte praecipitur ut abu­ sum eliminent (DD. 2647; 2808; 2951 ad 1; C. L C. 1287, § 2). 489. — « Beatorum Reliquiae, sine peculiari induito, in Pro­ cessionibus ne circumferantur, neve in Ecclesiis exponantur, nisi ubi eorum Officium et Missa celebretur ex Sedis Apostolicae con­ cessione » (C. I. C. 1287 § 3). 490. — « Insignes Sanctorum vel Beatorum Reliquiae nequeunt in aedibus vel Oratoriis privatis asservari, sine expressa Ordinarii loci licentia. 200 Pars I. De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus « Reliquiae non insignes debito cum honore etiam in domibus pri­ vatis servari pieque a fidelibus gestari possunt» (C. 1. C. 1282). 491. — « Rectores Ecclesiarum, ceterique ad quos spectat, sedulo invigilent ne sacrae Reliquiae ullo modo profanentur, neve hominum incuria pereant, vel minus decenter custodiantur» (/. c., 1289, §2). Nec laicis eas pertractare permittant et multo minus in Altari exponere. 492. — «Sacras Reliquias vendere nefas est; adeoque Ordinarii locorum, Vicarii foranei, Parochi, aliive curam animarum habentes, sedulo caveant ne sacrae Reliquiae, praesertim sanctissimae Crucis, occasione maxime hereditatum aut alienationis acervi bonorum, veneant, neve in acatholicorum manus transeant» (/. c., 1289, § 1). 493. — « Locorum Ordinarii ne sinant, maxime in sacris con­ cionibus, libris, ephemeridibus, vel commentariis fovendae pietati destinatis, ex meris coniecturis, ex solis probabilibus argumentis vel praeiudicatis opinionibus, praesertim verbis ludibrium aut despectum sapientibus, quaestiones agitari de sacrarum reliquiarum authenticitate » (/. c., 1286). 494. — «Qui falsas reliquias conficit, aut scienter vendit, distri­ buit vel publicae fidelium venerationi exponit, ipso facto excommu­ nicationem Ordinario reservatam contrahit » (/. c., 2326). CAPUT XLI1. DE SACRIS PROCESSIONIBUS « < 495. — « Nomine sacrarum Processionum significantur sollemnes supplicationes quae a populo fideli, duce Clero, fiunt eundo ordinatim de loco sacro ad locum sacrum, ad excitandam fidelium pietatem, ad commemoranda Dei beneficia eique gratias agendas, ad divinum auxilium implorandum» (C. L C. 1290, § 1). 496. — Processiones aliae sunt ordinariae aliae extraordinariae: 1. - Ordinariae illae sunt quae statis diebus per annum fiunt ad normam librorum liturgicorum scilicet: 1. - In secunda die Februarii; 2. - In Dominica Palmarum; Caput XL1I. - De sacris Processionibus 3. - In Litaniis maioribus nempe in vigesima quinta die Aprilis vel in vigesima septima eiusdem, quando praedicta dies occurrat in die Paschae; 4. - In Litaniis minoribus triduo Rogationum ante Ascen­ sionem Domini; 5. - In Festo Corporis Christi; 6. - In aliis statutis diebus pro Ecclesiarum consuetudine. II. - Extraordinariae vocantur quae, aliis publicis de causis, in alios dies indicuntur (C. I. C. 1290, § 2). 497. — Ius indicendi sacras Processiones extraordinarias habet Ordinarius loci, audito Capitulo Cathedrali (C. I. C. 1292), vel, in defectu Capituli, coetu Consultorum; nisi forte Ordinarius conse­ cutus fuerit ampliorem potestatem ex consuetudine (Wernz, Ius Decr.t III, 365, V). 498. — Processionibus interesse debent: I. - Omnes Clerici eidem Ecclesiae adscript! ; II. - Religiosae familiae virorum, etiam exemptae; III. - Confraternitates laicorum. Excipiuntur ab interventu: I. - Regulares omnes, qui in strictiore clausura perpetuo vivunt, ut Camaldulenses, Cistercienses, Carthusiani; II. - Regulares omnes, qui a loco Processionis ultra tria millia passuum distant; III. - Qui speciali apostolico privilegio fruuntur; IV. - Omnes, qui legitima consuetudine excusantur. 499. — Religiosi, etiam exempti, nequeunt extra suas Ecclesias et claustra Processiones ducere sine Ordinarii loci licentia, salvo iure in can. 1291, § 2 eis concesso quoad Processionem infra Octavam Corporis Christi (C. I. C. 1293). 500. — « Parochus vel quivis alius nequit Processiones novas inducere aut consuetas transferre vel abolere sine Ordinarii loci licentia » (/. c., 1294, § 1). Regulas liturgicas circa Processiones trademus in Parte IV, in qua etiam agetur de sollemnitate SS. Corporis Christi in qua Proces­ sio maxime solemnis omni cum magnificentia celebranda est. h € 202 ·. · Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus CAPUT XLIII. DE SUPELLECTILI AD DIVINUM CULTUM RITE EXERCENDUM Articulus L De supellectili in genere 501. — Supellex ad divinum cultum rite exercendum alia est consecrata, alia benedicta, aliaque nec consecrata nec benedicta. Supellex consecrata vel benedicta vocatur Sacra et com­ prehendit vasa sacra, paramenta pro Celebrante et Ministris sacris, corporalia, pallae, mappae et Cruces Altarium. 502. — Supellex pro Ecclesiarum necessitate sufficiens ne desit, et custodiatur, praesertim benedicta et consecrata, in Ecclesiae Sacrario (v. n. 416), aliove tuto ac decenti loco, nec ad usus profanos adhibeatur. « Rectores Ecclesiarum aliique, quibus credita sit cura sacrae supellectilis, sedulo debent eiusdem conservationi et decori prospi­ cere » (/. c., 1302). 503. — Universae sacrae supellectilis adsit accuratum ac di­ stinctum inventarium et speciali modo descripta sint quae vel materia vel arte vel antiquitate pretiosa sunt. Huius inventarii exemplar alterum conservetur in tabulario administrationis, alterum in Archivo Curiae et in utroque quaelibet immutatio adnotetur quam patrimonium subire contingat (C. I. C. 1296, § 2; 1522, 3°). Optandum ut huiusmodi res arte praestantiorcs photographiae, quae dicitur, ope simillime producantur, et hae una cum elencho diligenter asserventur in Archivo Ecclesiae, earumque exemplar et elenchi ad Curiam Ordinariatus transmittatur. 504. — « Circa materiam et formam sacrae supellectilis, serventur praescripta liturgica, ecclesiastica traditio et, meliore quo fieri potest modo, etiam artis sacrae leges» (L c., 1296, § 3). De quibus in tertio Articulo, suis in locis, dicemus. 7>ΠΜ XX. Caput XLIII. De supellectili ad divinum cultum rite exercendum 203 505. — Obligatio providendi sacram supellectilem, salvis pecu­ liaribus legitimisque consuetudinibus et conventionibus, et firma obligatione quae ad aliquem spectet etiam ex constituto legis civilis, incumbit: A) pro Ecclesia Cathedrali, ordine qui sequitur: I. - Bonis Fabricae. II. - Episcopo et Canonicis residentialibus eiusdem Ecclesiae pro rata proventuum, detractis necessariis ad honestam susten­ tationem; 111. - Dioecesanis, quos tamen Ordinarius loci, suasione magis quam coactione, inducat ad sumptus necessarios, pro eorurn viribus, praestandos. B) pro ceteris Ecclesiis, ordine qui sequitur: I. - Bonis Fabricae Ecclesiae; 11. - Patrono; III. - Iis qui fructus aliquos ex Ecclesia provenientes perci­ piunt, secundum taxam pro rata redituum ab Ordinario statuendam; IV. - Paroecianis, quos tamen Ordinarius loci ut supra, magis hortetur quam cogat. 506. — « Ecclesia Cathedralis debet sacram supellectilem aliaque quae ad Missae sacrificium vel ad alias pontificales Functiones necessaria sint, gratis Episcopo subministrare, etiam privatim cele­ branti, non solum in Ecclesia Cathedrali, sed in aliis quoque civitatis vel suburbii Ecclesiis» (/. c., 1303, § 1). 507. — «Si qua Ecclesia paupertate laboret, potest Ordinarius permittere ut a Sacerdotibus qui in proprium commodum inibi celebrant, propter utensilia ceteraque ad Missae sacrificium necessa­ ria, moderata stipes exigatur. « Episcopi, non autem Vicarii Capitularis aut Vicarii Generalis sine speciali mandato, est eandem stipem definire, et nemini, etiam religiosis etsi exemptis, licet ea maiorem exigere. « Episcopus pro tota dioecesi eiusmodi stipem in dioecesana Synodo, si fieri possit, definiat, aut extra Synodum, audito Capitulo » Circa sacram supellectilem pertinentem S. R. E. Cardinalibus necnon Episcopis residentialibus iam diximus respective sub n. 54 et sub n. 78, n. 7. 204 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus Quae praescripta sunt pro eisdem, applicentur quoque Clerico qui in aliqua Ecclesia beneficium saeculare vel religiosum obtinuerit (C. I. C. 1300). Articulus II. De consecratione deque benedictione sacrae supellectilis. 508. — De Consecr/Vtione. — Calix et Patena tantum indigent consecratione; quae consecratio peragenda est: 1. - Ab omnibus Episcopis; 2. A Praelatis charactere episcopali non insignitis, quibus ius potestatem hanc tribuit, ut S. R. E. Cardinales, Vicarii et Prae­ fecti Apostolici, Abbates vel Praelati nullius (C. I. C. 239, § 1, 200; 294, § 2; 323, § 2); 3. Ab illis Sacerdotibus quibus 'speciale apostolicum privi­ legium eandem potestatem tribuit. 1 509. — De Benedictione. — « Benedictionem illius sacrae supelle­ ctilis quae ad normam legum liturgicarum benedici debet antequam ad usum sibi proprium adhibeatur, impertire possunt: 1. S. R. E. Cardinales et Episcopi omnes; 2. Locorum Ordinarii, charactere episcopali carentes, pro Ecclesiis et Oratoriis proprii territorii; 3. Parochus pro Ecclesiis et Oratoriis in territorio suae paroeciae positis, et Rectores Ecclesiarum pro suis Ecclesiis; 4. Sacerdotes a loci Ordinario delegati, intra fines delegationis et jurisdictionis delegantis; 5. Superiores religiosi, et Sacerdotes eiusdem religioms ab ipsis delegati, pro propriis Ecclesiis et Oratoriis ac pro Ecclesiis monialium sibi subiectarum» (C. I. C. 1304). 510. — «Benedictio reservata quae a Presbytero detur sine necessaria licentia, illicita est, sed valida, nisi in reservatione Sedes Apostolica aliud expresserit» (/. c., 1147, § 3). 511. — «Sacra supellex benedicta aut consecrata benedictionem aut consecrationem amittit: 1. Si tales laesiones vel mutationes subierit ut pristinam amiserit formam, et iam ad suos usus non habeatur idonea; 2. Si ad usus indecoros adhibita vel publicae venditioni exposita fuerit » (/. c., 1305, § 1). Caput XLI11. - De supellectili ad divinum cultum rite exercendum 205 Articulus III. De supellectili in specie. 512.— I,-Calix debet esse aureus vel argenteus vel saltem habere cuppam argenteam intus deauratam (Rit. ser. in cel. Miss. Tit. I, η. 1; D. 3136 ad 4); ob paupertatem aut necessitatem sufficit ut cuppa Calicis sit stamnea, dummodo intus deaurata (De Defect. Tit. X, η. 1). Si adsint Calices confecti ex materia non permissa, non vero aerea vel vitrea, qui interdicti sunt quacumque causa, congruo assignato tempore, ab usu removendi sunt. Loci Ordinarius «cuiet ne Calices a formis traditionalibus diffe­ rant, ob periculum effundendi sacras Species et excitandi admi­ rationem» (D. 4371). II. - Patena confecta esse potest ex quacumque materia, dummodo deaurata sit, saltem in parte superiore; decet tamen ex eadem ma­ teria qua Calix confecta sit. «Calix et Patena non amittunt consecrationem ob consum­ ptionem vel renovationem auraturae, salva tamen, priore in casu, gravi obligatione rursus eam inaurandi » (C. I. C. 1305, § 2). Curandum ne Calix cum Patena tangatur, nisi a Clericis vel ab iis qui eorum custodiam habent (/. c., 1306, § 1). III. - Pyxis esse debet ex solida decentique materia, eaque munda et suo operculo bene clausa, cooperta albo velo serico et, quantum res feret, ornato (/. c., 1270). Quoad materiam ergo non requiritur ut ex auro vel argento con­ fecta sit, ac praesertim pro Ecclesiis pauperibus permittitur usus Pyxidis ex aurichalco, ex cupro, ex stamno confectae, sed decore deauratae (D. 3162 ad 6). Pyxis vitrea, exclusa quacunque causa, interdicta est (D. 3511). In summitate operculi Pyxidis parva Crux emineat. Singulae Ecclesiae paroeciales habeant parvam Pyxidem ad Communionem infirmorum decore pariter elaboratam, vel parvam capsulam rotundam ex eadem materia Pyxidis. Parva Pyxis vel Capsula, quando SS. Eucharistia Infirmis privatim defertur, inclusa esse debet in bursam ex serico albo decenter ornatam ad collum ap­ pendendam, IV. - Ostensorium, ex eadem Pyxidis materia, in eius summi­ tate Crucem visibilem habere debet (D. 2957). 206 1 ft Pars I. - Dc quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus V. - Capsula, ad Hostiam in Ostensorio exponendam asservan­ dam, pariter confici potest ex eadem materia Ostensorii, dummodo in parte interiore sit inaurata. VI. - Lunula ex solido metallo, ut supra, inaurato confecta, ita in Ostensorio inseri debet ut inde commode extrahi possit. Lunula divisa sit in partes duas mobiles ut facile a fragmentis purgetur. VII. - Parva Patina, adhibenda ne fragmenta in humum deci­ dant quoties Sacerdos Christi Corpus fidelibus praebet, argento aut metallo confecta sit, nullimode tamen artificiosa arte intus exculpta (Instruet. S. C. Sacr., die 26 Mart. 1929, n. 5). VIII. - Corporale, Palla et Purificatorium ex lino vel cannabe tantum sint, non ex alia quacumque materia, etsi munditie, candore ac tenacitate linum aut cannabem aemulante et aequante (DD. 1287; 2600; 3387) et S. R. C. non permisit adhibere ea neque donec con­ fecta consumerentur (DD. 2600; 3868). Corporale esse non debet auro vel serico intertextum, et in eo pingi potest acu, albo filo, tantum Crux in anteriori parte. Palla a superiore parte panno serico aut ex auro vel argento et acu depicto permitti potest, dummodo Palla linea subnexa Ca­ licem cooperiat ac pannus superior non sit nigri coloris nec referat aliqua mortis signa (D. 3832 ad 4). In media parte Purificatorii parva Crux, filo albo, acu pingi potest, ut Purificatorium a manutergio distinguatur. « Studendum... ut Corporale, sanctissimum Christi Corpus ex­ cepturum, candidum iugiter servetur et quaevis ab eo macula absit, itemque inunda sint oportet... Palla atque Linteolum, quod ad detergendum Calicem adhibetur » (Ex Instr. S. C. Sacrament, diei 26 Mart. 1929, η. II). « Purificatoria, pallae et corporalia, in Missae sacrificio adhibita, ne tradantur lavanda laicis, etiam religiosis, nisi prius abluta fuerint a Clerico in maioribus ordinibus constituto; aqua autem primae lotio­ nis mittatur in sacrarium vel, si hoc desit, in ignem » (C. I.C. 1306, §2). Curandum etiam est ne Purificatoria, Pallae et Corporalia, in Missae sacrificio adhibita, tangantur, nisi a Clericis vel ab iis qui eorum custodiam habent (/. c., § 1). IX. - Par amenta pro Missae sacrificio sacrisque Functionibus, neque sordida unquam sint, neque discissa, sed integra et munda, imo vero pulchra et benedicta ad normam C. I. C. 1304 (v. n. 509). In conficiendis et adhibendis paramentis recedere non licet, incon­ sulta Sede Apostolica, ab usu in Ecclesia Romana recepto, aliumque modum et formam etiam antiquam inducere (D. 4398). Caput XLIII. - De supellectili ad divinum cultum rite exercendum 207 Paramenta coloris flavi, aurei, cerulei, etiamsi ex serico, inter­ dicta sunt (DD. 2682 ad 50; 2704 ad 4; 2769 Dub. V ad 1 ; 2788 ad 2; 2986 ad 5; 3191 ad 4; 3779 ad 3). Paramenta ex tela contexta aureis seu inauratis filamentis, ratione pretiositatis adhiberi queunt pro tribus coloribus: albo, rubro et viridi (DD. 3145; 3191 ad 4; 3646 ad 2). Textile vero ar­ genteum permittitur pro parainentis albi coloris tantum (D. 3646 ad 3). Si opus textile aureum vel argenteum exornat sericum colo­ ratum huius color erit considerandum. Paramenta ex serico variis coloribus et floribus intexta, ita ut vix dignoscatur color primarius et praedominans, usurpari nequeunt mixtim pro albo, rubro et viridi colore (D. 2769 Dub. V ad 2). Omnia paramenta sacerdotalia et sacrorum Ministrorum ex gos­ sypio, lana, lino, tela ex urticis prohibita sunt (DD. 2769 Dub. V ad 3; 3387; 3779 ad 1); imo praescripta sunt tantum paramenta serica vel auro argentoque contexta (DD. 3543; 3628), sed, attenta Ecclesiarum paupertate, tolerantur paramenta ex panno, qui ex parte externa et oculis intuentium apparente ex filo serico integre contextus sit, sed habens operis textilis fulcimentum in gossypio, lana vel lino (D. 3543). in omnibus Ecclesiis etiam non pauperibus adhiberi possunt para­ menta ex quodam texto confecto ex serico et mori fibris, dummodo tex­ tum huiusmodi numquam, nova adiecta materia, immutetur (D. 3796). Stola Latior qua utitur Diaconus, dum deponit planetam plicatam, habere non debet intextas tres Cruces (D. 3006 ad 7). X. - Amictus et Alba sint ex eadem materia ex qua Corporale confici debet (v. η. VIII). In medio Amictus adsit Crux cum filo albo acu depicta; eius extremitates, praeterquam ex parte qua collum tangit, aliquo modesto opere vel textili denticulato exornari possunt. Funiculi pariter ex lino vel cannabe sint, esse tamen possunt etiam ex serico vel alia materia, et cuiusque coloris. In Albarum manicis et in fimbriis tolerari potest ut fundus coloratus suppositus sit textili denticulato vel operi phrygio (DD. 3780 ad 5; 3804 ad 12; 4048 ad 7). Albis ulla serica vitta, vel acu depicta vel simplex, non apponatur. XI. - Cingulum sit ex lino, vel serico, vel lana albi coloris vel coloris conformis respectivis sacris paramentis (DD. 2194 ad 3; 3118), sed in Missae sacrificio Cingulo lineo quam serico congruentius utendum est (D. 2067 ad 7). Eius forma funiculi, non fasciae sit, sed ubi viget consuetudo utendi cingulis ad instar fasciae, consuetudo haec tolerari potest, donec huiusmodi cingula consumentur (D. 4048 ad 6). 208 L r “ η Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus XII. - Missalia sint recentia et vel typica, vel ad typicam edi­ tionem conformata; in eis non desint Missae novissimae a S. C. R. praescriptae pro Ecclesia universali. XIII. - Canon Pontificalis pariter non desit pro Missis a Prae­ latis celebrandis. XIV. - Legile ad Missale sustinendum sit convenienter elevatum. XV. - Pulvinus item pro Missali sit coloris convenientis paramentis et in eius ornatu nihil profanum sit. XVI. - Urceoli Vini et Aquae pro Missae sacrificio sint ex mun­ dissimo vitro; si vero sint circumvestiti argento vel alio metallo, clarissime pateat quid in eis contineatur, ne forte ex errore in Sacri­ ficio pro vino aqua infundatur. Pelvicula sit ex eadem materia ac Urceolorum, vel ex metallo. XVII. - Urceus et Pelvis pro Missis Praelatorum sint ex argento vel alio metallo deargentato; pro Missis S. R. E. Cardinalium sint ex argento deaurato, vel ex alio metallo pariter deaurato. XVIII. - Manutergium et Mantilia. - Quamvis eorum materia non praescribatur, tamen decet ex lino vel cannabe ea confici. XIX. - Instrumentum Pacis sit ex argento vel alio metallo deau­ rato vel inargentato, eleganter exsculptum, et exhibeat aliquam piam Imaginem. XX. - Campanula pulsanda in Missa, etiam in Oratorio privato (D. 3638 ad 3), decens sit; et eius loco adhiberi nequit quoddam Cym­ balum dictum '< Indorum Orientalium», quod est ad modum magni catini semipendentis ab hasta lignea (D. 4000 ad 3). XXL - Superpellicea. - Ne desint superpellicea pro Ecclesiarum necessitate; et quamvis eorum materia a S. R. C. declarata non fuit, tamen decet ut confecta sint e tela potius tenui; exornari possunt aliquo textili reticulato. Supcrpelliceis nulla vitta serica, acu depicta vel simplex, apposita sit. XXII. - Vestes Chorales pro laicis Altari inservientibus, sint semper decentissimae. XXIII. - Vestis Talaris decens adsit pro Sacerdotibus advenis, quam induant antequam sacra paramenta sumant. « Parochi et Rectores Ecclesiarum in sua quisque Ecclesia ad celebrandum Missae sacrificium Sacerdotes ne admittant nisi sint, iuxta praescriptum canonis 804, § 2, ecclesiastica veste induti, veste nempe de qua in canone 811, § 1 » (Ex Decr. S. C. Concilii, die 28 Iui. 1931). XXIV. - De Throno Expositionis SS. Sacramenti. - Thronus constare debet planitie praealta, postergali et baldachino albi co- Caput XL11I. - De supellectili ad divinum cultum rite exercendum 209 loris. Loco postergalis apponi possunt radii deaurati super serico albi coloris vel fundo argenteo. Baldachinum habere potest formam regiae coronae vel ex ligno, eleganter exculpto, vel ex metallo deaurato. Basis Throni sit satis ampla, et super eam extensum sit Corporale. XXV. - Baldachinum pro SS. Sacramenti Processione. Baldachinum confectum sit ex serico albo, acu depicto, vel e panno auro vel argento intexto. Caeremoniale Episcoporum (L. 1, cap. 14, n. 1) praescribit, ut Baldachinum sex vel octo hastis sublevetur. Pro Ecclesiis vero minoribus Baldachinum saepe constat quatuor hastis, sed non prohibetur sex hastis confectum habere (D. 1435). XXVI. - De Umbella. - Umbella sustentata sit ab uno hastile in media parte ita flexo, ut, cum ab eo qui post Sacerdotem, SS. Eu­ charistiam deferentem, incedit, sustentatur, in ipsius tamen Sacer­ dotis caput ample diffundatur. Umbella confecta sit ex panno eiusdem materiae ac paramentorum, coloris albi, vel ex tela aurea vel argentea. Potest esse confecta etiam e panno subserico vel saltem zambelloto. In summitate hastilis apposita sit laudabiliter Crux vel eucharisticum symbolum. XXVII. - Urna pro Feria V in Coena Domini. - Sit haec Urna elegans, pulchre ornata et clavi firmata; intus Corporale habeat. Quando Urna clausa sit, ex ulla parte Calix inclusus apparere non debet (D. 3660 ad 1). XXVIII. - De Throno Expositionis SS. Reliquiarum. - In ex­ positione Reliquiarum Dominicae Passionis adhiberi potest Thro­ nus cum postergali et baldachino rubri coloris; in expositione vero Reliquiarum B. Mariae Virg. et Sanctorum adhibeatur parvus Thronus absque baldachino. XXIX. - Baldachinum pro Reliquiis Dominicae Passionis sit rubri coloris, pro Feria VI in Parasceve violacei coloris. XXX. - Omnia quae pro Functionibus Maioris Hebdomadae necessaria sunt non desint, scilicet: Candelabrum triangulare; Crux lignea cum velo violaceo vel nigro, iuxta consuetudinem; candelabrum pro Cereo paschali; pulvinaria violacei et nigri coloris; pannus violaceus oblongus, pulvinus e serico villoso violaceo auro­ que factus, velum album serico violaceo intertextum pro Crucis adoratione; legilia pro Passionis Cantoribus; arundo; libri in numero sufficienti pro Cero et Cantoribus. XXXI. - Martyrologium Romanum, Breviarium, ceteri Libri chorales sint recentes et vel typica vel ad typicam editionem conformati. 210 Pars I. - De quibusdam notionibus s. liturgiam respicientibus. XXXII. - Pannus Emortualis pro adultis sit niger et eius orna­ menta, sobria (DD. 3035 ad 11; 3263; 4165 ad 5; 4397 ad 7). XXXIII. - Tumulus sit sobrie ornatus eiusque summitas nigra lodice cooperta. Supra Tumulum vel nullum signum apponatur vel illud dum­ taxat quod designat qualitatem personae: triregnum pro Pontifice Summo, pro Episcopo mitra, biretum aut stola violacei vel nigri coloris pro Sacerdotibus. Pro laicis quoque apponere licet stemmata gentilitia aliaque insignia Defuncto convenientia et ab Ecclesia non prohibita. Defuncti imago exponi nequit et ubi huiusmodi usus viget curandum est ut eliminetur abusus (D. 3898). De supellectili necessaria ad cultum divinum rite exercendum non memorata in iioc Articulo, iam supra diximus, nempe: de Chrismale (v. n. 387), de Tobaleis Altaris (ibi), de Cruce (v. n. 389), de Candelabris (v. n. 390), de Tabellis Secretarum (v. n. 391), de Vasculis Florum (v. n. 392), de Pallio, (v. n. 393), de Tapeti (v. n. 394), de Lampadibus (v. n. 395), de Baldachino Altaris (v. n. 397), de Throno Episcopali (v. n. 398), de Faldistorio (v. n. 399), de Scamno pro Celebrante et Sacris Ministris (v. n. 400), de Abaco (v. n. 401), de Choro (v. n. 402). appendix CONSTITUTIO APOSTOLICA DE QUIBUSDAM PRAELATIS ROMANAE CURIAE ET VARIIS EORUM ORDINIBUS. SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM Ad incrementum decoris Apostolicae Sedis quantum contulerit hodieque conferat Romana Praelatura, nemo ignorat qui vel eius anteacti temporis historiam noverit, vel suis ipse oculis magnam illam honestatis vim sit admiratus, quam splendidis pompis rebusque sacris faciendis varii Praelatorum ordines afferunt, in iis maxime sollemnibus ritibus, qui, Nobis adstantibus vel etiam Nobis Ipsis celebrantibus, tanta maiestate peraguntur. Qua in re mirabile sane apparet Decessorum Nostrorum consi­ lium atque sapientia, qui praestantes partes in ipso pontificalis litur­ giae ministerio his Praelatis tribuerunt, quibus praecipue iuris dicundi munus commiserant, quod itidem nobilissimum est sacerdo­ tium. Inde est ut aspicientibus Nobis e Pontificali Solio, re sacra vertente, ex hisce egregiis magistratibus nonnullos minorum mini­ strorum vestibus indutos, ad ipsius Solii gradus sedentes, illa sym­ bolice expressa videatur perfecta regiminis constitutio, quae in iustitia fundatur: « Justitia regnorum fundamentum ». Nos vero, considerantes gravissimas sane partes in Ecclesiae gubernatione, post Purpuratos Patres, iis demandatas esse Prae­ latis, qui in Sacris Romanis Congregationibus vel assident vel sunt 212 \ppeiidix a secretis, quique propterea earundem Sacrarum Congregationum vel Assessores vel Secretarii vocantur, ut horum dignitas, quae ab ipsorum tam proxima cum Romano Pontifice in Ecclesiae regimine collaboratione aestimari debet, maioribus usque honoris significa­ tionibus honestetur, quemadmodum, decreto Sacrae Congregationis Caeremonialis die 31 Decembris 1930 lato, iis titulum Excellentiae Reverendissimae concessimus, ita nunc volumus ut iidem, ratione muneris, peculiaribus sint privilegiis honestati, necnon in sacris sollemnibusque ritibus coram Summo Pontifice aut ipso Pontifice celebrante peragendis, etiamsi charactere episcopali careant, pecu­ liarem deinceps et honorificentissimum locum ex officio habeant; quod pariter dicimus de aliis Praelatis quibus ob dignitatem muneris quo funguntur, eodem superius allato decreto eundem Excellentiae Reverendissimae titulum tribuimus. At aestimatio Nostra ac paterni animi sensus erga illos quoque venerabiles Praelatorum ordines, qui Praelaturae Collegia proprie dicta constituunt, in Nobis augentur quoties mente repetimus insi­ gnia observantiae pietatisque erga Apostolicam Sedem testimonia, quibus eorum historia cumulate clarescit. Primos illos Ecclesiae Notarios dicimus qui maximorum actuum gestorumque Romano­ rum Pontificum, sive in Conciliis sive extra, irrefragabiles testes sunt constituti. Familiares deinceps Nostros commemoramus, qui in nobilissimum iudicum Collegium Sacrae Romanae Rotae congre­ gati, Romanae in iure dicundo sapientiae, quae Christiana iustitia est illustrata, tanquam germani heredes per tot saecula claruerunt. Illos etiam commemoramus Camerae Apostolicae Praelatos qui ad utilitatem Romanae Ecclesiae ac pauperum sustentationem Sedis Apostolicae thesaurum ita administrarunt, ut iis ipsum Pontificii Principatus temporale regimen quondam demandaretur. Votantes denique ac Signaturae Apostolicae Referendarios dicimus, qui olim, supplicibus libellis, de gratia et iustitia agentibus, Romano Pon­ tifici oblatis, quid concedendum esset, quid autem denegandum, discernebant, recentiore tandem tempore ad Cardinales suis votis iuvandos circa negotia ad Sacram Rotam committenda, ac etiam, nonnumquam, circa ipsius Rotae pronuntiata, sunt adlecti. Ex his vero Collegiis — quae, ad normam in Nostra Curia rece­ ptam, ordine enumeravimus, ratione prioritatis habita qua in Col­ legium sunt constituta et ad Nostrum Sacellum admissa — Romanae Rotae Auditores et Votantes Signaturae, quippe qui impensius iustitiae negotiis incumbant, arctiorem etiam in Pontificali Liturgia partem habent, ut Subdiaconi alii, alii vero ut Acolythi apostolici; Constitutio Apostolica Pii Pp. XI Ad incrementum - at ad ceteros quoque conspicua pars spectat, ut a limine commcmoravinius, in pompis et in sacris pontificalibus. Quae cum ita sint, mirum non est Praedecessores Nostros, quibus apprime constabant praeclara munera ab his fidelibus admi­ nistris digne expleta, singularem quandam familiaritatem iis conces­ sisse; quandoquidem Suae curae atque sollicitudinis in rebus sacris gerendis partem cum ipsis communicarunt, eosque, in iis quae ad proprium ipsorum pertinent munus, Pontificis veluti personam apud fideles gerentes, conspicuis privilegiis etiam liturgicis gradatim ornarunt; idque non tantum praestiterunt ut eorum operam prae­ mium cum laude sequeretur, verum etiam ut exterior dignitas arctam, quam ex officio habent, cum ipsius Pontificis persona conjunctionem omnibus demonstraret. Quae privilegia, identidem sollemnibus Constitutionibus et Litteris Apostolicis sancita, tot tantisque addi­ tamentis eo creverunt, ut non facile omnes ubique perfectam sibi illam comparare possint notitiam, quae omnino requiritur ut eorumdem integer atque pacificus usus in tuto sit. Quare, statim ac sapientissimus Praedecessor Noster Benedictus XV Codicem iuris canonici promulgavit, cuius canon 328 iubet ut de hisce Praelatis privilegia, regulae et traditiones pontificiae Domus serventur, desiderium saepe propositum est et votum ut haec quoque pars peculiaris iuris in congruum redigeretur ordinem. Quae optata eo libentius Nos excepimus cum iam, favente Deo, non ultima cura Nobis incumbat varios Pontificiae Curiae gradus, quae eam regali honestant varie­ tate, ad pristinum splendorem revocare. Quamobrem, suam singulis Collegiis alacrem navantibus operam, re mature perpensa una cum venerabilibus fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, qui Sacrae Congregationi Caeremoniali praepositi sunt, statuimus clara forma et ad tempora accommodata definire, iuxta generales normas communis iuris canonici quod iam sapienter in Codicem redactum est, singulorum constitutionem et privilegia, quae in posterum ratione dumtaxat ac forma quae hic subiicitur, nec prorsus aliter usurpanda erunt, sublatis et revocatis, ad normam can. 22, aliis quibusvis praesenti lege non contentis. Qua occasione, ut diximus, etiam peculiaria privilegia, quae Praelatis in Sacris Romanis Congregationibus Assessoris vel Secretarii munere fungen­ tibus aliisque superius commemoratis concedenda putavimus, ex ordine recensebimus. Itaque, de Apostolicae plenitudine potestatis, haec quae sequun­ tur per Apostolicas has Litteras statuimus ac decernimus: 15 - Moretti, De s runtlionibtn - I 214 Appendix De ipsis Praelatorum ordinibus. I 4 te - I. Inter Praelatos Romanae Curiae, post Praelatos vulgo « di fiocchetti » nuncupatos, primum locum immediate obtinent, ratione numeris, Excel­ lentissimi Praelati qui in Sacris Romanis Congregationibus Assessoris vel Secretarii munere funguntur, etsi charactere episcopali careant. Atta­ men verum et proprium Collegium iidem non constituunt. II. Vera autem Praelatorum Collegia apud Romanam Curiam quattuor numerantur, quae iuxta ordinem praecedentiae hic describuntur, nimirum: 1. Collegium Protonotariorum Apostolicorum de numero Participantium; 2. Collegium Praelatorum Auditorum Sacrae Romanae Rotae; 3. Collegium Clericorum Reverendae Camerae Apostolicae; 4. Collegium Praelatorum Votantium Signaturae Apostolicae; cui quidem Collegio adiiciuntur, quamquam verum et proprium Collegium non constituunt, Praelati Referendarii eiusdem Signaturae Apostolicae. III. Hunc praecedentiae ordinem servabunt non ipsa modo Collegia inter se, sed singula uniuscuiusque Collegii membra, hac scilicet ratione, ut qui ad Collegium superius pertineat, praecedat omnia membra Colle­ giorum inferiorum, Decanis eorundem non exclusis. In Cappella tamen Papali praecedentiae ordo et locus singulis ex membris horum Collegio­ rum tribuendus determinatur a Libro Sacrorum Rituum S. R. E. nec non a Bullis Pontificiis. IV. In quolibet Collegio collegas ceteros praecedit Decanus, primus inter pares; collegae vero inter se ordinem tenent nominationis secundum tempus quo Litterae Apostolicae in forma brevi datae sunt; quod si has Litteras eodem die habuerint, ordinem temporis quo primum inter Prae­ latos, universim sunt cooptati, secus ordinem recepti sacerdotii, vel tan­ dem, si eodem die sacerdotio sint initiati, ordinem tenent aetatis. V. Sodales emeriti Collegiorum Praelatorum, de quibus agitur numeris XXVI11, LXXXI1, CVI et CXXX, modo ad dignitatem superiorem pro­ moti nen fuerint, subsequuntur immediate proprii Collegii membra ordi­ naria; inter se vero ordinem tenent qui numero IV descriptus est. VI. Quod spectat ad praecedendi rationem Praelatorum relate ad ceteras personas ecclesiasticas vel laicas, haec determinatur a privilegiis uniuscuiusque Collegii; salvo iure praecedentiae Excellentissimis Assesso­ ribus et Secretariis Sacrarum Congregationum aliisque quibusdan^collato, ut infra numeris XIX et XXI dicetur. VII. Habitus praelaticius, vulgo « di formalité», seu in sacris functio­ nibus adhibendus ab omnibus Praelatis Romanae Curiae, de quibus in praesenti Constitutione, sive pertinent ad Collegia praefata, sive non per­ tinent, ille est quo utuntur Praelati Domestici quique constat veste talari Constitutio Apostolica Pii Ρρ. XI Ad incrementum 215 violacei coloris ex lana vel serico, iuxta anni tempora, cum cauda, nun­ quam tamen explicanda; reflexus in manicis (paramano), margines vestis nec non mantelletti torulus (filetlatura), ocelli et globuli erunt serici et rubini coloris. Zona cum nappis erit serica et violacea; violacea quoque erunt collare et caligae. Calceamenta fibulis erunt ornata. Bireto omnino nigro flocculus imponetur violacei coloris et pileo, item nigro, circumdu­ cetur chordula violacea cum flocculo eiusdem coloris. Rocchcttum opere phrygio seu reticulato (pizzo) ornabitur, cui si quid supponatur in manicis (trasparente), eiusdem coloris esse debebit ac reflexus vestis. Quinam autem sit color violaceus adhibendus, definitur decreto S. C. Caeremonialis die 24 lunii 1933 lato, cui omnino standum est. Protonotarii Apostolici utuntur bireto nigro cum flocculo rubini coloris et pileo cum chordula item rubini coloris. Vacante Sede Apostolica, vestes erunt laneae et nigrae, cuius coloris erunt quoque collare, caligae, zona cum nappis. Rocchettum erit simplex sine opere phrygio seu reticulato. Flocculus bireti et chordula pilei non mutabuntur. VIII. In functionibus collegialibus et in Cappellis Pontificiis, Praelati quattuor Collegiorum, de quibus agitur, scilicet Protonotarii Apostolici, Auditores S. R. R., Clerici R. C. A., et Votantes Signaturae Apostolicae, deposito mantelletto, induent supra rocchettum cappam laneam cum vel sine pellibus armcllineis, prout tempus fuerit hibernum vel aestivum. In sacris functionibus in quibus ipse Summus Pontifex solemniter celebrat, Praelati de quibus supra dictum est, exceptis Assessoribus et Secretariis Sacrarum Congregationum (η. XVIII) aliisque quibusdam, de quibus num. XXI, et Protonotariis Apostolicis, induent superpelliceum supra rocchettum. IX. Habitus praelaticius, vulgo piano, in civilibus tantum adhibendus, constat veste talari nigra sine palliolo (vulgo pellegrina), cum torulo, ocellis et globulis rubini coloris; zona cum laciniis (frange) erit violacea et item erunt violacea collare, caligae et pallium talare sericum (ferraiolone). Calceamenta habebunt fibulas, pileus chordulam violaceam, firmis quae supra constituta sunt de Protonotariis Apostolicis. Uti poterunt peramplo pallio talari violaceo (mantello o tabarro) absque torulo sed cum subsuto serico violaceo. Vacante Sede Apostolica pallium talare erit laneum et nigrum. X. In collegialibus actibus minoris momenti arbitrio Praesidis unius­ cuiusque Collegii erit eligere inter habitum praelatitium et cappam. 11. De excellentissimis assessoribus et secretariis in sacris congre­ gationibus ROMANIS. XI. Primus ex Praelatis Officialibus, qui in singulis Sacris Congrega­ tionibus Romanis negotiis expediendis praesunt, Assessor vel Secretarius 216 Appendix dicitur: Assessor quidem si illius Sacrae Congregationis Praefectus est ipse Romanus Pontifex, Secretarius vero si Praefectus est quidam Pater Cardi­ nalis. Assessores et Secretarii sunt tamen dignitate aequales, salvo ordine praecedentiae cum. XIX statuendo. XII. Assessores et Secretarii, de quibus in numero praecedenti, ex decreto Sacrae Congregationis Caeremoniaiis die 31 Decembris 1930 lato, Excellentiae Reverendissimae titulo fruuntur; ideoque singulorum titulus hic est: Exc.mus ac Rev.mus D. N. N. Assessor (vel Secretarius) Sacrae Congiegationis N. (Italice: Sua Eccellenza Rev.ma Monsignore N. N. Asses­ sore, o Segretario, della Sacra Congregazione N.). 1. — Nominatio et muneris occupatio. XIII. Assessores et Secretarii Sacrarum Congregationum Romanarum nominantur a Summo Pontifice per litteras Cardinalis Secretarii Status, praemonito Cardinali Secretario vel Praefecto respectivae Congregationis. XIV. Acceptis Litteris Apostolicis in forma brevi nominationis, novus Assessor vel Secretarius suum respectivum Cardinalem Secretarium vel Praefectum primum invisat, ab eoque audiat quando et quomodo munus suum inire debeat, servata forma quae in singulis Congregationibus iamdudum ex consuetudine adhiberi solet. Postea invisat Eminentissimos Cardinales suae Congregationis. XV. Audientiam Summi Pontificis quamprimum petat ad gratias Bea­ tissimo Patri agendas de sua promotione; itemque Eminentissimum Car­ dinalem Secretarium Status adeat et, post acceptam possessionem muneris, alios quoque Patres Cardinales invisat. Ceteros autem Praelatos Assessores vel Secretarios Sacrarum Congregationum, cum primum poterit, invi­ sere ne praetermittat. XVI. Quaenam autem sint horum Praelatorum munera et officia e canonibus 242-264 I. C. et ex legibus ac praxi cuiusque Sacrae Congre­ gationis desumatur. 2. — Facultates et privilegia. XVII. Singuli Assessores et Secretarii Sacrarum Congregationum omnibus iuribus, privilegiis et insignibus Protonotariorum Apostolicorum de numero Participantium infra (nn. XLI-XLIX) recensendis (iis exceptis quae ad Protonotariorum Collegium qua Collegium pertinent) gaudent ad personam durante munere, etiamsi horum Collegio non adseribantur. XVIII. Pro Consistoriis et Cappellis Pontificiis deinceps intimationem accipient a Praefecto caeremoniarum apostolicarum et praefatis functio­ nibus interesse debebunt, in iisque locum habebunt, cappa induti, imme­ diate post Praelatos qui vulgo « di fiocchetti » vocantur. XIX. Hunc praecedentiae gradum supra alios Praelatos, infra Prae­ latos vulgo « di fiocchetti » constitutos, etiam episcopali seu archiépiscopal! dignitate fulgentes, salvo iure Metropolitae vel Ordinarii loci in suo ter- Constitutio Apostolica Pii Pp. XI Ad incrementum 217 ritorio, habebunt ubique, etiam singuli. Quando vero omnes vel plures simul conveniunt, Assessores et Secretarii qui archiépiscopal] aut episco­ pali dignitate aucti sint, reliquis antecedant, et caeteris paribus, Asses­ sores praecedant Secretarios, servato ordine vigente inter Sacras Con­ gregationes. XX. His privilegiis fruuntur tantummodo durante munere; deposito vero munere, nisi ad cardinaliciam vel aliam dignitatem assumantur quae cum Protonotarii dignitate componi nequeat, aut nisi aliud expresse ca­ veatur, statim, ipso iure, Protonotarii ad instar fiunt, cum omnibus iuribus et privilegiis huic dignitati adnexis. XXL Omnia quae de Assessoribus et Secretariis Sacrarum Congre­ gationum Romanarum in hoc capite dicuntur, ea, congrua congruis refe­ rendo, dicta intelligantur etiam de aliis Praelatis, quibus memorato decreto Sacrae Congregationis Caeremoniaiis, die 31 Decembris 1930 lato, titulus Excellentiae Reverendissimae agnitus et tributus fuit, id est Magistro seu Praefecto cubiculi secreti Summi Pontificis, Secretario Tribunalis Signa­ turae Apostolicae, Decano Sacrae Romanae Rotae, Substituto Secretariae Status; qui, salvis peculiaribus officiis et locis alicui ex his Praelatis in Cappellis Papalibus iuxta hanc ipsam Constitutionem, ut infra habetur, forte assignatis, immediate post praedictos Assessores et Secretarios locum habent, servato inter se ordine superius enunciato; si quis vero ex iis sit archiépiscopal] vel episcopali dignitate ornatus, ceteris praecedit, sed post Assessores et Secretarios. III. De Collegio Protonotariorum Apostolicorum de ticipantium. numero Par­ XXII. Collegium Protonotariormn Apostolicorum de numero Partici­ pantium constat septem Praelatis quibus iura sunt paria; ex iis qui ceteris nominatione, etc., iuxta normam numero IV expositam, antecedit, titulo Decani honestabitur. Collegium ipsum ad pluralitatem suffragiorum no­ minat Secretarium sacerdotem aliquem extra Collegium haneque nomi­ nationem litteris consignat. XXIII. Titulus Protonotariorum Apostolicorum de numero Partici­ pantium erit sequens: R. P. D. Protonotarius Apostolicus (Italice: lll.mo e Rev.mo Monsignore N. N. Protonotario Apostolica). I. — Nominatio et muneris occupatio. XXIV. Protonotarii Apostolici de numero Participantium nominantur Litteris Apostolicis in forma brevi. Secretaria Status Summi Pontificis praemonet per litteras de hac nominatione cum eum cuius interest, tum Decanum Collegii Protonotariorum. 218 Appendix XXV. Acceptis litteris e Secretaria Status Summi Pontificis, cooptan­ dus inter Protonotarios audientiam petit eiusdem Summi Pontificis, invisitque obsequii causa Eminentissimum Cardinalem Secretarium Status nec non Decanum et Praelatos Collegii Protonotariorum. XXVI. Postquam accepit Litteras Apostolicas novus Protonotarius, adstante toto Collegio, vel, in casu extraordinario, coram duobus saltem Protonotariis a Collegio delegatis, munus suum occupat ratione quae describitur: a) exhibet Breve nominationis; b) professionem Fidei facit ad normam canonis 1406 I. C.; c) iuramentum fidelitatis addit iuxta pecu­ liarem formulam; d) impositionem accipit rocchetti, cappae, bireti et pilei semipontificalis; e) admittitur tandem ad amplexum Collegarum. XXVII. Post acceptam possessionem muneris, dc qua supra, invisit quoque ceteros Eminentissimos Cardinales itemque ceteros Praelatos Aulae Pontificiae et Romanae Curiae iuxta statuta Collegii. XXVIII. Si quis Protonotarius de numero Participantium post decem annos a sua cooptatione Collegium relinquit, per novum quinquennium eiusdem privilegiis fruitur: dein, ipso iure, fit Protonotarius ad instar. Quod si ante decennium e Collegio discedat, statim, ipso iure, fit Protono­ tarius ad instar. Haec intelliguntur de iis qui Collegium relinquunt nec tamen assumuntur ad dignitatem cardinaliciam vel aliam quae componi nequeat cum Protonotarii dignitate. Si vero aliquando, ex gratia pontificia, Protonotarius Participans aliquis declaretur emeritus, is omnibus privi­ legiis honorificis Collegii frui poterit, iuxta numerum V. XXIX. Habent ubique, sed durante munere tantum ut dictum est num. XVII, insignia et privilegia Protonotariorum Apostolicorum de numero Participantium Excellentissimi Assessores et Secretarii Sacrarum Congregationum aliique quidam Praelati qui eis assimilantur (num. XXI). XXX. Eadem insignia et privilegia, sed durante munere et in proprio territorio tantum, habent etiam Vicarii Apostolici et Praefecti Apostolici, necnon Administratores Apostolici dioecesibus ad tempus dati. 2. — Munera. XXXI. Ad Collegium Protonotariorum pertinet, excepto tempore Sedis Vacantis, officium exarandi praecipua Sedis Apostolicae acta, nec non Consistoriorum publicorum et semipublicorum atque Conciliorum Ge­ neralium. Item exarandi acta cum novi Cardinales suos Titulos vel Diaconias in possessionem accipiunt et in aliis quibusdam casibus peculiaribus. Quattuor ex Protonotariorum Collegio semper intersunt Canonizationibus, Conciliis, Consistoriis publicis et semipublicis apud Solium Ponti­ ficis ut horum acta pro sua quisque parte exarent. XXXII. Instrumenta, a Protonotariis confecta, publicam fidem faciunt etsi tantum ab uno Protonotario rogato subsignentur, et alii testes desint. XXXIII. Unus ex membris Collegii, litteris Secrctariae Status Summi Pontificis, adseribitur Sacrae Congregationi Rituum, tamquam Praelatus ______ Constitutio Apostolica Pii Pp. XI «Ad incrementum* 219 Officialis. Huic ius et officium competit adsistendi omnibus conventibus Sacrae Rituum Congregationis nec non conventibus qui apud E.murn Cardinalem Praefectum habentur, et, in Urbe, sessionibus processuum Apostolicorum in causis Servorum Dei, in quibus ipse Notarii munere fungitur, iuxta canones 2013, § 2, et 2073 1. C. XXXIV. Protonotarii qui sint Doctores in utroque iure sunt ipso facto Praelati Referendarii Signaturae Apostolicae. XXXV. Post suppressum Collegium Abbreviatorum de Parco Maiore quod dicebatur, duo Protonotarii Apostolici per vices Bullas omnes subsi­ gnant quae in Cancellaria Apostolica dantur. XXXVI. Pertinet ad Collegii Decanum Bullam indictionis Anni Sancti primo vulgare, quod officium alias ad Abbreviatorem Curiae pertinebat. XXXVII. Conclavis tempore, Protonotariorum est, emisso iuramento, Rotam custodire ipsis assignatam, quod peragunt habitu praelaticio induti de quo in η. VII. 3. — Facultates. XXXVIII. Collegium Protonotariorum Apostolicorum nominare potest semel quotannis unum Protonotarium Apostolicum titularem seu honorarium, iuxta Constit. Cum innumeri Pii VII, diei 13 Decembris 1818, et Litteris Apostolicis a Pio X, motu proprio datis Inter multiplices, nn. 59 et 60, cum iuribus in iisdem Litteris statutis, nn. 59-76. XXXIX. Collegium condere potest atque reformare propria Statuta, nec indiget ad hoc ulla cuiusvis approbatione, modo ne quid statuatur quod iuri communi vel praesenti Constitutioni et Legi propriae adver­ setur. XL. Ad negotia propria tractanda, de quibus agitur in numeris XXXVIII, XXXIX, Protonotarii collcgialiter conveniunt. 4. — Privilegia. XL1. Protonotarii Apostolici dc numero Participantium, hoc ipso Praelati sunt Domestici et propterea Familiares Summi Pontificis. Exi­ muntur ab jurisdictione Ordinariorum locorum. XL1L Vestibus praelaticiis utuntur iuxta dicta in numeris VII, VIII, IX et X. XL1II. Gaudent iure Pontificalium iuxta Litteras Apostolicas a Pio X motu proprio datas inter multiplices, nn. 5-9. XL1V. In Missis cum cantu, sed non pontificalibus, et in Missis lectis cum aliqua solemnitate iis tantum honoris signis uti possunt, quae in Litteris Apostolicis a Pio X motu proprio datis, inter multiplices, n. 10, recensentur. In aliis vero Missis lectis, a simplici sacerdote ne differant, nisi in usu Pahnatoriae, ut ibidem cavetur, salva tamen concessione nu­ meri sequentis huius Constitutionis. illüï 220 Appendix XLV. Annulo gemmato semper uti possunt in omnibus sacris fiinctionibus, Missa privata non exclusa. XLVI. Privilegio gaudent Oratorii privati et altaris portatilis ad normam sacrorum Canonum. Omnes autem fideles qui ipsorum Missae assistant, praecepto de Missa audienda rite planeque satisfaciunt. Semper vero et ubique Kalendario Romano uti possunt. XLVII. Pro Consistoriis et Cappellis Pontificiis intimationem acci­ piunt a Praefecto caeremoniarum apostolicarum et praefatis functionibus omnes interesse tenentur. In hisce functionibus duo Protonotarii per vices fimbrias faldae Pontificis sustinent — in Cappellis autem ante et post sacram functionem — a quo tamen officio Decanus semper eximitur. In Cappellis Pontificiis eum locum tenent qui in Libro Sacrorum Rituum S. R. E. et in Bullis Pontificiis iis adseribitur. XLVIII. Candelas, Palmas et Agnus Dei accipiunt non aliter ac Epi­ scopi ad Solium Pontificium Assistentes. Ius insuper habent ad numis­ mata argentea quae tradi solent cum fit novi Summi Pontificis coronatio et quotannis in festo Ss. Petri et Pauli. XL1X. Ius habent gratuito accipiendi Litteras Apostolicas, etiam sub plumbo quae dicuntur, pro quolibet Beneficio quod sibi conferatur. L. Tandem iure gaudent, salvo peculiari privilegio, praecedendi eccle­ siasticis personis quibuslibet, quae sint inferiores Episcopis, etiam tan­ tum electis et confirmatis, modo ne eae personae sint Ordinarii locorum (Can. I. C. 198) in proprio territorio, vel ne sint Praelati vulgo «di fiocchetti n, aut Assessores vel Secretarii Sacrarum Congregationum Romana­ rum, aut Praelati de quibus num. XXI actum est. Ll. Quod spectat ad privilegia emeritorum, vigere pergit n. XXVIII. LII. Cum Protonotarius de Collegio aliquis vita functus fuerit, sodales eius exsequiis interesse tenentur. Protonotarii Apostolici supranumerarii, ad instar et titulares. LIII. Praeter Collegium Protonotariorum Apostolicorum de numero Participantium tres numerantur gradus Protonotariorum Apostolicorum, qui tamen Collegium nullo modo constituunt, et sunt qui sequuntur: Protonotarii supranumerarii, Protonotarii ad instar et Protonotarii titu­ lares seu honorarii. L1V. Protonotarii supranumerarii sunt ii qui canonicatu potiuntur in Basilicis Patriarchalibus Urbis, scilicet Lateranensi, Vaticana et Liberiana, modo Litteras Apostolicas in forma brevi Praelati Domestici acce­ perint et iusiurandum emiserint. Item Canonici quarundain aliarum Eccle­ siarum extra Urbem. Priores tamen titulo praefato insigniti erunt ad vitam, posteriores vero durante munere. Quod si posteriores nominati fuerint Praelati Domestici ob personae merita, dispositionibus subsint contentis in Apostolicis Litteris a Pio X motu proprio datis, Inter multiplices, nn. 14, 34, 4L Constitutio Apostolica Pii Pp. XI «Ad incrementum» 221 LV. Munera, iura, privilegiaque Protonotariorum supranumerariorum ea erunt quae descripta sunt in Apostolicis Litteris a Pio X motu proprio datis, Inter multiplices, sub numeris 13-41, 80. LV1. Protonotarii ad instar, praeter eos qui numeris XX et XXVIII describuntur, ii erunt quos Summus Pontifex hac dignitate insigniverit, nec non qui Canonicatu in quibusdam determinatis Capitulis potiantur. Priores erunt Protonotarii ad instar ad vitam, posteriores vero durante munere. Quod si posteriores nominati fuerint Praelati Domestici ut personae privatae, subiccti erunt dispositionibus contentis in Apostolicis Litteris a Pio X motu proprio datis, Inter multiplices, sub numeris 43, 50, 58. LVII. Munera, iura, privilegiaque Protonotariorum ad instar ea sunt quae descripta sunt in Apostolicis Litteris a Pio X datis, Inter multiplices, nn. 42-58, 80. LVIII. Protonotarii titulares seu honorarii ii erunt quos nominaverit ipse Summus Pontifex vel Collegium Protonotariorum iuxta η. XXXVIII Sunt quoque Protonotarii titulares omnes Vicarii Generales et Vicarii Capitulares nec non Canonici quorundam Capitulorum. Recensiti omnes habentur Praelati extra Urbem, sed Familiae Pontificiae non sunt ad­ script!, neque vestibus praelaticiis in Curia Romana (quavis huiusmodi concessione particulari penitus abrogata) uti possunt, nisi forte quis per Apostolicas Litteras in forma brevi Praelatus domesticus nominatus fuerit ad personam. Qui autem eiusmodi titulo intuitu personae insignitus fuerit, dispositionibus subiectus erit, quae in Apostolicis Litteris a Pio X motu proprio datis, Inter multiplices, n. 74, habentur. LIX. Protonotariorum honorariorum munera, iura, privilegiaque de­ scribuntur in praefatis Litteris Apostolicis, sub numeris 59-76. IV. De Collegio Praelatorum Auditorum S. Romanae Rotae. LX. Collegium Praelatorum Auditorum Sacrae Romanae Rotae constat Praelatis quibusdam, qui ludicum Apostolicae Sedis munere ordi­ nario funguntur; gradu pari hi sunt et Decani titulum assumit qui sociis nominatione etc. praecedit, iuxta numerum IV. Eorum numerus augeri vel minui potest pro necessitate proque Summi Pontificis suprema voluntate. LXI. Titulus Praelatorum Auditorum erit: R. P. D. Auditor S. R. Rotae (Italice: Ill.mo c Rev.mo Monsignorc N. N. Prelato Uditorc della Sacra Romana Rota). Decanus vero titulo Excellentiae Reverendissimae iam insignitur, aliisque facultatibus et privilegiis numero XXI descriptis. 1. — Nominatio et muneris occupatio. LXII. Praelati Auditores nominantur per Litteras Apostolicas in forma brevi; Secretaria Status Summi Pontificis litteris praemonet de hac 222 Appendix nominatione cum eum cuius interest, tum Decanum Collegii Praelatorum Auditorum. LX111. Acceptis litteris e Secretaria Status Summi Pontificis, cooptan­ dus in Praelatum Auditorem audientiam petit eiusdem Summi Pontificis, invisitque obsequii causa Eminentissimum Cardinalem Secretarium Status nec non Decanum et Praelatos Collegii Auditorum. LX1V. Post suam nominationem novus Praelatus Auditor, die a De­ cano statuenda, possessionem init sui officii coram universo Collegio Rotali ratione quae sequitur: n) indutus habitu ad normam η. IX, facit profes­ sionem fidei iuxta canonem I. C. 1406 et nuncupat iusiurandum iuxta propriam Rotae formulam, idque unus ex Notariis, de quibus est sermo in numero LXXX1V, scriptis refert; b) amplexum Collegarum accipit; c) in possessionem novissimi stalli in aula iudiciali immittitur. LXV. Post captam possessionem muneris de qua supra, novus Praela­ tus Auditor invisit obsequii causa ceteros Eminentissimos Cardinales. LXVI. Praelati Auditores officio cedunt cum illud renuntiant ipsi, vel adjmunus eliguntur quod cum illo componi nequeat, vel 75um aetatis annum ineunt. 2. — Munera. N Λ I LXVII. Munera Praelatorum Auditorum describuntur in canonibus l.C. 1598-1608 inque Lege Propria S. R. Rotae diei 29 lunii 1908, cc. 1-34 (1). LXV11I. Annus iuridicus initur: a) per celebrationem Missae de Spiritu Sancto in Palatio Apostolico, cui assistunt Praelati Auditores toga induti et biretum doctorale prae manibus habentes, Officiales S. R. Rotae, Advocatique Rotales; b) finita Missa, post cantatum hymnum Veni Creator Spi­ ritus, Decanus coram Crucifixo genuflexus, Auditoribus circumstantibus et praesente Notario formulam iurisiurandi legit ipse prior et postea sin­ guli legunt Auditores; c) hisce peractis, Auditores soli admitti solent ad privatam audientiam Summi Pontificis, deinde, cum ceteris qui descriptae caeremoniae interfuerint ad publicam seu solemnem, in qua, R. P. solio assidente, Decanus sermonem habet anni iuridici prolusivum petitque benedictionem apostolicam super personas et futuram S. R. Rotae ope­ ram; d) tandem Summo Pontifici praesentat eos omnes qui huic Sacro Tribunali sunt addicti. Post haec Decanus cum Collegis aliisque qui ex officio huic caeremoniae interfuerunt, obsequii causa Eminentissimum Cardinalem Secretarium Status invisit. LXIX. Duo Praelati Auditores secunda vice promulgant Bullam latinam et italicam solemnis indictionis Anni Sancti. Tres antiquiores Audi­ tores Sacrae Rituum Congregationi adseribuntur ipso facto tanquam Praelati Officiales. (1) Hodie dices: inque Normis S. R. Rotae Tribunalis, d. 29 lunii 1934, art. 12 ss. (supra, p. 451 ss.). Λ· . .♦ Constitutio Aposlolica Pii Pp. X! Ad incrementum ■ ■ 223 LXX. Assidente Conclavi, Rotam custodiunt Cardinalibus reservatam, emisso iuramento et habitu praelaticio induti ad normam numerorum VII et IX. 3. — Privilegia. LXXI. Statim a sua nominatione Auditores, ipso facto fiunt Praelati Domestici et Familiares Summi Pontificis et hanc dignitatem retinent quamdiu munere Auditorum funguntur vel cum emeriti declarantur. Eximuntur insuper a jurisdictione Ordinariorum locorum. Qui a munere cedunt nec declarantur emeriti, privilegiis fruuntur a Clemente XIV Con­ stitutione Cum primum diei 16 Maii 1770 n. 6 concessis, quatenus tamen in praesenti Constitutione contineantur. Qui autem antequam Auditores nominarentur erant Protonotarii Apostolici ad instar vel titulares, hos titulos servant etiam post ipsorum nominationem ad munus Auditorum. Qui tandem antequam Auditores nominarentur dignitate gaudebant Pro­ tonotariorum de numero Participantium vel supranumerariorum, hanc dignitatem deponunt, salvis praescriptis in numeris XXVIII et LVI, et salvis privilegiis Excellentissimo Sacrae Romanae Rotae Decano nu­ mero XXI tributis. LXXII. In functionibus forensibus togam super habitum pianum induunt, et biretum doctorale, ornatum torulo et flocculo rubini coloris, gestant. Extra functiones forenses vestibus utuntur iuxta numeros VII, VIII, IX et X. LXXIII. Gaudent iure Pontificalium eodem modo atque de Protonotariis Apostolicis de numero Participantium dictum est supra n. XL11I. LXX1V. Privilegium habent Oratorii privati et altaris portatilis ad normam sacrorum Canonum; omnes vero qui ipsorum Missae assistant, praecepto de Missa audienda rite planeque satisfaciunt. Semper vero et ubique Kalendario Romano uti possunt. LXXV. Cum sacrum faciunt sive privatim sive solemniter, habitu tamen praelaticio induti, non tantum iis uti licet Palmatoria sed etiam Canone et Urceo, aliisque privilegiis quibus Protonotarii Apostolici de numero Participantium fruuntur. LXXVI. Intimationem accipiunt pro functionibus caeremoniisque pontificiis ab ipso Praefecto caeremoniarum apnstolicarmn iisque omnes intersunt. LXXVII. Auditores sunt Subdiaconi Apostolici. In Missa Pontificia pro coronatione Summi Pontificis inque ineunda ab Eodem possessione Basilicae Ss.mi Salvatoris in Laterano, timiceliani subdiaconalem induunt. Qui quartus venit e praesentibus iuxta praecedentiam numero IV statu­ tam, Subdiaconum agit in omnibus pontificalibus Summi Pontificis; qui veniunt secundus et tertius faldam sustentant; novissimus fungitur semper munere Cruciferi; sedent vero omnes in ultimo throni gradu in Cappella papali. Decanus (vel is qui cius vices gerit) Mitram vel Tiaram fert Pontificis. Appendix ‘: 5 M * LXXVJII. In pontificali Summi Pontificis unus ex Auditoribus fert Summo Pontifici manutergium cum manus lavat, alius vero fert, quoties oportuerit, Summo Pontifici Sacrum Pallium; si vero ipse Summus Pon­ tifex in Episcopum aliquem consecret, alicuius ex Auditoribus erit map­ pulas consecrando imponere. LXXJX. Adstant quoque Auditores benedictioni Sacrorum Palliorum nec non impositioni et traditioni eorundem; item solemni benedictioni Agnorum Dei qui dicuntur, quique ipsis quoque distribuuntur. In festo praeterea Ss. Petri et Pauli singuli Praelati Auditores argenteum numisma unum accipiunt, praeter Decanum, cui duo numismata iure obtingunt. Eidem Decano quotannis concreduntur agni ex quorum lana Pallia Archiepiscoporum conficiuntur, ad normam Constitutionis Rerum ecclesiasti­ carum, diei 12 Augusti 1748, Benedicti XIV. LXXX. Litterae omnes Apostolicae gratuito Auditoribus obveniunt. Facultatem habent eos retinendi legendique libros prohibitos qui de iure tractant, et permittendi ut huiusmodi libros legant qui eorum studia adiuvant. LXXXI. Salvo peculiari privilegio, omnibus iis ecclesiasticis personis praecedunt, quae inferiores sint Protonotariis Apostolicis de numero Participantium. LXXXII. Ex Auditoribus qui emeriti declarati fuerint, iisdem frumi­ tur privilegiis ac ordinarii Auditores, cum ea tantum limitatione quae numero V describitur. LXXXIII. Funus pro Collegis vita functis fit in ecclesia paroeciae defuncti vel in alia quam ipse elegerit, Collegio ipso praesente et in expen­ sas conferente. Si mors extra Urbem acciderit, funus celebrabitur in eccle­ sia S. Luciae a della Tinta », nisi Collegium aliam elegerit. Quotannis vero, mense Novembri in eadem ecclesia iusta funebria persolventur pro omni­ bus simul Auditoribus proque iis omnibus qui ad S. R. Rotam perti­ nuerunt. 4. — Officiales Collegii. r * c LXXXIV. Officiales Rotales iuxta praecedentiae ordinem sunt qui sequuntur: Promoter Justitiae; Defensor vinculi; Notarii; Archivi Custos; Scriptores; Rationum ductor; Distributor. Promoter Justitiae et Defensor vinculi proponuntur a Collegio et nominantur a Summo Pontifice: alii Officiales eliguntur, concursu adhibito, a Collegio, et a Summo Pontifice confirmantur. LXXXV. Pertinent ad S. R. Rotam, ut advocati nativi, Advocati Consistoriales, itemque partes in ea habent Procuratores Sacrorum Pala­ tiorum Apostolicorum. Utrique praecedendi ordinis normam sumunt a tempore nominationis. Constitutio Apostolica Pii Pp. XI < Ad incrementum 225 V. De Collegio Clericorum Reverendae Camerae Apostolicae. LXXXVI. Collegium Clericorum Reverendae Camerae Apostolicae constat octo Praelatis quorum antiquior, ad normam numeri IV, titulum assumit Decani. A Collegio, ad pluralitatem suffragiorum, nominatur Secretarius extra Collegium, idque in acta refertur. LXXXV11. Titulus Clericorum R. C. A. est R. P. D. Clericus Reve­ rendae Camerae Apostolicae (Italice: Ill.mo e Re.vmo Monsignore N. N., Chierico della Reverenda Camera Apostolica). 1. — Nominatio et muneris occupatio. LXXXV11I. Clerici Rcv. Camerae Apostolicae nominantur per Breve Apostolicum; Secretaria Status Summi Pontificis praemonet per litteras de hac nominatione cum eum cuius interest, tum Decanum Collegii R. C. A. LXXXIX. Acceptis litteris a Secretaria Status, cooptandus in Cleri­ cum Camerae audientiam petit Summi Pontificis, invisitque Eminentissimum Cardinalem Secretarium Status, Eminentissimum Cardinalem Ca­ merarium S. R. E., Praelatos Camerales, Decanum et Clericos Camerae. XC. Postquam acceperit Litteras Apostolicas in forma brevi, novus Clericus Camerae, die ac hora ab Eminentissimo Cardinali Camerario statutis, possessionem init sui muneris, adstante Collegio, in residentia ipsius Cardinalis, in aula throni. XC1. Huic actui intersunt, praeter Decanum et Clericos R. C. A. indutos veste nn. VIII et X descripta, etiam Secretarius-Cancellarius Rev. Ca­ merae Apostolicae, ut Notarium agat, nec non Secretarius Collegii. Prae­ lati Camerales, scilicet Vice Camerarius, Auditor generalis, Thesaurarius generalis, si actui intersint, habitum induunt numero VIII descriptum. XCll. Emincntissimus Cardinalis Camerarius, indutus mozeta supra rocchettum, Magistro Caeremoniarum apostolicarum ei adsistente, cum­ que suis nobilibus aulicis, sedet in throno, adstantque ad dexteram Clerici Camerae antiquitatis ordine dispositi iuxta η. IV, ad sinistram Praelati Camerales, dignitatis ordine subséquentes. Si haec caeremonia in aliquo Palatio Apostolico vel Camerali peragatur vel etiam in aliquo Conventu seu loco pio, Emincntissimus Cardinalis supra rocchettum etiam mantel­ lettum adhibebit. XCIII. Novensilis Clericus Camerae, habitu praelaticio indutus,'cum solo tamen mantelletto sine rocchetto, coram Eminentissimo Cardinali genuflexus: a) exhibet Litteras Apostolicas in forma brevi suae nomina­ tionis, quas legit Secretarius-Cancellarius R. C. A.; b) facit professionem fidei, iuxta canonem I. C. 1406, additque fidelitatis iusiurandum ex prae­ scripta formula, Secretario-Cancellario tanquam Notario R. C. A. id in 226 Appendix scriptis referente, qui etiam fidem facit, in Litteris Apostolicis, de praestito juramento et quae scripserit legit; c) deposito mantclletto, novus Praela­ tus accipit ab Emincntissimo Cardinali impositionem rocclietti, cappae et bireti hac formula: Esto Clericus Reverendae Camerae Apostolicae; d) ad­ mittitur demum ad amplexum Eminentissimi Cardinalis et Collegarum. XC1V. Installatio, quae dicitur, novi Clerici fit in aula quae ut Collegii sedes habetur, in qua Eminentissimus Cardinalis Camerarius, cum Col­ legio Clericorum R. C. A. et Praelatis Cameralibus eo ordine sedent qui n. XCI1 descriptus est. Novensilis vero Clericus post omnes suos Collegas sedet et subsignat scriptam testationem praestiti a se iuramenti. Quod quidem documentum subsignatur quoque ab Emincntissimo Cardinali Camerario et servatur in Archivo Camerali. XCV. Postquam novus Clericus hac ratione possessionem muneris ceperit, invisit alios Eminentissimos Cardinales nec non altiores Praelatos Aulae Pontificiae et Curiae Romanae iuxta consuetudinem. XCV1. Clerici Camerae officio cedunt cum illo se abdicant vel ad munus transferuntur quod cum eo componi nequeat. 2. — Munera. XCVIl. Ad normam Constitutionis Vacante Sede Apostolica Pii X dici 25 Decembris 1904 et canonis I. C. 262, Collegii Clericorum R. C. A. est iuvare Eminentissimum Cardinalem Camerarium in curandis et admi­ nistrandis bonis et iuribus temporalibus Sanctae Sedis, praesertim tem­ pore Sedis vacantis. XCVIII. Clerici R. C. A., Praefecto Caeremoniarum apostolicaruin intimationem faciente, intersunt recognitioni quam de Cadavere defuncti Summi Pontificis iuxta praescriptum ritum facit Eminentissimus Cardi­ nalis Camerarius. Collegii Secretarius-Cancellarius, ut Notarius R. C. A., actum praefatae recognitionis rogat. XC1X. Recognitione ut supra facta, Clerici R. C. A. convocantur ab ipso Emincntissimo Cardinali Camerario atque conveniunt apud eun­ dem Cardinalem pro distributione officiorum singulis committendorum iuxta normas Collegii huius proprias. C. Acta Sanctae Sedis, hac ipsa Sede vacante, aliquis e Clericis Ca­ merae rogatus exarat, atque Notarius ipsius Camerae Apostolicae. Instru­ mentum vero seu scriptum testimonium fidem faciens de tumulatione defuncti Pontificis in Vaticana Basilica conficit legitque Notarius Capi­ tuli eiusdem Basilicae. Postea Clericus unus R. C. A. nec non delegatus aliquis a Magistro secreti Cubiculi defuncti Pontificis ac SS. Pal. Apostolicorum Praefecto separatim documenta conficiunt quae fidem faciant peractae tumulationis, primus coram Reverenda Camera Apostolica, alter coram Magisterio Cubiculi ac Praefectura Sacrorum Pal. Ap. CI. Clerici omnes R. C. A. et Secretarius-Cancellarius eiusdem docu­ mento muniuntur Eminentissimi Cardinalis Camerarii ad modum tes- Constitutio Apostolica Pii Pp. XI «Ad incrementum» 227 serae ut liberum habeant aditum ad SS. PP. AA. aedesque ab his depen­ dentes quandocumque sua munera implere in iisdem teneantur. CII. Cardinalis Camerarius aliquem a Clericis R. C. A. nominat ut simul cum Secretario-Cancellario R. C. A. in aede cius qui Custos est Conclavis, actum rogatus exaret de externa eiusdem Conclavis clausura, adstantibus Marescallo et Commissario Generali Conclavis et Guberna­ tore Civitatis Vaticanae. Clll. Clerici Camerae, postquam in Cappella Sixtina, ante clausuram Conclavis praescriptum iuramentum emiserint coram Cardinali Decano et Secretario Sacri Collegii, una cum aliis Collegiis Praelaticiis, vigilantiam exercent circa Rotam Conclavis ipsis assignatam, habitu induti praelaticio iuxta numeros VIII et IX. CIV. Post electionem novi Pontificis et datam iussionem aperiendi Conclave, Clerici Camerae cum Secretario-Cancellario eiusdem, et ipsi obsequium et obedientiam Electo exhibent. Eorum vero unus actum rogat de aperitione Conclavis, adsistentibus ceteris, idque coram Marescallo et Commissario Generali Conclavis et Gubernatore Civitatis Vaticanae. 3. — Privilegia. CV. Clerici Camerae eo ipso sunt Praelati Domestici et Familiares Summi Pontificis, horumque propterea gaudent privilegiis. CVI. Clerici Camerae habitu praelaticio utuntur, iuxta numeros VII, VIII, IX et X. CV! I. Cum sacrum faciunt sive privatim sive solemniter, habitu tamen praelaticio induti non tantum iis uti licet Palmatoria, sed etiam Canone et Urceo. CVIII. Privilegio gaudent Oratorii privati, et altaris portatilis. Fideles omnes qui ipsorum Missae assistant, praecepto de Missa audienda rite planeque satisfaciunt. Kalendario romano semper et ubique uti possunt. CIX. Intimatio pro functionibus pontificiis a Praefecto caeremoniarum apostolicarum fit eorum Decano qui de ea singulos Collegas monet. Te­ nentur vero omnes functionibus praefatis intéressé. CX. In functionibus pontificalibus Domini Nostri Papae, Decanus vel alius e Collegio Clericorum Camerae tradit gremiale. In benedictione Rosae aureae quae dicitur, Decanus vel alius e Clericis R. C. A. eam su­ stentat et custodit. Similiter in nocte Natalis Domini sustentat Ensem et magnum Pileum (Stocco e Bcrretlone) cum a Summo Pontifice his insi­ gnibus benedictio datur. Assistunt vero sollemni benedictioni Agnorum Dei et intersunt quoque binae promulgationi universalis iubilaei. CXI. In Cappellis Pontificiis eum tenent locum qui describitur in Libro Sacrorum Rituum S. R. E. atque in Bullis Pontificiis. Sedent vero in infimo gradu Solii. CX! L Clerici Camerae ab Ordinariorum jurisdictione eximuntur, dum in Urbcdomicilium habent,et Litteras quaslibet Apostolicas gratuito accipiunt. 228 Appendix CXIII. Numisma accipiunt quod distribui solet in festo Ss. Petri et Pauli. CXIV. In sessionibus et congregationibus Reverendae Camerae Apo­ stolicae Collegium Clericorum Camerae sedet ad dexteram EminentiSSimi Cardinalis Camerarii, Praelati vero Camerales ad sinistram eiusdem. CXV. Collegium Clericorum Rcv. Camerae Apostolicae, quoad ius praecedentiae, sequitur Collegium Auditorum Sacrae Romanae Rotae, sed anteit Collegium Votantium Signaturae Apostolicae. CXVI. Si Clerici R. C. A. declarati fuerint emeriti, munera quidem alio­ rum Clericorum Camerae non praestant amplius, privilegiis vero eorundem frui perseverant, salvo praescripto numeri V. CXV1I. Cum quis Collega vita fuerit functus, iusta eidem funebria persolvuntur ab omnibus eius Collegis. VI. De Collegio Praelatorum Votantium Signaturae Apostolicae et de Praelatis Referendariis eiusdem. De Collegio Praelatorum Votantium. CXVIII. Praelati Votantes Signaturae Apostolicae constituunt verum propriumque Collegium: hoc autem constat noveni sodalibus, e quibus septeni sunt de numero, quorum antiquior, iuxta numerum V, titulo Decani honestatur: reliqui duo sunt supranumerarii; qui omnes, tam de numero quam supranumerarii, inter Praelatos Referendarios eligendi sunt, nullumque habent fixum emolumentum. Officiales vero huic Collegio non adiiciuntur. CXIX. Titulus sodalium huius Collegii est: R. P. D. Votans Signaturae Apostolicae (Italice: lll.mo e Rev.mo Monsignore N. N. Prelato Volante della Segnatura Apostolica). J 1. — Nominatio et muneris occupatio. M * CXX. Praelati Votantes Signaturae Apostolicae, nominantur a Summo Pontifice per Litteras Apostolicas in forma brevi; Secretaria Status eiusdem Summi Pontificis litteris praemonet de nominatione eum cuius interest, nec non Cardinalem Praefectum Signaturae, Exc.mum Se­ cretarium huius Tribunalis et Decanum Collegii Praelatorum Votantium. CXX1. Acceptis litteris e Secretaria Status Sumini Pontificis, cooptan­ dus inter Praelatos Votantes audientiam petit eiusdem Summi Pontificis, invisitque obsequii causa Eminentissimum Cardinalem Secretarium Sta­ tus, Cardinalem Praefectum Signaturae Apostolicae, Exc.mum Secretarium huius Tribunalis, Decanum et Praelatos Collegii cui adseitus est. )< H·/'* I Constitutio Apostolica Pii l’p. XI Ad incrementum 229 CXXII. Cum Litteras Apostolicas in forma brevi accepit, novus Prae­ latus Votans possessionem init sui muneris coram Collegio, in Oratorio Eminentissimi Praefecti, indutus habitu ad normam nn. VIII et X et ratione quae sequitur: a) Litteras Apostolicas nominationis exhibet quas, iussus ab Eminentissimo Cardinali Praefecto, legit Collega aliquis; b) Pro­ fessionem fidei facit ad normam canonis I. C. 1406; c) addit iusiurandum fidelitatis ex speciali formula; d) accipit impositionem bireti prae’.aticii ab Eminentissimo Cardinali Praefecto edicente: Esto Praelatus Votans Signaturae Apostolicae·, e) admittitur ad amplexum Collegarum; I) Deca­ nus vel alius ex Praelatis Votantibus in scriptis redigit quae acta sunt in hac muneris occupatione scriptoque subsignant Eminentissimus Cardi­ nalis Praefectus et Collegium Votantium: g) formula iurisiurandi a novo Votante subsignata asservatur in Archivo Collegii; /i) Eminentissimus Cardinalis Praefectus novensili Praelato Votanti documentum tradit de praestito iureiurando. CXXIIL Post initain muneris possessionem iuxta superiorem numerum, novus Praelatus Votans invisit quoque alios Eminentissimos Cardinales. CXX1V. Praelati Votantes Signaturae officio cedunt cum illi renuntiant vel cum ad munus dignitatemve eliguntur quae cum priore nequeat componi. 2. — Munera. CXXV. Praelatorum Votantium est Consultores agere apud Sacrum Tribunal Signaturae Apostolicae Eminentissimosque Cardinales Indices iuvare, iuxta Regulas ab hoc Sacro Tribunali servandas. Scilicet: o) causas quaslibet vel quaestiones examinant quae proponendae sunt in Congres­ sibus Signaturae, de iis in scriptis referunt atque disceptationibus intersunt cum suffragio consultivo, cum in quaestionibus iuris tum in quaestionibus facti; b) disceptationem oralem inter partes contendentes petere possunt, quae si ab Ex.mo Secretario Sacri Tribunalis concedatur, eidem interesse et partem in eadem habere possunt; c) munere funguntur Promoturis Justitiae nec non, in causis matrimonialibus, Defensoris Vinculi: d) suf­ fragium, rogati, ferre debent pro veritate in causis ad Plenariam Signatu­ ram delatis, quo in casu invitantur ad adsistendum huiusmodi causis, ut de suo suffragio dent explicationem, si forte de eo interrogentur; c) cum rescriptum prodierit ut exaretur decisio, alicui ex Votantibus munus in­ cumbit eam in scriptis referendi et subsignandi; /) cum Summus Pontifex iusserit, proccssiculum conficiunt in electione novorum Referendariorum qui a Votantibus juvantur in suo munere addiscendo. CXXVI. Conclavis tempore ad Rotam sibi assignatam, emisso jura­ mento, servitium et operam praestant, habitu praelaticio induti iuxta nn. Vil et IX. 10 _ Moretti, Dt s. Funclionibut - l Appendix 3. — Privilegia. * CXXVII. Praelati Votantes Signaturae Apostolicae, qui sunt Praelati Domestici et Familiares Summi Pontificis, haec privilegia sibi propria habent quae sequuntur: a) eximuntur ab jurisdictione Ordinariorum, modo et quousque suum domicilium habeant in Urbe et eximuntur a taxis sol­ vendis pro Litteris Apostolicis quae in eorum favorem expediuntur; b) In Cappellis Papalibus cumque sacras functiones ipse Summus Pon­ tifex agit, munere Acolythorum funguntur, idque etiam in aula Paramentorum; c) vestes praelaticias adhibent iuxta nn. \ II. VIH, IX, X; d) gaudent privilegio altaris portatilis et Oratorii privati; quicumque vero ipsorum Missae assistant praecepto de Missa audienda rite planeque satisfaciunt; e) Kalendario romano semper et ubique uti possunt. CXXVIII. Intimationem accipiunt ab ipso Praefecto Caeremoniarum Pontificis pro Consistoriis et Cappellis Papalibus, quibus omnes intéressé debent et eum locum tenent qui describitur in Libro Sacrorum Rituum S. R. E. atque in Bullis Pontificiis, scilicet, post Clericos Camerae. Decani Praelatorum Votantium est Referendariis intimationem facere pro hastis baldachini ferendis sub quo Summus Pontifex incedit. CXXIX. Numisma accipiunt quod distribui solet in festo Ss. Petri et Pauli. CXXX. Ex Praelatis Votantibus qui emeriti declarati fuerint, iisdem (ruuntur privilegiis ac Votantes ordinarii, cum ea tantum limitatione quae numero V describitur. CXXXI. Exc.mus Secretarius Supremi Tribunalis Signaturae Aposto­ licae gaudet facultatibus et privilegiis numero XXI descriptis. Idem vero Secretarius titulo Excellentiae Reverendissimae iam insignitur. CXXXII. Cum quis Collega vita functus fuerit, Collegae ceteri eius exsequiis intersunt. De Praelatis referendariis Signaturae Apostolicae. N M «R A* CXXXI1I. Praelati Referendarii verum et proprium Collegium non constituunt; hi tanquam consultores et numero indeterminato operam suam praestant in Supremo Tribunali Signaturae Apostolicae, iuxta proprias normas. CXXXIV. Decanus Praelatorum Votantium accipit et defert Praelatis Referendariis iussioncs circa functiones papales vel alios quosdam actus. CXXXV. Titulus Praelatorum Referendariorum est: R. P. D. Refe­ rendarius Signaturae Apostolicae (Italice: lll.mo c Rev.mo Monsignort, Monsignor N. N., Prclato Referendario della Segnalura Apostolica). Constitutio Apostolica Pii Pp. XI Ad incrementum 231 1. — Nominatio et muneris occupatio. CXXXVI. Salva dispositione numeri XXXIV huius Constitutionis de Protonotariis Apostolicis de numero Participantium qui sint Doctores in utroque iure, alii Praelati Referendarii Signaturae Apostolicae nominantur per Litteras Apostolicae in forma brevi, quae nominatio, litteris Secretariae Status Summi Pontificis, statim nuntiatur ei cuius interest, Eminentissinio Cardinali Praefecto et Exc.mo Secretario Supremi Tribunalis nec non Decano Praelatorum Votantium. CXXXVII. Acceptis litteris Secretariae Status, cooptandus inter Prae­ latos Referendarios audientiam petit Summi Pontificis, invisitque Eminentissimum Cardinalem Secretarium Status, nec non Eminentissimum Cardinalem Praefectum Sacri Tribunalis Exc.mum Secretarium Signa­ turae Apostolicae, Decanum et alios Praelatos Votantes. CXXXVI 1L Habitis Litteris Apostolicis, novus Praelatus Referenda­ rius possessionem accipit ab Eminentissimo Cardinali Praefecto Signaturae Apostolicae, in huius Oratorio, coram Exc.mo Secretario eiusdem Signa­ turae Apostolicae, Decano et Praelatis Votantibus, indutus rocchetto et mantelletto, ratione quae sequitur: a) Apostolicas Litteras nominationis exhibet quas, Praelatus aliquis ex Votantibus, iussus ab Eminentissimo Cardinali Praefecto, legit; b) professionem fidei facit ad normam canonis I. C. 1406; c) addit iusiurandum fidelitatis secundum praescriptam for­ mulam; d) accipit impositionem bireti praelaticii ab Eminentissimo Cardi­ nali Praefecto edicente; Esto Praelatus Referendarius Signaturae Aposto­ licae; e) admittitur ad amplexum Praelatorum adstantium; f) Decanus vel alius ex Praelatis Votantibus in acta refert muneris occupationem, scripto­ que subscribit Eminentissimus Cardinalis Praefectus cum Praelatis adstantibus; g) formula iurisiurandi a novo Referendario subsignata asservatur in Archivo Signaturae Apostolicae. CXXX1X. Post initam muneris possessionem iuxta superiorem nu­ merum, novus Praelatus Referendarius invisit quoque ceteros Eminentissimos Cardinales. CXL. Munus Referendariorum inter dignitates ecclesiasticas compu­ tatur et perseverare simul potest cum alia quavis dignitate ecclesiastica, Cardinalatu excepto. 2. — Munera. CXLI. Munera Praelatorum Referendariorum describuntur in Appen­ dice ad Regulas servandas in indiciis apud Supremum Signaturae Aposto­ licae Tribunal. Ad eos spectat praesertim: a) referre de petitionibus quae fiunt ad obtinendam causae commissionem apud Sacram Rotam in prima instantia vel de aliis petitionibus quas Summus Pontifex Signaturae Apostolicae examinandas commiserit; b) cum Referendarius aliquis ab Exc.mo Secre- 232 Appendix tario Sacri Tribunalis huitismodi munus susceperit, interesse debet Con­ gressui secum ferens relationem de qua supra, scripto exaratam. In discus­ sione vero partem habere potest et ius habet suffragii consultivi circa quaestiones dumtaxat quae respiciant factum de quo retulit; c) in qualibet ex causis quae proponi debeant Plenariae Signaturae, Praelatus aliquis Referendarius, quem Exc.mus Secretaries Sacri Tribunalis elegerit, referre debet ex officio de causa ipsa, iuxta regulas, et idem ad congressum admit­ titur ut respondere possit, si interrogatus fuerit, circa suam relationem. 3. — Privilegia. CXL11. Referendarii dignitas secum fert dignitates et privilegia Prae­ lati Domestici et Familiaris Summi Pontificis. CXLI1I. Habitum gestant Praelati Domestici, iuxta nn. VII et IX. CXLIV. Eximuntur ab Ordinariorum jurisdictione cum domicilium habent in Urbe, nec non a taxis solvendis pro litteris apostolicis quae, post acceptam Referendarii nominationem, in eorum favorem expediuntur. CXLV. Gaudent privilegio Oratorii privati et altaris portatilis; fideles autem omnes qui ipsorum Missae assistant, praecepto de Missa audienda rite planeque satisfaciunt. Uti possunt semper et ubique Kalcndario Romano. CXLVI. In functionibus papalibus hastas ferunt baldachini sub quo Summus Pontifex incedit. Haec quidem constituimus, edicimus, decernentes praesentes hasce Litteras Nostras, firmas, validas et efficaces semper esse ac fore, suosque plenos et integros effectus sortiri atque obtinere, et illis ad quos spectant aut pro tempore quolibet spectabunt, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque tenendum esse ac indicandum, atque irritum fore et inane si secus super his a quo­ libet attentari contigerit. Non obstantibus, quatenus opus sit cann. 4, 10, 70 ss., 102 § 2 Codicis I. C., privilegiis hucusque qualibet forma et quovis modo Collegiis concessis, quae, si et quatenus hac Consti­ tutione non continentur, ut a limine diximus, plene revocamus, aliisque constitutionibus et ordinationibus et rescriptis Apostolicis, viva quoque voce datis aut propria manu signatis, vel qualibet firmitate alia roboratis et clausula quacumque vallatis, statutis, consuetudinibusque, ceterisque contrariis quibuscumque, etiam specialissima et individua mentione dignis, iis non exceptis, quibus forsan cavetur ne data privilegia ulla derogatoria clausula cessent. Constitutio Apostolica Pii Pp. Xi Ad incrementum 233 Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongente­ simo trigesimo quarto, die quintadecima mensis Augusti, in festo Assumptionis B. Μ. V., Pontificatus Nostri anno tertiodecimo. Fr. THOMAS PIUS Ο. P. Card. BOGGIANI Cancellarius S. R. E. IANUARIUS Card. GRANITO PIGNATELLI DI BELMONTE S. C. Caeremonialis Praefectus. loseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicus. Alfonsus Carinci, Protonotarius Apostolicus. Can. Alfridus Liberati, Cane. Apost. Adiutor a studiis. EXPEDITA die vigesima octava mensis Augusti, anno tertiodecimo Alfridus Marini, Plumbator. Aloisius Trussardi scripsil. Reg. in Cane. Apost., vol. LI, N. 13. - A. Trussardi, a tabulario. INDEX ALPHABETICUS Numeri indicant textus numeros marginales; littera A praemissa numeris indicat Appendicem » A Abacus - de eius materia 401. — semper in cornu Epistolae collocandus, ibi. Abbates - nullius - quinam 113. ------- eorum benedictio 114. ------- obligationes liturglcae 116. — — privilegia et iura liturgica 115. — regulares de regimine - quinam 145. -------- eorum benedictio 146. ------- privilegia et iura liturgica 147. Abbatiales (Ecclesiae) - quaenain 311, IV. Abbatissae - benedictio 234. Acatholicl - benedici possunt 226. — in cis exorcismi fieri possunt 228. Actiones scoenlcac etsi honestae et piae, prohibitae sunt in Ecclesiis 457. Administratores apostolic) - quinam 105. — obligationes liturglcae 106. — privilegia et iura liturgica 106, 107. Aediculae in Coemeterio 361, II. — erectio 366. - Missae de Requiem quando In cis pro­ hibentur 367. Alba - materia et ornatus 512. X Altare - quid 368. — quotuplex 369, 370. — Beatis dedicari nequit sine apostolico induito 375. — cadaver nullum subtus illud recondendum 366. — consecratio 372, 374. — exccratio 373. — materia 371, I. — reverentia versus illud adhibenda 377. — sepulcrum 371, 111. — structura 371, 11. — titulus 375. — maius - quid 370, 1. ------- baldachinum super illud appenden­ dum 397. ------- candelabra 390. ------- Crux 389. ------- Eucharistia regulariter in eo custo­ dienda 386. ------- Imago praecipua 396. ------- Lampades 395. ------- ornatus 385. ------- pallium 393. ------- tabellae secretarum 391. ------- tapete 394. ------- tobalcae 387. ------- vascula florum 392. — papale 370, III. — portatile - privilegium 273 — prlvilegiatum 370, II. 23·; Index alphabeticus [AltareJ — SS. Sacramenti 403. Altaria minora - Imago 413. — ornatus 412. Amictus - Crux in medio requiritur 512, X. — materia, ibi. Anniversarium - dedicationis Ecclesiae quo­ tannis celebrandum est 325. Annus - canonicus 45, IV. — civilis 45, II. — liturgicus 45, III. — naturalis 45, 1. Annulus-gemmatus - Protonotarii Apostolici de numero Participantium semper iure uti possunt 139, 3. — cum unica gemma - Protonotarii Apostolici Supranumerarii et ad instar uti pos­ sunt, sed non in solemniis absque pontifi­ cali ritu 140, 2; 141, I, 3. Apostatae notorii - sepultura ecclesiastica privantur 432, 1. Aqua baptismatis 161. — benedictio 162. Archlconfraternitates praecedentia 152, XXVII. Archidlaconus - ei competit ius praesen­ tandi ad Ordinationem 209. Archivum - in omnibus Ecclesiis habendum 417. — quae in eo servanda 418. Archlcpiscopus - vide Métropolite. Assessores Sacrar. Congr. Roman. - A, XI XVI. — facultates et privilegia XVI1-XXI. Assistentia - honor assistentiac formalis de­ betur soli Celebranti vel Praesidenti 97. Associationes piae praecedentia 152, XXVII. Auditores S. Romanae Rotae - A, LX - LXVI. — munera, ibi LXV1I - LXX. — privilegia, ibi LXX1 - LXXXIIL Auxiliares Episcopi vide Episcopi Auxi­ liares. Baculus pastoralis - materia et forma 95. — quomodo defertur ibi. — ubi et quando Episcopus eo utitur 96. Baldachlnum - super \ltare maius appen­ dendum 397. — pro SS. Sacramenti processione 512, XXV. pro Reliquiis Instrumentorum Dominicae Passionis 512, XXIX. — pro Reliquiis Sanctorum prohibetur 488. Baptismus - locus 159, 160. — privatus 158, 165. — solemnis 158. --------aqua praescripta 161. ------- administrari potest de Ordinarii licen­ tia in Oratorio privato 364, II. --------Minister extraordinarius 163. --------Adultorum 168. Baptisterium - forma, locus, materia 170, 171. — debita mundities in eo servanda 174. Basilicae - quaenam et quotuplex 311, 1. — privilegia, ibidem. Beati - Altare dedicari nequit sine apostolico induito 375. — Reliquiae eorum sine peculiari induito nc circumferantur, neve exponantur, nisi in Ecclesiis ubi corumdem Officia et Missa celebrentur 489. Benedictio - quaenam, quotuplex 222. — Abbatis 233. -------- nullius 112. -------- regularis de regimine 146. — Abbatissae 234. — Acathollcis dari potest 226. — Apostolica in articulo mortis 232. — Catechumenis dari potest 226. — et consecratio Oleorum 156. — et consecratio Virginum 235. — constitutiva 222. — Ecclesiae 319. — episcopalis 224. — eucharistica 466. — Fontis baptismatis 162. — Imaginum Sacrarum 479. — invocativa 222. — loci sacri 307. — nuptialis 214. ------- extra Missam 215. --------de Ordinarii licentia impertiri potest in Oratorio privato 364, IV. — Oratorii - publici 352, I, II. -------- seml-publici 358. — papalis 77, 13; 115, III, 2; 224. — paramentorum 512, IX. — reservata 223. — sacrae supellectilis 509. Benedictiones - earum Minister 223; 224. Blretum - S. R. E. Cardinalium - color et materia 59. — Episcoporum - color et materia 84. Breviarium Romanum brevis historia 12. — 1 Index alphabeticus I Cadaver - quomodo hoc verbum accipien­ dum in C. I. C. 1205, §2; 420, II. Cadavera - fidelium - in Coemeterio bene­ dicto sepelienda 420. — quae in Ecclesiis sepeliri possunt 420. — nec subtus Altare recondenda 366. — infantium non baptizatorum 432. — parvulorum - speciales sepulturas habeant 430. brevis hiCaeremoniale Episcoporum storia 20. Caeremoniaiis (Congregatio) - eius competentia circa ea quae S. Liturgiam respiciunt 32. Calendarium - loci seu Dioeccseos - in Ora­ torio semi-publico adhibendum est 360. — proprium - Cardinales et etiam Episcopi omnes, ubique sequi possunt 53,1,5; 76,1,5. ------- in Oratorio privato sequi debet Sa­ cerdos sive regularis sive saecularis 363. Calix - materia 512, I. Campanae - auctoritati ecclesiasticae unice subsunt 339. — benedictio et consecratio 342. — normae circa earum sonum 340. — ad usus mere profanos adhiberi nequeunt 341. — non licet eas pulsare in Sabbato Sancto priusquam in Cathedrali seu Matrice pul­ sentur 340, IV. Campanula - pulsanda in Missa 512, XX. -------- eius loco adhiberi nequit Cymbalum dictum Indorum Orientalium, ibi. Candelabra - Altaris maioris 390. — Altarium minorum 412. Candelabrum septimum - in Missa ponti­ ficali quando celebrat Episcopus Ordi­ narius 390. Candelae - earum venditio in Ecclesiis 446. Canonici - iura et privilegia liturgica 133. — obligationes liturgicae 134, X. — praecedentia 152, XV. — privilegiis et iuribus Protonotariorum Apostolicorum supran. fruentes 140, 6, 7. — quando excusantur a Chori servitio 249-253. — Coadiutores - iura liturgica 136. --------praecedentia 152, XVI. — ad Episcopatum promoti - lura et pri­ vilegia liturgica quoad Chorum 76, I. post n. 14. -------- tenentur associare Episcopum Ordi­ narium accedentem ad Cathedralcm vel ab ea recedentem cappa Indutum 134, 3. 237 — mitra pretiosa uti nequeunt assistentes in Choro Officiis pontificalibus 93. — ad honorem 135. ------- praecedentia 152, XV. Canonici Regulares - praecedentia 153. Cantores - de eorum munere 298. — de eorum scholis 304, I, II, HI, VI. Cantus gregorianus - quaenam typicae edi­ tiones vaticanae 22. — mulierum exdusivus - praesertim ubi officiatura choralis habetur non admit­ tatur 299. — polyphonicus seu figuratus 295. — sacer 294. ------- textus liturgicus 296. ------- in usum populi restituendus 304 IX, X. Capitulum - quid 128. — quibus constet 130. — cathédrale 129. ------- iura et privilegia liturgica 131, ------- obligationes liturgicae 132. ------- praecedentia 153, XIII. — collegiale 129. ------- iura et privilegia liturgica 131, II. ------- obligationes liturgicae 132. ------- praecedentia 152, XIV. Cappa - S. R. E. Cardinalium - color et materia 56. ------- usus 65. — Episcoporum - color 81, I. ------- usus 88. Capsula ad Hostiam in Ostcnsorio exponen­ dam 512, V. Cardinales - biretum: color et materia 59. — cappa.· color et materia 56. ------- usus 56. — ex Congregationibus Clericorum regula­ rium, quoad habitum 67. — creatio et publicatio 48. — Crux pectoralis 58. — Diaconiae 50, 3, in nota. — in Functionibus sacris normae servan­ dae pro eorum decore 68. — galerus triplex est 60. — habitus - planus 57. ------------ de eius usu 66. ------- praclatitlus 56. ------------ quando rubeo et quando violaceo uti debent 63. — de mantellettl usu 64. — de mozzettae usu, ibi. — de eorum munere 47. — obligationes liturgicae 54. — officia in S. Collegio 51. ------- Camerarius 51, 2. Γ 238 À* Index alpliabeticus [Cardinales] ------- Capita Ordinuni 51, 3. ------- Decanus 51, I. — optio 52. — in ordines tres distribuuntur 50. — ex Ordinibus regularibus quoad habitum 67. — Oratoria 361. — in pectore 48. — pileolus: color et materia 59. — praecedentia 152, 1. — privilegia et iura liturgica 53. ------- propria - Ordinis Diaconalis 53, lll. ------------ Ordinis Presbyteralis 53, II. — Sedes Suburbicariae 50, 1, in notu. — spolium 54. — Tituli presbyterales 50, 2, in nota. Cardinalis - Camerarius 51, 2. — Decanus - eius privilegium 51, 1. — Proto - diaconus - eius privilegia 53, V. Catechumeni - benedici possunt 226. — in eos exorcismi fieri possunt 228. — sepultura 434. Catervae symphoniacorum - in templo psal­ lere eis prohibetur 302. — in pompis externis extra templum per­ mitti possunt, ibi. Cathédrales - quaenam 3Π, II. Causae excusantes a Chori servitio - Capi­ tulares 249-253. — Religiosi 254. Celebrans - honor formalis assistentiae ei tantum debetur 97. Cerei ficti - tolerantur 382. Choclcare ad aquam Baptismi fundendam materia 173, 3. Chorus - quid et quomodo extruendus 402. — causae excusantes ab eius servitio Capitulares 249-253. ------- Religiosi 254. — de eius Praefecto 255-257. Chrismale - quid 387. Clnematographlcae repraesentationes etsi ho­ nestae et piae - prohibitae sunt in Ecclesiis 457. Cinematographic! apparatus - vetantur tem­ pore Functionum 453. Cingulum - materia 512, XI. Claves Tabernaculi 405. Clementina constitutio - eius notio 21. Clerici Regulares - praecedentia 153. Clerici Rev. Camerae Apostol. - A, LXXXV1 - XCVI. — munera XCV11 - CIV. — privilegia CV - CXV11. Clerus saecularis praecedentia 152, XXIV. Coadlutores - Canonici - vide Canonici. — Episcopi - vide Episcopi. Codex Iuris Canonici - consuetudines llturgicae in eo reprobatae 39. Coemeterium - quid 420. — benedictio 435. — custodes 424. — quid quoad epitaphia, laudationes 425. — ius Ecclesiae 422. — reconciliatio 438. -------- Minister 439. — violatio 437. Collcgialiter incedere - quid 152, XXVII, A. Collegiatae - quaenam 311, V. Communio - Eucharistica - administranda magna cum cura, post 179. -------- diebus omnibus excepta Ferla VI in Parasceve 181. ------- quibus horis 182. -------- infirmis non ieiunis qui a mense de­ cumbunt 186. -------- Minister extraordinarius 180. — deferenda privatim infirmis tantum ob iustam et rationabilem causam 189. Concathedralcs - quaenam 311, III. Concilii (Congregatio) - eius competentia circa ea quae S. Liturgiam respiciunt 38. Concilium provinciale - in singulis Provinciis celebrandum vigesimo saltem quoque anno 80, 2. — locum celebrationis, ibi. Confirmatio (Sacramentum) - locus 178. — materia 175. — Minister - extraordinarius 176. --------ordinarius, ibi. -------- dc obligatione Ministri eam confe­ rendi 179. ------- quisnam licite confirmet in suo terri­ torio 177. Confraternités SS. Sacramenti - praece­ dentia 152, XXVII. Confraternitatcs - praecedentia 152, XXVII. Congregationes ecclesiasticae - praecedentia 153. Conopeum - de eius materia et colore 409. Consecratio - Altaris 372; 374. — campanae 342, — Ecclesiae - Altare simul consecran­ dum 321. -------- amissio 343. -------- Anniversarium celebrandum 325. — - ielunium praemittendum 320. —· —~ Minister 306. --------Officium quando inchoandum 324. ------- quaenam sint consecrandae 319. ------- quandonam peragi possit 320. Index alphabeticus (Consecratio] ------- quomodo probatur 309. — Episcopalis - quando conferri debet 210. ------- reservatur Romano Pontifici 210. ------- tempus recipienda 73. — Loci - ad quem pertinet 306. ------- quomodo probatur 308. — Virginum 235. Consecrationes - carum Minister 224. Consuetudines - respicientes S. Liturgiam in Codice I. C. reprobatae 39. Consuetudo In iure liturgico 37. Conventualcs (Ecclesiae) 311, VIII. Convcntualcs (Fratres Minores) praecedentia 152, XXV, D. Conventualls (Missa) - vide Missa convcntualis. Conventus Eucharistici - Indulgentiae, privi­ legia, indulta concessa iis qui eis intersint vel operam navent 467-470. Coronidae ligneae super tobalcas Altaris adhi­ beri nequeunt 388. Corporale - eius materia 512, VIII. Crematio - eam iubens ecclesiastica sepul­ tura privatur 432. Crux - Altaris 389. — in medio Amictus requiritur 512, X. — in medio Coemeterio emineat vel adsit, si possibile ad caput tumuli cuiusque de­ functi 426. — in summitate Ostcnsorii visibilis sit 512, IV. — pectoralis 58; 90. ------- Protonotarii Apost. - de numero Particip. - ca uti possunt cum unica gemma quando accedunt ad Ecclesiam pro Functionibus pontificalibus; alias ab ca abstinebunt 139, I. -------------Supranumcrarii et « ad instar » ea uti possunt sine gemmis quando accedunt ad Ecclesiam pro Functionibus pontifica­ libus; alias ab ca abstinebunt 140, 1. D Decanus - Cardinalis 51, 1. Decreta S. Rituum Congregationis - Collectio authentica 35. — divisio 33. - formulae in cis adhibitae 36. — obligatio 33. — publicatio 34. Dedicatio Ecclesiae - vide Consecratio. Defuncti - vide Cadavera; Sepultura Eccle­ siastica. 239 Diaconlac 50, 3, In nola. Diaconus - quas benedictiones impertiri potest, 224. — Minister - expositionis et repositionis SS. Sacramenti 463. ------- extraordinarius - Baptismi solemnis 163. ------------ Communionis 180. Dies - quomodo liturgice computantur 45, 111. — Festi - quinam in universa Ecclesia 442. — — quis eos pro universa Ecclesia con­ stituat 440. ------- quas obligationes sccumferunt 444. ------- Ordinarii locorum quid circa eos pos­ sunt 440. Dignitates - iura et privilegia liturgica 133. — obligationes liturgicae 134. Duellum - mortui in duello vel ex vulnere inde relato privantur ecclesiastica sepul­ tura 432. E Ecclesiae - quid 310. — aedificatio 312. ------- nonnae pro aedificatione 313-317. — anniversarium consecrationis 325. — consecratio - vide Consecratio. — exccratio 343. —· — Functiones quae in eis perfici possunt *331-333. ------- tempore interdicti 334-337. — locus - pro Fidelibus 450. ------- pro .Magistratibus 449. ------- pro Patronis, ibi. — nomina quibus distinguuntur 311. — ornatus 378-383. — ad profanum usum conversio 344. — reconciliatio 347. — scaenicae actiones, repraesentationes cincmatographicae et proicctiones etsi honestae et piae in cis prohibentur 457. — Titulus 326-329. ------- cius festum 330. — violatio 343. — quibus modis violari possunt 345. Episcopi - quinam 69. — birelutn; color et materia 84. — consecratio - vide Consecratio episcopalis. — cappa - color 81, 1. ------- cius usus 88. — Crux pectoralis 90. — galerus, duplex 85. — habitus - planus 81, II. ------------ de cius usu 89. 240 Μ Index alphabet icus [Episcopi - habitus] ------- praela titius 81, I. — ------- de eius usu 86. — iura et privilegia liturgica - a notitia ca­ nonicae provisionis 76, 1. ------- a consecratione accepta 76, II. — de mantelletti usu 87. — de mozzettae usu, ibi. — nomina quibus distinguuntur 69. — Oratoria 361, 1. — pileolum, color et materia 84. — praecedentia 152, III. — spolium 78, 7. Episcopi Auxiliares - quinam 69, IV, b. — Thronum eis cedere potest Coadiutus, in suo territorio, non vero in Ecclesia cathe­ dral! 104. Episcopi Canonici tenentur associare Epi­ scopum Ordinarium accedentem ad Cathcdralem vel ab ea recedentem cappam indu­ tum 134, 3. — iura et privilegia liturgica quoad Chorum 76, I post 14. — mitra pretiosa uti nequeunt assistentes in Choro Officiis pontificalibus 93. — Thronum eis cedere potest Ordinarius in suo territorio, non vero in Ecclesia cathe­ dral! 104. Episcopi Coadlutores - quinam 69, IV, a. — Thronum eis cedere potest Coadiutus in suo territorio, non vero in Ecclesia cathe­ dral! 104. Episcopi electi - quinam 69, 1, a. — iura et privilegia liturgica 76, 1. — obligationes liturgicae 72; 73. Episcopi Religiosi - quoad habitum praelatitium 82. Episcopi resldenliales - quinam 69, II, a. — iura et privilegia liturgica a capta Dioe­ cesis possessione 77. — obligationes liturgicae 78. Episcopi Suffraganel - quinam 69, HI, b. Episcopi Titulares - quinam 69, III, b. — circa Missam pro populo 117, VII. Epltaphla - vide Coemeterium. Eucharistia - quibus in Ecclesiis custodiri debet vel potest 458; 459. — custodienda in praccellentissimo ac nobi­ lissimo Ecclesiae loco 403. ------- regulariter in Altari maiore 386. — an ubi asservatur, pluribus in locis cam asservare liceat 461. Eucharistici Conventus - vide Conventus Eucharlstlcl. Excommunicat! sepultura ecclesiastica privantur 432 Exercitus insignia si benedicta admitti pos­ sunt turn in associatione cadaverum tum in ecclesia; si non benedicta, tolerari 455. Exccratio - Altaris 373. — Ecclesiae 343. Exorcismi - qui legitime in obsessos proferre potest 228. — in quos fieri possunt, ibi. Expositio SS. Sacramenti - privata - defi­ nitio 464. ------- quibus in Ecclesiis fieri possit 463. -------- notanda 465. — publica - definitio 464. -------- quibus in Ecclesiis fieri possit 463. — Minister 463. Extrema Unctio - administratio an iterari possit et quando 195. — an et quando sub conditione administranda vel non, ibi. — oleum - in administratione adhibendum 196. -------- de cius custodia 197. — de unctionibus faciendis 198. Faldlstorlum - quid et quomodo ornandum 399. Familiares Romani Pontificis - praece­ dentia 152, X. Festa - vide Dies Festi. Flores - quando prohibentur inter Altaris candelabra 392. Fons Baptismalls - in quibus Ecclesiis adesse debet 159. — benedictio 162. — quomodo conficiendus 170. Formulae in Decretis S. R. Congregationis adhibitis 36. Fratres minores - praecedentia 152, XXV, D. Functiones sacrae - quae perfici possunt - in quolibet Ecclesia 331. -------- in Oratorio — privato 364. ---------------- publico 352, III. ---------------- semi-publico 357. — tempore interdicti 334. — S. R. E. Cardinalium; normae servan­ dae 68. — Parocho reservatae 332. — Tabula dierum quibus Episcopi rcsldentiales tenentur accedere ad Cathedralem pro s. Functionibus 118. Index alphabetlctis G Galerus - S. R. E. Cardinalium triplex est 60. — Episcoporum, duplex 85. Gramophono - non licet uti pro cantu stricte liturgico gregoriano 303. H Habitus - pianus - S. R. E. Cardinalium 57. --------Episcoporum 81, II. ------------ de eius usu 89. --------Protonotariorum Apost. - de numero Participantium 139, 2. ------------ Supranumerariorum 140, 1. ------------ < ad instar > 141, I, 2. — praclatitius - S. R. E. Cardinalium 56. quando uti eo debent rubeo et quando violaceo 63. --------Episcoporum 81, I. ------------ de eius usu 86. ------------ Religiosorum 82. ------- Protonotariorum Apost. - De numero Participantium 139, I. ------------ Supranumerariorum 140, 1. ------------ « ad instar * 141, I, 2. ------------ Titulariorum seu Honorariorum 142, 1, 2. — Praelatorum Romanae Curiae A, VII - X. Herctlcae sectae addicti ecclesiastica se­ pultura privantur 432. Horae minores - tempus recitationis choralis 242. Hostiae - de earum confectione normae 266. — de earum custodia 267. — consecratae - de carum renovatione 266. I lelunlum - eius obligatio in consecratione Ecclesiae 320. — in consecratione episcopali 211. — eucharisticum quoad infirmos 186. Imagines sacrae - earum benedictio Ordi­ nario reservatur 479. — mundae et nitidae semper sint 477. — novae et insolitae non exponantur sine Ordinarii loci approbatione 476. — pretiosae 477. — quae prohibitae ab ipso iure 482. — super Tabernaculum non licet eas collo­ care 408. Imagines virorum etsi in ecclesiastica digni­ tate constitutorum non licet in Ecclesia affigere 314. 241 Indulgentiae concessae iis qui Conventibus Eucharisticis intersint vel operam navent 467-470. Infideles sepultura ecclesiastica privantur 432. Infirmi - S. Communio ad eos privatim seu occulte ne deferatur 189. — indultum pro cis iam a mense decumben­ tibus circa ieiunium eucharisticum 186. Inscriptiones nullae in Ecclesiis apponantur sine Ordinarii loci licentia 314. Insignia - Associationis - quid 153, XXVII, A, b. — exercitus - vide Exercitus. — quae admittenda vel non m Ecclesiis 454, 455. Instituta Religiosa - praecedentia 153. Instrumenta musica - de eorum usu 300; 304, VII. interstitia temporum - in S. Ordinationibus 207. Interdicti - sepultura ecclesiastica privan­ tur 432. Interdictum locale - quae S. Functiones vel non eius tempore vetantur 334-338. Inventarium S. Supellectilis - Ecclesiarum conficiendum 503. — Episcoporum 78, 7. Ius liturglcum - quid I. — de eius fundamentis 2. — illud Romanus Pontifex ordinat 8. — de consuetudine in eo 37. L Laid — an possint in Ecclesiis locum ha­ bere distinctum 449. — praecedentia 153, XXVII. Lampades - de carum materia et forma 395. — pro Altari SS. Sacramenti 411. — supra Defunctorum sepulcra 426. Laudationes funebres - in Coemeterio 425. Lectiones contractae - earum notio 15. Lectores - quasnam benedictiones dare pos­ sunt 224. Legati Romani Pontificis praecedentia 152, II. Libri liturgie! hodierni 10. Lllurgia - eam ordinare Apostolicae Sedis munus est 6. Loca sacra - quaenam 305. — eorum benedictio 307. ------- documentum redigendum et asser­ vandum 308. -------- probatio 309. Index alphabetîcus 242 [Loca sacra] — eorum consecratio 306. ------- documentum redigendum et conser­ vandum 308. ------- probatio 309. Locus-pro Baptismo conferendo 159; 160. — pro Communione distribuenda 182. — pro Confessionibus audiendis 192-194. — pro Confirmatione administranda 178. — pro Matrimonio celebrando 216. — pro Missae celebratione 272; 274-276. — pro Ordinibus conferendis 208. — in Ecclesia - pro Fidelibus 449-450. ------- pro Magistratibus 449. ------- pro Patronis 449. — nobilior in praecedentia 149. Lux electrica - adhiberi nequit ad cultum, adhi­ beri potest ad depellendas tenebras 384. M Magistratus - locus in Ecclesia 449. Mantellettum - de eius usu - a S. R. E. Car­ dinalibus 64. — ab Episcopis 87. Manutcrgium - in Missa adhibendum - eius materia non est praescripta 512, XVI11. Martyroiogium Romanum - brevis eius hi­ storia 13. Massonicae sectae addicti ecclesiastica se­ pultura privantur 432. Matrimonium - quando contrahi potest 213. — locus celebrationis 216; 364, IV. Memoriale Rituum - brevis cius historia 17. Mendicantes (Ordines) - praecedentia 153. Metropollta - quis 71. — iura et privilegia liturgica 79. — obligationes liturgicae 80. — praecedentia 79, 5; 152, III. — Tabula dierum in quibus uti potest sacro Pallio 103. Missa - locus celebrationis 272. ------- domi, praesente cadavere 275. ------- in aediculis in Coemeterio quando prohibetur 363. ------- extra Ecclesiam 274. ------------ occasione festi civilis 274. ------- in Oratorio privato quando prohi­ betur 363. — materia 264. ------- summa diligentia adhibenda ut va­ lida et licita sit 265. — Minister adhibendus 262. ------- an possint mulieres Missae mini­ strare 262. — praeparatio 260. — quid de Sacerdote extraneo Ecclesiae in qua celebrare postulat 263. — Sacerdotes non admittantur ad celebra­ tionem absque veste 263. — tempus celebrationis 270; 271. ------- media nocte extra Festum Nativitatis D. N. I. C. 271. — vestem talarem Celebrans deferre debet 263. Missa cantata 280. Missa conventualis 283. — de numero 287. — obligatio celebrandi 283. — de Requie 292. — tempus celebrationis 285. — votiva 281. Missa nuptialis - celebrari potest in Oratorio privato de Ordinarii licentia 364, IV. Missa pontificalis 281. Missa pro populo - quando applicanda ab iis qui tenentur eam celebrare 117. Missa solemnis 277. — cum assistentia Episcopi Ordinarii 282. Mlssalc Romanum - cius brevis historia 16. Missionarii Apostolici - Presbyteri hoc ti­ tulo insigniti, nullo iure praecedentiae gau­ dent relate ad cos qui eodem titulo non sunt insigniti 152, XXII. Mitra - triplex species 91. — eius usus 92. — eam gestare nequit Episcopus in Missa privata dum lavat manus ct benedictio­ nem impertit 94. — pretiosa uti nequit Canonicus Episcopus in Choro assistens Officiis pontifica­ libus 93. Monachi - praecedentia 153. Mozzctta - dc eius usu - a S. R. E. Cardina­ libus 64. — ab Episcopis 87. Musica instrumenta - de eorum usu 300; 304, VII. Musica sacra - vide Canius. Mulieres - in Ecclesia - optandum ut sepa­ ratae sint a viris 448. --------capite cooperto esse debent et mo­ deste vestitae 379; 448. — earum confessiones ubinam ct quomodo audiendae 192; 194. ------- carum cantus cxclusivus non admit­ tatur praesertim ubi officiatura choralis habetur 299. — an possint Missae ministrare 262. — piarum Associationum, si in Processione admittantur, praecedentia 152, XXVII, B. Index alphabeticus N Natlonnlla vexilla, si benedicta admitti pos­ sunt tum in associatione cadaveris tum in Ecclesia; si non benedicta tolerari 455. Nuntii Apostolici - praecedentia 152, II. 0 Octavarium Romanum - eius notio et brevis historia 14. Officiales Rotales - Λ, LXXX1V - LXXXV. Officii (S.) Congregatio - competentia circa ea quae S. Liturgiam respiciunt 29. Officium divinum - definitio 236. — quae comprehendit 238. — obligatio 236; 237. — recitationis qualitates 246. — recitationis choralis - locus 245. ------- tempus 240. ------------ Completorium 24-1. ------------ Horarum minorum 242. ------------ Matutinum cum laudibus 240. ------------ Vesperae 243. Olea Sacra - quacnam in administratione quonmdam Sacramentorum adhibenda 156. — quomodo adservanda 157. ------- in Baptisterio 173. Oratorium - quid 349. — S. R. E. Cardinalium 361. — Episcoporum 361. — Protonotariorum Apost. - de numero Participantium 139, 6. --------Supranumcrariorum 140, 13. -------- «ad instar», 141, 1, 3. — privatum 350. -------- Calendarium adhibendum 360. -------- erectio 362. -------- quaenam Functiones celebrari possunt 364. -------- quando Missa prohibetur 363. — publicum 350. -------- benedictio 352, I, II. --------eodem iure regitur qua Ecclesia 352. — — quaenam Functiones celebrari pos­ sunt 352, III. — semipublicum 350; 353. -------- benedictio 358. -------- Calendarium adhibendum 360. --------crectio 355. ------- quacnam divina Officia celebrari va­ leant 357. Ordinarii - quinam veniant in iure litur­ gico 46. — locorum - quinam 46, I. 243 — simpliciter 46, II. Ordinatio sacra - ius praesentandi ad eam competit Archldiacono 209. — locus 208. — tempus 206. --------interstitia servanda sunt 207. — Minister 199. ------- debet celebrare Missam 205. Ordines Mendicantes - praecedentia 153. Organum - de eius modulatione 300; 304, VIII. — eius locus in Ecclesia 317. Ornatus - Altaris maioris 385-402. — SS. Sacramenti 403-411. — Altarium minorum 412-414. — Ecclesiae 378-383; 415. Ostensorlum - eius materia 512, IV. — in cius summitate sit Crux visibilis, ibidem. Palla - eius materia 512, VIII. Pallium (S.) - de eius cura habenda 101. — obligatio illud petendi 98. — quando et ubi Archiepiscopus eo utitur 103. — ex privilegio quidam Episcopi eo uti possunt 102. Pallium Altaris - de eius materia 393. Pannus emortualis pro adultis 512. XXXII Paramcnta sacra - in eis conficiendis non licet recedere ab usu in Ecclesia Romana recepto 512, IX. Functioncs sacrae ipsis reserParochi vatae 332. — praecedentia 152, XVII. Patena — dc cius materia 512, II. Patriarcha - titulus hic nullam secumfert specialem jurisdictionem 70. — praecedentia 152, III. Patronus (S.) definitio 472. — electio 473. — Festum 474 — cius locus in Ecclesia 449. Peccatores publici ct manifesti privantur sepultura ecclesiastica 432. Personae regales quacnam in iure liturgico 420, III. Photographia - tempore S. Functionum in Urbis Ecclesiis absolute vetatur ut expri­ mantur photographicac imagines 453. — optandum ut res arte praestantiores ope photographiât, quae dicitur, simillime producantur et hae una cum inventario serventur in Ecclesiae Archivo 503. 244 m4 k£ Index alpliabeticiis Pianoforte eius usus in Ecclesia vetatur 301. Pileolus - Cardinalium 59. — Episcoporum 84. — praeter Episcopos uti possunt pileolo vio­ laceo Abbates vel Praelati nullius 115, 11, 2. — nigri coloris uti debent Abbates regu­ lares de regimine 147, 2. Poenitentia (Sacramentum) - locus pro cnofessionibus audiendis 192-194. Pontificale Romanum eius brevis historia 19. Praecedentia - definitio 148. — locus nobilior in ea 149. — Praelatorum Romanae Curiae A, III-VI. — principia 151. — in specie 152. — Religiosorum; eius Ordo 153. Praefecti Apostolici - quinam 109. — iura et privilegia liturgica 110. — obligationes liturgicae, ibi. Praefectus Chori - de eius munere 255-257. Praelati nullius - quinam 113. — benedictio 114. — iura et privilegia liturgica 115. — obligationes liturgicae 116. Praelati Referendarii Signat. Ap. - A, CXXX111 - CXL. — munera CXLI. — privilegia CXL1I - CXLVI. Praelati Urbani seu Domestici - iura et pri­ vilegia liturgica 143. Praelati Votantes Signaturae Apostol. CXVH1CXXIV. — munera CXXV - CXXVI. — privilegia CXXV1I - CXXXII. Presbyteri - praecedentia 152, XXII. Primas - praecedentia 152, III. — titulus hic nullam secumfert specialem lurisdictionem 70. Processiones sacrae - quid 495. — eorum divisio 496. ------- extraordinariae - quinam indicere pos­ sunt 497; 500. ------- quinam intéressé debent 498. — ordinariae et consuetae servandae sunt 500. Proicctlones etsi honestae et piae - prohi­ bitae sunt in Ecclesiis 457. Protonotarh Apostolici - de numero Partici­ pantium 138, I; A, ΧΧΠ - XXVIII. -------- facultates A, XXXVIII - XL. --------iura et privilegia liturgica 139; A, XL1 - Lll. --------munera A, XXXI - XXXVII. • ad instar » Participantium 138, III; A, LVI. — — iura et privilegia liturgica 141; A, LVII. — Supranumerarii 138, II; A, LIV. ------- iura et privilegia liturgica 140; A, LV. — Titularesseu Honorarii 138, IV; A, LVIII. iura et privilegia liturgica 142; Λ, LIX. Pulpitum - cius locus in Ecclesia ciusque ma­ teria 316. Puriflcatorlum - eius materia 512, VIII. Pyxis - de eius materia, 512, lll. R Reconciliatio Ecclesiae 347. Regulares (Ecclesiae) quaenam 311, VIII. Religiosae - praecedentia 152, XXVI. Religiosi - praecedentia 152, XXV. -------- Ordo 153. Religiosi Episcopi - quoad habitum 82. Reliquiae Sanctorum - definitio 483. — eorum species, ibi. — de earum authenticitate 485; 486; 494. — sub baldachino ne deferantur 488. — poenae in conficientes, scienter vendentes, distribuentes, publicae venerationi expo­ nentes sacras Reliquias 494. — vigilantia circa eas 491. Rituum (S. Congregatio) - quaenam et quae eius competentia 26; 28. — eius Decreta 33. Rubrica - definitio 23. — distinctio 24. — obligatio 25. S Sacerdotes - non admittantur ad Missam celebrandam absque veste talari 263. — eorum sepulcra in Coemeterio 429. Sacramenta - quid et quomodo tractanda 154. — quinam ritus in eis servandi 155. Sacramentalia - quae 218. — eorum constitutio 219. — Minister 220. Sacrarium - quid 416. Sacramentorum (de disciplina - S. Congre­ gatio) eius competentia circa ea quae S. Liturgiam respiciunt 30. Sancti - de eorum cultu 471. — Patroni locorum — vide Patronus. — Reliquiae eorum - vide Reliquiae. Scainnum oblongum pro Celebrante et Mini­ stris sacris 400. Index alphabeticus Scaenicae actiones etsi honestae et piae in Ecclesiis prohibentur 457. Schlsmatlcae sectae addicti ecclesiastica se­ pultura privantur 432. Scholae Cantorum 304, 1, II, III, VI. Secretaril Sacrar. Congr. Roman. - A, XI XVI. — facultates et privilegia A, XVH-XXI. Sedes camerales pro Officio et Missa solemni prohibentur 400. Sedes confessionales pro mulierum confessionibus - quomodo conficiendae ct ubi collocandae 194. Sedes Suburbicariae 50,1 in nota. Sepulcra - infantium 430. — particularia 428. — Sacerdotum et Clericorum 429. — non obstat supra illa quominus lampsdes etiam electricae ardeant 426. Sepulcrum Altaris 371, III. Sepultura ecclesiastica - quibus deneganda 432. Stola latior - habere non debet tres Cruces 512, IX. Statuae virorum etsi in ecclesiastica digni­ tate constitutorum non licet in Ecclesia collocare 314. Succursales (Ecclesiae) - quaenam 311, VII. Supellex - ad divinum cultum exercendum benedictio 509. -------- quando eam amittunt 511. — confectio 504. — consecratio 508. -------- quando eam amittunt 511. — descriptio in inventario 503. Supellex sacra - S. R. E. Cardinalium 54. — Episcoporum 78, 7. Superpelllceum - eius materia non est de­ clarata 512, XXI. Tabellae Secretarum 391. Tabernaculum - ex quanam materia esse debet 404. — de eius forma 406. Tabula - ex qua apparet differentia inter tempus locale verum et tempus locale me­ dium 45, 3, B). — dierum - quibus decet Episcopum Ordi­ narium accedere ad Ecclesiam cathedralem pro s. Functionibus 118. in quibus incst onus litandi Sacrum pro populo 117. 17 — Moretti, De * Functionibus - 245 --------in quibus Metropolita uti potest s. Pallio 103. Talaris vestis - Sacerdotes non admittantur ad Missam celebrandam absque ea 263. Tapete Altaris 394. Tempus - cius supputatio 44. — sumptum - canonice 45, IV. --------civiliter, ibi, II. ------- liturgice, ibi, III. ------- naturaliter, ibi, I. — legale - quid 45, IV, B). ------- extraordinarium, ibi, D). — locale - verum, ibi, A). ------- medium, ibi, B). Tertii Ordines - praecedentia 152, XXVII. Thronus episcopalis - quomodo esse debet in Ecclesia cathedrali 398. ------- in aliis Dioecesis Ecclesiis, ibi. — an Episcopus Ordinarius gaudeat iure illum alteri Episcopo cedendi 104. — eius usum Vicarius Capitularis conce­ dere nequit 127. Thronus expositionis - SS. Sacramenti 512, XXIV. — SS. Reliquiarum 512, XXVIII. Tituli Presbyterales - S. R. E. Cardinalium 50, II, in nota. Titulus - Altaris 375. — Ecclesiae 326-329. ------- eius Festum 330. Tobalcae Altaris - quot et quomodo sint 387. — benedictio, ibi. — coronidae ligneae super eas adhiberi ne­ queunt 388. Tonsura - qui eam conferre potest praeter Episcopum proprium 201; 202. — tempus conferendi 206. — locus 208. — non licet eam conferre una cum aliquo ex ordinibus minoribus 207. Tumulus 512, XXXIII. Typicae editiones - quaenam 11. ------- pro cantu gregoriano 22. u Umbella - pro asportatione SS. Sacramenti 512, XXVI. Uniones piae - praecedentia 152, XXVII. Urna pro Feria V in Coena Domini 512 XXVII. 246 Index alphabeticus dioecesi exercere possunt, excluso usu V Throni cum baldachino 127. - S. Functiones in solemnioribus Festivi­ tatibus vi muneris non competit Ius pera­ Vasculum pro digitorum purificatione 410. Venditio candelarum, etc., in Ecclesiis 446. gendi 126. — iura et privilegia liturgica, ibi. Vestis talaris - Sacerdotes non admittantur — obligationes liturgicae, ibi. ad Missam celebrandam absque ea 263. — praecedentia 127; 152, XII. Vexilla et insignia - quae admittenda vel Vicarii Cooperatores - praecedentia 152, non in Ecclesiis 454; 455. XXI. Vexillum - iuxta Rituale Romanum 152, Vicarii Foranei - praecedentia 152, XXIII. XVII, A, b. Vicarii Generales - quinam 120. Viaticum - quacumque diei aut hora noctis ; — iura et privilegia liturgica 121. administrare potest 188. — praecedentia 122; 152, XI. — privatim ne deferatur nisi ex insta et ra­ - Canonici non eximuntur a munere mini­ tionabili causa 189. strandi in Missis et in aliis Functionibus Vicarii Apostolici - quinam 108. pontificalibus, 123. — iura et privilegia liturgica 110. Vicarii oeconomi - praecedentia 152, XIX. — obligationes liturgicae 111. Vicarii parocciales-praecedentia 152, XVIII. Vicarii Capltulares - quinam 125. Vicarii substituti - praecedentia 152, XX. — si Episcopi pontificalium exercitium in Ai’ - ________ ··; · 247 I II decreta SACRAE RITUUM CONGREGATIONIS IN VOLUMINE ALLATA Deer. 5 14 » » 36 64 67 71 87 105 131 132 138 139 140 143 144 151 152 154 166 168 170 179 188 210 214 218 226 229 235 238 241 244 256 270 298 299 307 310 312 319 b ad D. » » 2 5 3 Num. 210 132-2 134-3 133-3-b 340-IV 241 152-XIII 122 398 38 134-3 P 2 3 5 134-3 38 315 147-7 340-IV 42 133-3-a) 157 402 38 132-2 38 133-3-b) 152-XIV 133-3-a) 157 38 152 147 38 147-8 133-4 79-3 322 Decr. ad 337 352 388 392 405 456 491 492 525 526 552 569 574 582 599 650 673 681 3 340-1V 134-5 133-3-b) 398 134-3 473 283 398 122 133-3-c) 87 340-IV 152-XII1 » -XXVII 133-3-b) 152-XIII » -XXVII » -XV » -XVII 314 340 152-XIII 122 147-7 698 710 711 723 733 738 748 761 768 783 791 794 800 832 837 » 887 900 906 915 936 Num. 340-IV 152-XXV-E 87 398 38 464 133-4 133-3-a) 2 3 5 340-IV 134 87 134-3 152-XXII 248 Decr. 937 939 958 976 977 1037 1046 1061 1140 1172 1077 1079 1131 1138 1140 1172 1194 1201 1205 1209 1225 1256 1270 1287 1290 1293 1312 1318 1319 1342 1358 1397 1398 Decreta Sacrae Rituum Congregationis in volumine allata ad 3 6 8 6 1 2 2 2 P 1401 1435 1440 1448 1538 1550 1585 1619 1M2 1684 1697 1735 1760 1792 1808 1830 2 6 3 3 12 2 3 Num. 280 257 132-2 » 400 136 152-XVI 76-I-14-b) 473 340-IV 152-X1II 122 132-2 340-IV 147-7 340-IV > 152-XI1I 38 157 152-XIV s 398 157 87 389 512-VIII 398 38 132-2 » 133-3-b) 79-3 241 87 136 152-XVI 87 512-XXV 340-IV 157 282 79-3 134-3 257 » 76-1-14-a) 340-IV 133-1-d) 133-3-a) 134-3 132-2 449 B D Decr. 1832 1838 1842 1849 1882 1896 1903 1906 » » 1910 1924 » 1933 1946 1974 1976 2006 2010 » 2011 2036 2049 B 2050 2067 2070 2076 2088 2120 2121 2122 2123 » » 2127 2135 » 2141 2143 2153 2178 2194 2212 2219 2274 2283 » 2310 B 2331 > B 2353 2356 ad Num. 1 1 449 » 340-IV 449 257 157 134-3 257 » » 449 257 > }) 401 256 257 315 88 » » 449 398 402 38 512-X1 152-XIV 133-3-d) » -a)r » 76-1-14-a) 157 333-1-1 » -2 1 2 5 2 5 3 3 1 1 2 1 25 B 7 1 2 5 6 12 2 5 3 4 6 5 6 5 6 5 7 10 1 » -5 134-5 400 88 449 389 79-3 157 512-XI 398 I33-3-a) 77-8 93 > 134-3 * 122 398 241 328-6 134-5 Decreta Sacrae Rituum Congregationis in volumine allata Decr. ad 2361 2365 2365 2371 2375 2403 2424 2443 2447 2471 4 J» » » 2 10 2515 2519 8 » 2 5 2530 2600 2616 2619 2621 2 )) » 6 2624 2631 2631 2647 2659 2679 2682 2689 2704 2712 2714 2730 2740 3 8 50 2744 2745 8 5 2752 2769 D. V Num. 134-5 392 392 152-X11I 208 21 392 134 76-14-b) 134-3 132-2 280 320 324 340-1 512-VIII 387 208 329 41 400 389 76- 11-4 287-11-2 400 488 133-3-c) 77- 10 512-IX 224 512-IX 388 267 79 408 283 333-1-B-3 363 262 396 512-IX 3 2772 2788 2799 2 3 2808 2821 2853 2862 2868 205 512-IX 557 340-IV 491 320 327 371-1-3 324 Decr. ad Num. 8 5 33 122 491 512-IV 389 77-10 512-IX 2916 2937 2951 2957 2960 2976 2986 2989 3006 3035 10 3039 3043 3044 3059 5 XI XX 3062 3104 » 2 3 512-IX 390 409 512-ΧΧΧΠ 42 208 390 147-6 152-XVll 279 38 400 38 > 6 10 » 3110 3118 3126 3136 3137 3142 3145 3150 3157 3162 3184 3184 3191 3199 3242 3251 3254 3263 3282 3301 3308 3328 3330 3333 12 2 6 8 2 2 3 ad post 3 8 2 257 512-XI 371-11 512-1 412 320 512-IX 409 315 371-111 512-ΙΠ 81-1 81-1 512-IX 134-3 241 152-XVH 407 512-XXX1I 371-11 81 86 466 280 371-111 38 249 Decreta Sacrae Rituum Congregationis in volumine allata Decr. ad 3333 3337 3344 335Q 3368 3375 3387 3387 3390 3393 3394 3438 3448 » B' 3471 3506 3511 3520 3525 3543 3576 > » 2 > 3595 3599 3608 3611 3628 3638 3646 > 3660 3671 3674 » 3687 » 3693 3697 » 3709 3729 3731 3748 3771 3779 > 3780 !» 3791 3796 3798 > 1 1 5 3 11 13 2 4 » 5 6 3 1 3 2 3 1 2 3 1 4 7 13 1 5 4 1 3 2 5 1 2 Num. 42 420-11 157 262 465 512-VIII » -IX 333-11-2 135-1 464 466 » 392 382 359 245 512-111 409 356-c) 512-IX 395 411 395 461 118 396 333-11-2 280 512-IX » -XX » -IX » 512-XXVII 371-111 » -1-3 n 323 322 420-11 283 404 407 91-1 76-11-7 134-3 373-1V 512-IX B 152-XXI 512-X 376 512-IX 77-9 > -10 Decr. ad Num. 1 3798 2 1> 11 12 1 » 1 3 4 4 77-11 282 400 512 333-1-1 » -2 134-3 » » 512-VIII 481 384 363 474 240 133-3-a) 118 387 512-VIII 134-3 464 328 134-3 512-XXXIII 233 321 360 363 360 278 392 360 134 315-3 420-11 512-XX 262 77-7 88 359 387 76-11-1 94 512-XI » -X 333-1-3 286 134-3 371 465 384 366 294 > » 3804 » 3813 B 3828 D D 3832 3835 3859 3862 3863 3864 3865 » 3868 » 3873 3875 3876 3888 3898 3905 3907 3910 )) 3919 3921 3922 3927 3953 3978 3982 4000 4015 4023 D 4025 4029 4035 » 4048 9 4051 4053 4057 4073 4096 4097 4100 4121 » 1 * Λ 1 1 1 III 1 6 3 5 2 1 17 IV, 2 1 5 3 6 5 1 I 3 6 7 1 3 8 1 8 5 1 2 3 Decreta Sacrae Rituum Congregationis in volumine ad Decr. Num. Decr. 295 4154 4121 5 296 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 2 » 0 P 0 » 0 P 4136 4137 4145 4154 » » » 0 P 0 » υ 0 0 0 0 0 AI 0 5 0 7 0 8 » 10 0 11 » 12 II, 14 14 » 16 0 17 0 18 0 » 19 0 20 0 21 » » 0 0 w 0 0 J) 0 27 28 33 9 297 298 300 ad HI, 78 > 79 » 80 4156 4158 4160 4165 4177 4180 4181 4187 4191 2 0 406 409 138 139-3 p 2 3 4192 4195 4201 4206 4210 4213 4225 4226 4244 140-7 135-1 139-1 « -2 9 -9 140-12 » -9 »-15 » -10 » -13 2 4253 4266 4284 4288 4308 4309 III E. F. 4311 4355 2 3 0 * IU > 2 9 3 Ili, 1 » - » 9 - 6 0 » 0 0 » >1 t) 36 0 40 0 47 111,57 0 64 0 65 0 66 * 67 n 68 70 e » -14 152 141- 1-2 152-VI 142- 1 » -2 152-IX 142-5 > -6 » 144 300 241 371-llf 279 135-1 396 376 359 76-11-7 364-1 384 2 3 0 143 388 371-11 301 373-IV 4247 4248 -5 Num. II J) 0 251 512-ΧΧΧΠΙ Λ 301 302 allata V,2 4360 4371 4376 4378 4390 4398 4401 4404 303 363 360 388 II 68-VII 76-1-3 325 131-1-e) 148-8 325 81-1 96 91-111 87 88 77-11 88 95 97 87 512-1 314 426 454 512-IX 396 68-V1I 252 III. CANONES CODICIS JURIS CANONICI IN VOLUMINE ALLATI Can. Par. N. 5 i » 9 25 27 30 32 33 106 * » » » to to to > to to 1». p to 13o » 198 » 230 231 232 233 235 236 237 to 238 239 » » to » 1 1° to 2o 3o » to to 40 SO » to to 60 to 1 D 1 1A 4 1 * 2 > 1 to » » » 3° 4° 5° 6° 70 Num. Can. Par. N. 37 42 34 37 37 to 45-IV 45-IV 150 152-X1X 150 76-1-14-b) 152-XIX 151-2 » -3 151 » -3 » 152-XIV-C, E 152-XXV 77-15 152 25 237 126 46-11-8 47 50 48 » 49 52 239 to to to 1 to to to to to » η to to » to » to » D to to to to to » w n 2 3 to 3 8<> 9° 152-1-1 51 75 54 53-1-3 » -6 » -21 »-22 » -7 0 »> 9 n » » » » to » to to to » to to » to to to » » 240 243 244 247 251 253 254 269 n• to 270 271 272 274 » to 100 llo 120 I30 » » I40 IS® I60 I80 » 200 » » » 210 » » 22o 23° 240 1 1 5 3 2 wP » 5° 6° to Num. 53-1-8 η -5 » -9 »-10 » -14 » -2 η -13 58 53-1-11 » -12 » -15 » -10 353-V1II » -16 » -17 306 508-2 53-1-23 150 152-1 53-1-18 » -19 » -20 » IV 53-V-l » -2 53-11-2 27 » 29 » 26 32 150 152-1 » -II to 70 71 80-3 79-3 72-4 Canones Codicis iuris canonici in volumine allati Can. Par. 275 276 277 278 279 280 > 283 284 286 293 3 1 » 2 » » » » 294 i 1 301 304 306 2 2 9 312 315 » » 319 322 Num, Can. Par. N. Num. 78-4 117 » -I > -H » -ΠΙ . -IV . -V 78-2 » -1 77-5 79-5 152-111 1I7-VII 76-1 » -5 > -7 > -8 9 -9 9 -10 9 -Il 9 -12 • -13 9 -14 76- 11-2 77- 12 9 4 78 131-1 1 120 2 1 2 122 n 323 » » N. 2 » » s 9 » 1 9 9 150 152-XI 121 129 128 130 133-2 9 325 n 328 329 332 333 336 337 338 2 3 3 123 126 131-1-2 » -11-3 133-H-d) 255 130 152-XV 134 135 151-3 Ι52-ΧΠΙ Canones Codicis inris canonici in volumine allati 254 2an. Par. 408 1 • 2 1 » 2 y 1 » 2 1 » 2 y B 409 > » » 412 p » 413 n P 414 415 416 417 » > 418 > > 419 3 1 2 3 1 2 3 1 2 1 » » » . y 420 » » > » » * a A A A » » A P » » * » * > 421 » » > » » 431 432 435 439 440 450 462 468 470 471• · N. K a a » 1 » > B A 2 1 1 0 • •1 P J» ' ό . 2 1 4 Num. 152-XIV A -XV 76-I-14-a) 133-1 33-1 135-1 132-2 134-3 A -4 132-1 236 238 283 248 132-4-c) A -2 283 284 y 249 P 1° 2° 3° 4° 5° 6° 7° 8° 9° 10° 110 12o 13° 14° 10 2° 2° 30 40 250 252 284 253-1-1 A-Il-1 a -11-2 a-II-3 a-H-4 -11-5 a-1-2 a -II-6 a -11-7 a -11-8 a-1-3 λ -11-9 a -1-4 a -11-10 A -III-l A -II1-2 a a-IH-4 a -111-3 a-III-4 253-111-4 125 » 127 46-1-F-b) 127 126 152-XX1II 332 ‘ 232 419 152-XV1II Can. 478 A 488 Par. 1 4 30 40 80 y » 490 491 N. 1 » P 2 P A 514 609 610 » 625 3 I 3 y P 701 716 731 733 1 1 A A 734 735 A 737 741 759 772 773 774 775 776 » 781 782 2 2 1 2o 1 1° 2o 30 40 n A P A P A 783 784 785 790 791 804 805 806 807 810 811 % · · » 813 814 815 816 Num. 152-XVIII 152-XVII n -XXV-B » » -A 46-11 152-XXVI » -XXV 151-3 152-XIII » -XIV 340 331-3 236 247 146 147-5 233 152-XXVI I 331-3 154 25 155 156 157 194 158 163 165 158 » 159 » 160 364 175 176 176 177 » 179 178 » 263 258 259 260 I 512-XX1I1 ; 262 ' 264 • 4 MW Canones Codicis iuris canonici in volumine allati Can. 818 820 821 Par. N. Num. Can. 39-11 269 181 270 1003 1005 1006 Par. N 822 » 823 845 847 848 849 » 858 2 3 2 2 864 867 869 908 909 I 910 » 914 » » » 915 916 917 918 940 941 945 946 947 949 950 951 952 953 » 954 957 * » 959 964 978 1002 272 273 » 274 276 180 189 183 189 183 186 187 188 » 181 182 191 192 364-111 Num. 204 210 206 2 3 2 39-IV 206 208 78-3 212 214 216 213 216 357-IV 218 219 220 224 306 223 224 510 1007 1009 1100 1101 1102 1108 1109 2 1144 1145 1146 1147 2 3 194 73-13 110-III-2 115-ΙΠ-2 230 231 370-II » 195 196 197 198 151-2 2 3 199 n 73 210 211 110-1-2 » -11-5 » -II-8 201 . 200 202 39-111 207 203 221 224 226 227 228 1148 2 1149 1150 1151 1152 1153 1154 1155 239 305 306 435-1 307 435-11 306 53-1-16 307 308 418-VI11 309 - 310 46-1-F-b) 312 1156 1157 1158 1159 1161 1162 1164 1165 255 315 319 2 3 320 1166 2 3 1168 . < 321 326 Canones Codicis iiiris canonici in volumine allati Can. Par N Num. 1271 1272 1274 1 1 1 1275 1276 1277 1278 1279 > 1280 1281 1282 1283 1284 1285 1286 1287 » 1288 1289 1290 » 1292 1293 1294 1295 1296 1296 1298 1299 1300 I 411 265 463 333-H-1 465 333-Π-Ι post. 470 471 472 476 » » 479 477 480 484 490 365 485 486 » 493 487 488 489 78-7 492 491 495 496 497 499 500 456 503 504 54 78-7 post. 507 Can. 1 1301 1 > 1302 1303 > 1 * > > 1304 1305 » ί > 1306 1 * Ι > 1390 1399 1406 > > 1407 1 1455 1475 1522 » 1523 1549 2195 2270 > 2271 » 2272 2272 2273 2326 2328 2370 1 2402 Par . N. 54 78-7 502 132-4 506 507 I > 2 3 4 509 387 511 512-11 > -II 512-VIII 1 > 2 1 > 2 1 > > 12» 3° » 50 3° 1 2° 3° 6° 2 1 2 > 2o 1 3 Num. 482 72-2 114 134-1 72-2 449 237 418-1X 503 418-VII » -VI 345-1 340-VI 334 335 340-VI 336 337 338 494 423 74 114