Formula Jurisjurandi in Motu Proprio “Sacrorum Antistitum” a Summo Pontifice Pio X Præscripta: JUSJURANDUM ANTIMODERNISTICUM Ego N. N. firmiter ampléctor ac recipio omnia et singula, quæ ab inerranti Ecclésia magistério definita, adsérta ac declarata sunt, præsértim ea doctrinæ capita, quæ huius témporis erroribus dirécto adversantur. Ac primum quidem Deum, rerum omnium principium et finem, naturali rationis lûmine "per ea quæ facta sunt" hoc est, per visibilia creationis opera, tamquam causam per efféctus, certo cognosci, adeôque demonstrari étiam posse, profiteor. Secûndo: extéma revelationis arguménta, hoc est facta divina, in primisque miracula et prophetias admitto et agnosco tanquam signa certissima divinitus ortæ christiânæ religionis, eadémque téneo ætâtum omnium atque hôminum, étiam hujus témporis, intellegéntiæ esse maxime accommodata. Tértio: firma pâriter fide credo Ecclésiam, verbi revelati custodem et magistram, per ipsum verum atque historicum Christum, cum apud nos dégeret, proximo ac dirécto institûtam eandémque super Petrum, apostôlicæ hierarchiæ principem, ejùsque in ævum successores ædificâtam. Quarto: fidei doctrinam ab Apostolis per orthodoxos Patres eodem sensu eadémque semper senténtia ad nos usque transmissam, sincère recipio; ideôque prorsus rejicio hæréticum comméntum evolutionis dogmatum, ab uno in alium sensum transeûntium, divérsum ab eo, quem prius habuit Ecclésia; paritérque damno errorem omnem, quo, divino deposito, Christi Sponsæ tradito ab Eâque fidéliter custodiéndo, sufficitur philosophicum invéntum, vel creatio humânæ consciéntiæ, hominum conatu sensim efformâtæ et in posterum indefinito progréssu perficiéndæ. Quinto: certissime téneo ac sincère profiteor, fidem non esse cæcum sensum religionis e lâtrebis subconsciéntiæ erumpe Ontem, sub pressione cordis et inflexionis voluntatis morâliter informâtæ, sed verum assénsum intelléctus veritati extrinsecus accéptæ "ex auditu", quo nempe, quæ a Deo personali, creatore ac Domino nostro dicta, testata et revelata sunt, vera esse crédimus, propter Dei auctoritatem summe veracis. Me étiam, qua par est, reverentia subjicio totôque ânimo adhaéreo damnationibus, declarationibus, præscriptis omnibus, quæ in Encÿclicis litteris "Pascéndi" et in Decréto "Lamentabili" continéntur, præsértim circa eam quam historiam dogmatum vocant. Item reprobo errorem affirmantium, propositam ab Ecclésia fidem posse histôriæ repugnare, et catholica dogmata, quo sensu nunc intellegùntur, cum verioribus christiânæ religionis originibus componi non posse. Damno quoque ac rejicio eôrum senténtiam, qui dicunt Christianum hominem eruditiorem indhere personam dhplicem, aliam credéntis, aliam historici, quasi liceret historico ea retinere, quæ credéntis fidei contradicant, aut præmissas adstrùere, ex quibus consequatur, dogmata esse aut falsa aut dùbia, modo hæc dirécto non denegéntur. Réprobo pariter eam Scriptûræ sanctæ dijudicandae atque interpretandae rationem, quae, Ecclésiae traditione, analogia fidei et Apostôlicæ Sedis normis posthabitis, rationalistarum coméntis inhaéret, et criticem textus velut ùnicam supremâmque régulam haud minus licénter quam témere ampléctitur. Senténtiam praetérea illorum rejicio, qui tenent, doctôri disciplinae historicae theologicae tradéndae aut iis de rebus scribéndi seponéndam prius esse opinionem ante concéptam sive de supematurâli origine catholicae traditionis, sive de promissa divinitus ope ad perénnem conservationem uniuscujùsque revelati veri; deinde scripta Patrum singulorum interpretanda solis sciéntiae principiis, sacra qualibet auctoritate seclûsa, eâque judicii libertate, qua profana quaevis monuménta solent investigari. In univérsum dénique me alienissimum ab errore profiteor, quo modemistæ tenent in sacra traditione nihil inésse divini, aut, quod longe detérius, pantheistico sensu illud admittunt, ita ut nihil jam restet nisi nudum factum et simplex, commhnibus historiae factis aequandum: hominum nempe sua indûstria, solértia, ingénio scholam a Christo ejùsque Apostolis inchoatam per subsequéntes aetates continuantium. Hæc omnia spondeo me fidéliter, integre sinceréque servatûrum et inviolabiliter custoditûrum, nusquam ab iis sive in docéndo sive quomodolibet verbis scriptisque deflecténdo. Sic spondeo, sic jùro, sic me Deus adjuvet et hæc sancta Dei Evangélia.