ENCHIRIDION LITURGICUM COMPLECTENS THEOLOGIAE SACRAMENTALIS ET DOGMATA ET LEGES IUXTA NOVUM CODICEM RUBRICARUM CONCINNAVIT POLYCARPUS RADO O. S. B. PROFESSOR FACULTATIS THEOLOGICAE BUDAPESTINENSIS TOMUS PRIMUS H ER DER ROMAE · FR1BURGI BRISG. - BARCINONE 19 6 1 Nr. 163/1960 IMPRIMATUR Datum in S. Monte Pannoniae, die 19. Sept. 1960 t Nobertus Legânyi O.S.B. archiabbas et ordinarius Nr. 2225/1960 IMPRIMATUR Strigonii, die 28. Octobris 1960 Dr. Arthurius Schwarz-Eggenhofer Administrator apostolicus © 1961, Casa Editrice Herder - ROMA Grafiche SAV - Via ς p; > _ ------------------------------• etr«, < - Napoli Portici - Tel. 339.000 P.B.X. Jos. Andre,\e Jungmann opus hoc D. D. A. « Ad sacrae Liturgiae fontes mente animoque redire sapiens profecto ac laudabilissima res est... Pretiosissimus thesaurus in s. Liturgia continetur: Eucharisticum nempe Sacrificium, Sacramenta quae divinae gratiae divinaeque vitae rivuli sunt, ac laudis hymnus, quem terra caelumque cotidie ad Deum extollunt. » Mediator Dei PRAESENTATIO Decursu annorum elapsorum toto orbe terrarum speciali modo clerici laicique studio incumbebant s. liturgiae quae maximi momenti instaurationem nacta est. Usque hodie tamen deerat opus omnes quaestiones liturgicas sub respectu totali complectens recentioremque molem indagationum digerens sa­ cerdotibus alumnisve s. theologiae limpide proferens. D. Polycarpus Rado O.S.B., professor Facultatis Theologicae Budapestinensis, consultor commissionis s. liturgiae Cone. Oecum. Vatican, II. praepa­ rantis, cuius labores scientifici peritis noti sunt (praecipue opus eius « Libri liturgici manuscripti bibliothecarum Hungariae ») opus exegit totam materiam liturgicam sub novo respectu in unum redactam lectoribus subiiciens. Opus praesens auctoris praelo sublectum, uti titulo videri potest synthesis est theologiae sacramentalis enchiridionque liturgiae pastoralis. Opus duos to­ mos complectens omnes tractat quaestiones de actibus cultualibus quae hu­ cusque in variis disciplinis disparatis inventae sunt, in theologia nempe dogma­ tica, morali, pastorali, iure canonico, in historia ecclesiastica et liturgico-historica, demum in scientia stricte dicta liturgica. Aeram quidem Summarum multi iamdudum praeteritam esse censent. Ete­ nim complexio scientiae theologicae hodie in eius respectivis scientiis partiali­ bus adeo evoluta est, quod peritissimorum quoque conspectum vix ac ne vix quidem aufugit. Nihilominus post scissiones artefactas theologiae aevo decadentia e vivide nunc adest exigentia syntheseos, totalitatis et per hoc amplioris intellectionis. Auctor totam materiam immensam respectu dogmatico, moraliiuridico, historico et stricte liturgico in synthesini quondam coegit, opusque eius tentaminis instar haberi potest tractationis materiae totalis seu « holisticae », eo modo, quod tractatus singuli non solum mechanistice, sed organice interneque cohaerent, sicque omnia quae dicenda sunt circa s. liturgiam e theo­ logia dogmatica, morali, iure canonico, legibusve cultualibus et historia, simul conspectui lectorum exhibentur. Opus praesens sub notione liturgiae non solum ritus sacros comprehendit, sed omnes actiones sacrales quae ad Deum colendum fidelesque sanctitate im­ buendos contendunt. Opere tractantur omnes instaurationes quae usque ad an­ num 1960 feliciter in lucem prodiere, ac ubique commentario historico et rubricistico instructae sunt. Auctor presse sequitur voces sponsae Christi, Matris Magistraequae nobis a Domino constitutae, praecipue vero Encyclicam ma­ gistralem « Mediator Dei », cuius doctrina tota quanta permeat imbuitque trac- Praefatio νπτ talionem. Opus stilo eius latino facile patet intellectui, saepeque terminis tech­ nicis c linguis modernis adhibitis viam sternit captui meliori. Speramus Deo opitulante de talis operis studio utilitatem haud exiguam ca­ pere posse quum alumnos s. theologiae, tum pastores animarum vitam promo­ ventes liturgicam, necnon forsitan peritos ac studiosos quoque huius disciplinae amantissimae. In Sacro Monte Pannoniae die 18. sept. 1960. t Norbertus Legànyi O.S.B. archiabbas et ordinarius PRAEFATIO AUCTORIS Superiore benevola praesentatione revelata sunt omnia ad intelligendum scopum huius syntheseos liturgicae. Liceat adhuc paucis referre genesim singu­ larem huiusmodi operis. Alexander M. Horvath (1884-1956), professor quondam Romae, Friburgi Helvetiae, demum Universitatis Budapestinensis, munere fun­ gens decani facultatis theologicae, anno 1948 condidit cathedram peculiarem « Theologiae sacramentalis cum institutionibus liturgicis. » Vir iste exquisitae doctrinae (cf. LfThk 2. ed. 1960. V, 489) auctori cathedram hanc assecuto con­ siliis adfuit in elaboranda synthesi, inde ab anno 1948-49 pedetentim evoluta. Auctor vero ab auditoribus frequens rogatus praelectiones in manuale quod­ dam coegit, cuius titulus nativus erat: Enchiridion Liturgiae Pastoralis seu synthesis theologiae sacramentalis, cuius tria folia (pp. 48) anno 1959 speci­ minis instar Budapestini publici iuris facta sunt, de quo cf. Ephem. Liturg. 1960, 85. Titulus operis nativus in meliorem immutatus est, cum Jos. Andr. Jungmann, professor et emeritus rector Universitatis Oenipontanae, ibidem quon­ dam condiscipulus auctoris, aestate anni 1959 manuscriptum inspexit operique permulta contulit, talemque titulum suggessit quo nunc Enchiridion in lucem editur. Quorum beneficiorum non immemor doctissimo viro grates rependo. Gratias insuper agendi obligatione obstrictus sum eximiis viris Ben. E. Brunschweiler (Capetown), Ger. Békés (Roma), Gul. Polgdr (Wien), Aem. Jor­ dan (Sao Paulo). Bela Saad et Nie. Esty (Budapest), permultisque aliis qui mihi in arduo labore parandae editionis subvenientes opitulati sunt. Opus impressionis Enchiridii decursu anni 1960 ob rationes technicas dilationem passum est, quod facultatem praebuit integrum librum reforma­ tioni Novi Codicis Rubricarum adaptandi, cui operae editor librarius Herder Romae-Friburgi-Barcinone) voluntate officiosa obsecundavit. Budapestini die 2. febr. 1961. Polycarpus Rado O.S.B. INDEX SYSTEMATICUS TOMI PRIMI Pag1-6 Dc notione Liturgiae pastoralis seu theologiae sacramentalis PARS GENERALIS I. Tractatus. Euchologia seu de Lege Orandii............................................................ 7-29 A) De notione liturgiae et de generibus cultus publici........................................ 1. Notio liturgiae 7. — 2. De generibus cultus publici 12. 7-13 B) De liturgie ut est locus theologicus 14-20 ...................................................................... C) De iure ordinante cultum publicum ......... 1. De fundamento huius iuris 20. — 2. De fontibus legis cultum ordi­ nantis 21. 20-29 II. Tractatus. Stilistica sacralis scu de ritibus et caeremoniis in genere Fundamentum 30. 30-85 A) De signis sacris ............ I. De signis per manus peractis 37. — II. De habitudine corporis signa sacra peragentis 44. — III. De aspetu oculorum 47. 30-51 B) De lingua sacrali ............ 51-61 C) De formulis sacris ............................................................................................................ 1. Textus biblici 61. — 2. Acclamationes liturgicae 63. — 3. Doxologiae 65. — 4. Preces litanicae 66. — 5. Symbola sacra (professiones fidei) 69. — 6. Orationes 70. — 7. Praefationes 70. 61-71 D) De rebus sacris ............ 1. Aqua 72. — 2. Ignis 73. — 3. Oleum 76. — 4. Thymiama 78. 71-79 E) De stilis liturgicis ............ 1. Stilus liturgicus Orientalis et Occidentalis 80. — 2. Stilus liturgicus Roma­ nus et Gallicanus 82. 80-85 III. Tractatus. Typologia sacralis scu de familiis cultus . . . . 86-136 . . 86-93 A) De liturgia Gallicana ........... 1. Territorium 93. — 2. Fontes 94. — 3. Descriptio liturgiae Gallicanae 94. — 4. Corruptio et suppressio liturgiae Gallicanae 96. 93-97 B) De liturgia Mozarabica . ........................................ .......... . . . 1. Territorium 97. — 2. Fontes 98. — 3. Descriptio Missae Mozarabicae 99. — 4. Sortes ulteriores 101. C) De liturgia Ambrosiana ........... 1. Territorium 102. — 2. Fontes 102. —· 3. Descriptio Missae 103. — 4. Sortes ulteriores 104. 97-101 Fundamentum . .......... 102-105 X Index systematicus tomi primi. Pag. D) De liturgia Celtica ........ . . 1. Territorium 105. — 2. Fontes 106. — 3. Descriptio Missae Celticae 106. — Scholion. De origine typi liturgici Gallicani 107-110. 105-107 E) De ritu Romano antiquo...................................................... 1. Orignes et evolutio ritus Romani antiqui 110. — 2. Proprietates ritus Romani antiqui 115. 110-119 F De liturgia Romana universali ....... 1. Liturgia Romana sub influxu Orientali 120. — 2. Liturgia Romana sub influxu Gallicano 122. 119-123 G) De liturgiis Orientalibus...................................................... 1. De origine variorum typorum Orientalium 124. — 2. Ritus Hierosolymi­ tanus 124. — 3. Ritus Alexandrinus 125. — 4. Ritus Antiochenus 126. — 5. Ritus Cappadociae 127. — 6. Ritus Byzantinus 127. 124-129 H) De liturgia Byzantina universali........................................................ 1. Expansio liturgiae Byzantinae 129. — Descriptio Missae Byzantinae 131. 129-136 IV. Tractatus. Scmasiologia sacralis seu de Sacramentis in communi . . 137-219 A) De notione signi sacramentalis...................................................................................... 138-154 1. De origine et evolutione termini α sacramentum » 138. — 2. De Sa­ cramentis legis naturae 142. — 3. De Sacramentis Veteris Legis 144. — 4. De Sacramentis minoribus i. e. de Sacramcntalibus 146. — 5. Definitio Sacramentorum 152. B) De existentia Sacramentorum...................................................................................... 154-161 1. De existentia septem Sacramentorum 154. — 2. Sacramentorum divisio respectu pastorali 159. C) De essentia Sacramentorum.......................................................................... . 1. De natura signi sacramentalis 162. — 2. De compositione seu structura quasi-metaphysica Sacramentorum 161. — Scholion. De reviviscentia Sacra­ mentorum 166. — 3. De compositione seu structura quasi-physica Sacra­ mentorum 166. — 4. Normae pastorales quoad materiam et formam 169. 162-172 D) De efficientia Sacramentorum...................................................................................... 172-194 1. De virtute obiectiva Sacramentorum 172. — 2. De modo efficientiae seu causalitatis Sacramentorum 174. — 3. De effectibus communibus Sacramen­ torum 182-193. 1) De gratia sanctificante per Sacramenta producta 182. — II) De gratia cuique Sacramento speciali 186. — III) De charactere Sacra­ mentorum 187. — IV) De natura et effectu characteris 191. E) De causa Sacramentorum.......................................................................... 1. De potestate auctoritatis in Sacramentis 195. — 2. De potestate excellen­ tiae in Sacramentis 198. — 3. De ministerio secundario generali Sacramen­ torum 199. — 4. De ministerio secundario speciali circa Sacramenta 202216. I. Valida admimstratio Sacramentorum 203. — II. Legitima seu licita Sacramentorum administratio 208. — III. Nonnae pastorales de obligatione administrandi Sacramenta 213. — 5. De subiecto Sacramentorum ut causa suscipiente 216. 194-219 PARS SPECIALIS L Tractatus. Dc Ecclesia sacrificante............................................ 220- 401 A De nntione sacrificii Missae............................................................... 1. D*.' dtfimtione sacr.ficii in genere 221. — 2. Applicatio definitionis ad ' ■·;!’! Mis'?.<· 222. — 3. Variae denominationes sacrificii Missae 225. 221- 227 Index systematicus tomi primi. xi B) De existentia sacrificii Missae .......... 1. Vox Ecclesiae 227. — 2. Adversarii sacrificii Missae 229. — 3. Veritas Missae e Scriptura Sacra 230. — 4. Traditio testis Missae 2-35. — 5. Ratio­ ne fulcitur veritas Missae 238. — Corollaria deducta e veritate Missae 239. C) De essentia sacrificii Missae .......................................................................................... 1. De Missa ut sacrificio relativo 242. — 2. De consecratione spectata ut est essentia Missae 247. — 3. De ratione formali sacrificii Missae QUID NON SIT. 252-261. I. Theoriae sacrificales destructionem supponentes 252. — II. Diacrisis theoriarum destructionem supponentium 255. — III. Theo­ riae per defectum peccantes 257. — IV. De ratione formali Missae QUID SIT 261. D) De efficientia sacrificii Missae ......... 1. De fine Missae ut est sacrificium latreuticum 270. — 2. De fine Missae ut est sacrificium eucharisticum 273. — 3. De fine Missae ut est sacrifi­ cium propitiatorium 274. — 4. De fine Missae ut est sacrificium impetratorium 278. — 5. De fructibus Missae ratione participantium 281. — 6. De valore Missae 284. — 7. De modo efficientiae Missae 288. E) Evolutio et historia ritus Missae ......... 1. Incunabula Missae 292. — 2. Aetas aurea Missae 296. — 3. Missae evo­ lutio aetate media (saec. VII-XV.) 301. — 4. Historia Missae recentiore aetate 306. F) De legibus cultualibus Missae . ...................................................................... 1. De obligatione Missam celebrandi 311. — 2. De Missae applicatione 323. — 3. De circumstantiis sacrificii Missae 326. — 4. De requisitis ad celebrationem 337. — 5. De defectibus in celebratione occurrentibus 342. — 6. De obligatione Missae adstandi 344. Pag. 227-242 242-269 269-292 292-311 311-352 G) De ritibus sacrificii Missae .......... 1. De legibus euchologicis Missae 352. — 2. De ritu servando in celebra­ tione Missae lectae 377. — 3. Dc ritu servando in celebratione Missae Sollemnis 390. 352-401 II. Tractatus. De Ecclesia orante seu de Liturgia epaenetica . 402- 510 A) De notione officii divini .......... 1. Definitio officii divini 403. — 2. De structura officii divini 405. 403- 412 B) Historia et evolutio officii divini et breviarii.................................................. 1. Prima aetas officii divini 413. — 2. De evolutione officii divini 414. — 3. Evolutio et historia breviarii (saec. XI-XX) 419. 413-428 C) De legibus cultualibus officii divini...................................................................... 1. De obligatione officii divini 428 — 2. De forma officii divini 430. — 3. De modo persolvendi officium divinum 433. — 4. De causis a recitatione excusantibus 438. — 5. De participatione actuosa fidelium in officio divi­ no 440. 428-442 D) De ritibus psalmodiae . .......... 1. Regulae psalmodiae generales 442. — 2. De singulis psalmodiae parti­ bus 444. 442-445 E) De notione piorum exercitiorum ......... 445-449 F) De piis exercitiis quovis tempore peragendis ...... 1. De Oratione XL Horarum 449. — 2. De exercitio Viae Crucis 453. — 3. De devotionibus pomeridianis 456. — 4. De cultu s. reliquiarum 457. — 5. De installatione parorochorum 461. — 6. De visitatione parochiarum 462. — 7. De pulsatione campanarum 465. 449-469 G) De piis exercitiis statis temporibus peractis ....... 1. De piis exercitiis quorundam dierum publice peractis 469. — 2. De precibus triduanis vel novendialibus 482 — 3. De piis exercitiis mensilibus publice peractis 485. 469-492 . . . XU Index systematicus tomi primi. Pag. H De sacris processionibus . . . · · · 1. De notione processionum 492. — 2. Historia processionum 493. — 3. Leges cultuales processionum 494. 492-498 j; Dc cura Ecclesiae pro mortuis gerenda.................................... I. De commendatione animae 498. — 2. De sepultura defunctorum 501. — 3. De suffragiis pro mortuis oblatis 508. 498-510 III. Tractatus. Dc Augustissima Eucharistia ut est Sacramentum 511- 639 A) De existent ia Eucharistiae .......... 1. De nominibus Eucharistiae 512. — 2. De Eucharistia ut est Sacramen­ tum 514. 512- 516 B) De essentia Eucharistiae .......... 1. De materia remota Eucharistiae 517. — 2. Normae pastorales quoad ma­ teriam Eucharistiae 518-522. I. Quoad materiam remotam 518. — II. Quoad materiam proximam 520d. — 3. De forma Eucharistiae 522-530. I. De forma Eucharistiae QUID SIT 522. — II. De forma Eucharistiae QUID NON SIT 525. — 4. Normae pastorales quoad formam Eucharistiae 530. 517-533 C) Dc efficientia Eucharistiae................................................................................... 533-537 D) De necessitate Eucharistiae................................................................................... 1. De necessitate sumptionis Eucharistiae 538. — 2. De necessitate sumptio­ nis sub utraque specie 542. — 3. Normae pastorales de sumptione SS. Eu­ charistiae 545. 537-548 E) Dc 1. 3. ris personis sacrarnentalibus Eucharistiae............................................... De ministro confectionis 549. — 2. Dc ministro dispensationis 550. — De subiecto Eucharistiam suscipiente 552. — 4. De dispositione corpo­ ad communionem 557. 548-567 F) De facto praesentiae Christi in Eucharistia............................................... 1. Doctrina catholica de facto praesentiae 567. — 2. Adversarii veritatis Eucharistiae 568. — 3. Testimonium c verbo Dei de veritate Eucharistiae 573. — Testimonium s. Traditionis pro Eucharistia 579. — 5. Testimonium ration s pro veritate Eucharistiae 584. — 6. De adoratione Christi in Eucha­ ristia 586. 567-594 C De actu praesentiendi Christum in Eucharistia............................................... 1. Status quaestionis de transsubstantiatione 594. — 2. Dogmatis transsubstantiationis circumscriptio 597. — 3. Non-coexistentia panis cum corpore et sanguine Christi 599. — 4. De conversione totali panis in corpus Christi 600. 594-604 Il) De modo praesentiae Christi in Eucharistia........................................................ 1. De praesentia Christi totali in Eucharistia 604. — De praesentia Christi temporali sed permanente 607. — 3. Dc praesentia considerata ratione eius formali 610. 604-617 J) Leges cultuales SS. Eucharistiae.......................................................................... 1. De distributione s. communionis 617. — 2. Dc communione paschali 620. — 3. De communione frequenti et cotidiana 621. — 4. De communione spirituali 623. — 5. De prima communione 623. — 6. De communione infirmorum 626. — 7. De sacro viatico 630. — 8. De cultu SS. Euchari­ stiae 632. — 9. De custodia SS. Eucharistiae 635. — Epilogus 639. 617-6-38 IV. Tractatus dc Baptismo 640-701 ................................................................................... 640-647 A) Dc existentia baptismi........................................................................................... 1. Vox Ecclesiae 640 — 2. Adversarii 640. — 3. Testimonium S. Scriptu­ rae de baptsmo 641. — 4. Testimonium s. Traditionis pro baptismo 643. — 5. Ratio theologica 646. Index systematicus tomi primi. χπι Pag. B) De essentia Baptismi ........... 1. De materia remota et proxima baptismi 647. — 2. De forma baptismi 650. — 3. Normae pastorales quoad materiam et formam baptismi 652. 647-656 C) Dc efficientia baptismi ........... 656-664 D) De necessitate baptismi.......................................................................................... 664-673 E) Dc personis sacramcntalibus baptismi...................................................................... 1. De ministro baptismi 673. — 2. De subiecto baptismi 677. — 3. De patrinis baptismi et confirmationis 682. 673-685 F) De ritibus et legibus cultualibus baptismi ....... 1. De ritibus baptismi 686. — 2. De legibus cultualibus baptismi 697. 686-701 V. Tractatus. De confirmatione .......... 701-727 existentia confirmationis ....... . . . Vox Ecclesiae 702. — 2. Adversarii confirmationis 702. — 3. Testimonium Scripturae 703. — 4. Traditionis testimonium pro confirmatione 704. — Ratio theologica 704. 702-705 A) De 1. S. 5. B) De essentia confirmationis .......... 705-710 C) De efficientia et necessitate confirmationis.................................................................... 710-715 D) De personis sacramcntalibus confirmationis.....................................................................715-722 1. De ministris confirmationis 715. — 2. De subiecto confirmationis 720. E) De ritibus confirmationis .......................................................................................... 1. De evolutione ritus Romani confirmationis 722. — 2. Descriptio ritus Ro­ mani confirmationis 724. 722-727 ABBREVIATIONS AAS = = = = = = AfLw An. Hymn. ASS CRit d CSEL DAL = DB hymn = Denz. Docum. Pont. = = Duchesne Ench. Ind. Eph. Lit. Feltoe Franz = = = = = CCS HA Holweck = = = Instr. Mus. 1958. JfLw Jungmann LfThK Lietzmann = = = = = Lit. Erbe I960 = Lit. ]h. MDei MEL MGH NCR = = = = = Acta Apostolicae Sedis. Archiv für Liturgiewissenschaft. Analecta hymnica medii aevi. Acta Sanctae Sedis. S. Congregatio Rituum, decretum. Corpus Scriptonim ecclesiasticorum Latinorum. Cabrol-Leclercq, Dictionnaire d’archéologie et liturgie chrétien­ ne, Paris. Dreves-Blume, Ein Jahrtausend lateinischer Hymnendichtung, Leip­ zig 1909. Dcnzinger-Rahner, Enchiridion symbolorum, ed. 30. Herder 1955. A. Bugnini, Documenta pontificia ad instaurationem liturgicam spectantia I. 1953. II. 1959. Liber pontificalis I. II. Paris 1886. 1892. Enchiridion indulgentiarum, Roma 1952. Ephemerides Liturgicae, Roma. Sacramentarium Leonianum, Cambridge 1896. Die kirchlichen Bcnediktionen im Mittelalter, Freiburg i. Br. I. 1909. II. 1912. Die griechischen christl. Schriftsteller, Berlin. « Haurietis aquas » encycl. 1956. Calendar, liturg. festorum Dei et Dei matris Mariae, Philadel­ phia 1925. Instructio de musica s. et s. liturgia 1958. Jahrbuch für Liturgiewissenschaft I-XV. Missarum sollemnia ed. 3. Wien 1952. I. II. Lexikon für Théologie und Kirche, Herder. Das Sacramentarium Gregorianum nach dem Aachener Urexemplar, Munster i. W. 1921. J. A. Jungmann, Liturgisches Erbe u. pastorale Gegenwart, Inns­ bruck 1960. Liturgisches Jahrbuch, Trier. « Mediator Dei », encycl. 1947. Monumenta Ecclesiae liturgica, Paris I. II. V. VI. Monumenta Germaniae Historica. Novus Codex Rubricarum 26. iul. 1960. xn Villes, OD 1957 OHS Par. et lit. Pasch. soli. 1959. PG PL POr PSyr Quasten Rado. Libr. lit. RCel RJ RP RS Salmon Schmidt, Intr. I960. ThQuSch ThuGl Wilson ZfkTh Abbreviationes. = k'alendarium manuale utriusque Ecclesiae, Oeniponte 1. II. 1895-6. = Ordinationes et Declarationes circa ordinem Hebd. Sanctae 1957. I. febr. = Ordo Hebdom. Sanctae 1956. = Paroisse et liturgie. = B. Fischer - J. Wagner, Paschatis sollemnia. S tudieu z. Osterfeier u. Osterfrommigkeit, Herder 1959. = Migne, Patrolog’a Graeca. = Migne, Patrologia Latina. = Patrologia Orientalis. = Patrologia Syriaca, Paris = Monumenta euchar. et liturg. vetustissima, Bonn. 1935-37. = Libri liturgici manuscript! bibliothecarum Hungariae I. Budapest 1947. = Ritus servandus in celebratione Missae. = = = = = = = = = Rouet de Joumel, Enchiridion Patristicum, Herder ed. 17. 1952. Ritus pontificalis Hebd. Sanctae ed. typ. 1957. Ritus simplex Hebd. Sanctae ed. typ. 1957. Le Actionnaire de Luxeuil I. 1944. II. 1953. Introductio in liturg. occidentalem, Roma 1960. Theol. Quartalschrift, Tübingen. Théologie und Glaube, Paderborn. The Gelasian Sacramentary, Oxford 1894. Zeitschrift fiir kath. Théologie, Innsbruck. De notione Liturgiae pastoralis seu Theologiae sacramentalis Liturgia pastoralis seu Theologia sacramentalis est scientia inquirens cul­ tum Ecclesiae publicum sub respectu theologico totali sice holistico, id est dogmatico, morali-iuridico et stricte liturgico. Inde a saeculo nostro ineunte res s. liturgiae renovandae mira incrementa nacta est, simul etiam lites acerbae disputationis exarserunt non solum circa definitionem liturgiae, sed etiam circa eius vim ac momentum, eius extensio­ nem seu ambitum, circa principia ipsa theologica liturgiae. Litibus his finis im­ positus est per Encyclicam magistralem Pii XII. « Mediator Dei » (20. nov. 1947.), unde principia recta sumi possunt, quibus adhibitis non debet formi­ dari, « hanc sanctissimam causam in discrimen adduci » (MDei n. 8.). Ad tra­ mitem huius Encyclicae nostrum Enchiridion, quod « recte sit factum dilauda­ re ac commendare, quod vero e iusto itinere deflectat, continere vel reproba­ re » fideliter satagit (MDei n. 9.). Sicque summarium hoc sciendae huius mox definitae fructus erit renovationis praedictae. I. Obiectum materiale Theologiae sacramentalis constituunt: omnes actus religionis, externi cum internis intime coniuncti ad cultum Ecclesiae publicum pertinentes. Singula explanantur: 1. Virtus religionis latius sumpta importat ordinem ad Deum, ipse enim est cui principaliter alligari debemus tamquam indeficienti principio, ad quem etiam nostra electio assidue dirigi debet, sicut in ultimum finem, ut Doctor Angelicus docet (II-II q. 81. a. 1.), vel ut e recentioribus Lessius animadvertit, « religionem et cultum interdum accipi generatim pro omni virtutis officio, quo ordinamur ad Deum, quodque instar sacrificii Deo est acceptum » (De iustitia 11,36, 12.). — Stricte sumpta « religio dicitur secundum quod Deo exhibet de­ bitum famulatum in his, quae pertinent specialiter ad cultum divinum, sicut in sacrificiis, oblationibus et aliis huiusmodi » (II-II q.81.a.8.). Hodie definiri solet « virtus moralis inclinans ad cultum debitum Deo tamquam primo prin­ cipio exhibendum ». 2. Externi actus cum internis intime coniuncti, non ergo actus mere exter­ ni, sed cultus divinus holistice, i.e. totaliter sumptus. See. doctrinam sc. Eccle­ siae « a vera et germana S. Liturgiae notione aberrant, qui eam utpote divini cultus partem indicent externam solummodo, vel quasi decorum quoddam cae­ remoniarum apparatum, nec minus ii aberrant, qui eam meram legum prae­ ceptorumque summam reputent, quibus ecclesiastica Hicrarchia iubeat sacros instrui ordinarique ritus » (MDei n. 25.). Permulti auctores hucusque nimis stricte de cultu externo locuti sunt, at — monet Ecclesia — in cultu divino « praecipuum elementum internum esse debet... S. Liturgia postulat, ut intime duo eiusmodi elementa inter se coniungantur, ... quodsi secus aliterque agitur, 1. - Radô, Ench, Liturgiçum. ο Μ NOTIO. tum religio procul dubio inanis ritus ac vacua formae ratio evadit » (MDei n. 24.). 3. Actus ad cultum Ecclesiae publicum pertinentes, qui cultus publicus ab Encyclica nomine « liturgiae u insignitur, quodque vocabulum a S. Sede san­ citum est iam can. 1257: « Unius Apostolicae Sedis est tum s. ordinare liturgiam, tum liturgicos approbare libros d, item a Pio XI. edicente: « Ministerium illud augustum et publicum, cuius peculiare nomen est Liturgia (Const. Apost. « Divini Cultus » 20. dec. 1928.). Ut patet sacrosanctum Missae sacrificium li­ turgiae, i.e. cultus Ecclesiae publici partem nobilissimam constituit, sed etiam ministratio et susceptio Sacramentorum huius cultus publici actus sunt. Ergo actus virtutis religionis ad cultum hunc publicum pertinentes simulque cum iis omnes actus liturgici, immo et res sacratae, quibus Ecclesia utitur et cyclus anni liturgici sub hoc respectu recte comprehenduntur. 4. Excluditur autem e scientia Theologiae sacramentalis omne quod cultum Dei mere privatum sapit, i.e. adorationes, orationes privatae, oblationes, iuramenta, vota privata et alia similia, quia extra cultum publicum absolvuntur. Recte monere debemus cum nostra Encyclica, quod e tali determinatione ma­ teriae scientificae minime sequitur, quod « omnis pietas in Mystici Corporis Christi mysterio consistat oportere, nulla habita personali seu subiectiva ut aiunt, ratione » (n. 29.). Nos tantum in inquisitione scientifica excludimus hos actus, minime autem a vita Christiana, sed cum Ecclesia candide fatemur, hos actus, ut sunt pia meditatio, diligens sui ipsius recognitio, spirituales exercita­ tiones statis temporibus, preces quae forma sua a sacris ritibus differunt, i.e. auctior ac studiosior erga Eucharistiam cotidianus cultus, itemque cultus erga SS. Cor Jesu, erga Redemptoris cruciatus, erga Deiparam Virginem, — esse pietatis opera, — quae etsi « cum S. Liturgia arcte non coniunguntur... tamen non modo summis laudibus digna, sed prorsus necessaria » esse (MDei n. 32.). Nam haec pietatis opera privata exercitia sunt virtutis religionis, quae « huma­ nos actus ad coelestem Patrem erigunt... homines ad paenitentiam excitant... ad sanctitatis verticem per arduum iter feliciter reducunt... quia devotio super­ narum rerum meditatione ac spiritualibus exercitationibus indiget, ut alatur, excitetur, vigeat » (MDei n. 32.). Nullam ergo repugnantiam inter « divinam actionem ac sociam laboriosamque hominis operam — inter Sacramentorum efficacitatem atque eorum benemerentem actum, qui eadem impertiunt vel suscipiunt — inter publicas supplicationes et privatas preces — denuo inter vitam asccticam ac Liturgiae pietatem n (MDei n. 36.), neque ullam discrepa­ tionem statuimus, quia revera nulla inveniri potest discrepantia vel repugnan­ tia, etsi aliqui moderni auctores, praesertim ante Encyclicam, non verebantur tales * fallaces, insidiosas et perniciosissimas conclusiones circa duplicis pieta­ tis genera », non sine magno damno liturgiae et animarum, deducere (MDei n. 30.). Cum autem de his actibus omnino necessariis Theologia moralis et Ascetica-mystica ex professo tractet, ad obiectum materiale Theologiae Sacra­ mentalis non pertinent. 5. Omnes actus relatae materiae pertinent ad obiectum materiale Theologiac Sacramentalis, i.e. tota materia sicdictae Theologiae pastoralis, quae sae­ culo XVIII orta scientiam liturgicam cum tractatione Sacramentorum et sacri­ ficii Missae coniunxit. Sub vocabulo = omnes actus » haec materia intelligitur. Obiect. formale. 3 cum discrimine tamen, quod obiectum formale quod triplex novum est et alie­ num a Theologia « pastorali n. Tota etenim materia liturgicae et doctrina de Sacramentis non solum quoad obligationes morales ct iuridicas, ut Theologia pastoralis fecit, traditur pertractaturque, sed etiam sub respectu Theologiae dogmaticae, ut statim declarabitur. Quia vero non tractantur disciplinae « kerygmaticae n (homiletica, catechetica, hodegetica), ut in Theologia pastorali, ideo iure vocatur tractanda scientia Theologia sacramentalis seu Liturgia pa­ storalis sensu quidem latiore. II. Obiectum formale QUO Theologiae sacramentalis, vi cuius sicut quo­ dam lumine obiectivo manifestatur intellectui scienti obiectum formale quod, aliis verbis, obiectum formale quo « mediante attingitur obiectum fonnale quod » (J. Gredt), nihil aliud est in Theologia Sacramentali, quam obiectum formale totius Theologiae, quod formalissime specificat totam Theologiam eamque unam scientiam efficit see. doctrinam Aquinatis (I.q.l.a.3.). « Hoc obiectum formale quo non est aliquid separatum ab obiecto, sed quaedam eius proprie­ tas, quae facit obiectum formale quod perceptibile facultati humanae » (A. Stolz, Introductio in S. Theologiam, 1941, 118-119.). Obiectum formale totius Theologiae autem est revelatio virtualis, i.e. ea proprietas obiecti materialis totius Theologiae, quod aliquo modo continetur in revelatione divina. Atqui haec proprietas essentialis in obiecto materiali Theologicae Sacra­ mentalis summopere continetur. Quod sacrosanctum sacrificium Missae et Sa­ cramenta attinet, luce clarius est haec omnia tantum revelationis lumine cerni posse, nam tum existentia, tum essentia et effectus Sacramentorum, tum mi­ nistri et subiecta horum revelatione tantum scibilia sunt. Sed et alia materialia Theologiae Sacramentalis, quae praecipue ad scientiam liturgicam pertinent, aliquo modo, saltem obliquo, revelata sunt, etsi fateri debeamus, hoc neque in scientia liturgica, neque in sicdicta « Theologia pastorali n satis ostentum fuisse. Sufficit, si probationem per summos tantum apices e doctrina Tridentina aggredimur, nam etiam ex ca usque ad unguem demonstrari potest totam ma­ teriam Theologiae Sacramentalis aliquo modo definitam, consequenterque vir­ tu aliter revelatam esse. Sic elucet in genere ritum Ecclesiae Romanae condemnendum non esse (Sess. XXII. can. 9.). Quod ritus et caeremonias in specie atti­ net, definitum, ideoque etiam revelatum est, quod « Ecclesia ritus quosdam, ut scilicet submissa voce, alia vero altiore in missa pronuntiarentur, instituit, cae­ remonias item adhibuit, ut mysticas benedictiones, lumina, thymiamata (i.e. res sacras), vestes, aliasque id genus multa ex apostolica disciplina et traditione, quo (nunc rituum, caeremoniarum, rerum sacrarum etc. finis edicitur) — 1. et maiestas tanti sacrificii commendaretur, et mentes fidelium — 2. per haec visi­ bilia religionis et pietatis signa — 3. ad rerum altissimarum, quae in hoc sacri­ ficio latent, contemplationem excitarentur » (Sess. XXII. cap. 5.). Quo definitum ergo et virtu aliter revelatum est, Ecclesiae ius competere instituendi ritus et caerimonias, res sacras et vestes sacratas, dein quod huius institutionis triplex finis est. Quoad canonem Missae Romanae definitur, cum ab omni errore purum esse, et nihil in eo contineri, quod non maxime sanctitatem et pietatem quandam redoleat, mentesque offerentium in Deum erigat (Sess. XXII. cap. 4. can. 6. et 9.). Quod ritum attinet Sacramentorum, de « receptis et approbatis Ec­ clesiae catholicae ritibus in solemni Sacramentorum administratione adhiberi 4 NOTIO. consuetis » definitur a Tridentino (Sess. VII. can. 13.), eos ritus contemni, sine peccato a ministris pro libito omitti, aut in novos alios per quemcumque ec­ clesiarum pastorem mutari non posse. — Item definitum est quoad ritus Sa­ cramentis coniunctos unctionem et alias Ordinis caeremonias damnandas et perniciosas non esse (Sess. XIII. can. 7.). — De Sacramentalibus Ecclesiae de­ finitum est, quod existant et proin iure: « Sunt in Ecclesia catholica alii ordi­ nes et maiores et minores » (Sess. XXIII. can. 2.) et quod benedictiones et aliae caeremoniae quibus Ecclesia in sollemnitatibus nuptiarum utitur, damnandae non sunt (ib. can. 11.). — De devotionibus publicis Ecclesiae edicitur, proces­ siones et adorationes laudabiles esse ritus et consuetudines (Sess. XIII. can 6.). — Rebus sacris in genere applicari possunt quae enuntiantur de caeremoniis, vestibus et externis signis, quibus Ecclesia in Missarum sollemnitate utitur: haec nempe omnia officia esse pietatis (Sess. XXII. can. 7.). — Quod cyclum liturgicum attinet, monendum est praeprimis, obiecta cyclorum horum esse re­ velata primi ordinis: Incarnationem nempe et singula Redemptionis momenta, quae anno liturgico celebrantur. Festorum autem institutionem ad Ecclesiam spectare, licitam, imo obligatoriam esse eorum celebrationem, nemo est qui ambigat, si inspiciatur tota Traditio Ecclesiae usu consecrata, imo Dominicae cultum in S. Scriptura quoque contineri pronum est. Sic ergo clare elucet, Theologiam Sacramentalem esse scientiam theologi­ cam et constituere partem integralem totius Theologiae. III. Obiectuin formale QUOD Theologiae sacramentalis est Deus sub ra­ tione deitatis, i.e. in tota theologia ut est in se et prout vitam suam in operibus suis communicat. In praesenti tractatu consideratur opus Verbi Incarnati, prout Ecclesia continuat, singulis applicat et manifestat Redemptionem. « Ecclesia enim commune habet cum Verbo incarnato propositum, officium et munus >> (MDei n. 203.). Hoc obiectum formale quod triplici modo verificatur, ideoque sub triplici respectu consideratur: Ecclesiae nempe est veritatem docere omnes, homines recte regere ac moderari, dein sacerdotale Jesu Christi munus peragere (MDei, ibidem). Sub respectu huius triplicis obiecti formalis quod debet ergo tota materia Theologiae Sacramentalis pertractari: 1. sub respectu scientiae Ecclesiae docentis, i.e. dogmaticae et moralis — 2. sub res­ pectu Ecclesiae regentis, i.e. scientiae iuris canonici et ritualis — 3. sub res­ pectu Ecclesiae sacerdotalis, i.e. scientiae stricte liturgicae, sicque constituitur Theologia Sacramentalis triplici hoc obiecto formali quod. Utilitas huius trac­ tationis elucet, si praestantiam coniunctionis triplicis obiecti formalis quod con­ sideremus. 1 Primum emolumentum est practicum: nemo est, qui dubitet quoad praxim pastoralem summopere utile esse, si pertractetur eadem materia sub omni respecta theologico. Sub triplici enim respectu inquiritur in munus Jesu Christi, quod Ecclesia nunc prosequitur, tum dogmatico respectu, tum morali-iuridico, tum liturgico absolvuntur omnia. Non tractatur eadem materia bis vel fortasse ter, ut saepenumero contingit, si e.gr. doctrina de Sacramentis tum in Theolo­ gia dogmatica. tum in Morali, vel Pastorali, tum in Liturgica sub alio respectu, sed tamen repetatur, cum periculo, quod ideo aliquatenus negligatur, utpote iam alibi tradita. 2. Secundum emolumentum huius coniunctionis est didacticum, id est uti­ litas quaedam ad exemplum nuptiarum, quae in mutuo adiutorio consistit, quod Compositio. 5 triplex obiectum formale quod coniunctum praestare potest. Tractatur enim materia in vita sacerdotali tam necessaria sub respectu dogmatico, qui primus est in triplici obiecto formali quod. Iam vero tractatio dogmatica totius mate­ riae fundamentum solidum praebet permultis illis rebus, quae proferri debent de grato illo acceptoque sacrificio, tum Eucharistiae tum laudis, quod Ecclesia nomine Christi Deo tribuit; deinde de ritu vitae Christianae, quo Christus per Ecclesiam suam Sponsam mundum sanctificat in diebus vitae suae. Tractatio haec dogmatica omnium rerum perspectivas aperit et unum totale ostendit di­ scipulis, quod sane maximi momenti habendum est, si spectetur, quod divisio et subdivisio scientiarum utile est quidem theologo qui indagare, scientifice in­ quirere vult in aliquam partem Theologiae, sed minus utile est tironibus sa­ crae scientiae. Tractatio haec totius materiae dogmatica « theologicitatis >> cha­ ractere insignit et consecrat materiam liturgicam, quae deinceps iam non po­ test considerari veluti « mera legum praeceptornmque summa, quibus eccle­ siastica Ilierarchia iubeat sacros instrui ordinarique ritus » (MDei n. 253.), qui error e tractatione mere iuridico-morali huius materiae in scientia obsoleta Theologia Pastoralis nuncupata sensu saeculi XVIII-i ortus est. — Per se patet, magnopere necessariam esse etiam horum elementorum morali-iuridicorum dilucidationem quae tractationis dogmaticae pedissequa est amoenamque varie­ tatem audientibus affert. . 3. Summae denique utilitatis est quod respectus liturgicus tractationi dog­ maticae huius materiae afferre potest. Maxime enim in re sacramentaria va­ let, quae de utilitate liturgiae in inquisitione scientifica dogmaticae infra pro­ feruntur (sub B.). Ecclesia enim « quae sunt contra fidem, vel bonam vitam, non approbat, nec tacet, nec facit », ut apposite dicit S. Augustinus (Ep. ad Januar. 55,35.). E fructibus arbor dignoscitur, ideo genuina doctrina Ecclesiae e s. liturgia optime cognosci potest, cum constet sensum Ecclesiae moraliter universalem in ea exprimi. Testimonia enim liturgica non sunt prolata semel ab uno — ut recte monet Ph. Oppenheim (Principia theologiae liturgicae 1947, 75.) — sed a multis per generationes et generationes, et ideo indubia suppe­ ditant argumenta, Ecclesiam aliquam doctrinam profiteri tamquam ad depo­ situm fidei pertinentem. In Theologia autem sacramentaria, quod Sacramenta attinet, liturgia adhuc maioris momenti est in probatione dogmatica, ut videri potest apud Ecclesiae doctores, praesertim Doctorem Angelicum, qui princi­ pium sequitur, doctrinam aliquam veram esse, si in celebratione liturgiae expri­ matur. « Maximam auctoritatem habet Ecclesiae consuetudo, quae, semper in omnibus est aemulanda » — affirmat S. Thomas (Quodlib. II. 2.7.). Quid de Missa, de Sacramentis et sacramentalibus credendum sit, quid Ecclesia de his potissimum rebus fideles credere velit, e s. liturgia « aliquando melius persua­ dentur, quam multis aliis testimoniis », ut S. Robertus Bellarminus dicit (v. Oppenheim p. 107.). IV. Compositio Theologiae Sacramentalis. Theologia Sacramentalis per tri­ plex obiectum formale quod in unam partem integralem Theologiae conflata in duas partes dividitur: in Theologiam Sacramentalem generalem seu fundamen­ talem et in specialem. Theologia Sacramentalis generalis fundamentales notiones tradit totius scientiae. 1. In I. tractatu De Euchologia sacrali agitur de « Lege orandi », id est A) de generibus, actibus et notione cultus publici Ecclesiae. — B) agitur de 6 NOTIO. lure liturgico, — C) de fontibus cultus publici Ecclesiae. — 2. Secundo tracta­ tur Stilistica sacralis: A) Signa sacra, — B) Lingua sacralis, — C) verba et textus sacrales, — D) res et symbola sacrata, — E) Stilus sacralis liturgiae. — 3. Tertio traditur Typologia sacralis, id est agitur primo de familiis cultus pu­ blici Occidentalibus A) De liturgia Gallicana, — B) Mozarabica, — C) Ambrosiana, -- D) Celtica, dein — E) tractatur liturgia Romana, e qua Spiritu Sanc­ to ducente evolvebatur — F) ritus universalis Romanus, dein — G) de familiis cultus publici Orientalibus, — H) et de ritu Byzantino universali ex iis orto. — 4. Quarto tractatu de Semasiologia sacrali, id est de lege signorum sanctifican­ tium homines, seu de Sacramentis in communi agitur. Sedulo curandum est iam in hac parte fundamentali solidum fundamentum dogmaticum construen­ dum esse, ut omnia lumine revelationis conspici possint. Theologia Sacramentalis specialis aptissime dividitur ad tramitem Epistu­ lae ad Hebraeos (5,1-10.) 1. primo in tractatum de Ecclesia sacrificante, nam Ecclesiae sacerdotalis munus principale est, « ut offerat dona ct sacrificia pro peccatis ». In hoc tractatu agitur de sacrosancto Missae sacrificio, tum respectu dogmatico, tum morali-iuridico, tum liturgico et historico. — 2. II. tractatu partis specialis agitur de Ecclesia orante, quae « in diebus carnis suae preces supplicationesque offert Deo », id est, de officio divino et aliis publicis devo­ tionibus Ecclesiae. — 3. Deinde sequitur doctrina de Ecclesia sanctificante, quae «facta est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae ». Eccle­ sia enim munus Christi continuans prosequitur suum officium consecrationis mundi per sanctificationem hominum eos in ritum vitae Christianae initians, confortans, nutriens, ad vitam novam suscitans, in articulo mortis ad immedia­ tum introitum gloriae praeparans et homines ad duplicem vitae statum, ad or­ dinem et matrimonium consecrans. Ideoque tractatibus III.-IX. partis specia­ lis de septem Sacramentis in specie tota materia pertractatur sub triplici obiecto formali quod supra memorato. — 4. X. tractatu Heortologiae continuatur hoc munus Ecclesiae sanctificantis, agendo de anno liturgico, qui vitae rationem publicam constituit christianis. In hac etiam parte respectus debitus haberi de­ bet dogmaticae tractationis praeter morali-iuridicam et liturgicam. — 5. XI. tractatus complet considerationem de sanctificatione vitae Christianae, agendo de sacris locis supellect ilibusque sacratis, ubi, ut ultimo enuntiemus scopum nostrum, praeter leges liturgico-iuridicas etiam proponenda est α theologia » lo­ corum, vestium, supellectiliumque sacrorum. Quod nomen attinet huius disciplinae, merito insigniri potest nomine Theo­ logiae sacramentalis vel sacramentariae, nam potior pars huius theologiae nobiliorque est tractatus de Sacramentis et sacrificio Missae. Demum monere de­ bemus, nomen hoc etiam partibus aliis, i.e. liturgicis iure meritoque competere, si vocabulum « sacramentum » latiore illo sensu sumatur, quo prima saecula usque ad Xll-um illud sumpserunt. — Magis adhuc vocari potest scientia do Liturgia pastorali, si « liturgia » co sensu intelligatur, ut statim explicabitur ad tramitem MDei. Adiectivum « pastoralis » merito additur, quo significari volumus liturgiam seu cultum publicum Ecclesiae sub omni respectu enarran­ dam esse, ut pastores animarum totam materiam in unico enchiridio congestam praesto habentes cultum publicum Ecclesiae non solum addiscere, sed etiam d > ere, item exercere fidelcsquc ad liturgiam actuose participandam educare simulque gregem suam in pascua vitae sacramentalis nutrire aptimissime valeant Agitur tamen de liturgia pastorali sensu latiore. PARS GENERALIS I. Tractatus Primus: Euchologia seu De Lege Orandi Agendum est in hoc tractatu: Λ) De notione liturgiae et generibus cultus publici. B) De liturgia ut est locus theologicus. C) De iure ordinante cultum publicum. A) De notione liturgiae et generibus cultus publici In hac quaestione tractanda est 1. notio liturgiae, dein 2. genera cultus publici. 1. Notio liturgiae. Inde a primo decennio huius saeculi definitio haec multum agitata fuit; inter varias sententias invicem oppugnantes Ecclesiae magisterium claram dedit definitionem. Encyclica enim Mediator Dei sic definit liturgiam: « (I) Cultus publicus, (2) quem Redemptor noster, Ecclesiae caput, coelesti Patri habet, (3) quemque christifidelium societas Conditori suo et per Ipsum (4) aeterno Pa­ tri tribuit, » vel sicut ab eadem encyclica brevius concipitur: « Integer publi­ cus cultus mystici Jesu Christi corporis, Capitis nempe membrorumque eius » (n. 20.). Nunc singula elementa huius definitionis enucleantur. a) Elementum primum. Liturgia est cultus publicus Ecclesiae. 1°. Contradistinguitur ergo a devotionibus stricte non liturgicis, quas omni tempore necessitudine quadam spirituali fideles sibi, annuente Ecclesia, pro­ creabant. lam inde a saec. IV. videmus nasci devotiones privatas erga Deum, S. Virginem et Sanctos, praesertim in communitatibus asceticis anachoretarum et coenobitarum. Ecclesia nunquam reprobavit has devotiones, imo approba­ tione sua eas communivit, ut v. gr. Rosarium, Viam Crucis etc., nunquam tamen possunt liturgiae praevalere, vel eam substituere. Merito notat S. Franciscus Salesius: « Cultus publicus Ecclesiae plus utilitatis ct consolationis secumfert S I. EUCHOLOGIA. quam omnes devotiones privatae. » Hoc inconcusse definivit Mediator Dei, dicens: < Procul dubio liturgica precatio cum publica sit inclitae Jesu Christi Sponsae supplicatio, privatis precibus potiore excellentia praestat » (n. 37.). 2°. Tamen quia inde a saeculo elapso maior maiorque motionis liturgicae vis creverat, non defuerunt, qui nimis capti suo zelo, falsas opiniones inter turbas Christianas sparserunt; sic etiam non verebantur discrepantiam statuere et repugnantiam inter a pietatem liturgicam, seu obiectivam » et inter « pieta­ tem personalem seu subiectivam. » Contra hos Mediator Dei veritatem sequen­ tibus nobis ob oculos ponit. « Fallaces, insidiosas ac perniciosissimas conclu­ siones » (n. 30.) vocans errores circa haec duplicis pietatis genera, thesim hanc ut falsam proscribit: « Omnis pictas in Mystici Corporis Christi mysterio con­ sistat oportet, nulla habita personali, seu subicctiva, ut aiunt, ratione, atque adeo cetera religionis opera negligenda reputant, quae cum Liturgia arcte non devinciantur et extra cultum publicum absolvantur » (n. 29.). 3’. Eiusmodi opera cultus non districto iure liturgica iuxta MDei fere haec sunt: pia meditatio, diligens sui ipsius recognitio, spirituales exercitationes statis temporibus, preces, quae forma a s. ritibus differunt. Hae preces sunt: auctior ac studiosior cotidie erga Eucharistiam cultus, erga Redemptoris cru­ ciatus, erga SS. Cor Jesu et in Deiparam Virginem, castissimumque eius spon­ sum (n. 37. et n. 53; item n. 172.). 4°. Mediator Dei contra hanc thesim falsam theses rectas has opponit: a. « Pietatis opera quae cum s. liturgia arcte non coniunguntur, non modo summis laudibus, digna sed prorsus necessaria sunt. » Enimvero, ut encyclica notat (1) α humanos actus ad Caelestem Patrem erigunt », (2) « homines ad paenitentiam excitant », (3) « ad sanctitatis verticem per arduum iter feliciter reducunt », (4) « devotio supernarum rerum meditatione ac spiritualibus exerci­ tationibus indiget, ut alatur, excitetur, vigeat » (n. 32.). b. « Nulla discrepantia vel repugnantia statui potest·. (1) Inter divinam actionem ac sociam laboriosamque hominis operam (2) Sacramentorum effica­ citatem et eorum benemerentem actum, qui ea suscipiunt, (3) publicas suppli­ cationes, privatas preces, (4) inter vitam asceticam ac liturgiae pietatem » (n. 36.). c. Revera dicendum est, quod optima quidem intentione sicdicta « obiectiva pietas » nostris temporibus iusto plus elata sit; non defuit, qui affirmaret « pro christiano non existere pietatem stricte individualem. » Pronum est pie­ tatem « individualem » in textibus liturgicis recedere, quod purissime in litur­ gia Romana antiqua observari potest, dum in liturgiis Orientalibus et liturgiis typi Gallicani iam multo maiorem locum occupet. Quia liturgia Romana tribus vicibus influxum subiit harum liturgiarum — influxum liturgiae Byzantinae saec. VH-VIU-o, Gallicanarum aevo Carolingico, dein spiritualitatis Gothicae saec. X11I-0 — multi textus orationum precumque inveniri possunt devotionem « individualem » spirantes etiam in liturgia universali Romana. Sed iam antea semper reperiri potuit tale elementum « subiectivum » seu a individuate », quod ab initio semper adfuit textibus liturgicis: sufficiat provocare ad usum V ^almorum liturgicum, qui quoad maiorem eorum partem individualitatis notam prae se ferunt. Specimina enim talis pietatis « subiectivae » multo crebrius in­ veniuntur in Psalmis, quam precationes collectivisticae. Sic amor Dei expri- A) Notio liturgiae. 9 initur modo « individual! » a Ps 17,2-3: « Diligo te, Domine, fortitudo mea, Domine, petra mea, arx mea, liberator meus, rupes mea, in quam confugio. » Gratiae quoque subiectivo stilo aguntur: « Celebrabo te, Domine, toto corde meo, enarrabo omnia magnalia tua » (Ps 9,2.). Pro sua persona supplicat orans ex aerumniis suis: « Ad Dominum confugio, quomodo dicitis anirnae meae: transvola in montem sicut avis!... Ius redde mihi Deus et age causam meam adversus gentem non sanctam... Deus in nomine tuo salvum me fac, et virtute tua age causam meam » (Ps. lo,l, 42,1, 53,3.); poenitentiam individui redolent septem Psalmi poenitentiales. Laus Dei quoque saepe celebratur sub forma « individual! », e.gr.: « Praedicabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in saeculam saeculi, omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum saeculi » (Ps 144,1-2.). Simile quid deprehenditur in Canticis litur­ gicis, e. gr. sic sonat vox sperantis in Deum: « Ecce Deus est salus mea, con­ fidam et non timebo, quia robur meum et fortitudo mea Dominus et factus est mihi salvator» (Is 12,2.), vel: « Dominus dominator est robur meum et faciet pedes meos sicut cervarum, et stiper excelsa deducet me » (Ilab 3.19.). Vis testimoniorum, quae facile multiplicari possent, vix potest elidi per effugium, quod etsi numerus adhibeatur singularis, tamen intentio pro tota communi­ tate dirigatur, hoc enim pro aliis quoque textibus « individualibus » affirmari potest. Verum est, quod pietas « individualis » aliquo modo semper adfuit in liturgia, iure meritoque dicit ideo MDei « novas (esse) illas cogitandi iudicandique rationes de christiana pietate, quam obiectivam vocant » (n. 26.). Atta­ men iterum inculcandum censemus, quod hae elationes seu exaggerationes ve­ ritatis tunc natae sunt, quando « nonnullis in regionibus sacrae liturgiae sen­ sus, intelligentia ac studium mancum interdum ac fere nullum fuit » (MDei n. 8.); nunc vero Matris Ecclesiae doctrina nobis veritatis aureum iter medium benigne ostendit. b) Secundum elementum definitionis comprehendit : 1°. Opus Redemptoris, id sc. quod cultum publicum Christus ut Caput Ecclesiae peragit. Dominus est minister principalis cultus Novi Testamenti, utpote Sacerdos summus Novi Foederis, « Sanctorum minister et tabernaculi veri », Ecclesia enim « per ipsum et cum ipso et in ipso » adorat Deum et offert omnia ei, secundum verbum S. Pauli: « Omne quodcunque facitis, in verbo aut in opere, omnia in nomine D.N. Jesu Christi facite, gratias agente Deo et Patri per ipsum » (Coi 3,16.). Apposite dicit Tertullianus: « Deum co­ limus per Christum, per eum et in eo se cognosci vult Deus et coli » (Apolo­ getic. c. 21.). Ideo, quia Christus Redemptor minister principalis cultus est, in liturgia S. Marci habetur, ubi fere omnes formulae ad Filium diriguntur; Arianismus enim inde exordium sumpserat et pracprimis ibi grassabatur. Concilium Carthaginense anno 397. habitum forsitan ideo condemnavit hunc usum, quia aliqui episcopi Africani transsumpserunt eum, ideo praescripsit: a Ut nemo in precibus Patrem pro Filio vel Filium pro Patre nominet, et cum altari assisti­ tur, semper ad Patrem dirigatur oratio, n 2°. Sed aliud quoque edicitur hac propositione: Christus Redemptor, Ecclesiae Caput qua minister principalis cultus per liturgiam non solum Deo debitum offert honorem, sed simul etiam, praecise qua Caput, vitam superna- 10 I. EUCHOLOGIA. turalem donat sustentatque membris huius Mystici Corporis, quod MDei per quinque theses enuntiat. a. Prima thesis est, quod Ecclesiae Conditor praesens est in omni actione liturgica: « In omni actione liturgica una cum Ecclesia praesens adest divinus cius Conditor; praesens adest Christus in augusto altaris sacrificio, cum in ad­ ministri sui persona, tum maxime sub Eucharistiae speciebus; praesens adest in Sacramentis virtute sua, ... praesens adest denique in Deo admotis laudibus ac supplicationibus » (n. 20.). Ad liturgiam ergo sensu stricto pertinent etiam Sacramenta et Sacramentalia, non solum quoad ritum « externum », sed secun­ dum totam entitatem. b. Secunda thesi e MDei erui potest ratio supradictae thesis: in liturgia opus redemptioum semper continuatur: « In liturgicis celebrationibus ac pe­ culiari modo in augusto altaris sacrificio Redemptionis nostrae opus procul dubio continuatur, ciusque fructus nobis impertitur, Christus in Sacramentis et in sacrificio suo singulis diebus saluti nostrae operatur, per eademque nullo non tempore humanum genus expiat, Deoque consecrat » (n. 29.). Quomodo hoc fiat, declaratur inferius (De Eccl. sacrificante C. 3. Scholion de praesen­ tia ad modum mysterii). c. Tertia thesi enuntiat MDei ritus sacros duplicem habere finem, quod consequentia est praecedentium: « Quocumque Pastores possunt chri.stifidelium coetum cogere, ibi erigunt aram, in qua sacris operantur, et quam cir­ cum ceteri ordinantur ritus, quibus homines possint sanctitate imbui, debitamque Deo tribuere gloriam. Qui Sus in ritibus primo loco Sacramenta habentur, hoc est septem praecipui salutis fontes, dein vero divinae laudis celebratio » (n. 21.). Simultanéités quaedam videtur his inculcari: sanctificandi homines et Deo ho­ norem tribuendi; liturgia nunquam est exclusive actus latriae, sed etiam sancti­ ficatio animarum, singuli actus liturgici solum in ratione prius et posterius dif­ ferunt. Sic Sol liturgiae centrumque sublime, Sacrificium incruentum primario Deo debitas offert laudes et gratiarum actiones, secundario autem etiam ani­ mae offerentium expiando sanctificantur; similiter fit in persolutione laudis di­ vinae observantiaque sacrorum temporum. Ex alia vero parte Sacramenta Ec­ clesiae primario sunt praecipui salutis seu sanctificationis fontes, secundario autem etiam laude resonant Divinitatis, ideoque qui c.gr. Sacramentum susci­ pit poenitentiae, non solum a peccatis solvitur augeturque gratia, sed simul hoc facto Deum quoque laudat. d. Quarta thesi uberius expolitur, quomodo imbuantur homines sancti­ tate, primario per Sacramenta: « Quemadmodum divinum eius Caput, ita Ecclesia liliis suis perpetuo adest, cos adiuvat, eosque ad sanctimoniam adhor­ tatur... superna vita adauctos, quodammodo regignit (=baptismus), cosdemque adversus implacabilem hostem luctantes Spiritus Sancti robore confirmat (= confirmatio), christianos ad altaria advocat, iteratisque impertitis suasioni­ busque ad Eucharisticum rite participandum celebrandumque Sacrificium ex­ citat atque angelico pabulo nutrit (=Missa et communio), qui fortiores usque exsistant: quos suum quemque admissum sauciavit foedavitque, eos expiat at­ que solatur i=p enitentia), qui superno quodam afflatu ad sacerdotalia capes­ senda munia xocantur, eos legitimo consecrat ritu (=ordo), ...qui vero ad christianam familiam condendam instituendamque ordinantur, castum eorum connubium caelesti gratia caclestibusque muneribus corroborat ( = matrimonium) Λ) Notio liturgiae. 11 ... Extremas mortalis huius vitae horas Eucharistico Viatico ac Sacri Opobal­ samis unctione reficit ad recreat » (MDei n. 22.). e. Quinta thesi conclusio indicatur: liturgia attingit omnia, tempora variasve vitae condiciones: « Cultus, quem Ecclesia aeterno Numini tribuit, qui­ que in Eucharistico praesertim Sacrificio nititur Sacramentorumque usu, ita or­ dinatur ac componitur, ut per divinum officium diei horas, hebdomades, cunctumque anni cursum amplectatur, omniaque tempora variasque vitae condi­ ciones attingat » (n. 186.). Sicque verificatur, quod Liturgia nihil aliud est, nisi sacerdotalis muneris Redemptoris exercitatio (MDei n. 22.). c) Elementum tertium. Deo cultum publicum a christ ifidelium societas « tribuit, aliis cultus pu­ blicus absolvitur nomine Ecclesiae. 1°. Fundamentum theologicum huius est dogma Communionis Sanctorum seu Mystici Corporis Christi, a. Caput huius Corporis est unus Supremus Pon­ tifex, eademque Victima, qui tribuit Aeterno Patri adorationem, gratiarum ac­ tionem, expiationem et impetrationem, simulque sanctificat et consecrat mem­ bra Corporis totumque universum. — b. Gloria Christi e passione tam beata reportata in resurrectione effecta et in ascensione sessioneque ad Patris dex­ teram consummata in singula membra suaviter redundat: α Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, u-t sit ipse primogenitus in multis fratribus » (Rom 8,29), — c. Sub eodem Capite membra reguntur, fidelis itaque non manet solus in peregrinatione sua versus supernam patriam, sed partem constituit Corporis, i.e. socius efficitur sodalitatis illius supernaturalis, quae vivos defunctosque simul complectitur fideles, quorumque Christus est Caput: « Ipsum dedit Caput supra omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius et ple­ nitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur (Eph 1,22 s.). — d. Principium vitale e Capite derivatur in membra, gratia nempe sanctificans. Nemo potest reverti seu « venire » ad Patrem, nisi attractus a Spiritu et per vitam Filii, qui passus est pro nobis. Quando vero per hanc vitam efficimur fratres Christi, adoptamur etiam filii Patris, dignitas enim filiationis divinae obvenit nobis quia unum sumus cum Filio Dei Unigenito: α Hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus. Et haec vita in Filio eius est. Qui habet Filium, habet vitam, qui non habet Filium, vitam non habet » (1 Jo 5,11 s.). 2°. Liturgia sic est cultus officialis Ecclesiae, quod derivatur e sua notione. Non omnes actus cultuales sunt ergo liturgici sensu stricto, sed solum qui no­ mine Christi et Ecclesiae peraguntur. Ideo illi actus constituunt « pietatem Ecclesiae », qui comprehenduntur libris liturgicis Ecclesiae. — Omnes actus religionis cultus publici, i.e. liturgici, quia pietatem Ecclesiae constituunt, ef­ ficiunt vinculum caritatis, per quod in unum compaginatur. Vinculum hoc dulce per celebrationem sacrificii efficitur: « Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, qui de uno pane participamus » (I. Cor. Io, 17.)., vel ut Didache dicit: « Sicut hic panis fractus dispersus erat super montes et collectus factus est unus, ita colligatur Ecclesia tua a finibus terrae in regnum tuum ». « Publica nobis est et communis oratio », vox haec S. Cypriani vim suam retinet tunc etiam, si sacerdos solus celebret, vel recitet suum officium. 12 I. EUCII0L0G1A. 3°. Ex co quod liturgia est cultus officialis Ecclesiae sequitur, quod sola Ecclesia catholica cultum legitimum Aeterno Patri persolvere potest. Ideo ac­ cepit a Filio Dei Incarnato repraesentationem sacrificii Crucis, Missam, septemque fontes salutis, Sacramenta quae Ecclesia materna pietate circumflexit officii divini aliarumque devotionum floribus, suo sicqne nomine liturgiam sacrificalem, epaeneticam ac sacramentalcm Deo Patri devovet simul etiam ho­ mines sanctificando. Si ergo liturgia nomine Ecclesiae absolvitur, tunc etiam ordinatio eius ad Ecclesiam pertinet. Recte dicit ergo S. Thomas: « De dictaminc rationis est, quod homo aliqua signa faciat ad reverentiam divinam, sed quod haec determinate faciat, vel illa, istud non est de dictamine rationis na­ turalis, sed de institutione hiris divini, vel humani » (II-II q. 81. a. 2.). Cultus ergo ordinatur primario per ius divinum: Missae sacrificium, essentia Sacra­ mentorum divinitus a Christo ordinata est, ad quod merito dicit Mediator Dei: « Sacra enim liturgia ut humanis, ita divinis constat elementis, haec autem, ut patet, cum a Divino Redemptore constituta fuerint, nullo modo ab hominibus mutari possunt » (n. 49.). 4 . Secundario autem cultus publicus ordinatur per ius humanum, i.e. Ec­ clesiam: cetera omnia, quae per Christum instituta non sunt, committuntur curae Ecclesiae, quae hanc curam per varia membra sua exercere potest. Pri­ ma aetate Ecclesiae episcopi ordinabant cultum, dein metropolitae sibi asser­ vabant hoc ius, denum patriarchae et sic paulatim evolutae sunt « familiae » liturgicae. Inde a Tridentino aevo, post annum 1588 (fundatio S. Congrega­ tionis Rituum a Sixto V.) haec ordinatio exclusive Apostolicae Sedi reservata est, quod Mediator Dei non dubitat in memoriam revocare: « Quoniam s. li­ turgia imprimis a sacerdotibus Ecclesiae nomine absolvitur, idcirco eius ordi^*43 )in°^era^° a8 II. STILISTICA. 2’ Manuum impositio in liturgia pluries occurrit: semel in Missa, ad ora­ tionem « Hanc igitur », benedictionem oblatorum significans, quod immediate post hanc orationem ad » Quam oblationem » alio modo, sc. .signo crucis iit. Dein impositio manuum signum sacramentale est in ordinatione et in confir­ matione: ut Sacramentale occurrit in extrema unctione, poenitentia (« dextera manu elevata versus poenitentem », quod inquantum possibile est fieri debet, nam locum tenet antiquae impositionis), in baptismo, demum in quibusdam benedictionibus personalibus: in benedictione infirmorum, puerorum et in be­ nedictione sacerdotali post primitias litatas. b) Signatio cum Cruce est signum sacrum benedictionis a christianis inventa, post aevum apostolicum forsan, sed valde maturo tempore, nam Tertullianus iam usum latissi­ mum cognoscit signi crucis (v. supra De corona c. 3.). Significatio prona est. Crux instrumentum fuit tam beatae passionis Christi redemptionem nobis affe­ rentis, ergo delineatio Crucis in memoriam revocat nostram redemptionem, ideoque delineando signum Crucis exprimere volumus, nos velle participes fieri effectuum huius redemptionis. Γ Signum minus vidimus apud Tertullianum (« frontem signaculo crucis terere », frons vi synecdoches totum corpus, seu hominem significat). Sed. s. IV. iam vidimus usum signandi etiam os: « Ponens signaculum (ten sphragida) crucis in os eius, coepit loqui » (Vita Porphyrii episc. Gazensis, Dôlger op. in­ fra cit. p. 351.). Signatio pectoris sensum apotropaeicum habet: « Si animad­ vertas, cor tuum iratum iri, signaculi instar imprime crucem pectori tuo, recor­ dare horum temporum (i.e. passionis Christi, cuius crux symbolum est) et me­ moria eorum iram decutit de anima tua, sicut pulverem » dicit Chrysostomus. (In Mt. 10, 2.). Liturgia utitur hoc signo in Completorio ad verba: « Converte nos Deus, salutaris noster», quod significat nos optare, quod in anima nostra boni affectus praevaleant. Initio officii ad verba « Domine labia mea aperies » os signatur, ut omnia verba ad laudem Dei dicenda munda et acceptabilia sint in conspectu Altissimi. — Haec signacula unita trinum signum Crucis consti­ tuunt, seu signum Crucis minus. Inde a saec. X. ad evangelium signamus fron­ tem, os (labiis compressis) et pectus ad significandum nos velle mente credere, ore confiteri et corde recipere sanctum Evangelium. Haec signatio minor ita fit, ut manum dexteram tenemus ad nos conversam extensis pariter et iunctis digitis, pollice disiuncto, manum sinistram habentes infra pectus. 2° Signum maius Crucis, quod minus recte vocatur « Latinum », nam etiam orientales id in usu habent, est significatio totius corporis signo crucis, quod delineatur in quantum fit per totum corpus. Crucis signatio est benedictio nostri ipsius, totam vitam interiorem ponamus in hoc signum magnificum, quo sanctificare, in altum tollere volumus nosmetipsos, quia signum hoc signum Redemptionis est (Guardini). Fidem profitemur hoc signo in Redemptionem, in SS. Trinitatem, spem excitamus in nobis, signo causam meritoriam redemptio­ nis nostrae repraesentante, caritatem exprimimus, qua libenter suscipimus Cru­ cem nosh am Christum sequentes. Signum quoque maius crucissignationis ve­ nerabili antiquitate splendet; usus cius iam commemoratur in Actis Joannis - 11 « Postquam seipsum totum obsignavit (spbragisamenos beau ton bolon) van\it, dicens- Adsis inecum. Domine Jcsu Christe, et tunc recubuit in sepul- Λ) Signa .S. 39 chrum suum » (Dolger, Sphragis, Paderborn 1911, 173.). Tali modo mortuus est apostolus Norici, S. Severinus, « totum corpus signo crucis extenta manu consi­ gnans » (Mon. Germ. Auctores antiquissimi I, 28.). — Ritu latino crucissignatio maior sic facienda est: Vertit ad se palmam manus dexterae omnibus digi­ tis simul iunctis et extensis et sic a fronte ad pectus (inferius), dein a humero dextro ad sinistrum format signum Crucis (Rit. celebrandi III, 5.). « Signum maius multum pulchritudinis amittit, si non ab humero usque ad humerum formatur, sed negligenter in pectore solummodo fit » (M. Gatterer, Praxis cele­ brandi p. 32.). — Ritu orientali, qui tempore Innocentii III. adhuc Romae ob­ servabatur, fit signus maius, ut Pontifex dicit: « A superiori descendat in infe­ rius et a dextra transeat ad sinistram » (De sacro altaris mysterio II, 45.). c) Vis et momentum icrucissignationis est: 1° Fidei professio, sic e.gr. sub Diocletiano martyr Euplus interrogatus, num permaneat in sua confessione, signaculum Christi faciens in fronte sua di­ xit: « Quae tunc dixi, et nunc ea confiteor! » (Th. Ruinart, Acta martyrum sin­ cera, ed. 1859 Ratisbonae, p. 438.). Ad hanc professionem ideo iam a saec. VIII. formulam invocationis Trinitatis recitabant, ut videri potest ex Ordine S. Aman­ di, (sec. M. Andricu, Les Ordines Romani du haut moyen age III, Louvain 1951, Ordo XXX. B. n. 56, p. 473.). Professionis fidei catholicae praesertim inde ab aevo Novatorum signum crucis evasit, nam expungebant e cultu crucissignationem, nescientes antiquitatem et momentum huius consuetudinis. Lutherus adhuc in Catechismo suo consilium dedit: « So du ans dem Bette fàhrst, sollst du dich segnen mit dem heiligen Kreuz d. 2° Ante et post orationem crucissignatio est instar praeparationis et gra­ tiarum actionis. Crucis signum est praeparatio brevis, sed efficax, quia ad Me­ diatorem Dei et hominum remittit, per quem et in cuius nomine omnia a Deo petere debemus. Post orationem nos signamus, ut oratio per Eum claudatur et ut gratias agamus per Christum. 3° Tempore tentationis crucissignatione ostenditur diabolo crux Christi: « Ecce crux Domini, fugite partes adversae! » Nicetas a Remesiana (f c. 414.) commendavit catechumeno, ut « antequam dormiat, cum de somno surrexit » recitet Credo et simul signet se « signaculo Crucis, quo se contra diabolum munitat » (Dolger, Sol salutis 110.). Ideo Credo recitandum fuit ad Primam et ad Completorium usque ad 1956 (Decr. 23. mart. 1955.). 4° Tempore periculoso, e.gr. tempestate, bellico furore etiam utendum si­ gno Crucis vetusti moris est, ut e Prudentio compertum est: « Cruce fronti inscripta cecinere tubae » (Contra Symmachum II, 712.). S. Joannes Chrysosto­ mus commendat matribus, ne ullum medium superstitiosum adhibeant filiolos sanandi causa: « Fidelis es, signa te signo Crucis et dic: hoc telum meum uni­ cum, hoc medicamentum unicum, quod possideo » (Hom. in Coi. 8, 5.). 5° Usus Crucis ad inchoationem alicuius operis, ad seminationem, messim, porro ad itinera incipiendum, ad panem incidendum etiam pervetus est, ut e.gr. de inchoanda satione Maximus Taurinensis testatur: « Bonus agricola, cum parat terrae solum vertere et vitae alimenta perquirere, nonnisi per signum Cru­ cis id facere conatur » (Horn. 50. PL 57, 342.). 40 II. STILISTICA. 6 Res, cel animalia quoque benedicuntur signo Crucis, ut Deus plenitu­ dinis suae vitae nos participes efficiat, obiectaque benedicta in nostram utili­ tatem convertat, ne noceant, vel ut permaneant. Sic habetur benedictio mensae, alimentorum in et extra pascha, benedictio uvae, herbarum, pomorum, vini, benedictio animalium, imo in Britannia minore (Bretagne) benedictio maris, in Tyrolia et Helvetia benedictio stabuli et animalium (« AImsegen »). De anti­ quitate huius usus testis est Trialogus inter 385-399 conscriptus a Severo rhe­ tore, ubi tempore pestilentiae boum et hominum, ceterarumque pecudum in­ terrogatus christianus, cur pestis pecudum penes eum nulla erat, sic respondet : « Signum quod perhibent, esse Crucis Dei, | Magnis qui colitur solis in urbibus, |. Hoc signum mediis frontibus additum. Cunctarum pecudum certa salus fuit » (De virtute signi crucis Domini PL 19, 797-800.). — Secundum ritum Roma­ num, antequam aliquid benedicendum est, semper manus iungi debent ante pectus, ut ostendatur, benedictionem a Cruce Domini originem ducere (Rit. celebrandi VII, 5.), quod tunc tantum omittitur, si sinistra occupata sit. 7° Cnicis signum adhibetur saepe etiam in Missa. Ante consecrationem pronum est signa haec esse benedictionis, quod etiam textus prodit: « ...uti accepta habeas et benedicas haec dona... » Ante doxologiam finalem Canonis benedictio n Per quem haec omnia semper bona creas... » non benedictionem Eucharistiae significat, sed oblatorum naturalium. Ubi signationes Crucis post consecrationem occurrunt, non benedictionem exprimunt super Eucharistiam, sed locum gestus demonstrativi tenent, ut S. Thomas optime animadvertit: < Sacerdos post consecrationem non utitur crucesignatione ad benedicendum et consecrandum, sed solum ad commemorandum virtutem crucis et modum passionis Christi » (III. q. 8-3. art. 5. ad 4.). 2, Manus expansae. a) Manuum expansionem universalem esse gestum orationis iam Aristoteles intellexit: « Omnes homines expandimus manus ad caelum orationem facien­ tes » (De mundo c. 6.). In hoc gestu symbolismus naturalis latitat: anima ex­ panditur coram Deo, grates ci agere vult, laudes Creatoris concinit, veluti si dirigere vellet brachiorum nutibus carmen creaturae gloriam Dei resonantis. Expansio manuum etiam desiderium testatur patriae caelestis, sicut viator ex­ tendit manus suas e cacumine montis aspiciens patriam regionem, sicut parvuli expandunt brachiola matrem videntes. Levatio manuum haberi potest etiam signum humanum supplicationis desperatae, uti manus elevat homo devictus iacens in terrae pulvere. b) Ideo revera ubique gentium inveniri potest in signum orationis manuum extensio. Aegyptii veteres sic orabant deos suos, manibus elevatis, extensis, pal­ mis manuum protinus versis sic faciebant etiam Sumerii, Babylonii et Assyrii, ut videri potest in monumentis horum populorum. Pronum est, etiam populum electum hoc gestu orasse, ut dicitur Psalmo (110, 2.): α Elevatio manuum mea­ rum sacrificium vespertinum n. Antiqui Hellenes et Romani quoque sic ora­ bant, fecerunt < pandere palmas ante deum (deorum) delubra » (Lucretius, Dolger. Sol salutis 59.), sed manibus magis extentis et palmis se invicem respicien­ tibus. uti conspicitur in sculpturis arcbaicis. Christiani ergo per se patet, adhi­ buerunt etiam hunc gestum orationis, Noxo lestamento hoc testante (v. supe­ rius' Tertullianus iam loquitur de hac re: « Non vero non attollimus tantum (se. Λ) Signo S. 41 manus), sed etiam expandimus c Dominica passione modulantes et orantes con­ fitemur Christum » (De orat. c. 14, PL 1, 1273.). Aliam rationem affert dicens, christianum debere paratum esse ad omne supplicium ut ipse habitus orantis christiani ostendit, sc. manus in similitudinem Crucifixi expansae (Apol. c. 30., PL 1, 507.). Quod etiam Minucius Felix testatur: « Crucis signum est et cum homo porrectis manibus Deum pura mente veneratur » (Octav. 29, 8.). Haec manuum expansio aevo antiquo ab omnibus fidelibus observabatur, tum tem­ pore mysteriorum, tum in orationibus privatis, ut Augustinus et Chrysostomus testantur. c) Ritu occidentali haec extensio manuum ita fiebat, sicut in monumentis Hellenicis et Romanis conspicitur: palmis invicem respicientibus, sic videntur in catacumbis depictae « orantium » figurae. Ritui hodierno communis est ma­ nuum extensio in partibus Missae e ritu Romano puro oriundis: ad orationes, praefationem, Canonem et Pater noster. — Manus secundum hodiernam prae­ scriptionem sic extenduntur: « Extendit manus ante pectus, ita ut palma unius manus respiciat alteram, et digitis simul iunctis, quorum summitas humerorum altitudinem distantiamque non excedat » (Rit. cel. V, 1.). Haec extensio ergo pessime fit, si manus in altum porrigerentur, vel palmis ad altare versis, vel si nimis arcte fieret, manus quasi ante pectus abscondendo. A consecratione panis usque ad peractam ablutionem manus sic extenduntur, ut pollices et indices manuum iuncti tenentur (Rit. cel. VIII, 5.). d) Ritu orientali manuum extensio fit more gentium antiqui orientis: orant enim aliquantum plus elatis manibus et palmis protinus ad altare versis. Hoc imitari, ut alicubi fiebat, nequit, morem nostrum occidentalem iam Tertullia­ nus commendabat; dicens orandum non esse « manibus sublimius elevatis, sed temperate ac probe elatis » (De orat. c. 17.). 3. Manus iunctae. Antiquum aevum christianum non novit orationem iunctis manibus, hic mos oriundus est e consuetudine Germanica, nam « more francico » vasallus praestavit iuramentum fidelitatis manus suas iungens et inclusas habens per manus domini sui, symbolo hoc intelligibili promittens, manus suas se nun­ quam sine voluntate « senioris » sui usurpare velle. Promissio oboedientiae usque hodie sic fit in ordinatione presbyteri. — Manuum iunctio sine inclusio­ ne in alterius manus aevo medio incipiente etiam in liturgiam assumpta saec. IX. iam Romae in usu fuit. Haec iunctio manuum est: a) Gestus subiectionis, uti videri potest e significatione originali, quo homo se totum in potesta­ tem Dei dat. Nicolaus I. Bulgaris sic explanat sensum huius gestus, quando « iunctis manibus, digitis compressis, compositis palmis » orant occidentales, aeque ac si dicerent: « Domine, ne manus meas ligari praecipias, ut mittas in tenebras exteriores, quoniam ecce ego eas ligavi! » — Hodierno ritu Romano haec iunctio manuum habetur in omnibus partibus Missae, quae posteriores sunt tempore ritus puri Romani: ad offertorium, ad communionem, ad oratio­ nem ante altare (Stufengebet), deinde ad recitationem partium, quae a choro cantantur (cantus libri Kyrialis et Gradual is). Ad Evangelium ideo iunguntur II. ST1LISTICA. manus, ut exprimamus nos omni reverentia sublectionis suscipere verba sanc­ tissima Redemptoris. Item semper manus iungendae sunt, nisi alius modus ex­ presse praescribatur inter functiones liturgicas, in stando, eundo, gcnuflectendo. Rubrica sic praescribit iunctionem manuum: funguntur ante pectus, di­ gitis extensis pariterque innetis et oblique in altum erectis, pollice dextro super sinistram in modum crucis posito (Rit. cel. Ill, 1.). b) Gestus deprecationis possunt esse manus iunctae, qua signum profanum apud fere omnes gen­ tes. Ideo ritu Romano ad omnes benedictiones manus iunctae habentur, tum in omnibus functionibus sacris Ritualis, tum in benedictionibus in Missali contentis (utputa candelarum, cinerum, palmarum, aquae benedictae). Etiam in orationi­ bus privatis sic orabant christiani, uti videri potest in permultis imaginibus de­ pictis, et adhuc communiter in usu est in regionibus Europae centralis. Aliquando gestus fit compositum praescribiturque ad invocationem et clau­ sulam orationum liturgicarum in Missa. Hic gestus pulcherrimus fit ad invoca­ tionem orationis: « Extendens et iungens (manus) ante pectus caputque cruci inclinans, dicit Oremus n (Rit, cel. V, 1.); sensus symbolicus tunc plene evolvi­ tur, si hae actiones — ut supponitur — simultanée fiunt, i.e. deprecationem capitis inclinatione exprimens simul dicit Oremus. — Similiter ad orationum clausulam (Per Dominum nostrum Jesum...) « Cum dicit, iungit manus easque iunctas tenet usque ad finem... Cum nominatur nomen Jésus, caput versus Cru­ cem inclinat » (Rit. cel. V, 1. 2.), ergo evidenter simul fit iunctio manuum, in­ clinatio capitis et pronuntiatio nominis Jesu. Quo ritu exprimitur deprecatio ad Christum, ut Mediator sit precationis nostrae apud Deum. c) Gestus admirationis est iunctio manuum composita cum elevatione carum et inclinatione capi­ tis, aliquoties etiam cum elevatione oculorum. Hic gestus semper tunc fit, quan­ do Deus initio nominatur, et optime potest intelligi ut admiratio gaudiosa prop­ ter possessionem Dei. Manus extenduntur dein elevantur (linea rotunda, ut Gatterer dicit. Praxis celebr. p. 28.) usque ad humeros, quod in omni manuum elevatione obsonatur, et cum dicit « Deo » (« in unum Deum », « Memento Domine ») caput Cruci inclinat. (Rit. cel. IV, 3. ad Gloria in excelsis, VI, 3. ad Credo, VIII, 3. et IX, 2. ad Memento vivorum et mortuorum). — Alia variatio huius gestus est, quando etiam oculi elevantur « ad Deum », « ad Crucem », quod idem est, quia supponitur Crucem semper candelas superare, sic fit ergo: manus extenduntur, elevantur et iunguntur, oculi ad Deum elevantur et statim caput inclinatur ad verba: « Deo nostro » (praefationis « Gratias agamus Do­ mino Deo nostro » Rit. Cel. VII. 8., profunda inclinatio apud « Te igitur » evi­ denter propter verba « clementissime Pater » Rit. cel. VIII, 1., ad Benedictio­ nem « Benedicat vos omnipotens Deus » Rit. cel. XII, 1.). — Ad orationem ■ Veni sanctificator omnipotens Deus n benedictionem dat « elevans oculos, manusque expandens, easque in altum porrectas statim iungens ante pectus,... dicit: Veni sanctificator etc. » (VII. 5.). hic caput non inclinatur. 4. Manus in pugnum compressae. Pugnus est symbolum naturale certaminis, aggressionis, ideo activitas ali­ qua manibus in pugnum constrictis hoc vult exprimere. Unicus hostis hominis Λ) Signa S. 43 redempti est civitas diaboli, i.e. peccatum, concupiscentia et diabolus. Inde manu in pugnum compressa: a) Pectus nostrum tundimus in signum paenitentiae, quod iam Γ' in Ve­ tere Testamento in usu erat, nam tunsio pectoris synecdoches instar percus­ sionem totius corporis vult significare, « ex corde enim exeunt malae cogitatio­ nes, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae », ut Salvator dixit (Mt 15, 19.). Percussio haec suiipsius propter vitam depravatam est poenae genus ideoque signum verae poenitentiae, nam hoc facto — ut dicit Caesarius Arclatensis — imitamur « publicanum illum Dei misericordiam con­ secutum, qui in caelos oculos levare non audebat, sed inclinato in terram ca­ pite pectus tundebat, et peccata intus clausa quasi index severissimus verbe­ rabat » (Ps. Aug. Sermo 286, 1; PL 39, 2285.). — 2° Hic ritus fit in Confiteor ad verba: « Mea culpa », dein ad « Agnus Dei » ad verba: « peccata mundi », ad « Domine non sum dignus », ad confessionem, ad verba litaniarum « Peccato­ res, » ... « qui tollis peccata » (Rit. cel. III, 7., X, 2. et 4.). — 3° Rubricae tan­ tum dicunt « ter pectus dextera manu percutit, sinistra infra pectus posita » (III, 7.), nisi in altari sit (X, 2.) reponenda, vel patenam teneat (X, 4.), sed evi­ denter supponitur manus in pugnum stricta: « manu dextra, digitis ad sum­ mitates innetis, curandum est, ut non solum manus, sed etiam brachium dex­ trum in actione versus partem anteriorem moveatur » (Gatterer p. 30.). b) Pectus tundi potest etiam in signum excitationis, hac tunsione signi­ ficans Dominum ante portam stantem cordium et pulsantem nobisque dicen­ tem: « Si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad il­ lum » (Apoc 3, 20.). Sic potest interpretari tunsio pectoris ad verba Angelus Domini: «Et verbum caro factum est», vel ad elevationem in Missa, ut fit in multis regionibus Germaniae. 5. Gestus manuum praeterlitiirgici. a) Manuum cancellatio, quando bracchia in pectore in modum Crucis ponuntur, hodie in ritu Ro­ mano praeteriiturgica est. Habebatur medio aevo post consecrationem ad ora­ tionem « Supplices te rogamus », quod adhuc hodie in usu remansit apud Carthusianos. Gestus hic ex oriente oriundus, significat totalem oblationem suiip­ sius: omnia quod sumus et habemus, complectimur, comprehendimus, corpus et animam, voluntatem et intellectum, facultates opesque nostras et tradimus in servitium Domini. Hodie tantum liturgia monastica hunc gestum usurpat ad professionis cantum « Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam ». b) Manuum absconsio gestus practerliturgicus, sed facile intelligibilis est. Manuum enim usus nimius apud populos urbanitate cultivates mos pravus (Unart) habetur; sym­ bolisme biblico autem manus quasi rationem reddunt, responsables sunt prop­ ter peccata (Vigouroux, Dictionnaire de la Bible IV, 582). « Manibus meis adhaesit macula », (Job 31, 7.) « manus vestrae sanguine plenae sunt » (Is 1, 15.), « iniquitas quae est in manibus eorum » (Jon 3, 8.) similesque locutiones metaphoricae adhibentur, quia plurima peccata externa manibus committun­ tur. Medio aevo ergo ob profundam conscientiam peccatorum intelligi potest ab- ■Μ II. STILISTICA. sconsio manuum, subtus scapulare, uti etiam hodie viget in ordinibus mona­ sticis, in manicas apud mendicantes, alicubi, ut in Hungaria in manuleam superpellicei etc. c) Manus digitis insertae vetustissimum symbolum est apotropaeicum, i.e. malum avertens daemo­ nii, contra quem « digitis inter se pectine iunctis » dimicabant, ut Ovidius dicit Mctamorph. IX, 299.). Aevo antiquo Ecclesiae in sarcophago Syracusano saec. V-i hic gestus conspicitur (Eisenhofer I. 268.), quem etiam Gregorius Magnus de sorore S. Benedicti, S. Scholastica narrat: « Insertas digitis manus super mensam posuit » (Dialog. II, 53.). — Significatio huius gestus apud christianos evidenter non est apotropaeica, sed optime exprimit collectionem animi. Si quis in seipsum revertitur, et toto corde unitur Deo, manus inserit ad orationem, profluvius affectuum non erumpit, manet in orante, qui unicus unico Deo coniungitur (Guardini). Nostra opinione manuum insertio ideo mansit semper gestus orationis privatae, quia praeprimis individualem pietatem redoleat. II. De habitudine cor ris signa sacra peragentis. 1. Stare ante Deum. JU a) Vetustissimum signum profanum habetur, surgere et stare in conspectu personae venerandae. Stare ergo signum est reverentiae, sic statur ad psallen­ dum, ad Missam, ad actus omnes cultuales, uti etiam fere omnes gentes ad sa­ crificium stabant, sicut et summus pontifex Veteris Legis erat « et ipse stans iuxta aram et circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte Li­ bano » (Eccli 50, 13.). Chrysostomus dicit: « Sacerdos non sedet, sed stat, quod signum est actionis cultualis » (Horn. 18. in Hebr. nr. 1.). Stando offerebant etiam fideles antiqui oblationem et in orationibus quoque stabant diebus domi­ nicis et tempore Pentecostes, i.e. inter Pascha et Pentecosten, uti iam e textu Tertulliani videmus (v. supra). Rationem aperit Ambrosius, dicens: « Quinqua­ ginta dierum numero, sicut dominica solemus facere, erecti et feriati resurrec­ tionem Domini celebramus n (Sermo 61. de Pentec.). Ideo etiam hodierno ritu antiphonae finales de Beata dicuntur stando, item Angelus Domini. — Per se etiam officium divinum in choro stando persolvendum est, tantum misericordia est Ecclesiae, extra lectiones sedere. Symbolice initio et fine uniuscuiusque horae standum est, ut significemus per se stare debere, nam « cum stamus ad orandum, cogitemus nos sub conspectu Dei stare n (Cyprian., De oratione dom. c. 4.). b) Sed non semper et omnino standum est ad orationem, neque ad liturgicain, neque a fortiori ad privatam, ut bene declarat Augustinus: « Non est praescriptum, quomodo corpus constituatur ad orandum, dum animus Deo praesens peragat intentionem suam. Nam et stantes oramus... et fixis genibus... et sedentes, sicut ecce David (2 Reg 7, 18.)... etiam iacentcs » (De div. quaest. ad Simplician. 2,4. PL 40, 144-5.). Ideo etiam aliae habitudines corporis usur­ pantur. 2. Genuflexio. - Genu flectere sollicitae ac humillimae mentis indicium est », dixit Théo­ phile- Mexandr. (Contra Origin, ep. pasch. 2.). Homo etenim secum reputans A) Signa S. 45 Conditoris totius universi inaiestatcm, in cuius conspectu gentes sunt tantum, quasi « stilla situlae », cuius « thronus caelum, terra autem scabellum pedum cius », sentit contingendae suae parvitatem et se symbolice minuit, staturam suam per gcnuflexionein abbreviando, ut Marius Victorinus dicit: « Non solum animo flectere debemus nos in preces, sed etiam corpore nulla parte altiores si­ mus » (In Eph. 3, 14, PL 8, 1268.). a) Fixis genibus orare ergo 1° signum est humilis sublectionis et ideo, quia ex animo humili et paenitenti procedit, reconciliat Deum, qui maxime placatur per orationem, tpiae inter gemitus et lacrimas, inclinato corpore et flexis genibus fit. S. Ambro­ sius sic extollit vim orationis flexis genibus factae: « Flexibile genu, quo prae ceteris Domini mitigatur offensa, ira mulcetur, gratia provocatur » (In hexae­ meron 6, 9.). — 2° Flexis genibus standum est in choro tempore Quadragesimae infra orationes, et cantum tractus « Domine non secundum peccata », recitando preces feriales, litanias approbatas, psalmos poenitentiales et Ps. Miserere. Sanctissimum semper fixis genibus incensatur, sic dicuntur antiphonae finales de Beata, exceptis dominicis (a primis vesperis usque completorium dominicae et tempore paschali). Genuflectendum est aliquibus hymnis in officio, sic ad pri­ mam stropham « Veni Creator », « Ave maris stella », ad stropham « O crux ave, spes unica » hymni α Vexilla regis », ad « Incarnatus est » in Credo missae Nativitatis Domini et Annuntiationis, ad « Te ergo quaesumus » in cantu α Te Deum », in lectione Passionis Domini nuntio mortis eius etc. b) Genuflexio 1° est curvatio genuum ad reverentiam exhibendam, usitatissima in anti­ quo oriente coram regibus (Vigouroux, Diet Bible III, 1, 192-3.). Sic curva­ bantur genua etiam ante Joseph Aegyptium (Gen. 41, 43.), ante prophetam Eliam (4 Reg 1, 13.), ante Aman (Esth 3, 2.), ante Dominum in passione sua (Mt 27, 29.). In ritibus orientalibus genuflexio nunquam usuvenit, in Occiden­ te decursu saec. X. apud Cluniacenses triduo sacro ante Sanctissimum (P. Bro\ve). — Modus hodiernus genuflcxionis est: genu dexterum usque ad solum flectitur et sine mora levatur, cum gravitate, non obiter. Si plura verba recitan­ da sunt inter genu flexion em, lente facienda est. Genuflexio ante altare duplex potest esse: in plano, si acceditur vel receditur ab altari, fit ab omnibus, mi­ nistri insuper inferiores semper sic genuflectunt; in gradu genuflectunt mini­ stri sacri infra functionem (Caer. ep. I, 18, 3.). 2° Genuflexio potest esse signum latriae, in Missa gemiflcctit celebrans antequam tangat Sanctissimum et postquam id deposuerit, tamquam veniam petens ob indignitatem suam. Ministri sacri infra functionem, ubi Sanctissi­ mum in altari exstat, in utroque latere genuflectunt, quoties ab uno latere ad alterum transeunt. Sanctissimum in altari exstat tantum infra Missam a con­ secratione usque ad communionem, dein si expositum sit. Genuflectendum est, si transeamus in conspectu ciborii (tabernaculi), ubi Sanctissimum asservatur; non autem ianua clausa ante tabernaculum, e.gr. in ambulatorio. 3° Genuflexio potest esse signum adorationis relativae, sic ante crucem altaris maioris ab adoratione crucis Fer. VI. in Pass, et Mortis Domini usque ad initium Vigiliae paschalis; item omnes ministri, etiam sacri semper genu 46 II. STILISTICA. flectunt coram Cruce altaris maioris, accedentes, redeuntes vel transeuntes Rit cel. IV, 7; CRit decr. 1741; 3046; 3792,11; 4048,4; 4193). 4° Signum honoris est genuflcxio ante pontificem loci, quoties transitur ante thronum, exceptis canonicis (Caer. ep. I, 18, 3.). 5e Genuflcxio est aliquoties etiam signum repraesentativum, quando ali­ quid narratum illustratur seu ob oculos ponitur; sic ad verba: « et verbum caro factum est », « procidentes adoraverunt eum n (Epiphania), « ut in nomine Jesu omne genu flectatur ». 3. Prostratio. a) In genua procumbere et caput usque ad terram demittere symbolum pervetus est annihilationis suipsius coram maies ta te alicuius. 1° Sic conspiciun­ tur vasalli Salmanasar regis adorantes dominum suum; servi Aegyptiorum ima­ ginibus repraesentati. Multoties etiam in Bibliis Veteris Testamenti legitur de tali prostratione, e.gr. vividissime depicta coram David: Abigail « cum vidisset David, festinavit, descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram, et cecidit ad pedes cius » (1 Sam 25, 24.). In Oriente hellenistico coram regibus in deorum numero relatis exercebant pro­ strationem (proskynesis, a cane, qui terram lambens salutat dominum suum). Romae secundum Suetonium Lucius Vitellius primum prostrationem exhibe­ bat Caligulae caesari, « capite velato, circumvertensque se, deinde procum­ bens » (Dôlger p. 58). — 2° Aevo antiquo a Christianis solum in oratione pri­ vata usurpabatur prostratio; sic oravit Deum Alexander episcopus Constantinopolitanus, ne Arium recipere debeat, ante altare prostratus (cf. Sozomenus Π.Ε.Ι., 37.). Romae iam saec. VI-o in usu erat prostratio ut videri potest ex Or­ dine Romano I. (Mabillon I, 11.). b) Prostratio totalis facienda est in ritu Romano in signum honoris ante altare Fer. VI. Pass, et Mortis Domini; dein procumbunt consecrandi ad ordines maiores, profitendi vota sollemnia ritu monastico; abbas benedicendus inter Litanias omnium Sanctorum, quod faciendum erat usque 1951. etiam Sabbato Sancto et Vigilia Pentecostes. Secundum ritum novum Vigiliae paschalis instau­ ratae hoc omittitur et α omnibus genuflectentibus et respondentibus » cantan­ tur litaniae (Ordo Hcbd. Sanctae Instaur. 1956, Sabb. S. n. 18.). — « Ut ritus aedificationi sit, non quasi dormituri sese prosternant, sed primo genuflectant utroque genu, dein reverenter procumbant, crura clausa extendant, brachia pectori supponant, caput manibus iunctis imponere possunt, sic magna cum reverentia et humilitate coram Deo orent » (Gatterer p. 36.). c) Prostratio simplex est attenuatio prostrationis originalis totalis. Fit coram Sanctissimo exposito in accessu et recessu, ad functiones, dein quando in ecclçsiam intratur. Expositioni aequipollet distributio S. Communionis et elevatio, item Fer. V. et VI. Hebdomadae Sanctae Sanctissimum in altari mi­ nore inclusum (Rit. cel. Il, 1.). — Etiam haec prostratio debita decentia pera­ gi 'tda est, non simul procumbitur utroque genu, sed primum genu dextrum, dein sinistrum flectitur et fit « inclinatio mediocris, i.e. capitis et modica hume­ rorum inclinatio, quae in casu habetur uti profunda » (S. C. Rit. decr. 4179, 1.). A) Signa S. 47 4. Inclinatio a) est symbolum naturale honoris exhibiti: quando persona reverentiam exhibens inclinatione se minuit coram superiore submissionem suam hoc signo exprimens. Fideles sic salutabant clerum secundum Origenem, « ad ecclesiam veniant et inclinent caput suum sacerdotibus, officia exhibeant, servos Dei ho­ norent » (In Jesu Nave hom. 10, 3.). Dein homo inclinari potest etiam ut ver­ beretur: sic inclinatio etiam signum poenitentiae haberi potest. Hanc signifi­ cationem obtinet inclinatio quando Confiteor recitatur, et ad invocationem: « Humiliate capita vestra Deo! » b) Primigenia inclinatio est profunda inclinatio corporis a Graecibus vo­ cata « metanoia mikra », i.e. parva poenitentia, quia « megale » (magna) nomi­ natur prostratio. Profunda inclinatio praescripta est in ritu Romano ante Cru­ cem altaris, intra Missam ad n Confiteor », « Munda cor meum », « Te igitur » et post consecrationem ad « Supplices te rogamus ». — Profunda fit corpus tantopere inclinando, ut si manus pendulae haberentur, possent genua tangere, quod revera non fit, manus enim iunguntur ante pectus; caput neque demitti­ tur, neque elevatur. c) Inclinatio mediocris per rubricas introducta consistit in α capitis et mo­ dica humerorum inclinatione » (C. Rit. d 4179.). Facienda est ad versiculos post « Confiteor », ad orationes: « Oramus te » et « In spiritu humilitatis », « Suscipe sancta Trinitas », ad tres orationes praeparatorias ante communio­ nem, ad « Placeat » in fine Missae, deinde ad recitationem Sanctus, Agnus Dei et Domine non sum dignus. d) Inclinatio capitis habetur quoties quoddam sacrum nomen occurrit. Caeremoniale Episcoporum duplicem distinguit: 1° Quum profertur nomen Je­ sus, profundius caput inclinatur (II, 8, 46.), etsi aliae rubricae de hoc sileant. Haec inclinatio fit versus Crucem, excepto ad lectionem Evangelii, ubi caput coram se inclinat (Rit. cel. VI, 2.). — 2° Inclinatio simplex habetur capitis ad nomina BMV, Papae ad nomina Sanctorum, « de quibus dicitur Missa vel fit commemoratio », etsi forte commemoratio per accidens omitteretur (Rit. cel. V, 2.); si in altari habeatur imago, simulacrum vel reliquia Sancti, tunc incli­ natio versus eam debet fieri. Inclinatio capitis fit dein ad « Oremus », ad n Glo­ ria Patri » et quoties a rubricis praescribitur. Facienda est etiam personis tum sacralibus, tum aliis, ut patrono alicuius ecclesiae iuxta consuetudinem. — Apud Graecos haec inclinatio capitis vocatur « proskynema »; inclinatio mediocris non usurpatur. — 3° Ad pulchritudinem et varietatem in functionibus confert, si inclinationes clare distinguuntur, quare plures species statuere, (piam libri li­ turgici praescribunt, non convenit (Gatterer p. 39.). III. De aspectu oculorum. 1. De aspectu oculorum in coelum. a) Anima Deum inquirens sursum adspicit, versus caelum, secundum an­ tiquissimam consuetudinem generis humani. 1° Homines Veteris Testamenti sic orabant: « Ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis » (Ps 122, 1.), hoc faciebant etiam gentes, ut e.gr. in Aeneide legitur (II, 688.): Anchises « oculos 48 II. STIUSTICΛ. id sidera laetus extulit et caelo palmas cum voce tetendit: Jupiter omnipo­ tens,.. » Commune erat ad caelum respicere, in qua consuetudine Tertullianus testimonium conspicit animae naturaliter christianae: « Judicem quoque con­ testantur illum: Deus videt, et Deo commendo, et Deus mihi reddet. O testi­ monium animae naturaliter christianae! Denique pronuntians haec non ad Ca­ pitolium, sed ad caelum respicit. Novit enim sedem Dei vivi... » (Apolog. 17, PL 1, 433.). Ideo ipse testatur christianos sui temporis sic orasse: « Illuc (sc. ad caelum) suspicientes christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore (i.e. orationis textum e libro sug­ gerente), quia de pectore (i.e. memoriter, par coeur) oramus » (Apol. 30„ PL 1, 503. Tota habitudo haec optime interpretatur per Le Nourry PL 1, 1033-1036.). — 2° Symbolismum huius ritus sic exponit S. Cyprianus: « Rectum te Deus fecit, et cum cetera animalia prona et ad terram situ vergente depressa sint, tibi sublimis status et ad caelum atque ad Deum sursum vultus erectus est. Illuc intuere, illuc oculos tuos erige, in supernis Deum quaere! Ut carere inferis pos­ sis, ad alta et caelestia suspensum pectus adtolle! » (Liber ad Demetrianum 16, PL 4, 556.). b) Oculorum elevatio potest esse 1° obtutus (Hinblick) tantum, quando oculi elevantur et statim demittuntur; « caput eatenus tantum levatur, qua­ tenus ad pulchram actionem necesse est » (Gatterer p. 49.). Talis obtutus habe­ tur cum gestu α admirationis » (v. supra), ad orationes « Munda cor », « Susci­ pe sancte Pater» (panis oblatio), «Suscipe sancta Trinitas», ad verba «ele­ vatis oculis » in consecratione. — 2° Potest esse aspectus fixus oculorum, sic • ad Deum » i.e. ad Crucem altiori loco collocatam aspicitur oculis fixis in oblatione calicis; dein dona consecrata in altum porrecta conspiciuntur fixis oculis infra elevationem. Oculi ad SS. Sacramentum figuntur ad Memento de­ functorum, intra Pater noster in Missis privatis, item dicendo tres orationes praeparatorias ante communionem. — 3° Oculis in terram demissis debet sa­ cerdos procedere et recedere ad Missam et functiones, item sic debet se habe­ re, si ad populum convertitur (Dominus vobiscum, Orate fratres, benedictio). In processionibus sacris « procedentes sacris precibus ita sint intenti, ut remo­ to risu mutuoque colloquio ct vago oculorum aspectu » se habeant (Hit. Rom. X. 1. 3.). 2. Dc aspectu oculorum versus orientem. a) Orationes fundere versus orientem, non est symbolum tam naturaliter commune, quam plurima alia symbola signis sacris inservientia. Orientem so­ lem adorabant Persae et Mithracistac, dein asseclae solaris henotheismi inde a saec. I1I-IX’. in Imperio Romano latissime divulgati (Cf. F. Cumont, Les reli­ gions orientales dans le paganisme romain, Bruxelles 1929, 125-150.). Cum hoc henotheismo debebat monotheismus verus Christianorum pugnam ultimae dimi­ cationis committere, nam etiam fideles alliciebat religio solis, uti cerni potest e sermone S. Leonis Magni, vituperantis suos fideles die Nativitatis Christi, quod e gradibus Basilicae S. Petri « converso corpore ad nascentem se solem reflec­ tant et curvatis cervicibus in honorem se splendidi orbis terrarum inclinent » Sermo 27. PL 54, 218.). b) Christiani ergo 1 per se non orabant versus orientem. Fideles Vetens Testamenti adorabant versus Hierosolymam, « contra viam civitatis quam Λ) Signa S. 49 elegisti, et contra domum, quam aedificavi nomini tuo » (3 Reg 8, 44.), ut etiam exemplum Danielis ostendit (Dan 6, 10). — 2° Morem hunc tamen traditione venerandum esse docemur, nam saec. II. exeunte iam immemoriabili.s censetur. Tertullianus dicit: « Alii plane humanius solem christianum deum aestimant, quod innotuerit ad orientis partem nos facere precationem, vel die solis laetitiam curare » (Ad nationes 1, 13.). Eo fere tempore Clemens Alexandrinus testatur praxim Alexandrinam precandi versus orientem, loquens de precibus versus matutinum orientem » = pros ten heothinen anatolen, directis (Stromat. 7, 7. § 43, 6., 7.). Praxim Romae ex Hippolyto Romano cognoscimus, qui dicit Ec­ clesiam esse navim, cuius gubernator Christus est et rostrum, i.e. pars anterior, ergo etiam directio cursus navicularis, versus orientem directum est (De antichristo 59). Praxim syriacam Didascalia Apostolorum versus 220 testatur: « Orientem versus oportet vos orare, sicut et scitis scriptum esse: Date laudem Deo, qui adseendit super caelum caeli ad orientem » (II, 57. Quasten, Monu­ menta eucharistica et liturg. vetustiss. p. 35.). Vetustissimum vestigium circa 160-180 in Actis Pauli, scriptis in Asia minore, legitur, ubi Paulus dicitur sic orasse: « Se sistens orientem versus et elevans manus suas in caelum » (Marty­ rium Pauli 5., Dolger Sol salut, p. 137-8.). — 3° Templa tamen antiquissima versus occidentem sita aedificabantur, sic ecclesia Antiochiae Syriae (Socrates, II. E. 5, 22, quod res insolita ab eo habetur), Basilicae S. Petri, S. Joannis in Laterano, dum ecclesia Anastasis Hierosolymis « versus orientem solem specta­ bat » see. Eusebium (Vita Constantini 3, 36. Vide Quasten p. 35 nota 1. dein Antike u. Christentum II, 41-56.). c) Tamen — post aliquas haesitationes ob cultum solis paganum — pre­ catio orientem versus, imo « orientatio » (Ostung) ecclesiarum et sepultorum in coemeteriis in usu remansit; defuncti iam in catacumbis S. Callisti sic sepe­ liebantur, dein toto medio aevo iuxta Durandum: « capite ad occidentem po­ sito, pedes dirigat ad orientem, in quo quasi ipsa positione orat, et innuit, quod promptus est, ut de occasu festinet ad ortum, de mundo ad saeculum » (Ratio­ nale div. officior. VII, 35, 39.). Huius ritus, cuius totam historiam Dolger optime enarrat (Sol salutis p. 136-286.), rationem S. Thomas quinque argumentis bre­ vissime reddit, quae omnia iam antiquitati christianae nota fuere (II-H q. 84. a. 3. ad 3.) (Semper textu Aquinatis incipiuntur sequentia): « Dicendum quod secundum quandam decentiam adoramus versus orien­ tem », nam. 1° « quidem propter divinae maiestatis indicium, quod nobis ma­ nifestatur in motu caeli, qui est ab oriente ». Revera sic enodabat hoc argumen­ tum iam pulchre Augustinus, dicens: « Cum ad orationem stamus, ad orien­ tem convertimur, unde caelum surgit: non tamquam ibi habitet Deus, quasi ceteras mundi partes deseruerit, qui ubique praesens est, non locorum spatiis sed maiestatis potentia, — sed ut admoneatur animus ad naturam excellentio­ rem se convertere, id est ad Deum, cum ipsum corpus eius, quod est terre­ num, ad corpus excellentius, id est ad corpus caeleste convertitur » (De serm. Domini in monte 2, 5, 18., PL 34, 1277.), 2° Propter paradisum in oriente constitutum, ut legitur Genes. 2. ... « qua­ si quaeramus ad paradisum redire ». — Locum aeternae beatitudinis secundum locutionem popularem Judaeorum « paradisi » amissi nomine consignabant, ut videtur in Apocalypsi Henoch (Dolger 226.), quam denominationem etiam Dominus adhibuit: « Hodie mecum eris in paradiso » (Lc 23, 43.). Christiani 4. - Radô, Ench. Liturgicum. 5θ Π. STILISTICA. ad orientem se convertentes, hoc «significant se patriam inquirere »; sic Chri­ stianus quidam Aegyptius interrogatus tempore persecutionis unde esset oriun­ dus. respondit Hierusalem sibi patriam esse, i.e. caelum. Cum nomen hoc inintelligibile erat indici, civitas enim tunc Aelia vocabatur, martyr interrogatus, quaenam esset illa quam dicebat civitas, respondit: « Eorum dumtaxat, qui veri Dei cultores essent, hanc esse patriam. Neque enim aliis praeterquam istis huius civitatis ius competere, ipsam porro ad Orientem et iuxta ipsum exsur­ gentis solis cubile positam esse » (Eusebius, De martyribus Palestinae 36. Ruinart p. 367.). 3° « Propter Christum qui est lux mundi et Oriens nominatur (Zaeh. 6, 12) ». Ex oriente enim oritur lux, lux autem est symbolum Domini, ut Ipse affir­ mabat. Christianus autem orienti se vertens hoc actu symbolico exprimit, se non velle ambulare in tenebris, sed optare habere lumen vitae, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sic iam Origenes hanc ideam evolvit: « Quatuor sunt orbis partes, id est versus septentrionem, versus meri­ diem, versus occasum et orientem solis. Quis non ultro fateretur plagam orien­ talem sensibus obvio modo indicare, quod illuc conversi debeamus precari, symboli instar animam versus ortum veri luminis conspicere » (De oratione 32, CCS Origines II, 400.). 4 Ad orientem vertimus nos etiam propter Christum, « qtri ascendit super cadum cadorum ad orientem « (Ps 67, 3-1.), ut S. Thomas dicit. Conversio ad orientem ergo in mentem nobis revocat ascensionem Domini, ut iam Didascalia intellexit (v. superius). Symbolismes maiorum nostrorum in oriente patriam aeternam conspiciens, quo iter nostrum dirigitur, etiam ascensionem Christi per hanc regionem orbis adsignificatam putabat. Conversi ergo ad orientem etiam Christi in caelos ascensi, i.e. Christi glorificari meminimus pollicentes nobis ad eius similitudinem futuram glorificationem. 5' Orientem versus adoramus, nam « et ab oriente etiam expectatur ven­ turus, secundum illud Matthaei (24, 27.): « Sicut fulgur exit ab oriente et paret usque ad occidentem, ita erit et adventus filii hominis ». Novum symbolum ori­ tur enim, si Christus symbolice imaginatur versus orientem in caelum ascen­ disse, ideo etiam ipse dixit fulgur exire ab oriente et sic fieri adventum eius. Memoria parusiae Domini solatur nos tempore passionis et persecutionis, bre­ vis est passio, aeternum solamen. Ideo primi christiani tam fervide precaban­ tur: Veni Domine Jesu! Maranatha! 3. Aspectus versus ceteras regiones caeli. a) Aspicere versus septentrionem significat 1° regnum satanae visendum inspicere. Partes enim aquilonis naturaliter tenebras significant, regnum tene­ brarum est regnum exclusorum a visione Dei, qui lux est et tenebrae in eo non sunt ullae. Ideo saec. IX.-o orta est consuetudo cantandi Evangelium versus septentrionem, non versum meridiem, sicut usque ad hoc tempus fieri solebat, et adhuc Micrologus s. XI. inculcabat (c. 9.). Tempore Innocenta III. iam communis erat mos cantandi Evangelium versus septentrionem e Gallia oriun­ dus ut ipse prodit: «Faciem suam (diaconus) versus aquilonem opponit, ut ostendat praedicationem Christi contra eum specialiter dirigi, qui ait: Ponam sedem meam ad aquilonem... Adversus ergo aquilonem legitur evangelium, ut B) Lingua S. 51 aquilo surgat et auster veniat (Cant 4, 16.), id est ut diabolus fugiat et Spiritus Sanctus accedat » (De s. altaris mysterio III, 4; PL 217, 824.). 2° Conversio haec versus septentrionem ad lectionem Evangelii etiam ho­ dierno ritu praescribitur. Celebrans enim « Missale sic locat, ut pars posterior libri respiciat ipsum cornu altaris et non ad parietem sive ad partem eius contra se directam, ubi stans versus illum » sc. librum Missalis, legit evangelium. Sic ergo celebrans, quantum fieri potest, revera versus septentrionem legit Evan­ gelium (Rit. cel. VI, 1. 2.). Cavendum est, ne Missale tantum in latere Evan­ gelii, sed in cornu Evangelii, ergo in parte extrema lateris evangelii collocetur (Gattcrer p. 250.). b) Aspicere versus omnes paries caeli ideam prae se fert benedictionis Dei collocare. Mos hic pervetus est, iam Simeon Stylites (t 459.) ante exitum suum rogatus a populo, ut sibi benedicat, « respexit versus orientem, dein ad occa­ sum et ad omnes regiones caeli, extendit manus suas e cuculla et benedixit eis » (Texte und Untersuchungen III, 2, 4, (1908) 171 p., Dolger p. 252.). Talis moris reliquiae conspiciuntur in consuetudine quatuor altaria erigendi ad processio­ nem corporis Christi, quae nil aliud est, quam benedictio contra tempestates (Wettersegen); etiam in Hungaria sic celebratur haec processio, ubi insuper etiam benedictio segetum in die S. Marci fit per lectionem quatuor evangel io­ rum versus quatuor mundi partes (Rit. Strigoniense). Litteratura. Fr. Heiler, Das Gebet, München 1923. — ]. Kramp, Von der Kniebeuge vor der Eu­ charistie, in: ZfkTh 1924, 154-160. — Fr. J. Dolger, Sol salutis, Gebet u. Gesang im christl. Altertum, 2. ed. Münster i.W. 1925. — J. Coppens, L’imposition des mains, Paris 1925. — M. Galterer, Praxis celebrandi functiones ordinarias sacerdotales, Oenipontc 1926, 3. ed. 1940. — R. Guardini, Ileilige Zeichen 1927. Ilungaricc duae versiones: Liszt Nandor, Orôkmécs ( = Lampas perpetuo ardens), Debrecen 1931 et Halamka Gyula. Az. Egyhâz szent jclci (Signa Sacra Ecclesiae), Budapest 1938). — F. J. Dolger. Das Niedersitzen nach dem Gebet, in: Ant. Christ. 1936, 116-137. — P. Browe, L’atteggiamento del corpo durante la messa, in: Eph. Lit. 1936, 402-414. — L. Eiscnhofer, Liturgik, 2. ed. Freiburg i. Br. 2. ed. 1941, I, 251-282. — II. Vorwahl, Dic Gebardensprache der Religion, in: Zcitschr. f. Religionspsychol. 5 (1932) 121-128. — A. Moretti, De sacris functionibus, I-1V. Taurini 1936-1939. — 77i. Ohm, Die Gcbetsgebardcn der Volker und das Christentum, Leiden 1944. — M. Righetti, Storia liturgica I. Genova 1945, 278-313. — Th. Ohm. Die Gcbetsgebarde des Gehens, in: Boned, Monatschr. 1949. 29-37. — J.A. Jungmann, Missarum sollemnia 3. cd. 1952, quoad manus: I, 103, 313. IL 177 s., 262-261. annul habitudinem corporis: I. 162, 312-316, 471-475, quoad aspectum oculorum: II, 248, 252, 552. — J. Lech­ ner, Liturgik d. rom. Ritus, Freiburg i. Br. 1953, 71-80. B) De lingua sacrali. Definitio. Lingua sacralis, vel liturgica vocari potest lingua cultus publici, a vulgari lingua differens, in territorio aliquo latiore usitata. Status quaestionis. Notio linguae alicuius sacralis, quam sc. non callet fide­ lium multitudo, non ab Ecclesia inventa est; linguam sacralem adhibebant iam Babylonii et Assyrii, lingua utentes Sumerica; lingua hebraica Veteris Testa­ menti etiam inde post 587 a. Chr. populo inintelligibilis facta est. nam iam aramaice loquebantur, cultus tamen semper hebraice celebrabatur, ad lectiones interpretandas adhibebatur interpres (turgeman). Omnino certum est, nullum testimonium afferri posse e fontibus revelatio- 52 II. STI LISTICΛ. nis. quae necessitatem absolutum linguae sacralis in liturgia veri Dei evinceret; item omnino certum est, in Ecclesia nunc haberi linguas sacrales, quarum praecipua Latina et Graeca celebratur, et etiam temporibus elapsis sic fuit. Unde sequitur, etsi lex linguam aliquam sacralem adhibendi disciplinaris esset, tamen de fide definita debet esse, quod cultus potest celebrari lingua populo ignota. — Ideo thesis sequens statuatur: THESIS. (I) Liturgia non debet lingua vulgari celebrari, imo (2) linguae sacrae aliquo modo semper usurpabantur (3) usus tamen partialis linguae vulga­ ris valde utilis esse potest. a) Vox Ecclesiae. Trident, sess. XXII. can. 9: « S. q. d., lingua tantum vulgari Missam cele­ brari debere, anathema sit. » Quoad Missam ergo I. pars thesis est de fide, quoad totum cultum publicum theologice certa, nam evidens est ex usu Eccle­ siae, quod etiam aliae functiones sacrae celebrantur lingua sacrali. — IL et III. pars theologice certae haberi debent. Bulla a U nigenitus », prop. 86. condemnata Quesnelii: «Eripere simplici populo hoc solatium iungendi vocem suam voci totius Ecclesiae, est usus con­ trarius praxi apostolicae et intentioni Dei » (Denz. 1436). Const it. Apost. • Auctorem fidei n 1794., prop. 66. damnata synodi Pistoriensis: «Propositio asserens fore contra apostolicam praxim et Dei consilia, nisi populo faciliores viae pararentur vocem suam iungendi cum voce totius Ecclesiae: intellecta de usu vulgaris linguae in liturgicas preces inducendae: — falsa, temeraria, ordi­ nis pro mysteriorum celebratione praescripti perturbativa plurium malorum facile productrix. » — Notandum, hanc damnationem esse intelligendam eo sensu, quo Ecclesia hoc enuntiavit: non est omnino necessarium lingua vulgari uti, ceterum hoc a statu fidelium et temporibus dependet, de quo indicium so­ lius Ecclesiae est. b) Adversarii. 1 Waldenses et Albigenses asserentes secundum Reinerum, auctorem con­ temporaneum, « quod sacra scriptura eundem effectum habet in vulgari quam in latino, unde etiam conficiunt in vulgari et dant sacramenta » (Guéranger op. infra cit. p. 121.). 2 Protestantes in ieiunis ritibus et textibus relictis semper « aedificatio­ nem ·> fidelium quaerentes, omnes tenuerunt, cultum publicum lingua celebrari debere, quae intelligi potest. — a. Sic Lutherus iam 1523 optavit, ut « habea­ tur z/iissa vernacula, quod Christus faveat n et dixit: « Cantica velim etiam no­ bis esse \ emacula quam plurima, quae populus sub missa cantaret, vel iuxta gradualia, item iuxta Sanctus et Agnus Dei. Quis enim dubitat, eas olim fuisse voces totius populi, quae nunc solus chorus cantat? » (Formula missae, Daniel, Codex lit. Il, 84, 95.). Anno 1524 dein edidit formulam missae Germanicae, in qua iam omnia germanice scripsit, sed tamen linguam latinam partialiter re­ tinere iubebat propter iuventutem, imo si potuisset — ut ipse fatetur — omni Dominica, latine, hebraice et gracce canendum et legendum esset, si hae lin­ guae tam communiter intelligerentur quam latina (Deutsche Messe und Ord- B) Lingua S. 53 nung Gottis cliensts, Daniel II, 99.). Revera in multis coetibus evangelicis Ger­ maniae usque ad initium saeculi XIX.-i Gloria, praefatio et aliqua carmina la­ tine canebantur et hodie adhuc in Suecia et Dania. Sed verba consecratoria, canone penitus eliminato, iam in hac formula germanica affert, item lectiones latine, dein germanice legere iubet (Daniel II, 109 s., 105.). In ad.ninistratione baptismi tamen omnia iam 1523 « quae hucusque latine fiebant, germanice interpretavit, ut patrini et circumstantes tanto plus ad fidem et seriam devotio­ nem excitarentur » (Das Taufbuechlein, Daniel II, 186.), similiter etiam in festis, « ut Nativitatis, Paschae, Pentecostes, Michaelis, Purificationis et his si­ milibus, fiant omnia ut hucusque, latine, usquedum cantica germanica suffi­ cientia habeantur » (Deudsche Messe, Daniel II, 111.). — b. « Reformatorum » opinionem magis congruentem falso principio, quod omnia debent intelligi. clare exprimit Czengerus: « Cantilenas ex sacris literis compositas canimus et reficimus insanos, qui his contradicunt, aut lingua non intellecta in cantu discantizant, aut reboant ad caelum usque, ut sacerdotes Baal »; ipse peritissimus Daniel affirmat, « ecclesiam Reformatam cantica latina nullo tempore in cultibus sacris adhiberi passam esse η (III, 27.). Pro caetibus « reformatis n Gallicae linguae Clemens Marotus 1536. 30 psalmos gallice interpretatus est. eodem anno pro coetibus linguae germanicae Jo. Zicick germanicos psalmos et cantica edidit, anno 1552 prodiit totum psalterium gallicum auctore Theo­ doro Beza (Daniel III, 27-30.). — c. Anglicanum schisma usque ad mortem Henrici VIII. cum cultu catholico etiam linguam latinam retinens, anno 1549 in lucem protulit « Librum communis precationis » (The Book of the common prayer, tertia vice editus cum mutationibus 1559.), ubi iam iubetur. quod « om­ nia legi et cantari debent in ecclesia lingua anglica, in eum finem, ut congrega­ tio aedificetur » (« all things shall be read and sung in the church in the english tongue, to the end that the congregation may be thereby edified » Daniel III. 317.). 3° Erasmus Roterodamus quoque fautor linguae vernaculae surrexit, di­ cens: « Indecorum, vel ridiculum potius videtur quod idiotae et mulierculae, psittaci (Papagei, perroquet, parrot) exemplo, psalmos suos et precationem do­ minicam inmurmurant, cum ipsae quod sonant, non intelligant » (Praef. in Matth.), quae sententia a facultate Parisiensi anno 1526 proscripta est. 4° Erasmi sententiam susceperunt Jansenistae, et ubi libere potuerunt hanc sequi, in Hollandia viventes, inde a saeculo XVII.-o sacramenta lingua vulgari administrabant (Guéranger p. 121.). Ideo traductio Missal is gallice interpretata per Jos. Voisin anno 1660 per Clementem VII. prohibita est, ut novitas defor­ mans pulchritudinem Ecclesiae, capabile ad excitandam inoboedientiam, teme­ ritatem, audaciam, seditionem, schisma et alia mala, etsi in Gallia ad usum pri­ vatum fidelium iam quinque aliae versiones sino prohibitione in lucem prolatae sunt; Voisin enim erat fautor Jansenistarum, mutuas vicissitudines fovens cum conventu suspecto Port-Royal (Guéranger p. 169-170, 187.). 5° Episcopi Febroniani Synodi Pistoriensis quoque ideo censuram acce­ perunt, ut vidimus, quia non recte de linguae vulgaris usu opinabantur. 6° Aeco nostro, praesertim post secundum bellum mundiale, aliqui minus recte opinati sunt circa hanc questionem. Ita e.gr. plurcs Galli et Germani pro­ prio marte Sacramenta vulgari idiomate administrare coeperunt, putantes, quod .54 H. STILISTICA. lingua latina impediret actuosam participationem populi. Episcopi Galliae anno 1945. ideo declararunt linguam Latinam non posse haberi saepimenti instar se­ parantis populum a cultu (® l’Assemblée n’estime pas que la langue latine soit la barricade qui sépare le peuple de la liturgie », v. Eph. lit. 1946, 439.). In Germania Conr. Griiber, episcopus Friburgensis anno 1943 aegre notavit cre­ scentem tendendam vulgarizandi preces in administratione Sacramentorum, et praesertim contra populi optatum introducendi linguam Germanicam in Missa (v. ibid.). — In Anglia inde ab anno 1944 motio incepit nimia in favorem lin­ guae vulgaris per societatem quandam (The English Liturgy Society), cuius scopus erat promovendi usum linguae vernaculae in cultu publico Ecclesiae; aliqui in ephemeride huius societatis adeo processi sunt (The English Liturgist), ut totam Missam anglice celebrari optabant. In America septentrionali so­ cietas similis fundata est 1946 (Vernacular Society), sed cum intentione omnia subiiccre velle iudicio Ecclesiae. (Cf. periodicum « America » 19. aug. 1950, p. 503.). I. pars: Probatur rationibus theologicis. 1° Non in sola verborum intelligentia constare fructum orationis iam a lacultate Parisiensi lucide probatum est anno 1526, affirmans esse errorem per­ niciosum, quod oratio solum ad intellectum erudiendum fiat. Oratio enim vo­ calis « praecipue fit ad inflammandum affectum, ut pio et devoto animo in Deum modis praedictis se erigendo mens reficiatur et obtinendo quod petit, sua intentione non frustretur, mereatur itidem intellectus illuminationem,... qui nimirum fructus longe uberiores sunt quam sola verborum intelligentia, quae absque excitatione affectus in Deum, parum affert utilitatis » (D’Argentré, Col­ lectio indiciorum II, 61.). Reapse (pianti sunt studiosi intelligentes precationes paganas latinas, graccas, babyloniacas etc. tamen longe absunt ut deos falsos adorent. Recte dixit ergo cl. Respighi illusionem esse, quod concesso aliquan­ do totali usu linguae vulgaris, omnes difficultates actuosae participationis fide­ lium iam cessarent (Bollettino Ceciliano 1946, 10-12.). 2° Intelligentia cultus etiam alio modo procurari potest, ut iam Tridentinum rectissime animadvertit: « Ne oves Christi esuriant, neve parvuli panem petant et non sit, qui frangat eis, mandat S. Synodus pastoribus et singulis curam ani­ marum gerentibus, ut frequenter inter Missarum celebrationem vel per se vel per alios ex iis quae in Missa leguntur, aliquid exponant, atque inter cetera sanctissimi huius Sacrificii mysterium aliquod declarent, diebus praesertim Do­ minicis et festis » (S. XXII. cap. 8. Denz. 946.). Ad quod optime notat Card. Suhard, clerum debere explicare limpida claritate ritus et caeremonias Missa­ rum, baptismi, matrimonii, sepulturae; dein ante Missam habeatur verbum (« il indique d’un mot ») de Sancto in cuius honorem celebratur; item quod durante Missa clericus a celebrante distinctus praelegat aliquos textus Missae; demum quod omnia, quae celebrans recitat, recitentur clara et intelligibili voce, cum fortitudine, compunctione et pietate (Instructio pastor, sept. 1945., v. Eph. Lit. 1946, 203.). 3 Multoties affertur argumentum, quod breviter Mediator Dei sic con­ strinxit « Perspicuum est unitatis signum ac remedium efficax adversus quaslib< t germanae doctrinae corruptelas. » Quod evidenter illustratur exemplo hae­ ret ti orum inde iam a Nestorianis et Monophysitis. qui statim ut annis 431 et B) Lingua S. 55 •151 ab Ecclesia lacrimabili modo se scisserunt, linguas vernaculas introduxere: Syriacam, dein Aegyptiacam (Copticam) et Abyssinicam. — Unitatem hanc vo­ luerunt Orientales christiani ante schisma illustrare summis festis Constantinopoli Evangelium primum Latine, dein graece cantando, quod in Missa a Sum­ mo Pontifice celebrata etiam hodie fit (Guéranger p. 148., 150.). II. pars: historice probatur, quod etiam ut argumentatio theologica sumi debet: nam si verum est lin­ guas sacrales aliquo modo semper in usu fuisse, clara est veritas dogmatica pri­ mae partis thesis: lingua vernacula non debere celebrari liturgiam, Ecclesia enim in usu tam late diffuso errare non potest. 1° Historice certum est, etiam aevo antiquo Ecclesiae linguas sacrales in usu fuisse (cf. G. Bardy, 1948.). Aliquo modo, diximus, fuerunt linguae sacra­ les. Quod statim elucescit etiam quoad partem primam aetatis antiquae, i.e. usque ad 313, nam etiam aevo apostolico ecclesiae Palaestinenses dialecto aramaico Palaestinensi utentes, psalmos et lectiones Veteris Testamenti hebraice legebant, quod iam sine dubio lingua sacralis haberi debet. Item ecclesiae Hellenisticae, quae praeprimis a Paulo apostolo fidem acceperunt, lingua graeca communi (koine) utebantur, sed lectiones Veteris Testamenti et psalmi, ut pa­ tet, e versione Septuaginta sumebantur, quae per se difficilis erat ad intelligendum propter versionem servilem libri psalmorum, propter hebraismos qui­ bus totus textus Bibliae graecae scatet. — Eadem lingua graeca utebantur omnes ecclesiae, quae domi aliam linguam usurpabant: sic Syri usque ad an­ num 431, etsi etiam syriace legebant lectiones post lectionem graecam, ut vi­ deri potest e relatione Aetheriae (Peregrinatio 47., 4.), dein Phryges, Cataphryges, Lydii, Thraces, Celtae seu Galatae in Asia minore, quibus Paulus epistolam suam graece scripsit. — Imo etiam ecclesia Romana graeca lingua celebravit sacra sua. Graece scripsit Paulus Romanis epistolam suam, Marcus evangelium suum; nomina et inscriptiones sepulchrales primorum pontificum graece leguntur usque ad Cornelium (251-3.); graece descripsit liturgiam S. Hip­ polytus circa 220. Haec lingua usque ad 360 lingua sacralis Romae remansit, nam rhetor Marius Victorinus circa hoc tempus graece allegat precem sacer­ dotalem: « Hinc oratio oblationis (i.e. missae) intellectu eodem precatur eum: Soson periousion laon » (Adv. Arium 2, 8, PL 8, 1094.). Investigatio Th. Klattser merito demonstravit non solum ex hoc loco citato, sed etiam ex aliis indi­ ciis, ut ex mutatione ethnica Romanae populationis, inscriptionibus, linguam La­ tinam a Damaso papa (366-384.) publica auctoritate loco graecae introductam esse (Miscellanea Card. Mercati 1946, I, 467-482). Quod non impedit usum par­ tialem linguae latinae in titulis, i.e. parochiis 25 Urbis paulatim iam ante hoc tempus invaluisse, ut putat B. Botte, Bardy et J.A. Jungmann (Missarum sol­ lemnia I, 65.). 2° Lingua latina sacralis evasit in Africa proconsulari sine dubio ab initio, i.e. saeculo II., ut hoc demonstratur ex existentia versionis Scripturarum hoc tempore, quam demonstrant Passio martyrum Scilitanorum versus 180 et Ter­ tullianus: « Non sic in graeco authentico quomodo in usum exit » (De mono­ gamia c. 11.), quam versionem plurime citat (cf. B. Capelle, Le texte du psau­ tier latin en Afrique, Collectanea bibi, latina vol. IV, p .). Tamen etiam hoc idioma vulgaris linguae latinae semi-sacralis fuit, nam psalmi et textus biblici 56 II. STILISTICA. c graeco seniliter versi non erant per se facile patentes intellectui. Hoc evenit e multitudine vocabulorum graecorum, ut « Christus, chrisma, abyssus, azyma, cataclysmus, problema, parabola, scandalum, hypocrita. » Dein graecismi per­ multi impediebant intelligendi viam auditoribus, ut e.gr. « Spiritus Domini re­ plevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia (to katechon ta pan ta) scien­ tiam habet vocis »; genus neutrum « hoc » servilis versionis fructus est, nam < pncuma », spiritus graece est neutri generis. Demum multa nova vocabula efformabantur hac versione ad exemplum textus graeci, ut « longanimitas, mul­ tiloquium, pusillanimitas, vaniloquium, in transgressibilis etc. », quae etiam ob­ stacula erant intellectui. Linguam hanc semisacralem usurpabant in cultu di­ vino, ut iam perfecte videtur e Cypriano: « Ideo et sacerdos ante orationem, praefatione praemissa, parat fratrum animos dicendo: Sursum corda »; qui etiam textum hymni Te Deum allegare videtur: « Illic apostolorum gloriosus chorus, illic prophetarum exsultantium numerus » (De orat. dom. 31 et de mor­ talitate c. 26.). Lingua haec latina etiam in Africa sacralis fuit saltem Christia­ nis Punicis, quia nullum vestigium apparet versionis punicae Bibliarum (Guéranger p. 65.). 3 Linguae sacrales remanebant in usu etiam quando extra limites Imperii saeculo IV.-V. Christiana professio extendebatur. Sic apud Armenos et Georgi­ cos, item Aethiopes initio graece celebrabatur liturgia, lectiones apud Arme­ nos lingua syriaca. Tantum post lapsum in haeresim mutabatur lingua sacralis in vulgarem, quod fecerunt etiam gentes intra limites viventes, ut iam diximus. Ideo Patribus saeculi IV.-V. commune erat dictum de tribus linguis sacris, in­ star inscriptionis tituli Crucis; Hilarius e.gr.: « Ilis maxime tribus linguis sa­ cramentum voluntatis Dei et beati regni expcctatio praedicatur: ex quo illud Pilati fuit, ut in his tribus linguis regem ludaeorum Dominum Jcsum Christum esse praescriberet » (Prol. in libr. Psalmor. nr. 15.). Notandum quod « praedi­ catio ■ terminus liturgicus est et usurpatur de oratione sacerdotali (O. Casei, JfLw 6„ 121., 128., 159.). Etiam novi tribus gentium in Imperium irruentes christiani facti lingua latina utebantur, exceptis, ut patet, haereticis. Ariani erant Germani orientales: Gothi, Vandales, Suevi, Alemanni et lingua Gothica adhibebant Scripturam et celebrabant cultum suum nunc iam incognitum, ita ut nec episcopi et « patriarchae » eorum, sicut metropolitas vocabant, intelle­ xerunt latine. Lingua liturgica nationali exprimebant differentiam inter profes­ sionem < Gothicam », i.e. arianam et « Romanam » i.e. catholicam (G. Schniirer. Kirche u. Kultur im Mittclalter I. 1924, 146-7.). Tum hi tribus ariani se convertentes ad catholicam fidem, ut Gothi occidentales in Hispania, Alemanni in Burgundia, tum gentes Germanicae paganismo terga vertentes, ut Franci et Xngli, dein omnes tribus in Germania degentes cum professione catholica etiam linguam latinam assumpserunt, quod sic remansit per totum medium aevum. 4° Exceptiones dantur tantum hac in re. Prima et maxima est, (piae facta est cum immani multitudine Slavorum saec. IX., quorum apostoli, fratres MethtxLus et Cvrillus, Thessalonica oriundi a Slavis in regione ista degentibus linguam eorum didicerunt et 862 in Moravia a principe Rastislav vocati, conxersmni operam dederunt. Moravia, ad quam tunc etiam Pannonia pertine­ bat. partim iam Christiana fide imbuta erat, sed expansioni germanicae limites coercere \ olens. princeps slavonicam optavit introducere liturgiam. S. Cyrillus slavicc interpretatus Scripturam sacram, invenit scripturam (s. XIV. tantum sic B) Lingua S. 57 vocatam) « Glagoliticam » e litteris minusculis graecis et non liturgiam Byzanti­ nam, sed Romanam tunc temporis in Moravia et Pannonia usitatam transtulit in idioma Slavorum. Huius liturgiae Romanae slavice versae monumentum exstat in fragmento aliquo missalis Kioviac detecto (editum a C. Mohlberg, II messale glagolitico di Kiew, Atti della Pont. Acc. Romana di archeologia, Memorie II Roma 1928, 207-320.). Roman vocati, honorifice ab Hadriano II. excepti sunt, sed, uti nunc videtur, non obtinuerunt licentiam huius innovationis; S. Cyrillus Romae 869 mortuus est. S. Methodius post calamitates ab episcopis Germanicis perpes­ sas, a Joanne VIII. archicpiscopus Moravorum creatus, accepit licentiam liturgiae slavicae: a Nec sanae fidei vel doctrinae aliquid obstat, sive missas in eadem slavinica lingua canere, sive sanctum evangelium vel lectiones divinas Novi et Veteris Testamenti bene translatas et interpretatas legere aut horarum officia omnia psallere... lubemus tamen, ut in omnibus ecclesiis terrae vestrae propter maiorem honorificentiam evangelium latine legatur et postmodum slavinica lingua translatum in auribus populi latina verba non intclligentis annuntietur n (G. Friedrich, Codex diplomat. Regni Bohemiae I. 1906-7, p. 19.). Haec liturgia romano-slavica in Moravia post mortem S. Methodii prohibita, evanuit. Disci­ puli autem venerabilis viri expulsi, in Bulgaria liturgiam Byzantinam transtu­ lerunt in linguam slavonicam (palaeoslavicam), invenientes novam scripturam e litteris graecis maiusculis, quae in honorem defuncti Cyrilli, littera Cyrillica nuncupata est. Haec liturgia palaeoslavica devenit deinde ad alios populos slavos. — Liturgia autem Romano-slavica ab iisdem discipulis Methodii in Pan­ noniam et Dalmatiam delata, diu permansit. Innocentius IV. 1247. permisit usum huius liturgiae « in illis dumtaxat partibus, ubi de consuetudine obser­ vantur », rationem proferens « quod sermo rei et non res est sermoni subiecta » Sic in aliquibus dioecesibus Dalmatiae usque hodie haec liturgia romano-sla­ vica celebratur (N. Sojat 1948, St. Sakac 1949, R. Rogosic 1954.). 5° Uti videtur, slavica concessio in Ecclesia occidentali exceptio fuit, to­ lerationi valde similis. Aevo medio haec erat unica exceptio, si non respicitur tentamen liturgiae Romanae in linguam mongolicam translatae, de quo B. Joan­ nes a Monte Corvino initio saeculi XIV. in imperio Sinensi Tartarorum domi­ nationi subiecto scribit: « Didici competenter linguam et literam Tartaricam... et iam transtuli in linguam illam et literam totum Novum Testamentum et psal­ terium... et celebrabam Missam secundum ritum latinum, in litera et lingua illa legens tam verba Canonis quam praefationis » (Raynaldi, Continuatio Baronii ad annum 1306 nr. 20., Guéranger p. 119.). — Aevo novo missionarii So­ cietatis Je.su Sinenses anno 1615 a Paulo V. iam licentiam acceperunt liturgiam Romanam transferendi in linguam Sinensem mandarinorum, sed breve a supe­ rioribus expeditum non fuit, ut testatur P. Bartoli S. J. historiographus Societa­ tis (Guéranger p. 126-136 et praecipue liber St. Chen 1951 de tota hac questio­ ne). Missalc totum translatum est in linguam Sinensem et offertum Innocentio XI., sed nunquam est consecutum approbationem. 6° Linguam Rumenicam saeculo XVII. principes Transsylvaniae calvinismo dediti induxerunt, ut Rumenos versione Bibliae et liturgiae in rumenicam lin­ guam ad protestantismum alliceret, quod quidem non successit, sed lingua moderna rumenica sic evasit liturgica apud Rumenos ritum byzantinum palaeoslavicum sequentes. Quando pars Rumenonim anno 1697 ad unionem conver­ sa est, etiam novam linguam cultualem retinuerunt (Archdale King. The rites of the eastern church II, Roma 1948, 37-46.). H. STI LISTICA. Exemplum secuti uniti orientales hungarico idiomate utentes coeperunt lingua hac celebrare ritum byzantinum; manuscriptum primum habetur iam ex anno 1814, quae est versio hungarica liturgiae S. Chrysostomi, facta anno 1793 jkr Mich. Krucsay, canonicum graecum unitum (ms anni 1814 copia huius ms-i originalis est). Anno 1795 etiam alius, Georgius Krisfalusy transtulit liturgiam byzantinam, ms autem nunc iam non invenitur. De facto ex hoc tempore coe­ perunt pro fidelibus unitis lingua hungarica utentibus liturgiam loco linguae palaeoslavicae, vel rumenae hungarice celebrare. Usus huius legitimatio a Sede Apostolica 1896 expostulata concessa non fuit, iteratae dcin preces Sanctum Pium X. moverunt ad edendas Litteras Apostolicas « Christifideles graeci ri­ tus » ;S. iun. 1912.), quibus nova eparchia seu dioecesis graeci ritus erecta fuit in Hajdudorog pro his fidelibus, ad quam pertinent etiam fideles Hungari grae­ ci ritus «a territorio Ilajdu-Doroghensis dioecesis longe distantes». Summus Pontifex commemorat factum, quod « inter fideles graeci ritus excreverunt etiam, qui lingua hungarica utuntur, quique iam a Sancta Sede instantissime petierunt, ut dioecesis pro iisdem conderetur. » Huic petitioni S. Pius X. ideo satisfecit, ut α periculum avertatur probrosissimi illius abusus, a Summis Pon­ tificibus pluries damnati, inducendi nimirum linguas vernaculas in sacram Li­ turgiam. » Dein praecepit Summus Pontifex: « Ad linguam liturgicam huius novae erectate dioecesis quod attinet, praecipimus, ut sit graeca antiqua, ver­ nacula vero in functionibus extraliturgicis toleretur...» Sacerdotibus autem huius diocesis iniunctum fuit, ut intra tres annos ab erectione dioecesis linguam graecain antiquam addiscant (AAS 1912, 429-435.). Haec tamen ordinatio nunquam exeeutioni mandata est, fidelesque graeci ritus in Hungaria numero circ. 350.000 existentes hodie quoque lingua hungarica utuntur, excepta anaphora Missae graece recitata, quod tacite toleratur (cf. Korolevvskij 1955. et Jungmann in St. d. Zcit 1955, 328.). — Inde a Pio XI. plures factae sunt iam concessiones explicitae lingua quadam moderna substituendi linguas sacrales ritus orientalis, sic 1929. permissum est liturgiam Byzantinam lingua esthonica celebrare (II. Chirat, in Études do lit. past., Paris 1940, 227.). — Parti cuidam Jacobitarum in ora Malabarica duce Mar Ivanins ad unionem anno 1930 reversae concessio facta est retinendi loco linguae syriacae linguam modernam Malayalam in tota liturgia. — Fama affertur Sincnsibus anno 1949 concessum fuisse usum lin­ guae Sinensis Mandarinorum etiam in Missa excepto Canone latine recitando iuxta S Paventi, officialem S.C. Piopag. fid., La chicsa missionaria, Roma 1949, 388.). III. pars probatur, quod usus partialis linguae vulgaris valde utilis esse potest, 1 Ecclesiae enuntiatione: « In non paucis tamen ritibus vulgati sermonis usurpatio valde utilis apud populum exsistere potest, nihilominus unius Apostolicae Sedis est id concedere, atque adeo, ea inconsulta eaque non appro­ bante. nihil prorsus hac in re fieri fas est » (MDei n. 59.). Ut permultas alias, < tiam hanc questionem vox Ecclesiae dirimit, quam decisionem in praxi iam antea Sancta Sedes sequebatur. Sic e gr. dioecesis Linziensis in Austria iam anno 1S97 accepit licentiam in suo Rituali partialiter, etsi sat raro, adhibendi hnguam vernaculam; similiter factum est 1930., quando a S. Rituum Congre•zatione approbata est « Collectio rituum in usum cleri archidioccesis Monacen- B) Lingua S. 59 sis et Frisingensis ad instar appendicis Ritualis Romani ». « Collectio rituum in usum cleri archidioecesis Viennensis » 1935 in lucem prolata iam plures tex­ tus vernaculos possidet, textus hucusque bilingues erant, α Collectio rituum in usum dioecesis Basileensis », Solodori 1938 edita adhuc plures textus vernacu­ los affert, etiam orationes exclusive vernaculo idiomate dicendos. 2° Cardinem notat (Wendepunkt, fordulôpont) editio « Ritualis parvi ad usum dioecesium Gallicae linguae », Turonibus 1948, quia decretum S. Con­ gregationis Rituum affixum habet, ad cuius rationis normam videntur se diri­ gere debere aliae collectiones rituum in futurum edendae. Hae sunt normae decreti 28. nov. 1947. editi: a. « In administrationc baptismi parvulorum, solo in textu latino ponantur ac proinde semper et sola hac lingua dicantur: exorcismi, omnes formulae unc­ tionum ac benedictionum, necnon ipsa baptismi forma. » b. « In administrationc baptismi adultorum, praeter ea, quae superius re­ censita sunt, etiam lingua latina tantum imprimantur et recitentur psalmi et aliae preces initiales. » c. « In ordine ministrandi sacramentum extremae unctionis latina tantum lingua adhibeatur in oratione impositionis manuum super infirmum, in verbis unctionum et in orationibus subsequentibus. » d. « In celebratione matrimonii lingua gallica sacerdos uti poterit ad om­ nia, praeter benedictionem annuli ct formulam: Ego coniungo vos etc. In be­ nedictione nuptiali extra Missam, danda ex apostolico induito, quando Missa non dicitur, preces, quae in rituali Romano habentur, recitari possunt lingua gallica. » e. « In exequiis vero peragendis pro fidelibus defunctis sola lingua latina preces et absolutiones peragi debent. Nihil tamen vetat quominus, hoc ritu absoluto, vulgari lingua aliae addantur preces, pro opportunitate temporis et loci, ab Ordinariis determinandae et ab ipso sacerdote recitandae ». 3° Die 21. mart. 1950 approbata fuit a SCRit. « Collectio rituum ad instar appendicis Ritualis Romani pro omnibus dioecesibus Germaniae », cum vere multis textibus linguae vernacularis, opus, ut refertur, eruditorum Th. Schnitz­ ler et J. Wagner (cf. Eph. Lit. 1948, 352.). — Dic vero 3. iun. 1954 ab eadem S. Congregatione permissa fuit « Appendix linguae vernaculae ad Rit. Roma­ num » pro dioecesibus Statuum Unitorum Americae, quae dein concessa est 21. apr. 1955 pro dioecesibus Australiae, et 12. febr. 1955 dioecesibus Canadae pro iis, qui lingua anglica utuntur, dum lingua gallica utentibus supradictum Ri­ tuale parvum pro dioecesibus gallicae linguae concessum est (cf. Worship 1956, 159.). 4° Pro territoriis missionum vero nova quaedam directi va emanata est Summo Pontifice disponente (prot. 2362.) 1948 S.C. Propag. fid., cf. Eph. Lit. 1953, 155-6.). Usque nunc inde a Tridcntino semper requirebatur approbatio Sanctae Sedis, iuxta vero dispositionem dictam quoad territoria Missionum Or­ dinarii locorum cuiusdam Delegaturae vel Nuntiaturae Apostolicae constituere possunt commissionem eruditorum, qui elaborare queant appendicem ad Rit. Romanum. Ordinarii approbare possunt opus commissionis usumque eius ad II. STILISTICA. N decennium permittere. Sic fuit editum « Rituale parvum ad usum dioecesium Indicae linguae » cum approbatione Ordinariorum Indiae in Bangalore 17. ian. 1950; similia facta sunt in Sinis et laponia (cf. Eph. Lit. 1953, 196.). No­ tanda est nonna sapiens quoad usum linguae vulgaris: formulae, exorcismi, unc­ tiones et omnia quae ad formam et essentiam spectant, lingua debent exprimi latina, cetera possunt lingua vulgari, sed lingua litteraria usitata in libris mo­ dernis, evitando archaismos; lingua sit apta et digna, sed populari captui ac­ commodata (ibid. p. 155.). Corollarium. 1. Non sunt ergo approbandi conatus et nisus privati preces liturgicas seu interpretandi intra functionem, postquam lingua liturgica recita­ tae sunt, seu tantum lingua vulgari eas dicendi, quia offendit contra praescrip­ tum Ecclesiae (Mediator Dei et can. 819.: α Missae sacrificium celebrandum est lingua liturgica sui cuiusque ritus ab Ecclesia probati »). Usus linguae verna­ culae in liturgia etiam partialis sine dubio peccatum est, ct quidem secun­ dum genus suum grave, secundum principia superius statuta. Benedictio apostolica in articulo mortis in forma a probatis liturgicis tradita danda (can. 168. § 2.), haec forma autem est a Benedicto XIV. praescripta sub poena nullitatis (Noldin-Schmitt-Heinzel ed. 30. 1954. n. 331. 2. b.), quod etiam usum linguae latinae attingit (L. Anler, Comes pastoralis ed. 10. 1947. 213.). Secus Sacra­ menta vel etiam Missa valida essent vernacula lingua administrata, sed gravi­ ter illicita. 2. Tamen in quantum Ecclesia permittit usum linguae vulgaris, haec licita est et valde utilis, Sancta Sedes ergo rogari potest ct debet ab auctoritatibus alicuius dioecesis vel territorii latioris; exempla enim allata ostendunt. Sedem Apostolicam libenter dare talem gratiam. Ut gratiae hucusque datae demon­ strant, optandum est, ut non singulae dioeceses, sed omnes Ordinarii territorii sermonis alicuius (Sprachgebiet) petant collectionem rituum propriam instar appendicis ad Rituale Romanum. 3. Usus linguae vulgaris omnino permittitur intra Missam ct quasdam litur­ gicas functiones « commentatori n iuxta Instr, de musica s. et s. liturgia 3. sept. 1958 Bugnini, Doc. pont. II. 1959, 96 s.). Commentator talis « momento oppor­ tuno paucisve verbis, ritus ipsos aut sacerdotis celebrantis vel sacrorum mi­ nistrorum precationes aut lectiones interpretetur, n Convenit, ut munus hoc n « 'iaccrdote vel saltem clerico absolvatur, (pii superpclliceo induti sint et ad can­ cellos vel in ambone stent. Ilis deficientibus viro laico committi potest, Chris­ tianis moribus commendato et de munere bene edocto. Mulieres vero nunquam officio commentatoris fungi possunt. » Laicus commentator se « sistat coram fidelibus opportuniore loco, sed extra presbyterium vel pulpitum. » — « Ex­ plicationes et monitiones a commentatore tradendae scripto sint praeparatae paucae, sobrietate perspicuae, tempore opportuno et voce moderata prolatae, orationibus sacerdotis celebrantis nunquam superponantur, uno verbo: ita disponantur, ut fidelium pietati adiumento sint, non nocumento n. (Cf. Clifford Howell, The Commentator at Mass, in: Clergy review 1959, 12-21.). Litteratura. Pr Cuiranger, Institutions liturgiques, 2. ed. Paris 1883. Ill, 50-156. — H. Leclerq, langues liturgiques, in: DAL \ III '1928^ 129/-1312. -Ch. Segvic, Le origini del rito C) Parmulae S. 61 slavo-latino in Dalmazia e Croazia, in: Ephem. Lit. 1940, 38-66. — L. Eisenhofer, Handbuch d. kath. Liturgik, 2. ed. 1941, I, 149-159. — M. Righetti, Storia liturgica I. Genova 1945, 141-146. — Ί h. Klauser, Ler Uebergang der rômisehen Kirche von der griech.schen zur lat. Liturgiesprache, in: Miscell. Mercati I (1946) 467-482. — E. Dolderer, Die Volksprache in der Lturgie, in: Theol. Qnartalschr. 1947, 89-146. — C. Bardy, La question des langues dans l’Église ancienne, Paris 1948. — N. Sojat, Liturg. slavicorornanae annivers. memorabile, in: Eph. Lit. 1948, 96-102. — Ch. Mohrmann, Les origines de la Latinité chrétienne à Rome, in: Vig. christ. 1949, 67-106, 163-183. — St. Sakac, L’origine del rito romano slavo e i S. Cirillo c Metodio, in: Unitas (Roma) 1949, 47-56 — B. Capelle, Plaidoyer pour le latin, in: Quest, lit. paroiss. 1950, 65-71. — //. Λ. P. Schmidt, Liturgie et langue vulgaire, Roma 1950. — II. Ch. Chéry, Le français langue liturgique? Paris 1951. — E. Ranieri, Il latino, lingua liturgica, in: Ephem. Lit. 1951, 24-27. — W. Diirig, Die Erforschung der lateinisch-christlichen Sakralsprache, in: Lit. Jahrbuch 1951, 32-47. — Stan. Chen, Hist, tentaminum Missionariorum S. J. pro l.tg. Sin;ca in saec. XVII., Romae 1951. — //. Λ. P. Schmidt, The problem of languages in liturgy’, in: Worship (Collegeville) 1952, 276-292, 342-349. — J. Lechner, Liturgik des rômisehen Ritus, 6. ed. Freib.i.Br. 1953, 43-47. — R. Rogosic, De S. Concilii Tridentini decreto super antiquitate in ritibus retinenda, in : Ephem. Lit. 1954, 330-360. — C. Korolewskij, Liturgie et langue vivante. Orient ct Occident, Paris 1955. — P. Card. Gerlier, Les rituels bilingues ct l’efficacité pastorale des sacrements, in: Maison-Dieu n. 47-48 (1956), 81-97. C) De formulis sacris. Definitio. Formulae sacrae sunt textus verborum ad varios fines sacros: ad precationem, ad ordinem faciendum, ad consecrationem et benedictionem, ad fidem profitendam redacti. Divisio. Prima habetur, uti in definitione enuntiata est, respectu finis. Se­ cunda secundum genera et sic distingui possunt 1. textus biblici, 2. acclama­ tiones liturgicae, 3. doxologiae, 4. preces litanicae, 5. symbola, 6. orationes. 7. orationes eucharisticae seu praefationes. 1. Textus biblici. a) Lectiones et carmina Scripturarum quae ad exemplum Synagogae inde a primis temporibus christianis adhi­ bebantur et semper adhibentur, sunt nobilissimae partes cultus publici Ec­ clesiae. 1°. Lectiones in vigiliis nocturnis sumebantur aevo apostolorum praeprimis e Vetere Testamento, dein versus finem saec. I. etiam e Novo Testamento. Quando decursu saec. IV.-i vigiliae et Missa catechumenorum distingueban­ tur, seorsim in utraque synaxi legebantur Scripturae Sacrae ad aedificationem populi. Ideo habentur lectiones tum in Missa catechumenorum, tum in Noctur­ nis officii divini. Pericopae, i.e. lectiones selectae et excisae (« peri-koptein » = excidere) in festis maioribus semper legebantur, ad omnes occasiones inde a saec. V. paulatim locum lectionis continuae occupabant. 2° Carmina Scripturarum sunt Psalmi et Cantica e Vetere dein e Novo Testamento selecta (Magnificat et Benedictus et Nunc dimittis). Erant primis quatuor saeculis fere unici textus cantationis sacrae. De Psalmis agetur infe­ rius (v. officium divinum). E Scripturis sumebantur quoque textus antiphonarum, quibus populus respondere solebat ad cantum Psalmorum: hae antiphonae decursu aevi aurei Ecclesiae (saec. IV-\Z.) se multiplicabant et tum in 62 II. STILISTICA. Missa (introitus, graduate, offertorium, communio), tum in officio divino adhi­ bentur (antiphonae, versiculi, responsoria). Totaliter e Scriptura Sacra sumun­ tur 4216 tales textus cantuales, e quibus maxima pars: 1565 e Psalmis desumpta est, 124 e Canticis biblicis, 257 ex Isaia, 127 ex Ecclesiastico, 350 ex evangelio S. Lucae, 315 e Matthaeo, 255 e Joanne, ISO ex epistolis Paulinis et ex aliis li­ bris (cf. Marbach, Carmina Scripturarum, sc. antiphonae et responsoria ex S. Scriptura in libros liturgicos S.R. Ecclesiae derivata, Argentorati 1907.). 3° Textus pseudobiblici quoque in cultu publico locum obtinuerunt, prae­ sertim e libro IV. Esdrae et quidem iam aevo antiquo Ecclesiae. Huc pertinent: Improperia fer. VI. in Parasceve (IV. Esdr. 1, 10-25.), ant. « Lux perpetua luce­ bit sanctis tuis, Domine, et aeternitas temporum » (Comm. mart. temp, pasch.: IV. Esdr. 2, 35.) et n Requiem aeternam dona eis Domine et lux perpetua luceat eis» (off. defunctorum: IV. Esdr. 2, 34.). 4' Ad exemplum Psalmorum et Canticorum componebantur iam primis saeculis « psalmi idiotici », i.e. privati, qui in desuetudinem abierunt propter multiplicem abusum haereticorum, duo remanebant in usu liturgico generali: doxologiae Te Deum et Gloria in excelsis. b) Oratio Dominica. Sanctissima prex Christianorum quia ab ipso Domino composita, semper magni habebatur et in usu fuit (Righetti, Storia liturgica I, 162-164). 1° Ter­ tullianus eam vocat « breviarium totius evangelii », dein « orationem legiti­ mam et ordinariam fidelium » (De orat. c. 1 et c. 10.), Cyprianus extollit eam ut « orationem publicam et communem » (De oratione dominica c. 8.). Ut sym­ bolum apostolorum, ita et haec oratio subiacebat legi disciplinae arcani, uti S. Ambrosius monebat: « Cave, ne incaute symboli vel orationis dominicae di­ vulges mysteria! » (De Cain 11, 35). 2° Haec oratio duplici textu tradita est nobis: textus Lucae brevior est (11, 2-4, deest enim 3. et 7. precatio: « fiat voluntas tua... » et « et ne nos in­ ducas... »). In usu Christianorum semper longior formula S. Matthaei (6, 9-13.) erat. Propter multiplicem usum tectiones variantes, seu melius loquendo varia­ tiones litnrgicae in textum sacrum irrepserunt, aliquando etiam in textum co­ dicum S. Scripturae. Notissima est illa doxologia, quam « clausulam protestanticam » vocant orationis dominicae: « Quoniam tuum est regnum, virtus et gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto nunc et semper et in saecula saeculo­ rum, Arnen! » Haec antiquissima doxologia, quae brevius iam in Didachc le­ gitur (« Quoniam tua est virtus et gloria in saecula ») in liturgia Byzantina in usum venit et inde derivavit in quosdam codices evangeliorum. Erasinus Ro( erodamus autem in sua editione (1516) textus Graeci Novi Testamenti hanc clausulam, putans eam ad textum primigenium pertinere, assumpsit et inde in versiones protestanticas Scripturae pervenit. c) Salutatio Angelica vocatur textus « Ave Maria », qui in duas partes dividitur. Γ Prima pars (usque ad verba: « Sancta Maria ») est oratio stricte dicta biblica, nam conseritur e verbis salutationis S. Gabrielis archangeli (Le 1, 28: , Ave, gratia plena. Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus ») et S. Eli- C) Formulae S. 63 sabeth (Le 1, 42: « Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui »). Haec coniunctio tam pulchra in laudem Deiparae Virginis primum Facta est Hierosolymac, ubi Salvator et Maria vixerunt et ubi carbo Evangelii diutis­ sime flagrans manebat sub cinere traditionis. In liturgia Hierosolymitana S. Ja­ cobi iam saec. IV. post consecrationem his verbis consertis laudabant S. Vir­ ginem, inde forsan peregrini tradebant usum huius textus. — Romae certo iam temporibus S. Gregorii Magni canebatur instar offertorii Dominicae IV. Adventus. Hic textus pure biblicus erat « parvum Ave », toto medio aevo hoc recitabant, etiam in Psalterio B. Mariae Virginis, i.e. ss. rosario. Saec. XI. mos invaluit « versum angelicum et evangelicum » recitare, ut S. Petrus Damiani testatur; huic adiunxerunt post « fructus ventris tui » : « Jesus Christus. Arnen. » 2° Secunda pars (post « Jesus »). Tantum aetate exeuntis medii aevi inve­ niuntur n orationes post Aoe Maria dicendae », e permultis una, nunc usitata (« Sancta Maria, mater Dei... ») praevaluit, nam in Breviarium Romanum S. Pii V. (1568) assumpta est. 2. Acclamationes litnrgicae. Sic vocantur breves formulae plausus, felicitationis aevo antiquo, e.gr. « Io. triumphe! » « Io, hymen! » Tales salutationes collectivae a populo acclamatae in usu erant in theatris, triumphis, festis publicis, in adventu imperatoris. Ec­ clesia quoque mature utebatur talibus acclamationibus; in Conciliis (« Fiat! Fiat! »), in electione episcoporum, festis diebus in honorem Papae et regum. Acclamationes sensu stricto liturgicae fere hae sunt: a) Arnen. Est vox approbationis, et versa est: « Fiat! » etsi significat etiam α sane »: « Amen, amen dico vobis. » E Testamento Veteri transsumebatur invenimusque eam iam in usu Novi Testamenti, uti clare apparet, usu liturgico. Mo­ mentum huius acclamationis pulchre edicit fragmentum graecum papyri e saec. III.: « Dum nos celebramus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, tota creatura respondet cantui nostro: Arnen, amen! Potentia, et laus unico dispen­ satori omnis boni. Amen, amen! » (DAL art. Papyrus coi. 1478.). Populus quasi confirmat quod omnia quae celebrans dicit et facit, in nomine totius plebis sanctae fiebant, ut apposite S. Augustinus: « Amen dicere subscribere est » (Righetti I, 158.). b) Alleluia. Etiam haec acclamatio e textu et liturgia Veteris Testamenti oriunda est; sumebatur: « Laudate Deum! » estque expressio magni gaudii et tripudii spiritualis. Usum ritualem iam aevo apostolico Apocalypsis nobis confirmat (Apoc. 19, 1.). Non solum in liturgia, sed etiam in vita communi Christiana hac acclamatione utebantur in signum serenitatis animae christianae. In mari hoc cantabant nautae, messores in agro, parvulos docebant matres ad hunc cantum, milites christiani, ut Britanni anno 429, hostes cum clamore Alleluia aggressi sunt. Alleluia praesertim in Missa receptum est: in Oriente post Evangelium, in Occidente Romano ante Evangelium: est quodammodo expressio gaudii propter verba dominica. Μ Π. STILISTICA. c)f Dominiis vobiscum: hanc salutationem dixit Booz messoribus in agro (Ruth 2, 4.) et in Vetere Testamento pluries occurrit aliquantum uberius evoluta (1 Par 22, 18; 2 Par 15, 2; Jud 8, 34; Amos 5, 14; Agg 1, 13.). Etiam Angelus his verbis Mariam salutant (Le 1, 28.), mirum ergo non est, quod acclamatio haec in omnibus li­ turgiis usu recepta fuit. Prima anaphora cognita, S. Hippolyti, cum hac salu­ tatione incipit, ut omnes deinceps praefationes. Responsum: « Et cum spiritu tuo » probabiliter e S. Paulo deprompta est (« Dominus Jésus Christus cum spiritu tuo! n 2 Tim 4, 22.). d) Pax tecum, pax vobis. Etiam hanc salutationem Vetus Testamentum usitavit et inde assumptum est in Novum, sic e.gr. salutavit Dominus apostolos post suam resurrectionem (Jo 20, 19. 26.). Osculum sanctum (1 Cor 16, 20.) hac salutatione tradebatur et adhuc traditur. Pax exoptatur animis defunctorum iam in catacumbis: « In pace! Laurinia, dulcior meile, quiescas in pace! » S. Chrysostomus testatur hac salutatione episcopum uti, quando intrat basilicam. Usus invaluit in Occi­ dente, quod solum episcopi salutant sic populum; see. ritum hodiernum tunc tantum, si Gloria cantatur, quia « pax » in hac doxologia collaudatur. Has salu­ tationes dicentes extendunt manus ante pectus versus plebem, veluti si dice­ rent, se amplexu fraterno velle eos fideles benedicere. e) Kyrie eleison quoque e Vetere Testamento ducit originem: « Miserere mei Domine! » (Ps 6, 3: 9, 14, etc.) « Domine miserere nostri » (Is 33, 2.), ideo per se patet, quod etiam Novum in usum recepit hanc formulam simplicem, paenitentiam et precationem auxilii divini efflagitantem (Mt 9, 27; 20, 30; Mc 10, 47 etc.). « Kyrie eleison me, » vel « eleison imas » (hemas) legitur his textibus, sed sine hoc venit in usum liturgicum et quidem in Occidente primum latine. Aetheria circa 390 expresse notat canticum « Kyrie eleison n in ecclesia Hierosolymitana, dicens, quod in sua patria « Domine, miserere n clamatur. Romae, ubi lingua originalis sacralis graeca fuit, forsitan semper gracce cantabatur haec accla­ matio, Concilium Gallicum de Vaisson anno 529. ad usum Romanum provo­ cans commendavit textum Graecum vice Latini. Haec acclamatio evasit can­ ticum popularissimum, durante processione semper hoc cantabant. Huius pro­ cessionis, quae « litania », i.e. precatio vocabatur, vestigium est in Missa can­ tus Kyrie, etsi Kyrie etiam in vita communi in usu erat. f) Deo gratias e textu S. Pauli: ■ Deo autem gratias qui nobis victoriam dedit per Domi­ num nostrum Jesum Christum » (1 Cor 15, 57.). Iam circa annum 180 hanc acclamationem in usu fuisse testantur martyres Scillitani in Numidia, qui a pro­ consule ad mortem damnati, una voce « Deo gratias » responderunt, ut et serius S. Cyprianus. In cultu publico respondetur « Deo gratias » ad lectiones; Deo agimus gratias pro acceptis beneficiis doctrinae et pabuli sanctorum eius verborum. Momentum eius laudat S. Augustinus: «Quid melius et animo ge­ ramus et ore probemus et calamo scribamus quam Deo gratias? Hoc nec dici brevius, ncc audiri laetius, nec intelligi grandius, nec agi fructuosius potest». (Cit. in DAL IV, 1, 6.50.). C) Formulae S. 65 g) Acclamationes orclincm componentes, seu invocationes (Ordnungsrufe) inulto plures erant antiquiore tempore, quam in liturgiis hodiernis. Liturgia Romana haec fere habet hodie vigentes: « Ite, missa (=dimissio) est », « Flectamus genua! Levate! — Procedamus in pace! In nomine Christi, amen! — Humiliate capita vestra Deo! » Liturgiae Orientales plures asservabant: « State cum silentio! » — Ante lectiones: « Sa­ pientia! Erecti! — lanuas, ianuas! » sc. claudite. — « Sancta sanctis! — Respiciamus ad orientem! » 3. Doxologiae. Doxologiae seu glorificationes sunt formulae, quibus latria exhibetur Deo. Vetus Testamentum cognoscebat doxologias, e.gr. « Tibi est gloria in saecula saeculorum. Amen! » « Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum, fiat, fiat! » In Novo Testamento invenitur vestigium liturgiae apostolicae in perpulchris doxologiis, etsi plerumque non remanserunt in usu, e.gr.: « Regi saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sae­ cula saeculorum. Amen » (1 Tim 1, 17.), « Sedenti in throno et agno bene­ dictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum. Amen » (Apoc 5, 13.). « Ipsi (Jesu Christo) gloria et nunc et in diem aeternitatis. Amen » (2 Petr 3, 18.). Doxologiam Didaches iam vidimus. Doxologiae concludunt in om­ nibus liturgiis: anaphoram, praefationem eucharisticam (trisagion), preces litanicas fidelium, hymnorum, Pater noster et Psalmos. Praecipuae sunt se­ quentes: a) Doxologia minor, « Gloria Patri, » orta est c doxologia V.T. uti supra, cum expressione SS. Trinitatis: « Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculo­ rum. Amen ». Sic in scriptis legitur saeculi II.-III. (cf. MEL I, 4416., 3864., 3911., 4552. nr.). In Oriente interpolata est haec doxologia et usque ad hodier­ num tempus sic canitur in Ecclesiis Orientis: « Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. » In Occidente dein etiam hic textus adhuc amplificatus est interpolatione: « Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula sae­ culorum. Amen. » b) Doxologia maior, « Gloria in excelsis Deo », seu hymnus Angelicus est psalmus « idioticus » glorificationis Dei. In primo eius textu, qui in Constitutionibus /Vpost. inveni­ tur (VII, 47, Funk I, 454 s.), ad Patrem pracprimis dirigitur glorificatio (Christus tantum per verba: « per magnum pontificem... Domine Deus, Pater Christi, agni immaculati, qui tollit peccatum mundi... tu solus Dominus Jesu Christi, Dei totius naturae creatae, regis nostri »). Hic textus mutatus est in praevalentem glorificationem Filii, ut evidens est, temporibus antiarianis, i.e. saec. IV.-O, hic textus graece legitur in Codice Alexandrino Scripturae sacrae (s. V.) et identicus est quoad paucas variantes cum textu latino. Mutatio haec in Alexandria facta esse videtur, ubi arianismus ortum habuit, et ubi in liturgia S. Marci omnes orationes ad Filium diriguntur. — Textus hic receptus Gloriae in excelsis in tres partes dividitur: 5. - Radô, Etich. Liturgicum. II. ST I LISTICA. 66 1. Angelica Ians: Gloria in excelsis... voluntatis. 2. Lans Patris: Laudamus te... Deus Pater omnipotens. 3. Laus Christi: Domine Filii unigenite... miserere nobis. Doxologia finalis: Quoniam tn solus sanctus... Jesu Christo, S. Spiritu in gloria Dei Patris. Amen. cum c) Doxologia maxima, « Te Deum, » cuius auctor quaerebatur, dum praecedentium doxologiarum auctores ignoti sint. Olim S. Ambrosius habebatur auctor, ideo etiam Hym­ nus Ambrosianus vocatur; nostris temporibus G. Morin demonstravit, quod ve­ risimiliter S. Nicetas (f441) episcopus Remesianae (Béla-Palànka) in Dacia in­ feriore est auctor huius magnificae doxologiae, vel melius compilator trium partium, quae tribus Ecclesiae aetatibus ortae, genium harum resonant. 1. pars aevo Ecclesiae primaevae: « Te Deum laudamus... sancta confite­ tur ecclesia n, cum doxologia finali: «Patrem immensae maiestatis, Veneran­ dum tuum verum et unicum Filium, Sanctum quoque Paracletum Spiritum ». Partem hanc ex aevo ecclesiae primigeniae esse demonstrat allegatio S. Cy­ priani (De mortalitate c. 26.). 2. pars aevo Ecclesiae aureo: « Tu rex gloriae, Christe... Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari ». Tempore luctarum arianarum hic hymnus ortus esse debet in honorem Christi Regis. Cursus rhytmicus huius partis eam presse distinguit a parte prima. 3. pars aevo migrationis gentium: « Salvum fac populum tuum, Domine... In te Domine speravi, non confundar in aeternum ». Haec pars consistit e ver­ siculis e Biblia depromptis et in modum speculi imaginem reddit metus diri propter crudeles turmas Gothorum appropinquantium et vocis Ecclesiae opem a Deo implorantis. 4. Preces litanicae. a) Prex fidelium. Preces sicdictae litanicae oriuntur a « prece fidelium » seu « oratione com­ muni », quae secundum vetustissimos testes Missae post missam catechumeno­ rum in tota Ecclesia fiebant. Merito dicere potuit Coelestinus., quod hae ora­ tiones α ab apostolis traditae, in toto mundo atque in omni ecclesia catholica uniformiter celebrantur » (Ep. ad episcopos Galliae c. 11.). Quod non est intelligendum de conformitate textus, sed de identitate intentionum, quae in an­ tiquissimis orationibus sollemnibus Feriae VI. in Passione et Morte Domini emittuntur: 1. Oremus pro ecclesia sancta Dei. — 2. Oremus pro beatissimo papa nostro. — 3. Oremus pro omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, acolytis, exor­ cistis, lectoribus, ostiariis, confessoribus, virginibus, viduis, et pro omni populo sancto 1> . — 4. Oremus pro christianissimo imperatore. — 5. Oremus pro catechumenis nostris. — 6. Or< mus ut cunctum mundum purget erroribus, morbos auferat, famem depellat, aperiat carceres, vincula dissolvat, peregrmantibus reditum, infirmantibus sanitatem, navigantibus portum salutis indulgcat. — 7. Oremus pro haereticis et schismaticis. — 8. Oremus pro perfidis judae s. — 9. Oremus pro paganis. — N. B. oratio 4. et 9. cum denominatione C) Formulae S. 67 « pagani n ante saec. IV. non est possibilis, sed orationis thema certissime etiam tempo­ ribus persecutionum usitatum erat. Intentiones hae et etiam verba aevo S. Cypriani et Cornelii papae, circa 250 iam notae erant et etiam in Alexandria usitatae, cui urbi proprie hoc tem­ pore Roma necessitudine intima coniuncta erat. — Forma huius orationis « fi­ delium » erat, quod praeses sacri coetus enuntiabat intentionem, diaconus in­ vitabat ad orationem solitariam: « Flectamus genua! » (in Aegypto: Klinomen gony!), dein sequebatur oratio nomine populi (A. Baumstark, Liturgie com­ parée p. 84). b) Ektenia seu letania. 1° Prex fidelium in Oriente mutata est in formam magis simplicem et po­ pularem, quae Graece ektenia, Latine « letania » (item a Graeco lite: suppli­ catio) vocabatur. Populus ad intentionem a diacono simpliciter enuntiatam respondebat cum acclamatione: « Kyrie eleison », vel « Deômetha sou, Kyrie, epakouson kai eleison n (Te rogamus Domine audi nos et miserere). Hic mo­ dus simplex supplicandi etiam in paganis cultibus usitatus erat, tum in cultu Isidis, tum in cultu Romano. Milites Licinii caesaris e.gr. ante pugnam preca­ bantur: « Sancte Deus, te rogamus! Summe Deus, te rogamus; Summe, sancte Deus, preces nostras exaudi! Brachia nostra ad te tendimus, exaudi sancte, summe Deus » (Lactantius, De mortib. persec. 46, 6). 2° Romae in usu mansit oratio fidelium antiquo modo peracta, sed S. Gelasius I. inducebat formam litanicam, quae vocatur α Deprecatio Gelasii » (B. Capelle, Le Kyrie de la messe et le pape Gélase, Revue Bénéd. 1934, 126144). Precationes hac papae Gelasii duodeviginti omnes novem intentiones « orationum sollemnium » includunt; primis 14 respondetur cum Kyrie eleison, nr. 15.17. respondetur cum « Praesta, Domine, praesta! » (Textum vide PL 101, 560 s.) Forma haec litanica in Missa Romana paulatim evanuit, sed eo magis praevalebat in liturgiis orientalibus. e) Litaniae Sanctorum. Prex litanica etiam extra Missam invaluit, notissimae sunt Litaniae Om­ nium Sanctorum. 1° Litaniae hae tribus constant partibus: I. pars. Series invocationum Sanctorum cum responso: « Ora pro nobis! » II. pars. Series invocationum ad Deum directarum, inde « Ab omni ma­ lo », liberationem supplicans per mysteria vitae Christi, resp.: « Libera nos Domine! » III. pars. Secunda series precum ad Deum directarum, inde: « Peccato­ res », cum responso: α Te rogamus, audi nos! » 2° Fundus communis Sanctorum, qui invenitur in omnibus litanicis texti­ bus, Romae compositus est, sec. Edm. Bishop aevo Sergii I. (687-701) et qui­ dem Graece; continetur in « Psalterio Aethelstani » (manuscript© Musaei Bri­ tannici, Bishop, Liturgica historica, Oxford 1917, 125, Righetti I, 195.). Fundus hic communis in variis dioecesibus et regnis auctus est multis aliis sanctis re­ gionalibus, eorumque praesentia in litaniis adminiculum praestat nobis ad enu- 68 Π. STILISTICA. cleandam originem cuiusdam libri liturgici. — Pars II. antiquior est eius, protohpus enim invenitur in vetere litania Nestorianorum Kârôzûthâ nominata, ubi etiam cum « libera nos, Dominel » respondetur. — Pars III., in qua variae intentiones enuntiantur, quibus per a Te rogamus, audi nos » respondetur, re­ sonat voces repercussas antiquarum orationum « fidelium n. 3° Litanias omnium sanctorum hodiernus ritus triplici forma usitat: a. Longissima forma est communior, a Rituali et Pontificali praescripta in die­ bus rogationum, ordinationibus, reliquiarum translationibus, exorcismis, et pu­ blicis devotionibus, b. Forma brevior in Sabbato Sancto, ubi iam secundum novum ritum, quando vigiliae instauratae noctis tempore aguntur, invocationes non duplicantur, quod secus praescriptum est, demum c. forma brevissima in commendatione animae praescripta. — Notandum, quod qui non intersunt processionibus rogationum, debent privatim post Laudes Litanias latine reci­ tare cum suis orationibus annexis, sine psalmis poenitentialibus; Litanias lin­ gua vernacula cantans non satisfacit obligationi, uti S. Rituum Congregatio declaravit (3. iun. 1904. cf. G. Oesterle in: Anima 1958, 45). d) Aliae litaniae permultae medio aevo exeunte exortae sunt, sed quinque tantum ad usum publicum approbatae. Ie Litanias Lauretanas in honorem Deiparae Virginis in celeberrimo sanc­ tuario Lauretano saec. XV.-XVL ortas Summus Pontifex Sixtus V. 1587 appro­ bavit pro universali Ecclesia. Ilaec litania permultos praedecessores habuit, antiquissima est aliqua « letania de domina nostra Dei genitrice virgine Maria, oratio valde bona, quotidie pro quacunque tribulatione recitanda » in aliquo codice saec. XII. Moguntiae asservato, sed Beatae Virgini tituli a Litaniis Lauretanis differentes tribuuntur. — Textus Litaniarum Lauretanarum decursu saeculorum auctus est per Summos Pontifices; sic Pius VII. adiunxit titulum: « Auxilium Christianorum », Pius IX. « Regina sine labe originali concepta n, Leo XIII. « Regina sacratissimi rosarii » et pro Hungaria « Magna Domina Ilungarorum », S. Pius X. « Mater boni consilii », Benedictus XV. « Regina pa­ cis, Pius XII. e Regina in coelos assumpta n. 2° Litaniae sanctissimi nominis Jesu inde ab initio saeculi XV-i variis for­ mis usitatae erant, inter quas forma hodie vigens a S. Bernardino Senensi, dul­ cissimi nominis Jesu propagatore, vel a S. Joanne Capestrano composita est, sed approbationem pro universa Ecclesia tantum a Summo Pontifice L,eone XIII. nactae sunt anno 1886. 3° Litanias sanctissimi Cordis redegit venerabilis sanctimonialis femina Anna Magdalena Rémusat (1718): pulcherrimus textus ab eodem pontifice anno 1899 novo saeculo ineunte approbatus est. 4° Litanias S. Joseph, patroni Ecclesiae, S. Pius X. composuit et praescrip­ sit 18. martii 1909. 5° Litaniae aliae pro cultu publico prohibitae tantum privatim recitari possunt. « Loci ordinarius nequit novas litanias approbare publice recitandas » (can. 1259. §2.), ergo privatim recitandas potest. 6 Ad quinque Litanias ad usum publicum approbatas novae accesserunt ex ordinatione S. P. Joannis XXIII.: Litaniae pretiosissimi Sanguinis D. N. Jesu Christi, approbatae et in Rit Rom. (tit. XI. c. 2) post Litanias SS. Cordis Jesu Ium rendae, « ut in toto Orbe catholico a christifidclibus cum private tum publice adhiberi valeant» ;Decr. Urbis et Orbis CRit 24. feb. 1960. AAS 1960, 412-3). C) Formulae S. 69 5. Symbola sacra (professiones fidei). Tria symbola in liturgia usurpantur. a) Symbolum apostolicum formula brevi, concisa et intellectibus rudibus apprime consonante 12 ar­ ticulis comprehendit summa capita nostrae fidei. Symbolum vocatur primo a S. Cypriano; « symbolon n est latine tessera, qua aliquis vel aliquid recogno­ scitur: homo his textibus symbolorum cognosci potest, num Christianus sit (Cypr. Ep. 69, 7). Momentum symboli apostolorum Patres uno ore praedicant. S. Irenaeus id vocat « regulam veritatis » (Adv. haer. III, 9, 4), alii « regulam doctrinam fidei, tesseram et sacramentum »; S. Ambrosius dixit: a Si doctrinis non creditur sacerdotum, credatur symbolo apostolorum, quod Ecclesia Ro­ mana intemeratum custodit et servat » (Ep. ad Silicium papam 42, 5); hic oc­ currit prima vice nomen « apostolorum ». Denominatio haec quoad rem vera est, nam recentes indagatores statuunt symbolum hoc iam circa annos 100-120 ortum esse (Batiffol et Burn, Introduction to the Creeds, London 1897, 30 p.) Legendariam narrationem de Apostolorum communi compositione ante eorum divisionem, primus tradit Rufinus Aquilegiensis circa 400, « ut tradunt maio­ res nostri » (PL 21, 337). b) Symbolum Missae, vocatum etiam « Nicaeno-Constantinopolitanum », 1° ortum sine dubio habuit in Concilio Nicaeno, etsi nescitur, quis eius actor sit. Symbolum primi­ genium « apostolorum » auctum est in venerando Concilio propter luctas ad­ versus arianos; Eusebius Caesareensis, Athanasius, Hosius, Macarius Hieroso­ lymitanus, nominantur auctores novarum formularum. Certum est, hoc sym­ bolum auctum esse versus 360, quando haeretici « adversus Spiritum dimi­ cantes », i.e. « pneumato-machi », divinitatem Spiritus Sancti negabant. Num hoc revera in Concilio Constantinopolitano anno 381 habito factum sit. igno­ ramus, nam acta genuina huius concilii deperdita sunt; Concilium Chalcedonense (451) autem recognovit hoc symbolum. 2° In Missa primum Antiochiae fuit recitatum hoc symbolum saec. V.. et quidem ante « Pater noster », quod est oratio communis ante mensam Do­ mini, scopus ergo erat professio orthodoxae fidei ante communionem. Ab ec­ clesia Antiochena hunc morem tum ecclesia Constantinopolitana accepit et usque hodie in liturgia Byzantina viget, tum ecclesiae typi Gallicani primo wisigothorum (mozarabica). In Hispania enim saec. VI. Wisigothi Ariani erant et post eorum conversionem necessaria visa est haec frequens professio fidei. In omni Missa, ante fractionem panis sacerdos sanctum panem supra calicem populo ostendens, invitabat fideles: « Fidem, quam corde credimus, ore autem dicamus! » Recitatio Credo in omnibus Missis hinc etiam in Galliam viam in­ venit; Carolus Magnus in sua ecclesia Aquisgranensi introduxit ritum hunc cum additione hispanica « Filioque », verisimiliter ad consilium B. Alcuini, non vero ante communionem, sed post Evangelium, fidem testans post verba do­ minica percepta. Sacculis subsequentibus in tota regione Europae usus hic in­ valuit, Romae solum 1014 in Missam mos cantandi Credo invectus est, sed tantum diebus dominicis ct festis, quando obiectum festi etiam in hoc symbolo commemoratur (B. Capelle, Lc Credo, in: Cours et conférences des semaines liturgiques VI (1928) 171-184). II. STILISTICA. 70 c) Symbolum vocatum « Athanasianum » speciem catechismi popularis aurae prae se fert et cluo magna mysteria Trinitatis et Incarnationis explicat in suis duabus partibus (v. 1-26 et v. 27-40.). Ideo originem tantum ducere potuit post concilium Chalcedonense (451); pri­ ma attestatio absolute certa habetur in Concilio Toletano anni 633. 6. Orationes. Orationes vocantur precationes sacerdotis nomine populi ad Deum di­ rectae. De his uberius vide infra, ubi de stilis liturgicis agetur (E. 2. c.). 7. Praefationes. Hoc nomen in ritu Romano orationibus quibusdam datum e ritu pagano­ rum ortum sumit, Tito Livio dicente: « Solemne carmen praefationis quod praefari, priusquam populus adloquatur, magistratus solent » (Hist. 39, 15.). Nomen in Oriente adhibitum est anaphora (oblatio), in liturgia Gallicana « im­ molatio » vel « contestatio », in liturgia mozarabica « inlatio » (versio servilis anaphorae). a) « Praefationes » primigeniae sunt orationes eucharisticae, i.e. summae precationes, quibus in Missarum sollcmniis panis et vinum conficiebantur aevo catacumbarum. Typus huius precationis est sine dubio apostolicus, nempe gratiarum actio, ad quam tam saepe S. Paulus fideles suos exhortabatur (Eph 5, 20; Coi 3, 17; 1 Thcss 2, 13; 5, 18). Prima precatio huius generis in Paradosi Apostoliké S. Hippolyti legitur circa 220. Post dialogum ubique terrarum usitatum (« Dominus vobiscum... Sur­ sum corda. Habemus ad Dominum. Gratias agamus Domino. Dignum et iustum est ■) sequitur brevis gratiarum actio, quae etiam longior potest esse, ut in Constitutionibus Apostolicis; dein evolvitur thema christologicum, i.e. momen­ ta vitae Christi praeclara; dein centrum huius precationis: narratio coenae ul­ timae cum verbis instituentibus Eucharistiam, post haec verba anamnesis, i.e. recordatio mortis et passionis Domini cum oblatione hostiae, demum invocatio Sancti Spiritus, postremo autem doxologia finalis (J. Quasten, Monumenta eu­ charistica et liturgica vetustissima, Bonnae 1935, p. 29-30). Tales praefationes primigeniae (eucharisticae) leguntur etiam in Euchologio Serapionis, in papy­ ris Der el Balyzeh, in liturgia S. Marci papyris descripta, in liturgia S. Jacobi et in Didascaliis Apostolorum etc. b) Praefationes consecratoriac. Ad formam praefationum eucharisticarum conceptae sunt etiam praefa­ tiones ad omnes consecrationes. Tales tum in libris vetustis, tum in hodie vi­ gentibus occurrunt: in consecratione episcopi et presbyteri, virginum, fontis baptismatis, oleorum sanctorum, ecclesiarum, cerei paschalis. Hae praefationes excellunt profunditate idearum, sobria elegantia stili, compositione sua limpi­ da, rhythmo harmonice sonante. c) Praefationes Missarum tertiam classem constituunt. Tantum in Occidente inveniuntur, in Oriente D) Res sacrae. 71 enim anaphora tota quanta immobih's et invariabilis evasit. In Occidente, ubi typi Gallicani vigebant quam maximum varietatem invenimus: in singulis Mis­ sis enim propria « praefatio » (rectius immolatio, inlatio etc.) legitur. In ritu Romano praefationes initio unicuique Missae propriae erant, decursu vero temporum paulatim imminutus est eorum numerus: dum Sacramentarium Leonianum 267 exhibet, Gelasianum tantum 54 continet, Gregorianum autem so­ lum 13. Medio aevo tamen e liturgia Gallicana multae aliae praefationes in usum venerunt praeter « Gregorianas n praefationes. Reformatio Missalis Ro­ mani dein exstirpavit omnes has praefationes eorumque numerum « cum se­ veritate, quam hodie excessivam indicamus n (Righetti I, 201) ad 11 restrinxit. Sic fuit usque ad nostra tempora; circa 1890 motio ad restaurandas praefatio­ nes incepit; quidam ordines religiosi acceperunt proprias praefationes Sancto­ rum fundatorum. In Missali Romano a Benedicto XV. anno 1920 edito duae « novae » assumptae sunt, rectius antiquae restauratae: praefatio defunctorum et S. Joseph; Pius XI. introduxit praefationem Christi Regis (1925) et Sanctis­ simi Cordis (1928). Litteratura. F. Cabrol, Le livre de la prière antique, 4. cd. Paris 1900. (Germanice a G. Plettl, Die Liturgie der Kirche, 1906). — E. u. d. Goltz, Das Gebet in der altesten Christenheit, Leipzig 1901. — F. J. Dülger, Sol salutis. Gebet und Gesang im. christl. Altertum, 2. ed. Münster i.W. 1925. — J. A. Jungmann, Die Stcllung Christi im liturgischen Gebet, Miinstcr i. \V. 1925. — C. del Grande, Liturgicae preces. Hymni Christianorum e papyris collecti, Neapoli 1928. (cf. Gnomon 1929, 30-35’. — J. M. Nielen. Gebet und Gottesdienst im Ncuen Testament, Freib. i. Br. 1937. — A. Baumstark, Liturgie comparée, 2. cd. Chevetogne 1940, 57-97. — L. Eisenhofer, Handbuch d. kath. Liturgik 2. ed. 1941, 159220. — M. Righetti, Storia liturgica 1. 1945. 146-203. — I. Herwegen, L’Écriture Santé dans la liturgie, in: Maison-Dieu cah. 5. (1946) 7-20. — C/ir. Mohrmann, Quelques obser­ vations linguistiques à propos de la nouvelle version latine du Psautier, in: Vig. christ. 1947, 114-128, 168-182. — A. Bea, Die ncue lateinische Psalmenübersetzung. Ihr Werden und ihr Geist, Freib. i. Bl. 1949. — II. Schneider, Die biblischcn Oden im christlichen Altertum, in: Biblica 1949, 28-65, 239-272, 433-452, 379-500. — J. Daniélou, Bible et liturgie, Paris 1951. — C/ir. Mohrmann, Sur l’histoire de praefari-praofatio, in: Vig. christ. 1953, 1-15. — J. Lechner, Liturgik d. rom. Ritus 6. cd. 1953, 55-71. — P. Paris, Les hymnes de la liturgie romaine. Paris 1954. — A. Bea, De novo Psalterio latino ab eius prima editione recurrente decennio, in: Eph. Lit. 1955, 63-71, — G. M. Castcllini, Parola di Dio c culto di Dio, in: Eph. Lit. 1956, 50-55. D) De rebus sacris. Definitio. Res sacrae, seu sacrales vocantur omnia obiecta materialia per­ tinentia ad cultum publicum Ecclesiae: tum sacra aedificia, tum supcllectilia, tum utensilia, tum vestes, demum aliqua elementa naturae inservientes ut sym­ bola naturalia. Status quaestionis. De sacris aedibus agitur in tractatu de sanctificatione loci (hierotopologia), de supellectilibus sacris, i.e. de altari, cancellis, confessionali, ambone seu pulpitu, de organis, imaginibus et statuis, dein de uten­ silibus sacris: de vasibus sacris etc., de vestibus in tractatu de paramentica. — Nunc agendum tantum est de quibusdam clementis naturae inservientibus, quae vi suae naturae communiter symbola naturalia sunt, ut aqua, ignis et lu­ men, oleum, thymiama, sal, cinera, vinum et panis. E quibus praecipua subiiciuntur. 72 Π. STILISTICA. 1. Aqua. a) Symbolismus naturalis aquae prona est: sancta et innocens creatura, pura et simplex, a S. Francisco clamata virginalis; simplicitas et limpiditas eius semper parata sunt ad purifi­ candum omne squalidum et ad recreandum sitientes et refrigerandum lasso­ rum membra. At aqua simul etiam investigabile quid est, parata quoque ad perdendum, deglubendum, ipsissima ergo imago naturalis habetur vitae hu­ manae, quae vix nata iam in se portat germen mortis. — Aqua ideo ab omni­ bus populis colebatur, Babylonii eam « orem mundi » praedicabant, Aegyptii putabant eam deitatem vetustissimam, e qua etiam dii ortum duxere; Indo­ rum doctrina tenebat, quod in principio aquae erant et postea tantum terra orta est. Vetus Testamentum semper adhibuit aquam ut symbolum, praeser­ tim purificationis; in ea debebant lavare « Aaron et filii eius manus suas ac pedes, quando ingressuri erant tabernaculum testimonii, et quando accessuri erant ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino » (Ex 30, 19 s.); multoties praescripta est adhuc aqua in veteri lege. b) Usus aquae ideo iam a christianis antiqui aevi cognitus fuit. Tertullianus commemo­ rat quosdam christianos, qui ante orationem manus lavant, etsi forte e balneis venerunt (De orat. c. 13). Similiter eodem fere tempore loquitur Clemens Ale­ xandrinus de lotione manuum ante precationem, rem declarans ut signum internae puritatis (Stromat. IV, 22). Aevo aureo Ecclesiae iam usus hic late divulgatus est: novis basilicis praefixum est atrium, in medio puteum habens ad purificandum, α lavatorium » nominatum (II. Marucchi, Basiliques et égli­ ses de Rome, 2. cd. Rome 1909, p. 17). Praeter usum hunc mere symbolicum, aqua : c) elevata est ad usum supcrnaturalem. Per Christum Dominum quidem facta est ma­ teria remota baptismi, ut sit unda regenerans hominem in vitam aeternam. 1° Ab Ecclesia quoque elevata est aqua in Sacramentale, ut videri potest iam saec. III. in Oriente et Occidente. Aqua benedicta est ad aspersionem et ad potionem, aspersio videri potest in Actis Petri et Actis Thomae, potus aquae benedictae in Euchologio Serapionis: « Oratio pro oleis et aquis oblatis... et fiat remedium curationis et remedium integritatis perceptio harum creatura­ rum » (XVII. Quasten p. 66). In Occidente aquae benedictae sal mixtum est, Libro Pontificali de Alexandro (105-115) dicente: « Hic constituit, aquam spar­ sionis cum sale benedici in habitaculis hominum », quod initio saec. VI.-i, quando haec pars scripta est, certe iam in usu fuit. Haec commixtio aquae et salis ad exemplum Elisaei prophetae facta est, ut iam Gelasianum medio saec. VI dicit: « Exorcizo te, creatura salis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, qui te per Ileliseum in aqua mitti iussit, ut sanaretur sterilitas n (Wilson p. 286). 2° Aqua haec benedicta in domibus fidelium usurpabatur, « ut ubicum­ que aspersae fuerint per angulos domus... sit nobis aqua virtutis, aqua refri­ gerans. diaboli ritu ut liberati hospitales agamus tibi, Domine Pater omnipo- D) Res sacrae. 73 tens, laudes et gratias n (Wilson p. 287). Initio medii aevi haec aspersio omni­ bus Dominicis facta est per monasteria, non solum in ecclesia, sed et in capi­ tulo, in dormitorio, refectorio, scriptorio, in officinis, in culina etc. 3° Haec aspersio remansit ante Missam summam Dominicis etiam in ho­ dierna liturgia, cuius ritus hae sunt praescriptiones. Fieri debet in ecclesiis collegiatis, decet, ut fiat in omnibus ecclesiis, ubi missa conventualis celebra­ tur et in parochialibus, potest celebrari in omnibus ecclesiis (Decr. S. C. Rit. nr. 4051). Ritus eius: Celebrans in pluviali aspergit ter gemiflexus altare, dein seipsum, surgens intonat antiphonam « Asperges me » (« Vidi aquam ») et aspergit ministros, dein aspergit clerum et postremo populum, sive e cancellis, sive transeundo per totam ecclesiam, a latere epistolae incipiendo, reversus dicit versiculos et orationem. d) Effectus aquae benedictae sunt ii pro quibus Ecclesia Deum precatur, in Rituali Romano (Tit. IX. cap. 2. quae orationes omnes iam in Gelasiano inveniuntur). Virtus benedic­ tionis Dei infusa est aquae lustrali, ut haec creatura, nunc iam elevata, sit apta ad 1° « abigendos daemones » ut, « effugiat atque discedat a loco in quo aspersa fuerit, omnis phantasia et nequitia vel versutia diabolicae fraudis d, ut « omnis infestatio immundi spiritus abigatur, terrorque venenosi serpentis pro­ cul pellatur » — hic effectus ergo apotropaeicus est. 2° « Omnibus sumentibus est salus mentis et corporis », ergo salus animae, ut Gelasianum dicit: « Sis eis animae tutamentum, atque huic domui pro­ tectio in remissione peccatorum » (Wilson p. 286). Ideo secundum theologos aqua benedicta apta est ad delenda venialia. 3° « Salus corporis », aqua haec apta est ad « morbos pellendos », ut « sa­ lubritas per invocationem sancti tui nominis expetita, ab omnibus sit impu­ gnationis defensa ». 4° Alia bona temporalia: « Si quid est, quod aut incolumitati habitantium invidet aut quieti, aspersione huius aquae effugiat ». Haec bona temporalia permulta sunt, quae efflagitantur per aspersionem aquae benedictae in variis sacramentalibus : Angeli de caelis α custodiant, foveant, protegant, visitent at­ que defendant omnes habitantes » (Ben. domus Tit. IX. c. 3, 9), ut « fructus terrae usque ad maturitatem perducantur » (Super fruges et vineas Tit. IX, c. 6, 18), « ut cibus salubris fiat fidelibus tuis » (Ben. ovorum c. 3. n. 11, 2), ut qui curribus viae ferreae vehuntur, « liberentur et custodiantur semper a peri­ culis universis » (Bon. viae ferreae c. 8, 7), ut equi « benedictionem Domini accipiant, qua corpore salventur » (Ben. equorum, c. 5, 2). 5° Gratias etiam actuales confert see. orationis verba: « Ut ubicunque fuerit aspersa... et praesentia Sancti Spiritus nobis, misericordiam tuam poscen­ tibus, ubique adesse dignetur » (c. 2, 3). 2) Ignis. a) Symbolismus naturalis ignis invenitur in eo, quod calor est et simul lucet. Flammae ignis utique symbolum animae sunt: semper sursum tendentes ab incitato aere quidem II. STILISTICA. moventur, sed itennn sursum tendunt, fulgentes caloremque emittentes. Igni similem dixerunt igitur animam, principium vitale hominis, igni similabant Deum in Veteri Testamento, Jesus autem dixit de seipso: « Ignem veni mitte­ re in terram et quid volo, nisi ut accendatur » (Le 12, 49), item de seipso affir­ mavit se esse lumen mundi. b Usus ignis in cultu publico ut patet, aevo antiquo incognita erat, nam tum abroga­ torum sacrificiorum tum pagani cultus memoriam excitasset. 1° Aevo medio ineunte germanicam consuetudinem ignes accendendi ver­ nales aequinoctii tempore (Friihlingsfeuer) etiam Ecclesia adhibuit, ideoque in Gallia Sabbato Sancto ante functiones sacras incendebant et benedicebant novum ignem; haec transmutatio usus pagani in libris liturgicis Franciae et Germaniae saepe invenitur. S. Bonifatius, apostolus Germaniae a papa Zacharia anno 752 accepit litteras hac de re, in quibus Summus Pontifex ei scripsit: « De igne autem paschali, quod inquisisti... quinta fena paschae, dum s. chrisma consecratur, tres lampades magnae capacitatis ex diversis candelis ec­ clesiae oleo collecto... indesinenter multa diligentia ardebunt,... de quibus can­ delis sabbato sancto pro sacri fontis baptismate sumptus ignis per sacerdotes renovabitur. De crystallis autem, ut asseruisti, nullam habemus traditionem » (Ep. 87. Mon. Germ. Epist. aevi Caroling. 1, 370). Usus ergo benedictionis ignis ignotus erat Romae, ideo loquitur papa de usu Romano, quod autem de « crystallis » dixit, intelligitur ex usu adhibendi ad illuminandum novum ignem vel silicem, vel « liquidum crystalli orbiculum » (de quo usu Rupert. Tuitiensis, De div. officiis V. c. 28). 2° Primitus hic novus ignis habebat finem apotropaeicum, ut oratio saec. X.-i medii ostendit: α Ut intus vel foris accensus, non quod nocet, incedat, sed omnia ad usus hominum necessaria calefaciat sive illuminet, et quae ex hoc igne fuerint conflata vel calefacta, sint benedicta et omni humanae saluti uti­ lia » (see. Ordinem Romanum vulgatum, ed. Hittorp, De div. offic. Coloniae 1568 p. 68, ordo hic in Germania et Gallia med. saeculo X-o usitatus erat.) 3° Novus ordo hodie vigens Sabbati Sancti unicam tantum habet oratio­ nem ad benedicendum novum ignem, in quo precatur, nos « per haec festa paschalia caelestibus desideriis inflammari n (Ordo Ilebdom. Sanctae instau­ ratus, 1956, De vig. pasch. n. 3). 4° Aliam quoque benedictionem ignis, contentam in Rituali Romano, ut « benedictio rogi, quae fit a clero extra ecclesiam in vigilia Nativitatis S. Joannis Baptistae b (Tit. IX. c. 3, 13), censemus esse transmutationem evidentem ignium occasione solstitii aestivi accensorum per gentes Germanicas (« Sonnwendfeuer »). cuiusmodi ignes hodiedum in Helvetiae et Tyroliae montibus accenduntur. c' Ignis, ut lumen ardens multo crebrius usurpatur. 1 Candelae seu cerei tantum secundum necessitatem in usum venerunt primis tribus saeculis, nam in cultibus paganis sacralem usum habebant; per- D) Res sacrae. 75 inulta candelabra sunt inventa in sepulchris Etruscis. Saeculo IV. in finem vergente iam etiam Christiani candelas accenderunt in sepulchris martyrum et carorum suorum, in Orientis ecclesiis iam ad Evangelium quoque accendeban­ tur, uti Hieronymus testatur (v. supra). Hunc usum liturgicum orientalem no­ tavit in sua Peregrinatione Aetheria de ecclesia Anastaseos: « Candelae vitreae ingentes ubique plurimae pendent... luminaria infinita lucent, fit lumen infini­ tum » (cap. 24, 9, 4). Inde a saec. V.-o etiam in Occidente, uti videtur e car­ mine S. Paulini episcopi Nolani (1431), qui de ecclesia S. Felicis martyris No­ lani cecinit: « Clara coronantur densis altaria lychnis, lumina ceratis adolentur odora papyris » (Carm. in nat. S. Felicis, carm. 3, 9). Non multum post hoc tempus Ordo Romanus I. praescribit ad Missam papalem septem acolythos septem debere portare candelas ante Pontificem, quae ad altare deponebantur. Clarum est numerum septenarium ideo in usum venisse, quia S. Joannes in visione sua conspexit Filium hominis « in medio septem candelabrorum aureo­ rum » (Apoc 1, 13); see. Expositionem missae Gallicanae (saec. VII), septem luminaria septem dona Spiritus Sancti significant. 2° Praescriptiones hodie vigentes candelarum sunt fere sequentes, a. Ma­ teria liturgica cereorum est cera apum, « episcopi pro viribus curent, ut cereus paschalis et duae candelae in Missa accendendae sint ex cera apum saltem in maxima parte » (CRit d4147. a. 1904). « Attentis tamen praesentis temporis adiunctis, quae adhuc non permittunt ubique terrarum maximam partem illa­ rum candelarum ex praedictis materiis conficere, iisque perdurantibus, remit­ titur ad Conferentias episcopales cuiusque nationis praecise determinare ad quantas centesimas partes diminui possit cera apum, aut oleum olivarum vel alia olea ex seminibus extractis in illis regionibus, ut praedictae candelae in usum liturgicum adhiberi valeant » (CRit d 13. dec. 1957). — Candelae ex cera dealbata debent esse; pro officiis quibuscunque defunctorum, in matu­ tinis tenebrarum et fer. VI. in Pass, et Mort. Domini Caeremoniale episcopo­ rum praescribit ceram communem, non dealbatam, sed flavam. — Luminaria extraliturgica, i.e. supra numerum praescriptum possunt esse e varia materia (oleum, stearinum, spiritus naturalis vulgo Gas, lux electrica). — b. Numerus candelarum praescriptus: duo cerei in Missa privata lecta, quatuor (vel sex) in missa cantata, sex in Missa solemni, et in expositione privata SS-mi, septem in missa pontificali Ordinarii, septima candela in medio altaris ante Crucem col­ locetur (Ruhr. gen. Missae XX., Caerem. Ep. I, 12. 11. 12; 29, 4), duodecim in expositione publica, S.C.Rit. decr. 18. aug. 1949 (AAS 1949, 476) ut minimum praescripsit quatuor etiam pro Missa sollemni, quatuor item pro sollemni ex­ positione Sanctissimi. Cerei altaris accendendi sunt incipiendo a cornu episto­ lae a cereo Cruci proximo, dein item a cereo proximo in cornu evangelii (Decr. 4198. nr. 9). d) Cereus paschalis est cereorum vetustissimus, qui statim ab initio significationem symboli­ cal m prae se ferebat. Iam saec. IV. invenimus usum huius cerei, qui praeprimis Christum resurgentem significabat, ut liturgia mozarabica (s. VII) canebat ad accensum cerei paschalis: « Lumen verum inluminat omnem hominem ve­ nientem in hunc mundum, quoniam apud te est, Domino, fons vitae et in lu­ mine tuo videbimus lumen. » Illuminatio, photismos vocabatur baptisma, in quo homo lumine gratiae sanctificantis accipit potestatem videndi obiecta fidei mo- 76 II. STILISTICA. Jo supernatural!, ad quod illustrandum antiquitus et nunc omnes cerci accen­ duntur de cereo paschali. Hic ritus innovatus est a S. Sede: « Sacerdos de ce­ reo benedicto propriam candelam accendit... de cereo benedicto accenduntur candelae cleri... tertio accenduntur ex cereo benedicto candelae populi et luminaria ecclesiae» (Ordo instauratae vigiliae 1952. cap. III. nr. 11. et OHS 1956. c. 2, 11). Cereus paschalis deinde etiam hominem redemptum significat see. Augustinum: » Cereus nocturnum lumen est et homo iustus tenebrosi huius mundi lumen est... Tria conspiciuntur in cereo: Cera, papyrus et flam­ ma. Et in homine iusto tria sunt: Caro, anima et sapientia. Flamma illuminat, papyrus accenditur, cerae tenacitas solvitur » (De cereo pasch. PL 46, 819). Sic caro consumitur ignito animi zelo, interea christianus lumen est inundo sapientia sua supernatural·’. (Benedictio cerei cf. Heortol. E. 2. a. 3.°-5. °, b. 2°, leges cultuales d. 1°). e) Lampas perpetuo ardens 1 ante Sanctissimum reconditum tota quanta symbolum est: significat nostram vitam quam in servitute Dei et militia Christi volumus impendere et in cuius signum lampadem ardentem ponimus ante thronum Domini terre­ strem, quia ad numerum senorum fidelium volumus pertinere, qui cum lam­ pade ardente Dominum expectabant. Origo huius lampadis in Sepulchro Domini quaerendum est, ubi iam s. IV. exeunte teste Aetheria in « spe­ lunca interiori noctu ac die semper lucerna ardet » (cap. 24, 4). Crucigeri e Terra Sancta videntur secum portasse hanc consuetudinem, et lampadem ac­ cendebant ante tabernaculum, ubi Corpus Domini asservatur. Primum vesti­ gium invenitur in decreto Synodi de Worcester in Anglia 1240: « In ecclesiis saltem, quarum amplae sunt facultates, continuo lampas ardeat, die videlicet ac nocte coram redemptionis nostrae pignore n (Eisenhofer I, 288). 2' Praescriptiones hodie vigentes sunt: a Coram tabernaculo, in quo sanc­ tissimum Sacramentum asservatur, una saltem lampas diu noctuque continen­ ter luceat, nutrienda oleo olivarum vel cera apum, ubi vero oleum olivarum haberi nequeat, Ordinario loci prudentiae permittitur, ut aliis oleis commute­ tur, quantum fieri potest, vegetabilibus » (Can. 1271). Oleum vegetabile est oleum e plantis profectum, quorum defectu, quod sane raro contingit, potest adhiberi petrae oleum, α ultimo loco etiam luce electrica adhibita n (C. Rit d. 4331 die 23. febr. 1916, quod indultum iuxta decr. 18 aug. 1949 (AAS 1949, 176) firmum adhuc manet. Ceterum moneri debet lampadem hanc etiam « can­ dela alicubi pro lampade... indeficienter ardente peculiari modo confecta » suppleri posse (CRit d 13. dec. 1957). Usus candelae per dies septem continuo ardentis in quadam officina ceraria Urbis excogitatae, ubique terrarum inva­ luit (Eph. Lit. 1958, 132). 3) Oleum. a) Symbolismus olei c fertilitate utili arboris olivae oritur, habitatores enim regionum meridio­ nalium multum venerabantur olivam, cuius fructus oleum donant dolores le­ niens. vulnera sanans, corpus corroborans, cibos condiens, lumen proferens. In utilitate hac olivae multiplici gentes potestatem deitatis agnoverunt et oli- D) Res sacrae. i JJ va ut symbolum pacis habebatur, oleum autem plenitudinem bonitatis a dei­ tate venientis. Idcirco gentes primitivae iam cognoverunt consuetudinem un­ gendi oleo homines ad servitium deitatis consecrandos. Romani et Graeci si­ mulacra deorum liniebant oleo. Vetus Testamentum quoque adhibuit oleum ad consecrandos sacerdotes, imo tabernaculum testimonii et arcam foederis, aras et « universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet », sanctifica­ bant (Ex 30, 28). — In Novo Testamento oleum evasit symbolum Spiritus Sancti, columbae enim specie apparuit super caput Domini in Jordane baptis­ mum « tebila » suscipientis, indicans hac imagine columbam super aquas dilu­ vii revertentem, portantem ramum olivae virentibus foliis in ore suo (Gen 8, 11). Hunc symbolismum supponit ipse Dominus dicens: « Spiritus Domini su­ per me et propterea unxit me Deus » (Lc 4, 18), cf. etiam Act. 10, 38: « Jesum Nazarenum, quem unxit Spiritu Sancto ». Hac metaphorica locutione affirma­ bat Dominus Spiritum Sanctum ab eo nequaquam separatum esse. Sic intelligitur plene: b) Usus olei, quem ipse Christus initiavit, qua materiam Sacramentorum. Quocirca pro­ num est oleum in usu fuisse iam aevo antiquissimo: 1° Ad sanandum corpora, quando adhuc curationes charismaticae fiebant tempore apostolico (Mc 6, 13: « Daemonia multa eiiciebant et ungebant oleo multos aegros et sanabant »). Hoc sacramentale retinebant primi christiani, procantes, ut Deus dignetur oleo « largire virtutem curationis, ut omnis febris et omne daemonium et omnis morbus per unctionem removeatur » (Euchologion Serapionis XVII, Quasten p. 66). Daemon ideo commemoratur, quia se­ cundum effatum Domini habet potestatem super corpora hominum: « Hanc filiam Abrahae, quam alligavit satanas (mulierem quae habebat spiritum infir­ mitatis decem et octo annis et erat inclinata), non oportuit solvi a vinculo? » (Lc 13, 16 cf. 11.) Daemon etiam maiorem potestatem habet; ideo: 2° ad sanandum quoque animas adhibetur oleum, et a maioribus nostris vocabatur « oleum exorcizatum », nunc oleum catechumenorum, quo ungitur catechumenus baptizandus ante baptismum. Formula in hodierno ritu conse­ crationis olei usitata iam in Gelasiano occurrit et exprimit clare hanc virtutem apotropaeicam huius unctionis: « Te oramus, Domine, ut venturis ad beatae regenerationis lavacrum tribuas per unctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis, ut si quae illis adversantium spirituum inhaesere reliquiae, ad tactum sanctificati olei huius abscedant » (Wilson p. 70). 3° Oleum significat etiam conferendam sanctitatem per inhabitationem Spiritus Sancti, et hoc probe scientes, maiores nostri confecerunt etiam α oleum gratiarum actionis » ad unctionem postbaptismalem et ad unctionem confir­ mationis, deinde « oret super oleo unctionis quod est oleum gratiarum actio­ nis » (Canones Hippolyti can. 117.). Ad dandam plenitudinem sanctitatis oleum Christus elevavit, materiam constituens Sacramenti confirmationis, quam an­ tiqui christiani ad distinguendum a ceteris oleis miscebant aromatibus, ut si­ gnificent « euodiam », bonum odorem Christi (2 Cor. 2, 15). In Oriente haec materia confirmationis est oleum mixtum fere 40 substantiis aromaticis et vo­ catur « myron », in Occidente miscetur balsamo, impediente corruptionem et vocatur « chrisma ». -s Π. STILISTICA. 4) Thymiama. a; Symbolismus naturalis thymiamatis, i. incensionis et combustionis thuris, vel aliae resinae (Harz, résen, gyane. ta) arborum lacrimantium est pronus. Hanc thurificationem enim adhibebant iam gentes antiquissimae ad bonum odorem excitandum in domibus suis, et prout diis suis cibos et potus, ita etiam bonum odorem obtulerunt. Quia fumus naturalis imago animae est, ideo thymiamatis fumus in caelum ascendens op­ time potuit significare orationem animae. Ideo Aegyptii, Sumerii, Babylonii, Persae, Canaanaei, Graeci et Romani omnes adhibebant thymiama, sicut et li­ turgia Veteris Legis: « Facies thymiama compositum opere unguentarii, mix­ tum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum » (Ex 30, 35). In Novo Testamento thymiama imago est orationis: « Phialae aureae plenae odoramen­ torum quae sunt orationes sanctorum » (Apoc. 5, 8). b) Usus thymiamatis 1° non statim inceptus est, nam aevo persecutionum multi thymiama diis paganis offerre coacti magis mortem elegerunt martyrii, alii autem, qui thus iaciebant ut « thurificati d iam plene negatores Christi habebantur. Ideo, ut E.G.C. Atchley ostendit, ante saeculum IV. usus cultualis incensi prorsus igno­ tus erat in Ecclesia, tantum ut morem mere civilem retinebant incensum ac­ cendendi in sepulchris mortuorum « ad solatia sepulturae » (Tertullianus De idololatr. c. 11). — Deinde post liberationem Ecclesiae iam s. IV-o in templis christianis thus accendebant, utique sine aliquo ritu, uti testatur Aetheria; ad matutinum coetum Hierosolymis tria thuribula accendebantur, « ut tota basi­ lica impleatur odoribus n (24, 11). In Occidente Sergius I., papa ex Oriente veniens (1701), iussit feci « thymiaterium aureum » ante imagines S. Petri, « in quo incensum et odor suavitatis festis diebus, dum Missarum sollemnia cele­ brantur, omnipotenti Deo opulentius mittitur » (Liber pontif. Duchesne I, 374). 2’ Usus incensi signum honoris est, non solum Deo exhibiti, sed etiam erga res et personas cum Deo coniunctas. a. Primitus Summus Pontifex exci­ piebat inccnsationem, ut Ordo Romanus I. dicit, nam « subdiaconus cum thy­ miaterio procedit ante ipsum mittens incensum »; etiam alii episcopi hunc ho­ norem, summis magistratibus civilibus Romanis competentem sibi vindicave­ runt. — b. Planum erat etiam obiecta thurificare. Primo quidem librum euan­ geliorum, qui symbolice semper personam Christi gerebat, continens eius sa­ cratissima verba, quod iam medio s. VI. videmus: « Procedunt de sacrario IV diaconi cum IV evangeliis, praecedentibus duobus candelabris cum thuribulis » (Gelasianum, p. 50). Dein etiam altaria adolebantur thure, ibi enim re­ praesentatur sacramentaliter Christi sacrificium incruentum; quod in Oriente mos erat, in Occidente tamen non ante saec. XI. invenitur (Jungmann, Missa­ rum sollemnia I, 375). — c. Sanctissimum Sacramentum triduo sacro incensarc primum Cluniaccnses coeperunt s. X.-XI. deinde etiam Crucem et reliquias. — Incensatio ergo est signum honoris erga personas, erga obiecta cum Deo comuncla, ut evangeliarium et altare, est signum duliae erga imagines et reli­ quias, et demum signum latriae, seu adorationis erga Sanctissimum, vel rela­ tivae adorationis erga crucem. D) Res sacrae. 79 3° Praescriptiones hodiernae incensationis: a. Semper stando iit, excepta incensationc Sanctissimi. — b. Praeparatio eius est sequens: Diaconus manu sinistra tenet naviculam continens thus, dextera autem cum solitis osculis por­ rigit cochlear celebranti, cum inclinatione capitis dicens: α Benedicite pater reverende. » Celebrans ter ponit thus in thuribulum, dicens praescriptam be­ nedictionem, dein reddit cochlear recipiens osculum in manu, dein iungit ma­ nus et crucissignatione benedicit incensum, sinistra infra pectus posita. Haec benedictio omittitur tantum, si solum Sanctissimum incensatur, ergo si etiam oblata vel personae incensantur, benedicendum est etiam exposito Sanctissimo et etiam in omnibus officiis (ut Missa, absolutione, exsequiis) defunctorum, etsi hic solita oscula desint. — c. Thurificatio ipsa: Celebrans accipit thuribu­ lum, apprehendens id ad summitatem catenularum sinistra manu, dextra eas­ dem simul iunctas tenet prope thuribulum, quod ope perpendiculi directe du­ cit sursum usque ad summum pectus et versus incensandum obiectum ictum facit unicum. Actio haec est ductus, notandum semper faciendus est unicus ictus, solum Sanctissimum potest incensari duplici ictu. Triplex ductus (du­ plici ictu) exhibendus est Sanctissimo; (unico iam ictu) Cruci, imagini Divini Infantis, celebranti et Episcopo praesenti. Duplex ductus exhibendus est: Mi­ nistris sacris, praelatis, canonicis et dignitatibus. Simplex ductus competit in­ ferioribus. Litteratura. In genere. F. Cabrol, Le livre de la prière antique, Paris 1900. - vers, german. 1906, 380-413. — E. v. Schmid-Pauli, Elemcnte und Naturalien in der Kirche, Paderborn 1937. — L. Eisenhofer, Handbuch d. kath. Liturgik, 2. ed. 1941, 1, 282-317. — J. Lechner, Lit. d. rom. Ritus, 6. cd. 1953, 80-87. Quoad aquam: Ad. Franz, Die kirchlichen Benediktionen im Mittelalter, Freib. i. Br. I. 1909,, Wasserweihe 43-220. — A. Archdale King, Holy water. A short account of the Use of Water lor ceremonial and purificatory Purposes in Pagan, Jewish and Christian times, London 1926. — F. Cabrol, Usage de l’eau dans la liturgie, in: DAL IV, 2 (1921) 1680-1690. — F. J. Dolger, Nilwasser und Taufwasser, in: Ant. u. Christent. 1936, 153-187. — E. Vykoukal, Wasser, tn: LIThK X (1938) 759-765. — R. Lesage, Diet. prat. Litg. Romaine, Paris 1952, col. 360-366. — ΛΪ. Righetti, Storia liturgica IV. 1953, 393399. — ]. Lécuyer, La prière consécratoire des eaux, Maison-Dieu 52 (1957) 71-95. Quoad ignem: Ad. Franz, Feuerweihe op. cit. 507-518; Kerzenweihe 442-460. — IL Leclercq, Feux de la St. Jean, in: DAL V, 1 (1922) 1466-1470. — F. ]. Dolger, Sonne u. Sonnenstrahl als Gleichnis in der Logostheologie des christl. Altertums, in: Ant. u. Christ. 1929, 271-290. — Idem, Lumen Christi, ibid, 1-43. — II. Leclercq, Lu­ mière, in: DAL IX 2 (1930) 2698-2702. — F. J. Dolger, Das Sonnengleichnis in einer Weihnachtspredigt des Bischofs Zeno von Verona, in: Ant. Christ. 1940-50, 1-56. — E. Wohlhaupter, Die Kerze im Recht, Weimar 1940. — Af. Righetti, de lumine: I (1945) 305-310, de igne: II (1946) 170-171 et IV (1953) 415-416. Quoad thus: E. G. C. Atchley, A. History of the use of Incense, London 1909. — E. Fehrenbach, Encens, in: DAL V, I (1922) 2-21. — R. II. Connolly, The Use of Incense in the Roman Liturgy, Eph. Lit. 1929, 171-176. — M. Righetti I (1945) 301-305. — R. Lesage op. cit. 1952, col. 381-384. — J. A. Jungmann, Missarum sollemnia 3. ed. Wien 1952, I, 409-413; II, 88-95. Quoad oleum: F. J. Dolger, Der Exorzismus im christl. Taufritual, Paderborn 1909, 137-159. — A. Franz I (1909). Oelweihe 335-361. — 11. Leclercq, Chrisme in DAL III. 1481-1534. — F. Cabrol, DAL VI, 2 (1925), 2777-2791. — Ph. Hofmeister, Die hl. Oelc in dor abend-u. morgenliindischen Kirche, Würzburg 1948. — M. Righetti II (1946) 148-151. IV (1953) 49. 73. 92. 199. 305. 325. 368. 387 . 392. — R. Lesage, Hude op. cit. 1952, 494-5. so II. STI LISTICΛ. E) De stilis liturgicis. Status quaestionis. Postquam iam inquisivimus in singulas actiones sacra­ les, de signis, linguis, formulis, robus sacris, complectendum est, qualis stilus sacralis, i.e. modus peragendi cultum publicum, vigeat in diversis ritibus. Post pacem Constantinianam decursu saeculorum IV.-V. modus hic, i.e. stilus, semper magis magisque evolvitur diversus inter ecclesias Orientis et Occidentis. Haec diversitas in tota ratione vitae his temporibus conspici po­ test, praesertim inde ab anno 395, quando Theodosius Magnus Imperium di­ visit in Romanum Occidentale et Orientale inter filios suos Arcadium et Ho­ norium. Imperiumque postea iam nunquam unitum fuit. Singula elementa constitutiva vitae culturalis viam propriam evolutionis ingrediebantur; ele­ menta latina in Oriente, elementa gracca in Occidente paulatim disparuerunt, sicque ratio diversa vivendi incipiebat: quoad linguam, in architectura, in ar­ tibus, in litteratura, disciplina ecclesiastica (e.g. ieiunii, legis coelibatus), in relatione ad potestatem civilem, in modo colendi et tractandi disciplinas sa­ cras (in Oriente modo magis speculativo, in Occidente magis practico). Per se patet, hanc diversum vivendi rationem etiam in modum peragendi cultum in­ fluxum habuisse, proinde loqui possumus de stilo orientali et occidentali. Orien­ talis stilus in aliquam partem liturgiae Occidentalis influxum exercuit, quae vocatur typus Gallicanus, contradistinctus a liturgia Romana pura seu antiqua. Ideo primum proprietates stilares animo capiendae sunt 1) cultus Orien­ talis et Occidentalis, dein 2) stilus liturgicus Romanus et Gallicanus. I. Stilus liturgicus Orientalis et Occidentalis. a) Prima differentia est, quod caeremoniae in cultu Orientali multum di­ tiores sunt, quam in Occidente, praesertim in ritu Romano antiquo. Sufficiat memoriae commendare iconostasion orientale, benedictionem datam per du­ plex candelabrum (dikirion et trikirion), processiones sollemnes « parvi » et « magni ingressus » (“ mikra » et « rnegale eisodos »), deinde praeparationem oblatorum ante Missam, quae proskomidia vocatur (non pros-komoedia, sed komidia a vocabulo komizein « afferre » sc. ad altare dona). Accedunt ad illu­ strandum hanc differentiam thurificationes totius templi et altaris, divisio prosphorae (panis sancti) in quatuor partes, delineatio signi Crucis triplex per « lanceam » (lonche) sacram, quatuor aliorum oblatorum tractatio, tertiae par­ tis divisio in novem particulas etc. — Si offertorium ritus antiqui Romani cum hoc comicimus, maxima simplicitas statim perspicitur: fideles afferebant ad altare prothesens panes, vinum in urceolis, ceram, oleum, denarios, interca ca­ nitur psalmus offertorialis, sacerdos eligit ex oblatis ad sacrificium necessaria, iffcrt ad altare et ibi dicit orationem super « dona secreta », i.e. « selecta » ex aliis et segregata. b) Textus precationis, i.e. euchologici 1° In Oriente multo prolixiores sunt et saepe perlongi; cumulant adlocutiones Dei (Anrede, mcgszolitas); pro­ prietates divinas magis terminis technicis negativis praedicant (incomparabi­ lis. incomprehensibilis, incorruptibilis, immortalis, ineffabilis etc.); argumen­ tum in his textibus orientalibus contentum magis prae se fert notam theologic tatis, quod e.gr. valde animadverti potest in liturgia S. Rasilii. — E contra textus liturgici Romani puri breves, simplices, limpidissimi sunt; contentum E) Stili liturg. 81 eorum per meditationem debemus eruere, nam modo lapidari omnia expri­ muntur, cuius exemplum haberi potest admonitio Romana « Pater noster » praecedens novem tantum vocabulis constans, cui comparari possunt introduc­ tiones « Pater noster » longissimae orientales, e.gr. liturgiae S. Jacobi. — 2° Prolixitas haec inde provenit, saltem e parte, quod textus euchologici orienta­ les elatione orationis rhetorica multo magis excellunt, abundant metaphoris, similitudinibus, quibus etiam Sancti coluntur (myroblytos, megalomartyr, anargyros i.e. odorem proferens, magnus martyr, gratuitus [medicus] etc.), prae­ sertim autem extollunt « penitus sanctam, immaculatam, maxime benedictam, gloriosam reginam Dei genitricem semper virginem Mariam ». — 3° Dein cultus orientales multo plus locum dant, quam Romanus antiquus lyrismo individuali; orientales textus ad poeseos culmen etiam in oratione prosaica altius assurgunt quam Romani, in quibus deest locutio pathetica, qui concisi sunt simplicitate sua obiectiva, carentes affectibus mollibus. — 4° Euchologici tex­ tus orientales magis totum mundum respiciunt, ut opus Dei Creatoris, i.e. magis « cosmici » sunt, quam occidentales, qui magis hominem et eius partes in mundo contemplant (textus hi magis « anthropologici » possunt haberi. Cf. J. Casper, Weltverklanmg im liturgischen Geiste der Ostkirche, Freiburg i. Br. 1939). — 5° Demum notandum est, quod in Oriente multo plus inveniri potest pietatis individualis in textibus liturgicis, quam in euchologia Romana anti­ qua, ubi tantum per fusionem cum textibus Gallicanis, deinde aevo Gothico (inde a s. XIII.) consimiles textus inveniuntur. Orientales liturgici textus multo citius et uberius habent tales orationes strictius « individuales », e.gr. orationes praeparatorias ante Missam, ante communionem, oratio- « trisagii », dein « cherubici », preces sacerdotis stricte individuales sunt, dum hi cantus canuntur. — 6° Textus orientales habent etiam precationes ad. Christum directas, dum ritus purus Romanus tales non cognoscit. Liturgia S. Marci, i.e. forma Missae in Aegypto usitata, fere omnes orationes ad Christum dirigit, quod facile intelligitur ex origine Alexandrina arianismi. Orationes ad Christum directae in posteriore liturgia Romana e liturgicis textibus Gallicanis transsumptae, vel novo aevo ortae sunt (cf. S. Salaville, Christus in orientalium pietate, Eph. Lit. 1938, 221-236 et 1939, 13-59, 360-385). c) Tertia differentia stilistica detegi potest in eo, quod eventus vitae et anni liturgici in Oriente multo minorem influxum obtinent, quam in Occidente. In liturgiis orientalibus tantum pericopae et aliqui cantus variantur in ritu Mis­ sae, ceterum « liturgia », i.e. textus Missae omnino invariabilis est, dum in oc­ cidentalibus textibus magna varietas invenitur. Opus Redemptionis per singu­ la momenta anni liturgici his textibus celebratur et commemoratur. Certissime iam inde a s. IV-o singulae Missae « proprios », i.e. tempori liturgico correspondentes textus exhibent, collectas, secreta, complendas (postcommuniones), imo praefationes. A. Baumstark recte enuntiat, hanc praxim esse conservati­ vam, nam primitivae orationis subitae seu extemporalis (Stegreifrede, rogtonzés) reliquia est, dum in toto Oriente iam inde a saec. IV-V-o textus Missae invariabili rigiditate idem mansit (Baumstark Vom gesch. Werden d. Liturgie 1923, p. 93-94). Imo primitus etiam vitae eventus textibus liturgicis speculi instar exhibentur, uti videtur e Sacramentario Leoniano (e.gr. oratio ad mor­ tem Simplicii papae 483. Feltoe, Sacramcntarium Leonianum p. 148). d) Demum orientales et occidentales ritus etiam differunt in parte diaco­ no in liturgia tributa. In Oriente diaconus semper magis evasit mediator infl. - Radô, Ench. Liturgicum, 82 II. STILISTICA. ter sacerdotem et populum; fere omnes orationes sacerdotales litania (« ekte­ nia») diaconali introducuntur; permultae habentur «diakonika», i.e. invoca­ tiones diaconi ad populum. In Occidente partes diaconi solum in ministrando sacerdoti constant, quod cultum attinet publicum, nam diaconus primitus mi­ nus habebat officium liturgicum. quam caritativum. In Oriente, iis in locis ubi nova lingua loco sacralis inintelligibilis introducta fuit, primario « diakonika » recitabantur lingua vulgari, sic e.gr. apud Melchitas oratio sacerdotalis graece absolvitur ritu byzantino, « diakonika » lingua arabica; syriace oratio sacer­ dotalis apud Jacobitas, arabice « diakonika »; item apud Maronitas, i.e. Syros occidentales unitos. 2. Stilus liturgicus Romanus et Gallicanus. a) Inter stilum Romanum antiquum seu purum et stilum familiarum typi Gallicani prima differentia etiam in caeremoniis inveniri postest. Nam typus Gallicanus exemplum Orientale secutus, summopere amat caeremonias proli­ xas et aspectabiles (anschaulich, szemléletes). Omnia quae nostro hodierno ri­ tui Romano tam pulchra et significantia sunt in caeremoniis e liturgiis typi Gallicani ortum ducunt, e.gr. orationes ante altare (Stufengebet), confessio, dein dedicatio templi per aspersionem et unctionem parietum, cribratio cineris in pavimento ecclesiae, inscriptio alphabeti latin i et graeci ibidem facta, con­ secratio altaris et thuris combustio ibidem, processio reliquiarum circa templum etc. Ritu puro Romano consecratio ecclesiae constabat solum locatione reli­ quiarum in confessione altaris, dein e Missa super altari celebrata. Similiter consecratio diaconi et presbyteri sola manuum impositione et oratione fit in Lconiano (Feltoe p. 120-123), ritu Gallicano etiam adhibetur traditio instru­ mentorum, unctio etc. b) Etiam in textibus magna differentia invenitur. Sine dubio statim co­ gnosci potest oratio Gallicana 1° e prolixitate textuum, e verbositate, e rhetorico et lyrico stilo, saepe componuntur hae orationes e variis particulis scriptorum Patrum, e Cypriano, Novatiano, Aratore, Augustino, Maximo Taurinensi etc. et quidem valde lato modo. Haec consuetudo vocatur « centonisatio », « cento » est particula ali­ qua scissa ex opere alius auctoris quae cum multis aliis fere verbotenus con­ texitur in novum textum (cf. P. Cagin, Paléographie musicale 1S96, V, 133 p. et praecipue D. M. Havard, Centonisation patristique dans les formides litur­ giques, in: F. Cabrol, Les origines liturgiques, Paris 1906, p. 281-316). Stilus orationum ritus puri Romani brevitate excellit, ut vidimus et non utitur « centonisatione ». 2 Textus orationum Gallicanarum prosaicus est, seu oratio soluta, vel textus omnino poeticus, i.e. oratione ligata compositus. Talis missa in hexame­ tris composita invenitur VII. e missis Gallicanis a F. J. Mone detectis (cf. P Rado. Verfasser und Heimat der Mone-Messen, Eph. Lit. 1928, 58-65, for­ sitan Venantius auctor huius Missae est). 3° Textus autem orationum Romanarum semper prosaicus est, sed arte prosae antiquae compositus (E. Norden, Die antike Kunstprosa). Haec ars in • cursu » consistit, aliis verbis in rhythmo. Cursus est concentus harmonicus 83 E) Stili liturg. (Zusammenklang, osszecsengés) vocabulorum et syllabarum in fine propositio­ nis. Hic concentus potest obtineri metrice, si longitas vel brevitas syllabarum concentum causât, vel rhythmice, si syllabae acutae (betonte Silbe, hangsulyos szôtag) cum non acutis variantur. Permulta sunt exempla cursus metrici in Sacramentario Leoniano 76% (D. Mocquereau, Paléographie musicale IV, 27). Existit quadruplex cursus: a. Cursus planus — o — — « quaesumus nobis », « esse consortes », « corde curramus », « splendor illustret n, « summa consistit. » b. Cursus tardus — — α (indiffe)renter in-telligi » « natus est particeps », « corde respuere », « nostris accomoda ». c. Cursus velox — mus », « praemia largiatur n. - o « in terra cognovimus », « capere valea­ d. Cursus trispondaicus — vy vire mereamur », « nostra cumulentur ». « (adversi)tate liberentur », « (ser) e. Omnes hi cursus promiscue occurrunt in textibus orationum, e.gr. « Porrige quaesumus (tardus), dexteram, Domine, populo deprecanti (ve­ lox) et cui tribuis supplicandi be-nignus affectum (planus), praebe placatus auxilium, ut te ductore confidens et mala cuncta declinet (planus), et omnia quae bona sunt apprehendat » (trispondaicus) (Leonianum mense Julio XXXVI. Feltoe p. 78.). c) Demum in compositione quoque potest videri sat magna differentia. In compositione quidem etiam loci sacralis, basilica antiqui aevi quam simplex sub uno conspectu apparet, cum altari visibili elevato, cum am jonibus simi­ liter collocatis, cum sedilibus presbyterii et cathedra episcopi — e converso multo minus perspicax est compositio ecclesiae orientalis. Compositio etiam Missae multo intricatior est in cultibus Gallicanis, quam in liturgia Romana pura; praesertim laudari potest Canon cum sua structura symmetrica. Consi­ milis compositio arte facta cernitur in constructione orationum Romanarum, dum constructio sibi conscia frustra quaeratur in orationibus Gallicani tvpi, quae pleonasmis et amplificationibus abundantes ideas quidem profundas evol­ vunt, sed eas imaginibus, flosculis, antithesibus et lusis verborum ornant. 1° Compositio orationum in liturgia Romana pura potest esse constructio simplex: haec Deum alloquendo tantum petitionem delegat. Ordinarie cum voce petitionis incipiunt: « Quaesumus... Fac nos... Concede... Fiat... Confe­ rat... Exaudi». Saepe autem obiectum petitionis stat in fronte orationis, e.gr.: « Fideles tui, Domine, per tua dona firmentur: ut eadem et percipiendo re­ quirant et quaerendo sine fine percipiant. » 2° Compositio auctior orationum eo fit, quod vel adlocutio Dei augetur pro­ positione secundaria addita aut etiam tantum adiectivo apposito, vel ipsa pe­ titio amplificatur. 3° Oratio auctiore modo constructa per propositionem secundariam saepe profunditatem speculativam aperit meditationis: « Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas », « Omnipotens, sempiterne II. STILISTICA. 84 Deis, qui in Unigenito tuo novam creaturam nos tibi esse fecisti », « Deus, qui alligare venturus es vulnus populi tui », « Deus, qui ecclesiam tuam in dilec­ tione tuae divinitatis et proximi cuncta servare caelestia mandata docuisti » etc. % 4' Oratio quoque auctiore modo constructa per adiectiva apposita con­ templationis altitudinem prodit: « Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus», « Operis tui Deus initiator et custos», «Populi tui Deus defensor et rector », « Deus omnium fortitudo sanctorum », « Deus castorum corporum benignus habitator, incorruptarum Deus amator animarum », (Ad virgines sa­ cras, Leon. Feltoe p. 139); « Pater, mundi conditor, nascentium genitor, multi­ plicandae originis institutor » (Velatio nuptialis, Leon. Feltoe p. 141); «Omni­ potens et misericors Deus », « Omnipotens et sempiterne Deus », « Deus mi­ sericors rex aeterne », « Deus dierum temporumque nostrorum potens et be­ nigne moderator » (Leon. Feltoe p. 128), et permultae pulchro pulchriores ora­ tiones, c quibus facillime possumus thesaurum absconditum meditationis maio­ rum nostrorum effodere sive in propriam utilitatem sive aliorum, tum in sacra concione, tum in theologia tradenda. 5° Oratio auctiore modo composita per petitionis amplificationem saepe leges sequitur parallelism! synthetic!, antithetic!, synonymi vel chiastici. a. Parallelismus syntheticus invenitur e.gr.: « ...ut et perfectam libertatem consequi mereatur et ad vitam proficiat sempiternam », « ...ut et gratam tibi nostram facias servitutem et sacramentum nobis perpetuae salvationis insti­ tuas » (Leon., Feltoe 57). b. Parallelismus antitheticus est e.gr.: « ...eius divinitatis esse consortes, qui humanitatis fieri dignatus est particeps»; «praesta propitius, ne dissimu­ latio (sc. peccatorum) cumulet ultionem, sed ut potius emendatio prosit ad veniam » (Leon., Feltoe p. 109). c. Parallelismus synonymus est: « ut caelestibus mysteriis servientes et fidei integritate fundati et mentis luceant puritate conspicui » (Leon. p. 128). d. Parallelismus chiasticus invenitur aliquando, si tum adlocutio Dei, tum petitio auctae sint et quatuor membra constituentia ita sibi correspondent ut figura rhetorica chiasmi oriatur. Talem paralcllismum chiasticum cernere pos­ sumus oratione Leoniani sequente (Feltoe p. 161): 1. 2. 3. 4. 5. Concede, quaesumus, Domine Deus noster, ut: qui ad destructionem diaboli et remissionem natus est hodie peccatorum, et a culparum subreptione nos expiet, et ab hostium incursione defendat. Membrum 1. huius orationis est adlocutio Dei, quae amplificatur mem­ bris 2 et 3. quasi motivum ministrantibus, cur Deus homo factus sit, nempe diaboli destruendi et peccata remittendi causa. Membra 4. et 5. continent pe­ titionem. quae ordine inverso precantur liberationem a peccato et tutelam ab hostibus animae. Si haec membra attenduntur, chiasmus conspici potest: 2. (destructio diaboli) V 3. (remissio peccatorum) 4. (culparum subreptio) 5 (hostium incursio) E) Stili lituri’. 85 Differentiae stilisticae, ut vidimus, accidentales, essentiam Sacramento­ rum et Sacrificii Missae minime offendentes, in culto publico Ecclesiae pera­ gendo, revera existant. Nunc tractatu sequenti considerandum est, his diffe­ rentiis stilisticis quales typi exoriantur, i.e. quae sint familiae liturgicae. Litteratura. E. Vacandard, Le cursus, son origine, son histoire, son emploi dans la liturgie, in. Rev. quest, hist. 1905, 59-103. — F. di Capua, De numero in vetustis sacramentariis, quae instrumenta vel ad umenta ad clausulas efficiendae in sacramentariis adhibeantur, in: Eph. Lit. 1912, 459-476, 526-535, 591-600. — E. Bishop, The genius of Roman Rite, in: Liturgica historica, London 1918, 1-19, gallicc cum adnotationibus non parvi valons ah A. Wiluuirt, Le génie du rit romain, Paris 1920, germanice: Liturgische Zeitschrift 1931/2, 395-417. — J. B. Umberg, Liturg. Stil u. Dogmatik, in: Scholastik 1926, 491503. — R. Will, Quelques réflexions sur le style liturgique, in: Rev. d’hist, et de phil rel. 1929, 32-41. — H. Rheinfelder, Zum Stil d. lat. Orationen, in: JfLw 1931, 20-34. — Pio Alfonsn, L’eucologia romana antica. Lineamenti stilistici e storici, Subiaco 1931. — Λ. Ehrhard, Die griechische u. d. lat. Kirche, Bonn 1937, 127. et 266. — C. Erdmann, Leonitas. Mittelalterliche Lehre von Kursus, Rhytmus u. Rcim, in: Corona Quemea Festschr. f. K. Strecker, Leipzig 1941, 15-28. — G. Manz, Ausdrucksfonnen d. lat. Liturgiesprachc bis ins elite Jahrhundert, Beuron 1941. — G. Wunderle, Die Wesenszüge d. inneren Gebetshaltung d. Ostkirche, in: Zeitsch. f. Asz. u. Mystik 1943, 150-162. — M. Righetti, Storia liturgica I. Genova 1945, 186-193. — A. Baumstark, Antik-romischer Gebctsstil im Messkanon, in: Mise. Lit. K. Mohlberg I. Roma 1948, 300-331. — Ch. Mohrmann, Quelques observations sur l’évolution stylistique du canon de la messe romaine, in: Vig. christ. 1950, 17-19. — Fr. Stummer, Vom Satzrhytmus in d. Bibel u. in d. Liturgie d. lat. Christcnheit, in: AfLw 1954, 233-283. ili. Tractatus Tertius. Typologia Sacralis seu de familiis cultus Occidentalibus et Orientalibus. Status quaestionis. Hoc tractatu agitur dc typis liturgicis, i.e. sacralibus. Primo dicendum est, quid intclligatur sub typo aliquo sacrali seu liturgico. Definitio. Typus sacralis consistit in certa aliqua ratione exhibendi ritus et caeremonias secundum accidentia aliquatenus diversa, remanente essentiali Sacrificii Missae et Sacramentorum identitate. Divisio. Varii typi sacrales constituunt familias liturgicas, quae primo di­ viduntur in Occidentales et Orientales. Occidentales distinguuntur in a) liturgiam Gallicanam, b) Niozarabicam, c) Ambrosianam, d) Celticam, a quibus, utpote typis Gallicanis, contradistinguitur e) Romanae urbis, vel Romanae pu­ rae antiquae, e (pia f) evoluta est liturgia universalis Romana. — Occidenta­ libus absolutis agendum est g) de typibus Orientalibus, e quibus orta est h) li­ turgia universalis Byzantina. Agendum ideo est: A) De liturgia Gallicana. B) De liturgia Mozarabica. C) De liturgia Ambrosiana. D) De liturgia Celtica. E) Dc liturgia Romana pura antiqua. F) De liturgia universali Romana. G) De liturgiis Orientalibus. H) De liturgia universali Byzantina. Huius tractatus fundamentum dogmaticum sternitur thesi hac: THESIS. Typi varii liturgici ab Ecclesia concessi unitatem Ecclesiae non solvunt, imo eam confirmant. Theologice certa. a) Adversarii. 1 Schismatici Orientales iam inde a Photio et Michaele Cacrulario praeprimis difficultates rituales proferentes, differentias ritus et caeremoniarum adeo extollunt, ut putent Sacramenta Ecclesiae Occidentalis invalida esse. Fundamentum. 87 Ideo iterant baptismum ritu Latinorum collatum, invalidam habent consecra­ tionem azymorum, imo invalidas censent ordinationes Latinorum. 2° « Panchristiani » vocantur a Pio XI. sectatores sectarum Protestanticarum, unionem laudabili quidem nisu, sed pessimo modo provehentes. Motio haec in Anglia ortum suum duxit, ubi Philippus de Lisle Londini 1857 Socie­ tatem ad procurandam christianitatis unitatem (A.P.U.C. = Association for the Promotion of the Union of Christendom) condidit, cum periodico Union Re­ view, quae motio quoad principia sua falsa damnata est a Pio IX. anno 1864 et 1865 (Denzinger nr. 1685-7). Huius theoriae protagonista, William Palmer (1811-1879), vir optimae fidei, anno 1855 ad fidem catholicam Romae conver­ sus est, sed alii, ut Pusey, Dr. Lee, continuabant hanc motionem. Nostro sae­ culo anno 1910 reassumptus nisus unionis falsae ad congressus unionisticos ducebat. Conferentias totius mundi fundabant aliqui in America septentriona­ li, quae vocabantur « Fides et ordo » (« The world conference for the consi­ deration of questions touching faith and order « =Conferentia totius mundi ad considerandas quaestiones fidei et ordinis), tales conferentiae revera pluries post duplex bellum mundiale convocata sunt (Lausanne, Stockholm etc.). Viri hi in eo errant, quod non solum agnoscunt varietatem ritualem, sed etiam de unitate recta Ecclesiae falsis opinionibus indulgent. Error eorum potissimum in eo consistit, quod — ut Pius XI. dixit in Encyclica sua α Mortalium animos » (6. Jan. 1928, AAS 1928, 5-16) — « Ecclesiam adspcctabilem seu visibilem in­ tellegunt non aliud esse, nisi Foedus ex variis Christianorum communitatibus compositum, licet aliis aliae doctrinis, vel inter se pugnantibus, adhaereant d (Enc. p. 8). Ut Sanctus Pater pergit, hi viri autumant, « fidei ac regiminis uni­ tatem quae verae et unius Ecclesiae Christi insigne est, nec fere unquam exsti­ tisse antehac, nec hodie exsistere... Oportere igitur aiunt, controversiis prae­ termissis ac sepositis, de ceteris doctrinis communem aliquam credendi legem effici, ac proponi » (l.c. p. 10). b) Vox Ecclesiae. Hac in re luculentissima est, praesertim, quod spectat ad ecclesias Orien­ tales. Etsi ritus varii Occidentales fere ad nihilum evanuerint, Summi Ponti­ fices tamen pluries edixerunt, eos licitos esse et approbatos; sic quando anno 1568 et 1670 libros Breviario et Missali Romano 200 annis antiquiores conce­ debant, quando hoc saeculo approbabant etiam editionem recognitam libro­ rum ritus mozarabici et ambrosiam. Mozarahicum a Cardinale Ximenez 1495 restauratum approbavit Julius II. anno 1508, Ambrosianum vero supplicante S. Carolo Borromaeo approbavit Gregorius XIII. 25. jan. 1575: « Ecclesiae Mediolanensis peculiaris in divinis officiis ac ritibus ratio... perpetuo sit catho­ licae Romanae Ecclesiae firmata consensu » (Righetti I, 136. 129). — Attamen principia genuina de typorum liturgicorum ratione vera multo magis inveniri possunt in documentis Ecclesiae ad Orientales Ecclesias spectantibus. Series horum documentorum pontificiorum elencho sequente exhibetur: Clemens VIII. Benedictus XIV. » » » Lift, apost. « Benedictus sit pastor o 7. febr. 1596. Const. Ap. « Etsi pastoralis » ad Italograecos 26. inaii 1742. Litt. ap. c Demandatum caelitus d ad Cyrillum VI. patriarcham Melchitarum Antiochensem, 1741. Const, ap. « Eo quamvis tempore n ad Coptos catholicos 1745. « Anno vertente » ad eosdem 1750. SS Benedictus XIV Pius IX. B S. Pius X. Benedictus A’V • Pius XI. t 9 > ■ Pius XII. » III. TYPOLOGIA. Litterae ad episcopos Leopolienseni et Premislienscm 1751. Litt. ap. « Etsi persuasum » ad capitulum generale Ord. S. Basilii Magni 20 apr. 1751. Encycl. « Allatae sunt b 26. jul. 1755. Litt. ap. « In suprema Petri apostoli sede » 6. jan. 1848. Allocutio 1853. habita. Const, ap. · Romani Pontifices » 1862. Encycl. «Praeclara gratulationis b 20 jun. 1894. (ASS 1893-4, 705-717). Litt. ap. « Orientalium dignitas ecclesiarum » de disciplina Orientalium conservanda et tuenda 30. nov. 1894. (ASS 1894, 257-264'. Const, ap. «Tradita ab antiquis « 14. sept. 1912 (AAS 1912. 610-614). Motu proprio « Dei providentis « 1. maii 1917. (AAS 1917, 529-531). Motu proprio « Orientis catholici » 15. oct. 1917 (ib. p. 531-3). Litt. ap. « Quid nobis « 25. sept. 1920 (AAS 1920, 440). Encycl. «Mortalium animos» 6. jan. 1928 (AAS 1928, 5-16). Encycl. « Ecclesiam Dei » 12. nov. 1923 (AAS 1923, 573-582). Encycl. « Rerum orientalium studiis » 8. sept. 1928 (ib. 277-88). Litt. circiti. S. Congr. Seminar, et Stud. Universit. « Quod catholicis » 28. aug. 1929 (AAS ib. 283-285). Epist. eiusdem Congreg. de α Die pro Oriente christ. » instituendo 27. jan. 1935. Enc. «Orientalis Ecclesiae» 9. apr. 1944 (AAS 1944, 129-144). Encycl. « Orientales omnes Ecclesias » 23. dic. 1945. (AAS 1946, 33-63). Motupr. « Cleri sanctitati n 2. iun. 1957 (AAS 1957, 433-603) leges de ritibus orientalibus ct de personis. 1’ Rituum diversitas fidei integritatem et mutuam coniunctionem non im­ pediunt, quod sollemniter declaravit Clemens VIII. 1596 (« Benedictus sit pastor»), quando populus Ruthenorum Apostolicae Sedi unitus est: «Ritus enim vestros et caeremonias vestras, (piae fidei catholicae integritatem et mu­ tuam Nostram unionem nequaquam impediunt, eadem ratione et modo, quo a Concilio Florentino permissum est, ct Nos quoque vos retinere permisimus » (A. Thciner, Vetera monumenta Poloniae ct Lithvaniae, tom. Ill, 251. citatum a Pio XII. 1945 « Orientales omnes Ecclesias n AAS 1946, 38). — Concilium Florentinum enim statuit 6. jul. 1439: « In azymo sive fermentato pane triti­ ceo veraciter confici, sacerdotesque in alterutro ipsum corpus Domini confi­ cere debere, unumquemque scilicet iuxta suae Ecclesiae sive occidentalis sive orientalis consuetudinem » (Decr. pro Graecis, Denz. nr. 692). 2’ Rituum uniformitatem non pertinere ad essentiam verae coniunclionis, declarant Pontifices Summi. Sic enuntiat hoc Leo XIII.: « Vera coni unctio inter christianos est, quam auctor Ecclesiae Jesus Christus instituit voluitque, in fidei et regiminis unitate consistens. Neque est cur dubitetis, quidquam propterea vel Nos vel successores Nostros de iure vestro, de patriarchalibus privilegiis, de rituali cuiusque Ecclesiae consuetudine detracturos ». (« Prae­ clara gratulationis » 1894. AAS 1894, 709). — Rationem profundissimam aperit Benedictus XV. enuntians: « Manifestum in Ecclesia Jesu Christi, ut quae non latina sit, non eraeca, non slavonica, sed catholica, nullum inter filios eius in­ tercedere discrimen, eosque sive latinos, sive aliarum nationum, omnes apud hanc Apostolicam Sedem eumdem locum obtinere » (« Dei providentis » 1917. AAS 1917, 530). 3° Ritus hos diversos Summi Pontifices plurimi aestimant. Pius IX. enun­ tiavit «Omnino sartas tectasquc habebimus peculiares vestras catholicas liturgias, quas plurimi sane facimus, licet illae nonnullis in rebus a liturgia Ec­ clesiarum Latinarum diversae sint » («In suprema Petri apostoli Sede » 1848. Fundamentum. 89 Acta Pii IX. tom I, pars 1. Romae 1851, 81). — Pius XII. officium nostrum esse asseverat, quod « ... aestimatione debita ea omnia amplectatur oportet, quae orientalibus gentibus fuere peculiare veluti patrimonium, a maioribus tradita, simul (piae ad sacram liturgiam ct ad hierarchicos ordines spectant » (« Orien­ talis Ecclesiae» 1914, AAS 1911, 137). Huius etiam historia ecclesiastica testis est: « Orientales omnes Ecclesias quod historia docet, amantissima semper vo­ luntate Romani Pontifices prosecuti sunt » (« Orientales omnes Ecclesias » 1945, AAS 1916, 33). 4° Ritus hi varii non destruuntur a Summis Pontificibus, sed sedulo con­ servantur, ut iam Benedictus XIV. de se et suis praedecessoribus affirmabat: « ...non destructionem, sed conservationem gracci ritus summopere desidera­ mus » (Litter, ad episcop. Leopoliens et Premisliens. 1751, cit. a Pio XII. AAS 1946, 48). Alibi dixit idem pontifex: « Nos quibus maxime cordi est, ut exacta eiusdem graeci ritus custodia in monasteriis pro ritu graeco constitutis stabilis permaneat » (Epist. ad capit, gener. O.S.B.M. 1751, Gordillo, op. infra cit. p. 273). Imo historiam allegat dicens, « ecclesiasticae historiae ignarum se prode­ ret, qui pariter nesciret,... numquam actum esse, ut venerabili orientali ritui ullum detrimentum inferretur » (« Allatae sunt » 1755, l.c. 273). Ratio, quod non destruuntur hi ritus est, quod aequali aestimatione habendi sunt, ac ritus latini, ut Pius XII. declarat, promissionem praedecessorum suorum renovans: « Omnes noscant, ac pro certo habeant, se nunquam coactum iri ad proprios legitimos ritus... cum latinis ritibus institutisque commutanda, quae quidem omnia aequali aestimatione aequalique decore habenda sunt » (« Orientalis Ecclesiae » AAS 1944, 138). Imo eos, qui lacrimabili discessu extra veram Ec­ clesiam adhuc versantur, cohortatur, « minime esse orientalibus timendum, ne iidem, fidei ac regiminis unitate restituta, legitimos suos ritus et usus relin­ quere cogantur » (« Orientales omnes Ecclesias » AAS 1946, 34). 5° Rituum diversitas confirmat unitatem Ecclesiae, ut Summi Pontifices dicunt. Ritus enim orientales secundum Leonem XIII. « fidei catholicae uni­ tatem affirmant. Inde enimvero dum sua praecipuis Ecclesiis apostolica origo testatior constat, apparet simul et enitet earumdem cum Romana usque ab exordiis summa coniunctio » (« Orientalium dignitas Ecclesiarum n AAS 1894, 258). — Pius XI. praescribens tironibus sacrae disciplinae orientalium rerum studium, non tenue emolumentum sperat polliceri e his studiis, et quidem α er­ ga veram Christi Sponsam amorem animis concipere, cuius miram pulchritu­ dinem et in ipsa rituum varietate unitatem splendidiore quodam modo efful­ gentem conspexerint » (« Rerum orientalium » AAS 1928, 285). — Similiter Pius XII. enuntiavit, quod « rituum institutionumque diversitas, dum id, quod unicuique antiquum est atque pretiosum, sartum tectumque servat, verae sinccraeque unitati minime obsistit » (« Orientalis Ecclesiae » AAS 1944, 138). c) E S. Scriptura solum adumbrari potest thesis nostra. Principium enim iam aevo apostolico indicatum fuit in concilio Apostolorum, quod unitas Ecclesiae remanere potest, etsi ritus aliqui ct caeremoniae non ab omnibus observentur. Concilium enim hoc, versus 50 Hierosolymas coactum, per os S. Petri primo declaravit plenam omnium gentium aequalitatem·, a Deus nihil discrevit inter nos et illos... Nunc ergo quid tentatis imponere iugum? » (Act 15, 7-11). Apostoli autem et senio- 90 III. TYPOLOGIA. res fratres sanxerunt praxim non inquietandi cos, qui « ex gentibus conver­ tuntur ad Deum » (Act 15, 19. 28 et 21, 25). Observare tantum debebant duo praecepta « Noachica », quibus praecipua vitia pagana adiunguntur ut vitan­ da: «Abstineant se a coinquinatione simulachrorum, et fornicatione et suffo­ catis et sanguine ■; praeter haec nil debebant observare e permultis legibus caercmonialibus. Judaeo-christiani autem usque ad exterminium Templi po­ tuerunt hanc legem observare, imo aliquando ad hoc propter respectum Ju­ daeorum coacti fuerunt; e.gr. ipse S. Paulus circumcidens Timotheum propter Judaeos, qui erant in illis locis, nam voluit eum secum proficisci (Act. 16, 3); imo, quando Hierosolymis erat, Jacobus minor et omnes seniores commenda­ bant ei, ut propter Judaeos cum quatuor viris, « votum habentibus super se » (sc. nazireatus) etiam ipse « sanctificet se cum illis », ut pronum est, ritu Ve­ teris Testamenti (Act. 21, 17-25). Factum, quod in communitatibus Apostolicis exstiterunt Judaeo-christiani et fideles e gentibus, legem non observantes Veteris Testamenti, ipsi quoque seniores et Jacobus testantur Paulo dicentes: « Vides, frater, quot millia sunt in Judaeis, qui crediderunt, et omnes aemula­ tores sunt legis! », imo ct Paulum laudabant, quod « ambulat et ipse custo­ diens legem » (Act 21, 20. 24). Ergo si millia fidelium adhuc servabant his primis temporibus Legem caeremonialcm Veteris Testamenti ct item fuerunt, qui hoc non fecerunt: distinctio ritualis existebat iam in Ecclesia primaeva. Dc textibus citatis ergo apprime dici potest cum M. dTlerbigny: « luridice approbatur prima illa rituum distinctio in universali fidei et caritatis commu­ nicatione » (Theologica de Ecclesia I, Paris 1920, 38). d) S. Traditio invocari potest praeprimis via facti: revera ab initio existebant differen­ tes ritus; revera episcopi Romani vindicabant sibi auctoritatem indicium fe­ rendi de his differentiis; revera autem agnoscebant horum in multis casibus auctoritatem. 1° Sic evidenter ab exordiis usus invaluit in Asia minore pascha celebran­ di quartodccimo Nisan et ieiunandi, Romae autem dominica die et sine ieiunio. Haec praxis duxit S. Polycarpum Romam, ubi S. Anicetus ei « persuade­ re unquam poterat ut observare desineret,... neque ex altera parte Polycarpus Aniceto persuasit ut observaret... Quae cum ita sc haberent, communicarunt sibi invicem (ekoinonesan, i.e. sacra mysteria simul celebraverunt) et in eccle­ sia Anicetus eucharistiam (i.e. dicendi precem summam eucharisticam) conces­ sit honoris causa Polycarpo », ut S. Irenaeus nobis retulit (Eusebius, Hist, ecd. 5, 24, 17). Hunc casum anno circiter 155 eventum Irenaeus S. Victori papae in mentem revocavit, quando communionem voluit rumpere cum Asia­ ticis ecclesiis, quartodecimanain praxim circa annum 190 adhuc sequentibus, eum animadvertens, quod ritus huius et « ieiuniorum diversitas consensionem fidei commendat » (ib. nr. 13). 2 Exempla ct dicta aliorum Pontificum hoc graviter confirmant. Ita v. gr. S. Cregorii Magni notissimum est adagium: » In una fide nil officit sanctae Ecdcs:ae consuetudo diversa n. — Revera, quando aevo « iconoclasiae n, sae­ culis V1II-IX. permulti orthodoxi in Italiam meridionalem aufugerunt, liben­ ter suscepti sunt, integre servantes suas institutiones ritusque diversos. — Saec. \ 11 et \ 111 , inter annos 642-752, e 19 summis Pontificibus fuerunt duodecim Fundamentum. 9] Orientales, qui hoc tempore non haesitaverunt liturgiam Romanam ritibus et festis Orientalibus ditare, ut Liber pontificalis hoc demonstrat. 3° Etiam pontifices posteriorum aetatum sic fecere. Martinus V. 16. oct. 1418 Mediolani consecrans altare maius ecclesiae cathedralis, hoc fecit ritu ambrosiano, in honorem venerandae antiquitatis huius liturgiae (Righetti I, 129). Gregorius XIII. Romae Collegium pro Maronitis condidit, item pro Armenis et Graecis. Leo XIII. ipse enumerat, quanta fecit pro ritibus orientali­ bus provehendis: « Collegium hac ipsa in Urbe clericis Armeniis et Maronitis instituendis, itemque Philippopoli et Iladrianopoli pro Bulgaris, condidimus; Athenis Leonianum condendum decrevimus; etiam seminario S. Annae, quod Hierosolymis cleri Graeci Melchitae educandi causa coeptum est, maiorem in modum favemus. In eo praeterea sumus, ut numerum in alumnio Collegii Urbaniani augeamus, utque Athanasianum Graecorum ad pristinum restituamus institutum, quod Gregorius XIII. munificus auctor, sapienter voluit » (a Orien­ talium dignitas Ecclesiarum » ASS 1894, 257-8). 4° Sanctus Pius X. decretum maximi momenti edidit, quod etiam in Co­ dicem novum transsumptum est: « De SS. Eucharistia promiscuo ritu sumen­ da » (« Tradita ab antiquis » 1912, A AS 1912, 610-4). Hoc decreto facultatem dedit et latinis et orientalibus « sive in azymo sive in fermentato... in ecclesiis cuiusvis ritus catholici, secundum pristinam Ecclesiae consuetudinem » sume­ re Eucharistiam. Valde mentibus mandanda est ratio, cur hoc permisit: a ...ut omnes et singuli qui christiano nomine censentur, in hoc concordiae symbolo iam tandem aliquando conveniant ct concordent ». — Hanc concordiam osten­ tui praebuit Sanctus Pius X. quando revertente anno millesimo quingentesimo mortis S. Joannis Chrysostomi, Byzantinae liturgiae in aedibus Vaticanis cele­ bratae interfuit et ipse Graece benedictionem dedit (Archdale King op. infra cit. I, 50). 5° Benedictus XV. condidit Congregationem pro Ecclesia Orientali 1. inaii 1917 motu proprio « Dei providentis », post hanc institutionem summi momenti autem eodem anno Institutum Pontificium studiis rerum orientalium provehendis, motu proprio « Orientis catholici » 15. oct. 1917, consulens ut habeatur « proprium altiorum studiorum domicilium de rebus orientalibus n (AAS 1917, 531-3). Huic Instituto 25. sept. 1920 (Litt, apost. « Quod nobis ») etiam ius dedit doctorales laureas conferendi. 6. Pius XII. in memoriam provocat factum historicum, quod Sancta Sedes in liturgicis libris Ruthenorum « nullas fieri mutationes concessit... nisi paucas eas, quae in Zamoscena synodo a Ruthenis ipsis episcopis decretae fuissent » (« Orientales omnes Ecclesias » A AS 1946, p. 49). Mense octobri anni 1940 in audientia patribus Synodi inter-eparchialis Italo-Graecae loquebatur de usu legitimo rituum et puritate eorum (« ...gli usi legittimi dei rito c le prescrizioni della liturgia vengano osservati nclla loro intégrale purczza », Archdale King, I, 54); die vero 12. martii 1946, anniversario suae coronationis voluit, ut primus cardinalis, ab eo creatus, Petrus XV. Agagianian, patriarcha Ciliciae Armenorum, celebret liturgiam ritu Armeno coram ipso in Capella Sixtina, praesentibus 23 Cardinalibus. In fine Ipse Summus Pontifex dans benedictio­ nem Armenice « Pax omnibus vobis! » (Chahahutiun amenetzum!), exemplo augustissimo in pectora misit doctrinam Ecclesiae de rituum diversitate unita­ tem commendante (King 1. c. I, 55). 92 III. TYPOLOGIA. c Rationibus theologicis quoque commendatur thesis nostra. 1 Rituum varietas non offendit unitati Ecclesiae, quod sic probatur. Ad unitatem Ecclesiae pertinet secundum theologos (cf. M. d’Herbigny, Theo­ logica de Ecclesia, tom. II, Paris 1921, 34-47) super terram analoga illa unitas credentium cum SS. Trinitate, quae necessario requirit socialem unitatem fidei ct regiminis. Ad unitatem fidei requiritur unitas fidei internae, professionis ex­ ternae et cultus publici quoad essentiam. « Unitas cultus publici sufficienter obtinetur, si unius societatis diversi forte ritus per eandem firZcm ordinentur ad eundem finem, n Cultus publici essentialis unitas iam obtinetur, si « idem est sacrificium et eadem sacramenta per universum orbem, cum iisdem fidei, vel orationis formulis essentialibus » (d’Herbigny II, p. 4. ct 105). 2° Varietate rituum magis elucet unitas Ecclesiae, quod sic potest probari. Haec varietas « in utilitatem Ecclesiae convertitur n (Leo XIII. « Orientalium dignitas n AAS 1894, 259), nam notam exhibet catholicitatis, quod Summus Pontifex exemplo Magorum illustrat: (Diversitas confert) « ad catholicitatis notam in Ecclesia Dei illustrandam, quod ei praebent obsequium caeremonia­ rum formae dispares, nobilesque vetustatis linguae, ex ipsa Apostolorum et Patrum consuetudine nobiliores, fere ad imitationem obsequii... quum Magi ex variis Orientis plagis devecti venerunt adorare Eum n (1. c. p. 258). Ratio est, quod vis unitiva fidei magis elucescit, regiminis auctoritas magis apparet, si actus cultuales quoad accidentia quidem differant, sed quoad essentiam in­ dissolubili vinculo cohaereant. 3° In specie liturgiae Orientis commendantur, ut Pius IX. dixit, « splen­ dido quodam ac magnifico apparatu celebrandi, quibus fidelium erga divina mysteria pietas et reverentia foveatur n (« In suprema Petri apostoli sede » 1848., Acta Pii IX. tom. I, pars 1, 82). Splendor non solum caeremoniarum magnifica pompa ostenditur, sed etiam specie liturgici dramatis, quam ritus orientales exhibent, item pulchritudine orientalis iconographiae et pocscos liturgicae. — Pietatem redolent: tota euchologia continens devotionem erga Deum trinum, laudes, gratiarum actiones, magnificae et quotidianae doxologiae, devotio filialis erga Deiparam Virginem et erga Sanctos, etiam Veteris Testamenti (S. Salaville, Les liturgies Orientales p. 74). — Reverentiam com­ mendat venerabilis antiquitas horum rituum: nam ad Patrum aetatem descen­ dunt, ut etiam inquisitio scientifica hoc demonstrat: Liturgia S. Marci et Ja­ cobi, ergo ritus Alexandrinus et Hierosolymitanus exeunte saec. IV. originem ducunt, item etiam liturgia S. Basilii, veteris liturgiae Cappadociae ab eodem reformatae. Litteratura. A. Magütrettl, Cenni sui rito ambrosiano, Milano 1895. — M. Righetti. Storia liturgica, I, Genova 1945, 76-140. — M. Gordillo. Compendium theologiae Orientalis, 2. ed. Romae 1939, 1-19, Selecta Apostolicae Sedis documenta: p. 271-287. — Archdale A. King. Tite rites of eastern Christendom, 1, Romae 1947, 40-55. — Ph. Oppenheim, De iure litur­ gico, Taurini 1939, 36 s., ubi uberior potest inveniri bibliograpbia. Introductio. Post exstructum fundamentum dogmaticum typologiae considerandi sunt varii typi liturgici, i.e. familiae rituum. A) Lit. Gallicana. 93 Quod ritus attinet occidentales, monendum est, in Oriente christiano, tum catholico, tum acatholico, adhuc hodicdum maiorem varietatem typologicam inveniri, quam in Occidente, ubi iam a medietate medii aevi, inde a saec. XI.-i sat magna uniformitas cerni potest, inde a reformatione Piana liturgiae Ro­ manae (1568. 1570. 1615) autem fere totalis. Primo millenario vero non fuit sic. Aetate pacem Constantinianam subséquente enim coeperunt evolvi varii ritus locales. Dum in Oriente principium vigere coepit, unamquamque ecclesiam se­ qui debere ritum metropolitanum, dein patriarchatus, in Occidente hoc non statim contigit, etsi principium enuntiatum est iam ab Innocentio I.: « In om­ nem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam, et insulas interjacen­ tes, nullum instituisse ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus aut eius successores constituerunt sacerdotes... oportet eos hoc sequi, quod eccle­ sia Romana custodit ». Quod sane in hac epistola primario valet de ritibus, nam directa est ad Decentium, episcopum Eugubinum anno 416, qui Summo Pontifici quaestiones liturgicas proposuit. (Ep. 25. Innocentii, PL 20, 552). Tamen praesertim propter incursionem Barbarorum coniunctio cum Sede Apostolica minus stricta facta est, praecise eo tempore, quo liturgiae evolutae sunt et sic in variis provinciis cultus aliquantum proprius ortus est. Hi ritus proprii maxima ex parte evanuerunt, tantum vestigia eorum remanentia dete­ gi possunt aliquando. Sic evidens est, Africam proprium ritum secutam fuisse, qui secus sat ignotus est quia christianitas Africae totaliter deleta est saec. VII.-o. Ritum Ravennatum ex operibus S. Petri Chrysologi (433-450) cognosci mus aliquantulum; Mediolanensem ex operibus S. Ambrosii; Aquilegiensem VII. saec.-i e systemate tantum pericoparum; similiter ritum Capua num el Neapolitanum e VI., respective VII. saeculo. Rituum varietas iam ad portas Urbis pervenit, nam Eugubium (Gubbio), ubi Decentius episcopus fuit, non multo distat a Roma. Ili tamen ritus ut diximus, tantum vestigia relinquebant. Inde a saec. V. usque ad VIII. liturgiae florentes ortae sunt in maioribus territoriis, olim ad Imperium pertinentibus, et in his videmus evolutionem magnarum familiarum liturgicarum occidentalium. Quatuor sunt territoria, ubi hoc factum est: Gal­ lia, Hispania, Italia septentrionalis, et Britannia, ubi liturgiae Gallicana, Mozarabica, Ambrosiana et Celtica floruerunt. Cum hae liturgiae cognationis no­ tas prae se ferant, eas nomine collectivo liturgias « typi Gallicani « vocamus, quibus opponitur liturgia Urbis: ritus Romanus purus seu antiquus denomi­ natus. A) De liturgia Gallicana. 1) Territorium, a) ubi haec familia liturgica orta et evoluta est, Gallia vocatur, regnum a Julio Caesare saec. ante Chr. I. subiugatum. Tribus Gallici ad genus Celtarum pertinentes cum cultura Romanorum etiam linguam Latinam suam fecerunt. Cito se converterunt ad Christum (176 martyres Lugdunenses, S. Irenaeus 1202), ita ut saec. IV. iam Patres, Sanctos, doctorcs habebant, toto orbe terra­ rum claros. Provinciae trium Galliarum eadem administratione Romana viven­ tes, iisdem legibus utentes, eodem more viventes, lingua latina loquentes, ta­ men proprietates suas generi Celtarum convenientes retinebant. Hi incolae christiani Galloromani fuerunt creatores ct fideles ritus Gallicani, cuius vesti- 94 III. TYPOLOGIA. gïa iam saec. V. inveniri possunt: Musaeus presbyter Massiliensis (Marseille) 461 defunctus composuit sacramentorum volumen et systema perieoparum. b) Circa 480 hoc territorium sub dominatione Francorum adhuc pagano­ rum venit, sed populatio Galloromana continuare potuit vitam culturalem et christianam. Hoc adhuc multo facilius fiebat post conversionem Francorum duce Chlodovaco rege anno 496, qui gentem suam Germanicam directe e pa­ ganismo in sinum Ecclesiae catholicae direxit, adiuvante S. Remigio Remensi. Per 250 annos duravit regnum Merowingicum, cuius cultus uniformis liturgia quaedam erat, quam post detectionem saec. XVII. factam Gallicanam vocant (occurrunt etiam nomina: Gallica, vetus Gallica). Unitatis huius regni Merowingici externum signum et symbolum proprie haec liturgia fuit, in qua etiam nisus restituendi Imperium Romanum occidentale inveniri potest, nam reges Francorum in orationibus locum occupabant imperatorum Romanorum: « Re­ spice ad Francorum benignus imperium » et « Oremus pro christianissimo rege nostro » (Baumstark, Gesch. Werden p. 51). 2) Fontes. huius liturgiae fere omnes periere, a) E saec. VII. habetur Expositio anti­ quae liturgiae Gallicanae, in vanum adseripta S. Germano Parisiens! (1576), textus: PL 72, 89-98. b) Unicum monumentum stili puri est libellus Missarum septem a F. J. Mone detectus (cf. A. Wilmart, Lage et l’ordre des messes de Mone, in: Rev. Bcn. 1911, 377-390, P. Rado, Verfasser u. Heimat der Mone-Messen, in: Eph. Lit. 1928, 58-65); textus: PL 138, 863-882. Recens ed. critica cum optimis an­ notationibus in: L.C. Mohlberg-L. Eizenhi)fer-P. Siffrin, Des Missalc Gallica­ num Vetus, Romae 1958, p. 61-91. c) Missale Gallicanum Vetus saec. VII-VIII. fragmentarium, scriptum pro Augustoduno (=Autun) vel Lauriaco ( = Lorsch), textus: PL 72, 339-382, ed. critica optima supra b) citata a. 1958. d) Lectionarium Luxoviense ( = Luxeuil) e saec. VII., textus: PL 72, 171216. ed. critica P. Salmon, Le lectionnaire de Luxeuil, I. Rome 1944., II. Rome 1953 (Collect. Bibl. Latina v. VIL et IX.). e) Missale Gothicum (Vat. Reg. 317) e saec. VIII., textus: PL 72, 225-318, ed. phototypica C. Slohlberg, Missale Gothicum, München 1930. fl Missale Francorum saec. VIII., textus: PL 72, 317-340, ed. critica: G. L. Mohlberg-L. Eizenhofer-P. Siffrin, Missale Francorum, Romae 1957. g) Palimpsestum Guelferbitanum, ed. A. Dold, Das alteste Liturgiebuch d. lat. Kirche. Ein altgallik. Lektionar 5-6 Jh:. Beuron 1936. 3) Descriptio Missae Gallicanae. a) Missa incipit cum ingressu cleri, interea canebatur «antiphona». Po­ stea celebrans salutavit populum: « Dominus sit semper vobiscum ». Dein can­ tabatur ·< Aius », i.e. trisagion latine et graece a populo: « Sanctus Deus, sanc­ tus fortis, sanctus immortalis», postea «prophetia», i.e. Benedictus. Collec­ ta post prophetiam nil aliud est quam oratio praecessa a « praefatione », i.e. A) Lil. Callicana. 95 adhortatione ad orandum, qualia in Occidente ubicunque in usu erant, in ritu Romano nunc tantum Fer. VI. Pass, et Mort. Domini. b) Post collectionem sequebatur pars didactica constans e tribus lectioni­ bus: una e Veteri Testamento, vel e passionibus martyrum, dein « apostolus », post has lectiones canebant Canticum trium puerorum (Benedicite). Librum Euangeliorum sollemni processione deferebant ad ambonem cum septem can­ delis et thuribulo, ad initium omnes clerici clamabant: « Gloria tibi, Domi­ ne! » Post lectionem Evangclii iterum cantabant « Aius n, cui cantui successit homelia. c) Pars sacrificalis Missae fidelium incoepit per litaniam diaconalem, uti in ritu Antiocheno, e quibus ortum duxit etiam « Aius u. Haec litania vicem supplet antiquae « orationis fidelium » et stilum orientalem prae se fert: « Di­ camus omnes: Domine miserere, exaudi et miserere, exaudi et miserere, Do­ mine miserere, ex toto corde et ex mente ». (Stowe Missale, quia in libris Gal­ licanis non remansit textus). Post litanias dicebat sacerdos « collectionem post precem ». Tunc dimittebantur pagani, catechumeni et poenitentes. d) Offertorium aperiebat sollemnis processio cum donis oblatis, quae imi­ tatio est ritus graeci. Panem in vase turri simili, vinum in calice portabant coo­ perta tribus velis, interea canebatur « sonus ». « Expositio liturgiae Gallica­ nae » iam haec oblata non consecrata vocat « Corpus Domini, sanguis Chri­ sti », omnino sicut in liturgia Antiochena, proleptice honorem iam oblatis con­ secrandis tribuens. Depositis oblatis super altare, et tectis velo, cecinerunt « Laudes », i.e. tria Alleluia. — Postea lecta sunt diptycha, i.e. commemora­ tiones vivorum et defunctorum, inter quos et apostoli, martyres et sancti no­ minabantur. Post lecta diptycha sequebatur « collectio post nomina », deinde omnino secundum morem Orientalium invicem dabant osculum pacis ante precem eucharisticam, cum « collectione post pacem ». e) Prex eucharistica exorditur sollemni dialogo « Sursum corda » etc. ante « contestationem », vel alio nomine « immolationem », quemadmodum cantus Romanae praefationi correspondons vocatus est. Unaquaeque Missa propriam habet n immolationem » multoque longiores sunt, quam in ritu Romano puro. Immolationem excipiebat Sanctus a populo decantatus. Dein successit ipsa consecratio, quae sine Canone fiebat, per « Qui pridie etc. », quam precem praecessit tantum brevis oratiuncula « Post Sanctus n, quae fere semper cum « Vere sanctus, vere benedictus Dominus noster Jesus Christus » incipiebat; dein statim veniunt verba consecratoria, post quas oratio antiqua anamnesi correspondons, clamata « post pridie » vel « post secreta » (ex quo sequitur verba consecratoria submissa voce, i.e. secrete recitata fuisse) et pars conse­ cratoria iam finita est. f) Sectio communionis initium fecit a fractione panis; see. decretum Con­ cilii Turonensis anni 567 debebant particulae in modum crucis disponi. — Post fractionem populus simul recitavit Orationem Dominicam, ut communem precem mensae Domini, inclusam per duas orationes sacerdotales (« ante ora­ tionem Domini » et « post orationem Domini »). — Hanc orationem excipie­ bat benedictio, ut ante communionem « in vas benedictum benedictionis mys­ terium ingrediatur » (Expos, ant. litg. Gallic.) Simplices sacerdotes brevi for- III. TYPOLOGIA. mula benedicebant: « Pax. fides et caritas et communicatio corporis et san­ guinis Domini sit semper vobiscum! ». Episcopi autem trinam dabant bene­ dictionem, e tribus membris constantem, quae secundum Missas varia fuit. Hae benedictiones decursu saec. IX-X. in ritum Romanum viam invenientes ibi in usu erant usque ad Tridentinum. — Durante communione canebatur « Trecanum », cantus invariabilis, quod α signum est catholicae fidei de Trini­ tatis credulitate » (Expositio). 4) Corruptio ct suppressio liturgiae Gallicanae. a) Non potest negari, liturgiam Gallicanam aliquo modo i usto plus nationalem fuisse: orta est tempore, quando Roma propter invectiones Longobardicas a Gallia satis separata erat ct quidem sub influxu ritus Antiocheni. Li­ bertas sat magna vigebat, omnes ecclesiae potuerunt secundum quandam or­ dinationem episcopalem anni 742 « libellum ordinis », i.e. cultum ordinan­ tem, conficere. Sic vera liturgica anarchia orta est, quam per aliquod tempus tantum augebant conatus ritus Romanum introducendi, quia non purus ritus Urbis assumebatur, sed vetus liturgia Gallicana cum eius elementis interpola­ ta est. Primum vestigium huius processus conspici potest in sic dicto Sacramentario Gelasiano, quod est manuscriptum unicum e s. VII. detectum per Beatum Thomasium cardinalem 1680 inter codices Reginenscs (a Christina regina Sueviae oriundos) Vaticanos (Vat. Reg. 316. Textus PL 74. et H. A. Wil­ son, The Gelasian Sacramentary, Oxford 1894). Hic codex est monumentum venerandum Romani ritus, sed scriptus est in Gallia ct aliquas interpolationes Gallicanas iam passus est. Λ. Chavasse, vir exquisitae doctrinae, valde proba­ bilem reddidit, quod Gelasianum compositum est e libro liturgico Romano, qui liturgiam » presbyteralem, i.e. in « titulis » usitatam retulit, in Gallia dein recepit functiones episcopales: ordinationes, consecrationem virginum, dedi­ cationem consecrationem chrismatis (Le Sacramentaire gélasien, sacramentaire presbytéral, Paris-Toumai 1958). Recens ed. Mohlberg, Roma 1960. b) Λ medio s. VI. usque ad VIII. hic processus perdurabat, adeo, ut circa medium saeculum VIII., versus 750-760 nova recensio Gelasiani orta est in Gallia. Haec recensio vocatur « Gelasianum saeculi VIII. », vel « Gelasianum francicum » et permultos habet testes textuales, e quibus eminens est Cod. Sangallensis 348. (ed. K. Mohlberg, Das frânkische Sacr. Gelasianum in alernannischcr Ueberlieferung, Münster 1918). Facile intelligitur hic triumphus spontaneus ritus Romani in Gallia: in Germania enim ante 754 S. Bonifatius Anglosaxo ritum Romanum propagabat, et in Germania certos usus Gallicanos iussu Zachariae papae (741-752) exstirpavit: « Omnes doce, sicut a sancta Ro­ mana. cui Deo auctore deservimus, accepisti Ecclesia n (PL 89, 952). Quia Bonifatii missio Germanica sub protectione Francorum stabat eiusque influxus etiam in Gallia magni fuit ponderis, per se patet quod recensio Francica Ge­ lasiani tam diffusa est in Gallia. Verisimile est quod Gelasianum recensionis Francicae in Anglia ortum duxit et quidem in Wessex, inde vero in Galliam translatum fuit. Revera Synodus 747 in Clovesho celebrata uniformitatem ri­ tus decrevit cum libris Romanis; Bonifatius allegat textum huius recensionis, fragmenta exstant Gelasiani scripta in littera anglosaxonica (sic A. Baumstark, Missale Romanum 1929, 86 s. et W. Leoison, England and the continent in the eight century. Oxford 1946, 97). B) Lit. Mozarabica. 97 c) Sed iam non Gelasianum erat cultus officialis Romanae ecclesiae, Sacramentarium Gregorianum et cantus Gregorianus occupabat eius locum. Quan­ do ergo summus Pontifex Stephaniis II. anno 754 in Gallia erat, cultus Ro­ manae Urbis et cantus eius ita placuit, quod iam Pip pinus rex introduxit can­ tum romanum, uti testatur filius eius, Carolus Magnus: « Ut cantum romanum pleniter discant... genitor noster Pipinus rex decertavit ut fieret, quando gallicanum (cantum) tulit ob unanimitatem sedis et sanctae Dei ecclesiae pacifi­ cam concordiam » (Mon. Germ. Hist., Leg. sect. II, tom. I. 61). Legatus Pi)ini erat patruus eius, Chrodegangus Metensis episcopus, qui toto animo inliabat Roma reversus liturgiam Romanam introducendi, una cum fratre suo Remedio, episcopo Rotomagensi. Mohlberg (Rcndiconti Pont. Accad. Rom. di Archeol. 1931, 1933), Th. Klauser (Hist. Jahrb. 1933, 173) et W. Letvison (p. 98) hire coniiciunt recensionem Gelasiani saec. VII I-i fuisse typum a Pipino rege verisimiliter tunc praescriptum, quando eum papa Steplianus 754 visitavit. d) Carolus Magnus (768-814) opus liturgicum a patre suo incoeptum com­ plevit et ad finem usque perducit, Sacramentarium exposcens et accipiens ab Hadriano I. Hoc anno 784/5 factum est (Th. Klauser, Hist. Jabrbuch 1933, 179); exinde in scriptorio Palatii Aquisgranensis continuo exscribebant Sacra­ mentarium, ut Hadrianus I. testatur « a sancto disposito praedecessore nostro deifluo Gregorio papa... secundum sanctae nostrae ecclesiae traditionem » (Cod. Carolin. ed. Jaffé p. 274). Revera haec mutatio facilis erat, iam inde a multo tempore non scribebant libros liturgicos Gallicanos, nam 50 annis se­ rius post introductionem Sacramentarii Gregoriani, Hilduinus abbas iam lo­ quitur de « antiquissimis et nimia vetustate paene consumptis missalibus libris continentibus missae ordinem more gallico » (PL 106, 13). Liturgia tamen Gallicana exitu suo fecundavit Romanam (v. inferius F. 2.). Litteratura. Quoad ritus occidentales qui iam evanuerunt, vide F. Cabrol, Afrique (liturg:e) DAL I, 591-657. — Idem, Aquilce (lit.) DAL I, 2683-91, systema pericoparum V, 883-894. — Systema pericoparum Capuanum s. VI. et Neapolitanum s. VII. G. Morin, Anecdota Ma· rcdsolana I, Maredsous 1893. 426-444, etiam DAL V, 297-300 (G. Godu, Épitres), dein XII, 756-762 (H. Leclercq, Naples). Quoad liturgiam Gallicanam: Neale-Forbes, The ancient Liturgies of the Gallican Church, Burntisland 1855. — E. Buchwald, De liturg. Gallicana. Breslau 1890. — H. Le­ clercq. Gallicane (liturgie) DAL VI. 473-593. — Λ. Wilmart. Germain de Paris DAL V, 1, 1066-1090. — J. Thibaut, L’ancienne liturgie Gallicane, Paris 1929. — P. Rado, Das atteste Schriftlesungssystein der altgallikanischen Liturgie, Ephem. Lit. 1931, 9-15. 100-115. — F. Cabrol. La messe en Occident, Paris 1932, 139-156. — Th. Klauser. Die litg. Austauschbez.ichungen der romischen und frankisch-dcutschcn Kirchen, in: Hist. Jahrbuch 1933, 169-189. — J. Quasten, Oriental influence in the Gallican Liturgy, in: Traditio (New York) 1943, 55-73. — A. Gastoué, Le chant Gallican, Rev. chant Grégorien (Greno­ ble) 1937, 101-106. 131-133. 167-176 (cf. Arch. fLit. w. 1950, 415-416.) — M. Righetti, Storia lit. I, 1945, 115-126. — E. Griffe, Aux origines de la litg. Gallicane, in: Bullet de litt. ccclés. 1951, 17-43. B) De liturgia Mozarabica. I) Territorium a) huius typi liturgici fuit Hispania vetustissima provincia Romani impe­ rii, quam primi Iberi coluisse dicuntur. Hi cum superveniente Celtarum tur7. - Radô, Ench. Liturgicum. 93 ΙΠ. TYPOLOGIA. ma permixti, iam inde saec. II. ante Christum natum Romanis subiecti sunt. Sicut Galli, ita etiam populus Ibero-celta linguam latinam assumpsit, et iam primis saeculis christianis fide excellait. Martyres eius numerosi: inter quos Eulalia Barcinonensis, Vmcentius diaconus; Cordubenses: Januarius, Faustus, Martialis; episcopi celebres, ut e.gr. Hosius in Nicaena synodo veneratus, cuius coaevus erat Juvencus, primus poetarum Christianorum latinorum. Hac aetate nondum senno esse postest de liturgico typo proprio, sed saeculo VI.-o vesti­ gia eius iam sine dubio inveniri possunt. b) Hoc territorium, ut provincia ecclesiastica, arctissimae necessitudinis nexu coniuncta erat Romanae Sedi, fere ut Africa proconsularis. Hoc autem post quatuor fere saecula aliter fiebat, nam Hispania inter primas erat provincias, quae incursionibus Barbarorum succubuit. Anno 409 enim occupata est per Suevos et Vandalos; Vandali 430 pergebant in Africam eam sibi subiicientes, Sued autem remanserunt in parte occidentali, in Lusitania. Confines eorum evaserunt Gothi « occidentales » seu Wisigothi sub Euricho rege (466-484), qui regno α Gothiae », seu Scptimaniae (regio Galliae meridionalis usque ad Rhodanum) adiunxit etiam territoria ultra Pyrenaeos. Wisigothi dein 507 a Chlodovaeo, Francorum rege catholico e Gallia expulsi, Hispaniam totaliter sibi occupabant. Ibi hi semibarbari, confessionem Arianam profitentes, liturgia et lingua Gothica utentes, catholicos Ibero-romanos aliquoties quidem perse­ cuti sunt, sed extirpare eos non potuerunt, quod sequentia facta ostendunt. c) Sacculo hoc tenebroso VI.-o sine dubio iam aliquatenus typus liturgicus proprius inter catholicos aderat. Hoc pro ierritorio Suevis subiecto de­ monstrat tendentia romanizandi, nam haec tendentia supponit alii typi liturgici existentiam. Profuturus enim, episcopus urbis capitis, Bragae, anno 538 a Summo Pontifice Vigilio petiit et accepit consilia liturgica, inter cetera etiam Canonem Romanum Missae, dein descriptionem ritus Baptismi. Praescriptum est etiam, quod Arianis ad fidem conversis non solum baptisma, sed nec con­ firmationem licet iterare (PL 69, 15 s.). Quod haec tendentia romanizandi in Lusitania perduravit, eo cernitur quod anno 563 concilium Bragense ordina­ vit, « ut eodem ordine missae celebrentur ab omnibus, quam Profuturus... ab ipsa apostolicae sedis auctoritate suscepit scriptum ». Ergo existebat alius ri­ tus, quod etiam in parte Hispaniae Wisigothis subiecto sic erat. Nam Wisi­ gothis sub rege Reccaredo 586 ad catholicam fidem conversis, statim videmus liturgiam propriam wisigothicam efllorescere, hoc autem necessario supponit, quod iam antea exsistebat. d) Liturgia haec una cum populo novo nunc orituro e commixtione paci­ fica Ibero-romanorum et Gothorum per 120 annos aetatem florescentem habe­ bat. Reges Gothici, nunc iam catholici, omni potentia favebant huic liturgiae propriae; de ea inter alia decreta tulerunt 18 concilia Toletana; episcopi ma­ gni s. VI-VII. composuerunt permultas formulas liturgicas. Quorum praeci­ pui sunt: Petrus Leridensis (saec. VI.), Leander Hispalensis (1599), frater eius Isidorus Hispalensis (1636), lldcphonsus Toletanus (1667), Julianus Toletanus (1690) et multi alii quorum nomina etiam nota sunt, secus ac in omnibus aliis liturgiis. 2) Fontes huius liturgiae uberrimi sunt, etsi manuscripta aetatis posterioris (s. IX-XI), sed descripti ex exemplaribus s. VII-VI1I. Praecipui hi sunt. B) Lit. Mozarabica. 99 a) Liber comicus (i.e. cornes, pericoparum systema continens) de Silos, ed. G. Morin, Anccdota Maredsolana, Maredsous 1893. Ed. nova e quinque mss-is: J- Perez de Urbel, Liber comicus (Mon. Ilisp. Sacra ser. litg. vol. II.), Madrid 1950. — Aliud systema invenitur in manuscripto Paris Bibl. Nat. lat. 2269, quod antiquissimum videtur, editum est ab A. M. M undo, El Commicus palimsest Paris Lat. 2269., in: Liturgica Card. I. A. Schuster in memoriam. Montserrat 1956, 151-275. b) Liber Ordinum, continens ritum Sacramentorum, cd. a M. Férotin, Mo­ numenta Eccl. liturgica V, Paris 1904. c) Sacramentarium Mozarabicum, Missae ordinem et Missas exhibens sec. mss Toletana IX-X. saec., ed. M. Férotin, Le Liber Sacramentorum Mozarabicus, MEL VI, Paris 1912. d) Ordinem Missae describit et explicat S. Isidorus Hispalensis: De eccle­ siasticis officiis (PL 83, 737-826). e) Missale Mixtum (i.e. plenum, non solum Sacramentarium, i.e. preces sacerdotales continens) editio 1500. impressa e manuscriptis maxima parte hodie deperditis (PL 85.) et Breviarium Gothicum ab eodem editum (PL 86.). f) Libellus Orationum, ed a Bianchini, Op. omnia tom. I (1741). Nova edi­ tio critica: J. Vives-J. Claveras, Oracional Visigôtico, Barcelona 1946. g) Hymnodiam collegit Cl. Blume, Hymnodia Gothica (Analecta Hymnica medii aevi vol. 27.), Leipzig 1897; novas adiecit Perez de Urbel, Origen de los hymnos mozarabes, Silos 1932. h) Antiphonarium Mozarabicum Legionense (=Léon), ed. per PP. Benedictinos de Silos, Burgos 1928. 3) Descriptio Missae mozarabicae. a) Descriptioni huius typi Mozarabici praemittimus notam de proprieta­ tibus principalibus, quae iam saec. VI. conspici possunt. 1° Primo intuitu videtur abundantia exuberans formularum, quarum mul­ to plures reperiuntur, quam in ritu Romano antiquo. Prolixitate textuum Mo­ zarabes superant omnes liturgias occidentales, ita ut Missa certe aliquot horas durare debuit. 2° Centonisatio in hoc typo maximum locum obtinuit, usque adeo, ut quaedam « inlatio n ( = praefatio, sensu Romano) etiam decem categorias Aris­ totelis continet: « ...sine qualitate bonum, sine quantitate magnum o. Totas partes e scriptis Patrum et scriptorum ecclesiasticorum contexerunt in permul­ tis textibus liturgicis. 3° Amplificatio textuum valde usitatur: e.gr. « Gloria et honor Patri et Filio » etc., « Per omnia semper saecula saeculorum », « Laus tibi Domine Jesu Christe, rex aeternae gloriae », « Aures ad Dominum. Habemus ad Do­ minum nostrum. » Additio etiam vocabuli « Filioque » talis amplificatio habe­ ri debet. 100 III. TYPOLOGIA. Γ Mozarabica liturgia characterem profunde theologicum prae se fert. Inter cetera themata praesertim excolitur doctrina de SS. Trinitate, propter Arianos et Priscillianistas in Hispania degentes; sic e.gr. praefatio SS. Trinita­ tis in Gelasiano primigenio iam exsistens oriunda est ex inlatione Mozarabica, Romana prolixiore (Miss. Mixtum PL 85, 255). b) Missa Mozarabica praecipuis dclineamentis eadem est fere, ac Gallicana. 1° Missa incepit cum ingressu cleri in ecclesiam, cantando « officium », i.e. cantilenam psalmodicam introitus. 2° More orientali statim subsequebatur praeparatio oblatorum, graece proskomidia. Corporale extendebatur et clara voce dictum est: « Attollite por­ tas principes vestras et introibit rex gloriae ». Sicut in ritibus orientalibus, etiam in liturgia Mozarabica in pane et vino proleptice iam corpus et san­ guis Christi futurus adorabatur. Vinum cum aqua miscetur; symbolismus con­ spicitur in oratione comitante: « Misce, quaesumus, Domine, in calice isto, quod manavit ex latere tuo, ut fiat in remissionem peccatorum nostrorum ». Panis dein benedicitur, collocatur in patena et totus velatur. Ritus hic proskomidiae sine dubio etiam in ritu Gallicano usurpabatur, etsi fontes parce super­ stites, casu hoc taceant; usum hunc in Gallia quoque viguisse inde colligimus, quod in permultis libris liturgicis Romanis « Gregoriani fusionati » (de quo in­ ferius) per saecula permansit proskomidia initio Missae, sicut et hodie in ritu Ordinis Praedicatorum, qui nil aliud est, quam ritus Parisiensis s. XIII-i. 3° Deest a Aius » et « Kyrie » liturgiae Gallicanae, loco eorum iam saec. VII. habetur α Gloria in excelsis ». 4° Oratio eodem modo recitata fuit, ac in Gallicano ritu: secundum tcrminologiam S. Isidori post n Orationem admonitionis » sequebatur « Oratio in­ vocationis » («De missa et orationibus », De eccl. off. I, 15) quae correspon­ dent « praefationi » et α collectioni » Gallicani ritus; in manuscriptis Mozarabicis vocantur α Missa n et a Alia ». 5° Deinde legebantur tres lectiones, ut in Gallia. 6° Offertorii pars essentialis iam ante Missam peracta est, ideo canitur « sacrificium », i.e. cantus offcrtorialis, Trisagion, et loco « orationis fidelium » antiquae aetatis brevis oratio communis pro Ecclesia omni, pro captivis, infir­ mis et peregrinis. — Diptycha Gallicana iam schematizata inveniuntur, « Me­ mento » sunt in quibus primum nomina Missam offerentium dicuntur. Oratio • post nomina » et « post pacem » similiter dicuntur ac in ritu Gallicano. Ad ritum pacis primo osculatur patenam, dein dicit sacerdos: « Habete osculum di­ lectionis et pacis, ut apti sitis sacrosanctis mysteriis Dei. » 7° Pars consecrat oria exorditur cum dialogo amplificato, praecipue: « Deo ac Domino nostro Jesu Christo filio Dei, qui est in caelis, dignas laudes dignasque gratias referamus », dein cantata fuit sat prolixa α Inlatio ». Post can­ tum populi (Sanctus), ut in liturgia Gallicana, statim sequitur brevis et sem­ per xariabilis oratio « Post sanctus », dein post consecrationem oratio « Post pridie ». Haec oratio tantum anamnescos characterem prae se fert, et non epi- B) Lil. Mozarabica. 101 klcseos (cf. W. S. Porter, The Mozarabic Post pridie, Journal of theol. Studies 1934, 182-194, qui ostendit e 240 formulis tantum decern esse epiklesim con­ tinentes, omnes posterioris aetatis). 8° Ritus communionis est omnino identicus cum Gallicano, excepto, quod statim initio, ante fractionem panis, canitur Credo (v. supra) (Missae descrip­ tionem uberiorem videsis H. Leclercq, La messe mozarabe, in·. DAL art Mes­ ses XI (1933) col. 674-690). 5) Sortes ulteriores liturgiae Mozarabicae. 9 In ipso aetatis flore anno 711 victoria Arabica apud Xeres de la Frontera regno et ecclesiae Wisigothicae finem imposuit. Maxima pars Hispaniae sub dominatione Arabica remansit, tantum regiones boreales liberae manebant. Post hanc invasionem quoque retinuerunt propriam liturgiam, tum christiani sub ditione Musulmanorum viventes, tum christiani in Aquilone refugium in­ venientes. Saeculo XI. dein, aevo crescentis potestatis Christianorum, relatio­ nes ad Sanctam Sedem invalescentes secum ferebant, imprimis tempore Gregorii VII. acceptionem Romani ritus loco Gothici. Sancho Ramirez, rex Aragoniae, anno 1063 tulit legem, ne sacerdotes « alio more, quam Romano preca­ rentur, neque Gothica, utpote peregrina, piacula exsolverentur ». Alphonsus VI., rex Castiliae et Legionis (Léon), 1074 accepit litteras exhortatorias a Gregorio VII. ad introducendum ritum Romanum, quod tandem concilium in Burgos coactum decrevit 1085; Richardus abbas Massiliensis et cardinalis, le­ gatus pontificius, hoc etiam, non sine resistentia cleri, perfecit. Christiani in califatu Cordubensi remanentes, liturgiam tamen retinebant, ut patet, dum ex­ pugnatione Granadae (1492) etiam hi ceteris Hispanis se unientes, hanc reli­ querunt. Cardinalis Ximenez e pietate in sacello cathedralis Toletanae et ali­ quibus aliis retinebat cum approbatione Julii II. ritum qui tunc iam exclusive Mozarabes vocabatur, quod significat christianum « arabizatum » (must-arab). Collegium a Ximenez fundatum usque hodie perdurat, imo ritus Mozarabicus iterum honoratur ut monumentum temporis elapsi nationale. Sic 1943, quando anniversarium millenarium regni Castiliae celebrabatur. Covarrubiae Missa ritu Mozarabico celebrata est (cf. Rev. d’histoire ecclésiastique 1943. 554-555). Litteratura. J. Prado, Historia dei rito Mozarabe, Silos 1928. — 11. Engberding, Dic spanischwestgotische Liturgie, in: Liturg. Zeitschr. 1931/32, 155, 241-249, ubi uberior bibliographia. — Λ. Baumstark, Oricntalisches in altspanischer Liturgie, in: Oriens christ. 3. ser. 1935, 1-37. — F. Cabrol, Mozarabe (liturgie), DAL XII (1935) 390-491. — R. M. Pidal, Espagna del Cid (versio Germ. München 1936' I, 171-181. — P. Séjourné, Saint Isidore de Séville et la liturgie wisigothique, in: Miscellanea Isidoriana, Romae 1936. 221-251. — G. Morin, La part de S. Isidore dans la constitution du texte du psautier mozarabe, ibid. 151-163. — A. Franqueza, Die Beteiligung des Volkcs in der mozarabischen Liturgie, in: Lit. Leben 1938, 243-272. — M. Alamo, Les calendriers mozarabes d’après Dom Férotin. Additions et corrections, in: Rev. d’hist, cedes. 1943, 100-131. — J. Prado. Valoraciôn y plan de reforma del Rito mozarabe, Madrid 1943 (cf. Revue d’histoire ecclés. 1944/5, p. 346). — M. Righetti, Storia liturgica I (1945) p. 135-137. — L. Brou. Études sur la liturgie mozarabe, Eph. Lit. 1947, 13-54. 309-334. — Idem. Bulletin de liturgie mozarabe, in: Hispania sacra 1949, 459-484. 1Π. TYPO LOGI A. 102 C) De liturgia Ambrosiana. 1) Territorium, liturgiae huius quae etiam Italiae superioris, vel Mediolanensis nomine vocatur, est Italiae pars versus Aquilonem sita. a) Qui fuerint initio Italiam superiorem incolentes, nescitur, e Livio (V, 31) comperimus Gallos, i.e. Celtas, ibidem circa 590 a. Chr. irruisse; Roma hoc territorium irrevocabiliter sub Julio Caesare sibi subiugavit, quod nomen ac­ cepit Galliae Cisalpinae seu Citerioris, cui opposita est Gallia Transalpina seu Ulterior. Denominatio haec vere optima est, nam gens eiusdem generis Celti­ ci, eiusdem linguae et culturae incolebat utramque provinciam, tum Galliam, tum Italiae partem septentrionalem. Non est ergo mirum, quod etiam hoc terri­ torio inveniri potest liturgia typi Gallicani; non solum stilus Gallicanus textuum hoc demonstrat, sed etiam Missae structura clare ostendens, etsi Romana facta, antiqua delineamenta Gallicana. b) Liturgicus hic typus, sicut cognitus est, non potest esse simpliciter a S. Ambrosio creatus, nam s. IV. adhuc non fuit tam idoneum ad typos varios severe distinctos producendum. Certum est, Doctorem eximium habuisse par­ tes magnas in cultu divino: ipse enim erat introductor « psalmi antiphonarii » et hymnorum cantus (Vita Ambr., auctore Paulino PL 14, 31 et Augustin. Con­ fess. IX, 7), sed tamen stricte loquendo non fuit auctor novi typi liturgici. Aevo Carolingico, quando toto vasto imperio ritus Romanus usu receptus est, ritus proprius antiquus Mediolani dignus visus est, propter quem fama crearetur eum ab Ambrosio originem ducere. Revera ante hoc tempus ignota erat origo « Ambrosiana » huius typi. Walafridus Strabo (f849) iam loquitur de hac fa­ ma: « Ambrosius Mediolanensis episcopus, tam missae, quam ceterorum dispo­ sitionem officiorum suae ecclesiae ordinavit » (De ecclesiastic, rerum exordiis et incrementis c. 23). Epistola Pauli et Gebehardi narrat, Ambrosium sacra­ mentarium ordinasse, systema pericoparum invexisse et antiphonarium com­ posuisse (Mabillon, Musaeum Italic. I, 96, cf. Kraus, Realencyclop. christl. Altertümer II, 332). Conamina reapse fuerunt invehendi ritum Romanum et qui­ dem iam Gelasianum etiam Mediolani, cuius plures testes exsistunt, inter quos numeratur fragmentum Musaei Budapestinensis (c. 1. m. ae. 441, de quo C. Mohlberg, Nuovi frammenti di un sacramentario Gelasiano delTItalia settentrionale, in: Rendiconti d. Pont. Accademia Rom. di Archeologia 16 (1940) 131-151). Historia fabularis de miraculis, propter quae Hadrianus I. et Carolus Magnus discesserunt ab invectione ritus Romani, s. XI. primo occurrit (Landulphus, Hist. Mediol. PL 147, 853). 2) Fontes praecipui ritus Ambrosiani sunt: a) Vetustissimum documentum est Missa catechumenorum s. VII. e cod. Sangallensi 908 inf. (i.e. palimpsesto), ed. A. Dold, Le texte de la Missa Ca­ techumenorum du Cod. Sangallens., Rev. Bénéd. 1924, 307-316). b) Expositio Missae canonicae e s. VIII., ed A. Wilmart, Une exposition de la messe ambrosienne, JfLw 1922, 47-67. C) Lit. Ambrosiana. 103 c) Sacramentarium de Biasca s. IX-X., cf. A. Ceriani, Monumenta sacra et profana vol. VIII. (incompletum), 1891. d) Codex Sacramentorum Bergomensis s. X-XI. ed. P. Cagin, Auctarium Solesmense L, Solesmes 1900. e) Kalendarium et ordines eccl. Mediolanensis, per Beroldum s. XII. ed. M. Magistretti, Milano 1894. f) A. Ratti (Pius XL) — M. Magistretti, Missale Ambrosianum duplex cum critico commentario continuo, Milano 1913. 3) Descriptio Missae. a) Missa incipit cum cantu « ingressae »; sub influxu ritus Romani mediaevalis etiam habetur ante eam oratio ante altare. Post incensationem in Mis­ sa sollemni cantatur « Gloria in excelsis », loco eius in dominicis quadragesimalibus vestigium remansit antiquitatis: diaconat is litania, ad quam respon­ detur per « Domine miserere » et « Kyrie eleison ». Huius litaniae est memo­ ria in aliis missis post « Gloria in excelsis » triplex Kyrie eleison. b) Salutatio populi « Dominus vobiscum » in ritu Ambrosiano semper fit sine versione ad populum, archaismus hic in memoriam revocat altaria ad po­ pulum versa. c) Pars didactica complectitur tres lectiones: prophetiam, lectionem apostolicam et Evangelium, quae vocantur: « lectio » (si sumenda sit, e Vetere Te­ stamento, vel Actis apostolorum), « epistola » et « lectio evangelii ». Post lec­ tionem, si habeatur, canitur « psalmellus » correspondens gradual! Romano, post epistolam Alleluia cum « melodiis » cantatis super versiculum, tempore poenitentiae loco Alleluia canitur « cantus » (Romanus « tractus »). — Evan­ gelium circumdatur magna cum sollemnitate, canitur cum thuribulis et cande­ labris e pulpito. Post lectionem Evangelii canitur triplex Kyrie et « antiphona ad evangelium », quae optime intelligitur ut cantus processionis evangelicae ad exemplum Byzantinum, postea dicitur « oratio super sindonem », sc. post coopertionem altaris sindone sacro. d) Offertorium in Missis sollemnibus cathedralis Mediolanensis adhuc fit ritu antiquo: viri et mulieres vestiti tunicis lineis talaribus, manibus » fanone » coopertis oblata afferunt ad cancellos altaris, ubi celebrans cum ministris sa­ cris ea recipit. Iam a. 879. invenitur quaedam confratemitas ad hunc finem instituta, vocata « Schola S. Ambrosii » (Borella in: Righetti III, 544). Cantus offertorii est antiphona ad « offertorium ». Antequam celebrans ipse quoque hoc « offertorium » diceret, praeparat oblata et offert ea, orationibus quae a ritu Romano differunt; in Missa sollemni ea incensat. Deinde legit tantum « offertorium ». Postea sequitur « Symbolum Constantinopolitanum », i.e. Cre­ do, post Credo succedit « oratio super oblata ». e) Pars consecratoria incipit cum « praefatione » (piae in unaquaque Mis­ sa propria est et concluditur cum cantu « Sanctus ». Canon iam in primo mo­ numento legitur (Expositio missae canonicae, Wilmart 1. c. p. 60-61) certum est, iam S. Ambrosium canonem hunc actionis exposuisse in libris « De sacramen­ tis », qui hodie communiter ei adseribuntur. Ilie canon idem est ac Romanus, III. TÏPOLOGIA. paucis variantibus exceptis, sed in « Communicantes n etiam Sancti Mediola­ nenses commemorantur, post consecrationem autem loco « Haec quotiescunque... » dicitur: «Mandans quoque et dicens ad eos: Haec quotiescunque fe­ ceritis, ad meam commemorationem facietis, mortem meam praedicabitis, re­ surrectionem meam annuntiabitis, adventum meum sperabitis, donec iterum de caelis veniam ad vos ». Ritus specialis Ambrosianus est, quod ante « Qui pridie » in cornu altaris nihil dicens lavat digitos. Elevatio Corporis et San­ guinis Domini statim locum obtinuit, quando in ecclesia Parisiens! initio s. XIII. haec in usum venit: anno 1229 archiepiscopus Henricus de Settala ordinavit, ut « in elevatione campana pulsetur » (Borella l.c. p. 557). f) Post conclusionem Canonis per doxologiam aliquatenus a Romana dif­ ferentem, statim sequitur fractio panis in tres partes cum oratione: « Commixtio consecrati corporis et sanguinis D.N. Jesu Christi, nobis edentibus et su­ mentibus proficiat ad vitam et gaudium sempiternum ». Interea canitur « confractorium », quam sacerdos post fractionem secrete dicit. g) Oratio introductoria communionis est Pater noster deinde datur « Pax »; « Agnus Dei » tantum in Missis pro defunctis dicitur. « Pax » hoc loco signum influxus Romani est, primigenius eius locus, ut in Gallicano typo contigit, erat ante partem consecratoriam, cuius vestigium hodiedum est admonitio (ante offertorium): « Pacem habete! R. Ad te Domine. » Orationes praeparatoriae communionis sunt eaedem ac in Missali Romano (secunda excepta), dicitur « Domine non sum dignus ». Populus communicatur, communicantes respon­ dent ad « Corpus Christi»: «Arnen» (Righetti III, 427). Inter communionem cantatur « transitorium n, cantus variabilis communionis. Post purificationem dicitur oratio post communionem, datur benedictio et legitur Evangelium S. Joannis. 4) Sortes ulteriores liturgiae Ambrosianae comparatae cum aliis liturgiis occidentalibus, faustiores sunt. Postquam cauti sunt conatus aevo Carolingico liturgiam propriam abolendi, auctoritas ritus huius S. Ambrosio fundata etiam nisus temporis S. Gregorii VII. superare potuit. Codificator et renovator, non sine aliqua adaptatione ad ritum Roma­ num, fuit Tridentini tempore S. Carolus Borromaeus, qui cum approbatione S. Sedis decem annis ante Missale Romanum iam edidit Missale Mediolanense (1560). Ideoque haec liturgia pulcherrima hodie quoque in usu est textibus et ritibus abundans in archidioecesi Mediolanensi et cantone Tessin in Helvetia. Litteratura. Λ. M. Ceriani, Notitia liturgiae Ambrosianae, (1895) in: Ratti-Magistretti op. supra cit. p. 413-439. — P. Lcjay, Ambrosienne (liturgie) DAL I, 1907, 1373-1442. — II. Le­ clercq, Messe ambrosienne, DAL XI (1933 696-701. — B. Ncunhcuser, Eine latcinische Sonde rliturgie, Liturg. Leben 1934, 313-326. Idem. Die ambrosianischc Messliturgie, ibid. 1936. 40-4S. — G. M. Sunol, Antiphonale missarum iuxta ritum S. Ecclesiae Mediolanen­ sis, Nomae 1935 (cf. AfLw 1950, 414-415). — A. Nohe, Das mailander Psalter. Seine Grundlage und Entwicklung. Freiburg i. Br. 1936. — B. Neunheuser, Von der ambrosianischen Quadragesima, in: Litg. Leben 1937, 57-67. — A. Parcdi. I prefazi Ambrosiani, M i’ano 1937 — B. Neunheuser, Orientalische.s in der Liturgie von Mailand, das Transi­ torium, in Christ. Or. 1938, 45-52. — V. Maraschi, Le particolarità del rito Ambrosiano, M.ano 1938 — A. Parcdi, La liturgia di Sant’Ambrogio, tn: S. Ambrogio nel XVI. cen- j ! ' I j D) Lit. Celtica. 105 tcnario della nascita, Milano 1940, 69-157. — IL Frank, Das mailandische Kirchenjahr in den Wcrkcn des hl. Ambrosius, in: Pastor bonus (Trier) 1940, 40-48, 79-90, 120-127, 1941, 11-17. — A. Caltaneo, 11 Breviario Ambrosiano. Note storiche cd illustrative, Mila­ no 1943. — M. Righetti, Storia liturgica I (1945) 126-135. — P. Borella, L’anno liturgico Ambrosiano, in: Righetti II (1946) 362-414. — Idem, La messa Ambrosiana, in: Righetti III (1949) 508-568. — Idem, Inilussi carolingici e monastici sul Messale Ambrosiano, in: Miscellanea liturgica, C. L. Mohlbcrg, Romae I (1948), 73-115. — E. Cattaneo, I canti della frazione e communione nella liturgia ambrosiana, ibid. II (1949) 147-174. — Od. Hel­ ming, Das mailandische Priifazionale, in: Arch. f. Liturgiewissenschaft 1950, 128-132. — Idem, Aliturgische Fastcnferien in Mailand, in: AfLw 1952, 44-60. D) De liturgia Celtica. 1) Territorium a) originarium, ubi vigebat hic ritus, etiam Hibernicus vel Scoticus, Iroscoticus nominatus, est Britannia, hodierna Anglia. Frequens incolis Celticae gentis, « Britanni » vocatis, s. I. post Chr. a Romanis occupatum est, Caledo­ nia (Scotia) et Hibernia (Eire) a tali subiugatione liberis manentibus. Britones Romano more et lingua assuescentes, paulatim fide Christiana imbuti sunt. Sine dubio ritum Gallicanum Galliae secuti sunt, nam s. V. videri potest frequens usus Galliae cum Britannia intercedens. Sic e.gr. e consilio Arelatensi anni 429 S. Germanus episcopus Autissiodorensis et S. Lupus Trecensis Britanniam missi sunt ad debellandum pelagianismum; idem Germanus cum Severo Trevirensi antistite iterum post sex annos ibidem iter fecit. Sic intelligi potest notitia tardiva, quod Germanus et Lupus fundamenta iecerunt « cursus Scottorum » i.e. officii divini (e ms saec. VIII. Musaei Britannici, cf. Eisenhofer I, 38). Haec arcta relatio Britanniam inter Galliamque ab antiquo tempore notissima est; sic iam Victricius episcopus Rotomagensis 415 visitavit insulam ab episco­ pis Britonibus rogatus (Hurter, Nomenclator lit., I, 333), ideoque per se intelligitur, fontibus liturgicis obiter inspectis, cur sit ritus Celticus idem ac Gal­ licanus Galliae. b) « Insula viridis », a Strabone lerne vocata, a Romanis Hibernia, per po­ pulum luvcrnorum ad genus Celtarum pertinentem incolebatur. Insula haec nunquam pertinens ad Imperium Romanum inde ab anno 432 a Britoromano S. Patricio ad fidem conversa est. Patricius nepos S. Martini in Monasterio Maiore (Marmoutier) a S. Martino fundato educatus est, clarum est ergo, quod omnes usus Gallicani apud Hibernos vigebant, tunc quoque, quando iam in Gallia in desuetudinem abiere (sic cyclus paschalis vetus annorum 84 loco anno 525 introducti novi cycli « Romani » 19 annorum, ritus differentes bap­ tismales, tonsura). Ideo dicebatur de Hibernis: « Britones toti mundo con­ trarii, moribus romanis inimici, non solum in Missa sed in tonsura etiam » (Gilda saec. VII., Righetti I, 138). Haec insula, aevo suo christiano iure meri­ toque vocata « Insula Sanctorum n, arx liturgiae Celticae effecta est, quando anno 449 Anglosaxones Britanniam inundaverunt flosque christianitatis ibi de­ cidit. Professio catholica una cum liturgia propria in montes Valliae ( = Wales) aufugit, partim Armonicam migravit in partibus occidentalibus Galliae, quae tunc ab ipsis Britannia minor (Bretagne) denominata est. Liturgia Celtica quae usque adhuc tantum Britanniae et Hiberniae propria fuit, sic diffundebatur ultra limites sui territorii originis. Quod magis factum est, cum monachi « Scottici n, i.e. Hibernia oriundi, propagationi fidei operam navabant. Primo 196 111. TYPOLOGIA. quidem Caledoniam seu Scotiam in Christi ovile redegerunt, praeeunte S. Columbano maiore (Columbkille) inde ab anno 563. Eodem saeculo autem alii monachi duce S. Columbano iuniore versus 590 totam continentem terram Europae peragrabant, liturgiam propriam, quae secus a Gallicano fere nihil differebat, secum portantes. Centra operationis missionariae erant monasteria celeberrima Luxovium (Luxeuil) in Gallia, Cella Sancti Galli in Helvetia, Bohienseque coenobium in Italia septentrionali. c) Per totum hoc saeculum VI. Anglosaxonum tribus in Britannia, nunc iam « Maiore d nuncupata, pagana remansit, christianitatis etiam vestigia de­ lens. Nemo nescit quantum sudavit S. Augustinus primus episcopus Cantuarensis (597-604) a S. Gregorio Magno Angliam missus in convertendo hanc gentem, quae dein decursu saeculi VII. totaliter catholicae fidei iugo se subdi­ dit. Liturgia ad initiis ea fuit, quam Augustinus et 40 socii secum ex Urbe Ro­ mana tulerunt, ita ut regnum Anglorum Romanitatis genuinae centrum evasit, e quo etiam Germaniae tribus pagani et fidem et liturgiam Romanam accepe­ runt, praeentibus S. Wilfrido, praesertim autem S. Bonifatio (1754). Vestigia ritus Celtici per laborem monachorum Scotticorum resuscitati in Anglia, 60 annis post exitum Augustini anno 664 in synodo Streaneshalchensi penitus de­ leta sunt. d) In Britannia minore, cum ad imperium Francorum pertinuerit, anno 817 sub Ludovico Pio ritum Romanum usu receperunt; in Caledonia regina Scotiae S. Margareta, uxor Malcolmi III. Romanam loco Celticae liturgiam instituit (1067-1095). In Hibernia vigebat longissime haec liturgia propria, usque post occupationem Anglicam (1172) etiam Hibernii ritus Romanos in synodo Cashel celebrata asciscere coacti sunt. 2) Fontes huius typi Celtici sunt a) praesertim Missale Bobiense, e s. VII. quod pri­ mum exemplum Missalis « pleni », i.e. etiam lectiones et alia continentis est. Nostra tantum aetate vocatur hoc nomine, prius α Sacramentarii Gallicani » nomen ei inhaesit (sic citatur etiam in Constit. « Munificentissimus Deus »). Ed. PL 72, 451-580, ed. critica E. A. Loice, The Bobbio Missal, London 1920. b) Item e monasterio Bobiensi oriundum est Antiphonariurn Banghorense (s. VII). hodie in Bibi. Ambrosiana, exaratum pro praeside chori officium prae­ sidente. Editio PL 72, 579-606, critica: F. E. Warren, The antiphonary of Ban­ gor I. London 1893, II, 1895. c) Missale a Stowe (hodie Dublin, Academy), ed. Warren, The Stowe-Missal, 1. London 1906, II. 1915. 3) Descriptio Missae Celticae. Uti C. Cabrol animadvertit, liturgia Celtica reapse non est ritus quidam sui iuris, sed est liturgia Gallicana, modo eclectico amplificata e ritibus aliis. a) Missae structura presse sequitur ritum Gallicanum, sed iam inde a s VII. habet Canonem Romanum (Missale Bobiense et Stowe). Missa, quae Hibemice (irish) vocabatur α oifrcnd » (offerenda), ritu Gallicano initium sump- Origo lit. Gallic. 107 sit a praeparatione oblatorum. Infundendo aquam dicebatur: « Peto te Pater, deprecor te Fili, obsecro te Spiritus Sancte », infundendo vinum autem: « Re­ mittet Pater, indulgeat Filius, misereatur Spiritus Sanctus ». In Missa catechu­ menorum iam dicta fuit « apologia » liturgica et litania, et « Gloria in excel­ sis »; permultaeque «collectiones» inveniuntur. « Alloir » (alleluia) cantatum est post Evangelium, postea autem Credo cum « Filioque ». Videtur quod Credo primo in liturgia Celtica hunc locum occupavit. b) Offertorium constat calicis revelatione completa, dein ostensione cali­ cis et patenae deinde e recitatione diptycharum, praesertim mortuorum, etsi etiam in Canone contineantur Memento duo, et quidem summopere amplifi­ cata. Talis amplificatio more Celtico conspicitur e.gr. in cantu Benedictus: « Benedictus qui venit in caelis ut conversaretur in terris, homo factus est, ut delicta carnis deleret, hostia factus est, ut per passionem suam vitam aeternam credentibus daret per dominum. » c) Etiam orationes Canonis plerumque incrementa accipiunt incredibilia: « Hanc igitur... quam tibi offerimus in honorem domini nostri ihesu xpisti et in commemorationem beatorum martirum tuorum in hac aeclesia quam fa­ mulus tuus ad honorem nominis tui aedificavit, quesumus domine ut placatus suscipias, eumque adque omnem populum ab idulorum cultura eripias et ad te deum verum patrem omnipotentem convertas, diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripias et in electorum tuorum iubeas grege numerari ». Caeremoniis quoque dilatantur omnia, sic e.gr. ad « periculosam orationem », i.e. verba consecratoria, sacerdos triplicem inclina­ tionem facit ad verba « accepit Jesus panem », populus se prosternit. Oratio est « periculosa », nam presbyter qui vel semel balbutiens offendit hanc ora­ tionem dicendo, see. Poenitentiale Cammiani 50 verbera accepit. Fractio pa­ nis more Gallicano obtinet locum ante « Pater noster ». Mirum est, quod see. gradum altiorcm festi panis dividitur in 3, 7, 8, 9, 11, 12, 13 et in Nativitate, Pascha et Pentecoste in 65 particulas. Litteratura. F. E. Warren, The liturgy and Ritual of the Celtic Church, Oxford 1881. — L. Gougaud, Celtiques (liturgies) DAL II, 2969-3032. — Idem, Christianity in Celtic lands, Lon­ don 1932. — L. Eisenhofer I, 37-38. — II. Leclercq, La messe dans les liturgies celtiques, DAL XI (1933) 690-6. — M. Righetti, Storia Liturgica I (1945 137-139. — V. Maraschi, Eine altirische Lektionsnotation im Wcltcnburger Evangeliar, in: Stud. u. Mitteilung. Re­ nt'd. ord. 1938, 161-198. — C. Power, The Mass in the Early Irish Church, in: The Irish Ecclesiastical Record 1942, 197-206. Scholion. De origine typi liturgici Gallicani. Quaestio haec multum disputata ideo videtur intricata, quia fontes primi­ genii satis non cognoscuntur; quocirca ratio originis huius typi liturgici ad mo­ dum hypothesis tantum coniici potest. Tres hypotheses, plus minus iam obso­ letae habentur ad declarandam originem liturgiae Gallicanae. 1° Hypothesis originis Orientalis, seu Ephesina. W. Palmer Angliis coniecit usus liturgicos Gallicanos Ephesi ortos esse, S. Pothinus etenim, episco­ pus Lugdunensis ex hac urbe erat oriundus, imo etiam eius successor, S. Ire­ naeus in Oriente incumbens studiis, Smyrnae discipulus erat S. Polycarpi. — 10$ III. TYP0L0G1A. At laudati episcopi saec. II. vixerunt et hoc tempore non potest adhuc sermo esse de typo liturgico iam evoluto. — Recentius J. B. Thibaut Joannem Cassia­ num designavit ut auctorem liturgiae Gallicanae, qui utique ex Oriente, Syria nempe veniens, in suo magno monasterio a se Massiliae versus 415 fundato ri­ tum originalem Romanum ritibus Syriacis renovavit. — At dicendum est, quod unus non sufficit ad varia facta declaranda, etsi etiam partes habere potuit; certum est enim, et alios in opere liturgico collaborasse. 2° Hypothesis Mediolanensis, cuius auctor Lud. Duchesne fuit, tenet, usus Gallicanos Mediolani ortos esse. Ecclesia enim haec necessitudines habebat cum Oriente, curia enim imperatoris saec. IV.-o per longum tempus Mediolani erat, sicque multi episcopi orientales hanc urbem visitabant. Item, episcopus Am­ brosio praecedens orientalis erat: Auxentius, Cappadocia oriundus, qui tem­ pore longo episcopatus sui ritus orientales inducere potuit (355-374), quod tunc Ambrosius retinuit. A Mediolano deinde usus hi in Galliam et Hispaniam pe­ netraverunt. — At dicendum est, quod inverisimile esset, Ambrosium, vel quemcumquc alium novum ritum ab Auxentio instrusum retinuisse, erat enim Arianus. 3° Hypothesis Romana, primo prolata a Ferd. Probst, et propugnata etiam a Paulo Cagin, et Ferd. Cabrol, tenet, totam Occidentem uniformem ritum secutam esse, qui dein decursu saeculi IV. Romae reformationem subiit, quae in aliis partibus Occidentis iam non fuerit secuta. — Typus ergo Gallicanus esset Romanus antiquus, sed influxus Orientales subeundo, adhuc magis de­ clinavit a ritu Romano. — At non inveniuntur vestigia huius tam gravis cor­ rectionis, et non est verisimile ecclesiam tam « conservativam », quam Roma­ nam, hoc fecisse. 4’ Hypothesis complexiva ergo, quam proponimus, omnia debet facta eno­ dare, quae fere sequentia sunt: a. Primum factum est, quod non solum una vel altera debet e familiis Oc­ cidentalibus considerari, sed omnes universim sumptae, ut typus liturgicus, nam adeo propinquae conspiciuntur. Origo ergo earum communiter debet in­ vestigari. b. Secundum factum est praesentia elementorum Orientalium in his fa­ miliis liturgicis non-Romanis, et quidem praeprimis liturgiae Antiochenae e qua etiam Byzantina orta est. In memoriam revocantur: ritus (proskomidia, litaniae diaconales, processiones in Missa), cantus (aius=trisagion, Kyrie, trecanum), usus (a pax » ante partem consecratoriam, fractio panis multiplex, ar­ tificialis), demum stilus euchologicus; omnia evidenter indolem orientalem prae se ferunt. Quia elementa haec maxime in ritu Antiocheno inveniri possunt, praeprimis hic influxus Antiochenus debet declarari. c. Tertium factum est, quod elementa haec orientalia tantum instar pene­ trationis (vulgo « infillrationis ») haberi debent, aliis verbis liturgiae hae occi­ dentales non possunt dici simpliciter rami ritus orientalis. Manent etenim oc­ cidentales, latinae, quia proprietates habent ab orientalibus ritibus eas discer­ nentes. 1) influxus anni liturgici in euchologiam Missae, quae varietas in liturgiis typi Gallicani maxima est, (2) dein consecratio «Qui pridie», i.e. per relationem cvangelistarum synopticorum facta; orientales per verba Paulina Origo lit. Gallic. 109 (et Lucana) consecrant, (3) demum « admonitiones n (invitatoria, « praefatio­ nes ») ante orationes etiam tantum in Occidente rcperiuntur. d. Quartum factum est, quod ante saeculum V. non potest mentio fieri ullius typi liturgici. Anni saeculi V. imprimis secundum dimidium saeculi circa interitum Imperii occidentalis, viderunt ortum typorum liturgicorum in Occi­ dente. Familiae variae eiusdem typi liturgici dein saec. VI. se evolverunt. VII-o floruerunt et VIII. iam influxus Romanus conspici potest. 5° Haec facta explicantur per nostram hypothesim complexivam, qua non de singulis personis, ut auctoribus agitur, nec de aliqua etsi capitali, civitate. Loco singularum personarum plures haberi debent auctores familiarum liturgicarum typi Gallicani: tum personae eximiae, tum populationes generis Cel­ tici; loco civitatum territoria, imprimis Gallia et territoria a Celtis habitata. a. Plures viri eximii erant in relatione cum Oriente. Sic Hilarius Pictaviensis per plures annos in exilio orientali degens (356-359), qui primus composuit hymnos latinos, etsi non venerunt in usum liturgicum; dein sine dubio Cassia­ nus, discipulus Chrysostomi, qui pluries consuetudines Syriacas usibus /\egyptiacis anteponit (e.gr. quod tempore inter Ascensionem et Pentecosten non est genuflectendum et ieiunandum sicut in Aegypto, Collât. XXI, 10, cf. J. Dolger, Sol salutis p. 175). Massilia, ubi Cassianus monasteria sua fundavit, reapse erat quo permulti convenerunt Orientalium et Occidentalium. Aliquot decen­ nia post Cassianum revera Musaeus componens sacramentorum volumen et contestandi beneficia Dei, i.e. « contestationes », presbyter erat Massiliensis (Gennadius, De viris inlustribus c. 79). Memorari possunt Sidonius Apollinaris episcopus Avernensis (471-182) senatorii generis et poeta, qui ipse quoque com­ posuit contestationes (teste Gregorio Turonensi Hist. Franc. II, 22). Caesarius Arelatensis (|543) quoque maximas partes habuit in liturgia Gallicana evol­ venda, cuius testis qualificatus haberi debet (cf. K. Berg, Die Werke des hl. Caesarius von Aries ais liturgiegeschichtliche Quelle 1946). De viris liturgiam Mozarabicam ditantibus iam audivimus. b. Populationes generis Celtici, Galloromani, Ibero-romani, Britoromani, item habitatores Gallicae originis Italiae septentrionalis, sine dubio partem habent in liturgia hac Gallicana tum evolvenda, tum recipienda. Spiritualitas Celtarum loco sobrietatis Romanae magis amabat mysticismum, « individuaIcm » pietatem, prolixitatem, affectuum dominatum, ritus ditiores, coloribus ple­ nos, quae omnia invenerunt in Orientis ritibus. Sic intelligitur, cur typus Gal­ licanus ortus et ubique propagatus est, ubi Celtae habitabant. c. Territorium, ubi typus Gallicanus verisimiliter ortus est, Gallia haberi debet, patria nativa omnium populorum generis Celtici. Celtae quidem minus valuerunt regna stabilia fundando, sed cultura eorum valde homogena fuit, sic intelligitur receptio eiusdem typi liturgici. Gallia etiam ideo commenda­ tur ut locus originis typi Gallicani, quia praeprimis Gallia habebat maximam communicationem cum Oriente, imprimis cum Syria. Relationes has arctissi­ mas Fr. Cumont animadvertit; Syri enim negotiantes totum Imperium, prae ceteris Galliam frequentabant. Coloniae Syriacae rcperiuntur per totam Gal­ liam usque ad Augustam Trevirorum (Trier). Post occupationem per Francos, Syrorum coetus remanserunt, imo creverunt, ita ut a. 591. episcopus Parisiensis quidam Syrus electus est; a. 585. rex Aureliani receptus per populum can- 110 III. TYPOLOGIA. tionibus latinis, syriacis et hebraicis salutatus est (Cumont, Les religions orien­ tales clans le paganisme romain, Paris 1928, 98-99). Influxus Syriacus adhuc s. \ III.-o cerni potest, existunt ex hoc saeculo manuscripta Gallica arte Syria­ ca illuminata (cf. II. Leclercq, Manuel d’archéologie chrétienne, II, Paris 1906, 616). Ceterum notissimum est, quot peregrini profecti sint e Gallia, Hispania in Terram sanctam inde a peregrino Burdigalensi (333), quot episcopi conver­ sati sint in Oriente. Haec etiam in Hispania contingebant, ubi urbes quaedam maritimae, ut e.gr. Barcinona, ad imperium adhuc Romanum orientale perti­ nebant, cuius urbem capitalem frequenter invisebant, v. gr. S. Leander Hispa­ lensis. Xumquid etiam influxus Gothorum, quorum liturgia certe aliquo modo typi orientalis fuit, etsi ignota, non constat, nam Ariani fuerunt cultusque eorum rudimentarius suspectus. Haec omnia commendant liturgiam typi Gallicani in ipsa Gallia primor­ dia sua habuisse. Litteratura. W. Palmer, Origines liturgicac, London 1839. — F. Probst, Die Liturgie des vierten Jahrhunderts und ihre Reform, Munster i. W. 1893, 445-472. — P. Cagin, Paléographie musicale, Solesmes 1896, 70-97. — G. Mercati, Sull’origine della liturgia Gallicana, in : Antiche reliquie liturgiche ambrosianc e romane, Roma 1902, 72. — F. Cabrol, Les ori­ gines liturgiques, Paris 1906, 347. — II. Lerlercq, Colonies d’orientaux en Occident, in : DAL III, 2266-2277. — J. Ebersolt, Orient et Occident. Recherches sur les influences by­ zantines et orientales en France avant les croisades, Paris-Bruxelles 1928. — J. B. Thibaut, L ancienne liturgie gallicane, son origine et sa formation en Provence aux V. et VL siècle, Paris 1929. — L. Eisenhofer, Handbuch I, 32-35. — Ai. Righetti, Storia liturgica I (1945) 111-115. — E. Griffe, Aux origines de la liturgie Gallicane, in: Bulletin de litt. ecclés. 1951, 17-43. E) De ritu Romano antiquo. Etsi hic ritus, qui nominatur etiam ritus purus Romanus, vel ritus Urbanus Romanus, iam sua antiqua puritate desuetus sit, tamen magni habendus et co­ gnoscendus est, nam haec liturgia Romana antiqua est mater sanctae univer­ salis liturgiae Romanae hodie in maxima parte orbis terrarum vigentis. Agen­ dum est tum de origine et evolutione huius liturgiae Urbanae, tum de proprie­ tatibus. 1) Origines ct evolutio ritus Romani antiqui. a) Tempus, quando nondum erat ritus proprius Romae, est aevum primorum quatuor fere saeculorum. Sine dubio erat cultus etiam Romae, in urbe capitali totius orbis et Ecclesiae, sed nondum erat proprius, etsi etiam monumenta eiusmodi cultus cognoscantur: e Roma ducunt quidem originem, sed nondum sunt α Romani », i.e. alia, quam alibi. S. lustinus martyr circa 155 Romae descripsit Missae ordinem, Hippo­ lytus Romanus versus 220, tamen minus recte inciperetur his testibus historia liturgiae Romanae, ut e.gr. Eisenhofer fecit (LfThK VI [1934] 612), nam ante saeculum V. vix potest mentio fieri liturgiae Romanae propriae. Haec decursu s 1\ -i versus finem fortasse iam animadverti potest, s. V.-o iam habetur eius conscientia. Romae, sicuti et in aliis regionibus Ecclesiae primaevae liturgia ea­ dem fuit quoad structuram principalem, lingua sacralis hac aetate uti vidimus, E) Ritus Rom. antiquus. Ill etiam Romae graeca fuit, ceterum textus liberi unique erant et commissi curae episcoporum. Huius liturgiae primigeniae Romae ultima mentio fit apud Ma­ rium Victorinum (cf. superius), versus 360. Primordia ritus Romani hoc tem­ pore quaerenda sunt, quia initio s. V.-i iam supponi debet eius existentia, quam clare prodit epistola Innocenta I. ad Decentium, scripta anno 416. b) Origo ritus Romani antiqui saeculo IV. vertente ponenda est. Etiam textus proprietates Urbanas Ro­ mae exhibentes iam ex hoc saeculo inveniuntur et quidem in Sacramentario Leoniano, in cuius formulis quaedam certo iam e saeculo V. oriundae sunt. Ut Λ. Stuiber ostendit (op. infra cit. p. 63), Missa quaedam iam despoliationis per Geisericum anno 455 factae vestigia ostendit, Missa habetur ibidem e tem­ pore mortis Simplicii Papae (483). Quia hi textus nihil differunt ab aliis in Leoniano inventis, iure meritoque concludi potest origo ritus antiqui versus ultima decennia saec. IV., ut iam Ferd. Probst fecit (op. infra cit. 62-80), Damasum papam auctorem constituens. Melius concipitur origo huius ritus, si non instantanée, sed lentiore evolutione imaginatur, nam certo certius iam in « titulis » i.e. ecclesiis parochialibus decursu s. IV.-i aliquo modo incipiebat. c) Evolutio ritus Romani antiqui saec. V-VI. facta est, propius inter 410-604, a prima despoliatione Romae (410) usque Gregorium Magnum 0604). Tres viri commemorandi sunt, qui in ritu Romano antiquo perficiendo maximas partes habuerunt. 1° Primus auctor est anonymus, qui compilavit Sacramentarium Leonia­ num. Manuscriptum hoc venerandum Capituli Veronensis, saec. VI-VII., sine dubio post 554 compositum est quoad archetypum eius. Jos. Bianchini, inven­ tor et primus editor huius manuscript!, Sacramentarium vocavit α Leonianum n, id inter opera Leonis Magni inserens (1735). Textus: PL 55, 21-156; ed. critica: L. Feltoe, Sacramentarium Leonianum edited with introduction, Cambridge 1896, quae a nobis citatur, novissima editio: C. Mohlberg-L. Eizenhdfer-P. Siffrin, Sacramentarium Veronense (Cod. Bibi. Capit. Vcronens. LXXXV), Ro­ mae 1955-56. Hoc sacramentarium est collectio plurium formularum euchologicarum Missae, quam cancellaria patriarch!! Romani redigi iussit, iuxta Th. Klauser et Stuiber. Compilator non composuit librum liturgicum stricte dictum, sed collectionem exemplarem, quae continebat permultas formulas pro uno festo, sic pro festo S. Petri et Pauli 28, pro Laurentii 14 formulas. Orationes, inquantum comici potest e textibus eventus historicos speculi instar ostenden­ tibus, inter 455-554 scriptae sunt; 554 signat belli Byzantinorum cum Ostrogo­ this finem, post hunc annum iam nulla invenitur oratio. Iuxta rccentissimas investigationes compilator huius chrestomathiae varios α libellos » in unum redegit, inter quos certissime etiam opera liturgica S. Leonis Magni inveniun­ tur. Sic P. Borella (1946) et Callcwaert (1948) (v. infra Litteraturam), quibus accessit Hier. Frank (1950) et B. Capelle (1953). Saltem unus libellus pro ieiunio quatuor temporum Pentccostis a magno Pontifice exaratus est. Recen­ ter ostendit Chavasse (1950) in Litt. 60 Missas in Leoniano compositas esse du­ rante Urbis obsidione an. 537-538, Vigiliumque papam circ. 18 textus Missa­ rum composuisse inter 539-545. 2° Secundus qui perficiendae liturgiae Romanae incubuit, erat S. Gelasius papa (492-496), cuius pontificatus coincidit cum initio potestatis per Ostro- 112 III. TYPOLOGIA. gothos apprehensae in Italia (Theodoricus Magnus 493-526). Hic pontifex summus, Africa oriundus, eximius turn in theologia, tum in regimine eccle­ siastico sine dubio etiam ritum Romanum expoliendo excelluit. Hoc testatur eius coaevus, Gennadius: « Tractatus diversarum scripturarum ct sacramen­ torum elimato sermone... fecit et hymnos in similitudinem Ambrosii episcopi » (De viris illustribus c. 94.); Walafridus Strabo quoque dixit aliqua de opere liturgico Gclasii; enuntians, quod « tam a se, quam ab aliis compositas preces dicitur ordinasse » (De rebus eccles. 22); Joannes diaconus autem, biographus S. Gregorii de σ Gelasiano codice » loquitur (Vita Gregorii II, 17). Hic liber quidem certo non est idem cum « Sacramentario Gelasiano », venerando mo­ numento ritus Romani e saeculo VI.-o, de quo superius egimus, sed novissi­ ma pervestigatio scientifica H. Koch. B. Capelle (1937, 1945-6 et 1951) et C. Coeberg (1950 et 1951) ostendit Missas sat multas in Leoniano collectas scriptas esse per Gelasium (v. Litteraturam). Institutio precis litanicae loco • orationis fidelium n item iam supra commemoravimus. 3° Tertius vir, maximas partes habens meritorum quoad liturgiam Roma­ nam antiquam, est S. Gregorius Magnus (590-604), stans in confinibus antiqui et medii aevi, vel aliis verbis medius in aetate migrationis populorum, qui hac aetate liturgiae Romanae antiquae evolutionem ad culmen perduxit. Singula consideranda sunt: d) /Vetas migrationis populorum: 410-756, aetas tam lugubris et tamen promissionibus plena, eadem est evolutionis liturgiae Romanae, quae iam absoluta fuit, quando pericula migrationis popu­ lorum per fundationem Status ecclesiastici (756) superata sunt. Medius stat Gregorius, nesciens finem huius turbulenti temporis, exclamans: « Ubi est se­ natus, ubi populus? » et putans finem mundi imminentem esse (cf. In Ezech. 1,8). 1° Revera saeculum V. aetas fuit incursionum devastantium, ubi neces, stupra, spoliationes, captivitates abundavere. Anno 410 Alaricus cum Wisigothis occupavit Urbem; totius Imperii pavor cerni potest ex introductione Civi­ tatis Dei S. Augustini. A. 151 Attila Hunnorum rex, flagellum Dei, tantum per Leonem Magnum aversus est. A. 476 Odoacer cum Herulis suis finem facit Im­ perio occidentali, interea provinciae occupabantur omnes. A. 493 Theodoricus factus est Italiae dominatur, pacem interea servans. 2° Saeculum VI. Italiae et Romae immane bellum tulit viginti annorum inter Gothos et Byzantinos (531-554), quod Gothos orientales quidem exstirpa­ vit, sed etiam Italiam maximeque Romam depopulavit. Narses, dux Byzan­ tinus quidem victoriam celebravit, dedicando in memoriam huius basilicam Duodecim Apostolorum, sed regnum Byzantinum tantum per 14 annos dura­ vit. Nam 568 nova gens Barbara, Longobardi occupaverunt Italiam, Romam vero cum locis circumiacentibus incluserunt. Roma abhinc per duo saecula 568-756) ad Imperium Byzantinum pertinebat, dependens ab exarchis impe­ ratoris Ravennae residentibus, sed Longobardi tum in septentrione, tum in me­ ridie Urbis incolentes per ducentos annos semper minati sunt Romam, etsi nunquam eam occuparunt. Romae, in monte Palatino, residebat exarcha sub­ stitutus·. « Vicarius Italiae ·, qui tamen semper minus valuit adiuvare Urbem. E) Ritus Rom. antiquus. 113 Ideo auctoritas Summorum Pontificum in dies crevit; officiales huius Vicarii semper magis a « Patriarchio n, i.e. a residentia papali dependebant. Interim vita quotidiana antiqua Romana pedetentim evanuit, quod quidem lento pro­ cessu factum est. 3° Dum haec geruntur, — saec. V-VI. — manserunt patricii, senatores, imo et consules, scholae rhetorum, in quas Gothos non assumebant, diu rema­ nebant ludi circenses, thermae frequentabantur. Sed aedificia magnifica tardo passu iniuria temporum fatiscentia, pedetentim ruinae effecta sunt, vel mutata in castella abhinc bellis civilibus perturbationibusve internis serviebant. Sic ruinae devenerunt palatia Caesarum, Augusti, Flaviorum in Palatino, Domus aurea Neronis; arces fiebant Amphitheatrum Flavium; Moles Hadriani fiebat Castellum S. Angeli. Permultae basilicae antiquae mundanis usibus olim ser­ vientes, porticus et templa pagana in Christianas ecclesias transmutari coepe­ runt. Roma hac aetate migrationis gentium creata est Civitas sancta, permultis templis ornata; etiam centrum statolatriae, templum Romae Deae Christiana ecclesia evasit SS. Cosmae et Damiani. Hac aetate evoluta est praestantissima liturgia stationalis, qua nihil melius fovebat spiritum communitatis. — Ideoque hac aetate perventum est: ad e) Culmen liturgiae Romanae antiquae. S. Gregorius Magnus (590-604) evolutionem liturgiae purae Romanae per­ duxit ad summum fastigium, opusque eius, ut notat Baumstark, erat tempera­ tio ad unitatis rationem speciem prae se ferens individualitatis (« eine einheitliche Organisierung individuellen Geprages », Gesch. Werden d. Lit. p. 78). Opus hoc temperationis seu vulgo « organizationis » memoratum est etiam ab ipso Summo Pontifice in epistola scripta ad Joannem episcopum Syracusanum anno 598 (PL 77, 935). (Cf. G. Gassner 1926, B. Capelle 1937 et H. Ashworth 1953 infra in Litt.). 1° Gregorius Magnus ordinavit liturgiam stationalem iam existentem: « Stationes per basilicas vel beatorum martyrum coemeteria secundum quod hactenus plebs Romana quasi eo vivente ccrtatim discurrit, sollicitus ordina­ vit », dicit Joannes diaconus. De Sacramentario Gregoriano haec dicit idem: « Gelasianum codicem de missarum sollemniis, multa subtrahens, pauca con­ vertens, nonnulla vero superadjiciens, pro exponendis evangelicis lectionibus in unius libri volumine coarctavit » (Vita Gregorii II, 18. 17 PL 75, 1075 s.). Multo ante eum Aldhelmus monachus anglosaxo, qui Galliam et Italiam inter 639-645 peragravit, meminit iam operis S. Gregorii loquens de S. Agatha, cuius nomen « praeceptor et paedagogus noster Gregorius in canone quotidiano, quando Missarum sollemnia celebrantur pariter copulasse cognoscitur » (De laudib. virginit. c. 42. PL 89, 142). Quoniam multi extiterunt codices manu­ script! titulum portantes: « Incipit liber sacramentorum de circulo anni a Sancto Gregorio Papa editus », plures editiones inter se variantes lucem con­ spexere; « Gregorianum » quoddam primo a Pamelio est editum (1571), dein ab A. Rocca (1593), celebris evasit editio e codice Eligii saec. IX-i adornata ab H. Ménard OSB (1642, reimpressa PL 78, 25-240), optima abhinc editio fuit L. A. Muratorii (1748). Omnes hae editiones non repraesentant Gregoria­ num primigenium, multas enim iam habent interpolationes e codicibus gela­ sianis et libris liturgicis gallicanis, ita ut inde a L. Duchesne multi critici auS. - Rado, Eiu:h. Liturgicum. 114 III. TYPOLOCIA. thentiam Sacrame^tarii Gregoriani inficiati sunt, exemplaria autem cum in­ scriptione supradicta appellati fuerunt « Sacramentarii Hadriani » nomine (de S. Hadriano cf. supra A. 4. d.), cuius textus cum certitudine morali restitutus est ab H. Lietzmann (Das Sacr. Gregr. nach dem Aachener Urexemplar, 1921), rcpraesentatque textum Gregoriani temporis fere 790. 2° Sed quia a Hadrianum « plus quam ducentis annis ab aevo Gregorii Magni distat, conati sunt textum Gregoriani primigenii (Urgregorianum) resti­ tuere. Optimum successum habuit eximius indagator C. Mohlberg, qui « anti­ quissimam formam quae attingi potest » e codice quodam saec. IX-i Patavino (Padova, Bibi, capit. D. 47) edidit (Die àlteste erreichbare Gestalt des Liber Sacramentorum anni circuli der rom. Kirche, Münster i. W. 1927). Hic codex nunc communius « Paduanum » vel « Sacramentarium Patavinum » nuncupa­ tur, etsi nil cum civitate ista commune habeat, scriptus est etenim Leodiae (Liège, Liittich), sed fidelissime ad fidem archetypi oriundi e tempore Hono­ rii I. (625-638). Sic iam notabiliter appropinquatum est aevum S. Gregorii Ma­ gni, sed recentiore investigatione KI. Camber (Wege zum Urgregorianum 1956) videtur attingi ipsum aevum dictum Sacramentarii Gregoriani primigenii tex­ tusque eius adhuc propius determinari posse. Gamber enim e variis recensio­ nibus Gregoriani conatus est seriem Missarum Gregoriani primigenii restituere (op. cit. p. 31-50), argumentisque concludentibus verisimile reddit opus id ori­ ginarium anno 592 a S. Gregorio editum fuisse. Liber hic fuit directe pro offi­ ciis Curiae Papalis concinnatus ideoque desunt in eo Missae Dominicarum de anni circulo, i.e. communes. 3° Ordinatio cantus ecclesiastici etiam Gregorio tribuitur, ut Joannes dia­ conus scripsit : « In domo Domini more sapientissimi Salomonis propter mu­ sicae compunctionem dulcedinis, antiphonarium centonem, cantorum studiosis­ simus (i.e. Gregorius), nimis utiliter compilavit. Scholam quoque cantorum... constituit,... ubi usque hodie lectus eius... et flagellum ipsius quo pueris mina­ batur, veneratione congrua cum authentico antiphonario reservatur ». Sic Joan­ nes diaconus, qui etsi versus 882 mortuus sit, tamen opus suum egregium e documentis archivi Romani composuit (Hurter, Nomenclator liter. I, 858). Etiam Hadrianus I. sic tradidit posterorum memoriae hexametris illis, quae Dominicae I. Adventus praefixa toto medio aevo hac dominica cantabantur: « Gregorius praesul... composuit hunc libellum musicae artis, scholae cantan­ dum circulo » (Cl. Blume, Tropi graduates missae, Analecta hymnica 49, 19). — Ideoque iure vocabant hunc cantum « Gregorianum », dum primus Goussainville anno 1675, Antiphonarii Gregoriani editor, hoc in dubium vocavit. Tempore elapsi saeculi F. A. Gevacrt iteravit hanc sententiam (Les origines du chant liturgique de l’église latine, Gent 1890). At certum haberi debet quoad summam Grcgorium esse auctorem antiphonarii Gregoriani, cantumque me­ rito vocari eius nomine. Nam Angli sic tenebant traditionem directe e Roma oriundam; Egbertus archiepiscopus Eboracensis (York) circa 732 loquitur de hoc « ...noster didascalus b. Gregorius, in suo antiphonali ct missali libro per paedagogum nostrum b. Augustinum transmisit... » (PL 89, 441). Imo epita­ phium Honorii l. (625-638), qui « divino in carmine pollens » fuit, in hac re defunctum assimilât Gregorio Magno: α Gregorii tanti vestigia iusti sum se­ queris cupiens, meritumque geris »; ergo 34 annis post mortem Gregorii maxi­ mum meritum conspexerunt in eius opere cantui commisso (cf. Righetti I, 532-540). E) Ritus Rom. antiquus. 115 2) Proprietates ritus Romani antiqui. Ritum Romanum antiquum in sua primaeva puritate tantum Leonianum exhibet, dein etiam Gregorianum primigenium (Paduanum). Praecipuae pro­ prietates hae conspiciuntur: a) Sobrietas Romana frequenter vocata, quam iam exposuimus loquendo de stilo liturgico Ro­ mano, eius ritibus et stilo euchologico (cf. Stilistica E. 2.). b) Conservativismus Romanus, qui cernitur in religione pagana Romanorum, remanente cultu naturae rustico, etiam liturgiam christianam quam maxime nota sua insignivit. Hic con­ servativismus Romanus invenitur 1° in eo, quod tam longe custodivit linguam graecam sacralem, uti vidimus usque 360; — dein 2° in principium archaicum servando (Baumstark: « mit gewaltigem Beharrungsvermogen »), quod textus variabiles euchologici crearentur. Principium Ro­ mae intactum custoditum est, quod semper novae orationes ad Deum delegen­ tur, dum in Oriente tota liturgia Missae invariabili rigiditate torpescere coepit, apparenter tantum archaica existens. 3° Hic spiritus conservativus Romanus effecit, ut principium antiquum in vigore mansit, orationes semper ad Patrem dirigendi, dum Oriens, eiusque in­ fluxu etiam liturgiae typi Gallicani saepe ad Filium precationes mittebant, ut e.gr. videri potest in hac oratione Fer. VI. Pass, et Mort. Domini: α O saluta­ ris hora passionis! O magna maximarum gratiarum! Nona hodierna maxima ho­ rarum hora. Hac nunc tu, noster dilecte sponse, osculare de cruce, licet post crucis trophaeum. Osculare precamur, salutare tuum impertire nobis, triumpha­ tor mirabilis, auriga supreme, Deus pie, gloriosissime propugnator! » (Miss. Gallican. Vetus PL 72, 361, cit. a Baumstark, Lit. comparée p. 4). 4° Hic conservativismus causa fuit, cur recentior ritus Missae Romanae in regno Francisco s. IX-X; exortus, in ipsa Urbe sat tarde receptus sit, hoc enim tanto tempore imperatorum Saxonum, initio s. XI. contingit, sicut ritus novus officii abbreviati a Curia Romana solum post duo saecula in basilicis Romanis receptus est. 5° Sic etiam usus liturgici ex individual! pietate spiritualitatis Celticae seu Gallicanae oriundi, ut Missae privatae, pluria altaria in ecclesia, concelebrationis omissio, multiplicatio numeri orationum, inversio altaris ad parietem po­ steriorem ecclesiae, usus azymorum s. VIII. incipiens, communionis receptio genibus flexis et multa alia: tardissime in ipsa Urbe acceptati sunt (cf. de his optime J. A. Jungmann, Die Abwehr des germanischen Arianismus und der Umbruch der religiôsen Kultur im friihen Mittelalter, in ZfkTh 1947, 36-99). — Tertia proprietas significans est: c) Collectivismus Romanus i. genius consensionis omnium seu vulgo « spiritus communitatis » (Gee. mcinschaftsgeist), cuius ductu orta est: 116 HI. TYPOLOGIA. 1 Liturgia stationalis. Statio significat locum conventionis populi in basi! cis Romanis, ubi populus e 25 « titulis » confluxit (cf. P. Batiffol, Leçons sur la messe, 9. ed. Paris 1923, 30-36). Summus Pontifex celebravit Missam, in « scypho stationario » aureo, octo libras ponderante, consecravit vinum, et quin­ quaginta scyphis argenteis, « calicibus ministerialibus « per diaconos fidelibus 25 titulorum, seorsim viris et seorsim mulieribus, id distribuit (Liber pontf. ed Duchesne I, 224). Quia etiam in titulis debuit Missa celebrari, Summus Ponti­ fex unicuique « titulo d particulam misit panis consecrati, « fermentum a nobis confectum » in signum unitatis, ut Innocentius I. cit. epistola scripsit. 2° Transmutatio Romae ex urbe pagana in civitatem sanctam per banc liturgiam stationalem completa est. Hae ecclesiae « stationales » historia saxis inscripta haberi possunt Romae sacrae (F. Cabrol: «épopée de pierre»: La liturgie romaine à Rome, in: IV. Semaine liturgique, Maredsous 1912, 76-99). Stationum loca erant et adhuc in Missali notantur: Magnae basilicae Constantinianae, imprimis Domus Lateranorum, cathedralis Urbis, vicinum habens « Patriarchium », i.e. residentiam papalem; dein basilicae coemeteriales extra mu­ ros: loco Circi Neronis et Gaii in Vaticano colle Basilica S. Petri, penes viam Ostiensem Basilica S. Pauli, Basilica S. Laurentii extra muros, omnes a Con­ stantino exstructae, Basilica S. Agnetis a filia eius aedificata. Stationes erant de­ mum ecclesiae 25 titulorum, secundum elenchum synodi anno 499 habitae: S. Xysti, Joannis et Pauli, Quattuor Coronatorum, Clementis, Marcellini et Pe­ tri, Petri ad vincula, Silvestri et Martini, Praxedis, Pudentianae, Eusebii, Vita­ lis, Susannac, Cyriaci, Marcelli, Laurentii in Lucina, Laurentii in Damaso, Mar­ ci, Anastasiae, Nerei et Achillei ad fasciola, Balbinae, Sabinae, Priscae, S. Ma­ riae trans Tiberim, Caeciliae, Chrysogoni. Postea etiam aliae ecclesiae stationa­ les effectae sunt, plerumque iam tempore S. Gregorii Magni, sic e.gr. S. Stephaui in Coelio monte. In summa habentur 43 ecclesiae stationales cum 89 diebus stationalibus. 3° Vis et momentum liturgiae stationalis magna fuit: a. unaquaeque Missa proprium textum habens, incredibilem prodit cognitionem Scripturarum, qua lectiones sacrae et cantus Missae variabiles selecta sunt. Ideae anni liturgici vera Romana experientia evolvuntur et illustrantur captui rudium accomodato modo; quae accomodatio praesertim eo cernitur, quod circumstantiae locales stationum (ut statim dicetur) velut notae, initio inserviunt tradendae doctrinae; demum agmina populi a presbyteris ducta ad ecclesiam stationalem nuclei instar erant processionum sacrarum, quae tam diu nutriebant sensum religiosum Chri­ stianae plebis (II. Grisar, Das Missale etc. p. 93). — b. Etiam hodiedum litur­ gica notatio staticnum in Missali sensu non caret. Clovis etenim est ad melius intelligendam aliquam Missam, quae saepe tunc intelligitur, si ecclesiam sta­ tionalem respicimus; dein liturgia stationalis etiam nobis in memoriam revocat consensionem omnium nostrum cum una sancta Matre Ecclesia Romana; de­ mum peculiaris modus est venerationis Sanctorum (P. Parsch, Messerklarung 2. ed. 1935. 87-88 p.). Quarta proprietas liturgiae Romanae antiquae est: d) Color localis huic ritui inhaerens, qui Ritu Romano per totum orbem latinum propagato, diffundit amorem et aestimationem communis domus paternae, in Urbe splen­ E) Ritus Rom. antiquus. 117 dentis. Color hic localis videri potest tum quoad loca Romana, tum quoad Sanc­ tos Romanos. 1° Loca Romana multoties influxu suo selectionem textuum liturgiconim afficiebant, ut etiam Sancti Urbis, de quibus optime disserebant Card. Ild. Schuster, Hartmannus Grisar, J. P. Kirsch (v. Litteraturam). a. Sic regio Romana patefacit intellectui e.gr. Missam Fer. V. post Dom. II. Quadr., cuius statio assignatur S. Maria trans Tiberim, Evangelium legitur de divite et Lazaro; eo tempore haec regio erat Hebraeorum, et quia saepe dives evangelicus typus ludaei habebatur, Lazarus autem pauperis Christiani, intelligi potest electio huius pericopae, quia iam Gregorius Magnus hanc ideam evol­ vit (Horn. 40.). Sic interpretatur, quid velit offertorium huius Missae, in quo Moyses precatur: « Quare Domine, irasceris in populo tuo? parce irae animae tuae... » b. Aedificia templo adiacentia, vel c quibus ecclesia facta est, etiam nota sua insigniunt textus liturgicos. Sic v. gr. Fer. VI. post Cineres statio est ad S. Joannem et Paulum, quae fuit aevo antiquo « titulus Pammachii », eius viri, qui propriam domum in Monte Coelio in basilicam transformans in ea recon­ didit exuvias Sanctorum fratrum. Tum Pammachius beneficus vir fuit, notissi­ mus ob xenodochim pauperum et peregrinorum a se apud Ostia Tiberina ex­ structum, tum fratres celebres erant propter animum caritativum, quorum α Xe­ nodochium Valeriorum » prope titulum Pammachii stetit. Ideo facile percipi­ tur, cur loquantur textus Missae stationalis de actibus caritatis proximi: « Fran­ ge esurienti panem tuum, egenos vagosque induc in domum tuam n (epist.), r. Diligite inimicos vestros, benefacite his... cum ergo facis eleemosynam » (evang.), « Spiritum nobis, Domine, tuae caritatis infunde », precatur postcommunio. c. In Missa Sabbati « Sitientes » post Dom. IV. Quadr. cernitur compositio arte mirabilis, cui stationi inservit ecclesia S. Nicolai in carcere. Penes hanc ecclesiam puteus erat limpidissimus, pro aetate migrationis magni ponderis, nam aquaeductus per Gothos destructi sunt; vicinum dein tribunal vicarii Byzantini et career eius fuit. Puteus antiquus excitavit ideam aquarum salientium in vi­ tam aeternam, i.e. plenitudinem gratiae Novi Testamenti, quae cum baptismo initium sumit, ideo cantus introductorius: « Sitientes venite ad aquas », quae gratia memoratur etiam cantu communionis: « Super aquam refectionis educa­ vit me ». Directe catechumenos respicit Evangelium: « Ego sum lux mundi ». nam baptismus « illuminatio », photisma, vocabatur. Tribunalis meminit idem Evangelium, loquens de « indicio » et « testimonio », carceris autem motivum invenitur in epistola: α Ut diceres his, qui vincti sunt: Exite, et his, qui in te­ nebris: Revelamini! » Ut patet haec de reconciliandis paenitentibus intellecta sunt. d. Virginis martyris, S. Caeciliae, adeo veneratae cultus localis in Missa Fer IV. post Dom II. Quadr. vestigia reliquit. Sacrae virginis exuviae in basi­ lica e domo paterna transmutata sepultae sunt, haec domus loco elevato stetit, quod factum respicitur epistola Missae: « Domine Deus, exaltasti super terram habitationem meam », quae Missa dein etiam in Communi virginis et martyris ILS III. TYPOLOGIA. IL missa) assumpta est. Evangelium autem loquitur de filiis Zebedaei per po­ pularem accomodationem fratrum Tiburtii et Valeriani, sociorum Caeciliae. 2° Sancti Romani quoque nota coloris localis insigniunt liturgiam anti­ quam. Sancti Romani dicuntur vel Sancti Romae passi, vel alieni quorum cultus iam in Urbe tempore primae evolutionis liturgiae vigebat. a. Praesertim duo elenchi Sanctorum (Communicantes et Nobis quoque) huc pertinent. In « Communicantes » post apostolos tres primi Papae comme­ morantur: a Lini, Oleti, Clementis », dein omittendo ceteros, feruntur nomina « Xysti, Cornelii » post eos statim α Cypriani » fit memoria, nam eodem die passus est, quo ante quinque annos Cornelius sepultus est, ideo iam in cata­ cumbis Callisti simul depicti conspiciuntur. Post primaevum indicem apostolo­ rum et paparum iam abbreviatum, Sanctorum memoria fit tempore s. V.-VI maxime veneratorum, a Laurentii », post S. Petrum dilectissimus; dein Sancti, qui regnante Symmacho (498-514) maxime colebantur: « Joannis et Pauli » quo­ rum apsidem idem Papa restauravit, « Cosmae et Damiani », quorum venera­ tioni in S. Maria Maiore oratorium exstruxit; « Chrysogoni », cuius nomen pri­ mo 499 occurrit. lure conficitur ergo redactio huius elenchi tempore Symmachi. Compositio sine dubio arte facta est: post duodecim nomina apostolorum se­ quuntur duodecim nomina martyrum, excepto Cypriano omnes Sancti Romani. b. Index nominum « Nobis quoque » simili artificiali modo constructus est. Dux huius elenchi est « Joannes », nullo modo evangelista, qui iam commemo­ ratus est, sed Baptista, quo nullus maior surrexit inter filios hominum, primi elenchi dux est S. Maria Virgo. Post Joannem succedunt septem sancti viri, dein septem sanctae feminae. Secundus index supplementarii finem habet; ideo protomartyris memoria α Stephani », qui eo tempore quam maxime venerebatur Romae; dein apostoli serius vocati « Matthias, Barnabas »; dein pars et societas deprecatur cum a Ignatio » Antiocheno, cuius reliquiae Romae quieverunt, cum « Alexandro » martyre, propter cuius corpus Symmachus restauravit Coeme­ terium Jordanorum, demum cum α Marcellino, Petro » martyribus. Prima inter feminas precatur pars cum « Felicitate », martyre Romana, cuius basilicam Symmachus renovavit, cum α Perpetua », quae quidem in basilica Carthaginensi quievit, sed associatione quadam (nam eius socia erat alia Felicitas) et propter \cta eius celeberrima commemoratur; cum « Agatha », cuius basilicam contra Gothorum templum S. Agathae idem Symmachus exstruxit, cum « Lucia », propter basilicam item a Symmacho renovatam; cum α Caecilia », cuius cultus similiter popularis fuit quam S. Laurentii, et cum « Anastasia », cuius basilica in clivo Palatini ecclesia curialis fuit Byzantinorum. Cultus ergo Sanctorum Romanorum quam maxime resplendet in his duobus elenchis. 3° Cultus aliorum Sanctorum quoque cerni potest; a. sic S. Andreas in embolismo « Pater noster » post Petrum et Paulum nominatur, nam S. Grego­ rius Magnus peculiari modo eum coluit, brachium eius secum portans e Constantinopoli, monasteriumque in eius honorem construens loco domus suae paternae; in Sacramentario Gregoriano penitus sic intelligitur Missa propria vi­ giliae eius. b. Ut A. Vogel ostendit, etiam in quibusdam dominicis post Pentecosten electio pericoparum explicari potest proximitate festi alicuius Sancti eximie ve­ nerati Sic pericopa de captione piscium (Lc 5, 1-11) propter festum Petri et F) Ritus Rom. universalis. 119 Pauli; pcricopa vero de villico iniquitatis (Lc 16, 1-9) et de « apertione aurium η per Ephpheta (Mc 7, 31-37) propter festum proximum S. Laurentii diaconi; pericopa demum sanationis paralytici (Mt 9, 1-8) propter festum SS. Cosmae et Damiani electa est (Vogel, Der Einfluss von Ileiligenfesten auf die Perikopenwahl an den Sonntagcn nach Pfingsten, in: ZfKTh 1947, 100-118). Litteratura. Quoad originem ct evolutionem ritus Romani antiqui. F. Probst, Die iiltesten romischen Sacramcntaricn und Ordines, Münster i. W. 1892. — II. Grisar, Das Missale im Lichte romischer Stadtgeschichte, Freib. i. Br. 1925. — 11. Hohlwein, Untersuchungen über die überlieferunggeschichtliche Stellung des Sacr. Gregor., in: Eph. Lit. 1928, 231257, 444-473. — II. Lietzmann, Auf dem Wege zum Urgrcgorianum, in: JfLw 1929, 132138. — B. Capelle, La main de S. Grégoire dans le Sacramcntaire Grégorien, in: Rev. Bénéd. 1937, 13-28. — Idem, Messes du pape Gélase dans le Sacramcntaire Léonicn, ibid. 1945/46, 12-41. — Pl. Bruylants, Concordance verbale du Sacram. Léonicn, Bruxelles 1945/48. — P. Borella, San Leone Magno e il Communicantes, in: Ephem. Lit. 1946, 93-101. — C. Callewaert, Saint Léon le Grand et les textes du Léonicn, in: Sacris erudiri I (1948) 35-164. — A. Chavasse, Les messes quadragésimales du Sacramcntaire gélasien, in: Eph. Lit. 1949, 257-276. — Idem, Messes de Pape Vigile (637-555) dans le Sacram. Léonicn, ibid. 1950, 161-213, — E. Bourque, Étude sur les Sacramentaires Romains, I. Les textes primitifs, Città dei Vaticano 1950. IL Les textes remaniés, tom. I. Le Gélasien du VIII. siècle, Québec 1952. — II. Frank, Zur Geschichte des Messkanons, in: AfLw 1950, 114-119. — A. Stuiber, Libelli Sacramentorum Romani. Untersuchungen zur Entstehung des sog. Sacramentarium Leonianum, Bonn 1950 (cf. Mohlberg in: Eph. Lit. 1950, 83-87). — C. Coebergh. Gélase I. auteur principal du soit-disant Sacramcntaire Léonicn, in: Eph. Lit. 1950, 214-237. — Idem, S. Gélase I. auteur de plusieurs messes et prières du Sacramcntaire Léonicn, ibid. 1951, 171-187. — B. Capelle, Retouches gélasiennes dans le sacramcntaire léonicn, in: Rev. Bén. 1951, 3-14. — A. Chavasse, Les plus anciens types du lectionnaire et de l’antiphonaire romaine dans les Messes, ibid. 1952, 49-58. — H. Ashworth, Gregorian elements in the Gelasian sacramentary, in: Eph. Lit. 1953, 9-23. — Kl. Camber, Wege zum Urgrcgorianum. Erortcnmg der Grundfragen und Rekonstniktionsversuch, Münster i. W. 1956. — A. P. Lang, Leo der Grosse und die Texte des Altgelasianums mit Berüchsichtigung des Sacramentarium Leonianum und des Sacramentarium Gregorianum, Kaldenkirchen 1957. — C. Mohlberg - L. Eizenhofer - P. Siffrin, Liber Sacramen­ torum Romanae Acclesiae (Sacr. Gelasianum), Roma (Herder) 1960. Quoad aetatem migrationis populorum. II. Grisar, Geschichte Roms. I. Rom Beim Xnsgang der antiken Welt, Freiburg i. Br. 1898. — L. Schmidt, Geschichte der Wandalen, Leipzig 1901. — F. Martroye, L’Occident à l’époque byzantine, Gothes et Vandals, Pa­ ris 1904. — E. F. Gauthier, Genséric, Paris 1932. — F. Lot-Cr. Pfister-F. L. Ganshof, Histoire du moyen-âge, tome I, 1. Les destinées de l’Empire en Occident de 395-768, Paris 1940. — J. A. Jungmann, Die Abwehr des gennanischen Arianismus und der Umbruch der religiosen Kultur im frühcn Mittelalter, in: Lit. Erbe 1960, 3-86. Quoad proprietates liturgiae Romanae antiquae. E. Bishop, Liturgica historica, Oxford 1918. — I. Schuster, Liber sacramentorum. Note storiche e liturgiche sui Messale Romano, Torino 1929. — P. Batiffol, Leçons sur la Messe, 9. ed. Paris 1923. 30-36, 227-230. — A. Baumstark, Vom geschichtlichen Wcrden der Liturgie, Freiburg i. Br. 1923. — II. Grisar, op. cit. 1925, 94-115. — G. Gassner, Das Selbstzeugnis Gregors des Grossen über seine liturgischen Rcformen, in: JfLw 1926, 218-223. — J. P. Kirsch, Die Stationskirchcn des Missale Romanum, Freiburg i. Br. 1926. — Idem, L’origine des stations liturgiques du Missel Romain, in: Eph. Lit. 1927, 137-150. — A. Baumstark, Das Communicantes und seine Hciligenliste, in: JfLw 1929, 1-33. — Idem, Liturgie comparée, 2. ed. Amay 1940, 4-5, 16-31. — J. A. Jungmann, Gewordcne Liturgie. Studien und Durchblicke, Inns­ bruck 1937. — Idem, Missarum sollemnia, Eine gcnetische Erklarung der romischen Messe, 3. ed. Wicn 1952, 63-74. ed. 4. 1958. — Idem, Der Gottesdienst der Kirche, Innsbruck 1955, 25-37. — R. Zerfass, Idee d. rom. Stations feier, Lit. Jb. 1958, 218-229. F) De liturgia Romana universali. Liturgia quondam Urbana, saec. VIII-IX. universalis liturgia Occidentis, paucis exceptis territoriis, effecta est. Iam ante hanc aetatem monachi Regulam III. ΤΎΡΟ LOGI A. 120 Patriarchae Occidentis professi, quoad Missam ritum Romanae ecclesiae sequi coacti sunt, sicque hic ritus primum in regionem longissime distantem, in Angliam pervenit, ibique per saecula exemplar erat pro aliis. Inde a medio saeculo VIII-o in regno Carolingico introductus universalis coepit evadere, sed iam ante hoc tempus imitatus fuit spontanee, uti omnes fere fontes liturgiae Gallicanae demonstrant. Haec liturgia Romana pura antiqua post Grcgorium Magnum duos influxus feliciter subiit: Orientalem et Gallicanum. 1. Liturgia Romana sub influxu Orientali. Uti iam dictum est, inter annos 554-756 Roma Byzantinis subiecta erat. Haec subiectio quidem labente potestate Byzantina semper imminuta est, sed influxus in ipsa Urbe per media spiritualia exercebatur, partim certo per Byzan­ tinam curiam, ut aequifibrium teneatur tali modo cum evanescente potestate politica. a) Media huius influxus varia erant. 1°. Praeprimis nominari debet numerus relative conspicuus Summorum Pontificum ex Oriente oriundorum. Inde a medio s. VII-o usque ad medium s. VIII. e 19 pontificibus Romanis 12 erant originis orientalis, uti e Libro Pontificali cerni potest. Elenchus eorum hic est: 642-649 678-681 682-683 685- 686 686- 687 687- 701 701-705 705-707 708 708-715 731-741 741-752 Theodorus e natione Graecus de civitate Hierusolyma ». Agatho « natione sicula », erat ergo Graeci ritus. Leo II. » natione Sicula ». Joannes V. «natione Syrus de provincia Antiochia». Conon «oriundus patre Thraceseo educatus, apud Siciliam». Sergius «natione Syrus Antiochiae regionis». Joannes VI. «natione Graecus». Joannes VII. « natione Graecus ». Sisinnitis «natione Syrus». Constantinus « natione Syrus ». Gregorius III. «natione Syrus». Zacharias « natione Graecus ». 2°. Dein influxum exercebant orientalem hac aetate permulta florescentia monasteria et ecclesiae orientales Romae. Graecae erant e.gr. basilicae Duodecim apostolorum; monasterium antiquissimum Graecum apud Aquas Salvias, aedi­ ficata a victorioso duce Narse; Graeca erat ecclesia Curiae Byzantinae S. Anastasiae. dein ecclesia S. Mariae antiquae in Foro, ubi actio caritativa Curiae exercebatur; ecclesia S. Caesarii, ubi imago asservabatur imperatoris tunc tem­ pore regnantis. Etiam apud has tres ecclesias monasterium erat Graecorum; ingens erat monasterium S. Sabbae, denominatum a sancto fundatore Laurae Hierosolymitanae; centrum spirituale erat « Schola Graeca n apud S. Mariam in Cosmcdin (cf. Grisar, Rom beim Ausgang der antiken Welt I, 607-619.). Coetus monachorum et sacerdotum Graecorum in synodis communiter procedebat (Baumstark, Gesch. Wcrden p. 150.). Conservativismo ingenii Romani vigorique eius spirituali tribuendum est, quod huius influxus non multo maiora vestigia relicta sunt. b) Vestigia influxus orientalis deprehenduntur 1°. in multis textibus, etsi pervestigatio scientifica nondum absoluta sit. Sic directe e Graeco Menaeo versae sunt antiphonae quaedam, F) Ritus Rom. unioersalis. 121 e. gr. ad Magnificat die 8. sept. (« Nativitas tua... »), responsorium * Adoma thalamum tuum Sion » in die Purificationis; e Tropario Graeco series antipho­ narum Circumcisionis et Purificationis; antiphona « Mirabile mysterium » verbotenus e Graeco (Paradoxon mysterion) versa est (A. Baumstark 1936. et II. Frank 1939., infra Litter.). Hoc tempore sumebatur in liturgiam Romanam praeclara antiphona « Sub tuum praesidium confugimus S. Dei genitrix » ex Horologio Mega, quae oratio quidem iam papyro Graeco s. III. inventa est. Etiam qui hodie iam non usurpantur, reperiuntur in antiquo Antiphonario Romano, e.gr. perpulchrae antiphonae Festi Assumptionis Deiparae originis syriacac, ibi assumptae ex homilia Joannis Thessaloniceni (cf. L. Brou 1952. infra Litt.). 2°. Influxus orientalis gratissimus fuit donando nobis festa amoenissima Beatae Virginis. Haec festa sunt see. Librum Pontificalem: (Sergius papa' « constituit, ut diebus Adnuntiationis Domini, Dormitionis et Nativitatis sanctae Dei genitricis semperque Virginis Mariae ac sancti Symeonis, quod Ypapanti Graeci appellant, letania exeat a Sancto Hadriano et ad sanctam Mariam populus occurrat » (ed. Duchesne I, 376.). Haec festa, partim iam ante Sergium (t 701.) existentia, hac ordinatione stationem acceperunt, i.e. « publici iuris » sunt facta. Verisimile est, cum festis abhinc iam « fori » etiam textus cantionum Graecarum adsumptos esse. Hoc videtur e Libro Pontificali, animadvertente de Sergio: « Romam veniens sub sanctae memoriae Adeodato pontifice inter clerum Ro­ manae ecclesiae connumeratus est et quia studiosus erat et capax in officio canti­ lenae, priori cantorum pro doctrina est traditus n (Lib. pont. I, 371.). 3°. Ex aliis festis memoranda sunt festa S. Crucis sub eodem Sergio, qui invenit particulam verae Crucis in theca iam prorsus nigra, etsi argentea, in sacristia S. Petri, ideoque constituit, ut « die exaltationis s. Crucis in basilicam Salvatoris, quae appellatur Constantiniana, osculatur ac adoratur » (ib. I. 374.). Etiam Sancti orientales coli coeperunt Romae; Cosmâs et Damianus festum acceperunt, S. Nicolaus s. VII-o, ante eius translationem in Italiam; imo sub Paulo I. (757-768.) influxus adeo processit, quod catalogus Sanctorum, quorum reliquiae collocatae sunt in ecclesia ab eo erecta, iam secundum Kalendarium Byzantinum redactus sit (Baumstark, Gesch. Werden 63.). 4°. In ritu Missae memoria huius influxus semper manens est cantus confractorius panis sancti, nam Sergius Papa n statuit, ut tempore confractionis dominici corporis Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis — a clero et populo decantetur » (Lib. pont. I, 376.). Baumstark merito notat, orientalium indoli accomodatam esse hanc expressionem, qui simplici animo loquebantur de nova mactatione Christi in sacrificio, unde etiam non casu fiebat introductio huius cantus per papam originis syro-graecae (l.c.p. 24 s.). — Aevo hoc orientali influxui patente: c) Resistentia Romana facile detegi potest sub Gregorio II. (715-731.), qui α natione Romanus, a parva aetate in patriarchio nutritus « erat (Lib. pont. I, 396.). Providentia divina gubernante eo tempore vir Romanus sedebat in cathedra Petri, quando impe­ rator orientalis bellum indixit cultui imaginum, cuique Romanus pontifex scribere ausus est: « Scis sanctae ecclesiae dogmata non imperatorum esse, sed ponti­ ficum n (PL 89, 521.). Liturgiam antiquam Romanam fovebat per introductionem Missarum pro feriis hucusque aliturgicis quintis, stationes et textus proprios 122 HI. TYPOLOCIA. ordinans. Citimam hoc productum ex imminente periculo Longobardico originem duc ; Longobardi enim viam inter Ravennam et Romain intercluserunt, occu­ pando castrum Sulri ab Urbe non multum distans. Feriae ergo quintae Qua­ dragesimae dies instituti sunt instar rogationum, ut Roma tum a Caesare falsam doctrinam propugnante, tum ab hostibus externis Barbaris liberaretur. In textibus harum Missarum clarissime invenitur hoc: « Liberemur ab hostibus mentis (i.e. haereticis) et corporis » (i.e. Longobardis), ut dicitur Fer. V. post. Dorn. II. Confidentes Deo audierunt epistolam (Fer. V. post Cineres): « ...eruam te et civitatem istam et protegam eam, ait Dominus omnipotens ». Revera tem­ pore Gregorii II. precibus his genuinis romanis « praeparabatur per dolores partus Urbis et per supplicationem Sedis apostolicae ortus Status pontificalis » Grisar. Das Missale etc. p. 14.). Sic et verum fiebat quod cantabatur Fer. V. post Dom. III. Quadr.: « Salus populi ego sum, de quacunque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos. » Gesta Dei per Francos vocari potest ereptio Urbis e potestate Longobardorum Statusque conditus pontificius anno 756., quando Ravenna, urbs capitalis Byzantinorum tradita fuit in Patrimonium S. Pe­ tri, simul etiam liturgia Romana liberata est praecise eo momento, quando iamiam in eo fuit, ut interne in orientalem transmutetur (Baumstark p. 62.). 2. Liturgia Romana sub influxu Gallicano. Iam tractatum est quomodo per introductionem Romanae liturgiae in regno Caroli Magni (768-814.) haec liturgia vastissimis territoriis imposita sit. Per de­ cennia duravit, donec opus susceptum ubique successum habuerit. .a) In opere reformationis liturgicae Carolus Magnus usus est consiliis B. Alcuini, monachi Anglici, qui in patria sua antiquissimas purasque traditiones Romanas venerari addiecuit, praefectusque est abbas monasteriis Palatino et Turonensi. Hic vir profunde eruditus simul vere practicus fuit (cf. W. Levison, England and the Continent in the eight century', Oxford 1946., p. 153-16o: Charles the Great and Alcuin). Liturgia Gallicana inde ab 786. quidem suppressa revera etiam ulterius partim in usu remansit, in multis vero aliis ecclesiis usi sunt ritu Romano aliquatenus iam mixto; nimirum α Gelasiano saeculi VIII. ■ seu Gelasiano francico, cuius permultae recensiones cognoscuntur. Ex altera parte Gregorianum π Hadrianum n reapse nimis ieiunum erat: deerant Domi­ nicae post Pentecosten, Missae Sanctorum non-Romanorum, Missae votivae ritus patrii desiderabantur, quae iam assuetae et carae fuerunt, similiter bene­ dictiones episcopales variabiles Missae. Alcuinus ideo inter 801-804. Supple­ mentum concinnavit, in quo continebantur Dominicae post Pentecosten, Missae Sanctorum non-Romanorum, Missae votivae et orationes consecrationis sacerdo­ talis. item collectio benedictionum episcopalium. Supplementum hoc incepit admonitione Alcuini: « Hucusque praecedens sacramentorum libellus a beato papa Gregorio constat esse editus n (Textus huius Supplementi ed. Muratori. Liturgia Romana Vetus, Venetiae 1748., II., 139-240. 272-356. 362-380.). Sic creatum est Sacramentarium Gregorii « Hadrianum » cum Supplemento, cuius editio optima est H. A. Wilson, The Gregorian Sacramentary under Charles the Great, edited from three Mss of the ninth Century, London 1915. Tria enim mss sunt; Cambrai 164. Hildoardi episcopi sine Supplemento, hoc etiam Lietzmann m sua editione adhibuit; dein Vat. Regin. 337. et Vat. Ottobon. 313., haec duo mss cum Supplemento regulari. F) Ritus Rom. universalis. 123 b) Modus bis procedendi Alcuini necessarius quidem erat, sed latam viam stravit permixtioni. Cito enim aderant scriptores, qui omisso monito Alcuini « Hucusque... » totum textum sine commentario describebant; alii autem pu­ tantes etiam textum hunc e Sacramentario Gregoriano esse, coeperunt textus inserere in partem primigeniam Sacramcntarii. c) Alii iterum secundum necessitates et exigentias liturgicas ulterius proce­ dentes, textum Sacramcntarii Gregoriani « Hadriani » etiam permultis textibus et ritibus e Gallicanis et Gelasianis libris depromptis augebant. Sic ortum est Gregorianum fusionatum quoad liturgiam Missae; similiter factum est etiam quoad alios libros liturgicos, Gallicana liturgia sic permulta elementa tradidit Romanae, quae ideo vocari solet a recentioribus auctoribus liturgia Franco-Romana. A s. IX-o permulti et inter se semper magis differentes codices exarati sunt, tale Gregorianum fusionis incipientis est e.gr. Codex Eligii, abbatiae Xoviomensis (ed. II. Ménard 1642, reproducta PL 78, 25-240, cum notis uberioribus); fusionis iam completae est e.gr. Sacramentarium Fuldense s. X. (ed. G. Richter A. Schonfelder, Fulda, 1912.; praecipuos fontes cf. M. Righetti, I, 220-1.). Toto regno Carolingico, ergo etiam in Germania haec liturgia n fusionata », seu Franco-Romana diffundebatur. Haec liturgia propagata est per missionaries in Bohemia, Polonia, dein s. XI. in Hungaria, ubi libri liturgici e congregatione tunc recente S. Vitonis Virdunensis (St. Vanne), fundata per S. Richardum Virdunensem (t 1046.) allati sunt et sic receptus iste novus ordo Missae, qui ineunte s. XI. in Normandia ortus (quem Jungmann « Séez-Cruppe » vocat I, 118; in ed.3.1952. vero « rheinischer Messordo η I, 124.); eadem liturgia transplantata est in Croatian! exeunte s. XL, item in Scandinaviam s. XI-XII. Sic Romana liturgia universalis evasit, sed suas habuit « variantes ». Litteratura. Quoad influxum orientalem. A. Baumstark, Liturgia Romana c liturgia dell’Esarcato, Roma 1904. — H. Leclercq, Antienne, in: DAL I, 2 (1907) col. 2294-2297. — AL An­ drieu, Les messes des jeudis de carême, in: Rev. scienc. rel. 1929, 343-375. — A. Baum­ stark, Byzantinisches in den Weihnachtstexten des romischcn Antiphonarius officii, in: Or. christ. 1936. 163-187. — II. Engberding, Einfluss des Ostens auf die Gestalt der roinischcn Liturgie, in: Ut omnes unum sint, herausgegeben von der Abtei Gerlcve, Mün­ ster i. W. 1939, 61-89 (cf. AfLw 1952, 357-358). — II. Frank, Das Alter der romischcn Laudes- und Vcsperantiphonen der Weihnachtsoktav und ihrer griechischcn Originale, Or. christ. 1939, 14-18. — L. Brou, Restes de l’homélie sur la Dormition de l’archevêque Jean de Thessalonique dans le plus ancien antiphonaire connu et le dernier Magnificat de la Vierge, in: AfLw 1952, 84-95. Quoad influxum Gallicanum. II. Netzer, L’introduction de la messe Romaine en Fran­ ce, Paris 1910. — A. Baumstark, Missale Romanum. Seine Entwicklung, ihre wichtigsten (Jrkundcn, und Problème, Eindhoven-Nymwegen 1929. — Ai. Andrieu, Remarques sur le classement des sacramentaires, in: JfLw 1931, 46-66. — Th. Klauser, Die liturgischen Austauschbezichungen der rômischen und frankisch-deutschcn Kirche vom 8. bis zum 11. Jahrhundcrt. in: Hist. Jahrbuch 1933, 169-89. — AL Righetti, Storia liturgica I. (1945) 204· 256 (Gli antichi libri liturgici Latini). — J. A. Jungmann, Missarum sollemnia, 3. ed. Wien 1952, I, 98-137. — P. Bruylants, Les oraisons du Missel Romain, Texte et histoire Vol. I. fabulae synopticae fontium Missalis Romani. Vol. II. Orationum textus et usus iuxta fontes, Louvain 1952. (cf. Eph. Lit. 1953, 78-81). — II. Schmidt, De permixtione Sanctoralis ac Temporalis in Sacramento Gregoriano Patavino, in: Eph. Lit. 1953, 97-107. — R. Amiet, Le prologue « Hucusque d et la table des a Capitula n du supplément d’Alcuin au sacramentaire grégorien, in: Scriptorium 1953, 177-209. — A. Chavasse, Liturgie papale et liturgies presbytériales, in: Mélanges Andrieu, Strasbourg 1956, 103-112. — G. Ellard. Master Alcuin, liturgist, Chicago 1956. — II. Ashworth, Did St. Augustin bring the a Gregoriamim » to England? in: Eph. Lit. 1958, 39-43. — K. Camber, Sakramentartypen, 1958. 124 ΙΠ. TYPOLOGIA. G) De liturgiis Orientalibus. Omnino quidem necessarium non est, cognoscere etiam typos liturgicos orientales, si respiciatur eorum nexus cum occidentalibus typis, qui seorsim sumpti quoque intelligi possunt. Sed quia etiam liturgiae orientales filiae unius eiusdemque Matris Ecclesiae sunt, haud decens esset nil de iis scire, praesertim aevo nostro, quando tam fervida tentamina uniendi eos quos lamentabilis discessio a Sponsa Christi laceravit, a Sede Petri feliciter initia sumpsere. Pius XI. 1928. enuntiavit de seminariorum latinorum alumnis « ...plerumque non ea doctrina sunt instructi, qua certam, in quaestionibus de Orientalium rebus moribusque, ac de legitimis eorundem ritibus in Catholica Ecclesia tam sancte retinendis, sententiam ferre possint ». Hoc autem secundum Sanctum Patrem ideo cavendum est, ne alumni priventur emolumento non tenui, quod » conspicere possint Ecclesiae miram pulchritudinem et in ipsa rituum varietate unitatem splendidiore quodam modo effulgentem. » Ideo simul praescribit Sum­ mus Pontifex, ut in singulis theologicis Seminariis unus aliquis habeatur Doctor, « qui una cum disciplina vel historica vel liturgica vel iuris canonici nonnulla de rebus orientalibus saltem elementa tradere valeat » (Rerum Orientalium studiis » 8. sept. 1928., AAS 1928., 284.). 1. De origine variorum typorum Orientalium. a) Sine dubio vix possumus loqui ante finem s. IV. de quadam liturgia iam perfecte orientali, nam ut iam saepe diximus, « una, apostolica » liturgia vigebat, una quoad delineamenta principalia, libera quoad textus singulos. Differentiae aliquae tamen iam maturo tempore exortae sunt, sic saec. II-o lis de paschate celebrando. Ceterum vestigia tenuia tantum deprehendi possunt primis tribus sacculis. Sic cultus Smyrnae in Martyrio Polycarpi c. 156, in Actis Pionii presbyteri e s. III. per vestigia cernitur; de usu liturgico Caesareae in Cappadocia Firmilianus episcopus huius urbis aliqua profert; orationes et usus liturgicos civitatis suae Thmuis in Aegypto, medio s. IV-o Serapionis Euchologion, 1898. repertum cognosci facit. Extant etiam papyri, ut Der el Balyzeh, J. Ryland et alii. b) In his omnibus autem nondum inveniri potest vera diversitas, nam etiam libellus Hippolyti, (qui frustra ei abiudicatur ab H. Engberding 1948, (piem refutavit Botte 1949, v. Litteraturam) etsi Romae scriptus, etiam in Aegypto in usu erat et versiones Latinas, Copticas, Abyssiniens etc. habet. Diversitas vera tantum Ecclesiae libertate incipiente efformari pedetentim poterat. Quod in Oriente fiebat per sedes patriarchales, quarum liturgia fere n praescripta » evasit per totum territorium, cum maiore obligationis vi quam in Occidente. Has liturgias patriarchales singillatim consideramus. 2. Ritus Hierosolymitanus. a Etsi Hierosolyma non antiquissima sit sedes patriarchalis, tamen auctori­ tatem habuit quam maximam, civitas enim sanctissima censebatur propter pas­ sionem Domini ibi peractam, sepulchrumque Eius ibi veneratum. Erant quidem christiani etiam persecutionis tempore in hac civitate, episcopus tamen Aeliae, sicut tunc nominabatur, subicctus erat metropolitae Caesareae Palestinae. Post i ‘ G) Lit. orientales. 125 313 tamen rapidissime evasit centrum spiritualitatis christianae, postquam urbs et etiam Terra sancta splendidissimis basilicis exornatae sunt. Hierosolymis rotunda ecclesia Constantini, Anastasis vocata (serius Ecclesia S. Sepulchri) cum ecclesia Martyrii et atrio, ubi sub divo stetit petra Calvariae, in cacumine cum Cruce argentea, peregrinos permultos e toto orbe alliciebat. Similiter ecclesia magnifica ab eodem Constantino constructa in honorem Nativitatis Domini in Betlehem, super speluncam, ubi Christus natus est; deinde basilica Coenaculi. ubi coena habebatur ultima; item ecclesia n Eleona » a S. Helena exstructa super speluncam ubi oravit et docuit Dominus, adhuc e primis temporibus extabant liturgiaeque evolvendae inserviebant. Simili modo etiam basilicae aliae, ut ecclesia in Monte Olivarum, loco passionis Domini in horto a Theodosio Magno aedificata (379-395.), ecclesia α Imbomon » Ascensionis a domna Pomnia versus 378. constructa, omnes n stationes » erant, ut ritus locales, tantum ibi possibiles exoriantur. b) Revera ritus Hierosolymitanus iam hoc saec. IV. ortus est. Apud S. Cyrillum Hierosolymitanum adhuc vetus liturgia « apostolica », i.e. communis, libera cernitur, eius Catecheses mystagogicae ex anno 348. sunt fons pretiosus cultus antiquorum christianorum. Sed versus finem saeculi, circa 390.-393., vel si credere licet A. Lambert (Rev. Mabillon, 1936. v. Litter.) inter 414-416, certo iam existebat ritus Hierosolymitanus, quem peregrina mulier sanctimonialis, nomine Aetheria, vel Egeria, per tres annos observavit et in quantum differens existimatus est, descripsit (textus.· Geyer, Itinera Hierosolymitana saec. IVATII. Wien 1898 [CSEL 39.] p. 35-101). Sicut Aetheria, quae composuit hanc « Pere­ grinationem ad loca sancta » (olim etiam Silvia vocabatur), dicit, α omnia fiunt apte diei et loco » ideoque haec liturgia aliquo modo localis, per peregrinos diffundebatur. Sic festa Armeniae et systema pericoparum statum repraesentant huius cultus Hierosolymitani e saec. V-o (F. C. Conybeare, Rituale Armenorum p. 507-527), liturgia Georgica autem sacculi VH-i (V. Kekelidze detexit hoc 1912.). Festum Purificationis, duae Missae Nativitatis Domini, processio pal­ marum, adoratio crucis Fer. VI. Pass, et Mort. Domini fere per totum orbem propagata sunt. — Missae ritus et textus autem sine dubio iam ineunte s. V-o existebat, ritu fere eodem, quo in « Liturgia S. Jacobi » habetur usurpabaturque per Graeciam, Aegyptum, sed decursu saec. VIII. cedit Byzantinae. 3. Ritus Alexandrinus. a) Urbs capitalis Aegypti hellenistici, Alexandria, iam ineunte s. V. pro­ prium ritum produxit cuius Missa vocatur α Liturgia S. Marci ». Propter situationem clausam huius regni liturgia haec alicubi non exercuit influxum sed in toto Aegypto usuvenit, et in Aethiopia ab Alexandria dependente. Haec liturgia habuit epiclesim ante consecrationem, post Sanctus deest Benedictus, et omnes orationes dirigit ad Filium, ut patet, propter Arianismum ex Alexandria oriun­ dum. Liturgia haec Graeca s. XII-o per Byzantinam suffecta est. b) Etsi « orthodoxi » seu « melchitae » (i.e. « regales », ad imperatorem Constantinopolitanum pertinentes) non retinebant hunc ritum originalem, re­ mansit in usu apud monophysitas Aegyptios post 451. (Chalcedonense) statim in linguam Aegyptiacam tunc modernam, in Copticam translatus, item in Aethiopia in Aethiopicam et usque adhuc in usu est. Pars horum haereticorum ad fidem 126 III. TYPOLOGIA. catholicam reversa, hodiedum hac liturgia utitur, nunc iam quoad lectiones et « diaconica » arabice. Hi sunt Copti uniti et Aethiopes (Abyssini) uniti. 4. Ritus Antiochenus. a) Urbs capitalis Syriae hellenisticae erat Antiochia, urbs, quae gloriabatur eo quod ibi primum discipuli Domini christiani vocati sunt. Inde iam a s. III. sedes patriarchalis erat et maximum influxum exercuit. Ritum proprium huius patriarchatus repraesentat liturgia « Constitutionum Apostolicarum » (textus: PG 1,555-1156. et F. X. Funk, Didascalia et Constitutiones Apost., Paderborn 1905.); dein multa hauriri possunt ex homiliis S. Joannis Chrysostomi. Antio­ chenus ritus, lingua graeca celebratus quam maximi momenti evasit, nam Constantinopolis hunc ritum assumens, paucis mutationibus creavit ritum Byzanti­ num; item hic ritus plurimum contulit ad originem liturgiarum typi Gallicani. b) Ritus Antiochenus graecae linguae disparuit, nam locum eius apud « melchitas » Byzantinus occupabat, sed versus in idiomata syriaca gravis momenti factus est. Ritus Syriacus orientalis ex hoc ritu ortum duxit, cum Nestoriani post sententiam condemnatoriam 431 in Persidem emigrabant, ibique in civitate Nisibis scholae Nestorianae fundamenta iecerunt. Omnes Syri in regno Sassanidarum viventes paulatim Nestoriani effecti sunt, acceptabantque ritum Antio­ chenum in linguam Aramaicam (Syriacam) versum. (Textus editio recens: Anaphorae Syriacae quotquot in codicibus adhuc repertae sunt, editae et latine versae, Romae 1939-40.). Anno 496. « Katholikos » urbis capitalis Persidis, Seleuciae JKlesiphontos), Akakios, assumpsit titulum «Patriarchae ecclesiae orientalis» et sic peremptorie se disiunxit ab Antiochia. Liturgia eorum est « Liturgia Nestorii », quae iure meritoque portat hunc titulum, est enim retractatio (Ueberarbeitung, atdolgozas) nestoriana liturgiae « Chrysostomi » (AfLw 1950, 366.). Quando Arabes Persidem 650. sibi subiugaverunt, Persae Mahometan! effecti sunt, vel migravere, Nestoriani syriaci autem religionem exercere potue­ runt, exinde vocantur etiam « christiani Persae ». Medio aeco magnopere dif­ fundebant religionem christianam Nestorianismo infectam. Sic in India in litore Malabarico ecclesia Christiana orta est, quae vocatur «Christianorum S. Thermae». Etiam in Asia Centrali floruerunt coetus nestoriani; s. XI-o habebant 25 metropolias et usque ad Imperium Sinense pervenerunt, ut inscriptiones in Singanfu demonstrant. Missae forma usitatissima est Liturgia Apostolorum, confecta per doctores Addai (Thaddaeus) et Mar, in qua desunt verba institutionis Christi; quatuor lectiones valde archaicae sunt (Moses, propheta, apostolus, evangelium). Pars horum nestorianorum unita est Ecclesiae catholicae s. XVII., hi vocantur Syro-chaldaei, habentque patriarcham titulo Babyloniae in Mossul residentem. — De christianis Thomaeis iam S. Franciscus Xaverius scripsit 1549, « christiani Thomaei huius regionis accolae sunt, orti ab iis, quos S. Thomas christianis sacris initiavit » Ailles, Kalendarium II, 648.). Magna pars eorum inde a Synodo Diamperitana (1599.) catholica est. ritus eorum nominatur Syro-Malabaricus. c Ritus syriacus occidentalis posterius ortus ritu orientali Syrorum, condi­ tore Jacobo Baradai seu Burdeana (f 578.) episcopo monophysita, qui regnante Justiniano post exstirpationem fere totius hierarchiae monophysitae permultos episcopos clam consecrans, restaurator Monophysitismi habendus est. Itaque ducibus patriarchis Antiochenis, inde a Severo (512.) semper monophysitis, ritu G) Lit. orientales. 127 usi sunt « Jacobitico », nuncupato a Jacobo Baradai; ritus hic est Hierosolymi­ tanus receptus ulteriusque evolutus. Ad Liturgiam S. Jacobi Hierosolymitanam adhuc 64 anaphoras a diversis Sanctis denominatas redegerunt. Communitas haec Jacobita valde numerosa erat, plus quam 100 episcopatus sub 10 metropoliis ad eam olim pertinebant. Nunc coetus eorum Jacobitarum, qui a. 1781. catholici facti sunt, vocatur « Ecclesia Antiochena Syrorum », ritus vero eorum ritus Syrus purus. Habent patriarcham Antiochenum, residentem in Mardin (Mesopotamia), sex archiepiscopos, 4 episcopos et 30.000 fideles (Righetti, I, 92). — Illi Syri, qui in montibus Libanon et Antilibanon habitant, derivati sunt ab iis « Chalcedonianis », i.e. catholicis, praesertim rusticis, qui monasterium in honorem S. Maronis ab eius discipulis fundatum (saec. V.) ut centrum religiosum habebant et post destructionem (s. X.) eius per Arabes in montes se receperunt. Hi Syri Maronitae vocati tenent se semper unitos fuisse cum catholica Ecclesia, quod verum haberi potest, etsi monotheletismum mitigatum per aliquod tempus bona fide quidem secuti sunt. Statim ut Crucigeri apparuerunt, se Romae etiam formaliter subiiecerunt (1181.), in Concilio Florentino (1430.) Maronitae Cypriotae reverseront. Inde a s. IX. iam habent patriarcham proprium, totus populus catholicus est sublectus patriarchatui « Antiocheno Maroni tarum », numerosus (circa 350.000 in patriarchatu, 50.000 alibi, praesertim in America). Ritus eorum vocatur Syro-inaroniticus, partim arabice celebratur (lectiones, diaconica), sed profundas modificationes Romanas subiit, sicut etiam ritus Malabaricus. Liturgia utuntur S. Jacobi Hierosolymitana; usus Romani sunt: vestes stili Romani, panes azymi, communio sub una specie, confirmatio tantum per episcopum ministrata. 5. Ritus Cappadociae, hodie quidem non distinguitur iuridice ab aliis, tantum evolutione historica, nam ritus proprius huius provinciae a S. Basilio Magno (t 379.) ordinatus est. « Liturgia S. Basilii » hodieque sic vocata, iure portat nomen eximii Patris, ut recentissimae pervestigationes demonstrarunt, praesertim H. Engberding (1931.), M. Hanssens (III, 577-8) et M. J. Lubatschewskij (1942. vide Litter.), quod iam secus Baumstark anno 1906. coniectura augurabat dicens, « liturgiam Basilii » esse alicuius eximii theologi, arte optima callente graecam linguam, notam indi­ viduam prae se ferens (Messe in Morgenland 55-56; sic etiam AfLw 1950, 368.). IIoc venerandum monumentum liturgiae Cappadociensis evasit gravis momenti; in ritu Byzantino in usu erat, at repressa est in Dominicas Quadragesimae, vigilias Nativitatis, Paschatis, Fer. V. in Caena Domini. Ceterum toto territorio rituum orientalium usurpatur, et multo plus aevo remotiore, ut testatur Petrus diaconus anno 512. (Ep. ad Fulgentium, PL 65, 449), quod considerata auctori­ tate Basilii, ut Patriarchae monachorum Orientis, mirum non est. (Textus edi­ tiones: PG 31, 1629-1678; Brightman, Liturgies L, 310-344). 6. Ritus Byzantinus. Maximi momenti pro ritibus Orientis liturgia Novae Romae, Constantinopolitana seu Byzantina facta est. Constantinus Magnus loco antiqui Byzantii urbem novam capitalem condidit et a se novo nomine « Constantini Civitatem » (Konstantinou polis) appellavit. Haec urbs proprias traditiones ergo non potuit habere, usus Cappadocienses et Antiochenses in ea assumpti sunt, propter rationes 128 HI. TYPOLOCIA. perspicuas. Enimvero tum imperatores post Constantinum fere toto sacculo IV. magis Antiochiae residebant, quam Constantinopoli, tum fere omnes episcopi huius temporis ex Antiochia, vel Caesarea Cappadociae oriundi erant (Eudoxius, Gregorius Nazianzenus, Nectarius, Joannes Chrysostomus, Nestorius). Chrysostomi maxima auctoritas eodem tempore, quando Constantinopolis capitalis urbs Imperii Orientalis effecta est ritusque proprii iam evolvi coepere, ultimam manum admovit has duas liturgias Byzantii introducendo. Quoad ritum Missae duae liturgiae vigere coeperunt et usque hodie usurpantur. Prima est « Liturgia S. Chrysostomi », quae forma inde a s. VIII-o nota non potest ab eo originem ducere, nam permultas habet interpolationes et adiunctiones (Monogenes, Trisa· gion, proskomidia, Credo etc.), sed negari non potest influxus S. Chrysostomi (textus: ms-i antiquissimi : E. Brightman I, 309-352, textus receptus: B. Montfaucon 1735, reimpressus PG 63, 901-922, cum versione latina Savilii, quam etiam nos adhibemus). Altera est « Liturgia S. Basilii n, de qua iam egimus. — Diebus aliturgicis Quadragesimae utuntur « Liturgia praesanctificatorum », quae nescitur, cur, nomen portat S. Gregorii Magni (Leiturgia ton proêgiasmeηόη) et nil aliud est, quam ritus sollemnis communionis. Haec liturgia Graece iam attestata est Chronico Paschali anni 645. et Concilio Trullano (692.) et originem ducit ex Antiochia, ubi Severus patriarcha (512-518.) eam induxit ut communicare queant etiam Feriis II. — VI. quadragesimalibus (J. Ziadé, Pré­ sanctifies, in: Diet, théol. cath. XIII. [1936.] 82 s. Editio: Brightman I, 345-352). Harum trium » liturgiarum » primum manuscriptum cognitum in Bibliotheca Vaticana asservatur, Codex Barberini, scriptus inter 788-797. — Antequam liturgia Byzantina victoriosam viam intrasset fere totum orbem orientalem occu­ pandi, influxui subiacebat liturgiae Hierosolymitanae. Monachi Palaestinenses, iconolatrae, quorum consociati erant monachi Constantinopolitani Magni « Studeion », diffunderunt ritum Hierosolymitanum, imprimis liturgiam Fer. VI. Pass, et Mort. Domini. Litteratura. In genere dc ritibus Orientalibus: E. Brightman, Liturgies Eastern and Western. I. Eastern liturgies (tantum volumen hoc apparuit), Oxford 1896. — N. Nilles, Kalendarium manuale utriusque ecclesiae orientalis et occidentalis, Oeniponte I. 1896. II. 1897. — A. Baumstark, Die .Messe im Morgenland, Kempten u. München 1906. — Λ/. Hanssens, Insti­ tutiones litnrgicae de rebus orientalibus II. et III. Romae 1930. 1932. — P. Werhun, Die oricntalischen Ritcn und kirchlichen Gemeinschaften, in: Der christliche Osten, Regens­ burg 1939, 350-368. — R. Pilkington, I riti orientali, spiegazioni liturgiche, Torino 1939. — P. Kiirger-J. Tyciak, Morgenliindisches Christentum, Paderborn 1940, 111-129. — A. Salavillc. Studia Orientalia liturgico-thcologica, Romae 1940. — Af. Righetti, Storia litur­ gica I (1945) 85-110. — Archdale A. King, The rites of the eastern church, Romae I. 1947., 11. 1948. — R. Jannin, Églises Orientales et rites orientaux, 4. ed. Paris 1955. Quoad originem: //. Engberding, Das angebliche Dokument romischcr Liturgie aus dem Begum des dritten Jahrhundcrts, in: Miscellanea C. L. Mohlberg I, Roma 1948, 47-71. — B Botte, L’authenticité de la Tradition apostolique de Saint Ilipnolyte, in: Recherches de la théologie ancienne et médiévale 1949, 177-185 (cf. AfLw 1950, 130). Quoad Hierosolymam·. F. Cabrol, Les églises de Jérusalem, la discipline et la liturgie au IV-e siècle, Paris 1895. — II. Leclercq. Jérusalem. La liturgie, in: DAL VII, 2 (1927) 23742392. — A Lambert, Egeria, in: Revue Mabillon 1936, 71-94. — Egeria, sœur de Gallia ib. 1937, 1-42. — Itinerarium Egeriae vers 414-416 ib. 1938, 49-69. — F. C. Conybeare, Rituale Armcnorum, Oxford 1905, p. 507-527 (festa et systema pericoparum Hierosolymitana). — V. Kekelidze russice edidit Kanonarion Hierosolymitanum, Tillis 1912, translatum et comment.it'rn·. Th. Kfugc-A. Baumstark, Oriens christ. 1915, 201-233. 359-363 et 1916, 223-239. Quoad Hcxandriam: H. Leclercq, Alexandrie. Liturgie in: DAL I, 1 (1907) 1182-1204. M) Lit. Byzantina. 129 __De editione textuum: J. Simon, L’Euchologie copte-arabe des Abnaa et Kanisa (=filii eccle­ siae), in: Oriens christ. 1938, 112-117 et etiam Arch. f. Lit. wiss. 1950, 370 p. — S. A. B. Mercer, The Ethiopie liturgy, Milwaukee 1915. — Cl. Kopp, Glaube u. Sakramente der koptischen Kirche, Rom 1928. — Radô Polikàrp, Az etiôp egyhâz ( = Ecclesia Aethiopica), Pannonhalmi Szemlc 1935, 321-327. — B. Capelle, L’anaphore de Serapion, Essai d’exé­ gèse, in: Muséon 1946, 424-443. Quoad Antiochiam: C. E. Hammond, The ancient liturgy of Antioch and other litur­ gical fragments, Oxford 1879. — A. Gastoué-H. Leclercq, Antioche, liturgie d’, in: DAL I, 2 (1907) 2427-2439. — A. Baumstark, Die Chrysostomusliturgie und die syrische Litur­ gie des Nestorios, in: Chrysostomika, Romae 1908, 771-857. — A. Rücker, Die syrische Jakobos-Anaphora, Münster i. W. 1923. — Idem, Das neue syrische Missale, in: JfLw 1925, 187-192) de Missali editio per Patr. Rahmani anno 1922). — R. Roko, The Syriac liturgy, in: The Eastern Church Quarterly 1936, 10-20, 40-49, 87-99, L35-148. — Idem, Tire Maronite liturgy, ibid. 1937, 27-37. — H. W. Codrington. The Chaldean liturgy, ibid. 1937, 79-83, 138-152, 202-209. — II. Engberding, Die syrische Anaphora der zwolf Apostcln und ihre Paralleltexte, in: Oriens christ. 1937, 213-247. — A. Raes - A. Rticker - II. W. Codrington -1. Hausherr, Anaphorae Syriacae quotquot in ccd cibus adhuc repertae sunt cura Pontificii Instituti Stud. Orient., vol. I-IV, Romae 1939-1940. — A. Raes, L’étu­ de de la liturgie Syrienne, son état actuel, in: Mise. Liturg. K. Mohlbcrg I. Roma 1948, 333-346. Quoad Cappadociam: H. Engberding, Das eucharistischc Hochgebet der Basiliusliturgie, Münster i. W. 1931. (cf. JfLw 1931, 302-304). — M. J. Lubatschewskij, Des hl. Basilius liturgischer Kampf gegen den Arianismus. Ein Beitrag zur Textgeschichte der Basiliusliturgie, in: ZfkTh 1942, 20-38. H) De liturgia Byzantina universali. Eodem fere tempore, ac ritus Romanus antiquus occupare coepit regnum Carolingicum (784-5: Hadrianus mittit Sacr. Gregorianum), tres formulae Missae Byzantinae iam forma hodieque usitata redactae sunt, ac hodie usurpantur (788-797: tempus Codicis Barberini). Sicut Romanus ritus orientali et Gallicano appulsibus ditatus est, sic etiam Byzantinus influxu Hierosolymitano. Perfectio utriusqne ritus quoque paene eodem tempore facta est: Romanus anno com­ pactionis Virdunensis (843.) potest qua talis considerari secundum Baumstark, nam hoc tempore habetur iam Gregorianum « fusionatum ». i.e. liturgia Francoromana. Haec conventio 843. inita est, qua regnum Carolingicum in Germa­ nicam et Latinam partem divisum est. Eodem fere tempore, anno 842. Constan­ tinopoli celebratum est « festum orthodoxiae » sub imperatrice Theodora, quo bella intestina iconoclastica finem habuerunt. Ritus ergo tum Romanus, tum Byzantinus paratus erat ad magna munera pensaque ineunda. Sicut Roma, ita etiam secunda Roma parata stetit ad praedicandum Evangelium novis gentibus. 1. Expansio liturgiae Byzantinae. a) Haec expansio potestatis spiritualis Byzantinae per missiones facta est saec. IX. — Cyrillus et Methodius iam inter Chasaros laborabant in Chersoneso (858.); Bulgari ante portas fere Byzantinas ritu orientali favebant c. 867. Pro Russis 862. Rurik cum suis Xormannis statum fundavit Kioviac, inter has gentes praecipue Byzantini spargebant semen evangelicum, et Russi Byzantinum ritum sequentes patriarchae Constantinopolitano oboediebant (1035: mctropoliae Kioviensis fundatio, 1328: translatio in Moscoviam, 1589: fundatio patriarchahis Moscoviti), ergo per septem saecula. Item Serbi et Bulgari hunc Byzantinum 9. - Ra<16, Ench. Liltirgicum. 130 III. TYPOLOGIA. influxum subeuntes, Byzantina liturgia utebantur et utuntur adhuc, lingua quidem palaeoslavica. Sic ingens territorium Slavorum orientalium et meri­ dionalium directe patriarchate Byzantino subordinatum, ritum sequebatur Byzantinum. b) Inde a saec. VII. Imperium orientale (Byzantinum) cito permulta terri­ toria amisit ingravescente Araborum seu « Saracenorum » occupatione. Provin­ ciarum amissarum christiani quoad bonam partem erant iam haeretici, monophysitae vel nestoriani, hi invasores Arabes cum gaudio susceperunt et tolerati sunt. Minor pars populationis primigeniae remansit in fide orthodoxa, hi Graeci erant et ubique in territoriis occupatis Melchitae vocati proprium ritum reti­ nebant. Byzantini autem diu sperantes, haec territoria se reoccupaturos esse, in hoc « stratu n populationis spem collocabant. Ideo ubique mediis spiritua­ libus sibi copulare tentabant hos Melchitas, cuius tentaminis medium eximium erat ritus uniformis. Melchitae patriarchates Antiocheni sub Califatu viventes decursu saec. IX-i sua sponte assumpserunt ritum Byzantinum; Palaestinenses s. XI-o, ut ostendit systema pericoparum Codicis Geraseni ex 1030. Melchitae Aegypti tantum 1203 assumebant liturgiam Byzantinam, cum patriarcha Melchita Alexandriae, Marcus, Constantinopoli liturgiam S. Marci celebravit, pa­ triarcha autem Melchita Antiochenus, ibidem exulans, Theodores IV. Balsamon eum acriter reprehendens persuasit ad receptionem ritus Byzantini, quod et factum est. Quod linguam attinet, Byzantini concedebant usum linguae vulgaris, sic Melchitae Antiochenae provinciae et Palcstinenses Syriace, Aegyptii arabice utuntur liturgia Byzantina. c) Ritus Byzantinus etiam territoria longe distantia attingere potuit. Sic nominandum est regnum Armenorum, quod iam s. IV-o a Gregorio Illumi­ natore fidem acceperat, liturgiam autem ex Antiochia, dein etiam e Hieroso­ lymis, uti vidimus. Biblia ct liturgia sub « Katholiko » Isaac Magno (388-439.), qui una cum Mesrop, inventore alphabeti Armeni, laboravit, translata sunt in linguam armenicam. Liturgia duplex Byzantina (S. Chrysostom! et Basilif) devenerunt formae usuales Armenorum. Permultae uniones iam tentatae sunt a saec. ΧΙ-ΧΛΊΙΙ.» fere 13, inter eas etiam Concilii Florentini (1439.): inde ab anno 1742. semper habetur patriarcha Armenorum unitorum. — Iberiae in Caucaso habitatores, Georgii, per Byzantinos a monophysitismo conversi anno 60S. ritum Byzantinum receperunt in linguam Georgicam versum. Etiam e gremio huius populi existent uniti. — Permulti Graeci vixerunt in Albania el Italia meridionali (Apulia, Calabria) ct Sicilia, nam iam inde a saeculis ante Christum natum hi Graeci fundabant « Magnam Graeciam ». Post invasionem Arabicam in Oriente quam multi s. VII-o ibi invenerunt refugium, qui ex Orientis partibus extorres advenere. Ritum Byzantinum praesertim fugitivi monachi Graeci diffundebant, e quibus saepius eligebantur episcopi. Post scis­ sionem iconoc1 asticam (726.) numerus eorum in dies crevit. Anno 968. impe­ rator Nicephorus Phocas in Italia meridionali introductionem ordinavit ritus B' zantini, quod deinde inde a s. ΧΙ-i per Normannorum regnum in « duabus Siciliis » retractatum est. Inde tamen usque ad nostra tempora existent Italograeci, qui iure gloriantur, se nunquam fuisse schismaticos. Ceteri enim ortho­ doxi. qui haereseos labe intacti manserint, tamen tracti sunt in discessionem lamentabilem iam per duo saecula praeparatam anno 1054. schismate pronun­ tiato per Michaelem Caenilarium. I I j ! I H) Lit. Byzantina. 131 d) Conspectum subiicimus divisionis rituum Orientalium, cuius asseclae hodiernis temporibus uniti sunt: 1°. Ritus Alexandrinus: Copti in Aegypto et Aethiopes in Abyssinia et Erithrea. 2°. Ritus Antiochenus: Malancari - Maronitae - Syri « antiocheni » (ritus purus). 3°. Ritus Ar menus. 4°. Ritus Byzantinus: Albani - Bulgari - Graeci - Italograeci - Melchitae - Rumeni - Ru­ theni - Hungari. 5°. Ritus Chaldaicus: Chaldaei - Malabaritae. Summa totalis: e 150,000.000 Orientalibus schismatici vel haeretici circa 140,000.000, uniti catholici circa 10,000.000. 2. Descriptio Missae Byzantinae. Describitur et interpretatur a nobis Liturgia S. Chrysostomi, quae quidem primo intuitu haud levis videtur intellectui. Partes cius hae sunt: a) b) c) d) e) f) g) Proskomidia, i.e. praeparatio oblatorum ante Missam. Enarxis. Pars didactica. Offertorium. Anaphora Communio. Finis Missae. a) Proskomidia notari debet secundum evolutionem historicam primigeniam esse partem didacticam·, quae iam decursu s. Vll-i diminuta fuit. Ante hanc partem susci­ pitur « enarxis » (« actus introductorius »), reliquiae Laudum orientalium, i.e. « orthros », apud Syros Orientales Vesperae, quae traditio antiqua debet esse, nam supponit Missam vespere celebratam. In ritu Byzantino et ceteris orienta­ libus ritibus tantum in Vigilia Epiphaniae et Pascha tis dicitur ante Missam « hesperinon » (vesperae). Ante s. VII. iam maior pars offertorii ante Missam posita est, et vocatur proskomidia. 1°. Proskomidia primo complectitur praeparationem sacerdotis et diaconi ad Missam, qui templum ingrediuntur et ter simul adorant ad imagines Salva­ toris et Deiparae in iconostasio positas orationem secreto dicentes. Dein vestiun­ tur vestibus sacris, ad singulas vestes orationes fundendo. 2°. Hanc praeparationem excipit offertorium anticipatum. Venientes ad mensam « prothesis », i.e. propositionis, ad mensam sc. aliam ac altare, ibi manus lavant, dicendo: « Lavabo inter innocentes manus meas » etc. Deinde e « prosphora », i.e. oblatione, seu oblato pane fermentato expungit celebrans partem consecrandam, quae vocatur « hagios artos », sanctus panis, dicendo: 132 III. TÏPOLOGIA. < Quia tollitur de terra vita eius, perpetuo, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen ». Postea offert hanc prosphorae partem, collocans eam in sancto « disco », i.e. patena, dicens: « Immolatur Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi, pro mundi vita et salute ». Diaconus deinde infundit in sanctum calicem vinum et aquam simul, sacerdosque benedicit. Dein 1res alias paries prosphorae collocat cum orationibus in disco; dona demum teguntur duobus velis (kalymma), et thurificantur. 3°. Deinde dicitur oratio offertorii (protheseos); « ...Ipse benedic hanc pro­ positionem et suscipe eam in supercaeleste tuum altare... ». Postea incensantur oblata, diaconus autem thurificat in circuitu sanctam mensam (altare), sacrarium (i.e. presbyterium et totum templum). Nunc sequitur: b) Enarxis, 1°. est rudimentum Laudum matutinarum, quae adhaeserunt ad initium s. Missae, quod iam Aetheria Hierosolymis observabat: « Postea quam dicti fuerint psalmi et oratio facta fuerit, inde usque ad Anastase cum ymnis descen­ ditur hora lucernae » — haec significant vigilias nocturnas. In Anastase autem dicitur « lucerna », i.e. orthros: « Dicuntur ymni (quod psalmos significat), dicuntur antiphonae aptae diei et loco, fiunt orationes aptae diei et loco. » Orthros statim excipitur ipsa Missa: « Fit oratio et offeret episcopus oblationem et communicant omnes » (Peregrinatio ad loca sancta 39,4; 40,1; 35,2.). 2°. Enarxis est residuum huius officii ante Missam: constans e tribus mem­ bris. Nam tres dicuntur psalmi, i.e. α ymni » see. Aetheriam, inter ipsos versus psalmi repetitur antiphona, sed tantum 2-3 versus dicuntur, « orationum » locum tenet see. evolutionem liturgicam orientis prex litanica a diacono praeorata, ad quam populus cum « Kyrie eleison » respondet. Ter ergo fiunt haec: a. oratio litanica « ektenia » vocata; b. inter quam sacerdos secreto precatur: est evolutio posterior, nam aliquando post precem communem oravit nunc vero ritum breviando sacerdos tantum finem dicit orationis alta voce (aekphonesis»), c. dein cantatur psalmus cum antiphona. Sic absolvitur enarxis. c) Pars didactica incipit 1°. α parvo introitu » (a mikra eisodos »): liber Evangeliorum fertur a diacono per portam septentrionalem in templum, sacerdote comitante, can­ delis accensis; dein consistitur ante α portam regalem » (i.e. mediam) iconostaseos, cantus concomitans variabilis est « troparion n et « kontakion ». Interea procedunt ad sanctam mensam, sacerdos secreto precatur cum « ekphonesi », postea autem concinunt α Trisagion » : α Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis! » Sub trino cantu huius cantilenae sacerdos iterum secreto precatur, ekphonesin dicens in fine. 2°. Lectionis e Veteri Testamento, quae saec. VII. adhuc aderat, tantum vestigium remansit in admonitione diaconi: « Sapientia! n Item remansit cantus ’cctionem hanc omissam propheticam sequens, n prokimenon n vocatum. Eadem admonitio dicitur ante « apostolum », i.e. lectionem ex epistolis S. Pauli, post quam triplex Alleluia cantatur. Evangelium autem ex ambone cantatur, post datam benedictionem a sacerdote. 3'. Adhuc ad hanc partem pertinet nunc « ektenia » quae sequitur: a. et nihil aliud est. nisi antiquissima λ oratio communis ». De hac oratione notissima in tota Ecclesia primitiva S. lustinus martyr circa 155 sic effatur: « Com- H) Lit. Byzantina. 133 munes preces fusuri et pro nobis ipsis et pro ceteris qui sunt ubique, omnibus intenti animo ut digni habeamur, qui veritate cognita et bona operantes et mandatis obtemperantes inveniamur, ut salutem consequamur aeternam » (I, 65). Hae « preces communes » (koinai euchai, « allgemeines Gebet ») inci­ piuntur hac « ektenia n : a Dicamus omnes ex tota anima, et ex tota mente dicamus », Kyrie eleison. — b. Haec ektenia dein intermittitur, nam postquam pro catechumenis precatum est, emittuntur catechumeni, voce archaica: (cit. per Ni. Schmaus, Kath. Dogm. IV, 1 (1957) p. 74.). Breviter in memoriam revocantur conceptus philosophici huc pertinentes, r. n·' q iae sint formae dynamicae. (A. Horvath, Div. Thom. 1951,450-456.). Prima est 1 . occasio, i.e. factum, cuius intuitu causa operatur, e.gr. pec­ catum grave remorsum conscientiae causât, et sic est quod peccator confiteri vult peccatum ct remorsus occasio erant Sacramenti. D) Efficientia Sacram. 175 2°. Conditio vera est conditio « sine qua non », a quae nullo modo causa­ litatem dicit, sed requisitum seu dispositionem tantum ad hoc, ut causa causa­ litatem suam exercere possit » (Gredt 11,146.). Conditio ergo removet difficul­ tates, facilitât operationem principii agentis, sed effectum non producit. Sic machinae oleo ungi et perfundi debent, secus non possunt operari; ligna ut possint comburi, debent esse sicca: nec oleum, nec siccitas est causa, sed con­ ditio operationis. 3°. Signum quid sit, iam vidimus. Signum plus est, quam occasio et con­ ditio, nam agentem ad actionem incitat, tamen non per ipsum influit in effec­ tum actionis, sed in agentem dirigitur. Causa ergo non potest signum haberi, nam causa esse dat effectui. Etsi ergo aliquoties loquantur de a causa » logica, i.e. de signo, quod in cognitionem ducit alicuius rei (vestigia animalis, a indi­ cia » peccati), vel de « causa » morali, i.e. de signo, quo conspecto agens operari incipit (tessera ingressus: biglietto, Eintrittskarte, belépojegy; preces interces­ sionis ad liberandum aliquem etc.), hae non sunt verae causae, sed tantum signa. Etiam causa moralis potest esse principalis, sic si regina petat regem, ut veniam impunitatemque donaret alicui, reginae amabilitas seu dignitas eius moralis movet regem ad condonandum; si signa adhibeantur caritatis (oscula, amplexus) adest causalitas moralis instrumentalis. Talis a causalitas » moralis instrumentalis evidenter adest in ratione signi, sed etiam « causa » moralis principalis non est vera causa: effectus enim (condonatio) positive non ab amabilitate reginae producitur, sed per actum regis. 4°. Ideo vera causa est principium positivum a quo aliquid secundum de­ pendentiam in esse procedit: aliquid non esset, si causa haec non esset. E qua­ druplici causa nunc solum consideranda venit causa efficiens, quae dividitur in causam principalem et instrumcntalem. Causa efficiens principalis, seu agens principalis, in Sacramentis est Deus, qui utique eosdem effectus etiam sine Sacramentis producere potest. In hoc tamen ordine salutis sanctificatio­ nem vult producere per Sacramenta, quae se habent ut causae efficientes in­ strumentales. Instrumentum potest esse separatum, ut baculus, et coniunctum, per quod movetur instrumentum separatum, sicut baculus per manus. » Prin­ cipalis autem causa efficiens gratiae est ipse Deus, ad quem comparatur hu­ manitas Christi sicut instrumentum coniunctum, Sacramentum autem sicut in­ strumentum separatum » (III q.62.a.5.). Instrumentum sive separatum, sive con­ iunctum potest esse mechanicum, i.e. corpus localiter motum ab altera, sicut malleus, serra, machina-Roentgcn, etc.; dein naturale, i.e. virtus naturalis per altiorem virtutem mota ad perfectius operandum, sicut vires chemicae in or­ ganismo assimilant cibos; demum instrumentum supernaturale, quod a Deo movetur praeter ordinem naturae ad effectus supcrnaturales producendos (Gredt II, 168). Ut patet, huc pertinent Sacramenta, quae agunt ut instru­ menta separata supematuralia, sed verae causae efficientes. Ideo iure statui­ tur, efficientiam eorum esse causalitatem physicam: THESIS. Sacramenta effectus suos producunt ut instrumenta, et quidem causalitatc physica. Thesis est probabilior, quantum ad causalitatem physicam. a) Adversarii: 1°. Veri et principales sunt Protestantes, qui tantum notas professionis vi- 176 IV. SEMASIOLOGIA. dent in Sacramentis, nt Karlstadt, Zwingli, quod reducitur ad « causain » logicam, causalitatis ergo nec vestigium in hac opinione inveniri potest. Senten­ tia Lutheri, quod Sacramenta ad fidem nutriendam instituta sint, quod Deus occasione eorum dat per fidem justificationem: est « occasionalismus » in vita supernatural!, sicut Occasionalistae in vita naturali docebant creaturas nil agere, sed esse dumtaxat occasiones, quarum intuitu Deus producit effectus (sic Malebranche f 1715.) 23. Asseclae causalitatis conditionalis, ut erant aliqui veteres iuxta S.Thomam asserentes, quod Sacramenta « non sint causa gratiae aliquid operando, sed quia Deus, Sacramentis adhibitis, in anima gratiam operatur, et ponunt exemplum de illo qui afferens denarium plumbeum, accipit centum libras ex regis ordinatione, non quod denarius ille aliquid operetur ad habendam prae­ dictae pecuniae quantitatem, sed hoc operatur sola voluntas regis » (III q.62. a.].). S. Bonaventura satis probabilem dixit opinionem, « quod in Sacramentis non sit causalitas, nec virtus aliqua, nec effectiva, nec dispositiva ad gratiam quae sit qualitas vel proprietas aliqua absoluta, sed per quandam assistentium* (In IV.d.l.q.4.). Etiam Duns Scotus talem videtur sententiam amplexisse: « (Deus) disposuit universaliter ct de hoc ecclesiam certificavit, quod susci­ pienti tale Sacramentum ipse conferret effectum signatum » (In IV.d.l.q.5.). Similiter Richardus a Mediavilla (Middleton) et Nominalistae, ut Guli.Occam, Gabr. Biel. Haec sententia nil aliud est nisi degradatio Sacramentorum ad me­ rum statum conditionis sine qua non, quod causalitatem veram excludit et ideo post Tridcntinum iam defendi non potest. 3°. Assertores causalitatis moralis Sacramentorum, praeeunte celebri Melchiore Cano O.P., qui primus eam sub hac nomenclatura defendit: «(Sacra­ menta gratiam) continere, inquam, non ut causa naturalis, sed moralis... Et sicut crumena (Beute, purse, erszény) pecuniam administrans redemptionem confert, Sacramentum confert gratiam pretium sanguinis applicans (Relectio de Sacramentis in genere p. 4.). Post eum Vasquez S. ]. summopere in­ vehitur in doctrinam causalitatis physicae, expoliens theoriam Cani, dicens: « Mullo melius hanc naturam instrumenti moralis explicabimus... per modum impetrationis, nisi quod Sacramentorum impetratio nullo merito ministri, sed solo verbo promissionis Dei nititur» (In III.p.S.Thomac dsp.!32.c.5.). Auctori­ tas Card. Lugo (11660') valde fulcivit hanc theoriam: « Sacramenta Novae Le­ gis sunt causae morales, quia ipsa habent vim movendi Deum, sunt enim ac­ tiones et operationes ipsius Christi » (De Sacr. in genere disp.4. sect.4.). Plerique molinistae hanc sententiam Cani sequuntur, ut v.gr. Card.Franzelin (p. 126-144), Reinhold, Ch.Pesch, J. Müller etc. At, uti vidimus, « causa » moralis tantum nomen commune habet cum causa, et pertinet ad rationem signi, cuius intuitu agens principalis operatur. 4°. Adversatur thesi nostrae etiam Lud.Billot (1,78-85 et 116-143), eumque sequentes Van Noort et Lehmkuhl, Stnilcr. Gicrens, Lercher, statuentes causalitatcm intentionalem. « Virtus per (piam Sacramenta operantur est titulus ( xuzens ct appelans gratiam. Opinamur autem, virtutem hanc non esse phy­ sicam, sed potius intentionalem, adaequatum sui principium habens in insti­ tut «ne Christi» (p.134.). Sacramenta ergo see. suam opinionem causae sunt efficientes non tamen immediate causant gratiam, sed solum dispositive. Quod quidem aliis verbis idem est. quam causalitas moralis: tenenda enim videtur D) Efficientia Sacram. 177 vera causalitas, quae immediate attingit gratiam, etsi instrumentaliter, i.e. re­ vera aqua, oleum, manuum impositio verbis informata sunt causae efficientes instrumentales gratiae. b) Vox Ecclesiae quoad thesim nostram peremptorie invocari non potest, agitur enim de sententia iuxta nostram opinionem probabiliorem. lure tamen, ut putamus, po­ test provocari ad modum loquendi Magisterii ecclesiastici, ut facit Hugon (III, 70-73), cui adstipulatur Doronzo (182.). 1°. Revera Sacramenta asseruntur continere gratiam (Trident.sess.VII.can. 6.), quod in causalitate morali vix contingit, nam quadrupliciter continetur ali­ quid in alio: ut accidens in subiecto, ut contentum in continente (vinum in lagena), ut signatum in signo et ut effectus in causa. Duo priores modi ut patet in re sacramentali inveniri non possunt, tertius modus habetur praecise in causalitate morali, sed tunc solummodo metaphorice possumus loqui de vera causalitate, quartus modus solus salvat causalitatis rationem. Sacramen­ ta enim sunt instrumenta, quibus transeunter confertur virtus gratiam causan­ di, tunc instrumentaliter quidem, sed vere sunt causae gratiae. 2°. Dein dicitur Sacramenta conferre gratiam non ponentibus obicem, et quidem gratiam, quam significant (Trident.ibid.); in causalitate vero morali hoc minus verificatur, melius enim diceretur Deum conferre gratiam quam Sa­ cramenta significant, quia movent Deum ad conferendam gratiam. Quam ve­ rum hoc sit, plene conspicitur, si consideratur modus loquendi Ecclesiae, si causalitatem moralem vult inculcare. Quod fit in doctrina de efficientia Sacri­ ficii Missae: « ...huius quippe oblatione placatus, Dominus gratiam et donum poenitentiae concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit » (Trid. sess.XXII.c.2.). Nullo ergo modo dicitur Missam conferre gratiam, dimittere peccata, hoc fit per Deum, qui oblatione huius sacrificii placatur: moraliter ergo movetur. 3°. Iterum melius intelliguntur verba Ecclesiae in doctrina de Sacramento Poenitentiae « absolutionem sacramentalem esse actum iudicialem, non nudum ministerium pronuntiandi et declarandi remissa esse peccata confitenti » (sess. XIV. can. 9), ad quae apposite dicit praelaudatus Hugon: « Cum absolutio poenitentis sit infusio gratiae, oportet ut sacerdos per seipsum infun­ dat gratiam. Si vero sit instrumentum morale dumtaxat, non est sensu pleno iudex, qui per seipsum absolvit, gratiam per seipsum infundendo, sed orator supplex, qui Deum rogat, ut gratia infundatur » (p. 72.). 4°. Item iuxta Tridcntinum « per sacram ordinationem datur Spiritus Sanctus », non ergo « frustra episcopus dicit: Accipe Spiritum Sanctum » (sess. XXIII. can.4), quod melius intelligitur in causalitate physica. c) S. Scriptura tunc intelligitur secundum sensum obvium, si causalitas physica suppo­ nitur. Sic enim intelligitur plene, quod Scriptura dicit, hominem « ex aqua » renasci etc., ut superius (praecedenti nr.l.c.). dictum est. 12. - Radô, Ench. Liturgicuin. 17S IV. SEMASIOLOGIA. d) Traditionis testimonia sine difficultate de causalitate possunt facillime intelligi. vere physica Sacramentorum 1°. Tertullianus e.gr. candide affirmat: « Omnes aquae, de pristina ori­ ginis praerogativa sacramentum sanctificationis consequuntur invocato Deo. Supervenit enim statim Spiritus de caelis et aquis superest, sanctificans eas de semetipso et ita sanctificatae vim sanctificandi combibunt » (de bapt.4.PL 1, 1204.). Quomodo hoc aliter intelligi potest, nisi de vera physica operatione aquae baptismalis? Aqua est instrumentum verum physicum see. Tertullianum, nam aqua a combibit n vim sanctificandi. Similiter de aliis Sacramentis quo­ que: « Caro abluitur, ut anima emaculetur, caro ungitur, ut anima consecre­ tur, caro signatur, ut et anima muniatur, caro manus impositione adumbra­ tur, ut ct anima spiritu inluminetur, caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut ct anima Deo saginetur n (De camis resurr. 8.CSEL 47, 36 s.). 2°. Cyprianus de proprio suo baptismate dicit: n Postquam undae geni­ talis auxilio superioris aevi labe detersa in expiatum pectus serenum ac pu­ rum desuper se lumen infudit » (Ep.l.ad Donatum.). 3°. Afrahat Persa inter 336-345 scripsit: « Ex homine autem, qui Spiritum ex aqua receptum contristavit, egreditur Spiritus « (Demonstrationes 6,14 PSyr 1,291.). 4°. S.Basilius Magnus affirmat: « In aqua est gratia, non quidem e natu­ ra aquae, sed propter adventum (parousia) Spiritus » (De Spir.Sancto 15,35; PG 32,129.). Basilius haec exercitia spiritualia dedit anno 375; post sex annos S. Ambrosius latine repetit idem testimonium: « Si qua in aqua gratia, non ex natura aquae, sed ex praesentia Spiritus Sancti » (De Spir.Sancto 1,6, 77 PL 116,723.). 5°. S.Cyrillus Alexandrinus circa 428 dicit in suo Commentario ad Joannem: n Per Spiritus Sancti operationem aqua sensibilis transmutatur in divi­ nam quandam et ineffabilem virtutem « (theia tis kai aporrhetos dynamis, in Jo 2,1 PG 73, 244.). e) S. Liturgia autem argumentum validissimum suppeditat, praesertim in materia Sacra­ mentorum. Siculi effata Patrum, ita etiam textus ct formulae liturgicae sensu obvio sumptae causalitati physicae correspondent, ut pauca testimonia statim demonstrant. 1°. Gelasianum primigenium (s. VI.) in consecratione fontis sic precatur: « Omnipotens sempiterne Deus, hoc baptisterium caelesti visitatione sanctifi­ ca. ut quoscunque fons iste lavaturus est, trina ablutione purgati, indulgen­ tiam omnium delictorum tuo munere consequantur n (Wilson p.142.). Purgatio ergo sequela est trinae ablutionis, nil aliud itaque nisi effectus physice secutus per lavationem fontis, i.e. causalitas physica. Ad consecrationem chrismatis sic orandum est: » Creaturam chrismatis in sacramentum perfectae salutis vi­ tat que confirmes, ut sanctificatione unctionis infusa, corruptione primae nati­ vitatis absorpta, sanctum uniuscuiusque templum acccptabilis vitae innocens D) Efficientia Sacram. 179 odor redolescat » (Wilson p.69.). In consecratione olei autem sic precatur: « Huius creaturae pinguedinem sanctificare tua benedictione digneris, et ei Sancti Spiritus immiscere virtutem per potentiam Christi tui » (Wilson p.7L). Atcjui oleo dare, « immiscere » virtutem divinam, quid est aliud, nisi effica­ citas physica Sacramenti? 2°. Liturgia Antiochena in Constit. Apostolicis circa 400 descripta clare tribuit efficaciam materiae confirmationis, graece « myron n vocatae: α Domi­ ne, Deus, sine origine et sine domino, tu fac nunc, ut hoc myron efficax fiat in baptizato » (myron dos energes ginesthai, VII, 44,2, Quasten IV,194.). 3°. Testamentum D.N.J.Chi oleum consecrans (saec. V.) sic orat: « Mitte super hoc oleum, quod est typus pinguedinis tuae, complementum tuae be­ neficae commiserationis, ut liberet laborantes, sanet aegrotantes, et sanctificet redeuntes, cum ad fidem tuam accedunt, quoniam tu es fortis et gloriosus in saecula saeculorum » (Quasten 1,66.). Materia ergo est complementum, seu instrumentum virtutis divinae (« ... quoniam tu es fortis ... »), sed ipsa quoque operatur: liberat, sanat, sanctificat. 4°. Liber Ordinum mozarabicus (s.VII.) in benedictione olei facta in fe­ sto SS.Cosmae et Damiani similiter talia dicit: « Condi (würzen, épicer, fiiszerezni) hoc unguentum, Domine, aromatibus sanctitatis, unde omnes langui­ di medelam percipiant sanitatis, ut omnes qui ex hoc fuerint peruncti, veniam delictis, gratiam tuae piatatis et medicinam percipiant sanitatis » (Férotin, Le Liber Ordinum MEL V,7L). 5°. Rituale autem Ambrosianum ecclesiae S.Laurentioli Mediolanensis di­ recte apostrophai et appellat oleum ad operandum: « Operare creatura olei in nomine Patris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti: ut non lateat hic spiri­ tus immundus, nec in membris, nec in medullis, nec in ulla compagine mem­ brorum huius hominis n (J.Kcrn, De extr. unctione p.149.). f) Theologi quidem quoad unanimem consensum allegari non possunt, sed viri opti­ mae notae concurrunt in affirmanda causalitate physica Sacramentorum. Sic ante omnes certo Thomistae hanc profitentur thesim ducem habentes Thomam Aquinatem de quo frustra asseritur, ipsum non tenere causalitatis physicae doctrinam. Verum quidem est, nomen causalitatis physicae tantum a Caietano invectum esse saec. XVI., tamen Doctorem Communem hanc docuisse, certum est. Hoc non solum textus eius demonstrant, sed etiam pervestigator sedulus huius quaestionis, Reinhold, etsi ipse causalitatem moralem amplectatur, can­ dida obiectivitate fatetur et ostendit, S.Thomam physicam esse professam cau­ salitatem (op. infra cit. p.136-141.). Maximi theologi Societatis Jesu quoque hanc secuti sunt opinionem, praesertim S.Bellarminus et Suarez. g) Loco rationum theologicarum explicamus causalitatis Sacramentorum naturam ad mentem S. Thomae, e quo simul elucere putamus Aquinatem veram naturalem, i.e. physicam cau­ salitatem supposuisse. 1°. E natura causae instrumentalist Distinguendum est inter agentem prin­ cipalem et eius instrumentum, a. Agens principalis agit per virtutem suae for- * —k ISO IV. SEAMS/OLOGM. inae, sic si principaliter agat: ignis calefacit suo calore, aqua abluit sordes cor­ poris sua humiditate, machina scriptoria sua forma continet litteras describen­ das. Tali modo gratiam causare solus Deus potest, quia « gratia nihil est aliud, quam quaedam participata similitudo divinae naturae », ergo etiam Sacramen­ ta gratiam non per virtutem suae formae causant. « Causa enim instrumentalis non agit per virtutem suae formae, sed solum per motum quo movetur a prin­ cipali agente. Unde effectus non assimilatin' instrumento, sed principali agenti, sicut lectus non assimilatur securi, sed arti, quae est in mente artificis. Et hoc modo Sacramenta novae legis gratiam causant: adhibentur enim ex divina ordinatione hominibus ad gratiam in eis causandam » (III. q. 62. a. 1.). — b. Etsi non virtute suae formae agat instrumentum, tamen vera causa efficiens est: sic machina scriptoria sua forma continet litteras quidem, sed virtute principalis agentis scribit textum intelligibilcm, secus ac si puer ludens scriberet cum ea. Liber Isaiae pulchritudines litterarias a scriptore suo habet, qui in hoc est instrumentum inspirationis divinae, quod autem veritates re­ velatas scriptura sua inerranter dicit, habet e forma principalis agentis, i.e. Dei inspirantis. Liber tamen iure vocatur Isaiae, nam causa fuit, etsi instrumenta­ lis eiusdem libri. Sic etiam aqua per virtutem suae formae abluit, oleum ungit, per virtutem vero transeuntem divinam eis communicatam significant spiri­ tualem ablutionem et roborationem et etiam efficiunt. « Et sec. hoc Sacra­ menta novae legis simul sunt causae et signa... ordinantur ad aliquid sacrum, non solum per modum signi, sed etiam per modum causae » — dicit Doctor Communis ad 1. — E natura ergo causae instrumentalis probe sequitur etiam Sacramenta per modum causae agere. 2°. E correlatione actionis instrumentalis cum actione agentis principalis sic arguitur: Instrumentum duas habet actiones: unam see. propriam formam (securis scindit ratione suae acuitatis), alteram communicatam a principali agente (securis lectum facit per artem agentis). Atqui hae duae actiones formam unicam efficiunt (fit lectus) per actionem principalis agentis et etiam in hac actione participat instrumentum, nam « non perficit instrumentalem actionem nisi exercendo actionem propriam: scindendo enim facit lectum ». Sic est etiam penes Sacramenta, « ponendo quod Sacramentum est instrumentalis causa gra­ tiae. necesse est simul ponere quod in Sacramento sit quaedam virtus instru­ mentalis ad inducendum sacramentalem effectum ». Ideo sequitur de Sacra­ mentis: o Per propriam operationem quam exercent circa corpus, quod tan­ gunt. efficiunt operationem instrumentalem ex virtute divina circa animam, sicut aqua baptismatis abluendo carpus see. propriam virtutem: abluit ani­ mam, inquantum est instrumentum virtutis divinae » (Ill.q.62.a.l. ad 2. — a. 4.corp. — a.l. ad 2.). Sane perspicuum est in hoc modo causalitatis agi de vera causa efficiente, etsi instrumental!. 3°. E comparatione virtutis principalis agentis cum virtute instrumentait ab agente communicata. Argumentum hoc adumbratur III q.62. a.4. ubi de illa \irtute agitur instrumenti, quae ab agente principali ei communicatur ct (piae in principali agente « habet permanens et completum esse in natura, vir­ tus autem instrumentalis habet esse transiens ex uno in aliud et incompletum». Sed hae virtutes (principalis agentis ct instrumenti virtus communicata trans debent see. Aquinatem comparari * sicut comparatur instrumentum ad i | D) Efficientia Sacram 181 agens principale » (Comparare hoc sensu derivatur non a « parare », sed a « par » et sensum habet: in eodem ordinem ponere, adsimilare). Atqui si haec comparatio fieri debet, tunc Deus certo physice producit gratiam, ergo etiam cius instrumenta, i.e. Sacramenta, debent in ordine physico et non intentio nali, neque moral i ter, sed instrumentaliter quidem, verumtamen physice gra­ tiam causare. Epilogus ad causalitatem Sacramentorum. Perscrutata causalitate Sacramentorum, quaeri potest, cur tanta et tot ten­ tamina nata sunt ad rem tam impermeabilem acumine intellectus enodandam? Ut perspiciatur huius facti ratio, sedulo monendum est, quaestionem inde so­ lum a saec.XVI-XVH. animos agitasse, quando certamina mentium Christia­ nam societatem dilaceraverunt. Si quis attente perlegerit controversistas huius temporis, praesertim S.Robert um. Bellarminum, apologetarum principem (cf. Controvers.VIIl. de Sacr. in genere, 1.2, c.2. et 11.), videbit, quaestionem ideo tam aestuoso impetu pervestigatam fuisse, quia veritas Sacramentorum nebu­ lis obiectionum et calumniarum eousque inauditarum obfuscata fuit. Tempora enim fuerunt illa, quando gloriola quasi novae detectionis insignita sunt talia effata, ut: « Baptismus neminem iustificat, nec ulli prodest, sed fides in verbum promissionis, cui additur baptismus, haec enim iustificat » (De captiv. Babyl.), vel: α Nos dicimus nec Novi nec Veteris Testamenti sacramenta, sed solam fidem justificasse ». Sic Lutherus; Melanchton autem eo fere tempore, anno 1522. asseruit, quod « non justificant signa, ut apostolus ait, circumcisio nihil est. — ita baptismus nihil est, participatio mensae Domini nihil est, sed testes sunt kai sphragides divinae voluntatis erga te ». Calvinus autem dixit: «Fixum maneat, non esse alias Sacramentorum, quam verbi Dei partes: quae sunt offerre nobis ac proponere Christum, et in eo caelestis gratiae thesauros » (Instit.IV,14,17.). Asseclas autem ibidem admonet, non esse « latentem aliquam virtutem Sacramentis annexam affixamque esse, quo ipsa per se Spiritus Sancti gratiam conferat ». Zwinglius vero peremptorie enuntiavit: « Fieri non potest, ut Sacramenta, res crassae et materiales, ad animam penetrent, igitur non purgant sordes peccati, quae in anima resident » (De vera et falsa religione. Cap.de Sacramentis.). Ad haec omnia respondere debebant veritatis catholicae assertores, prae­ sertim quia uno ore clamitabant omnes Novatores id, quod Chemnitzius dixit, inintelligibile esse, quid sit ista virtus in Sacramentis, quomodo adveniat, quando desinat esset etc. Sic sunt natae theoriae causalitatis Sacramentorum, quae nunc fortasse non omnibus videntur pertractationem mereri. Sed ali­ quando utilissimae et prorsus necessariae erant, nam conscientiam excitabant catholicam possibile esse veritati revelatae de Sacramentis obsequio rationa­ bili adhaerere. Nunc elapsis quatuor fere saeculis post lamentabilem illam innovationem. Protestantes hodierni filii prodigi instar ad domum paternam redire cupientes, innovare conantur vitam sacramentalem, sicque testes evadunt veritatis caeli­ tus revelatae. Nos autem tuto adhaeremus sententiae antiquae de causalitate physica, optime scientes, in Sacramentis, utpote mysteriis a Deo donatis, peni­ tus omnia intelligere nunquam esse possibile, dum adhuc in hoc mortalitatis corpore in terra peregrinamur. IV. SEMAS10L0G1A. 182 3. Dc effectibus communibus Sacramentorum. Agendum nunc est de effectibus, quos Sacramenta producunt. Tres effec­ tuum species distinguuntur: I) primus est gratia sanctificans per ea produc­ ta vel aucta, II) dein gratia specialis, quae sacramentalis vocatur, III) demum tria Sacramenta signaculum producunt, quod character nuncupatur, cuius, IV) natura et effectus describuntur. De his tribus effectibus singillatim trac­ tandum est. I) De gratia sanctificante per Sacramenta producta. Agitur in hac parte de gratia sanctificante seu gratum faciente, a S. Thoma vocata gratia « communi », i.e. gratia, quae est habitus essentiam ani­ mae perficiens eo quod animam facit participem naturae divinae. Vocatur gratia prima, si primo infunditur animae; hic processus nominatur justificatio. Vocatur gratia secunda, si iam adest in anima hic habitus divinus, sed augetur. Per « comitatum » gratiae habitualis intelligitur summa eorum habituum, qui quodammodo a praecedente habitu, i.e. gratia, emanant; distinguuntur in vir­ tutes theologicas et morales et in septem dona Spiritus Sancti. Quando de gratia prima et secunda, i.e. de gratiae augmento loquimur, simul intelligenda sunt et virtutes et dona, quae simul conferuntur cum gratia sanctificante simulque augentur cum ea. His praemissis statuitur: THESIS. Sacramenta Novae Legis conferunt gratiam sanctificantem primam vel secundam cum toto suo comitatu. De fide. a) Vox Ecclesiae in hac re iam cognita est, nam retulimus doctrinam ecclesiasticam de vir­ tute obiectiva Sacramentorum. Quod Sacrosancta Synodus Tridentina citatis definitionibus sub s gratia » gratiam sanctificantem intelligit, pronum est e Prooemio sess. VII. ubi clare enuntiatur: « Per (piae (sc. Sacramenta) omnis vera iustitia vel incipit, vel coepta augetur, vel amissa reparatur » : iustitla autem quae incipit et augeri potest, habitus est, ergo evidenter gratia sancti­ ficans. b) E S. Scriptura thesis per inductionem potest probari, nam Scriptura nunquam loquitur de septem Sacramentis simul sumptis. Haec probatio ab auctoribus plerumque non instituitur: gratiae sanctificantis collatio enim supponitur, uti etiam S. Thomas tantum obiter commemorat hunc effectum Sacramentorum primarium (« Gratia sacramentalis addit super gratiam communiter dictam et super vir­ tutes ct dona quoddam divinum auxilium » III q.62. a.2.). 1 . Quoad baptismum: Mc 16,16: «Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit ■ (sôthèsetai). Hic tribuitur vis salvationis, i.e. perveniendi ad Dei visionem Baptismo, at sine gratia sanctificante nemo potest pervenire in re­ gnum Dei, Baptismus ergo gratiam tribuit, i.e. iustificat. 2 Quoad Confirmationem: Act 8,18: « Cum vidisset Simon (magus) quia p< i impositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus ». Hoc loco B) Efficientia Sacram. 183 evidenter loquitur Scriptura de talibus qui iam baptizati sunt. « Spiritum ac­ cipere » significat gratiae habitualis infusionem, nam missio seu datio Spiri­ tus Sancti non est nisi per infusionem gratiae gratum facientis (vide: I q.43.a. 3.). Cum autem de baptizatis agitur, collatio gratiae secundae, i.e. augmentum intelligi debet. 3°. Quoad Eucharistiam: 1 Cor 10,17: «Unum corpus multi sumus, qui de uno pane participamus ». Participare de uno pane eucharistico causa po­ nitur unius corporis mystici Christi (hoi gar parties: omnes enim ex uno pane participamus). Hoc autem tunc tantum fit, si panis ille supersubstantialis su­ stentat et alit corpus mysticum, quod tantum per gratiam, et quidem secun­ dam fieri potest (Bellarmin, Controv.VIII.de Sacr.-is in genere, 1.2,c.3.). 4°. Quoad Poenitentiam: Jo 20,23: « Quorum remiseritis peccata, remit­ tuntur eis » (an tinon aphiête); omnium prorsus peccatorum reatus remitti potest per Apostolos eorumque successores, sed peccatum mortale tantum per infusionem gratiae deletur, ergo Poenitentiae Sacramentum servit ad infusio­ nem gratiae, per se primae. 5°. Quoad Extremam Unctionem : Jac 5,15: « Et oratio fidei salvabit (sôsei) infirmum ». Quod intelligitur de forma Sacramenti, materia enim pro­ xima et remota textu hoc iam memorata est. Effectus ergo huius signi sacra­ mentalis est, quod infirmum salvat=sosei, i.e. a soon » = « sanum » facit. Sed non potest mera sanitas corporalis intelligi, nam tunc omnes suscipientes Unc­ tionem nunquam morerentur, ergo etiam sanitas spiritualis debet intelligi, quod est gratia sanctificans ad aeternam vitam nos praesentans. 6°. Quoad Ordinem: 2 Tim 1,6: a Resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum ». Gratia Dei, « charisma Theou », nil aliud potest esse, nisi gratia habitualis, nam supponitur aliquod permanens, quia tantum ista « resuscitari », rectius vertendo α flatu excitari », sicut scin­ tilla solet excitari (anazôpyrein), potest. Quod revera de tali gratia habituali agitur, concludi potest e sequentibus verbis: « Non enim dedit nobis Deus spi­ ritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis », atqui « virtus » (dyna­ mis) est fortitudo. « dilectio » (agapè) est caritas, « sobrietas » (sophronismos) est temperantia, i.e. virtutes gratiam habitualem comitantes. 7°. Quoad Matrimonium: Eph 5,24-25: « Sicut Ecclesia subiecta est Chri­ sto, ita et mulieres viris suis in omnibus; viri diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam ». Ex his verbis elucet, quod obligationes coniugum (subiectio et dilectio) imago sunt coniunctionis Christi cum Ecclesia. Sed huius conjunctionis principium est gratia sanctificans, ergo etiam obligationis coniu­ gum per Sacramentum matrimonii contractae. c) E Traditione quoque per inductionem fit probatio, Sacramenta gratiam habitualem con­ ferre. 1°. Quoad Baptismum superfluum foret testimonia adducere, (vide ea su­ perius, de modo efficientiae Sacramentorum 2.d.). 184 IV. SEMASIOLOGIA. 2°. Quoad Confirmationem S.Cyrillus Hierosolymitanus dicit: « Dum un­ guento visibili inungitur corpus, sancto ct vivifico Spiritu anima sanctificatur» (Cat.mystagogica 3,3 PG 33,1089.). 3°. Quoad Eucharistiam: Clemens Alexandrinus in Paidagogo suo paulo post 195 scripto enuntiat clarissime: « Eucharistia (est)... laudabilis et praecla­ ra gratia (charis), cuius qui secundum fidem efficiuntur participes, sanctifican­ tur et corpore et anima » (2,2,19 PG 8,409.). S.Ephraem Syrus autem sic loqui­ tur: a Una particula e micis eius milia milium sanctificare valet, et sufficit ut vitam praebeat omnibus, qui manducant eam » (Serm.in hebd.sanc. RI n. 707.). Atqui evidens est « sanctificationem » et « vitam » ultimo de aeterna vita in­ telligi debere, cuius semen et principium est gratia habitualis. 4°. Quoad Poenitentiam: Gelasianum, primigenium clare indicat restitu­ tionem gratiae primae his verbis: « Nuptiali veste recepta, ad regalem men­ sam, unde eiectus fuerat, mereatur introire... ingressus cubiculum regis, in ip­ sius aula Ixjnedicat nomen gloriae tuae semper » (Gelas. I.XXXIX, Wilson p. 66.). 5°. Quoad Extremam Unctionem: Euchologion Graecum dicit oleum pre­ cationis (euchelaion) « oleum regenerationis, quo uncti formidabiles sunt ho­ stibus et splendent sine macula ct ruga in splendoribus Sanctorum » (Eucho­ logion to mega. Romae 1837, 189 s.). Similiter Ordo quidam antiquus affirmat, quod oleum est « humani pectoris antrum emundans vitiis, et super candorem efficiens nivis » (J.Kern, De extrema unctione p.87), quae de gratia habituali dicuntur. 6°. Quoad Ordinem: allegari potest S.Gregorius Nyssenus, dicens: « Vis verbi sacerdotem purum ct reverendum (semnon kai timion) efficit » (In sancta lumina PG 46, 581.). 7°. Quoad Matrimonium: citatur locus classicus Origenis: « Deus iungit duos in unum iugum (syzeuxas)... et quia Deus iugavit cos, ideo gratia (cha­ risma) est in coniugatis a Deo » (In Mt 14,16 PG 13, 1229.). Scholion I. De comitatu gratiae. 1 . Sacramenta dant vel perficiunt, augent hunc comitatum gratiae, nam — ut Doctor communis dicit — « sicut ab essentia animae fluunt eius poten­ tiae, ita a gratia fluunt quaedam perfectiones ad potentias animae, quae di­ cuntur virtutes et dona, quibus potentiae perficiuntur in ordine ad suos actus» 111 q.62.a.2.). Quod fusius interpretatum sic intelligi debet. lustificatio i.e. pri­ ma gratia elevat naturam humanam versus altitudines mirandas: homo enim justificatus per gratiam habitualem vivit vitam Dei, eam participando, quan­ tum creatura potest. Sicut antea meram duxit vitam terrestrem, sic nunc etiam corpus eius participat hanc vitam divinam, sicut Ignatius Antiochenus scribit, quod «omnia in Christo Jesu agit n (Eph 8.). Vita naturalis hominis iustificati evadit e « vita carnali » (kata sarka) vita « pneumatica », i.e. « spiritualis », sic nuncupata a Spiritu Sancto inhabitante. — 2°. Nunc autem vita haec nova uocos quoque actus habet, (pii possibiles fiunt per potentias animae elevatas, quod fit per virtutes theologicas et morales infusas, item per dona S.Spiritus. Sed sicut vita nova, i.e. deificata, non potest exterius dignosci a vita carnali, e nondum elevata, sic etiam actus Imius vitae novae perfecti per virtu- D) Efficientia Sacram. 185 tes etc. infusas seu perfecte et expedite acceptas, non diiudicantur ab actibus vitae praeteritae exterius. Etiam supernaturaliter credens intellectu apprehen­ dit Deum, sed sicut ipse Deus hoc facit: desiderium habet et confidentiam in Eo, caritate Eum amplectitur, sed Dei caritas etc. operatur in his actibus, sic, quod hominis potentiae cooperantur cum Deo (cf. J. Pinsk, Die sakramentalc Well p. 54-56.). Scholion II. De collatione gratiae per se et per accidens in Sacramentis. 1°. Prima gratia, i.e. justificatio, datur per se in Sacramentis « mortuorum », quia spiritualiter mortuis, sc. viventibus in statu aversionis a Deo, ministran­ tur see. ordinationem Dei primariam. Duo e Sacramentis pertinent huc: Bap­ tismus et Poenitentia. Per accidens fieri potest, quod haec Sacramenta iam in­ veniant iustitiam, i.e. gratiam habitualem, tunc augent tantum gratiam. 2°. Secunda gratia datur per se per cetera Sacramenta, instituta ad aug­ mentum gratiae habitualis, quae proin debent in statu gratiae suscipi. Ideo a theologis nuncupantur « Sacramenta vivorum » sensu vitae supematuralis. Se­ cundum communem doctrinam per accidens etiam haec Sacramenta possunt producere gratiam primam. Praesupponitur ad hoc: attritio saltem aliquando habita et non retractata per novum peccatum mortale, dein bona fides susci­ pientis. In hoc casu producunt gratiam primam, i.e. justificant per accidens suscipientem, ut S.Thomas docet: « Si aliquis adultus in peccato existens. cuius conscientiam non habet, vel si etiam non perfecte contritus accedat, per gratiam collatam in hoc sacramento consequetur remissionem peccatorum n (de confirmatione III q.72.a.7. ad 2.). De Eucharistia vero sic: « Perceptum ab eo (sacramentum), qui est in peccato mortali, cuius conscientiam et affectum non habet, forte enim non fuit sufficienter contritus, sed devote et reverenter accedens consequetur per hoc sacramentum gratiam caritatis ο (III q.79.a.3.). Hoc ante Tridentinum possibile erat, quando nondum requirebatur e prae­ scriptione legis ecclesiasticae confessio peccati mortalis ante communionem; casus etiam nunc possibilis est, si quis celebrare deberet et non haberet co­ piam confessarii, vel si oblitus esset peccati mortalis, vel si invalide absolutus esset. De Extrema Unctione omnes tenent eam per accidens remittere pecca­ tum mortale, nam ad remissionem peccatorum instituta est (Suppi, q.30. a.L). Ratio, cur haec infusio gratiae per accidens fiat in Sacramentis vivorum, est, quod see. doctrinam Ecclesiae (Trid. sess.VII.can.G.et 7.). Sacramenta non po­ nentibus obicem gratiam conferunt. Atqui non ponit obicem gratiae, qui bona fide accedit, nam obex supponit reatum culpae, qui iam non existit, nam homo non est affectus erga peccatum. Ideo quoque Sacramenta vivorum per acci­ dens gratiam infundunt, quia nec aliud aliquid obstat huic: non status pecca­ toris, quod sc. caret gratia, hoc enim est mera privatio in tali casu, atqui pri­ vatio formae non obstat susceptioni formae (cfr. Müller, De sacr. in genere p. 241.). Scholion III. Dc mensura gratiae. Mensura quoque seu quantitas, ut sic loquamur, gratiae quodam modo considerari solet a theologis. 1°. Potest sermo esse de mensura subiectiva gra­ tiae, quae est see. Tridentinum duplex. « Iustitiam in nobis recipientes, u- 186 IV. SEMASIOLOCIA. nusquisque secundum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult et see. propriam uniuscuiusque dispositionem et cooperationem » deseri bit Synodus (Sess. VI.cap.7. Dcnz.799.). Ratio proxima ergo mensurae subiectivae gratiae est dispositio et cooperatio suscipientis, terminologia scholasti­ ca: opus operantis. In vase ampliore plus infundi potest, corde dilatato ergo currenda est via mandatorum Dei, quia cor dilatatum plus gratiae recipere potest. Sic iam locuti sunt Patres, ut v.gr. Cyrillus Hierosolymitanus: α Mun­ da vas tuum ut gratiam capiat abundantiorem, remissio enim peccatorum ex aequo datur omnibus, communicatio vero Spiritus Sancti see. proportionem cuiusque fidei conceditur. Si parum laboraveris, parum accipies » (Cat.1,5 PG 33,377.). Ratio ultima et profundissima gratiae acceptae in Sacramentis est vo­ luntas Spiritus Sancti, ut Concilium enuntiavit, α cx qua fit, ut alii prae aliis sint melius dispositi, i.e. magis susceptibilcs efficaciae Sacramenti n (Bil­ lot 1,99.). 2°. Mensura obiectiva gratiae dependet ab ipsis Sacramentis, aliis verbis vocari potest dignitas Sacramentorum. De fide est, quod Sacramenta nequa­ quam sunt « inter se paria et nulla ratione sit aliud alio dignius » (Trid. sess. VII.can.3. Denz.8‘16.). Sed si non sunt paria, et existant Sacramenta, quae di­ gniora sunt; tunc Sacramentum dignius digniorem i.e. qualitative et quantita­ tive maiorem gratiam debet producere, nam dignior causa digniorem nancisci­ tur effectum. Unum tantum certum est, Eucharistiam esse dignissimum Sa­ cramentum, ideo « Sanctissimum » vocatur, et « Sacrosanctum Sacramentum ». Ratio est, quod non solum gratiam continet, sienti cetera Sacramenta, sed et gratiae Auctorem (III q.65.a.3.). Quod cetera Sacramenta attinet, nondum pervestigatum est, quale sit dignius ceteris. II) De gratia cuique Sacramento speciali. Gratia communiter dicta, i.e. sanctificans, unicuique Sacramento conve­ nit cademque est omnibus Sacramentis. Haec gratia « sacramentalis » vocatur, etsi etiam gratia communiter dicta per Sacramenta detur, sed ideo specificatur sic, quia agitur de gratia cuique Sacramento propria et ab alia gratia alius Sacramenti aliquomodo differente. THESIS. Sacramenta Novae Legis gratiam cuique Sacramento specialem, vo­ catam sacrainentalem conferunt. Theologice certum. a) Vox Ecclesiae Decretum ad Armenos: « Horum quinque prima ad spiritualem unius­ cuiusque hominis in seipso perfectionem, duo ultima ad totius Ecclesiae reginem multiplicationemque ordinata sunt. Per baptismum enim spiritualité! renascimur: per Confirmationem augemur in gratia et roboramur in fide; re­ nati autem et roborati nutrimur divino Eucharistiae alimonio » (Dcnz.695), et sic porro per alia Sacramenta. Ex quo sequitur, singula Sacramenta specialem gratiam conferre, quae illis tantum convenit. I? Scriptura ct Traditio nunc nondum audienda sunt, nam Scriptura ct Patres fere eo absolvunt suam tractationem de Sacramentis singulis, quod enumerent speciales luis gra- ■ ■ D) Efficientia Sacram. I 187 lias cuique Sacramento convenientes. Has omnes etiam nos sacramentales gratias singillatim in tractatione singulorum considerabimus. Nunc restat agere de: c) Natura ontologica gratiae sacramentalis Falsum esset dicere, quod gratia sacramentalis esset ipsa gratia habitualis et nil aliud. 1°. Certissime est quoddam additamentum, ut S.Thomas dicit: « Gratia sacramentalis addit super gratiam communiter dictam et super virtu­ tes et dona quoddam divinum auxilium ad consequendum sacramenti finem. Et per hunc modum gratia sacramentalis addit super gratiam virtutum et do­ norum » (III q.62.a.2. corp.). Immo adiungit ibid, ad 3.: « Ratio sacramentalis gratiae se habet ad gratiam communiter dictam, sicut ratio speciei ad genus. Unde sicut non aequivoce dicitur animal communiter dictum et pro homine sumptum, ita non aequivoce dicitur gratia communiter sumpta et gratia sacra­ mentalis «. Ex quo sequitur hanc non esse tantum ipsam gratiam habitualem ct nil aliud. 2°. Sed insuper sequitur etiam, quod gratia sacramentalis non est habi­ tus aliquis specialis, sicut gratia sanctificans, ut quidam putant. Enimvero non requiritur habitus distinctus, nam gratia sanctificans cum comitatu suo ope­ rari potest omnes effectus cuique Sacramento proprio. 3°. Alii ideo dicebant gratiam sacramentalem esse solum ius ad gratias actuales suo tempore dandas, cuiusque Sacramenti fini correspondentes, atta­ men haec sententia nimis extenuaret momentum gratiae actualis et recideret in theoriam causali tatis moralis Sacramentorum, quam sententiam asseclae huius theoriae revera tenent. 4°. Ideo melius dicitur gratiam sacramentalem addere gratiae habituali cum suo comitatu principium aliquod immanens et permanens, in quo fun­ datur ius ad gratias actuales cuique Sacramento necessarias, α Principium » hoc autem nihil aliud est, quam vigor specialis, modalités nempe particularis gratiae sanctificantis, virtutum et donorum. Sic e.gr. in Sacramento Ordinis caritas ct prudentia per Baptismum infusae evadunt caritas et prudentia sa­ cerdotalis et pastoralis, modificati his habitibus, et hi dant ius ad gratias ac­ tuales in vita sacerdotali necessarias, simulque crescunt. Ut Garrigou-Lagrange dicit, caritas sacerdotalis ct prudentia pastoralis parochi de Ars erant mul­ to maiores in fine suae vitae, (piam in die suae ordinationis (La grâce propre du directeur spirituel dans l’exercice de son ministère, in : Problem! attuali della direzione spirituale, Romae 1950, 117-137; ceterum Thomas, De verit. q.27.a.5. ad 12., Doronzo 222, Tanquercy 111,270, Billot 1,95-98.). Sic distingui possunt tales vigores speciales, i.e. modalitates penes singula Sacramenta, de quibus agitur in tractatu de singulis Sacramentis. III) De charactere Sacramentorum. Status quaestionis. Aliud est nomen aliud conceptus alicuius rei. Conceptus α characteris » sacramentalis inveniri potest in fontibus revelationis, quin peculiari hoc nomi­ ne insignitus esset, immo nomine simili « sphragis » = signaculum, vocaba- 188 IV. SEMASI0L0G1A. tur e.gr. ipse Baptismus. Sed hoc ideo factum est, quia probe noverunt maio­ res nostri, Sacramento hoc aliquid indelebile fieri in anima, huic facto gaude­ bant, id admirabant Deumque glorificabant, similitudines ad factum hoc illu­ strandum sumentes militiae Christi, gregis Christi, etsi non cogitabant de na­ tura ontologica huius « signaculi ». Quod demum inceptum est, quando lis exardescebat, num Baptismus iterari debeat ab haereticis administratus, tunc tandem conscientia characteris sacramentalis simulque terminus eius techni­ cus « character » elaboratus est. Character definitur vario modo, optima videtur, quae e verbis S.Thomae contexta habetur: Character est signaculum indelebile, i.e. participatio sacer­ dotii Christi in fidelibus eius, quod est in anima, sicut virtus quaedam instru­ mentales, quo deputantur homines ad cultum Dei secundum ritum christianae religionis (cf. III q.63. a.3.5.2.). Etymon huius vocabuli derivatur a graeco « charassô », sculpere, « cha­ racter » ideo est aliquod sculptum signum. Hoc vocabulo denominabatur nota pecoribus inusta, vel militibus signum militare notis seu virgulis compunctum (Tetowierung), signum inustum fronti servorum fugitivorum «F», imo etiam imago nummis pecuniae impressa. His praemissis statuitur: THESIS. Sacramenta Baptismi, Confirmationis et Ordinis characterem impri­ munt animae. Do fide. a) Vox Ecclesiae Tridentin. sess. VII. de Sacramentis in genere can. 9: « S.q.d., in tribus Sacramentis, baptismo scilicet, confirmatione et ordine, non imprimi charac­ terem in anima, hoc est signum quoddam spirituale et indelebile, unde ea ite­ rari non possunt: anathema sit! » (Denz.852.) b) Adversarii: iam Wicleffus s. XIV. affirmavit characterem nec Scriptura, nec ratione probari posse. Reformatores veram efficaciam ex opere operato Sacramentis de­ negantes uno ore existentiam cuiuscunque characteris infitiabantur. Calvinus e.gr. dixit characteris doctrinam prodiisse ex officina monachorum indoctorum, Chemnitzius asserebat hanc doctrinam per Innocentium III. inventam esse. c) Scriptura Sacra indubie « saltem semina totius doctrinae distinctius et abundantius deinde expositae in traditione et in explicatione per charisma doctoratus catholici » continet (Franzelin p.160-161.). Locus classicus solum unicus habetur, alii enim textus tantum in luce huius testimonii sufficienter intelligi possunt: 2 Cor 1,21: • Qui unxit nos: Deus (est), qui et .signavit nos et dedit pignus Spiritus in cor­ dibus nostris». Tres effectus enumerantur initiationis in religionem Christi, de qua sermo est, et hi sunt: 1°. Deus unxit nos (chrisas), quo collatio gratiae per Sacramenta Baptismi et Confirmationis intelligitur, 2°. Dens « etiam signa­ vit nos » fho kai sphragisamenos hemas), quo intelligitur sigilli (sphragis) ali­ cuius impressio, 3°. idem Deus pignus dedit (arrabon dous) Spiritus Sancti, qui inhabitat in justificatis per Baptismum. Graecum arrabon derivatur e vo­ cabulo hebraico « erabôn », quod significat tum » auctoramentum » (Vorschuss, D) Efficientia Sacram. 189 débourse, eloleg) iis datum qui servitio militari mancipati sunt, tum pignus (Unterpfand, zalog) i.e. promissionis confirmationem per aliquod donum. Utra­ que significatio vocis verificatur: Spiritus Sanctus etenim in justificatis habi­ taculum assumens, tum auctoramentum est aeternae vitaem tum pignus, nam fideiussor (Bürge, warranter, kezes) est nos pervenire illuc. Atqui hi tres ef­ fectus evidenter distinguuntur per tria verba (chrisas — sphragisamenos — dous); sicque distinguuntur: gratia habitualis (chrisma) — sigilli impressio (sphragis) quae per particulam « kai » = « etiam » contradistinguitur a gra­ tia — demum « arrabon » i.e. inhabitatio Spiritus Sancti. Signatio ergo etsi in correlatione sit cum «unctione », tamen per textum Paulinum quoddam di­ stinctum, et unctionem consequens habetur. Huius textus expositione intelligi possunt textus Eph 1,13 s. : « In quo et credentes signati estis Spiritu promis­ sionis Sancto, qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisi­ tionis, in laudem gloriae ipsius n, item ibid.4,30: « Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis », in illum desideratum diem, qui nescit occasum, qui expectat nos in patria, ubi redemptio demum perfecta erit. d) Traditio sine dubio cognoscit et saepe loquitur de hac veritate, quin scholastico modo penitus intelligere valuisset internam naturam huius effectus, praesertim celebrando magnitudinem baptismi; F.J. Dolger eximio in libro: « Sphragis » multa exponit hac de re, unde videre possumus, quod sensu stricto multi textus ab auctoribus citati de charactere distincto nondum habent conscientiam idcoque in vanum adducuntur ut testes characteris, nam quid sit, non dicunt. 1°. Duobus primis saeculis vocabula « sphragis n et α sphragizein » adhi­ bentur tum a christianis, tum a paganis ad significandas actiones sacras, praeser­ tim initiativas. In cultibus paganis vocabulum corporalem signationem notis compunctam, vel inustione factam significabat; dein sensu latiore etiam susce­ ptionem alicuius in communitatem culticam (« endgiiltige Aufnahme in die Knltgemeinschaft » Dolger p. 169.). Hoc sensu etiam scriptores christiani ute­ bantur vocabulo « sphragis », praesertim Baptismum intelligentes. Sic Epistola Barnabae s. II. dicit de populo Veteris Testamenti, quod circumcisus sit in signaculum (eis sphragida) foederis, quando autem Vetus Lex abolita fuit, « foedus dilectissimi Jesu in corda nostra insigillatum est » (enkatasphragisthê 9,6-4,8.). Eodem saeculo Act a Thomae de baptismo loquuntur, ubi Siphor Baptismum talibus verbis petit: « Peto, ut accipiamus nos signaculum (tên sphragida) a te, ut veri Dei adoratores (latrai) efficiamur, et inter agnus et oves eius numeremur » (c. 131, Dolger p. 106.). 2°. Saec. III. S. Cyprianus christianum baptizatum sic alloquitur: « Tu tantum, quem iam spiritualibus castris caelestis militia signavit, tene incor­ ruptam, tene sobriam religiosis virtutibus disciplinam » (Ad Donat, c. 15.); ubi observandum est, quod « signare » terminus technicus antiquus erat pro mili­ tibus, quorum fronti signum Caesaris, vel exercitus insignitum est: ergo etiam christiani tale quid accipiunt, ut patet, tantum spiritualiter. 3°. Saec. IV-o iam omnino usitata est denominatio baptismi, ut « sphragis ». S. Eusebius Constantinum Caesarem sic allegat moribundum: « Hora est iam, 190 IV. SEMASIOLOGIA. ut accipiamus signaculum, quod immortalem facit, hora, ut possideamus salvatriccm consignationem » (sotcrion sphragismatos, Vita Constant. 4,62.). — Eodem fere tempore, annis 347-8 S. Cyrillus Hierosolymitanus sic effatur: « Post fidem accipimus signaculum spirituale (pneumatikê sphragis), circumcisi per Spiritum Sanctum per baptismum n (Cat. 5,6.). Baptismus ergo simile signum profert in anima (pneumatikê), sicut circumcisio in corpore ludaeorum. — Gre­ gorius Nazianzenus vocat baptismum « signaculum, ut observationem (synterêsin), et denominationis signum » (Or. 40. in s. baptism. PG 36, 361.). — S. Joannes Chrysostomus iterum aliquid concretum intelligit sub vocabulo « sphragis ». « Obsignati sunt (esphragistêsan) Israelitae, sed circumcisione sicut etiam pecora et alia animalia irrationabilia, nos etiam obsignati sumus, sed ut filii Spiritu » (In Eph. hom. 2 PG 62,18.). Alio sermone Baptismum signationi militari comparans, recognoscit eius indelebilitatem: « Obsignatus es; sicut enim militibus sigillum, ita et fidelibus Spiritus imponitur, ut etiam si desertor fugias, omnibus cognoscibilis fias » (In 2 Cor., hom. 3,7 PG 61,417.). 4°. S. Augustinus fuit primus distincte et clare loquens de hoc signaculo, (piem characterem vocat, quod aliud nomen est sphragidis. Multoties profert sanctus Doctor hanc doctrinam de charactere, affirmans semper, remanere in baptizato aliquid indelebile, quod est consecratio, similiter etiam in sacerdote: et haec qualitas distincta est gratia. Locus classicus per Card. Seripandum (t 1563. Tridenti) etiam Patribus Tridentinis prolatus est: « Christiani baptismi sacramentum etiam apud haereticos valet et sufficit ad consecrationem, quamvis ad vitae aeternae participationem non sufficiat, quae consecratio reum quidem facit haereticum extra Domini gregem habere characterem, corrigendum tamen admonet sana doctrina, non iterum similiter consecrandum » (Ep. 98,5 PL 33, 362.). — Alibi Augustinus clarissime distinguit inter gratiam habitualem (« charitatcm ») et characterem: « Ecce accepit sacramentum nativitatis homo baptizatus, sacramentum habet et magnum sacramentum, divinum, sanctum, ineffabile... Attendat tamen in cor, videat, si habet charitatem... Si autem non habet, characterem quidem impositum habet, sed desertor vagatur » (In 1 Jo. tract. 5,6 PL 35, 2015.). 5°. Praxis autem Ecclesiae supponit characterem, nam etiam aevo antiquo nunquam iteranda consuit haec tria Sacramenta, inquantum iteratio locum habuit, falsa suppositione nitebatur, quod sc. haeretici non possunt valide mi­ nistrare Sacramenta, et ideo primo putabant baptismum conferre. Rationis instar autem semper tantum profertur, non licere « Christum super Christum imponere », frustrare Sacramenta, i.e. supponunt aliquid indelebile, remanens, quod est character. e) Ratione probatur a S. Thoma character sic: « Sacramenta Novae Legis ad duo ordinantur, videlicet ad remedium contra peccata, et ad perficiendum animam in his. quae pertinent ad cultum Dei secundum ritum christianae vitae. Quicunque autem ad aliquid certum deputatur, consuevit ad illud consignari, sicut milites, qui adseribebantur ad militiam antiquitus, solebant quibusdam charac­ teribus corporalibus insigniri, eo quod deputabantur ad aliquid corporale. Et ideo cum homines per Sacramenta deputentur ad aliquid spirituale pertinens D) Efficientia Sacram. 191 ad cultum Dei, consequens est, quod per ea fideles aliquo spirituali charactere insigniantur η (III q.63. a.l.). IV) De natura et effectu characteris. De hac re tractantes, optime per partes suas considerari potest definitio S. Thomae, initio data de chacactere (Citatur III q.63.). a) Character est « signaculum », « quo aliquis insignitur ut ordinandus in aliquem (ulteriorem, dicit pluries) finem: sicut charactere insignitur denarius ad usum commutationum et milites insigniuntur charactere, quasi ad militiam deputati » (art. 3.). — Sed nunc quaeritur quid sit see. naturam suam ontologicam ille character. 1°. Non sufficit dicere, characterem esse relationem et quidem rationis, uti Durandus (t 1333) putavit. Relatio enim non est absolute in subiecto, sed tantum relative, ideo relatio non potest vocari « signaculum », nec potest de ea dici, quod « imprimitur » (Trid.) in anima, relatio enim non imprimitur. Relatio quaedam (coniugum, fratrum, alumnorum Seminarii) potest quidem signaculo exprimi, quod significat relationem (e.gr. annulus, vestis rubi­ cundus Seminariorum), sed praecise hoc signaculum non est relatio. — Simili­ tudo fratrum iam est signaculum relationis realis fraternitatis, vel eius quod gemelli sunt. — 2°. Nec sufficeret relationem realem supponere qua naturam ontologicam characteris: relatio enim realis supponit fundamentum in re, si autem character esset relatio realis, non posset eius fundamentum inveniri, nam gratia non est fundamentum characteris, potest enim esse character etiam in iis qui carent gratia; signum sacramentale item non potest esse fundamentum, nam transiens est, character autem manet. — 3°. Character ergo est aliquid plus: animae imprimitur, proin debet esse accidens, quod inest in subiecto. ergo vel quantitas vel qualitas. Ut patet: qualitas. Si qualitas est, quaeritur num sit habitus, ut Suarez putavit, sed minus recte, nam habitus (ut species qualitatis, non ut habitus praedicamcntalis. cf. Gredt I, 150. 163 s.) disponit subiectum aut ad bene, aut ad male habendum in seipso, sed character ad utrumque se habet, utuntur eo quidam bene, alii male. — 4°. Ideo melius dicitur character qualitatis species, quae potentia vocatur, haec sententia arridet S. Thomae: « Character importat quandam potentiam spiritualem, ordinatam ad ea, quae sunt divini cultus » (art. 2.), est ergo potentia seu facultas ministe­ rialis aliquid agendi vel accipiendi et quidem aliquid ad cultum Dei pertinentis. b) Character est signaculum indelebile, cuius ratio est sec. S. Thomam: « Sacerdotium Christi est aeternum... et inde est, quod omnis sanctificatio, quae fit per sacerdotium eius, est perpetua, re consecrata manente » (art. 5.). Ex quo sequitur, characterem non solum in hac vita indelebilem esse, quod de fide est. sed etiam in vita aeterna, nam « res consecrata » est anima, quae semper per­ manet. Ideo recte tenetur cum permultis theologis, characteris aeternitatem esse non solum e voluntate Dei, sed e natura intrinseca characteris. Nam rationi allatae a Thoma — quod nempe principali potentiae (sacerdotio Christi) adiuncta est potentia ministerialis (character) — addi potest, quod neque ex alia causa corrumpi possit character: nam nec anima corrumpitur, nec mala dispositio expellit eum, quia cum gratia vel etiam sine gratia existere potest in hac vita, ut certum est, ergo etiam in altera vita; non requirit enim character statum gratiae. 192 IV. SEMASIOLOGIA. c) Character est participatio sacerdotii Christi see. definitionem Thomisticam, quo declaratur natura theologica characteris, qui « est participatio sacer­ dotii Christi in fidelibus eius... ita, ut ei configurentur in hoc, quod participant aliquam spiritualem potestatem respectu Sacramentorum, et eorum quae per­ tinent ad cultum divinum » (art. 5.). Ad difficultatem, quod per omnia Sacra­ menta Novae Legis fit aliquis particeps sacerdotii Christi, respondetur cum S. Thoma: fit particeps sacerdotii Christi, in quantum percipit aliquem effectum huius sacerdotii: conc., in quantum deputatur ad agendum vel recipiendum aliquid quod pertineat ad cultum sacerdotii Christi: nego, nam hoc tantum in tribus Sacramentis contingit (cf. art. 6. ad 1.). d) Character est in anima see. definitionem Thomae; quomodo hoc intelligcndum est, est quaestio de subiecto, cui proxime inhaeret character. — 1' . Tridentinum et SS. Patres simpliciter loquuntur de anima, ut subiecto cha­ racterem portante, quin tamen hoc necessario de essentia animae intelligant, ut quidam putant (Bellarminus, Vasquez, Suarez, de Lugo etc.). Rationem affert S. Thomas dicendo, quod α character est quoddam signaculum... ad suscipien­ dum vel aliis tradendum ea, quae sunt divini cultus. Divinus autem cultus in quibusdam actibus consistit. Ad actus autem proprie ordinantur potentiae ani­ mae, sicut essentia ordinatur ad esse. Et ideo character non est sicut in subiecto in essentia animae, sed in eius potentia » (art. 4.). Tamen etiam in sententia S. Thomae merito dici potest, ut et revera dicit, quod charactere « anima insi­ gnitur » (ibid. 1. c.), nam « essentia animae est subiectum potentiae naturalis, quae ex principiis essendi procedit... Unde sicut essentia animae, per quam est naturalis vita hominis, perficitur per gratiam, qua anima spiritualiter vivit, ita potentia naturalis animae perficitur per spiritualem potentiam, quae est cha­ racter » (art. 4. ad 2.). — 2°. Alia quaestio exsurgit, qualis potentia animae subiectum sit characteris. Sec. Scotistas est voluntas, see. Thomam autem intel­ lectus. Rationem sic dat huius sententiae: « Character ordinatur ad ea, quae sunt divini cultus, qui quidem est quaedam fidei protestatio per exteriora signa. Et ideo oportet, quod character sit in cognitiva potentia animae, in qua est fides » (art. 4. ad 3.). Quaestio tota non est magni momenti, nam etiam si character alicui potentiae, sive intellectui, sive voluntati inhaereat, tamen rectis­ sime dicitur animae inhaerere, sicuti etiam communiter dicitur, virtutes caritatis et fidei infusas esse animae, etsi proxime fides intellectum, caritas voluntatem attingat. e) Character est in anima, sicut quaedam virtus instrumentais, est ergo 1°. potentia spiritualis instrumentons, nam, ut Aquinas dicit, α habere sacra­ menti characterem competit ministris Dei, minister autem habet se per modum instrumenti, ut Philosophus dicit... n (art. 2. corp.). « Nam eadem ratio est mi­ nistri et instrumenti, utriusque enim actio exterius exhibetur, sed sortitur ef­ fectum interiorem ex virtute principalis agentis, quod est Deus » (q. 64. a.l.). — 2° Merito affirmat E. Boularand (Nouv. Rev. théol. 1950., 261-273.) in cha­ ractere nuda potentia adhuc plus inveniri. Christus enim facit hominem acceptabilem Deo, similitudinem manifestans cum Filio Dei, nosque sanctificando nobisque communicando quandam dignitatem sanctam. Quae dignitas distinguitur connectiturque potentiae supradictae, sicut in Christo gratia unionis et gratia union’s et gratia gratum faciens, a. Potentia ergo characteris baptismalis nos D) Efficientia Sacram. 193 configurat unitque Regi Christo, inquantum est Caput Corporis mystici, signum­ que sic fit nostrae dignitatis christianae, subiectumque nos efficiens Sacramen­ torum disponit ad vitam participandam Dei-IIominis. — b. Potentia characteris Confirmationis, immediate nos configurat unitque Christo Prophetae, testi fideli veritatis, signumque fit nostrae dignitatis ad «martyrium», i.e. testimonii red­ dendi nos capaces efformat, ad pugnamque spiritualem nos idoneos reddit. — c. Potentia demum characteris Ordinis immediate configurat fidelem Christo, in sua functione sublimissima Mediatoris, hoc est sacerdotali, per dignitatemque his tributam unit cum Deo in actu supremi divini cultus. f) Charactere « deputantur homines ad cultum Dei see. ritum christianae religionis », quibus Aquinas declarat effectum characteris: « Deputatur quisque fidelis ad recipiendum vel tradendum aliis ea, quae pertinent ad cultum Dei, et ad hoc proprie deputat character sacramentalis » (q.63. a.3.). Non omnia Sacramenta imprimunt characterem, tantum ea, quibus α deputantur homines ad cultum Dei secundum ritum christianae religionis » (art. 2.), quod tribus modis fieri potest see. Thomam: «Pertinet autem aliquod Sacramentum ad divinum cultum tripliciter: uno modo per modum ipsius actionis — alio modo per modum agentis — tertio modo per modum recipientis » (art. 6.). — 1°. Per modum ipsius actionis Eucharistia ad divinum cultum ordinata est, sed non deputat homines ad hunc cultum, nam exercet hoc cultum consecrando, i.e. Missam celebrando. Haec actio autem terminatur non in hominem, sed in ma­ teriam panis et vini, proin non imprimit characterem ulli hominum. Euchari­ stiae sumptio item est actus cultus divini, sed non deputat hominem « ad aliquod ulterius agendum vel recipiendum in Sacramentis, cum potius sit finis et con­ summatio omnium Sacramentorum » (art. 6.). — 2°. Manent ergo tria Sacramenta characterem imprimentia et quidem Sacramentum deputatum ad cultum divi­ num « per modum agentis », quod est Sacramentum Ordinis, per hoc enim Sacramentum « deputentur homines ad Sacramenta aliis tradenda ». — 3°. Per modum recipientis ad divinum cultum deputatum est Baptismus et Confirmatio. Baptismate enim hono characterem accepit, i.e. potentiam spiritualem « reci­ piendi alia Sacramenta, unde Baptismus dicitur esse ianua omnium Sacramen­ torum » (ib. art. 6.). Quoad Confirmationem autem « datur homini potestas spi­ ritualis ad quasdam alias actiones sacras praeter illas ad quas datur ei potestas in baptismo. Nam in baptismo accepit homo potestatem ad ea agenda, quae ad propriam pertinent salutem, prout sc. see. se ipsum vivit, sed in confirma­ tione accipit homo potestatem ad agendum ea, quae pertinent ad pugnam spiri­ tualem, contra hostes fidei, sicut patet exemplo apostolorum, qui... egressi non verebantur publico fidem fateri etiam coram inimicis fidei christianae » (III. q.72. a.5.). Inculcandus tamen est modus proprius et peculiaris iuxta quem unusquisque character subiectum configurat Christo Mediatori, ut iure monet E. Boularand (Nouv. Rev. théol. 1950.. 274.). Character enim baptismalis assi­ milât immediate Christo Capiti, Confirmationis Christo Prophetae et Regi, Or­ dinis autem character Christo Summo Sacerdoti. — Recte etiam extolluntur partes Spiritus Sancti hucusque aliquatenus neglectae: characteres antequam potentiae evadunt, ontologice sunt etiam quaedam specialis captio possessionis animae per Spiritum Sanctum, in statu autem esse haec possessio permanens constituit titulum exigitivum gratiarum (sic a. 1958. F. Vandenbroucke cf. Litter.). 13. - Radô, Ench. Liturgicum, 194 IV. SEMASIOLOGIA. Litteratura. Quoad virtutem obiectivam Sacramentorum. Bellarmintis, Controv. VIII. gen., 1. II, c.l-Il. (ed. J. Fèvre II, 419-451, de opere operato). — C. Schazler, Die Lehre von der Wirksamkeit dor Sakramentc ex opere operato, München I860. — II. Weisweiler, Die Wirksamkcit der Sakramentc nach Hugo von Saint Victor Freiburg i.Br. 1932. — II. D. Simonin G. Meersseman, De Sacramentorum efficientia apud theologos ord. praedicatorum, Romae 1936. — A. Landgraf, Die Einfiihrung des BcgriiFpaares opus operans' und opus operatum in die Théologie, in: Divus Thomas 1951, 211-223. Quoad causalitatem: J. Bucceroni, Commentarius dc Sacramentorum causalitate, Paris 1884. — G. Reinhold, Die Strcitiragc über die physische oder moralische Wirksamkeit der Sakramentc, 2.ed. Mergentheim 1899. — E. Hugon, La causalité instrumentale en théologie, Paris 1907. — J. Stufler, Bemerkungen zur Lehre des hl. Thomas über die virtus instrumentalis, ZfkTh 1918, 719-762. — II. Lennerz, Das Konzil vno Trient und die theologischen Schuhneinüngen, in: Scholastik 1929, 38-53. — VV. Lampen, De causalitate Sacramentorum iuxta scholam Franciscanam, Bonn 1930. — M. Gierens, Zur Lehre des hl. Thomas über die Kausalitat der Sakramentc, in: Scholastik 1934, 321-345. — II. Ό. Simonin - G. Meerssemann, De Sacramentorum efficientia apud theologos Ordinis Praedicatorum, Romae 1936. — A. llorvcit, Synthesis theologiae fundamentalis, Budapest 1948, 148-153. 160-162. — II. Lennerz, De Sacramentis Novae Legis in genere, 3.cd. Romae 1950, 215-271. — A. Mit­ terer, Grundformen der Ursachlichkeit, in: Scholastik 1950, 184-208. — A. Horvath, Das objektive Erkcnntnishcht. Sein Wesen, seine Arten und Betatigungsweise, in: Divus Thomas 1951, 429-456. Quoad effectus: De Bellevue, La grâce sacrementelle ou effets propres des divers Sacre­ ments, Paris 1900. — F. Brommer, Die Lehre von den sakramcntalcn Charaktcr in der Scholastik, bis Thomas von Aquin inklusive, Padcrbom 1908. — F. Gillmann, Der sakramenta’e Charaktcr bei den Clossatoren, in: Katholik 1910, I, 306-313; II, 215-218. — F. J. Dolger, Sphragis. Eine altchr. Taufbezeichnung in ihren Bcziehungen zur profanen u. religiüsen Kultur des Altcrtums, Paderborn 1911. — B. Durst, De characteribus sacramcntalibus, in: Xenia Thomistica 1925, 541. — C. Crowley, A defense of the common thomistic teaching on the Sacramental Grace, Romae 1947. — R. Brassarola, La natura della graz a sacramentale nella dottrina di San Tomrnaso, Grottaferrata 1949. — D. Bertetto, La grnzia sacramentale, in: Salesianum 1949, 396-413. — J. Staudinger, Ileiliges Priestcrtum, Einsiedeln-Zürich-Koln 1950, 21-37 (a Der Mensch als Priester n agit de tribus characte­ ribus. — Ephrein Boularand, Caractère sacerdotale et mystère du Christ, in : Nouv. Rev. thcol. 1950, 252-274, — J. Boulanger, De gratia sacramenti in sensu stricto, Malzéville 1952. — Ch. Schleck, On Sacramental Grace, in: Rev. d’Université d’Ottawa 1954, 227-251. — Idem, St. Thomas on the Nature of Sacramental Grace, tn: Thoniist 1955, 1-30. 242-278.— /1. R. Masterton, Sacramental Graces: Modes of sanctifying grace, in: Thomist 1955, 311 372. — V. M. Haring, Character, Signum und Signaculum, in : Scholastik 1955, 481-512. 1956, 41-69. 182-212. — B. Lceining, Principles of Sacramental Theology, London 1956, de causalitate 281-381, de effectibus communibus 3-279. — V. Ileynck. Zinn Problem der sakrainentalen Gnade in der Scholastik, ibid. 1957, 777-860. — J. Kaup, Das Wesen des sakramentalen Charakters nach Petrus Joannes Olivi und Petrus de Trabibus, ibid. 1957, 806-824. — J. Calot, La nature du caractère sacramentel, Bruges 1957. — F. Vandenbroucke, Esprit Saint et structure ecclésiale selon la Iturgie, in: Quest, lit. paroiss. 1958, 115-131. — G. Florez, Sobre la gracia sacram., Rev. Espan. Tcol. 1959, 39-60. E) De causa Sacramentorum. Hucusque agebatur de ipsissimis Sacramentis: quod sint, quid sint (existen­ tia, essentia), quod causae sint ct quid producant. Nunc ultimo agendum est de causa Sacramentorum et (pridem see. methodum Aquinatis, qui qu.64. tum de institutore Sacramentorum, tum de ministris eorum agit. Nos adhuc subiectum Sacramentorum adiicimus, nam aliquali modo etiam suscipiens causa dici potest, qua Sacramenti effectus producitur, sensu, ut patet, latiore tantum. Agendum ergo est 1 dc potestate auctoritatis in Sacramentis, dein 2) de potestate excel­ lentiae, i.e. ministerio principali, nccnon 3) de ministerio secundario generali E) Causa Sacram. 195 Sacramentorum, item 4) de ministerio speciali Sacramentorum, demum 5) de subiecto Sacramentorum. 1. De potestate auctoritatis in Sacramentis. Status quaestionis. Potestas auctoritatis intelligitur see. Thomam potestas instituendi Sacra­ menta, quae potestas soli Deo competit, ut argumenta demonstrabunt. Quando tamen sequendo veritatem voce Ecclesiae expressam, dicitur Christum insti­ tuisse Sacramenta, hoc sic debet intelligi, quod instituit ea in quantum Deus, ergo una cum Patre et Spiritu Sancto. — Etiam ut homo est causa Sacramen­ torum et quidem vi unionis hypostaticae. Nam est causa meritoria Sacramen­ torum per beatam passionem suam: omnis enim gratia in statu naturae lapsae datur e meritis et satisfactione Christi; dein est etiam causa instrumentons Sa­ cramentorum, ut eorum minister principalis: operatur enim ut homo efficienter instrumentaliter ad interiores effectus Sacramentorum, nam assumpta humanitas hypostatice unita Verbo Dei est instrumentum coniunctum in Sacramentis. Sit ergo: THESIS. Christus, in quantum Deus, instituit Sacramenta immediate pote­ state auctoritatis. De fide. a) Vox Ecclesiae Trident, sess. VII. de Sacramentis in genere can. 1.: « S.q.d., Sacramenta Novae Legis non fuisse omnia a Jesu Christo Domino nostro instituta... a.s. » (Denz. 844.). — Professio fidei Tridentina (Denz. 996.): « Profiteor quoque septem esse vere et proprie Novae Legis Sacramenta, a Jesu Christo Domino nostro instituta ». — Quod immediate instituit, fuit mens Concilii, nam mediata institutio nunquam vocatur simpliciter « institutio », est enim permissio pote­ statis inferiori subiectae auctoritati; sic Ecclesiae commissum fuit instituere sacramentalia, tempora sacra etc. quae ideo non dicuntur simpliciter a Christo instituta. Definitio huius immedietatis propter veteres scholasticos fuit omissa. b) Adversarii sunt 1°. memorati veteres venerandi scholastici doctores, quando adhuc elimari coepit doctrina de Sacramentis: et quidem Petrus Lombardus affirmans: « Hoc sacramentum unctionis infirmorum ab apostolis institutum legitur » (L.4, d.23.). — Item Alexander Halensis qui dc sacramento Confirmationis asseruit id n institutum fuisse Spiritus Sancti instinctu in concilio Meldensi, quantum ad formam verborum et materiam elementorum, cui etiam Spiritus Sanctus con­ tulit virtutem sanctificando » (Summa theol. IV. q.9.m.L). Etiam S. Bonavenfura dubitanter adhaesit huic sententiae Magistri et professori suo Alexandro Halensi, de confirmatione emim dicit: « Potest dici et melius ut credo, quod illud Sacramentum Christus nec dispensavit, nec instituit, quia post ascensionem eius decebat apostolos confirmari et Spiritum eis ad robur dari » (In IV.d.7. l.q.l.). — 2°. Protestantes liberales et Modernistae eos sequentes non tenent a. iam Christum Sacramenta instituisse, ut eorum doctrina reassumpta damnatur a Sancto Pio X: « Sacramenta ortum habuerunt ex eo, quod apostoli eorumque Ι9β IV. SEMASIOLOGIA. successores ideam aliquam ct intentionem Christi, suadentibus et moventibus circumstantiis et eventibus, interpretati sunt » (Decr. « Lamentabili » 1907. prop. 40. Denz. 2040.). — 3°. Adversantur deinde institutioni divinae Sacra­ mentorum asseclae scholae historicae religionis (Religionsgeschichtliche Schule), praesertim B. Reitzenstein, W. Bousset, eorumque pedissequus, deplorandus apostata A. Loistj (Les mystères païens ct le mystère chrétien 1932), dein C. Clemen (Einfluss der Mysterienreligion auf das al teste Christen tum), A. Dietrich (Milhrasliturgie), qui plus minusve putant, Sacramenta ortum duxisse e myste­ riis paganis (cf. hac de L. Allevi, I misteri pagani c i sacramenti cristiani, in: Problemi c orientamenti di teol. domm. II. Milano 1957, 757-793). c) Scriptura Sacra singillatim probantur Sacramenta per Christum instituta esse; secus autem in genere tantum per conclusionem theologicam hoc probari potest. 1°. Hebr. 4, 11-5,10 edicitur Testamenti Novi summum pontificem esse Jesum, filium Dei, qui penetravit caelos (4,14), qui compati potest infirmitatibus nostris (4,15), qui « factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae » (5,9), appel­ latus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech (5,10). Sed pontificis est sacra ordinare, ideo etiam Christo convenit potissima sacra Novi Testamenti: sacrificium Missae et Sacramenta ordinare. — 2°. 1 Cor 3,11: « Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Jesus n,- quo edicitur, aliam Ecclesiam neminem posse fundare. Atqui si haec Ecclesia a Christo fundata est, essentialia eius elementa Ipse debuit determi­ nare. Sed elementa huius Ecclesiae omnino essentialia praecise sunt Sacramenta, nam certum est, quod S. Thomas dicit. « per Sacramenta, quae de latere Christi pendentis in cruce fluxerunt, dicitur esse fabricata Ecclesia ». (III. q.64. a.2. ad 3.). d) Traditione imprimis indirecte probatur thesis, nam apud SS. Patres 1°. nusquam inve­ nitur sententia veterum Scholosticorum citatorum, aliquod Sacramentum non per Christum institutum esse; dein 2°. docent verba sacramcntalia esse verba Domini Jesu; 3 . demum declarant Sacramenta esse Christi, non vero Aposto­ lorum (Franzelin p. 190.). Ceterum etiam aliquoties aperte declaratur veritas per se patens supposita, e.gr.: « Auctor Sacramentorum quis est, nisi Dominus Jesus? De caelo ista Sacramenta venerunt ». dicit S. Ambrosius (De Sacr. 4,4 PL 16,458); item Augustinus: α Ab ipsa Dei sapientia, homine assumpto (i.e. Christo Deo-homine) a quo in libertatem vocati sumus, pauca sacramenta sa­ luberrima constituta sunt, quae societatem christiani populi continerent » (De vera religione 33, PL 34,136). e) Rationes tres afferuntur a S. Thoma. 1°. Ex operatione immediata principalis agentis: hoc modo enim α solus Deus operatur interiorem effectum Sacramenti, quia solus Deus illabitur animae, in qua Sacramenti effectus existit, non autem potest aliquid immediate operari, ubi non est » (111. q.64. a.L). Christus autem ut homo, non est praesens in Sacramentis, quidquid vellent asseclae modernae theoriae « mysterii », tantum per effectum, excepto Sacramento altaris; ergo Christus in quantum Deus et non uti homo instituit Sacramenta. E) Causa Sacrani. 197 2°. Ex effectu Sacramentorum sic arguitur: « Quia gratia, quae est inte­ rior Sacramenti effectus, est a solo Deo, ut in secunda parte dictum est (I-II, q.112. a.l.); character etiam qui est interior Sacramentorum quorumdam ef­ fectus, est virtus instrumentalis, quae manat a principali agente, quod est Deus, Secundo autem modo homo potest operari ad interiorem effectum Sacramenti, in quantum operatur per modum ministri. Nam eadem ratio est ministri et instrumenti: utriusque enim actio exterius exhibetur, sed sortitur effectum inte­ riorem ex virtute principalis agentis, quod est Deus » (ibid.). Sic ergo tum ef­ fectus primarius communis Sacramentorum omnium, tum effectus particularis trium Sacramentorum a solo Deo potest exoriri, ergo Christus in quantum Deus instituit Sacramenta. 3°. Idem sequitur e consideratione virtutis sacramentalis: « Instrumentum habet virtutem a principali agente. Agens autem respectu Sacramenti est duplex, sc. instituens Sacramentum, ct utens Sacramento instituto, applicando sc. eum ad inducendum effectum. Virtus autem Sacramenti non potest esse ab eo, qui utitur Sacramento, quia non operatur nisi per modum ministerii. Unde relinquitur, quod virtus Sacramenti sit ab eo, qui instituit Sacramentum. Cum igitur virtus Sacramenti sit a solo Deo, consequens est, quod solus Deus sit Sacramentorum institutor » (art. 2.). f) De modo institutionis Sacramentorum. 1° De fide certum est, quod Christus Dominus instituit Sacramenta et quidem, si vera intelligatur institutio, immediate per seipsum, non per Apostolos, vel alios eorum successores. Quod immediate instituit, saltem theologice certum est, etsi videtur hanc immediatam institutionem Patribus Tridentinis magis placuisse. At quoad institutionem immediatam theologi posttridentini distin­ guunt etiam inter institutionem in genere ct in specie, a. In genere instituisset Dominus Sacramenta, si tantum finem Sacramenti declarasset, et Ecclesiae reliquisset electionem signi, i.e. materiae aptae ad significandam talem gratiam et etiam verba. - b. In specie determinasset Sacramenta, si etiam ipsum signum, i.e. talem materiam et talem formam praescripsisset. Priorem sententiam tene­ bant Card, de Lugo, Salman licenses, Wirceburgenses, Billot, Hurter, Van Noort. De Smedt, D’Alès, Tanquerey, Lennerz, Galtier, Umberg, etc., secundae adhaeserunt sequentes Suarezium S. Alphonsus Ligorius, Benedictus XIV, de Augustinis, Tepe, Card. Franzelin, Card. Lépicier, J. Müller, Pesch, Diekamp, Lercher, Doronzo etc. Utraque sententia argumenta affert e Scriptura et Tradi­ tione; sed statim videtur neutra esse convincentia. 2°. Quae certa sunt, in sequentibus proponuntur: a. Certum est Baptismum et Eucharistiam in specie instituta esse, hoc enim patet e Scriptura. b. Si etiam in specie cetera Sacramenta instituisset Dominus, hoc non fecit sic, ut materiam remotam see. qualitates accidentales determinasset, quia hoc neque quoad Eucharistiam fecit; quod usus Ecclesiae differens Occiden­ talis et Orientalis demonstrat (panes azymi et fermentati). c. Certum haberi etiam debet, quod Dominus formam sacramentalem non determinavit see. « materialem sonum verborum..., sed see. significationem pro 198 IV. SEMASIOLOGIA. diversitate Sacramentorum, vel distinctam, vel saltem in confuso », ut dicit Franzclin (p.49.). Hoc enim clare ostendit historia liturgiae, hac in re perempto­ ria, nam certum est formas Sacramentorum see. formam grammaticalem (num deprecativa, indicativa) saeculorum decursu multoties variasse et praesertim see. typos liturgicos alias esse etiam nunc. Sic Confirmationis forma usitatissima orientalis est: « Sphragis dorcas Pneumatos hagiou », in Ecclesia Latina autem: « Signo te signo crucis etc. ». d. Certum est, Ecclesiam hanc quaestionem nondum dirimisse, etsi inde a Constitutione Apostolica « Sacramentum ordinis » (30.nov.1947.) videri potest, quod magis ad genericam institutionem inclinet. Haec enim Constitutio pe­ remptorie praescribit, instrumentorum traditionem non esse in posterum neces­ sariam ad validitatem, et etiam verba in individuo consignat, quae formam constituant Ordinis triplicis, quae in novissima editione Pontificalis Romani maioribus typis impressa sunt, ct non cantari, sed recitari debent. Tamen, ut optimus commentator huius Constitutionis, F. Hürth putat (Constitutio Ap. de sacris ordinibus, textus et commentarius cum appendice, Romae 1948, p. 13.18.). Ecclesia neque his factis voluit quaestionem theologicam dirimere, nam Con­ stitutio dicit de traditione instrumentorum, a quod si ex Ecclesiae voluntate et praescripto eadem aliquando fuerit necessaria ad valorem quoque, omnes norunt Ecclesiam quod statuit etiam mutare et abrogare valere » (verba Consti­ tutionis nr.3.). Ex quo sequitur: si Ecclesia talem potestatem non haberet, tunc instrumentorum traditio essentialis nunquam fuit, quia certum est hunc ritum per saecula non fuisse in usu et in Oriente nunquam; Ecclesiam autem in re tali errare non potuisse. c. Ex hac Constitutione etiam videtur verba Tridentini non obstare sen­ tentiae de generica institutione, verba nempe: « Hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in Sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quae suscipientium utilitati... magis expedire iudicaret » (Sess. XXI. cap. 2. Denz. 931.). Quae enim exposita sunt, ut facta vel praeteriti, vel nostri temporis, ad substantiam nullo in casu pertinere possunt, nam ut semel iam dictum est, Ecclesia in tali usu inerrantia gaudet. Quinque his capitibus utraque sententia convenit et sic proprie non multum refert, num — semper exceptis Baptismate et SS. Eucharistia — sermo fiat de institutione Sacramentorum in genere vel in specie. Pro praxi notandum est, semper sequendas esse praescriptiones Ecclesiae quoad Sacramentorum administrationem, tunc enim certissime non errabimus. 2. De potestate excellentiae in Sacramentis. Potestas excellentiae vocatur a S. Thoma factum, quod Christus Dominus in Sacramentis operatur etiam ut homo et quidem a) meritorie, nam passio cius, quae competit Ei see. humanam naturam, causa est nostrae iustificationis; b) effective per modum instrumenti, in quantum humanitas est eius divinitatis instrumentum per unionem hypostaticam coniunctum. a Et ideo Christus in quantum Deus, habet potestatem auctoritatis in Sacramentis, in quantum homo, habet potestatem excellentiae » (III, q.64.a.3). Potestas haec dicitur simplex ministerialis, si solum importat ius eligendi signum sacramentale, hanc etiam Ecclesia posset habere; et dicitur ministerialis potestas excellentiae, si insuper tria addantur (sic recte Doronzo p. 382). E) Causa Sacram. 199 In tribus ergo consistit haec potestas ministerii principalis, seu excellentiae. a) In Sacramentis operatur meritum et virtus passionis Christi; ideo dicitur, quod consepulti sumus Christo in Baptismo, sanguine eius irrigamur, lavamur hoc sanguine et mundi efficimur; baptismus vocatur a S. Aphraate « sacramen­ tum baptismi passionis mortis eius » (Demonstrationes 12,10 PSyr 1,398). b) Ad potestatem excellentiae Christi pertinet, quod in eius nomine Sacra­ menta sanctificant. Virtus enim passionis Christi copulatur nobis per fidem, fidem autem profitemur per invocationem nominis Christi, ergo passio, per quam sanctificamur in Sacramentis, nomine Christi sanctificat. Ideo dicitur in Scriptura Baptismus collatus « nomine Christi », non quasi in Eius nomine solo conferretur, sed quia sanctificationem habet in eius nomine. Ideo recte dicitur Christum poenitentem absolvere; Eucharistia est sec. S. Cyprianum « dominicae passionis et nostrae redemptionis sacramentum » (Ep. 63,11). c) Ad potestatem excellentiae hoc quoque referendum est, quod Christus potuit effectum Sacramentorum etiam sine exteriore Sacramento largiri, nam effectus dependet a causa, non vero causa ab effectu, quae etiam sine Sacra­ mento potest effectum conferre. Exempla habentur in vita terrestri Christi: sic remisit peccata mulieri peccatrici, paralytico in lecto, latroni dextro etc. (Cf. III, q. 64. a.3). Consideranda ergo est magnitudo huius facti dogmatici. Christus Dominus non reliquit thesaurum gratiae reconditum in sanctissimis Sacramentis, sed ipse vult esse dispensator principalis huius thesauri. SS. Trinitas, sicut in insti­ tutione, ita etiam in operatione Sacramentorum simul operatur: Pater caelestis voluntatem salvificam universalem communicans Filio, qui eam « in Spiritu Sancto » execution! mandat per Sacramenta. Ideo potest vocari Spiritus Sanctus « digitus Dei n, est enim manus invisibilis, per quam Christus homines attingit et in suum opus redemptivum coniungit. Manus visibilis autem Christi est Ec­ clesiae qua ut organo visibili Dominus utitur in administratione Sacramentorum. (Cf. Schmaus Kath. Dogm. IV, 1 (1957) 81-82). 3. Dc ministerio secundario generali Sacramentorum. Status quaestionis. Uti vidimus, Christus ut Deus instituit Sacramenta, potestate auctoritatis, ut homo autem potestate excellentiae est eorum minister principalis. Sed quia sedet ad dextram Patris, ideo in terris inapprehensibilis est, instituens ergo et ministrare volens signa visibilia sanctitatis, indiget opera ministerii secundarii. Executionem ergo actionis sacramentalis commisit Sponsae suae incontami­ natae, sanctae Matri Ecclesiae, quae est ministra secundaria Sacramentorum, et quidem generalis. Ministerium Ecclesiae est generale: extensive, non sine intentione faciendi quod facit Ecclesia, nemo potest Sacramentum administrare; intensive eo sensu quod Ecclesiae est infallibilitcr conservare Sacramenta per decisiones dogmaticas sapientesque leges; dein pertinet ad eam exornatio Sa­ cramentorum quae fit per ritus et caeremonias, quibus essentia a Christo insti­ tuta circumdatur; item in Ecclesiae potestate est: indirecta perfectio Sacra­ mentorum (Doronzo p. 426). Sic Matrimonii, ut est contractus, validitatem indi­ recte irritare potest, sicut et absolutionem dependentem facit a collatione iurisdictionis; potestatem remotam ad Confirmationem non faciendo proximam, 200 IV. SEMASIOLOGIA. potest hoc Sacramentum invalidum reddere; immo potestatem habet quibusdam rebus vel verbis auferre vel conferre capacitatem, ut sint materia et forma a Christo instituta (sic inde ab anno 1947-8. quoad Sacramentum Ordinis). Demum Ecclesia administra quoque est Sacramentorum utique mediale per ministros ab ipsa designatos. Ecclesia intelligitur, per se patet, unica vera Ecclesia Christi, quae sub praesidio Romani Pontificis firmata est supra firmam petram. Si potestas ministerialis Christi-Hominis vocari potuit potestas excellentiae, vocari potest Ecclesiae potestas ministerialis secundaria generalis: potestas dispensandi generalis. Huius potestatis sequela est, quod Sacramentum com­ missione tantum Ecclesiae ministrari potest: Ecclesia enim indiget ministris secundariis specialibus, qui ut ministri Ecclesiae funguntur Sacramenta admi­ nistrando. Non tamen negligenda videtur consideratio partis Ecclesiae, ideo statuitur: THESIS. Ecclesia est ministra secundaria generalis Sacramentorum. De fide quoad contentum. a) Vox Ecclesiae E doctrina Tridentina clare sequitur, Ecclesiam esse ministram secunda­ rium generalem, nam saepe dicitur Ecclesia conferre Sacramenta. Eucharistiam « Salvator noster in Ecclesia sua tamquam symbolum reliquit eius unitatis et caritatis » (Sess. XIII. proocm. J. Pelella, Canones et decreta Cone. Trident. Neapoli 1859. p. 63). Dein Christus « in coena novissima, qua nocte tradebatur, ut dilectae sponsae suae, Ecclesiae visibile... relinqueret sacrificium » (sess. XXII. cap. 1. Denz. 938.). — n In honorem et memoriam Sanctorum nonnullas Missas Ecclesia celebrare consuevit n (sess. XXII. cap. 3. Denz. 941.). — « Ecclesia utitur unctione in sacra ordinatione » (sess. XXIII. can. 5. Denz. 965.), ubi sup­ ponitur, Ecclesiam Sacramentum Ordinis conferre. — « Ecclesia servat confes­ sionem omnium peccatorum » (sess. XIV. can. 8. Denz. 918.). — Claves datae sunt Ecclesiae ad solvendum et etiam ad ligandum (sess. XIV. de poen. can. 15. Denz. 925.) — Concilium memorat a Extremae Unctionis ritum et usum, quem observat sancta Romana Ecclesia » (sess. XIV. de extr. unet. can. 3. Denz. 928., cf. adhuc cap. 3. Denz. 910.). b) Scriptura Sacra probat thesim 1°. I Cor 15, 25-28: «Oportet autem illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus eius... Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus». Hic textus enuntiat finem Christi: i.e. totalem Dei dominationem, quae perfectio est regni Dei. quando inimici omnes devicti et peccatum ac etiam mors destructa erunt. Haec tantum negativa dominatio erit Dei, etiam positive dominabitur: boni fideles se subiicient Deo eiusque dominationi et sic erunt « gens sancta et populus acquisitionis » (1 Petr 2.9). Finis ultimus Christi ergo est negativa et positiva sanctificatio mundi et sic fiet « Deus omnia in omnibus». Atqui hanc eandem finem Jesus tradidit Ecclesiae suae, ergo ipsa est (piae sanctificat homines et quidem in ordine salutis Novi Testamenti per Sacramenta. — 2°. Utique ut ministra agit Ecclesia, quae constituta est a Chri­ sto ut · oikonomos mysteriôn », i.e. « dispensator mysteriorum Dei » (1 Cor E) Causa Sacram. 201 4,1), verbotenus oikonomos est administrator domus, qui omnia procurat et administrat, hoc in casu « mysteria », i.e. inter alia etiam Sacramenta. c) Traditio sacra uno ore considerat Ecclesiam ut administram Sacramentorum; pul cherrima habentur testimonia. 1°. Sic S. Ambrosius de S. Communione dicit: « Ecclesia hortatur filios suos, hortatur proximos, ut ad sacramenta concurrant, dicens (sc. Ecclesia): « Edite proximi mei, bibite et inebriamini, fratres mei » (De myster. 9,58). Idem Ambrosius comparans Baptismum cum miraculosis sanationibus piscinae Probaticae, exclamat: « Quanto maior est gratia Eccle­ siae, in qua omnes sanantur, quicunque descendunt! » (De sacr. 2,5). 2°. S. Augustinus baptismum dicit uterum Ecclesiae: « Ecce uterus matris Ecclesiae, ecce ut te pariat, atque in lucem fidei producat, laborat in gemitu suo » (Sermo 216., 7 PL 38,1080.). Eodem sermone hanc parentelam Ecclesiae in Sacramentis perficit: « Pater Deus est, mater Ecclesia. Longe aliter ab his generabimini, quam ab illis (sc. carnalibus genitoribus) geniti fueratis » (ibid, cap. 8, col. 1081.). Idem Augustinus interpretans pro populo Ps. 101. loquitur de Sacramento Poenitentiae, dicit: « Merito per Ecclesiam dari solutio pecca­ torum potest, suscitari autem ipse mortuus nonnisi intus clamante Domino potest » (Enarr. in Ps.l01.,p.II. PL 37,1306.). 3°. S. Xystus III. papa (432-440.) scripsit poëma ut inscriptionem Baptisterii Lateranensis, quae hodie adhuc legi potest: « Virgineo foetu Genitrix Ecclesia natos I Quos spiritante Deo concipit, amne parit » (Quasten p. 142.). — Haec comparatio communis erat Ecclesiae antiquae, sic e.gr. in Gelasiano saec. VII. iam legitur praefatio consecrationis fontis baptismatis, quae usque hodie usita­ tur: « Respice, Domine, in faciem Ecclesiae tuae et multiplica in ea genera­ tiones tuas... » (Wilson p. 85.). 4°. Isaac de Stella, abbas O. Cist (t 1160) clarissime loquitur de ministerio Ecclesiae in Sacramentis: « Nihil potest Ecclesia sine Christo dimittere, nihil vult Christus sine Ecclesia dimittere... Omnia potest Christus omnipotens: baptizare, Eucharistiam consecrare, ordinare, peccata dimittere, et similia: sed nihil vult humilis et fidelis Sponsus sine Sponsa... Noli ergo caput corpori subtrahere, ut nusquam sit totus Christus, neque enim totus Christus sine Ec­ clesia usquam, sicut tota Ecclesia sine Christo nusquam. Totus enim et integer Christus: Caput et corpus » (Sermo 11. PL 194, 1729.). (Cit. per H. de Lubac, Katholizismus ais Gemeinschaft, Einsiedeln 1943., 79. Anm. 15.). d) Ratione sic probatur thesis. Deus potuisset actionem sanctificatricem sibi imme­ diate reservare et immediate, individualiter exercere. Sed non hanc viam elegit, ut ideam S. Thomae sequens M. d’IIcrbigny exponit. Nam 1°. e parte Dei magis convenit quod hanc actionem sanctificatricem per Ecclesiam exerceat, nam actio Dei immediata nequit cognosci publice, nisi per miraculum: hoc autem non potest esse ordo consuetus, quia tunc iam non esset miraculum. 2°. E parte hominis, cuius naturae minus satisfieret immediata et mere interna sanctificatio, nam homo est ens sociale et sensibile, hoc modo autem 202 IV. SEMASIOLOGIA. cogeretur ad individualismum et egoismum, imo faveret audacioribus et su­ perbis, noceret autem humilibus et anxiosis. 3°. E parte Ecclesiae: institutio enim eius fere superflua esset, eius finis ad sanctificationem hominum valde restrictus, si essentialis sanctificatio imme­ diate a Deo dependeret, excluso Ecclesiae ministerio. (Cf. Theologica de Ec­ clesia 1,199.). Corollarium. Sequela ministerii generalis Ecclesiae est 1°. quod extra Ecclesiam nullum est Sacramentum. Non potest obiici, quod schismatici inquantum apostolicam habent successionem, valide possunt ordinare, conficere Eucharistiam, vel etiam haeretici eodem supposito, nam hoc tantum fit, si minister habet intentionem faciendi, quod facit Ecclesia Christi, etsi falso putet, hanc non esse Ecclesiam catholicam. Talis minister est in oculis Ecclesiae minister illegitimus et eius α actio sacramentalis non elevatur instrumentaliter, nisi inquantum procedit ab intendente facere quod facit illa Ecclesia, cuius vera sunt Sacramenta « (Billot 1,185.). Sic autem Sacramenta possunt esse valida in schismate vel haeresi, sed baptizatus vel confirmatus non habet baptismum etc. schismaticum, protestantem, Anglicanum etc. sed catholicum, ideo non potest iterari, excepto dubio de validitate propter defectum materiae vel formae, vel rectae intentionis, α Baptis­ mate enim accipit unusquisque characterem christianitatis, christianitas autem tota est in Catholica, quae sola est exercitus Christi, dum sectae qua tales non sunt nisi desertorum et rebellium congregationes » (Billot 1,187). Sacramentum poenitentiae invalidum est propter defectum jurisdictionis, excepto mortis pe­ riculo, quando omnes, etiam schismatici et haeretici possunt valide absolvere. Billot putat, quod α forte tamen dici posset, Ecclesiam supplere in quibusdam regionibus, ubi adest communis error, sc. bona fides, et titulus coloratus ex parte sacerdotum » (1,183.). 2°. Sequela altera ministerii generalis Ecclesiae circa Sacramenta est, quod ex hac « auctoritate dispensandi » Ecclesiae derivatur potestas ministrorum, qui ideo dependent a potestate Ecclesiae et ideo valide ministrant vel invalide, legitime seu licite vel illegitime seu illicite. Validitas ministrandi est quod Sacramentum simpliciter fit, legitimitas seu liceitas ministrandi consistit in eo, quod fit secundum debitum ordinem. Ideo hae conditiones adhuc conside­ randae sunt speciatim. Valida administratio habetur, si ex parte ministri omnia requisita habentur, ut Sacramenta effectus suos consequi possint: quoad vali­ ditatem Ecclesia conditiones potest statuere (e.gr. penes administrationem Con­ firmationis per presbyterum, forma Tridentina matrimonii, usus olei conse­ crati etc.). Legitima, seu licita administratio habetur, si insuper observatur debitus ordo: sc. praescriptiones Ecclesiae (leges cultuales) et leges naturae (morales). 4. De ministerio secundario speciali circa Sacramenta. Quia Ecclesia per ministros eius administrat Sacramenta, potestas a Christo largita ministris Sacramentorum ab Ecclesia dependet, ut vidimus. Nunc ergo inquirendum est, quae sunt conditiones I. validae, et quae II. legitimae seu licitae administrationis, demum traduntur III. normae de obligatione admi­ nistrandi Sacramenta. E) Causa Sacram. 203 I. Valida administratio Sacramentorum. Ut valida sint Sacramenta requiritur, ut minister sit a) homo viator, b) ha­ beat potestatem requisitam et c) intentionem rectam, cuius d) tractatur notio et divisio, demum e) qualis saltem requiratur. a) Homo viator potest tantum esse Sacramentorum administer, quod theologice certum est. 1°. Etenim homines prae oculis habuit, cum baptizandi praeceptum dedit remittendique peccata, dein facere in Eius commemorationem, quod factum est in coena novissima. Traditio quoque similiter loquitur: e.gr. Chrysostomus: a Qui terram incolunt in eaque commorantur, ad ea, quae in caelis sunt dispensanda, commissi sunt, potestatemque acceperunt quam neque angelis, neque archangelis dedit Deus » (De sacerdotio 3,5 PG 48.643.). Rationem affert S. Thomas: « Tota virtus Sacramentorum a passione Christi derivatur, quae est Christi secundum quod homo, cui in natura conformantur homines, non autem an­ geli,... ideo ad homines pertinet, dispensare Sacramenta et in eis ministrare, non autem ad angelos » (III, q.64. a.7.). — 2°. De angelis ideo loquitur Doctor Angelicus, quia medio aevo, forsitan nimis credulo, verae putabantur legendae de angelis templa consecrantibus — quod quidem non fuisset administratio Sacramenti — vel historiuncula de S. Amphilochio, qui cum in deserto fuisset, episcopis deficientibus, consecratus est episcopus, quam consecrationem ceteri episcopi ratam habuerunt. Exemplum hoc. iam a Bellarmino pertractatum, ce­ terum nihil probat. Nam verum est possibilitatem adesse posse, quod angelus Sacramenta ministraret: Deus enim, qui sine Sacramento potest dare gratiam, potest etiam Sacramenti dispensationem non homini commitere ut Thomas di­ cit. Sed sicut revera in hoc ordine salutis gratiam tantum per Sacramenta dat, vel respectu ad ea, sic etiam verisimilius est, non accidisse casum extraordina­ rium, quod angelis concessisset ministrationem Sacramenti. — 3°. Similiter etiam paululum otiosum est inquirere, num homo qui certo mortuus fuerit, et resuscitatus, debeante iterum Baptismum recipere, vel reordinari, ut christianus es­ set, vel functiones sacerdotales pergere possit peragere, quia certo non debe­ ret hoc fieri: Baptismi enim effectus perdurat per aevum, simul etiam character, i.e. potestas sacerdotalis. Non ergo « apparens n phantasma, sed vere resuscitatus posset iterum celebrare. b) De potestate requisita. THESIS. Ad validam Sacramentorum administrationem necessaria est potestas requisita. De fide. 1°. Vox Ecclesiae. Trident, sess. VII. de Sacr. in genere can. 10: «S.q.d., christianos omnes in verbo et omnibus Sacramentis administrandi habere potestatem: a.s. » (Denz. 853.). Item Sess. XXIII.cap.4: « Quod si quis omnes christianos promi­ scue Novi Testamenti sacerdotes esse, aut omnes inter se pari potestate spiri­ tuali praeditos affirmet, nihil aliud facere videtur, quam ecclesiasticam hierarchiam, quae est ut castrorum acies ordinata, confundere » (Denz. 960.). 20-1 IV. SEMAS1OLOG1A. 2°. Adversarii a. Lutheri asscclarumque eius doctrina ab initio fuit, quod Sacramenta per se omnes christiani possunt ministrare; quae doctrina fundatur in falsa elatione sacerdotii universalis Christianorum. Luther iam primis suis thesibus, quae damnata sunt per Leonem X. 1520, affirmavit, Sacramenta ministrare «ubi non est sacerdos, aeque potest quilibet Christianus, etiam si mulier, aut puer esset » (art. 13. Denz.753.) Iam anno 1521 proposuit sententiam, quae verbotenus damnata fuit a Tridentino: « Quicunque se christianum esse cognove­ rit, omnes nos aequaliter esse sacerdotes, hoc est eamdem in verbo et Sacramento quocunque habere potestatem, verum non licere quemquam hac ipsa uti, nisi consensu communitatis, vel vocatione maioris » (De captiv. Babyl. De ordine). De universali sacerdotio sic effatus est: « Sacerdos in Novo Testa­ mento non fit, sed nascitur, non ordinatur, sed creatur, nascitur autem in bap­ tismo, suntque prorsus omnes christiani sacerdotes » (Lib. ad Pragenses 1523.). Nimia hostilitate ductus ad absurdum pervenit, dicens 1534: « Ego non dicam, quod Papistae dicunt, nullum angelorum, nec Mariam ipsam quidem conse­ crare posse. Sed econtra dico, si diabolus ipse veniret, et ego postea rescisce­ rem, diabolum baptizasse, celebrasse Missam et absolvisse a peccatis... tunc cogeremur fateri, Sacramenta ideo non esse inefficacia » (De missa privata), b. Calvinus et primi eius discipuli non sunt adversarii, nam antesignanus eorum tenuit, « in verbi Sacramentorumque administratione » Christianos omnes esse pares neminem sanum (!) fateri posse, omnesque ministros e singulari mandato Christi indigere ordinatione (Antidotum Trid. s. VII. c. 10). - c. Aevo nostro qui dam catholici haberi debent adversarii sanae doctrinae, qui « populum autu­ mant vera perfrui sacerdotali potestate, sacerdotem autem solum agere ex delegato a communitate munere » (MDei n.82.). 3°. E S. Scriptura ad probationem afferri possunt et quidem iure, textus mandata Domini ad Sacramenta ministranda continentes, sed adversarii semper excipiunt, hos textus interpretandos esse de omnibus discipulis Christi. At existit textus scripturisticus, qui hanc retorsionem non patitur. Sic e.gr. Eph 4,11 s.: « Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores ct doctores, ad consummationem sanctorum, in opus mi­ nisterii, in aedificationem corporis Christi n. Quibus verbis adumbratur, esse diversa munera, inter quae recensetur officium pastoris et doctoris qui ad fi­ deles in sanctitate perficiendos (pros ten katartismon, i.e. perficiendum, ton hagiôn), et quidem « in opus ministerii n (eis ergon diakonias) destinati sunt, aliis verbis ad erudiendos fideles sanctos, i,e, baptizatos, ad cultum Dei, dein ad aedificium Corporis Christi construendum « eis oikodomên », quod sine gratia sanctificante impossibile est, in Nova Lege autem per Sacramenta da­ tur ergo hi pastores et doctores (poimenes kai didaskaloi) debent Sacramen­ torum administri esse. Quod luce clarius patet, si Novum Testamentum in lu­ ce consideratur: 4°. Traditionis. Sic iam saeculo primo exeunte S.Clemens papa lucide exponit, ad Missae celebrationem et Sacramentorum administrationem peculiarem et tripartitam E) Causa Sacram. 205 potestatem necessariam esse, cum dicit: « Summo quippe sacerdoti sua mu­ nera tributa sunt, sacerdotibus locus proprius assignatus est, et levitis sua ministeria incumbunt » (Ad Cor 40,1 PG 1,288.). Tertullianus versus 200 haere­ ticos reprehendit, quod penes cos « alius hodie episcopus, cras laicus, nam et laicis sacerdotalia munera iniungunt » (De praescriptione haereticorum 41. PL 2.56), quod supponit hoc in catholica Ecclesia inauditum quid fuisse. S. Gre­ gorius Nyssenus de sacerdote sic loquitur: « Cum heri et antea unus e multi­ tudine ac plebe esset, repente redditur praeceptor, praeses, doctor pietatis, la­ tentis, latentium mysteriorum initians » (In s. lumina anno 383. PG 46, 581): ergo « mysteria lanthanonta », secreta mysteria, i.e. Sacramenta indigent spe­ ciali praesule, qui « mystagôgês », introductor, initians vocabatur. Scholion. De sacerdotio universali Christianorum. Quae sit vera et orthodoxa doctrina, debemus ad tramitem α Mediator Dei » tenere. 1°. Verum est negarique non potest, quod « generali titulo chri­ stiani in Mystico Corpore membra efficiuntur Christi Sacerdotis, et charactere qui eorum in animo quasi insculpitur, ad cultum divinum deputantur, atque adeo ipsius Christi sacerdotium pro sua conditione participant » (n. 87.). Ve­ ritas haec revelata edicitur Scriptura, cum S.Petrus fideles baptizatos sic allo­ quitur: « Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis » (1 Pet 2,9), ubi « regale sacerdotium n (basileion hierateuma) nil aliud significare potest, nisi aliqualem participationem in sacerdotio Summi regis, i.e. Christi. Per se patet, agi de aliquali participatione, sicut etiam idem S.Petrus divinae consortes naturae nos fieri docet, ut clarum est, pro nostra conditione et possibilitate. 2°. Ceterum Ecclesia non vult, ut haec veritas sileatur. S.Liturgia nempe hanc veritatem enuntiat: « Eucharistici sacrificii ritus atque preces haud minus clare significant atque ostendunt victimae oblationem una cum populo a sa­ cerdotibus fieri. Non solum enim post panis et vini oblationem sacrorum admi­ nister ad populum conversus significanter dicit: Orate fratres, ut meum ac ve­ strum sacrificium... sed praeterea supplicationes, quibus Deo divina offertur hostia, plurali numero plerumque eduntur, in iisdemque non semel indicatum est, populum etiam hoc augustum participare sacrificium, quatenus idem offe­ rentem. Haec enim v.gr. habentur: Pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi of­ ferunt... Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae,... Nos servi tui, sed et plebs tua sancta offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis et datis... » (MDei n. 86.). 3°. Post testimonium S.Liturgiae etiam rationes afferuntur ab eadem En­ cyclica, « cur christiani omnes, praesertim qui altari adsunt, offerre dicantur», cuius ratio remota est, quod « haud raro contingit ut christifideles, sacris assi­ stentes ritibus, suas preces cum sacerdotis precibus alternis vocibus conserant», item « quia nonnunquam — quod antiquitus eveniebat crebrius — administris altaris panem vinumque offerunt » (n.89.). Ratio intima autem assignatur a SS. Patre tantum, postquam declaravit, sacerdotem celebrantem solum perficere illam immolationem, qua consecrationis verbis prolatis, Christus in statu victi­ mae super altare praesens redditur », hoc sacerdos facit « prout personam Christi sustinet, non vero prout christifidclium personam gerit » (n.91.) Sed 206 IV. SEMASIOLOGIA. quando sacerdos iam victimam po.tf consecrationem « Deo Patri qua oblationem defert ad gloriam SS.Trinitatis et in bonum totius Ecclesiae, hanc restricti no­ minis oblationem christifideles suo modo duplicique ratione participant » (ibid). Ut S. Pater dicit: a. « non tantum per sacerdotis manus », sed b. « etiam una cum ipso quodammodo sacrificium offerunt, qua quidem participatione populi quoque oblatio ad ipsum liturgicum refertur cultum ». c) De recta intentione ministrandi. THESIS. Ad validam Sacramentorum administrationem requiritur intentio fa­ ciendi quod facit Ecclesia. De fide. 1°. Vox Ecclesiae. Trident, sess. VII. De Sacr. in genere cann.: «S.q.d., in ministris, dum Sa­ cramenta conficiunt et conferunt, non requiri intentionem saltem faciendi quod facit Ecclesia: a.s. » (Denz.854); hac terminologia iuxta A.Landgraf iam usus est Guil. Pracpositinus, cancellarius Parisinus (t 1210; cf. Div.Thom. 1951,28.). 2°. Adversarii. Reformatores negabant intentionis necessitatem. a. Sic Lutherus iam art. 12. damnato per Leonem X. affirmavit, « si sa­ cerdos non serio, sed ioco absolveret, si tamen credat se esse absolutum, veris­ sime est absolutus » (Denz. 752.). Simili modo opinabatur Calvinus: « Sacro­ sanctae Christi institutioni tantum defero, ut si Epicureus quispiam, intus totam actionem subsannans, mihi coenam ex Christi mandato, et see. regulam ab eo datam, rituque legitimo administret, non dubitarem panem, et calicem illius manu porrecta vera mihi esse corporis et sanguinis Christi pignora » (An­ tidotum s. VII. c. 11.). b. E catholicis adversatur aliquatenus thesi Lancellottus Politi, nomine humanistico Ambrosius Catharinus, episcopus O.P. (| 1553), qui affirmabat me­ ram externam intentionem sufficere, i.e. faciendi simpliciter actum externum quem facit Ecclesia; etsi non serio, sed ficte, vel ioco fecisset, Sacramentum validum esset. Saeculis XVII-XVIII. multi theologi, praesertim Galli, secuti sunt sententiam Catharini, ut Salmeron, Arnauld, Pasqualigo, Natalis Alexan­ der. Ratio eorum erat certitudinem obiectivarn prorsus independentem redde­ re ab intentione interna, proin incognoscibili ministri et quietos facere fideles, sed tali hypothesi, quae cum Tridentino vix componi potest et in revera « magisticam » conceptionem Sacramentorum incidit. 3°. Probatione thesis speciali non indiget, est enim sequela facti, quod Christus Ecclesiam constituit Sacramentorum ministram secundariam generalem, et sic ministri speciales seu « inferiores » ab Ecclesia dependent. d' Notio et divisio intentionis. Attentio est actus intellectus, intentio vero de qua agitur, voluntatis, qua aliquid agere vel omittere volumus. ——Μ—»- E) Causa Sacram. 207 Distinguitur (1) see. se, (2) see. obieetum, (3) see. modum. 1°. Secundum se seu relate ad actum habetur intentio a. actualis, quae et nunc adest et in actum influit et reflexe non advertitur; sic e.gr. si aliquis recordatur se nunc consecrare et habet etiam voluntatem eo momento. - b. intentio virtualis est ea, quae adest, in actum influit, sed reflexe non advertitur, si e.gr. quis ante Mis­ sam habet voluntatem se etiam pyxidem (ciborium) consecrare velle, sed duran­ te Missa iam non cogitans de re rite dicit sacra verba. - c. Intentio habitualis habetur, si aliquando habita est et nunquam retractata, sed nunc non adest, neque influit in actum, sic si quis intentionem excitat, se semper velle consec­ rare omnia quae in altari consecrabilia sunt et erunt. - d. Intentio interpretation vocatur intentio, quae adesset, si in mentem veniret; sic quando quis heri habuit intentionem celebrandi pro defuncta Livia, altera die autem accepit stipendium pro omnibus defunctis: tunc ea intentio praevalet, quam vult, quando recor­ datur se duas distinctas habuisse intentiones distincto tempore. 2°. Secundum obieetum distinguitur intentio a. externa, de qua Ambr. Catharimis, quae nil aliud est, nisi externa apparentia sine voluntate faciendi quod facit Ecclesia, — et interna, quae volens totam significationem Sacra­ menti, ritum sacrum vult peragere, seu facere id quod Christus instituit, seu quod Ecclesia facit, seu quod in genere christiani faciunt. Non obstat num ali­ quis hoc credat, vel non, sic etiam paganus potest baptizare, si internam habet intentionem. - b. Dein huc pertinet intentio explicita, si obieetum in se ipso in­ tenditur — implicita, si in alio obiecto expresse cognito et volito continetur et sic mediate intenditur. Sic qui vult catholice mori, implicite habet intentio­ nem suscipiendi Extremam Unctionem. - c. Demum distinguitur inter intentio­ nem determinatam et indeterminatam, prout obieetum certum et definitum, aut vagum et incertum est et intenditur. 3°. Secundum modum habetur intentio a. absoluta, si voluntas independenter a quocunque eventu, vel circumstantia attingit obieetum suum. - b. Condicionata vocatur, si haec independentia deest, et terminatio voluntatis in obiectum dependet a conditione aliqua. Ideo potest esse intentio conditionata de praesenti (« si vivis »), de praeterito (« si iam restituisti n), et de futuro (« si parochus non advenerit, ego te baptizo »). e) Qualis saltem requiratur intentio? Intentio faciendi quod facit Ecclesia debet esse: 1°. Interna, externa enim non est vera intentio. Debet esse saltem virtualis; actualis est optima, sed sem­ per actualem habere psychologice impossibile esset, ergo non potest ad valo­ rem Sacramenti requisita esse. Habitualis non sufficit, tantum in suscipiente, nam dormiens, amens, ebrius, narcotizatus potest eam habere, sed clarum est non posse esse eum administrum. Quod attinet Matrimonium, quia suscipien­ tes simul etiam administri sint, requiritur in hoc Sacramento intentio virtualis. 2°. Dein debet esse determinata quoad certas personas et materiam: non po­ test e.gr. absolvi catervae alicuius pars dimidia, vel duo seu tres ex illa, po­ test autem tota caterva. Si ex inadvertentia post consecrationem videt sacerdos, se duas hostias consecrasse et unam tantum advertisse, una est consecrata, si­ militer, si in vel extra corporale iacet alia hostia. — 3°. Intentio conditionata de­ bet esse de praesenti vel de praeterito, et interdum etiam praescribitur, ne fru­ stretur valor Sacramenti, sic e.gr. si iam mortuus est, sed vita latens adhuc su- IV. SE.MASIOLOGIA. SOS spicatur, absolvi et ungi debet cum conditione «si vivis». Conditio de futuro invalidum reddit actum sacramentalem, nam hic actus non potest effectum suum producere, si suspensus sit per conditionem de futuro. Matrimonium potest validum exstare, quia natura contractus non excludit etiam conditionem de futuro. Ideo penes matrimonium possibile est conditio de futuro. Si haec conditio de futuro sit contra matrimonii substantiam, e.gr. exclusio totalis pro­ lis, illud reddit invalidum; si sit de futura licita (v.gr. tecum nubo, si revera tale officium habes in tua patria), valorem matrimonii suspendit. Si sit de fu­ turo necessaria, vel impossibilis vel turpis, sed non contra matrimonii substan­ tiam, pro non adiecta habeatur. (CIC can.1092.). Scholion. De intentione cum errore coniuncta in administratione Sacramen­ torum. luxta Can. 104: « Error actum irritum reddit, si versetur circa id, quod constituit substantiam actus vel recidat in conditionem sine qua non; secus actus valet, nisi aliud iure caveatur» Error versatur circa determinationem: puta, si quis opinatur se baptizare filiam talis viri et est alterius, imo, si non femina, sed masculus esset, baptismus validus est, nam esse feminam vel ma­ sculum non pertinet ad substantiam actus. Si sacerdos baptizans faceret condi­ tionem, se nunc tantum masculum baptizare velle, tunc baptismus propter con­ ditionem insipientem invalidus esset. Similiter indicandum si quis absolveret Petrum, quem putat Paulum, vel puerum quem putat puellam. Error ergo circa qualitatem personae non reddit actum invalidum, nisi minister « intentionem alligaret personae determinatae; in matrimonio tamen error personae est sub­ stantialis, quia persona est ipsum obiectum contractus » (Merkelbach IILn. 81,3.b., cf. adhuc: Noldin III.n.23, Aertnys-Damen II.n.8,3.). II. Legitima seu licita Sacramentorum administratio In abstracto quid sit, iam vidimus. In concreto requiruntur quinque: a) status gratiae, item b) attentio, dein c) observatio legum cultualium, item d) licentia Ecclesiae, demum e) immunitas ministri. a) De statu gratiae. Sancta sancte administranda sunt, nam Christi nomine agit administer Sacramentorum, ideo sacrilegium esset Sacramenta sine statu gratiae admini­ strare. Haec tamen ad legitimitatem, proinde ad liceitatem spectant, non ad validitatem, ideo statuitur: THESIS. Fides et sanctitas ministri (1) non requiritur ad validitatem (2) sed ad liceitatem. De fide. 1. pars probatur: non ad validitatem. 1 . Vox Ecclesiae. A Cone. Constantiensi damnata fuit haec propositio 4. maii 1415: « Si epi­ scopus vel sacerdos existât in peccato mortali, non ordinat, non consecrat, non E) Causa Sacram. 209 conficit, non baptizat n (Denz. 584.). Tridentinum sess. VII. can. 12: «S.q.d., mi­ nistrum in peccato mortali existentem, modo omnia essentialia, quae ad Sacra­ mentum conficiendum aut conferendum pertinent, servaverit, non conficere aut conferre Sacramentum: a.s. » (Denz.855.). 2°. Adversarii. Ecclesiae praxi cousque vigenti a. primo contrarii existebant rebaptizan­ tes, sub ducatu Agrippini episcopi Carthaginensis in Synodo anno 215 ibi ha­ bita, décrétantes Baptismum a haereticis collatum iterandum esse, utpote in­ validum. Bona fide egerunt, nolentes incidere in haeresim, sed plures episcopi Africani restiterunt provocantes ad usum Ecclesiae. Successor celebris in sede Carthaginensi, S. Cyprianus iterum tres synodos convocans, annis 255-256 cum episcopis Numidiae, Mauretaniae et Africae decretum tulit: Baptismum hae­ reticorum non valere, ideo reiterandum esse. Hanc sententiam S.Stephanus Romanus episcopus reprobavit, quin assertores eius excommunicaverit, dicens: « Nihil innovetur, nisi quod traditum est, ut manus illis imponatur in poeni­ tentiam » (Fragm. epist. Stephani in ep. 74. Cypriani, Dcnz.46.\ Firmilianus, episcopus Caesareae in Asia Minore in Synodo Iconii habita adhaesit senten­ tiae falsae Africanorum. Lis de novo exarsit saec. IV. Donatistis eandem sen­ tentiam reassumentibus, contra quos S.Augustinus felici successu dimicavit. b. Aevo praegothico (s.XII.) praecursores haeresis dualisticae, vocati etiam « apostolici » see. testimonium S. Bernardi negabant ministros malos valide posse Sacramenta conferre, quem errorem Waldenses et Albigenses suum fe­ cerunt affirmantes potius bonis laicis tradendam esse Sacramentorum administrationem, quam relinquendum penes malos sacerdotes. Wicleffus iam adeo exaggeravit hunc errorem, ut diceret etiam ea Sacramenta invalida esse, quae nunc adhuc bonus, sed futurus malus sacerdos administret. c. Protestantes non sunt adversarii hac in re, nam. uti vidimus, Lutherus etiam Sacramenta a diabolo ministrata valida habet Calvinus autem in Anti­ doto Cone. Trid. ad citatum canonem nil aliud scribit, nisi σ Amen n (Bellar­ min. Controv. VIII.1.1,25.). 3°. Sacra Scriptura. sine dubio non vult explicite probare, non requiri fidem et gratiam sanc­ tificantem in ministro ad validitatem, sed principia affert, e quibus hoc con­ cludi potest. Nam Scriptura apertissime dicit, gratias gratis datas possibiles esse in subiecto, qui gratiam habitualem non possidet, sed Sacramentorum administratio et confectio est potestas, quae gratia gratis data haberi debet, ergo Sacramentorum administratio simul esse potest cum carentia gratiae ha­ bitualis. Sequentes textus adhiberi solent: a. Mt 7, 22 s: « Multi dicent mihi in illa die (sc. indicii): Domine, Do­ mine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in nomine tuo daemonia eiecimus et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis (homologcso) : Quia nunquam novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem! » Atqui vir­ tutes (dynameis) facere, i.e. miracula patrare etc. est gratia gratis data, tamen reprobantur propter defectum gratiae habitualis. 14. - Radô, Ench. Lit urbicum. 210 IV. SEMASIOLOGIA. b. 1 Cor 13,2: « Si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia ct omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, cari­ tatem autem non habuero: nihil sum n. His effatis gratiae gratis datae extraor­ dinariae signantur, quippe quae simul existerc possunt cum carentia gratiae habitualis, a fortiore sic est, si agatur de gratiis gratis datis ordinariis, i.e. potestate ministrandi Sacramenta. 4°. Traditio. a. Iam S.Cregorius Nazianzenus comparat duobus annulis, quibus signa­ torio utuntur, qui portant effigiem regis: nil refert, num unus annulus aureus, alter ferreus tantum sit, nam si cerae imprimantur, uterque annulus eandem imaginem regis imprimit (Or.40 is bapt. PG 36, 396.). b. S. Augustinus aperte dicit: « Quos baptizavit Judas, Christus bapti­ zavit, quos baptizavit ebriosus, quos baptizavit homicida, quos baptizavit adulter, si Baptismus Christi erat, Christus baptizavit n (In Jo. Tract. 5,18 PL 35,1424.). c. Nicolaus I. eandem doctrinam exponit ad Bulgares anno 866: « Non potest aliquis quantumcumque pollutus sit, Sacramenta divina polluere, quae purgatoria cunctarum remedia contagionum existant. Non potest solis radius per cloacas ct latrinas transiens aliquid exinde contaminationis attrahere » (Rcsp. ad consulta Bulgarorum c.71.). 5°. Ratione quoque demonstrari potest Sacramenta non dependere a fide et sanctitate ministri, a. Primo arguitur ex eo, quod minister causa instrumentales est, in qua nil aliud requiritur, nisi ut aptum sit instrumentum ad transeunter acci­ piendam virtutem principalis agentis, haec autem est potestas requisita. Di­ spositio subiectiva ministri (fides, gratiae status) ad validitatem non requiritur, sicut nil refert, num α corpus medici, quod est instrumentum animae haben­ tis artem, sit sanum vel infirmum et sicut quod fistula, per quam transit aqua, sit argentea, vel plumbea; unde ministri Ecclesiae possunt Sacramenta con­ ferre, etiamsi sint mali » (III q.65. a.5.). - b. secunto arguitur ex absurditate eius, si valor Sacramentorum dependeret a dispositione subiectiva ministro­ rum, quia tum Sacramenta saepe invalida essent; tum quia de hac re nema securus esse posset; tum demum quia lugubres sequelas hoc haberet, e.gr. si quis tali modo invalide baptizatus episcopus factus esset omnesque eius con­ firmationes. ordinationes etc. invalidae essent. II. pars probatur: Ad liceitatem requiritur status gratiae. Etsi administratio invalida non est deficiente gratia in ministro, est pec­ catum sacrilegii realis. Recte ergo monet Ecclesia: « Illud perpetuo curabit, ut integre, caste, pieque vitam agat, nam etsi Sacramenta ab impuris coinqui­ nari non possint, neque a pravis Ministris eorum effectus impediri, impure ta­ men et indigne ea ministrantes, in aeternae mortis reatum incurrunt » (Rit. Rom.Tit.I.nr.4.). E) Causa Sacram. 211 1°. Obligatio ministri quoad statum gratiae gravis est, sed de extensione eius disputatur. Certum est: graviter peccare (1) ministrum consecratum, si (2) sollemniter, i.e. toto ritu praescripto servato extra casum necessitatis (3) conficit Sacramentum. Ergo qui sollemniter baptizat, confirmat, celebrat, absol­ vit, ungit, sacros ordines impertitur, certo graviter peccat, si minister in sa­ cris constitutus sit. Ad- (1): De ulteriore extensione disputatur: num laicus, ergo non minister sacer, peccet, Baptismum conferens, vel Matrimonium con­ trahens cuius minister est; probabiliter teneri potest, tantum ministrum sa­ crum peccare, quia ipse tantum ut minister ad hoc consecratus agit, laicum non, sic S.Thomas et Suarez asseclaeque eorum, dum S.Ligorius putat etiam laicum peccare, quia obligatio status gratiae etiam a sanctitate Sacramento­ rum derivatur. Quoad Matrimonium notandum, etsi non peccent ut ministri huius Sacramenti contrahentes, peccarent graviter ut suscipientes. Ad (2) di­ cendum, quod iuxta sententiam mitiorem tunc graviter peccat minister conse­ cratus, si sollemniter administrat Sacramentum, sententia severior S.Ligorii autem tenet, quod secus quoque peccat. Ad (3): tantum ille minister peccat qui conficit Sacramentum, non autem, qui S.Communionem distribuit, vel tan­ git Eucharistiam, sive immediate sive mediate (pyxidem, ostensorium): quae sententia mitior placet Cardinali de Lugo, Vasquez, Lehmkuhl, Génicot. Noldin, dum theologi maiores, ut S.Thomas, Suarez, Ligorius affirmant eum pro­ babilius peccare, quia proxime cooperatur ad sanctificationem suscipientis Sa­ cramentum. 2°. In praxi quid faciendum sit quae a. sententia amplectanda sit, solvi potest consilio sapienti Noldin-Schmitt-Heinzel: « Cum non sit statuendum grave peccatum, nisi de eo certo constet. » dein cum « non agatur de valore, sed solum de honestate actionis, licet uti probabilitate circa honestatem actio­ nis n (n.30), si ergo desit una e tribus supradictis conditionibus graviter non peccat. - b. Quomodo debeat procurari status gratiae: quoad celebrationem cer­ to per confessionem, ut Tridentinum praescripsit: « Ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quantumvis sibi contritus videatur absque praemissa sacramentali confessione » celebret, vel Communionem sumat (Sess.XIII.cap.7. Denz. 8S0), quam legem CIC verbotenus transsumpsit (can.807. et 856.). Secundum eandem legem, si urgeat obligatio celebrandi, simulque non adsit copia confessarii, contritione perfecta praemissa est celebrandum. - c. Quoad cetera Sa­ cramenta valet, quod Ecclesia dicit: « Sacerdos, si sit peccati mortalis sibi conscius, (quod absit) ad Sacramentorum administrationem ne audeat acce­ dere, nisi prius corde poeniteat, sed si habeat copiam confessarii, et temporis locique ratio ferat, convenit confiteri n (Rit.Rom. tit.I.n.4.). b) Attentio quoque debita requiritur ad liccitatcm. Plurimi auctores quidem attentio­ nem ad validitatem requirunt, sed externam tantum. Attentio enim est adver­ tentia intellectus ad id quod agitur, i.e. ad Sacramentum conficiendum. 1°. Potest esse externa, quae habetur, si absit quaevis actio externa attentionem in­ ternam impossibilem reddens. Talis esset, si aliquis semper mandata daret, intente audiret collocutionem sese immiscendo, manuum labore intricato oc­ cuparetur, at haec omnia possibilia sunt in recitatione divini officii, in praxi autem vix quidem in administration© Sacramentorum. — 2°. Ideo sub attentione tantum attentionem internam intclligimus, quam theologi solum ad liceitatem 212 IV. SEMAS1OLOGIA. requirunt, est enim advertentia mentis reflexa ad actionem sacramentalem, haec autem non requiritur ad validitatem. Si carentia attentionis internae vo­ luntaria est, peccatum leve committitur, sed si ponendo substantiam Sacra­ mentorum fieret, v.gr. in consecratione, propter periculum frustrationis gra­ ve esset. c) Observatio legum cultualium: quoque necessaria est ad liceitatcm actionis sacramentalis. Ut patet hic solum de rubricis accidentalibus agitur, quae non tangunt substantiam Sacra­ mentorum, nam rubricae essentiales ad validitatem requiruntur. Leges cultuales et inter eas rubricae praeceptivae in genere sub gravi obligant, canon 733. § 1. praecipit: « Serventur ritus et caeremoniae, quae in libris ritualibus ab Ecclesia probatis praecipiuntur». (De his cf. superius plura De Euchologia C.2.d. l°.-3°.). d) Licentia Ecclesiae quoque opus est in administratione Sacramentorum, quae ius est Eccle­ siae, non autem singularum personarum. Ideo: 1°. Curatores animarum i.e. Ordinarius, parochus et cooperatores in suo territorio habent ius administran­ di Sacramenta, see. praescriptiones iuris canonici. Extra territorium illicite vel invalide agerent see. speciales praescriptiones inferius tractandas. Invalide: si non haberet jurisdictionem, vel assistat matrimonio, etsi hoc non conficit Sacramentum. — 2°. Alii sacerdotes sive saeculares, sive regulares — extra ca­ sum necessitatis praesumpta licentia — non possunt ministrare Sacramenta parocho reservata: « Baptismum conferre sollemniter, Eucharistiam publice ad infirmos deferre, atque in periculo mortis constitutos extrema unctione ro­ borare » (can.462.). Etiam ad confessiones excipiendas sacerdos non curatus illius ecclesiae parochi vel rectoris licentia saltem rationabiliter praesumpta indiget. c) Immunitas ministri demum requisita est in ministro Sacramentorum, sc. a censuris (excommu­ nicatio, interdictum, suspensio) et ab irregularitate. Pro praxi de ministris di­ cendum est: 1 Graviter illicite, sed valide administrat Sacramenta minister a. excommunicatus, « Prohibetur excommunicatus licite Sacramenta et sacramentalia conficere et ministrare » (can. 2261. § 1). - b. Irretitus suspensione, « quae vetat adininist rationem Sacramentorum et sacramentalium » (can.2284. de his « ser­ vatur praescriptum can.2261 »). quae suspensiones sunt: (1) « Suspensio ab officio simpliciter, nulla adiecta limitatione, vetat omnem actum potestatis ordinis ct jurisdictionis » (can.2279.§.l.) - (2) Suspensio « a divinis » quae ve­ tat « omnem actum potestatis ordinis quam quis sive per sacram ordinatio­ nem. sive per privilegium obtinet » (can.2279.§.2. nr.2., sic e.gr. confirmandi privilegium pro abbate vel praelato nullius). - (3) Suspensiones «ab ordinibus, a sacris ordinibus, a certo et definito ordine exercendo, a certo et definito ordine conferendo ab ordine pontificali » (can. 2279. § 2. nr. 3. 4. 5. 6. et 8.). c Irretitus suspensione, quae « prohibet actum iurisdictionis in foro seu interno seu externo », si lata non sit sententia condemmatoria vel declaratoria (cf.can. 228} « secus est illicitus tantum »). Suspensiones huius speciei sunt sequentes: E) Causa Sacrant. 213 (1) « Suspensio ab officio » (can. 2279. § 1, cf. supra b. 1.). - (2) Suspensio « a Jurisdictione generatin'! vetat omnem actum potestatis iurisdictionis pro utro­ que foro tam ordinariae tam delegatae » (can.2279.§.2.nr.l.). - (3) Suspensio α a certo et definito ministerio, e.gr. audiendi confessiones,, vel officio, e.gr. cum cura animarum, omnem actum eiusdem ministerii vel officii n (ib.7.). 2°. Valide et etiam licite conferunt Sacramenta hi ministri enumerati, si fideles ex qualibet insta causa ab iis hoc petant, « maxime si alii ministri de­ sint, et tunc excommunicatus requisitus potest eadem ministrare neque ulla tenetur obligatione causam a requirente percontandi n (can.2261.§.2. idem de suspensis supra enumeratis see. can.2284.). a. Hae iustae causate sunt sec. S. Alphonsum: si urgeat praeceptum confessionis vel communionis — si ex dila­ tione susceptionis immineat periculum peccati — si alias permanere deberet in peccato mortali — si indulgentias vellet lucrari — si velit Missam applicare pro defuncto — si alias diu carere deberet communione vel perito directore (Thcol. Mor. 1. VI. nr. 89.). - b. Hae iustae causae non possunt invocari in se­ quentibus casibus: (1) Si minister sit excommunicatus vitandus, vel excommuni­ catus post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam (can. 2261. § 3.). (2) Si minister suspensus sit censura suspensionis quae prohibet actum iurisdic­ tionis (v. supra 1°. c.). In hoc casu « actus est invalidus, e.gr. absolutio sacra­ mentalis, st lata sit sententia condemnatoria vel declaratoria, aut superior expres­ se declarat se ipsam iurisdictionis potestatem revocare » (can.2284.). - (3) Etiam in his duobus casibus licita: « Fideles in solo mortis periculo possunt petere tum absolutionem sacramentalem, ad normam can.882.2252, tum etiam si alii de­ sint ministri, cetera Sacramenta ct sacramentalia » (can.2261.§.3.). 3°. Quoad ministros irregulares: « Sacramentum pariter validum est, etiam Poenitentia, quia irregularis non privatur iurisdictione, sed solum licentia exer­ cendi ordinem susceptum; administratio autem graviter illicita est. nisi gravi damno excusetur » (Noldin - Schmitt - Heinzel n. 33,5. b.). Pro dispensatione Ordinarius adeundus est, in casibus occultis urgentioribus confcssarius potest dispensare ab irregularitate ex occulto delicto proveniente, excepto homicidio et procuratione abortus (can.990.). III. Normae pastorales de obligatione administrandi Sacramenta De administratione recta Sacramentorum septem regulae possunt colligi, quae sequentes sunt. I. regula. Curatores animarum sub gravi ex iustitia tenentur Sacramenta ministrare fidelibus suis rationabiliter petentibus. a) Regula haec divino iure mandatur, sec. Trident.: α Praecepto divino mandatum est omnibus, quibus animarum cura commissum est, oves suas ... Sacramentorum administratione pascere » (sess.XXIII.cap.l), quod etiam ex institutione Sacramentorum sequitur, e.gr. « Euntes in mundum universum docete... baptizate... » Ecclesia sua lege inculcavit praeceptum divinum: « De­ bet parochus... administrare Sacramenta fidelibus, quoties legitime petant » (can.467.§.l.). b) Praeceptum hoc exoritur 1°. ex iustitia, nam fideles « laici ius habent recipiendi a clero, ad normam ecclesiasticae disciplinae, spiritualia bona et po­ tissimum adiumenta ad salutem necessaria » (can.682), atqui tali iuri indubio 214 IV. SEMAS1OLOGIA. respondet a parte ministri obligatio ex iustitia. Hoc pronum est, nam contrac­ tus obligat curatorem animarum (episcopum, parochum, cooperatores, recto res ecclesiae) conclusus cum Ecclesia, talia munia, imprimis ministrandi Sa­ cramenta, obeundi; ideo enim acceperunt ordinationem et officium. Quasicontractus intercedit etiam inter fideles et parochum: fideles dant honestam sustentationem, curatore animarum procurat bona spiritualia. — 2°. Hic con­ tractus per se sub gravi obligat, quia de rebus gravissimis agitur: de aeterna salute per Sacramenta adipiscenda. Haec obligatio ex iustitia tantum obligat « parochos aliosque, quibus cura animarum vi muneris est demandata » (can. 892. α gravi iustitiae obligatione tenetur ». — 3°. Fidelibus suis, i.e. subditis suis debent ex iustitia Sacramenta ministrare, alios tantum e caritate (« fide­ lium sibi commissorum » can. 892. § 1.). c) Quoties rationabiliter petunt, ut de confessione can. citatus dicit («Quo­ ties ii audiri rationabiliter petant »), de aliis Sacramentis autem can.467 (« quoties legitime petant »). Quid hoc significet, declaratur ab auctorbus. 1°. • Qui irrationabiliter vel tempore inopportuno petenti denegat Sacramenta, qui e.gr. scrupulosos, vel devotulas non semper audit, quoties se sistunt, non pec­ cat. Qui una alterave vice denegat Sacramenta ei, qui non versatur in neces­ sitate spirituali, leviter tantum peccat, quia damnum facile reparari potest. Graviter peccat, qui etsi semel tantum, recusat petenti ex necessitate vel prae­ cepto. Qui saepius se difficilem et morosum praebet in administratione Sacra­ mentorum, graviter peccat, quia fideles a Sacramentis suscipiendis hac sua agendi ratione deterret» (Noldin-Schmitt-Heinzel n. 34,l.b.c.). — 2°. Petitio haec rationabilis censenda est etiam tunc, si administratio Sacramentorum involve­ ret sanitatis vel vitae periculum evidens, nam « bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis », exemplum secutus Pastoris et Episcopi animarum no­ strarum. Ideo Apostolica Sedes declaravit minimum, quod sub gravi tenetur curator animarum observare: Sacramenta nempe necessaria ministrare. S. Congr. Concilii etenim declaravit, tempore pestis — quo nomine etiam alii morbi contagiosi, immo et impetus aerei intelligi debent, eaedem enim sunt conditiones — parochum teneri ministrare duo Sacramenta ad salutem neces­ saria, nempe, Baptismum et Poenitentiam, per se vel per suos vicarios, neque licere ei recedere a parochia, etsi relinqueret vicarium idoneum (decr. 12. oct. 1576.). Hoc minimum est praeceptum, ad quod etiam adiungere debemus Ex­ tremam Unctionem pro illis, qui sensibus destituti sunt. Bonus pastor autem etiam viaticum administrat, praesertim hodierno tempore, quando iam conta­ gionis causae clare patent, et facilius, quam ante quatuor saecula amoveri possunt. d) « Petitionem supponere » aliquatenus sapit praeteritum, quando popu­ lus adhuc inde ab infantia et in familia sua catholice educatus est. Hodiernis temporibus in permultis regionibus sane pauci delegarent petitionem pro Sa­ cramentis, quae fere neque cognoscunt. Ideo sacerdotibus nostri saeculi sua­ dendum est multo plus iis facere, quae stricte praescripta sunt: Pastoris Bo­ ni pium sequantur exemplum, qui relinquens nonagintanovem oves in deserto, vadit ad illam (Lc 15.4) quae perierat, donec inveniat illam. Sic ergo se gerat, ultro offerens omni die confessionis occasionem, nunquam impatientis speciem prae se ferens, nec propter temporis ineptitudinem, nec propter psychica de­ trimenta experta, et aegrotos sua sponte crebro visitans. E) Causa Sacram. 215 II. regula. « Urgente necessitate omnes confessorii obligatione tenentur ex caritate confessiones fidelium audiendi, et in mortis periculo omnes sacer­ dotes » (can.892.§.2.). a) Sancta Mater Ecclesia hic principium suum prodit, quod ceteris pari­ bus valet quoque de aliis Sacramentis. Semper supponitur curatos pastores deficere in casu aliquo concreto. Quod necessitatem attinet, auctores distin­ guunt: 1°. In necessitate communi debent occurrere ex caritate sub levi, si sine incommodo possunt. 2°. In gravi necessitate tenentur sub gravi, non ta­ men cum valde magno incommodo. 3°. In extrema necessitate autem, cui aequiparatur necessitas gravis communis, etiam vitam periclitando tenentur suc­ currere: a. Extrema habetur necessitas, si infantes decederent sine Baptismo; in tali versantur haeretici et schismatici in mortis periculo; dein etiam pecca­ tores ignorantes suum statum et modum contritionis perfectae eliciendi. — b. Necessitas gravis communis habetur, si multi simul sint moribundi, seu in pe­ riculo mortis, nam certo certius inter multos plurimi sunt, qui in extrema ne­ cessitate spirituali versantur. Ideo tali in casu etiam sacerdotes non curati tenentur cum periculo vitae succurrere. III. regula. Peccatori publico deneganda sunt Sacramenta. Rituale Ro­ manum enim praescribit: « Arcendi sunt (ab Eucharistia) publice indigni, qua­ les sunt excommunicati, interdicti, manifestoque infames, nisi de eorum poe­ nitentia et emendatione constet et publico scandalo prius satisfecerint » (Tit. V,c.l,9.). a) Infames sunt infamia facti, « quando quis ob patratum delictum, vel ob pravos mores, bonam existimationem apud fideles probos et graves amisit » (can.2293.§.3.). Sic haberi debet peccator publicus, qui in statu pec­ cati mortalis habitualiter vivit multis hoc cognoscentibus, (in matrimonio me­ re civili, invalido, concubinatu, munus vel occupationem exercens immorale, ut meretricium, in odio publice noto, qui sodalis est societatum ab Ecclesia vetitarum), b) Haec regula non valet de Poenitentia, nam omnes qui dispositi indicantur, absolvi debent, utique postquam scandalum reparaverint, vel sal­ tem serio promiserint (concubinatum dimittendi, matrimonium invalidum sus­ pendendi etc.), c) Ad Sacramentum Matrimonii e gravi causa admittendi sunt etiam haeretici et publici peccatores (can. 1102 et 1066.). IV. regula. Peccatori occulto deneganda sunt Sacramenta, si ea occulte petat. Can. 855, §2.: « Occultos vero peccatores, si occulte petant et eos non emendatos agnoverit, minister repellat », excipitur casus, si indignitatem so­ lum e confessione cognovisset. « Non autem (se. repellat occultos peccatores), si publice petant et sine scandalo ipsos praeterire nequeat ». Hoc praesertim valet de S.Communione. Sacramentum Ordinis autem etiam indigno occulto deneganda est. see. Thomam (Suppi, q. 36 a. 4. ad 3) et S. Alphonsum Ligorium (l.VI,n.52.). V. regula. Acatholicis deneganda sunt Sacramenta. Can.731.^.2.: «Ve­ titum est Sacramenta Ecclesiae ministrare haereticis et schismaticis, etiam bo­ na fide errantibus eaque petentibus, nisi prius, erroribus reiectis, Ecclesiae re­ conciliati fuerit », e qua regula excipi potest articulus mortis, de quo. cf. trac­ tatum de Extr. Unet. D.l.a.2°. VI. regula. Simulatio Sacramentorum semper illicita est. Simulatio Sacra­ mentorum est actio sacramentalis ad apparentiam rite posita, sed e voluntate 216 IV. SEMASIOLOGIA. ministri oh defectum aliquem occultum invalida. Sic invalida potest esse actio sacramentalis ob defectum intentionis in ministro, si tali modo pronuntiaret verba absolutionis; vel si tantum aqua celebraret, vel aceto, vel vino arte facto; vel si omitteret verba consecrationis, elevationem autem perageret; si adhibe­ ret oleum non olivarum, nec consecratum etc. Haec simulatio nunquam per­ missa est, Ecclesia enim sententiam: « Urgens metus gravis est causa iusta Sacramentorum administrationem simulandi » proscripsit (B. Innocent XI. Denz. 1179.). Nunquam licet ergo hostiam non consecratem dare etiam consentien­ ti, nec celebrare sine consecratione, vel sine intentione consecrandi, nam hoc peccatum gravius esset ipsa consecratione vel communione sacrilege peracta. VII. regula. Dissimulatio Sacramentorum e causa proportionate gravi li­ cita est. Dissimulatio Sacramentorum definitur actio consimilis actioni sacramentali ad celandam negationem Sacramenti. Sic licet poenitentem, qui absol­ vi non potuit, cum sola benedictione dimittere, ne circumstantes videant, eum non fuisse absolutum. Similiter si poenitens adeat confessionale benedictionem tantum petiturus, quod expresse can.521.§.l. permittit, dicens confessario extra­ ordinario « omnes religiosae se sistere debere, saltem benedictionem recep­ turae », ergo a fortiore etiam aliis hoc licitum est. Licitum est verba dicens distributionis praterire aliquem indispositum, non porrigens ei Eucharistiam ct similia. 5. Dc subiecto Sacramentorum ut causa suscipiente In ministro requisita est potestas ct intentio, in suscipiente Sacramento­ rum est correspondenter capacitas requisita et intentio suscipiendi, ut Sacra­ menta valide ministrentur. Ad legitimam susceptionem requiritur attentio et dispositio necessaria. Agendum ergo a) de validitate susceptionis, b) de legitimitate seu liceitate susceptionis Sacramentorum. a) Dc valida susceptione Sacramentorum. 1°. Capacitas requisita est primo necessaria ad validam susceptionem Sa­ cramentorum. a. Capacitas incipit eo, quod solus homo viator est subiectum capax Sacramentorum. - b. Quod singula attinet Sacramenta, Baptismi capax est omnis homo viator. Confirmationis capax est baptizatus, item pro Eucharistia. Pro Poenitentia capax est baptizatus, qui peccata habet, pro Extrema Unc­ tione baptizatus, (pii peccavit et propter morbum in periculo est mortis. Pro Ordine capax est masculus baptizatus, pro Matrimonio baptizati mas et fe­ mina, usum habentes rationis. 2° Intentio requisita est varia see. diversa Sacramenta. a. Intentio virtualis requiritur ad Poenitentiam et ad Matrimonium ob in­ ternam constitutionem horum Sacramentorum. Poenitentiae enim quasi-materia consistit in actibus poenitentis, atqui actus humanus requirit saltem inten­ tionem virtualem. Sine his actibus Sacramentum hoc non haberet materiam, cui forma, absolutio applicari possit. Quod Matrimonium attinet, intentio virtualis necessaria est, nam ministri eius sunt ipsi contrahentes, sed in ministro requi­ ritur intentio virtualis. E} Causa Sacram. 217 b. Intentio habitualis et EXPLICITA requiritur in adulto ad susceptionem ordinis, quia nullus adultus contrahere potest sine sua expressa voluntate, i.e. explicite, non in alia contenta, tam graves obligationes. c. Intentio habitualis IMPLICITA requiritur ad cetera Sacramenta, quoad adultos, i.e. qui usum rationis habent. Haec intentio habitualis non intelligitur talis, quae revera non sit, debet esse vera, i.e. positiva voluntate debet Sacra­ mentum intendi. Sufficit, ut hoc implicite fiat: i.e. si vult Christianus esse et sensibus destitutus est, Baptismum et Confirmationem valide accipit. Qui catho­ lice vult mori, in hac voluntate inclusum habet votum Extremae Unctionis, sen­ sibus destitutus ergo valide eam accipit. « Eo ipse quod christiane vixerunt, vel quamvis peccantes, non recesserunt a religione Christiana, habuerunt volun­ tatem adhibendi media a Deo ordinata ad vitam religiose agendam et prae­ sertim finiendam « (Noldin-Schmitt-Heinzel n. 41, 5 a.). Quaestio est, num etiam sensibus destitutus acatholicus vel infidelis possit talem habere inten­ tionem, nempe habitualem implicitam et hanc sufficere ad valorem Sacramen­ ti. In documentis ecclesiasticis semper supponitur talem debere habere volun­ tatem Sacramenti, i.e. intentionem expressam, etsi habitualem. Sic frustra bap­ tizarentur Nigritae dormientes sopore lethal i, qui non cogitabant de baptisma­ te, sed aliquo modo vellent salvi fieri. S. Officium declaravit de Mahumetanis moribundis et sensibus iam destitutis « si ante dederint signa velle baptizari, vel in praesenti statu aut nutu aut alio modo eandem dispositionem osten­ derint, baptizare posse sub conditione, quatenus tamen missionarius cunctis rerum adiunctis inspectis, ita prudenter indicaverit » (Decr.30.mart. 1898.). d. Intentione suppleta per Christum et Ecclesiam Sacramenta Baptismi. Confirmationis, Eucharistiae et Ordinis valide suscipiunt infantes et perpetuo amentes, i.e. qui usum rationis nunquam habuerunt, qui infantibus aequiparandi sunt. Debent suscipere Baptismum, possunt Confirmationem, in Ec­ clesia Orientali semper licite, in Occidentali solum apud Hispanos et morbo periculum mortis secum ferente. Nunc illicitum est eis Eucharistiam suscipere, quod aevo antiquae Ecclesiae in usu, proin licitum erat. Semper illicitum erat infantibus Ordinem suscipere. Ordinatis in infantia, quando 16-um aetatis an­ num obtigerint, datur optio si volunt vitae sacerdotalis obligationem obser­ vare, possunt munea exercere, si noluerint, possunt laiconim more vivere et etiam ad nuptias convolare (Benedictus XIV. «Ego quamvis » 4.maii 1745.). b) De legitima seu licita Sacramentorum susceptione. 1°. Attentio in suscipiente tantum ad liceitatem requiritur, voluntaria etiam distractio veniale non excedit. 2°. Dispositio requisita est. a. in Sacramentis mortuorum attritio, b. in Sa­ cramentis vivorum: status gratiae, procurandus similiter ac in ministris saltem per contritionem caritate perfectam, quoad Eucharistiam per absolutionem sacramentalem. c. Sine hac dispositione requisita suscipere Sacramentum est grave sacrilegium reale, quod sacrilegium maius est quam peccatum sacri­ lege Sacramenta ministrantis, qui Sancta non tractat sancte, suscipiens autem indigne ea fructu privat, i.e. frustrat, quod maius peccatum haberi debet. IV. SEMASIOLOGIA. 218 TABELLA dc causis Sacramentorum 1. Potestate auctoritatis II. Potestate excellentiae III. Potestate participata IV Potestate commissa . Christus ut Deus (una cum Patre ct Spiritu Sancto) ut causa meritoria : Christus ut homo ut causa instnim. princip. : Ecclesia (minist. secund, generalis) : Ministri ab Ecclesia constituti secundarii speciales: A) VALIDE ministrantes·. 1. Homo viator. 2. Potestate praeditus. see. se: 3. Intentio ( see. obiect. i actualis ' cirtualis i habitualis (requiritur) i externa ( interna implicita ( determinata explicita ? indeterminata absoluta ! see. modum: i conditionata sub. gravi fJ interna , . ad essentialia ’ t sub levi ceterum 3. Observatio ( essentialium: ad validitatem legum cultualium ( accidentalium : ad liceitatem: praeceptivarum: in genere gravi, — directivarum ' curatores animarum: ordinarie l alii ministri: per commissionem ( valide, etiam licite, - . , . I. censuris | 5. Immunitas: ΐ ( suspensus ( si petantur iuste. ( ab irregularitate 4 Licentia- V. Potestate suscipientis: A) VALIDE suscipientes: 1. Capacitas requisita. ° Intentio-cxPl,cita: a<^ ordinem in adulto ‘ I habitualis implicita: ad cetera Sacramenta B LEGITIME (licite) suscipientes: 1. Attentio. 2 Dispositio i m Sacramentis mortuorum: attritio ) in Sacramentis vivorum: status gratiae fi Λ E) Causa Sacram. 219 Litteratura. Quoad potestatem auctoritatis: J. B. Alio, L’Évangile en face du syncrétisme païen, Paris 1910. — F. Cumont, Les religions orientales dans le paganisme romain, 4.cd. Bruxelles 1929. — K. Priimm, Religionsgeschichtliches Handbuch für den Raum der altchristlichen Umwelt, 1943; impressio anastatica 1954. Quoad potestatem excellentiae: J. B. Umberg, Die Bedeutung des tridentinischen « salva illorum substantia », in: ZfkTh 1924, 161-195. Quoad ministerium secundarium generale: F. Schmid, Die Cewalt der Kirche bezüglich der Sakramente, in: ZfkTh 1908, 43-54. 254-288. — A/. d'Herbigny, Theologica de Ecclesia, ed.2. Paris I. 1920. — II. de Lubac, Katholizismus ais Gemeinschaft, Einsiedeln 1943. Quoad ministerium speciale Sacramentorum: Am hr. Catharinas, De necessaria inten­ tione in perficiendis Sacramentis, Romae 1552. — F. Morgott, Der Spender der hl. Sakra­ mente nach der Lehre des hl. Thomas, Freiburg 1886. — Fr. Gillmann, Ueber die Notwendigkeit der Intention auf Seiten des Spenders und Empfiingers der Sakramente nach der Anschauung der Frühscholastik, Mainz 1916. — F. Schafer, Die Verwaltung und Spendung der Sakramente nach dem Codex luris Canonici, Paderborn 1921. — A. Landgraf, Beitrage der Frühscholastik z. Terminologie der allgemeinen Sakramentenlehre, in: Div. Thom. 1951, 4-34; de intentione p. 9-34. — L. Renwart, Intention du ministre et validité des sacrements, in: Nouv. Rev. théol. 1955, 800-821; réflexions du II. Bouessé ibid. 1067-1074, remarques du L. Renwart ibid. 1075-1077; Bouessé ib. 1958. 722-725. Quoad controversiam rebaptizantium; Joh. Ernst, Die Ketzertaufangelegenheit in der altchristl. Kirche nach Cyprian, Mainz 1901. — Idem, Papst Stephan und der Ketzertaufstreit, Mainz 1905. — A. Ehrhard, Die Kirche der Miirtyrer, München 1932. p. 338-344. — A. Fliche-V. Martin, Histoire de l’Église 11.1935, 199-209. — A. Ehrhard, Die griechische und die lateinische Kirche, Bonn 1937, 179-189 (quoad Donatistas). — E. Doronzo, De Sa­ cramentis in genere, Milwauke, 1946, 471-490. — II. Lenncrz, De Sacramentis Novae Legis in genere, 3.ed. Romae 1950, 107-126. Quoad subiectum Sacramentorum: P. Schanz, Die Lehre von den hl. Sakramenten 1893, 187-191. — L. Billot, De Ecclesiae Sacramentis, I. 5.ed. Romae 1914, 204-207. — J. Müller, De Sacramentis in genere, 2.ed. Oeniponte 1915, 435-447. — B. Merkelbach, Summa Th. Moralis III, ed.8., 1949, n. 91-96. — J. Aertnys-C. A. Damcn, Theologia Moralis, ed.18. 1950, n. 28-37. — L. J. Fanfani, Manuale theor-pract. Theologiae Moralis 1951, p. 24-29. — H. Noldin - A. Schmitt - G. Hcinzel, Theologia Moralis 111. ed. 30. 1954, η. 40-43. — B. Leaning, Principles of Sacramental Theology, London 1956, 433-550. — H. Schillebceckx. Die Sakramente als Organe der Gottbegegnung, in: Fragen der Theol. heute, Einsiedeln 1957, 379-401. — J. Feine, Die Sakramente in der Ileilsgcschichte, in: Anima 1957, 321-328. PARS SPECIALIS L Tractatus primus. De Ecclesia Sacrificante. Primus tractatus Liturgiae seu Theologiae sacramentalis specialis agit de Ecclesia sacrificante, id est de SS. Missae sacrificio. Ingredientes sublimissi­ mum ex omnibus tractatum reverentiam exhibemus Divinitati e profundis mi­ sericordiae suae thesaurum nobis pandenti sacrificii sacrosancti. Missa enim est « christianae religionis caput ac veluti centrum ... sacrae liturgiae veluti res maxima » (MDei n.65.). Tractatum denominavimus titulo Ecclesiae sacrificantis, ne in oblivionem deducatur veritas de partibus Ecclesiae in oblatione sacrificii incruenti, etsi huius principalis offerens procul dubio Christus esse creditur. Sacrificium Ec­ clesiae a recentioribus iure merito in maiorem lucem ponitur (De la Taille, praecipue J. A. Jungmann, Missarum sollemnia 1, 238-256 et Vom Sinn der Mes­ se ais Opfer der Gemeinschaft, 1951, 7-29, dein F. X. Arnold et L. Eizenhofer in: Die Messe in dor Glaubensverkiindigung 1950, 114-161 et 79-107, demum R. Schulte, Die Messe ais Opfer der Kirche, 1959). Quod quidem recte factum esse ostenditur a s. liturgia quae praecise oblationem ecclesiasticam extollit, et quidem primario respiciens semper partem quandam Ecclesiae concretam quae hic et nunc hoc sacrificium praesens offert, secundario tantum universa­ lem Ecclesiam, semper supponendo quidem, sed multo rarius exprimendo oblalionem Christi, Summi Pontificis. Magisterium Ecclesiae revera clare enun­ tiat sacrificium Missae esse etiam sacrificium Ecclesiae. Christus etenim iuxta Tridcntinum « dilectae sponsae suae Ecclesiae visibile sicut hominum natura exigit, re liquit sacrificium, quo cruentum illud semel in cruce peragendum re­ praesentaretur », — item « novum instituit pascha se ipsum ab Ecclesia im­ molandum in memoriam transitus sui », cuius oblationis minister principalis est Christus, sed α offerens sacerdotum ministerio » (sess.XXII.c.1.2. Denz. 938. 940.). S.Scriptura Veteris Legis praesagiebat sacrificium aevi Messianici, termi­ nis utens sacrificalibus evidenterque supponens ministerium sacerdotale, obla­ tionem itaque Ecclesiae (Mal 1,10-11). Hanc oblationem iuxta S. Scripturam Novae Legis Dominus Jesus condens in coena novissima, eam renovare iussit Xpostolis eommve successoribus in sui memoriam. SS.Patres quoque uno ore affirmabant sacrificium Missae ab Ecclesia quoque offerri, sic e.gr.S.Irenaeus: Hanc oblationem Ecclesia sola puram offert fabricatori suo » (Adv.haer. IV, IS. 1). dein S. Augustinus; « ...quotidianum voluit esse sacrificium, quae (Ec­ A) Notio sacrificii. pQj clesia) cum ipsius capitis corpus sit, se ipsam per ipsum discit offerre » (De civit.Dei 10,16.). Sacrificatio ecclesiastica in eo invenitur, quod Ecclesia precibus et ritibus circumdat, praeparat sacrificium, et etiam in eo, quod veluti sacrificium ini­ tiale offert fructus laboris manuum fidelium suorum: panem et vinum, quae simul etiam sustentacula vitae sunt. Sacrificium hoc initiale Deus accipit et per verba consecrator ia Salvatoris id transmutat in sacrificium completum et pro­ prie dictum. Partes Ecclesiae etiam heic evidenter apparent: verba enim con­ secrationis proferuntur quidem a ministro « in persona Christi », sed talis minister per Ecclesiam est designatus, consecratus et ad hanc actionem dele­ gatus, qui demum labia sua nomine Ecclesiae Christo-Pontifici quadammodo commodavit. Ecclesia demum consecratione peracta, sanctum sacrificium etiam in sua persona offert aeterno Patri, Deo vivo et vero. Ecclesiae ergo, humani generis arca salutis, navis vitae, gubernante Petri successore, secumportat hunc thesaurum ad finem usque saeculi. Audiatur vox ipsius Ecclesiae de hoc thesauro: « Si quid est in rebus humanis plane divi­ num, quod nobis superni cives invidere possent, id certe est sacrosanctum Missae sacrificium, cuius beneficio fit. ut homines quadam anticipatione possi­ deant in terris caelum, dum ante oculos habent et manibus contrectant ipsum caeli terraeque Conditorem » (Urbanus VIII. 2. sept. 1634.). Agere ergo debemus in hanc gravissimam causam convertendo animos, tractationi huic aliquantisper diutius immorando (cf. MDei n. 65.), sequentes evolvendo fusius quaestiones: A) B) C) D) E) F) G) De De De De De De De notione sacrificii Missae. existentia sacrificii Missae. essentia sacrificii Missae. efficientia sacrificii Missae. evolutione et historia ritus Missae. legibus cultualibus Missae. ritibus sacrificii Missae. /\) De notione sacrificii Missae Agendum est 1. de definitione sacrificii in genere, deinde 2. applicanda est haec definitio interim ad sacrificium Missae, demum videri debent 3. deno­ minationes variae sacrificii Missae. 1. De definitione sacrificii in genere Sacrificium, thysia est in genere aliquid sacrum facere (sacrificium), thyein significat fumare (rauchen), vel fumigare (rauchern), ct ideo sensu secundo « immolare », vel « occidere ». Usurpatur sensu latiore et sensu stricto. a) Sensu latiore seu in metaphorica, aliter analogica acceptione sacrificii: citari solet definitio classica S. Augustini: « Sacrificium est omne opus quod agitur, ut sancta societete inhaereamus Deo » (De civ. Dei 10,6 PL 41,283.). Tali sensu loquitur S. Scriptura de mortificatione corporis: « Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, Deo placentem » (Rom 12,1.). I. ECCL. SACRIFICANS. Beneficentia quoque sacrificii nomine vocatur: « Beneficentiae et commu­ nionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus « (Heb 13,16.). Poenitentia quoque sacrificii nomine honoratur: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus » (Ps 50,10.). Oratio etiam iure vocatur tali sensu sacrificium: « Elevatio manuum mea­ rum sacrificium vespertinum » (Ps 140,2.). b) Sensu stricto sacrificium carias habuit definitiones, nam theologi posttridentini multi necessarium putabant aliquo modo destructionem in definitionem intrudere, quam essentialem existimabant in notione sacrificii. In hac re inter multos consensus viget. Sic e. gr. molinista Hurter·. « Oblatio Deo facta rei substantialis et sensibilis per eiusdem realem vel moraliter aequivalentcm destructionem seu immutationem, legitime instituta ad agnoscendam Dei maiestatem » (Theol. dogm. comp. 111,387.). Simili modo thomista Zubizarreta: « Oblatio rei sensibilis per realem vel aequivalentcm eius destructionem legi­ time Deo facta, ad testandum supremum Dei dominium in omnes res » (Theol. dogm.-schol. IV,264.). c) Recta definitio sensu stricto forsan videtur, quae non inducit aliquod elementum disputatum et datur a S. Thoma: « Sacrificium est quidam specialis actus qui in divinam reverentiam fit, quando circa res Deo oblatas aliquid fit » (definitio contexta est e duobus locis: II-II q. 85. a. 3. in corp, et ibid, ad 3.). 2. Applicatio definitionis ad sacrificium Missae a) Sacrificium Missae est quidam specialis actus. 1°. Actus specificatur per intentionem, see. Aquinatem: « Sacrificium exterius... (quo) Deo aliquid exterius offertur in protestationem divinae subiectionis n (II-II. q. 85. a. 4.). Revera historia religionum hoc detegit in omni actione sacrificante, homines per sacrificium velle seipsos offerre divinitati, quod fit per substitutionem. Sic etiam aberrationes explicari, non quidem ratae haberi possunt, quando aliquem eorum immolaverunt, ut e.gr. Achaz primogenitum offerebat Moloch, cuius fornax ardens ingentis oris speciem gerens serviebat ad immolandum filium, vel quando Indi (hindu) sacrificium vernale per occisionem virginis offerebant, eius corporis partes sepeliendo in quatuor angulis agri, vel antiqui Mexicani, Azteci, captivorum corda excidentes, offerebant numini. Immolatio animalium est sacri­ ficium vices gerens immolationis hominis. 2°. Intentio haec sacrificalis seipsum offerendi in protestationem divinae subiectionis essentialis est, ut Scriptura demonstrat: « Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso?... Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum et quid Dominus requirat a te: utique facere indicium, et diligere misericor­ diam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo » (Mich 6,6-8.). Praesertim Ps 49. loquitur de sacrificio Deo accepto: « Non de sacrificiis tuis te reprehendo, nam holocausta tua coram me sunt semper, non accipiam de domo tua vitulum, neque de gregibus tuis hircos... Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altis­ sime vota tua et invoca me in die angustiae: liberabo te et honorabis me » (Ps 49,8-15.). — Etiam in Christi sacrificio haec subiectio erat essentialis, quando « assistens pontifex futurorum bonorum... per proprium sanguinem in­ troivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa n (Heb 9,11 s.) et in hoc A) Nolio sacrificii. 223 actu essentiale erat, quod « humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis n. Recte Schütz·, e Pretium sacrificii omnium excellentissimi, crucis inquam, in eo potissimum ab apostolo cernitur, quod Christus erat obediens usque ad mortem crucis » (Summarium p. 447). 3°. Intentio haec sacrificalis in protestationem divinae subiectionis consti­ tuit sacrificium internum, est ergo de essentia sacrificii, ut Thomas docet (II-II. q. 85. a. 1. « hoc autem pertinet ad rationem sacrificii n). A veritate ergo longe aberrant, qui ad rationem sacrificii synaxim eucharisticam, seu communionem perducunt, quae quidem pars integrans est sacrificii, sed non constituit essen­ tialem partem sacrificii, nec haberi potest ut culmen totius celebrationis. 4°. Sic erravit 1905 episcopus (Milevitanus) James Bellord, docens ad sacri­ ficii conceptum essentialem et primigenium pertinere non oblationem, multo minus destructionem (quod et nos profitemur), sed sacrificium constitui in epulo sacro, i.e. convivio hominum cum Divinitate (The banquet-theory, cf. inf. Litter.!) Bellord ad historiam religionum provocat, sed frustra: nam in religione primitivorum gentium habetur solum oblatio primitiarum, in sacrificio Cain et Abel nullum vestigium invenitur epuli. — Ideo Mediator Dei: « Ex veritatis igitur itinere aberrant qui... captiose asseverent heic agi non de sacrificio solum­ modo communitatis, atque s. synaxim ponant, communiter actam, quasi totius celebrationis culmen » (nr. 113.). b) Sacrificium Missae fit in divinam reverentiam, hic est finis qui, dum actus specificatus per intentionem subiectionis est finis quo hic finis qui attin­ gitur. S. Thomas hoc sic explicat: « Oblatio sacrificii fit ad aliquid significan­ dum. Significat autem sacrificium quod offertur exterius, interius spirituale sacrificium, quo anima seipsam offert Deo in sacrificio, sicut principio suae creationis ct sicut fini suae beati fi cation is » (1. c. a. 2.). Deo offerimur ut prin­ cipio nos creanti, ut causae nostri essendi, dein ut fini nostrae beatitudinis; sic fit Deus Alpha et Omega. Agnoscentes Eum esse principium et finem, per sacrificium Ei reverentiam exhibemus. S. Thomas hoc explicat per comparationem factam inter sacrificia Veteris Legis cum sacrificio Novae Legis: « Quia ex figurato sumitur ratio figurae, ideo rationes sacrificiorum figuralium Veteris Legis sumendae sunt ex vero sacrificio Christi... Inter omnia sacrificia holocaustum erat praecipuum, quia totum comburebatur in honorem Dei, et nihil ex eo comedebatur. Secun­ dum vero locum in sanctitate tenebat hostia pro peccato, quia comedebatur solum in atrio a sacerdotibus in ipsa die sacrificii. Tertium vero gradum tenebant hostiae pacificae pro gratiarum actione, quae comedebantur ipso die, sed ubique in Hierusalem. Quartum vero locum tenebant hostiae pacificae ex voto, quarum carnes poterant etiam in crastino comedi. Et est ratio huius ordinis, quia maxime obligatur homo Deo propter eius maiestatem, secundo propter offensam commissam, tertio propter beneficia iam suscepta, quarto propter beneficia spe­ rata » (I-II q. 102. a. 3. in corp, et ad 10.). Atqui si in sacrificio Missae, cuius sacrificia Veteris Legis tantum figurae erant, Dei maiestas agnoscitur, placatur offensa, gratiae aguntur ct beneficia petuntur: Deo reverentia quam maxima exhibetur. Ergo Missae summopere convenit nota haec sacrificii. Ut Mediator Dei dicit: « Novae Legis sacrificium supremum illud obsequium significat, quo ipse principalis offerens, qui Christus est, et una cum eo et per eum omnia eius mystica membra debito Deum honore prosequantur ac venerentur » (nr. 92.). I. ECCL. SACRIFICANS. c) In sacrificio Missae habetur res Deo oblata et quidem perfectissima: « Victima est divinus nempe Redemptor, secundum humanam naturam suam et in corporis sanguinisque sui veritate » (MD n. 69). 1°. Res i.e. haec victima Deo oblata ideo est perfectissima, quia — a. oblatio Christi utpote substitutio oblationis nosmetipsius perfectissima est, eandem enim naturam habet, ac nos, excepto peccato et ideo primogenitus est inter multos fratres, optime ergo nostri vice fungi potest, — b. autem ideo quia Victima augustissima per unionem hypostaticam substantialiter sancta est, ergo Deo perfectissime placet. 2°. Christus ut « res Deo oblata » in sacrificio Missae materia est. Forma eius interna est finis quo, i.e. intentio semet subiiciendi Deo, et simul etiam finis qui, i.e. reverentia Deo exhibita. Forma externa sacrificii Missae est actio sacrificalis, nam « exterius sacrificium repraesentatio est interioris veri sacrificii, secundum quod mens humana seipsum Deo offert » (C. Gent. Ill, 20,9). No­ tandum est, hic agi de sacrificii Missae constitutione metaphysica, nam consti­ tutio physice spectata, i.e. confectio (Herrichtung, elkészités) Eucharistiae ma­ teriam habet panem et vinum, formam vero verba transmutantia Salvatoris. Schemate hoc illustratur constitutio metaphysica: Sacrificii Missae Ψ Forma : Materia: res Deo oblata, Christus victima Ψ externa : actio sacrificalis interna: Ψ finis ” quo ” intentio subiici­ endi se Deo p ♦ M · 99 linis qui reverentia Deo exhibita Remanet ergo actio sacrificalis, quando: d) etiam in Missae sacrificio circa res Deo oblatas aliquid fit. « Oblatio enim directe dicitur, cum Deo aliquid offertur, etiamsi nihil circa ipsum fiat, sicut dicuntur offerri denarii vel panes in altari, circa quos nihil fit. Unde omne sacrificium est oblatio, sed non convertitur n, i.e. sacrificium dici potest oblatio, haec enim latius patet, ac sacrificium, oblatio autem non potest dici sacrificium (II-I1 q. 85. a. 3. ad 3.). Haec actio qua aliquid fit circa Christum oblatum, est n vera ac propria sacrificatio, qua quidem per incruentam immolationem Summus Sacerdos id amt. quod iam in Cruce fecit, semetipsum aeterno Patri hostiam offerens ac­ ceptissimam », ut Mediator Dei dicit (n. 67.). — Alia quaestio est, num illa A) Notio sacrificii. 9,95 incruenta immolatio necessario includat aliqualem destructionem, ut multi theologi posttridentini putant, de qua re agitur inferius. e) Optime ergo verbis Tridentini (contextis e sess. XXII. cap. 1. et 2. et can. 1.) sacrificium Missae definitur: « Missa est verum ac proprium sacrifi­ cium, quo cruentum illud sacrificium semel in Cruce peractum repraesentatur, in quo idem ille Christus continetur et incruente immolatur, idem nunc offerens est sacerdotum ministerio corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri, sola offerendi ratione diversa n. 3. Variae denominationes sacrificii Missae Sacrificium Missae saeculorum decursu variissimis nominibus appellabatur. Quaedam nomina desumebantur e parte aliqua conspicua Missae, alia autem cauto sermone cum quadam reservatione tantum e longinquo denominabant Missam, iterum sunt nomina congregationem (Versammlung, gyiilekezet) po­ puli respicientia (cf. uberius cl. Jungmann). a) Nomina c parte conspicua desumpta (denominationes synecdoches) sunt sequentes. 1°. « Klasis ton artou », fractio panis, in Actibus apostolorum; nam etiam Dominus « fregit panem » unum, ut distribuere possit eum discipulis. Etiam in hoc nomine subintclligebatur sacramentalis actus, cf. Pauli effatum: α Panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est? (1. Cor 10,16.). 2°. « Kyriakon deipnon », « coena Dominica » iuxta Pauli appellationem (1. Cor 11,20.), primario respicit participationem, de qua in hoc contextu agit. Eius denominatione abutebantur Protestantes, affirmantes, Missam esse tantum participationem corporis et sanguinis Domini, quam « coenam sacram », vel « coenam Domini » (Abendmahl, Urvacsora) vocitabant. 3". « Eucharistia » inde iam a saeculo I. exeunte, sumpta a gratiarum actione, graece « eucharistia », quam iam aliquo modo Dominus adhibuit, et intra quam consecrabatur a primordiis Ecclesiae panis et vinum. 4°. « Sacrificium » evasit nomen usitatissimum in Africa Christiana, ut vi­ deri potest penes Cyprianum et Augustinum. Vox correspondons graeca iam a II. saeculo occurrit (thysia). 5°. « Oblatio » nomen est usitatissimum in Ecclesia Latina, usque ad s. VI. — Aetheria Aquitanica semper sic appellat Missam; α missa » apud eam semper significat finem alicuius actionis sacrae. Terminus correspondons graecus « prosphora » in Oriente tantum per breve tempus usurpabatur. 6°. « Kurbônô », i.e. « donum » vocatur Missa penes Syros tum Orientales, tum Occidentales. b) Alia nomina Missae orta sunt e quadam verecundia sacrali, qua nolu­ mus res sanctas suo nomine appellare, sed cauto sermone tantum quasi e longinquo. Talia nomina sunt: 1°. « KurÔbhô », « ingressus » nimirum ad Deum, nomen usitatum Missae apud Syros occidentales. 15. - Rado, Ench. Liturgicum, 226 1. ECCL. SACRIFICANS. 2°. t Sacrum »: vetus denominatio, quae dein etiam in lingua neolatina in usu venit (sacrum litare, accipere tot sacra). Aliqui Semitae quoque hoc voca­ bulo designant Missam. Graecum α hagiasmos » assumptum est a Coptis, « keddashe » penes Aethiopes, « takdish » apud Arabes usurpatur. 3°. « Dominicum » saeculis III-IV. valde usitata appellatio fuit in Africa et etiam Romae. Complendum est « dominicum sacramentum » vel mysterium. 4C. « Leiturgia », opus publicum, nomen est Graecum, quae inde a s. IV. usque hodie pro Missa in Oriente Graeco in usu est. Sensu consimili loquuntur etiam de « hierourgia », i.e. sacro opere, aliquoties de « mystagogia », i.e. intro­ ductione in mysteria. — Etiam in Ecclesia Latina tale nomen in usu fuit, nam Missa vocatur etiam α officium », sicuti psalmodia quoque, imo et id, quod nos nunc liturgiam vocamus, i.e. totus cultus publicus. Im medio aevo multae Missae in codicibus inscriptum habebant: « officium », inde penes Germanos remansit usque hodie nomen missae cantatae « Amt », missae sollemnis autem « officium summum »: « Hochamt ». 5°. α Actio » quoque appellabatur Missa, celebrare autem « agere », quo nomine exeeutionem sacrae actionis intelligebant; S. Ambrosius e.gr. saepe sic loquitur de Missa. Nomen « actionis » posterius tantum ad Missam sacrificalem constringebatur, sic intelligitur, quid sit « canon actionis » : regulae Missae sacrificalis peragendae. — Aliquoties medio aevo Missa etiam « agenda » voca­ batur, celebrare autem dicebant: « agere agendam n. c) Nomina Missae demum desumebantur etiam a congregatione populi. Ta­ lia nomina sunt: 1°. « Collecta », i.e. forma vulgaris latina vocabuli « collectio » quae transeunter tantum in usu erat. — Graeci autem longius utebantur vocabulo eodem Graeco « synaxis », usque dum vox « leiturgia » id ex usu submovit. Ilumanistae aevo litterarum renascentium vocabulum « synaxin » adamantes, id ad significandam s. communionem et Eucharistiam usurpabant, quod etiam in documentis ecclesiasticis adhuc usuvenit. 2α Missa », vocabulum in Ecclesia Latina victor, in omnibus fere linguis modernis quoque usitatum vario modo interpretatum est. C. M. Kaufmann, archaelogus putabat, id derivari e « mesa » forma vulgari « mensae » sc. alta­ ris. — F. Bohmer 1943 ostendit, α missam patellam » (Opferteller, aldozati tal vocatam esse penes Romanos paganos pateram, in qua cibos ad sepulchra defunctorum offerebant, sed inde, ut periti opinantur, non potest derivari nomen christianum. — Missa dein revera significabat « missionem », i.e. « dimissio­ nem », cuius forma vulgaris « missa » est (cf. Ascensio-Ascensa, collectio-collecta etc.). Media latinitate sic vocabant dimissionem post audientias regales, vel dimissionem populi post aliquam functionem publicam. Hanc significatio­ nem subesse nomini victori Missae, hodie omnes concedunt; J. A. Jungmann autem ostendit, etiam huic nomini subesse significationem sacralem (Zur Bedeutungsgeschichte des Wortes Missa, in: ZfkTh 1910., 26-37.). Sic vocabant etenim dimissionem catechumenorum ante Missam sacrificalem, et etiam dimis­ sionem populi finita actione sacra. Jungmann recte provocat ad id, quod utraque dimissio coniuncta erat cum benedictione aliqua sollemni, ergo etiam vocabulum • missa ■ m se continet hoc momentum sacrum benedictionis, a qua dein per B) Existent ia Missae. 227 synecdochen totam actionem sic vocabant, sicut Germani devotionem pomeridianam « benedictionem » (Segen) vocant a benedictione sacramentali in fine huius devotionis data, dum Galli easdem devotiones « salutationem » (salut vocant propter antiphonam B. Mariae Virginis in ea cantatam, Ilungari autem « litaniam » (letenye, litania) nuncupant devotiones propter litanias in eisdem recitatas. Vocabulum « missa » etiam pro officio chori in usu erat (« missae nocturnae, vespertinae, matutinae « ad designandos nocturnos, Laudes, Vespe­ ras). Inde a fine s. V-i in toto Occidente praevalere coepit nomen « Missae », quam Gregorius Magnus libenter vocavit α Missarum sollemnia ». Litteratura. A. Vacant, Hist, de la conception du sacrifice de la Messe dans Γ Église latine, Lyon 1894. — Fr. Renz, Geschichte des Messopferbegriffs, Freiburg 1901-2, duo tomi. — M Lepin, L’idée du sacrifice de la Messe, Paris 1926. — G. L. Bauer, Das heilige Messopfer im Lichtc der Grundsâtze des III. Thomas über das Opter, in: Div. Thomas 1950, 5-31. — J. A. Jungmann, Namen der Messe, in: Missarum sollemnia 3.ed. Wien 1952, p. 225-233. — Λ. Pagliaro, Da «Missa est b a Missa « Messa n, in: Atti deH’Accademia dei Lincei 1955, 104-135. — A. Coppo, Una nuova ipotesi sulforigine di «Missa», in: Eph. Lit. 1957, 225-267. B) De existentia sacrificii Missae Agitur de veritate dogmatica quam semper profitebatur antiquitas Chris­ tiana, de qua statuitur: THESIS. In Missa offertur Deo verum ac proprium sacrificium. De fide. 1. Vox Ecclesiae a) Ecclesia docens tribus vicibus temporum proposuit doctrinam suam traditionalem de exis­ tentia sacrificii Missae: s. XII-XV. contra haereses dualisticas, dein praesertim contra Novatores in Cone. Tridentino, demum contra errores Modernistarum ct aliorum nostro tempore. Innocentius III. Professio fidei Waldensibus praescripta a. 1208: « Sacri­ ficium, i.e. panem et vinum, post consecrationem esse verum corpus et verum sanguinem D. N. J. Christi, firmiter et indubitanter corde puro credimus » (Denz 424.); ibidem Missam vocat etiam « altaris sacrificium » et « sacrificium Eucharistiae », quin directe definiret Missam esse sacrificium. Cone. Lateranense IV. a. 1215. c. 1. de fide cath.: « Idem ipse sacerdos est sacrificium Jésus Christus, cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur... » (Denz 430.). Honorius III. a. 1220. ad Clavum archiepiscopum Upsalensem Missam simpliciter vocat « sacrificium » (Denz 441.). Cone. Lugdunense II. a. 1274. in professione fidei Michaelis Palaeologi loquitur de « Missarum sacrificiis » (Denz 464.). Cone. Constantiense a. 1418. prop. 5. damnata Wicleffii; « Non est fun­ datum in Evangelio, quod Christus Missam ordinaverit » (Denz 585.). Directa definitio deinde lata est a Cone. Tridentino sess. XXII. can. 1. « S.q.d., in Missa non offerri Deo verum et proprium sacrificium, aut quod of 228 I. ECCL. SACRIFICANS. icrri non sit aliud, quam nobis Christum ad manducandum dari: anathema sit » (Denz 948.). — Ibid. cap. 1. et 2. veritates dogmaticas fundamentales aperit nobis S. Mater Ecclesia: Missam esse divinum sacrificium; fundatorem eius esse Jesum. qui in coena novissima dilectae Sponsae suae Ecclesiae visibile hoc reliquit sacrificium; Missam esse repraesentationem sacrificii semel in Cruce peracti, sacrificium fieri per oblationem corporis et sanguinis sub speciebus panis et vini, offerendi rationem esse diversam, demum SS. Synodus enumerat etiam fructus huius sacrificii (Denz. 938-940). b) Vox Ecclesiae orantis. Doctrinam suam docendo protulit Ecclesia, quando necessarium erat propter invectiones insipidas haereticorum, utpote divina Magistra humani ge­ neris; eandem veritatem supernam tamen etiam profitebatur, antequam sol­ lemniter docuisset, iam inde ab exordiis suis, precando in ipsa liturgia cele­ brans Missam. Sic prodit nobis fidem suam textibus liturgicis expressam et sane indubiam. 1°. Sacramentarium. Leonianum saec. V-VI. habet orationem: « Sacrificiis praesentibus, Domine, quaesumus, intende placatus, ut et devotioni nostrae proficiant et saluti » (Mense Dec. V. Feltoe. p. 171.). Venerandum hoc monu­ mentum ritus Romani antiqui, confectum pro curia Papae, multoties comme­ morat « sacrificium, quod immolamus », a sacrificium quod celebramus », quod «offerimus», quod clare supponit dona transmutata: «Sacrificium tibi Do­ mine, celebrandum placatus intende » (Julio XVIIII. Feltoe p. 67.), dicens in secreta, quando panis etc. iam oblatus est, « sacrificium nostrae servitutis » (Feltoe p. 6.11.12.106.). 2°. Similiter Sacramentarium Gelasianum saec. VI-VII. clare et saepe lo­ quitur de sacrificio « praesente » (Wilson 32.), de sacrificiis, quae « potenti virtute mundatos, ad suum faciant venire puriores principium » (Wilson p. 40.), quibus « Ecclesia mirabiliter renascitur et nutritur » (Wilson 91). Candide ape­ ritur mens Ecclesiae, quando hic liber liturgicus Missam cum sacrificiis Veteris Legis comparans evidenter supponit. Missam quoque esse verum ac proprium sacrificium, imo unicum verum. Praesertim duabus orationibus exprimit hanc fidem: « Remotis obumbrationibus carnalium victimarum, spiritalem tibi, summe Pater, hostiam supplici servitute deferimus, quae miro ineffabilique mysterio et immolatur semper et eadem offertur » (Wilson p. 129.). « Carnales victimae » erant sacrificia vera et proprie dicta V.T.-i, quae tamen tantum « obumbratio­ nes » erant relate ad « mirum mysterium » Missae. — Item alicubi Gelasianum: « Omnipotens sempiterne Deus, qui legalium differentiam hostiarum in unius huius sacrificii perfectione sanxisti, respice propitius de throno gloriae tuae et super hoc altare benedictionis tuae munus effunde » (Wilson 137.); hic enim uno verbo dicit effectus differentes victimarum Veteris Legis in perfectione unius sacrificii Missae inveniri. 3’. Quod attinet liturgias Orientales, idem videmus. Liturgia S. Marci \ocat Missam « terribile et incruentum sacrificium »; Euchologion S. Serapionis autem sic precatur: « Panem obtulimus et deprecamur per hoc sacrificium tin sian' Esto propitius nobis omnibus et sis expiatus, Deus veritatisl » (post consecrationem panis IV. Quastcn p. 62). — Tanto tristius est, quod veritas divina adeo clare professa tamen nacta est adversarios. B) Existent ia Missae. 229 2. Adversarii Sacrificii Missae a) Primo intuitu videntur tales fuisse christiani aevi antiqui, nam martyres interrogati, num christiani habeant sacrificium, saepe negative respondebant. Sic v.gr. S. Phileas, episcopus Thmuensis in Aegypto, anno 306. praesidi Culciano interroganti: « Qualibus sacrificiis delectatur Deus tuus?» — sic respon­ dit: « Corde mundo et sensibus sinceris, et verborum verorum sacrificiis de­ lectatur Deus » (Knopf-Kniger, Ausgewahle Martyrerakten, Tübingen 1929.. 113. s.). Propter disciplinam sacram silentii seu « arcani » celaverunt enim mysterium dominicum et ideo etiam alii martyres tantum de intentione recte vivendi locuti sunt. Eiusdem Phileae successor erat Thmuide S. Serapion, descriptor illius formulae Missae, qua forsitan etiam Phileas usus est, quae clare testatur indolem sacrificalem Missae. Ceterum textus Patrum evidenter ostendunt conscientiam sacrificii quoad Missam adfuisse etiam aevo antiquo. b) Veri adversarii Missae tantum aevo pracgothico, saec. nimirum XII. exoriebantur, quando haeresis serpere coepit viam sequens crucigerorum ex Oriente revertentium. Etiam aliae viae patebant huic haeresi, quae varia no­ mina accepit. Sic in Hungaria S. Gerardus (f 1047.) episcopus primus Csanadiensis, iam loquitur de « manichaeis »; hi sunt sectatores huius haeresis dualisticae vocati Bogumiles (« Deo grati »). Etiam in Italia septentrionali eodem tempore iam aderant praecursores haereticorum saeculi Xll-i parte prima saeculi XL, qui inde etiam in Galliam meridionalem transierunt, ubi statim damnati sunt in Concilio Aureiianensi a. 1022. et Concilio Atrebatensi (Arras) a. 1025. teste Radulpho Glaber (t 1050., cf. PL 142,659.). Haeresis haec dualistica erat pedissequa Manichaeismi, tenentis esse bonum Deum, principium boni et esse malum Deum, Satanam, principium independens mali. De Christo docebant eum tantum corpus apparenter verum habuisse, consequenter ergo negabant etiam Missam, ideo debebant profiteri: « Christus... natus ex Virgine Maria vera carnis nativitate... passus vera carnis suae passione, mortuus vera corporis sui morte »; dein « sacrificium, id est panem et vinum post consecra­ tionem esse verum corpus et verum sanguinem D.N.J. Christi » (anno 1208. Denz 422. et 424.). Circa 1114. quidam Tanchelmus in Flandria talia annun­ tiabat, contra quem S. Norbertus praedicavit. Alii: Petrus Brusius (t 1124.. Pierre de Bruys, unde « petrobrusiani ») eius discipulus, Henricus (unde alicubi etiam (Dial. 4,58 PL 77,425., cf. JfLw 1928, 174-175.). 3°. Consimili ratione Stephanus Augustodunensis vocatus de Balgiaco (Baugé tll40) : » Facta est nostra mel in Cruce passo... Culpis nostris exigentibus quotidie iterata immolatione, quae fit in altari, resurgimus et episcopus (1112-1136) redemptio Christo se­ labimur: ab hoc lapsu renovamur. Immolatio C) Essentia Missae. 267 iteratur: non Christus occiditur, sed ipso praesente passio eius repraesenta­ tur » (De sacr. altaris c.13. PL 172,1290., cf. De la Taille p. 246.). 4°. S.Thornas, qui ex professo Missae theoriam non exponit, magis se oc­ cupans cum Eucharistia ut est sacramentum, tamen textibus hinc-indc sparsis clarissime prodit sententiam suam. a. Christus « Per suam passionem initiavit ritum christianae religionis, offerens semetipsum oblationem et hostiam Deo » (III q.62. a.5.). « Ritum », i.e. rationem vivendi, modum vitae christianae (Lebensform, életmôd) initiavit seu consecravit Dominus per suam passionem, in qua mors ut culmen, continetur, b. Passio haec hostia Deo oblata, i.e. sacri­ ficium fuit: « Passio Christi ex parte occidentium ipsum fuit maleficium, sed ex parte ipsius ex caritate patientis fuit sacrificium. Unde hoc sacrificium ipse Christus obtulisse dicitur, non autem illi, qui eum occiderunt » (III q.4S.a.3. ad 3.). c. Haec unica passio continetur in sacrificio Novae Legis, ad quod ap­ posite citatur S. Thomas: « Sacrificia enim \zeteris Legis illud verum sacrifi­ cium continebant solum in figura...Et ideo oportuit, ut aliquid plus haberet sacrificium Novae Legis a Christo institutum, ut scilicet contineret ipsum Chri­ stum passum non solum in significatione vel figura, sed etiam in rei veritate » (III q.75.a.l.). Recte interpretatur Diekamp hunc textum: «Quod autem S. Doctor semper tempus praeteritum inducit, (Christus passus est etc.) hoc ideo facit, ne quis opinetur, Christum in sacrificio eucharistico revera denuo pati. Intendit enim asserere praeteritam passionem eius in Cruce peractam reddi praesentem et in signi et in rei veritate, eo videlicet modo, qui respondet prae­ sentiae sacramentali sacerdotis principalis, qui insimul est ipsa hostia. Quae sacramentalis praesentia excludit utique novam in altari praesentem passio­ nem Christi, non autem sacramentalem praesentiam sacrificii peracti » (Die­ kamp IV,235.). d. Celebratio sacrificii Missae duplicem habet finem: « In ce­ lebratione huius mysterii attenditur repraesentatio dominicae passionis et par­ ticipatio fructus eius » (III q.83.a.2.). (De sententia S.Thomae vide J.Kramp. Opferanschauungen p. 11-41,. Diekamp IV,233-235., O.Casel in: JfLw 1926. 194-196., Doronzo II, 926 s. 1021-1023.). h) Haec omnia aguntur secundum Encyclicam « mirando quodam modo», « ex divinae sapientiae consilio ». Divinae sapientiae consilium mirando modo verificatur in sacrificio Missae, quod vera est oblatio sacrificalis, et tamen « oblatio rationabilis », thysia logikê. De hoc sacrificio somniabant antiqui qui­ dam Hellenes, ut Heraclitus, Jamblichus, Plato, scripta Hermetica, quae di­ recte hunc terminum adhibent « thysia logikê », postulantes religionem sine sacrificiis materialibus. Apologetae primi saec. Il-i ingenioso modo applica­ bant haec desiderata ad Missae Sacrificium, in quo impletum est, quod opta­ bant. Sic adoratur Deus in α spiritu et in veritate » (Jo 4,23), qui « non in manufactis templis habitat, nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam » (Act 17,24 s.). (Cf. de his uberius O.Casel, Liturgie ais Mysterienfeier 105-134.). Revera Missae sacrificium mirando modo, divinam sapientiam ostendit, cum sit sacrificium spirituale, i.e. « rationabilis oblatio ». 1°. Spirituale quid est res oblata, quae non est panis et vinum, sed Verbum caro factum, de quo dicitur a S. Paulo, quod est « spiritus vivificans » (pneuma zôopoioun 1 Cor 15,45.). 2°. Spirituali modo celebratur haec hostia, est enim secundum oratio­ nem consecrationem praecedentem: «hostia immaculata n, quia non comma- 26S I. ECCL. SACRIFICANS. culat eum ut sacrificia Veteris Legis et paganorum, sanguis effusus; est « ho­ stia pura ·, caret etenim omni defectu materiae inhaerente sordibusque pecca­ ti, est « hostia sancta », cssendo ipsamet Filius Dei, sanctissimus substantiali­ ter inter filios hominum; est » hostia viva », nam non mortuus, sed vivens et vivificans Christus in ea offertur, et quidem Deo vivo et vero; est « hostia ac­ ceptabitis », quia carissima in oculis Omnipotentis; « rata » i.e. ratihabita, omnes effectus producens. Uno verbo est: » hostia rationabilis », thysia logikc. Corollaria deduci possunt e veritate exposita, quae sunt: I. Corollarium. Status mortis apparentis in Missa exemplum est etiam pro filiis Ecclesiae, dum vitam agant peregrinorum, alieni adhuc a patria, qui sequi debent « Christum Jesum, qui passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum » (1 Pet 2,21), praecise in passionibus a vita oblatis, de quibus S. Petrus locutus est. Hae passiones Christianorum producunt statum mortis ap­ parentis, ac si mortificati essent et tamen vivunt. Nam veritas non est, quae videtur, sc. passiones, persecutiones eorum, qui pie vivunt in Christo Jesu, forsan etiam mors; veritas est, quod haec omnia videntur, sed sunt tantum a in praesenti momentaneum et leve tribulationis nostrae », quae facile superari possunt per virtutem Christi. Tunc autem « supra modum in sublimitate » (katli hyperbolen eis hyperbolen), i.e. secundum abundantiam in abundantiam sc. crescens pondus, (von Fülle in Fülle, tularadô) « aeternum gloriae pondus operatur in nobis ». Conditio autem est, quod omnes debent scire, « non con­ templantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur» (2 Cor 4.17 s.): i.e. dum vivimus, saepe in statu mortis videmur versari, sed non hoc debet attendi (« contemplari »), at veritas invisibilis, qualiter etiam Christus in statu apparentis mortis Christus est impassibilis et glorificatus: « quae non viden­ tur ». Ratio autem, cur ita debeat Christianus agere est: « Quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna » (ibid.). II. Corollarium de praestantia sacrificii Missae. Missa est perfectissimum sacrificium, ut Thomas docet: « quia ex eo, quod erat caro ipsius offerentis, erat Deo accepta, propter ineffabilem caritatem suam carnem offerentis η (III q.48.a.3. ad 1.). Haec ineffabilis caritas requiritur etiam a sacerdote, quantum humanae fragilitati id possibile est, ut recte utatur sacris operandi facultate. Caritas enim infinita Domini fecit Eum portare peccata humani generis, qui­ bus seipsum oneravit, ut legati divini munere fungens etiam poenas eorum portaret, satisfactionem superabundantem praestans e condigno. III. Corollarium quoad devotionem popularem, quando in Missa passio Christi meditando cernitur. Inde a medio aevo fideles saepe adducuntur ad meditandum passionem Domini per singula momenta Missae; forma forsitan usitatissima est ea a Martino Cochem exarata. Quod tolerari potest, similiter etiam ea devotio, quando per partes singulas Missae totam vitam Domini piae subiiciunt meditationi, sicut inde ab Alctiino in usu erat. IV. Corollarium: species separatae necessariae sunt tantum ad ostenden­ dam immolationem, non autem ad communionem. Nam, si immolatio iam ostensa est. et oblatio Deo commendata, non est necessaria participatio utnusque speciei. « Eo enim ipso, quod per dualitatem specierum repraesen­ D) Efficientia Missae. 269 tatur immolatio cruenta, quae sub hoc sacramento offertur, iam singulae spe­ cies offerunt nobis mactatae hostiae partes sumendas voluti theothyta » (De la Taille p.547.). Usus ergo utriusque speciei non est necessarius, si dogmatice spectatur, ad communionem, in usu Ecclesiae ideo semper dabatur casus sump­ tionis unius tantum speciei. Litteratura. Bellarmintis, De sacrificio Missae L. I-II. (ed. J. Fèvre IV, p. 296-336. — J. Schwane, Die eucharistische Opferhandlung, Freiburg 1889. — F. Renz, Die Geschichte des Messopferbegriffes, Freising 1901-1902. (Tom. 1.11.). — G. Pell. Jesu Opferhandlung in der Eucharistic, ed.3. Passau 1913. — G. Simons, La sacrifice de la Loi Nouvelle, Bruxelles 1916. — J. Grivet, La messe de la terre et la messe du ciel, Paris 1917. — O. Casei, Oblatio rationabilis, in: Tübing. Theol. Quartalschrift 1917-18, 429-439. — ]. Brinktrine, Der Messopferbegriff in den zwei ersten Jahrhunderten, Paderborn 1918. — II. Lamiroy, De essentia ss. Missae sacrificii, Lovanii 1919. — M. ten Hompel, Das Opfer als Sclbsthingabe und seine ideale Vcrwirklichung im Opfer Christi, Freiburg 1920. — J. Kramp, Die Opfcrgedanken der rômischen Messi iturgie, Regensburg 1920. — M. de la Taille. Mysterium fidei, 2. ed. Paris 1924, p. 183-317. — Idem, The last Supper and Calvary, Philadelphia 1924. — A. Vonier, Λ kay to the doctrine of the Eucharist, London 1925. — A/. Lepin, L’idée du sacrifice de la Messe d’après les théologiens depuis l’origine jusqu’à nos jours, Paris 1926. — //. Lielzmann, Messe und Herrenmahl, Bonn 1926. — J. Bittremieux, De nota destructionis in sacrificio Missae, in: Divus Thomas 1927, 35. — A. M. Hoffmann, Passionis repraesentatio, in: Theol. Quartschr. 1936, 505-531. — S. Tromp, Quo sensu in sacrificio Missae offerat Ecclesia, offerunt fideles, in: Periodica 1941, 271. — B. Capelle, Pour une meilleur intelligence de la Messe, Louvain 1946, (germanice: Um das Wcsensverstàndnis der Messe, Salzburg 1949). — F. Sohngen, Das sakramentale Wesen des Messopfers, Essen 1946. — E. Jamouille, L’unité sacrificielle de la Croix et l’autel au Concile de Trente, in: Ephem. theol. Lovanicnses 1946, 34-69. — R. Garrigou-Lagrange, De Eucha­ ristia, Torino 1948, p. 274-300. — E. Doronzo, Tract, dogmaticus de Eucharistia. IL De sacrificio, Milwaukee 1948, p. 969-1016. — G. de Broglie, Du rôle de l’Église dans le sacri­ fice eucharistique, in: Nouv. Rev. théologique 1948, 449-460. — Idem. La messe oblation collective de la communauté chrétienne, in: Gregorianum 1949, 534-561. — Ad. Kolping, Der aktive Anteil der Glâubigcn an der Darbringung des eucharistischen Opfers, in: Divus Thomas 1950. 79-110., 147-170. — M. Becqué, La mystère de la Messe, in: Nouv. Rev. théol. 1950, 27-38. — P. Dahin, Le sacerdoce royal dans la tradition ancienne et moderne, Bruxelles 1950. — G. Sartori, Le concezioni sacramentali dei Sacrificio della Messa, in: Scuola cattolica 1950, 3-24. — E. Masure, Le sacrifice du corps mystique, Paris 1950. — J. Galy, Le sacrifice dans l’École française de spiritualité, Paris 1951. — I. Lécuyer, Essai sur le sacerdoce des fidèles chez les Pères, in: La Maison-Dieu 1951, 7-50. — I. Filograssi. De sanctissima Eucharistia quaestiones dogmaticae selectae, 5.ed. Roma 1953, 360-116. — B. Durst, Das Wesen der Eucharistiefeier und des christlichcn Pricstcrtums, Rom 1953. — J. Brinktrine, Quinam sint conceptus principes partis centralis Missae, in: Eprem. Lit. 1955, 259-261. — B. Durst, Die Lehre der Liturgie-Enzyklika Pius’ XII. iiber das eucha­ ristische Opfer, in: Th. u. Gl. 1956, 335-363. — II. Lais, Gedanken zu den Messopfertheorien, in: Théologie in Geschichte und Gegenwart (M. Schmaus), München 1957, 67-88. — J. Brinktrine, 1st das Wesen des eucharistischen Opfers mit einer Konsekration gegeben? in: Th. u. Gl. 1959, 81-86. D) Dc efficientia sacrificii Missae Consideratis notione, existentia essentiaque Missae, hac quarta quaestione tractanda est efficientia huius sacrificii. Status quaestionis. 1°. Finis sacrificii Missae, quid sit, primo perlustrandum est. Secundum Aristotelicam definitionem finis est « id », i.e. causa, cuius gratia cetera fiunt. « Effectus finis sunt omnia, quae pertinent ad ordinem cxccutionis, tam media I. ECCL. 270 SACRIFICANS. ipsa volita, quam volitiones circa haec media et actiones externae » (Grcdt Π,179.). Quoad Missam considerandum venit, quod habet finem quadruplicem. Primus finis eius est, cuius gratia sacrificatio Christi in ea instauratur: adora­ tio Dei; secundus: gratiae ei agendae; tertius: expiatio Numinis propter pec­ cata offensi; quartus autem: petitio ad eum delegata ad largienda varia bona. Secundum quadruplicem finem Missae ergo habetur quadruplex effectus in or­ dine executionis: effectus latreuticus; effectus eucharisticus; effectus propitiatorius (seu expiatorius, aliter α satisfactorius », nam satis fit per eum Deo offen­ so); impetratorius effectus. Aliis verbis: Missa est sacrificium latreuticum; eucharisticum; propitiatorium; demum impetratorium (Lob-, Dank- Sülm-, Bittopfer; hôdolô, halaadô, engesztelo, kérô aldozat). 2°. Effectus hi quatuor etiam vocantur fructus seu « bona » Missae, me­ dio aevo etiam » utilitates », vel « virtutes ». His effectibus constituitur effica­ citas Missae in actu secundo, seu qualitas efficaciae, i.e. quid producat Missa. At etiam sub alio respectu considerari possunt iidem fructus: eo nempe, qui­ bus obveniant bona collata per celebrationem sacrificii Missae, aliis verbis: respectu participantium. Sub hoc respectu distinguuntur fructus Missae: ge­ neralis — specialis — ministerialis — demum specialissimus. 3°. Valor Missae (Wert, érték) est vis seu quantitas efficaciae (Wirksamkeit, hatékonysag) ad producendos effectus supradictos et est efficacitas Missae in actu primo. Habeatur comparatio cum machina vaporis: valor eius est vis ad producendos effectus; « utilitates » seu effectus autem eius sunt: calefactio, dein motio curruum ferreorum, vel aliae machinae. In Missa valor considerari potest quoad magnitudinem valoris ad producendos fructus intensivam, i.e. qualem gradum habeant fructus secundum finem spectati, seu aliter: qualis gradus intensitatis competat adorationi, gratiarum actioni etc., dein valor con­ siderari potest quoad magnitudinem eius extensivam : i.e. quibus personis qui fructus proveniant. Agendum ergo restat in hac quaestione: 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. De De De De De De De fine Missae ut est sacrificium latreuticum. fine Missae ut est sacrificium eucharisticum. fine Missae ut est sacrificium propitiatorium. fine Missae ut est sacrificium impetratorium. fructibus Missae respectu participantium. valore Missae. modo efficientiae Missae. 1. De fine Missae ut est sacrificium latreuticum. a) Vox Ecclesiae de finibus seu effectibus Missae. Trident.sess.XXII.can.3.: « S.q.d., Mis­ sae sacrificium esse tantum laudis et gratiarum actionis,... non autem prapitiatoriuin, vel soli prodesse sumenti, neque pro vivis et defunctis, pro pecca­ tis poenis, satisfactionibus et aliis necessitatibus offerri debere: a.s. » (Denz. 950?. Quo adumbratur etiam effectus impetratorius. Mediator Dei clare describit ct declarat quatuor fines seu effectus Mis­ sae, nunc relegantur, quae de fine latreutico edicuntur: « Praestituti fines sunt: D) Efficientia Missae. 271 quorum primus gloria est caelesti Patri tribuenda ». Nunc ratio redditur: finis vitae Domini fuit haec gloria tribuenda: n Ab incunabulis usque ad mortem Jesus Christus procurandae divinae gloriae incensus est, atque ex Cruce eius sanguinis immolatio caelum ascendit in odorem suavitatis ». Glorificatio haec Dei continuanda est, ideo: « Utque eiusmodi praeconium nunquam intermit­ tatur, in Eucharistico Sacrificio membra cum divino Capite copulantur, et cum Ipso unaque cum Angelis atque Archangelis immortales Deo laudes con cinunt, Patri Omnipotenti deferentes omnem honorem ac gloriam » (n.70.). b) E Sacra Scriptura non multum debet hoc probari, nam si Missa verum est ac proprium sa­ crificium, tunc sine dubio primarium finem habet latreuticum. a Latria perti­ net ad essentiam omnis sacrificii inquantum huiusmodi, unde sacrificare idem est ac adorare », dicit Billot (p.637)., allegans Gen.22,5 ubi Abraham profici­ scens ad sacrificandum filium dixit: « postquam adoraverimus, revertamur ad vos ». c) Traditio Sacra tum effatis Patrum, tum textibus liturgicis luculenter probat hanc veri­ tatem. Sufficiat allegjare S.Cyrillum Hierosolymitanum., qui de Missa dicit, quod est « anaimaktos latreia » = incruenta adoratio (Ct.mystagog. 5.8.). d) Testimoniis liturgicis rem illustremus uberius. 1°. Euchologion Serapionis sic laudat Deum in anaphora sua: α Plenum est caelum, plena est terra gloria tua magnifica, Do­ mine virtutum, imple etiam hoc sacrificium virtute tua et communicatione tua (metalcpsis), tibi enim obtulimus hoc sacrificium vivum, oblationem incruen­ tam » (13,2 Quasten p.61.). 2°. Sacramentarium Leonianum veram conscientiam prodit huius finis Mis­ sae latreutici. Saepe loquitur de « hostiis laudis » : α Laudis tuae Domine, ho­ stias immolamus » (Feltoe p.5. 19), memorat α sacrificium laudis » (p.12.). No­ men Missae est: « Sacrandae nomini tuo specialiter hostiae » (p.117), cuius characterem latreuticum pulcherrima praefatione extollit: α Vere dignum... tuae laudis hostiam iugiter immolantes, cuius figuram Abel iustus instituit, agnus quoque legalis ostendit, celebravit Abraham, Melchisedech sacerdos exhibuit, sed verus agnus et aeternus pontifex hodie natus, Christus, implevit» (p.161.). 3°. Gelasianum primigenium quoque utitur talibus denominationibus, adiicicns, quod Missa nil aliud est, quam a nostrae devotionis oblatio » (Wil­ son p.18, n devotio » see. usum antiquum est latria), adiunges praestitutum fi­ nem glorificandi Deum: « Hostias quaesumus Domine, propitius intende, quas sacris altaribus exhibemus, ut nobis indulgentiam largiaris, et tuo nomini dent honorem ». d) Complementi instar sit: THESIS. Fini latreutico non derogat Missam celebrare in honorem Sanctorum. De fide. 1°. secundum Trident, sess. XXII. can. 5 = « S.q.d., imposturam esse Missas celebrare in honorem Sanctorum, et pro illorum intercessione apud Deum ob­ tinenda, sicut Ecclesia intendit: a.s. » (Denz. 952.). I. F.CCL. SACRIFICANS. 2°. Adversarii hac in re sunt, ut patct, Protestantes, cultum Sanctorum illicitum ct inanem habentes, ergo a fortiore Missas in eorum honorem cele­ bratas. 3\ Probatio theseos fit primario ex usu Ecclesiae, nam iam in martyrio S. Polycarpi legitur anno 156, quod in aniversario mortis eius « dies natalitius » (bernera genethlios) et aliorum certamina passorum per « memoriam n (mnêmè), quae semper Missa fuit, celebratur. In Oriente mos Missas celebrandi in natalitiis martyrum cito invaluit, in Occidente saec. 11°. ad finem vertente, uti cernitur penes Tertullianum. Circa annum 250 in Hispania dies natales martyrum iam « vigiliis, hymnis ac sacramentis etiam sollemnibus » honorabant, « ut eorum patrocinia atque suffragia in conspectu Domini orando quaeramus, honorando, mereamur » (Ruinart, Acta sincera martyrum, p.177, Acta S.Saturnini Tolosani episcopi). Inde autem a saec.IV. paulatim etiam confessores, i.e. Sancti, qui non fuerunt martyres, cultum acceperunt liturgicum, cuius culmen semper celebratio sacri­ ficii fuit. 4°. Theologicas rationes, cur Sancti in Missa coli possunt, ipsi textus li­ turgici clarissime produnt. a. Missa in quantum opus nostrum operantis cernitur, fit gratior per pa­ trocinium Sancti: n Apostolorum tuorum precibus Domine, quaesumus ple­ bis tuae dona sanctifica, ut, quae tibi tuo grata sunt instituto, fiant gratiora patrocinio supplicantum » (Leonianum, Feltoe p.36, etiam nunc in Missali Rom. 3O.jun.). b. Invocatur vis sacrificii, ut intercedere dignentur pro nobis Sancti: « Su­ scipe sancta Trinitas, hanc oblationem... in honorem Sanctorum... ut illi pro nobis intercedere dignentur in caelis, quorum memoriam agimus in terris » tMRom.). c. Per cultum venerari possunt, nam membra sunt Christi Capitis: « Exultel, Domine, populus christianus de magnorum Filii tui glorificatione mem­ brorum, et quanto eminentiora sunt ceteris, tanto magis de eorum culmine inferiora congaudeant » (Leonianum p.6.). d. Praecise per cultum Sanctorum ostenditur, quod Deus super omnia praeferendus sit. ut praefatio Leoniani dicit, in natali angeli in Salaria (29. Sept . « Vere dignum, multoque magis in archangelis angelisque tuis tua prae­ conia non tacere, quia ad excellentiam tuam recurrit et gloriam, cum angelica creatura, (piae a conditione sui tuis subiecta servitiis probabilis extitit, hono­ ratur. et cum illa sit digna venerari, tu (piam sis immensus et super omnia praeferendus, ostenderis ■ (Feltoe p.107.). c. Per Missam etiam Sanctus honoratur: a Salutari sacrificio Domine, po­ pulus tuus semper exsultet, (pio ct debitus honor sacris martyribus exhibetur et sanctificationis tuae munus adquiritur n (p.102.). Ex alia autem parte optime noverunt in natali Sanctorum Deo offerri sacrificium: σ Sacrificium tibi, Do­ num . nostrae servitutis offerimus, quod ad honorem nominis tui in sanctae martyris tuae Euphymiac festivitate debemus» (Leonian. p.106.). D) Efficientia Missae. 273 2. De fine Missae ut est sacrificium eucharisticum. a) Vox Ecclesiae Sollemnem definitionem Tridentini iam vidimus. Mediator Dei fusius explicat hunc finem et effectum Missae: « Alter autem qui praestituitur, finis eo spectat, ut gratiae adhibeantur Deo debitae. Divinus tantummodo Re­ demptor utpote dilectissimus Aeterni Patris Filius, cui quidem immensus eius patebat amor, dignum ei potuit gratiae deferre carmen » Quo edicitur filiatio assumptae humanitatis per unionem hypostaticam in participationem divinae naturae elevata, propter hanc rationem potuit digne gratias agere. Nunc au­ tem declaratur, quomodo cerificetur haec gratiarum actio: « Hoc iam specta­ vit, hoc voluit in Novissima Coena ’gratias agens’. Idque efficere ex Cruce pendens non intermisit, non intermittit in augusto arae sacrificio, quod gratia­ rum actionem seu cucharisticam actionem significat, quandoquidem hoc, ve­ re dignum et iustum est, aequum et salutare » (n.71.). · b) Scriptura Sacra probatur e verbis institutionis, quando quidem Dominus n eucharistêsas », gratias agens sese obtulit, unde sequitur Missam etiam pro gratiarum actione offerri, nam Missa iteratio est Coenac Novissimae. c) Traditio quam plurimum momentum gratiarum actionis exhibet, inde a Didaché, quae rem oblatam «eucharistiam » vocat, quam see. S .Justinum « verbo pre­ cationis et gratiarum actionis offerimus » (logo euches kai eucharistias prospherometha, Dial.c. Tryphone c.41), ubi etiam dicit quod « panem gratiarum ac­ tionis {artos tes eucharistias), quem in memoriam passionis... Jesus Christus Dominus noster tradidit ad faciendum, ut et simul gratias agamus Deo, quia mundum creavit et omnia quae in eo sunt propter hominem, et quia a mali­ tia, in qua fuimus, nos liberavit, et quia dominationes et potestates perfecta deiectione deiecit, per eum, qui voluntate eius passus est » (ibid. Quasten p. 337 s.). Effectus liic gratiarum actionis a maioribus nostris maxime celebratus est, adeo, ut nomen antiquissimum Missae α gratiarum actio (eucharistia) fuit. Etsi prima saecula optime noverunt indolem Missae sacrificalem, integrum tamen sacrificium veluti gratiarum actionem erga Deum primario reputabant (cf. J. A. Jungmann, Sinn der Messe 1954,12-13.). Rationem reddit Chrysostomus: (Missa) « est multorum beneficiorum commemoratio, principiumque pro­ videntiae Dei ostendit nosque praeparat ob omnia gratias agere » (In Mt. 26,30 PG 57,331.). Multo magis ergo indoles gratiarum actionis extollenda est, quam hucusque fit. d) Rationes theologicae afferri possunt sequentes: 1°. In vetri Lege « triplex erat sacrificiorum genus... tertium hostia pa­ cifica, quae offerebatur Deo vel pro gratiarum actione ». (I-II q.102. a.3 ad 8.). Sed in Missa « bona omnia per illa significata » complectuntur, velut omnium illorum consummatio et perfectio » (Trid. XXII. c.l. (Denz. 939.). 18. - Radô, Ench. Liturgicum. I. ECCL. SACRIFICANS. 274 2°. Gratiarum actio reddi potest praesertim eo, quod benefactor laudibus extollitur, quod Ecclesia summopere facit, e.gr. agendo gratias cantans hym­ num «Te Deum laudamus», in Gloria in excelsis » dicendo: α gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam ». Hoc recogitans dicit Leonianum, quod Ecclesia circumdata mirandis beneficiis redemptionis, gratias agit cum obla­ tione sacrificii laudis: « Inter redemptionis nostrae miranda beneficia et sancto­ rum martyrum gloriosa sollemnia cum muneribus, Domine, tuae laudis occur­ rimus, agentes gratias et de remedii largitate et de provisione suffragii » (Mis­ sae augusti XIX,VII, Feltoe p.89.). Idem brevius dicit Gelasianum primige­ nium: « Offerimus tibi, Domine, laudes et munera, et pro concessis beneficiis exhibentes gratias, pro concedendis suppliciter deprecamur » (I, LV, Wilson p.98.). Gratiarum actio peragi debet in Missa: « Repleti, Domine, muneribus sacris, da quaesumus, ut in gratiarum actione semper maneamus » dicit Leo­ nianum (Sept.Missa XXVIII,X, p.132.). f 3. De fine Missae ut est sacrificium propitiatorium. a) Vox Ecclesiae iam prolata est. 1°. Trident, sess. XXII. can. 5. supra, in qua directe praecise finis propitiatorius definitus est, quod « pro vivis et defunctis, pro peccatis, poenis, satisfactionibus...offerri debet ». 2°. Mediator Dei amplius elucidat hunc finem: α Tertio autem loco: ex­ piationis, placationis, reconciliationisque proponitur finis ». a. « Propitiatio­ nis » inferius incurrit nomen, quod triplici denominatione extollitur, « expiatio­ nis», i.e. aliquem de novo pium faciendi, » placationis », i.e. pacem inire faciundi, et α reconciliationis », i.e. iterum coniungendi. Dein explicat Encyclica, quod satisfactionem de condigno solus Christus potuit Aeterno Patri prae­ bere: « Nemo alius procul dubio, quam Christus, omnipotenti Deo de humani generis culpis omnino satisfacere poterat, ipse igitur in Cruce immolari voluit propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi ». b. Hanc actionem propitiatoriam deinde Dominus continuat, sese in sacrificio Missae offerendo: a Atque in altaribus itidem quotidie sese offert pro redemptione nostra, ut ab aeterna damnatione erepti, in electorum gregem asciscamur. Idque non pro nobis tantum, qui mortali hac vita fruimur, sed etiam pro omnibus in Christo quiescentibus, qui nos praecesserunt cum signo fidei ct dormiunt in somno pacis, nam sive vivimus, sive morimur, ab uno tamen eodemque Christo non recedimus » (n.72.). b) Effectus particulares propitiatorii 1°. Gratiam et donum poenitentiae concedit nobis Deus huius Hostiae oblatione placatus (s.XXII.cap.2. Denz 940.). Donum poenitentiae est gratia conversionis (Bckchrungsgnade), interdum etiam gratia conversionis α in extremis ». 2°. Remissio peccatorum indirecta (Trid. XXII. can.l. Denz.938.). Missa ete­ nim instituta est, ut « illius (sc.sacrificii Crucis) salutaris virtus in remissionem eorum, quae a nobis quotidie committuntur, peccatorum applicaretur », quod praecipue de venialibus intelligendum est. At etiam mortalia remittuntur: IJ) Efficientia Missae. Γιο « Crimina et peccata etiam ingentia dimittit ». Remissio indirecta est, nam Missa: a. placat Deum, eum reconcilians, « sicut etiam homo offensam in se commissam remittit propter aliquod obsequium acceptum, quod ei exhibetur" (cf.49.a.4.), b. Deus per Missam placatus donum concedit poenitentiae, pec­ catorque iustificatur. 3°. Remissio poenarum directa e thesauro immenso, quem Christus per Crucem nobis promeruit. Effectus sacrificii Crucis per Missam directe appli­ cari possunt, quia « dolores nostros ipse portavit » (Is 53,4). 4°. Dimissio satisfactionis; nam poenae remitti possunt per bona opera, poenales actus, voluntariam susceptionem passionum. Sacrificium vero Crucis consequenterque Missa has satisfactiones substituit sua virtute, easque sic su­ perfluas facit. 5°. Dimissio similiter satispassionum defunctorum, qua eis poena brevia­ tur purgatorii. 6°. Effectus propitiatorius temporalis assignari potest, quod Deus tot Mis­ sarum oblatione placatus, non exsequitur iudicia sua poenalia in hac terra, promerita per tot ac tanta scelera hominum; sanguine enim Christi melius loquente, quam Abel, ira Dei expiatur. (N. Giehr p. 139. s.). c) Adversarii iidem sunt, qui Missae in genere, nam praesertim indoles propitiatoria Missae impugnabatur. Luther e.gr. dixit: « Baptismus unius non prodest al­ teri: nec potest unus pro alio baptizari: ergo nec sumptio eucharistiae potest ab uno pro alio fieri. Non igitur Missa est sacrificium propitiatorium, quia si ita esset, Missa et communio unius alteri prodesset » (De captiv. Babyl). Post 16 annos iam scripsit in articulis Smalcaldicis: α Quum missa nihil sit aliud, quam opus hominum... quo opere aliquis... cum Deo reconciliare, remissionem peccatorum et gratiam impetrare et mereri conatur...ideo certe damnanda et reiicienda est » (P.ll,art.5., Müller, Die symbolischen Bûcher d.ev. luth.Kirche, ed.1912, 12. p.302.). d) Scriptura Sacra 1°. in relatione Coenae Novissimae clare ostendit eius characterem pro­ pitiatorium: praecise ex eo probatur indoles sacrificalis, quod verba institutio­ nis loquantur de sanguinis effusione in remissionem peccatorum, qui sanguis tunc in calice continebatur. Sed omnis Missa huius coenae est repetitio, idem character propitiatorius ergo ei competit. 2°. Dein epistola ad Hebraeos ex professo tractans summum sacerdotium Christi, fundamentum iacens dicit: « Omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sa­ crificia pro peccatis » (5,1.). Atqui probatum est. actionis sacrificalis Crucis, de qua cp.ad Hebr. directe loquitur, repraesentationem esse Missae sacrificium. ergo etiam hoc propitiatorium debet esse. e) Traditio Sacra iam inde ab initio effectum propitiatorium extollit. lustinum iam audivi­ mus, qui simul cum gratiarum actione locutus est etiam de purgatione anima- 276 I. ECCL. SACRIFICANS. mm ab omni malitia per hoc sacrificium. S.Joannes Chrysostomus simpliciter edicit: « Christus facet mactatus in altari, ut te Deo mundi universi recon­ ciliet » (De prodit. Judae hom. 2,6.). S.Ambrosius exclamat: α Adproperet Jesu Domini passio, quae cotidie delicta nostra condonat et munus remissionis ope­ ratur » (Exameron 5,91., cf. JfLw 1933,139.). f) E s. Liturgia validum argumentum praescriptionis (Verjahrung, elévülés) desumi potest contra Novatorum sententiam, in .Missa non haberi propitiationem. Nam etiam haeretici tempore Novatorum per millenium ab Ecclesia catholica praecisi, inconcusse tenent Missam esse sacrificium propitiatorium. Sic l°.Syri occi­ dentales Jacobitae, i.e. monophysitae clarissime manifestant sensum suum in epiclesi, dicentes: a Miserere nobis, Pater Omnipotens, et mitte Spiritum tuum sanctum...ut adveniens efficiat panem istum corpus vivificum... Jesu Christi in remissionem peccatorum et vitam aeternam accipientibus illud » (Renaudot, Collcct.Liturg.Orient. 11.33.). 2.° Aethiopes monophysitae inde a saec.VI. sic praecantur in « canone universali Aethiopum » : et · me­ diate », quando nimirum effectus Missae producuntur per ipsam Missam, nulla interveniente alia causa, vel quando per Missam tribuuntur homini auxilia ad producendos effectus. Singula nunc declaranda sunt. a) Effectus Missae ex opere operantis: 1°. sunt primo ex opere operantis Ecclesiae, qui e ritu Missae oriuntur: e precibus, lectionibus, cantibus, ceremoniis, utpote ab Ecclesia peractis. Quo maior est devotio Ecclesiae, quo maior fervor cleri, quanto plures existant aliquo tempore animae perfectioni incumbentes, eo maior hic fnictus, qui inde­ pendens est a sacerdote celebrante actuali et fidelibus coofferentibus, penitus autem nunquam deficit (Lercher, 314.). — 2°. Secundo dantur tales effectus ex opere operantis sacerdotis celebrantis, et fructus hic eo uberior est, quo sanctior et actu devotior est sacerdos. Inde Missa celebrata quoque per sacerdotem indignissimum producit suos effectus, sed ex opere operato, non vero effectus, quos producere potest ex opere operantis (Zubizarreta p. 286.). — 3°. Tertio nascuntur effectus ex opere operantium fidelium, de quo idem dicendum, ac de opere operantis sacerdotis. Nunc autem ulterius agitur tantum: b) De effectibus Missae ex opere operato. Primum demonstrandum est, quod omnes quatuor effectus Missae tali modo producuntur. 1°. Tridentinum innuit dicens: » ...et haec quidem illa munda oblatio est, quae nulla indignitate aut malitia offerentium inquinari potest » (sess. XXII. c. 1.), ex hoc autem sequitur, quod effectus sacrificii independentes sunt a dispo­ sitione offerentium, conferuntur ergo ex opere operato (Denz. 939.). 2°. Sacramenta Novae Legis tali modo producunt effectus suos, sacrificium Missae autem non est minoris dignitatis, quam Sacramenta; ideo debet effectus sibi proprios producere ex opere operato. — a. Effectus latreuticus et eucharisti- 290 I. ECCL. SACRIFICANS. eus evidenter effectus proprii sunt omnis sacrificii. — b. Effectus propitiatorius quoad poenam (satisfactorius) etiam proprius est, nam Missa est sacrificium propitiatoriam; quoad culpae deletionem haec deletio est etiam effectus pro­ prius, nam remittere peccata habetur in ratione prius ad remissionem poenae. — c. Effectus impetratorius quoque proprius est, nam propitiatio est impetratio veniae illis, qui inimici erant Dei, ergo impetratio aliorum bonorum, quae fit amicis Dei, a fortiori debet esse effectus proprius sacrificii, si propitiatio effectus est preprius. — Sic ostenditur effectus omnes ex opere operato produci, et remaneret adhuc inquirendum, quibus aliis modis nascantur hi effectus. c) Effectus latrcuticus et eucharisticus conferuntur infallibiliter et immediate. Missa est enim sacrificium « mun­ dum » et ideo independens a sacerdotis sanctitate, sicque per suam dignitatem immanentem, quia est oblatio Christi, supremum Dei dominium agnoscit et perfectissime agit gratias. d) Effectus propitiatorius distingui debet quoad remissionem poenae et quoad remissionem culpae. l.c Quod attinet remissionem poenae, Missa remittit infallibiliter et immediate poenas temporales tum vivis, tum defunctis. Ratio est. quia remissio poenae non fit actu debitoris (Schuldner, ados), sed gratia creditoris (Glâubiger, hitclezo). 2'. Quod attinet remissionem culpae, haec fit per Missam, sed partim fallibiliter, partim infallibiliter et mediate. — a. Fallibiliter, nam impediri potest per defectum cooperationis humanae. In ordine enim gratiae necessario requiri­ tur quoad peccata personalia cooperatio hominis, qua avertitur a peccato. Si haec decst, obex opponitur gratiae actuali. — b. Infallibiliter producitur effectus in quantum « huius quippe oblatione placatus Dominus gratiam et donum poe­ nitentiae concedens, crimina etiam ingentia dimittit » (Trid. s. XXII. c. 2.), e quibus verbis sequitur gratiam semper dari a Deo ad poenitentiam. — c. Me­ diate confertur remissio culpae per Missam, ut S. Thomas dicit: « Eucharistia inquantum est sacrificium... peccata mortalia delet, non sicut causa proxima, sed inquantum gratiam contritionis eis impetrat » (In IV. dist. 12.2.2.). Quod quidem conveniens ostenditur e comparatione cum sacrificio Crucis, quod pec­ catores mediate iustificat, per placationem Dei. e qua resultant gratiae ad poenitentiam. Atqui Missae non potest maior efficacitas tribui, quam sacrificio Crucis. e) Effectus impetratorius quoad modum productionis item distinguendus est. Est enim distinguen­ dum inter motionem, qua Deus per hunc effectum movetur, ut largiatur bona spiritualia (gratias actuales) et temporalia (ut sanitatem), et inter ipsam collatio­ nem horum bonorum. — a. Motio per deprecationem huius effectus fit infallibilitcr et immediate per Missam, nam a deprecari ac movere Deum, ut bona homi­ nibus offerat, vel etiam gratias sufficientes eis conferat, est negotium, quod cum ad quantum cooperationem impetratorius b) ut est collatio bonorum k------------------------ > Litteratura. S. Bellarminus, De sacrificio Missae 1. II, 1-7. (ed. J. Fèvre p. 369-382). — Th. Specht. Die Wirkungen des eucharistischen Opfcrs, Augsburg 1876. — G. 13. Tepe, Institutiones Theologiae Dogmaticae IV. Paris 1896, p. 334-354. — II. Mazzella, Praelectiones scholastico-dogmaticac 4.ed. IV. Romae 1910, 292-302. — Rernont, Wie gross ist die Frucht der hl. Messe, in: Linzcr Quartalschrift 1912, 38. — L. Billot, De Ecclesiae Sacramentis 5.ed. L Romae 1914, 633-651. — P. Manncns, Theol. Dogm. Institutiones III, 2. Ruraeinundae 1915, 404-418. — N. Gihr, Das hl. Messopfcr dogm. litg. u. asz. erklart, ed. 17-19. Freib. 1. Br. 1922, 112-159. — M. de la Taille, De fructu sacrificii legitimi, in: Mysterium fidei 2. ed. Paris 1924, 319-393. — Idem, L’Oecumcnicitc du fruit de la Messe, Rome 1926. — E. Hugon, Tract, dogmatici 5.ed. III. Paris 1927, 483-502. — Fr. Diekamp - A. Hoffmann, Theol. Dogm. Manuale IV’. Paris 1934, 243-252. — V. Zubizarreta, Theol. dogmaticoscholastica ad mentem S. Thomae, 3,cd. IV. Bilbao 1939, 281-288. — L. Lercher, Institu­ tiones Theol. Dogmaticae 3.ed. IV., 2. Oeniponte 1948, 306-316. — E. Doronzo, De SS. Eucharistia IL De Sacrificio, Milwaukee, 1948, p. 1049-1158. — K. Rahner, Die vielen Messen und das cine Opter, Freib. i.Br. 1951 (cf. J. Brinktrine, in: Theol. u. Claube 1951, 260-265; et B. Neunheuser, in: AfLw 1953, 188-191). — Respectu pastorali: J. Pruner, Lehrbuch der Pastoralthcologie, 3.ed. p. 235-244. — Λ. Vcrmeersch - J. Creusen, Theol. I. ECCL. SACRIFICANS. 292 \1ο· ι'. 4.«l. 19-18, III. η. 256-263. — Β. Merkelbach, Sumina Theol. Moral. 8,ed. 1949, III, n. 341-361. — /. Aertnys-C. A. Damen, Theol. Mor. 16.ed. 1950, II. n. 183-194. — L. J. Fanfanl, Man. thcorico-practicuni Theol. Mor. 1951, IV. p. 247-251. — O. ScholligR. Weber, Die Verwaltung der hl. Sakramente untcr pastoralen Gesichtspunkten, 4.ed. 1952. p. 106-110. — II. Noldin-A. Schmitt - G. Heinzel, Sumina Theol. Moral. 30.ed. 1954 n. 170-175. E) Evolutio ct historia ritus Missae Si essentiam spectemus sacrificii Missae, pronum est, nil in ea mutationis factum osse nec posse. Multo autem plus quam sola essentia Missae dogmatice spectata pertinet ad aevum antiquissimum, hoc autem e fontibus cognoscere, historiam evolutionemque ritus Missae indagare valde utile est. Ut Ecclesia monet hortaturque: « Ad sacrae liturgiae fontes mente animoque redire sapiens profecto ac laudabilissima res est, cum disciplinae huius studium, ad eius ori­ gines remigrans, haud parum conferat ad festorum dierum significationem et ad formularum quae usurpantur, sacrarumque caerimoniarum sententiam altius diligentiusque pervestigandam » (MDei n. 61.). Hoc ergo opus suscipientes inquiramus evolutionem ritualem Missae, se­ quenti ordine: 1. 2. 3. 4. Incunabula Missae (saec. I-III.) Aetas aurea Missae (saec. IV-VI.) Missae evolutio aetate media (saec. VII-XV.) Historia Missae recentiore aetate. 1. Incunabula Missae (saec. I-III.) Primo cognoscenda est Missa prima, quam a) litavit in coena novissima Dominus, deinde b) Missa aevo apostolico. item Missa c) aevo saeculi post apos­ tolos (cca a.p. Chr. 60-150.), postea d) vigiliarum institutum ante Missam, demum e) Missae ritus aevo catacumbarum, usque ad edictum Mediolanense (313.). a) Missa prima coenae novissimae, sine dubio inter limites coenae ritualis ludaeorum locum habuit. Vigilia enim erat diei azymorum, quando coenam liturgicam celebrare voluerunt et ad quam iam omnia parata erant in domo patris loannis Marci. Insolita erat lotio pedum, quam Dominus discipulis suis fecit, sed postea ordo incipiebatur coenae ritualis. 1 . Culix magnus communis implebatur vino, paterfamilias, Christus Domi­ nus benedictione sua communivit calicem, omnesque bibebant. Deinde manibus lotis benedixit cibos, agnum paschalem, herbas et azymos panes. 2\ Postea benedictio secundi calicis introducebat secundam partem coenae, junior, hoc casu loannes evangelista, tunc interrogare debuit, quae sint istae caeremoniae, ad quam interrogationem sequebatur Haggada paschalis, enarratio liberationis ex Aegypto. In gratiarum actionem omnes cantabant primam partem Hallcl (Ps. 112-113. I. pars). 3 . Mensae accumbebant et iuxta ritum ludaicum paterfamilias in manus assumpsit panem azymum, ostendit eum et dixit: a Hic est panis miseriae, quem patres nostri comedebant exeuntes ex Aegypto ». Prima mutatio essentialis hic E) Evolutio Miisae. 293 tacta est: Dominus enim vix dixit haec verba, sed loco eorum pronuntiavit verba consecrationis panis. Sequentes recentes auctores (Hanssens, Goossens Sickenberger, Schiirmann, Meincrtz, J. A. Jungmann), verisimillimum putamus, quod post consecrationem et sumptionem panis continuabant coenam ritualem, i.e. comedebant agnum paschalem. Hoc evincitur e verbis Lucae et Pauli « meta to deipnêsai » (Lc 22,15-20 et 1 Cor 11,23-25), i.e. postquam iam coenati sunt, consecravit calicem et distribuit discipulis suis. Nam: 4°. calix communis tertia vice implebatur specialique benedictione commu­ niebatur, ideoque etiam « calix benedictionis n penes ludaeos vocatus est. Haec benedictio nunc suppleta est per Dominum verbis consecrationis calicis, quem deinde omnes sumebant. Post sumptionem huius calicis ritu coenae ludaicae dicebant Hallel magnum (Ps. 113,9-117,29.), quod etiam in coena novissima factum esse Synoptici testantur: « Kai hymnêsantes » (hymno dicto), postea exibant in montem Olivarum (Mt 26,30 et Mc 14,26). Talis ergo erat ritus primae Missae, qui omnino eodem modo — uti pro­ babilissimum est — nunquam iteratus est. Quaestio itaque exsurgit, qualis erat: b) Missa aevo apostolico. Etsi non defuerint asserentes apostolos semper ritum paschalis coenae imi­ tatos esse (G. Bickell 1872.), haec sententia hodie iam relicta est. Ritus hic etenim una vice per annum erat tantum permissus, apostoli autem Hierosolymis omni die « frangebant panem ». Dein Matthaeus et Marcus narrantes ritum coenae novissimae, consecrationem panis et calicis iam successive narrant, tes­ tantes hac narratione succincta ritum aevi eorum, dum Paulus et Lucas adhuc ritum enarrant a Domino adhibitum. Alia, quae comperi possumus de Missa aevi apostolici, fere haec sunt. 1°. Novum est nomen: « klasis tou artou », fractio panis, ignotum tum literaturae ludaicae, tum Hellenisticae. — 2°. Fractio haec panis facta est « kat’ oikon n i.e. in singulis domibus, ergo in coetibus exiguis (Act 2,46.). — 3°. Hanc fractionem comitabatur « doctrina apostolorum et oratio » (didachè kai proseuchai Act. 2,42.), tali occasione Paulus sermonem protrahebat peragens fractio­ nem panis Troade (Act 20,7). — 4°. Maxime characteristicum est, quod Missa intra coenam celebrata est. quod omnino evidens est e testimonio Corinthiaco (1. Cor 11,20-34.). Fuit enim « coena dominica », nam peccat, qui manducat et bibit indigne, sed coenam communem qualiter posset quis indigne sumere? Tamen etiam vera coena fuit, ubi aliqui « ebrii » fiunt (methyei 11,21. s.). — 5°. In hac Missa apostolica, saltem in ecclesiis Paulinis, adhuc consecratio panis et calicis distincta erat per hanc coenam. c) Missa saeculi post apostolos. Agitur de tempore post apostolos usque ad cca 155, quando primus testis ritus Missae, S. lustinus suam Apologiam scripsit. Evolutionem spectantes huius saeculi caliginosi quod fontes nempe adtinet, videre possumus sequentia: — 1°. Oratio gratiarum actionis seu eucharistica partem semper maiorem gerit in Missa. Aevo hoc incipiunt totum actum « fractionis panis » i.e. Missam nomine ex hac oratione desumpto « eucharistiam » vocare. Gratias agere erat christianis commune, praesertim ad fractionem panis. In Didachê invenitur celebris oratio, « quod autem eucharistiam attinet, ita agite gratias » (cap. 9.10.). Hae orationes 294 I. ECCL. SACRIFICANS. putabantur antea stricte « cucharisticae » i.e. ad Missam pertinentes, dein orationes coenae mere privatae, nunc autem recenter Peterson eas proba­ bilissime putat orationes coenae privatae, quae tamen ad exemplum oratio­ num liturgicarnm concinnatae sunt (Eph. Iit. 1944., 3-13.). — 2°. Citra hanc etiam aliae orationes in usu fuerunt hoc aevo, precationes nempe quae a S. Justino α communes » vocantur (koinai euchai). Talium orationum vestigia inveniri iam possunt in epistola S. Clementis Romani post a. 96. ad Corinthios, in qua precatio iit pro iis, qui tribulati sunt, pro lapsis, pro infirmis, inopibus, captivis, pro imperatoribus etc. (1. Cor 59-61.). — 3°. Saeculo hoc paulatim Missa distinguitur a coena, quae remanet ut coena caritativa (« agapé »), et diu adhuc, sed tantum per exceptionem, etiam Missae coniuncta celebratur. — 4°. Hoc saeculo postapostolico institutum incipiebat, quod maximi momenti evasit tum pro Missa, tum pro officio divino, de qua seorsim tractandum est: d) Vigiliae ante Missam. 1°. Primus, qui vigiliarum institutum commemorat, testis est paganus, Pli­ nius Junior, qui circa a. 111. haec scribit imperatori Traiano: « Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi Deo dicere secum invicem ». Cannon hoc seu α hymnus » ut ex aliis fontibus clarum est, Psalmi Scripturae fuerunt. — Quid adhuc occasione harum vigiliarum actum sit, describit breviter Justinus: « Die qui dicitur solis, omnium qui in urbibus et in agris habitant, in unum fit conventus, et commentarii apostolorum (« apomnêmoneumata » i.e. evangclia) vel scripta prophetarum leguntur quoad tempus fert. Deinde ubi lector desiit, antistes oratione admonet et incitat ad haec praeclara imitanda. Postea consurgimus simul omnesque preces fundimus » (Λροΐ. I. 67.). 2°. Totum vero quod fiebat, comperimus e testimonio succincto Tertulliani versus finem saeculi Il-i: « In ecclesia inter dominica sollemnia psalmi canuntur, scripturae leguntur, petitiones delegantur ». — a. Psalmi canebantur modo « res ponsorio » i.e. cantores cantabant singulos versus, populus vero singulis versibus respondebat per eundem versiculum (responsionem « hypakoe » vel « akrostichion » vocatam). Tali modo semper participatio activa populi habebatur. — b. « Scripturae » legebantur et quidem Veteris Testamenti, hoc enim e praxi Synagogae assumebant Apostoli. Adhuc Paulo vivente, etiam eius epistolae legebantur in « ecclesiis », hoc est in conventibus (cf. Coi 4., 16. et 1. Thes 5,27.). Lectio eo angelica primo quidem apud lustinum occurrit, sed certus haberi potest huius lectionis usus iam saeculo I-o exeunte. Ut patet, nullus ordo adhuc existebat pericoparum, sed lectio vel continua, vel iuxta designationem antistitis fiebat. — c. e Petitiones » autem dicebant post unumquemque psalmum, vel lectionem, ut e multis fontibus videri potest. Reliquiae harum orationum permultae inveniuntur in scriptis primorum Patrum (collectae in Cabrol - Lec­ lercq, Reliquiae liturgicae vetustissimae, in: Monum. Eccl. Liturg. Ι.Π.). 3.° Tres erant species vigiliarum. — a. α Vigilia dominical is » a vespere sabbati continuata fuit usque ad diluculum dominicae. — b. n Vigilia stationa­ lis habebatur aliquibus diebus, praesertim fer. IV. et VI. secundum Tertullia­ num. quarum ieiunium iam a Didachê commendatur. — c. Demum erant «vigiliae coemctcriales n, in monumentis mortuorum, praesertim die anniversa­ rio mortis. Vigiliis succedebat ipsa Missa, etsi non semper. E) Evolutio Missae. 295 c) Missae ritus aevo catacumbarum, 1°. Vigiliis absolutis dimittebantur catechumeni et « oblatio », i.e. Missa stricte dicta initium sumpsit. Recte intellecta vera haberi potest sententia a Ferd. Probst saeculo elapso enuntiata de « una, sancta, catholica id est universali ct apostolica » liturgia, eo sensu scilicet, quod revera una et communis fuit quod attinet Missae delineamenta (limites, Rahmen. keretei) quae eadem erant toto orbe, i.e. eadem habebatur « forma Missae », sed contentum Missae (Inhalt, tartalom) liberum erat ubicunque. Orationes quas dicebant antistites, sicut etiam electio lectionum et psalmorum nondum erant fixae, unusquisque libere eas componebat. Sic possibile fuit, quod S. Polycarpus praesente Aniceto Romae praefuit Missae celebrandae, nullaque « rituum » diversitas eos conturbabat. 2°. Vigiliis succedebant « preces communes », vel « oratio fidelium », nam catechumeni iam dimittebantur. Specimen talis orationis penes Clementem Romanum iam memoravimus, in Oriente haec oratio evasit prex litanica. 3°. Post orationem communem habebatur offertorium, cuius exordia coincidunt cum desitione Missarum cum coena caritativa (agapê) coniunctarum. — a. Prope sanctam mensam alia mensa n propositionis » (prothesis) stabat, ad hanc mensam protheseos portabant fideles bona oblata: panes et vinum, ceram, lanam, oleum et etiam pecuniam. Finis huius oblationis triplex erat, unus sacralis, offerre nempe ad exemplum Veteris Legis primitias, e.gr. manipulum spicarum, racemos uvae, fructus novos, aves etc. Alius finis caritativus fuit: ex his donis oblatis pauperes et clerus sustentabatur. Demum ex his oblatis seligebant panes et vinum ad sacrificium necessaria. Saec. IV. iam debebat determinari, quid pos­ sent fideles in Missa offerre et vetabant alios potus inebriantes praeter vinum, dein aves vel alia animalia, fabas et talia. — b. Cantus, oratio vel alius ritus nondum usitata fuerunt ad offertorium, si excipias osculum pacis, quo incipiebat, ut lustinus dicit: « Inter nos osculo salutamus precibus finitis » (Apol. c. 65.). Hoc ritu maiores nostri sequi voluerunt monitum Salvatoris, ante sacrificium nimirum se reconciliando cum fratribus. 4°. Peracta oblatione donorum, antistes precationem summam eucharisticam (eucharistisches Hoehgebet, eucharisztikus csùcsimadsag) seu anaphoram (=oblationem) exordiebatur. S. lustinus succincte describit hanc orationem: « Fratrum antistes... laudem et gloriam Patri universorum per nomen Filii et Spiritus Sancti sursum mittit, ct gratiarum actionem pro eo, quod hisce ab eo dignati sumus, prolixe instituit, quibus precibus gratiarumque actionibus abso­ lutis, omnis qui adest populus adclamat, dicens: « Arnen ». (Apol. c. 65.). Pri­ mum exemplum textualc talis anaphorae habemus apud S. Hippolytum ante 217. Anaphora haec typum prae se fert christologicum, Jungmann distinguit anaphoras typi synagogalis, quae gratiarum actionem a creatione mundi exor­ diuntur, continuantur narratione factorum populi electi et transeunt ad Chris­ tum coenamque ultimam. Trisagion, i.e. triplex « sanctus » per Cherubim canta­ tus, e synagogali cultu transsumptus cantabatur post huiusmodi anaphoras. Anaphora tertii typi est anaphora hellenistica, quae terminis technicis, meta­ phorisque Graecae philosophiae utens has orationes composuit. 5°. Communio valde simplicis ritus fuit aevo catacumbarum, qui adumbra­ tur iam ab Hippolyto. Episcopus « rationem reddit » de his, quae accipiunt fideles, i.e. precationem aliquam praeparatoriam dicit, deinde « frangens panem 296 I. ECCL. SACRIFICANS. singulas partes » porrigit, e quo sequitur, quod iam unum panem consecrabant. Verba quibus Eucharistiam porrigit, sunt: « Panis coelestis in Christo Icsu », ad quae recipiens respondet: « Arnen! » « Presbyteri vero, si non fuerint suffi­ cientes, teneant calices et diacones ». Ritum, quo accipiunt Eucharistiam, pe­ nitus describit cca 348. S. Cyrillus Hierosolymitanus, qui ritus verisimiliter iam etiam saec. III-o usurpatus fuit. « Sinistram — dicit praelaudatus Doctor — velut thronum subiiciens dexterae, utpote regem suscepturae, et concava manu suscipe corpus Christi, respondens Amen. Oculis vero caute sancti corporis contactu sanctificatis, illud percipe, adtendens, ne quid ex eo tibi depereat ». (Cat. mystag. 5,21.). 6°. Talis ergo fuit ritus Missae tribus prioribus saeculis. Ut dictum est, delineamenta eadem erant, contentum variabat, sed tamen etiam hoc aevo iam adsunt elementa, quae inde a his temporibus ad nostra usque remanserunt. Haec autem sunt: Salutatio populi per a Dominus vobiscum » et responsum populi per « Et cum spiritu tuo ». Omnis oratio concludebatur per doxologiam finalem quae ubicunque habe­ tur. In his semper habetur allusio ad aeternitatem verbis: α Per omnia saecula saeculorum ». Summa prex eucharistica semper introducitur per dialogum·, a Sursum corda » et » Gratias agamus Domino Deo nostro » et in fine, respective in me­ dio huius anaphorae cantatur: « Sanctus, Sanctus, Sanctus ». 2. Actas aurea Missae (saec. IV-VI.) Persecutiones trium priorum saeculorum, vita fere perpetui timoris subito mutata est post pacem Constantinianam in maximam libertatem Evangelii, cuius semitas gradiens Ecclesia liberata respiravit. Dilatato corde praedicans Evangelium, spatium invenit vitae suae liturgicae uberius evolvendae, quam statim ab initiis sedulo excoluit. Basilicae namque toto in Imperio coelo adsurrexerunt Missaeque officioque divino ad evolvendas pulchritudines suas uberri­ mum spatium praebuerunt. Etsi loca sacra immense dilatata populi sacri maximas turbas capere potuerunt, necessarium tamen erat etiam segregata pars christiani gregis quae ducem se posset praebere catervae fidelium in peragen­ dis sacris functionibus. Consociationes, « asketeria » vocata, fuerunt in singulis urbibus, quae in se comprehendebant « monazontes » et « virgines », eos easque. qui viam secuti consiliorum evangelicorum, adhuc domi in saeculo vivebant, sic autem ac si non essent de hoc saeculo. Hi semper visitantes basilicas, omni die ibi communes orationes fundentes, fundamenta iecerunt officio divino, primario officio nocturno, seu vigiliis. Vigiliae nocturnae iam non solum diebus dominicis, sed etiam aliis diebus celebrabantur, divinas illas laudes hi viri et virgines decantabant. Vigiliae sic disiunctae sunt a Missa, quae initio huius saeculi aurei iam horis matutinis celebrari incipiebat. In memoriam vigiliarum, rudimenti instar exigua aliqua « vigilia » ante Missam habebatur, quam vocari coepere « Missam catechumenorum », qui post eam secedere coacti sunt. Xevum hoc aureum binis modis Missae liturgiam ditavit: tum per evolu­ tionem rituum, tum autem per aliqualem fixationem textuum et caerimoniarum. E) Evolutio Missae. 297 Evolutio praesertim cernitur in ortu quatuor processionum in Missa (a), fixatio in eo, quod fixae redduntur cantilenae (b), et in creatione Canonis Romani (c). a) Origo quatuor processionum in Missa. Tum in Occidente, tum in Oriente inveniuntur inde a saeculo IV. ingressus sollemnis in basilicam (introitus=« mikra eisodos »), processio cantu comitata Evangelii (graduate = « prokeimenon ») processio offertorii cum cantu (offerto­ rium = « megalc eisodos ») processio cantibus comitata ad communionem (com­ munio = « koinônikon »). 1°. Necessaria evasit ulterior evolutio ingressus sollemnis cleri ad Missam, quando episcopus circumdatus clericis suis et cantoribus in basilicam introivit nil enim molestius quid pompa sollemni quae silentio fit. Ideo invectus est ad ingressum cleri ad Missam cantus introitus, Missamque catechumenorum iam deinceps non tectionibus, sed hoc cantu sollemni exordiebantur. Mos fuit psal­ mum aliquem eligere, ad cuius cantum populus per eandem antiphonam respon­ debat, unicuique versui eam concinens. Romae saeculo V-o certe iam invectum invenimus introitum. Plerique cantus ad introitum iam leguntur Antiphonali Romano saeculi VIII-i (PL 78,641.). 2°. Processio ad euangelium itidem saec. V-o iam habetur. Cantus psalmo­ rum inter lectiones vetustissimus erat, ut vidimus, nunc brevi psalmo responsorio ante evangelium adhuc processio sollemnis adiungebatur, ut sollemnitas maior fieret. Diaconus enim librum evangeliorum, plerumque ditissimis ornamentis praeditum, utpote symbolum ipsius Christi, ab altari ad ambonem, praeeunte thuribulo, asportabat. Graduate seorsim est rudimentum psalmi responsorii inter tectiones, ergo post epistolam; Alleluia autem est cantus sui iuris sumptum (selbststündig, onallô), praeparans evangelium. Evangelium enim bonus nuntius est, cantus alleluiaticus ergo dignissime praecedit annuntiationem boni nuntii. In formulis vetustissimis saepe invenimus alium esse Psalmum Gradualis et alium Alleluiaticum. 3°. Ad offertorium decursu saeculi propter numerum fidelium semper crescentem necessarium erat ordinare populi ingressum ad altare, ut tradat dona sua. Ut nec hic actus prolixior factus taedium generaret, saeculo IV-o introductus est cantus psalmi responsorii, i.e. fideles eadem antiphona responde­ bant ad singulos versus psalmi, cuius usus primus testis est Augustinus. Hi psalmi cum antiphona vel ideam sacrificalem Missae, vel ideam centralem festi exprimebant. Inde a saeculo XI. tantum nuda antiphona remansit ad cantum offertorii, eodemque tempore etiam processio offertorii in desuetudinem abiit. 4°. Ad communionem quoque necesse duxerunt cantum, quia propter mul­ titudinem communicantium distributio s. communionis in longius ibat. Primus testis huius cantus ad processionem communicantium est S. Cyrillus Hieroso­ lymitanus, narrans, quod soliti erant Psalmum 33-um cantare ad communio­ nem. Liturgia Romana varietati indulgens etiam hunc cantum variabilem reddit. Hoc quod hodie habetur in gradualibus libris, est tantum antiphona sola relicta veteris cantus. Permissum est etiam hodie communionem cum Psalmo cantare, et quidem cum suo Psalmo, i.e. si communio e Psalmo aliquo deprompta sit. secus cum Psalmo congruente solemnitati et actioni (Inst. 3 sep. 1958, 27). 29S I. ECCL. SACBIFICANS. Opus secundum aetatis aureae circa Missam fuit, quod: b Fixae redduntur cantilenae et lectiones. Quatuor cantuum variabilium evolutionem vidimus, praeter hos etiam cantus invariabiles Missae incrementa dederunt. 1°. Canticum a Sanctus » iam antiquissimum erat aetate aurea, sed tres abi accesserunt. Et quidem: 2°. Cantus litanicus « Kyrie » saeculo IV-o iam usu venit; Aetheria enim Hierosolymis audiebat « Kyrie eleison », qua responsum ad petitiones per dia­ conum prolatas, sed adiungit tantum, quod domi, in Aquitania, responsum hoc < Domine, miserere » est. Deprecatio vocata « Gelasii » testatur hunc cantum saeculo V-o etiam Romae in usu fuisse. S. Gregorius Magnus deprecationes supprimens litanias ad solum cantum « Kyrie eleison » reducebat, adiungendo etiam cantum a Christe eleison »; amborum cantus autem indeterminatim fiebat, ut I. Ordo Romanus ostendit: « Prior scholae custodit ad pontificem, ut ei annuat, si vult mutare numerum litaniae ». 3°. Gloria in excelsis, cuius textus iam a IV-o saeculo aderat, est sicdictus « psalmus idioticus » (hoc est: « privatus ») extra Psalmos Scripturae. In Oriente canius hic mirandus in matutinis laudibus, a orthros » vocatis, locum habebat, in Occidente vero in Missa catechumenorum. Symmachus (t 514.) cantum eius iam ad festa martyrum et dominicarum extendit, ergo saltem saeculo V-o iam in usu debuit esse. Romae solum in Missis episcopalibus utebantur hoc cantu, sed iam aevo Carolingico in regno Francorum etiam sacerdotes Gloriam decan­ tabant. 4°. Cantum Symboli Nicaeno-Constantinopolitani, « Credo » quoque hoc loco memorare debemus, etsi Romae solummodo versus 1014. in Missa locum suum occupavit, sed alicubi iam inde a saeculo V-o in usu fuit. Antiochiae patriarcha Petrus Fullo (470-478.) Symbolum ante α Pater noster » introduxit. Constantinopoli Timotheus (511-517.); ab Oriente ecclesiae Hispanicae in litur­ giam mozarabicam invexerunt morem cantandi Credo, unde etiam liturgia Gal­ licana hoc transsumpsit. 5°. Cantus tum variabiles, tum invariabiles ordinati sunt fixique redde­ bantur tum quoad textum tum quoad melodiam a S. Gregorio Magno (t 604.), cuius partes in cantu « Gregoriano » in dubium vocatae sunt primo ab editore Antiphonalis Romani (Goussainville 1675.), dein a F. A. Gewaert (1S90.) et aliis. Rceentiores inquisitiones certum reddiderunt, quod opus hoc ordinationis ct fixationis iure insignitur nomine Gregorii Magni, non autem, ut voluerunt, Gre­ gorii II. 731.), vel Gregorii III. (1741.). Testimonium indubium reddit Egberlus Eboracensis (York) anno 732. scribens: α ...noster didascalus beatus Gregonus in suo antiphonali et missali libro per paedagogum nostrum beatum Augu­ stinum transmisit... » (PL 89.441.). Tempore Gregorii Magni Oriens et Occidens iam quoad ritum divulsi sunt, .'•hinc solummodo evolutionem Missae in Occidente indagamus, cuius deinde opus fuit nobilissimum: E) Evolutio Missae. 299 c) Creatio Canonis Romani. 1°. Forma primigenia Canonis iam saeculo IV-o ad finem vergente aderat. S. Ambrosius in opere suo « De Sacramentis », quod nunc ab omnibus tam­ quam eius genuinum opus habetur, verbotenus allegat quatuor orationes cen­ trales (« Quam oblationem », « Qui pridie », « Ergo memores », et « Supra II mese di maggio nel sccolo decimottavo, Modena 1892. — //. Thurston, 1 h« Month of Miry, tn: The Month 1901 (1), 470-483. — J. Metzler, Die Marien-Maian- » G) Exerc. statis temporibus. 487 dacht in ihrer historischen Entwicklung und Ausbreitung, in; Katholik 1909 (1), 100-125, 177-188. 262-282. — Idem, Die Maricn-Maiandacht, ihre Ens t ehung, Entwicklung und Ausbreitung, in: Zeitschr. f. Asz. u. Myst. 1928, 84-101. — M. Righetti, Storia liturgica II (1946), 246. — P. Morganti, Il mese di maggio per i sacerdoti, 3. ed. Milano 1957. c) Mensis Sacratissimo Cordi Jesu dicatus est mensis iunius, vel alius iuxta Ordinarii prudens iudicium (cf. Ench. Ind. nr. 253.). 1°. Pius IX. universae Ecclesiae praescripsit festum SS. Cordis anno 1856., quod dein Leo XIII. 1889. ad ritum dupl. I. cl. evexit. Inde paulatim, quia festum hoc mobile fere semper mense iunio celebratur, in consuetudinem venit totum mensem iunium in honorem SS. Cordis Jesu consecrare. Haec pia exercitia mensilia praelaudantur a Pio XI. suis Litteris Encyclicis de die 8. maii 1928. datis « Miserentissimus Deus », item a Pio XII. Enc. « Mediator Dei » connumerantur « supplicationes quae per Iunium mensem ad sacratissi­ mum Cor Jesu admoveri solent » inter pietatis exercitia comprobata atque dilaudata (n. 180.). 2°. Publica haec exercitia fieri solent devotionibus pomeridianis cotidie vel pluries per hebdomadam celebratis. Quod expositionem attinet, cf. dicta supra b. 2°. Fidelibus qui mense iunio vel alio iuxta Rev.mi Ordinarii prudens iudicium, pio exercitio in honorem SSmi Cordis Jesu publice peracto devote interfuerint conceditur: Indulgentia decem annorum quolibet mensis die, ple­ naria, si diebus saltem decem huiusmodi exercitiis vacaverint, et praeterea peccatorum veniam obtinuerint, eucharisticam Mensam participaverint, et ad Summi Pontificis mentem preces fuderint », pro iis vero, qui privatim hoc fe­ cerint, septem annorum quolibet die mensis indulgentia conceditur, plenaria autem suetis conditionibus, « dummodo quotidie per integrum mensem idem obsequium peregerint, at ubi pium exercitium publice habetur, huiusmodi indulgentia ab iis tantum acquiri potest, qui legitimo detineantur impedimen­ to, quominus exercitio publico intersint » (Ench. Ind. nr. 253.). Litteratura. D. Rouirais, Mois du Sacré-Coeur de Jésus, 4. ed. Montreuil 1866. — N. Milles, De rationibus festorum Sacrat. Cordis 5. ed. Oeniponte 1885. — J. R. Rainvel, Dévotion au Sacré-Coeur, 5. ed. Paris 1919. — A. Vermeersch, Lehre und Liturgie der Herz-Jesu-Verehrung, Innsbruck 1925. — D. Castelein, De cultu eucharistici Cordis Jesu, Paris 1928. — J. Stierli, Cor Salvatoris. Wege zur Hcrz-Jesu-Vcrehrung, Freiburg i. Br. 1954. d) Pia exercitia mense iulio in honorem pretiosissimi Sanguinis D.N.J. Christi publice peracta, 1°. Pius IX. dic 10. aug. 1849. praescripsit Festum pretiosissimi Sanguinis pro universa Ecclesia, ut « fidelium corda, hisce praesertim temporibus qui­ bus inimicus homo in Dominico agro superseminavit zizaniam et multos insi­ diis. fraudibus, erroribus decipere atque irretire conatur, amore erga hoc Re­ demptionis nostrae pretium magis magisque excitentur ct inflammentur ». Pius vero XI. recurrente anno ab humani generis redemptione undevicies centena­ rio 1933. ad ritum dupl. I. cl. evexit. Inde ab aliquibus decenniis mensis iulius dicari coepit devotionibus cotidianis in honorem pretiosissimi Sanguinis. Optime recitantur novae Litaniae de Prêt. Sanguine (CRit d 24. feb. 1960). ( i 4SS II. ECCL. ORANS. 2 . Indulgentiae pro piis exercitiis publice peractis omnino eaedem sunt ac pro exercitiis publicis in honorem SS. Cordis elargitae (sub c. 2°. Ench. Ind. nr. 217.). — De Sanguine Chr. cf. Ileort. F. 5. e. c) Publica recitatio SS. Rosarii mense octobri. 1°. Notio et momentum SS. Rosarii, a. Rosarium definitur per magiste­ rium ecclesiasticum : « Supplicandi genus praestantissimum ex angelico prae­ conio consertum, interiecta oratione dominica, cum meditationis officio con­ junctum » (Leo XIII. « Diuturni temporis » 5. sept. 1898.). Varia nomina huius precandi generis sunt: Rosarium (in permultis linguis usitatum: rosario, rosai­ re, rosary, Rosenkranz, rozanca, rôzsafüzér), « velut si rosarum suavitatem ve­ nustatemque sertorum contextu suo imitetur, quod quidem peraptum est institutum colendae Virginis, quae Rosa mystica Paradisi merito salutatur » (Leo XIII. « Fidentem piumque animum » 20. sept. 1896). Vocatur etiam « Corona » i.e.sertum, quia « magna Jesu et Matris mysteria, gaudia, dolores, triumphos felicibus reddit sertis connexa » (Leo XIII. « Octobri mense » 22. sept. 189L). Nomen e medio aevo vetustissimum est « Psalterium B. Mariae Vir­ ginis », quia 150 Salutationes angelicae locum tenent 150 Psalmorum. Etiam a filo granularum quo salutationes numerantur, exorta sunt nomina, quia — ut (2°. b.) videbimus — cum hoc filo primitus recitationes « Pater noster » nu­ merabantur; nomina adhuc hodie vigentia sunt: Patenôtre in Gallia, germanice α Pater n seu « Pater», imo in Germania meridionali « Nuster » (= noster»), croatice « Ocenas » (= pater noster), hungarice « Numerator sacer» (szentolvasô). b. Momentum maximum SS. Rosarii elucet e decem Encyclicis Rosarium tractantibus Leonis XIII. (1) Maxima efficacitas huius precandi generis e dua­ bus praecipue rebus derivatur, est enim primo: precatio perseveranter assidua iuxta invitamenta Christi: petite, quaerite, pulsate, « ad similitudinem paren­ tis optimi, qui liberorum vult quidem indulgerc optatis, sed etiam gaudet se diu rogari ab eis et quasi precibus fatigari ». Secundo efficacitas conspici po­ test in eo, quod oratio complurium in unum collate, ad quod probandum Leo XIII. allegans effatum Domini Mt 18, 19 s. (« Si duo ex vobis consenserint »), Tertulliani nervose dictum citat: « Coimus in coctum et congregationem, ut ad Deum, quasi manu facta, precationibus ambiamus, haec Deo grata vis est » (Apologet, c. 39.). (« Adiutriccm populi » 5. sept. 1895.). — (2) Rosarium exhi­ bet idoneum fidei praesidium: per continuam recitationem precum nobilissi­ marum, orationis Domini et salutationis evangelicae et angelicae enim vali­ dissime exprimitur ac indicatur fides in Deum, quae nutritur etiam mysteriis decursu orationis meditatis. (« Diuturni temporis » 5. sept. 1898.). — (3) Rosa­ rium per hanc ipsam meditationem mysteriorum insigne exemplar virtutum no­ bis proponit. « Gaudiorum mysteria » docent fideles « simplicitatem inorum et candorem animorum, perpetuam docent consensionem, nullam ordinis pertur­ bationem »; « dolentia mysteria n alliciunt fideles ad non α recusandum dolo­ rem et dura acriter non propulsanda » docentque quod « facere et pati fortia christianum est ». » Gloriosa mysteria » remittunt animos fidelium ad « potioretn patriam in aevi sempiterni beatitate », ostenduntque eis « omnibus in caelum cursum patere » (» Laetitiae sanctae » 8. sept. 1893.). I G) Exerc. statis temporibus. 489 2°. Historia SS. Rosarii. Rosarium e tribus elementis componitur: e reci­ tatione 150 Ave in decadibus per « Pater noster » separatorum, dein e medi­ tatione mysteriorum inter orandum, demum e numeratione orationum, quae fit usu « coronae » seu fili granorum. a. Multiplicatio orationis « Ave Maria » saec. XII-o, aevo praegothico iam incipiebat. Huius usus praecursor fuit multiplicatio a Pater noster » penes fra­ tres laicos Clunyaccnsium, qui loco officii divini debebant certum numerum « Pater noster » cotidie recitare, sicut etiam Templarii iuxta Statuta anni 1128 cotidie 57 « Pater noster n recitare obligati fuerunt (Holstenius, Codex Re­ gularum, ed. 1759, II, 433.). Loco « Pater noster » incoeptum est multiplica­ tio « Ave Maria », sic Aibertus versus 1140 cotidie « quinquagesies prostrato corpore, sc. articulis et digitis sublevatis in unaquaque flectione dicens: Ave Maria » recitabat (Acta Sanet, apr. I, 674). Distinctionem 50, 100 vel 150 « Ave Maria » in decades incipiebant eremitae Angli inter a. 1150-1200, nam ora­ tione quadam interiecta inter 10 Ave distinguebant decades (e ms-o Musaei Britannici » The Ancren Riwle » iuxta Thurston in DAL III, 403.). Interlectio « Pater noster » inter singulas decades per Hcnricum Calcariensem O. Carth. (t 1408) coepta est. b. Simul cum hac multiplicatione orationum coepit usus « coronae ». etsi consuetudo utendi tali filo vetustissima est, nam iam saec. IV-o Paulus eremita 300 suas orationes cotidianas cum 300 « lapidibus calculariis » (Zahlsteinchen, szamlalô kavies) numeravit. Christiani orientales grana vel gem­ mas filo inseruerunt sicque orationes numerabant (« kombologion »). Iam «Pater noster» cum tali filo dinumerabatur, inde nomen talis a coronae» sume­ batur a «Pater noster». c. Meditatio de mysteriis Domini commendabatur saec. XV-o ineunte a Dominico Prutheno O. Carth. Mysteria tamen valde diversa erant, fuit qui ad unumquodque Ave singula mysteria commendavit. Hodierni Rosarii institutor et propagator B. Alanus Rupensis O. P. (Alain de la Roche t 1475) evasit, ad singulas decades meditationem de peculiari mysterio suadens. Ipse etiam fun­ davit « Fraternitatem Psalterii B.M.V. », quae a Sixto IV. comprobata cito fere per totam Europam divulgata est. d. Festum SS. Rosarii memoria est victoriae navalis de Tureis ad Echinadas insulas die 7. octobris reportatae, de quo cfr. infra Heortol. G. 7. a. 11°. Propter ipsam hanc festivitatem mense semper octobri celebratam Summus Pontifex Leo XIII. a. 1885. exercitia mensilia per eumdem mensem instituit (cf. 4°.). 3°. Leges SS rosarii, a. Credo et tria Ave initio Rosarii non pertinent ad essentiam Rosarii, nec « Gloria Patri » post decades. b. In recitatione sive privata sive communi initio decadis breviter enim tiari consuevit mysterium meditandum. In quibusdam regionibus vero inde a remota aetate viget consuetudo addendi cuilibet salutationi angelicae post vo­ cem « Jesu » brevem hanc annuntiationem (e. gr. « Benedictus fructus ventris tui Jesus, qui a mortuis resurrexit »). sic Germaniae ditionibus, in Austria. Helvetia, Hungaria. Pius IX. anno 1859. pro locis ubi mos iam invaluerat, in- 490 II. ECCL. ORANS. dulsit, ut fideles tali ratione Rosarium recitantes indulgentias valeant lucrari, quod Benedictus XV. anno 1921. iterum confirmavit « favore omnium, qui iuxta praedictum morem in quibuslibet locis SS. Rosarium recitare consueve­ runt » (S. Poen. 22. Jan. 1921.). c. Recitatio Rosarii fieri debet « coronam n tenendo manibus; si plures simul recitent Rosarium, sufficit, si unus tantum utatur « corona », alii vero inter orandum possunt etiam leviora opera manuum peragere. (Anler p. 240). d. Si fideles causa quominus n coronam » deferant coronam (vel Viae Crucis), sic iuxta operis manualis vel quacunque alia causa impediti sint, manibus teneant, sufficit, si quomodocunque secum crucifixum quo uti possunt ad lucrandas indulgentias S. Poenit. (decr. 9.nov.l933.). e. Decades singulae separari possunt ab invicem, dummodo recitatio sal­ tem quinque decadum eodem die absolvatur (C. Indulg. 8. jul. 1908.). f. Indulgentiae pontificiae pro recitatione SS. Rosarii sunt: Semper sup­ ponitur recitatio tertiae partis, i.e. quinque decadum in decursu unius diei naturalis. Indulgentiae partiales: quinque annorum pro recitatione privata, decem, pro recitatione cum aliis, sive privatim, sive in familia, sive in publica devotione facta. Plenaria conceditur suetis condicionibus: si cotidie per inte­ grum mensem recitatio facta sit: pro recitatione privatim facta semel in men­ se si una cum aliis: in ultima singulorum mensium dominica, addita ecclesiae vel publici oratorii visitatione, si saltem ter in qualibet ex praecedentibus hebdomadis eandem recitationem persolverint (Ench. Ind. nr. 395 a.b.). Pro recitatione in familia facta, si tertiam Rosarii partem in familia per hebdoma­ dam cotidie recitaverint plenaria conceditur bis in mense, insuper quolibet sab­ bato, praeterea duobus aliis diebus in hebdomada, ac insuper in singulis eius­ dem Deiparae festibus quae in calendario universali reperiuntur (S. Poenit. 11. oct. 1954.). Indulgentia maximi momenti est plenaria indulgentia totiesquoties iis concessa, qui « coram SS. Eucharistiae Sacramento publice exposito vel etiam tabernaculo adservato tertiam Rosarii partem pia mente recitave­ rint », si « praeterea peccatorum veniam obtinuerint, et ad s, synaxim acces­ serint » (Ench. Ind. nr. 395. c.). g. Indulgentiae aliae acquiri possunt super has supradictas, si « fideles de more utantur corona ab aliquo religioso Ord. Praed. vel ab alio sacerdote fa­ cultate pollente benedicta » (ibid nota 2.). Indulgentiae hae aliae sunt: si co­ rona benedicta sit a sacerdote O.P., per recitationem singuli « Pater » et « Ave » lucrantur indulgentias centum dierum, Rosarium a facultate habente benedici debet (Rit. Rom. Tit. IX. c. 11, 35 et 36. brevior). Corona Crucigerorum est eadem corona Rosarii B.M.V., quae si benedictionem accepit a facultatem ha­ bente, tunc praeter supradictas indulgentias adhuc 500 dierum indulgentiae lucrari possunt pro singulis « Pater » et » Ave ». (Anler, Comes past. 239.). h. Rosarium benedici debet ad lucrandas indulgentias a sacerdote Ο. P. qui a legitimo superiore eiusmodi facultatem accepit, inde a die l.apr.1933. nuperiores non possunt concedere sacerdotibus ad ordines vel congregationes non pertinentibus ullam facultatem (indulgentias apostolicas obiectis adnectendi — benedicendi coronas — crucifixos ad lucrandas indulgentias pro Viae G) Exerc. statis temporibus. 491 Cnicis exercitio — impertiendi benedictionem papalem in fine concionum). Qui talem facultatem ante hoc tempus iam habuerint, uti possunt ea, sed « qui ex supra memoratis induitis pothac augeri cupiunt », tale indultum solum di­ recte et immediate a S. Pocnitentiaria obtinere possunt oblatis proprii Ordi­ narii ad rem litteris commendatitiis » (S. Poenit. 20.mart.1933.). 4°. Leges exercitii mense octobri. a. Lex fundamentalis est decr. S. C. Rit. 20.aug.1885 (cf. d 3666): « Quoadusque tristissima perdurant adiuncta, in qui­ bus versatur catholica Ecclesia, ac de restituta Pontificis Maximi plena liber­ tate Deo referre gratias datum non sit, in omnibus catholici orbis cathedralibus et parochialibus templis et in cunctis templis et publicis oratoriis B. Ma­ riae Virgini dicatis, aut in aliis etiam arbitrio Ordinarii designandis, mariale Rosarium cum litaniis Lauretanis per totum mensem octobrem quotidie re­ citetur ». Post pacta Lateranensia anni 1930. aliqui auctores opinabuntur, hanc legem cessasse (cf. Lesage col. 916), at usu universalis Ecclesiae, qui etiam in Kalendario universali relucet (e.gr. anni 1961. p. 114) ubique continuantur haec exercitia mensis octobris, fidelibus iam a multis decenniis consueta, quae sine scandalo iam removeri non possent. b. Praescribuntur: recitatio communis saltem tertiae partis Rosarii, i.e. quinque decades; post recitationem Litaniae Lauretanae sunt dicendae (decr. allegatum), post Litanias dici debet oratio « Ad te o beate Joseph in tribu­ latione nostra confugimus » (Leo XIII. Enc. « Quamquam pluries » 15.aug. 1889, C. Rit. d 7.dec.l900., textum cf. Ench. Ind. nr. 476.). c. Duplici modo potest fieri devotio cotidiana, sed aliquo modo obliga­ toria est (1) Primus modus est in devotione extra Missam: Sanctissimum in ostensorio sollemniter exponitur, dein fit recitatio Rosarii, Litaniarum et ora­ tionis ad S. Joseph, dein datur benedictio (C. Rit. d 3666.26.aug.18S6.). Iuxta idem decretum ubi expositio Sanctissimi « sollemni modo, nempe per ostensoriuin fieri haud valeat, eadem per modum exceptionis peragi possit prudenti in­ dicio Ordinarii cum s. pyxide, aperiendo se. ostiolum ciborii (i. e. tabernaculi), et cum ea populum in fine benedicendo ». — (2) Alius modus est, quod reci­ tatio Rosarii etc. fit mane intra Missam, Missa non est celebranda antea, sed Sacrum intra preces celebrandum est (C. Rit. d 3650, 5), notandum vero, quod iuxta novissimum documentum hoc non licet, « pia exercitia actiones liturgicas aut praecedant aut sequantur » (Instr. 3. sep. 1958, 12). d. Indulgentiae concessae pro exercitiis mensilibus octobribus: septem annorum quovis die, plenaria suctis condicionibus addita visitatione ecclesiae vel publici oratorii: si die festo SS. Rosarii et per totam octavam exercitio ad­ fuerint vel privatim tertiam partem recitaverint, item plenaria si post octavam SS. Rosarii saltem decem diebus eandem recitationem persolverint (Ench. Ind. nr. 398.). At si coram Sanctissimo fiat recitatio, ut dictum est, lucrari potest in omni recitatione indulgentia plenaria (superius 3°. f.). e. Preces Rosarii etiam diebus 1. et 2.nov. recitandae sunt (C. Rit. d 4. jul.1947, cf. Eph. Lit. 1954. 372.). Litteratura. Th. Esser, Unsener lieben Frauen Rosenkranz, Paderborn, 1S89. — //. Thurston, Cha­ pelet, in: DAL HI (1914) 399-406. — X. Faucher, Les origines du Rosaire, Paris 1923. — 492 II. ECCL. OHANS. M. Righetti, Storia lit I (1959) 181-2, II (1946) 245-6. — F. \V. William, Geschichte u. Gt bi technic des Rosenkranzes, Wien 1948. — G. Baldeschi, Sacre cerimonie 9. cd. I (1952) 248-9. — R. Lesage, Diet. prat. lit. Roni. Paris 1952, col. 211-213. 914-916. — A/. Alain, Rosaire et liturgie, in: Oeuvre bénédict. 1957, 314-317. — L. Bertsche, Der Rosenkranz. Kevelaer 1958. f) Mense novembri pia exercitia in suffragium defunctorum. Exercitia publice peracta ditantur indulgentiis: Septem annorum quolibet dic, plenaria, si fideles saltem per 15 dies talibus exercitiis in ecclesiis v. publi­ cis oratoriis interfuerint, suetis conditionibus (Ench. Ind. n. 589.). II. De sacris processionibus. Agere debemus 1: de notione processionum, dein 2.de historia processio­ num, demum 3.de legibus processionum. 1. De notione processionum. a) Processio definitur: α Sollemnes supplicationes, quae a populo fideli, duce clero, fiunt, eundo ordinatim de loco sacro ad locum sacrum, ad excitandam fidelium pietatem, ad commemoranda Dei beneficia eique gratias agendas, ad divinum auxilium implorandum » (can. 1290 § 1.). Populus ergo fidelis quoque peragit processio­ nem ad eamque pertinere censetur, clerus ducatum praestat iuxta leges Ec­ clesiae. Λ processione distinguitur peregrinatio sacra (pellegrinazione, pèleri­ nage, Wallfahrt, zarandoklat) quae est processio sensu latiore ad aliquem lo­ cum sacrum, ubi insigne sacrarium multos fideles etiam e dissitis regionibus allicit; saepe etiam talis peregrinatio fit Cruce praeeunte, cum vexillis, decan­ tando hymnos piasque preces recitando. h) Divisio processionum. Aliae processiones sunt ordinariae, aliae extraordinariae. Processiones or­ dinariae sunt, « quae statis diebus per annum fiunt ad normam librorum litur­ gicorum, vel consuetudinem ecclesiarum » (can. 1290 § 2.). Hae processiones ordinariae sunt sequentes e Rituali et Missali Romano. 1 . Processio candelarum in Festo Purificationis B. Μ. V. die 2. febr., quae describitur in rubricis specialibus Missalis ct Rit. Romano (tit. X. c. 2.). 2 . Processio in Dominica Palmarum (OHS 1956. D. II. Pass.). 3' . Processio in Litaniis maioribus in Festo S. Marci evangelistae et in minoribus triduo Rogationum ante Ascensionem Domini (tit. X. c. IV.). Γ. Processio in Festo SS. Corporis Christi (ibid. c. V.). 5 . Processiones aliis diebus pro consuetudine ecclesiarum sunt e. gr. pro­ cessio nocte Sabbati Sancti Resurrectionem Christi celebrans: in Germania, \ustria. Czechoslowacchia, Polonia, Hungaria, vel processio ex-voto Ludovici XIII die festo Assumptionis Deiparae in Gallia, processiones ad Vespe­ ras paschales, in Dominicis ante Missam sollemnem, processiones cum SS. Sacramento in tertia cuiusque mensis Dominica in Italia, quas fuse describit 11) Processiones. 193 tie Amicis (p. 362-364), processiones Scapularis B.M.V. de Monte Carmelo, processiones SS. Rosarii prima Dominica octobris, ct fere ubique processio in die patrocinii dedicationis vel Titularis ecclesiae. c) Processiones extraordinariae sunt, « quae aliis publicis de causis in alios dies indicuntur » (can. 1290 § 2.), non ergo recurrente cyclo liturgico statis diebus cuiusvis anni; at etiam hae processiones extraordinariae ad normam liturgicorum librorum ordinan­ tur. Rit. Romanum sequentes processiones extraordinarias exhibet: 1°. 2°. 3°. 4°. 5°. 6°. 7°. 8°. 9°. Processionem Processionem Processionem Processionem Processionem Processionem Processionem Processionem Processionem ad petendam pluviam (tit. X. c. VI.). ad petendam serenitatem (c. VII.). ad repellendam tempestatem (c. VIII.). tempore penuriae et famis (c. IX.). tempore mortalitatis et pestis (c. X.). tempore belli (c. XL). in quacunque tribulatione (c. XII.). pro gratiarum actione (c. XIII.). in translatione s. reliquiarum (c. XIV.). De processionibus sub 8° - et 9° - iam egimus (superius G. 1. k. et F. 4. d.), ceterae accurate describuntur a Rit. Rom. 2. Historia processionum. a) Processio ut motus coetus alicuius cultualis fere in omnibus religionibus invenitur, naturae enim humanae psychologice optime convenit motus hic collectivus publice institutus. Processiones ideo inveniuntur in diversis culti­ bus paganis, pene Aegyptios, Babylonios. Graecos, Romanos (e. gr. « amburbalia »), praesertim vero apud populum electum Veteris Testamenti. Scriptu­ ra V. T. describit sollemnes pompas, quibus arca foederis cum cantu Psalmo­ rum Jubilante populo translata fuit, per David in arcem Sion (2 sam 6. 1 Par 16), canticum processionis erat Ps 23. a Davide compositus; item enarrat proces­ sionem translationis arcae foederis in templum a Salomone exstructum (1 Reg 8. et 2 Par 5.), canticum liturgicum hac occasione concinnatum est Ps 131., ut A. Szdrényi ostendit (Quibus criteriis dignosci possit, qui Psalmi ad usum li­ turgicum compositi sint, in: Biblica 1942, 333-368.). Aevo postcxilico celebris fuit processio quae singulis annis habita est circum altare holocaustorum cum ramis palmarum, « lulabim u vocatis. b) Pronum ergo erat institutio processionum tempore Ecclesiae a persecu­ tione liberatae, praesertim Romae et Hierosolymis; in Urbe erant processio­ nes ad « stationes » seu titulos, ubi liturgia dierum insigniorum celebrata est per Papam, in Sancta vero Civitate, teste Peregrinatione Aetheriae « procede­ bant » in ecclesias Sion, Betlehem, in Golgotha exstructas. Saec. IV-V. ideo iam videmus processiones florescere praesertim occasione translationis reliquiarum martyrum de quibus S. Ambrosius (Ep. 22. ad soror.) et S. Augustinus referunt (Conf. IX, 7); deinde processiones pro serenitate aeris, teste Chrysostomo (Horn, contra ludos), ad postulandam pluviam, teste Socrate (Hist. eccl. VII, 22.). 494 II. ECCL. ORANS. Processiones quoque ordinariae magnae antiquitatis notam prae se ferunt: sic processio diei 2. febr. iam diu ante Sergium (t 701) celebrata fuit, nostra con­ victione iam saec. IV-V. Processionem in Dominica ante Pascha factam cum ramis palmarum primum describit Aetheria (c. 31), post saec. V. hic mos primo in Gallia, dein in ceteris Occidentis regionibus paulatim introductus fuit. Li­ taniarum maiorum processio institutionis est Romanae, etsi primus testis hu­ cusque cognitus solum S. Gregorius Magnus est, tamen certo iam diu ante eum in usu fuit. Notandum quod huic processioni remansit nomen primigenium Romanum processionis: « Litaniae », i.e. supplicationes, nomen « processio » tantum decursu saec. XII. invaluit. Litaniae minores seu Rogationes originis sunt Gallicanae, quae versus 470 a S. Mamcrto Viennensi episcopo institutae sunt, forsitan ad subrogandas tres dies pagano cultu celebratarum « ambarvalia » vocatas, quibus agri processione circumeundo lustrabantur mense maio. Prima processio theophorica festo Corporis Christi versus 1274-1279 in Ger­ mania celebrata est, quae dein cito totum orbem catholicum occupavit. c) Peregrinationes in Terram Sanctam iam inde a saec. IV-o dirigebantur; totam Palaestinam peragrabant peregrini, in Ilierosolymam et Betlehem vero iam saec. III-o profecti sunt aliqui devoti fideles ad visitanda loca sancta. Ro­ mae inde a saec. IV-o nunquam defuere visitatores sepulchrorum S. Petri et Pauli, item coemeteriorum, quae repleta erant exuviis S. Martyrum. In Asia Minore Selcuciae sepulchrum S. Theclae « protomartyrissae », Sebaste sepulchrum 40 martyrum, in Aegypto sepulchrum S. Mennae martyris innumeras turmas peregrinorum attrahebat. Nolae in Italia sanctuarium S. Felicis marty­ ris, in Gallia sepulchrum Turonense S. Martini confessoris, Augustae Vinde­ licorum (Augsburg) in Germania sanctuarium S. Afrae, Compostellae in Hispaniis S. Jacobi Maioris Apostoli reliquias venerati sunt per saeculorum decursum. Aliae ecclesiae locales earumque Sancti in tota Europa per medium aevum im­ mensas peregrinationes excitaverunt. Aevo Novatorum, saec. XVI-o, peregri­ nationes in regionibus ditioni Protestantismi subiectis cessaverunt, tantum re­ stauratione catholica crescente iterum incrementis augescere coeperunt, Etiam in Novo mundo sanctuaria hac aetate exorta sunt, tamquam centra peregrina­ tionum, praecipue sanctuarium B.M.V. de Guadelupe nuncupatum. 3. Leges cultuales processionum. a) Licentiam dare pro processionibus extraordinariis 1°. potest Ordinarius loci: « Ordinarius loci, audito Capitulo Cathedrali, potest, ex publica causa extraordinarias pro­ cessiones indicere, quibus, sicut et ordinarii ac consuetis, ii omnes interesse debent, de quibus in can. 1291 § 1. » (cf. infra b.). Can. 1292. 2°. « Religiosi etiam exempti nequeunt extra suas ecclesias et claustra pro­ cessiones ducere sine Ordinarii loci licentia salvo praescripto can. 1291 § 2. », i.e. intra octavam Corporis Christi possunt processionem extra ecclesiae am­ bitum agere. At octava abolita est, processio tamen permissa (NCR Var. 34). 3°. « Parochus vel quivis alius nequit novas processiones inducere aut consuetas transferre vel abolere sine Ordinarii loci licentia », extraordinaria 11 ) Processiones. 495 vero processio per modum actus non censetur « nova », talem potest parochus pro suis paroccianis indicere e, gr. ad petendam pluviam (Cattcrer, Praxis ce­ lebrandi p. 225.). b) Quinam interesse debeant. 1°. Processionibus ordinariis interesse nemo constringitur, supponitur enim totam communitatem paroecialem, conventualem, vel capitularem, quae Mis­ sarum sollemniis consueto modo semper assistit, etiam processioni ordinariae intéressé. Processio vero sollemnis Corporis Christi excipitur, nam hoc festo α unica tantum sollemnisque per publicas vias processio in uno eodemque loco fieri debet ab ecclesia digniore, eique omnes clerici omnes religiosaeque virorum familiae, etiam exemptae et laicorum confraternitates interesse debent, regularibus exceptis, qui in strictiore clausura perpetuo vivant, aut a civitate ultra tria millia passuum distent n (can. 1291 § 1.). 2°. lidem omnino, ut dictum est, debent interesse processionibus extraor­ dinariis. 3°. « Processionibus alicuius ecclesiae propriis interesse debent omnes clerici ecclesiae adscript! » (can. 1294 § 2.). Sacerdotes ergo, qui solum Mis­ sam celebrant in aliqua ecclesia, val confessiones interdum ibi excipiunt, vel sacerdotes in territorio alicuius paroeciae habitantes ad tales processiones co­ gi nequeunt. c) Curae Ordinarii loci committitur vigilantia super processiones. Tria debent Ordinarii, eorumque vice parochi et superiores attendere·. 1°. Ut sacrae processiones ordinate procedant (can. 1295 et Rit. Rom. tit. X, c. L). Ordinario loci non competit pervertere et immutare ritum seu ordi­ nem processionis, etiam capitulo consentiente (C. Rit. d 1048.). 2°. Ut processiones debita modestia perficiantur (can. 1295.). Huius mo­ destiae regulas inculcat Rit. Romanum: « Omnes decenti habitu, superpelliceis vel aliis sacris vestibus, sine galeris, nisi pluvia cogente, induti, graviter, modeste, ac devote, bini suo loco procedentes, sacris precibus ita sint intenti, ut, remoto risu mutuoque colloquio, et vago oculorum aspectu, populum etiam ad pie devoteque precandum invitent » (Tit. X. 1,3.). 3°. Ut ea reverentia ab omnibus perficiatur processio, quae piis ac religiosis eiusmodi actibus maxime convenit (can. 1295.). Contra reverentiam debitam sunt aliqui abusus: « Edendi ac bibendi abusum, secumve esculenta et poculenta ferendi in sacris processionibus agrisque lustrandis, et suburbanis ec­ clesiis visitandis, tollere parochi studeant, ac fideles, praesertim die Dominica, quae proxime Rogationes antecedit, quantum hoc dedeceat corruptela, saepius admoneant » (Rit. Rom. nr. 6.). d) Vexilla adhiberi possunt. 1°. « ...ubi viget consuetudo, vexillum sacris imaginibus insignitum, non tamen factum militari seu triangulari forma », sed forma consueta quadrata 496 JL ECCL. ORANS. (Rit. Rom. nr. 5.). Vexilla tantum benedicta adhiberi possunt (C. Rit. d 3679, 1. et 2.). 2°. Non possunt adhiberi vexilla evidenter impia, « quae praeferunt emb­ lemata manifeste impia vel perversa », vexilla nationalia in pompa funebri tole­ rari possunt, dummodo feretrum sequantur, in ecclesia veio non, nisi timean­ tur secus turbae ac pericula (S. Offic. 3. oct. 1887.). 3°. Nequeunt benedici, itaque admitti in processionibus non possunt ve­ xilla cuiusvis partis civium (vulgo: partito politico) iuxta deer. S. Officii (20. mart.1947.). — Processioni semper: e) « praeferatur Crux » (Rit. Rom. n. 5.). 1°. Crucifixi effigies subsequent! clero terga vertere debet (C. Rit. d 1538, 1), acolythi duo cum candelis accensis hinc inde procedunt. 2°. Thuriferarius praecedit Crucem immediate, quasi viam lustrans. 3°. Minister Crucem portans est convenienter subdiaconus tunicclla in­ dutus vel saltem clericus superpelliceo vestitus (C. Rit. d 2362, 2.). f) Praecedentia processionis: 1°. Laici a clero separati, feminae a viris separatae procedunt (Rit. Rom. nr. 4); ante confraternitates laicorum debent incedere (C. Rit. d 3388, 2; 4188, 1.). 2°. Inter confraternitates laicorum cum cappcllanis suis, qui stola indui possunt (C. Rit. d 2635), in processionibus theophoricis praecedentia debetur Fraternitati SS. Sacramenti (d 2628, 2708.). 3°. Tertiarii O.F.M., O Praed. et Carmelitarum, si proprio habitu sint vestiti, etiam Crucem primi Ordinis prae se ferre queunt (d 4163.). 4°. Postea sequuntur concentus musici seu symphoniacorum catervae (vulgo: banda musicale), si conformes sint legi Sancti Pii X.: « In pompis extra templum ab Ordinario permitti potest symphoniacorum catervae participatio, dummodo ne quovis modo profanos psallat concentus ....spirituale aliquod can­ ticum moderentur, sive latino, sive vulgari eloquio a cantoribus propositum, aut a piis congregationibus, quae pompae adsunt » (Motu proprio 22.nov. 1903 nr. 21.). Excipiuntur processiones poenitentiales, locus symphoniacorum est ante clerum (C. Rit. d 2869.). 5°. Dein sequitur clerus regularis iuxta praecedentiae ordinem, at in pro­ cessionibus theophoricis presbyteri Societatis SS. Sacramenti dignissimum locum occupant: immediate ante clerum saecularem (3426, 5.). 6°. Clerus saecularis suo ordine ita, ut quo dignior aliquis sit, eo pro­ pior est celebranti. g) Regulae generales processionum. /. Regula. Omnes habitu proprio vestiuntur: 1°. Clerici superpelliceo xel aliis sacris vestibus (Rit. Rom. nr. 3.), sic inultis in locis in processione Cor- H) Processiones. 497 poris Christi sacerdotes casula induuntur, e religiosis monachi veste chorali (cuculla), mendicantes mantello regulares superpelliceo vestiuntur, tertiarii possunt portare suum habitum, laici confraternitatum possunt sacco proprio indui. 2°. Vestimenta propria celebrantis sunt: in processionibus theophoricis superpelliceum, stola et pluviale, cuius usus stricte praecipitur (C. Rit. d 2067, 5; 2440; 3039, 3; 3697, 12), in aliis processionibus pluviale commendatur (Rit. Rom. tit. X, 4, 1.). II. Regula. Color liturgicus paramentorum est ille, qui exigitur. Exigitur a festo·, in processione Corporis Christi color albus, et etiam in omnibus pro­ cessionibus theophoricis; a Sancto seu eius reliquia: martyres colorem rubrum, confessores album postulant, ab officio processio exsequialis propter officium exigit colorem nigrum, in ceteris processionibus spiritus compunctionis exigit colorem violaceum. III. Regula. De capite cooperiendo. 1°. In processione theophorica sem­ per incedendum est nudo capite omnibus. 2°. Qui vexillum, Crucem, statuas vel imagines Sanctorum aut eorum re­ liquias gerunt, semper nudo capite incedunt (C. Rit. d 1352; 1800; 1839; 1841, 1.). 3°. Socii confraternitatum et laici nudo capite procedunt (d 3961.). 4°. Clerus in ecclesia procedit detecto capite, extra ecclesiam cooperit caput, excepto processione theophorica, vel facta cum instrumento Passionis (d 1841, 1; 3276, 2.). 5°. Celebrans vero et ministri sacri etiam in ecclesia cooperiunt caput bireto, exceptis casibus in 4° enumeratis. 6°. In actuali functione semper omnes discooperiunt, sic in absolutione, in statione intra processionem (d 1891, 2097, 7; 2895, 3580, 2.). IV. Regula. Cereos accensos in processionibus theophoricis omnes por­ tare debent, in aliis processionibus portare possunt (Caer. Ep. II, 33, n. 7.). Si cerei vel rami palmarum portantur, unusquisque manu extera cereum por­ tabit, qui est a dextera parte manu dextera, qui est a sinistra, manu sinistra, alteramque manum pectori collocet. V. Regula. Omnes semper bini procedunt, si sine candelis, tunc iunctis ante pectus manibus, oculis demissis, corpore erecto (cf. Rit. Rom. nr. 3.). Si per angustum locum transeundum sit, praecedat minus dignus digniori. VI. Regula. Altari debita reverentia facienda est. In processione theopho­ rica duplex genuflexio facienda est, quando processio procedit ab altari, in reversu vero nulla fit reverentia. In aliis processionibus altari tum in discessu ad processionem, tum in reversu facienda est reverentia, vel inclinatio, vel si adsit tabernaculum, genuflexio. Reverentiam semper bini simul facient. Litteratura. \l. Gattercr, Praxis celebrandi 2. ed. Oeniponte 1926, p. 224-226. — Mihdlyfi Akos. \ nyilvânos istentisztelet ( = Dé cultu publico), 4. ed, Budapest 1933, 630-654. — G. Schrei32. - Rado, Ench, Liturgicutn. 498 II. ECCL. ORANS. ber, Wallfahrt une! Volkstuin in Ceschichte und Lebon, Düsseldorf 1934. — L. Eisenhofer, Handbuch der kath. Liturgik, 2. ed. Freiburg i. Br. 1941, I, 262-264. — P. de Amfciî’ Caeremoniale parochorum, 4. cd. Roma 1948, 353-363. — B. Kütting, Peregrinatio reli­ giosa, Munster i. W. 1950. — R. Kriss, Wallfahrtsorte Europas, München 1950. — R. Le­ sage. Dictionnaire pratique de liturgie Romaine, Paris 1952, col. 843-849. — J. Lechner, Liturgik des romischcn Ritus, 6. ed. Freiburg i. Br. 1953, 75-76. — //. Schauerte, Wallfahrt in Vergangenhcit und in der Gegenwart, in: Theol. u. Glaube 1954. 422-442. — L. Heuschen, La procession et son aménagement pastoral, in: Par. et lit. 1959, 190-201 J. De cura Ecclesiae pro mortuis gerenda. Ecclesiae orantis est adhuc orare pro suis fidelibus vita functis, officium hoc est exclusive intercessionis pro animabus olim ad se pertinentibus, quae post mortem iurisdictioni Ecclesiae iam non subjacent, utpote ad Ecclesiam patientem pertinentes. Hoc enim supponitur de omnibus fidelibus defunctis, quod poenas adhuc luere debent in purgatorio, tunc enim solum Ecclesia orans eas adiuvare potest per modum suffragii. Ex hac suppositione ad cau­ telam facta iam inde a primordiis Ecclesiae varia genera intercessionis usiivenerunt, de quibus nunc agendum nobis restat: 1. De commendatione ani­ mae, 2. dc sepultura defunctorum, 3. de suffragiis pro defunctis oblatis. 1. Dc commendatione animae. a) Notio et momentum. 1°. Definitio. Commendabo animae est ritus sacer, quo anima decedentis aegroti Sacramentis rite iam munita iuvatur in moriendo Deique misericordiae commendatur. Procul dubio Ecclesia exemplo Christi ducta coepit piam hanc praxim, etiam nomen inde desumens, Dominus enim proximus morti cla­ more valido dixit: « Pater in manus tuas commendo spiritum meum! ». 2°. Momentum eius inculcatur ab Ecclesia: « Ingravescente morbo pa­ rochus infirmum frequentius visitabit, et ad salutem diligenter iuvare non de­ sinet, monebitque instante periculo se confestim vocari, ut in tempore praesto sit morienti... si periculum immineat, statim commendationis animae officium praestabit » (Rit. Rom. tit. VI, c. 5, 1.). Traditio inde ab antiquo aevo semper cognovit laudibusque extulit c ommendationem : « Ungere, communicare, com­ mendare, sepelire » aequo loco habebantur (scriptor saec. XII. De statu ec­ clesiae PL 159, 1002.). 3°. Divisio commendationis. Tamquam scholion pastorale Rituale primo habet caput de « Modo iuoandi morientes », quod hortamenta, admonitiones, preces jaculatorias continet quibus moribundus inter totam actionem adiuvari potest. Secunda pars est commendatio animae proprie dicta, tertia ritus in expirât ionc. b) Historia. Commendatio animae certissime iam saec. \ I-o latissime usitata fuit, sic de morte Austrebertae abbatissae legitur: « Interim, cunctis psallentibus ct sanctorum nomina seriatim invocantibus illa virtute qua valuit, voces psal­ lentium interrupit » (Acta Sanet. Febr. 11, 423.). Gelasianum primigenium iam textus habet commendationis animae (Wilson p. 299.). Partes antiquissimae J) Pro mortuis. 499 commendationis aetatem antiquitatis sapiunt, sic Litaniae, quarum solummodo quaedam nomina sunt posterioris aetatis («Abel»: Paulus V. 1614; Camillus de Loliis et S. Joannes de Deo: Leo XIII.; S. Joseph: Sanctus Pius X.), dein ora­ tio « Proficiscere n, formulae absolutoriae « Deus misericors, Deus clemens * et « Commendamus tibi Domine », item invocationes litanicae (a Suscipe Do­ mine servum tuum n) saec. λζΙ-ο iam occurrentes. Redactio hodierna commen­ dationis animae post nimiam varietatem in « Ordinibus » permultis medii aevi facta est 1614. per editionem Ritualis Romani iussu Pauli V. Ex immensa mul­ titudine precum medio aevo usitatarum assumptae sunt in hanc editionem us­ que ad hodiernum diem: formula exorcistica «Commendo te omnipotenti Deo », dein cento compositus eodem aevo formulae absolutoriae « Delicta ju­ ventutis », demum tres orationes pulcherrimae in fine commendationis ad Christum directae (« Domine Jesu Christe n). — Oratio ad B.M.V. (« Clementissima Virgo Dei Genitrix Maria ») addita est a Sancto Pio X., oratio ad S. Joseph a Pio XI. (9.aug.l922. « Ad te confugio Sancte Joseph »). — Benedictio Apostolica in articulo mortis cum indulgentia plenaria inter ritus commenda­ tionis animae locum habet (Rit. Rom. tit. VI, c. 6.), etsi saepissime iam imper­ tiri solet post administrationem Sacramentorum. Indulgentiam plenariam pri­ mo Crucigeri acceperunt, hic favor extensus est a Gregorio XL (1370-78) ad afflictos per pestilentiam, decursu temporis episcopi acceperunt potestatem dandi hanc benedictionem, quam parcissime tantum sacerdotes exercere po­ tuerunt. Benedictus dein XIV. per Constitutionem « Pia mater » (5. apri. 1747) omnibus episcopis elargitus est facultatem dandi hanc benedictionem subdelegandique eam omnibus sacerdotibus curatis. Ritum quoque hodie adhuc usitatum dictus ipse benignus Pontifex instituit, nunc parochus aliusve sa­ cerdos, qui infirmis assistit, potest eam impertiri (cf. infra De Poenit. G.5.a.4°.). c) Modus iuvandi morientes. Iuxta Rit. Romanum (tit. VI. c. 5, 2. 3. 4. 5.): 1°. Sacerdos reducat ad mentem infirmi indulgentiam concessam, proponatque quid ad eam conse­ quendam agi debeat: praesertim, ut contrito corde nomen Jesu semel vel sae­ pius invocet. 2°. Dein hortetur infirmum et excitet, ut, dum mente viget, eliciat actus fidei spei et caritatis aliarumque virtutum; octo themata a Rituali proponuntur, in quibusdam Ritualibus habentur haec themata in forma interrogationum aegroto propositarum; themata haec inveniuntur iam in « Interrogationibus S. Anselm i n (nr. 3.). 3°. Hortetur praeterea moribundum, ut, eo modo quo potest, saltem ex corde per intervalla orationes iaculatorias precetur, speciminis instar aliquae preces iaculatoriae adiiciuntur in Rituali (nr. 4.). 4°. « Haec et his similia, poterit prudens sacerdos vulgari vel latino ser­ mone, pro personae captu, inorient i suggerere » (ibid. nr. 5.), i.e. moribundo praeorare ad aures. d) Commendatio animae proprie dicta. Iuxta Rit. Romanum (tit. VI, c. VIL): 1°. Sacerdos ad commendationem animae decedentis accendens ante cubiculum infirmi superpclliceo et stola vio- 500 II. ECCL. ORANS. lacea induitur, secumque assumpto saltem clerico (ministro) uno, ingreditur, dicens « Pax huic domui », dein aspergit aegrotum, lectum et circumstantes aqua benedicta, dicens: e Asperges me Domine hyssopo » etc. Postea Salvatoris no­ stri crucifixi imaginem aegroto osculandum praebet, et verbis efficacibus eum ad spem aeternae salutis erigit, ipsamque imaginem coram eo ponit, ut, illam aspiciens, salutis suae spem sumat (nr. 1. 2.). 2°. Sequitur I. pars commendationis (nr. 3.): Litaniae moribundorum. « Accensa candela, genibus flexis, cum omnibus circumstantibus breves litanias devote recitat » ergo iuxta cap. 5. nr. 5. et rei naturam lingua vernacula (sic Gatterer, Praxis celebrandi p. 367.). 3°. Secunda pars commendationis: Itinerarium animae decedentis (nr. 4.). «Cum in agone sui exitus anima anxiatur», dicuntur orationes: «Proficiscere anima Christiana », dein formula absolutoria : « Deus misericors, Deus cle­ mens », formula exorcistica : « Commendo te omnipotenti Deo »·, postea pos­ sunt recitari 15 invocationes litanicae (a Suscipe Domine servum tuum »), de­ mum formula absolutoria : « Commendamus tibi Domine » et « Delicta iuventutis », demum duae orationes ad B.M.V. et S. Joseph. 4°. Tertia pars, complementaria commendationis, dicitur, si a diutius laboret anima » (nr. 5.). Potest legi super aegrotum evangelium S. Joannis (c. 17. 18. 19.), cum oratione pulchra « Deus qui pro redemptione mundi », quam iam Bonifatius VIII. indulgentiis ditavit, dici possunt insuper sequentes Psal­ mi (117, 118, 1. 2.), demum sequuntur « tres piae et utiles orationes, cum tri­ bus Pater noster et tribus Ave Maria in agone mortis recitandae » (tres oratio­ nes ad Christum directae « Domine Jesu Christe »). e) Ritus ad exspirationem. Iuxta Rit. Romanum (tit. VI, c. 8.) 1°. huius instantis gravitas inculcatur: « Cum tempus exspirandi institerit, tunc maxime ab omnibus circumstantibus, flexis genibus, vehementer orationi instandum est » (nr. 1.). Instat enim indi­ cium particulare animae iamiam decedentis, de quo merito monet Suarez: « Dicendum est, animam ... in instanti mortis intellectual iter elevari ad audien­ dam sententiam indicis. Et hoc est adduci ad tribunal eius, absque ulla lo­ cali mutatione » (In III. p. disp. 52. sect. 2.). Ipse monens dicat, vel assistens sive sacerdos pro eo clara voce pronuntiet. « Jesu, Jesu, Jesu ». Quod et ea quae sequuntur, ad illius aures, si videbitur, etiam saepius repetat, orationes nem­ pe jaculatorias (Rit. Rom. c. 8, nr. 1.). Ubi viget pia consuetudo, aliquibus ictibus pulsetur campana parochialis ecclesiae ad significandam instantem mortem, ut pro eo Deum rogare possint (ibid. nr. 2.). 2°. Egressa anima de corpore statim dicatur « Subvenite Sancti Dei », « Pater noster », versiculi, oratio (ibid, nr. 3.), ritus hic iam saec. X-o in usu erat (Cabrol in: DAL I, 202.). 3°. Compositio cadaveris (Rit. Rom. tit. VI, c. 8. nr. 4.). « Detur campana signum transitus defuncti, pro loci consuetudine, ut audientes pro eius anima Deum precentur. Deinde corpus, de more honeste compositum, loco decenti cum lumine collocetur: ac parva Crux super pectus inter manus defuncti pona­ tur », multis in locis corona Rosarii B.M.V. vices supplet Crucis — « aut, ubi J) Pro mortuis. 501 crux desit, manus in modum crucis componantur, interdumque aspergatur aqua benedicta, ct interim, donec efferatur, qui adsunt, sive sacerdotes, sive alii, orabunt pro defuncto n. Regula pro sacerdote vel cuiusvis ordinis clerico: « Ve­ stibus suis communibus, usque ad talarem vestem inclusive, tum desuper sa­ cro vestitu sacerdotali, vel clericali, quem ordinis sui ratio deposcit, quantum fieri potest, induatur, unusquisque autem tonsura et bireto » (Rit. Rom. tit. VII. c. 1, nr. 12.). 2. De sepultura defunctorum. a) Notio et momentum sepulturae. 1°. Definitio: « Sepultura ecclesiastica consistit in cadaveris translatione ad ecclesiam, exsequiis super illud in eadem celebratis, illius depositione in loco legitime deputato fidelibus defunctis condendis » (can. 1204). Inde tres partes sepulturae: translatio cadaveris ad ecclesiam, — exequiae in ecclesia celebratae (officium, Missa, absolutio) — depositio in loco legitimo. 2°. Momentum sepulturae christianae extollitur ab Ecclesia: Sacrae cere­ moniae ac ritus sepulturae sunt « vera religionis mysteria, christianaeque pieta­ tis signa, ct fidelium mortuorum saluberrima suffragia » (Rit. Rom. tit. VIT. c. 1, 1). a. Vera religionis mysteria continentur et enuntiantur ab Ecclesia mortuos sepeliente: Immortalitas animae, «defunctus enim saeculo Deo vivit», anima solum « de hoc saeculo migrare iussa est ». Annuntiatur resurrectio mortuo­ rum: oratur enim pro defuncto, « ut in resurrectionis gloria inter Sanctos et electos tuos resuscitatus respiret », canitur anntiphona: « Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet », et tunc, ut proleptice canitur in ingressu ecclesiae, « exultabunt ossa humiliata ». Inter alia mysteria praecipue misericordia Dei ostenditur, « cui proprium est misereri semper et parcere », et « cuius miseratione animae fidelium requiescunt ». Ritus sepul­ turae dein efficacissime testantur fidem purgatorii: defuncti vice orat Ecclesia Ps. 127. De profundis, profunda enim animae est purgatorium, ubi Dei « gratia illi succurrente, mereatur evadere indicium ultionis ». b. Sepultura dein christianae pietatis signa exhibet, pertinet enim ad natu­ ram hominis, ut dicit S. Augustinus, etiamsi « omnia, id est, curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum, magis sint vivorum solatia, quam subsidia mortuorum » (De cura pro mortuis gerenda c. 2). Haec naturalis pietas, elevata per virtutem Christianam, nobilitatur idea Christiana de corpore humano, cadaver enim erat quondam templum Spiritus Sancti, consecratum Deo per Sacramenta, instrumentum fuit animae in operibus exsequendis, post mortem vero semen est futurae gloriae. c. Sepulturae ritus sacri demum continent fidelium mortuorum saluberrima suffragia: Ecclesia enim orans precatur, ut anima recipiatur in caelum, quando corpus fertur ad sepulehrum, cantatur ant. « In paradisum deducant te angeli »: in anniversario exoratur, ut Deus donet defuncto « refrigerii sedem, quietis beatitudinem et luminis claritatem ». Ut hoc possibile fiat. Ecclesia Deum orat ut faciat cum seno suo defuncto misericordiam, et « factorum suorum in poenis 502 II. ECCL. ORANS. non recipiat vicem », orat, ut venialia eius deleantur: « ...quae per fragilitatem carnis humana conversatione commisit, tu venia misericordissimae pietatis absterge ». Sicque iuvat suffragiis suis post mortem, ut defuncti « ad perpe­ tuae beatitudinis consortium perveniant». b) Historia sepulturae. 1°. α Ritus elationis » — seu levatio cadaveris e domo, ubi vita functus est transportatioque eius in ecclesiam — antiquissimus est. Iam saec. II-o orabant in domo defuncti, iuxta cadaver, dum illud componeretur, ut Tertul­ lianus dicit: « Cum morante adhuc sepultura interim oratione presbyteri com­ poneretur » sc. cadaver (De anima c. 29). Saec. III. iam candelas et lampades accendebant in honorem mortuorum in Oriente, picturae sepulcrales in Dura Syriae ex annis 232-233 repraesentant in dextris suis candelam accensam por­ tantes (J. Villette, Que représente la grande fresque de la maison chrétienne de Doura, in: Rev. Bibl. 1953, 398-413). Usum florum primitus quidem abhor­ rebant, erat enim mos paganus, saec. VI-o autem iam « mariti super tumulos coniugum spargunt violas, rosas, lilia purpuerosque flores, et dolorem pectoris his officiis consolantur », ut scribit S. Hieronymus (Ep. 26. ad Pammachium). Eodem saeculo iam ubique usuvenit processio funeralis e domo defuncti in ecclesiam, inter quam processionem psalmi canebantur (Const. Ap. VI, 33). 2°. Exsequiae in ecclesia componebantur e Missa et vigilia mortuorum Inde iam a primis saeculis notae erant vigiliae coemeteriales. Officium defuncto­ rum antiquissimum est, ut investigationes Callewaert ostendebant, officium hoc iam probabilissime ante Gregorium Magnum in usu erat (De officio de­ functorum, in: Sacris erudiri, Steenbrugge 1940, 169). Missae celebratio prae­ sente cadavere iam saec. II-o usitata erat, Acta loannis medio saec. II. testifi­ cantur presbyterum venisse ad tumbam α ut ibi frangeret panem » (c. 72.), imo fragmentum quoque Apologiae Aristidis (a. 140) testis est talis usus (Ri­ ghetti II, 330). Absolutio vero ad tumulum data oritur e saec. X forsan orta ex absolutione a censuris ad cautelam data (DAL I, 203). 3°. Depositio defuncti semper fiebat orando et psallendo, cuius testimonia abundant. Sic a. orationem testatur Tertullianus: a ... pro anima eius orat et refrigerium interim adpostulat ei et in prima resurrectione consortium » (De monog. c. 10 MEL n. 1833). Julius Africanus loquitur de oratione ad sepul­ crum (De celebratione piorum hominum XIII, 11 MEL I, 965). — b. Psalmo­ rum cantum meminit Hieronymus: « Non ululatus, non planctus, ut inter sae­ culi homines fieri solet, sed Psalmorum linguis diversis examina concrepabant » (Epitaph. Paulae PL 22, 878), simili modo Const. Apostol.: » in funeribus mor­ tuorum cum Psalmis deducitis eos, si fuerint fideles in Domino » (VI, 30). Antiphonae ubique cantatae notitiam prodit S. Hieronymus: « Nunc igitur pro brevi labore aeterna beatitudine fruitur, excipitur angelorum choris, Abrahae sinibus confovetur et cum paupere quondam Lazaro divitem purpuratum... cernit » (Ep. 23), eadem ant. canitur in transportatione cadaveris in coemeterium. — c. Usum thuris iam Tertullianus testatur: α Thura dico... nobis quoque insuper ad solatia sepulturae usui sunt » (De idolol. c. 11 MEL I, 1621). Candelarum usum in depositione S. Cypriani legimus: « Corpus (Cypriani) propter gen- J) Pro mortuis. 5θ3 tilium curiositatem in proximo positum est cum cereis et colacibus » (Acta proconsul. MEL I, 3996). 4°. In ritu inhumationis corporis: a. Psalmi canebantur, ut testatur S. Hie­ ronymus de sepultura Fabiolae, cantus hic psalmodicus medio aevo valde usi­ tatus erat ad inhumationem, culmen huius psalmodiae erat cantus cantici « Be­ nedictus », hymni redemptionis cum ant. « Ego sum resurrectio et vita » (Ordo Rom. X, 39, iuxta Mabillon). Psalmorum cantus iam disparuit, solus « Bene­ dictus » remansit. — b. Epulum funebre post inhumationem adhuc in qui­ busdam regionibus usitatum magnae antiquitatis notam prae se fert, memoratur enim iam a Canonibus Apostolorum: « Qui vero in exsequiis mortuorum ad epulum funebre invitati estis, cum recto ordine epulemini atque in timore Dei, ut possitis etiam tunc pro defunctis deprecari » (c. 44 MEL I, 2516). c) Leges sepulturae. Variae leges cultuales et stricte liturgicae habentur circa sepulturam. 1°. « Nullum corpus sepeliatur, praesertim si mors repentina fuerit, nisi post congruum temporis intervallum, quod satis sit ad omnem prorsus de vero obitu dubitationem tollendam » (Rit. Rom. tit. VII, c. 1, n. 3). Inter­ vallum hoc a legibus civilibus determinari solet. 2°. Candelarum usus praescribitur: « Cum antiquissimi ritus ecclesiastici sit, cereos accensos in exsequiis et funeribus deferre, caveant parochi aliique sacerdotes, ne eiusmodi ritus omittatur, ac ne quid avare aut indigne in eo committatur » (Rit. n. 10). 3°. Ecclesia funeris est ea, in qua exsequiae (officium, Missa, absolutio) peraguntur, a. Lex fundamentalis est: « Nisi gravis causa obstet, cadavera fidelium, antequam tumulentur, transferenda sunt e loco in quo reperiuntur. in ecclesiam, ubi funus idest totus ordo exsequiarum, quae in probatis litur­ gicis libris describuntur, persolvatur » (cn. 1215). Gravis causa potest esse bellum, incursiones hostiles aereae, morbus contagiosus, lex civilis prohibens translationem in ecclesiam (Sipos-Galos, Enchirid. luris 6. ed. 1954. p. 569), revera in permultis regionibus haec delatio defuncti in ecclesiam ideo parcis­ sime tantum contingit. — b. Ex iure ordinario ecclesia funeris est ecclesia propriae defuncti paroeciae, si ad eam commode pedestri itinere asportari possit, secus ecclesia paroeciae, ubi mors acciderit (can. 1216 § 1. et 1218 § 1). — c. Ecclesia funeris potest esse etiam libere electa: « Omnibus licet nisi expresse iure prohibeantur, eligere ecclesiam sui funeris aut coemeterium sepulturae » (can. 1223, § 1), prohibentur impuberes et religiosi professi, non tamen si sint episcopi (can. 1223), sed eligi non potest ecclesia monialium (can. 1225). 4°. Quis habet ius funeralia peragendi: « Proprius defuncti parochus non solum ius, sed etiam officium habet, excepto gravi necessitatis casu, levandi per se vel per alium cadaver, illud comitandi ad suam ecclesiam parochialem, ibique exsequias persolvendi » (can. 1230, § 1). Si in alieno territorio defunctus sit et cadaver commode asportari possit, parocho proprio remanet ius fune- 504 Π. ECCL. ORANS. ralium, praemonito parochi loci (can. 1230 § 2). Diaconus qua minister dele­ gatus potest exsequias peragere « de Ordinarii loci vel parochi licentia, gravi de causa concedenda, quae in casu necessitatis legitime praesumitur » (Rit. Rom. tit. VII, c. 3, 19). 5°. Depositionis leges. a. Etiam inhumatio seu tumulatio fieri debet ad normam librorum liturgicorum (can. 1231 § 1), eam peragere debet excepto gravis necessitatis casu ille qui exsequias in ecclesia peregit, sed hoc officium exsequi potest per se vel per alium (can. 1231 § 2). — b. « Nunquam admittan­ tur societates vel insignia religioni catholicae manifeste hostilia » (can. 1233 § 2). — c. « Laici cadaver, generis vel dignitatis cuiusvis fuerit, clerici ne deferant n (can. 1233 § 4). 6°. Sepulcra Sacerdotum ac clericorum cuiusvis ordinis, ubi fieri potest, a sepulcris laicorum separata sint, ac deccntiore loco sita, (Rit. Rom. tit. VII c. 1, 21.). 7°. Taxarum funeralium a. seu eleemosynarum indicem conficit loci Ordi­ narius; si in indice plures classes enumerentur, liberum est iis, quorum inte­ rest, classem eligere (can. 1234.). b. Districte prohibetur quidquam ultra exi­ gere, quod in diocesano taxarum indice statuitur (can. 1235 § 1.). c. « Pau­ peres gratis omnino ac decenter funerentur et sepeliantur, cum exsequiis se­ cundum liturgicas leges et dioecesana statuta, praescriptis » (§ 2.), « ac de­ bita lumina suis impensis, si opus sit, adhibeant sacerdotes, ad quos defuncti cura pertinet, vel aliqua pia confratemitas, si sit, iuxta loci consuetudinem » (Rit. Rom. tit. VII, c. 1, 11.). 8°. « Expleta tumulatione, minister in libro defunctorum describat nomen et aetatem defuncti, nomen parentum vel coniugis, tempus mortis, quis et quae Sacramenta ministraverit, locum et tempus tumulationis » (can. 1238.). 9°. Per se Crux in tumido erigenda non praescribitur etsi multis in regio­ nibus hoc fiat, si corpus extra coemeterium rite benedictum sepultum sit, « cor­ pus in locum sacrum quamprimum transferatur, et interim semper Crux ca­ piti illius apponi debet, ad significandum illum in Christo quievisse » (Rit. ibid. n. 24.). 10°. Exhumât io: « Nullum cadaver perpetuae sepulturae ecclesiasticae ubivis traditum exhumare licet, nisi de licentia Ordinarii » (Rit. ibid. n. 25.). 11°. Concrematio cadaveris ab Ecclesia reprobatur (can. 1203 § 1.), qui mandaverit corpus suum cremationi dari, illi neganda est ecclesiastica sepul­ tura (can. 1240 § 1. n. 5), si ad quos pertinet hoc mandatum exsecuti non sint, sepultura tamen locum habere non potest (Comm. Pont. Interpret. 10.nov.1925. ad X.). Si crematio ex aliena voluntate consecuta esset, per se licita est se­ pultura ecclesiastica sc. delatio in ecclesiam, exsequiae ibi celebratae, minime vero delatio (liturgica) ad crematorium (S. C. Inquis. 15.dec.1886); etiam haec partialis sepultura illicita est, si propter specialia rerum temporumque adiuncta scandalum removeri non posset (S. Offic. 19.jun.1926.). 12 . Quibus denegetur sepultura ecclesiastica cf. superius (De Eccl. sa­ crificante F. 2. c.). J) Pro mortuis. 505 d) Ritus sepulturae. 1°. Ab ecclesia proceditur ad domum defuncti (Rit. Rom. tit. VII, c. 3, 1-2.). a. Parochus indutus stola nigra et superpelliceo, vel etiam pluviali, nun­ quam vero alba, etiamsi immediate Missam sit celebraturus (C. Rit. d 3035, 1), sine assistentibus dalmatica indutis (d 2915, 8), clerico praeferente Crucem, alio aquam benedictam procedit ad domum defuncti. Ordo huius processionis: praecedunt confraternitates laicorum, regulares et saeculares clerici bini, pa­ rochus ante feretrum, alii funus comitantes, si associationes catholicae in ha­ bitu laicali adsint, non praecedunt, sed sequuntur feretrum (d 4109.). — b. Ca­ daver aspergitur aqua benedicta, sine cantu dicitur ant. « Si iniquitates », ct Ps. 129., dein effertur cadaver, celebrans de domo procedens intonat ant. α Exsultabunt Domino », et inter processionem ad ecclesiam dicitur Ps. 50., ac si longitudo itineris postulet, Psalmi graduales, vel Psalmi ex Officio defuncto­ rum, in fine cum « Requiem aeternam ». — c. In domo defuncti in Hungaria iuxta consuetudinem inde a medio aevo vigentem Officium dicitur defuncto­ rum symbolice abbreviation: Invitatorium cum antiqua ant. « Circumdede­ runt mc gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt me », dein statim n Benedictus » cum ant. « Absolve Domine animam famuli tui », dein versicu­ li et oratio (Rit. Strigoniense tit. VI. c. 3, 2-7.). 2°. In ecclesia fiunt exsequiae (Rit. Rom. tit. VII. c. 3, 3-10.). a. Ecclesiam ingressi cantant responsorium a Subvenite sancti Dei », fe­ retrum interim deponitur in medio ecclesiae, « ita, ut defuncti pedes sint versus altare maius, si vero fuerit sacerdos, caput sit versus ipsum altare », (Rit. n. 4.). b. Dein dicitur officium defunctorum (Matutinum, Laudes), ut habetur in Rit. Rom. (Tit. VII. c. 4), « dicatur saltem primus nocturnus cum Laudi­ bus vel etiam sine Laudibus » (tit. VII, c. 3, 16), « quod si, ob rationabilem causam, ne unus quidem nocturnus sine Laudibus dici possit, aliae praedictae preces et suffragia nunquam omittantur » (ibid. n. 17.). c. Post officium dicitur Missa de die obitus. Finita Missa, celebrans de­ ponit casulam et manipulum in plano ad cornu epistolae, et sumit pluviale nigri coloris, diacono et subdiacono paratis remanentibus (n. 7.), celebrans debet enim ipse etiam absolutionem peragere, nisi illam peragat episcopus ordinarius (C. Rit. d 3029, 10.). d. Post Missam, ante absolutionem potest fieri sermo in laudem defuncti « ante absolutionem accedat sermocinaturus vestibus nigris indutus sine cotta et facta oratione in medio altaris nulla petita benedictione... signans se signo Crucis, facit sermonem » (Caer. Ep. 1. II. c. 11, 10), nec stolam induere po­ test, hic ordo, ergo etiam sermo, si lubet, in omnibus servari debet ecclesiis (C. Rit. d 2888.).' e. Dein fit absolutio: subdiaconus cum Cruce (vel in eius defectu minister) se sistit ad caput defuncti (ergo inter feretrum et portam ecclesiae), medius in­ ter ceroferarios cum candelabris et candelis accensis, celebrans vero (cum Diacono a sinistris, si habetur, sistit se contra Crucem ad pedes defuncti, re­ tro astantibus duobus acolythis, uno cum thuribulo ct navicula, alio cum vase aquae benedictae et aspersorio. .506 II. ECCL. ORANS. f. Dein dicit orationem absolute incipiendo: « Ne intres », notandum: ■ omnes orationes in exsequiis et in officio defunctorum cantantur in tono fe­ riati i.e. recto tono, vel in altero tono feriali ad libitum; conclusio longa ora­ tionum adhibetur tantummodo in Missa et officio, extra vero semper brevis » (Rit. n. 5. in fine). Oratio « Ne intres » dicenda est «nulla numeri aut gene­ ris facta mutatione, etsi pro pluribus aut pro femina dicatur» (Rit. n. 7.). g. Postea cantatur resp. « Libera », chorus finito responsorio cantat «Kyrie eleison », celebrans dicit alta voce « Pater noster n, inter cuius recitationem secretam circumeundo feretrum aspergit corpus defuncti ter a parte sinistra cadaveris (i.e. ad pedes, ad medium, ad caput, interea semper incedendo), dein simili modo a parte dextera defuncti. Transeundo ante altare facit incli­ nationem profundam (genuflexionein, si ibi Sanctissimum asservetur), item ante Crucem ad caput defuncti, diaconus in utroque casu genuflectit. Eodem modo thurificat corpus defuncti et stans in loco suo cantat innetis manibus « Et ne nos inducas in tentationem », versiculos et orationem « Deus cui prop­ rium est ». 3°. Processio ad sepulcrum (Rit. Rom. tit. VII, c. 3, 11.). Finita oratione corpus defertur ad sepulcrum, usus currus, super quo imponatur feretrum equis vehendum ad coemeterium vel etiam in ecclesiam, tolerari potest (C. Rit. d 3212, 1.). Durante processione clerici cantant ant. « In paradisum deducant te angeli ». 4°. Inhumat io cadaveris. Cum ad sepulcrum perventum fuerit, celebrans prius benedicit illud, si non sit benedictum (Rit. n. 12-13.). Deinde intonat ant. « Ego sum », cantatur Benedictus, repetitur ant., cantatur Kyrie, inter « Pater noster » corpus, quin circumeat, aspergit. Postea dicuntur versiculi et cantatur oratio « Fac quaesumus », et celebrans manu dextera faciens signum Crucis super feretrum, dicit: Requiem etc. — N. B. pro Germania post Bene­ dictus concessus est ritus sepeliendi alius (cf. Collectio rituum pro omnibus Germ, dioecesibus 1950, pars IL c. 1, 15-22.). 5°. Processio in ecclesiam. Dum a sepulcro in ecclesiam revertuntur, cele­ brans inchoat sine cantu ant. « Si iniquitates » cum Ps. 129., in sacristia an­ tequam exuatur sacris vestibus dicuntur versiculi, oratio « Fidelium n et «Re­ quiem aeternam » (Rit. Rom. tit. VII. c. 3, 15.). e) Ritus absolutionis ad tumulum. 1°. Tumulus vocatur capulus seu arca (bara, Sarg, cercueuil, coffin, koporsô) sine cadavere, seu « castrum doloris, lectus mortuorum ». Symbolice collocatur in medio ecclesiae, si cadaver absens est, ut absolutio post Missam ad eum fieri possit. Tres casus possunt esse: cadaver potest adesse physice praesens, potest esse absens et potest esse moraliter praesens (iuxta tcrminologiam S. C. Rit. d 4034, 3), « non solum insepultum, sed et humatum, dum­ modo non ultra biduum ab obitu censeri potest ac si foret physice praesens » (d 3767,26.). In primo casu celebratur absolutio ad feretrum, in duobus ultimis absolutio ad tumulum. 2°. Absolutio ad tumulum habetur post Missam sollemnem de requiem absente cadavere, quae potest sed non debet fieri « finita Missa, si facienda J) Pro mortuis. 507 est absolutio » (Rit. cel. XIII, 4), e. gr. die tertio, septimo, tricesimo, anniver­ sario ab obitu seu depositione. Eadem absolutio habetur cadavere moraliter praesente, sed cum omnibus privilegiis Missae exsequialis, in hoc casu omitti non potest oratio « Non intres » et absolutio ut supra (cf. d. 2°.) facienda, absente vero cadavere, oratio « Non intres » omittenda est (Rit. Rom. tit. VII, c. 5, 1.). 3°. Absolutio super cadaver aut super tinnulum novas leges accepit in reformatione S. P. Joannis XXIII. — a. Debet fieri post Missam exsequialem (NCR 401. a), sed quia Missae defunctorum omnes possunt esse aut in cantu aut lectae, (NCR 400), videtur etiam absolutionem fieri posse voce clara sine cantu. — b. Absolutio fieri potest etiam post ceteras Missas defunctorum (NCR 401. b), si fideles hoc vellent. — c. Ex rationabili causa fieri potest etiam post Missas quae non sunt defunctorum (NCR 401. c), quod usque 1961 vetitum erat (CRit d 2186; 3014, 1; 3780, 8). f) Ritus sepeliendi parvulos. 1°. Adhibendus est, si « infans vel puer defunctus sit ante usum ratio­ nis » (Rit. Rom. tit. VII, c. 7,1.). Iuxta decr. « Quam singulari » Sancti Pii X. (8, aug. 1910) « detestabilis omnino est abusus non ministrandi Viaticum et extremam unctionem pueris post usum rationis, eosque sepeliendi ritu parvu­ lorum » (nr. VIII. decreti). Omnes ergo, qui septennium expleverint, vel etiam ante expletum septennium, si iam usu rationis fruerentur, praesertim si iam primam Communionem libaverint, competit sepultura ritu adultorum, non possunt enim privari suffragiis Ecclesiae, quibus supponuntur indigere. 2°. Pueri induuntur iuxta aetatem imponiturque eis « corona de floribus seu de herbis aromaticis et odoriferis, in signum integritatis carnis et virgini­ tatis » (Rit. n. 1.). Celebrans induitur superpelliceo et stola albi coloris, Crux sine hasta defertur. Ad domum defuncti sacerdos aspergit corpus, et cantatur Ps. 112. (Laudate servi Domini) cum ant. « Sit nomen Domini ». 3°. Dein portatur corpusculum ad ecclesiam, interim dicantur Psalmi 118. 148. ut in Rituali (n. 2.). In ecclesia dicatur Ps. 23. cum ant. « Hic accipiet be­ nedictionem », notandum quod ad Psalmos semper canitur α Gloria Patri », in Triduo Sacro Hebdomadae sanctae omitti potest, aspersio vero aquae mini­ me (C. Rit. d 1589, 4.). Post repetitam ant. dicuntur versiculi et oratio « Omnipotens et mitis­ sime Deus », inter n Pater noster » aspergitur corpus parvuli. Quia parvuli ante usum rationis decedentes Ecclesiae suffragiis non indigent, Missa non dicitur, sed potest dici missa de die, vel melius iuxta consilium S. C. Rituum votiva de Angelis (d 3481, 2), at haec Missa non est privilegiata, dici potest solummodo tamquam Missa votiva IV. cl. 4°. Processio ad sepulcrum. Ps. 148 (Laudate Dominum de caelis) can­ tatur inter hanc processionem cum ant. α Juvenes et virgines ». 5°. Ad sepulcrum pervento dicitur « Kyrie eleison », versiculi, oratio α Om­ nipotens sempiterne Deus, puritatis amator », postea aspergitur et thurificatur corpus et tumulus, dein sepelitur. 50S Π. ECCL. ORANS. 6C. hi revertendo ad ecclesiam dicitur Cant, trium puerorum cum aut. ·. Benedicite Dominum » et oratione ante altare « Deus qui miro ordine An­ gelorum ». 3. De suffragiis pro mortuis oblatis. a) Notio suffragii mortuorum. 1°. Nomen suffragii derivatur a « suffragium » (= sub fragium); primitus sic vocata fuit tabella testacea seu fragmentum vasis fictilis seu testaceae (coccio, Tonscherbe, débris, clayey piece, cserépdarab), in bis describebant cives vota seu » voces » ad significationem voluntatis in creandis magistratibus, le­ gibus ferendis etc. Inde ipsa vox seu votum est nomine « suffragii « (voto, voce, Stimme, suffrage, szavazat), actus suffragationis « testarum suffragium », Grae­ ce ostrakismos. Translate dein » suffragium » significat existimationem, favo­ rem (raccomandazione, favore). Inde mature a christianis suffragia dicta sunt Sacramenta, quibus Ecclesia ex hac vita decedentes adiuvat, (Cod. Theodos. XV, 7, 1), dein etiam orationes, quibus auxilium Sanctorum apud Deum implo­ ratur, aut quas pro nobis ad Deum fundunt ipsi Sancti (Forccllini V, 733.). Theologi dein inde a medio aevo a suffragii » vocabulo denominabant inter­ cessionem Ecclesiae militantis, qua animas fidelium defunctorum Dei mise­ ricordiae commendare solita est ad eripiendum eas piaculari igne detentas. 2°. Rationem cur Ecclesia adhibet suffragia, reddit optime S. Augustinus: « Supplicationes pro spiritibus mortuorum.... sub generali commemoratione suscipit Ecclesia, ut quibus ista desunt parentes aut filii, aut qualescunque cognati, vel amici, ab una eis exhibeatur Matre communi » (De cura pro mor­ tuis geranda c. 4.). 3°. Ceterum omnes Patres, tota s. Traditio uno ore affirmat defunctorum animas purgatorio poenas luentes adiuvari posse, quod sollemniter ab Eccle­ sia pluries definitum est, sic 1274. in Cone, oecumenico Lugdunensi IL: «Ad poenas huiusmodi relevandas prodesse eis (sc. defunctis in purgatorio) fide­ lium vivorum suffragia. Missarum scilicet sacrificia, orationes et eleemosynas ct alia pietatis officia, quae a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt se­ cundum Ecclesiae instituta » (Denz. 464., quod verbotenus repetitum est a Cone. Florentino 1439. Denz. 693.). Similiter Tridentinum: « Catholica Ec­ clesia... in hac oecumenica Synodo docuit, purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis, potissimum vero acccptabili altaris sacrificio iuvari » (sess. XXV. 1563. Denz. 983.). 4°. Genera ergo suffragiorum pro mortuis sunt: Sacrificium Missae, actus caritatis erga proximum (eleemosyna), orationes et alia pietatis officia. b) Sacrificium Missae maxime prodest defunctis, dc quo cf. supra (De Eccl. sacrificante D. 3. h. Thesis), ubi etiam demonstratum est Missarum celebrationem pro defunctis antiquissimam esse consuetudinem. 1 . « Memento » mortuorum inde iam a saec. IV-o demonstrari potest, exemplum habetur primum in Euchologio Serapionis (Quasten p. 63), eam J) Pro mortuis. 509 memorat S. Cyrillus Hierosolymitanus, S. Chrysostomus vero hunc morem originis putat apostolicae (In Phil. hom. 3,4 PG 62, 204.), 2°. Tricenarius Gregorianus a S. Gregorio Magno invectus a Tridentino sola series Missarum permissa nunc tempori adhuc celebrari consuevit (de qua cf. De Eccl. sacrifie. F. 1. f. 3°. XII.). 3°. Missa conventualis pro defunctis sacerdotibus, benefactoribus et aliis a. dici debet quolibet mense, excepto tempore natalicio et paschali, et mense novembri: prima feria IV. cl., proinde excluditur tempore Adventus, Quadrage­ simae et Passionis (NCR 290. a). — b. Talis Missa conventualis dici potest qua­ libet hebdomada, prima feria IV. cl., item excluso tempore natalicio et paschali, et ut patet, Adventus, Quadragesimae et Passionis, quia habent feriae III. cl. (NCR 290. b). — c. Ad has Missas sumitur Missa quotidiana, cum oratione « Deus, veniae largitor » (ibid.). 4°. Infra octiduum Omnium Fidelium defunctorum, i.e. a die 3.-9. nov. a. in ecclesia cathedrali celebratur Missa conventualis « pro animabus omnium episcoporum et ecclesiae cathedralis canonicorum defunctorum de iisdem an­ niversariis » (NCR 293). — b. Infra idem octiduum omnes Missae quae appli­ cantur « pro omnibus vel quibusdam defunctis, dici possunt de requic, adhibita Missa quotidiana cum oratione convenienti (NCR 422). 5°. Privilegium altaris quoque defunctis consolandis ab Ecclesia concessa est (cf. infra De Poenit. G. 5. b.). e) Orationes pro defunctis permultae delegantur ad Deum privatim a fidelibus, ad liturgiam pertinent orationes officii defunctorum, de quo iam locuti sumus. Hoc officium medio aevo saepe recitabatur quotidie in choro, huius usus residuum est recitatio ver­ siculi « Fidelium animae » etc. Nunc hoc versu absolvitur Matutinum, sia Laudidibus separetur in recitatione tam publica, quam privata absolvuntur eo Lau­ des, Tertia, Sexta, Nona et Vesperae (NCR 179). c) Alia pietatis officia. Ad ecclesiastica instituta pertinent dies exsequiales, (piando nempe exse­ quiae defuncto iam sepulto iterum persolvuntur. Valde antiquus mos est dies hos celebrandi; in utraque Ecclesia tres dies, sed alia successione celebrantur. Ecclesia orientalis celebrabat diem III., IX. et XL-um ab obitu seu depositione defuncti, morem secuta civilem « novendialis » luctus, qui adhuc in sepultura Summi Pontificis observatur. Ecclesia Romana morem V. Testamenti secuta diem III., VII. et XXX-um celebravit ad suffragandum defunctis. In expiatio­ nis officio diei tertii enim ad memoriam reducebat tertium diem resurrectio­ nis Domini, typum spei christianae resurrectionis; quoad septimum diem auctoritas adducta est Genescos (Gen 50), per septem enim dies duraverunt exsequiae patriarchae lacob, nam seriore quoque tempore « luctus mortui septem dies n erant (Eccli 22, 13.). Tricesimum diem celebrabant, quia multi­ tudo filiorum Israel tum Aaron, quum Moysen triginta dierum luctu flevisse scriptum reperitur (Num 20, 30 et Deut 34, 8.). Praeclarissimus dies exsequia­ lis est iam inde a saec. ll-o (Tertullianus) anniversarius dies ab obitu seu de­ 510 II. ECCL. ORANS. positione (sepultura). Dies III. VII. XXX-us et anniversarium privilegium ha­ bent quoad Missae celebrationem (cf. De Eccl. sacrif. G. 1. 21.). Pietatis officium est institutio Commemorationis Omnium Defunctorum 2. novcinbris. Hoc die unusquisque sacerdos tres Missas potest celebrare (De Eccl. sacrifie. F. 3. c. II. regula), de indulgentia plenaria toties-qnoties cf. De Poenit. G. C. b. Γ c.), de ipso die cf. Heortologia II. 5 d. Litteratura. F. Probst, Exequien, Tübingen 1856. — L. Ruland, Die Geschichte der kirchlichen Leichenfcier, Regensburg 1901. — H. Leclercq, Funérailles, in: DAL V, 2 (1923) 27052715. — Af. Gatterer, Praxis celebrandi ordinarias functiones sacerdotales, Oeniponte 1928, 2. ed. p. 368-376. — E. Freistadt, Altchristliche Totengedachtnistage und ihre Beziehung zum Jcnseitsglauben und Totenkultus der Antike, Münster 1928. — L. Gougaud. Études sur les Ordines commendationis animae, in: Eph. Liturg. 1935, 1-29. — L. Eiscnhofer, Handbuch der kath. Liturgik, 2. ed. 1941. II, 434-446. — Reallexikon für Antike und Christentum II (1941) 194-219. — J. B. Müller-J. B. Umberg, Zeremonienbüchlein 19. ed. Freiburg i. Br. 1941. — A. C. Rush, Death and Burial in Christian Antiquity, Washington 1941. — M. Righetti, Storia liturgica II (1946) 317-349. — P. de Amicis, Caeremoniale parochorum, 4. ed. Romae 1948, 321-333. — R. Lesage, Dictionnaire pratique de liturgie Romaine, Paris 1952, col. 462-464, 976-977. — J. Lechner, Liturgik des romischen Ritus, 6. ed. 1953, 333-336. — IL Frank, Romische Herkunft der karolingischen Becrdigungsantiphonen. in: Mélanges M. Andrieu, Strassbourg 1956, 161-171. — H. R. Philippeau, Pour un ressourcemcnt et complément du Rituel de l’agonie et des funérail es, in: Eph. Lit. 1957, 369-407. — Th. Maertens-L. Heuschen, Die Sterbeliturgie der kath. Kirchc. Glaubenslehre und Seelsorge, Paderborn 1959. III. Tractatus tertius. De Augustissima Eucharistia ut est Sacramentum. Prodromus. Theologiae sacramentalis specialis maxima et sublimissima pars est De Ecclesia sanctificante, consideratio earum rerum, per quas Ecclesia vices agens operis sanctificationis Christi, mundum volentis senctificare per suum piissimum adventum et suam beatam passionem, consecrat hominum vi­ tam ritu christianae religionis per Sacramenta et Sacramentalia, tempus per annum liturgicum, loca et aedificia, imo vestes et supellectilia sacra. Longe maior pars tractationis impendenda est Sacramentis Christi, qui­ bus Ecclesia instituit et perficit ritum christianae religionis, quamque tracta­ tionem cum augustissimo Sacramento Eucharistiae iure exordiendam esse cen­ semus. Enim vero Sacramentum Eucharistiae est potissimum inter alia Sacramen­ ta, nam in Eucharistiae Sacramento continetur ipse auctor ceterorum Sacra­ mentorum substantialiter, dum in aliis continetur quaedam virtus instrumentalis participata a Christo (III q. 65. a. 3.). Deinde ut Ecclesiae magisterium ordinarium enuntiat, Eucharistia est fons omnium gratiarum, rivuli tantum cetera Sacramenta ex Ipsa manantes, a qua a tamquam a fonte ad alia Sacra­ menta, quindquid boni et perfectionis habetur, derivantur » (Cat. Trident, p. II. 4, 47 s.). « Sicut sol consistit in medio, et dat virtutem et claritatem aliis planetis, ita Sacramentum Eucharistiae computatur: a quo alia Sacramenta recipiunt virtutem et claritatem », ut dicit S. Vincentius Ferrerius. Omnia enim cetera Sacramenta, ut theologi dicunt, ex enumeratis causis ordinem dicunt ad augustissimum Eucharistiae Sacramentum. Per baptismum incipitur incorporatio in Christum, sed culmen suum haec incorporatio accipit per participationem ipsius Christi in sumptione Eucharistiae. Confirmatio or­ dinatur ad protegendam et tuendam hanc incorporationem, est enim Sacra­ mentum perseverentiae in corpore Christi. Poenitentia removet obstaculum peccati impedientis participationem in vitae consortio corporis Christi. Extrema unctio aptum reddit hominem ad participandum vitae consortium quam ple­ nissimum, delendo reliquias peccatorum, consequendum in gloria. Ordo ordi­ natur totus quantus ad conficiendam Eucharistiam, ministrosque eius consti­ tuendos. Matrimonium Christi ct Ecclesiae unionem mirabilem figurans ordi­ natur ad Eucharistiam, ut ad suam causam exemplarem et finem. Ideoque initium sumendum esse a tractanda Eucharistia declarantes, mo­ nemus cum cl. De la Taille, quod, « sicut ecclesiarum nostrarum aedes in orientem solem spectant, ita et Sacramentorum agmen totum totusque cultus III. EUCHARISTIA. 512 christianus atque ecclesiastica disciplina respicit ad Eucharistiam, in qua vi­ sitavit noos Oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris ct in umbra mortis sedent » (Mysterium fidei p. 575.). Sequenti ordine tractabitur materia nostra: A) De B) De C) De D) De E) De F) De G) De H) De J) De existentia Eucharistiae. essentia Eucharistiae. efficientia Eucharistiae. necessitate Eucharistiae. personis sacramentalibus Eucharistiae. facto praesentiae Christi in Eucharistia. actu praesentiandi Christum in Eucharistia. modo praesentiae Christi in Eucharistia. legibus cultualibus SS. Eucharistiae. A) De existentia Eucharistiae. Nunc tantum praeliminari modo de existentia huius Sacramenti agitur, supponendo probationem praesentiae Christi in Eucharistia. Agitur ergo inte­ rim: 1. De nominibus Eucharistiae, dein 2. de Eucharistia ut Sacramento. 1. De nominibus Eucharistiae. a) Ex institutione Christi: habemus nomen: Sorna, haima, = corpus, sanguis Domini. Prima parte medii aevi monographias de SS. Eucharistia tali nomine scripserunt. Nomen istud adhuc in germanico Fron-leichnam conservatur. b) Antiquissimum nomen scripturisticum est: klasis tou artou = fractio panis (Act. 2,42. 46; 20, 7; 27, 35.). Idem nomen in Didaché ut klasma (= quod fractum est), occurrit (9, 4 Quasten p. 11.). c) Denominationes Paulinae, e quibus conspici potest eas esse proprias inventiones genii hagiographi, nondum autem eas evasisse terminos technicos. Hae sunt: I . Deipnon kyriakon (1 Cor 11, 20), « Coena dominica »; optime notat quoad hunc terminum Zubizarreta: « Hoc nomen Novatoribus familiare, re­ linendum est, quia a SS. Patribus saepe usurpatum fuit et est aptissimum ad designandum Eucharistiam ». 2°. Trapezê Kyriou, « mensa Domini » (1 Cor 10, 21), (piae est denomi­ natio synecdochica (continens pro contento). 3■. Koinônia, « communio », quod nomen effectum primarium Eucharistiae respicit. Cf. 1 Cor 10, 16: « Koinônia tou haimatos... sômatos Christou ». 4°. Eulogia « benedictio », denominatio desumpta ex actione liturgica, quam relationes coenae novissimae vicissim adhibent eodem sensu ac termi- A) Existentia. 513 nus Eucharistia, sic 1 Cor 10, 16; « Potêrion tes eulogias ». Nomen « eulogia » ut nomen proprium Eucharistiae diu remansit; in Catacumbis Alexandrinae urbis in pariete depicta videtur societas commensalium cum textu declarante: « Tas eulogias tou Christou esthiontes » — « benedictiones Christi comeden­ tes ». Eulogia deinde evasit nomen panum benedictorum, quae ut supplemen­ tum Eucharistiae in fine distribuebantur usque ad s. VI. etiam in Occidente, in Oriente autem usque hodie. d) Antiquissima denominatio post Sacram Scripturam: est 1° Eucharistia, gratiarum actio, quae iam saec. I. in finem vergente in usu fuit, uti videri potest e Didaché: « Ne quis vero comedat de eucharistia vestra (apo tes eucharistias hyrnon), nisi qui baptizati sunt in nomine Domini » (9,5 Quasten p. 11.). Eodem nomine ut fixo ttrmino technico utitur S. Ignatius Antiochenus: « Spoudasate mia eucharistia chrcstai = Studete una eucharistia uti » (Ad Philad. 4,1 Quasten p. 335), et lustinus versus 155: « Hê trophê haute kalcitai par hêmin eucharistia — cibus iste vocatur apud nos eucharis­ tia » (Apol. I. 66. Quasten p. 17.). 2°. Eucharistia: (Doronzo 6-7 p.) est = » gratus animus, actio gratiarum»; eucharistein = « gratum esse, gratias agere penes scriptores Graecos profanos: Demosthenem (s. IV. a. Ch.), Polybium (s. II. a. Ch.), Diodorum Siculum (s. I. a. Ch. — I. p. Ch.). — In libris Graecis deuterocanonicis V. T.-i: Sap. 18, 2: « qui ante laesi erant, quia non laedebantur, gratias agebant »; 2 Mach 1, 11: «De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi »; similiter in versione LXX. In N-o T-o frequens est usus vocabuli Eucharistia, sed non relate ad Sacramentum; dum « eudharistein » iam in relatione adest cum actione Christi consecrativa in caena ultima (« eucharistêsas »). 3°. Prona est convenientia huius nominis a. ut « bona gratia »: in ea con­ tinetur Christus auctor gratiae; vitae aeternae pignus datur, (piae est consum­ matio gratiae, melior est gratia eius sacramentalis, quam aliorum Sacramen­ torum; b. ut « gratiarum actio » convenit sacrificio N.T-i inprimis eius gratiae tam excellenti bono, quam nobis hoc Sacramento tribuit. c) Aliae denominationes aevi antiqui. 1°. Ephodion = « viaticum » sc. nutrimentum, quod nomen primo in ge­ nere usitatum fuit de Eucharistia, Nicaenum (c. 13) sic loquitur de ea; poste­ rius autem restrictam accepit significationem designans Eucharistiam ut sump­ tam ante mortem. 2°. Sy naxis, graecum nomen pro latino « convocatio, statio ». sic loqui­ tur Ps, Dionysius Areopagita inter 485-515 de « mystêrion synaxeôs » seu com­ munionis — « Mysterion synaxeos eitoun koinonias » (Eccl. Hierarch. Ill, 2.). f) Denominationes S. Augustini: Panis caelestis vel mysticus (C. Faustum 20, 13.). Sacramentum panis et calicis, aliter: panis caeli (In Jo. tract. 26.), Panis Christi (In Jo. 6. Sermo 130.), Sacramentum mensae dominicae (Sermo 227.), ct ex eo aliter nomen usque hodie usitatissimum: Sacramentum altaris (Sermo 228.). 33. - Rado, Ench. Liturgicum, 514 III. EUCHARISTIA. h) Denominationes medii aevi: 1°. Sanctissimum Sacramentum, vel breviter « Sanctissimum n, nomen usi­ tatum in multis regnis a populo, dein a libris liturgicis in rubricis; desumpta est ex eo, quod Eucharistia dignitate sua alia Sacramenta praecellit. 2°. Panis angelorum, see effatum Ps 77, 25 « panem angelorum manducavit homo », quod primario de manna edictum fuit. Angeli enim videntes Verbum, saturantur hac visione, idem autem Christus etiam noster cibus est, delecta­ mentum in se habens. 3°. Hostia; secundum suam primigeniam significationem animal ad sa­ crificium adhibitum, hac voce vertebatur iam in Vetere Latina, dein in Vul­ gata graecum α thysia », sacrificium. Vocabulum hoc in multis linguis moder­ nis nomen Eucharistiae evasit. 2. Dc Eucharistia ut est Sacramentum. a) Definitio. 1 °. Primo definiri debet, ut totaliter sumitur, sacramentum simul et sacri­ ficium. Catechismus Catholicus talem dat definitionem: « Eucharistia quasi bona gratia vel gratiarum actio est, divinissimum Re­ demptoris donum et fidei mysterium, in quo sub speciebus panis et vini ipsemet Jesus Christus continetur, offertur, sumitur, sacrificium simul et sacramen­ tum Novae Legis » (quaest. 371.). 2°. Dein definitio dari potest, de Eucharistia praecisive sumpta ut Sacra­ mento, secundum eundem Catechismum; «Eucharistia est Sacramentum a Jesu Christo institutum, quo sub spe­ ciebus panis et vini ipsemet Jesus Christus, auctor gratiae, vere, realiter ac substantialiter continetur ad spiritualem nostrarum animarum refectionem » (quaest. 396.). b) Eucharistia ut Sacramentum et ut sacrificium quomodo secernatur, declarat idem Catech. Cath.: lu « Eucharistiae sacramentum a sacrificio secernitur quia sacramentum consecratione perficitur, et permanet, omnis vero sacrificii vis in eo est, ut offeratur, et ideo divina hostia, quae in pyxide continetur, vel ad aegrotum de­ fertur, Sacramenti, non sacrificii rationem habet n. 2°. « Quia sacramentum qui divinam hostiam sumunt, meriti causam af­ fert ct spirituales utilitates, sacrificium vero non merendi solum, sed satisfa­ ciendi quoque efficientiam habet » (quaest. 398.). c) Eucharistia est verum Sacramentum i.e. generice convenit cum ceteris Sacramentis N.T-i, quod de fide est de­ finita, iuxta Trident, (sess. VII. can. 1) enim est unum de septem ritibus, qui vocantur « vere et proprie Sacramenta n. Revera Eucharistia est: 1°. Sacramentum quoad species, nam ipsae species « veram et absolutam huius nominis rationem habent » (Catech. Rom. p. II. c. 4. qu. 8.). Species enim sunt in ratione continentis cum contento, i.e. corpore Christi, cui per mo­ dum unius agentis uniuntur. A) Existent ia. 515 2°. Species habent rationem signi sensibilis: utique non in se, sunt enim accidentia remanentia panis et vini, nihilque aliud sensibus naturali modo si­ gnificant, quam panem et vinum, α visus, gustus, tactus in te fallitur ». Sed a auditu solo tuto creditur » : nam per verba Salvatoris consecrativa species iam in sensu formali et exclusive ostendunt corpus etc. Christi, quatenus id continentes. Apposite dicit De la Taille: « Intellectui luce fidei perfuso sen­ sibilis est per externum signum sacramentale caro ct sanguis Christi in lo­ cum substantiae paneae et vineae succedens. Addito enim verbo (Hoc est cor­ pus meum) ad elementum, Christus in ratione epuli sacrificalis ostenditur, no­ bis praesens per speciem alienam » (p. 510 s.). 3°. Species significant rem aliam, i.e. gratiam. In Eucharistia quidem verba consecrativa in recto (grammaticaliter) significant corpus, in obliquo au­ tem (sacramentaliter) gratiam, quia ipsa verba prout signant species panis et vini, significant corpus etc. Christi, ut constitutum est sub specie panis, hoc est nutrimenti: «Hoc» seu hic panis, cuius substantia convertitur, est cor­ pus Christi. Quia vero nutrimentum Eucharistiae ad animam alendam inser­ vire debet, quod per gratiam tantum fit, pronum est, verba haec etiam gratiam significare (Doronzo p. 666.). 4°. Species etiam efficiunt aliquid, habent ergo rationem causae, ct qui­ dem duplici modo. Primo sunt causa relate ad corpus Christi, non quidem quoad eius existentiam, sed quoad permanentiam: corpus etc. Christi tamdiu praesens manet, quamdiu species existent (Doronzo p. 314, nota 6.). Secundo sunt causae quoque gratiae, etsi hoc quidam negabant (Caietanus, S. Rob. Bellarminus, Card. Franzelin, De la Taille), alii vero rectius affirmant (Suarez, Lugo, Salmanticenses, Doronzo p. 671-675); S. Thomas, ut Doronzo ostendit, veram causalitatem tribuit etiam speciebus (p. 672.). 5°. Eucharistiam a Christo institutam esse, nemo ambigit. Scholion. De computatione numerica Eucharistiae. Ut principium fundamentale haberi debet, Eucharistiam, etsi sub duplici specie continetur, unum Sacramentum esse, Habet enim rationem epuli sacrificalis, ad convivii perfectionem autem non solum cibus, sed etiam potus pertinet, ergo sumptio potus et cibi unum est convivium divinum. Sic obti­ netur autem tantum Eucharistia, ut Sacramentum praes tantissimum quidem, sed unum e septem, nam aliter « septenarius Sacramentorum numerus, que­ madmodum semper traditum, atque a Conciliis Lateranensi, Florentino, et Tridentino decretum est, constare non poterit » (Cat. Rom. p. II. c. 4. qu. 10.). tunc enim essent octo Sacramenta. Sequitur ergo: 1°. Quoad duae species unicam refectionem constituunt, quiergo sub utra­ que specie communicat, non accipit plus, quam qui unam tantum speciem accipit, etsi analogice ad repraesentationem sacrificii significatione pleniore participat sacrificium, qui sub utraque sumat Eucharistiam. Celebrans ideo debet semper sub utraque communicare; item ratio habetur, cur possint fideles orientalium rituum sic accedere ad communionem, et cur sic factum sit etiam in Ecclesia occidentali ante saec. XIII. 516 III. EUCHARISTIA. 2°. Qui plures sumit particulas vel hostiam maiorem loco minoris, non plus accipit, nam si sumens e.gr. tres particulas in celebratione, consumendo reliquas, non communicat tribus vicibus, tunc etenim « deberet trium Sacrifi­ ciorum fructum percipere: quod nemo tamen concedit », item « generaliter loquendo, qui ex una mensa sumit tria poma vel tria panis frustula, non di­ citur uti tribus conviviis, sed uno» (De la Taille p. 511.). 3°. Species deglutiri debent, ut significatio sacramentalis habeatur, secus enim gratiae non esset particeps. In tali sumptione enim non salvaretur ratio cibationis. Litteratura. Opera enumerata ad totum tractatum de Eucharistia consuli possunt; cf. adhuc littera­ turam inferius quoad factum praesentiae et actum prae.sentiandi (F. et G.). Opera systematica et historica.Th. Lamy. De Syrorum fide et disciplina in re eucha­ ristica, Paris 1859. — J. Corblet, Histoire dogmatique, liturgique et archéologique du Sacrement dc l’Eucharistie, Paris 1885. — F. A. Béguinot, La très sainte Eucharistie des douze premiers siècles I. IL, Paris 1903. — L. Tarchier, Le sacrement de l’Eucharistie d’après St. Augustin, Paris 1904. — S. A. Chollet, La doctrine de l’Eucharistie chez les scolastiques, Paris 1905. — O. Blank, Die Lehre des hl. Augustin vom Sakramcnt der Eucharistie, Pader­ born 1907. — K. Adam, Die Eucharistielehre des hl. Augustin, Paderborn 1908. — L. Billot, De Ecclesiae Sacramentis, 5. ed. Romae 1914, I, 317-579. — J. Müller, De SS. Eucharistiae Sacramento, Oeniponte 2. ed. 1921. — E. Hugon, La sainte Eucharistie, 3. cd. Paris 1922. — F. J. Dôlger, Die Eucharistie nach Inschriften frühchristlicher Zeit, Münster 1922. — Af. de la Taille, Mysterium fidei. De augustissimo Corporis et Sanguinis Christi sacrificio et sacramento, 2. ed. Paris 1924. 3. ed. 1931 (2. cd. citatur!). — P. Batiffol, L’Eucharistie, 7. cd. Paris 1925. — J. Kramp, Eucharistie. Von ihrem Wesen und Kult, Freiburg 1926. — H. Muckermann, Sinn und Wert der Eucharistie, Freiburg 1927. — A. d’Alès, De SS. Eucha­ ristia, Paris 1929. — P. Hobeika, L’Eucharistie et l’Église Maronite, Beirut 1930. — G. Lecordier, La doctrine de l’Eucharistie chez St. Augustin, Paris 1930. — W. Goossens, L’Eucharistie dans l’Église primitive, 3. ed. Paris 1931. — J. B. Card. Franzelin, Tractatus de SS. Eucharistiae Sacramento et sacrificio, 5. cd. Romae 1932. — J. Quasten, Monumenta eucharistica et liturgica vetustissima. Bonn 1935-7. — P. Bertocchi, Il simbolismo ecclesiologico della Eucaristia in Sant’Agostino, 1937. — Schütz Antal, Euchariszt.a. Az Oltâriszentség a hit és az ész vilâgânâl, Budapest 1938, (germanice: Christus mit uns. Grund und Kraft der eucharistischen Wirklichkeit, München 1939). — E. Walter, Eucharistie. Das Sakrament der Gemeinschaft, 3. cd. 1940. — E. Doronzo, Tractatus dogmaticus de Eucha­ ristia. Tomus I. De Sacramento, Milwaukee (Typogr. Bruce) 1948. — L. Lercher, De myssterio Christi in sua plenitudine perenni (Inst. Theol. Dogm. IV, 2), 3. ed. Oeniponte 1948, 205-383. — M. Righetti, L’Eucaristia. Sacrificio e Sacramento (Manuale di storia li­ turgica, III), Milano 1949. — R. Garrigou - Lagrange, De Eucharistia, Romae 1948. — J A. Jungmann, Missarum sollemnia. Eine genetische Erkliirung der romischen Messe, l. H 3. ed. Wien 1952. — L Filograssi, De SS. Eucharistia quaestiones dogmaticae selectae, 5. <-d. Romae 1953. — A. Grail - A. M. Rouget, L’Eucharistie, in: Institutions thcologiques, Paris 1954, IV, 501-596. — Af. Premm, Katholische Glaubenskunde, Band III, 1, Wien (Herder) 1954, 187-311. — A. Piolanti, 11 Mistcro eucaristico, Firenze 1955. Respectu pastorali. D. Prümmer. Man. Th. Moralis, III. 4. ed. 1929. n. 165-228. — \f Gatterer, Praxis celebrandi fund ones ordinarias sacerdotales, Oeniponte 1940. 3. ed. citatur cd. 2 1926). — Collectio decretorum ad s. liturgiam spectantium ab 1927-1946, Romae 1947. — L. Afolien, Liturgie des Sacraments, Paris 1948, p. 208-276. — M. de Amicis, Caerernoniale parochorum, 4. ed. Romae 1948. — A. Vermeersch - J. Creusen, Thcol Mor. 111. 4. ed. Romae 1948, n. 336-402. — B. Merkelbach, Summa Th. Moral HI 8. ed. Romae 1949, n. 197-300. — J. Aertnys - C. A. Damen, Theol. Mor. II. 16. ed. Manctti 1950. n 99-177. — J. Fanfani, Man. theorieo-pract'cum Theol. Mor. IV. Romae 1951, p. 135-238. — O. Schollig-R. Weber, Verwaltung der hl. Sakramente unter pasto­ ri’, n Gesichtspunkten, Freiburg i. Br. 4. cd. 1952, p. 57-84. — Af. Conte a Coronata, De Sacramentis tract canonic. I. 2. cd. 1951, η. 183-335. — H. Noldin - A. Schmitt - G. Heinzcl, Summa Th. Mor. Hl. 30. cd. Barcelona 1954, n. 98-163, B) Essentia. 517 B) Dc essentia Eucharistiae. Status quaestionis. Quod attinet structuram seu compositionem physicam Eucharistiae, paulo aliter procedendum est, ac penes cetera Sacramenta. Nam materia remota Eucharistiae consistit in iis elementis e quibus Eucharistia conficitur. Ma­ teria proxima est autem usus materiae remotae, quae quidem fit per actum consecrationis, quo Christus praesens ponitur ut victima: haec est autem es­ sentialiter ipsummet sacrificium Missae, de quo iam actum est, et vocari apte potest materia proxima Eucharistiae in fieri. Materia autem proxima in statu esse nil aliud est, quam species, quae continent corpus et sanguinem Christi: de hac materia autem agitur in quaestionibus sequentibus. Respectu dogmatico ergo tantum agendum nobis est de materia remota Eucharistiae, nam aliae quaestiones alibi enodantur. Respectu autem iuridicomorali tractanda est tum materia remota, tum materia proxima. Dein agendum est de forma huius Sac­ ramenti, quae insimul etiam Missae sacrificii essentiam respicit. Ordine autem sequenti fit disquisitio: 1. De materia remota Eucharistiae. 2. Nonnae pastorales quoad materiam Eucharistiae. 3. De forma Eucharistiae. 4. Normae pastorales quoad formam Eucharistiae. 1. De materia remota Eucharistiae. THESIS. Materia remota Eucharistiae: (1) valida est panis et vinum, (2) et quidem triticeus panis et vinum de vite, (3) sive in azymo, sive in fer­ mentato. I. pars: Panis ct vinum. De fide definita e Tridentino sess. XIII. can. 2: « S.q.d., in sacrosancto Eucharistiae Sacramento remanere substantiam panis et vini una cum corpore ct sanguine.... a. sit » (Denz. 884.). Adversarii. Artotyritae (— pano-caseistae), qui aevo antiquo una cum pane etiam caseum consecrare tentabant. Aquarii, secta quaedam Gnostica, quae vino abhorrens aqua usus est. Calvinistae, qui putabant in defectu panis et vini posse adhiberi quemlibet cibum, quod secus etiam Melanchthon conces­ sit in epistola sua ad Ruthenos adhibendi loco vini aquam mellitam. Graeci schismatici, qui putant ad valorem consecrationis necessariam esse panem fer­ mentatum. Scriptura Sacra in suis relationibus coenae novissimae simpliciter de pane (artos) loquitur et de vino, et quidem « de genimine vitis » (Mc. 14, 25), simi­ liter autem S. Paulus. Ex his testimoniis nullum dubium relinquitur, quid sit materia Eucharistiae, nam Dominus praeceptum strictum dedit: « Hoc facite in mei memoriam! n Traditionem superest allegare, nam nemo invenitur, qui non de pane et vino loqueretur. 518 HI. EUCHARISTIA. II. pars: Panis triticeus ct vinum de vite. Theologice certum e Decreto pro Armenia: « .... materia est panis triticeus et vinum de vite, cui ante consecrationem modicissima aqua admisceri de­ bet » (Denz. 698.). Missale Romanum: «Si panis non est triticeus, non confi­ citur Sacramentum». Can. 815 §. 1: «Panis debet esse mere triticeus, et re­ center confectus, ita ut nullum sit periculum corruptionis. » — §.2: « Vinum debet esse naturale de genimine vitis et non corruptum ». Usus antiquus commendat panem triticeum; quod ludaeos attinet, hoc omnino certum non est, quod massoth, i.e. azymi, (pios adhibuerunt, triticei erant. Vinum aliud non potuit esse, quam jajin, oinos. i.e. vinum de vite, nam omnia alia inebriantia seker vocabantur. III. pars: Sive in azymo, sive in fermentato. De fide ex Cone. Florentino: « Diffinimus... item in azymo sive in fer­ mentato pane triticeo corpus Christi veraciter confici » (Bulla « Laetentur coe­ li » 6.ÏU1.1439. Denz. 691-2.). Usus Ecclesiae peremptorie probat hanc theseos partem, nam usque ad saec. VIII. utraque pars Ecclesiae utebatur pane triticeo fermentato. Rationes cur s. VIII-o uti coeperunt pane fermentato sumendae sunt e venerationis aug­ mento huic Sacramento debitae, nam haec veneratio aucta (« gesteigerte Ehrfurcht ») adducebat, ut praeferantur panes mundae, albae, orbicularesve te­ nues, quas facilius sine periculo deperditionis micarum frangere potuerunt (Jungmann I, 111.). 2. Normae pastorales quoad materiam Eucharistiae. I. QUOAD MATERIAM REMOTAM; Quatuor qualitates requiruntur ad validitatem, item quatuor ad liceitatem materiae remotae. a) Ad validitatem materiae remotae PANIS requiritur: 1°. Ut sit triticeus, panis triticeus est panis e farina et aqua confectus et igne decoctus (gebacken, siilt). a. Frumentum (Getreide, grains, corn, biade, gabona) aliud ac triticum materia est invalida; aliqui dubitant de usu secalis (Roggen, seigle, rye, segala, rozs), quae certo illicita sed dubie valida est, nam in inultis regionibus e secali quoque fit panis usualis, b. Tritici species iam omnes adhiberi possunt. « Generatim dicendum est, illud frumentum, quod in determinata regione communi hominum indicio dicitur ct est triticum, con­ stituit validam Eucharistiae materiam » (Noldin-Schmitt-IIeinzel, III, nr. 106. 1.). Procul dubio triticum vocatum « Turcicum » = Zea mais (Mais, indian com. granoturco, kukorica) invalida materia est. nam non est triticum, tantum nomen eius usurpat. 2°. Aqua requiritur, nam farina ctiain triticea, in lacte cocta non est pa­ nis, sed placenta (Kuchcn, cake, gâteau, focaccia, kalaes), neque si vino co­ queretur farina. Si ex aliis humoribus aliquid admisceretur (lac, vinum, aqua artefact.i etc.) in modica quantitate, est panis; materia valida, sed illicita. Si­ militer. si farinae aliquid aliud adiungeretur, ut hordeum (Gerste, orge, barley, orzo, &rpa), fabarum farina, sal. butyrum. B) Essentia. 519 3°. Igne coctus debet esse panis, non mera massa farinae cum aqua con­ fecta in statu crudi, nec cocta per modum pultis (Brei, bouilli, panade, potta, pép), nam tale quid nunquam dicitur panis, similiter nec collyra (pasta asciutta, Nudcln, metélt). 4°. Debet esse panis substantialiter incorruptus, nam panis factus totaliter mucidus (schimmelig, moisi, mouldy, muffato, penészes), iam non habetur panis usualis. b) Ad liceitatem materiae remotae PANIS: requiritur: 1°. Ut sit ritui proprio conformis: « In Missae celebratione sacerdos, se­ cundum proprium ritum, debet panem azymum vel fermentatum adhibere ubicumque Sacrum litet » (can. 816.). Cone. Florentinum expressis verbis praecepit ritum proprium servandum esse, nam sacerdotes affirmantur « Do­ mini corpus conficere debere, unumquemque secundum suae Ecclesiae sive occidentalis, sive orientalis consuetudinem » (Denz. 692.). Praeceptum hoc sub gravi obligat, et secundum auctores una datur solummodo exceptio: sacri­ ficii incompleti consummatio, ut, si post consecrationem vini advertat, quod azymus corruptus sit, potest uti fermentato triticeo. Secus « nec ad communi­ candum infirmum, nec ut populus die festo audiat missam, licitum est hunc ritum mutare » (Merkelbach III. ed. 8. 1949, n. 219.), o ab hoc praecepto ne necessitas quidem viatici pro moribundo, sed sola necessitas complendi sacri­ ficii excusat » (Noldin-Schmitt-Heinzel n. 107, 1 III.), similiter Tanquerey (III, 610.). a. Horum et aliorum auctorum ratio tamen ad epikiae usum videtur nobis valere etiam ad conficiendum viaticum (praeceptum divinum debet praeferri praecepto ecclesiastico); imo fingi potest etiam casus, quando sacerdos in pe­ culiaribus adiunctis per menses, imo per annos careret pane azymo: tunc uti­ que ad suam et aliorum utilitatem sane sine peccato posset conficere in fer­ mentato. Praescriptio enim procul dubio gravis est, sed in peculiaribus adiunc­ tis, quae auctoribus antiquioribus prorsus ignota erant, tamen cedere debet le­ gi divinae de necessitate tum Missae, tum Eucharistiae. b. Quod communionem accipiendam attinet, olim vetitum erat communio­ nem alio ritu sumere, quod nunc licitum est: « Omnibus fidelibus cuiusvis ri­ tus datur facultas, ut, pietatis causa, Sacramentum eucharisticum quolibet ritu confectum suscipiant». - §. 2.: «Suadendum tamen, ut suo quisque ritu fide­ les praecepto communionis paschalis satisfaciant ». - §. 3.: « Sanctum Viati­ cum moribundo ritu proprio accipiendum est, sed, urgente necessitate, fas esto quolibet ritu illud accipere » (can. 866). c. Quod communionem distribuendam attinet, « ubi necessitas urgeat, nec sacerdos diversi ritus adsit, licet sacerdoti orientali, qui fermentato utitur, mi­ nistrare Eucharistiam in azymo, vicissim latino, qui utitur azymo, ministrare in fermentato, at suum quisque ritum ministrandi servare debet » (can. 851. §. 2.). 520 ΙΠ. EUCHARISTIA. Necessitas haec habetur, quoties fideles communicare vellent. Distributio tum intra Missarum sollemnia, tum extra eam fieri potest, puta si orientalis cele­ braret in altari occidentalium, ubi habetur tabernaculum, ipse vero non habeat sufficientes particulas fermentatas. 2°. Panis azymus sive fermentatus debet esse recens, ita ut non incipiat corrumpi (can 815: « ...recenter confectus, ita ut nullum sit periculum corruptio­ nis »). Ad hunc finem consequendum « hostiae consecratae, sive propter fidelium communionem, sive propter expositionem sanctissimi Sacramenti, et recentes sint, et frequenter renoventur » (can. 1272); simili modo in genere Instructio S. Cong. de disciplina Sacr. 26. Mart. 1929. (Collectio decretorum ad s. litur­ giam spectantium ab anno 1927-1946, Romae 1947, p. 120. nr. 4: « Pervigilem adhibeant curam, ut hostiae nonnisi recenter confectae consecrentur, et sacrae particulae, in pyxide adservatae, frequenter renoventur »); praescriptum Cae­ rimonialis Episcoporum quod Eucharistia « saltem semel in hebdomada mutetur et renovetur », iam certo est tantum directivum. Quod tempus attinet, talis praescriptio praecisa nunc vigens non habetur, certum est abusum esse, consec­ rare hostias a tribus mensibus in hieme, a sex in aestate confectas (CRit d 2650), proin ergo tamdiu recenter confectas asservare. Pro praxi norma haberi potest Noldin - Schmitt - Heinzel: «Inter hostiarum confectionem earumque sumptionem interponi non debent, nisi quatuor vel summum sex hebdomadae n (nr. 107,2). Ceterum standum est praescriptionibus dioecesanibus hac in re. — Demum observandum, ut periculum evitetur corruptionis, monitum Instructionis supra citatae: « ...studeant, ut tabernacula, ubi sacra collocatur Eucharistia, quantum fieri poterit, ab humido, vel a nimio rigido iiere sint defensa, humore siquidem extante, facile hostiae marcescunt, algore autem friabiles fiunt » (1. cit. p. 120.). 3°. Panis debet esse immaculatus, i.e. sine fractione, sine macula, squalore aliquo. Quoad peccati gravitatem bene notat Merkelbach, α secluso semper scan­ dalo, videtur solum veniale, sine causa rationabili consecrare hostiam fractam, vel maculatam, et nullum est peccatum, si deprehendatur post oblationem » (III. n. 218,2). — Hoc ultimum tamen vix contingit, si sacerdos celebraturus observet Missalis rubricam, quod in sacristia « Hostiam integram (ergo debet eam inspicere!) leviter extergit a fragmentis, si opus est » (Rit. celebr. I, 1). 4°. Panis azymi forma debet esse orbicularis maior, fermentatum orien­ talium quadratus, in particulis triangularis. In hostia latinorum sit imago Cru­ cifixi see. constantem consuetudinem (CRit d 2714. « Servetur consuetudo », si ergo alicubi non esset, tunc non est obligatio). — Particulae ne sint nimis tenues, nec nimis parvae, ne a manu sacerdotis distribuentis dilabantur, neve iam in ore fidelium dissolvantur, tunc enim non recepissent communionem, nam signum sacramentale est manducatio, ad quod pertinet, quod in stomachum traiiciantur sacrae species. In Urbe habent particulae diametrum saltem 3-3.5 centime­ trorum. — Si sacerdos non haberet hostiam maiorem ad celebrandum, potest B) Essentia. 520“ adhibere parvam, semper secluso scandalo, etiam ad privatam celebrationem e mera devotione, secus populus monendus esset (Vermeersch-Creusen III. n. 339,6). c) Ad validitatem materiae remotae VINI requiritur: 1°. Ut sit vinum cie vite quod est liquor de uvis maturis expressus, a. Vinum ergo eucharisticum non potest esse « vinum n de pomis, piris (cidre, sidro. Apfelmost, alma-, korte-bor) vel e ribibus rubris (Johannisbeeren, groseille, currant, ribes, piszke) confectum, nec agresta expressa ex uvis adhuc imma­ turis, neque lora, i.e. « vinum secundum n, quod obtinetur per infusionem aquae super uvas iam semel expressas, nec a vinum » adustum (cognac; Treber: torkôly), neque vinum artefactum (Kunstwein, mübor), arte chimica e Zea mais vel alio genere frumenti confectum: omnia enim huius generis immerito usur­ pant nomen vini usualis. — b. Vinum iam habetur, si est liquor de uvis non omnino immaturis ita expressus, ut fermentatio consueta saltem incoepta sit; completa fermentatio non requiritur. Atque « cum acini (Weinbeere, grain de raisin, szolôszem) franguntur, moraliter statim quaedam fermentatio initium habet », dicit Vermeersch (III. nr. 340,1.). Ita intelligitur mos medio aevo late diffusus, in Festo Transfigurationis Domini consecrare vinum tunc ex uvis ante Missam expressis. — c. Color vini nullo modo a lege generali praescribitur, in coena novissima certo erat vinum rubrum, nam coenae rituali tale vinum adhi­ bendum erat. In Oriente etiam nunc rubrum vinum praefertur in oblatione, medio aevo erant praescripta particularia adhibendi vinum rubrum, ut evitetur permutatio cum aqua (sic Synodus Parisiensis 1210, Claromontana 1268, Bene­ ventana 1374); inde, quo linteolum seu « purifîcatorium » a saec. XVI. usuvenit, magis vinum album adhibetur (Jungmann, Missarum sollemnia ed. 3. II, 48.). 2°. Vinum debet esse ex uvis maturis expressum, ergo uvae non sunt mate­ ria consecrabitis, nam uva nondum est vinum. Uvae siccatae (raisin sec, Rosinen, uva passa, mazsola) adhiberi possunt, α dummodo liquor ex colore et gustu dignoscatur esse verum vinum » (S. Offic. 10. Apr. 1889.). Modus quo fit tale vinum est sequens. Acini exsiccati seu zebidi exprimuntur, dein tantum pondus, quantum zebidi habent, aquae infunditur super hanc massam expres­ sam, totum relinquitur in apto vase, per sex, ad summum decem horas, deinde extrahitur massa expressa et iterum panno stringitur vel torculari premitur. Liquor inde resultans verum vinum est et sine ulteriore diligentia adhiberi potest. 3°. Vinum non potest esse mixtum alio liquore notabilis quantitatis; ma­ teria invalida esset, si e.gr. quinta pars aquae immisceretur in vinum. Permis­ sum, imo consultum a S. Congr. Officii (Decr. 31. Iui. 1890 et 5. Aug. 1896. renovatum a S. Congr. de disciplina Sacr. 26. Mart. 1929), quod vino multum debili (5-6%), ut non statim, praesertim aestivo tempore acescere incipiat, spiritus vini seu alcohol immisceatur, quantitas duodecim pro centum (12%), 520b IJI. EUCHARISTIA. dummodo mixtio fiat, quando « fermentatio (Gâhrung, erjedés) sic dicta tumul­ tuosa, defervescere incocpit », i.e. quando vinum adhuc valde recens est. Hic modus commendatur, non vero ut vino admisceatur 10% sacchari ex canna (canne à sucre, nâdcukor). — (Cf. Collectio decretorum ad s. lit. spectantium ab 1927-1946, Romae 1947, 116). 4°. Vinum debet esse incorruptum, nam vinum corruptum non esset iam vinum, » Si vinum sit factum penitus acetum, vel de uvis acerbis seu nondum maturis expressum, vel ei admixtum sit tantum aquae, ut vinum sit corruptum, non conficitur Sacramentum « (Missale, De defectibus IV, 1). d) Ad liceitatem materiae VINI requiritur: 1°. Ut sit vinum perfectum; ideo mustum i.e. succus recenter expressus, de quo supra (c. 1°.) Vermeersch locutus est, materia valida, sed nunc temporis graviter illicita est (De defectib. IV, 2: « ...conficitur Sacramentum, sed con­ ficiens graviter peccat»). In casu autem necessitatis licet uti musto ( Tanquerey III, p. 612). 2°. Vinum debet esse purum, i.e. non licet vino sacrificali admiscere aro­ mata vel saccharum nec in modica quantitate, excepto casu alcoholi supra descriptum (c. 3°.). Vinum in dolio asservatum per exhalationem minuitur et ideo debet expleri, hoc autem convenienter cum vino debet fieri, non cum aqua, etsi talis aqua non redderet vinum, cum sit multo maius quantitate, illicitum. 3°. Vinum debet esse liquidum, non congelatum. Nam etiam vinum con­ gelatum dicitur et est vinum, tamen illicite consecraretur, quia hoc contrarium est usui Ecclesiae; sunt qui putant, talem consecrationem nec validam esse. Ab ca ergo omnimode abstinendum est, et vinum congelatum pannis calefactis, vel ponendo vinum in vase aquae calidae solvi debet Secus pro praxi consu­ lendum, vinum et aquam, si ecclesia valde frigida sit, ponere in urceolis suis in aliquod vas aquae calidae, tunc ab offertorio usque ad communionem vix unquam contingit, quod vinum congeletur. 4 °. Vinum debet esse corrumpi non incipiens, ut lex rubricalis praescribit: « Si vinum coeperit acescere, vel corrumpi, vel fuerit aliquantum acre (Stichi)... conficitur Sacramentum, sed conficiens graviter peccat » (De defect. IV, 2). e) Materia remota AQUAE. Non ad validitatem, sed ad liceitatem semper requiritur » modicissima aqua ». Sic semper mos fuit Ecclesiae, quem morem primum Cone. Trullanum 692. contra Armenos edixit; item Tridentinum adversus Protestantes: a Monel > «ΜΗΗΜΜΒΜ··············· B) Essentia. 520e Sancta Synodus, praeceptum esse ab Ecclesia sacerdotibus, ut aquam vino in calice offerendo miscerent » et can. 9: « S.q.d. ... aquam non miscendam esse vino in calice offerendo, eo, quod sit contra institutionem Christi: a.s. » (Dcnz. 915. 956.) Debet esse: 1°. Aqua naturalis, i.e. talis, qualis e fonte scaturit, potest ergo esse aqua naturalis mineralis. 2”. Aqua debet esse « modicissima » (can. 814). Auctores loqui solent de guttulis non plus quam octo vel decem, sed difficulter guttulae numerari pos­ sunt, ideo adhiberi poterit cochlear parvum, unam vel duas guttulas capiens, n usus parvi cochlearis non est prohibitus » (CRit d 3064,4). 3°. Aqua debet infundi in offertorio, tunc enim praescriptum est. « Si autem celebrans ante consecrationem calicis advertat, non fuisse appositam aquam, statim ponat eam, et proferat verba consecrationis. Si id advertat post consecrationem calicis, nullo modo apponat, quia non est de necessitate Sacra­ menti » (De defectib. IV, 7). 4°. Aqua non debet tantum interiori parti calicis inhaerere, sed mitti in calicem, nam sic tantum perficitur symbolismus ab Ecclesia intentus. Quadrup­ licem symbolismum enim in hac mixtione vini cum modica aqua inve­ nerunt. Primum protulit Cyprianus, dicens: « Videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Quando autem in calice vinum aqua miscetur, Christo populus adunatur n (Ep. 63., PL 4,383). Significat ergo mixtio aquae Ecclesiae unionem cum Christo: ergo Corpus Christi mysticum. Secundus symbolismus invenitur apud S. Ambrosium: « Unus de militibus tetigit latus eius et de latere eius aqua fluxit ct sanguis. Quare aqua? Quare sanguis? Aqua, ut emundaret, sanguis, ut redimeret » (De Sacramentis 5, 1 Quasten p. 164). Mixtio ergo symbolica repraesentatio est redemptionis, quae fiebat per sanguinem, aqua iterum Ecclesiam significat. Tertius symbolismus in disputationibus christologicis in Oriente ortum habuit: significat enim naturam divinam et humanam Christi. Armeni ad radicalem monophysitismum conversi, repudiabant mixtionem aquae cum vino et etiam fermentum, praecise, ut demonstrarent sc unam tantum naturam divinam in Christo profiteri. Quartus et nunc in liturgia Romana usitatus symbolismus ortum habuit in regno Francorum, adhibens ad mixtionis ritum orationem Leoniani (« Deus qui humanae substantiae... n cum additione « per huius aquae et vini myste­ rium d). In hac oratione symbolismus occidentalis (Ecclesiae unio cum Christo) mira unitate coalescit: «...da nobis per huius aquae et vini mysterium eius divinitatis esse consortes n (tznio cum Christo), « qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps » (unio naturarum in Christo). — (De symbolismo hoc cf. Jungmann II, 48-51 et 78-80). 520' III. EUCHARISTIA. Hic ritus mixtionis symbolicus est, sed verificatur eo, quod see. senten­ tiam communem aquae guttulae permixtae vino consecrantur et sic partici pes fiunt Sacramenti, nam species cum substantia Christi unum quid consti­ tuunt. II. QUOAD MATERIAM PROXIMAM. Quaedam requiruntur tum ad validitatem, tum ad liceitatem. a) Ad validitatem materiae proximae requiritur. 1°. Utraque materia remota physice praesens debet esse. Sic enim fuit in prototypo sublimi omnium Missarum, in coena novissima; pronomina demons­ trativa exigunt etenim veram et realem praesentiam materiae remotae. Secus enim dici deberet: « Illud est corpus meum. » — In praxi autem non requiritur ad validitatem, ut materia remota videri possit, caecus enim sacerdos tunc non potuisset celebrare. Tamen ad demonstrandam praesentiam physicam praescri­ buntur per legem rubricalcm, si plures hostiae simul consecrandae sunt in aliquo calice seu vase: In offertorio: « Calicem illum, seu vas dextera discoope­ rit, et intentionem suam etiam ad illas offerendas et consecrandas dirigens, dicit, ut supra: Suscipe etc...... Post repositionem patenae: «Si autem adsit vas seu calix cum aliis hostiis, ipsum cooperit ». — Ad consecrationem: a Si adsit vas cum aliis hostiis consecrandis antequam accipiat hostiam, discooperit manu dextera calicem, seu vas aliarum hostiarum, ... profert verba consecratio­ nis super Hostiam et simul super omnes, si plures sint consecrandae... ». Post elevationem Hostiae: a Reposita Hostia consecrata super corporale, genuflexus ipsam veneratur, si adsit vas aliarum hostiarum, patena vel palla cooperit ut supra » (Rit. celcbr. VII, 3 et VIII, 5.6.) — Si tamen oblitus esset huius discooperitionis, consecratio procul dubio valida est, si habuit intentionem con­ secrandi. 2°. Materia remota debet esse sufficienter determinata, ut consecratio va­ lida sit, ad leges enim generales intentionis conficientis Sacramentum pertinet: si materia non est determinata, non potest habere intentionem circa eam. Ideo si tantum post consecrationes adverteret, alias quoque hostias esse praesentes, illae non sunt consecratae. « Excipe tamen, si sacerdos intentionem satis prae­ sentem habuerit consecrandi quidquid est in corporali » (Vermeersch-Creusen n. 346,2). — Praeterea tres casus perpendi solent. a. Primus casus est: num guttulae vini calici adhaerentes consecrentur? Guttulae exterius calici adhaerentes per intentionem sacerdotis nunquam cen­ sentur consecrari, nam a non cadunt sub intentionem celebrantis; qui eas con­ secrare vellet, graviter peccaret » (Vermeersch ibid.). — Num guttulae calici interius adhaerentes consecrentur, non constat, hoc enim a sacerdotis inten­ tione dependet. Si enim non vult eas consecrare — quae secus non deberent interius adhaerere, sed extergi iam ad offertorium — tunc aliquid non consec- B) Essentia. 521 ratum maneret in calice. At non videtur, cur hic casus raro contingens, tanti esset momenti: nam si casu sumantur hae guttulae non consecratae cum san­ guine Christi, non videtur committi irreverentia. Nec si vellet eas quoque consecrare, committeret irreverentiam, nam calix, etiam si pluries celebret, aqua purificandus est see. Constitutionem « Christus Dominus » (de qua cf. infe­ rius). — Consuli ergo potest cum Noldin-Schmitt-Heinzel semel pro semper intentionem eliciendam esse non consecrandi guttulas vini interius calici adhae­ rentes (III. n. 115,1). b. Secundus casus est de micis panis. Si iam ante consecrationem divulsae erant ab hostia, certo non sunt consecratae, sive in ciborio sint, sive in cor­ porali, nam sacerdos talem intentionem habere non debet. Si micae adhaerent hostiae vel particulis, idem casus ac supra. Item cum eodem auctore consuli potest: semel pro semper eliciendam esse intentionem non consecrandi nec micas hostiae adhaerentes, nec a fortiori separatas. c. Tertius casus est de particulis altari contra leges liturgicas positis. (1) Hostiae enim consecrandae vel ab initio iam in altari sunt, vel quod Media­ tor Dei possibile dicit, « christifideles, sacris assistentes ritibus ... nonnunquam — quod antiquitus eveniebat crebrius — administris altaris panem vinumque offerunt, ut Christi corpus et sanguis fiant » (n. 89). Ad offertorium ergo adferre hostias consecrandas omnino licitum est. — (2) Ex iusta causa licet hostias ante praefationem allatas recipere consecrandas, tunc sufficit eorum oblatio mentalis. — (3) Post praefationem iam gravis causa requiritur, communicatio infirmi vel plurium, qui sine communione manerent, aut nimis diu expectare deberent (Noldin-Schmitt-Heinzel n. 116). — (4) Post consecrationem consecrare solum in unico casu licet: si sacrificium complendum est, i.e. si hostia maior non est certo consecrata. b) Ad liceitatcm materiae proximae requiritur: 1°. Ut materia remota etiam liturgice praesens sit. Materia consecranda debet esse a. In altari. — b. In lapide consecrato; si altare non est consecra­ tum. — c. Stiper corporali, et quidem Hostia maior ante calicem, particulae consecrandae vel « super corporale ante calicem », ergo inter Hostiam maiorem et calicem, vel, si in calice consecrato aut vase mundo benedicto sint, « ponit eas retro post calicem » (Rit. celebr. II, 3). Tantum in eo casu, si loci exiguitas hoc non sinit, potest eos ad latus ponere calicis, et quidem tunc per analogiam liturgicam versus cornu evangelii. 2°. Utraque species simul consecranda est, et quidem mandato divino, nam consecratio non exclusive eo fine fit, ut habeatur cibus animarum, sed semper etiam eo, quod per hanc consecrationem Christus in statu victinae praesentetur, quod non contingit, si tantum una species consecretur. Ideo inter mythos redi­ genda sunt quae narrantur de consecrationibus panis sine vino a parte aliquo­ rum, qui in talibus versati sunt peculiaribus adiunctis, quod vinum nullo modo habere potuerunt. Consecratio talis nunquam est licita: a Nefas est, urgente > 522 III. EUCHARISTIA. etiam extrema necessitate, alteram materiam sine altera consecrare » (can. 817). — Inter conditiones de liceitate ideo posuimus hanc conditionem, quia consec­ ratio panis cum intentione statim postea consecrandi alteram, certissime valida est. Si vero sine hac intentione consecraretur panis, omnino certa non potest dici consecratio. Ecclesia hoc nunquam, neque per exceptionem exercuit, nec unquam permisit vel probavit. Sunt optimae notae theologi qui talem con­ secrationem sine intentione consecrationis alterius speciei invalidam habent; Card. Lugo e.gr. dicens, Eucharistiam institutam esse ut sacrificium, ad quod duarum specierum consecratio omnino necessaria est. 3. De forma Eucharistiae. De forma Eucharistiae, quae Christum praesentiat, primo investigandum est, quid sit haec forma essentialis, deinde propter Orientales dissidentes, quid non sit, nempe e ratione formae essentialis penitus excluditur epiclesis. L De forma Eucharistiae QUID SIT, THESIS. Formam Eucharistiae constituunt Verba Domini praesentiam eius enuntiantia. De fide catholica, indirecte definita. a) Vox Ecclesiae. 1 '. Decr. pro Armenis: « Forma huius Sacramenti sunt verba Salvatoris quibus hoc confecit Sacramentum » (Denz. 698). — Quae autem intelligantur verba — etsi nullum dubium esse potuisset — dicitur in conclusione communi omnium decretorum Ecclesiam Orientalem respicientium: «... quia ... non est explicita forma verborum, quibus in consecratione corporis et sanguinis Domini sacrosancta Romana Ecclesia ... semper uti consueverat, illam praesentibus duximus inserendam » — et adducuntur verba « Hoc est corpus meum » etc. (Denz. 715). — Sollemnis definitio tamen his data non est, tum quia hoc Decre­ tum nunc iam vix haberi potest dogmaticum, tum autem quia Graeci explicite petierunt abstinendum esse a dogmatica definitione, ne Ecclesia ipsorum reci­ peret ignominiam, quasi hactenus aliud tenuisset, cum semper fuerit concors cum hac doctrina (Müller p. 310). 2 . Trident, sess. XIII. cap. 3: «Semper haec fides in ecclesia Dei fuit, statim post consecrationem verum D.N.J. Christi corpus... exsistere, sed corpus quidem sub specie panis ct sanguinem sub vini specie cx vi verborum » (Denz. 876). — Quae sint autem haec verba — etsi, ut iterum dicamus, nullum sit dubium — clare eruitur e cap. 1.: « ...se suum ipsius corpus illis praebere ac suum sanguinem disertis ac perspicuis verbis testatus est, quae verba a sanctis B) Essentia. 523 Evangelistis commemorata et a divo Paulo postea repetita... sunt » (Denz, 874). Nullum ergo dubium remanere potest, quae fuit mens Concilii, ita ut iure dici potest hanc esse definitionem indirectam. — Doctrina de fide catholica autem eruitur e magisterio Ecclesiae ordinario: 3°. Catech. Tridentinus: a Itaque a sanctis evangelistis Matthaeo et Luca, itemque ab apostolo docemur illam esse formam: Hoc est corpus meum... Quae quidem consecrationis forma, cum a Christo Domino servata sit, ea perpetuo catholica Ecclesia usa est » (Pars II. cap. 4. qu. 18), et: 4°. Miss. Romanum: « Verba consecrationis, quae sunt forma huius Sacra­ menti, sunt haec: Hoc est enim corpus meum » et sic pono (De defect. V, 1). b) Scriptura Sacra nullum relinquit dubium, quod verba Salvatoris sunt forma huius Sacra­ menti. Relationes enim coenae novissimae volunt posteritati tradere, quomodo facta sit coena illa augustissima, ut et successores tali modo faciant. Atqui praeter verba Salvatoris (Hoc est corpus etc.)., nullum aliud, quod refertur, potest esse forma huius Sacramenti. Non: ritus sacri a Domino adhibiti, quod « accepit » panem et calicem, vel quod « elevatis oculis » id fecit, quod pluries fecit, resuscitando Lazarum, multiplicando panes etc. Non: fractio et distributio, quae sunt praeparativa communionis et consecutiva consecrationis iam factae. — Non: preces aliae, quae tantum in genere commemorantur, nec: gratiarum actio (eucharistêsas), nec benedictio, quae memoratur. Nam huius benedictionis verba non communicantur, immo a Luca et Paulo nec memo­ rantur: nullo modo possunt ergo esse forma essentialis, Ecclesia enim relicta esset in re tam gravi in tenebris. « Benedictio » ergo intelligenda est verisimi­ liter hebraica benedictio panis et vini, sicut in Mishna traduntur (Tract. Berakhoth), vel, quod minus probabile est, intelliguntur ipsa sanctissima verba consecrantia. c) Traditio sacra unanimis est, et mirandum, quomodo inde a saeculo XVI-o e mera infensitate adversus Ecclesiam Romanam absona doctrina vim consecrativam ver­ borum Christi negans oriri potuit. Exempli tantum instar aliqua documenta allegantur. 1°. Ex antiqua aetate Ecclesiae clarissime loquitur a. S. lustinus versus 155: « ...illa alimonia, quae per precem verbi ab Ipso (lustinus loquitur de Christo) originem ducentis Eucharistia facta est », tunc autem refert « ver­ bum » hoc: « Jesus accipiens panem et gratias agens dixit: Hoc facite in meam commemorationem, hoc est corpus meum » (Apol. I. 66, 1-3). Mirum est. quomodo quidam, ut J. Quasten, epiclesin detegere potuit his verbis delitentem: « His verbis lustinus epiclesin describit, qua ho Logos invocatur, ut des­ cendat super panem et vinum eucharisticum » (Monumenta eucharistica et liturgica vetustissima, Bonn 1937, 18 nota L). Si legatur totus contextus, clarum est. ne verbum quidem esse posse de aliquali epiclesi (v. inferius totum textum: E. De facto praesentiae, 4. c.). b. S. Irenaeus circa 185 candide enuntiat: « ... calix mixtus et panis facticius in se recipit verbum Dei et fit Eucharistia, corpus Christi » (Adv. haer. V, 2,2-3), 524 III. EUCHARISTIA. ubi iterum mirandus Quasten: « Epiclesin logi iam saeculo secundo in usu fuisse s. Irenaeus testatur » (loco quo supra). Irenaeus enim Lugdunensis clare dicit, quid sit hic « logos », i. e. verbum, non Verbum qua secunda persona divina. Loquitur enim in hoc contextu de Christo, « qui panem e creatura oriundum proprium corpus esse confirmavit », ergo « verbum » hoc nil aliud est, quam verbum: Hoc est corpus meum (legas, quaeso totum textum infra: F. 4. d. I0.). c. Tertullianus antiquitatis testis Latinus, pluries confitetur formam Eucha­ ristiae, sufficit unum testimonium: «Acceptum panem et distributum discipulis corpus suum illum fecit ’Hoc est corpus meum’ dicendo» (Adv. Marcion. 3, 19). 2°. Inde a saeculo IV-o, quando eius decursu primae veri nominis epicleses in usum venere in Oriente, audiantur e permultis tantum item 1res testes catholicae veritatis. a. S. Gregorius Nyssenus versus 385 dicit: « Panis sanctificatur (hagiazetai) per verbum Dei et orationem (enteuxeôs), non quod cibatione (brôsis) transeat in corpus Verbi, sed quod statim in corpus Verbi transmutatur ( metapoioumenos), sicut dictum est a Verbo: Hoc est corpus meum » (Orat, catech. 37. PG 45, 93). b. Doctor Eucharistiae, S. Chrysostomus invicte annuntiat veritatem catho­ licam de forma Eucharistiae, cuius testimonium a Bessarione, tunc archicpiscopo Nicaeno, in Concilio Florentino allegatum fuit ad testandam fidem Graecorum: « Non enim homo est qui facit, ut proposita (ta prokeimena) ef­ ficiantur corpus ct sanguis Christi, sed ipse Christus, qui pro nobis crucifixus est. Figuram implens (schema = Umriss, korvonal, Christi nempe, ministri pri­ marii) stat sacerdos verba illa proferens, virtus autem et gratia Dei est (sc. ver­ borum) Hoc est enim corpus meum' — inquit. Hoc verbum transformat pro­ posita » (Dc proditione ludae, hom 1.6 PG 49,380); « transformat » graece: « metarrhythmizei », rhy-tmos — « motus aequalis, forma », ergo transformat proposita dona, panem ct vinum, verbum autem est: « Hoc est corpus meum!». c. Tertius allegatur Pater Graecus concludens seriem Patrum, Joannes Damascenus, qui transsubstantiationcin cum creatione mundi comparans, quae item Verbo appropriai! solet, haec enuntiat: « ...omnia quaecunque voluit. Dominus fecit, si dixit: Fiat lux, et facta est lux ... In principio dixit: Producat terra herbam virentem ... dixit perinde Deus: Hoc est corpus meum, et: Hic est sanguis meus, et: Hoc facite in meam commemorationem, — idque omni­ potente eius praecepto fit, donec veniat » (De fide orthodoxa, 4,13 PG 94. 1140). d) Ratio theologica. In tali materia quid tenendum, solum e fontibus revelationis potest probari, l’amen dicere possumus, congruens esse, quod etiam augustissimum Sacramen­ tum fone.ain habeat verborum. Christus Dominus quidem potuisset sine verbis consecrare, quod revera factum esse opinabatur Innocentius III. ante suum pontificatum (Dc s. altaris mysterio IV, 6), deinde Durandus et saec. XVI. Am­ breras Catharinas, adhuc ante Tridentinnm hanc proferens sententiam, abso­ nam quidem, nam nulla ratio dari potest, cur hagiographi retulissent verba c\.dente: praesentiam significantia. Ministris autem secundariis omnino com­ petens hut quibusdam verbis enuntiare hoc factum praesentiae, nam homo quo- B,· Essentia. 525 modo potuisset certior fieri, hanc praesentiam admirabilem revera contigisse? Qualia verba autem haec debent esse, solus Dominus potuit determinare, nam per se haec verba possent esse etiam verba, quibus invocatur Spiritus Sanctus. Quod non haec sint verba essentialia, probatum est. II. De forma Eucharistiae QUID NON SIT. THESIS. Eucharistiae forma (1) nullo modo est epiclesis, (2) etsi habeat suam rationem liturgicam. Proxima fidei quoad I. partem, sententia communis II. Pars. I. pars probatur: Epiclesis nullo modo est Eucharistiae forma. a) Vox Ecclesiae. 1°. Benedictus XII. transmisit ad Armenos epistolam (« Iam cludum » a. 1341.), in quibus quaestiones posuit de recriminationibus contra fidem Armenorum; Armcni autem e Synodo anno 1342 in Sis habita responsa miserunt S. Sedi. Responso ad qu. 66. profitebantur se et omnes Armenos sine excep­ tione credere quod panis et vinum per verba Christi transmutentur in corpus et sanguinem Christi (Hefele-Knopfler, Konziliengeschichte VI (1890) 660). Quaestione ergo Summi Pontificis supponitur tenendam esse fidem, epiclesim non valere ad transsubstantiationem. 2°. De Concilio Florentino 1439 iam actum est supra. (I. a. I0.). 3°. Clemens XI. anno 1716 enuntiavit archiepiscopo Tyri et Sidonis, epi­ clesim non esse interdictam, si ita intelligatur, quod virtus consecrativa tantum verbis Christi competit. 4°. Benedictus XIII. anno 1729 declaravit, « non per invocationem Spiritus Sancti, sed per verba consecrationis fieri transsubstantiationem n (Coli. Lacensis II, 439.). 5°. Pius VII, anno 1822, ad patriarcham Antiochenum datis litteris districte praecepit, ne quis audeat deinceps « tueri opinionem, quae tradit ad admirabi­ lem illam conversionem... necesse esse, praeter Christi verba, eam etiam eccle­ siasticam precum formulam recitare, quam saepe memoravimus » (Coli. Lacensis II, 551). 6°. Sanctus Pius X. 26. Dee. 1910 edidit Litteras Apostolicas, quibus vul­ gatum quoddam scriptum reprobatur circa quaestionem de ecclesiis ad catho­ licam unitatem revocandis (AAS 1911, 117-121, scriptum a Prine. Maximilian© Saxoniae in diario « Roma e lOriente » : Pensées sur la question de l’union des Églises), ubi gravis edicitur reprehensio: « ...nec ibidem intacta relinquitur catholica doctrina de SS. Eucharistiae Sacramento, cum praefracte docetur, sententiam suscipi posse, quae tenet apud Graecos verba consecratoria effectum non sortiri, nisi iam prolata oratione illa, quam epiclesim vocant... » (cf. Denz. nr. 2147 a.). — Ilis omnibus documentis Pontificiis putamus iure dici posse, sententiam in thesi enuntiatam esse fidei proximam. 526 III. EUCHARISTIA. I)) Nomine epiclesis intelligitur epiclesis stricte dicta, quae est invocatio Spiritus Sancti post consecrationem facta ad transmutandum panem et vinum in corpus et sangui­ nem Christi. — Duo ergo elementa constitutiva requiruntur ad veri nominis epiclesim: 1°. ut prolata sit post consecrationem, 2°. ut textus loquatur adhuc de pane et vino transmutandis. — Exempli instar legatur textus Liturgiae S. Chrysostomi: « Domine, qui Spiritum Sanctum tuum hora tertia apostolis tuis misisti, eum non aufer nobis, optime, sed renova nobis, qui ad te precamur ...Et fac panem hunc pretiosum corpus Christi tui. Quod autem in calice hoc est, pretiosum sanguinem Christi tui: Transmutans Spiritu tuo Sancto n. c) Argumentum dogmaticum ex historia. Duo facta certa sunt: Epiclesis non fuit semper in usu, sed tantum, ut videtur, saeculo IV-o ad finem vergente incepit. Item: in Occidente nunquam erat, nec habetur epiclesis. Argumentatio ergo est: Si epiclesis esset forma essentialis, vel pertineret ad formam essentialem, semper debuisset in usu esse, ct simili modo in Ecclesia occidentali. Ecclesia enim usum quod attinet Sacra­ mentorum, errare non potest. 1 . Epiclesis non fuit semper in usu. Uti iam diximus, Justinus et Irenaeus nec vestigium habent verae epicleseos. a. Epiclesis inveniri dicitur in Paradosi Apostolikô S. Hippolyti Romani, scripta ante 220, sed melius inspecta non est veri nominis epiclesis, nam ele­ mentum secundum deest (prex transmutationis panis). Post consecrationem sic precatur: « Et petimus ut mittas Spiritum tuum Sanctum in oblationem sanctae Ecclesiae, in unum congregans de omnibus qui percipiunt, sanctis in reple­ tionem Spiritus Sancti, ad confirmationem fidei in veritate » (Quasten p. 30.). Epiclesis ergo haec nullam difficultatem affert dogmaticam, nam petit effectum communionis. b. Similis epiclesis invenitur in papyro Dêr-el-Balyzeh saec. III., similis eo sensu nempe, quod non sit epiclesis. In textu enim huius venerandi monu­ menti deest primum elementum verae epicleseos (non est post consecrationem). Ante verba Domini enim, statim post Trisagion legitur: α Reple et nos gloria tua, quae apud te est, ct mittere dignare Spiritum sanctum tuum super creatu­ ras istas et fac panem quidem corpus domini et salvatoris nostri Jesu Christi, calicem autem sanguinem novi testamenti Domini et Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Et quem admodum iste panis sparsus erat super montes et colles ct agros et commixtus factus est unum corpus, sicut vinum hoc expressum e sancta vite David et aqua ex agno immaculato et commixta duo facta sunt unum mysterium, ita collige catholicam ecclesiam Jesu Christi. Ipse enim Dominus noster Jesus Christus, qua nocte tradebat se, accepto pane... n. (Quasten p. 40 adhuc versionem exhibet textum Graeci Papyri ante 1950 cogniti; hoc anno edidit C. II. Roberts, Oxoniensis professor novas incognitas partes huius docu­ menti pretiosissimi, nos versionem huius textus critici secuti sumus Latinam, (actam ab A Bugnini, L’Eucologio di Dêr-Balizeh, tn: Eph. Lit. 1951, 157-170.). c. In hoc textu cucharisticac precis Papyri Der-cl Balizehensis reliquia invenitur orationis alicuius post consecrationem, quae ad Spiritum Sanctum di­ recta non panis et oini transmutationem petit, sed effectum communionis conse- B) Esset.'ia. 527 quendum, sicut iam in Paradosi Apostolikc S. Hippolyti invenitur. Textus Papyri Balyzehensis fragmentum hoc habet, postquam circiter 15 lineae exciderunt: « ...et praebe nobis servis tuis in virtutem Spiritus sancti, in confirmationem et augmentum fidei, in spem futurae aeternae vitae » (See. textum criticum Ro­ berts, versio latina Bugnini, 169). Haec prex ad Spiritum Sanctum pro partici­ patione effectus communionis, ut vidimus, primo invenitur in textu S. Hippo­ lyti, qui precem similem exhibet. — Dolendum si recentiores litterati, ut II. Elfers (Die Kirchenordnung Hippolyts von Rom, Paderborn 1938, p. 287 s.) audacter affirmant, heic inveniri primum vestigium (« erster Ansatzpunkt »), quando epiclesi pro transmutatione essentiale pondus tribui coepit («...der Epiklese fiir die Umwandlung eine wesentliche Bedeutung beizumessen »). Er­ rori Elfers dein etiam O. Casei adstipulatur (AfLw 1952, p. 128), adiungens suspicionem, quod Hippolytus hanc epiclesim ex Oriente mutuatus est, quod possibile potest esse, at nullibi habetur in hoc textu prex conversionis panis post consecrationem. 2°. Ante edictum Mediolanense (313) epiclesis veri nominis revera non in­ venitur, sed habetur epiclesis ante consecrationem et habetur prex invocationi' Spiritus Sancti post verba institutionis ad consequendum effectum communio­ nis. — Quod conclusio haec e paucissimis textibus tamen valet, demonstrat epiclesis Serapionis versus 340 in Aegypto, ubi etiam Papyrus Balyzehensis in usu erat et etiam Paradosim Hippolyti cognoscebant. Serapionis Euchologion statim post verba institutionis hanc affert precem : « Adveniat, Deus veritatis, sanctum tuum verbum super hunc panem, ut panis fiat corpus verbi et super hunc calicem, ut calix fiat sanguis veritatis, et fac, ut omnes communicantes remedium vitae accipiant... Te enim Ingenitum invocavimus (agennêton epekalesametha) per Unigenitum in Sancto Spiritu » (Quasten p. 62-63.). Heic habetur clavis solutionis: iam post verba institutionis, sed statim, fit « invocatio » (epekalesametha = epiklêsis!) et quidem ipsius « verbi » = « adveniat sanctum tuum verbum », quod videtur nobis esse illud « verbum », quod tam clare penes lustinum ct Irenaeum verbum effatum Domini est, i.e. verba institutionis, quae mox dicta et recitata sunt. Per proslépsim liturgicam voluerunt demonstrare, quod iam factum est, verborum nempe consecrationis verificationem, simulque adiecta est oratio ad Spiritum Sanctum pro consequendo effectu communionis. 3°. In liturgiis Orientalibus, quae certe quoad essentiam iam exeunto saec. IV-o talem textum habebant, invenitur epiclesis. Vestigium autem epicleseos veteris ante consecrationem in Aegypto remansit, in liturgia veneranda a S. Marco nuncupata. Ante consecrationem sic precatur: « Plenum enim est cae­ lum et terra gloria tua per apparitionem D.N. Jesu Christi. Fac o Deus, ut plenum quoque sit hoc sacrificium benedictione tua, per adventum sanctissimi Spiritus tui! », dein immediate sequuntur verba institut.onis (Renaudot, Collectio liturgiarum orientalium I, 139). Post verba institutionis, in media anamnesi se­ cunda epiclesis autem sic sonat: « Emitte praeterea super nos et super panes ct calices istos Spiritum Sanctum tuum, ut eos sanctificet et consecret, tamquam Deus omnipotens (elata voce): Et faciat panem quidem corpus (Populus: Arnen!), calicem autem sanguinem Novi Testamenti ipsius Domini et Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, ut fiant omnibus nobis, qui ex iis participamus in fidem, in sobrietatem, in medelam, in temperantiam, in sanctificationem » (Renaudot I, 141). — Iure videtur ergo dici, quod epiclesis primigenia, quae 528 III. EUCHARISTIA. stricti nominis nondum fuit talis, post consecrationem interpolationem accepit, et quidem precem, quod Spiritus Sanctus transmutet panem et vinum. Praecise hoc elementum defuit ex epiclesi primigenia, ut videri potest in Paradosi Apostolike S. Hippolyti, quae tantum consecutionem effectus s. communionis pro obiecto habuit, sicut etiam Papyrus Balyzehensis. 4°. In Occidente autem non invenitur vestigium cpicleseos. Nec lustinus, nec Irenaeus, nec Hippolytus eam cognoscunt, ea nempe forma, quod elemen­ tum essentiale habeat, invocationem Spiritus Sancti ad transformanda oblata dona. a. S. Ambrosius videtur loqui de aliqua epiclesi, dicens: « Quomodo igitur non omnia habet quae Dei sunt, qui cum Patre et Filio a sacerdotibus in baptis­ mate nominatur et in oblationibus (i.e. Missis) invocatur? » (invocatio = Graece epiclesis, De Spiritu Sancto 3,16). At certum est, heic non agi de epiclesi orien­ talium. Primo quia essentialem formam vult memorare, sicut in baptismate fecit (nominatio S. Trinitatis est forma essentialis), « invocatio » ergo est essen­ tialis pars precis consecratoriae, ut etiam Casei putat, hunc textum allegans (JfLw 1924, 173). Secundo quidem, quia Ambrosius « sermonem operatorium » vocat verba: « Accipite et edite, hoc est enim corpus meum » (De Sacr. IV, 15, iterum citatus a Casei: AfLw 1952, 123). Tertio autem praecise ex Ambrosio novimus vetustissimam formam Canonis, quam fidelibus suis exponit, ubi nullum vestigium epicleseos invenitur. — b. Nec in aliis liturgiis occidentalibus epiclesis habetur, etsi aliquae orationes variabiles in liturgiis typi Gallicani, ubi Canon deest, inde a saeculis VI-VII. aliquoties invocationem Spiritus Sancti, e.gr. in liturgia Mozarabica e 225 formulis orationis a Post pridie » (i.e. post consecra­ tionem) tantum 39 invocant Spiritum Sanctum et tantum in sex formulis (!) peti­ tur transformatio donorum (sic. J. Armitage Robinson 1924. cf. Litteraturam). 5°. In Oriente ergo saeculo IV-o ad finem vergente iam adest epiclesis — quod concluditur ex eo, quod s. V-o uniformiter adest in omnibus liturgiis Orientis. Sed quaestio surgit: cur tantum in Oriente? Certe non ideo, ut aliqua differentia statuatur inter Orientem et Occidentem, multo minus, ut per hoc determinetur instans et forma consecrationis Eucharistiae, nam lites circa hanc rem tantum s. XHI-XIV. exoriebantur. Hypothesis instar iure provocare pos­ sumus cum memorato Robinson ad controversias acres, quae circa 360 in Oriente exarserunt quoad divinitatem Spiritus Sancti. Macedonius Constantinopolitanus, dein Marathonius episcopus Nicomediae et alii negabant divinitatem Spiritus Sancti et affirmabant cum esse primam et praestantissimam creaturam Filii. Pronum ergo erat fidem orthodoxam, uti moris fuit, etiam in Liturgia exprimere, et quidem in epiclesi iam existente extollendo Spiritus Sancti momentum in consecratione. Nam Spiritus Sanctus partes habuit in Incarnatione, quando adumbravit Virginem incontaminatam, virtus sanctificans Sacramentorum iam semper Ei appropriabatur. nunc ergo, ut clare demonstretur Spiritum non esse creaturam Filii, in praesentiando Filii corpus ct sanguinem modo demonstrativo invocabatur. Eo quod hoc in epiclesi post consecrationem fiebat, nemo voluit affirmare dominica verba non efficere conversionem illam mirabilem. Agitur tantum de re stilistica, nempe de proslcpsi liturgica, et sic transeundum est ad II. partem theseos. B) Essentia. 529 II. pars probatur: Epiclesis habet suam rationem liturgicam. a) Sensus cpicleseos. Nam, si non haberet talem rationem, Ecclesia non toleraret eam, quod tamen nunquam contigit. Explicandum ergo restat, quomodo possit epiclesis intelligi, ut sensum habeat. 1°. Omittendi sunt nisus, seu « theoriae » explicationis cpicleseos: theoria « dramatica », « communionis vel fructuum spiritualium », « historicae evolu­ tionis vel corruptionis » (de his cf. Müller p. 314-325 et Doronzo p. 147-150), nam solutio simplex inveniri potest stilum attendendo liturgiae. 2°. Hunc stilum respiciendum esse, si textus liturgici explanantur, optime ostendit J. B. Umberg S.J. (Liturgischer Stil und Dogmatik, in: Scholastik 1926, 481-503). Inter principia liturgiae saepe adhibetur principium stilisticum « tem­ poris vicarii » (Prinzip der Zeitvertretung = idôhelyettesités), i. e. « nunc » habetur pro « tunc n. Effectus enim Sacramentorum in instanti producuntur, sic etiam transsubstantiatio. Ecclesia autem orat, loquitur et ritus adhibet, ante et post hoc unicum instans et tempore utitur praesenti, « nunc » pronuntiat pro « tunc » : sive pro tempore praeterito sive pro futuro. — Putamus primum agendi modum stilisticum apte posse vocari a prolepsim » (anticipatio, Vorhemahme, clovctelezés), secundum vero modum proslepsim. 3°. Prolepsis habetur, quando aliquid nondum factum est, et tamen Eccle­ sia orans se gerit, ac si iam factum esset. Sic a. in ritu Romano in oblatione panis et vini dicitur « hostia immaculata », α calix salutaris », i. e. salutem efficiens, quod tunc tantum fit, si vinum consecratum est. In secretis Romanis quam plurime petitur a Deo, ut « suscipiat hostias redemptionis humanae » (Ge­ lasianum, Wilson p. 93), « suscipe Domine, sacrificium placationis et laudis » (ibid. 203), « hostia immaculata, qua illud D.N.J. Christi immensae caritatis opus renovamus... sit salutare remedium » (18. Jul. Camilli de Lellis, Miss. Rom.), etsi ante consecrationem nondum est hostia redemptionis; nec hac hostia, mero pane scilicet renovatur a opus Christi », sacrificium videlicet Crucis. Tamen iure hoc edicitur, quia Missa qua una actio totalis concipitur: panis et vinum oblata iam per anticipationem vocantur sacrificium: « nunc» est intelligendum pro « tunc » futuro, sc. post consecrationem. — b. In liturgia Byzantina haec prolepsis adhuc expressius usuvenit: in proskomidia facta ante Missam vocatur panis: « Agnus Dei, qui tollit peccata mundi, pro mundi vita et salute ». Quando autem portantur oblata (prosphorae) in « magno introitu » ad altare, cantatur Cherubicon: « ...recipimus regem omnium, quem invisibiliter portant angelorum chori » ct hoc cantu salutantur panis ct vinum nondum consecrata, sed utique mox consecranda. 4°. Praeter prolepsim habetur etiam liturgica proslepsis (reassumptio, nam « posticipatio » non esset usualis = Nachhernahme, utôvételezés) quando vide­ licet aliquid iam factum est ct Ecclesia orans se gerit, ac si nondum factum esset, « nunc » pro « tunc » praeteriti temporis. Sic habetur « mysterii objective unius atque instantanei quasi-cxplicatio » (=Entfaltung, kifcjtes, Lercher p. 289). — Exemplum huius proslepsis, reassumptionis in liturgia Romana habetur in ordinatione presbyteri, quando postquam iam consecravit concelebrando, dicitur ei: «Accipe Spiritum Sanctum, quorum remiseris peccata, remittuntur eis... ». 34. - Radô. Ench. Liturtfcum, III. EUCHARISTIA. 530 ac si « nunc » tantum acciperet hanc potestatem, etsi iam « tunc », scilicet ante consecrationem Missae, in ordinatione ritu essentiali eam accepit. — Similiter in confirmationis ritu episcopus super fideles iam confirmatos orat, ut « Deus cos confirmet atque perficiat, n — Postquam iam baptizati sunt, tunc accipiunt vestem candidam, etsi id, quod vestis haec symbolizat, iam factum est, gratiae nempe primae infusio. b) Epiclesis Orientalium. Inter has « proslcpses », de quibus mox actum est a nobis, liturgicas nume­ randa est etiam epiclesis Orientalium, quae nullam affert difficultatem, si recte intellegatur, quod in antiquitate sic factum est ct tantum propter adversitatem antilatinam saec. XIV. in haereticum sensum detorquebatur. 1°. Antea nec Photius, nec Michael Cerularius, schismatis fautores de epiclesi locuti sunt, etsi omnia congesserunt contra « Latinos », usum « Alleluia ». barbae gestionem et talia adiaphora. 2°. Nicolaus Cabasilas, metropolita Thessalonicensis (1361-1363) fuit primus, qui in opere suo ceterum bencmerito a Hermêneia tes theias leitourgias » ad consecrationem dixit etiam epiclesim necessariam esse sicque heterodoxam sen­ tentiam a semiepiclesismi » invexit. Eius opinionem in Concilio Florentino Marcus Eugenicus, metropolita Ephesinus (1437-1440) et Isidores Kiowiensis tuebantur, qui postea unioni non adhaeserunt. 3°. Deinde saec. XVII. inde a Petro Mogila, metropolita Kiowiensi, adver­ sitas acerbior evasit, ita, ut iam affirmarent, tantum per epiclesim fieri consecra­ tionem: sic nata est haeresis « epiclesismi ». Num si sacerdos orientalis inten­ tionem excitet, se tantum per epiclesim velle consecrare, hoc valide faceret, alia est questio. Sunt qui putant, valide etiam talem consecrare, si in genere habeat intentionem, faciendi quod facit Ecclesia Christi, sed hoc non possumus accep­ tare. Magisterium enim ecclesiasticum invalidas declaravit ordinationes Anglicanas, quia ideo mutaverunt ritum ut non faciant id, quod Ecclesia « papistica », atqui nobis videtur, praecise hoc fieri in casu supposito. Corollarium. Ecclesia ideo per decretum S. Officii 12. Feb. 1951. ad quaestionem: « Utrum magna prostratio (gonyklisia), ubi in usum venerit in celebratione Missae ritus Byzantini, facienda sit post Christi verba, in consecratione panis et vini pronuntiata, aut tandem post prolatam epiclesim?» — respondit: «Af­ firmative ad primam partem. Negative ad secundam partem ». 4. Nonnae pastorales quoad formam Eucharistiae. a) Ad validitatem requiritur essentia formae unicae, nempe verborum institutionis: « Hoc est corpus meum », dein: « Hic est calix sanguinis mei », vel: « Hic est sanguis meus ». 1 . Haec sententia communis est contra Scotum, qui putavit, totam narra­ tionem institutionis (inde a Qui pridie) recitandam esse ad valorem. Ut ratio B; Essentia. 531 affertur, quod solis his verbis sacerdos significat, se in persona loqui Christi. Hoc autem non constat, nam intentio sacerdotis requiritur faciendi, quod facit Ecclesia ct fecit Dominus in coena novissima. 2°. Thomistac vero essentialia putant verba quibus finis propitiatorius indi­ catur: ut « qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum »; « hoc proba­ bile est », dicit Vermeersch (III, n. 351.). At ratio non habetur, cur hoc probabile sit, si autem « Thomistica » esset sententia, nempe ab ipso S. Thoma prodiens, aliter res se haberet, Doctor autem Communis ultimam sententiam proferens aperte dicit: « Si sacerdos sola verba praedicta proferret cum intentione confi­ ciendi hoc Sacramentum, perficeretur hoc Sacramentum, quia intentio faceret, ut haec verba intellegerentur quasi ex persona Christi prolata, etiamsi verbis praecedentibus hoc non recitaretur, graviter tamen peccaret sacerdos sic confi­ ciens hoc Sacramentum, utpote ritum Ecclesiae non servans » (III q. 78. a. 1. ad 4). Agitur de verbis in toto hoc articulo tractatis: « Hoc est corpus meum » et « Hic calix sanguinis mei ». Haec est ergo genuina sententia Thomistica, quae sane probabilior est. 3°. Si haec essentialis forma substantialiter mutaretur, invalida esset consec­ ratio, ut patet. Sic si diceret, n Hic est corpus meum » etiam in forma sanguinis: « Hic est calix etc. » verbum « hic non ut pronomen sumendo sed ut adverbium : « hic n i.e. « heic » = hoc loco, certo non conficeret Sacramentum. Quia vero nemo sanae mentis talia vult intendere, si per lapsum linguae dixisset « hic est corpus meum », consecratio certo valida esset, nam error est solum gram­ maticus. — Supervacaneum est loqui de aliis possibilitatibus, ut auctores solent (« hoc est substantia mea », α hoc corpus est meum », id est sensu: « ad me pertinet », α hoc sit, fit, fiat corpus meum » etc.), quae reddant invalidam for­ mam, talia enim nemo facit. 4°. In dubio num consecravit, vel valide consecravit, standum lege rubricali: « Si celebrans non recordetur se dixisse, quae in consecratione communiter di­ cuntur, non debet propterea turbari » (M. Rom. De defect. V, 2). — Si autem dubium fundatum et prudens haberet de validitate consecrationis, i.e. « valde probabiliter dubitet, se aliquid essentiale omisisse, iteret formam saltem sub tacita conditione » (ibid.). Haec repetitio, si inter consecrationem necessaria esset, ab ipsis verbis essentialibus incipitur (« Hoc est... Hic est... »), si tantum post consecrationis actum, tunc ad analogiam rubricae (De defect. Ill, 5.7 et IV, 3,4.) incipiendum est a tota narratione: «Qui pridie» et «Simili modo». b) Ad liceitatcm usus formae requiritur, ut verba formae sint prolata: 1°. Respectu materiali: recitative seu narrative, quia per narrationem « Qui pridie » et « Simili modo » vult exprimere, se verba essentialia dicere tamquam a Christo dicta. 2°. Respectu formali: assertive, i.e. ut ipse quoque affirmare vult, panem esse corpus Christi. Nam si mere respectu materiali diceret (quod utique nemo vult!), tunc nil plus faceret ac si in contione vel catechesi narraret, quomodo Dominus instituit hoc Sacramentum. — Quod dicitur, etiam « practice » non speculative (Noldin - Schmitt n. 121,3) seu « effective ct practice » (Merkclbach n. 226), idem est, ac « assertive ». 532 ΙΠ. EUCHARISTIA. 3°. Sine mutatione accidentali, i.e. nec unum quidem verbum omittendo e toto textu formae, sic e.gr. nefas est (ergo grave peccatum) verba « mysterium fidei » omittere (S. Offic. 24. iul. 1958). See. Lehmkuhl (nr. 170) veniale esset corrumpere «est» in «es», «corpus» in « copus », «meum» in « meu », « calix » in « calis n, « sanguinis » in « sanguis », sed quis quaeso, vellet tale veniale committere? — Imo sequendum sapiens monitum Gattercr, ne nimiis anxietatibus ianua aperiatur: α Attente, reverenter, distincte et secreto profert verba consecrationis... absque capitis nutibus, sine oris contorsione, sine violentia et vocis elatione, nulla mora inter singula verba interposita » (Praxis celebr. 260). Scholion. De adiectis verbis in forma consecrationis vini. In relationibus coenae novissimae e verbis Domini desunt haec verba: • (novi) et aeterni (testamenti) mysterium fidei ». A Protestantibus saec. XVI-i adiccta haec adhibita sunt, ut demonstrent Papisticam Ecclesiam falsificasse verba Scripturae. Etiam quidam catholici erronee dicunt haec verba non esse desumpta e S. Scriptura, nam testamentum dicitur « aeternum » in Veteri Testa­ mento (Ps 110,9; Eccli 17,10, 45, 8.19); alia verba autem a S. Paulo, praecise de diaconis, qui in antiqua Ecclesia partem habuerunt in distributione calicis: « Habentes mysterium fidei in conscientia pura » (1 Tim 3,9). Verba haec saec. IV-o adhuc desunt (cf. Ambros. De Sacramentis 5,22 Quasten p. 160), saec, VI-VII. iam continentur transsumpta e liturgia Romana in Gallicanae liturgiae documentis. Unde confecturae instar suscipi potest hypothesis Th. Michels, quod tempore Leonis Magni adiecta haec fuere ad calicis verba, nam Manichaei abstinebant a sumptione sanguinis Domini (cf. Jungmann Missarum sollemnia 3. ed. II, 249-251.). Litteratura. Quoad materiann. Ad. o. Harnack, Brot und Wasser, Leipzig 1891. — A. Scheiwiler, Die Elements der Eucharistie in den drci ersten Jahrhunderten, Mainz 1903. — F. Cabral, Azymes, in: DAL I (1907) 3254-3260. Quoad formam. K. J. Merk, Der Konsekrationstext in der romischen Messe, Rottenburg 1915. — J. B. Umberg, Die wesentlichen Messopfcrworte, in: ZfkTh 1926, 73-88. Quoad epiclesim.R, Buchvald, Die Epiklcse in der romischen Messe, Wien 1906. — S'. Salavillc, La double epiclèse des anaphores égyptiennes, in: Échos d’Orient 1910, 133. — J. Holler, Die Epiklcse, Wien 1912. — S. Salaville, Epiclèse in: Diet, théol. cath. V 1913) 194-300. — J. Brinktrine, Zur Entstehung der morgenljindischen Epiklcse, in: ZfkTh 1918, 331-326, 48-3-518. — J. W. Tyrer, The meaning of ep klesis, in: Journ. of theol. Stud. 1923-4, 139-150. — O. Casel, Neue Beitriige zur Epiklescnfrage, in: JfLw 1924, 169-178. — M. de la Taille, Mysterium fidei 1924, p. 273-283, 438-453. — J. Armitage Robinson, Invocation in the holy Eucharist, in: Theology 1924, 89-100 (cf. JfLw 1924, p. 266 et 177-178. — J. B. Umberg, Liturgischer Stil und Dogmatik, in: Scholast k 1926, 481-503. — 'l'h. Spac'd, Doctrina theol. Orientis separati de Sanctissima Eucharistia, II. Romae 1929, p. 1-114. — J. Brinktrine, Neue Beitriige zur Epiklescnfrage in: ThuGl. 1929, 434-452. — M. Jugie, De forma Eucharistiae. De epiclesibus eucharisticis. Romae 1943. — O. Casei, Die Kirchenordnung Hippo’.yts von Rom, in: AfLw 1952, p. 123-129 (de epiclesi H ppolyti). — J. A. Jungmann. Missarum sollemnia, 3.ed. Wicn 1952, 11, 238-243. — B. Durst, Das Wesen der Eucharistie und des christlichen Priestertums, Rom 1953. — J. Brink­ trine, Die sakramcntale Form der Eucharistie nach der Lehre der abend- und inorgenlündischen Viiter, in: ThuGl 1953, 411-425. — Idem. Die ersten Spuren der kath. Lehre von der sakramentalcn Form der Eucharistic, ibid. 1954. 338-351. — J. Brinktrine, Die sog Einsetzungsworte der Eucharistie in den Liturgien, ThuGl 1959, 25-29. — J. P. de Jong, Epiklesc. in: LIThK 2. ed. 3 (1959) 935-6. Respectu pastorali: D. Priimmer, Man. Th. Mor. III. 4. ed. 1929, n. 169-180. — A. Vermccrsch - J Creusen, Theol. Mor. III. 4. ed. 1948, n. 336-352. — B. Merkelbach, Summa C) Efficientia. 533 Th. Mor. III. 8. cd. 19-49, n. 201-232. — J. Aertnys-C. A. Damen, Theol. Mor. II. 16. ed. 1950, n. 101-120. — J. Fanfani, Man. theor.-pract. Th. Mor. IV. 1951, p. 143-158. — O Schiillig - R. Weber, Verwaltung der hl. Sakramente, 4. cd. 1952, p. 57-63. — //. Noldin A. Schmitt - G. Ileinzel, Summa Th. Mor. III. 3O.ed. 1954, n. 105-122. C) De efficientia Eucharistiae. THESIS. Effectus (1) principalis Eucharistiae est unio vivificans cum Christo, (2) e qua unione resultant ceteri effectus. De fide catholica. Vox Ecclesiae. Trid. sess. XIII. cap. 2.: « Sumi autem voluit Sacramentum tamquam spiri­ tualem animarum cibum, quo alantur et confortentur viventes vita illius, qui dixit: Qui manducat me et ipse vivet propter me, et tamquam antidotum quo liberemur a culpis quotidianis et a peccaris mortalibus praeservemur. Pignus praeterea id esse voluit futurae nostrae gloriae, et perpetuae felicitatis, adeoque symbolum unius illius corporis, cuius ipse caput existit, cuique non tamquam membra arctissima fidei, spei et caritatis connexione adstrictos esse voluit, ut idipsum omnes diceremus, nec essent in nobis schismata ». — Can. 5: « S.q.d., vel praecipuum fructum ss. Eucharistiae esse remissionum peccatorum, vel ex ea non alios effectus provenire, anathema sit » (Denz. 875. 887.). Adversarii sunt Protestantes, qui unicum effectum recognoscebant remissionem pecca­ torum. Sic e.gr. Lutherus statim ab initio opinatus est: « Verbum divinae promissionis huius Sacramenti cum exhibeat peccatorum remissionem, secure accedit, quicumque peccatorum suorum vexatur sive morsu sive titillatione. Est enim testamentum hoc Christi medicina unica praeteritorum, praesentium et futurorum peccatorum, modo indubitata fide ei adhaeseris et credideris, tibi gratuito dari id, quod verba testamenti sonant » (De captiv. Babyl.). I. pars probatur: Unio cum Christo. a) Scriptura Sacra promissione Christi Domini probat hunc principalem effectum: « Qui man­ ducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo » (Jo 6,57). « Manere » in invicem significat vitam mutuam perfecti amoris: hac unione cum Christo fit christianus theophorus, hac unione est Eucharistia transfiguratio vitae christianae. b) Traditio hunc effectum principalem multoties extollit. Sicut Cyrillus Hierosolymi­ tanus dicit: « Divinorum mysteriorum digni facti, concorporales et consan­ guinei Christi facti estis (syssômoi kai synaimoi) » (Cat. mystag. 4,22). — S. Gregorius Nyssenus autem enuntiat: « Unione, quae ad immortalitatem tendit, homo incorruptibilitatis particeps fit » (Logos katechètikos 37. PC 15,93). Haec unio intensitatem auget incorporationis in Christo, ut Gelasianum dicit: « Quaesumus, omnipotens Deus, ut inter cius numeremur membra, cuius corpore communicamus et sanguine » (Wilson p. 18). 534 HI. EUCHARISTIA. II. pars probatur: Effectus ex unione resultantes. a) Primus effectus. Unio secum portat effectus gratiae huius: sic gratias actuales praeservan­ tes a peccato. Hoc adeo probe notum fuit, ut iam Ignatius Antiochenus anno 107 edixit: « Unum panem frangimus, medicina est immortalitatis, antidotum est non moriendi, ut non moriamur, sed in Christo vivamus » (Ad Eph. 20,2 Quasten p. 335.). Pronum est Patrem apostolicum hoc loco de morte animae locutum esse, nam corporaliter omnes homines debent mori, non potest ergo a morte corporis homo praeservari. Gelasianum hoc sic exprimit, quod participatio Eucharistiae (mensae liba­ tio, i.e. participatio, cibatio sacrificalis) augmentât gratiam habitualem et pro­ tegit nos: a Sacrae nobis quaesumus Domine, mensae libatio et piae conversa­ tionis (i.e. gratiae habitualis) augmentum et tuae protectionis continuum praes­ tet auxilium » (Wilson p. 13.). Cum peccatorum patrationi diabolus instet, s. liturgia precatur, ut etiam ab eius incursione liberemur: « Gregem tuum, pastor bone, placatus intende, et oves, quas pretioso sanguine Filii tui redemisti, diabolica non sinas incursione lacerari » (Wilson p. 68.). b) Alter effectus resultans ex unione cum Christo est per se deletio venialium et per accidens etiam mortalium. Effectum deletivum unionis cum Christo sic debemus intelligere, quod Eucharistia sacramentum vivorum est ct ideo oportet eam in statu gratiae accipere (v. inferius E. 3.a.). Per accidens tamen « potest hoc Sacramen­ tum operari remissionem peccatorum ... etiam perceptum ab eo, qui est in peccato mortali, cuius conscientiam et affectum non habet « (III q 79. a. 3.). Quia tamen non solum Protestantes, sed etiam aliqui recentiores catholici puta­ bant, antiquitatem Christianam tenuisse peccata indiscriminatim per sumptio­ nem Eucharistiae remitti, quaestio haec penitius investiganda est. Veritas est haec: antiquitas Christiana saepe in genere locuta est de deletione peccatorum per Eucharistiam, sed eodem modo omni convictione docuit, in statu peccati mortalis illicitam, immo nocivam esse communionem. 1°. Saepe in genere locuti sunt de remissione peccatorum, a. Conferatur S. Ambrosius, talia dicens: « Quotiescunque accipimus, mortem Domini adnun­ tiamus. Si mortem adnuntiamus, adnuntiamus remissionem peccatorum. Si, quo­ tiescunque effunditur sanguis, in remissionem peccatorum funditur, debeo illum (sc. sanguinem) semper accipere, ut semper mihi peccata dimittantur. Qui semper pecco, semper debeo habere medicinam n (De Sacramentis 4,6,28 Quas­ ten p. 162). — Quaestio nunc est, num Ambrosius hoc necessario dicit de omnibus indiscriminatim peccatis. Expressio: « ... semper pecco » in ore Am­ brosii minus congruenter significaret etiam mortalia peccata. Quod de sump­ tione Eucharistiae, non autem de vi remissiva Missae agit, clarum est ex alio textu: « Quotiescunque enim bibis, remissionem accipis peccatorum et inebri­ aberis spiritu » (5,3,17 Quasten 166). — Dein S. Ambrosius de peccato loquens, more Patrum saepe intelligit etiam concupiscentiam et sic loquitur de Eucharis­ tia; « Qui vulnus habet, medicinam requirit, vulnus est, quia sub peccato sumus, medicina est coeleste et venerabile sacramentum » (5,4,25 Quasten p. 169); « sub peccato esse » heic sumitur effectus peccati, sc. concupiscentia, C) Efficientia. 535 de lege enim agit Ambrosius inevitabili, quod nullo modo potest esse peccatum mortale. — b. In genere loquitur de remissione peccatorum per Eucharistiam etiam liber Constitutionum Apostolicarum circa 400, in epiclesi enuntians: « ... ut efficiat hunc panem corpus Christi tui ... ut qui cius participes fiunt, ad pietatem confirmentur, remissionem peccatorum consequantur, a diabolo eiusque fraude defendantur » (VIII, 12,39 Quasten p. 224). In gratiarum actione autem sic precatur: « Accipientes pretiosum corpus ct sanguinem Christi gratias agi­ mus dignos facienti, ut accipiamus sacra eius mysteria et deprecemur eum, ut non in indicium, sed in salutem fiat, in utilitatem animae et corporis, in custodiam pietatis, in remissionem peccatorum, in vitam futuri saeculi » (VIII, 13,14 Quasten p. 231). — c. Tales generales enuntiationes de vi remissiva pec­ catorum, quantum volumus, possumus invenire etiam in liturgiis Latinis, e.gr.: « Concede nobis, Domine, quaesumus, ut sacramenta, quae sumpsimus, quid­ quid in nostra mente vitiosum est ipsius medicationis dono curetur » (Gelasia­ num Wilson p. 3.). 2°. Verum ergo est, quod Christiana antiquitas in genere loquebatur de peccatorum remissione per Eucharistiam. Sed item similiter verum est, quod omni convictione enuntiavit nefas esse in statu peccatis mortalis participare mensam Domini. Tunc temporis utique sufficiens erat contritio ad communio­ nem, si vero aliquis in « peccata capitalia » lapsus luerit, ad mensam Domini tantum post peractam publicam poenitentiam accedere potuit. — a. De digni­ tate iam Didache prima vice loquitur mentionem faciens liturgicae adclamationis ante communionem: « Si quis sanctus est, veniat! Ei tis hagios estin erchestho! » (10,6). — Notissima est enim adclamatio omnibus priscis liturgiis com­ munis: «Ta hagia tois hagiois = Sancta sanctis!» in universis antiquis et hodiernis quoque orientalibus liturgiis usitata. — b. Clare prodit mentem suam Origenes, dicens de communione: « In pane Dei proinde utilitas est, qui utitur eo, (nunc autem Origenes conditionem prodit:) Si intemerata mente et pura conscientia fit particeps panis » (In Matth comm 11,14 PG 13,949). — c. S. Basilius Magnus autem talia dicit: « Quali cum timore, quali plena convictione, qualive affectu accipiamus corpus et sanguinem Christi? » Responsum : « Ti­ morem docet nos apostolus, dicens: qui manducat et bibit indigne... » (Regulae brevius tractatae qu. 172. PG 31.1196). — d. S. Augustinus et Chrysostomus ambo de Juda loquentes monent fideles, ne cum gravi peccato accipere audeant corpus Domini. Chrysostomus quidem hoc dicit: « In mentem veniat tibi, quo­ modo indignatus sis contra proditorem, contra crucifigentes. Vide nunc, ne et tu particeps peccati sis corporis et sanguinis Christi. Illi occiderunt sanctissimum corpus, tu autem immunda anima suscipis eum post tot beneficia » (In Mt hom. 82,5 PG 58, 743). — Augustinus vero consimili modo: « Sicut Judas, cui buc­ cellam tradidit Dominus, non malum accipiendo, sed male accipiendo locum in se diabolo praebuit, sic indigne quisque sumens dominicum sacramentum non efficit, ut, quia ipse malus est, malum sit (sc. Sacramentum), aut quia non ad salutem acceperit, nihil acceperit... » (De baptismo 5,8,9 PL 43,181): ergo qui ludam sequens cum evidenti peccato gravi suscipit, non ad salutem accipit, i.e. non consequitur remissionem peccatorum, imo locum in se diabolo praebet per sacrilegium. 3°. Peccatores publici autem semper arcebantur a mensa Domini, saepe invehebantur in tales qui audebant accedere, e.gr. Tertullianus: « Christianum III. EUCHARISTIA. 536 ab idolis in ecclesiam venire... est manus admovere corpori Domini, quae dae­ moniis corpora conferunt ... Proh scelus! Semel ludaei Christo manus intulerunt, isti cotidie corpus eius lacessunt » (De idololatria c. 7. PL 1,745). — Cyprianus autem similiter dc lapsis dicit, quod « ... ante expiata delicta, ante exomologesim factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu sacerdotis, ante offensam placatam indignantis Domini et minantis, vis infertur corpori eius et sanguini, et plus modo in Dominum manibus atque ore delinquunt, quam cum Dominum negaverunt » (De lapsis c. 16 PL 4,479). 4°. Error ergo esset putare, quod veteres christiani aliter opinati essent ac theologi medii aevi. S. Thomas clara distinctione enodat quaestionem de vi remissiva Eucharistiae: « Virtus huius Sacramenti potest considerari dupliciter, uno modo secundum se, et sic hoc Sacramentum habet virtutem ad remittendum quaecunque peccata ex passione Christi, quae est fons et causa remissionis peccatum ». Generales ergo enuntiationes verae sunt, ad quod in sequentibus Aquinas dicit, hoc etiam antiqui Patres sic professi sunt: « Alio modo potest considerari (sc. Eucharistia) per comparationem ad eum, qui recipit hoc Sacra­ mentum, prout in eo invenitur vel non invenitur impedimentum percipiendi huius Sacramenti effectum. Quicunque autem habet conscientiam peccati mor­ talis, habet in se impedimentum percipiendi effectum huius Sacramenti ». Ratio­ nem autem assignat Thomas: « Non vivit spiritualiter et ita non debet nutri­ mentum suscipere » (III q. 79. a. 3.). — Deletio mortalis peccati per accidens fieri potest, — ut supra declaratum est — si aliquis oblitus esset peccati mor­ talis nondum remissi, vel si inscio ipso invalide absolutus esset: in hoc casu per communionem consequitur remissionem peccatorum, nam non ponens obi­ cem, recipit gratiam quae cum mortalibus peccatis incompatibilis est. c) Tertius effectus Eucharistiae est ius ad clarificationem corporis, quae tantopere extollitur in sermone promissionis Eucharistiae: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die » (Jo 6,55). 1°. Huius futurae nobis gloriae tum causa, tum pignus est Eucharistia, ut Leo XIII. dicit: « ...non animo tantum sed etiam corpori ... Corpori autem caduco et fluxo hostia illa divina futuram ingenerat regenerationem, siquidem corpus immortale Christi semen inserit immortalitatis, quod aliquando erum­ pat. Utrumque istud et animo et corpori bonum inde obventurum Ecclesia omni tempore docuit » (Enc. α Mirae caritatis n 1902). 2°. Saec. II-o in Actis Thomae sic laudatur haec fides resurrectionis futurae per Eucharistiam operandae: « Cum baptizati et vestiti essent, panem in mensa posuit et benedixit ct dixit: Panes vitae quem edentes incorrupti permanebunt, panis, qui satiat animas esurientes bcatitudine, tu dignatus es accipere donum, ut fiat nobis remissio peccatorum, et manducantes immortales evaderent » (Quasten 344). 3°. Gelasianum autem Eucharistiam proleptice remedium immortalitatis appellat, et divinae creationis circa nos auxilium, ideo, quia in resurrectione quasi noviter creari debet corpus, magis quam occasione sanationis miraculosac. Sic intelligitur oratio haec: α Offerimus, tibi Domine, munera quae dedisti, D) Necessitas. ut et creationis tuae circa nos testificcntur auxilium et remedium immortalitatis operentur n (Wilson p. 41.). d) Quartus effectus est Eucharisticae unionis cum Christo capite: unio caritatis etiam membro­ rum huius corporis inter se. Nam — ut Tridentinum enuntiat — Christus reliquit Eucharistiam « in Ecclesia tamquam symbolum unitatis et caritatis qua Chris­ tianos omnes inter se coniunctos et copulatos esse voluit » (Prooemium, Denz. 873). Talem effectum sublimem praedicat praesertim Augustinus, e.gr.: « Norunt fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non neglegant ... 0 sacramentum pietatis! O signum unitatis! O vinculum caritatis! Qui vult vivere, habet, ubi vivat, habet, unde vivat. Accedat, credat, incorporetur, ut vivificetur » (Tract, in Jo 26,13). Ideo debenus intelligere see. Catechistnum Tridentinum, « quam indigni sint christiano nomine, qui inimicitias exercent, odiaque dissidia et dis­ cordias, ut teterrimas fidelium pestes, omnino exterminandas esse, cum praeser­ tim quotidiano religionis nostrae sacrificio nihil nos studiosius servare quam pacem et caritatem profiteamur » (2. pars. 4,4.). e) Omnes hos quatuor effectus, vocem secuta Christi Domini, liturgia, Patres, theologi metaphorice expri­ munt dicentes Eucharistiam esse cibum, quo anima « vegetatur n, i.e. vivit, sub­ sistere potest et continuo innovatur. Sicut Gelasianum dicit: « Vegetet nos, Domine, tuae mensae libatio, quae fragilitatem nostram gubernet et protegat, et in portum perpetuae salutis inducat » (Wilson p. 43.). — « Filii Dei corporis et sanguinis sacrosancti alimonia » (Gelas, p. 44): verus est animae cibus, con­ ditio nempe sine qua non, sicut etenim corpus languescit, si nutrimento careat, ita nec supernaturalis vita possibilis est sine Eucharistia: ») non potest intelligi, ut merum praeceptum, ac si solummodo significaret: « Transgressione huius praecepti vitam amittetis, nam Christus Dominus tali modo loquitur de neces­ sitate medii Jo 3,5 de baptismo: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei n (sic Diekamp IV, 205). c) Traditio hanc sententiam videtur commendare. Chrysostomus aperte affirmat: « Nemo salvus fieri potest, qui carnem Christi non manducat ... Sine came eius vivere non possumus » (In Jo 47,2 PG 59,263). — S. Cyrillus Alexandrinus autem enuntiat: « Qui gratiae divinae iam participes facti per longum tempus ab eulogia Christi se removerant ... communionem Christi mysticam repudiando ipsi a vita aeterna se excludunt ac vitam sibi oblatam accipere renuunt » (In Jo 3. VI, 35. PG 73,521). d) Rationes theologicae. 1°. Ex eo, quod votum Eucharistiae aliquando cerificari dehet, ut Doctor communis affirmat: « Sine voto percipiendo hoc Sacramentum non potest ho­ mini esse salus. Frustra autem esset votum, nisi impleretur (piando opportunitas adesset. Et ideo manifestum est, quod homo tenetur hoc Sacramentum sumere ... Hoc Sacramentum dicitur non esse necessitatis, sicut baptismus, quantum ad pueros, quibus potest salus esse sine hoc Sacramento, non autem sine Sacra­ mento baptismi, quantum vero ad adultos, utrumque est necessarium » (III q. 80. a. 11. incorp. et ad 2.). 2°. Necessitatem moralem clare videtur S. Thomas iunior asserere: « Quia enim in quotidiana pugna sumus, vita spiritualis in nobis evanesceret, nisi ali­ quando cibum vitae sumeremus ... (Sacramentum ergo) non esset necessarium simpliciter, ut sine quo non esset salus, sed ex suppositione finis, si scilicet homo in vita spirituali firmus persistere vellet » (In IV. dist. 12 q. 3. a. 2. sol. 1. et ad 1.). III. pars: Eucharistia necessaria est necessitate praecepti tum divini, tum ec­ clesiastici pro adultis. a) Vox Ecclesiae. F. Quoad praeceptum divinum: Trid. sess. XIII. cap. 2: « Salvator noster... Sacramentum hoc instituit ... et in illius sumptione colere nos sui memoriam praecepit » (Denz. 875). III. EUCHARISTIA. 542 2°. Quoad praeceptum ecclesiasticum: Later. TV.: « Omnis utriusque fide­ lis, postquam ad annos discretionis pervenit ... suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharistiae Sacramentum ... alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae arceatur et monens Christiana careat sepultura » (Denz. 437). — Similiter Trid. sess. XIII. can. 9: « Si quis negaverit, omnes ct singulos Christi fideles utriusque sexus, cum ad annos discretionis pervenerint, teneri singulis annis saltem in Paschate ad communicandum iuxta praeceptum sanctae matris Ecclesiae: anathema sit » (Denz. 891). — Idem mandatum innovatur can. 859.; specialiter dicitur, quod « praecepto communionis recipiendae non satisfit per sacrilegam communionem » (can. 861). b) Scriptura Sacra mandatum Domini Jo 6,53 continens iam allegatum necessitatem moralem inculcat, a fortiori ergo saltem praeceptum divinum est, ut omnes ultro conce­ dunt. — Idem sequitur e verbis institutionis: « Hoc facite in meam commemo­ rationem », quae verba quasi interpretatur S. Paulus: a Quotiescunque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat » (1 Cor 11,26): quod ad omnes et singulos fideles directum est. Commemoratio Domini non solum per actionem apostolorum consecrativam, sed etiam per actionem fidelium, sumendo nempe cibum divinum, efficitur. Iure ergo Aquinas affirmat, quod « homo tenetur hoc Sacramentum sumere, non solum ex statuto Ecclesiae, sed etiam ex mandato Domini, dicentis: Hoc facite in meam commemorationem » (III. q. 80. a. 11.). 2. De necessitate sumptionis Eucharistiae sub utraque specie. Inde ab Ecclesiae primordiis communio intra Missam ubique gentium sumebatur sub utraque specie, panis et vini. In Ecclesia Orientali usque hodie sic fert mos communicandi sub utraque specie, in Occidentali versus saec. XII. invaluit in quibusdam ecclesiis mos communicandi tantum sub specie panis, qui mos deinde saec. XIII-XIV. paulutim generalis evasit, quin Ecclesia aliquo modo hoc praecepisset. Cum autem Joannes Hus, magister Pragensis, absolu­ tam necessitatem asseveravit communionis sub utraque specie, Ecclesia doctri­ nam suam sollemniter protulit. Ideo propugnanda est: THESIS. Communio sub utraque specie e Dei praecepto non est necessaria. De fide. a) Vox Ecclesiae. 1’. Cone. Constantiense sess. XIII. Definitio de communione sub una spe­ cie: « Haec consuetudo ad evitandum aliqua pericula et scandala est rationa­ biliter introducta, quod licet in primitiva Ecclesia huiusmodi sacramentum re­ ciperetur a fidelibus sub utraque specie, tamen postea a conficientibus sub utiaque et a laicis tantummodo sub specie panis suscipiatur, cum firmissime credendum sit et nullatenus dubitandum, integrum Christi corpus et sanguinem tam sub specie panis, quam sub specie vini veraciter contineri... » (Denz. 626.). 2°. Cone. Trident, sess. XXI. can. 1: α S.q.d., ex Dei praecepto vel neces­ sitati salutis omnes et singulos fideles utramque speciem sanctissimi Eucharis­ tiae Sacramenti sumere debere: a.s. » — et can. 2: « S.q.d., sanctam Ecclesiam D) Necessitas. .543 catholicam non iustis causis et rationibus adductam fuisse, ut laicos atque etiam clericos non conficientes sub panis tantummodo specie communicaret: a.s. » (Denz. 934.935.). b) Adversarii. 1°. Iam Manichaei adversarii erant aliquo modo, testante Leone Magno (Sermo 4. de Quadrag.): nunquam voluerunt nempe Eucharistiam sub specie vini sumere, arbitrabantur enim vinum esse fel draconis negabantque veram Christi mortem et ideo praecise sanguine abhorrebant. 2°. Hussitae post mortem magistri eorum usque ad saec. XVII. perseve­ rantes, etiam Utraquistae et Calixtini nominati sunt, quia sacrilegum et illicitum tenebant usum Ecclesiae latinae. Hussitarum erat pars aliqua quae retinebat totam liturgiam, etiam linguam Latinam, tantum Jo. Hus, Hieronymum Pragensem ut martyres coluerunt, sed usum calicis obligatorium esse una cum Hussitis alae sinistrae etiam ipsi pertinaciter affirmabant. 3°. Novatores etiam in hac quaestione Hussitis adhaerebant, et renovabant eorum accusationes, a. Sic e.gr. primo querelas instauravit Introductio refor­ mationis » Zwinglianae descripta a senatu urbis Turicensis (Züricher Einleitung 1523): « Man hat ouch die einen gstalt, des blutes, abgeschnitten, das man sy dem gemcinen mentschen nit gegeben hat, die doch Christus hat yngesetzt, als ze besorgen ist » (E. F. Karl Müller p. 28.). — b. Asseclae Lutheri in a Con­ fessione fidei Augustana n dicebant anno 1530: a Laicis datur utraque species sacramenti in coena Domini, quia hic mos habet mandatum Domini Math. 26. 27: Bibite ex hoc omnes. Ubi manifeste praecepit Christus de poculo, ut omnes bibant » (J. T. Müller p. 48.). — c. Calviniani in « Confessione Helvetica poste­ riore n anni 1562. enuntiabant: « Improbamus itaque eos, qui alteram speciem, poculum inquam Domini, fidelibus subtraxerunt. Graviter enim hi peccant con­ tra institutionem Domini dicentis: Bibite ex hoc omnes: id quod ad panem non ita expresse dixit » (E. F. Karl Müller p. 213.). Vel similiter a Confessio Neerlandica » 1566: « Dat te Kelc den Leecken ton recht onttogen wort n (= « quod calix laicis iniuste prohibitus fuit », art. 11, E. F. Karl Müller p. 938.). — d. Anglicani in Synodo Londinensi 1563. declararunt: α Calix Domini laicis non est denegandus: utraque enim pars dominici sacramenti ex Christi institu­ tione et praecepto omnibus christianis ex aequo administrari debet » (E. F. Karl Müller p. 516.). 4°. Orientales schismatici hodierni adeo solum processi sunt, ut praxim suam liturgicam e praecepto Christi graviter obligatoriam affirmarent. c) Scriptura Sacra adhiberi potest ad arguendam sumptionem sub una specie. 1°. Bellanninus ingeniose demonstrat hoc e figuris Eucharistiae (X. Controv. gen. 1.4,24). Pleraeque enim figurae seu typi Eucharistiae de manducatione unius speciei loquuntur: sic lignum vitae in medio paradisi, ubi nullus potus adiunctus fuit, agnus paschalis, dein manna, item panes propositionis, in quibus nullus admiscebatur potus, participatio sacrificiorum in quibus sanguis et liba­ mina effundebantur, unde recte colligitur cum S. Bellarmino: « Non est igitur .544 Π1. EUCHARISTIA. ullo modo probabile, Christum imperaturum fuisse sumptionem utriusque spe­ ciei: figuratum enim figurae respondere debet ». 2°. Aliud argumentum scripturisticum (ibid.) sumit princeps apologe tarum, Bellarminus ex exemplo Domini, qui sermonem dicens de usu Eucharistiae (Jo 6,58.59.52.50) quater de unius speciei manducatione loquitur, affirmans hoc sufficere ad salutem: « Qui manducat me, vivet propter me. Qui manducat hunc panem vivet in aeternum. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Ilie est panis de caelo descendens, ut si quis ex eo manducet, non moriatur ». Optime fit conclusio: « Non ergo fieri potest, ut idem Dominus mandaverit utramque speciem sumendam, tamquam necessariam ad salutem ». d) Traditionis argumentum peremptorium habetur ex usu Ecclesiae antiquae, ut iam Bellarminus collegit (1. cit.). Per exceptionem quidem etiain temporibus antiquis­ simis validam habebant sumptionem sub una tantum specie, sive vini, sive panis. Sic iam inde a S. lustino scimus, Eucharistiam maiores nostros sub specie panis secum portasse, ut domi cibus hunc sanctum « antequam alium cibum gus­ tarent » (Tertullianus) sumant quotidie, item in carceres acolythi vel diaconi portabant panem sanctum, infirmi decumbentes saepe sub specie panis vel etiam tantum vini accipiebant communionem, infantes sub specie vini, in liturgia praesanctificatorum tantum sub specie panis fiebat communio. Impossibile au­ tem est, quod si sumptio sub utraque mandatum esset Domini, hoc antiqua Ecclesia non observasset, « quae cum vera Ecclesia fuerit, sine dubio contra expressum Christi mandatum nihil egisset », — dicit Bellarminus. Exempla cf. Doronzo p. 540-542. c) Rationes theologicae. 1°. Nemo fraudatur, aut laeditur sumens sub una tantum specie, nam totus Christus in utraque specie seorsim sumpta praesens est, eandem ergo gratiam unionis efficit. Corpus enim Christi, qui « resurgens ex mortuis iam non moritur » (Rom 6,9) coniunctum est cum sanguine, anima, divinitate, sed « omnis spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est et hic est Antichristus » (1 Jo 4,3), Christus totus ergo accipitur. 2°. Obiici posset, quae tunc tamen ratio sumptionis sub utraque? Ratio est, a. quod participationem sacrificii melius exprimit; nam sumptio hostiae, Christi victimae est complementum sacrificii, quod praecise per separationem specierum ostenditur; Hungari ideo lingua sua recte vocant s. communionem « sacrificationem » (aldozds). Iurc ergo dicitur quod « ex parte ipsius Sacra­ menti convenit, quod utrumque sumatur, scilicet corpus et sanguis, quia in utroque consistit perfectio Sacramenti » (111 q. 80. a. 12.), quod ideo sacerdos sacrificans omnino debet facere, « quia sacerdos in persona omnium sanguinem offert et sumit » (ibid.). — b. Altera ratio cur tamen sumi possit Eucharistia sub utraque, est ea, quod licet unica communio sit, tamen ante sumptionem secundae speciei potest quis habere actum affectuosum erga Christum et tunc meliore dispositione ex opere operantis plus potest acquirere fructus. 3°. Rationes, cur Ecclesia occidentalis vult sumptionem sub una specie, mde ! un a Bcllarmino haec solent enumerari, a. Si populus communicaturus i aide numerosus sit ct sacerdos unus tantum, fere impossibile esset communio D) Necessitas. 545 sub utraque. — b. In effusione possibili sanguinis Christi maioris irreverentiae casus haberetur, nam sanguis nequit rursus colligi, ut hostiae in terram delap­ sae. — c. « Tertium incommodum est, quod multi abhorrent a vino, et vel natura abstemii (Abstinenzler, antialkoholista) sunt, vel educatione, ut in calidis regionibus n. — d. In multis regionibus vinum non crescit et ideo communio frequens, praesertim nostris temporibus difficilis esset nimis. Bellarminus affert exemplo regnum tunc temporis noviter detectum: «Certe in Japonia adeo nulla est copia vini, ut vix ad sacra facienda commode haberi possit. — e. Melanchthon Ruthenis schismaticis scripsit, recte facturos esse, si ob vini penuriam uterentur « hydromelito », i.e. aqua mellita, seu medone. At nemo materiae commutationem Ecclesiae concessit, sapientius ergo est sub una, quam cum materia invalida communicare. Corollarium. Communio permissa est sub utraque Latinis sec. CIC can. 866: « Omnibus fidelibus cuiusvis ritus datur facultas, ut pietatis causa, Sacramentum Eucharisticum quolibet ritu confectum suscipiant ». Communio paschalis suadetur proprio ritu, Viaticum debet proprio ritu sumi, urgente necessitate, quolibet ritu fas est illud accipere. — Decreta quoad communionem alio ritu confectam sumendi noviter collecta ct ordinata fuerunt a Sancto Pio X. 4. sept. 1912 (« Tradita ab antiquitate »), inde in CIC transsumpta, sicque in regionibus, ubi etiam Orien­ tales catholici vivunt, possibile est communicare sub utraque specie e mera pietate. 3. Nonnae pastorales de sumptione SS. Eucharistiae. Supposita necessitate morali s. communionis, pronum est, quaestionem tractandam esse, quoties consulendum est sumere SS. Eucharistiam, quandove incipit obligatio sumendi, si infantes rationis usu carentes non accipiunt Eucha­ ristiam. I. Regula pastoralis: De frequentia sacrae communionis. a) Curandum ut evitetur tum minimalismus, tum maximalismus. Minimum enim est praescriptum Ecclesiae, quod divinum mandatum determinat: semel in anno, Paschatis tempore communicandum est. Sapienter Lercher (p. 372) adnotat ad hoc: « In genere non imprudenter coniicitur, communionem annuam ab Ecclesia praescriptam esse extremum terminum, ultra quem communio differri nequeat, quin frustretur cius efficacia respectu perseverantiae diuturnae; altera ex parte concedendum videtur communionem annuam in adiunctis nor­ malibus seu ordinariis sufficere ratione perseverantiae, secus enim Ecclesia hoc praecepto fideles in periculosum errorem inducere dicenda esset ». Attamen minimalismus esset putare fideles non esse sedulo hortandos ad plus faciendum: praescriptum enim Ecclesiae minimum est, ut videri potest e verbis « ad minus » et « saltem » in paschatc. — Maximalismus posset vocari affirmatio frequentem, vel cotidianam communionem esse iure divino necessariam, quod a B. Innocentio XI- damnatum est anno 1679: « Etsi frequens quotidianusque sacrosanctae Eucharistiae usus a SS. Patribus fuerit semper in Ecclesia probatus ... episcopi 35. - Raclu, Ench. Lit urbicum. 546 HI. EUCHARISTIA. ct parochi scu confessarii redarguant asserentes, communionem quotidianam esse de iuro divino » (Dcnz. 1147. et 1150.). b) Sed, etsi iuro divino nullum praeceptum habeatur communionis cotidia­ nae, mentem Ecclesiae circa hanc quaestionem peremptorie patefecit Pontifex maximus Eucharistiae, Sanctus Pius X. decreto suo saluberrimo « Sacra Tridentina Synodus » de quotidiana SS. Eucharistiae sumptione (20. dec. 1905. Λ. Bugnini, Doc. pont. 1953, 35-38; Denz. 1981-1990; J. M. Derély, Les decrets eucharistiques du Pie X., in; Nouv. Rev. théol. 1951, 1033-1048). 1°. Breviter narratur historia disputationis de frequenti communione; « lanseniana lue undequaque grassante disputari coeptum est de dispositionibus, quibus ad frequentem et quotidianam communionem accedere oporteat, atque alii prae aliis maiores ac difficiliores tanquam necessarias expostularunt. Unius­ modi disceptationes effecerunt, ut perpauci digni haberentur, qui SS. Eucharis­ tiam quotidie sumerent, et ex tam salutifero Sacramento pleniores effectus hauri­ rent, contentis ceteris eo refici aut semel in anno, aut singulis mensibus, vel unaquaque ad summum hebdomada. Quin etiam eo severitatis ventum est, ut a frequentanda coelesti mensa integri coetus excluderentur, uti mercatorum, aut eorum, qui essent matrimonio coniuncti » (n. 5.). 2°. Decretum declarat, cur optet Christus ct Ecclesia, « ut omnes (!) Christifideles quotidie ad sacrum convivium accedant n, — desiderium enim hoc « in eo potissimum est, ut Christifideles per Sacramentum Deo coniuncti robur inde capiant ad compescendam libidinem, ad leves culpas, quae quotidie oc­ currunt, abluendas, ct ad graviora peccata, quibus humana fragilitas est obnoxia, praecavenda — non autem praecipue, ut Domini honori ac venerationi consu­ latur, nec ut sumentibus id quasi merces aut premium sit suarum virtutum n (n. 3). 3°. Declaratur, qualis dispositio requiratur ad « frequentem et quotidianam communionem ... omnibus Christifidelibus cuiusvis ordinis aut conditionis n. Ad dispositionem requiruntur duo: Status gratiae et recta piaque mens. a. Status gratiae; « Etsi quam maxime expediat, ut frequenti et quotidiana communione utentes, venialibus peccatis, saltem plene deliberatis, eorumque affectu sint expertes, sufficit nihilominus, ut culpis mortalibus vacent, cum pro­ posito se nunquam in posterum peccaturos » (nr. 3.). — b. Recta piaque mens a in eo est, ut qui ad s. mensam accedit, non usui aut vanitati aut humanis rationibus indulgeat, sed Dei placito satisfacere velit, ei arctius caritate coniungi, ac divino illo pharmaco suis infirmitatibus ac defectibus occurrere » (nr. 2). 4°. Ad duo requisita dispositionis adduntur duae conditiones; « Curandum est, ut sedula ad s. communionem praeparatio antecedat ct congrua gratiarum actio inde sequatur, iuxta uniuscuiusque vires, conditionem ac officia ». — Altera conditio est: « Confessarii consilium intercedat », iste tamen cavere debet, « ne a frequenti seu quotidiana communione quemquam avertat, qui in statu gratiae reperiatur et recta mente accedat » (nr. 4-5). Cavendus ergo est « sacramentalismus » falsus, quando nempe « communio frequens in sensu composito tepiditatis crescentis et negligentiae omnis praepa­ rationis cedere potest in maximum animae detrimentum » — animadvertit recte Billot (I, 569 s.). — De frequenti comm. cf. inferius J. 3. Dj Necessitas. 547 II. Regula pastoralis, quando obligare incipit praeceptum divinum commu­ nionis. a) Lateranense IV. tantum dc obligatione loquitur, quae incipit « postquam ad annos discretionis pervenerit n u triasque sexus fidelis. Tamen praesertim sub influxu detestabili Jansenismi haec aetas sub pietatis specie valde dilata est; in Gallia et Germania fuerunt regiones saec. XVI1I-XIX. ubi tantum versus 13-14 annum aetatis pueri (et puellae) ad primam communionem admittebantur, quae non raro antecedebatur a prima confessione, quamque ulteriores confessiones per annum vel ultra sequebantur, adhuc sine communione, quae praetendebatur a pueris « nondum intelligi n. Controversiae habitae non multum efficiebant, ini­ tio saeculi nostri adhuc tantum inter annos 9-10-11 facta est prima communio, magna cum pompa, fere in omnibus mundi regionibus. Postquam iam communio quotidiana per Sanctum Pium X. inde per quinque annos in pristinum honorem restituta est, edidit idem venerandus Pater per S. Congregationem de Sacra­ mentis 8. aug. 1910. decretum maximi momenti de aetate admittendorum ad primam communionem eucharisticam (Decr. « Quam singulari »). — (Totum textum v. Λ. Bugnini, Docum. pontif. p. 41-46, cf. adhuc Denz. 2137-2144.). b) Cum hoc decretum recte dicatur non legem esse mere ecclesiasticam, sed divinae legis declarationem authenticam (M. Gatterer, Erstkommunion der Kinder 45 s. iam anno 1911, dein F. Müller in: ZkTheol 1913, 504-537. Lercher IV, 2 p. 367), inde sequitur hoc decretum etiam pro Ecclesia Orientali valere. Momentum eius autem et efficaciam ostendit ilhid ver sacrum eucharisticum. quod e semine huius decreti inde per quinque decennia iam per totum orbem terrarum pullulavit. (W. Bless, Friihkommunion, St. d. Zeit 1959, 175-183). c) Singula praescripta huius decreti sequentia sunt: 1°. Determinatur, quid sit « aetas discretionis ». Est aetas, a in qua puer incipit ratiocinari, hoc est circa septimum annum, sive supra, sive etiam infra » (I. n. 17). 2°. Determinatur, quod Sacr. poenitentiae et Eucharistiae non possunt seiungi, nam « ex hoc tempore incipit obligatio satisfaciendi utrique praecepto confessionis et communionis » (ibid.). 3°. Determinatur, quid requiratur cognitionis ad primam confessionem et communionem, a. Primo dicitur quid non est necessarium: « Ad primam con­ fessionem et ad primam communionem necessaria non est plena et perfecta doctrinae christianae cognitio. Puer tamen postea debebit integrum catechisinum pro modo suae intelligentiae gradatim addiscere » (II. n. 18). — b. Deinde dicitur, quid sit necessarium: « Cognitio qua ... ipse fidei mysteria necessaria necessitate medii pro suo captu percipiat », ad quod, hoc repetendo, CIC can. 854 § 3. tantum addit: « et devote pro suae aetatis modulo ad sanctissimam Eucharistiam accedant ». — c. In periculo mortis: « Ut sanctissima Eucharistia pueris ministrari possit ac debeat, satis est, ut sciant Corpus Christi a communi cibo discernere et illud reverenter adorare » (can. 854. § 2.). 4°. Deciditur, quae sint personae, in quas obligatio praecepti confessionis ct communionis recidat: α Ad patrem, aut ad illos, qui eius vices gerunt, et ad III. EUCHARISTIA. 548 confessorium ... pertinet admittere puerum ad primam communionem », quod CIC can. 854 § 4. sic propius determinat: « De sufficienti puerorum disposi­ tione ad primam communionem iudicium esto sacerdoti a confessionibus eiusve parentibus aut iis, qui loco parentum sunt ». 5°. Habetur praescriptum de generali communione puerorum: « Semel aut pluries in anno curent parochi indicere atque habere communionem generalem puerorum, ad eamque non modo novensiles admittere, sed etiam alios, qui parentum confessariive consensu, ut supra dictum est, iam antea primitus de altari sancta libarunt. Pro utrisque dies aliquot instructionis et praeparationis praemittantur » (V. n. 21). — Heic addi debet can. 854 § 5. de officio vigilandi parochorum: «Parocho autem est officium advigilandi etiam per examen, si opportunum prudenter indicaverit, ne pueri ad sacram synaxim accedant ante adeptum usum rationis vel sine sufficienti dispositione, itemque curandi, ut usum rationis assecuti et sufficienter dispositi, quamprimum hoc divino cibo reficiantur ». 6°. Inculcatur cura pro futuro: « Puerorum curam habentibus omni studio curandum est, ut post primam communionem iidem pueri ad sacram mensam saepius accedant, et si fieri possit etiam quotidie, prout Christus Jesus et mater Ecclesia desiderant » (VI. n. 22). 7°. Omnino improbatur consuetudo non admittendi ad confessionem pue­ ros et « abusus non ministrandi viaticum eis et extremam unctionem post adep­ tum usum rationis eosque sepeliendi more parvulorum » (VIII. n. 24). — De prima comm. cf. infra J. 5. Litteratura. Quoad necessitatem; J. Nicolussi, Die Notwendigkeit d. hl. Eucharistie Bozen 1917. — E. Springer, Ueber das in der Taufe eingeschlossenc votum der Eucharistie, in: Linzer theol.-prakt. Quart.schrift 1921, 525-540. — O. Lutz, Die Lehre des hl. Thomas iiber die Notwendigkeit der Euch. in: ZfkTh 1922, 20-54. — De la Taille ed.2. 587-617. — L. Lercher, Die hl. Euch. ais notwendges Hilfsmittel zur Bewahning des Gnadenstandes, in: ZfkTh 1931, 287-293. — D. Bertetto, II Magistero eucaristico di Pio XII., Torino 1957. Quoad utramque speciem. DAL III, 2,2437-47. — L. Pastor, Gesch. d. Papste VII '1920' 365-381. —A. Franzen, Die Kelchbewegung am Niederrhein, Münster i. \V. 1955. E) De personis sacramentalibus Eucharistiae. Tractandum est nobis hac quaestione de illis, qui conficere queant Eucha­ ristiam, i.e. consecrandi habent potestatem, dein de ministris qui ordinariam habeant potestatem ministrandi hoc Sacramentum augustissimum, de ministris extraordinariis et necessitatis, demum de subiecto suscipiente Eucharistiam, hoc ordine : 1. 2. 3. 4. De De De De ministro confectionis. ministris dispensationis. subiecto Eucharistiae. dispositione corporis ad communionem. E) Personae Sacram. 549 1. De ministro confectionis. THESIS. Minister confectionis est solus sacerdos. De fide. a) Vox Ecclesiae. 1°. Professio fidei Waldensihus praescripta ab Innocentio III. anno 1208: « Confitemur quod ... non potest nec debet Eucharistiam consecrare, nec altaris sacrificium conficere, nisi sit presbyter, a visibili et tangibili episcopo regulariter ordinatus » (Denz. 424). 2°. Cone. Lateran. IV. 1215: « Hoc utique Sacramentum nemo potest con­ ficere, nisi sacerdos, qui rite fuerit ordinatus » (Denz. 430). 3°. Trident, sess. XXII. cap. 1: «Deus et Dominus noster ... corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini ... Apostolis, quos tunc Novi Testa­ menti sacerdotes constituebat, ut sumerent, tradidit, et eisdem eorumque suc­ cessoribus, ut offerrent, praecepit » (Denz. 938.). — Ibid. can. 2: «S.q.d., illis verbis: Hoc facite in meam commemorationem, Christum non instituisse Aposto­ los sacerdotes, aut non ordinasse, ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum: a.s. » (Denz. 949.). b) Scriptura Sacra. Ut per se patet, Christus in coena novissima apostolis tradidit potestatem conficiendi coenam Eucharisticam, atqui, ut item Scriptura dicit: «Nec quisquam sumit sibi honorem, nisi vocatur a Deo n (Heb 5,4). Ergo tantum apostolis, iis, qui acceperunt mandatum Domini: « Hoc facite in meam commemorationem ». competit ius et potestas iterandi coenam Christi. Eorum successoribus in mu­ nere ideo debet competere hoc ius et potestas, quia Eucharistiae coena conti­ nuanda est usque ad adventum Domini, ut iterum Scriptura dicit: « Mortem Domini annuntiabitis, donec veniat n (1 Cor 11,26). c) Traditionem sacram fere superest allegare, tam clarum est eius testimonium, inde a S. Ignatio Antiocheno, dicente: « Valida (bebaia) Eucharistia illa habeatur, quae sub episcopo peragitur, vel sub eo, cui ipse concessit » (Ad Smyrnaeos 8,1 Quasten 336.). — S. Cyprianus loquitur de confessoribus in carccre, qui visitandi sunt. « ut presbyteri illic apud illos offerant n (Ep. 5,2); idem Sanctus dicit: « Chris­ tus summus sacerdos Dei Patris et sacrificium Patri seipsum obtulit, et hoc fieri in suam commemorationem praecepit, utique ille sacerdos vere vice Christi fungitur, qui id, quod Christus fecit, imitatur» (Ep. 63,14 PL 4,385). d) Rationes theologicae S. Thomae. 1°. E dignitate Sacramenti huius, nam propter hanc dignitatem « non con­ ficitur, nisi in persona Christi. Quicunque autem aliquid agit in persona alterius, oportet hoc fieri per potestatem ab eo concessam » (III q. 82. a. 1.). — Nec potest excipi, quod etiam alia Sacramenta conficiuntur in persona Christi, qui eorum administer principalis est. Enimvero etiam ibi dicit e commissione et potestate e Christo accepta, sed suo nomine: « Ego te baptizo » etc., maxime autem in Eucharistia evanescit persona ministri secundarii, quando dicit: « Hoc est corpus meum », quod evidenter de Christi corpore dicit. r 550 ΠΙ. EUCHARISTIA. 2 . E necessitate minore huius Sacramenti, ac baptismi: « Perceptio huius Sacramenti non est tantae necessitatis, sicut perceptio baptismi ... ideo licet in necessitatis articulo laicus possit baptizare, non tamen potest hoc Sacramen­ tum conficere » (ibid, ad 3.). 3°. Cur possint simul consecrare plures, aliis verbis concelebrare, ideo pos­ sibile est, » quia sacerdos non consecrat, nisi in persona Christi, multi autem sunt unum in Christo, ideo non refert, utrum per unum aut per multos hoc Sacramentum consecretur, nisi quod oportet ritum Ecclesiae servari » (ibid, a. 2. ad 2.). 2. De ministro dispensationis. a) Minister ordinarius. 1°. Minister dispensationis Eucharistiae est sacerdos ut minister ordina­ rius, sec. Trident, sess. XIII. cap. 8: a In sacramentali sumptione semper in Ec­ clesia Dei mos fuit, ut laici a sacerdotibus communionem acciperent, sacerdotes autem celebrantes se ipsos communicarent, qui mos tanquam ex traditione apostolica descendens iure ac merito retineri debet » (Denz. 881). — Similiter can. 845. § 1: « Minister ordinarius sacrae communionis est solus sacerdos ». 2°. Rationes huius gravis praescripti sunt: a. Quia sacerdos consecrat in persona Christi, sic debet agere, sicut Do­ minus, sed Dominus « sicut consecravit corpus suum in coena, ita et aliis sumen­ dum dedit. Unde, sicut ad sacerdotem pertinet consecratio corporis Christi, ita ad eum pertinet dispensatio » (III q. 82. a. 3.). b. Quia sacerdos mediator est inter populum et Deuin: α Sacerdos consti­ tuitur medius inter Deum et populum, unde sicut ad eum pertinet dona populi Deo ollere, ita ad eum pertinet dona sancti ficata divinitus populo tradere » (ibid.). b) Minister dispensationis extraordinarius α est diaconus, de Ordinarii loci vel parochi licentia, gravi de causa con­ cedenda, (piae in casu necessitatis legitime praesumitur n (can. 845. § 2.). In antiquitate Christiana revera diaconi semper assistebant in distributione com­ munionis, calicem porrigendo. 1 . Quae sit gravis causa, ponderandum est. Talis non videtur esse sola devotio, vel exercitium ordinis diaconatus, sed si aliquis co die non posset communicare, vel si sacerdos confessiones audiat, vel celebret et communi­ cantes adsunt, vel si magna multitudo adesset et etiam diaconus distribueret communionem simul cum sacerdote. Indicium de causae gravitate est penes eum, qui licentiam dat. 2°. Casus necessitatis adesset, si quis non communicaret eo die, quia pa­ rochus absens est et non potest licentiam dare, vel praesertim in communione infirmorum. E) Personne Sacrani. 551 3'. Deferre Sanctissimum semper licet diacono: «Diaconus ratione minis­ terii sui, potest, etiam praesentibus sacerdotibus et extra casum necessitatis, SS. Sacramentum de suo altari ad alterum deferre » (RCong. decr. 4194 ad 3.). 4°. Ritus communionis a diacono ministratae. Iuxta rubricas Ritualis Ro­ mani noviter editi inde ab anno 1925. a diacono communionem administrante, servandus et ritus descriptus quoad sacerdotem, excepta stola transversa, non excepta benedictione danda fidelibus per formulam: Benedictio Dei etc. (Comm. Pont. Interpretat. 13. iul. 1930.). Similiter in communione infirmorum ritus servandus pro sacerdotibus praescriptus, non excepta aquae aspersione et benedictione cum Sanctissimo danda tum infirmo in eius cubiculo, tum in ec­ clesia quando revertitur cum Sanctissimo. Secus benedictionem cum Sanctissimo dare diacono non licet. « Minister enim benedictionis eucharisticae est solus sacerdos, nec eam impertire diaconus potest, nisi in casu, quo viaticum ad infirmum detulerit » (can. 1274. § 2.). cï Minister necessitatis Eucharistiae potest esse et alius, secundum auctores recentiores, e quibus meretur Noldin-Schmitt-Heinzel nominari (III. n. 125,3): « In gravissima neces­ sitate moribundi posset absente sacerdote et diacono, etiam subdiaconus et cleri­ cus, et si absque scandalo fieri posset, etiam laicus moribundo deferre viaticum et ministrare. Id probabiliter permittunt complures auctores et recte quidem, cum praeceptum divinum sumendi in morte Eucharistiam praevaleat praecepto humano, quod prohibet, ne a laico tangatur aut deferatur SS. Sacramentum ». 1°. Hoc argumentum nequit infirmari, sicut Merkelbach facit, eo, « quia praeceptum divinum cessat, quando cum debita reverentia ex recepta consue­ tudine Ecclesiae statuta impleri nequit » (III. n. 338,2), quod falsum est, nam Sacramenta primario in bonum hominum condita sunt, non ad exhibendam reverentiam. Secus ipse S. Thomas permittit, ut laici tangant Eucharistiam in casu necessitatis: « Nulli alii tangere licet, nisi in necessitate, puta si caderet in terram, vel in aliquo alio necessitatis casu » (III q. 82. a. 3.), quod sane haberi censetur, si infirmus sine Eucharistia moreretur. 2°. Accedit, quod in aevo antiquo laici per saecula ordinarie secum assu­ mebant Eucharistiam, atqui absonum esset supponere, Ecclesiam tamdiu tole­ rasse sine ulla reprehensione « irreverentiam », quae relativa est et a communi aestimatione dependet. 3°. Et sane exempla historica ostendunt, quod persecutionis tempore nemo scandalizatur, si Eucharistia iis defertur per pios laicos, qui secus nullo modo possent ad eam pervenire. Sic factum est adhuc saec. XIl-o cum Synodus Londinensis anni 1138 laicis in casu necessitatis viaticum deferre concedebat, quod usque ad hoc tempus usitatum erat (Mansi 21, 551). S. Congregatio de Propa­ ganda fide 10. aug. 1841 permisit, ut Christianis in carcero Eucharistia deferatur, ut seipsos communicare queant (L. Eisenhofcr II, 300). In persecutione Parisiensi 1870 feminae deferebant communionem sacerdotibus detentis. Forsan etiam alia exempla possent afferri: omnes, etiam timorati non scandalum, sed aedificationem inde sumpserunt. Iuxta facultates extraordinarias Ordinariis Mexicanis datas 23. dec. 1927. etiam laicis concessum est deferre Eucharistiam. In casu vero ergo necessitatis extraordinariae deferre licet etiam laico SS. Eucha- 552 HI. EUCHARISTIA. ristiam (Cappello, De Sacr. I. n. 33-1, Vermeersch-Creusen III. n. 354., Fanfani IV, p. 162.). 4°. Sine necessitate ministrantes irregulares fiunt, excepto diacono, qui ordi­ nem suum exercet, etsi extraordinarie. Scholion. Sacerdos qua minister necessitatis s. communionis sibimetipso ministratae. Necessitas tunc solum adest, si sacerdos celebrare non posset, ex alia vero parte nemo adesset, qui ei communionem ministraret. 1°. Nulla habetur difficultas dogmatica, nam etsi minister Sacramenti sem­ per distinctus debeat esse a subiecto suscipiente, quando Sacramentum confi­ citur, administratio s. communionis non est actio sacramentalis ex parte mini­ stri, nec passio sacramentalis ex parte subiecti, actio sacramentalis habetur, dum conficitur Eucharistia, passio vero saciamentalis fit in materia panis et vini (Doronzo, De Sacr. in genere 1916, p. 435.). 2°. Iuxta sententiam auctorum modernorum nec videtur adesse difficultas e parte legum cultualium, nam usque nunc non habetur vetitum Ecclesiae, etsi, ut sententiam negans Merkelbach dicit (III. 338,1), modus communicandi nunc receptus et Ecclesiae consuetudo sit, distributio communionis per ministrum dis­ tinctum. In casu necessitatis etiam antiquiores opinabantur communionem sacer­ dotis sibiipso ministratam licitam esse, nunc vero frustra diceretur non adesse necessitatem: nam sec. Sanctum Pium X. desiderium Christi et Ecclesiae est ut omnes fideles quotidie ad s. mensam accedant. Ergo quod nullibi fit mentio talis communionis, neque in CIC, nec in Rubricis Missalis vel Ritualis (ad quod Fanfani provocat, liceitatem tamen asserens III. p. 163), argumentum non est convincens: agitur enim de casu extraordinario, raro contingente et de sacerdote qui in Missa semper seipsum communicat. Nihil ergo repugnat, salvo utique meliore iudicio Ecclesiae, quod sacerdos in casu supradictae necessitatis seipsum communicet (Acrtnys-Damcn II. n. 122., Cappello, De Sacramentis I. n. 337., Vermeersch-Creuscn III. n. 351. dicens: « potius quam id diacono committat, se ipse communicet, neque id putamus esse grave, si indebite factum sit »). 3°. Noldin-Schmitt-Ucinzel eousque procedit, quod dicat, tum sacerdotem, tum diaconum absente alio sacerdote posse non solum necessitatis, sed etiam devotionis causa hoc Sacramentum sibi ministrare: « Sacerdos enim et diaco­ nus, solum si adsit alius sacerdos vel diaconus, se ipse communicare prohibe­ tur » (III. n. 125,4). 4°. Si quis sacerdos utens probabilitate huius sententiae, sibi ministraret Eucharistiam, debet hoc facere in stola et superpelliceo, candelis altaris accensis, ipse recitat « Confiteor » etc., dicit « Agnus Dei » etc, dein omnia quae prae­ scripta sunt post communionem extra Missam. 3. De subiecto Eucharistiam suscipiente. a) De dispositione animae subiecti. THESIS. Subiectum suscipiens Eucharistiae est baptizatus in statu gratiae. De fide. 1 . Vox Ecclesiae. Trident, sess. XIII. can. 11: « S.q.d., solam fidem esse sufficientem praeparationem ad sumendum sanctissimae Eucharistiae Sacramen- E) Personae Sacram. 553 tum: a.s. Et, ne tantum Sacramentum indigne atque adeo in mortem et comdemnationem sumatur, statuit atque declarat ipsa sancta Synodus, illis, quos conscientia peccati mortalis gravat, quantumcunque etiam se contritos existi­ ment, habita copia confessoris necessario praemittendam esse confessionem sacramentalem. Si quis autem contrarium docere, praedicare vel pertinaciter asserere, seu etiam publice disputando defendere praesumpserit, eo ipso excom­ municatus exsistat » (Denz. 893.). 2°. Status quaestionis. Triplex sumptio Eucharistiae haberi potest secundum doctrinam Tridentini. a. Prima est, qui « sacramentaliter tantum sumunt, id est. peccatores », qui ideo « Sacramentum tantum » sumunt, i.e. corpus et sangui­ nem Domini, etsi baptizati sint, sed « rem tantum », i.e. gratiam non accipiunt.— b. Secunda sumptio est communio spiritualis, (piando « voto propositum illum panem caelestem edentes fide viva, quae per dilectionem operatur, fructum eius et utilitatem sentiunt n. — c. Tertia autem sumptio est sacramentalis simul et spiritualis, « hi autem sunt, qui ita se prius probant et instruunt, ut vestem nuptialem induti, ad divinam hanc mensam accedunt » (Sess. XIII. cap. 8. Denz. 881.). Nunc agitur de communione sacramentali et simul spirituali, quae tamen secus simplicitatis causa « sacramentalis n solet vocari. 3° Adversarii. Thesis ut est dirigitur contra eos, qui per defectum pecca­ verunt, sc. Novatores. a. Lulherus enim iam 1517 in thesibus suis famosis dixit fidem esse solam, quae requiritur et sufficit: « Magnus est error eorum, qui ad Sacramenta Eucha­ ristiae accedunt huic innixi, quod sint confessi, quod non sint sibi conscii alicuius peccati mortalis, quod praemiserint orationes suas et praeparatoria: omnes illi indicium manducant sibi et bibunt. Sed si credant et confidant, se gratiam ibi consecutoros, haec sola fides facit eos puros et dignos » (Prop. damn. 1520. Denz. 755). — Item in Apologia confessionis: « Missa non est satisfactio, sed promissio et sacramentum requirens fidem » (Art. 24. cf. J. T. Müller, p. 268.). Ut intclligitur, fides fiducialis Luthcri supponitur. b. Alii adversarii surrexerunt saec. XVII. lansenistae, qui talia tenebant: « Sacrilegi sunt indicandi, qui ius ad communionem percipiendam praetendunt, antequam condignam de delictis suis poenitentiam egerint ». Dein: « Similiter arcendi sunt a sacra communione, quibus nondum inest amor Dei purissimus et omnis mixtionis expers » (cf. Errores lansenistarum damnatos 1690. Denz. 1312. 1313.). Thesis directe non contra illos dirigitur, qui per excessum peccant. Thema hoc iam absolvimus superius, loquendo de decreto salutari Sancti Pii X-i (D. 3. I. Regula). 4°. Sacra Scriptura evidenter docet, 1 Cor 11,27-29: « Itaque quicunque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne... indicium sibi manducat ct bibit, non diiudicans corpus Domini ». a. « Indigne » bibit, qui peccatis allectus est gravibus: Corinthiis sic fuit, nam redarguuntur, quod se inebriant, multum comedendo in ecclesia (conventu nempe agapes), peccant ergo graviter contra temperantiam, dein aliis fratribus non dant, et hi esuriunt, peccant ergo graviter contra caritatem. Ideo cit. textu dicitur: « Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat ». — b. Hunc locum authentice Ecclesia interpretatur, cum dicat: « Eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius peccati mortalis, quantumvis sibi contritus videatur, 554 ΠΙ. EUCHARISTIA. absque praemissa sacramcntali confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat » (Sess. XIII. cap. 7. Dcnz. 880.). 5°. E Traditione sacra a. iam Didache memorat hoc, dicens: « Si quis sanctus est, veniat, si quis non est, poeniteat (metanoeitô) » (c. 10. Quasten p. 12.). — b. Deinde e saec. II-o in Actis Joannis dicitur de Joanne: « Et fracto pane dedit nobis omnibus unicuique fratri, implorans (epeuchomenos), ut sit dignus gratia Domini et sanctissima Eucharistia » (Quasten p. 341.). Putamus his duobus textibus clare iam resonare antiquissimam liturgicam admonitionem: « Ta hagia lois hagiois! « = « Sancta sanctis! ». — c. Deinde Origenem allega­ mus, qui tali modo adhortatur fideles Alexandrinos: « Communicare non times corpus Christi accedens ad Eucharistiam quasi mundus et purus, quasi nihil in te sit indignum, et in his omnibus putas, quod effugias indicium Dei? Non recordaris illud quod scriptum est, quia propterea in vobis infirmi ct aegri et dormiunt multi? Quare multi infirmi? Quoniam non seipsos diiudicant, neque seipsos examinant nec intellegunt, quid est communicare ecclesiae vel quid est accedere ad tanta et tam eximia sacramenta! » (PG 12,1386). — d. Item saec. IV-o Testamentum Domini liturgicam exhortationem affert, quae clarissime prodit statum gratiae necessarium esse ad communionem: « In coelos corda vestra! Si quis odium contra proximum habet, reconcilietur, si quis in conscien­ tia infidelitatis versatur, confiteatur ... si quis pollutus, si quis non firmus, locum det, si quis alienus a praeceptis Jesu, abeat, si quis prophetas despicit, semet segreget, ab ira Unigeniti semet servet! » (Quasten p. 12). — e. Demum audia­ tur adhuc e permultis testibus, qui afferri possent, unus S. Cyrillus Hierosoly­ mitanus: a Symbolum est, quod vos puri debetis esse (dei hymas kathareuein) ab omnibus peccatis et iniquitatibus: ablutio » (nipsasthai, e verbo « nizo », se lavare, declarat manuum ablutionem in Missa), (Cat. mystag. 5,2 Quasten P- 98·)· 6°. Rationes theologicae sumi possunt sec. S. Thomam (III q. 80. a. 4). a. Probatur necessitas status gratiae ad communionem e significatione Sacramenti huius. Eucharistia enim significat et efficit unionem cum Christo, « quicunque hoc Sacramentum sumit, ex hoc ipso significat se esse Christo unitum, et membris eius incorporatum ». Hoc autem tantum per fidem forma­ tam fit, quam nullus habet, qui est in statu peccati mortalis. Sumens enim cum mortali peccato falsitatem in Sacramentum committit. b. Probatur ex eo, quod Eucharistia medicina est. Nam « non quaelibet medicina competit see. quemlibet statum infirmitatis, nam medicina quae datur iam liberatis a febre ad confortationem, noceret, si daretur adhuc febrici­ tantibus. Ita etiam baptismus et poenitentia sunt quasi medicinae purgativae, quae dantur ad tollendam febrem peccati. Hoc autem Sacramentum est medi­ cina confortativa, quae non debet dari, nisi liberatis a peccato » (Thomas ib.). c. E natura peccati mortalis sic arguitur: Qui habet conscientiam peccati mortalis, non vivit spiritualiter, sed est reus aeternae mortis. Atqui mortuus iam non potest nutriri, α et ita non debet spirituale nutrimentum suscipere, quod non est nisi viventis », dicit Doctor Communis (q. 79. a. 3.). b) Nonnae pastorales de dispositione aniinae. I. Regula: De procuratione necessariae dispositionis. Lex fundamentalis est: « Sacerdos sibi conscius peccati mortalis quantum\ is st contritum existimet, sine praemissa sacramcntali confessione Missam ce- I' E) l’ersonae Sacrani. 555 lebrare ne audeat, quod si, deficiente copia confessorii et urgente necessitate, elicito tamen perfectae contritionis actu, celebraverit, quamprimum confiteatur » (can. 807). — Pro fidelibus idem praescribitur: « Nemo quem conscientia pec­ cati mortalis gravat, quantumcunque etiam se contritum existimet, sine prae­ missa sacramcntali confessione ad s. communionem accedat, quod si urgeat necessitas ac copia confessarii desit, actum perfectae contritionis prius eliciat » (can. 856). 1°. Quoad obligationem confessionis notetur, quod peccati gravis commis­ sio certe constare debet, (a (pii sibi conscius est »), suaderi potest tamen con­ fessio, nisi scrupulosus sit. Recte vero additur a Noldin consilium practicum: « Communicans in hoc casu conari debet ante communionem contritionem perfectam elicere, ne se exponat periculo fnistrandi Sacramentum... nam cum ceita sit obligatio praecavendi frustrationem effectus Sacramenti, certa est etiam obligatio adhibendi medium ad hunc finem necessarium » (n. 141). — Si iam confessione peracta recordetur quis se inculpabiliter (ergo non ob defectum praeparationis) oblitum esse aliquod mortale, non obligatur ad confessionem, nam peccatum cuius accusationem inculpabiliter omiserit, iam indirecte remis­ sum est per infusionem gratiae sanctificantis, in hoc casu obligatio manet in sequenti confessione etiam hoc peccatum oblitum confitendi. 2°. Quoad necessitatem excusantem. Licet communicare sacerdoti « urgente necessitate elicito tamen perfectae contritionis actu » (can. 807), et quoad non-sacerdotes: « quod si urgeat necessitas » (can. 856), quaeritur, quae sit ista necessitas, a. Quoad sacerdotes: necessitas haec habetur, si ex officio celebrare debet (die festo, Missam iam annuntiatam publicam), si scandalum generaret, e.gr. si iam ante altare steterit, demum in casu, si deesset Hostia pro mori­ bundo necessaria. — b. Quoad non-sacerdotes: « Si coram aliis iam est in scamno communicantium, si absque infamia non potest abesse a communione gene­ rali etc » (Noldin-Schmitt-Hcinzel n. 142,2, Arregui, Summarium Theol. Mora­ lis nr. 545). Verumtamen recte monet cl. Vcrmeersch-Creusen : « Post propaga­ tam cotidianam communionem, periculum verae molestae notae patiendae minus raro oboritur » (Theol. Mor. n. 359.). Standum est in praxi pastorali sapienti consilio eiusdem auctoris: (1) « Ut sufficiens sollicitudo habeatur de perfecta contritione », dein, (2) « ut accessus sine praevia confessione componatur cum reverentia debita ss. eucharistiae ». Alterum eiusdem consilium autem est: « Maxime in collegiis sancta sit libertas non solum communicandi, sed etiam abstinendi usu ss. eucharistiae, cur confessarii prudenter dirigant poenitentes in stricte cotidiano accessu ad s. mensam, eamque dissuadeant ei qui facile labitur in peccatum grave nec paratus est contemnere astantium mirationes ». — Ad quod adiungere possumus, neminem unquam alium respicere debere, pra­ esertim autem nunquam n mirari ». 3°. Quoad copiam confessarii, quae altera conditio est, quod aliquis cele­ brare vel communicare possit cum sola contritione perfecta, dicenda sunt: Confessarius deesse potest vel eo, quod non sit praesens sacerdos (pii iurisdictionc polleat, nam si non habet facultatem absolvendi, deest ut confessarius. Haec praesentia moraliter dimetienda est, nam « talis potest esse temporis an­ gustia, ut ne sacerdos quidem qui quinquaginta passibus a celebraturo separa­ tur, praesto esso censeatur » sec. Vermeersch-Creusen (III. n. 290,2). — Con- 556 III. EUCHARISTIA. fcssarius deinde deesse potest eo, quod sine gravi damno, confessioni utique extrinseco, adiri non potest, v.gr. si « adiuncta peculiaris familiaritatis, venera­ tionis qua senex honoratur a iuvene cooperatore, damnum istud facere possunt extraordinarium, ac talem verecundiam parere quae moraliter invincibilis sit n 'Vermeersch ibid. b.). Quoad sacerdotes audienda sunt, quae idem VermeerschCreuscn inculcat: Si unus vel summum alter confessarius praesto sit, positive permitti potest, ut omittatur confessio, « praesertim cum facile accedat verum scandalum iunioris qui enorme senis peccatum noverit ». — Si plurium confessariorum optio fuerit, omissio confessionis probari non potest, « in casu tamen speciali ubi poenitens sibi conscientiam sic formaverit, et facile in desperatio­ nem moralem caderet post factum, taecre licebit ». — Si autem de sacerdote agatur, qui pravae consuetudini indulgeat, ita ut non raro sine confessione celebret ... tolerare non possumus habitualem istius praecepti omissionem ». II. Regula: De sacrilega communione. l.° Communionem sine sufficienti dispositione animae, i.e. sine statu gratiae, esse sacrilegium, pronum est. Non est tamen gravissimum, ut S. Thomas docet, nam gravissima sunt quae committuntur contra divinitatem (blasphemia, infi­ delitas), — dein secundarie gravia sunt, quae committuntur contra humanitatem Christi, — tertio loco sunt peccata contra Sacramenta commissa, ut patet primo loco contra Eucharistiam, nam ibi ipse auctor eorum continetur, — « post haec sunt alia peccata contra puras creaturas » (III. q. 80, a. 5.). Maximum sacrile­ gium erga Eucharistiam tamen non communio sacrilega est, sed si quis « spe­ cies consecratas abiecerit vel ad malum finem abduxerit aut retinuerit » (can. 2320), rationem reddente eodem Doctore Communi: « Quia ille hoc faceret ex intentione iniuriam faciendi huic Sacramento, quod non intendit peccator in­ digne corpus Christi accipiens, secundo quia peccator est capax gratiae: unde etiam magis est aptus ad suscipiendum hoc Sacramentum quam quaecumque alia irrationalis creatura » (ibid, ad 3.). 2°. Quod attinet locos communes afferri solitos quoad communionem sacri­ legam. idem Aquinas sic distinguit. Si communio indigna comparatur cum pec­ cato occidentium Christum, hoc verum est secundum similitudinem quia utrum­ que committitur contra corpus Christi, — non est verum secundum criminis quantitatem. Peccatum occidentium enim contra corpus Christi in specie propria commissum est, hoc peccatum autem contra corpus in specie Sacramenti; item in communione sacrilega deest intentio nocendi Christo. — Altera comparatio est cum peccato ludae, qui osculo Jesum tradidit, quod verum est secundum similitudinem, quia uterque peccator signo caritatis offendit Christum, non autem ad criminis quantitatem, ut iam supra dictum est (ibid, ad 1. et ad 2.). III. Regula: De dispositione meliore. 1 . Dispositionem meliorem ad uberiorem capiendum fructum e s. com­ munione preparatio ad communionem suppeditat, a. Haec constat primo e statu animae, (pii melior vel minus melior potest esse. Ad hoc ergo « puritatem colant, abstinendo a peccatis etiam venialibus deliberatis, fide ct caritate saepe Christo uniantur non solum in oratione sed etiam in implendis status sui officiis, humilitate profunda et ardenti desiderio Christum in se attrahant » (Tanquerey 111. 658 s.). — b. Secundo praeparatio fit etiam per preces. Ad quod moneri E) Personae Sacrani. potest, bonam esse praeparationem, si textus liturgici Missae audiantur, vel simul cum sociis comprecentur, vel cantentur, vel sibi legantur. Totus ritus, et textus Missae enim etiam eo tendunt, ut unione divina compleatur sacrificium. « Laudibus igitur digni sunt, qui ... Missale Romanum apte in populi manibus ponere conatur ... itemque ii laudibus exornandi sunt, qui efficere contendunt, ut Liturgia externo etiam modo actio sacra fiat, quam reapse adstantes omnes communicent » (MDei n. 104.). Etsi missalium lingua vulgari exaratorum iam immensus sit numerus, oblivisci tamen non debet monitum eiusdem documenti: « Haud pauci e christifidelibus Missali Romano, etiam si vulgata lingua exarato, uti nequeunt, neque omnes idonei sunt ad recte, ut addecet, intellegendos ritus, ac formulas liturgicas ... ac praeterea animorum necessitates et propensa eorum studia non eadem in omnibus sunt, neque in singulis semper eadem per­ manent u (ibid. n. 107.). 2°. Gratiarum actio post communionem etiam privata, imo praecise privata, ab Enc. Mediator Dei valde commendatur, tum sacerdotibus, tum etiam fideli­ bus, plus ergo fieri debet, quam hucusque factum est. a « Valde consentaneum est eum, Eucharistica accepta dape ac publicis conclusis ritibus se recollegere, ac cum Divino Magistro intime coniunctum, cum eodem, prouti rerum adiuncta concedant, dulcissime, salubriterque colloqui ... Tantum abest, ut sacra Liturgia intimos singulorum Christianorum sensus reprimat, ut eos potius idcirco refoveat atque instimulet, ut Jesu Christo assimilentur ... Divino enim placet Redemptori nos deprecantes audire, nobiscum aperto animo colloqui, nobisque in flagranti Corde suo praebere refugium » (n. 121.122). — b. Huic gratiarum actioni iuxta monitum sanctae Matris Ecclesiae etiam petitiones aptissime coniunguntur ■. « Caelestem opem eo horae momento imploramus, quo nullum magis opportu­ num datur ad petenda impetrandaque C iristi nomine auxilia » (MDei n. 125). Exemplum sumi potest meditatione « postcommunionum », quae optimas osten­ dunt petitiones quaeve semper novam materiam suppeditare possunt ad privatim has preces amplificandas et excavandas (Cf. Jungmann II, 525-527). 4. De dispositione coqjoris ad communionem. Alia dispositio nunc iam non requiritur, nisi ieiunium eucharisticum seu sacramentale, etsi etiam nunc apud aliquos auctores sermo fit de munditia cor­ poris et vestium. Verum quidem est, quod « iure naturali requiritur ad s. commu­ nionem ea corporis et vestium compositio, quae internam animae devotionem exhibeat » (Tanquerey III, 663), hoc tamen praeprimis nunc in intentione quaerenda est, nam antea hoc facile etiam in externo habitu requiri potuit, cum communio rara fuit. Nunc autem, late diffusa communione frequenti imo cotidiana, sane nemo recte faceret retinendo operarios, agricolas, vel alios euntes vel revertentes a labore cotidiano, ut communicent, tantum quia eorum vestes nec compositae nec sat mundae possunt esse. — Dein ante communionem fre­ quentem commendabatur etiam ut abstineant a communicando qui pollutionem involuntariam passi sunt, vel operi coniugali indulgebant. Utrumque nunc iam obsoletum est — supposito, ut patet quod actus non fuerunt coniuncti cum peccato, utputa exclusionis prolis — nam omnibus frequens, imo cotidiana com­ munio nunc iam commendatur, etsi secundum rerum naturam tum pollutiones 558 III. EUCHARISTIA. involuntariae, tum actus conjugales occurrant. Agendum ergo nobis restat so­ lummodo de ieiunio eucharistico, etquidem a) De ratione ieiunii eucharistici, b) de historia ieiunii eucharistici, c) de lege ieiunii eucharistici n Christus Do­ minus » (1953), item d) de praescriptionibus singulis huius legis (Christus Do­ minus 1953), demum e) de lege ieiunii nunc vigente sec. Motuproprio « S. Com­ munionem » (1957). a) De ratione ieiunii eucharistici. 1°. Reverentia commendat ieiunium eucharisticum, ut nempe ante omnes alios cibos sumeretur; iam Augustinus ait: « Placuit Spiritui Sancto, ut in hono­ rem tanti Sacramenti prius in os christiani corpus dominicum intraret, quam ceteri cibi » (Ad Januarium c. 6. III. q. 80. a. 8. cf. PL 33,203). Reverentia erga corpus Christi hoc ieiunio eo exhibemus, quod usu hoc « luculenter demonstra­ mus illud esse primum ac summum nutrimentum, quo animus alatur noster eiusque augeatur sanctitas » (AAS 1953, 16). 2°. Ieiunium commendatur etiam propter cius significationem, nam, ut Aquinas dicit, sic « datur intelligi, quod Christus, qui res est huius Sacramenti et caritas eius, debet primo fundari in cordibus nostris, secundum illud Mt 6,33: Quaerite primum regnum Dei » (ibid.). Sic autem, ut Ecclesia dicit, per ieiunium pietas fovetur, « ideoqne ad saluberrimos illos sanctitatis fructus augen­ dos conferre potest, quos bonorum omnium fons ct auctor Christus a nobis, gratia ditatis, elici postulat » (AAS 1953, 16). 3°. Argui potest e naturali utilitate huius ieiunii, ut Ecclesia edicit: « Cum corpus cibo oneratum non sit, mens erigitur agilior, atque impensiore movetur virtute ad arcanum illud excelsumque meditandum mysterium, quod in animo, tamquam in templo, agitur divinam adaugens caritatem » (AAS p. 17). Haec ratio extendi potest, ut S. Thomas facit, etiam ad naturalia pericula: « Pericu­ lum scilicet vomitus et ebrietatis, quae quandoque contingunt ex hoc, quod homines inordinate cibis utuntur » (1. cit.). b) Historia ieiunii eucharistici. 1°. Inde iam ab antiquissimis temporibus cerni potest mos Eucharistiam iciune sumendi. Primus testis Tertullianus est, qui ad uxorem dicit, si maritum habeat gentilem, quid eum dicturum esse, si mane n ante omnem cibum » gusta­ verit de Eucharistia secum portata (2,5 PL 1,1408). — S. Basilius sic loquitur de sacerdote celebraturo; a Neque enim fieri potest, quod absque ieiunio audeat ad sacrum accedere ministerium » (Hom. I. de ieiun. 6. PG 31,171.). — S. Chrysostomus enuntiat: « Dicunt me post convivia aliquibus communionem dedisse, si hoc feci: expungetur nomen meum e libello episcoporum ... ecce, si tale quid perpetravi, Christus me eiiciat e regno suo! » (Ep. 125. Ad Cyriacum PG 51,683). 2°. Legislatio ecclesiastica suam fecit hanc institutionem, quae primitus tantum pia erat consuetudo. Concilium Hipponense anno 393 et Carthaginense III. 397 idem decreverunt: « Sacramenta altaris nonnisi a ieiunis hominibus celebrentur », alia posteriora concilia (Toletanum VII. anno 646) excommunica- E) Personae Sacram. <559 bonis poena, imo depositione puniebant transgressores huius praecepti (Cone. Bracarense anno 572 et Matisconense anno 585, cf. AAS 1953, 17). — Conci­ lium universale Constantiense autem anno 1115 definivit hanc consuetudinem laudabilem esse: « Sacrorum canonum auctoritas, laudabilis et approbata con­ suetudo Ecclesiae servavit et servat, quod huiusmodi Sacramentum non debet confici post coenam, neque a fidelibus recipi non ieiunis, nisi in casu infirmitatis aut alterius necessitatis a iure vel Ecclesia concesso vel admisso n (Denz. 626). Ubi clare edicitur, in Ecclesiae esse potestate, « interdum esse opportunum, ob peculiaria rerum adiuncta, hanc ieiunii legem ad christifideles quod attinet. aliquatenus relaxare » (AAS 1953, 17). 3°. Tales relaxationes incipiebant sub Sancto Pio X. anno 1906. die 7. De­ cembris per decretum emanatum a S. Congr. Concilii quoad communionem infirmorum, quod etiam a CIC can. 858 § 2. transsumptum est. — Altera relaxa­ bo pro sacerdotibus data est a S. Officio regnante Pio XI. 22. Maii 1923, per­ mittente dispensationes pro iis qui tardioribus horis celebrent vel pluries in die (AAS 1923, 151 et 585). Epistola 1. Jul. 1931. haec dispensandi facultas extensa est ad sacerdotes infirmos quoque etiam sine causa ministerii sacri (Periodica de re morali etc. 1932, 105). — Durante secundo bello mundiali 1939-45 fere per totum orbem etiam fideles accipiebant dispensationes per Or­ dinarios locorum dispertiendas ad mitigandum ieiunium eucharisticum. Sic via strata fuit ad edendam novam legem universalem, quae duobus gressibus ema­ nata est annis 1953 et 1957 per Pium XII. Prima lex est Constit. « Christus Do­ minus » 6. ian. 1953 cum Instructione S. Officii adiecta (AAS 1953, 15-24 et 47-51), secunda est Motuproprio « Sacrani communionem » 19. mart. 1957 (AAS 1957, 177-8) extendens indulta supradictae Constitutionis. c) Lex ieiunii eucharistici « Christus Dominus » anni 1953. Prima mitigatio fundamentalis ieiunii eucharistici per hanc Constitutionem Apostolicam elargita fuit. Quae etiam nunc non habet valorem exclusive histori­ cum, nam huius Constitutionis indulta sunt extensa per secundam legem anni 1957 quam edens Pius XII. enixe hortatus est « sacerdotes ct christifideles, qui id praestare valeant, ut venerandam ac vetustam eucharistici ieiunii formam ante Missam vel s. communionem servent » (AAS 1957, 178). Idcirco etiam do­ cumentum primae mitigationis fusius a nobis exponitur. Rationes, cur haec nova lex edita sit, enumerantur (cf. « Christus Dominus », AAS 1953, p. 19-21): 1°. Rationes mitigationis adsunt e parte cleri qui numero impar est neces­ sitatibus pastoralibus, nimiosque labores tolerare debet pluries celebrandi, confessiones audiendi, catecheses impertiendi, ceteraque munera subeundi. 2°. Fideles oppressi sunt muneribus alternis non modo per diem sed etiam noctu, iteratisque laboribus; matres familias domesticis curis occupantur; pueri communicantes ad nutrimentum sumendum domum redire non valent; multi­ tudo populi ex alio ad alium locum transgreditur ad religiosas celebrationes, quae omnia impediunt quominus ad communionem ieiuni accedere valeant. 560 ΠΙ. EUCHARISTIA. 3e. E parte omnium sumentium valet, quod « praesentis vitae conditio­ nes... ciusmodi sint, ut non parum corporum constitutionem valetudinemque debilitaverint » (p. 21). 4°. Finis ergo legis editae de ieiunio eucharistico est, ut conferat α ad eucharisticae pietatis incrementum atque adeo aptius permovere atque excitare omnes ad Angelorum participandam mensam, adaucta procul dubio Dei gloria ac Mystici Corporis lesu Christi sanctimonia » (p. 22). 5°. Finis vero Instructionis adiectae est: « Ut normae ad huiusmodi con­ cessiones pertinentes ubique conformi ratione serventur atque evitetur quaelibet interpretatio, quae concessas facultates amplificet, utque ab omni abusu hac de re caveatur n (p. 47). d) Dc praescriptionibus singulis huius legis (Christus Dominus 1953) I. Lex generalis ieiunii eucharistici. « Ieiunii eucharistici lex « media nocte pro iis omnibus vigere pergit, qui in peculiaribus condicionibus non versentur, quas per Apostolicas has Litteras exposituri sumus. Principium tamen generale et commune omnibus in posterum esto, sive sacerdotibus, sive christifidelibus: aquam videlicet naturalem eucharisticum ieiunium non frangere » (Constit. p. 22. nr. L). Breviter: A media nocte ieiunium naturale servari debet, iuxta can. 808 et 858. § L, tantum aqua sumi potest. — In specie singillatim expendenda: 1’. Terminus mediae noctis remanens stricte sumi debet, ut hucusque. Ad temporis supputationem respiciendus can. 33 eiusque interpretatio authentica extensiva data die 29. Maii 1947 per Comm. Interpret, (cf. De Eccl. sacrificante F.3. a) — Indulta data quoad hanc legem inferius enodabuntur. 2°. Aqua naturalis nunc iam non frangit ieiunium, et est see. Instructionem « aqua naturalis sine ulla cuiuslibet elementi adiectione ». — Excluduntur ergo aquae « gazzosae » (vulgo « Soda »), spumantes, vel coloratae et per aliquod elementur (e.gr. saccharum) conditae (sorbitiunculae, szorpok). Non excluduntur aquae vere naturales: fontis, putei, aquaeductus, etiamsi elemento e rationibus hygienicis adiccto purificatae sint: lacus, fluvii, roris, pluviae, imo aqua mineralis, ita sicuti e fonte emanat, monendum tamen permultas aquas « mine­ rales » vocatas esse iam artefactas, ergo non permissas (eau travaillée, kristâlyviz). 3*. Omnia cetera frangunt ieiunium eucharisticum ct ideo manent interpretationes Moralistarum huius generis. Sufficit allegare cl. Vermeersch (II, n. 360-368). Rationem cibi habet, vel potus, quod digestibilis est per se. a Hinc rationem cibi vel potus non habent vel non habere censentur — see. eundem Vermeersch — metallum (bene vero pulvis ferreus vel similis, a medicis non raro praeceptus), vitrum, lapilli, capilli, filum sericum vel laneum bene vero lineum, ossicula fructum bene depurata, et probabil ter ungues, frustulum ligni sicci, nisi sit comestibile ut rhabarbara, glycyrrhiza (Süssholz, réglisse, édesgyôkér), charta, eera. terra, creta ». — Ad sumptionem pertinet quod ab extrinseco debet sumi, hoc autem deficit, ut idem auctor cietur, « in eo, qui reliquias cibi ex pridie peracta comestione traicit rasu vel et am ex industria, cum rubrica casum non distinguat » (De defectibus IX, 3), agitur de ciborum reliquiis dentibus inhaerentibus, — deinde « qui sanguinem ex dentibus, lingua, u’ccre intra os, vel interius ex naso profluentem etiam consulto dcglutiat, qui aromata vel folia tabaci ori imponat, vel aliquid gustet, dummodo nihil transmittat in stomachum » Vermeersch n. 360, 2 . sic e.gr. mater infantulo degustans caliditatem lactis vel pultis (Mus, pép). Huc pertinet etiam, e quod inter respirationem simul casu in os attrahitur, sive pulvis, musca, culex Mücke, gnat, zanzara, szunyog) fuerit, — quod casu per nasum attrahitur, v. gr. pulvis tabaci, quod mixtum saliva simul cum ea deghititur ... particula folii tabaci, quod masticaveris, paucae guttulae sanguinis vel pellicula ex labiis exterioribus assumptae ... lurnus tabaci, vel aiud lumigimn, — sic dicta inhalatio, clysterium nutritivum, injectiones subcutaneae » (Vermeersch 1. cit.). E) Personae Sacram. 561 4’. Excipiuntur quidam casus: a. « Si mortis urgeat periculum » (can 858 § L), etiam si ob causam extrinsecam e.gr. tempore incursionis aereae. Notandum: «Perdurante mortis periculo, sanctum Viaticum, secundum prudentis confessarii consilium, pluries, distinctis diebus administrari ct licet et decet » (can. 864 § 3.), ideoque, ut Vermeersch adiicit: « etiam cotidie, si confessarius id expediens aestimet » (n. 379, 2. c.). — N. B. in dubio de periculo mortis pro facultate communicandi respondendum est (Génicot-Salsmans II, 202, Vermeersch n. 362,1). — (Cf. inferius J. 7. b. 2.). — b. Alter casus est: « necessitas impediendi irreverentiam in Sacramentum n (can. 858 § 1.), quod etiam ad laicos se extendit, nam nulla fit d stinctio. Sic sumi debet Eucharistia tempore incendii, vel profanationis imminentis, incursus aerei ruinam secum ferentis; fragmenta detecta post ablutionem, etiam in sacristia (Vermeersch n. 362,3). — c. Tertius casus est observatio legis rubricatis, si adultus baptizetur, accipit sal, tamen post baptismum communionem sumit non obstante acceptione salis (Resp. Congr. de Propag. fide 16. febr. 1806.). — d. Quartus casus est praeceptum divinum sacrificium complendi, tunc etiam si alius non habeatur, sacerdos non ieiunus debet continuare Missam, vel sumere Eucharistiam (Miss. Rom. de defectib. X, 3, cf. superius De Eccl. sacrificante C. 2. b. I. Regula 3’). II. Indulta pro fidelibus ct sacerdotibus infirmis. « Infirmi, etiamsi non decumbant, aliquid sumere possunt, de prudenti confessarii con­ silio, per modum potus, vel verae medicinae, exceptis alcoholicis. Eadem facultas sacerdo­ tibus infirmis conceditur Missam celebraturis » (Constit. p. 22. nr. II.). Breviter: sine ulla temporis limitatione medicina et potus sumi potest de consilio confes­ sarii. — In specie singula: 1°. Infirmi sunt etiam ii, qui non decumbunt. « Infirmus » hoc sensu non idem est ac « aegrotans n (krank, sick, malade, beteg), sed habens aliquam debilitatem (gyengé’kedô, debil, schwachlich). « Indispositio ergo seria, etsi transiens sufficit, sicuti gravis indigestio nocte superveniens, vel dolor capitis » (Moise Roy p. 16). Adnumerari certo possunt senes, si spectetur monitum Ritualis Romani: « Senectus ipsa morbus », inquantum necessarium haberent uti hoc induito, ut bene dicit Ephemeris quaedam (Verordnungsblatt f. d. Gebiet d. Apost. Administr Innsbruck-Feldkrich 1953, nr. 2. S. 13.). 2°. Quod attinet confessarii consilium, a. eius nomine venit tantum .sacerdos, qui iurisdictionem, i. e. absolvendi potestatem habet in infirmum. Nam si non haberet talem potestatem, non posset confessionem eius audire, hoc autem requiritur., — b. non ut revera confessio fiat: «Confessarius suum consilium dare poterit sive in foro intemo, sacramentali, sive in foro intemo extra-sacramentali, etiam semel pro semper, perdurantibus eiusdem infirmitatis condicionibus » (Instructio p. 48 nr. 2.). Non debet ergo quis ad habitualem confcssarium ire, consilium confessarii dari potest etiam alicui catervae fidelium, semper sunposita, quod iurisdictionem eos absolvendi habeat. — c. Neque hoc est necessarium, ut fidelis ante sumptionem medicinae vel potus iam petierit consilium confessarii, etiam post talem sumptionem potest dare consilium, ut patet, ante communionem faciendam. — d. Num fidelis possit prudenter praesumere consilium confessarii et post communionem ei tantum patefacere suum statum, Roy non putat improbabile. (Rev. euch. du clergé 1953, 14); quod quidem probare non possum, nam expresse vetatur per legem hanc « quaelibet inter­ pretatio quae concessas facultates amplificet » (Const. AAS p. 23), talis vere agendi modus vix non esset amplificatio, insuper neque necessaria, quia facile potest consilium semel pro semper accipere. — e. Sacerdotes vero non debent tale consilium a confessario petere, lege enim de hac re nihil dicitur aliud, nisi: « Sacerdotes infinni, etiamsi non decumbant, dispen­ satione pariter uti possunt, sive sint Missam celebraturi sive ss. Eucharistiam recepturi » (Instr, nr. 3). lure ergo censemus cum pluribus auctoribus sacerdotem sibi ipsi decidere posse prudenter casum. 3°. Per modum potus possunt tales infinni aliquid sumere, quod, quia hac lege non determinatur, recte censetur per declarationes officiales hucusque vigentes interpretandum esse. a. Declaratio haec emanata est a S. Officio die 7. sept. 1897, secundum quam « licet sumere iusculum (Suppe, zuppa, potage, leves), caifeum, lac, aut alium cibum liquidum, etsi sit ei permixta substantia aliqua cx.gr. leves past Ili farinae (semolino, Gries, dara), panis radula tritus (Krume, erum, rnie, pangrattato. morzsa), ovum dilutum etc. dummodo mixtio non amittat naturam cibi liquidi ». Ad hanc declarationem adhuc vigentem adiungit Vermeersch (n. 363,6) Cappello I, 507) et Moise Roy (p. 16 nota 9.) ipsum ovum in statu naturali, seu non decoctum vel valde leviter decoctum, quoti dicitur bibi. Admitti tamen 36. - Rado. Ench. Litiirgicum. 562 HI. EUCHARISTIA. non potest saccharum « bibi ». etsi iam in ore penitus solvatur (Vermcersch 1. cit.). — b. - Exceptis alcoholicis » potionibus, putamus quidem hac in re non dari parvitatem mater.ae, nam ieiunio sacram entai i hoc videtur melius congruere ct cavendum est ab inter­ pretatione extensiva, etsi Roy (p. 16 nota 7.) putet, si quis per inadvertentiam aliquas gut­ tulas alcoholi in coffeam fudit, hoc constituere parvitatem materiae. 4*. « Per modum verae medicinae » intelligitur secundum Instructionem (nr. 1.): α sive liquidum (exclusis alcoholicis), sive solidum, dummodo de vera medicina agatur, a medico praescripta vel uti tali vulgo recepta. Advertendum tamen est, non posse medicina haberi quodlibet solidum pro nutrimento sumptum n. — Sic ergo e.gr. excluditur usus prunorum ut laxativum, aquae vitae ut medicamen stomachi, illud quia nutrimentum est, hoc quia al­ coholicum. III. Indulta pro sacerdotibus in peculiaribus adiunctis. « Sacerdotes qui vel tardioribus horis, vel post gravem sacri ministerii laborem, vel post longum iter celebraturi sunt, aliquid sumere possunt per modum potus, exclusis alcoho­ licis, a quo tamen se abstineant saltem per spatium unius horae, antequam sacris operentur. — Qui autem bis vel ter Missam celebrant, ablutiones sumere possunt, quae tamen, in hoc casu, non vino, sed aqua tantum fieri debent n (Constit. AAS p. 22. nr. III. et Iv.). breviter: Sacerdotes sani in peculiaribus tribus adiunctis versantes usque ad unam horam ante Missam per modum potus aliquid sumere possunt. — Speciatim singula explicantur: Ie. Quid intelligi debet sub «tardioribus horis» declaratur Instructione: a i.e. post horam nonam » (p. 48 nr. 4). Si sacerdos pluries celebret, Missamque litare debeat e.gr. iam hora octava, dein aliam hora nona, tunc iuxta Resp. S. Officii Ordinario Strigoniensi datum « facultate de qua sub nr. 4. Instructionis agitur, uti licet iam ante Missam hora octava celebrandam » (cf. Litt. Cire. Str gonicns. 1954. I. nr. 134.), et etiam inter duas Missas (Roy p. 17). Rene notandum: pro sacerdote computatur una hora ante inceptam Missam: «antequam sacris operentur». 2*. Gravis sacri ministerii labor est causa secunda ob quam uti potest sacerdos induito. Instructio S. Officii enuntiat: « v.gr. iam a summo mane seu per longum tempus » (nr. 4). Labor ergo tantum tunc excusat, si « sacri ministerii » est labor, id est contio, confessionum exceptio, servitium sacrum, directio animarum, administratio parochialis etc. Indultum valet. si Missa ante horam 9. celebretur, nam tunc sola hora tardior sufficeret. Roy putat unam horam iam « longum tempus » esse (p. 18), quod nullo modo possumus acceptare, nam sane sacerdotes omnes laborant in sacro ministerio saltem per unam horam. Si autem infir­ mus est, habet aliam causam ad utendum induito: haec exceptio pro sanis datur, qui procul dubio non unam sed multo plures horas possunt laborare in sacro ministerio et non indigent tali induito. 3*. « Longum iter ■· quid sit, eadem Instructio determinat: « i.e. saltem 2 km. circiter pedibus percurrendum, vel proportionate longius pro variis vehiculis adhibitis, difficultatis quoque itineris vel personae habita ratione » (p. 43). « Proportionate longius », e.gr. secun­ dum Roy bieycleto utens circa per inediam horam, vehiculo aliquo una hora in viis bonis, semihora in malis. « Personae habita ratione » : quarta pars horae potest iam multum esse pro sene, in viis lubricis (Roy p. 18). 4’. Per modum potus possunt sumere, (pii modus iam declaratus est superius, ut Instruc­ tio ad cautelam adiungit: « semel vel pluries, servato ieiunio unius horae ante Missae celebrationem » (nr. 6.). 5’. Ablutiones sumere possunt, sed tantum aquam, quae nunc iam non frangit ieiunium. Instructio S Officii duas ulteriores praescriptiones addit: a. « Qui tamen die Nativitatis Dom.ni vel in Commemoratione omnium fidelium defunctorum tres Missas sine intermis­ sione celebrat, quod ad ablutiones attinet, rubricas observare tenetur » (nr. 7.), i.e. in aliquo vase parato abluit digitos cum aqua, calicem cooperit palla ct in ultima Missa ordinario modo sumit ablutionem. — b. Alia exceptio: « Si vero sacerdos qui bis vel ter Missam celebrare debet, per inadvertentiam vinum quoque in ablutione sumat, non vetetur, quomi­ nus secundam cl tertiam Missam celebret » (ibid. nr. 8), quod non obtingit, si mere ex devotione celebret. 6 Monitum notandum est S Officii: « Tres casus supra numerati tales sunt, ut omnia comprehendant rerum adiuncta, in quibus legislator praefatam facultatem concedere intendit, ideoque quaelibet vitetur interpretatio quae facultates concessas amplificet » (ibid. nr. 5.). E) Personae Sacram. 563 IV. Indulta quoad fideles in peculiaribus adiunctis. • Christifideles pariter, etiamsi non infirmi, qui ob grave incommodum — hoc est, ob debilitantem laborem, ob tardiores horas, quibus tantum ad Sacram Synaxim accedere pos­ sint, vel ob longinquum iter, quod suscipere debeant, — ad eucharisticam mensam omnino ieiuni adire nequeant, de prudenti confessarii consilio, hac perdurante necessitate, aliquid sumere possunt, per modum potus, exclusis alcoholicis; a quo tamen se abstineant saltem per spatium unius horae, antequam Angelico nutriantur pane » (Const, p. 22 nr. V.). breviter: Usque ad unam horam ante communionem fideles in peculiaribus adiunctis aliquid sumere possunt per modum potus. Singula nunc elucidantur: Ie. Debilitans labor, a. quid sit, declaratur ab Instructione S. Officii: «Hoc labore afficiuntur, tum opifices, qui, officinis vel vehicularibus maritimisque muneribus vel aliis publicae utilitatis officiis addicti, diu noctuque per vices (Schicht, miiszak' occupantur; tum illi, qui ex officio vel ex caritate noctem vigilem transigunt (v.gr. valetudinarii, custodes nocturni, etc.); tum mulieres praegnantes et matresfamilias, quae, antequam ecclesiam adire (picant, in domesticis negotiis per longum tempus incumbere debent, etc. » (Instr, η. 10, a). — b. Casus gravis incommodi sunt laxative enumerati, ergo « omnia comprehendunt rerum adiuncta » (Instr, nr. 5), sed classes hominum seu munera eorum (Beruf, profession.foglalkozas) enumerantur demonstrative, ergo et alii similes afferri possunt. Sic opinantur recte omnes auctores; provocari enim potest ad part culas « etc., v.gr. » in Instructionis textu, quae evidenter ostendunt enumerationem hanc demonstrativam esse. — c. Ideo iure adnumerantur ad opifices agricolae, animalium curam habentes; inter publicae utilitatis officiis addictos: vigiles publicae securitatis, custodes carcenim, telcgraphi et telephonii curam habentes, cellarii (Kellner, garçon, waiter, cameriere, pincer); inter matresfamilias quantum ad occupationem etiam ancillae, nutrices, sorores infantium, amitae vel materterae (Tante, aunt, zia, nagyneni), aviae et tales, quae eundem laborem subire debent domesticum. 2’. Quod attinet tardiores horas, Instructio haec determinat: « Hora tardior, qua sacra communio recipitur, — sunt enim haud pauci fideles, qui tantummodo serioribus horis possunt apud se sacerdotem habere, qui sacris operetur; sunt pueri complures, quibus nimis grave est, antequam ad scholam se conferant, ecclesiam adire, angelico pane vesci, postea vero domum reverti, ientaculi sumendi gratia, etc. » (nr. 10, b). — a. Duplex habetur hic casus: primus eorum, qui « tantummodo serioribus horis » possunt ad communionem accedere. Iure putamus, solam pigritiam in surgendo non esse causam sufficientem, nam si necesse habeant quietem matutinam, computantur inter « infirmos ». Hora heic nominata non est, potest per analogiam sumi hora nona, ut auctores opinantur. — b. Hoc fortasse ideo omittitur, quia alter casus respicitur: « pueri complures ... ad scholam » se conferentes, nam hoc iam hora maturiore contingere potest. Quia etiam heic adiungitur in Instructione « etc. », Roy (p. 21) putata favorem hunc se extendere etiam ad alios, qui in talibus adiunctis versantur: alumni universitatum, professores, operarii, qui iam non possunt domum redire ad sumendum jentaculum. 3’. « Longum iter peragendum, ut supra explicatum est », dicit Instructio (nr. 10. c.). « Quoti (iter) suscipere debeant », dicit Constitutio — ergo sine causa non potest uti induito, qui prope domum suam habeat occasionem communicandi. Certo certius autem potest, si sanctuarium longe distans devotionis causa vult visitare ibique commumcare (congressus eucharisticus, adoratio XL horarum, publicae precationes ct alia), nam Constitutio inter causas talia enumerat, quae excusant a ieiunio totaliter observando. 4’. Potest haberi casus complexivus, quando « adiuncta seorsim sumpta e praeceden­ tibus non viderentur sola sufficere sacerdoti vel fideli cuidam utendi aliquo induito, sed simtd sumpta iam constituant causam sufficientem » (Roy p. 22-23). Talis e.gr. esset: labor defatigans per minus tempus, ad quod accedit adhuc iter faciendum, seorsim sumptum neutrum sufficeret ad causam constituendam utendi induito, simul sumpta iam sufficere censetur et similia. V. Lex de Missis vespertinis. « Si rerum adiuncta id necessario postulant, locorum Ordinariis concedimus, ut Missae celebrationem vespertinis, ut diximus horis permittere queant, ita tamen, ut haec initium non habeat ante horam IV. post meridiem... servato a sacerdote ieiunio trium horarum quoad cibum solidum et potus alcoholicos, unius autem horae quoad ceteros potus non alcoholicos. In his autem Missis christifideles ad Sacram Synaxim accedere poterunt, hac eadem servata III. E UC HA RIS Tl A. 564 norma ad ieiunium eucharisticum quod attinet, firmo praescripto can. 857. » (sc. semel com­ municandi in die). (Const, nr. VI.). Breviter: in communione vespertina trium horarum ieiunium quoad cibos solidos, unius horae (ultimae nempe e tribus horis) autem ieinium etiam quoad potus ceteros non alcoholicos praescriptum est. — Singula exponenda sunt: Γ. Quae sint «rerum adiuncta quae necessario postulant n Missas vespertinas, edicitur Instructione: « Bonum commune aliquando sacrorum mysteriorum celebrationem post meri­ diem expostulat: v.gr. pro quarumdam industriarum opificibus, qui festis quoque diebus labor bus succedunt in vices; pro illis operariorum classibus, qui matutinis festorum horis occupantur, ut muneribus portuum addicti; pro iis pariter, qui ex dissitis etiam regionibus maxima frequentia in unum locum conveniunt, ad quandam festivitatem religiosam vel socia­ lem celebrandam etc. » (AAS p. 50). a. Ut statim videri potest, haec enumeratio circumstantiarum, quae Missam vespertinam necessariam faciunt, est demonstrativa (v.gr., etc.l), possunt ergo esse etiam aliae consimiles circumstantiae. — b. Terminus horae a quo definitur: non ante horam IV. pomeridianam (hora 16 ), terminus ad quem non limitatur, ut in facultatibus specialibus hucusque plerumque fiebat. Subintelligitur Missa ante coenae tempus, quod tempus variatur see. locorum consue­ tudines, in Italia e.gr. coenae tempus intra 8-9 horas pomeridianas, in Hispania inter 9-10 horas est usitatum, secus see. necessitatem eorum pro quibus celebratur, potest, hoc tempus statui, ut nempe Missae adstare possint (Roy p. 24.). — c. Non edicitur, num una, vel plures Missae possint concedi ab Ordinario; etiam in hac concessione necessitas pastoralis prae oculis habenda est. 2°. Statuitur tum a Constitutione, tum ab Instructione, quibus diebus possit celebrari Missa vespertina. Tantum his diebus potest celebrari Missa, aliis non, nam agitur de α certis diebus taxative statutis » (Instr, nr. 12.). Hae dies sunt sequentes. Primo dies ab anno liturgico independentes (a.b.c.), dein dies festi huius anni (d.e.). a. « Primis cuiusque mensis feriis sextis. » b. «Ceteris sollemnibus qui cum magno populi concursu celebrantur». Talia essent: Congressus et dies Eucharistici, XL Horae, Tridua, Novendiales, exercitia, mis­ siones etc. c. « Die uno in hebdomada, praeter dies supra memoratos, si bonum peculiarium personarum id postulat. » — Intra dies memoratos numerantur etiam domi­ nicae et festa, quae sequuntur. d. « Festis de praecepto vigentibus ad nonnam can. 1247. § 1. » et: e. « Festis de praecepto suppressis, iuxta Indicem a S. Congr. Concilii editum die 28. Dec. 1919. ». Horum dierum, tum vigentium tum suppressomm Catalogum concinnamus, his diebus semper possunt celebrari Missae vespertinae ex Ordinarii licentia. Omnes dominicae. 1. Jan. Octava Nativ. 6. Jan. Epiphania. 2. Feb. Purificatio. 24. Feb. Matthiae. 19. Mart. S. Joseph. 25. Mart. Annuntiatio. Fer. II. Paschatis. Fer, III. Paschatis. 11. Maii Philippi et Jacobi. Ascensio Domini. Fer. II. Pentecostes. Fer. III. Pentecostes. Fcst. Corporis Christi. 24. Jun. Joannis Bapt. 29. Jun. Petri et Pauli. 25. Jul. Jacobi ap. 26. Jul. S. Annae. 10. Aug. S. Laurentii 15. Aug. Assumptionis. 24. Aug. Bartholomaci. 8. Sept. Nativitatis B.M.V. 21. Sept. S. Matthaei ap. 29. Sept. S. Michaelis. 28. Oct. Simonis et Judae. 1. Nov. Omnium Sanctorum. 30. Nov. S. Andreae. 8. Dec. Concept. Immaculata. 21. Dec. S. Thomae ap. 25. Dec. Nativitas Domini. 26. Dec. S. Stephani mr. 27. Dec. S. Joannis Ev. 28. Dec. Innocentium. 31. Dec. S. Silvestri. Festum Patroni loci. Festum Patroni dioecesis. Festum Patroni regni. E) Personae Sacram. 565 3e. Quale ieiunium praescribatur iis, qui vespertinis horis celebrant vel communionem sumunt, edicitur ab Instructione, quae hoc casu legem pressius dec arat: «Sacerdotes, qui pomeridianis horis Missam celebrant, itemque fideles, qui in eadem sacram communionem recipiunt, possunt inter refectionem, permissam usque ad tres horas ante Missae vel com­ munionis initium, sumere congrua moderatione alcoholicas quoque potiones inter mensam suetas (v.gr. vinum, cerevisiam etc.), exclusis quidem liquoribus. Quoad potus autem quos sumere possunt ante vel post dictam refectionem, usque ad unam horam ante Missam vel communionem, excluditur omne alcoholicorum genus » (nr. 13.). See. quosdam auctores in hac parte aliqua obscuritas invenitur (e.gr. Mahoney 1. infra cit. p. 95; vel J. Miller p. 215). Mens S. Sedis autem clare elucet e responso S. Officii supracitato, dato 1954. Ordinario Strigoniensi: « Ante Missas vespertinas tota die — excepto ieiunio trium horarum — cibus solidus ad libitum sumi potest, potus vero alcoholicus tantum durante refectione principali, n Item: « Exclusio omnis generis alcoholici ante dictam refec­ tionem intelligenda est iam a media nocte, ita ut qui consueti sint mane ad stomachum refocillandum modicum liquoris sumere, die, quo ad S. Missam vel Communionem accedere voluerint, ab hoc se abstinere debeant n (cf. Litt. Circul. Strigon. 1954. I. n. 134). 4°. Quoad communionem vespertinam fidelium Instructio haec habet: « Fideles, quamvis non sint de eorum numero pro quibus Missa vespertina forte instituta sit, ad sacram Synaxim libere accedere possunt, infra dictam Missam, vel proxime ante et statim post » (nr. 15.). — Hic est ergo ordinarius casus, extraordinarius esset, si quis non potest mane ad mensam Domini accedere, tantum horis pomeridianis ct extra Missam vespertinam. Non videtur, cur huic non possit applicari can. 867. § 4: α Sacra communio iis tantum horis d.stribuatur, quibus Missae sacrificium oiferri potest, nisi aliud rationabilis causa suadeat ». Moise Roy putat, etiam his applicari posse legem ieiunii sacramentalis, supra descriptam pro iis, qui defatigantem laborem exercent, vel horis tantum tardioribus communionem sumere possunt (Instr, n. 10. a.b.c.). Tales ergo certo possunt communicare, si tantum per modum potus aliquid sumpserunt (Roy p. 25.). (Cf. adhuc infra e. 1. b.). 5°. Praeceptum Ecclesiae quoad ieiunium eucharisticum omnes sub gravi obligat secundum communem sententiam doctorum, sacerdos insuper celebrare praesumens non ieiunus « suspendatur a Missae celebratione ad tempus ab Ordinario secundum diversa rerum adiuncta praefiniendum » (can. 2321). Bene ergo harum legum studio deditum esse oportet, ut omnes fideles instruere possit sacerdos et vitia non committat. Verum est, novas has leges difficiliores fuisse, quam legem ieiunii sacramentalis per tot saecula vigentem. Ideo quatuor annis elapsis iam mitigatae sunt et quidem peremptorio modo, simulque simpliciori forma praeditae. Scopus omnium harum legum est, ut « fideles studiose excitent, ut frequentem Missae sacrificio adstare velint et pane eucharistico reficiantur », locorum Ordinarii autem et sacerdotes « opportunis inceptis, praesertim sacra praedicatione, illud promoveant bonum, cuius adipiscendi gratia Summus Pon­ tifex Pius XII. » leges has condere voluit (Instr, n. 20). e) Lex ieiunii nunc vigens sec. Motuproprio « S. Communionem » 1957. Secundus gressus mitigationis ieiunii eucharistici factus est 19. mart. 1957 per Motuproprio « Sacram communionem » SS. Patris Pii XII., quo indulta Const. Apostolicae « Christus Dominus » extensa sunt, tum quoad sacram communio­ nem tum quoad Missas vespertinas. Ratio huius secundae mitigationis datur ab ipsomet Summo Pontifice: « Uberibus fructibus ex hac concessione (=Const. Ap. « Christus Dominus ») captis permoti, Episcopi maximas Nobis egerunt gratias et plures eorum, ad maius fidelium bonum, instantibus et iteratis precibus postularunt facultatem permittendi quotidie Missae celebrationem horis postme­ ridianis. Postularunt insuper ut idem statueremus tempus ieiunii servandi ante Missam vel sacram Communionem, quae horis antemeridianis celebraretur vel reciperetur n. Summus Pontifex, attendens « ad notabiles mutationes, quas or- 566 ΙΠ. EUCHARISTIA. dinatio laborum ac munerum publicorum necnon universae vitae societatis passa est », sequentibus decretis totam legem ieiunii eucharistici et Missarum vesper tinarum ordinavit (Textus: AAS 1957, 177-8; Doc. Pont. II. 1959, p. 64-65). 1°. Quoad tempus ieiunii eucharistici vigens lex est: « Tempus ieiunii eucharistici servandi a sacerdotibus ante Missam et a christifidelibus ante sacram Communionem, horis sive antemeridianis, sive postmeridianis, limitatur ad tres horas quoad cibum solidum et potum alcoholicum, ad unam horam, quoad potum non alcoholicum, aquae autem sumptione ieiunium non frangitur » (Mo­ tupr. n. 2). a. His lex servandi ieiunium a media nocte abrogata est, consequen­ ter enim statuitur, quod « ieiunium eucharisticum per tempus supradictum ser­ vare tenentur etiam, qui Missam celebrant vel s. Communionem recipiunt media nocte aut primis diei horis » (n. 3), ergo qui nocte Nativitatis Domini celebrat, a hora 21. iam ieiunium eucharisticum servare tenetur. — b. S. Communio — ut declaratum est a S. Cong. Rituum — horis postmeridianis quidem sumi potest, sed per se in Missa vel immediate ante vel post (cf. decr. Rit. Eph. Lit. 1957, 316). Ubi vero Missae vespertinae non habeantur, applicetur haec norma «etiam aliae functioni sacrae ab ipso loci ordinario determinandae ac postmeridianis horis celebrandae » (S. Oflic. 21. mart. 1960. AAS 1960, 360). S. Officium censuit clausulam can. 867. § 4 (s. communio distribuenda tantum horis Missae « nisi aliud rationabilis causa suadeat ») « licet formaliter non abrogatam, iam rarius applicari posse, cum mitigata lege ieiunii eucharistici difficilius huiusmodi ra­ tionabilis causa occurrat ». In peculiaribus ergo adiunctis si tamen occurrat, indicium pertinet ad ordinarium vel ad sacerdotem curatum et semper solum in casu particulari (L. Rennwart Nouv. Rev. théol. 1957, 865). 2°. Quoad infirmos praescribitur: « Infirmi quamvis non decumbant, potum non alcoholicum et veras ac proprias medicinas, sive liquidas, sive solidas, ante Missae celebrationem vel Eucharistiae receptionem sine temporis limite sumere possunt » (Motupr. n. 4). Amplius ergo iam non videtur praescribi consultatio confessarii, quae tamen suaderi potest. 3°. Quoad Missas postmeridianas statuitur: « Ordinarii locorum, exceptis Vicariis Generalibus sine mandato speciali, permittere possunt Missae celebra­ tionem horis postmeridianis quotidie, si bonum spirituale notabilis partis christifidelium id postulet » (Motupr. n. 1). a. Potest celebrari etiam altera Missa horis postmeridianis, « si bonum notabilis partis fidelium id postulet » (CRit Januen. 21. iun. 1957. n. 1.). — b. In vigore manet praescriptum Constit. Apostolicae « Christus Dominus » (Instr, n. 12), quod Missa postmeridiana post horam quartam solum incipi potest (CRit d 21. iun. 1957. n. 2.). — c. Episcopus permittere potest « Missam vespertinam diebus festis una cum celebratione Matrimonii », sub conditione tamen « si bonum notabilis partis fidelium id pos­ tulet, non autem commodum unius familiae », ut S. Cong. Rituum declaravit (d Caietan. 21. iun. 1957, cf. Eph. Lit. 1957, 316.). 1°. Quod aquam attinet, merito audiatur Card. Ottaviani in suo Commen­ tario ad decr. citatum: « Formula qua dicitur aquam non frangere ieiunium eucharisticum (prius dicebatur aqua naturalis), clare innuit verbo aqua com­ prehendi quamlibet aquam, iuxta sensum communem huius verbi; nihil refert st agatur de aquis mineralibus, quibus aliquando gasium immiscetur ad obti­ E) Praesentia Christi. 567 nendam effervescentiam, vel de aquis naturalibus expurgatis aut quae a substan­ tiis chimicis innocuae sunt redditae » (Eph. Lit. 1957, 193). Litteratura. De ieiunio eucharistico. E. Bergh, S.J., Constitution apostolique « Christus Dominus » du 6. janvier 1953 sur la discipline à observer a l’égard du jeune eucharistique, in: Nouv. Revue théol. 1953, 191-198. — A. J. Gauthier, En lisant la Constit. apost. Christus Dominus. in: Revue eucharistique du clergé 1953, 1-9. — Moise Boy, Le jeune eucharistique ct les Messes du soir. Annotations et commentaire, ibid. p. 10-26. — ]. Miller, Zum eucharistischen Xüchtemheitsgesetz, in: Der grosse Entschluss 1953, 213-216. — E. J. Mahoney, On the Eucharistie fast. The significance of the recent Apostolic Constitution, in: The Tab'et 1953, 95-96. — B. Bouquette, La nouvelle discipline du jeûne eucharistique, in: Études 1953, 390-394. — F. Hürth, Periodica de re morali, canonica, liturgica 1953, 50-86. — A. Gen­ naro, La nuova disciplina ecclesiastica sui digiuno eucharistico e suile messe vespertine, To­ rino 1953. — B. Bruch, Die neuen Bcstiinmungcn über das Jejunium eucharisticum, in: ThuGI 1954, 1-17. — F. Hürth, Indulta e Const. Ap. « Christus Dominus » extenduntur, in: Periodica 1957, 218-242. — J. Obernhumer, Abendmessc und eucharistische Niichtcmheit nach dem Motuproprio « S. communionem », in: Theol. prakt. Quartalschr. 1957, 223-229. — A. G. Martimort, La jeune eucharistique et les Messes du soir, Motu proprio ■ S. commu­ nionem », in: Maison-Dieu cah. 51. (1957) 127-131. — G. B. Guzzetti, La nuova legislazione salle Messe vespertine e sul digiuno eucaristico, in: Scuola catt. 1958, 19-48. Respectu pastorali. D. Priimmer, Man. Th. Mor. III. n. 216-225. 186-204. — A. Vermcersch-J. Creusen, Theol. Mor. III. 4.cd. 1948, n. 353-368. — B. Merkelbach, Summa Th. Mor. III. 8.ed. 1949, n. 336-340. 268-285. — J. Aertnys-C. A. Damcn, Theol. Mor. II. 16.ed. 1950, n. 121-168. — J. Fanfani, Man. theor.-pract. Th. Mor. IV. 1951, p. 159-181. — M. Conte a Coronata, De Sacramentis tract, can. I. 2.ed. 1951, n. 290-335. — O. Schollig - B. Weber, Verwaltung der hl. Sakramente, 4. ed. 1952, p. 63-77. — A. Chacasse B. Pernoud, Communion solennelle et profession de foi, Paris 1952. — M. Gaucheron, L’Église de France ct la communion des enfants, Paris 1952. — H. Noldin - A. Schmitt - G. Heinzel, Summa Th. Mor. III. 30.ed. 1954, n. 123-163. — A. Loetscher, Das herrliche Mahl. Anleitung zur tieferen Erfassung der hl. Kommunion, Luzern 1957. F) De facto praesentiae Christi in Eucharistia. Nihil aliud hac quaestione agendum est, nisi demonstrare factum centrale Eucharistiae: praesentiam Christi Domini in hoc augustissimo Sacramento. Per­ lustranda ergo sunt: 1. Doctrina catholica de facto praesentiae. 2. Adversarii veritatis Eucharistiae. 3. Testimonium Verbi Dei de veritate Eucharistiae. 4. Testimonium sacrae Traditionis pro Eucharistia. 5. Testimonium rationis pro veritate Eucharistiae. 6. De adoratione Christi in Eucharistia. 1. Doctrina catholica de facto praesentiae. simplici thesi enuntiatur: THESIS. Christus in Sacramento Eucharistiae vere, realiter ac substantialiter sub speciebus continetur. De fide. a) Vox Ecclesiae. 1°. Professio fidei Waldensibus praescripta 1208: α Sacrificium, id est pa­ nem et vinum, post consecrationem esse verum corpus ct verum sanguinem D. N. J. Christi, firmiter et indubitanter corde puro credimus et simpliciter fidelibus verbis affirmamus » (Denz. 424.). III. EUCHARISTIA. 568 '2°. Cone. Lateranense IV. anno 1215: cap. 2.: « ... Jesus Christus, cuius corpus et sanguis in Sacramento altaris sub speciebas panis et vini veraciter continentur, transsubstantiatis pane in corpus, et vino in sanguinem potestate divina... » (Denz. 430). 3°. Cone. Trident, sess. XIII. (1551. 11. oct.) cap. 1: « Docet sancta Syno­ dus ... in almo sanctae Eucharistiae Sacramento post panis ct vini consecra­ tionem D. N. J. Christum verum Deum atque hominem vere, realiter ac substan­ tialiter sub specie illarum rerum sensibilium contineri ... Hoc tam admirabile Sacramentum in ultima caena Redemptorem nostrum instituisse, cum post panis vinique benedictionem se suum ipsius corpus illis praebere ac suum sanguinem disertis ac perspicuis verbis testatus est n. — Ibid. can. 1: « Si quis negaverit, in sanctissimae Eucharistiae Sacramento contineri vere, realiter et substantia­ liter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate D. N. J. Christi ac proinde totum Christum, sed dixerit, tantummodo esse in eo ut in signo vel figura aut virtute: a.s. » (Denz. 874.883.). b) Explicatio definitionis. 1°. Dicitur in almo Sacramento corpus et sanguinem adesse Christi, aliis verbis α Christum verum Deum atque hominem ». Quo edicitur quod totus Christus continetur in Sacramento « una cum anima et divinitate ». 2°. Hoc efficitur « post panis et vini consecrationem » non ex ubiquitate Christi, ut Lutherani volunt, vel quod e promissione evangelii in concione expli­ cata fit Sacramentum, ut contendunt Calvinistae. 3°. Christus adest vere in SS. Sacramento, i.e. non in signo vel figura, ut contendit Zwingli. 4°. Christus adesse dicitur realiter, non tantum per virtutem suam, uti con­ tendit Calvinus, sicut praesens est in aliis Sacramentis. 5°. Substantialiter, secundum substantiam suam, non fide apprehensum, dum substantialiter corpus eius esset in caelo, ut Zwingli dixit, se credere in coena verum corpus Christi adesse, hactenus, quod fidei contemplatione veluti praesens sistitur, vel Calvinus affirmans, Christi corpus quoad substantiam esse in caelo, e quo vigor aliquis manat in symbola sancta coenae. 6°. Christus « sub specie illarum rerum sensibilium continetur », i.e. ut Bellarminus dicit: « Non est in Eucharistia ut in loco, vel ut in vase, aut quasi sub velo, sed est ad eum modum, quo erat substantia panis sub suis acciden­ tibus, eo excepto, quod illa accidentia inhaerebant panis substantiae, Christi autem substantiae non inhaerent ». 2. Adversarii veritatis Eucharistiae. a) Ante saec. IX. non fuit vera adversitas contra veritatem Eucharistiae. Nam Doketae, negantes Eucharistiam hoc ideo fecerunt, quia incarnationem negabant, item Iconoclastae per comparationem dixerunt, solam imaginem a Christo institutam, proin legitimam, esse corpus eius, quin intenderent pugnare contra veritatem Eucharistiae. F) Praesentia Christi. .569 b) Prima veri nominis controversia exarsit saec. IX-o ad medium vergente in regno Francorum, ut nos putamus influxu interpretationis allegoricae orientalis, quae tunc temporis coepit ibidem mentes occupare. Haec prima controversia eucharistica nota quidem est, sed forsitan non plene intelligitur. 1°. Amalarius Metensis circa 830 scripsit opus « De divinis officiis », in quo omnia symbolice seu allegorice explanantur, quod deinde per totum medium aevum usuvenit. Probabile est, quod influxu Ps. Dionysii Areopagitae scripsit; opus eius ab Agobardo archiepiscopo Lugdunensi eiusque diacono, Floro ag­ gressum est; sed Agobardus mortuus est 840, Amalarius eum superans 10-13 annis, victor mansit. Nova spiritualitas seu mentalitas vigere coepit: incepit medium aevum post renascentiam Carolingicam. 2°. Hic novus modus explicandi liturgiam extensus est, ut nobis videtur, etiam ad Eucharistiam. Ansam praebuit liber optimus, sensu traditionali com­ positus, abbatis Paschasii Radberti circa 840 scriptus. Opus hoc « De corpore et sanguine Domini » ad instruendos in fide pueros Saxonum concinnatum, novum cursum (Richtung, iranyzat) interpretationis liturgicae irritavit. Paschasius erat abbas Corbeiensis, huius partis rex, Carolus Calvus (inde ab 838) in sua schola Palatina, Parisiis, quaestionem proposuit, ut finem faciat discepta­ tionibus: an usus corporis et sanguinis Domini « in mysterio an in veritate » fiat. Rathramnus, monachus et discipulus Paschasii Radberti, aggressus est eum opuscolo « De corpore et sanguine Domini » (PL 120). Realem praesentiam Christi quidem aperte non negat, sed negat corpus eucharisticum idem esse, ac corpus natum e Maria virgine. Christi corpus tantum e in sacramento verum » est, tam verum, ac ignis pictus in pictura est verus ignis pictus, Christus etenim a secundum figuram » continetur in Sacramento. Paschasius, qui etiam hodie dicitur, quod « discrimen in modo existendi minus inculcabat » (Lercher p. 207), orthodoxo et a maioribus tradito modo scripsit. Quod suggessit, est: identitas Christi historici et sacramentalis, expressa eo, quod idem corpus habetur in Sacramento, ac coipus natum a Maria Virgine et passum in Cruce, quod tunc temporis fuit expressio nova veritatis, e Syria, uti videtur in Galliam importata. Moses bar Kepha etenim scripsit: (815-903): « Verum est, quod nos inquirimus, quod panis, quem Christus apprehendit, benedixit, sanctificavit, et suum corpus appellavit, idem corpus sit, quod a Virgine accepit, vel aliud corpus praeter hoc. Et nos dicimus, hoc esse eius corpus ct sanguinem illius, quod a Virgine acceperat » (De Ia Taille 626, nota 1.). Locuti sumus iam de arcta necessitudine Syriam inter et Galliam: sic intelligitur tum novus exprimendi modus « rea­ lism! » sacramentalis (Paschasius), tum nova interpretatio allegorica totius litur­ giae, in specie nova falsa expositio praesentiae eucharisticae. Rathramnus enim (f 868), erronee etiam Bertramus vocatus (inde eius asseclae « Bertramitae » apud Bellarminum et alios) pessime se expressit; liber eius usque ad annum 1900 in Indice prohibitus fuit. 3°. Tamen non iste fuit verus innovator, sed Joannes Scotus, monachus ex Hibernia (Eriu, ideo a saec. XV. « Eriugena » vocatus», qui Carolo Calvo praedilectus, inde ab 847 Parisiis rexit scholam Palatinam. Opera eius fere omnia deperdita sunt, famaque eius nebulosa, sed cum certitudine proba­ bili coniici potest, eum fuisse auctorem huius novae interpretationis « Sacramen- 570 HI. EUCHARISTIA. tariae ». Scotus fuit, qui translationem Ps. Dionysii Areopagitae donavit Occi­ denti, fuit neoplatonista, qui primus per philosophiam illuminare conatus est theologiam, sed propter eius graves errores methodus eius valde suspecta evasit. Scotus Eriugena in opere deperdito aperte negasse videtur praesentiam Christi realem; Hincmarus Remensis coaevus (844-882 archiepiscopus) enim scribit de Joanne quod secundum eum: « Sacramentum altaris non verum corpus et verus sanguis est Domini, sed tantum memoria veri corporis et sanguinis eius » (De praedestinatione c. 31, PL 125,296, ubi loquitur de Prudentio episcopo et « Joanne Scottigena », qui « contra fidei catholicae veritatem dicunt »). Alius coaevus Joannis Scoti, Adreoaldus, monachus Floriacensis (f 878) opusculum scripsit « De corpore ct sanguine Domini contra ineptias Joannis Scoti » (PL 124, 947-954). Berengarius autem, de quo statim, saec. XI. ad Joannem Scotum provocabat, ut fautorem sententiae suae sacramentariae. 4°. Etsi Paschasius Radbertus coactus est renuntiare dignitati abbatiali (851), posteritas omnino ratum habuit eius modum loquendi, innisum dogmati catholico, cantando medio aevo cantilenam hucusque usitatam: «Ave verum corpus natum de Maria virgine, vere passum, immolatum in cruce pro homine...». c) Secunda controversia eucharistica saeculo XI-o exarsit et iure vocatur haeresis Berengariana. Berengarius enim, archidiaconus ingenio pollens Andegavensis (1000-1088) circa 1047 scripsit li­ brum ad 1941 deperditum «De coena Domini». Profitons se esse sequacem Joan­ nis Scoti, cuius liber tunc ideo publice concrematus fuit, « veritatem dominici corporis et sanguinis contra evangelicam veritatem abnegare praesumpsit, vide­ licet asserens panem in sacrificio Domini non vere, nec essentialiter, sed figurate tantum converti in corpus et sanguinem dominicum », ut dicit de eo coaevus cius Bernoldus Constantiensis (PL 148,1453). Reapse magna lis exorta est, quod clare demonstrat sententiam eius novam et piis auribus oifensivam fuisse. Con­ tra eum scripserunt Durandus (PL 149,1375) Lanfrancus, celebris magister Becensis, (PL 150,407), Guitmundus Aoersanus (PL 149,1427). Synodi habitae sunt permultae contra eum in Gallia et Italia, donec in synodo Romana 1079 coram S. Gregorio VII. professionem fidei edidit, quae errorem eius clare detegit: « Ego Berengarius corde confiteor et ore profiteor, panem et vinum ... substan­ tialiter converti in veram et propriam ac vivificatricem carnem et sanguinem D. N. J. Christi » (Denz. 355). Galliam redux reversus est ad suam haeresim, et nescitur utrum catholicus fuit, quando fere nonagenarius vita functus est. d) Saec. ΧΙΙ-ΧΙΠ. Petrobrusiani, dein Waldenses et Albigenses realem praesentiam tantum negabant per consequentiam: nam tenebant, Christum non habuisse verum corpus. Ideo debebant profiteri, quod Christus fuit « homo verus ex matre, veram carnem habens ex visceribus matris ... manducavit et bibit, dormivit et fatigatus ex itinere quievit, passus vera carnis suae passione ... » (Denz. 422). Secunda controversia eucharistica valde promovit conscientiam veritatis catho­ licae, adeo ut vix potest haberi: e) Tertia controversia qua talis, quam Wiclefus provocavit superbia inflatus, dicens: « Vix papa cum suis complicibus, omnes episcopi Angliae cum suis doctoribus sciunt dicere, F) Praesentia Christi. 571 quid est hostia consecrata ». Negabat enim Wiclefus duas theses fundamen­ tales: « quod accidens est sine subiecto » et « quod non remanet substantia panis et vini post consecrationem » (De apostasia c. 16. Filograssi p. 193). Quia eius errores etiam Jo. Ilus transsumpsit, Concilium Constantiense damnavit hanc doctrinam: « Substantia panis materialis et similiter substantia vini materialis remanent in Sacramento altaris », dein: « Accidentia panis non manent sine subiecto in eodem Sacramento », demum: « Christus non est in eodem Sacra­ mento identice et realiter propria praesentia coqjorali » (Prop. 1.2.3., Denz. 581-583.). f) Quarta controversia tempore Reformationis exarsit. 1°. Solus Lutherus defendit realem praesen­ tiam contra, uti eos denominavit, Sacramentarios, i.s. adversus Carolostadium, Zwinglium, Oecolampadium et Calvinum: « Dass die Worte Christi: Das ist mein Leib veste stehen wider die Schwanngeister » (opusculum « contra fana­ ticos »), ubi 1527. talia scripsit: « Si centum milia diabolorum una cum omnibus fanaticis adveniant et dicant: Quomodo potest panis et vinum corpus Christi esse? tamen scio, omnes spiritus et literatos insimul non esse tam sapientes, quam divinam maiestatem digito brevissimo ». 2°. Tamen etiam Lutherus excepta praesentia reali Christi falso opinabatur quoad transsubstantiationem. Wiclefi enim renovavit errores et una cum Melanchthone de hac re vario modo locuti sunt. In Confessionis Augustanae textu primigenio (1530) adhuc fassi sunt: « De coena Domini docent, quod corpus et sanguis Christi sub speciebus panis et vini vere adsint et distribuantur vescen­ tibus in coena Domini et improbant secus docentes » (I. pars. art. 10.), tamen verba « sub speciebus » etc. iam in Apologia Confessionis 1531 omittebant. — Lutherus tres errores fassus est. Primus est: a. impanatio. Etenim iam anno 1522 scripsit: « Postquam vidi, quae esset Ecclesia, quae aliter determinasset, nempe Thomistica, id est Aristotelica, audacior factus sum et stabilivi ... esse verum panem et verum vinum, in quibus Christi vera caro verusque sanguis non aliter nec minus sit, quam ipsi sub accidentibus suis ponunt » (De captiv. Babylon. Eccles.). — In Formula Concordiae anni 1536, qua Helvetos voluit suae doctrinae allicere, enuntiavit, corpus Christi « una cum pane et vino » esse praesentem (cf. P. Schanz, Lehre von den hl. Sacramentel! p. 356), quam doctrinam iam 1529 in Cathechismo Maiore edixit: « ... verum corpus et sanguis D. N. J. Christi in et sub pane et vino ... » (V. pars, 8.). Substantia ergo panis remanet (cowipanatio), serius etiam affirmavit quia non fuit sibi constans panem unionem inire cum substantia corporis Christi (impanatio). Nec sermo esse po­ test ergo de /ranssubstantiatione, de qua scripsit: « Impius et blasphemus est, si quis dicit, panem et vinum transsubstantiari » (Contra Henricum regem An­ gliae, cf. Filograssi p. 160), sed solum de aliqua consubstantiatione. Hoc post mortem Lutheri apertissime pronuntiatum fuit in Formula Concordiae 1577: « Papisticam transsubstantiationem, cum videlicet in papatu docetur panem et vinum in sacra coena substantiam atque naturalem essentiam suam amittere et ita annihilari atque elementa illa ita in Christi corpus transmutari, ut praeter externas species nihil de iis reliquum maneat » (I. pars VII, 22). — b. Praeter impanationem falso etiam putavit praesentiam eucharisticam niti in ubiquitate corporis Christi; hoc iam opere « Wider die Schwarmgeyster » scripsit. Falsa 572 HI. EUCHARISTIA. haec opinio item e Scoto Eriugena sumpta est, qui hoc opere suo « De divisione naturae ■ docuit (cf. Schanz p. 350). — c. Tertius error Luther! erat quod Christus tantum in momento sumptionis praesens est, quod iam Formula con­ cordiae 1536 edixit: a ... panem esse corpus Christi, hoc est, porrecto pane sen­ tiunt (sc. Lutheran!) simul adesse et vere exhiberi corpus Christi. Nam extra usum, cum reponitur aut asservatur in pixide aut ostenditur in processionibus, ut fit apud papistas, sentiunt non adesse corpus Christi » (J. T. Müller, Symbol. Bûcher d. evang.-luthcr. Kirche ed. 11., p. 649). 3°. UIrichus Zwinglius fuit, qui minimum retinuit e doctrina eucharistica antiquitus tradita. In opere suo « De vera et falsa religione » scribit verba Christi accipienda esse tropice eo sensu, quod « est » accipi debeat ac « signi­ ficat ». Ipse enarrat, quando iam biduo frustra disputasse! coram senatu Turicensi (Zürich), quod tunc nocte sequenti adstitit ei nescio quis in sommo, « ater autem, an albus fuerit, nihil memini » — inquit — et ab eo monitum acceperat, utendum esse textu Scripturae: « Est enim Phase, id est, transitus Domini » (Ex 12,11), et hoc argumento ridiculo vicit senatum (Cf. Bellarmin. 1. I, 8). 4”. Joannes Calvinus autem multa habet de laude huius mysterii: « Nihil restat nisi ut in eius mysterii admirationem prorumpam, cui nec mens plane cogitando, nec lingua explicando par esse potest » et: « In Sacra coena iubet me sub symbolis panis et vini corpus ac sanguinem suum sumere: nihil dubito, quin et ipse vere porrigat et ego recipiam n. Quomodo autem hoc intelligendum sit, clare prodit dicendo: « Ingenue confiteor, mixturam carnis Christi cum anima nostra vel transfusionem, qualis ab ipsis docetur, me repudiare, quia nobis sufficit, Christum e carnis substantia vitam in animas nostras spirare, imo propriam in nos vitam diffundere, quamvis in nos non ingrediatur ipsa Christi caro » (Instt. relig. christ. 1536, IV. c. 17,7. 32.). Secundum Calvinum ergo Christus sic praesens est, sicut secundum doctrinam catholicam in aliis Sacra­ mentis: effectu nempe virtutis suae. g) Nostra aetate. 1 . Protestantes liberales iam omnino discesserunt a magistris quondam suis. Ad. Jülicher anno 1892 affirmavit, Christum coenam celebrantem nihil prorsus instituisse, nil voluisse pro quadam Ecclesia futura. — Idem enuntiat R. Spitta, dum W. Brandt et J. Hoffmann coenam ut merum symbolum societatis discipulorum considerabant. Alb. Schiceitzer coenam novissimam eschatologico sensu interpretavit. — At medio saec. XX. iterum multi protestantes propius accedunt ad doctrinam traditionalem de coena. Commissio theologorum con­ fessionis evangelicae in Germania post decem annos studiorum 25. jul. 1958. octo theses publicavit, qua fructum recentioris exegeseos protestanticae. Iuxta has theses coena habetur ut institutio Christi, annuntiat mortem Domini, qui cum pane et vino ipse sumitur in ea, sed transsubstantiationem repudiant (cf. LfThK 2. ed. 1959, 111, 1153). 2 . Nostro saeculo iam superius memorata schola historiae religionum permulta affert ad coenam Christianam insulse explicandam. Fuerunt qui dixe­ runt. Eucharistiam esse adaptationem mutuatam e religionibus mysteriorum (Kalthoff, Dietrich. Reitzenstcin); schola nunc iam obsoleta « panbabylonismi * putavit etiam Eucharistiam e sacrificio Gilgamesh seu Xisuthri originem ducere; Xisuthros enim nepoti suo Gilgamesh in monte post diluvium dedit panes. — Inter bis impossibiles inventiones habetur etiam ea, quae affirmat Eucharistiam F) Praesentia Christi. 573 esse reliquiam gentiliciam manducandi animalia totemistica, quippe a quibus tota stirps (clan) originem ducat, sic Salomon Reinach (Cultes, mythes, religions t. Il, 1906, p. VI. et Orpheus 3.ed. 1909, p. 126), quae sententia etiam late propagatur. 3°. Allegandi sunt breviter etiam Modcmistae, quos circumferebat omnis ventus doctrinae et ideo etiam de coena Domini et Eucharistia miranda praedi­ cabant, ut e.gr. quod « non omnia, quae Paulus narrat de institutione Eucharis­ tiae, historice sunt sumenda » (Dccr. α Lamentabili sane exitu » 1907. Denz. 2045); deinde quod « coena Christiana paulatim indolem actionis liturgicae as­ sumente, hi, qui coenae praeesse consueverant, characterem sacerdotalem acquisiverunt » (ibid., Denz. 2049). Inter has undas ambiguas semperque variabiles maris haeresium sola pro­ minet petra firmissima catholicae veritatis: « O sacrum mysterium in quo Chris­ tus sumitur, recolitur memoria passionis eius, mens impletur gratia et futurae nobis gloriae pignus datur! ». 3. Testimonium e verbo Dei de veritate Eucharistiae. Tres sunt textus classici de veritate Eucharistiae: a) Sermo eucharisticus in Capharnaum Jo 6,1-72. b) Relationes coenae eucharisticae. c) Testimonium Paulinum de Eucharistia. a) Sermo eucharisticus in Capharnaum Jo 6,1-72. 1*. Compositio totius capitis Jo. 6. Introductio: 1-21 v. Tria miracula eucharistica, eo sensu nempe, quod intuitu promis­ sionis tam incredibilia patrata sunt. a. V. 1-15: multiplicatio panum est primum miracu um, quo Dominus ostendebat, se circa panem habere potestatem. — b. V. 16-20: Jesus ambulat super aquas, quo secundo miraculo, item. — c. V. 21 : navis instantanée (eutheôs) advenit, quo tertio miraculo Jesus demonstrat se habere potestatem super materiam. Quo primo miraculo Judaei, aliis discipuli praeparati sunt ad credendum sermoni eucharistico. Sermo ipse Capharnaiticus: v. 22-71 variis modis dividi solet. Putamus eum sic posse dividi, quod supponatur, more Semitico non poni partes in se completas sermonis unam post aliam (tractatione cpicyclica), sed iuxta parallelismum syntheticum, quando nempe pars sequens priorem partem amplificans complet (tractatio concentrica, i.e. ad modum circulorum idem centrum habentium). Auctor sibi conscius signa externa adhibet ad desi­ gnanda initia partium. Duae partes distinguuntur, in unaquaque duo doctrinae capita, ergo insimul quatuor. Haec capita cognoscuntur per verba: o Amen, amen dico vobis » (v. 26. 32. ct 47. 53). Post unamquamque partem describitur effectus per sermonem productus: « gongysmos », murmuratio, post primam partem murmur Judaeorum, post secundam disci­ pulorum (cf. v. 41 : « egongyzon » murmurabant ludaei et v. 61 : « gongyzousin » murmurant discipuli eius. — Divisio ergo est: I. pars sermonis v. 22-46. o. 22-25: descriptio scaenae, turba venit in Capharnaum. v. 26-31 : prima doctrina (Amen, amen) de cibo quaerendo, (pii permanet in vitam aeternam, ludaei signum postulant, ad quod Dominus novo inciso sermonis respondet: o. 32-40: secunda doctrina (Amen, amen): Pater dat « panem de caelo verum ». hic panis vitae ipse est Jesus, famem sitimque pePit et resuscitabit fruentes eo. v. 41-46: « Gongysmos » primus, ludaeorum, v. 41-43: ipse murmur v. 44-46: responsum Domini. II. pars sermonis v. 47-59. V. 47-51: Prima doctrina (Amen, amen): qui panem hunc manducat, «vivet in aeter­ num », hoc inciso primario edicit Dominus, quod Ipse sit panis caelestis (tribus vicibus: • Ego sum panis vitae... ego sum panis vivus... panis quem ego dabo... »). V. 52: a litigabant » (emachonto) ludaei (attende aliud verbum, non « gongyzein »!), quod tantum ansa est sequentium: 574 III. EUCHARISTIA. V'. 53-59. Secunda doctrina (Amen, amen): nisi manducaverint camem et sanguinem Filii hominis, non habebunt vitam. Hoc inciso Dominus complens, quae in prima doctrina di.xit, primano semper enuntiat: carnem suam et sanguinem esse hunc cibum (quatuor vicibus: « Xisi manducaveritis carnem Filii hominis... qui manducat meam camem... caro enima mea verus est cibus... qui manducat meam carnem... »). V. 60-65: · Gongysmos » secundus, discipulorum, v. 60-61. a): ipse murmur, v. 61-65. b); responsum Domini. Epilogus totius sermonis: 66-71. Schisma perlectum est, poli contrarii iam inter aposto­ los: Petrus ct ludas Iscariotes. Attendendum: sicuti in parte introductoria duo apostoli memorantur, Philippus et Andreas (v. 5 et 8), hic quoque duo. 2’. Utrum totus sermo Jo 6. ad Eucharistiam referendus sit, disputatur. Maior pars exegetarum et aliqui theologi (ut Card. Franzelin, Van Noort, Filograssi) tenent in prima parte sermonis (26-46) agi de manducatione seu participatione Christi per fidem. Hoc per se nihil efficit, nam secunda pars sermonis etiam iuxta auctores accipienda est de promissione Eucharistiae, et haec secunda pars (47-59' quoque luculenter demonstrat indolem instituendae Eucharistiae. Nos tamen contra maiorem partem exegetarum et dictos theologos opinamur cum Cornelio a Lapide, Card. Toleto. Perrone, De Augustinis, Chr. Pesch, Billot, Diekamp, J. Müller, Lercher et Doronzo totum plane sermonem inde iam a prima parte referri ad Eucharistiam. Quod solidis argumentis probari potest, a. Tota compositio arte semitica facta - uti prae oculis iocimus — hoc commendat, agi de sermone, qui ab initio iam edicat veritatem, sed obscuriore adhuc modo, quam deinde per decursum sermonis paulatim evolvit uberiusque illustrat. — b. Ipse contextus quoque hoc suadere videtur: initio Jesus invitat auditores, in parte prima sermonis, ut operentur cibum caelestem, quem Ipse in futuro daturus est (v. 27), in secunda parte sermonis item loquitur de hoc pane caelesti et affirmat, panem hunc quem daturus est, esse suam camem (51). Cur esset de fide sermo in prima parte, si idem cibus caro asseveratur Christi in secunda? — Dein: in utraque parte hic panis est dumtaxat futurus, adhuc non existit (dôsô = dabo v. 51. et dôsei = dabit v. 27.), atqui si panis fidem significaret in Christum, tempus futurum locum non haberet, nam iam tempore, ubi Dominus evangelizavit Judaeos, fides praesens non futura debuit esse, imo fides iam conditio salut.s fuit in Antiqua Lege, per fidem spirituali modo manducaverunt Patriarchae Christum ut videri potest e 1 Cor 10.3-4 (Doronzo p. 185). — c. Ipse textus Jo 6. unitatem huius sermonis probat, eadem enim vocabula occurrunt in utraque parte: panis vitae, panis vivus, dans vitam aeternam, ct resurrectionem causans (v. 32-35 ct 48-59). — d. Declaran­ dum restat, cur de fide in prima parte locutus sit Dominus, praesertim v. 65: α Ego sum panis vitae, qui venit ad me, non esuriet et qui credit in me, non sitiet unquam ». Revera fides est necessaria, qua instrumentum, quo « operatur » (ergazesthai) cibus vitae aetemae (v. 27), operatio haec, qua attingitur hic cibus, est fides (29). Fides vero necessaria est, ut aliquis accipiat mysterium hoc, et sola fide fit manducatio huius panis frugifera, seu sacra­ mentalis ct simul spiritualis. 3°. Doctrina e sermone deducta. a. Clarum est, Dominum locutum esse de re aliqua omnino insolita: hoc tum enuntiationes eius, tum admiratio et murmur inde ortus ostendunt. Christus nempe declaravit: se esse α panem, qui vivit n (ho artos ho zôn), hic panis nihil aliud est, (piam ipsa caro eius et sanguis (ho artos hon egô dôsô, hé sarx mou estin - v. 51). — Item: sensu proprio manducare debent hunc panem, nam secus non habebunt vitam in semetipsis (ean me phagête ten sarka ... ouk echete z.ôên en heautois v. 53). — Effectus autem emphatico modo elatus est unio cum Christo Domino: α Qui manducat meam carnem et bibit meum sangui­ nem. in me manet et ego in illo » (v. 56); et vita, zôê: « Qui manducat meam camem, habet (echei) vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die » \ 51 Vita aeterna ergo iam in terris incipitur, et perficitur in dic novissimo F) Praesentia Christi. mundi per resuscitationem corporum, eorum, (pii manducabant et bibebant cibum hunc mirabilem. b. Ipse Dominus testis est, quod verba promissionis non possunt sumi alio sensu, quam litterali i.e. proprio. Dixit etenim: « Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita » (v. 51). ludaei tunc litigabant: « Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? » — ergo sensu litterali intelligebant dictum Domini. Nunc autem: Christus, si non sensu proprio edixit aliquid, statim corrigit audientes. Sic Nicodemus rcnascentiam hominis a Christo prae­ dictam de nativitate iteranda corporali intellexit, Christus eum corrigit: re­ nasci debemus ex aqua ct Spiritu Sancto (Jo 3,4). — Quod speciatim cibum attinet, correctio quoque statim sequitur. E.gr. Jo 4,32-34: « Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis! « Ad quod discipuli: « Numquid aliquis attulit ei manducare? » Dominus subito eos corrigit: « Meus cibus est, ut faciam voluntatem cius, (pii misit me. » — Similiter alia vice locutus est Dominus de fermento: « Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum! » Discipuli autem cogitabant intra se dicentes: « Quia panes non accepimus », i.e. non potest esse reprehensionis locus. Ad quod Christus: α Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete etc.? n Discipuli autem tunc « intellexe­ runt, quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeo­ rum et Sadducaeorum » (Mt 16,6-12). — Ergo si in sermone eucharistico relin­ quit audientes, ut credant, corpus vere esse cibus, hoc solummodo ideo potuit facere, quia Ipse sic et non aliter voluit intelligi. c. Auditores quoque testes sunt, imprimis ludaei. Viri ludaei, etsi mira­ culum ingens vidissent die praecedente, murmurabant, dicentes: α Nonne hic est filius Joseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic, quia de caelo descendit? » Rationem, cur murmurabant, ipse evangelista prodit: « Murmurabant ludaei de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus ». Dein inter se litigabant ad invicem dicentes: « Quomodo potest hic nobis car­ nem suam dare ad manducandum? » (Jo 6,41 s. 52). — Dominus autem reliquit eos in intellectu litterali verborum, imo rursus inculcavit propositionem suam. Similiter etiam: d. Discipuli Jesu et quidem « multi audientes ex discipulis suis » dixerunt: « Durus (sklêros) est hic sermo et quis potest eum audire? n Dominus vero etiam eos reliquit in eorum acceptatione sermonis sui, interrogans eos: « Hoc vos scandalizat? Et sinivit, quod « abierunt retro et iam non cum illo ambula­ bant ». Christus non edocebat eos, quod cum male intellexissent, imo etiam duodecim apostolos simpliciter interrogavit, quaestionem ponens eis: « Numquid et vos vultis abire? » (Jo 6,61-67). — « Cibus, qui permanet in vitam aeternam » (v. 27), tali modo effectus est aquarum divortium (Wasserscheide, vizvâlasztô) inter fideles et infideles; qui non vult credere hoc, in aeternum peribit. e. Iam ex hucusque dictis clarum est, Dominum debuisse sensum verborum suorum dilucidare, si non voluisset ea litteraliter accipi. Adhuc evidentius hoc fit, si consideretur modus loquendi Palaestinensium, quam absonum significa­ rent verba Christi metaphorice intellecta. « Carnem edere » enim significabat alicui nocere, mala loqui de co, e.gr. « Cum invadunt me maligni, ut edant carnem meam, hostes mei et inimici mei, labuntur et cadunt » (Ps 26,2). Vel apud Michaeam: « Qui comederunt carnes populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt » (3,3). — « Sanguinem bibere », eo inebriari significat aliquem III. EUCHARISTIA. 576 cruente trucidare, e.gr. n Cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi inusto, san­ guine suo inebriabuntur n (Is 49,26), vel: «Sanguinem Sanctorum et Prophe­ tarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere » (Apoc 16,6). — Tota series optime collecta harum locutionem metaphoricarum habetur apud Card. Wise­ man (op. infra cit. Praelectio II.) Recte adnotat S. Bellarminus ad hunc even­ tum: «Quis credat, Dominum, qui tantopere sitiebat hominum salutem, pas­ surum fuisse, ut tot discipuli ab ipso discederent, si potuisset uno verbo eos revocare, dicendo se figurate loqui et rem facillimam creditu se proposuisse? » (Lib. I, 6). f. Ex absurditate sententiae Protestanticae demonstrat Bellarminus 1. cit. veritatem Eucharistiae (capite Jo. 6.). Nam revera si panis, de quo Dominus loquebatur in Capharnaum, tantum significaret corpus Domini, quo pacto esset evidenter praestantior, quam multiplicatio panum miraculosa et praesertim manna, quod miraculum grandissimum erat, nullum autem miraculum haberetur in communi pane, significante corpus Domini. — Item, si manducatio carnis Christi non vera eius comestio esset, sed tantum eius apprehensio per fidem, cur instituisset etiam calicem, nam nulla esset ratio distinctionis inter cibum et potum, ad quem utraquistae Protestantes tam pertinaciter adhaerebant. — Demum si Jesus non veram carnem et sanguinem promisisset se daturum in pane caelesti, cur debuisset hoc probare per suam futuram Ascensionem, di­ cens: « Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius? » (v. 62). b) Relationes cocnae eucharisticae. SYNOPSIS. Mt 26,26-28 Me 14,22-24 Cocnantilms autem cis, accepit Jesus pa­ nem ct benedixit ac fregit, deditque dis­ cipulis suis et ait: Accipite et comedite Et manducantibus illis, accepit Jesus panem et benedi­ cens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, Touto gar estin to haitna mou tes diathêkês to peri pol­ ion ekehynomenon ci\ aphesin hamartiôn. 1 Cor 11,23-25 Et accepto pane, Dominus Jesus, in gratias egit, ct fre­ qua nocte tradeba­ git et dedit eis, di­ tur, accepit pancin et gratias agens fre­ cens : git, et dixit: Acci­ pite et manducate: + to hyper hymôn Touto inou estin to sôma to hyper hy­ didomenon. môn klômenon. Touto estin to sôma mou. Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes: Lc 22,19-20 Et accepto calice, gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: Touto gar estin to haima mou tes diathêkês to ekchynomenon hyper pollôn. Touto poieite eis tên cinên anamnêsin. Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Touto to poterion hê kainê diathêkê en tô haimati mon, to hyper hymôn ekch yn om en on. Touto to potêrion hê kainê diathêkê estin en tô emô haimati, touto poicite, hosakis ean pinête, eis tên emên anamnêI sin. F) Praesentia Christi. 577 Doctrina e relationibus Cocnae deducta. 1°. Historicitatem harum relationum ope philologiae probare possumus; genuinitatem nempe produnt semitismi, quibus scatent. Joachim Jeremias de­ monstravit archaicam indolem linguisticam relationum e semitismis et e colla­ tione cum litteratura rabbinistica (Die Abendmahlswortc Jesus 1919). H. Schürmann ei adstipulavit, errorem ostendens Jeremias, quod textus antiquissimus see. eorum apud Marcum haberetur (Semitismen im Einsetzungsbericht etc. 1951). Antiquissimus enim textus apud S. Lucam invenitur, ut Schiirmann pro­ bavit, haurivit enim e traditione Palaestinensi modum, quo coenae eventus enarrari solebant. Tales semitismi sunt: absentia particularum « de » et agar», « labon » (accipiens): « fregit et dedit» est formula constans semitica; a sôma mou » est suffixum semiticum — omnia simul penes Marcum et Lucam. Voca­ bulum « anamnesis » significatione « memoria » in formulis hellenisticis non invenitur, ubi « mncme » occurrit et sic porro. 2°. Institutione Eucharistiae promissio Domini Jo. cap. 6. verificata est. Si ibi sensu litterali sumenda fuerunt verba Christi, etiam nunc sic sumenda sunt. Quod iam perpulchre ostendebat Bruno Astensis (f 1125): «Exponit Do­ minus hoc in loco, quid significaret, quod alibi diceret: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Ecce: sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech panem et vinum virtute ineffabili in sui corporis et sanguinis substantiam convertit... Mutantur enim ista (panis etc.) in illa (corpus etc.), comeduntur et bibuntur (corpus etc.) in istis (pane etc.), quod qualiter fiat, ipse solus novit, qui omnia potest et omnia novit », (In Matth 26. PL 165,290). 3°. Circumstantiae quoque institutionis sensum litteralem affirmant. a. Primo quidem hominibus magna ex parte rudioribus locutus est Domi­ nus, istis dedit primo coenae novissimae mysterium. Talibus circumstantiis insolitum prorsus esset, metaphorice loqui, modo, quo nondum fiebat. Apostoli tamen nil interrogabant, non dicebant, uti solebant: « Edissere nobis parabolam istam! » Secus tum Christus, tum evangclistae semper declarare solent locutiones metaphoricas. b. Dein coenam hanc quasi testamentario modo in memoriam sui ipsius ordinavit. Recte adnotat S. Bellarminus: « Testamenta humana in proprio sensu verborum intelligenda esse iubent humanae leges, non aliter. Et ideo, si testa­ mento relinquatur domus vel ager, et vellet aliquis cavillari, non esse relictam domum veram, sed depictam et exponeret: Relinquo domum, id est signum domus — apud nullum iudicem obtineret. Quanto igitur minus obtinere debent adversarii, qui testamentum ipsum Christi contra morem omnium testamento­ rum detorquere audent ad metonymias » (L. I, 9.). c. Demum Christus qua Deus-IIomo substantialiter sanctus non potuit non praevidere, qualis error oriendus est, si noluisset sensu litterali loqui, sed me­ taphorice, induxisset Ecclesiam suam in errorem idololatriae. Praevidere enim debuit, quôd verbis suis proprio sensu intellectis, qualis adorationis, intimae pietatis, cultus liturgici, uno verbo latriae qualis pelagus exoriri futurus sit: et haec omnia solum e fatali errore originem duxissent. Erasmus Rotterodamus ingeniose dixit: « Nunquam mihi persuaderi potuit, neque poterit, Christum, qui veritas est et caritas, tamdiu passurum fuisse dilectam sponsam suam haerere 37. - Radô, Ench. Lit urpicum. 578 III. EUCHARISTIA. in errore tain abominando, ut crustulum farinaceum pro ipso adoraret » (Ep. ad Berum). 4*. Relationum textus tunc tantum difficilis et inintclligibilis evadit, si de­ relinquitur sensus litteralis. Veluti si cognovisset adversarios praesentiae realis saeculi XVI-i, Paschasius Radbertus iam a. 840 haec scripsit: « Audiant, qui volunt extenuare hoc verbum corporis, quod non sit vera caro Christi, quae nunc celebratur in sacramento in Ecclesia Christi ... Miror, quid velint nunc quidam dicere, non in re esse veritatem camis Christi, vel sanguinis, sed in sacramento virtutem camis, et non carnem, virtutem sanguinis et non sangui­ nem figuram et non veritatem, umbram et non corpus » (Expositio in Matthaeum XII, 26 PL 120,890). Immo ipse Lutherus 1527 scripsit: « Doctor Carolostadius ex his sacrosanctis vocabulis: Hoc est corpus meum, misere detorquet pronomen hoc, Zwinglius autem verbum substantivum est macerat, Oecolampadius nomen corpus torturae subiicit, alii totum textum excarnificant » (Wider die Schwarmgeyster). 5°. Quando foedus Veteris Legis percussum est, vero sanguine asperserunt populum, dicentes: « Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum » (Ex 24,8), ergo etiam a novum foedus in sanguine meo » non potest verus sanguis non esse. c) Testimonium Paulinum de veritate Eucharistiae. 1°. Primus textus classicus 1 Cor 11,27-29: • Itaque quicunque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, ... qui enim manducat et bibit indigne, indicium sibi manducat et bibit, non diiudicans (mê diakrinôn) corpus Domini ». Grave peccatum, indicium Dei merens, declaratur manducatio in statu pec­ cati gravis. Sed hoc supponit realcm praesentiam Christi, nam nemo diceretur graviter peccare, si tantum signum vel figuram corpus Christi repraesentantia sumeret, sine intentione laesionis Christi. Apposite BeUarminus ad hanc quaes­ tionem: aSi ideo peccarent, qui indigne sumunt Eucharistiam, quia illa Christum repraesentat, non liceret homini peccatori aspicere vel tractare imaginem Christi depictam, neque verbum Dei audire. Nam ista etiam Christum repraesen­ tant et offerunt » (L. I, 13). — Adiici potest, quod agnus paschalis certissime erat figura Christi: tamen nemo unquam dicere ausus est, sacrilegium fuisse, si aliquis Israelitarum in statu peccati manducasset agnum paschalem et quod reus esset corporis ct sanguinis Christi. 2°. Alter textus classicus 1 Cor 10,16-17: • Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes, qui dc uno pane participamus ». a. Hunc textum item ingeniose interpretatur idem Princeps apologetarum : • Significatur enim his verbis (sc « benedictionis ») consecrationem esse neces­ sariam ad hoc Sacramentum conficiendum, quae tamen necessaria non esset, si tantum contineret hoc Sacramentum figuram, seu repraesentationem sanguinis Domini, ad hoc enim sufficeret prima institutio et voluntas Christi declarata in F) Praesentia Christi. 579 Scripturis. Nam manna et aqua de petra et agnus paschalis erant etiam figurae et signa corporis Christi, immo ct Sacramenta secundum adversarios eiusdem generis cum nostra Eucharistia, et tamen nulla erat consecratio ad hoc, ut manna ct agnus paschalis essent figurae vel Sacramenta ». b. Textu hoc item clarissime edicitur sumentes participes fieri corporis et sanguinis Domini. Nam panis fractus et calix sumptus sunt: « koinônia », par­ ticipatio sanguinis et corporis Domini. Koinônia triplicem habet significationem penes Paulum. Primo significat distributionem: « Necessitatibus sanctorum communicantes (koinônountes : Rom 12,13). Dein significare potest societatem: n Dederunt mihi et Barnabae dexteras societatis » (koinônias: Gal 2,9). Demum intelligi potest ut participatio alicuius rei, ut communicatio: « Tribulationi meae communicantes » (synkoinônêsantes: Phil 4,14). Omnes tres significationes loco hoc « videntur probabiles et in idem recidere: sive enim sit distributio sive confoederatio, sive participatio, omnium consensu Paulus docet sumi in Sacra­ mento corpus Domini ». — Revera S. Chrysostomus sic intellexit cum multis aliis Patribus verba Pauli (calix benedictionis cui benedicimus, communicatio sanguinis Christi est): «Valde fideliter dixit ct terribiliter. Dicit enim: quod in calice est, illud ipsum est, quod e latere eius fluxit et illius fimus participes » (In 1 Cor hom. 24,1 PG 61,199). Apta comparatione illustrat Chrysostomus in­ tentionem Pauli, qui fideles Corinthios voluit cohibere ab idolorum sacrificiis et ideo aliquid praestantius eis offert, quasi amans quispiam videns personam amatam desiderare vestes, statim offert illi sua illius meliora. Sic etiam Paulus fecit, cum videret fideles eius desiderare participationem victimarum gentilium, ut eos impediret ab hoc scelere, eos invitat ad multo praestantius quid: ad participationem mensae Domini, ubi recipiunt corpus et sanguinem Christi. 3°. Ex his duobus textibus eucharisticis Paulinis, (intelligendus est uterque textus simul et totaliter sumptus: 1 Cor 11, 17-34 et 10, 14-22) validum argumentum historicum fieri potest contra scholam his­ toriae religionis et mythicam. Epistolam enim hanc Paulus post 20-25 annos scripsit, postquam Christus mortuus est. Quo fit, ut ad summum intra 25 annos fieri debuit ista evolutio praesupposita, « qua coena non solum ex sua quadam primitiva nihilitate in veram aliquam tractationem corporis pro nobis caesi atque sanguinis novi testamenti transiret, sed etiam haberetur pro instituta atque ce­ lebrata ut tali, ab ipso Christo » (De la Taille p. 191-192.). 4. Testimonium sacrae Traditionis pro Eucharistia. Tam ampla et tam multiplicia sunt testimonia Traditionis pro reali praesen­ tia Christi in Eucharistia, quod sufficit nobis quatuor priora saecula christiani­ tatis perlustrare ad evincendam fidem sinceram praesentiae Christi eucharisticae semper viventem fuisse in cordibus fidelium. a) Monumentum primum Eucharistiae anno 1952 detectum est Romae in ruinis vetustissimae domus cuiusdam sub palatio Caesarum e domo Flavia in colle Palatino. Est inscriptio quaedam, quam detector eius, Ezio Cannata pub­ lici iuris fecit: « Panis accep(tus) in luce crcsto(s) susceptus pr(idie) k(alendas) mai(as) Coin(modo) Pris(co) coss. (consulibus). « .580 III. EUCHARISTIA Tempus huius inscriptionis : annus 78 post Christum, quando Commodus ct Priscus consules fuere, et dies 30. aprilis. « Crestos » est Christus, ut apud auctores Romanos et in inscriptionibus, n Panis » quod accepit auctor huius inscriptionis est panis eucharisticus, hunc panem « in luce » i.e. baptismo sus­ cepit, quod » (De mysteriis 7, 34. 42 Quasten p. 129. 131). 5. Ratione theologica quoque commendatur baptismi existentia. a) Ritus sub hoc nomine a primordiis Christianis ut signum initians usur­ patus revera est: signum visibile, quo aliquis apte ut novum membrum societati visibili incorporatur. b) Est dein signum conveniens qua lavacrum, nam tum cultus mosaicus cognoscebat lotiones rituales, tum tempore Evangelii in usu erant tales lotiones tebila vocatae, inter sectas ludaicas, tum S. Joannes Baptista tali usus est. Insuper quam maxime apta est lotio in ratione significandi, nam optime exprimit symbolice, quod et efficit: spiritualem purificationem. c) Ut gratiae signum efficax est conveniens, eo, quod non solum iuridice confert iura et privilegia membro novo societatis visibilis, sed quia haec societas est Corpus Christi Mysticum, sive palmites Vitis verae succo vitali gratiae a Capite seu vite perfusae, ideo haec incorporatio convenienter quoque confert primam gratiam et ius ad ceteras. B) Essentia. 647 d) Institutio immediata a Christo facta quoque convenit et confirmat ritum hunc esse e Sacramentis Christi. Litteratura. J. Corblet, Histoire dogmatique, liturgique et archéologique du sacrement de Baptême, I. II. l’aris 1881. — C. F. Rogers, Baptism and Christian archeology, Oxford 1903. — V. Ermoni, Le baptême dans l’Église primitive, Paris 1904. — J. B. Betser, Das Zeugnis des vierten Evangeliums für die Taufe, Eucharistie und Geistcssendung, Freiburg i.Br. 1912. — A. υ. Stromberg, Studien zur Theorie und Praxis der Taufe in der christlichcn Kirche der ersten zwei Jahrhundertc, Berlin 191-3. — L. Billot, Dc Ecclesiae sacramentis, I. 5.ed. Romae 1914, 223-289. — W. Koch, Die Taufe im Neuen Testament, Munster i.W. 1921. — J. Coppens, Baptême, in : Suppléai. Diet. Bible I. 1928, 852-924. — V. ]acono, Il Battesimo nella dottrina di San Paolo, Roma 1935. — C. Ongaro, L’autenticità e integntà del comma trinitario in Mt 28,19, in: Biblica 1938, 267-279. — Th. Klauser, Taufet in lebendigem Wasser! Zum religions- und kulturgeschichtlichen Verstandnis von Didache 7, 1-3, in: Pisciculi, Münster i.W. 1939, 157-164. — E. J. Duncan, Baptism in the Demonstrations of Aphraates the Persian sage, Washington 1945. — L. Lercher, Institut, theol. Dogm. IV', 2 pars prior 3.ed. Oeniponte 1948, p. 108-150. — O. CuUmann, Die Tauflehre des Neuen Testaments. Erwachsenen- und Kindertaufe (Abhandl. z. Theol. d. Alten u. Neuen Test. B. 12.), 1948. — II. Lennerz, De sacramento baptismi ad usum auditorum 2.ed. Romae 1948. — E. Doronzo, Tractatus dogmat. de baptismo et confirmatione Milwaukee 1948. — A. Grail, La place du baptême dans la doctrine de S. Paul, in: Vie spir. 1950, 563-583. — II. Schwarztnann, Zur Tauftheologie des hl. Paulus in Rom. 6., Heidelberg 1950. — N. Adler, Taufe und 1 landauilegung. Eine exegetisch-theologische Untersuchung von Apg VIII, 14-17, Münster i.W. 1951. — G. W. Lampe, 'lhe seal of the Spirit. A Study in the doctrine of baptism and confirmation in the New Testament and the Fathers, London 1951. — J. Schneider, Die Taufe im Neuen Testament, Stuttgart, 1952. — A. Benoit, Le baptême chrétien au second siècle, Paris 1953. — Th. Camelot, Le baptême et la confirmation, in: Initiation théologique IV. Paris 1954, 461-500. — V. Warnach, Taufe und Christusgeschehen nach Rômer 6., in: AlLw 1954, 284-366. — W. letter, Die Taufe beim jungen Luther, Tübingen 1954. — J. Bouttier, La typologie du baptême d’après S. Thomas, in: Nouv. Rev. tliéol. 1954, 897-916. — B. Neunheuser, Taufe und Firmung, Freiburg i.Br. 1956. — V. Warnach, Die Tauflehre d. Roinerbr. i.d. neueren theol. Diskussion, in : AfLw 1958. 274-332. Respectu pastorali. D. Prümmer, Man. Theol. Mor. III. 4.ed. 1929, n, 92-149. — A. Vermeersch - J.Creusen, Theol. Mor. III. 4.ed. 1948, n. 196-238. — B. Merkclbach, Summa Theol. Mor. III. 8.ed. n. 111-172. — J. Aertnys-C, A. Damen, Theol. Mor. IL 16.ed. 1950, n. 42-80. — J. Fanfani, Man. Theol. Mor. theorico-pract. 1951, p. 59-115. — A/. Conte a Coronata, De Sacramentis I. 2.cd. 1951, 100-163. — O. Schollig-R. Weber, Verwaltung der hl. Sakramente tinter pastoralen Gesichtspunkten, 4,cd. 1952, 19-44. — //. Noldin-A. Schmitt - G. Heinzel, Summa Theol. Mor. III. 3O.ed. Barcelona 1954, n. 55-83. B) De essentia baptismi. Agendum est 1. De materia remota et proxima baptismi, dein 2. De forma baptismi, demum tradendae sunt: 3. Nonnae pastorales quoad materiam et for­ mam baptismi. 1. De materia remota et proxima baptismi. THESIS. Materia baptismi est ablutio per aquam naturalem. De fide. a) Vox Ecclesiae. 1°. Quoad materiam remotam, a. Innocentius III. anno 1206: ad archiepp. Nidrosiensem in Norvegia: « Postulasti, utrum parvuli sint pro christianis habendi, quos, in articulo mortis constitutos, propter aquae penuriam ct absen- 64 S IV. BAPTISMUS. tiain sacerdotis, aliquorum simplicitas in caput ac pectus ac inter scapulas pro baptismo salivae conspersione linivit... Dubitare non debes, illos verum non habere baptismum » (Denz. 412.). — b. Gregorius IX. ad Sigurdum archiep. Xidrosiensem anno 1241: « Cum, sicut ex tua relatione didicimus, nonnunquam propter aquae penuriam infantes terrae tuae contingat in cerevisia baptizari: tibi tenore praesentium respondemus, quod cum secundum doctrinam evangclicam oporteat ex aqua et Spiritu Sancto renasci, non debent reputari rite baptizati, qui in cerevisia baptizantur (Denz. 447). — c. Clemens VI. in epistola 1351. scripta ad Consolatorem, Katholikon Armenorum, enuntiavit: « Parvuli ante octavum diem possunt baptizare, et quod baptismus non potest esse in liquore alio, quam in vera aqua n (Denz. 574 a.). — d. Cone. Florentinum 1439. Decr. pro Armenis: « Materia huius Sacramenti est aqua vera et naturalis, nec refert, frigida sit, an calida » (Denz. 696). — c. Trident sess. VII. can. 2. e bapt.: « S.q.d., aquam veram et naturalem non esse de necessitate baptismi, atque ideo verba illa D.N.J. Christi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, ad metaphoram aliquam detorserit: a.s. » (Denz. 858). 2°. Quoad materiam proximam.· Habetur in libris ritualibus. E.gr. Rit. Rom. tit. II. c. 1, 10: Baptismus valide conferri potest « aut per infusionem aquae, aut per immersionem, aut per aspersionem, primus tamen vel secundus modus, aut mixtus ex utroque, qui magis sit in usu, pro Ecclesiarum consuetudine retineatur ». Similiter etiam CIC can. 758: verbotenus repetens Ritualis praesc­ riptionem, testatur de doctrina Magisterii ordinarii Ecclesiae. b) Traditio de exclusive usu aquae naturalis omnino consona est. Etiam quod adtinet materiam proximam, i.e. ablutionem, uno ore immersionem vel infusionem prae­ dicat. Ut vidimus, 1°. infusionem iam Didaché aequivalentem enuntiat immersioni. Etiam S. Cyprianus locutus est de infusione anno 255: « Quaesisti etiam, fili carissime, quid mihi de illis videatur, qui in infirmitate et languore gratiam Dei con­ sequuntur, an habendi sint legitimi christiani, eo quod aqua salutari non loti sint, sed perfusi... Nos quantum concipit mediocritas nostra, aestimamus in nullo mutilari et debilitari posse beneficia divina nec minus aliquid illic posse contingere, ubi plena et tota fide et dantis et sumentis accipitur quod de divinis muneribus hauritur » (Ep. 69, 12 RJ 590). 2°. Attamen infusio tantum exceptio fuit in casu necessitatis, immersio erat in tota Ecclesia, tum Graeca, tum Latina usitata et ordinaria. Usque ad saec. saltem XII. etiam in Ecclesia Latina sic remansit, uti videri potest e S. Thoma, qui dc infusione haec dicit: α Tutius est baptizare per modum im­ mersionis, quia hoc habet communior usus η, (III q. 66 a. 7), ct infusionem exceptionem putat: « Quandoque potest imminere necessitas, propter pauci­ tatem aquae, vel propter debilitatem baptizandi, cui potest imminere periculum mortis ex immersione » (ibid.). 3°. Quod aspersionem attinet, haec quidem etiam dicitur valida materia proxima, sed dubito, num aliquando etiam in usu fuerit. S. Cyprianus est, di­ cente cl. Lercher, « ex primis saeculis unicus huius praxis testis Ep. 69, 12 » B) Essentia. 649 sed immerito invocatur qua testis, nam opinor Cyprianum male intellectum esse. Loco citato enim revera dicit: « ...nec quemquam movere debet, quod aspergi vel perfundi videntur aegri, cum gratiam dominicam consequuntur », ast si totus contextus huius epistolae attente legatur, apparet, Cyprianum idem velle dicere per « aspergi » ac « perfundi », agitur ergo de simplici tautologia. Quae­ stionem hanc de validitate baptismi « clinicorum » (aegrotorum) sic concludit: « Unde apparet, aspersionem quoque aquae instar salutaris lavacri obtinere » (G. Martel, in CSEL III. 2, 763). Verbum « aspergo » secus semper etiam signi­ ficat « perfundo, effundo » (Forcellini, Totius Latinitatis Lexicon I, 422 a.). Aspersio ut patet, tunc tantum materia proxima valida esse potest si revera tangat baptizandum; praesertim nostris temporibus facile intelligitur, etiam hanc esse lotionem (conferatur balnea vocata vulgo « doccia, douche »). Scholion. De necessitate benedictionis aquae baptismalis. 1°. Nullum dubium, quod aqua baptismalis benedici debet, secundum ius vigens inde a multis saeculis. Sed quaestio est num hoc ad calorem pertineat, vel non. Nunc sine dubio non pertinet ad valorem, sed sub gravi ad liceitatem, excepto casu necessitatis: « In baptismo sollemni adhibenda est aqua ad hoc benedicta » (can. 757 § L). Ad valorem nunquam pertinebat benedictio aquae, etsi sint, qui putant, Patres aliquos necessitatem benedictionis adeo extollere, « ut ea re praetermissa nulla in baptismalibus aquis sanctificandi vim agnoscere videantur » sic Touttaeus, Cyrilli Hierosolymitani editor, et ambiguo modo etiam cl. Lercher eum allegans (p. 116 s.), qui ideo opinatur, aut Patres errasse, aut benedictionem saec. III-IV. fuisse conditionem ad validitatem pro baptismo sollemni, quae conditio postea abrogata fuerit. 2°. At nullo modo est necesse talem conditionem fingere. Patres optime noverunt aevo apostolorum non habuisse locum benedictionis aquae, Gregorius Nyssenus e.gr. explicite loquitur de Aethiopo eunucho, qui non « expectavit diversorium, nec civitatem aut vicum aut locum sanctificationis, prudenter de­ putans, quod omnis locus est communis Domini ct omnis aqua est apta ad usum baptismatis » (De baptismo PG 46, 422). Vix potuerunt ergo putare, benedictionem aquae ad validitatem necessariam esse. 3°. Patres utique docent, aquam non habere propriam virtutem sanctifi­ candi, sed hanc competere eis per Spiritum Sanctum, qui « ferebatur super aquas », e.gr. Basilius: « Si qua est gratia in aqua, non est ipsius aquae natura, sed ex Spiritus praesentia » (De Spir. Sancto 15,35 RJ 947). Sed quod Spiritus Sanctus solummodo per benedictionem posset inesse aquis, vix a quibusdam dicitur. Tale quid v.gr. Cyprianus dicit: « Oportet vero mundari et sanctificari aquam prius a sacerdote, ut possit baptismo suo peccata hominis qui baptizatur, abluere... Quomodo autem mundare et sanctificare aquam potest, qui ipse im­ mundus est? » (Ep. 70,1 CSEL 3,767). Sed Cyprianus ducitur falsa opinione, quod haereticorum baptismus invalidus est et ideo hanc opinionem suam vult confirmare tali argumento. Patres autem saepe perperam intelliguntur (ut loci Basilii, Gregorii Nysseni, Ambrosii, Augustini a Lercher allegati p. 116). 4°. Baptismus « clinicorum n, ut iam diximus, validus habebatur, quam­ quam sine benedictione aquae fiebat, sicut etiam baptismus per laicos ministra­ tus (cf. casum per Rufinum narratum quando baptismus puerorum ludentium validus habebatur, Lennerz p. 53). IV. BAPTISMUS. 650 2. De forma baptismi. THESIS. Forma baptismi consistit in (1) invocatione trium personarum divina­ rum, (2) cum expressione actus baptismi. I. pars de fide. II. pars theologice certa. I. pars, probatur: Invocatio trium personarum. a) Vox Ecclesiae. 1°. Cone. Viennense 1311-12: « Baptisma... celebratum in aqua in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti credimus esse tam adultis, quam parvulis com­ muniter perfectum remedium ad salutem » (Denz. 482). 2°. Tridentinum sess. VII, can. 4. de bapt.: « S.q.d., baptismum qui etiam datur ab haereticis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, non esse baptismum: a.s. » (Denz. 860). Quo indi­ recte edicitur hanc esse formam etiam penes catholicos. b) S. Scriptura clarissimam habet doctrinam Christi in verbis institutionis baptismi. Ideo etiam : c) S. Traditio testificatur, tum effata Patrum, tum documenta liturgica: nunquam ne vestigium quidem inventum est formae baptismi sub alio nomine, e.gr. Christi, sed inde quod forma aliqua iam inveniri potest in libris ritualibus, haec semper et ubique trinitaria est (P. dc Puniet: DAL II, 1, 339). Traditionis testimonium imo verbo comprehendi potest per Augustinum dicentem: «Quis nesciat non esse baptismum Christi, si verba evangel ica, quibus symbolum constat, illic defuerint? Sed facilius inveniuntur haeretici, qui omnino non baptizent, quam qui non illis verbis baptizent n (De bapt. 6,47 RJ 1638). d) Ratione theologica probatur thesis a S. Thoma: « Sacramenta habent efficaciam ab institutione Christi. Et ideo, si praetermittatur aliquid eorum, quae Christus instituit circa aliquod Sacramentum, efficacia caret, nisi ex speciali dispensatione eius, qui virtutem suam Sacramentis non alligavit. Christus autem instituit Sacramentum baptismi dari cum invocatione Trinitatis. Et ideo quidquid desit ad plenam invocationem Trinitatis, tollit integritatem baptismi η (III q. 66. a. 6.). Nihil refert, quod Doctor Communis putavit, baptismum in nomine Christi aevo apostolorum validuin fuisse, nam opinatur hoc factum esse « ex speciali Christi revelatione » (Ibid, ad 1.). Scholion. De baptismo in nomine Christi. Quaestio haec mere theoretica est, nam nomo unquam affirmavit, baptizari posse invocando tantum nomen Jesu Christi, nec ullum testimonium exsistit tabs praxeos. Hoc unum tantum quaeritur, num apostoli sic baptizabant, nam in \ctibus Apostolorum pluries dicitur cos baptizasse « in nomine Jesu », vel B) Essentia. 651 « in nomen Jesu » (/Act 2,38 et 8,16 etc.). Scholasticorum doctorum maxima pars, praeeuntibus Magistro Sententiarum et Doctore Angelico, hoc affirmabant, imo et Catech. Romanus id possibile dicit: « Quod si etiam tempus aliquando fuisse dicendum est, quum apostoli in nomine tantum Domini Jesu Christi baptizarent, id quidem Spiritus Sancti afflatu eos fecisse exploratum nobis esse debet, ut initio nascentis Ecclesiae Jesu Christi nominis praedicatio illustrior fieret, divinaque et immensa eius potestas magis celebraretur » (p. II. 2,14). — At probari non potest, apostolos tali invocatione baptismum ministrasse, quod elucet ex Actibus Apostolorum. Paulus enim Ephesi inveniens Christianos, audiensque eos dicentes: « Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus » dep­ rehendit eos baptismo tantum Joannis baptizatos fuisse. Interrogatio Pauli: « In cpio ergo baptizati estis? » — clare videtur demonstrare, quod ille, qui bapti­ zatur, necessario debet audire nomen Spiritus Sancti. Tunc autem, ut tali modo baptizentur, « baptizati sunt in nomine Domini Jesu » (« eis to onoma tou Kyriou Jesou » Act 19, 1-5). Baptisma in nomen Jesu ergo hoc loco est baptismus trinitarius. — Testimonium Traditionis iam memoravimus. II. pars probatur: Actus baptismi debet exprimi. a) Vox Ecclesiae. 1°. Alexander III. (1159-1181) Ep. ad eppum Claromontensem : « Si quis sane puerum ter in aqua immerserit in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Arnen, et non dixerit: Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. .Amen, non est puer baptizatur » (Denz. 398). 2°. Alexander VIII. damnavit tamquam « temerarias, scandalosas, inter eas hanc: « Valuit aliquando mine Patris etc. praetermissis illis: anno 1690 31 propositiones de re morali male sonantes... et haereticas respective », baptismus sub hac forma collatus: In no­ Ego te baptizo » (Denz. 1317). b) Probatur ratione theologica: 1°. Iuxta S. Thomam: « Quia ablutio hominis in aqua propter multa fieri potest, oportet quod determinetur in verbis formae, ad quid fiat... et ideo si non exprimatur actus baptismi vel per modum nostrum, vel modum Graecorum, non perficitur Sacramentum » (III q. 66 a. 5 ad 2.). Actio expressa per verba potest esse activo modo, ut Latini faciunt (« ego te baptizo »), vel passive, ut Graeci faciunt (« baptizetai ho doulos Christou ») Rationem hanc breviter suc­ cinctam fusius illustrabat iam Sacramentorum magnus indagator, Hugo a S. Victore: « Ego filium meum forte ad balneum tuleram... Posui parvulum meum in aquam, sed quia volui, ut bene cresceret et prodesset, dixi forte, sicut dixissem in manducando et bibendo, sicut in arando et seminando sive aliud quodcunque agendo dixissem: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti... Quod si idcirco baptizatum putas, quia cum mergerem, dixi: In nomine Patris... ergo et offa baptizata est, quia cum mergerem illam, dixi: In nomine Patris... » (De Sacramentis 2, 6, 13 PL 176, 459 s.). 2°. Actionem autem baptismalem putamus in antiquitate Christiana expres­ sam fuisse non semper verbis, sed adiunctis actionis. Presbyter enim interrogavit: • Credis in Patrem etc.? » deinde immersit baptizandum « et baptizavit semel », IV. BAPTISMUS. 652 ut dicitur et sic pono. Haec cius interrogatio in tres personas divinas sufficienter determinavit ablutionem hanc esse baptismalem. Sic P. de Puniet, qui dicit hanc suam hypothesim aliam esse quam propositionem damnatam Alexan­ dri VIII.» cui adstipulatur etiam Lennerz, dicens: « In hypothesi a de Puniet proposita non habetur baptismus cum aliqua forma, in qua pars essentialis omissa esset, sed locum formae, quae nunc habetur, determinantis ablutionem in se indifferentem ad ablutionem baptismalem, occupant praecise interroga­ tiones et responsiones baptismales: per ipsas actio mergendi determinatur, ut sit ablutio baptismalis... Qui hanc opinionem tenet, concedere debet: Valuit aliquando baptismus, in quo verbis non enuntiabatur actio baptizandi. Hoc autem neque ab Alexandro III. neque ab Alexandro VIII. videtur damnatum esse », concludit cl. Lennerz (p. 53-54). Adiungendum est, quod etiam haec quaestio mere theoretica est, nam nunc sine dubio invalidus esset baptismus, si non verbis exprimeret — active vel passive — actum baptizandi. Scholion. Expressio ministri et subiecti in forma non requiritur ad validitatem, quidquid aliqui dixerint. 1°. Quod ministrum attinet, S. Thomas dicit, quod oportet in forma bap­ tismi ministrum exprimere, quia est causa baptismi instrumentalis qui tradit exterius Sacramentum (sic III q. 66 a. 5). Alii autem, ut Suarez (De bapt. disp. 21 s. 2), Lennerz (p. 56-57), Lercher (p. 120) et alii, putant ministri personam exprimere ad validitatem non deberi. Quod iam certum debet haberi ex eo, quod tunc forma passiva Graecorum invalida esset, quod, absonum est, insuper Florentino et aliis documentis pontificiis, librisque liturgicis Graecis, editionibus authenticis Romanis contrarium. 2°. Quod attinet subiectum baptizatum, tum S. Tomas (1. c. ad 4), tum Suarez 1. c. docent de necessitate esse ut indicetur persona quae baptizatur, aliis verbis: necesse ad validitatem ut exprimatur: α Ego te baptizo ». At ratio convincens afferri non potest, nam sufficienter exprimeretur seu indicaretur per­ sona baptizanda simpliciter eo, quod hic et non alius « baptizatur in nomine Patris etc. », nulla ratio esset ad validitatem necessaria, ut indicetur speciali modo persona, quae momento illius baptismi sola baptizatur. Hac in re primum anno 1633. 8. sept, declaratum est validum esse baptismum Armenorum schisma­ ticorum, in cuius forma deest pronomen n te ». Sic S. Officium, dum S. C. de Propaganda Fide 11. sept. 1841. declaravit baptismum Coreanorum « ex omis­ sione pronominis te in eius collatione » invalidum ideoque renovandum esse, sed decreti huius textus quoad formam baptismi in editione authentica anni 1907 iam omissus est (Lennerz p. 56). 3. Normae pastorales quoad materiam et formam baptismi. a) Materia remota valida est aqua vera et naturalis, i.e. « omne naturalis aquae genus, sive ea maris sit, sive fluvii, sive paludis, sive putei aut fontis, quae sine ulla adiunctione aqua dici solet » (Catech. Rom. p. II, 2.7). Potest esse calida, vel frigida, naturaliter mixtum mineralibus (aqua mineralis, sulphurea), potest esse aqua ex alio statu aggregationis iterum resoluta, ergo aqua e nivibus, grandine, glacie, vel etiam B) Essentia. 553 vapore; dein etiam see. auctores aqua arte facta et «destillata». Si aquae mixta fuerit alia substantia, quae colorem vel saporem aquae mutet, materia potest esse valida, dummodo communi aestimatione hominum adhuc aqua dici possit. Ad validitatem nihil refert, utrum aqua turbulenta vel squalida sit, nec utrum benedicta necne. — Quod multum refert in casu necessitatis, nam tunc tales aquae sine peccato adhiberi possunt. b) Materia remota invalida est omne aliud fluidum quod non habetur aqua: ergo lac, iusculum, cerevisia, vinum, succus e fructibus expressus, licet haec revera quoad maximam partem ex aqua constent, tamen see. communem aestimationem nemo ea pro aqua habet. Λ fortiori non est aqua: atramentum, lutum, vel aliud liquidum chimicum, e.gr. medicina liquida. Nec possunt haberi aqua, quae e corpore hominis originem ducunt: saliva, lacrimae, urina. c) Materia remota dubia habetur, quae certo nec valida nec invalida haberi potest: aqua resoluta ex sale, aqua manans e vite, vel arboribus, aqua e plantis vel floribus physice educta, de qua Vcrmeersch : « Cum aqua chemice confecta sit materia certa, non videmus, quid obiici possit aquae cuius elementa in plantis potius, quam immediate in hydrogenio et oxygenio chemice reperta sint » (IIΓ, nr. 200), talis esset aqua rosacea. Quod attinet glaciem et nivein non resolutas, S. Alphonsus tenet eas constituere materiam dubiam, nam usu iam incipiunt liquefieri, ideoque usu communi dicitur aliquam « nive lotum esse n. Materia dubia dicuntur iusculum et cerevisia valde tenuia; quod « potum e faba caffaei vel ex foliis theae confectum » attinet, qui iuxta Noldin-Schmitt materia esset dubia, puta­ mus, neminem hos potus aquam habere, etsi magna ex parte ex aqua constant. Usus materiae dubiae in casu necessitatis et tantum sub conditione permissus est, nam in extremis omnia tentanda sunt. d) Materia remota licita est aqua naturalis certo valida, quae debet esse pura: in casu necessitatis autem etiam dubia adhiberi potest, uti vidimus. 1°. Secus: in baptismo necessitatis seu privato, i.e. quando baptismus propter periculum in mora, sine ritibus liturgicis administratur adhibenda est convenienter etiam aqua baptismalis, si haberi possit vel saltem aqua lustralis seu benedicta. 2°. « In baptismo sollemni adhibenda est aqua ad hoc benedicta » (can 757 § 1). Haec benedictio seu consecratio aquae fit Sabbato Sancto in ecclesiis quae fontem habent baptismalem. 3°. « Si aqua benedicta in baptisterio adeo sit imminuta, ut minus videatur sufficere, alia non benedicta admisceatur, etiam iterato, minore tamen copia » (ibid. § 2.). 4°. « Si vero corrupta fuerit, aut effluxerit, aut quovis modo defecerit, parochus in fontem, bene mundatum et nitidum, recentem aquam infundat, 651 IV. BAPTISMUS. ac proprio ritu in suis liturgicis libris praescripto benedicat » (ib. § 3.). Ritus hic extraordinarius benedictionis habetur in Rit. Romano Tit. II. c. 8. « Bene­ dictio fontis seu aquae baptismatis extra pervigilium Paschae et Pentecostes cum aqua consecrata non habetur ». Formula brevior a Paulo III. concesso adhiberi potest tantum, ubi indultum habetur in Missionibus (Rit. Rom. Tit. II. c. 9.). 5°. Uti aqua benedicta « ordinaria », loco consecratae, seu « ad hoc benedic­ tae », in baptismo sollemni sine dubio grave peccatum esset propter severam legem Ecclesiae. 6°. Aquae huic consecratae vel aliae aquae admisceri potest propter con­ tagionis periculum, si tale timeatur, hydrargyrum bichloratum corrosivum (Quecksilberchlorid, sublimé corrosif, szublimatoldat) in proportione 1/1000, sed melius est aquam consecratam ad baptismum extractam decoquere. e) Materia proxima est ablutio per aquam facta, quae potest esse triplex, uti vidimus. Sed in omni casu debent verificari sequentes regulae ad validitatem. 1°. Ut si non fiat immersio, saltem aliqua pars corporis aquae supponatur, sec. terminologiam S. Thomae: « In immersione expressius repraesentatur figura sepulturae Christi, et ideo hic modus baptizandi est communior et laudabilior. Sed in aliis modis baptizandi repraesentatur aliquo modo, licet non ita expresse nam quocunque modo fit ablutio, corpus hominis, vel aliqua pars eius aquae supponitur, sicut corpus Christi sub terra fuit positum » (III q. 66. a. 7. ad 2.). Aqua autem non supponitur, si aqua non fluit, aqua ergo in baptismo per in­ fusionem vel aspersionem facta fluere debet, aliis verbis: ratio ablutionis debet salvari. Minus rectum est ergo regulam generalem statuere (e.gr. Noldin-SchmittIleinzcl, nr. 61. Schollig p. 23), ut aqua fluat, sed melius asseritur cum S. Thoma, ut corpus movetur in aquam, sive in infusione et aspersione per id, quod aqua admoveatur ad corpus. Hoc duplici modo fieri potest: vel aqua fluit decur­ rendo, vel manu aut sudario manufacto successive partes corporis tanguntur, quae ablutio per madefactionem etiam rationem verae ablutionis habere potest: sic abluuntur aegroti in nosocomiis; missionarii quoque aliquibus in casibus sic baptizabant (similiter Vermeersch nr. 201). — Etsi et nos cum Noldin dicamus, non esse dubitandum de valore baptismi, « in quo una alterave gutta tantum adhibetur, modo guttae vere fluant » (1. cit.), sed melius affirmatur cum Schollig, « dignitatem primi et maxime necessarii Sacramenti postulare, ut non adeo parce tantum utamur quantitate aquae n (p. 23.). 2°. Haec α pars corporis » a. principaliter est caput, nam ut Doctor Com­ munis dicit: a ...principalis pars corporis est praecipue quantum ad exteriora membra caput, in quo vigent omnes sensus, et interiores et exteriores... Et ideo... oportet caput perfundere, in quo manifestatur principium animalis vitae » (1. cit. ad 3). — b. Si alia pars in infusione ac caput tacta est aqua, baptismus sub conditione semper repeti potest, sed non debet, si agatur de collo, pectore, scapulis, quae infusae sunt, baptismus enim probabilissime see. communissimam opinionem validus est. Sub conditione repeti debet, si partes minus principales tantum perfusae fuerint, e.gr. in partu gravi pes, manus, vel nates sec. Rit. B) Essentia. 655 Rom.: « Si aliud membrum emiserit, in illo, si periculum immineat, baptizetur sub condicione, at tunc, si natus vixerit, est rursus sub condicione baptizandus » (Tit. II. c. 1. nr. 20.). 3°. Aquae « supponitur n corpus solummodo, si immediate tangitur per aquam fluentem, vel immediate mergitur in eam. a. Non debemus autem nimia anxietate versari circa hoc, e.gr. num immediate tangatur baptizandus, cuius caput crusta ulcerosa opertum est: baptismus sine dubio validus est, nam secun­ dum communem aestimationem dicitur ablutus; item si corpus totum recentis nati oleo unctum sit, tamen aqua immediate tangit eum, etsi aqua decurrat propter oleum, nam etiam in antiquitate christiana oleo peruncti descendebant in fontem, ct nemini nec in mentem venit, an valide baptizati essent, nam sym­ bolum ablutionis rite peractum est, non est ergo opus, ut tali casu « cautius aget qui, non contentus effusione, manu frontem simul lavet n (Vermeersch nr. 201). — b. Quod crines attinet, alia est quaestio, si crines densae sint, tunc enim iam aliquod dubium potest exsurgere de valore ablutionis; ideo optimum est, si semper in fronte baptizantur infantes. — c. Baptismus collatus super secundinas valde dubius est, nam non sunt partes corporis infantis, et abiiciuntur post partum. Foetus praematurus ideo in pelvim aqua tepida repleta ponen­ dus est, secundinae distrahendae et interim forma baptismi dicenda. — d. Foetus in utero aevo antiquo non baptizabatur, quia putabant, eum qui nondum natus fuerat, non posse renasci. Quia autem secundum hodiernam convictionem foetus in utero verus homo viator sit, qui sine baptismo non potest salvari, ideo potest etiam in utero baptizari, si iam non adest probabilis spes, ut in lucem edatur et rite baptizari possit (can. 746 § 1.). Valor utero-baptismi non est certus, nam sciri non potest, num immediata ablutio secuta fuerit, dein num aqua iniecta in uterum non fuerit permixta cum liquore amnii. Ideo praescribitur ab Ec­ clesia, quod « foetus in utero baptizatus, post ortum denuo sub conditione baptizari debet » (can. 746 § 5.). f) Materia proxima ad liccitatcm est in ritu Romano: ablutio in capite facta iuxta praescriptionem Rit. Romani, ct infusio trina, in modum Crucis (Tit. II. c. 2. nr. 19). Ubi autem in ritu Romano adest adhuc consuetudo immersionis, « trina immersione baptizat et semel tantum dicit » formam baptismi (ibid. nr. 20.). g) Forma baptismi ad validitatem 1°. est ea, quae praescribitur; in Ecclesia Romana: « Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti », in Ecclesia Graeca autem: « Bapti­ zatur servus Christi in nomine Patris et Filii ct Spiritus Sancti ». Quia quod valorem attinet Sacramentorum, non possumus uti opinione probabili, sed par­ tem debemus tutiorem eligere, ideo haec omnia dicenda sunt, etsi per se dis­ putari solet, ut vidimus, num persona baptizantis et baptizati debeat-ne exprimi. Ideo si aliquid horum verborum omissum esset, baptismus sub conditione ite­ randus esset. 2°. Non multum interest inquirere, quae sint formae validae (e.gr. ego te abluo, mergo, vel: ego baptizo dominationem vestram), inter quas certo pertinet forma lingua slavica « ja te krstim » = ego te christianum facio, vel 656 IV. BAPTISMUS. hungarica: a En téged megkeresztellek » = ego te Cruce signo, quod idem vult dicere, etsi tantum effectus sit baptismi, non ipsa ablutio. Forma tamen valida est, quia actus baptizandi talibus in linguis sic exprimitur, nec aliter exprimi potest. 3°. Formae invalidae essent formae, quibus haeretici iuxta quosdam utun­ tur, si hoc aliquando fecissent, baptizando e.gr. « in nomine Boni, Veritatis et Caritatis », vel similibus modis, qui ab auctoribus congeruntur, sed pro praxi non sunt magni momenti nam nemo utitur talibus formis. Ceterum antea faci­ lius habebantur formae aliquae validae, si bona fide eis utebantur, S. Bernardus e.gr. valere dixit formam aliquorum: n Baptizo te in nomine Dei et sanctae et verae Crucis », dicens: « Ego vero hunc baptizatum puto... in nomine Dei unam expressit substantiam Trinitatis... porro autem confessio sanctae Crucis non nisi Crucifixi confessio est » (Ep. 403. PL 182, 614). 4°. Si forma adhiberetur dubia, i.e. quae aliquid omittere, vel haeretico sensu mutare vel addere videretur, baptismus sub conditione iterandus esset. At pro praxi non habet ullum momentum haec investigatio. h) Forma baptismi ad liceitatem debet simultanée proferri cum actione i.e. materia proxima, quae est trina ablutio, dein « semel tantum distincte, et attente, et singulariter singulis » (Rit. Rom. Tit. II. c. 2. nr. 19). Haec simultaneitas recte tunc fit, si verba formae ita proferantur, ut finiantur tantum trina ablutione finita, lente ergo proferenda sunt. « Sive autem immediate ante, sive immediate post oblutionem formam pronuntiaveris, id valori non obstat », quod monitum sapiens Vermeersch (nr. 208), praesertim pro scrupulosis utile esse potest. Litteratura. F. Gillmann, Taufe ini Namen Jesu ocler im Namen Christi?, Mainz. 1913. — J. Brinktrlne, De antiquo ritu baptismatis, in: Eph. Lit. 1922, 328-337. etc. — M. de longhe, Le baptême au nome de Jésus d’après les actes des Apôtres, in: Ephemer. Theol. Lovanienses 1933, 647-653. — A. Landgraf, Die Ansicht der Frühscholastik von der Zugehorigkeit des Baptiz.o zur TaufFonn, in: Scholastik 1942, 412-427. 531-555. — B. Marchetta, La materia e la forma del battesimo nella cbiesa di Sant’Ambrogio, Roma 1945. — F. Chatillon, L’eau baptismale dans les perspectives de Firmicus, in: Mélanges M. Andrieu, Strasbourg 1956, 95-101. C) De efficientia baptismi. Status quaestionis. Quando positum fuit signum sacramentale baptismi: « Sacramentum tan­ tum n, efficitur homo incorporatus in Christum, quod est « res et sacramentum », « res » i.e. effectus « sacramenti tantum », simulque etiam sacramentum, quod ulterius significat « rem tantum », i.e. ceteros effectus baptismi. Incorporatio ergo in Christo est baptismi effectus primarius, e quo ceteri derivantur. Ceteri effectus autem sunt, i.e. » res tantum » sequentes: Qui incorporatus est in Christum, scc. doctrinam revelatam incorporatus est tum Capiti, tum corpori ( ius. quod est Ecclesia. Ergo in quantum Capiti incorporatus est, assimilatur Ei et ideo novam vitam adipiscitur, vel ut dicitur a revelatione, « regeneratur », C) Efficientia. θ57 scii de novo nascitur. Hoc autem e tribus constat: quia « RE «-generatur, sc. de novo generatur, fuit etiam aliquod vetus, quod debet aboliri, ut « nova » fiat nativitas: baptismus ergo per Incorporationem tollit vetera. « Recedant ve­ tera » : remittuntur peccata, tum originale, tum actualia, dein remittuntur etiam poenae, tum aeterna, tum temporales. « Nova sint omnia n : ideo confertur prima gratia habitualis, quae est nova vita, cum principiis suis vitalibus: vir­ tutibus infusis, tum theologicis, tum moralibus et donis Spiritus Sancti. Haec tria simul sumpta constituunt « regenerationem ». — Qui incorporatus est in Christum, incorporatur etiam Corpori eius, quod est Ecclesia, ideo ei quoque debet assimilari. Haec assimilatio iterum e tribus constat: verae Ecclesiae, i.e. Catholicae tantum potest fieri membrum, dein servus fit Dei, sicut Ecclesia, i.e. deputatur ad vitam christiano more agendam, demum quia incorporatus est Ecclesiae, perfunditur succo vitali e Capite mananti, i.e. ius accipit ad gratias, quibus iuvatur ad vitam christiano more gerendam. — Si autem totam « rem » baptismi unico conspectu totali volumus considerare, possumus dicere, quod ef­ fectus baptismi holistice sumptus est: dedicatio hominis in servitium Sanctis­ simae Trinitatis. BAPTISMI: « Sacramentum » : Signum: » Res tantum » : « Res et sacramentum « : 1. Incorporatio: ablutio per aquam invocatione Trinitatis informata. in Caput: in Corpus: . 1 j i 2. a) b) c) regeneratio: remissio peccati remissio poenae collatio gratiae . ' i ( 3. a) b) c) membrum de membro verae Ecclesiae servus fit Dei ius accipit ad gratias. Sicque statuimus thesim: THESIS. Baptismo homo (1) incorporatur in Christum, ideoque (2) regeneratur per a) remissionem omnium peccatorum, b) per remissionem omnium poe­ narum, et c) per collationem primae gratiae, deinde (3) fit membrum de membro a) verae Ecclesiae, b) in qua servais fit Dei, et c) ius accipit ad gratias. I. pars probatur: Homo incorporatur in Christum. a) Vox Ecclesiae. 1°. Cone. Florentin, deer, pro Armenis: « Baptisma vitae spiritualis ianua est, per ipsum enim membra Christi ac de corpore efficimur Ecclesiae » ( Denz. 696). 2°. Tridentinum sess. XIV. cp. 2: Loquitur de Ecclesia, in quam christianus « per baptismi ianuam fuerit ingressus », talis homo « est de domesticis fidei. 12. - Rado, Ench. Lit urpicum. 658 IV. BAPTISMUS. quos Christus Dominus lavacro baptismi sui corporis membra semel effecit... Per baptismum enim Christum induentes, nova prorsus in illo efficimur cre­ atura » (Denz. 895). Clare edicitur ergo identitas inter corpus Christi mysticum et Ecclesiam: per baptismum homo quasi per ianuam ingreditur in Ecclesiam, seu membrum corporis Christi efficitur. Ad hanc incorporationem nil aliud re­ quiritur, ac baptismus: 3°. Trident, sess. VII. can. 13 et 4.: « S.q.d., parvulos... suscepto baptismo inter fideles computandos non esse... a.s. ». « S.q.d., baptismum qui etiam datur ab haereticis... cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, non esse verum baptismum, a.s. » (Denz. 869. et 860.). b) S. Scriptura apertissime declarat hanc veritatem. Λ/ί 28,19 edicitur, quod Apostoli homines eo faciunt discipulos Christi, quod eos baptizant (« euntes facite dis­ cipulos baptizantes eos... »), baptismus ergo incorporat eos in Ecclesiam. — Idem iam edictum fuit in baptismatis promissione Jo 3,5, nam qui renatus non fuerit, « non potest introire in regnum Dei », regnum autem hoc Dei « inter vos est » iam in terris exsistit, baptismus ergo incorporat in Ecclesiam. S. Paulus fuit, qui huic veritati metaphoram subministravit corporis, scri­ bens Corinthiis: « Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum tamen corpus sunt, ita et Chris­ tus. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus... Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus... Vos autem estis corpus Christi et membra de membro » (1 Cor 12.12. 13. 20. 27). S. Paulus insuper plus quam centies dicit in suis epistolis, christianos baptizatos « esse in Christo Jesu ». c) S. Traditio eadem habet, cuius testis sit S. Augustinus: « Quoscumque legimus in corpore Christi, quod est Ecclesia, pertinere ad regnum caelorum, nonnisi bap­ tizatos intelligere debemus, nisi forte quos angustia passionis invenit, et nolentes negare Christum, antequam baptizentur, occisi sunt, quibus ipsa passio pro baptismo deputata est » (Ep. 265,4 PL 33,1087). d) Ratione declaratur, quid fit per incorporationem. Non debent distingui duo corpora: unum Corpus mysticum, alterum Ecclesiae corpus visibile. Christus est Caput, corpus est a Spiritu informatum, Ecclesia, identitas ergo habetur inter corpus Christi et corpus Ecclesiae. Hanc identitatem supponit S. Thomas dicens: • Christus est caput omnium qui ad Ecclesiam pertinent secundum omnem locum, et tempus et statum. Alii autem homines dicuntur capita secundum quaedam specialia loca, sicut episcopi suarum Ecclesiarum, vel etiam secundum determinatum tempus, sicut papa est caput totius Ecclesiae, sc. tempore sui pontificatus, ct secundum determinatum statum, prout sc. sunt in statu viato­ ris ». (Ill (i. 8. a 6). Idem ergo est corpus Christi et corpus Ecclesiae, diversitas tantum secundum enumeratas speciales modalitates habetur. Ideo apposite etiam Suarez dicit: « Sicut Christus non habet aliud mysticum corpus praeter C) Efficientia. 659 Ecclesiam, ita nec membra alia, nisi ea, quae sunt membra Ecclesiae » (De fide disp. 9, 1, 14). Ut D'Herbigny dicit, ipsum corpus sociale et visibile Ec­ clesiae ideo dici « mysticum n, quia rem absconditam significat, non quamlibet, sed divini ordinis (Theologica de Ecclesia II. ed.2. Paris 1921, 244). II. pars probatur: baptizatus regeneratur. Status quaestionis. 1°. Regeneratio differt a generatione seu nativitate in quantum nova gene­ ratio, nova nativitas est. Haec differentia consistit in sequentibus notis: a. Nati­ vitas hominis intelligitur corporalis, sed lumine revelationis considerata, i.e. nativitas qua homines nascuntur cum « Adae peccato, origine uno et propa­ gatione, non imitatione transfuso » quod « omnibus inest unicuique proprium n (Trid. sess. VI. can. 3. Denz. 790). Huic nativitati opponitur nativitas spiritualis, qua originale peccatum « regenerationis lavacro expiatur ad vitam aeternam consequendam » (ibid. can. 4). Haec nativitas spiritualis veri nominis est nati­ vitas, nam nasci, generari dicitur aliquid, quod antea non erat, in baptismo autem sic oritur vita nova spiritualis gratiae. — b. Nativitas corporalis semel fit. sic etiam semel tantum regeneratio, nova nativitas baptismi. Ceterae iustificationes, ut justificatio facta per contritionem perfectam, dein per Sacramentum poenitentiae, vel per accidens ope Sacramentorum vivorum, differunt a regene­ ratione stricte dicta baptismi, nam in baptismo homo primario inseritur Christo, incorporatur per indelebile signaculum, et sic « quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri » (Jo 1, 12). Regenerationes hae latius dictae pluries possunt fieri. — c. Sicut nativitas corporalis sine omni cooperatione et voluntate neonati fit, sic etiam in baptismo datur nova nativitas ex opere operato, in adultis quidem non sine socia opera subiecti, fides enim et attritio supponuntur, secus obex poneretur Sacramento, in parvulis autem haec non sunt necessaria. In Sacramento poenitentiae vero actus poenitentis etiam ideo requiruntur, quia materiam constituunt huiusmodi Sacramenti. 2°. Nova haec generatio seu nativitas in genere clare docetur ab Ecclesia. sic Trident, sess. XXI. cp. 4: « Parvuli sunt per baptismi lavacrum regenerati » (Denz. 933), et pluries. — a. Modum hunc loquendi sumimus e S. Scriptura, tum Jo 3,7: « Oportet vos nasci denuo », tum Tit. 3,5, ubi baptismus vocatur « lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti ». — b. Item laudibus extollunt regenerationem per baptismum factam SS. Patres, praecipue quando neophytas edocent de effectu baptismi. Sic e.gr. S. Cyrillus Hieros.: « Eodemque momento et mortui et nati estis, iliaque unda salutaris et sepulchrum vobis et mater effecta est » (Cat. mystag. 2,4 PG 33,1079). Consimili modo loquitur Aphraates Persa: « In priore quidem generatione nascuntur spiritu animali praediti, qui in homine creatur, nec morietur unquam... at in altera, baptismi scilicet regeneratione Spiritum Sanctum ex ipsa divinitate recipiunt immorta­ lem n (Demonstr. 6,14 RJ n. 683). 3°. Effectus baptismi nomine regenerationis praesertim a s. liturgia extol­ luntur, maxime vero in textibus consecrationis aquae baptismalis. Sic e.gr. iuxta praefationem Sacramentarii Gelasiani primigenii celebratur Spiritus Sanctus, « qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis 660 IV. BAPTISMUS. admixtione fecundet ». Haec praefatio aetatem habens 1400 annorum et hodie quoque usitata, comparationem minutissime absolvit: in regeneratione hac « progenies caelestis n nascitur, mater est Ecclesia, cuius uterus immaculatus est divinus fons, foecundans est Spiritus Sanctus: « ....ut sanctificatione concepta, ab immaculato divini fontis utero in novam renata creaturam progenies caelestis emergat » (Wilson p. 85). Baptizati ibidem dicuntur « regenerati ex aqua et Spiritu Sancto »; dein a soboles renascentium », baptismi dies autem « regene­ rationis sacrae dies » (Wilson p. 89. 94. 96). — Haec omnia iam a S. Leone Magno dicta erant: « Omni homini renascenti: aqua baptismatis instar est uteri virginalis, eodem Spiritu replente fontem, qui replevit et virginem, ut pec­ catum quod ibi vacuavit sacra conceptio, hic mystica tollat ablutio » (Sermo 4. in Nativit.). 4°. Regeneratio haec e tribus constat: e remissione plena peccatorum — e remissione plena poenarum — e collatione primae gratiae, ut Gelasianum dicit: « Vetustate destructa renovantur universa deiecta, et vitae nobis in Christo reparatur integritas » (Wilson p. 94). a) Remissio omnium peccatorum in baptismo. Incorporatus in Christum remissionem accipit tum peccati originalis, tum omnium peccatorum actualium, ut docet: 1°. Ecclesia, in Tridentino, Sess. V. can. 5: « Si quis per Jesu Christi Do­ mini nostri gratiam, quae in baptismo confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam asserit, non tolli totum id, quod veram et propriam rationem peccati habet....: a.s. In renatis enim nihil odit Deus..., innocentes, immaculati, puri, innoxii ac Deo dilecti effecti sunt,.... ita ut nihil prorsus eos ab ingressu caeli remoretur » (Denz. 792). — Haec est enim clara doctrina tradita in: 2°. S. Scriptura, Rom 6,2-4. « Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? Λη ignoratis, quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptis­ mum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus ». « Mortui sunt » et α consepulti sunt » (synetaphemen) comparatio est, qua veritas aliqua realis vult enuntiari: sicuti mors essentialiter in eo consistit, quod aliquid desinit esse etquidem peremp­ torio modo, ita etiam omnia peccata in baptizato desinunt esse, ut similiter dicit: 3°. S. Traditio uti iam vidimus, quod confirmatur effatis s. liturgiae. Bap­ tismus est enim « fons vivus, aqua regenerans, unda purificans, ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi, operante in eis Spiritu Sancto, perfectae purgationis indulgentiam consequantur » (Gelasianum, Wilson p. 85). « Perfectae purgationis indulgentia n autem tunc tantum habetur, si ab omnibus prorsus peccatis libe­ ratur per fontem baptismatis. Sic autem dici potuit eidem baptizato: α Ingres­ sus ecclesiam Dei, evasisse te laqueos mortis laetus agnoscel » (Wilson p. 113). 4°. Rationem reddit S. Thomas, dicens: « ....per baptismum homo moritur vetustati peccati, et incipit vivere novitati gratiae. Omne autem peccatum ad pristinam vetustatem pertinet. Unde consequens est, quod omne peccatum per baptistnum tollatur » (III q. 69 a. 1.). C) Efficientia. 661 b) Remissio omnium poenarum in baptismo. Incorporatus in Christum accipit remissionem omnium poenarum tum aeternae, tum omnium temporalium, ut docet: 1°. Ecclesia Trid. sess. VI. cp. 14: dicit satisfactionem esse praestandam christiano homini agenti « poenitentiam post lapsum, multo aliam a baptismali... non quidem pro poena aeterna, quae vel sacramento vel sacramenti voto una cum culpa remittitur, sed pro poena temporali, quae, ut sacrae litterae docent, non tota, semper, ut in baptismo fit, dimittitur n (Denz. 807), in baptismo ergo omnis poena dimittitur. Sic enim loquitur: 2°. S. Scriptura 1 Cor 6,9-11: a An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes... regnum Dei possidebunt. Et haec quidam fuistis, sed abluti estis, sed iustificati estis, in nomine Domini Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri ». E quibus sequitur, quod ii qui baptizati sunt, ad introitum regni caelorum iam nullum habent obstaculum. — Idem sequitur e: Rom 8,1: « Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu n, nam « damnatio », katakrima, est etiam poena temporalis adhuc luenda. — Idem saepe affirmat: 3°. S. Traditio. Sufficit solummodo in memoriam revocare nomen baptismi a Clemente Alexandrino relatum: « Gratia (charis), qua remittuntur poenae quae peccatis debentur » (Paedag. I, 6, 25, 3 RJ n. 407). — S. Augustinus autem dicit, loquens de recenter baptizato adulto: « Si continuo consequatur ab hac vita emigratio, non erit omnino, quod obnoxium hominem teneat, solutis om­ nibus quae tenebant » (De pecc. meritis et remissione II, 28, 46 RJ 1726). 4°. Ratio iterum a S. Thoma redditur: « Per baptismum incorporatur aliquis passioni et morti Christi, secundum illud Rom 6,8: Si mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo. Ex quo patet quod omni baptizato communicatur passio Christi ad remedium, ac si ipse passus et mortuus esset. Passio autem Christi ....est sufficiens satisfactio pro omnibus peccatis omnium hominum. Et ideo, ille qui baptizatur, liberatur a reatu totius poenae sibi de­ bitae pro peccatis, ac si ipse sufficienter satisfecisset pro omnibus peccatis suis » (III q. 69 a. 2). Sicque omnia recedunt a veteri homine qui baptizatur, solummodo rema­ nent « poenalitates » peccati originalis. Quia homo per baptismum non restitu­ itur in statum iustitiae originalis, remanent pro hac vita poenalitates hae, concupiscentia, aerumnae, mors, ut in iis inveniamus segetem virtutum, ad uberiorem gloriam capessendam et in omnibus conformia membra simus Capiti nostro, qui sustulit aerumnas et passionem, oboediensque fuit usque ad mortem. c) Collatio gratiae primae et eius comitatus. edicitur ab Ecclesia Trid. sess. VI. cp. 7. « lustificatio.... non est sola pec­ catorum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per volun­ tariam susceptionem gratiae et donorum... In ipsa justificatione cum remissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum cui inseritur, fidem, spem et caritatem » (Denz. 799 s.) — Atqui haec iustificatio seu « translatio ....sine lavacro regenerationis aut eius voto fieri non potest » (ibid. 662 IV. BAPTISMUS. cap. 4), ergo baptismus confert gratiam sanctificantem et comitatun eius: vir­ tutes infusas theologicas et morales et dona etiam Spiritus Sancti. Haec dona iam in baptismo dantur, « non itaque existimandum est, dona Spiritus Sancti esse proprium et specialem effectum sacramenti confirmationis, dona enim sunt pars cuiuslibet justificationis et omni insto adsunt simul cum infusis virtutibus d (Billot I, 281). Etsi per se omnis justificatio regeneratio vocari potest, Ecclesia tali sensu exclusive solummodo iustificationem per baptismum appellat tali nomine, includens in eo totalem remissionem peccatorum et poenarum. « Omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in vera innocentia nova infantia renascatur » (Gelasianum I, XLIV Wilson p. 86). III. pars probatur: baptizatus fit membrum de membro, et quidem: a) Verae Ecclesiae Christi, quae est Catholica, nam charactere accepto, « christianitatem » accipit, i.e. Christo incorporatur, corpus autem eius est Ecclesia unica, quam Dominus instituit: Catholica. « Christianitas » ergo item est unica, quae coniungit cum vero corpore Christi, sc. cum Ecclesia Catholica. Ideo baptismus quilibet, quovis ritu ministratus, etsi in secta quavis haeretica, dummodo sit valide collatus, baptizatum Ecclesiae Catholicae membrum efficit. Ideo omnes infantes in sectis acatholicis baptizati, simpliciter catholici sunt, et solummodo incipiunt haeretici formales esse, si post annos discretionis voluntarie adhaerent haeresi. Si ergo ante hunc actum, qui praesumendus est, si « confirmationem » Protestanticam iam acceperunt, catholice educentur, nulla absolutione a censura opus est. Ecclesia autem etiam in adultos haereticos plenam iurisdictionem retinet, nam charactere Christi insigniti oves sunt etiam contra voluntatem eorum unius gregis Christi. b) Baptizatus servus fit Dei, 1°. per « baptismum enim.... homo deputatur et iuvatur ad vitam christiano more degendam » ut Pius XI. dicit (Casti connubii 1930. Denz. 2238). Ut Triden­ tinum docet, baptizati debitores fiunt « universae legis Christi servandae », et submissi sunt « omnibus sanctae Ecclesiae praeceptis quae vel scripta vel tradita sunt » (Sess. VII. can. 7. et 8. de bapt. Denz. 863,864.). 2°. Fuse continetur haec doctrina in S. Scriptura, Paulo docente Rom 6, 1-22: « Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae am­ bulemus.... et ultra non serviamus ....liberati iam a peccato servi autem facti Deo ». 3°. Traditionis testimonium optime cernitur in liturgica expressione huius facti, quod baptismo quisquis ad Dei servitium sese obligat, quae vocatur « Promissio baptismalis » et in omnibus ritibus, inde fere ab apostolorum tem­ poribus inveniri potest. S. Cyrillus Hierosolymitanus tali modo has renun­ tiationes et promissiones antiquitate venerandas explicat: « Abrenuntio tibi satana et omnibus operibus tuis. Opera satanae quodcunque peccatum est, cui abrenuntiare neccsse est, quemadmodum si tyrannum quis aufugit, prorsus C) Efficientia. 663 arma quoque ipsius abiicit. Omne igitur peccati genus diaboli operibus accensetur. Verumtamen te illud scire oportet, quaecunque illa praesertim formida­ bili hora dicis, in Dei libris scripto consignata haberi. Cum autem igitur contra haec agis aliquid, sicuti transgressor indicaberis (parabates krithesc) » (Cat. mystag. 1,5 PG 33,1069). — Ritus autem « Renovationis promissionum baptis­ matis » in Vigilia Paschae clarissime edicit de his promissionibus, quod illis « olim Satanae et operibus eius, sicut et mundo, qui inimicus est Dei, abrenun­ tiavimus, et Deo in sancta Ecclesia catholica fideliter servire promisimus (OHS. Vig. n. 25). c) Ius accipit baptizatus ad gratias. Triplex quidem ius distingui potest, quod homo in baptismo accipit; ius ad gratias actuales, ius ad cetera Sacramenta, ius ad offerendum sacrificium Missae. 1°. Ius accipit ad gratias actuales, nam homo per baptismum constitutus est, filius Dei formaliter per ipsam gratiam sanctificantem, a. Ita S. Scriptura: 1 Jo 3,1 : « Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus ». Rom 8,17: « Si autem filii et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi ». Atqui filiatio haec adoptiva ius involvit non solum ad heredi­ tatem in se ipsa spectatam, sed et ad media necessaria ad eam consequendam, quae consistunt in gratiis actualibus. — b. Sic quoque S. Traditio, quae optime exprimitur Cone. Milevitano II. can. 4. Ad vitam enim a nobis more christiano agendam requiritur, « ut sciamus, quid appetere et quid vitare debeamus », dein, « ut quod faciendum cognoverimus, etiam facere diligamus », demum ut hoc etiam « valeamus » (Denz. 104). Aliis verbis: requiritur illustratio intellectus, inspiratio voluntatis et vires supernaturales additae voluntati, ut taliter agere, i.e. christiano more vivere, actus supernaturales ponere physice valeamus. — c. Rationem addit autem S. Thomas dicendo: « Per baptismum aliquis incor­ poratur Christo quasi membrum ipsius. Sicut autem a capite naturali derivatur ad membra sensus et motus, ita a capite spirituali, quod est Christus, derivatur ad membra eius sensus spiritualis, qui consistit in cognitione veritatis et motus spiritualis, qui est per gratiae influxum.... Et ideo consequens est, quod baptizati illuminentur a Christo circa cognitionem veritatis et fecundentur ab eo fecun­ ditate bonorum operum per gratiae infusionem » (III q. 69. a. 5.). 2°. Ius accipit baptizatus ad cetera Sacramenta, ita ut iure meritoque vocatur baptismus « Sacramentorum ianua ac fundamentum » (can. 737), seu « vitae spiritualis ianua » (Florent, ad Armenos Denz. 696). Sic verificatur, quod baptizatus, incorporatus Christo, intrare potest per Eum, qui dixit: « Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet » (Jo 10,9). In lumine plenae scientiae Novi Testamenti con­ sideratus hic locus aperit nobis veritatem: qui suscipiendo baptismum incorpo­ ratus est Christo, ille « eiselthê », introierit, i.e. ingressus est in Ecclesiam, « sôthêsetai », salvabitur, salutem aeternam hereditabit et nunc iam incepit per gratiae vitam, kai eiseleusetai », ingredietur in vitam hanc spiritualem « kai exeleusetai » ct egredietur, quod accommodare possumus ad egressum animae christianae ex hac vita, « kai monên heurêsei », pascua inveniet, doctrinae sanctae et alimoniae caelestis in Eucharistia. 664 IV. BAPTISMUS. 3°. Ius accipit baptizatus ad offerendum sacrificium Missae, ut Mediator Dei enuntiat: « Baptismatis enim lavacro generali titulo christiani in Mystico Corpore membra efficiuntur Christi sacerdotis, et charactere qui eorum in animo quasi sculpitur, ad cultum divinum deputantur, atque adeo ipsius Christi sacer­ dotium pro sua conditione participant » (n. 87). Concludamus tractationem nostram de effectibus baptismi verbis pulcher­ rimis S. Basilii Magni·, a Baptismus captivis est redemptionis pretium — debi­ torum condonatio — mors peccati — regeneratio animae — indumentum luci­ dum — sigillum infrangibile — vehiculum ad caelum — regni conciliator — adoptionis donum » (In sanctum bapt. 13,5 RJ n. 968). Litteratura. A. Rebuffet, La régénération baptismale selon S. Thomas d’Aquin, in: Rev. de l’Université d’Ottawa 1955, 73-139. — J. Ciblet, Le baptême, sacrement de l’incorporation à l'Église, in: Lumière et Vie n. 27 (1956) 53-80. — V. B. Tremel, Le baptême, incorporation du chrétien au Christ, ibid. 1956, 81-102. — J. Daniélou, Circoncision et baptême, in: Theol. in Geschichte u. Gegenwart (M. Schmaus), München 1957, 755-776. D) De necessitate baptismi. Tota doctrina apte sequenti thesi complecti potest: THESIS. Sacramentum baptismi necessarium est (1) necessitate medii ad salutem omnibus hominibus in re, (2) etiam infantibus, quod tamen, (3) suppleri potest pro adultis voto baptismi, (4) pro omnibus martyrio. Pars I. probatur: Necessitas medii pro omnibus. a) Adversarii. Pelagiani inepte distinguentes inter regnum caelorum et vitam aeternam, opinabantur baptismum tantum necessarium esse ad intrandum in regnum caelorum. — Zwinglius negabat necessitatem baptismi, non aperte quidem, sed implicite, nam baptismum reputavit externum symbolum tantum. Calvinus necessitatem medii negabat, nam dixit, parvulos etiam sine baptismo salvari, nam filiis fidelium non imputatur peccatum originis (Instit. IV, 16,24.). Henricus Bullinger, Zwinglii successor in civitate Turicensi iam asseruit, satis esse, si maiores fuerint fideles, licet parentes e quibus nati sint, infideles fuissent. b) Vox Ecclesiae. Tridentinum sess. VII. can. 5: « S.q.d., baptismum liberum esse, hoc est, non necessarium ad salutem: A.S. » (Denz. 861). Sanctus Pius X. Lamentabili: « Communitas christiana necessitatem baptismi induxit, adoptans illum tam­ quam ritum necessarium eique professionis christianae obligationes annectens n (Denz. 2042). c) Scriptura probatur necessitas modii ex Jo 3,5: nemo intrare potest sine renascentia ex aqua ct Spiritu Sancto in regnum Dei. Sed locus iste Scripturae in se con­ sideratus non sufficit, nam similis loquendi modus habetur etiam penes Joannem D) Necessitas. 665 6,53, ex quo tamen non sequitur necessitas medii absoluta ad salutem man­ ducandi etiam infantibus carnem et sanguinem Domini. Ideo locus citatus Scrip­ turae tantum testimonio Traditionis roboratus probat necessitatem medii bap­ tismi, quod parte II. probandum est. d) Traditio. Tertullianus Dc bapt. c. 12: « Praescribitur nemini sine baptismo com­ petere salutem, ex illa maxime pronuntiatione Domini qui ait: Nisi natus ex aqua quis erit, non habet vitam » (RJ 306.). S. Cyrillus Hierosol.: n Qui ad aquam descensurus es, ne ad elementi vili­ tatem attende, sed Spiritus Sancti efficacia salutem suscipe, nam sine ambobus salutem consequi non potes. Non ego sum, qui hoc dico, sed D.N.J. Christus, qui huius rei potestatem habet, dicit enim: Nisi quis renatus fuerit... » (Cat. myst. III, 10 RJ n. 811). S. Basilius Magnus: « Israel nisi transisset mare, a Pharaone seiunctus non fuisset, tu quoque nisi per aquam transieris, ab amara diaboli tyrannide non separaberis » (De s. baptisma c. 2. PG 31,427), quod videtur necessitatem medii involvere. Sed necessitas medii maxime probatur eo, quod etiam infantibus necessarius est baptismus ad salutem, infantes enim praecepti non sunt capaces. e) Ratione sic probatur per S. Thomam: « Manifestum est quod nullus potest salutem consequi nisi per Christum... Ad hoc autem datur baptismus, ut aliquis per ipsum rege­ neratus incorporetur Christo, factus membrum ipsius... Unde manifestum est, quod omnes ad baptismum tenentur, et sine eo non potest esse salus homini­ bus » (III q. 68. a. 1.). Pars II. probatur: Necessitas medii etiam pro infantibus. a) Adversarii. Haereses baptismum infantium inutilem putantes etiam hodie valde dif­ fusae sunt, et quia sectae hae, in genere « Baptistae » nuncupatae, doctrinas suas ubique terrarum late sparseque diffundunt et satis exemplarem vitam ducunt, influxus eorum inter Protestantes, imo etiam Catholicos negari non potest. 1°. Primi Baptistae, « Anabaptistae » (Wiedertaufer, ujrakeresztelok) vocati, tempore reformationis primigeniae in Germania exorti (1522 Storch Wittenbergae, 1523 Thomas Münzer in civitate Allstedt) dicebant baptismum parvulorum invalidum esse ideoque adultos rebaptizandos praedicabant. Primus baptismus iteratus collatus est anno 1525. in Helvetia, unde doctrina nova per totum Im­ perium Germanicum diffusa est. Motio haec anabaptistica per decem annos maximam anarchiam involvit perturbavitque statum rerum civilium per polygamiam, communionem bonorum, crudelitates, combustiones monasteriorum et bibliothecarum. Post expugnationem urbis eorum capitalis, Monasterii in West­ phalia, anno 1535. pars eorum moderata sacerdotem Mennonem Simonis in ducem elegit, inde autem Mennonitae vocati, adhuc nostris diebus existunt. 666 IV. BAPTISMUS. 2°. Baptistarum secta etiam in Anglia saec. XVI-o independenter a terra continente exorta est, adultos rebaptizabant et eos solos baptizandos esse autu­ mabant (nunc vocantur « General-Baptists »). — Eodem in regno anno 1640 Londini Richard Blount novam sectam Baptistarum fundavit, qui solummodo adultos baptizandos esse praedicabant et ad validitatem per immersionem. Hi « Baptistae regulares » (Regular-Baptists, seu Particular-Baptists) hodie circiter 33 millionum animas computant, inde ab anno 1905 in associationem mundi confoederati. Nunc iam in multas sectas subdivisi sunt, inter quas maxima est « Discipulorum Christi » (disciples of Christ) ab anno 1832. 3°. Baptismum adultorum profitebantur etiam « Bynsburgenses » seu « Col­ légialités » in Neerlandia (Hollandia) post Synodum Dordracensem (1618-19) exorti, et adhuc existentes. 4°. Neobaptistae (Neutaufer, uj-baptistak) vocantur ii, quorum sectam Samuel Frohlich in Helvetia 1835 fundavit, inde ct « Frohlichiani » nuncupati, qui praeter doctrinam « baptisticam n indolem etiam eschatologicam et chiliasticam prae se ferunt. Haec secta hodie quoque viget etiam in Statibus Unitis Americae, ubi « Apostolica Christiana Ecclesia » appellari vult (Apostolic Christian Church). — Ex hac secta exorta et ulterius evoluta est secta « Naza­ renorum », fundata 1840. a duobus opificibus Hungaricis, fratribus Hemsey, baptismum adultorum per immersionem docentes, insuper juramentum et ser­ vitium militare recusantes — (K. Algennissen LfThk 2. ed. I. 1957, 1229-32). 5°. Independenter ab his sectis in America Septentrionali exorta est anno 1845. secta « Adventistarum », (pii maximam propagationem fere ubique ef­ ficiunt, docentes praeter baptismum adultorum adventum Christi proximum esse, profitentes chiliasmum seu regnum Domini terrenum millenare, sanctifica­ tionem Sabbati, abstinentiam a carnibus suinis et potionibus alcoolieis incul­ cantes. — (K. Algermissen LfThK 2. ed. L 1957, 161-4). 6°. Modernistae aliqui impudenter asseruerunt quod usus conferendi bap­ tismum infantibus fuit solummodo evolutio disciplinaris (cf. Prop. 43. a Pio X. damnatam inferius). b) Vox Ecclesiae Trident, sess. VII. can. 13. « S.q.d., parvulos, eo quod actum credendi non habent, suscepto baptismo inter fideles computandos non esse, ac propterea, cum ad annos discretionis pervenerint, esse rebaptizandos, aut praestare omitti eorum baptisma, (piam cos non actu proprio credentes baptizari in sola fide Ecclesiae: A.S. » (Denz. 869). — Quo canone respondetur difficultati quae forsan exoriri possit e Sess. VI. cp. 7. « per voluntariam susceptionem gratiae », quod ad adidtos tantum referendum est, uti ex hoc canone cerni potest. Sanctus Pius X. « Lamentabili ». Prop. 43. damnata: « Usus conferendi bap­ tismum infantibus evolutio fuit disciplinaris, quae una ex causis exstitit, ut sacramentum resolveretur in duo, in baptismum scilicet et poenitentiam » (Denz. 2043). c) S. Scriptura in genere necessitatem baptismi generalem dicit, neminem excipiendo. — Commendare videtur paedobaptismum Coi 2,11-12: « Circumcisi estis circum- D) Necessitas. 667 cisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo », sed circumcisionem praecise infantes octo dierum accipiebant, si ergo hi exclusi essent, minus recte vocaretur baptismus u peritomê ton Christou ». Id autem, quod de verisimilitate paedobaptismi e S. Scriptura adhuc iure affertur, sensu stricto non est argumentum scripturisticum, sed argumentum historicum traditionis. Nam: d) Traditio potens allegari potest pro usu baptizandi infantes, inde a I. saeculo. Praeser­ tim investigatio J. Jeremias hoc ostendit (Die Kindertaufe in den ersten vier Jahrhunderten, Gottingen 1958). 1°. Primum quidem Apostolorum praxis videtur paedobaptismum exer­ cuisse. Cornelius centurio Caesareae Petrum et socios eius α expectabat convo­ catis cognatis suis (tous syngeneis autou) et necessariis amicis... Et Cornelius ait... Nunc ergo omnes nos (pantes hemeis) in conspectu tuo adsumus audire omnia... Et iussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi » (Act 10,24. 33. 48). — Similiter Act 16,14 s. Lydia, « porphyropolis », purpuraria i.e. qui purpura venditat, Philippis « aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo, cum autem baptizata esset et domus eius (kai ho oikos autês)... ». In domo eius sine dubio debebant esse etiam infantes, qui ergo baptizati sunt, — Act 18,8 autem Crispus, archisynagogus Corinthii « credidit Domino cum omni domo sua (syn holô tô oiko autou) et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur », ubi tota domus item de infantibus quoque intelligi com­ mendatur. — Simili modo loquitur S. Paulus de alio Corinthiaco: « Baptizavi autem et Stephanae domum... » (1 Cor 1,16). Parvulorum baptismus tota aetate ante Constantinum Magnum in usu fuit, dilatiobaptismi ad aetatem adultiorem incognita, (Jeremias p. 56), solum saec. IV. hoc multi fecerunt, postea iterum praxis paedobaptismi invaluit (cf. Theol. Rev. 1959, 232-4). 2°. lavacro perunt, tismum Praxis coaetanea iudaeorum quoque fuit « baptizare », i.e. « tebila », participari inhere infantes Proselytarum, qui circumcisionem non acce­ ut Jeremias ostendit, unde iure fit conclusio analogiae ad paedobap­ christianum eodem tempore. 3°. Quod versus 69-70 post Chr. natum infantes reoera baptizabantur, demonstratur exemplo S. Polycarpi, qui anno 156 dixit, se per 86 annos servi­ visse Christo, quod aliter intelligi non potest, nisi quod iam aetate infantili baptizatus est. 4°. Eodem tempore Hermas adeo necessarium putavit baptismum, quod docuit apostolos post mortem descendisse in inferos, ut eos, qui ante eos mortui sunt, signarent verbo, cum iis descendebant in fontem et rursus ascendebant (Poimen, Simii. IX.). 5°. S. Irenaeus clare enuntiat principium: Jesus omnes homines sine excep­ tione vult salvos fieri: « Omnes venit per semetipsum salvare, omnes, inquam, qui per Eum renascuntur in Deum,: infantes et parvulos, et pueros, et iuvenes et seniores » (Adv. haer. II, 22, 4 RJ n. 201). Enumeratio perfectior non pos­ set esse. 658 IV. BAPTISMUS. 6°. Idem principium saeculo III-o ineunte inveniri potest apud Tertul­ lianum, qui dein pruritu innovationis seductus, commendat « cunctationem bap­ tismi », eo indicans, se innovare velle: « Praescribitur nemini sine baptismo competere salutem, ex illa maxime pronuntiatione Domini, qui ait: Nisi quis renatus fuerit.... Pro cuiusque personae condicione ac dispositione etiam aetate, cunctatio baptismi utilior est, praecipue tamen circa parvulos » (De bapt. 18,10 PL 1, 1221.). 7°. Origenes circa 240 paedobaptismum simpliciter institutum reputat apostolicum: «Ecclesia ab apostolis traditionem suscepit etiam parvulis baptismum dare. Sciebant enim illi, quibus mysteriorum secreta commissa sunt, divinorum, quod essent in omnibus, genuinae sordes peccati, quae per aquam et Spiritum Sanctum ablui deberent » (In ep. ad Rom. 5,9 RJ n. 501). — Usum hunc cons­ tantem esse Ecclesiae, clarissime prodit: « Baptisma Ecclesiae pro remissione peccatorum datur, secundum Ecclesiae observantiam etiam parvulis baptismum dari, cum utique si nihil esset in parvulis, quod ad remissionem deberet, et indulgentiam pertinere, gratia baptismi superflua videretur » (In Levit, hom. 8,3 RJ n. 496). — Origenes iam clare cognovit, baptismum parvulorum neces­ sarium esse propter peccatum originale, quod dein Patres posteriores uno ore docebant. Sic: 8°. S. Cyprianus dicens: « ...prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit n (Ep. 64,5 RJ n. 586). 9°. Similiter saepe S. Augustinus, e.gr.: « Quisquis dixerit, quod in Christo vivificabuntur etiam parvuli, qui sine sacramenti eius participatione de vita exeunt, hic profecto et contra apostoli praedicationem venit et totam condemnat Ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis parvulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur aliter eos in Christo vivificari omnino non posse n (Ep. 166,7,21 RJ n. 1439). Sic saepe aliis quoque in locis. e) Ratione quoque probari potest, infantes baptizandos esse necessitate medii, nih.ilque huic obstare. Nam: 1°. Voluntas Dei salvifica universalis etiam ad eos se extendit. Sed « ipsis non potest alio remedio subveniri, nisi per Sacramentum baptismi » (Florentin. Decr. pro Jacobitis, Denz. 712). Ergo evidenter possunt et debent baptizari. — Minor probatur a S. Thoma per celebrem casum pueri, qui in deserto natus baptizari non potest et num talis salvari possit per fidem parentum. Ad quem casum S. Doctor sic: « Ab illa damnatione, quam humanum genus incurrit propter peccatum primi parentis, nullus potest liberari nisi per Christum... ita sc. ut ei incorporetur, sicut capiti membrum. Hoc autem tripliciter fieri potest. Primo per susceptionem baptismi... Secundo per sanguinis effusionem propter Christum... Tertio modo per fidem et dilectionem... Manifestum est autem, quod in pueris nondum habentibus usum rationis non potest esse motus fidei et dilec­ tionis aut propositum suscipiendi baptismum... Et sic patet, quod puer in deserto moriens sine baptismo salutem non consequitur » (Quodl. 6. a. 4). — Paulo aliter probatur minor: a Pueri non sunt capaces motus liberi arbitrii et ideo moventur a Deo ad justitiam per solam informationem animae ipsorum. Hoc D) Necessitas. 669 autem non fit sine Sacramento, quia sicut peccatum originale, a quo iustifîcantur, non propria voluntate ad eos pervenit, sed per carnalem originem, ita etiam per spiritualem regenerationem a Christo in eos gratia derivatur » (I-II q. 113. a. 3. ad 1). 2°. Baptismo parvulorum non obstat, quod non possunt habere fidem et intentionem. Baptismus etenim ad salutem non est necessarius e rerum natura, sed e positiva voluntate Dei. Atqui Deus, uti e revelatione scimus, voluit par­ vulos post promulgationem Evangelii praecise salvari per Sacramentum baptismi. 3°. Non obstat paedobaptismo, quod parvuli iam ut tales obligari possunt pro tota sua vita. Hoc Ecclesia definivit: Trident, sess. VII. can. 14: « S.q.d.. huiusmodi parvulos baptizatos, cum adoleverint, interrogandos esse, an ratum habere velint, quod patrini eorum nomine, dum baptizarentur, polliciti sunt, et ubi se nolle responderint, suo esse arbitrio relinquendos, nec alia interim poena ad christianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistiae aliorumque Sacramen­ torum perceptione arceantur: A.S. » (Denz. 870), contra Erasmum, qui hanc sententiam protulit. — At immerito, nam ratione theologica ostendi potest, quod revera parvuli obligari possunt ad vitam christianam. a. Infantes enim iure naturae observare tenentur pacta, quae eorum paren­ tes vel tutores in eorum utilitatem temporalem inierunt. A fortiori ergo servare tenentur pactum baptismi, quod pro observatione iugi suavis et oneris levis vitam aeternam eis procurat. b. Etiam leges civiles parvuli suscipiunt ipsa nativitate, et eas observare tenentur, etsi interdum valde durae esse possunt et ubique terrarum etiam in aliquibus casibus vitae sacrificium quoque exigant: a fortiori ergo ligari possunt lege divina positiva, quae omnes homines obligat in ordine gratiae. c. Lex Mosaica parvulis octo dierum circumcisionem praescribens institu­ tione divina positiva vigebat, ad utilitatem parvulorum quibus statum gratiae procurabat. Hac lege circumcisionis per totam vitam obnoxius erat Legi Mosaicae satis durae, et hoc e voluntate divina. A fortiori ergo circumcisio spiritualis, baptismus nimirum, voluntate positiva Dei obligatorius potest esse pro parvulis, quibus salutem confert et multo mitius iugum imponit ac Mosaica circumcisio (Hurter III, 281 s.). Pars III. probatur: votum baptismi supplet Sacramentum. Baptismus pro adultis suppleri potest per actum caritatis perfectae, qui actus necessario in se includere debet votum baptismi. Votum est desiderium efficax baptismi suscipiendi, hoc est votum explicit um, si autem quis non cogno­ vit obligationem baptismi, haberi potest votum implicitum baptismi; i.e. si cognosceret hanc obligationem qua voluntatem Dei, hanc susciperet. lustificatio per caritatem perfectam effecta semper in ordine gratiae Novae Legis includit votum baptismi saltem implicitum, ideo iure vocatur etiam simpliciter « votum baptismi » vel « baptismus Spiritus » Sancti scilicet, vel alia voce α baptismus Flaminis » (flamen = flatus, idem ac « spiritus »). — Per baptismi votum, seu per baptismum Flaminis remittitur reatus culpae et reatus poenae aeternae et infunditur gratia, sed: tota poena temporalis non remittitur, character non imprimitur, nullum ius habet ad Sacramenta recipienda et non fit membrum Ecclesiae. 670 IV. BAPTISMUS. a) Vox Ecclesiae. Trident, sess. VI. cap. 4: « ...quae quidem translatio post Evangelium promulgatum sine lavacro regenerationis aut eius voto fieri non potest » (Denz. 796). Doctrina includitur etiam in damnatione propositionis 31. Midi. Baii quae sic sonat: « Caritas perfecta et sincera, quae est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, tam in catechumenis, quam in poenitentibus potest esse sine remissione peccatorum » (Denz. 1031). b) Scriptura dilucide praedicat caritatem perfectam hominem justificare: Jo 14,21.23: « Qui diligit me, diligetur a Patre meo... Si quis diligit me, sermonem meum sonabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus ». — Factum autem justificationis ante baptismum Scriptura evidenter enarrat in casu Cornelii centurionis, qui antequam baptizaretur, iam α cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum » (Act. 10,44). c) S. Traditio semper doctrinam hanc professa est, sufficit invocare testes — ut S. Ber­ nardus dixit: duas columnas, Ambrosium et Augustinum. 1°. Ambrosius in oratione funebri Valentiniani II. imperatoris haec dixit: « Audio vos dolere quod non acceperit Sacramenta baptismatis.... Atqui etiam duduin hoc voti habuit, ut, et antequam in Italiam venisset, initiaretur et proxime baptizari se a me velle significavit et ideo prae ceteris causis me accersendum putavit. Non habet ergo gratiam, quam desideravit?... Et unde illud est? lustus quacunque morte praeventus fuerit, anima eius in requie erit... Qui habet Spiritum tuum, quomodo non accepit gratiam tuam? » (De obitu Valentiniani 51.52. RJ n. 1328). 2°. Augustinus autem in libro De baptismo contra Donatistas haec scripsit: « Nec ego dubito catechumenum catholicum divina caritate flagrantem haeretico baptizato anteponere... Melior enim centurio Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato. Iste enim et ante baptismum Sancto Spiritu impletus est. ille et post baptismum immundo spiritu inflatus est... Quibus rebus omnibus ostenditur aliud esse sacramentum baptismi, aliud conversionem cordis, sed salutem hominis ex utroque compleri, hoc si unum horum defuerit ideo putare debemus consequens esse, ut et alterum desit... complente Deo, quod non ex voluntate defuisset, cum vero ex voluntate alterum horum defuerit, reatu ho­ minem involvi » (1. IV, 21. et 25. PL 43,172 - RJ n. 1629. et 43,176). Pars IV. probatur: martyrium supplet baptismum pro omnibus. a) Vox Ecclesiae. Martyrium salvare etiam non baptizatos, imo parvulos quoque, doctrina est Ecclesiae, quae nunquam fuerit impugnata, ideoque nunquam definita. Dici tamen potest doctrinam hanc esse de fide catholica, non solum theologice cer­ tam (Lercher p. 142), nam Ecclesia magisterio suo ordinario docet hanc effica­ ciam martyrii. Hoc uberrime patet inspectis catechismis omnibus, luculenter il­ lustratur sermonibus et scriptis Patrum ct omnium concionum in honorem e.gr. Sanctorum Innocentium habitorum, circa quos nunquam inquisivit Ecclesia, D) Necessitas. θ71 num circumcisi fuerint necne, sed coluit et colet eos in utraque Ecclesia, oc­ cidentali et orientali, quia sanguis eorum pro Christo fusus est. — Tridentinum non enumerat martyrium, imo apparenter videtur id excludere, quando loquitur dc mediis justificationis procurandae in Prooemio sessionis VIL: α Ad consum­ mationem salutaris de justificatione doctrinae... consentaneum visum est de sanctissimis Ecclesiae sacramentis agere, per quae omnis vera iustitia vel incipit, vel coepta augetur vel amissa reparatur » (Denz. 843 a.). Ilis autem nullo modo voluit doctrinam constanter professam exludere, sed Concilium de mediis ordinariis loquens noluit martyrium ut medium extraordinarium, raro usitatum et effectum solummodo per privilegium divinum producens memorare, quod insuper a nemine impugnabatur. b) Sacra Scriptura clarissime affirmat martyrium perducere in regnum coelorum. Sic absoluta habetur promissio Christi: qui usque ad amissionem vitae confessus est eum, salvabitur, nulla adiecta restrictione de baptismo. Mt. 10,39: a Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam ». — Lc 9,24: a Qui enim voluerit animam suam (i.e. personam suam terrenam) salvam facere, perdet illam, nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. Quid enim proficit homo si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat? Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis eru­ bescet, cum venerit in maiestate sua et Patris et angelorum n; Jo 12,25: a Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam ». — Omnes hi loci Scripturae per unanimem Traditionem semper intelligebantur de mar­ tyrio. c) Traditio enim luculentissime demonstrat doctrinam, martyrium gratiam primam conferre, delere peccata et omnes poenas, ita ut sive baptizatus sit, sive non, sive in statu gratiae fuit sive non, per martyrium statim in coelum recipitur. Martyrium, ut patet, supponit saltem attritionem, quae utique adest, nam volun­ tarie suscepit cruciatus et mortem pro Christo. Ut enim testimonia de martyrio recte intelligi possint, genuina notio Christiana martyrii prae oculis habenda est. Ut breviter recolamus alibi dicta, ad martyrium pertinet: 1. mors secuta, etsi non statim, ex aliquo cruciatu, 2. « martyres non poena, sed causa facit » : i.e.ii. qui ex odio fidei perimuntur, sunt tantum martyres, etsi alia causa praeten­ deretur, 3. « martyr non repugnat », ideo milites Crucigeri non sunt martyres etsi pro vera fide mortui sint dimicando. Tali martyrio coronati statim in coelum evolant, etsi nondum baptizati fuissent: haec est doctrina, quam Traditio sem­ per professa est. 1'. Melito Sardensis versus 180 clare edicit: « Duo sunt remissionem pec­ catorum praebentia: passio propter Christum et baptismus » (allegatum a Ler­ cher p. 145). 2°. In Passione Perpetuae et Felicitatis vocatur martyrium « baptisma Se­ cundum », in quo includitur vis eius remissiva. 3°. Origenes post 244 enuntiavit: « Audi nunc, quantae sint remissiones pec­ catorum in evangeliis. Est ista prima, qua baptizamur in remissionem peccato­ rum, secunda remissio est in passione martyrii » (In Levitic. hom. 2,4 RJ 493). 672 IV. BAPTISMUS. 4°. Tertullianus manifeste prodit doctrinam catholicam: «Est quidem et nobis secundum lavacrum, unum ct ipsum sanguinis scilicet.... Hic est baptis­ mus, qui lavacrum et non acceptum repraesentat, et perditum reddit n (De bapt. 16. RJ n. 309). Repraesentat, i.e. vices eius supplet, si baptismus collatus non fuerit, si autem in peccati statu fuerit martyr, tunc « reddit « baptismi ef­ fectum: remissionem peccatorum. 5°. S. Cyprianus in Exhortatione martyrii scribit statim sequi effectum mar­ tyrii: glorificationem caelestem, dicens: « Ne vereamur occidi, quos constet, quando occidimur, coronari » (Ep. 56,3, Kirch Enchiridion fontium hist. eccl. ant. n. 285). Simili modo locuti sunt Martyres Scilitani, anno 180. Nartzalus e.gr. dixit: « Hodie martyres sumus in coelis: Deo gratias »! (Kirch n. 74). 6°. E Patribus aliorum saeculorum sufficiat allegare S. Chrysostomum, qui in homilia de martyre Luciano edixit: « Nec miremini, quod baptismum mar­ tyrium nuncupavi: nam et hic Spiritus cum multa advolat ubertate ac peccato­ rum abolitio et animae fit purgatio quaedam mirabilis ac stupenda, et quemad­ modum ii baptizantur aquis, ita qui martyrium patiuntur, proprio sanguine abluuntur » (RJ 1139). — S. Augustinus autem simili modo loquitur: « Quicun­ que etiam non percepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriun­ tur, tantum illis valet ad dimittendum peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis » (De civ. Dei 13,7 RJ 1759). — S. Gennadius versus 470 comparationem instituens inter baptismum aquae et sanguinis dicit: « Baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, martyr coram persecutore; ille post confessionem aspergitur aqua, hic sanguine; ille per impositionem manus pontificis recipit Spiritum Sanctum, hic templum efficitur Spiritus Sancti » (Lib. de eccl. dogmatibus c. 74). e) Rationes afferuntur a S. Thoma pro baptismo sanguinis. « Baptismus aquae efficaciam habet a passione Christi et a Spiritu Sancto... Passio Christi operatur quidem in baptismo aquae per quamdam figuralem repraesentationem, in baptismo autem flaminis vel poenitentiae per quamdam affectionem, sed in baptismo sanguinis per imitationem operis. Similiter etiam virtus Spiritus Sancti operatur in bap­ tismo aquae per quamdam virtutem latentem, in baptismo autem poenitentiae per cordis commotionem, sed in baptismo sanguinis per potissimum dilectionis et affectionis fervorem » (III q. 66 a. 12). — Cur habeat martyrium hanc vim supplendi baptismi effectum, declaratur sic: « Tanto magis ostenditur aliquis aliquam rem amare, (pianto pro ea rem magis amatam contemnit et rem magis odiosam eligit pati. Manifestum autem est, quod inter omnia alia bona praesen­ tis vitae maxime amat homo ipsam vitam et e contrario maxime odit ipsam mortem... Et secundum hoc patet, quod martyrium inter ceteros actus humanos est perfectius secundum suum genus, quasi maximae caritatis signum, see. illud Jo 15, 13: « Maiorem caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis » (II-II q. 124. a. 3). Litteratura. , Bisi, De baptismo parvulorum in primitiva Ecclesia, Roma 1870. — W. Hellmann. Wertschàtzung des Martyriums ais eines Rcchtfertigungsmittels in der altchristlichen Kirche, Br< au 1912. — ]. B. Umherg, Kajetans Lehre von der Kinderersatztaufe auf dem Trienter Konz in: ZlkTh 1915, *152-464. — V. Lanr/graf, Kindertaufe und Glaube in der Frühscho- E) Personae sacram. 673 iastik, in: Gregorianum 1928, 337-372. — P. Horger, Concilii Trident ini dc necessitate baptismi doctrina, Roma 1942. — P. Gumpel, Unbaptized infants: May they be saved? in: Downside Review 1954, 339-458. — M. Diekhans, Das Schicksal der ungetauften Kinder, in: Theol. u. Glaube 1955, 412-422. — Neue Arbeiten fiber das Schicksal der ungetauft verstorbenen Kinder, in: Herder Korrespondenz 1955, 458-464. — L. Renwart, Le baptême des enfants et les limbes. — λ propos d’un document pontifical récent, in: Nouv. Rev. théol. 1958, 449-467. — J. Jeremias, Die Kindertaufc in den ersten vier Jahrhunderten, Gottingen 1958. — Ch. Journet, La volonté divine salvifique sur les petits enfants, Bruges 1958. E) De personis sacramcntalibus baptismi. Agendum est 1. de ministro baptismi, dein 2. de subiecto baptismi, demum 3. de patrinis baptismi. 1. Dc ministro baptismi. THESIS. Minister (1) ordinarius baptismi sollemnis est sacerdos, respective parochus, (2) extraordinarius est diaconus, (3) in baptismo autem necessitatis est quicumque homo. I. et II. pars theol. certa e legislatione Ecclesiae, III. de fide. Pars I. probatur: minister ordinarius est sacerdos, resp. parochus. Ratione modi, quo baptismus administratur, habetur baptismus sollemnis, qui cum omnibus ritibus ab Ecclesia praescriptis ministratur, et habetur baptis­ mus necessitatis seu privatus, si in mortis periculo ea tantum ponantur, quae sunt ad baptismi validitatem necessaria (can. 759 § 1.). a) Lex Ecclesiae de ministro ordinario. Can. 738. § 1: «Minister ordinarius baptismi sollemnis est sacerdos, sed eius collatio reservatur parocho vel alii sacerdoti de eiusdem parochi vel Ordi­ narii loci licentia, quae in casu necessitatis legitime praesumitur ». 1°. k Est sacerdos n: quod constat e perpetua praxi Ecclesiae, «cui ex officio competit baptizare » (Florent. Decr. de Armenis Denz. 696). Ratio est, quia sacerdos habet ius et potestatem ad Eucharistiam conficiendam, et in eo statu ponitur, quod possit fieri curator animarum, proinde ordinatione sua ius accipit ad baptismum ministrandum, quo Sacramento ius ad Eucharistiam sumendam largitur. 2°. « Collatio reservatur parocho »: ratio est, quod administratio Sacramen­ torum ad munera propria curatorum animarum pertinet, Ecclesiae autem incor­ porare aliquem est primus gressus quo homo fit membrum Ecclesiae et quidem determinatae dioecesis et paroeciae. I 1 3°. « In casu necessitatis » licentia parochi legitime praesumitur. Neces­ sitas haec fere eadem censetur, quae ad baptismum necessitatis requiritur. In nostris regionibus christianis ista necessitas est periculum mortis, in locis mis­ sionum autem etiam absentia parochi vel difficultas eum adeundi. Haec neces­ sitas contingere potest etiam in regionibus christianis, suppositis extraordinariis adiunctis. 43. - Radô, Ench. Liturgicum. 674 IV. BAPTISMUS. b) Qui sint subiecti parocho quoad baptismum, declarat lex Ecclesiae: Can. 738 § 2: « Etiam peregrinus a parocho proprio in sua paroecia sollemniter baptizetur, si id facile et sine mora fieri potest, secus peregrinum quilibet parochus in suo territorio potest sollemniter bap­ tizare ». — Can. 739: « In alieno territorio nemini licet, sine debita licentia, baptismum sollemnem conferre ne sui quidem loci incolis ». 1°. « A parocho proprio » debet peregrinus baptizari iuxta legem, debet ergo se conferre, vel afferri, si infans sit, in paroeciam propriam. Parochus autem extra suum territorium non potest baptizare, e.gr. in clinica, ubi natus est suus subditus, si clinica ad aliam paroeciam pertinet, a fortiori non alius sacerdos, qui in omni casu licentia indigebit. 2°. « Si id facile et sine mora fieri potest »: nam baptismus est Sacramen­ tum maxime necessarium ad salutem. Causae ergo esse possunt, ne proprius parochus baptizet suum subditum: si paroecia longe distet, si infanti vitae periculo esset iter longinquum, vel si baptismus ideo diutius differri deberet, quod iam aliquot dies intelligi debet. Recte dicitur, quod hoc fere semper ac­ cidere potest, si mater in sanatorio seu clinica parturit (Merkelbach n. 137,2 et Schôllig p. 25). In hoc casu parochus baptizans baptismum in suo libro adnotat. dein certiorem facit etiam parochum, cuius subditus baptizatus est (can 778). 3°. Quod ergo oagos attinet, parochus eorum proprius est, in cuius ter­ ritorio iuxta can. 94. «actu commorantur». 4°. Quod adultos attinet, minister baptismi eorum ordinarius est secundum legem — uti videtur directivam — Ecclesiae: Ordinarius loci: « Adultorum baptismus, ubi commode fieri possit, ad loci Ordinarium deferatur, ut, si voluerit, ab eo, vel eius delegato, sollemnius conferatur » (can. 744). Ratio est, ut ubi baptismus adultorum rarior est ipse Ordinarius vel eius delegatus Sacramentum cum sollemnitate administret (Schollig 27). « Verba ista temperate sunt posita, ut potius quam praeceptum, continere videantur votum quod ipse Ordinarius complere potest statuto, quo baptismum adultorum sibi reservet » (Vermeersch p. 184). Pars II. probatur: Extraordinarius minister est diaconus. Lex Ecclesiae: Can. 741: «Extraordinarius baptismi sollemnis minister est diaconus, qui tamen sua potestate ne utatur sine loci Ordinarii vel parochi licentia, insta de causa concedenda, quae, ubi necessitas urgeat, legitime praesumitur ». 1°. « Sua potestate » utitur diaconus quando baptizat, nam in ordinatione dictum est ei: « Diaconum oportet ministrare ad altare, baptizare et praedi­ care ». Ideo si etiam sine insta causa et licentia conferret baptismum sollemnem, graviter quidem peccaret, sed non fieret irregularis, nam non usurpavit ordinem, sed suam potestatem exercuit. 2 . * Iusta de causa n est concedenda licentia, non ergo gravis causa as­ signatur, ut de communione administranda per diaconum (can. 845 § 2). Insta causa esse potest: si parochus vel sacerdos infirmetur, si concionem habendam praeparet, audiendis confessionibus occupatus fuerit, etiam si diaconus infantem Ej Personae sacram. 675 sibi proxime coniunctum vellet baptizare « pro solalio » (Vermeersch n. 213.), immo forte etiam aliquoties ad ordinem suum exercendum. 3°. Ritus, si diaconus baptizet, idem est ac si sacerdos administret baptis­ mum, excepta stola transversa. Uti debet sale a sacerdote benedicto (Rit. Rom.), deficiente sale benedicto, omittere debet hanc caeremoniam (C. Rit. 10 feb. 1888 d 3684 et Moretti I. n. 163). Pars III. probatur: quicimquc valide baptizare potest. a) Vox Ecclesiae. 1°. Cone. Lateranse IV. ep. 1: «Sacramentum vero baptismi... tam par­ vulis. quam adultis in forma Ecclesiae a quocunque rite collatum proficit ad salutem » (Denz. 430). 2°. Cone. Florent. Decr. pro Armenis: « Minister huius Sacramenti est sacerdos, cui ex officio competit baptizare. In causa autem necessitatis non solum sacerdos vel diaconus, sed etiam laicus vel mulier, immo etiam paganus et haereticus baptizare potest, dummodo formam servet Ecclesiae et facere intendat, quod facit Ecclesia » (Denz. 696). 3°. Professio fidei Orientalibus a Benedicto XIV. praescripta: « Item bap­ tismum esse necessarium ad salutem ac proinde, si mortis periculum immineat, mox sine ulla dilatione conferendum esse, et a quocunque et quandocunque sub debita materia et forma ct intentione collatum esse validum n (Denz. 1470). b) S. Traditio quoque semper baptismum a quocunque in casu necessitatis licite conferri posse dixit, etsi non defuerunt, qui baptismum per mulierem collatum vetabant, etsi non certo constet num eum etiam invalidum habuerint, nam quaedam feminae haereticae sibi potestatem sacerdotalem vindicabant. 1°. Tertullianus e.gr. haec dicit: « Dandi quidem habet ius summus sacer­ dos, qui est episcopus, dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate, propter Ecclesiae honorem, (pio salvo salva pax est. Alioquin etiam laicis ius est » (De bapt. 17). 2°. S. Hieronymus: « Sine chrismate et episcopi iussione neque presbyter neque diaconus ius habet baptizandi. Quod frequenter si tamen necessitas cogat, scimus licere etiam laicis » (Dial, contra Luciferianos 9. R.J n. 1359). 3°. S. Augustinus: « Quamquam etsi laicus aliqua pereuntis necessitate compulsus dederit... nescio utrum quisquam pie dixerit, esse repetendum. Nulla enim cogente necessitate si fiat, alieni muneris usurpatio est, si autem necessitas urgeat, aut nullum, aut veniale delictum est. Sed et si nulla necessitate usur­ petur, et a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit, non potest dici non datum, quamvis recte dici possit illicite datum » (Contra epistulam Parmeniani II, 13, 29 RJ n. 1618). Normae pastorales quoad baptismum necessitatis. a) Baptismus talis in mortis periculo conferri potest, « si conferatur a ministro, qui nec sacerdos sit nec diaconus, ea tantum ponantur, quae sunt ad 676 IV. BAPTISMUS. baptismi validitatem necessaria; si a sacerdote vel diacono, serventur quoque, si tempus adsit, caeremoniae, quae baptismum sequuntur » (can. 759 § I). b) Baptismus talis non sollemnis, n potest a quovis ministrari, servata debita materia, forma et intentione » (can. 7-12 § 1). « Λ quovis » homine ergo potest talis baptismus dari: sive viro, sive femina, sive catholico, sive haeretico, vel infideli, puero vel ab adulto. Excluduntur quoad liceitatem tantum: ambo paren­ tes: a Patri aut matri suam prolem baptizare non licet, praeterquam in mortis periculo, quando alius praesto non est, qui baptizet n (can. 742 § 3.). Ratio est, quod non decet, quod eadem persona corporaliter et simul spiritualiter habeat paternitatem, insuper patrinus supplere debet vices parentum, si deficiant. At — ut Veimeersch monet — haec ratio gravem obligationem non videtur indu­ cere, et si parens magis peritus sit in baptizando, poterit, ut saluti prolis melius consulat, ipse potius, quam minus idoneus infantem baptizare (p. 193). c) « Quatenus fieri potest, adhibeantur duo testes vel saltem unus, quibus baptismi collatio probari possit » (can. 742. § 1). — Nam probari debet baptismi validitas, ideo parocho obligatio incumbit, quando caeremonias supplere debet, investigationem instituere. Interrogationes hae commendantur: 1°. Quis baptizavit? Quia persona anxia, vel persona quieta aliter ac aliter iudicari debet, ideo interrogandum: 2°. Num baptizans valde commotus et perturbatus fuerit? « In quibus ob repentini casus periculum omnia festinanter et perturbate agenda erant, facilius est dubitandi locus » (Merkelbach n. 141,3). 3°. Quoad materiam: Quomodo baptizasti? Quid infudisti? Scire enim debet, quam aquam et quantam et ubi effuderit. 4°. Quoad formam: Etiam locutus es aliquid ad baptismum? Quid dixisti? Audiri potuit, quod dixisti? 5°. Quoad simultaneitatem materiae et formae: Quando dixisti hoc? Post infusionem vel ante eam? 6°. Intentio recta praesumi potest, nisi specialis adsit causa dubii. Cete­ rum, si aliquod dubium remaneret, sub conditione baptizari debet. d) Rectus ordo ministrorum eligendorum est hic: « Si adsit sacerdos, dia­ cono praeferatur, diaconus subdiacono, clericus laico et vir feminae, nisi pudoris gratia deceat feminam potius quam virum baptizare vel nisi femina noverit melius formam et modum baptizandi » (can. 742 § 2.). — In praxi saepe medici et obstetrices et sorores sanitariae ad tale baptismum necessitatis adhibentur, ideo « curet parochus ut fideles, praesertim obstetrices, medici et chirurgi, rectum baptizandi modum pro casu necessitatis probe ediscant » (can. 743). e) Post baptismum, si baptizatus supervixit, « caeremoniae quae in baptismi collatione praetermissae quavis ratione fuerint quamprimum in ecclesia sup­ pleantur », (can. 759 § 3.). Si autem in « priore baptismo adhibitae sunt, repeti aut omitti possunt », in casu e.gr. si sacerdos vel diaconus caeremonias postbaptismales in baptismo necessitatis iam dhibuit (can. 760). E) Personae sacram. (FFî 2. De subiecto baptismi. Principium generale est: « Sublectum baptismi est omnis et solus homo viator, nondum baptizatus n (can. 745 § 1). Omnis homo, nam sic sonat praecep­ tum Domini, ut omnes gentes baptizentur, solus homo viator, nam mortui iam non sunt in statu viae ideoque Sacramenta suscipere non possunt. Nunc autem singulae classes baptizandorum investigandae sunt, eo ordine, ac in Codice luris Canonici adducuntur. a) Baptismus infantium catholicorum. 1°. Infantium nomine venit iuxta can. 88 § 3: septennium, dicitur infans vel parvulus et censetur autem septennio, usum rationis habere praesumitur ». amentes ab infantia, in quavis aetate constituti » (can α Impubes, ante plenum non sui compos, expleto « Eisdemque accensentur 745 § 2. nr. 1). 2°. Lex autem fundamentalis de infantibus est can. 770: « Infantes quam­ primum baptizentur, et parochi ac concionatores frequenter fideles de hac gravi eorum obligatione commoneant ». Quid sit « quamprimum », quaeritur ab auc­ toribus. Est aliquod tempus in se indeterminatum, principium autem est, quod sine iusta causa — ex negligentia vel languescente fide — cum periculo speciali infantis grave peccatum esset dilatio baptismi. Ut Merkelbach putat grave esse posset dilatio per mensem, aut forsan per 10-15 dies, ac etiam per tempus brevius (n. 148). Etsi tempus tam accurate determinari non potest, revera dici non licet dilationem etiam notabilem non esse grave peccatum, nam voluntas Ecclesiae clarissima est. Ideo pessime faciunt ii, qui nimio fervore ducti anti­ quitatem restituendi dc aliquo catechumenatu puerorum somniantur et baptis­ mum per annos dilatare vellent. b) Baptismus foetus nonnati. Foetus vocatur terminologia medica fructus uteri post sextam hebdomadam, ante hoc tempus enim « embryo » nuncupatur. « Non natus » est autem foetus nondum vel non plene (perfecte) editus. 1°. De foetu in utero matris baptizando habetur lex can. 746 § 1: « Nemo in utero matris clausus baptizetur, donec probabilis spes sit, ut rite editus baptizari possit ». De modo huius baptismi iam locuti sumus; quia validitas eius plene non est certa, iam Benedictus XIV. et decisiones S. Cong. Cone, praescri­ bebant (12. iul. 1794 et 16. mart. 1897) baptismum conditionatuin, si tamen natus fuisset, quod can. 746. § 5 universaliter inculcat: « Foetus in utero baptizatus. post ortum dentio sub conditione baptizari debet ». 2°. De foetu nondum edito distinguitur: a. « Si infans caput emiserit et periculum mortis immineat, baptizetur in capite, nec postea, si vivus evaserit, est iterum sub conditione baptizandus » (can. 746 § 2). — Ratio est, quod caput est membrum principale totius corporis, quod iuxta ritum maioris partis Ecclesiae tantum baptizari debet, nil ergo refert, num corporis reliqua pars adhuc in utero matris clausa teneatur. b. « Si aliud membrum emiserit, in illo, si periculum immineat, baptizetur sub conditione,, at tunc si natus vixerit, est rursus sub conditione baptizandus » 678 IV. BAPTISMUS. (ib. § 3). Ratio est, quia baptismus non est certo valide collatus. Conditio est: ■ Si nondum es baptizatus ». 3°. Foetus extractus vel excisus ex utero mortuae matris quoque ad nonnatos pertinet. « Si certo vivat, baptizetur absolute, si dubie, sub conditione » (ib. § 4). Obligatio talis baptismi foetus extracti gravis est secundum spem, quod adhuc vivus est, quae spes valde exigua est ante quartum mensem ges­ tationis. Inde a sexto mense gestationis iam foetus vitalis est, et etiam ideo extrahi debet, quia vita infantis arte medica forte sustentari possit. « Ab iis ad quos spectat extractus » debet esse foetus, ergo medicorum et chirurgorum ope, vel aliorum qui periti sunt, Nunquam autem sacerdos debet hoc peragere, nam citatus textus canonis 746 § 4. sat clare videtur indicare, quod sacerdos non includitur in expressione « ad eos ad quos spectat », et valde verisimiliter etiam scandalum gigneret, quidquid dicat aliqua pars auctorum (« secundum plures per se teneretur sacerdos: hoc quamvis verius videri possit, certum tamen dicere non audemus » Merkelbach n. 155. B. 3.). c) De baptismo foetus abortivi. Foetus abortivi vocantur foetus « non vitales », i.e. qui ex utero matris vel per infortunium, vel per abortum « procuratum » eiiciuntur, ct nullo modo extra uterum vivere queant etsi in momento editionis vivant. Si foetus vitalis est. non habetur abortus, sed partus acceleratus. Lex eadem est, ac quoad foetus extractos: « Curandum est, ut omnes foetus abortivi, quovis tempore editi, si certo vivant, baptizentur, si dubie sub conditione » (« Si vivis ») (can. 747). « Si certo vivant » : quod post tertium mensem gestationis saepe contingit, etsi minimi sint (90 min), iam dare possunt signa vitae. Foetus abortivi nondum formati sub conditione baptizandi sunt, nam forte adhuc vivunt, nisi certa signa mortis prae se ferant: foetorem et maculas putredinis. Baptismus conditionatus foetus adhuc informati fit sec. Dr. Cappelhnann, per immersionem in vase aqua tepida pleno, eo modo, quod utriusque manus indice et pollice apprehenduntur secundinae et sub aqua aperiuntur ut liquor amnii effluat et sic aqua totum foetum abluat, dum interim dicitur forma baptismi. d) De baptismo monstrorum ct ostentorum. Moralistae sequendo terminologiam antiquam distinguunt inter « monst­ rum » et « ostentum », monstrum vocando foetum in (pio species humani cor­ poris est totaliter aut notabiliter deturpata, ostentum vero foetum, qui habet membra multiplicata aut diminuta vel aliter deformia (Merkelbach p. 133.). Nomen derivatur inde, quod iuxta vanam observantiam paganorum editio talis foetus infortunium praesagiebat, « monstrabat » seu « ostendebat n. Scientia « teratologica » (teras = signum) hodierna « monstra » et « ostenta » synonima reputans, loquitur de dysmorphia (deformitate) i.e. vitio primae formationis embryonis in utero, cuius productum « monstrum n (Missbildung, monster, torzképzôdmény) vocatur. Monstra possunt esse: 1 . simplicia, quorum alia dantur per evolutionem per defectum, haec sunt monstra hypoplastica, tales sunt foetus acardiaci, i.e. sine corde, vel foetus aneucephalici (sine cerebro) vel foetus microcephalici. Alia monstra simplicia possunt evolvi per excessum, haec sunt monstra hyperplastica, (piando membra multiplicata habentur e.gr. hyperdactylia), (piae proprie « ostenta » vocabantur. E) Personae sacram. 679 Monstra « per fabricam alienam » i.e. facta e coitu, utique possibili, animalis cum femina, non existant, etsi saeculis elapsis hoc possibile putabant, nam ex homine solummodo homo potest nasci. Foetus ergo, cuius caput capiti simiae vel alio ferino capiti simile est, tamen est homo. 2°. Dein habentur monstra geminata (duplicia vel multiplicia), quando nempe duo vel plures foetus individui ad invicem adhaerent. Nihil aliud sunt quam gemini, quorum corpora in unum coalescebant, e.gr. duo capita habent unum pectus (« thoracopagi »), vel unum ventrem (« gastropagi n), etiam capita possunt ad partem coalescere (« Janusbildung »). 3°. Lex Ecclesiae quoad monstra et ostenta simplicia est: a Monstra et ostenta semper baptizentur saltem sub conditione « (can. 748), « saltem » ideo videtur dici, quod per se absolute baptizentur, si vivunt, si dubium habeatur num adhuc vivant, tunc sub conditione. Vel etiam ideo hoc in canone citato dicitur, quia Rit. Rom. (tit. II. c. 1, 22) habet conditionem: « Si tu es homo, ego te etc. ». — Sec. Moralistas foetus acardiaci non sunt baptizandi, i.e. foetus constantes e ventre et pedibus tantum, nec a fortiore « mola » quae est massa carnea informis, « quia organis ad vitam humanam omnino necessariis omnino carent » (Merkelbach n. 163,2). At quia Ecclesia de hac re nil praecipit, non videmus, cur non possit etiam tale quid sub conditione (« si tu es homo ») bap­ tizari, nam supposita hypothesi de animatione foetus in momento conceptionis, anima immortalis iam habetur et adhuc adesse potest, si tales foetus, de quibus sermo est, adhuc vivant. 4°. Lex Ecclesiae de monstris geminatis est: « In dubio autem, unusne an plures sint homines, unus absolute baptizetur, ceteri sub conditione » (can. 748). Duo capita certe duos homines significant adesse; dubium habetur, si unum caput duo habeat pectora, tunc caput absolute, pectus quod capiti non videtur respondere, vel utrumque si nullum respondeat capiti, sub conditione baptizetur. Item si duo capita non distincta (partim nempe coalescentia) haberentur, unum absolute, alterum sub conditione baptizetur. Conditio a Rituali praescripta est: « Si non es baptizatus ego te etc. » (Tit. II, c. 1, 22). e) De baptismo infantium expositorum et inventorum. Lex est: « Infantes expositi et inventi nisi, re diligenter investigata, de eorum baptismo constet, sub conditione baptizentur » (can. 749). Monemur ab auctoribus, quod hoc etiam tunc faciendum est, si schedula apposita esset infan­ tulo de eorum baptismo, nisi investigari possit, in quali ecclesia, a quo baptizatus esset, quod plerumque nunquam contingit. f) De baptismo infantium infidelium, haereticorum ct schismaticorum. Normae eaedem sunt quoad infantes infidelium, et infantium « duorum haereticorum, aut schismaticorum, aut duorum catholicorum, qui in apostasiam, \ el haeresim vel schisma prolapsi sint » (can. 750. et 751). Normae enim sunt hae: 1°. Infans talium memoratorum « etiam invitis cum in eo versatur vitae discrimine, ut prudenter tequam usum rationis attingat » (can. 750 § 1.). praecepto caritatis oritur ct urget, si infans in certo parentibus licite baptizatur, praevideatur moriturus, an­ — Obligatio baptizandi e et proximo periculo versetur 680 IV. BAPTISMUS. mortis. Periculum autem hoc proprium debet esse infantis, ideo in contagio grassante non licet omnes infantes tales indiscriminatim baptizare (C. Prop. Fide 17. aug. 1777). Periculo autem hoc proprio existente baptizari potest, etsi mors probabilis adhuc longius distet (S. Offic. 18. iul. 1894). 2°. « Extra mortis periculum, dummodo catholicae eius educationi cautum sit, licite baptizatur » et afferuntur tres casus. Primum vero conditio casus pon­ deranda est: « dummodo catholicae educationi cautum sit » (can. 750. § 2). Parvulus ergo in periculo mortis non constitutus tunc tantum baptizari potest si catholicae educationi cautum sit. S. Officium loquitur de « possibili spe », quando infans natus est ex infideli et catholico, etiam mortuo, et statuit: « Si possibilis spes affulgeat fore, ut huiusmodi pueri possint suo tempore in vera religione instrui, tunc datis cautionibus baptizentur » (6-8 iul. 1898 ad 4.). Tres casus autem sunt sequentes: Primus casus: « Si parentes vel tutores... eorum consentiant » (can. 750. § 2. nr. 1.). Excipi debet utique casus, si parentes declararent (quod in diaspora Protestantium inter catholicos viventes fieri potest), se ideo tantum infantem baptizari velle, quia deest minister acatholicus, vel si infideles aliquod emolu­ mentum sperarent temporale. Ordinarii loci, e.gr. in missionibus Praefecti vel Vicarii apostolici, est iudicare in tali particulari casu, nam baptismata non sunt multiplicanda ad augendam statisticam baptizatorum. Secundus casus: « Si saltem unus eorum consentiat » (1. cit.). Ordinarie ergo potest baptizari infans, si praesertim mater petat hoc, nam probabilitas habetur catholicae educationis. Immo baptizari potest infans oblatus ab eo, qui parentum potestate utitur (avus, avia, tutor) et utroque parente invito infantem ad baptismum offert, consensus enim eius in favorem fidei catholicae praepon­ derare censetur perversae voluntati aliorum (Benedict. XIV. « Probe te memi­ nisse » 15. dee. 1751.). Tertius casus: a Si parentes, id est, pater mater, avus, avia vel tutores desint, aut ius in eum amiserint, vel illud exercere nullo pacto queant » (can. 750 § 2. n. 2.). Hoc praesertim contingere potest, si infans parentes amiserit, ceteri autem non curent de eo, vel si infans propter belli adiuncta praevideretur domum redire non posse. g) Dc baptismo adultorum. Adultorum nomine veniunt: « Adulti censentur, qui rationis usu fruuntur, idque satis est, ut suo quisque animi motu baptismum petat et ad illum admit­ tatur » (can. 745. n. 2.). « Expleto autem septennio, usum rationis habere prae­ sumitur » (can. 88 § 3.). — Lex autem sic conat: « Adultus, nisi sciens et volens probeque instructus, ne baptizetur, insuper admonendus, ut de peccatis suis doleat » (can. 752 § 1.). — Ergo debet esse: 1°. α Sciens et volens », in adultis enim non sufficit generalis voluntas salutis consequendae, sed requiritur positiva volitio baptismi, i. e. intentio suscipiendi Sacramentum. 2°. « Probe instructus » debet esse, i.e. in praecipuis mysteriis, etiam SS. Trinitatis et Incarnationis (S. Offic. 25. ian. et 10. maii. 1703), et insuper cognos­ cere debet obligationes christianae vitae. E) Personae sacram. 681 3°. « De peccatis dolere » debet, i.e. debet habere saltem attritionem super­ naturalem. In hoc dolore autem includitur et propositum non peccandi de cetero, i.e. propositum se non velle peccatum mortale comittere, nam « nullus habens voluntatem peccandi simul potest a peccato mundari » (III 68. a. 4.). 4°. In mortis periculo autem: duo habentur casus. Primus casus: « Si nequeat in praecipuis fidei mysteriis diligentius instrui, satis est ad baptismum conferendum, ut aliquo modo ostendat se eisdem assentire serioque promittat se christianae religionis mandata servaturum » (can. 752 § 2). — a. « Aliquo modo ostendat se eisdem assentire » quod propius deter­ minatur per Resp. S. Officii, allegatum etiam in adnotatione Codicis ad hunc canonem: « Non sufficere promissionem, sed missionarium teneri adulto, etiam moribundo, qui incapax omnino non sit, explicare fidei mysteria, quae sunt necessaria necessitate medii, ut sunt praecipua mysteria Trinitatis et Incarnati­ onis », et aliud Resp.: « Missionarium non posse baptizare non credentem ex­ plicite in D.N.J. Christum, sed teneri illum instruere de omnibus iis, quae sunt necessaria necessitate medii iuxta captum baptizandi n (25. ian. 1703 et 10. maii. 1703, Denz. 1349 a. et 1349 b). Haec responsa nunc per Codicis canonem authentice interpretata sunt. — b. a Serioque promittat » : ad quod cl. Vermeersch sapienter adnotat,: α De quibusdam obligationibus in quibus bona fides defectum tegit, poterit prudenter tacere, semper cavendo a scandalo » (n. 223,1). Alter casus: « Quod si baptismum ne petere quidem queat, sed vel antea vel in praesenti statu manifestaverit aliquo probabili modo intentionem illum suscipiendi, baptizandus est sub conditione, si deinde convaluerit, et dubium de valore baptismo collati permaneat, sub conditione baptismus rursus confe­ ratur » (can. 752 § 3). In nostris regionibus — see. Vermeersch — a quilibet moribundus, sensibus destitutus, et nondum baptizatus, sub conditione « si capax es », saltem baptizari potest » (1. cit). Utique dicendum est, tantum illos posse baptizari sub conditione, qui consideratis omnibus circumstantiis pruden­ ter indicari possunt, habere voluntatem saltem implicitam suscipiendi baptis­ mum (sic. S. Officii 30. mart. 1898 a Codice hoc loco citatum). Vermeersch opinatur, quod cum in omni attritione seu voluntate salvandi animam iam suf­ ficiens baptismi voluntas contineatur, « nullus videtur esse moribundus sensibus destitutus, sive in regione fideli, sive in regione infideli, quin, praeciso scandalo, sub conditione baptizari possit » (n. 223,2). Quod quidem iuxta nostram senten­ tiam minus videtur congruere cum allegato canone CIC. h) Dc baptismo amentium ct phreneticorum. Amentes sunt, qui etsi iam superaverint annos quibus sui compotes esse solent homines, tamen non fruuntur usu rationis, vel qui post adeptum usum rationis morbo neurotico laborantes usum rationis ad tempus vel perpetuum amiserunt, a Furiosus n idem est ac « phreneticus »; « lethargo » (lethargia) laborat, qui inexpugnabilem dormiendi necessitatem habet (« sopor, coma »); talis, si excitetur, aliquo modo sibi conscius est, sed statim somno mergitur. Leges quoad hos sunt sequentes: 1°. n Amentes et furiosi ne baptizentur, nisi tales a nativitate vel ante adeptum rationis usum fuerint, et tunc baptizandi sunt, ut infantes » (can. 754 § 1.). — « Si autem dilucida habeant intervalla, dum mentis compotes sunt, IV. BAPTISMUS. 682 baptizentur, si velint » (ib. § 2.). — « Baptizentur quoque, imminente periculo mortis, si, antequam insanirent, suscipiendi baptismi desiderium ostenderint « (can. 752 § 3), quod desiderium si probabili indicio praesumi possit, baptizari possunt sub conditione (Noldin-Schmitt n. 73,5). 2°. « Qui lethargo aut phrenesi laborat, vigilans tantum ct volens baptizetur, at si periculum mortis impendeat, servetur praescriptum § 3 » (ib. § 4). 3. De patrinis baptismi et confirmationis. Propter fere eadem officia ac qualitates patrinorum tum baptismi, tum confirmationis, haec omnia simul declaranda sunt. a) Notio ct officium patrinorum. « Ex vetustissimo Ecclesiae more nemo sollemniter baptizetur, nisi suum habeat, quatenus fieri possit, patrinum » (can. 762 § 1.), dein: « ....etiam in confirmatione adhibendus est patrinus, si haberi possit » (can. 793). — 1°. Vetus­ tatem huius instituti testatur iam Tertullianus: « Quid enim necesse, si non tam necesse est, sponsores etiam periculo ingeri, qui et ipsi per mortalitatem destituere promissiones suas possunt et proventu malae indolis falli » (De bapt. 18,11 PL 1,1222). — 2e. Patrinus est ergo quasi sponsor ideoque officium eius est: '< ....spiritualem filium perpetuo sibi commendatum habere, atque in iis, quae ad Christianae vitae institutionem spectant, curare diligenter, ut ille talem in tota vita se praebeat, qualem futurum esse sollemni caeremonia spopon­ derunt » (can. 769). Similiter quoque ad confirmationem: « Patrinus obligatione tenetur confirmatum perpetuo sibi commendatum habendi, eiusque christianam educationem curandi » (can. 797). — 3°. Obligatio haec per se gravis est, nam sponsores sunt baptizati coram Deo; est perpetua; instructionis procuratio intel­ ligitur dum infantia spiritualis durat, i.e. in iuventute, instructionem hanc per se vel per alium possunt procurare; est obligatio secundaria, nam primo ea parentes gravantur, ideoque, « si puer inter catholicos qui religionem curant, enutriatur, praesumere possunt sufficientem parentum curam et diligentiam » (Vermeersch n. 231). b) Qualitates patrinorum ad validitatem. Quinque sunt qualitates ad validitatem quoad utrumque Sacramentum, et quidem: 1 . Patrinus debet esse baptizatus (resp. confirmatus), rationem usum as­ secutus et intentionem habeat id munus gerendi (can. 765 n. 1. et can. 795 n. 1.). Pro locis missionum C. Prop. Fide commendavit quod, ubi desint confirmati, aliqui confirmentur sine patrino et subinde fiant patrini ceterorum (4. maii. 1774). 2°. Patrinus tum baptismi tum confirmationis (iuxta can. 765 n. 2. et 795 n. 2.): a. « ad nullam pertineat haereticam vel schismaticum sectam », — dein b. « nec sententia condemnatoria vel declaratoria sit » irretitus sequentibus in delictis: (1) Excommunicat us », dein (2) « infamis infamia iuris ». Casibus sequentibus incurritur infamia iuris: « qui species consecratas abiecerint (can. 2320), — qui cadavera vel sepulchra mortuorum ad furtum vel alium malum E) Personae sacram. 683 finem violaverint » (can. 2328), — n qui violentas manus in personam Romani Pontificis, Cardinalis, Legati Rom. Pont, iniecerit » (can. 2343 §1. n. 2 ct § 2. n. 2), — « duellum perpetrantes, provocantes, acceptantes, quamlibet operam vel favorem praestantes, de industria spectantes, illud permittentes vel non prohibentes » (can. 2351 § 2), — « bigami id est qui obstante coniugali vinculo, aliud matrimonium, etsi tantum civile ut aiunt, attentaverint » (can. 2356), bigamus est habendus non .solum pars ligata, sed etiam libera, cum persona vinculo coniugali ligata contrahens (Sipos-Galos, Enchirid, iuris can. ed. 6. p. 471-2), — « laici legitime damnati ob delicta contra sextum cum minoribus infra aetatem 16 annorum commissa, vel ob struprum, sodomiam, incestum, lenocinium » (can. 2357 § 1). c. Vi eiusdem legis (can. 765 2. et can. 795 2) prohibetur etiam « exclusus ab actibus legitimis » Ecclesiae; excludi possunt autem duplici modo: (1) Ipso iure (ergo latae sententiae); sed tantum post sententiam declaratoriam : raptores mulieris (can. 2353), — excommunicat) etc. (can. 2263), — « catholici qui matrimonium mixtum, etsi validum sine Ecclesiae dispensatione inire ausi sunt » (can. 2375), e.gr. qui contraxit ante CIC matrimonium coram ministro acatholico. vel qui parocho reticuerint impedimentum mixtae religionis, — « religiosus apos­ tata a religione » (can. 2385), fugitivus ergo non. — (2) Ferendae sententiae (ergo tantum post sententiam condemnatoriam) excluduntur a munere patrini: « suspectus de haeresi qui monitus causam suspicionis non removeat » (can. 2315), — « qui in seipsos manus intulerit » (can. 2350 § 2) — α qui publicum adulterii crimen commiserint » etc. (can. 2357 § 2). d. Vi legis allegati (can. 765 2. et can. 795 2) prohibetur a munere patrini etiam « clericus depositus vel degradatus », redactus ergo ad statum laicalem potest patrinus esse. 3°. Non sit « pater vel mater vel coniux baptizandi », avus, avia ergo pos­ sunt patrini esse. 4°. « Ab ipso baptizando eiusve parentibus vel tutoribus, aut his deficien­ tibus a ministro sit designatus». 5°. In actu sacramental i haberi debet physicus contactus inter baptizandum vel confirmandum et patrinos eius, et quidem: « baptizandum in actu baptismi per se vel per procuratorem physice teneat, aut tangat, vel statim levet, seu suscipiat de sacro fonte aut de manibus baptizantis » (can. 765 n. 2.), dein « confirmandum in ipso confirmationis actu per se vel procuratorem physice tangat » (can. 795 n. 5), quod nunc fit eo, quod manum dexteram in scapulam dextram confirmandi ponit. c) Qualitates patrinorum ad liceitatem. Hae qualitates item quinque habentur, ad quas tamen pro baptismo adiicitur adhuc unum requisitum, ad confirmationem autem tria alia. Qualitates quinque communes ad liceitatem sunt pro baptismo et confirmatione simul (iuxta can. 766 et 796) sequentes: 1°. « Decimum quartum aetatis annum attigerit », ergo inceperit, « nisi aliud iusta de causa ministro videatur », in baptismo ergo parocho, in confir­ matione episcopo. Potest se extendere dispensatio ministri ad plus vel minus annorum see. locorum et populorum aestimationem. 684 IV. BAPTISMUS. 2°. Si sine sententia (declara tori a vel condemnatoria) sit in casibus infra positis, item vetatur patrimis esse tum baptismi, tum confirmationis. — a. Si sit excommunicatus, exclusus ab actibus legitimis, vel infamis infamia iuris (de quibus cf. supra b. 2°. b. c.), « quin tamen sententia intercesserit » (can. 766 n. 2), tunc enim etiam invalide esset patrinus. — b. Vi eiusdem legis vetatur patrinus esse legitime « interdictus », — c. « publice criminosus », aliis verbis peccator publicus, ut in matrimonio mere civili vivens, concubinarius, meret­ rices. — d. Demum illicite esset patrinus « infamis infamia facti » (ibid.), quae tunc habetur, quando quis ob patratum delictum vel ob pravos mores bonam existimationem apud fideles probos et graves amiserit, de quo iudicium pertinet ad ordinarium (can. 2293 § 3), ut e.gr. fures ex professo, scandalose et publice ebriosi, cognati in mutuo odio publice viventes etc. Notandum quod sec. CIC tantum infamia iuris et facti habetur, et utraque ex solo delicto procedere potest, non autem e professione, ut prius fuerat, e.gr. carnificis, et quidem delicto proprio (cf. Sipos-Galos p. 847). 3°. Ut fidei rudimenta noverit. 4°. « In nulla religione sit novitius vel professus, nisi necessitas urgeat, et expressa habeatur venia Superioris saltem localis », quae sit haec n necessitas n a Superiore determinatur. 5°. « In sacris ordinibus non sit constitutus, nisi accedat expressa Ordinarii licentia », quoad clericos saeculares ergo non requiritur necessitas, sed tantum licentia Ordinarii proprii ergo non ministri baptismi vel confirmationis, qui ad summum ius habent se certiores reddendi, num tales patrini habeant licentiam. Hae quidem qualitates patrinorum communes baptismi et confirmationis. Sunt autem adhuc alia requisita. Pro baptismo requiritur, ut « patrinus unus tantum, licet diversi sexus a baptizando, vel ad summum unus et una adhibeantur (can. 764). Si tamen plures haberentur, ceteri tamquam testes in adnotatione libri matricularis scribi possunt, similiter et si removeri per urbanam admonitionem non possit aliquid patrinus haereticus vel bigamus, vel in matrimonio civili vivens, tunc toleratur ut adsit baptismo et in libro scribatur in adnotatione. Pro confirmatione tria adhuc requiruntur. 1°. « Sit alius a patrino baptismi, nisi rationabilis causa, iudicio ministri, aliud suadeat, aut statim post baptismum legitime confirmatio conferatur » (can. 796 n. 1). 2°. « Sit eiusdem sexus ac confirmandus, nisi aliud ministro in casibus par­ ticularibus ex rationabili causa videatur » (can. 796 n. 2.), ct tantum unus pro singulis (can. 794 § 2). 3°. Patrinus unum tantum confirmandum aut duos praesentet, nisi aliud iusta de causa ministro videatur » (can. 794 n. 1). In omnibus his tribus casibus recurri debet ad Ordinarium etsi non ipse sit minister, nam omnes alii ex eius delegatione confirmant tantum, qui non se difficilem praebeat. Potest autem etiam minister ante confirmationem adiri, quia canon non expresse Ordinario reservat has dispensationes. E) Personae sacram. 685 d) De p a trinis in baptismo privato ct conditionato. 1°. Etiam in baptismo privato, si facile haberi queat adhibeatur; si non interfuerit, adhibeatur in supplendis baptismi caeremoniis, sed hoc in casu nullam contrahit spiritualem cognationem » (can. 762 § 2). 2°. Quod baptismum iteratum sub conditione attinet, qui sine caeremoniis fit, « idem patrinus, quatenus fieri possit, adhibeatur, qui in priore baptismo forte adfuit, extra hunc casum in baptismo conditionato patrinus non est neces­ sarius » (can. 763 § 1). — « Iterato baptismo sub conditione, neque patrinus qui priori baptismo adfuit, neque qui posteriori, cognationem spiritualem contrahit, nisi idem patrinus in utroque baptismo adhibitus fuerit » (ib. § 2). Ratio est, quod in hoc casu, quia unus e duobus actibus certe validus fuerit etiam verus patrinus habetur. PATRINORUM CONFIRMATIONIS validitatem actus: QUALITATES BAPTISMI; Ad 1. Baptizatus, sui compos, intentionem habens 1. confirmatus 2. Non : sectarius, sententia condeinnatoria v. declaratoria : excommunicatus, infamis infamia iuris, exclusus ab actibus legitimis clericus depositus, degradatus 3. Non : pater-mater-coniux 3. 4. Designatus: a baptizando, vel eius parentibus v. tutoribus his deficientibus a ministro 4. 5. In actu physicus contactus: per se v. per procuratorem: tangat vel: tangat vel: levet vel: suscipiat baptizandum 5. = = a confirmando his deficientibus aut renuenti­ bus a ministro v. parocho physice tangat Ad l i c e i t a t e m actionis: 1. 14-um aetatis annum attigerit 1. 2. Non: quin sententia intercesserit: 2. excommunicatus infamis infamia iuris v. facti exclusus ab actibus legitimis interdictus publice criminosus 3. Ut fidei rudimenta noverit 3. 4. Non: religiosus, nisi necessitate cum venia Supe4. rioris M 5. Non: in sacris constitutus, nisi cum licentia Or­ 5. = dinarii sui Requiritur: Unus licet diversi sexus, vel ad summum Requiritur: 1. Unus pro singulis, unus et una. ad summum duos praesentans 2. Alius a patrino baptismi 3. Eiusdem sexus ac confirman­ dus. 6S6 IV. BAPTISMUS. F) Dc ritibus ct legibus cultualibus baptismi. Agendum est nobis 1. De ritibus baptismi, dein 2. De legibus cultualibus baptismi. 1. De ritibus baptismi. a) Evolutio ritus Romani baptismatis. 1°. Tempore apostolico ritus huius Sacramenti simplicissimus erat; vix ac ne vix quidem possunt supponi unctiones olei. Impossibile vero non est, quod aquam ad baptismum serviendam benedicebant, adest enim analogia quaedam in ritibus sectarum, quae lavacra ritualia exercebant, praesertim illius, quae in Chirbet Qumran, centro suo religioso vitam communem agebat. J. Strugnell annuntiat fragmentum manuscript! cuiusdam ex Qumran, quod benedictiones aquae continet ad immersiones rituales huius sectae usitatas (Le travail d’édition des fragments manuscrits de Kumran, in: Rev. Bibl. 1956, 49-67, in docum. n. 29. spelaei I.). Manuum impositio quoque verisimiliter iam aevo apostolico in usu fuit, iuxta Galticr Ileb 6,1-2 (baptismatôn didachês, epitheseôs te cheirôn) sic interpretari potest (Aux origines du sacr de pnénitence 1951, 96-97), manuum impositio iuxta morem Synagogae omnem orationem comitabatur. 2C. Saec. II-o baptismus describitur summatim quidem a S. lustino, qui de unctione olei nihil dicit, etsi iuxta S. Irenaeum medio saec. II-o Marcion iam usum talis unctionis evidenter ab Ecclesia catholica receptae testatur: « Ille quidem usque nunc nec aquam reprobavit Creatoris, qua suos abluit, nec oleum quo suos ungit, nec mellis et lactis societatem, quo suos infantat, nec panem quo ipsum corpus suum repraesentat » (Tert. Adv. Marc. I, 14 et Irenaeus, Adv. haer. I, 21). Revera usus olei, qua unctionis, et comestio lactis et mellis ad imitationem 1 Pt 2,2 (« sicut modo geniti infantes, rationabiles sine dolo lac concupiscite ») a medietate saec. Il-i ubique in usu fuit, ut testantur Theophil. Antioch., 'Pertuli., Hippolytus, Clemens Alexandr., Origenes etc. 3°. Saec. II-III. evolutum est paulatim institutum catechumenatus, testibus Tertulliano pro Africa, S. Hippolyto pro Roma, et Recognitionibus Clementinis pro Syria, Clemente et Origene pro Alexandria. Catechumenatus tamen non diu duravit institutioque eius simplex fuit: edocti fuerunt de Lege Veteri et evangelica et examinati ad fidem « sponsorum » seu patrinorum, an « illo tem­ pore, quo instruebantur, infirmos visitaverint, et debiles sustentaverint, seque ab omni perverso sermone custodiverint, laudes cecinerint, numque oderint vanam gloriam, num contempserint superbiam, sibique elegerint humilitatem » (can. Hippolyti MEL I, 2636). 4°. Saec. IV-V-o evolutio catechumenatus culmen suum attigit et iam in classes divisus apparet. a. Audientes vel catechumeni vocabantur illi, qui ritu simplici nomen dederunt Ecclesiae eos in catalogis suis inserenti, Baptismum vero ipsum ad tempus indeterminatum, saepe etiam ad finem vitae differebant. Secunda classis erat Competentium sc. Baptismum, seu Electorum, qui in Oriente Illuminandi (phôtizomenoi) sunt nuncupati, qui exhortationibus Ecclesiae obsecundantes, « nomen dederunt ad Baptismum ». eodem anno in nocte sanctissima Paschatis F) Hilus et leges. 687 suscipiendum. Baptismum dederunt « his dumtaxat electis, ejui ante quadraginta vel eo amplius dies nomen dederint » (sic Papa Siricius anno 385 PL 13, 1135). Tertia classis catechumenorum erat « recens illuminatorum », quibus mysteria initiantia tunc tantum adamussim declarata fuerunt, cum ea, Sacramenta nimi­ rum Baptismi, Confirmationis et Eucharistae iam acceperint. Revelatio plena mysteriorum facta est praecipue in hebdomada octavae paschalis, per catecheses mystagogicas seu in mysteria introducentes, classicae habentur catecheses tales S. Cyrilli Hierosolymitani anno 348 habitae, S. Ambrosii quoque duo cursus supersunt (De mysteriis et De Sacramentis). b. Competentes per totam Quadragesimam instructiones speciales accipi­ ebant, insuper examinati sunt per scrutinia ter vel etiam septies habita. Specimen talis examinationis possidemus in descriptione itineris Aetheriae versus 390-393: « Singulariter interrogat episcopus vicinos eius qui intravit, dicens: Si bonae vitae est hic, si parentibus deferet, si ebriacus non est aut vanus, et singula vitia quae sunt graviora in homine, requiret, ut si probaverit sine reprehensione esse de his omnibus, quibus requisivit praesentibus testibus, annotat ipse manu sua nomen illius. Si autem in aliquo accusatur, iubet illum foras exire, dicens: Emendet se, cum emendaverit se, tunc accedet ad lavacrum » (c. 22). c. Simul etiam exorcismos peregerunt super competentes, qui constabat ex oratione ipsa exorcistica, signatione cum signo Crucis, et manuum impositione cum oratione deprecativa concomitante. d. Sollemnis erat Traditio Symboli et Pater noster, quando in sollemni coetu liturgico textus eorum revelatus est in secreto custodiendus, qui dein ab episcopo expositus est, Locum habuit hic ritus in Africa V. Dom. Quadragesimae, in territorio typi Gallicani Dom. VI. Palmarum, Romae vero Fer. IV. post Dom. Laetare. Redditio Symboli i.e. examen, an omnes competentes Credo et Pater sciant, habita est mane Sabbati Sancti, quando etiam ultimus exorcismus sol­ lemnissimus super eos peractus est simulque etiam « apertio aurium » seu ritus Effetationis. e. Nocte sanctissima demum inde a temporibus postapostolicis Sacramentis initiati sunt. 5°. Ritus hic complexivus Sacramenti baptismi per plures hebdomadas pro­ tractus maturo tempore scriptis consignatus est. a. Ritus Romanus Baptismi hodiernus inde a Paulo V. stabilis (Rit. Roman. 1614) — ut M. Righetti ostendit (IV, 82-87) — iam invenitur in Gelasiano primi­ genio (Regin. 316), ubi textus omnes in extenso habentur, Sacramentarium vero hoc integratur seu completur per Ordinem Romanum XI. (iuxta Andrieu). Ritus in his duobus libris descriptus adhuc pluribus distinctis diebus celebrandus fuit decursu Quadragesimae. Quando vero in provinciis dissitis post saec. IV-VII. omnes hos ritus unica vice una actione liturgica complexiva coeperunt exsequi, pronum erat breviare ct in unicum corpus redigere actiones Baptismi omnes. Plures tales compositiones exortae sunt, sic quaedam Alcuini, maiorem successum habuit compositio in Gelasianis saec. VIII. seu « limioribus » (Junggelasiana), inscripta α Ordo ad infirmum catechumenum faciendum sive baptizandum ». Haec compilatio Gelasiana saec. VIII-i Romae conservata fuit in Pontificali Paparum s. XIII-i. b. Inde apparuit hic Ordo baptismi in duabus recensionibus: una breviore et altera longiore editae per Alb. Castellani (Liber sacerdotalis ex libris S. Rom. 688 IV. BAPTISMUS. Eccl. collectus, Venetiis 1523), quae editio privatae solum auctoritatis erat, sed maximi fuit momenti, nam eandem presse secutus est Jul Ant. Card. Santorio in sua collectione (Rituale Sacramentorum Romanum 1584), haec vero editio inprimis adhibita est a Rituali Romano anni 1614, ut Paulus V. in Constitutione Apostolica libro huic praefixo aperte testatur. Iam Card. Santorio ordinem bre­ viorem Castellani adhibendum praescripsit in baptismo parvulorum, ordinem autem prolixiorem in baptismo adultorum, sicque invenitur etiam in Rituali Pauli V. et in novissima editione typica Rit. Romani (1956). Recte indicat cl. Righetti de hoc ordine baptismi adultorum: « Formularium pro adultis in unica caeremonia complectens totam rationem rituum antiquorum catechumenatus, satis potuit esse saec. XVI-o, quando Baptismi adultorum sat rari fuere, hodie ccontra ob vastam actualem extensionem missionariam iam non sufficit neces­ sitatibus magnorum centrorum Missionum, ubi institutum catechumenatus exigit simul cum praeparatione morali etiam quandam non minus proficuam et intensivam praeparationem liturgicam » (IV, 83). b) Ritus Romanus ad catechumenum faciendum. Post tractatiunculam de evolutione ritus baptismalis explicandus restat hodiernus ritus Romanus baptismi, quod persolvitur tribus partibus. Primo (b) declcrantur ritus huius Ordinis ad catechumenum faciendum inservientes, dein (c) secundo explicantur ritus Competentium, demum (d) ritus ipsius baptismi. Ut iam dictum est ritus hi nunc in actione unica comprehensi sunt, tamen procul dubio huic actioni unicae cohaerentia quaedam interna abnegari non potest. Ritus baptismi hodiernus est quasi drama quoddam Redemptionis subiectivae, quod non solum significat, sed etiam objective repraesentat i.e. efficit opus redemptivum. Tribus actibus componitur drama hoc regenerationis: primus actus (b) est praeparatio remota ad salutare fontis lavacrum; secundus actus Praefati ...valide et licite » conferre possunt sequentibus sub conditionibus: a. « Per se ipsi personaliter »; b. « Fidelibus tantummodo in proprio territorio degentibus », iuxta Decr. non excipiuntur infantes, ergo qui usum rationis nondum attigerint, Decr. enim allegans can. 788, dicit « profecto septennium antevertere licet » etiam a multo antequam aetatem ratione utentem attigerint », ct loquendo de casu, « si rationis usum sint assecuti », supponit tales, qui hoc non sunt assecuti. c. « Personis non exceptis in locis commorantibus a paroeciali iurisdictione subductis, non exclusis igitur seminariis hospitiis, valetudinariis, aliisque omne genus institutis etiam religiosis, quoquo modo exemptis (cfr. can. 792) » — nemo ergo alius, ac parochus habet hanc facultatem, non rector seminarii vel superior religiosus vel rector ecclesiae. d. « Dummodo hi fideles ex gravi morbo in vero mortis periculo sint constituti ex quo decessuri praevideantur ». Hae quidem conditiones ad vali­ dum usum requiruntur, « si huiusmodi mandati limites iidem ministri praeter­ grediantur, probe sciant, se perperam agere et Sacramentum nullum conficere incolumi praeterea manente statuto canonis 2365: presbyter, qui facultatis sibi factae limites praetergredi praesumpserit, eadem facultate eo ipso privatus exsistat ». 3°. Conditiones ad liceitatem: a. « Tum in ipsa episcopali urbe, tum extra ipsam.... dummodo Epis­ copus legitime impediatur, nec alius praesto sit Episcopus... licet titularis tan­ tum, qui sine gravi incommodo ipsi suffici queat ». b. « Ritu adhibito ex Rituali Romano excerpto ». c. « Gratis vero quovis titulo est conferenda ». d. « Si confirmandi rationis usum sunt assecuti, praeter statum gratiae aliqua dispositio atque instructio requiritur...., si dein convaluerint, opportunis institutionibus circa fidei mysteria, naturam atque effectum huius Sacramenti diligenter instruantur ». c. Nomen confirmati etc. in Libro confirmatorum adnotandum est, cum nota: « Confirmatio collata est ex Apostolico induito, urgente mortis periculo, ob gravem confirmati morbum ». « Si ex aliena sit paroecia, parochum confirmati certiorem debet reddere de collate Sacramento ». f. « Singulis vicibus statim ad Ordinarium dioecesanum proprium » nun­ tiare debent collatam confirmationem, « additis adiunctis omnibus in casu con­ currentibus ». g. Ordinarii iuxta decr. S. Congr. Sacram. 1. iul. 1957. iam non tenentur relationem de his confirmationibus ad S. Sedem mittere (AAS 1957, 943 s.), at « quodsi abusus aliquis irrepat, ad eum illico convellendum, quatenus opus sit, hanc S. Congregationem adire ne omittant ». V. CONFIRMATIO. 720 IV. Presbyteri in missionibus omnes. Iuxta decretum S. Congr. a Propaganda fide 18. dec. 1947. Ordinariis loco­ rum a S. Congr. Propag. Fide dependentibus conceditur ius dandi: «omnibus sacerdotibus sibi subditis, curamque animarum gerentibus, facultatem s. con­ firmationem fidelibus sive adultis, sive infantibus, infra fines missionalis cir­ cumscriptionis exstantibus et in mortis periculo constitutis, valide ministrandi, necnon licite in ipso loco residentiae Episcopi, absente tamen quolibet Epis­ copo, vel legitime impedito, servataque formula a Rituali Romano statuta » (AAS 1948, 41). V. Presbyteri rituum orientalium. In Ecclesia Orientali presbyteri post baptismum confirmant, licite et valide, nisi haec facultas confirmandi expresse revocata fuerit. Quod schismaticos at­ tinet, S. Officium declaravit (15. ian. 1766), presbyteris generatim non fuisse ablatam facultatem confirmandi. Potestas vero haec certe adempta est presby­ teris tum unitis, tum schismaticis in Bulgaria, In Albania, in Italia et insulis adjacentibus, in Cypro, et penes Maronitas Libanenses iuxta declarationem S. Officii (3. iul. 1853), confirmati in talibus locis reconfirmandi sunt absolute. Si confirmati sint in Moldavia, Valachia, Asia vel in ceteris locis, ubi facultas haec non fuerit revocata (sic. e.gr. in Hungaria), « acquiescat », i.e. confirmatio valida est. Si dubium haberetur de loco, de modo vel propter aliam rationa­ bilem circumstantiam, « recurrat in casibus particularibus ». Presbyteri orientales vetantur confirmare fideles ritus latini: « Nefas est presbytero ritus orientalis, qui facultate vel privilegio gaudent confirmationem una cum baptismo infantibus sui ritus conferendi, eandem ministrare infantibus latini ritus » (can. 782 § 5.); comparatio cum § 4. eiusdem canonis sat clare ostendit, hanc confirmationem validam, sed (graviter) illicitam esse. 2. Dc subiecto confirmationis. a) Subiectum validae confirmationis. 1°. Baptizatus nondum confirmatus. Baptizatus, quia « aquis baptismi non ablutus valide confirmari nequit » (can. 786), baptismus enim ianua est omnium Sacramentorum. Nondum confirmatus·, nam confirmatio propter characterem iterari non potest. Infantes semper valide possunt confirmari etsi rationis usum non sint adepti, liceitas infra statim declarabitur. 2°. In adultis insuper requiritur intentio habitualis implicita, i.e. intentio quae aliquando habita fuerit, et nunquam revocata; implicita est, si quis habeat voluntatem manendi verum Ecclesiae membrum (sic Lehmkuhl, Theol. Mor. II, 12. ed. n. 66., Vermeersch-Creusen: « in vitae christianae professione suf­ ficiens voluntas istius Sacramenti habetur » n. 246). Intentio « interpretativa » aliquorum auctorum eadem habitualis implicita intelligitur. b) Subiectum licitae confirmationis est in Ecclesia Latina: 1°. Usum habens rationis, nam lex est: « ...confirmationis administratio convenienter in Ecclesia Latina differtur ad septimum circiter aetatis annum » D) Personae sacram. 721 (can. 788), quae lex tamen propter verbum « convenienter » non potest censeri mere directiva, sed praeceptiva habenda est sec. Commiss. CIC Interpret. (16. Jun. 1931. AAS 1931, 353). Exceptiones sunt ex hac lege: a. « Nihilominus etiam antea (ergo ante adeptum usum rationis) conferri potest, si infans in mortis perictilo sit constitutus » (can. 788), ergo minister ordinarius (episcopali charactere insignitus) et extraordinarius iure communi in mortis periculo, non solum e gravi morbo proveniente, sed omni mortis periculo, licite talem infantem confirmant; parochus solum in periculo mortis e gravi morbo. b. Si « ministro id expedire ob iustas et graves causas videatur », minister est ordinarius vel extraordinarius e iure communi; excipiuntur qui induito con­ firmant, nam se tenere debent ad tenorem indulti, sicut e.gr. parochi, qui ut dictum est, in gravi morbo periculum mortis afferente possunt confirmare. c. « Ex legitima consuetudine penes quasdam nationes » infantes statim post receptum baptismum confirmari possunt etiam in Ecclesia latina, ut patet per ministros ordinarios vel extraordinarios iure communi (Decr. Spiritus Sancti munera, AAS 1946, 350), quod in Hispania et America Latina contingit. d. Notandum, quod Ordinarii non possunt decreto differre aetatem con­ firmationis ultra a iure communi statutam, sic habet declaratio Comm. ad CIC Interpret. 26. mart. 1952: « Am, attento can. 788., sustineatur mandatum Ordi­ narii loci vetantis, quominus Sacramentum confirmationis administretur pueris, qui aetatem decem annorum adepti non sint? Resp. Negative (AAS 1952, 496). 2°. Debet esse « in statu gratiae constitutus » (can. 786), qui status gratiae per se procurari potest per contritionem perfectam, permulta Statuta dioecesana vel decreta Ordinariorum ante confirmationem praescribunt confessionem et communionem. 3°. Adultus debet esse « sufficienter instructus », (ibidem), quod praesertim quoad pueros valde commendari debet. a. Ante confirmationem parochi et catechetae iam per menses, tradendo doctrinam christianam, saepenumero commemorent confirmationem, de qua deinde separarim habendae sunt aliquae institutiones, in quibus de necessitate, effectibus huius Sacramenti agendum, de vita modo christiano instituenda, de fide profitenda, defendenda et de laicali apostolatu, item de Spiritu Sancto doctrina tradenda erit. (f. L. Bopp, Lit. u. Kerygma III (1952) 199-235). b. In confirmatione omnia praeparanda, ut iuvenes confirmandi confitean­ tur, communionem recipiant si potest, mane diei confirmationis. Olim com­ mendabatur, ut ieiuni accedant, nunc nulla praescriptio exsistit de hac re, immo pueri quantum possibile est, ante confirmationem ientaculum sumant. Studen­ dum est, ut non nimia multitudo Sacramentum accipiat; si tamen permulti confirmandi sunt, possunt in turmas distribui, ut una turma absoluta, minister benedictionem finalem his impertiatur, qui dein abire possunt. Ad ordinem promovendum multum confert mos in pluribus regionibus vigens, schedulam confirmationis confirmandis dandi, quae contineat nomen et cognomen confir­ mandi, et — ubi moris est — nomen confirmationis quoque, paroeciam eius, diem nativitatis et annum, et nomen parentum et patrini. Haec schedula inser­ vire potest, ut haec data cum nomine ministri diei et loci confirmationis inscri­ bantur in librum peculiarem confirmatorum et praeterea in librum haptizatorum in adnotatione (can. 798 ct 470. § 2.). Inter administrationem confirmationis •16. - Rnd6. Ench. Liturgicum. 722 V. CONFIRMATIO. optimum est sub directione alicuius clerici cum populo orationes communes recitare et cantica in honorem Sancti Spiritus concinere. c. Post confirmationem tum catecheta, tum parochus moneant confirmatos de accepto munere Spiritus Sancti, sicque fundare studeant conscientiam Chris­ tianam et postulata vitae catholicae, ad labores apostolicos iam ad confirmatio­ nem provocando exhortentur iuvencs (O. SchoIIig p. 52-55). 4°. « Confirmandi, si plures sint, adsint primae manuum impositioni seu extensioni, nec nisi expleto ritu discedant » (can. 789); ritus expletur liturgice per benedictionem finalem ministri. Minister autem post hanc benedictionem sedens adhortetur patrinos et matrinas, quod instruant filios suos bonis moribus, ut fugiant mala et faciant bona, et doceant eos Credo in Deum, et Pater noster et Ave Maria, quoniam ad hoc sunt obligati (Rit. Roman, tit. III. c. 3, 12). Litteratura. I. E. Danner, Das dein Franziskanervicarius der Vicaria Bosniae Fabianus a Backa und dessen Nachfolgem und Substituten erteilte Privilegium oleum sanctum et chrisma conficiendi et benedicendi, in: Theol. prakt. Quartalschrift (Linz) 1904, 805-810. — Idem, Firmung durch schismatische Priester, ibidem 1912, 525-537. — F. Gillmann, Zur Lehre der Scholastik vom Spender der Firmung und des Weihesakramentes, Paderborn 1920. — J. Brinktrine, Der einfache Priester ais Spender der hl. Firmung, in: Divus Thomas 1929, 301-314.— K. Sudbrack, Das Alter der Firmlinge, in: Theol. prakt. Quartalschrift 1940, 285-297. — Quinn, The extraordinary minister of confirmation according to the most recent decrees of the Sacred Congregation, Roma 1951. — M. Cambiaphi, L’età della cresima, Milano 1957. — R. Levet, L’âge de la confirmation, in: Maison-Dieu 54. (1958) 118-142. E) De ritibus confirmationis. Agere volumus 1. De evolutione ritus Romani confirmationis, 2. De descrip­ tione ritus Romani confirmationis. 1. Dc evolutione ritus Romani confirmationis. a) Aetate antiqua ritus confirmationis 1°. iam accurate habetur in Paradosi Apost. S. Hip­ polyti versus 220: «Episcopus manum illis imponens invocet dicens: Domine Deus, qui dignos fecisti eos remissionem mereri peccatorum per lavacrum regenerationis Spiritus Sancti, in sancta ecclesia et nunc et in saecula saecu­ lorum. Arnen. Postea oleum sanctificatum infundens de manu et imponens in capite dicat: Ungueo te sancto oleo in Domino Patre omnipotente et Christo Jesu et Spiritu Sancto. Et consignans in frontem offerat osculum et dicat: Do­ minus tecum. Et qui signatus est, dicat: Et cum spiritu tuo. Et ita singulis faciat » (Quasten p. 31-32). Ritus non potest accuratius describi, cuius singula elementa initio saec. Ill-i sunt: impositio manus — invocatio Spiritus Sancti — unctio olei cum impositione manus — consignatio in fronte — osculum, de quo Cyprianus dicit, quod « nemo in gratia danda atque in pace facienda horrere debeat osculum » (Ep. 64,4 CSEL III, 2,719). 2’. Eadem elementa inveniuntur penes Tertullianum (cf. supra de Bapt. A. 4. d. 2°. De resurr. earn. 8). E) 723 3°. In Oriente inungebantur in confirmatione post Baptismum statim admi­ nistrata iuxta Cyrillum Hieros. frons, aures, nares et pectus chrismate (Catech. mystag. 3,4), quod chrisma vocatur « Christi gratia et per adventum Spiritus Sancti divinitatis eius operativus effectus » (n. 3). Haec unctio multiplex post Baptismum data est cum oleo laetitiae (elaiô agalliaseôs η. 2), nam iis, a qui ex aquarum piscina ascenderunt, datum est chrisma... hoc est Spiritus Sanctus » (η. 1., totum textum cf. Quasten 88-90.). b) In liturgia Romana prima accurata descriptio ritus confirmationis invenitur in Sacramentario Gelasiano (Wilson p. 86-87). Postquam unctio baptismalis per presbyterum facta est, quae ergo nullo modo est vestigium quoddam confirmationis, sed proprium sensum possidet, statim administratur ab episcopo ipsa confirmatio brevissimo quidem ritu: « Deinde ab episcopo datur eis septiformis Spiritus. Ad consignandum imponit eis manum in his verbis: Deus omnipotens, Pater DNJ Christi, qui regenerasti famulos tuos ex aqua et Spiritu Sancto, quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum, tu Domine immitte in eos Spiri­ tum Sanctum tuum Paraclitum, et da eis Spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, adimple eos spi­ ritu timoris Dei in nomine DNJ Christi, cum quo vivis et regnas Deus semper cum Spiritu Sancto per omnia saecula saeculorum. .Arnen. Postea signat eos in fronte dicens: Signum Christi in vitam aeternam. Amen. Pax tecum. Et cum spiritu tuo n (Wilson p. 86-87). Ritus hic simplex solum invocationem, seu orationem epicleticam vetustissimam habet, collationem Sacramenti et pacem. Oratio haec iam per affusiones et citationes noscitur apud Ambrosium et Au­ gustinum, hodieque adhuc adhibetur. Num iuxta Gelasianum etiam osculum datum fuerit, nescimus. c) Ampliatio ritus. Ut videri potuit, ritus hic confirmationis brevissimus fuit, quia confirmatio etiam in Occidente per saecula post baptismum administrata fuit, qui iam in seipso sat prolixis ritibus constabat. Cum vero in Occidente iam a saec. V-VI. confirmatio divulsa est a baptismo, separatimque administrata, ritus confirma­ tionis nimis ieiunus visus pedetentim ditatus amplificatusque est. Sic: 1°. Formulario nativo Romano, quod constabat ex oratione epicletica, actu sacramentali et pace a. per Pontificale Rornano-Germanicum (Andrieu) saec. X-i adiunctus est ritus gratiarum actionis tali modo: « Ant. Ecce sic benedicetur omnis qui timet Dominum. — Benedictio. Benedicat vos Dominus ex Sion... — Gloria Patri... — Pax vobis. Et cum spiritu tuo ». — b. Idem Pontificale dramaticam reddit orationem epicleticam intercalatione quatuor « Amen » post enu­ merationem singulorum donorum Spiritus Sancti et adiunctione phraseos finalis in oratione epicletica (« et consigna eos signo Crucis Christi, in vitam propitiatus aeternam »). 2°. Decursu saec. ΧΙΙ-i in Pontificali Curiae Romanae qua introductio ritus additus est versus initialis « Spiritus Sanctus superveniat in vos et virtus Altissimi custodiat vos a peccatis. Arnen ». Item in hoc Pontificali occurrit primum inter multiplices formas usitatas hodierna forma: « N. Signo te signo... ». » 724 V. CONFIRMATIO. 3°. Ultimam manum ritui confirmationis Romano Durandus celeberrimus liturgista admovit (1291-1296). a. Introductorium ritum adhuc amplians recitari iussit etiam versus «Adiutorium nostrum.... Domine exaudi orationem meam... n post versum initialem. b. In corpore ritus adiunxit Durandus e consuetudine populari Germanica alapam, quam episcopus confirmato dat leviter eum in maxilla caedens. Sensus huius ritus est partim rememorativus, « ut tenacius memoriam teneat se hoc Sacramentum recepisse », ut Durandus dicit (Rat. div. ofTic. VI, c. 84, n. 6), penes populationes Germanicas enim in metatione (Absteckung) confinium agrorum pueros alapis caedebant, ut testes possint esse finium agrorum. Alius sensus talis alapae erat declaratio maiorennitatis in iure Germanico: sic etiam confirmatus adeptus aetatem plenitudinis Christi in futurum nunquam debet erubescere sed fortiter confiteri Christum. c. Idem Durandus ordinem gratiarum actionis Pontificalis Romano-Germanici invertit; antiphonam « Ecce sic benedicetur omnis homo... » post orationem (« Deus qui apostolis tuis... ») transferens, novam ant. « Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo, quod est in Jerusalem » addidit qua initialem gratiarum actionem, cum « Gloria Patri » et versiculis « Ostende nobis... » etc. Benedictio vero Pontificalis Romano-Germanici (« Benedicat vos Dominus ex Sion ») translata est in fine totius ritus, hisque efformatus est ritus hodiernus confirmationis, per Pontificale Romanum universalis factus. 4°. Nunc hic ritus universalis confirmationis Romanus eodem omnino ritu continetur bis in Pontificali Romano, bis vero in Rituali Romano (tit. III. c. 3. n Ritus servandus a sacerdote Sacramentum confirmationis fidelibus extra mortis periculum constitutis ex Sedis Apostolicae delegatione n et ibid, c. 2.: α Ritus servandus a sacerdote Sacramentum confirmationis aegroto in periculo mortis constituto administrante vi apostolici indulti »), et inde ab 1928 etiam in Missali Romano (« Ritus confirmationis et consecrationis patenae et calicis e Ponti­ ficali Romano descriptus » post Missas defunctorum et benedictiones diversas). 2. Descriptio ritus Romani confirmationis. Ut iam dictum est, ritus hodiernus componitur a) ex introductorio ritu, dein b) ex oratione epicletica seu invocatione S. Spiritus, item ex ipso c) ritu sacramentali confirmationis, d) e gratiarum actione, demum e) benedictione finali. a) Ritus introductorius nitide incipit versu « Spiritus Sanctus superveniat in vos, virtus Altissimi custodiat vos a peccatis. Arnen », qui dicitur a celebrante stante versa facie ad confirmandos, iunctis ante pectus manibus, discooperto capite, confirmandis vero genua flectentibus et manus ante pectus iunctas tenentibus (Rit. Rom. tit. III. c. 3. n. 3. et 4.), postea dicuntur versus « Adiutorium... » se signando et ceteri. b) Oratio epicletica seu invocatio S. Spiritus. Celebrans extensis versus confirmandos manibus dicit: « Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es hos famulos tuos ex aqua et Spiritu Sancto, quique dedisti eis remissionem omnium E) Ritus. 725 peccatorum: emitte in cos septiformem Spiritum tuum Sanctum Paraclitum de caelis ». « Arnen ». Ut continuatio huius orationis sequitur nunc enumeratio septem donorum: « Spiritum sapientiae et intellectus. Arnen. — Spiritum con­ silii et fortitudinis. Arnen. — Spiritum scientiae et pietatis. Arnen ». — Invo­ catio doni septimi phrasi finali amplificatur: « Adimple eos Spiritu timoris tui, ct consigna eos signo Crucis Christi, in vitam propitiatus aeternam. Arnen ». c) Ritus sacramentalis confirmationis. Sollemniter invocato Spiritu Sancto, nunc singillatim administratur Sacra­ mentum Confirmationis. 1°. Ritus ordinarius pro Episcopo est confirmatio ad faldistorium, pontifex sedet ad faldistorium in medio suppedaneo altaris vel si multi sint confirmandi, in plano vel ad cancellos presbyterii, confirmandique omnes unus post alium, primum pueri et viri, dein puellae et mulieres ante pontificem se sistunt, genua flectentes. 2°. Alius modus est confirmandi stando, tunc pontifex ob magnam multitu­ dinem confirmandorum totam ecclesiam perambulat confirmandique in oblonga linea genuflexi exspectant, patrinis vel matrinis post eos stantibus. Rubrica (initio administrationis Sacramenti et Rit. Rom. tit. III. c. 3, n. 2.) praescribit, quod infantes teneantur per patrinos in brachiis dexteris, adulti vero a ponant pedem suum super pedem dexterum patrini sui », qui mos iam a longo tempore obso­ letus est, ideoque mos ponendi manum dexteram super humerum dexterum confirmandi a S. C. Rit. iamdudum legitimus declaratus est (d 2404, 6 20. sept. 1749 ad interrogationem Episc. Jaurinensis in Hungaria) et ubique diffusus nunc etiam in editionem typicam Rit. Rom. explicite assumptus est (1. cit.). 3°. Quando confirmandus iam ante Pontificem genuflexus est, primo scisci­ tari debet eius nomen: a Pontifex inquirit singillatim de nomine cuiuslibet confirmandi ». Nomen hoc per se est nomen baptismatis, sed confirmandus « potest tempore confirmationis praeter nomen suum baptismale nomen alius Sancti sibi imponi curare » (d 2404 supra citatum ad 7), ut multis in locis fit; nomen hoc potest esse nomen baptismale patrini, ut saepissime in Hungaria. vel etiam evenit, quod omnibus pueris idem nomen, puta Josephi vel Aloysii datur (sic Müller-Umberg p. 287). Modus quo nomen inquiri potest, est in per­ multis regnis schedula confirmationis, ubi nomen scriptum est, quamque confir­ mandus in manibus tenet; schedula haec aufertur a caeremonario vel nomencla­ tore et pontifici ante confirmationem in forma vocativa declinatur (e.gr. « Petre, Paule »). 4°. Pontifex intingit pollicem dexterae suae manus in vasculum chrismatis, quod capellanus tenet, et confirmat genuflexum confirmandum dicens: « N. signo te signo Crufcis », quod dum dicit, imposita manu dextera super caput confirmandi, producit pollice signum Crucis in fronte illius, deinde prosequitur: « et confirmo te chrismate salutis. In nomine Paftris et Fiflii et SpiritusfSancti ». ad verba « in nomine... n ergo manus iam amovetur a capite confirmandi, ut trina benedictio dari possit etiam tunc si presbyter confirmet. Clerici respon­ dent: « Arnen ». 5°. Dein leviter in maxillam dextera manu caedit confirmatum, dicens: « Pax tecum », ad quod nil respondetur. 726 V. CONFIRMATIO. 6°. Pont. Rom. supponit abstersionem frontis confirmati post unctionem (Confirm, uni tantum conferenda: « Unctione peracta, patrimis vel matrina con­ firmati frontem, per ministrum iam extersam, ligat vitta linea munda »), Rit. Rom. vero habet: « Ligantur mox vittis lineis recenter confirmatorum frontes. Quod sicubi huiusmodi vittae non adhibeantur, sacerdos, postquam frontes confirmandorum linierit sacro chrismate, eas gossypio, postea comburendo, dili­ genter abstergat » (tit. III. c. 3, n. 7). Ut patet, ne administratio Sacramenti nimis protrahatur, hanc abstersionem potest capellanus peragere (Nabuco I, 50). d) Gratiarum actio. Post peractam confirmationem celebrans lavat manus et pollicem super pelvim, postquam extersae sunt cum mica panis. Aqua lotionis cum pane fun­ ditur in piscinam sacrarii, in qua reponi debent etiam supra dictorum gossy­ piorum cineres (Rit. Rom. n. 8). Lotio manuum fit in faldistorio, Pontifex sedet et accipit gremiale album. 1°. Dum manus lavantur, schola incipit ant. « Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo, quod est in Jerusalem. Gloria Patri...» et repetitur ant., quae etiam legi potest a ministris. Cantus hic desumitur e Ps. 67., qui est « carmen triumphale, quo Domini, praesentis in arca foederis, iter ab Aegypto usque ad montem Sion describitur». (Liber Psalm, cum notis criticis et exegeticis, cura professor. Pont. Inst. Bibi., 2. ed. 1945, 122), optime ergo convenit confirmatis, ex Aegypto, miseriis sc. terrenae vitae in Sion aeter­ num, Jerusalem caeleste iter agentibus. 2°. Post versiculos « Ostende nobis... » etc. dicitur oratio: « Deus qui apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum », in quo precatur quod per gratiam huius Sacramenti mox accepti Deus confirmet seu « exseret potentiam suam » in confirmatis, gratia enim haec permanet et est quasi « accumulator », e quo semper novae gratiae actuales hauriri possunt, ut sic Spiritus Sanctus » in eis superveniens templum gloriae suae dignanter inhabitando perficiat ». Versiculi et oratio dicuntur a celebrante detecto capite et versus ad altare. e) Benedictio finalis. cui omnes debent adesse (can. 789), 1°. incipit cum ant. « Ecce sic bene­ dicetur omnis homo, qui timet Dominum », cantata a celebrante versus altare verso, et desumpta e Ps 127, qui « celebrat felicitatem eius, qui timet (reveretur, colit) Dominum » (op. cit. p. 274), accommodatione ergo liturgica celebrantur largitiones gratiae in Sacramento acceptae. 2°. Benedictio finalis vero futurum respicit, est enim prognostica: « Bene­ dicat vos Dominus ex Sion, ut videatis bona Jerusalem omnibus diebus vitae vestrae ct habeatis vitam aeternam ». « Bona Jerusalem » sunt bona gratiae in et per Ecclesiam e thesauro caelesti fidelibus impertita, quibus adiuti vitam possunt adipisci aeternam. Benedictio haec finalis fit se vertendo ad confirmatos, cum mitra et baculo iuxta Nabuco (I, 59. nota 38), quia Episcopus semper cooperto capite benedicit et quia benedictio haec omnino similis est illi, quae habetur in fine ordinationis presbyteri, pro qua usus mitrae et baculi praescri­ bitur. 3°. Absoluta confirmatione, celebrans sedens patrinos et matrinas monet, quod instruant filios suos bonis moribus, ut fugiant mala et doceat eos Credo, g ι_~"__· ι i γ ' τ~~rjjjjjrr' ί ιΒΙΓΓ E) Ritus, tMfiWHTEr "TU; Γ7 r ïJ/r,> -,·.-